10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

De Legationibus.

NON OMNES LEGATOS ADmittendos. Qui sint, caute accipi, audiri, dimitti, deducique oportere. Qui minor se inter maiores interponit, quasi Imperio quodam: utrosque laedere. Reges extraneos vix utiliter introduci. CAPUT I.

LEgatus hostium, mutato nomine, explorator est. Nihileminus quisquis sub hâc praerogativâ aut specie proficiscitur, admittendus audiendusque est. Cur ita? quia qui illum arceret, tolleret quodammodo Ius gentium, atque homines ex hominibus, ut apud Livium recte ab Hannone dictum est. Numquam enim via pacis, via amicitiae intercludi debet. Quid superbius, quid iniustius Aequis, qui Legatos Romanorum fatum iussêre alloqui? Sed in recipiendis, audiendis, dimittendisve, magna cautio est adhibenda. Mittendi sunt obviam qui deducant, et qui hoc colore officii eos interim diligentissime observent. Extra urbem habendi sunt: atque in villâ publicâ, non privatâ: denique, si iis Senatum dari


page 99, image: s099

oportet: ad urbem magis, quam in urbe tutius, utiliusque est. Videamus quo exemplo. Persei Legatos non placuit Romam intromitti, propterea quod iam Perseo et Macedonibus Senatus bellum decrevisset, populus iussisset, in aedem Bellonae in Senatum introducti sunt. Sed et cum discedunt, dantur qui custodiant iter: ut Aulus Terentius Varro datus est Aetolis; Sp. Carvilius, Macedonibus, donec naves conscendissent. De his quidem omnibus, quae sunt passim apud Livium, sic Servius. Legati si quando incogniti venire nuntiarentur, primo quid vellent, ab exploratoribus requirebatur. Post minores Magistratus ad eos egrediebantur; tunc demum Senatus extra urbem noscebat postulata: et ita, si visum fuisset, admittebantur. Si id in ignotos Oratores, quid in hostium Legatos? Veruntamen accidit nonnumquam, ut utile sit, imo etiam necesse, omnimodo non admitti. Quid enim si nulla amicitiae spes est? si nisi de servitute, nisi de internecione agitur? si clade aliquâ insigni, aut summâ inimicorum opinione, fides Civium vacillet? solus etiam aspectus vitandus est. nam eo multa conciliantur in hanc aut in illam partem: aut metus, aut fiducia inducitur. Nonne ob eam causam, cum Cyneas, Legatus a Pyrrho, peteret in Senatu, ut pacis componendae caussâ, Rex in ubem reciperetur: Appius Claudius, caecus non animo, sed lumine, sententiâ suâ tenuit, ut id Pyrrho negaretur? Lacedaemonii, ut Philippo? Non mirum est igitur, si quandoque ne Legati quidem admittantur. Legatos Persarum Regis Athenienses iussêre extemplo abire finibus. Romae, Valerio Publicolâ auctore, decretum est in Senatu, ne Legatis Tarqui nii Regis concio ad populum daretur. Periculosum enim erat, ne multitudo, quae potius bella, quam Tyrannidem Aversabatur, iis visis aut auditis, no vi aliquid moveret. Sed et post cladem Cannensem, Cathaloni Legato Annibalis obviam miserunt, qui denuntiarent verbis Marci Iunii Dictatoris, ut Ante noctem Romanis finibus excederet: postea, pro hoste fore. Neque hoc casu laeditur ius Gentium. Non enim violari, qui nec re, nec sermone accipit ullam inmuriam. Cur Legatio hostium non possit reici aliquando, cum reici a sociis, ab amicis, a foederatis, belli quaedam denuntiatio est? ut confecto bello Macedonico, reiecta est Legatio Rhodiorum, censitumque, in iis nullum servandum ius hospitale: utqueve extra urbem, atque in fordido diversorio manerent, quia venirent gratulatum, qui voto, qui voluntate Persei partibus favissent: qui superbe se gessissent, ut soli in orbe


page 100, image: s100

terrarum, arbitros se belli ac pacis inter Romanos et Macedones, quasi Imperio quodam, iniecissent: qui ad utrosque miserant Legatos: hânc clausulâ, ut non Rhodii, sed C. Popilius Legatus Romanorum apud Antiochum et Ptolemaeum, Reges loqui videretur: Placerepacem componi inter eos, per quos stetisset: adversus eos, quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos. Intempestive (quod de Massiliensibus Paterculus scribit) principalium armorum arbitria captabant: quibus hi debent sese interponere, qui non parentes possunt coercere. In eumene, Rege, qui eodem bello Macedonico se medium egerat, et simili de causâ Romam venisset: placuit, ne aut inimicus iudicatus videretur, si exclusus esset: aut liberatus crimine, si admissus: legem in Comitio ferri, Ne cuiquam liceret Regi venire Romam. Senatu a Bestia consulto, placeret ne Legatos Iugurthae recipi moenibus: decretum est, Nisi Regnum, ipsumque deditum venissent, uti decem diebus proximis Italiâ decederent.

Privatim cum Legato nihil licere. CAPUT II.

CErte cum Legato nihil licet privatim: non hospitio suscipere, non familiariter colloqui, corruptionis, proditionisque vitandae caussâ. Consilia ipsa Rei publicae enuntiari his praecipne modis. quod crimen qui committunt, similes sunt transfugis. Propterea Antenor creditur patriam Graecis prodidisse, quod Legatos, qui propter Helenam venerant, suscepisset hospitio, et in mendici habitu cognitum Ulyssem non prodidisset. Atque eâ ipsâ de caussâ, Philippus, Rex Macedonum, Xenoclidem Poetam, misit in exilium, quod Legatos Atheniensium, licet populares, domi hospitaliter recepisset. Haec Demosthenes, haec Aristides in Panathenaicâ.


page 101, image: s101

Legatos, cum primum advenerint, Magistr atum adire oportet. Missos ab eo, qui Ius Legationis non habeat, pro Legatis non haberi. CAPUT III.

