IN Pace summa felicitas esse videtur. Et inde Christus Discipulos suos salutans, pacem illis optat: Pax vobis: Lucae, cap. 8. versic. 24. Item, pacem do vobis, pacem relinquo vobis etc. Iohannis, cap. 14. versic. 27. Ipse Messias est mediator pacis: pacem namque gentibus loquetur. Zachar. cap. 9. vers. 10. loquetur pacem in plebem suam, Psalm. 85. vers. 9. In eius Nativitate pax hominibus annuntiata fuit. Lucae, cap. 2. vers. 14. Indque vocatur Rex Salem, id est, Pacis, Hebrae. cap. 7. vers. 2. Apostoli annuntiaverunt pacem per Iesum, Actor. cap. 10. vers. 36. Eo iustificamur, ut pacem habeamus, Romanor. cap. 5. vers. 1. Erit opus Iustitiae pax, Esaiae, cap. 32. vers. 17. Fides tua te salvum fecit, vade in pace. Lucae, cap. 7. vers. 50. et cap. 8. v. 48. Et tunc pax Christi exsultatin cordibus nostris, Coloss. c. 3. vers. 15. Et dat nobis Christus tandem pacem sempiternam, 2. Thessalon. cap. 3. vers. 16. Econtra non est pax impiis. Esaiae, cap. 57. vers. 21. nesciunt viam pacis. cap. 59. vers. 8. viam pacis non cognoverunt. Romanor. cap. 3. versic. 17. De pace hâ c divinâ, egregie philosophatur Areopagita noster, libr. de divin. nominib. cap. 11. Ea est, inquit, quae omnia coniungit, atque inter omnia concordiam, connexionemqueve et gignit, et absolvit. Itaque eam omnia expetunt, quod dividuam ipsorum multitudinem, ad totam coniunctionem traducat, intestinumque bellum huius Universitatis, ad eiusdem generis domicilium coniungat. Ea prodit ad omnia, manens intus, totâ singulari, quae omnia superat, coniunctione: quae nec cogitari, nec intelligi potest. Hincqueve dicitur Deus vis ipsa, aut vita ipsa, ac vitae ipsius, aut pacis, aut potentiae auctor. Hancqueve pacem Christi humanitas diffundit, facitqueve pacem, quae verbis
exprimi non potest, et ex omni aeternitate est profecta; nosque sibi in spiritu, et per se Patri reconciliat. etc. Necesse est, quod omne appetens opteipacem: appetit enim tranquille et sine impedimento pervenire ad id, quod appetit: in quo est ratio pacis, quae ordinis tranquillitas reputatur. etc. Beatus Thomas, can. 2. caus. 2. quaest. 29. artic. 2. Pax est proprius effectus charitatis. Idem, artic. 3. Pax quodammodo est finis ultimus, et ponitur inter beatitudines, ibid. artic. 4. Egregie Beatus Frater David de Augustâ, de septem process. Religios. cap. 18. Ex charitate et humilitate nascitur virtus patientiae: haecque ordinat nos ad fruitionem summae pacis. nihil enim pati molestiae, est pacem habere; quod sit duobus modis; scilicet aut nullam molestiam sentiendo, quod erit tantum in patriâ (post hanc vitam) aut molestias non moleste ferendo, quae est magnanimorum, etiam in viâ (seu in hâc vitâ) et haec est Patientia. Exstat Liber de imitatione Christi inscriptus, et Thomae a Kempis, non a vulgo solum, sed a Viris doctissimis, ac nominatim a Reverendo Patre Heriberto Ros Weido, singulari dissertatione addscriptus. Is certe scribit: Auctor huius Libelli, Thomas a kempis, infine autographi sui fatetur, se hunc libellum scripsisse Anno Domini M. CCCC. XLI. sed certe erat mihi manuscriptum exemplar eiusdem Libelli, in Linguam Germanicam conversi, quod et adhuc exstat in Bibliothecâ Incliti Monasterii ZWyfaltensis, ubi ad finem tertii Libri (quartus enim alienâ et recentiori, ut videtur, manu immediate subiunctus est) disertis habetur verbis: hunc librum Lohrae (in Marchionatu Badensi oppidulum est) conscriptum, et Anno M. CCCC. SLVIII. absolutum fuisse; ita ut vix probabile mihi videatur, libellum hunc, statim post septennium in Linguam Germanicam superiorem conversum, et in partibus hisce cognitum fuisse. Adeo ut iam fere accedam Constantino Abbati Caietano, qui eundem hunc libellum kempisio antiquiorem, ac adeo a Iohanne Gessen, italo, Abbate Ordinis Sancti Benedicti compilatum fuisse censet: sed parum sane refert, cuiâs ac quisnam fuerit auctor Sed vero is egregia etiam de pace spirituali compluria habet, utpote lib. 1. cap. 6 resistendo passionibus, invenitur vera pax cordis, non autem serviendo eis. Non est ergo pax in corde hominis carnalis: non in homine exterioribus dedito: sed in fervido spirituali. Item cap. 7. ad fin. Iugis pax cum humili, in corde autem superbi Zelus, et indignatio frequens; lib. 2. cap. 6. Nobli laetari, nisi cum bene feceris. Mali numquam habent veram laetitiam, nec internam sentiunt pacem; quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint: in pace sumus, non venient super nos mala; et quis nocere audebit? Ne credas eis,
quoniam repente exurget ira Dei: et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt, libr. 3. cap. 12. Non volo totalem quaerere pacem, quae tentationibus careat, aut contraria non sentiat; sed tunc etiam aestimare, te pacem in venisse, cum fueris variis tribulationibus exercitatus, et in multis contrarietatibus probatus. Et alia adhuc plura ibi passim inveniuntur, quae monstrat index, verbo Pax. Alludit hûc Christianissimus Poeta, Aurelius Prudentius, in Psychomachiâ:
Pax plenum virtutis opus, pax summa laborum,
Pax belli exacti pretium est, pretiumque pericli.
Sidera pace vigent, consistunt terrea pace.
Nil placitum sine pace Deo. etc.
Sed nostrae crepidae non est, eam tractare pacem, interna quae vocatur, seu divina, quae scilicet est conscientiae tranquillitas, et gaudium, gratulantis sibi condonata esse peccata. Octavianus Vulpellus, tract. de pace, quaest. 1. in princip. Et nec tamen illa civilis, et humana, cuius tractationem, utinam omine fausto, auspicor, suis maximis commodis caret. Unde Philemon, in Pyrrho:
Inquirunt, ut audio, Philosophi,
Et multum in hoc absumunt temporis:
Quidnam sit bonum, nec dum ullus invenit quid sit?
Alius virtutem, alius prudentiam, inquit, et
Haec etiam intrican: magis, quam quid bonum sit.
At Rusticus ego, terramque sodiens,
Nunc bona quae sint pacis inveni, ô Iuppiter carissime!
Amabilis illius et benignissimae Divae.
Nuptias, festa, cognatos, liberos, amicos,
Divitias, sanitatem, amorem, vinum, voluptatem,
Pax confert. Quod si omnia haec defecerint,
Periit omnis communiter viventium vita.
Silius Italicus, libr. 11.
Pax optima rerum,
Quas homini novisse datum est, pax una triumphis,
Innumeris potior: pax custodire salutem. etc.
De Studio item pacis, edidit Librum Frater Iohannes a Iesu Maria, Carmelita discalceatus, quem vide sis, et plura pacis commoda collegit Oldradus, in consil. 95. num. 7. et Baldus. in c. 1. §. haec sunt nomina, n. 3. de pac. constant. Quâ ratione Idem Baldus, in consil 195. in fin. l. 2. Principibus Italiae persuadet, ne eius Paradisus propter bella deformetur. Emaque ob rem genus humanum naturaliter bonum pacis appetit:
quia in hâc vitâ mortali nihil potest esse iucundius, nihil gloriosius, nihil denique utilius, secundum Beatum Augustinum, in libr. de civit. Dei. Adde Rainaldum Corsum, de privat. reconciliat cap. 1 et commoda item pacis, sigillatim recensuit Waremundus ab Ehrenberg, libr. 1. de foederib. cap. 2. num. 93. etc. fol. mihi 194. Eaque non modo ii, quibus sensum natura debet; sed etiam tecta atque agri laetari videntur: ut Cicero, pro Lege Agraria, et Philippic. 2. ac 13 dixit. Addi potest Polyanthea, a Domino Iano Grutero lucultnissimo Auctario non locupleta, sed de novo compilata, tit. Pax.
Ulpianus Iurisconsultus, in l. 1. ff. de past. Pactum a pactione dici, et inde etiam, nimirum a pactione, pacis nomen appellatum esse, respondet; quae originatio eadem et Sinnii Capitonis fuit: Auctore Sexto Pompeio. Eaqueve non Grammatica est, sed ex rerum ordine desumpta, Gudelinus, de pace, cap. 3. a princip Pacem Graecia pau=s1ai dicunt, quod est quiescere. Pace namque cum hostibus facta, laboribus liberamur. Apuleius, libr. 1.
Tu saevis exantlatis laboribus pausam pacemque tribue.
Hinc et Pausii Dii, pacis moderatores, ac praesides, ut ex Arnobio discimus, libr. 1. adversus gentes, quos fuisse Castorem et Pollucem, opinatur Scipio Gentilis, in origin. verb. Pactum, Pax, quorum aedes Romae, pacis usibus erant dicatae. Est autem pax, species conventionis: dict. l. 1. §. 3. ff. de pact. quâ nempe hostilia, velin iurias passi, eas remittunt. Bartolus, consil. 66. n. 1. Antonius Corsetus, de privileg. pac. n. 9. Unde Baldo, ad Rubric. extr. de transaction. n. 8. aliud nihil est, quam transactio quaedam, quae et ipsa est species contentionis, l. 9. §. 1. ff. de transaction. et dict. §. 3. l. ff. de pact. Ex hoc concludit Dominus Andreas Dinnerus (quem, ut diligentissimum Ducem, utplurimum hîc sequor) non intelligi pacem, nisi cum hostilitas, vel iniuriae praecesserunt, Disputat. de pac. thes. 2. Eoque nomine, separat ab induciis et pace, promissionem de non offendendo, quod et facit Vulpellus, quaest. 73. Huicqueve opinioni favere videtur l. conventionum 5. in fin. ff. de pact. ubi Pax restringitur ad belli Duces. Sed vero etiam pax vocari potest nudum pacis foedus; cum vicini, quibus nulla lis fuit, paciscuntur de servandâ pace. Nam sane olim omnes vicini hostes erant, et passim latrocinia exercebantur in peregrinas regiones,e tiam honeste: ita ut Aristoteles, libr. 1. politicor. inter genera venationum ea retulerit. Indeque hostis erat, idem quod peregrinus, l. quos nos 234. in princip. ff. de verbor. significat.
De Pace autem tractaturus, sepono de pace privatorum, de quâ Fabius Albergati italicum egregium edidit tractatum, del modo di redurre a pace l'inimicitie private, et etiam Rainaldus. Corsus,
in elegant tract. de privat. reconiciliat. Anno Christi 1611. Francofurti sumptibus Ionae Rosaerecuso. Nec item de pace publicâ agam, prout in Imperio Romano de eâ disputatur, et de quâ Gailius scripsit: sed de pace inter Reges, et Res publicas alias belligerantes. Puto ergo, pacem esse conventionem publicam, l. 5. ff. de pact. quâ invicem promittitur amicitia, quae inter vicinos iure naturali et gentium esse debet: sive iam fuerint hostes, sive non; Et ita ab hâc separari debent transactiones de damnis etc. Estqueve pax, conventio gentium iuris: Martinus Laudensis, tract. de confoederat. Princ. quaest. 33. nam et pacta servari, naturalis aequitas suadet, l. 1. in princ. ff. de pact. Cumqueve ex iure gentium descendant bella: l. ex hoc iure 5. ff. de instit. et iur. eiusdem iuris etiam erit pactio pacis: cum eadem sit ratio contrariorum. Praeterea etiam bonae fidei est, argum. l. 2. in princip. et §. ultim. ff. de obligat. et action. Et ita alter alteri obligatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare opportet. Cardinalis mantica, de tacit. et ambig. convention lib. 27. tit. 5. a princ. Et quoque contractus omnes initi cum Principibus et Rebus publicis bonae fidei censentur. Laudersis, dict. tract. de confoederat. Princ. quaest. 36. Decius, consil. 4. num. 2. in fin. Tiberius Decianus, consil. 11. num. 3. lib. 3. et dixi, in tract. de foeder. iur. cap. 2. num. 2. Nec impedit, quod Iurisconsulti pacem assimilant transactioni. Baldus, volum. 2. consil 19 5. num. 7. infin. Socinus senior, consil. 7. sub num. 2. volum. 1. quam stricti iuris esse constat, argum. l. in summu 65. in princ. ff. de condict. indeb. cap. in nostra. 8. extr. de iniur. Nam ut iam modo dixi, separari debet transactio de damnis, etc. ab ipsâ pacificatione; pax item assimilatur tantum, non vere transactio exsistit. Et quoque hoc intelligi potest ad effectum: scilicet ut pax difficilius rupta videatur; et ne quis videatur in poenam in cidisse: neque enim pacem nimpit, qui non facit contra capitula pacis, quae ob id stricti iuris intelliguntur. Unde etiam in contractu pacis, masculinum non concipit femininum, nepoena commissa intelligatur. Mantica, dict. tract. de tacit. et ambig. convention. tit. 5. num. 3. et infra etiam dicam. Cumque Pax conventio sit, sequitur, duorum vel plurium consensum necessarium esse. Nec ideo recte pax vocari pocest, si quis moribundus, hosti absenti iniurias remittat: nisi sit qui pro absente expresse recipiat pacem, puta Notarius, vel alius, nomine eiusdem. Antonius Corsetus, tract. de privil. pac. n. 26. Clarus, lib. 5. recept. sentent. §. final. quaest. 58. nu. 37. Sic et is. qui in foro paenitentiali, et animae iudicio (ut Casistae loquuntur) offensam alteri remittit, propterea iniuriarum actioni tacite non renunciâsse, sed eam nihilominus apud Iudicem competentem movere posse, reputatur. Covarruvias, variar. resol. lib. 2. cap. 10. num. 7.
