10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISSERTATIONIS POLITICO-IURIDICAE I. De Legatis, eorumqueve Iure,

CAPUT I. Prolegomena de antiquitate, necessitate, et utilitate Legationis.

MErito Aristoteles suae aetatis Leguleios, ac Iuris Professores reprehendit; utpote qui peri\ tw=n s1unallagma/twn, et de formulis, quae privatas hominum actiones respiciunt, ad ravim et nauseam usque disputarent: ea vero, quae ad totius Rei publicae administrationem, et commoda spectant, quasi pro derelicto haberent. Sane et hoc saeculo nostro multi inveniuntur, qui in componendis ac dirimendis controversiis privatorum, magno rei familiaris compendio versantur; pauci, qui de Republicâ recte instituendâ suscipiunt cogitationem. Ac certe condonanda illis haecce negligentia esset, si non etiam invenirentur, qui studia, quae huc conducunt, summo conatu impedirent; et id quod vulgo dici solet, in usu haberent: Ars nulla osorem habet, nisi ignorantem. Verum non haec impedire mepossunt, quin ego nunc de materiâ quadam politicâ instituam tractationem; nempe de Legatis, eorumqueve Iure: quae quidem adeo illustris et utilis visa fuit haud paucis, ut nullâ fere de materiâ aliâ aliâ tot reperiantur, qui scripserintex professo. Quippe iam olim, de Legationibus aliquid commentatus est Crates Atheniensis, Diogene Laertioteste. Demetrius item Phaleraeus, Plato, et Diotimus, in eodem quoque versati suntargumento; quod ex eodem Laertio, Strabone, et Athenaeo cognosci potest. Multa passim de Legationibus Demosthenes et Aeschines habent. Exstant Eclogae, seu fragmenta, aut excerpta de Legationibus, ex Polybio, aliisqueve Historicis Graecis, tam exstantibus, quam amissis; quae Ursinus, Casaubonus, et Hoeschelius ediderunt, rarum prudentiae Politicae Thesaurum continentes. Estqueve Titulus aeque in Codice, ac Digestis, de Legationibus, singularis. Sunt non pauci Iurisconsulti,


page 4, image: s004

qui de Legatis tractatus evulgârunt. Martinus nempe de Caraziis Laudensis, de Legatis Principum. Iulius Ferrettus, de Oratoribus, seu Legatis Principum, ac eorum fide et officio. Gondisalvus de Villadiego, de Legato, et alii in tomis tractatuum eorum Iureconsultorum, qui de Iure scripserunt, exstantes. Inprimis autem Conradus Braunus, olim in hâc Academiâ Philippi Melanchthonis condiscipulus, et postea Bavariae Principum Consiliarius, de Legato et Legationibus illustreedidit opus, Anno M. D. XLVIII. in folio Moguntiae impressum; dignum quod cum aliis eiusdem operibus recudatur. Octavianus Magius, Venetus, Franciscus le Vayer, Advocatus Parisiensis, et Albericus Gentilis, singulares hâc de re vulgârunt libellos, iunctimqueve editi illi sunt Hanoviae, apud Guilhelmum Antonium, in octavo. Torquatus Tassus, in libellis inscriptis Il Messagiero, et il Gonzaga, copiose satis Italico Idiomate, tractat hoc idem argumentum. Exstat Christophori Warsevicii, Nobilis Poloni Oratio de Legationibus elegans, et summâ cum prudentiâ scripta. De Legatis item copiosissime Carolus Paschalius, elegantissime Hermannus Kirchnerus, et succincte, Gallico tamen sermone, Iohannes Hotman, Sieur de Villiers, Francisci Hotomanni, celeberrimi illius Iurisconsulti filius, commentati sunt. Omnes fere Politici, Bodinus, Arnisaeus, Canonhiero, libr. 3. dell' introduzz. per tot ubi multa memorabilia congessit, aliiqueve singularia de Legatis Capita habent. Tres sunt in Iure publico Arumaei, de Legatis, operose conscripti Discursus, tom. 1. Discurs. 14. Matthiae Bortii, Discurs. 29. Georgii Schubhardi, tom. 2. Discurs. 21. Reinhardi Konigs. Exstat et erudite ac methodicea Michaele Raschio Pomerano, congesta Dissertatio, de materiâ eadem, quamille me Praeside Disputationis loco proposuit in hâc Academiâ nostrâ. Sed haecce copia Auctorum, ut materiam commendat, ita me non deterret, quin summatim hâc de re et ego agam. Haud enim magis commendandi sunt, qui de Illustri aliquâ materiâ copiose ab aliis tractata, in brevem quandam contrahunt summam, quam qui materiam obscuram, et minus frequentem operâ suâ illustrant. Agam autem eâ dere saltuatim, et quasi per Discursum; non disputatorie, et explicate, nec item oratorie seu compte.

II.