LEgati sunt, quos ii decreverunt, qui Ius Legationis habent, er qui cum sint huiusmodi, et ea gerunt, custodiunt quae sunt moris ac consuetudinis Legatorum. Puta: cum Aetoli desiissent sui iuris esse, quia victi a Romanis, M. Attilio Duce: ideoque A. Cornelius esset Propraetor in Aetolia: misêre Legatos suâ auctoritate, qui pacem, veniamque peterent a Romanis. Quid accidit? Postquam in Senatum introducti sunt, ac statim iussi egredi templo, Senatusconsultum in M. Attilii sententiam factum est, ut eo die iuberentur proficisci ab urbe, et intra quintum decimum diem Italiâ excedere. A. Terentius Varro ad custodiendum iter eorum missus: denuntiatumque, si qua deinde Legatio ex Aetolis, nisi permissu Imperatoris, qui eam provinciam obtineret, et nisi cum Legato Romano venisset Romam, Legatos populum Romanum pro hostibus habiturum. Romae adeo Legati nisi ex Senatus auctoritate non mittebantur, neque audiebantur alio loco, quam in Senatu, inquit Cicero in Vatinium. Ergo per se obire Legationem nemini licet, imo capitale est, inquit Demosthenes. Sed cum primum advenerint Legati, quid eos agere oportet? nam ii saepe ignorantur: neque propterea obviam iri potest. Ne diu in urbe lateant, et omnia antea speculentur, quam se publice ostendant: hoc Romae perpetuum fuit institutum, ut urbem ingressi continuo ad Quaestores in aede Saturni proficiscerentur, edituri sua nomina, ut et Plutarchus inquit Ergo C. Popilio Lenate, P. Aelio Ligure, Coss. cum suspicio esset belli Macedonici, Legati Issenses prodidêre iamdudum Legatos Gentii, Regis Illyriorum, Speculatores Romae esse: Perseo auctore missos, ut quid ageretur scirent. Hic, Illyrii vocati in Senatum, cum Legatos se esse dicerent, missos a Gentio ad purganda crimina, si qua Issenses de Rege detulissent: quaesitumque esset, curigitur Magistratus non adiissent, ut ex instituto loca lautia acciperent: denique sciretur venisse eos, et fuper quâ re venissent: haesitârunt in responso. Itaque iussis Curiâ


page 102, image: s102

excedere, placuit (inquit Livius) nullum responsum dandum ut Legatis, quia adire Senatum non postulâssent.

Quae praestanda a Legatis. Inprimis, ut Domini Maiestatem tueantur, eique ad quem missi sunt, non inserviant. CAPUT IV.

LEgatus vice est Principis, vice Rei publicae. Itaque si quid pro Maiestate atque amplitudine Dominorum, minus splendide, minus honorifice fecerit: quia Mandato id praesumitur fecisse, et falsum est: reus est Diminuti Imperii. Etenim si Praetor, qui in veste servili, aut muliebri ius dixerit, violat humanam Maiestatem, inquit Seneca: Episcopus, divinam, qui facile se Laicis, imo Principibus substraverit, (ut est in VIII. Synodo Constantinopolitanâ) quid Legatus, qui proxime Rei publicae loco est, et in quo publica est Maiestas, inquit Livius? Laudatur Callicratidas Lacedaemonius, quod ad Cyrum missus pecuniae mutuandae caussâ, maluit redire re infectâ, et Cyrô insalutatô: quam ter instare, ut eum alloqueretur. Ipsi Timagorae praecipue nocuit, quod inter officium salutationis, Regi, more gentis, esset adulatus: ut Persa, et ei subditus, Regem adorâsset: non ut Atheniensis, et Atheniensium Legatus, humaniter et liberaliter allocutus. Ad eundem Artaxerxem legaverant Thebani Pelopidam et Ismeniam. Ab illo nihil commissum est humiliter. hic, cum ad Regem accederet, finxit se humi colligere annulum, ut Regem neque adorâsse, neque non, posset accusari. Hâc dissimulatione notatus est. Lacedaemonii Legatum quendam, quem ad Demetrium, filium Antigoni, misissent, pecuniâ mulctavêre, quod inter salutationem, Regem eum appellâsset. Fuit turpior causa phrynonis et Policratis. nam cum Philippo filios suos prostituissent, damnati sunt. Demaclem decem talentis mulctârunt, quod Legatus ad Alexandrum, eum Dei loco habuisset. Quid Arsaces, Rex Parthorum? quod Orobazus, quem Syllae legaverat, permisisset, ut colloquendo, Sylla honoratiore loco esset, affecit ultimo supplicio. Et laudatur Cato Uticensis, quod in eo sermone, quem una


page 103, image: s103

haberet cum Scipione, ac Iuba: non tulit Regem medio loco esse, constituit in eo Scipionem, quamquam inimicum. Laudatur CM. Domitius, qui solus Antonianarum partium numquam Cleopatram nisi nomine salutavit. Nonne vulgare est exemplum Rabirii Posthumi, qui ob foedum crimen servitutis, accusatus est Maiestatis, quod Ptolemaeum secutus esset Alexandriam, licet rei suae, non publicae, hoc est, debiti sui servandi caussâ? Narratur et de Augusto post victum Antonium, maxime propter eam causam occidisse Q. Ovinium, quod Senator populi Romani non erubuisset prae esse lamficio, textrinoque Cleopatrae. Xerxi Hippocrates Medicus, licet privatus, noluit subservire, ne (ut ei videbatur) Graeciae libertati praeiudium faceret. Id igitur Legato non fraudi esset?

Legatorum praecipuum munus, ne Mandata egrediantur. CAPUT V.

LEgati (inquit Festus) olim Oratores appellabantur, a verbo Adorare, quod agere est: quia Mandata populi perferrent, agerent. Itaque fines mandati excedere non licebat, et quamquam in Legationibus haec novissima clausula apponebatur (inquit Aeschines) Legati quidquid praeterea utiliter agere Poterunt, agunto: tamen ad ea pertinebat, quae non nominatim mandata, iussaque essent. Quapropter Athenienses missos in Arcadiam Legatos, quoniam aliâ viâ profecti erant, quam quâ constitutum esset (quod et iidem Athenienses accusârunt in Archiptolemo et Antiphonte) occiderunt, inquit Aelianus: licet alioqui mandata recte perfecissent. Hinc Fabius, libr. VII. in actionibus. Male gestae Legationis, iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere, quam Mandatum sit, liceat?