Sed et nec tum pax coiisse dicetur inter inimicos: quando promissio tantum de ineundâ pace facta est, per ea, quae habet Borcholt, tractat. de transaction. cap. 1. numer. 8. Tiraquellus, de retract. convention. ad fin. num. 26. et plurib. seqq. Mantica, de tacit. et ambiguit. convention. titul. 4. numer. 1. Multa enim tractantur, quae non perficiuntur: Et non omnia, quae fieri potuerunt, pro factis haberi debere, Apuleius ait, in Apolog. et solum ideo conclusio in contractibus est spectanda. Menochius, de arbitrar. iudic. quaestion. cas. 470. pertot. In pace etiam privatorum, hoc singulare est, ut solâ dissimulatione iniuria censeatur remissa. Inde si quis iniuriam dereliquerit, hoc est, eam passus ad animum non revocaverit, eam postea recolere non potest, §. ultim. Institut. de iniur. l. non solum 11. §. 1. ff. eod. tit. Inde tacite iniuria censetur remissa, si contumeliâ assectus salutavit iniuriantem, si libere eidem porrexerit dextram, aut alia amici officia praestet, vel amice conversetur, etc. Mantica, dict. titul. 4. pertot. ac in Disputat. de iniur. et ego docui nuper, quae in Fascicul. 2. Disputat. Tubingens. habentur. Hoc tamen non pertinet ad publicam pacem, quae tacite numquam facta censetur. Id enim in actione iniuriarum speciale omnino est; et conservandae inter Cives concordiae causâ receptum: aliâs namque actio, haud tollitur nudâ voluntate creditoris, l. Pomponius 9. ff. de negoc. gest. Et nil frequentius est, si non sit bellum internecinum, ut ipsi, qui bellum gerunt, et belli etiam Duces, omnia sibi invicem exhibeant officia civilitatis: nec tamen propterea pax censetur facta. Quin et pacis mentionem interdum iniciunt quidam, ut se interim melius parent, et viribus auctioribus hostem invadant. Atque hic usus quoque est militiae Turcarum, pacis tractione hostem negligentem et dubium reddere, in consiliis definiendis, et apparatibus faciendis. Et militaris est cautela, quam debent observare obsessi: Tempus ubi de traditione arcis disputatur, et utrinque tractatur, omnium periculosissimum esse; Interim enim saepe, dum obsessi minus cauti sunt, arx clam ascendi et occupari solet: ut puto me alibi dixisse, et habet Michael Montanus, des essais, que la heure de parlementer, soit la plus dangereuse, etc.
QUaeri a Doctoribus nostris solet, An qui iniuriam passus, est a Magistratu, vel Iudice ad transactionem, vel compositionem cum adversario ineundam cogi possit? Et quidem hoc negari solet. Excipiunt tamen casum ambigui, et controversi iuris, argum. can. placuit, distinct. 90. Antonius Corsetus, de privileg. pac. num. 17. et seq. Hartmannus Hartmanni ab Eppingen, practicar. observat. libr. 1. tit. de arbitr. observat. 1. Tessaurus, decis. Pedemont. 89. per tot. Dn. Rulandus, de Articul. lib. 7. cap. 4. num. 3. Quae exceptio instantiam pati videtur. nam et tunc via iuris nemini est praecludenda: quodque ad pacem nemo cogi possit, tradit etiam Octavianus Vulpellus, tractat. de pace, quaest. 3. a princip. Magis adprobo illam exceptionem: quâ pacem tum praecipi a Magistratu posse dicunt, quoties metus est, ne civili aliquâ dissensione inter Cives primarios ortâ, Res publica ex eâ laedi possit, per l. si quis ingenuam 21. §. 1. ff. de captiv. et postlim. revers. l. si cuius 13. §. sed si inter 3. ff. de usufr. Corsetus, dict. loc. nu. 18. Lancellottus, in Templ. omn. Iudic. lib. 1. cap. 1. part. 6. conclus. 102. fol. 256. etc. Idque a Serenissimâ Republicâ Venetâ, summâ observari religione, tradit Cardinalis mantica, in Vatican. lucubrat. part. 2. libr. 27. tit. 3. numer. 7. Imo Vulpellus censet, dict. quaest. 3. num. 10. Si cautionibus de non offendendo, induciis, armorum depositione, et similibus, publica quies tuta non foret: principaliores et magis suspectos eici, vel relegari posse. Sed haec de privatis, vel iis, qui superiorem habent, apud Catholicos quaestio moveri potest: An Pontifex Maximus Principes Christianos absolutos, sibi invicem bellum moventes, ad pacem componendam cogere possit? Sane negare non possum, magna bella a Pontificibus fuisse sedata; Et is item habetur a Catholicis, etiam quo ad pacem civilem, et tranquillitatem externam, inter Orbis Christiani Principes, aut servandam, aut facilius recuperandam, unus veluti arbiter et moderator: huiusqueve studii felices complures effectus, Stapletonus, de magnitud. Eccles. Rom. lib. 2. cap. 2. refert. Et nostrâ etiam memoriâ, Pontifex Maximus, Clemens VIII. pacem generalem inter Gallum, Hispanum, omnesqueve
Catholicos Status procuravit; quod tamen studium felix, Reformati, libello singulari, Repraesentatio pacis g eneralis inscripto, sat odiose sugillârunt: quasi ea pax eo fine facta fuisset, ut armis communibus Haeretici oppugnarentur: Ego in talia non inquiro. Illud autem dico, Pontificem non coactive: sed per suasionis modum hîc procedere posse. Vulpellus, dict. quaest. 3. num. 4. etc. Si vero pax utriusque partis honore salvo fieri posset, tunc etiam per censuras Ecclesiasticas ei procedere licere adversus illos, qui eius Imperium speciale agnoscunt, reputarem.
Finis belli pax, negotii otium. Negotium namque suscipimus, ut otium habeamus; Bellum gerimus, ut in pace degamus. Nemo enim expetit bellum gerere, gerendi gratiâ belli, neque bellum ob bellum parat. Lancellottus, dict. loc. conclus. 102. fol. 255. Sane Mundus non stat per assidua bella. Seneca, in Herc. Furent.
Si aeterna semper odia mortales gerant,
Nec coeptus unquam cedat ex animis furor,
Sed arma felix teneat, infelix paret;
Nihil relinquent bella, tum vastis ager
Squalebit arvis, subditâ testis face,
Altus seqpultas obruet gentes cinis.
Quamvis magna, quamvis diuturna bella, pace finienda sunt: cuius et nomen dulce est, res vero ipsa cum iucunda, tum salutaris; quâ non modo ii, quibus natura sensum dedit, sed etiam agri laetari videntur; Iustus Lipsius, politicor. lib. 5. cap. 19. At vero utcumque laudabilis, optandaque paxsiet: ea tamen numquam debet esse perniciosior bello. Philippede Marnix, sect. ult. resolut. 23. Pax iniqua, regulariter deterior est bello. Sicque Cicero, Philipp. 2. Nomen pacis, dulce profecto est, et res ipsa salutaris: sed inter pacem et servitutem, plurimum interest. Pax est tranquilla libertas: Servitus malorum omnium postremum. Piccartus, observat. historico-politic. decad. 13. cap. 8. Ita Palaeologus, Imperator Constantinopolitanus Saracenorum ingluviem atque avaritiam, pecuniâ sedavit: eorum (ut dicit Nicephorus, libr. 7.) exemplo; qui ut Luporum gratiam ineant, venas sibi proprias incidunt, quo suo sanguine ipsorum voracitati satisfaciant. Nova igitur tributa per ditiones suas imperavit, atque imposuit, quibus subditorum animos protinus a se alienavit, et ad seditiones ac rebellionem concitavit. Traduccius, in Turcâ vincibili, fol. mihi 203. Nihil est faciendum iniuste, aut patiendum turpiter, ut pacefrui valeamus. Polybius, lib. 4. Timendum sub pacis nomine involutum bellum: ut Cicero alicubi scribit. Pace suspectâ, tutius est bellum. Tacitus, histor. 4. Non tam
cogitandum de sarciendâ in praesens amicitiâ; quam opera danda, ne relinquatur in posterum ulla materia belli renovandi. Dionysius Halicarnassaeus. Principes item curare debent, ne eos lateat, quo animo sint, qui aut bella finiunt, aut amicitiam constituunt, quando temporibus cedentes, et quando vere animis fracti, pacem ineunt, ut illos quidem subsessores, et insidiatores temporum observent, ac caveant, istis fidem habentes, tamquam vere amicis, quicquid evenerit, impeperent, quod Polybius, libr. 3. monet. Pax item iniqua, non est diuturna, Plutarchus, in Agesil. mihi num. 10. fol. 33. Et ita Galli dicunt: Paix des avantageuse, ne dure longuement. Girardus, lib. 2. fol. mihi 124. Pacem ideo etiam iniquam non solum non accipere, sed nec dare semper est consultum, Feschius, Disputat. de foederib. thes. 22 liter. C. Unde Privernatium Legatus in Senatu Romano interrogatus, qualem ab iis pacem exspectaret? Si bonam dederitis, inquit, et fidam, et perpetuam: sin malam, haud diuturnam. Livius, libr. 8. Et pacem firmam futuram, si paritas undequaque foret, respondet Epaminondas apud Plutarchum, in Agesil. Quae tamen conditionum paritas non crasse ex re ipsâ, sed ad proportionem virium et statûs, quo positi sunt paciscentes, erit metienda. Albericus Gentilis, libr. 3. deiur. bell. capit. 13. frustra enim pacem petis usquequaque parem ab eo; qui proximus est victoriae, aut armis saltem, vel milite longe superior exsistit.
Et porro interdum, etiam iniqua pax non est repudianda. Verba sunt, iam aliquoties laudati Ciceronis, libr. 7. ad Attic. epist. 14. Equidem ad pacem non desino hortari; quae vel iniusta utilior est, quam iustissimum bellum: in quam sententiam eandem, et ad Caecinnam, scribit alio loco idem. Eleganter. Horatius, lib. 1. Satyr. 7.
Duos si discordia vexet interteis,
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco: discedat pigrior ultro
Muneribus missis.
Ac sane a pace, nec is, qui victor est, alienus esse debet; Lipsius, lib. 5. politicor. cap. 20. cum fortunae rota, numquam non volubilis exsistat. Marnix, dict. sect. uli resolut. 13. et sic Franciscus I. etiam Victor, ab Helvetiis redemit pacem, Anno Christi M. D. XVI. Stumpffius, hrstoriar. lib. ult. cap. 9. (sed vero Victor, statim post victoriam, pacem facere debet, antequam inimicus recolligat suas vires. Girardus, lib. 2. fol. mihi 124.) Et ita Galli de pace dicunt. Estre utile au vain queur, au vaincu necessaire. Pax tuta, turvis bello. etiam iusto, est praeferenda: ut alicubi Thucydides scribit. Melior tutiorque est certa pax, quam
sperata victoria; haec in tuâ, illa in Deorum est manu. Ne tot annorum felicitatem, in unius horae dederis discrimen. Livius. Cum victoriam prope in manibus habeas, pacem non abnuere debes: ut omnes sciant, te et suscipere iuste bella, et finire. Idem. Ita. n. bellum est suscipiendum, ut nihil aliud, qu Pax quaesita videatur; consultum est, non raro, ut victor pacem faciat cum victo: nam saepe victo succurrit, qui nondum victum, sed reb. florentem odio sunt prosequuti. Thuanus, ubi de clade Ticinensi Et ideo non sempter vindictae studio, in aliena est irrumpendum: sed contentus quis esse debet, sua se recuperâsse Aliena enim si quis aggrediatur, et suum Imperium augeat: aemulationem et invidiam, imo metum concitat vicinorum Piccartus, obser. historico polit. decad. 2. c. ult. fol. 133. Vicissim, victus conditiones, quaecumque ipsi offeruntur a victore, amplecti debet: pour laisser dissiper sa vigueur, et sa force, ut Galli loquuntur; id est, ut cursum victoriae interrumpat; quae est instar torrentis, obvia quae resistunt, proruens: si non obstas, consumitur violentia pededentim suâ sponte. Sane etiam nulla pax, quae utilis siet, inhonesta reputari debet. Ita turpem fere cum Burgundo, suo. Vasallo et subdito pacem fecit Carolus VI. Galliae Rex, abequeve veniam submisse petiit, ob occisum eius patrem. Sed tamen hâc mediante conventione, Burgundum ab Anglis alienavit, Anglosqueve passim in Galliâ dominantes, omni ibi Imperio privavit. Girardus, lib. 23. fol. 903. etc.
At vero pax, ut firmior, ac diuturnior sit; sub Clypeo, ut in proverbio est, fieri debet. Lipsius, lib. 5. polit. c. 19. fol. mihi 198. etc. Et hoc est, quod Caesar, summus sane artsex Politicus, libr. 3. de bell. civil. scribit: Hoc unum tempus est de pace agendi, dum uterque sibi confidit: et pares ambo videntur, sicque ea pax optima censetur, quae fit armata, Boccalini, 2. d. ragguagl cap. 5. fol. 25. et deditio fere magis, quam pax reputatur, ubi non audiuntur, nisi inermes de pace tractaturi. Aerodius, libr. 3. ter. iudic. tit. 5. cap. 15. fol. mihi 255. Et sic Galli dicunt, que les plus belles factions se font sur le maniement de lapaix, ascavoir pour en avoir une meilleure. Et item notanter Bellaius, in quad. orat. eleganter scribit: A fin qu' en demandant paix la main armee, nous semblions la donner autant, comme la prendre. Ut et pro Arcano politico venditatur; non diu cum uno eodemque populo gerere bellum: hocque monitum, Legibus suis, quas Rhetias vocavit, inseruit Lacurgus, Plutarchus, in Agesil. Sic etenim apud eundem Boccalinum, cent. 2. c. 80. loquitur Othomanica Monarchia Di piu contre gli inimici miei faccio anco corta guerra, pergoder quel beneficio importante, che davinte tutte le imprese, di sempre co' miei essercitit veterani affrontar popoli imbelli, ignoranti nella militia etc. vide Forstnerum, hypomnem. polit. num. 92.