Hoc alterum, ut etiam verborum, temporumque rationem reddant. CAPUT VI.

PRaeclare Demosthenes, de falsâ Legatione: Legatis non committuntur triremes, arces, legiones: sed verba et dies, ut ex fide


page 104, image: s104

nuntient, quae dicta et edicta sunt, neque Rei publicae praeripiant momenta ipsa et occasiones, in quibus spes omnis rerum bene gerendarum saepissime consistit. Hinc illa controversia apud Ciceronem. Rhodii quosdam legaverant Athenas. Hi. cum sibi Quaestores sumptum, quem oportebat dari, non dedissent: quibus diebus lex, ut in Legationem proficiscerentur, praestituerat, profecti non sunt. Ergo hoc nomine accusati, nihil aliud defen debant, quam sumptum, qui de publico darisolet, sibi a Quaestoribus non esse datum. itaque non suam culpam esse, sed Quaestorum. Accusator contra culpam Quaestorum, si qua est, non ad hoc iudicium pertinere, sed solam eorum qui accusabantur. Suo quemque officio consulere debuisse, nec si illi peccassent, propterea etiam Legatos peccare oportuisse. Si illi deliquerint, posse eos quoque separatim accusari: non cum horum defensione illorum accusationem coniungere. Legatos satius debuisse proficisci suis sumptibus, quam, quantum ad se attinet, commoda Rei publicae prodere. Nam et Rem publicam, cui naturaliter et civiliter obligamur, potuisse quod impendissent, cum maiore foenore refundere. Denique, saltem Magistratum docere debuisse de Quaestorum vel contumaciâ, vel negligentiâ. quae um a Legatis sint omissa, delicto non vacare. Certe si protestati non sunt, Legatorum (ut mihi videtur) causa deterior fuit.

Legatum praevaricari, et privatim dissuadere, quod publice acceperit; summam proditionem esse. In Crimine Maiestatis, in gentem, atque in aedes animadverti. CAPUT VII.

ANtiphon, Rhamnusius (is cuius nimia eloquentia, nimiaque auctoritas in dicendo ita suspecta iudicibus fuit, ut eum non facile sinerent pro aliis orare ac postulare: et de quo etiam dicebatur: Neminem eius usum esse consilio, cui non in alea Iudiciorum lis ex sententiâ cesserit) temporibus belli Peloponesiaci, missus ab Atheniensibus Legatus ad Lacedaemonios um Archeptolemo et Onomacle: accusatus et convictus est, e re Lacedaemoniorum, non Atheniensium, Legationem obiisse. sed et coniurâsse contra Statum


page 105, image: s105

Popularem cum quadringentis. Is, quamquam (inquit Cicero) nemo unquam melius ullam oraverit capitis causam, eum se ipse defenderet, praesente et audiente Thucydide: nihilominus damnatus est poenâ proditorum: in eumque, et in Archeptolemum, praesentes: in Onomaclem, absentem sic est animadversum, bonis publicatis, ut eorum etiam aedes solo aequarentur: gens, familiaque tota, seu li beri legitimi, seu nothi essent, et qui eorum quemlibet adoptâsset, infames, intestabilesque essent: ut denique cadavera damnatorum insepulta extra Atticam proicerentur. Ita est in vitâ Thucydidis, ita in Plutarcho.

CAPUT VIII.

MEtrodorus Sceptius Mithridati Regi (qui tandem a Lucullo, et Pompeio Magno devictus est) tam carus, familiarisque fuit, ut eum Regis parentem appellaret. Hunc Mithridates ad Tigranem, Regem Armeiae, legaverat, in bello, quod suscipiebat contra populum Romanum, cum eo foedus ac societatem initurum. Tigrani periculosum videbatur, tam potentes hostes praelio lacessere: imo vero tutius, utiliusqueve esse, eorum uti amicitiâ: et eâ de re consulebat ipsum Metrodorum. Respondit, se ut Legatum, suadere: ut Metrodorum, dissuadere. Huius consilii, longo post tempore, delatus a Tigrane, capite poenas luit: quamquam id fecisse diceret, non odio Mithridatis: sed, ut destitutus auxilio Tigranis, bellum illud omitteret, quod iis etiam iunctis, sociisque, grave, periculosum, imo exitiale praevideret. Sic Plutarchus: paulo vero aliter Strabo.

Legatos Munera accipere: Principisque sui locum atque auctoritatem non servare: capitale esse. CAPUT IX.

UT Mulier, quae a non Marito accipit, impudicitiae: ita Legatus, proditionis, maleque obitae Legationis notam ac suspicionem non effugit. Quin imo fides, constantiaqueve nusquam est, ubi cupiditas et avaritia versatur. Non est acceptio sine deditione. Dedit autem ipse sese, cui extraneus dederit: et munus pignoris loco est,


page 106, image: s106

quod nisi proditione lui solet. Praeclare Aiax apud Sophoclem, e)/xdrwn a)dwra dw=ra, kai\ ou)k ouh/sima. In donis hostium dolus est. Sinat me esse, et videri optimus, dixit Phocion iis, qui ab Aleandro Magno ei ut optimo Atheniensium centum talenta offerebant. Itaque Corinthii nominatim lege prohibuerunt, ne Legati munera acciperent. et apud Athenienses, Callias, filius Hipponici, ditissimus Atheniensium, licet pacem illam gloriosam fecisset cum Rege Persarum: Epicrates, quamquam populum e Piraeeo reduxisset: tamen quod Legati munera accepissent, huic capitale fuit: ille quinquaginta talentis mulctatus est. Sed et Timagoras Leonte accusatore damnatus, et capitali supplicio affectus est, quod ab Artaxerxe auro, argento, vasis argenteis, lectis, suppellectile plenus et onustus rediisset: imo et clandestina consilia cum Rege iniisset, quibus pollicitus erat, se dirempturum Atheniensium amicitiam cum Lacedaemoniis. In eandem damnationem incidit et Philocrates, collegatus Aeschinis, quod a Philippo pecuniam accepisse non negâsset. Exulavit, inquit Suidas. Et haec quidem praeclare, si pecuniae ergo damnati sunt. Nam de publico Ministerio, nihil cuiquam praeter laudem bene administrati officii accedere oportet. Sed vereor (ait Plutarchus) ne non tam odio largitionum id acciderit, quam livore et invidiâ in Thebanos, quorum Pelopidas Legatus sese in eâdem Legatione abstinentissimum praestiterat, et eo Legato Thebani obtinuissent a Rege, quicquid concupiissent: Athenienses minime. Nam et cur non damnâssent Epicratem, qui non solum confessus erat publice, se munera ab Artaxerxe similiter accepisse: sed ferre se ad populum dixit, ut loco eorum novem Magistratuum, qui singulis annis creabantur, Rei publicae administrandae caussâ: novem Legati e pauperrimis eligerentur, quos, pellendae paupertatis, in annos ad Regem Persarum mitterent? Iocose eam rogationem exceperunt. Longe aliter Romae vel feminae ipsae moratae erant. nam omnes abstinuêre a donis Pyrrhi, Regis Epirotarum. Et cum Opimius, Legatus, pecuniam a Iugurtha, Rege Numidiae, accepisset, damnatus est. Vixit ignominiosus, vixit intestabilis. Atqui Antigonus non laudavit eam legem Corinthiorum. Et Romae ex instituto (inquit Livius) Legatis praeter aedes, libera loca, lautiaque, et adeo cum abirent, munera etiam dabantur: in singulos nunc binum, nunc decem milia aeris: quandoqueve etiam quaternum, quinum aut centum millium: sed et Comitibus dabantur, ut et vestimenta, et alia huiusmodi. Quinimo etiam Rhodiis asscriptum est superbiae, quod, cum de pace inter Romanos advenissent, munera


page 107, image: s107

Romanorum non accepissent. Ista omnia vulgaria sunt apud Livium. Quid igitur? si Legati gratulatum advenirent, ut ob victoriam de Carthaginensibus, de Philippo, de Antiocho: si coronas allaturi: sacrificaturi in Capitolio: si societatem, amicitiamque petituri: certe publice et dare, et accipere, in honore habebatur: Aliter, et privatim non licebat, hoc est, a socio, et amico, tamquam ab hospite, licet publice accipere. quare et Xenia a Graecis munera ista appellabantur. Ab hoste, cum quo bellum decretum esset, ullo modo non licebat. Itaque narratur de Q. Fabio Gurgite, C. Numerio, Fabio Pictore, et Q. Ugolino, non prius ad Senatum retulisse, quam munera, quae a Ptolomaeo Rege privatim acceperant, in aerarium detulissent. Iam sane ordinarium est nostris his Legatis, qui mutuo Principibus adstant, uti eo hospitio et munificentiâ Principali. dum modum non excedant. Sed si bellum enascatur, ideoqueve Legati iubeantur primo quoque die discedere: eo casu abstinendum est a muneribus.

Legatos esse in violabiles. Si quid in eos sit admissum, lui deditione. St ea aliter fiat, speciem habere servitutis. Qui deduntur, cognitioni dedi, non supplicio praecise. Agi ubi crimen contractum est, sireus sit in potestate: si non sit, in domicilio. Delinquere etiam Principes. CAPUT X.

LEgatorum munus perquam utile est, ac perquam necessarium. Nam sine his nec foedera iniri possunt, nec belli Leges, pacisqueve dici. Inimicitiae essent immortales; insidiae, caedes, incendia ubique essent. Praeterea, interdum mediâ acie, atque in ipso ardore belli, Legati proficiscuntur. Itaque merito sunt Iure Gentium Sacrosancti, merito inviolabiles: et (ut Martianus ait) ab omni iniuriâ hominium merito defensos, munitosque esse oportet. Quid igitur? si sint violati Legati, quae competit actio? Si civis pulsatus erit, actio iniuriarum est: si Magistratus, Maiestatis: si Legatus, bello, et Iure Gentium agitur, inquit Fabius. Iure Gentium, id est,


page 108, image: s108

(ut interpretor) sollenni traditione, deditionequeve eorum, qui laeserint, pulsaverint, violârint. Nam quid tam naturale esse, quam unius ob factum omnes non teneri? Itaque deditio, iusta satis factio est, non solum sententiâ Q. Mutii, sed et omnium antiquorum. Laurentium Legati venerant expostulatum de Titi Tatii Regis amicorum et familiarium latrociniis. Romulus (cuius cum Tatio Regnum consociatum erat) continuo censuit, dedendos qui expostulabantur. Tatius contra saltem enim debere antea Romae accusari, et ibi Laurentios deponere suas querelas eâ formulâ, quâ Actor Rei forum sequitur. Nec movere, quod in Agro Laviniensi deliquissent. nam ut ibi agi posset, debuisse apprehendi, eo omisso: Laurentios ius retrahendi non habere. Porro, ita suos dedere hostibus, ita peregrinis: aut genus proditionis esse, aut servitutis, pati sic sibi ab aliis imperari. Et Tatius recte quidem huc usque. Sed cum accidisset, ut neque hos tamen pateretur apud se accusari: atque co amplius, cum discederent Legati, violati essent a Sabinis: quo casu secundâ missâ Legatione, quae bellum denuntiabat, si id impune esset, sapienter et Romulo, et Senatui placuisset, tum reapse dedi qui violassent, vinctosqueve tradi: tunc male omnimodo Tatius, atque contra Ius Gentium, qui sontes in itinere eripuit, et Legatos, qui id prohibebant, interfecit. An igitur, quia a Principe factum est, crimen dici non oportet? non sequitur. Tatius vertit in se poenam. Nam cum longo intervallo Lavinium venisset, sollennis sacrificii causâ: facto concursu, interfectus est a cognatis caesorum Legatorum. Ergo ex novâ caede, nova accusatio, novum Iudicium. Sane qui cum Tatio violaverant Legatos, Romulus absentibus, aquâ et igni interdixit. Laurentes quoque, ne occisi Tatii fraus publica videretur, Romulo dedidêre parricidas. At qui ita sunt dediti, non praecise poenae, sed cognitioni dantur. Itaque Romulus causam amplissime cognovit. Rei premebantur, quod indemnatum, quod Iure Gentium non postulatum, quod hospitem, quod Regem, hoc est, Sacrosanctum occidissent. Sed praevaluit Ius Naturale, quo vis vi compensatur. Praevaluit aequitas, quâ iusto dolori ignoscitur: Ius Gentium denique, quo semel violato, alia etiam possunt violari. Placuit absolutio, inquit Dionysius Halicarnassaeus.


page 109, image: s109

Odio violatorum Legatorum, Iura amitti possessionum. CAPUT XI.