Bella inchoare, quorumlibet est, finite vero paucorum. Imo Deus solus compescit bella. Psalm. 46. versic. 9. Et praesertim bella, quae fatali, si ita loqui licet; seu ex periodicâ proveniunt ratione, magis quam ex solâ temeritate humanâ, graviora sunt: et ideo non facile pace finiri solent. Bellum ad eius quidem arbitrium, qui istud coepit, inchoatur: verum non eiusdem arbitrio componi potest. Machiavellus, libr. 3. histor. Florent. fol. 136. Multi facile concitant seditiones vel civilia bella. Sed sane, nemo sibi persuadeat, posse se Civitatem semel a se concitatam, vel pro arbitrio iterum sedare, vel deinceps ex sententiâ suâ, regere eandem, dict. libr. 3. fol. 141. Mala etiam, quae difficulter initium sumunt, facillime tamen crescunt: Et bellum instar incendii est, quod progrediendo crescit, et quo diutius durat, eo difficilius, nec nisi ruinâ, et clade totius alicuius aedificii, vici, imo urbis, exstingui solet. Et inde mage facilis est plerumque pax ea, cum vires deficiunt utrinque. Quod pro more, festivissime Rabelaisius demonstrat, libr. 3. cap. 39. et seq. ubi Panurgum inducit iactantem, se lites, etiam habitae quae fuerint immortales, suâ prudentiâ componere posse. Non tamen eum easdem immaturas, aggressum fuisse: cum nempe litigantes in principio processûs, calore et sumptûs largiendi promptitudine exsultant, Sondern wann man beyderseits Müd vnd Arm sich gerechtet.
Et porro tractatio pacis, magnum ac circumspectum iudicium requirit: id quod nos docere possunt Meterani, Baudii, Meursii, etc. Historiae, quibus inducias, earumque initia, ac progressum, praeteritis annis, inter Hispanos et Belgas pactas, describunt. Et sane multo maior prudentia requiritur, in pace faciendâ, quam in bello gerendo. Canonhiero, introduzz all. politic. libr. 3. cap. 12. Aliae sunt belli, aliae pacis artes: ac longe facilius est, gerere bellum, quam pacem firmare. Piccartus, observat. historico-politic. decad. 2. capit. 10. Et insuper quamvis militaribus animis, fomenta quae dam adhibeantur, ut pacem ferre velint: tamen sunt pauci aliqui, quibus res bellicae quaestui fuêre, aut qui aliâs pacis tempore bonis claruêre, qui ut anguillas capiant, (hoc est, rem faciant) turbant aquas, et novorum bellorum semina spargunt: si non foris, in ipso etiam Rei publicae gremio, ut Tacitus, libr. 1. Annal. scribit, et saeculi nostri faciem etiam describit. Occurrit hîc Principum callidissimus Tiberius, de quo Tacitus, libr. 2. Annal. laetiorem cum fuisse scribit, quod pacem in Germaniâ sapientiâ firmaverat, quam si bellum per acies confecisset. Is est vere Optimus Imperator, qui ex bello diuturno, pacem constituere diuturnam novit. Laudabilis
et vere politica prudentia est, pace vincere: quod ut facerent, Hispani Belgis inducias dedêre, quibus ipsimet consumerentur: et pacem ipsis magis nocere, quam bellum etiam sinistro fortunae eventu gestum, quod prudentissime in quad. epistol. Iustus Lipsius, vir vere magnus et prudens, coniecit: quae nunc addita est: Dissertationi politicae Eryci Puteani, de induc. Belgic. et in illo ipso tractatu, eandem ob causam Puteanus suadet pacem, ut eâ magis, quam bello Ordines consumerentur. Sic Angli semper Gallos in bello vicisse; in pacificationibus vero numquam non se fuisse deceptos conqueruntur, Cominaeus, libr. 3. cap. 8. fol. 236. et libr. 4. cap. 10. fol. 338. Cautelae quoque loco, Politici ingerere solent; a tertio aliquo pacem esse conciliandam, ut neuter eam expetiisse videatur: et ad utrumque uno eodemque tempore simul, Legatos mitti debere. Richterus, axiom. histor. 160. Quo in negotio consideranda sunt mittendorum ingenia, non personae, prudentia magis, quam eloquentia: et dignitas magis, quam idoneitas. Et Cominaeus, fol. mihi 80. plura in pacis compositione non negligenda, quique ad eam homines idonei sint, tradit Inprimis vero hâc in re Religiosorum operam fuisse utilem, saepe et felicem, exempla testantur. Ingenia turbis et confusione huius mundi segregata, magis idonea, aptioraqueve sunt: quam eorum, qui se a violentis illis affectibus, qui velut tauri furiosi septum rationis semper transiliunt, superari patiuntur. Petrus Matthaeus, lib. 1. histor. Henric. IV. Galliar. Reg. narrat. 3. pag. 34. Religiosorum opera necessaria existimata fuit ad pacem conciliandam. Debent enim esse Angeli Pacis. Idem ibid. Sic et Sanctus Bernhardus Moguntiam ivit, ut Lotharium caesarem, cum Conrado Imperatore conciliaret; recentiora exempla, dict. axiom. hist. 160 Richterus habet. Monitum quoque politicum est, pacis compositores iurare debere, de silentio servando, dum ea nondum pacta est atque publicata Botereius, histor. lib. 5. fol. mihi 405.
Difficile est, antiquarum inimicitiarum fidam stabilire reconciliationem; siquidem eam necesse est impediri, aut suspicione, aut vindictae cupiditate. Forstnerus, hypomnemat. politicor. num. 44. Ita etiam veriverbium est Gallorum, vulnus iam modo consolidatum, recrudescere, si ibi quid remaneat puris. Playes nouvellement clauses, s' apostument, quand' il y dimeure quelque lordure. Guilhelmus Paradinus, historiar. Burgund fol mihi 483. Opera ergo danda est, ut omnis tollatur, si fieri potest, rancor: et ut capita pacis talia sint, quae non unam partem magis offendant, quam animum omni contumeliae vacuent suspicione. Non etiam fidere potest iuratae pactioni, is qui antea pacem fregit, memorabili exemplo probat Cominaeus, libr. 3.
cap. 9. fol. 251. Magna prudentia requiritur, ut fictapax, induciaequeve simulatae cognoscantur. Etenim qui alios repentino bello adoriri, aut aliorum in se impetum remorari volunt, et pacem et concordiam speciosis, et irritis nominibus iactant, et missis Legatis qui depace mentionem iniciant, aut ad se missis detentis adversarium ludificant. Nonnun quam etiam dimittuntur hostium Oratores non alio cum responso, quam secuturos mox relaturos responsionem: ii autem deinde aut plane non mittuntur: aut non nisi compositis necessariis rebus, tarde nimis expediuntur. Forstnerus, hypomnem. politic. num. 64. ubi ex Connestagio refertur. de Philippo Rege Hispaniae, Cardinalem Riarium a Pontifice ad se missum, in itinere per Praefectos suos magnifice excipiente, Iudisqueve et spectaculorum varietate tam diu detinente, donec Albae Dux Lusitaniae Regnum (de cuius successione Pontifex sibi cognitionem arrogabat) subegisset. Ita et nostrâ memoriâ, in famosissimâ Ostendae obsidione, Albertus Archidux Austriae hoc modo a praesidiariis delusus est. Cum enim inducias pepigissent, quasi de deditione acturi, dum simulant colloquium, furtim quinque cohortes auxiliares, cum ingenti vi commeatûs intromissi sunt. Rudolphus Boterius. libr. 8. histor. sic et usus militiae Ottomannicae est; tractatione pacis, hostem negligentem reddere, et dubium, in consiliis definiendis, apparatibusqueve faciendis. Sorantius, in Ottoman. cap. 68. ac innui etiam supra, adfin. cap. 1. Et Apophthegma fuit Matthiae I. Ungariae Regis, Turcicam pacem ad gravius bellum praeparationem esse. Achilles Traduccius, in Turcâ vincibili, fol. mihi 311. et adde eundem fol. 318. Haec Sophismata iuste, an secus usurpentur? si quaeras, dicam equidem, facti quaestionem esse, et principalem causam trahere hanc veluti consequentem: ut si iusta sit belli causa, iusti sint etiam hi doli: sin iniusta, etiam istas technas improbas pronuntiem. Quidni enim summam publicae rei quibuscumque modis salvam praestemus? Modo illud fidei sanctum numen nullo scelere violetur. Si item post pacis tractatum, oppidum quoddam capiatur; illud ante omnia reddit debet; et nec prius Imperator Carolus V. Anno Christi M. D. XXI. cum Gallis pactam pacem voluit iuramento firmare. Bellaius, libr. 1. fol. mihi 84.
An cum subditis (aut rebellibus) pax firma fieri queat? disputari solet, hoc est, an conveniat Principis reputationi, ut cum subditis suis faciat pacem: ac, num subditi talem pacem, non pro simulatâ, et conquisitâ vindictae occasione, debeant habere? Sane Balthasar Ayala, de iur. bell. libr. 1. cap. 6. scribit: conventiones, quas iniustus populus, per rebellionem a Principe suo extorquet, servari
non debere. Etenim cum rebelles, eo ipso, quod in Principem insurgunt, violent fidem, frustra sibi servari postulant eandem: posse item Principem restitui, ut Minorem, putat, si ex tali contractu sit laesus: et omnium maxume si maiestati Principis quid detrahatur. Indeque Bodinus, libr. I de Republic. cap. ultim. dicit: nullas conventiones minus firmas esse, et plus cautionis opus habere, quam quas subditi faciunt rebelles, cum Principe suo. Ideoque rebellibus suadet, neipsi contrahant, sed alius Princeps extraneus, et vicinus pro eis, ac utiliter taliin casu eos intervenire, ac adhiberi. Siqueve Princeps cum subditis pacem, vel etiam inducias sit pactus, sequeve iuris iurandi religione, peregrinis quibusdam obligârit Principibus, subditos se minime violaturum; ruptâ fide, peregrinos Principes ultionem iure reposcere, idem Bodinus ait, libr. de Republic. cap. 6. num. 605. Sed nec hoc remedium semper plus malo valet: exemplum habet Cominaeus, libr. 7. cap. 1. fol. 599. in Regno Neapolitano, ubi non obstante fideiussione Pontificis Maximi et Venetorum, Barones Neapolitani a Ferdinando capti fuerunt. Sunt enim Principum a subditis offensorum animi irrecoonciliabiles quandoque. Verissimumque est, quod Rudolphus Gualtherus, cent. 2. Epistol. Belgic. num. 47. fol. 735. scribit: est hoc proprium Regibus, ut inexpiabile scelus putent, si quis adversus ipsos vel dicto, vel facto aliquid audeat: et avamvis interdum se placatos simulent, in omnem tamen vidictae occasionem sunt intenti: neque desunt interea, qui ut Reges quos laeserunt, sibi demereantur, civivem suorum libertatem produnt. Recte ergo meus Forstnerus, hypomnem. politic. num. 44. Stolidus est, et parum suae salutis amans, qui cum in Principem nefaria est molitus, in gratiam post receptus, sinceram credit reconciliationem, quae simulata esse solet Cum enim nihil turpius sit, et magis detestandum, quam patriae solum teri scelestis vestigiis illius, qui scelus anhelans, pestem eius meditatus est, minore utique flagitio putat se Princeps negligere promissorum fidem, quam iustitiam, in victimam deposcentem tale devotum caput. Quare quae offensarum obliviones insignem reddunt Principem, perenni clementiae et benignitatis laude, eae demum verae, fidaequeve esse solent; contra fictae, quae Principi ignaviam et iniustitiam quottidie quasi exprobare videntur, quod desumptum ex Parnasso Boccalini, cent. 1. raggvagl. 35. ad fin. fol. mihi 160. etc. Suadet ergo Ayala, supra dict. loc. ut redeuntes in viam, humiliter veniam orantes, paenitentiâ potius clementiam Principis demereantur, quam iniustis et iniquis pactis animum irritent. nihil enim magis pungit Principem, quam pacisci cum suis subditis rebellibus,
iisdemqueve fidem servare. Et numquam inprimis secura esse possunt capita rebellionis: propter vindictae cupiditatem, cui magis, quam homines privati, Principes obnoxii sunt; propterea quod magis se iniuriatos censent. Nec infrequens est, Principum quoque inferiorum, et Nobilium etiam, qui subditos habent, axioma: numquam se cum subditis suis transigere velle. Sed et hîc nimia pertinacia nocet: et videmus, Hispanorum constantiam in tuendâ sui Regis auctoritate, non multum profuisse, sed res evertisse: facilitatem vero Gallorum Regum, in componendis civilibus bellis, ignoscendoque Rebellibus et factiosis, Regnum illud hactenus conservâsse. Nullibi facilius oritur civile bellum, quam in Galliâ: sed nullibi etiam pronior pax esse solet. Reges enim Victores, eas ut plurimum Leges scripserunt, propter quas vincere voluerant rebelles. Quodqueve ex Iure Gentium et Naturali, rebellibus sit servanda fides, docet luculenter Gudelinus, cap. 11. per tot.