ATqui bellum, quod suscipitur propter violatum Ius Gentium, non solum iustum est: sed si Iure aut Legibus agatur, re et lite cadunt, qui perfidi fuêre in Legatos. Dum communi consensu Romanorum, Tarquiniiqueve Regis, Porsena, cum filios edens pro tribunali, cognosceret, an bona Tarquiniorum restitui deberent a Romanis? Tarquinius, spretâ, quaeiam coepta erat, forensi concertatione, clam miserat ex insidiis, qui Valerium Consulem, Legatos, et Obsides Romanorum, dum ad Regem reducebantur, interciperent, ut his pro pignoribus uteretur, quoad bona sua recepisset, essetqueve Regno restitutus. Et sane res ad arma venerat? Quid Porsena? odio violati Iuris Gentium, violatarum induciarum, spretiqueve iudicii sui pronuntiavit, Hetruscorum omnium suffragiis, Tarquinios Româ iure eiectos, ac iure etiam, carere postulatis.

Ut Legati sunt inviolabiles, itaius Gentium ab his violari non debere. An ex delicto animadverti possit in Legatum. CAPUT XII.

VUlgare est, tres filios M. Fabii Ambusti, missos a Senatu, populoqueve Romano ad Gallos; ne Clusinos oppugnarent: contra ius Gentium, cum Legati essent, arma cepisse cum Hetruscis, et pugnantes adversus Gallos, Ducem eorum occidisse. Quid Galli? mittunt Romam Legatos, questum de iniuriâ istâ, postulatumque, ut pro iure Gentium violato, Fabii dederentur. Senatui videbatur, ius postulari a Gallis. nam ut nihil liceret in Legatos, ita nihil hostile committi debere a Legatis. Sed quia in tantae Nobilitatis Viri ambitio obstabat, rem ad populum reiecerunt, ne penes ipsos culpa esset, si qua bello Gallico clades obveniret. Populus,


page 110, image: s110

tantum abest qui dederet Fabios, ut eo amplius in sequentem annum eos creaverit Tribunos Militum. Ergo hinc illud bellum Gallicum, quô, laesis Diis immortalibus, Roma, exceptô Capitoliô, capta, incensa, vestata est. At tandem a Camillo restituta, iniustitiae memoriam subiit, itaque statim Q. Fabio, ubi Magistratu abiit, a C. Martio Tribuno plebis dies dicta est, Quod Legatus, in Gallos, adquos missus erat Orator, contra ius Gentium pugnasset. Mors eum iudicio subtraxit, adeo opportuna (inquit Livius) ut multi crederent voluntariam. Coeterum si Legatus ex quâ aliâ caus???â deliquerit, ut si adulterium commiserit, aut furtum, aut homicidium, an iudicio in eum agi possit: aut vero tamdiu non non acusari, quam diu in eo officio est? tractavimus abunde libr. 1. de ordine et formâ publicorum Iudiciorum, quem Linguâ Gallicâ scripsimus.

Ius Gentium violatum, deditione absolvi. CAPUT XIII.

LEgatos ab Apolloniâ Romam missos, Q. Fabius, et Cn. Apronius, Aediles, ortâ contentionepulsaverant. Hos Senatus continuo per Feciales dedidit Legatis: decrevitqueve (inquit Livius) cum his Quaestorem Brundusium proficisci, ne quam in itinere a cognatis deditorum vim, iniuriamqueve poaterentur.

Utcumque acceptiononsit adversaria: eâ tamen averti indignationem Deorum. CAPUT XIV.

SEd et M. Aemilio Leipdo, C. Flaminio, Coss. pace initâ cum Antiocho, L. Minutius Myrtillus, et L. Manlius, quod Legatos Carthaginenses pulsâsse dicerentur: iussu Q. Terentii, Praetoris Urbani per Feciales traditi sunt Legatis, et Carthaginem advecti: Sed si dediti non acciperentur, quod iuris esset? Certe acceptrion non


page 111, image: s111

est necessaria. Cur etenim nolim mihi aliâ re satisfactum? Itaque si bello agi placet: ut Romanis contra Tarentinos, contra Achaeos, contra Corinthios, contra Mithridatem: bellum nihilo minus pium, iustumqueve est: praecipue si publica erat iniuria, non privata. Sed hoc deditio proficit, quod Numinum abstergit itam, quae hoc iure violando, in perpetuum quoque contrahitur. Narratur enim de Sibaritis, cum funditus labefactati essent, consuluisse Oraculum, quo facto id parâssent sibi infortunium. Apollinem respondisse: quod XXX. Legatos Crotoniatarum occidissent, atque ante moenia insepultos proiecissent. De Lacedaemoniis: cum Legatos a Xerxe in puteum demisissent, et terram in eos iniecissent, ut quod Rex imperaverat, terram et aquam obtinuisse viderentur: non aliter cessâsse facto isto contractam pestilentiam, quam, consulto Oraculo, Bulis (aliâs Buris) et Sperthis exstitissent, qui ultro ad Xerxem poenas pro patriâ daturi proficiscerentur. Rex noluit animadverti: et tamen desiit aegritudo. Sed et Megarenses, occiso Anthemocrito, Legato, damnatos ab Atheniensibus, iussosque a Sacris, Mysteriisqueve abstinere, atque in perpetuum pro hostibus haberi (nam qui s2rathgo\s2 quotannis creabatur, sollenniter iurabat, se bis, dum in Magistratu esset, Megaridem invasurum) usque ad Adrianum Imperatorem mansisse impios, polutos atque inexpiabiles, inquit Pausanias. Solos enim eos ex omnibus Graecis, Adrianum, laesi Numinis invidiâ, non sublevâsse.

An solo etiam verbo Legati violentur. CAPUT XV.

Quaeritur, utrum re duntaxat Legati violenter, si pulsati, vulnerati, occisi sint: si quid passi sint obscenum, ut urinam Tarentinorum: an vero etiam verbo? Certe de Genutio, Tribuno plebis Plutarchus narrat, cum Falisci ei iniuriam dixissent, Romanos hôc solô bellum eis intulisse. Et Cicero, pro Lege Manilia: Legat (inquit) quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri, totius Graeciae lumen, exstinctum esse voluerunt. Ius Legationis verbo violatum persecuti sunt Nam iniuria quae fit Legato, fit Rei publicae, quae plerumque magis contumeliâ laeditur, quam internecione aut amissione exercitus.


page 112, image: s112

Non idem ius esse Comitum, quod Legatorum. CAPUT XVI.

LEgati a Xerxe venerunt in Graeciam, cum Graeco Interprete. Athenienses, Themistocle auctore, iussêre hunc apprehendi, atque publico omnium Decreto in eum morte animadverti, quod ausus esset Linguam Graecam subicere et accommodare Imperio Barbarorum. Neque ulli sunt, qui notent, eo facto violatum esse ius Gentium. Nam sive Graecus natione esset: Athenienses iure animadvertisse: sive Persa, ratione fori. Porro non eo iure esse Comites, quo Legatos.

Falsum etiam nomen Legatorum quodammodo esse inviolabile. CAPUT XVII.

SCipio Africanus redegerat navem in suam potestatem, onustam multis et illustribus Carthaginensibus. Dicebanthi, se Legatos ad eum missos. Contra: erat manifestum, vitandi praesentis periculi gratiâ, falsum Legationis nomen usurpare. Quid igitur? Eos Scipio dimisit inviolatos, ut Romani Imperatoris potius decepta fides (inquit Valerius) quam frustra implorata videretur.

An Legatus, sit ei adquem missus est, duntaxat in violabilis: an etiam omnibus. Iniuriam privatam neglectam a Magistratu, hoc publicam effici. CAPUT XVIII.

AN aliis etiam omnibus, quam ad quos missi sunt Legati, sint inviolabiles, quaestio est non negligenda? Nam est apud


page 113, image: s113

Livium, bello Punico secundo, Legatos Poenorum atque Macedonum, interceptos a Fabio Maximo, postquam navibus Romam devecti sunt, coniectos esse in vincula: comites vero eorum sub hastâ veniisso. Et apud Valerium: Pompeium, dum Legationis officio fungeretur, a Gentio Rege esse interceptum, tormentisque admotum, ut Senatus consilia proderet. Contra: laudari Timasitheum Liparensem, qui Legatos Romanorum ad Apollinem Delphicum cum paterâ aureâ, prohibuisset violari a suis: proptereaque Romanos ex Senatûs consulto hospitium cum eo fecisse, quod Legatorum nomen, donumque et Deum cui mitteretur, et doni causam eo respectui habuisset. Et in communi omnium Graecorum consilio, hoc est, Amphictyonum, damnatos Megarenses, alios morte, alios exilio, quod Peloponnensium Legatos ad eundem Apollinem Delphicum, dum iter facerent per agrum Megarensem, quidam ex iis spoliâssent et occidissent: rem vero universam Magistratus Megarenses publice neglexissent. Quid dicemus? an causam Religionis separari a prophana? et Deorum immortalium Legatos (qui specialiter apud Graecos, Theori dicebantur) ab Gentium, hominumque? nam qui ad Deum mittitur, quocumque mitti: et Religionis causam communem esse. Ergo Fregosio et Rinconeo, Legatis Francisci I. Principis nostri, ad Venetos, et ad Turcarum Imperatorem, occisis sub ditione Caroli V. non tam videtur Ius Gentium violatum, quam ruptas inducias, sicariis nec deditis, nec punitis suis Legibus. Itaque iustam occasionem belli Carolum praestitisse.

In caussâ et Iure Legatorum, Regulam, Quod quisque Iuris, non valere. CAPUT XIX.

QUod iustum est, quandoque plus imitatione cognoscitur, quam Iure et Legibus. Ut ecce. Quis non aequissimum existimaret, violari a me tuos Legatos, si in meis violaveras Ius Gentium? Atqui licet Amilcar, Poenus, catenas iniecisset Cornelio Asinae, Consuli: Hannoni Legato Romani fidem servavêre. Et quamquam iidem Carthaginenses, ministro Asdrubale, L. Servium, L. Sitium, et L. Fabium, Legatos Romanorum, in mari violâssent: attamen Legatos Carthaginensium Româ redeuntes, et a Boebia comprehensos, Scipio dimitti iussit. Non enim (inquit apud Polybium) tam inspici oportere, quid meruerint Carthaginenses, quam quid deceat Romanos.


page 114, image: s114

Interfecto Legato statuamdeberi. CAPUT XX.

PRaemium Legatorum, qui in Legatione obiissent, fuit statua: ut, cui Legatio ipsa morti fuisset (inquit Cicero) eius monumentum extaret, inque bellis periculosis obirent homines Legationis munus audacius. Si in morbum incidissent, aut si in Legatione decessissent: publico sumptu curabantur, sepeliebantur. Itaque Athenis Anthemocritus ille donatus est statuâ. Romae, cum Lar Tolumnius, Rex Veientium, quatuor Legatos Populi Romani C. Fulcinium, C. Iulium Tullum. Sp. Nautium, et L. Roscium, Fidenis interemisset: eorum statuae in Rostris steterunt usque ad memoriam Ciceronis. P. Iunio, et T. Corruncanio occisis a Teucrâ, Reginâ Illyriorum, in Rostris tripedaneae statuae a populo Romano positae sunt, inquit Plinius. Sed et Cn. Octavius, cum esset missus a Senatu, ad animos Regum perspiciendos, liberorumqueve populorum: maximeque ut nepotem Antiochi Regis classes habere, et elephantos alere prohiberet: Laodiceae in Gymnasio a quodam Leptine est interfectus. Pro brevi vitâ reddita est statua, hoc est, memoria diuturna. Quod si quis morbo interiisset, ut Servius Sulpitius, missus ad M. Antonium: censebat P. Servius, statuae honorem non deberi. Cicero contra, si morbum Legatio attulit. De Gallo Aquilio idem Pomponius scribit. Qui vero salvi rediissent, tam perpetuum erat, eos in Curiam introduci, laudariqueve palam (inquit Demosthenes) ut ne Timagorae quidem sit ea denegata laudatio.