Addo et illud Beati Fratris, Davidis de Augustâ, in formul. Novitior. fol. 32. Sicut multum nocet discordia inter bonos; ita valde dolendum est, quando pax est inter malos. Tunc enim augentur omnia pessima, quae fieri, quae cogitari inter homines possunt, quando mali pacifice vivunt: quando vero discordant, tunc Mundus aliqualiter tranquillat. Nam sicut concordia bonorum, contraria est malorum concordiae: ita optandum est, quod pacem habeant boni, et mali discordes sint. Nam per discordiam mali, aliquando optimi efficiuntur; cognoscentes quid sint. Nam dum tribulantur, et eorum faciesignominiâ repletur; aliquando quaerent Nomen Domini: quod tamen tempore pacis numquam amabile erat in corde eorum. Siqueve Pax fieri nequit; indicium id est, fatalem instare ruinam: quod et Herodotus animad vertit, de bello Troiano loquens, libr. 2. Sed nec poterant reddere Helenam, nec verum dicentibus eis Graeci fidem habebant; Numine (ut quod sentio dicam) disponente, ut funditus eversi, planum facerent hominibus, magnarum in iuriarum magnas a Diisesse ultiones.
PAx fit vel ad tempus duntaxat, vel in perpetuum. Priotis generis pax, proprio nomine, Induciarum adpellatione venit. Ac maxume notandum est, Pacem ab Induciis, multum differre. Cardinalis Mantica, tract. de tacit. et ambig. convention. libr. 27. tit. 2. Waremundus ab Ehrenberg, tract. de foederib. libr. 1. cap. 3. num. 25. etc. item. num. 35. etc. Dictae autem induciae sunt; quod in certam diem a pugnando otium prebeant: ut apud Ciceronem, libr. 1. officior. vel (ut Gellio placuit) libr. 1. Noct. Attic. cap. 25. a tribus dictionibus, Inde, uti, iam: quod lapso induciarum tempore, deinceps omnia belli iure uti iam peragantur; ac si per quendam coitum et copulam, nomen induciarum connexum sit. Aldus Manutius Iunior, de orthograph. liter. 1. alias notationes habet Feschius, Disputat. de foederib. thes. 21. liter. b. Earumque Lycaon Inventor fuit, si Plinio credimus, libr. 7. natural. histor. cap. 36. Est vero Pacis perpetua causa: licet non raro accidat, ut paces rumpantur: sed id fit praeter intentionem, votumque illorum, qui pacem contrahunt; nec id continetur eâ, quae interipsos fit, actione, sed causis quae postea eveniunt, quas ominari triste est; Quemadmodum scripserunt Veteres Iurisconsulti de Nuptiis; quae sunt dictae, individiam vitae consuetudinem continere: et de dotibus, quae dictae sunt ita dari, ut semper apud Maritum manerent; quamvis saepe acciderint divortia, ac tunc dotes reddi solerent. Pdetrus Gudelinus, de iur. pac. cap. 1. Fiuntqueve induciae in horas certas, ad plures Annos: ut inter Hispanum et Belgas, inter Christianum et Turcarum Imperatorem, Feschius, dict. thes. 21. liter. g. et h. Waremundus ab Ehrenberg, de foederib. libr. 1. cap. 3. num. 29. etc.
Induciarum autem tempus, perinde ac foederum, non ut aliâs in civilibus plerumque fieri solet, de die in diem; sed praecise de momento in momentum numerandum, ptuo: Corneus, volum. 4. consil. 273. ex communi Interpretum opinione.
Albericus Gentilis, libr. 2. de iur. bell. cap. 12. p. 306. quo elapso omnia, nisi pactis aliud placuerit, pristinum statum recipiunt. Quid ergo, si hostis; cui induci arum tempore liberum fuerit nobiscum versari, et casu fortuito, puta adversa valetudine, aut tempestate maris disiectus, ultra induciarum tempus detineatur invitus? belline iure contra ipsum agi poterit? Bartolus, in l. Caesar. 15. num. 13. ff. de publican et vectigal. etiam interfici posse putat, cui merito contradicunt Albericus Gentilis, libr. 2. de iur. bell. cap. 13. Bodinus, libr. 5. de Republic. in sin. Froto Danorum Rex (dolorum et stratagematum artifex, Cranntzius, libr. 1. Dan. cap. 10.) eas numquam hosti dandas esse contendebat, ne instrueretur novis consiliis et auxiliis: inducias enim et Legationes novas in bello, semper dolis novis munitas, exemplis docet idem Crantzius, libr. 1. Vandal. cap. 10 adde Feschium. Dissertat. de foederib. thes. 21 lit. f. Ac notatitem Cominaeus, tempore induciarum non esse permittendum, ut Milites ad versorum exercituum, familiariter conversentur, libr. 1. cap. 9. fol. mihi 67. et seq. hoc enim nonsolum coniurationibus, proditionibusqueve ansam praebet: sed et ardorem et odium erga inimicum tepidiora reddit.
Sunt autem induciae, cum in breve, praesensqueve tempus convenit, ne invicem hostes sese lacessant: ut Paulus Iurisconsultus respondet, in l postliminium 19. §. 1. ff. de captiv. et postlim. revers. Gailius, libr. 1. de pac. public. cap. 4. num. 44. Barbari Treugam dixerunt, Galli adhuc Treves, Itali Tregue, Hispani Treguas, omnia a Germanico Traw. Licet nonnulli Treugam ab induciis ita secernant; ut illa intelligatur de tempore longiori: attamen boni auctores hanc distinctionem ignorant, Mandica, tract. de tacit. et ambig. convention. dict. libr. 27. tit. 1. num. 8. Et adde Cardinalem Tuschum, liter. P. conclus. 171. Sic quidam etiam cum pacis conventione, eam confuderunt; sedmale, can. illi qui peregrinos, caus. 24. quaest. 3. Paulo nostro consentit Varro: cui induciae sunt pax castrensis, paucorum dierum, belliqueve feriae. Agellius, libr. 1. Noct. Atticar. cap. 25. Vergilio pax sequestra dicuntur, Aeneid. libr. 11. vers. 134. Subtilem ex hâc temporis differentiâ, Doctores nonnulli distinctionem commenti sunt, quod videlicet inducias violans, offendi nequeat, ante tempus induciarum transactum: sicuti dicunt, Hispanorum, Florentinorum et Genuensium consuetudinem esse: possit autem impune offendi, qu pactam prior pacem violavit. cum ea perpetua exsistat. Martinus Laudensis, tract. de confoederation. Princip. quaest 16. Quae sententiaminime recipienda, nec fundamento aliquo idoneo
niti videtur, Corsetus, de privileg pac. num. 33. et seq Petrus de Benintendis, in decis Rotae Bonontens. conclus. 65. num. 4. et Decius, consil. 531. num. 8. et seq. Mantica. libr. 27. tit. 2. late, ut et Vulpellus, tract de Treug. et pac. quaest. 72. Semper enim frangenti fidem, fides servari non potest: et aeque induciae ac pax correspectivi sunt contractus. Neque potest reddi, quo ad hoc, ratio diversitatis, inter inducias et pacem: quia utroque casu agitur de contractu, in quo aequalitas inter paciscentes servari debet, l. quaere § inter locatorem, ff. locat. Diversae quidem sententiae etiam Mynsingerus adstipulatur, centur. 4 observ. 7. ubi num. 2. scribit, sententiam eam, ut saniorem et aequiorem, amplexos esse Camerae Adsessores, in caussâ Comitis Wilhelmi de Hennenberg / contra Bavariae Duces, latequeve hanc quaestionem tractat idem Mynsingerus, respons. 21. num. 51. etc decad. 3. Etrationem addit, cur aliud sit in Treuga, ac in pace; et cur, licet aliquis inducias ex suâ violaverit parte, alter nihilominus, quod in se est, debeat observare: quod scilicet Treuga sit ad tempus, quare lapisa die, ulcisci se potest, quod non est in pace, quae nempe perpetua exsistit; sed certe, pace tanti viri, ratio haec non est bona, et promptior estfacultas ulciscendi, si quid fiat in continenti, legisqueve mora magnum saepe damnum in bello causlat; Videatur etiam meus Tractatus, de iur. Iader. cap. penult. num. 5.
Induciae, pro diversâ ratione, modo bello, modo paciaequiparantur. Pax tamen potius censeri debent, quam bellum: additionator ad Speculatorem, libr. 4 tit. de Treug. et pac. Corsetus, de privileg. pac. num. 36. Mantica, dict. tit. 2. num. 19. etc. Quâ ratione concludit; durante Treugâ, ea quae capta sunt, restitui debere, tamquam capta contra legem conventionis, gentiumqueve Iuris. Bello autem induciae propterea comparantur, quia durantibusiis, inimicitia non est sublata: sed a momento post finitum tempus induciarum, intelligitur et bellum, Mantica, dict. loc num. 23. etc. Ex quo dependet et decisio illius quaestionis: Num haec belli dilatio aut depositio tantum operetur; ut induciis finitis, ex reassumptione armorum, bellum dici possit novum? De quâ Feschius (post Alciatum et Albericum Gentilem, sibi invicem contrarios) Disputat. de foederib. thes. 21. ad fin. Sed sane quandoque ita induciae, vel etiam pax, (ad aliquot annos) initur; ut excursiones utrinque praesidiariis militibus non prohibeantur; utqueve liceat ex insidiis vel irruptione arcem vel oppidum occupare, non obsidione vero cingere, bombardisqueve ferire, quod in Ungariâ inter Turciae et nostrum Imperatorem fierisolet, Thesoro politico, part. 1. relat. del Turco, fol. mihi 149. Ac Pax
inter Austriacos et Turcas, nullo modo intelligiturrupta, nisi machinae et tormenta bellica proferantur. Achilles Traduccius, in Turca vincihili, ad fin. fol. mihi 388. Ad hasqueve inducias Agellius alludit forsan, cum scribit: libr. 1. dict. cap. 35. Namque neque Pax est induciae, bellum enim manet, pugna cessat.
Inducias, earumque verba, stricte convenit interpretari: quando videlicet continent poenam, cap. odia 15. de regul. iur in 6. l si praeses 32. et l pen ff. de poen Eâ tamen, ratione, minime excusari Thraces possunt, qui dierum induciis constitutis, noctu agros Baeotiorum populabantur; dicentes, se non noctium, sed dierum inducias esse pactos, Cicero, libr. 1. Offic. Strabo, Geograph. libr. 9. Plutarchus, in apophtheg. Mantica, dict. libr. 27. tit. 1. n. 10. Semper enim in fide, quid senseris, non quid dixeris, cogitare debes: ut alicubi Cicero praeclare scribit, et omne laribulum perfiiae, boni Viri detestantur. Sed tamen puto, uti induciis licere, in alium finem, quam est conventum: nec peccavitindicio meo Philippus, Demetrii filius, qui petitis indiciis a Romanis, ad coesos sepeliendos, in loca tutiora se recepit. Livius, libr. 13. Frontinus, libr. 2. c. 13. et Lucius Sylla, qui postquam ab Archelao praefecto Mithridatis, inducias obtinuisset, agendi de pace, cum suis aufugit. Idem, libr. 1. c. 5. Item apertius adhuc Monpenserius, qui pactus arcem dedere Ferdinando Arragonio, in bello Neapolitano, si intra mensem auxilia non adessent, arce munitâ cum copiis discessit. Guicciardinus, hist. libr. 2. ad fin. Dissentit Feschius, Disput. de foeder. thes. 21. lit. f. Interdum vero cum iis, qui obsessi, induciae fiunt: ita ut ex neutrâ parte aliquid innovetur, hocque ut observetur, in urbem mittitur aliquis, qui videat, num id rite observetur; et vicissim obsessorum ex parte aliquis in adversis castris versatur. Ut factum in Galliis fuit, Anno Christi M.D.LXXVII. in obsidione oppidi Brovage dicti. Quodque tempore induciarum, haud quidem liceat hostile quid de facto adtentare; sed tamen praeparare bellum, et captare occasiones; in quâdam oratione, ad Germaniae status, deducit Belaius, quae est histor. libr. 9. Anno Christi, 1541. fol. mihi 937. licet etiam induciarum tempore corrumpere alterius ministros; Girardus, libr. 15. sub Iohanne I. in princip. fol. mihi 216. ubi hoc Ius contra Gallos praetendunt Angli.