Legatio an sit virile munus. CAPUT XXI.

NIhil plus impedit, Legationem posse iniri a muliere, quam eam obsidem dari. Itaque cum Romae quaesitum est in Senatu, an Veturia et Volumnia, cum aliis Matronis ad Volscos, et ad Coriolanum iure Legationis proficisci possent: quod de eâ re multa verba usque ad vesperam facta sunt (inquit Dionysius) non propterea addubitatum est, quod hoc officium mulieri non conveniret: sed alii verebantur, ne, si neglecto Iure Gentium, hostes tot Matronas


page 115, image: s115

cum liberis retinerent: urbe sine certamine potirentur. Contra, censebant alii: Veturiam et Volumniam, liberosque Coriolani obsides servandos: tantum abest, ut quacumque occasione urbe emittendi essent. Vicit tamen ea sententia, quâ matri et uxori, et omnibus Matronis ire et obire Legationem concessum est.

Quis quousque sit Legatus. Certe usque ad renuntiationem, inviolabilem videri. CAPUT XXII.

CUius filius Legatus erat, is proditionis damnatus est. Revertentem Legatum quidam interfecit. Accusatur (Quintilianus inquit) Legatum, ideoque Sacrosanctum occidisse. Reus caedem fatebatur: sed iure defendebat. Lege enim contineri: Proditor cum liberis exulot. Item aliâ Lege: Si intra fines Exul deprehendatur, occiditor. Ergo exulem occidisse, non Legatum. Ius enim Legationis, non civi, sed externo esse comparatum. Itaque tamdiu et Legatum esse, et Sacrosanctum, quamdiu sit apud perduelles. Simulatque rediit, aut priusquam proficiscatur, esse inter privatos. Nam si his etiam casibus pro Legato teneretur: eo violato, cui deditio fieret? an civis civi dederetur? Praeterea, quod ius violatum esset? Gentium, an Civile? non Gentium: quia nihil commissum in hostem. Si itaque Civile: certum est, Legatum non appellari: quia (ut ex Livio diximus) Legatus, respectu extranei est, non Civis: neque eius intuitu qui misit, sed eorum, ad quos missus, mandatus que est. Denique, damnatione patris, statim desiisse Legatum esse. nam et desiisse esse Civem. Ergo Legati occisi non teneri. Accusator contra: ut proditoris filium licuerit occidere, Legatum non licuisse. Porro, unumquemque Legatum esse, ex quo creatus sit, non ex quo Romam venit, inquit Scaevola: neque ante desinere, quam et redierit. et renuntiaverit mandata et accepta. Ita enim Rei publicae interesse, ut sciatur, in Legatione quid actum sit. Fuisse vero antea Legatum, quam paterproditionis damnaretur. Itaque semper mansisse in eo iure, in quo ante Res publica iusserat. Ad alium forsitan filium pertinere paternam damnationem: ad Legatum non pertinere. Indignissimum enim esse, quemquam magis inter hostes, quam inter cives esse tutum. Denique, Legatum damnationem patris ignorasse. Itaque nullo casu debuisse occidi. Quid


page 116, image: s116

dicemus, si haec vera fuit controversia? Non puto Ius Gentium violatum. Nam et Tribuni plebis, et alii quidam Magistratus, erant Sacrosancti: et tamen iis violatis, non violabatur Ius Gentium. Sed utrum hic alioqui iure sit occisus, pendet (ut opinor) ex scientiâ aut ignorantiâ filii, sciverit, an ignoraverit patrem damnatum esse eo crimine? Nam omnino si rescivit, debuit libello postulare, an sine fraudereverti posset, ut de Legatione renuntiaret: non etiam temere proficisci. Si ignoraverit, debuit ab omni iniuriâ eum tueri Legatio.

De Legatis partium et Rebellium. CAPUT XXIII.

CUm in Republicâ eo progressa dissensio est, ut arma emineant: quin eo etiam casu Legati sint valde necessarii et quin inviolabiles debeant esse, nulla profecto dubitatio est. In libris Romanorum passim audimus, Legationes a Cinnâ ad Syllam: ad Marium: a Pompeio, ad Caesarem: ab Octavio, ad Antonium, et vice versâ. Et hos etiam Legatos temerare (inquit Tacitus) violare est Ius Gentium. Nisi (inquit) partium Vitellii Legati ad partes Vespasiani, dato a Duce praesidio, defensi essent: sacrum etiam inter exteras gentes Ius Legatorum, ante ipsa patriae moenia civilis rabies usque in exitium temerâsset. Sed quod difficultatis in eâ re incidit, plerumque est hoc genus, quod ultro mitti ad subditos, periculosum et ignominiosum existimabatur esse. Hinc propterea Cicero, Philippic. V. minimis momentis Patres Conscripti maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni caussâ Rei publicae, tum in bello, et maxime Civili, quod opinione plerumque et famâ guber natur. Nemo quaeret, quibus cum Mandatis Legatos miserimus. nomen ipsum Legatio nis ultro missae, timoris esse signum videbitur. Et cum ipse Iulius Caesar conditiones in bello civili offerret: dicebat Marcus Cato, moriendum potius, quam ullam conditionem pacis, Res publica a cive acciperet. Sed ubi quid necesse est, nihil turpe est. Itaque secessione factâ in montem Aventinum, quam quam dissuadente Appio, placuit patribus, Legatos ad plebem mitti. placuit ad Coriolanum: ad Syllam, suadente etiam Lucio Valerio Flacco, Principe Senatus. Denique ad Marcum Antonium, licet acriter impediente