Porro autem multa sunt, de quibus paciscendo cum hoste, seu in foederibus conveniri solet: verum haec plerumque de exercitu educendo, belloqueve amplius non gerendo, de captivis et urbibus captis reddendis, et ut pristinas suas possessiones quisque habeat, vel ut quaedam ex his apud occupatorem maneant: ut a mbo liberi suis Legibus vivant, vel unus alterius Maiestatem
comiter colat, ut controversiae restantes, non ferro, sed Iure et Iudicio disceptentur; ut ne sit societas cum quibusdam, et ut in foedus et amicitiam quidam al i???ecipiantur; ut hostes idem habeantur, et pariter bellum contra aliquos geratur: quemad modum ostendunt passim apud Livium, Polybium, ceterosqueve Historiarum Scriptores, paces et Leges earum variae, quae ab eis recitantur: quarum plurimas in unum collectas, si quis videre desideret, adeat Barnabam Brissonium, libr. 4. de formul. Ceterum fere ad duo capita omnes huiusmodi conventiones reducuntur: nempe ad depositionem inimicitiarum, et ad retentionem, restitutionemve captorum. Illud ad animum, alterum ad res, possessionesqueve refertur. Gudelinus, cap. 3. Legem vero a)mnhs1i/as2, seu oblivionis, ac ut deinceps amicitia sit, generale esse caput, foederibus ad poni consuetum, tum Pax Constantiae, aliaeque praecedentis aevi, tum nostrae aetatis paces, palam faciunt. Merito: quoniam in eâ re consistit substantia pacis, et absqueillâ nequit esse pax; atque adeo paci inesseista Lexintelligitur, quamvis nominatim non fuerit dicta. Et praeterea Gudelinus, cap. 4. censet: Non fore per pacem postliminio, et restitutioni captivorum, locum; sed utii recipiantur, seu redeant, lytron, seu pretium redemptionis fore persolvendum, nisi exprese convenerit eos reddi: ac parem esse rationem rerum captarum, ut recipiantur, l. si captivus 20 l. si quid bello 28. ff. de captiv. et postlim. revers. ubi emendat textum in l. in bello 12. in princip ff. dict. tit. et adstipulatorem Coiacium habet, observat. libr. 24 cap. 32. et ad l. conventionum §. ff. de pact. Quod vero dixi, restitutioni non esse locum, nisi pactis fuerit comprehensum: id sic est accipiendum, si bellum habuerimus cum hostibus iustis, id est, cum Principe, aut populo aliquo libero. Aliud dicendum videtur, si cum piratis aut latronibus, autsi cum rebellibus. Cum enim his iure belli nihil acquiri potuerit: consequens est, non posse quidquam rerum nostrarum ab eis retineri, ac postliminium, aut pactum restitutionis supervacuum fore pro rebus, quarum Ius nequaquam bello amisimus. l. hostes sunt 24. et l. si quis 21. §. ult. ff. de captiv. et postlim. revers. Itaque Ius retinendi res nostras, tunc solum illi habebunt; quando pax expresse id comprehenderit. Imo talis pactio, ut illi res, quas diripuerunt, retineant, vel redimere ab eis cogamur, turpem causam continere videtur, Baldus, ad l. ultim. C. de condict. ob turp. causs. At quid de rebus rebellium ex parte nostrâ occupatis? Dicendum est contra: ut illi pristinas possessiones recuperent, pactione vel gratiâ Principis expressâ ipsis opus esse; ut et in pace Constantiae est
factum, §. 1. et §. possessiones omnes. Cum etsi illi ad versus nos Iura belli non habeant, nos tamen ea adversus ipsos habemus: quoniam qui Cives hostili animo contra Patriam, vel Principis Maiestatem insurgunt, pro hostibus habentur, l. postliminium 19 §. transfugae 4. ff. de captiv. et postlim. revers. etl. amissione 5. §. 1. ff. de capit. minut.
Pertinet hunc celebris controversia illa, cuius meminit Quintilianus, libr. 5. cap. 10. Cum Thebas evertisset Alexander, invenit tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse Thebanos continebatur: has, quia usus erat commilitio Thessalorum, dona viripsis ultro; postea restituti a Cassandro Thebani, egêre ad versus Thessalos, Thessali remissam sibi ab Alexandro Victore, obligationem aiebant; Thebani contra, remittere Alexandrum non potuisse, quod ipsi minime debebatur: quasi ea duntaxat Victoribus acquirantur, quae manu capiunt. Ius vero crediti cum incorporale sit, transire in eos non posse. Quid Amphyctiones, ad quos lis delata erat, iudica verint, non refertur. debile fuit Thebanorum istud argumentum; cum enim Victi in Victoris potestatem transeant, tenendum est, omnia Iura eorum ipsis posse a Victore adimi, argum. l. qui in servitute 118. ff. de regul. iur. Quamobrem cum Francus cuidam Belgae ex mutuo obligatus, publicato postea contra Belgas bello, Quaestori Regni Franciae solvisset, recte ei solutum, debitoremqueve absolutum iudicavit Curia Parisiensis. Paponius, arestor. libr. 5. tit. 6. arrest. 2. Plura consimilia habet Gudelinus, cap. 5. per tor.
Insuper Pax, est vel aequalis; quae inter hostes praelio pares, aequo iure, et restitutis plerumque ademptis, damnisqueve utrinque remissis contrahitur: vel inaequalis; quam Victores victis captivis aut deditis, certis pro arbitrio suo parescriptis Legibus largiuntur. Quam pacem vulgo foedus miserabile vocant, Feschius, Disputat. de foederib: thes 22. Si autem in pacis articulis caveatur, ut utrinque occupata loca reddantur; sorte dirimi plerumque solet, quis debeat esse primus. Plutarchus, in Nicia, ubi de pace Atheniensium et Lacedaemontorum.
SICUT Summi Principis est arma movere, bellum gerere, exercitum goere, et delectum habere; l. 3 ff. ad Leg. Iul. Maiest. Sic
e contrario, pacem et inducias pacisci cum hoste, aut derebus spectantibus ad Rem publicam cum extraneis agere, summi quoque Imperii reputatur, Ayala, libr. 1. cap. 6. fol. 107. C botius, libr. 2. Disputat. cap. 15. Ac quod Princeps potest in Monarchiâ; idem Optimates in Aristocratiâ, et universus populus in Democratiâ poest. Gudelinus, de pace cap. 2. a princip. Ego, libr. 1. politicor. cap. 4. Itaque a Ducibus belli, citra Principis aut populi consensum, cuius nomine ac auspiciis geritar bellum, pax constitui nequit. Ayala, libr. 1. deiur. et offic. bellic. cap. 7. num. 6. fol. 138. etc. Inducias autem facere, etiam belli Ducibus licere, tradit Laudensis, de bell numer. 8. quod tamen ad breviores inducias restringi debet. Paulus Busius, in politic. Gudelinus, de pac. ad fin. cap. 2. Remigius Feschius, Dissertat. de foederibus thes. 21. liter. c. Quare apud veteres Romanos, quo tempore penes populum summa Rei publicae fuit, paces populo inconsulto factae, vim nullam habuerunt: quin etiam acriter reprehensi, punitiqueve fi êre, qui id attentârunt. Inde Salustius de paceinter Aulum exercitus Romani Ducem, et Iugurtham Numidarum Regem factâ, loquens: Senatus (inquit) ita uti par fuerat, deceruit, suo atque populi iniussu nullum potuisse foedus fieri. Ac pactionemillam, quam Sulpitius Tribunus Mlitum cum Gallis facerat, de obsidione ab eis relinquendâ, Senatus ratam non habuit, Livio teste. Gudelinus, dict. cap. 2. fol. 8. Quin et si pacem aut foedus, Belli Dux absque populi Romani consensu fecislet; is hostibus dedebatur; hacqueve ratione fidei satis fieri reputabant. Aerodius, ver iudicatar. fol. 250. 252. 259. et per tot. Christophorus Forstnerus, hypomnem. politicor. num. 41. Sic quoque hostem in fidem recipere, itidem Duci non licet: nec Princeps populusve, hâc conventionetenetur. Exemplum habet Forstnerus, dict. loc. Et certe nec Consulibus Romanis, nec Praesidibus Provinciarum, neque Magistratibus aliis ullis quantacunqueve potestate essent, liberum arbitrium pacis ac belli fuerat: praeterquam pacus, quibus specialiter permissum fuit, etiam bellum pacemve facere: ut Public Scipioni cum populo Carthaginensi, et Tito Quintio cum Philippo. Aliâs enim Senatus Carthaginensis, Romanorum Legatis illud non obiecisset. Vos (inquit) cum Lutatius Consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate Patrum, neque populi iussu ictum erat, negastis vos teneri. Ac idem clntra Manlium, Alic Proconsulem: Gallograecis (inquit) bellum illatum non ex Senatur auctoritate, non populi iussu: quod quis unquam de suâ sententiâ
facere ausus est? ob eandem causam foedus a Caio Mancino Consule, cum Numantinis percussum, irritum factum est; quinetiam ipse, ut temeritatis poenam lueret, deditus hostibus; sicut et spurius Posthumus Consulob ignominiosam pacem cum Samnitibus factam, quamvis toto exercitu intercluso, et summâ necessitate: exstatqueve eius elegans Oratio culpam suam fatentis, in haec verba: Neque ego inficias eo (Patres Conscripti) tam sponsiones, quam foedera sancta esse apud eos homines, apud quos iuxta omnes Religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quidquam sanciri posse, quod populum teneat. Et paulo inferius: Ne illud quidem (inquit) quod quosdam forsitan moveat, refert, Consul, an Dictator, an Praetor sposponderit. Testis et horum Livius est, et refert Gudelius, dict. cap. 2. Pariter etiam Romanorum cum Brenno, iniquam pactam pacem, rupit Camillus; prius Dictator populi creatus; Plutarchus, in Camillo.
Et quidem, si in forensibus negotiis, Procurator, qui vel generali mandato constituitur ad actionem; transigendi, decidendiqueve; negotii facultatem non habet: l. mandato generali 60. l. procurator 67. ff. de procurator: pugnantia namque sunt, agere et transigere: qui enim agit, movet litem, qui transigit, litem finit, l. transactionis 7. C. de transaction. Quin nec procurator universorum bonorum, transigere ac pacem cum offendente pangere, absque speciali mandato potest, cap. ad agendum, extr. de procuratorib. Huius consequens est, eum qui belligerandi caussâ exercitui praepositus est, pacem cum hostibus faciendo, excederemuneris sui fines; id quod in re militari maxime vitiosum semper habitum fuit, arg. l. 3. §. in bello, ffl. de re militar. Quare etiam Duareno, in l. conventionum, ff. de pact. assentiri non possum, qui hanc sententiam veram esse putat in eo, cui ducendi tantum exercitus, regendique cura commissa fuit; non autem in eo, cui plena, liberaqueve rerum omnium potestas est concessa; quem etiam ius pacem cum hoste faciendi habere censet, arg. l. procurator, cui generaliter 56. ff. de procurator. et l. 2. C. de offic. eius, qui vicem alisuius Iudicis, vel praesidis obtinet. et ibi Bartolus, cap. 4. extr. de procurator. adstipulatur Gregorius Tholosanus, libr. 28. Syntagm. cap. 2. num 24. Quod non admitti puto, Dn. Dinnerus, Disputat. de pac. thes. 21. et seq. Valentinus Guilielmus Forsterus, de pact. cap. 4. membr. 4 fol. 93. Nam ea, quae sunt Iuris publici, et Regii, separatam habent a Iure privato causam, l. 1. §. 1. ff. de iustit. et iur. l. conventionum, ff. de pact. Bartolus, ad dict. l. conventionum, 5. n. 2 ff. dict tit. Decianus, volum 3. respons. 19. n 105. pulchre Connanus, lib. 5 cap. 1. et cum privatis communicari numquam possunt: ac ea quae Iuris Reg isunt, haud veniunt sub quibuscumque generalibus
verbis cap. quod translatione, extr. de offic. Legat. Molinaeus, in consuetud. Parisiens. tit. 2. §. 1. gloss. 5. Mindatum ergo Rei publicae, vel Principis requiritur speciale indifferenter. Vulpellus, de pac. quaest. 4. Feschius, Dissertat. de foederib. thes. 21. liter. b. Aut agitur sub spe rati. Quin et morte mandantis, eius modi Mandata evanescunt. Vulpellus, quaest. 5.
Attamen in Republicâ Romanâ, nonnumquam Senatus de pace decernebat inconsultâ plebe: ut cernere est in foederibus, quaeinter Romanos et Latinos percussa fuere, et in sociali bello. Non mirum, cum Senatus spaientiae et dignitatis nomine tantum valuerit apud populum, ut eius Decreta pro Legibus haberentur, populo eis tacite et ultro assentiente. Cuius rei causam quoque praebuit difficultas convocandi universi populi; Quinimo more interdum belli Duces ipsi, de bello ac pace, iniussu Senatus et plebis, aliquando statuebant: praesertim cum procul atque extra Italiam bellum gereretur, aut cum ipsi ab hostibus obsiderentur: veluti secundo bello Punico, Scipiones foedera cum Afris et Hispanis confecerunt: verum quicquid egerant Duces, non prius ratum erat, quam populus expresse vel tacite assensisset. Gudelinus, de pac. cap. 2. fol. 11. Ita et Ambrosius Spinola, prudentissimus Belli Dux, de Pace cum unitis Germaniae Principibus, Moguntiae convenit; sed sub sperati.
Tutor et Curator, de re pupilli, vel minoris, transigere potest, et pacificare quoque etiam super delictis, dubiâ probatione; dummodo ad poenam non obligetur pupillus, vel minor, l. pactum curatoris 22. C. de pact. l. tutor. 35. ff. de iureiur. Gomezius, variar. resolut. tom. 3. cap. 3. num. 66. Corsetus, de privilegiis pacis, num. 27. Decius, consil. 297. num. 5. Decianus, respons. 38. num. 1. etc. volum. 1. Vulpelius, quaest 18. ita et Pater pro filio, pacis foedus inire potest, Bartolus, et Doctores, in l. sed siunius, §. filiofamiliâs, ff. de iniur. Vulpellus, quaest. 8. et seqq. Dubitari hîc licet: An successores, quorum mentio, in pacis conventionibus, nulla facta est, iisdem contineantur, et obstringantur? Et certe si cum populo facta pax, vel alia transactio est, transitoriam illam ad successores esse, ambigere nemo potest. Quia scilicet Res publicae sunt aeternae. Tacitus, libr. 3. Annal. eademqueve semper illa manet, licet mutentur quottidie personae: pariter ut Iurisconsulti nostri de nave respondere solent, asseribus paulatim exemptis, ac denique totum novâ. Sed dubitatio maior in Principe est, qui morti obnoxius exsistit, et cuius successores, non tamquam heredes, sed tamquam aeque principales, ac ut
novi ad ministratores venire videntur, ex sententiâ Alciati, quem citat Albericus Gentilis, de iur. bell. libr. 3. cap. 22. fol. 685. Sane non transactum de bello dici potest, si belli acerbitas a successoribus adhuc sit exspectanda; et plerumque tam heredibus nostris, quam nobismetipsis cavemus, l. 9. in fin. ff. de procurat. Gentilis, dict. loc. pag. 677. Pax item sin naturâ perpetua est, sequitur. successores quoque eorum, qui pacti sunt, pacis conventionibus obligari. Gudelinus, de pace, cap. ult. ut qui iniurias remittit, in perpetuum eas remisisse intelligatur, per textum, in §. ult. ubi gloss. Instit. de iniur. Alciatus, de praesumptionib. regul. 2. Corsetus, de privileg. pac. num. 13. et porro hicce contractus, non a Rege, pro suâ personâ, sed nomine Regni initur: ac ideo successores ligat, ut iam multis docui, in tractat. de success. et elect. libr. 3. Maxime cum pax conventio publica exsistat, id est, ad statum Rei publicae spectans, l. conventionum 5. ff. de pact. quam idcirco Princeps, non tam proprio, quam Rei publicae, quae perpetua est, nomine contraxisse intelligitur. Sicut ergo Praelato ratione dignitatis contrahente, Ecclesia ipsa, omnesqueve in eâ dignitate successores tenentur, cap. edoceri, extr. de rescript. Ita et Res publica, Principe contrahente; quinetiam gens ipsa, cuius nomine conventum est, quasi ipsamet contraxisset, ad pacta foederis observanda tenetur, etiam mutato Rei publicae statu: puta si ex Monarchiâ versus sit in Aristocratiam, vel Democratiam. In quo cavendum est a Vincentio Cabotio, qui contrarium scripsit, Disput. lib. 2. cap. 14.
COnventionis huius de pace, non favor modo maximus est; sed vis quoque, ac efficacia insignis, vide Cardinalem Tuschum, lit. P. conclus. 172. et seq. Et hic quoque in iure nostro civili, pacto etiam nudo, contra regulas communes, ipso iure tollitur actio iniuriarum, l. si unus 27. §. 2. ff. de pact. Et sic etiam Bartolus tradidit, minotem viginti quinque annis, ex pacis con ventione laesum numquam censeri, proindeque in integrum restitui non solere. Cardinalis Mantica, in Iucubrat. Vatican. part. 2. libr. 27. tit. 3. num. 9. Cui simile est, quod si Minor captivus pactus sit cum hostibus, de lytro persolvendo, aut de re vertendo ad eosdem, quamvis sollemnitas non
intervenerit, quam in obligatione Minoris requirebant Iura Municipalia, obligatio tamen ista ex eo impugnari non potest. Ita in terminis decidit Ludovicus Romanus, consil. 316. incip. circa propositam consultationem, per totum. Albericus gentilis, de iur. bell. lib. 2. cap. 11.
Eodem pertinet quoque, quod Pax pro iustâ caussâ habeatur, propter quam Princeps damna et iniurias, sub dictis suis, belli tempore illatas remittere possit. Quod tamen sic est accipiendum, si pax aliter fieri non possit, argum. l. 1. §. 2. ff de iustit. et iur. et l. in bello 12. in princ. ff. de captiv. et postlim. revers. Laudensis, tract. de foederib. quaest. 1. Pacificatione quidem peractâ, adhuc privato acceptarum antea iniuriarum ultionem reposcere licet. Bodinus, de Republ. num. 605. et faciunt tradita a Vulpello, quaest. 29. sed hoc tamen libitatur, si pactis aliud diserte sit cautum. Quodque in huiusmodi pacificationibus, vel aliâs etiam, Princeps damna privatis illata publici boni caussâ, remittere possit: vel etiam bona civium hostibus concedere, passim tradunt nostri Doctores, in l. conventionum 5. ff. de pact. et in l. bene a Zenone, C. de quadrien. praescript. Vasquius, libr. 1. illustr. quaest. cap. 4. et cap. 5. num. 8. Bodinus, lib. 1. de Republic. cap. 8. num. 103. Clapmarius, lib. 4. de Arcan. Rerum public. cap. 6. Waremundus ab Ehrenberg, lib. 2. de foederib. cap. 1. num. 22. et verisimil. 8. num. 9. Betsius, de pact famil. Illustr. fol. 127. Pruckmannus, in §. soluta potestas, fol. 408. Tilemannus, Disputat. 7. thes. 25. volum. 1. egregie Feschius, Dissertat. de foederib. thes. 22. liter. C. et h. Mantica, dict. tit. 3. num. 14. etc. Gudelinus, cap. 6. late, ibique dicit, hoc non solum esse sancitum ab omnibus Doctoribus nostrae professionis, sed et Theologis. Gailius, et ibi Graevaeus, libr. 2. observat. 57. qui plures allegat. Sane, pacis studio, odia et damna remittenda facile esse, Pierre Matthieu prodit, lib. 1. fol. 35. Et quidem quod ad res bello captas attinet, dubium non est; cum etiam sine ullâ Principis pactione, iure belli, factae sunt hostium. Idemqueve dicendum est de aliis damnis et iniuriis, iure belli illatis. Quod ad alia vero, quae non sunt hostibus adquisita, vel ab iniustis hostibus ablata; si aliter communi omnium saluti consuli non possit, etiam illa civibus adimi et hostibus concedi poterunt. Communis enim utilitas, singulorum commodo praeferri debet, Authent. quaeres, C. commun. de legat: l. actione §. Labeo, ff. pro soc. l. unic. §. penult. C. de caduc. tollend. Et ut Plinius ait, Epist. lib 3. oportet privatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre, vide Ayalam, dict. cap. 7. fol. 144. etc Quinetiam tam favorab lem pacis conventionem istam alii dixerunt, ut propter eam vel obtienendam, vel conservandam a Iuris regulis discedi possit. Mantica, dict. tit. 3. num. 11 Antonius Corsetus, de privil. pac. nu. o allegans illud Baldi, quod quicquid fit propter pacem, Legis habet vigorem.
Et a Domino feudi ipsi quoque Vasalli inviti alienari, et in alium Dominum transferri queunt. Antonius Gabrielius, commun conclus libr. 3. rubric. de iur. quaesit. non tollend. concl. 8. nu. 12. et 16. allegans Barbatiam consil. 11. volum. 2. column 3. adstipulatur Mantica, dict tit. 3. n. 13. Quod de iure aliâs non licet, arguml. l. liber homo 103. ff. de verbor. obligat. l. si in emptione 34. §. 2. ff. de contrahend. empt. cap. 1. § 2 tit. 22. et cap. 1. §. 2. tit. 27. lib. 1. feud. Franciscus Hotomannus, illustr quaest. 1.
At vero, aequissimum esse videtur, ut damnum, aliquibus ex civibus, vel per bellum, vel pacis gratiâ illatum, iis omnium Civium contributione, vel in totum, vel pro parte, resarciatur, quia et placet Gundelino, cap. 7. Sicqueve Appianus natrat, lib. 2. de Civilib. Romanor. bellis, Brutum et Cassium, post necem Caesaris, statuisse veteribus possessoribus, quibus Sylla et Caesar bellis civilibus bona ademerant, saltem pretium ex publicâ pecuniâ reddi: quo et illis satisfactum, et aliis securior possessio esset Porro duae sunt exceptiones regulae, quam modo tradidi, et quibus cessat damnorum, quae aliqui per pacem patiuntur, compensatio. Una est, si quid sit, quod privatim illis imputetur. Quod enim quis ex suâ culpâ damnum sentit, non intelligitur damnum sentire, l. quod quis 203. ff. de regul. iur. Id obici potest illis, quorum aedificia in suburbiis, iussu Principis, vel Magistratuum, vigente bello diruta fuêre, propter Arcadi et Honorii Imperaturum constitutiones, quib. cautum: ne aedes exstruantur, moenibus sic cohaerentes, ut ex iis insidiae reformidari queant: si secus factum erit, ut temerarii aedificatores futurae quandocumque destructionis, detrimentum exspectent, l. aedificia, C. de operib. public. l. si cui, C. de aedific. privat. Altera exceptio est, si desit, unde damnum resarciatur: puta ob multitudinem privatorum, qui res suas perdiderunt; et quia damna sunt infinita quibus fisci et Principatus bona vix sufficerent; et aeraria Civitatum exhausta, vel causis necessariis reservanda: et cuncti cives adeo depauperati, ut nullum onus novi vectigalis, ex quo damna sarciantur, referre possint. Quin et de Religione ac Principatu diminui aliquid, pacis caussâ posse, edocet Gudelinus, cap. 9. Ac licet inter Turcas constitutum sit, ut quae semel ipsorum equi pedibus conculcârunt, ubi ea occuparunt, numquam restituant: et tamen hoc maioris mali evitandi, vel magni commodi adquirendi caussâ, facere solent, Soranzius, in Ottoman. cap. 69.
Illud non tam ex fonte isto, quam ex ipsis penetralibus Christianae Religions, Iuris Utriusque interpretes hauserunt; quod credunt, promissionem etiam iuratam de pace non ineundâ cum adversario, obligatoriam non esse, argum. cap cum contingat 28. de iureiur. in fin c. 1. extrd. de iureiur. libr. 6. cap. non est obligatorium, 58 extr. de Regul. Iur. in 6
Adde glossam notabilem, in cap. 2. ad Apostolicae, in verb. pacem, tit. de sentent. et re iudicat. libr. 6. ibi, Neque enim heres Christi dicitur, qui pacem eius testamento relictam non habet; Mantica, dict. titul. 3. numer. 8. Quam vis etiam bellum iniustâ de caussâ motum fuisset, pacis tamen conventiones subsecutae ratae erunt, Mantica, dict tit. 3. nu 26. etc. nec pecuniae eam ob causam datae, quasi ob turpem causam repeti poterunt, argum. l. quod debetur 51. ff. de pecul. l. 2. C. de transact. Nec etiam dubium est, quin pax pretio redempta sit firma, atque rata: l. argum. l. servi 23. §. 1. C. ad Leg. Iul. de adult. Vulpellus, hîc, quaest 28. Quamvis non sine dispendio famae, hâc ratione pacem mercentur privati, vel verius, ut Ennii voce utar, cauponatur, ut bene ostendit Clarissimus Iurisconsultus, Andreas Dinnerus, in Disputat. de pac. thes. 32. et seq. Vulpellus, quaest. 27. concludit: transactionem et pacem, in casibus vetitis, super certo delicto factam, sufficere ad condemnationem: in licitis vero, et in generali pace, si maxume diffamatio praecedat, iudicium ad torturam sufficiens esse.
Pacis etiam privilegiis adnumerare licet, quod capta per Ducem hostium, postquam foedus Principes inierunt, de quo tamen Duces, in terris forsan remotioribus versantes, nescierunt, illa capientium non fiant, ut disputat Albericus Gentilis, lib. 1. Hispan. Advocat. cap. 16. Quamvis enim Statutum non liget ignorantes, quibus non est publicatu, tamen a die in Pacificatione praefixâ, ligat; potestqueve lex ligare etiam ignorantes, exceptâ tamen poenâ, exceptoque peccato. Menochius, de arbitrar. iudic quaestion casu 181. Favor etiam pacis adparet exeo; quod si ita pax convenisset, ut potestati hostis sui se quis committeret, conventio illa intelligi debet arbitrio bon viri. Notae enim sunt formulae istae deditionum, ut potestati, voluntati, arbitrio, gratiae, misericordiae, aequitati, conscientiae, declarationi et discretioni, (ut loquuntur) hostis victi vel obsessi se committant; Idemqueve adhuc dicendum est, si libero arbitrio hostis sui se quis exposuisset: Quod observandum est contra Romanorum, Hispanorum, Pisanorum, et Longobardorum consuetudinem, quae obid a sanioribus Doctoribus omnibus damnatur. Nicolaus Boerius, decis. Burdegal. 262. num. 4. per l. liber homo 13. ff. ad leg. Aquil. cap. contingit. 36. extr. de sentent. excommunicat. l. si idem 11. §. 1. in fin. ibi, ne in potestate calumniosâ adversarii mei sit, etc. ff. de Iurisdiction. omn. iudis. Mantica, Vatican. lucubrat. part. 2. libr. 27. titul. 3. num. 21. et seqq. De formulis istis deditionum, vide omnino Albericum Gentilem, libr. 2. de iur. bell. capit. 17. Quaerenti, quibus rebus contineatur arbitrium istud viri boni, respondebimus verbis,
vel Sancti Paulini, inter Epistolas Beati Hieronymi, epistol. 14. cap. 4. sic dicentis: Quotiescumque talem in alterum habueris animum, qualem in te ab altero servari cupis, aequitatis viam tenes: Quoties vero talis erga alterum fueris, qualem in te vis neminem, iter Iustitiae dereliquisti; Hoc est, Ius Naturae, can. 1 in princip. distinct. 1.
Tandem etiam ut pax firma magis siet, obsides dantur: qui pace, vi datâ licet teneantur; Aerodius, rer. iudicatar. fol. 246. cap 5. non tamen occîdi possunt conscientiâ salvâ, Cominaeus, libr. 2. cap. 2. fol. mihi 107. ubi refert, eum qui contra Leodienses obsides, sententiam crudelem dixit, a Deo punitum, hancqueve poenam ipsi statim, cum votum tale protulisset, praedictam fuisse. Sed absurdum est, quod quidam dicunt, et etiam Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 8. assertat; Obsidibus datis, quempiam a fide datâ liberari: ut Ayala docet, libr. 1. cap. 6. fol. 104. et seq. Etenim Obsides non ita dantur; aut ego servabo promissa, aut tu ages cum obsidibus, quid velis; quis tale iniret pactum; mens paciscentium est, ut servet promissa iurans, et quo minus fallat, obsides relinquat; ut pignus in securitatem contractûs, non ut debitori liberum sit relinquere pignus, et et non solvere. Cuiacius, ad l. obsides 11. ff. qui testam. fac. poss. Setserus, de iurament. libr. 2. cap. 8. Expresse haec confirmat Historia Claeliae et reliquarum, quae custodiam fallentes, Tyberim transnatârunt et tamquam pig nus a Porsennâ repetitae, a populo Romano ipsi restitutae fuerunt; Claeliae virtute motus, ipsi, et quas eligere vellet, libertatem sponte permisit. Livius, libr. 2. Sed usus est Bodinus illis, quae scenae inserviebant: non etenim aliâ ratione potuit excusari Franciscus Rex Galliae, quod non redierat in captivitatem, exemplo Reguli (quod Carolo V. Imperatori in pace Madrica iuraverat Interdum ditio bello capta restituitur quidem, sed ad tempus reservantur loca munita aliquot, usque dum pax vel plenior fiat, vel suspicio pacis violandae cesset. Guicciardinus. libr. 1. histor. fol. mihi 46. Et item Pax, matrimoniis Magnatum roborari solet: suntqueve sponsae tunc obsidum quasi, seu potius Mediatricum loco. Duarenus, de nupt. cap 3. Ita eo fine tractatae fuerunt Nuptiae Galliae Regis cum Hispanâ, Hispani cum Gallâ, Angli nunc cum Hispanâ.