page 117, image: s117

Cicerone. Quid, Legatos mitti? nonne eo amplius, iis qui Caesarem occiderunt, Antonii illius ac Lepidi filii dati sunt obsi des, ut a Capitolio descenderent? Ecclesia ipsa in Consilio Africano, pacis conciliandae caussâ, misit Legatos ad Donatistas. At si ii sunt subditi, ut nondum vel hostes, vel Partium Duces possint appellari: sed duntaxat aut latrones, aut rebelles: neque ad eos Legati mittendi sunt, neque missi ab iis Iure Gentium utuntur. Subditi (inquit Cicero ad Plancum) aut positis armis pacem petere debent: aut si pugnantes cam postulent, victoriâ pax, non pactione parienda est. Cum Latini sollicitarentur a Volscis, ut ambo a Romanis desciscerent: Latini Legatos Volscorum vinctos Romam deduxêre, quod factum Romani laudaverunt. Phileas, Legatus Tarentinorum, quia eius facto obsides e custodiâ aufugerant, et a Romanis ad Annibalem descivissent: virgis caesus de saxo deiectus est. nam neque hostium Legatus, neque sociorum erat, sed subditorum. Opimius Consul, missum Legatum a Fulvio Flacco, et Caio Graccho, cum Capitolium obsiderent, ex sententiâ Senatûs iussit in carcerem duci. De Tacfarinate, sub Tiberio, sic Tacitus: Hûc arrogantiae venerat, ut Legatos ad Tiberium mitteret, sedemqueve ultro sibi atque exercitui suo postularet, aut bellum inexpiabile minitaretur. Non aliâs magis suâ, pupuliqueve Romani contumeliâ Caesarem indoluisse ferunt, quam quod desertor et praedo, hostium more ageret. Ne Spartaco quidem, post tot Consularium exercituum clades, inultam Italiam urenti (quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret Res publica) datum, ut pacto in fidem acciperetur. Sed et Theodosius Imperator, cum Iohannes post mortem Honorii Imperatoris, expulsis Placidiâ et Valentiniano parvulo filio, ex Scriba et Amanuensi, invasisset Imperium: et postea misisset Legatos in Orientem ad Theodosium, ut de eo impetraret, quam sibi arrogaverat Imperatoriam dignitatem: Theodosius, qui a subdito, et Rebelle, et Tyranno mittebantur, pro Legatis non habuit. Itaque in carcerem conici iussit, et hoc amplius, caussâ cognitâ, in Propontidem relegavit.

De Legatis Provincialium. CAPUT XXIV.

LEgati item Provinciales, sive Municipales, hoc sane Privilegium habent, ut Rei publicae caussâ absint, propterea que in eos actio


page 118, image: s118

interim non detur: et ut functi Legatione, biennii vacationem vindicent: aliaque huiusmodi. Sed neque sunt inviolabiles. Itaque eo tempore, quo Athenienses serviebant Antipatro, Regi Macedonum, Demades missus ad eum legatus, a Cassandro, filio, iure in ipsâ Letione occisus est, literâ eius interceptâ ad Antigonum, quâ hortabatur, ut acceleraret, tum Graeciam, tum Macedoniam invasurus, dum uno adhuc filo, atque eo putrido, penderent, inquit Plutarchus in Phocione. Sig nificabat Antipatrum. Quid enim? proditorem esse et Patriae, et Principis: ad quos qui sub diti mittuntur, sunt potius Nuntii, quam Legati.

Legatos sorte, an suffragio legioporteat. Urnâ mores non discerni. Boni Imperii instrumentum, Amici boni. CAPUT XXV. et Ultimum.

CUm de Imperio Vespasiani in Senatu ageretur, placeretque mitti ad Principem Legatos: summa contentio fuit inter Helvidium Priscum, et Marcellum Eprium, a Magistratibus nominatim, an urnâ et sorte eligerentur. Dicebat Helvidius: sorte et urnâ mores non discerni. Suffragia inventa, atque existimationem Senatus, ut uniuscuiusque fama, vitaque inspiceretur. Pertinere ad utilitatem Rei publicae, pertinere ad Vespasiani honorem, illi occurrere, quos Senatus innocentissimos haberet, et qui aures Imperatoris honestis sermonibus imbuant. Fuisse Vespasiano amicitiam cum Thraseâ, Sorano ac Senecione, quorum accusatores etiam si puniri non oporteat, tamen ei ostentari non debere. Hoc Senatus iudicio Principem quasi admoneri, quos probet, quosve reformidet. Nullum magis boni Imperii Instrumentum esse, quam Amicos bonos. Marcello, satis esse oportere, quod Neronem in exitium tot innocentium impulerit: frueretur praemiis, atque impunitate: Vespasianum melioribus relinqueret. Eprius contra: sequenda vetera exempla, quae Legationibus sortem posuissent, ne ambitioni, aut inimicitiis locus esset. Nihil evenisse, cur antiquitus instituta exolescerent, aut honor Principis in cuiusquam contumeliam verteretur. Sufficere omnes obsequio. Id magis evitandum, ne pervicaciâ quorundam, itritaretur animus suspensus novo Principatu, et cultus, et sermones omnium, primo hoc adventu circum spectans. Thraseam non magis suâ oratione afflictum, quam Iudicio


page 119, image: s119

Senatus, saevitiam Neronis per huiusmodi imagines illuxisse nec minus sibi anxiam talem amicitiam fuisse, quam exilium aliis. Denique, ut Helvidius constantiâ, fortitudine Catonibus aequaretur: se unum ex illo Senatu esse, qui simul servierit. Suadere etiam Prisco, ne Vespasianum, Senem triumphalem, iuvenumque liberorum Patrem, quasi praeceptis coerceret. Quô enim modô pessimis Imperatoribus, sine fine dominationem: eô quam vis egregiis, modum libertatis placere. Vicit pars (inquit Tacitus) quae malebat urnam. nam et splendidissimus quisque codem inclinabat, metu invidiae, si eligerentur. Sane, cum Legatio est amplissimi Ordinis, quia omnes sunt in eo Illustrissimi, sortitio valere potest. Sed cum Municipiorum est: hoc munere Curiales, aut Decuriones ordine fungi debent: nisi Legatio desideret primarios. Hoc etenim casu sunt Magistratus implorandi.