CErtum est, pacem sanctam et inviolabilem haberi debere. Sicut fidentia facit, ut pax coalescat; sic diffidentia, ne ea coalescere possit. Igitur firmamentum et stabilitatem omnium pacificationum pendere ex fide, dubio caret; et egregie hoc Balthasar Ayala docet, de iur. et offic. bellic. libr. 1. cap. 6. a princip. Fidem Cicero definit, in officiis, doctorum, conventorumqueve constantiam. Hanc virtutem Praecipue populum Romanum coluisse, eaque potissimum e parvâ origine ad tantam amplitudinem evectum fuisse, Agellius scripsit, libr. 20. Atticar. cap. 8. Ac eo magis fides in pace locum sibi vendicat: quod pax iureiurando utrinque confirmari, sanciriqueve consueverit: §. hanc igitur, et seqq. de pac. constant. Atqui nullum vinculum ad fidem adstringendam arctius est, quam iusiurandum, non modo ex Christianorum, verum etiam Ethnicorum doctrinâ. Cicero, libr. 3. de offic. Non me praeterit, tritam fuisse olim quaestionem, utrum data hosti fides servanda esset? Verum nemo nunc dubitat, servandam esse, can noli, caus. 23. quaest. 1. Bartolus, et alii, ad l. conventionum 5. ff. de pact. Ac tantam vim esse fidei in omnibus conventionibus, ut contra hostem quidem durante bello, perfidia magnopere vituperetur; Illud namque Virgilii,
Dolus an virtus quis in hoste requirat?
ad Stratagemata et sollertiam referendum est, minime autem ad fidei, quae semel data fuerit, violationem, l. ff. de dol. mal. can. Dominus, caus. 23. quaest. 2. Sane si hosti, dum adhuc hostis est, fides debetur: quanto magis postquam hostis esse desiit? Ac si etiam a privato fidem falli grave est, quanto magis a Principe? Nonne si secus fiat, omnia misceri, perturbarique est necesse? Si quis obiciat, sponsiones, quae vi aut metu extortae sunt, ratas non haberi: dicam hoc de eo metu, qui iure licito, quale est belli iusti, alicui, seu publicae, seu privatae personae illatus est, non intelligi debere.
Et nec Praetorium Edictum, quo per metum gesta, in integrum restituuntur, perinet ad eum metum, qui ab hoste, sed a cive civi infertur: post bodinum, Ayala, libr. 1. capite 6. fol. 101. At vero foederum, pactionumque publicarum robur, non ex Regulis iuris civilis, sed iure communi omnium gentium, quod Faciale nominant, definiendum est. Non enim hic Actus geritur inter eos, qui unius hominis, vel populi potestati subiecti sunt, cuius iure et statutis, tamquam Magistratus, parere et obedire tenentur; sed inter eos, qui nullo iure sibi invicem subiecti, superiorem habeant solum Deum. Utuntur itaque solo iure gentium, quod apud omnes hactenus tale fuit, ut etiam vi vel metu extorta iuramenta, strictissime servanda, nec fides, quacumque caussâ data, frangenda sit: modo promissio licita, nec impossibilis inveniatur; perspicuaqueve fidei servatae exempla, Romanorum prima et incorrupta aetas exhibet; ita eo tempore, quo ex insidiis captus Marcus Attilius, sub iuramenti fide Romam missus, omnibus aequum iusumqueve visum est, ut rediret, quamvis sciebat, ad exquisita reverti supplicia: nec tamen vel vim, vel metum excusavit. Idem fecit Mancinus Consul, cum pacis conditiones Senatui persuadere non posset, quod si Posthumius Consul, et sexcenti illi Obsides, qui fraude hostium in Caudinis furculis conclusi erant, ita ut nec progredi, nec regredi, nec cum hoste pugnare poterant; de dolo, de vi, de metu excipere voluissent, nae sat causae habuissent; nisi ius gentium contrarium eos docuisset, Livius, libr. 9. Nec huius iuris Auctor quisquam gravior exsistere potest, quam Senatus Consulesqueve Romanorum, a quibus omnis iuris fontes ad nos sunt derivati. Sic et adprobare non possum, quod Franciscus I. a Caesareanis captus, multa promisit, ut liberaretur: sciens (ita loquitur Bellaius, historiar. libr. 3. fol mihi 223.) promissa carcerati nullius esse valoris.
Insuper, quo ad subditos Principis, qui contraxit, traditur, pacem seu huius pacta erga eos vigorem Legis habere; et quomodo Cives ad Legum observationem coguntur, vel transgressores earum puniuntur, idem ius esse de capitulis pacis; nec non inso iure nullum esse, quicquid contra ea fit, sicut id quod connra Leges, Baldus, de pac. Constant. Matthaeus de Afflictis, decis. 43. Antonius Corsetus, de privileg. pac. num. 20. Adiuvat hoc, quod dici solet: Contractus Principum vim Legis habere, l. donationes, C. de donation. int. vir. et uxor. l. Caesar, et ibi Bartolus, ff. de publican. et vectigal.
Ad tractationem, quando pax rupta censeatur, maxime oportet considerari: quânam pace comprehendi videantur. Verum conditionibus pacis, quas inter se belli auctores poenâ adiectâ pepigerunt, socii et adhaerentes ipsorum non continentur, nisi expresse eorum mentio facta fuerit, argum. cap. 2. ad Apostolica, circa medium ibi, et omites Amicos suos, sibique adherentes, extr. de senten. et reiudicat. libr. 6. Philippus Francus, ibid. num. 5. et ante illum Dominicus de Sancto Germiniano, ad dict. cap. num. 10 Aut nisi effectu alio quin pax caritura esset argum. l. ossa 8. § ultim. ff. derelig. et sumptib funer. l. ultim. §. 1. C. de usur. rei iudicat. l. si stipulatus 111. ff. de verbor. obligation. ubi Alexander ab Imola, num. 1. et 2. et Iason, num. 1. 2. et 3. qui hoc pulchre declarat, Angelus, in l. quae religiosis, ff. de rei vindicat. quem citat et sequitur Martinus Laudensis, in tract. de confoederation. princip. quaest. 35. Mantica, libr. 27. tit. 5. num. 4. et c. Vulpellus, quaest. 32. Quod si maxime comprehensi sint socii in pace, (id quod omnino fieri debere, contendit Angelus de Perusio, consil. 391. incip. sub aliis quidem terminis) adeo ut nec Imperator, nec Papa pacem facere debeat, nisi prius adhaerentes optimâ securitate gaudere faciat, et principales sub poenâ adstrinxerint se ad pacem servandam, quo nomine etiam Ecclesiam Romanam commendat Innocentius in dict. cap. ad Apostolicae 4. extr. de sentent. et re iudicat. libr. 6. quod numquam pacem habere voluit, nisi prius de impunitate prospectum esset adhaerentibus, Martinus Laudensis, tract. de consoederat. princip. quaest. 21. Tamen ad socios, qui postea accesserunt, hoc non pertinebit. Idem dicitur de eo, qui de pace cum alio convenit pro se et filiis suis, ut solumm odo nati contineantur, non nascituri, neque posthumi, aut adfines postea facti, argum. l. si a colono 89. de verbor. obligation. cap. Clericus, 35. extr. de iureiur. et l. si quis ita 16. in princip. et §. ultim. ff. de testam. tutel. Archidiaconus, ad can. ex cellentissimus, caus. 11. quaest. 3. num 1. Baldus, in cap inquisitioni 71. num. 8. et seq. extr. de appellation. Hippolytus de Marsiliis, in practic. §. aggredior, n. 47. et seqq. mantica, dict. tit. 5. num 8. et Vulpellus, quaest. 31.
Ergo ut constare possit, an pax rupta sit, primo et ante omnia est inspiciendum, quid pacis conditionibus fuerit comprehenfum? Nec enim ex Iure communi hoc sumitur; sed ex pacto, Albericus Gentilis, lib. 2. de iur. bell. cpa. 13. in princip. Baldus, consil. 195. num. 8. versic. porro et num 10. volum. 2. per l. quamvis. 11. ff. de in ius vocan. l. 3. §. Si quis viventem, ff. deliber. homin. exhibend. Et dixi ego alicubi supra. Quod tamen non sic est accipien dum, quasi nihil plane praeter id, quod verbis, conditionibus queve pacis diserte nuncupatum
est, debeat attendi, sed ita, ut arbitrio viri boni pax servetur: qui proinde aestimabit, non tantum quod verbis est expressum, sed et alia quae aequitas in bonae fidei contractibus introducit. Quin et ea interdum, de quibus nec cogitatum fuit, venient in considerationem, l. 2. §. ultim. ff. de obligation. et action. Albericus Gentilis, dict. cap. 13. libr. 2. in princip. de iur. bell. Ut ecce, in Induciarum pacto continebatur, ut hostis, qui nobiscum erat, ante Martias Idus solveret e portu: is adversâ valetudine, vel tempestate abnavigare prohibitus. vel vento in portum relatus est; Dein de iterum postidus Martias exire voluit. Quaeritur, an beneficio Induciarum uti possit? Respondit Bartolus in his ipsis terminis, repertum in portu hostem impune occîdi posse, nec curandum esse de modo, quo ultra tempus retentus fuerit. bartolus, in secundâ et sollemni reperitione l. Caesar 15 num 13. ff. de publican. et vectigal. per l. ff. de Senatorib. l. 1. §. occisorum 17. ff. de Senatus consul. Silan. l. 7. §. 1. ff. ad Leg Aquil. l. mulier 20. §. ult. ff. de condition. institut. l. item 20. §. petitam 11. ff. de hereditat. petit. Ego vero repudiatâ tam in humanâ sententiâ, et a iuris textibus alienâ: d. l. Caesar, 11. et l. seq. et. si propter 8. ff. de publican. et vectigal. l. 2. §. quod diximus 6. et duob. §§. seqq. ff. si quis caution. in iudic. et c. l. qui commeatus 14. in princip. ff. de re militar. Alexander ab Imolâ, consil. 7. num. 1. et 2. libr. 3. et ab aequitate naturali remotâ prorsus, per ea, quae habet Baldus, ad l. bonam fidem 4. C. de obligation. et action. Etiam isti ius induciarum tribuendum esse, nec pactionem contrariam, aut casum improvisum quicquam illi obesse contendo: hâc tamen adhibitâ moderatione, hisi ita se arctâsset, ut omnino necesse fuisset, illum in casum incidere talem, per textum, in dict. l. 2. §. 6. et seqq. ff si quis caution. iniudic. l. continuus 137. §. 2. cum ita, ff. de verbor. obligation. Albericus Gentilis, libr. 2. de iur. bell. cap. 13 praedicta notanda sunt contra Bodinum, libr. 5. de Republic. cap. 6. pag. 921. qui statuit, iure quidem clarigationis capi, ac pretium captivo dici posse: occidere vero ius non esse, cum nihil contra inducias fecerit, qui vi tempestatis in hostium fines abreptus sit, per l. aut facta 16. ff. de poen. et dixi etiam supra, ubi de Induciis egi, de eaque dubitatione, an in pacis contractu, verba stipulationis large, vel proprie sint accipienda, lubet adscribere verba Octaviani Vulpelli, quae ille habet, in saepe laudato tractatu de pace, quaest. 56. Cum simus in poenalibus, videtur quod propriissima fieri debeat interpretatio articulorum pacis, cap. inter dilectos, extr. de frd. instrument. cap. ex literis, de probationib. Sed quicquid sit in stipulatione de non offendendo; savore pacis, dubitavêre Gratus, consil. 114. num. 2. et Socinus Iunior, consil. 103. num. 3. Verum pacis favorem tunc
demum operari censeo; cum de eius celebratione tractatur: et id propter respondetur; valere foedus, quo hinc atque inde inter hostes, direpta remittantur; etiam in eorum damnum, quibus ablata sunt; Non autem postea, cum de pacis fractione tractatur: prout dicimus, in Statutis delicta punientibus: quae licet publicam respiciant utilitatem, et ob id extendenda videantur; tamen in delinquentis odium stricte intelliguntur; Imo pacis favore ea in dubio fieri deberet interpretatio; ut adhuc esset integra; ob bonum publicum, et quietem conservandam; non autem fracta: quo casu et scandali, et tumultus immineret periculum. Hactenus Vulpellus.
Perfidum quoque est, callide interpretari Articulos pacis; Qualem fraudem reperio, in Annalibus Turcicis, editis a Iohanne Leunclavio, eaque usus est Rex Caramanorum: quae gens a perfidiâ, calliditateque mirum in modum celebratur. Nam cum is pecem cum Mahomete initam, foedusque violâsset; Viri praestantes, quorum interventu atque auctoritate foedus illud coitum erat, Caramanidem accedentes, his dicuntur verbis usi: Tu nos, ô Princeps, pacis conficiendae caussâ, intercedere voluisti, teque pacem operâ nostrâ factam, septem annis observaturum promisisti: cur ergo et c. Quibus ille, Equidem ait, minime sum susus voce HL. quâ denotantur Anni, sed HEL. quâ venti significantur: adeoque me pacem observaturum promisi, non ad septem annos, qui sunt HEDIIL, sed ad septem ventos, hoc est, HEDIEL. Hactenus autem a pacis initae temporibus non septem modo, sed centies mille venti praeterierunt. Cavendae sunt eiufmodi stultae calliditates; fefellisse, non est cavisse. Licet dolo uti cum hoste, cum vi et viribus agitu; aut quam diu captivi iun vinculis habentur; ubi autem fide, foedere, pacto, iuramento transigitur: ius gentium, ius publicum, ius Divinum praevalere debet. Vitandi sunt omnino nimis callidi Interpretes exsolvendi iuris iurandi. Scite de Eurycratide Lacedaemonio praedicatur; qui interrogatus, cur de contractibus singulorum, Ephori tam diligenter ius quottidie dicerent? respondit; ut etiam assuescamus cum hoste bonâ fide agere, Aerodius, dict. tit. 5. cap. 14. et nimis callida interpretatio, manifestam in iuriam habet, Aerodius, dict. tit. 5. cap. 16. Gudelinus, de pac. cap. 10. fol. 51. et seq. Ayala, libr. 1. capite 6 fol. 103. et c.
Ac item cum quaeritur, an contra pacis conditiones factum aliquid sit, verba generalia in iisdem posita, sic interpretabimur, ne contineant casus dissimiles expressis, super quibus pax convenit. vide manticam, libr. 27. tit. 6. a princip. et per Discurs. Exempli gratiâ: cum antea inter vicinos excursionibus ac direptionibus
certatum fuisset; composito bello, si alter castrum in territorio suo aedificet, vel flumen ponte iungat, pax violata non dicetur. Debet enim offensa eiusdem esse generis, et similis damnis ac iniuriis praeteritis, quibus pax imposuit finem, ad hoc, ut rupta pax dicatur, argum. l. ultim. §. 1. ff. de tritic. vin. et ol. legat. baldus, consil. 195. num. 1. in fin. num. 2. et num. 13. volum. 2. Idem namque in privatorum etiam conventionibus cernere licet. Si enim de certâ re, pacto transactionis interposito, hoc comprehensum erat, nihil amplius peti; Etsi non additum fuerit, Eo nomine: de ceteris tamen quaestionibus integra permanet actio. Imperatores, in l. si de certa 31. C. de trasaction. Sane pax arbitrio boniviri servari debet: et ideo offensio dicitur illud factum, ex quo competit actio iniuriarum. Unde qui iuste aliquid facit, non frangit pacem: nec qui ex levi, vel levissimâ culpâ, Mantica, dict. tit. 6. num. 6. etc.
Pariliter, quando pacis compositionem offensio est sequuta, causa facti considerari debet; vetus ea num fuerit, an nova? Mantica, ibid. num. 18. etc. Vulpellus, quaest. 45. Ex novâ siquidem caussâ, offendens hostem reconciliatum, nil adversus pacem facit, nec poenam transactioni adiectam committit. Sicque pax dicitur rumpi, si ex veteri caussâ offensio sequatur; non si ex novâ: ut et promissio de non offendendo, tacitum habet intellectum; rebus sic stantibus, et nisi superveniat offensio nova. Gail, libr. 1. de pac. public. cap. 4. num. 45 et seq. Et ita qui est offensus, si se contra offensionem novam defendat, haud censetur frangere pacem. Nam et ubi per rem iudicatam finis controversiae imponitur, toties alia res intelligitur, quoties causa petendi eadem non exsistit, l. et an eadem 14. ff. de exception. rei iudic. dict. l. 31. C. de transact. l. quidam 132. versic. quod ergo dicemus, ff. de verbor. obligation. l. quaero 54. §. 1. ff. locat. cap. nulli, extr. de election. et elect. potest. libr. 6. Philippus Francus, ibid. num. 3. Bartolus, quaest. sive Disputat. 1. num. 9. ubi exemplum affert in bannito post factam pacem, et concludit, eum pace etiam iuratâ non obstante occidi posse. Iulius Clarus, libr. 5. recept. sentent. §. final. quaest. 47. num. 9. Mantica, libr. 27. tit. 6. num. 42. et c. Vulpellus, quaest. 36. et seq. Multo vero magis id dicendum est, quando nova ista causa, et a priori diversa, ac simul etiam legitima fuisset, puta ut propter eum iudicio tecum experiretur ad versarius: nec enim per controversiam iudicialem, vel publica pax laeditur, vel privata, l. venditores 102. ff. de verbor. obligation. cap. 9. in nostra, extr. de iniur. Baldus, consil. 195 num. 6. volum. 2. Bartolus, dict. quaest. 1. num. 9. Idqueve quod supra dictum, extendi etiam potest ad eos Principes, qui sibi invicem
promittunt pacem, et alter postea banno Imperiali notetur. Et sanc in tali (maxume si id praecipiat Imperator) cum offensio propter publicam utilitatem permittatur: ea privatorum pacto tolli nequit. Quatenus itaque fieri possit pax cum bannito? vide Cardinalem Tuschum, liter. P. conclus. 176. In dubio vero, an ex caussâ veteri, vel novâ offensionem processisse existimabimus? Sunt, qui causam veterem pra sumi aiunt, ubicumque nova non adparet: quod non placet; quia in dubiis benignior sententia est eligenda, ut nimirum minus delictum commissum intelligatur, et poena pacis violata excludatur, l. penult. ff. de paen. l. si praeses 23. ff. eod. tit. l. factum 155. in fin. ss. de regul. iur. Minus autem delictum est, simpliciter aliquem offendere, quam cum violatione pactorum, et pacis fractione. Noscertius ex hoc modo et caussâ offensionis deprehendi posse arbitramur, ut si minus ea respondeant odiis atque inimiciis antiquis, ex caussâ novâ, nec animo ulciscendi illata offensio dicatur: ideoqueve pax per eam non solvatur. Petrus de Benintendis, decis. Rot. Bononiens. 65. num. ult. at videatur Vulpellus, quaest. 47. Qui idem quaest. 46. assertat: si urgentes adsint coniecturae, iuramento locum esse, quo offendens probet, se ex novâ caussâ offendisse.
Et quoque, ut ab uno paciscentium cum effectu pax abrupta dicatur, omnino requirimus, quod alter pacis conditiones impleverit ex suâ parte, nec etiam aliter agi poteritad poenam, si quae capitulis pacis fuerit promissa. Idque in aliis etiam transactionibus cernitur, l. cum proponas 21. C. de pact. l. cum mota 6. et l. si profundo 33. C. de transaction. l. 7. si fratres, C. commun. utriusq. iu dic. argum. l. Iulianus 13. §. offerri 8. ff. de action. vendit empt. Insuper hosti fidem fallenti, fides servanda non est, etiam iurata: secundum illud:
Fallere fallentem, fraudemque repellere fraude,
Exemploque licet ludere quemque suo.
Generalis enim Lex est omnium conventionum; ut nemo illis stare teneatur, nisi ex adverso, quae convenerunt, praestentur: nam frustra quis fidem ab eo praestari postulat, cui fidem datam servare recusat, atque dolo facit, qui id iuris in adversarium valere postulat, quod in se non admittit, late Ayala, libr. 1. cap. 6. fol. 122. et c. Quaeri hîc solet; An poenâ certâ constitutâ, pacem vel inducias violanti, offensus, qui vim repulit, in super etiam poenam petere queat? Negat hoc Dn. Dinnerus, Disputat. de pace, thes. 95. et seq. cum iniquum videatur, ut poenam exigat, qui altero pacto contraveniente, et ipse postea contravenit, quamvis hoc ipsi licuerit: nec simul quis ex crimine agere queat, et ex pacto; nisi poenali stipulationi, sub quâ pax est
firmata, subdita fuerit clausula illa, rato manente pacto, Albericus Gentilis, libr. 3. de iur. bell. cap. ultim. fol. 711. Estqueve formula illius stipulationis: Si contra feceris, ea quae data sunt restitui, rato manente pacto, et hoc amplius centum dare spondes: Sed vero et in priori casu, nempe si nec illa clausula adfuerit, puto poenam peti posse: cum defen sor propriae salutis in nullo peccâsse videatur, l. 3. ff. de iustit. et iur. addatur Mantica, dict. titul. 6. numer. 29. et c. Sic nec omnino placet, quod Idem Dn. Dinnerus dict. Disputat. de pac. thes. 67. ex Baldo docet: Si opus aliquod, vel aedificium fiat, ex quo pacis turbatio metuatur, ante opus illud absolutum, atque perfectum, nihil contra pacem factum videbitur, nec poena committetur. Quamvis enim et adfectum opus in optentiâ sit nocendi, id tamen his in rebus non attendimus, iuxta Baldum, nisi aliud convenerit, baldus, dict. consil. 195. num. 1. versic. sed quid sit de potentia, volum. 2. Idque; ex illo confirmat, quod potentia, priusquam deducatur in actum, similis est conditioni, quae nisi impleatur, obligationem non parit, l. interdum 73. ff. de verbor. obligation. l. 1. in fin. ff. de condition. et demonstration. l. Arescusa 15. ff. de stat. homin. adde l. 4. §. huius 2. ff. de pact. l. cedere diem 213. ff. de verbor. significat. Sed nec hoc adprobare possum. aliter enim se res in publicis, ac in privatis habet, et si quis diutius exspectet profligatâ caussâ, vix remedium habebit. Violans itidem pacem, ex intervallo quoque percuti potest: sine poenae conventionalis metu. Vulpellus, quaest. 103.
Aliud porro est traditum Doctorum nostrorum, numquam propter levem offensionem recessum a pace videri; nisi forte generaliter ita fuisset conventio concepta: ut quomodocumque, vel qualitercumque alter alterum offendisset, in pacis violatae poenam incideret. Hippolytus de Marsiliis, consil. criminal. 80. num. 31. et seqq. et numer. 46. volum. 2. per textum, in l. 3. ff. de adimend. vel transferend. legat. et l. 3. §. idem 2. ff. de bon. eor. qui ant. sentent. mort. sib. consciver. Requiruntur ergo hîc causae probabiles et magnae. Non tamen necesse est, quod causa sit iusta, omni ex parte. Nec enim ita passim abuten dum est regulâ illâ, quod quaelibet causa, etiam iniusta, temeraria et colorata, excuset a poenâ. Vulpellus, quaest. 48. et seq. ac item quaest. 101.
Subtilis quaestio est, si pax inter aliquas convenisset sub promissione, quod confoederati absentes ratam illam habituri essent, an uno absentium offenso ante ratihabitionem, fides rupta, et pax violata dicatur? Mantica, libr. 27. tit. ultim. numer. 55.
Vulpellus, quaestion. 53. Qui in terminis istis contra pacem fieri tradiderunt, tria ista praesupponunt (primo,) quod in pace comprehensi absentes intelligantur, quorum ratihabitio exspectatur; quasi quo ad illos implicitus pacis status fuerit, argument. l. ultim. ff. si ex noxal. caus. agat. qquemadmo. caveat. (secundo) quod ratihabitio subsecuta quandoque retrahatur, etiam re non integrâ, quoties per promissorem factum sit, quo minus stipulator conditioni pareret: quia conditio pro impletâ habetur, l. iure civili 24. ff. de condition. et demonstration. (tertio,) quod licet culpa aliqua sit ratum non habentium, ea tantum sit omissionis. Corneus, libro secundo consil. 40. Franciscus Ca???inalis Mantica, vatican. lucubrat. part. 2. libr. 27. tit. 6. num. 55. poenam igitur committi putant. Ego vero captiosum et monomere\s2 pactionis genus istud esse perpendens, pacis violatae crimen, et poenae interpretationem eo usque non producerem. Quis enim non videt, absentibus quidem hoc modo ante ratihabitionem offensionem permissam, paciscentibus autem interdictam iudicari? Quam inaequalitatem nec bellici negotii simplicitas, nec natura bonae fidei contractuum admittit, argument. l. 2. ff. de rescind. vendit. hanc sententiam tenuit Dynus, referente Bartolo, in l. si uxor 13. §. 6. si quis uxorem, num. 4. ff. ad Leg. Iul. de adulter. Albericus Gentilis, de iur. bell. libr. 2. cap. 10. pag. 292. ex Cephali consil. 690.
Frequens item est, ut de pace transigentes, alienum quoque factum sub poenâ promittant, quod per omnia etiam civili iuri consentaneum est: hoc modo, quod neque ipsi, nec quisquam ex sociis, vel adhaerentibus, quemquam ex parte, vel factione alterâ offendere velint aut debeant, l. stipulatio ista 38. §, alteri 17. ff. de verbor. obligation. §. Alteri, Institut. de inutil. stipulation. Ac item pace inter plures factâ; sequutâ postea offensâ in persona unius, ea respectu omnium fracta reputatur. Vulpellus, quaestion. 57. Et item Pacis capitula, quomodo sint interpretanda, ac quando censeantur rupta? vide Cardinalem Tuschum, liter. P. conclus. 178. et seqq. Tandem sciendum est: Ecclesiam habere Iurisdictionem in Larcos, qui sunt Violatores pacis; et ideo pro pace tuendâ potest adiri etiam Iudex Ecclesiatsticus, Innocentius, in capit. movit, numer. 7. extr. de Iudic. Abbas, in capit. sicut, numer. 1. in fin. extr. de Iureiur. Felinus, in Rubric. de treug. et pac. in verbor. extrem. et in capit. cum sit, numer. 43. de for. compet. Martinus Laudensis, tractat. de confoederat. Princip. quaestion. 22. Quod si verum est, potestas Pontificis Romani latissima videri posset. Et de hisce hactenus satis; Faxit DEUS Optimus Maximus, ut Pax sit in diebus nostris,
nosque pacem si non externe, interne tamen habeamus cum DEO. Addoqueve illud Ioachimi Beustii, pii Iureconsulti,
Lites, quas praesens oetas, nec postera tollet;
Tu tolle Adventu, Christe Benigne, tuo.
Addere et hîc placuit Petri Aerodii ICti, Rerum Iudicatarum, Libri III. Titulum V. De pactis publicis.