Et sum ideoqueve adhuc in sententiâ eâ; inter omnia Rei publicae munera, quae quidem multasunt; non ullum, neque officii necessitate, et utilitate, neque rerum gerendarum, causarumqueve magnitudine, varietate, atque difficultate; neque eorum, qui gerunt, prudentiâ, consilio, et industriâ; neque dignitatis et honorum splendore, atque amplitudine, cum uno Legationis munere conferri posse. Brunus, in


page 5, image: s005

epistol. dedicator Si antiquitas commendationem habet: Legatorum institutum, Belo quidam adscribunt. Belus autem Nini pater suit. Et tamen antiquorem Legatorum originationem Iosephus facit, ad Deumqueve refert: qui Angelos propterea fecerit, ut isto munere fungerentur. Certe statim cum discretae gentes, regna condita, dominia distincta fuerunt, Legationis exstitisse nomen opinor. Inter eos quippe, inter quos est aliqua communio iuris, ut inter gentes est, Res publicas atque Reges; necesse fuit officia, negotiaqueve intercedere: et istae vero personae vel convenire nolut, vel saepe etiam non possunt, certe ipsae Civitates numquam queunt. Pernecessarium profecto (ut de Procuratore scribit in consimili quaestione Ulpianus ICtus, in l. 1. ff. de Procuratorib) et illud fuit; ut alii constituerentur, qui eas personas referendo, agere possint, quod incumb ???t. Albericus Gentilis, de legationib. lib. 1. cap. 20. Hucqueve alludere putarim eos, quos supra dixi, inventionem Legatorum attribuere Belo: namque primam Regum originem, sub Nino Scriptores tradunt, Iustinus et alii:ut ita una cum primo Rege, coeperint statim Legationes. Acetiam a Mose non semel Legatos missos, constat: Numer. cap. 20. vers. 21. Deuteronom. 2.

III.

Legationem nulla curiositas, nulla voluptas invenit; sed necessitas sola. Imbecillitate scilicet et sorte humanâ regnantes, eo mittunt Legatos, quo se ipsos conferre non possunt: horum diligentiâ, in rem praesentem, quamlibet longinquam perducuntur, alieno ore commode, cogitatequeveloquuntur: alienâ sapientiâ, ingentibus se periculis subducunt. Quod hominis est loquela, hoc sunt Imperiis Legationes. Nempe quorum ope hinc inde perferuntur questus, denuntiationes, consilia, et quicquid est, quod ratio amat usurpare, ne res perveniat ad manus. Paschalius, hîc cap. 6. Auctor quaestionis: An Legatum adversus Rem publicam, ad quam missus est, delinquentem capere etc. liceat, a principio Legati Principum oculi emissitii sunt, aures ac manus longae. Hoc intuitu a Poetâ, Legatus indiitatur:

—— Vox Regum lingua salutis,
Foederis Orator, pacis via terminus irae:
Semen amicitiae, belli fuga. litibus hostis.

Hincqueve apud Procopium, libr. 2. bell. Persic. Bellisarius ad Legatum Chosrois: si quid, ait, a conterminis gentibus desideratur, id postulatum iis mittitur per Legatos. etc. Multa inter absentes, commode perliteras explicantur; sed rursus quaedam, quo secretiora sunt, magisqueve caelanda, hôc literis commissa; et facilius, et maiore cum periculo multorum, in eorum manus, quos minime volumus, incidere possunt. Brunus; libr. 1. cap. 2. vulgatum est, Litera scripta manet.


page 6, image: s006

Severus Imperator Clodio Albino interfecto, statim literas inquiri iussit; ita ut inveniret, ad quos ipse scripsisset, et qui ad eum rescripsissent, omnesqueve illos, quorum epistolas reperit, hostes a Senatu iudicari fecit, ipsosqueve interemit, ac in Aerarium publicum retulit bona eorum. Capitolinus, in Albino Et nemo nescit, quas turbas, quas suspiciones concitârint literae illae, in Cancellariâ Anhaltinâ, post proelium Pragense inventae, et porro forsan concitaturae sunt adhuc maiores. Caute ergo Otho Imperator secit, qui iam iam moriturus, quicquid epistolarum erat, ne cui periculo aut noxae apud Vitellium forent, concremavit, Suetonio teste. Ac scio, viros prudentes, qui summae cautelae loco usurpent; nil unquam scribere in epistolis amicorum, vel alibi, quod non velint toti orbi notum esse. Plinius, libr. 7. cap. 25. Caesaris laudibus adscribit, quod captis apud Pharsaliam Pompeii Magni scriniis, iterumqueveapud Thapsum Ciceronis, ea non lecta, optimâ concremârit fide. Sed politicum hoc arcanum fuit, Imperiiqueve novi, nec iure usurpati stabilimentum: ubi consultum est, unâ vice abolere suspiciones omnes. Aliâs enim cunctos, qui suas literas ibi fuisse sciebant, infideles sibi reddidisset: et habuit hanc felicitatem Caesar, ut quae ipse callide et politice fecit; id fere semper pro ingenuâ virtute fuerit celebratum.

IV.

Incidenter hîc addo, multos, quorum periculosa manifestatio est, ea ita scribere. ut non ab aliis, quam quos oportet, legi intelligîve possint. Hocqueve fine inventa sunt secreta litterarum per notas speciales characterum: huc etiam Scytale Lacedaem onia pertinet. Quam ad rem, multa scripsit doctissimus Abbas Sponheimensis, Iohannes Trithemius in suâ PolygrapHiâ, et huc spectare itidem dicitur eius Steganographia, Magiae apud multos suspicione laborans, ac adde Walchium, in Decad. fabular. fabul. 9. Et inprimis Iohannem Baptistam Portam, in suo tractatu de occultis literarum notis. Sed experientiâ constat, utcumque clandestinae, utcumque etiam peregrinae sient literarum notae, eas facile perscrutari eos, qui ingeniosiores paulo sunt. Paschalius, hic cap. 21. Locoqueve clavis hîc usurpant, ut diligenter animadvertant, quae literarum notae sive characteres saepius recurrant, eas enim vocales, A. E. I. aut consonantes frequentiores esse coniectant, et porro variâ literarum commutatione ac tentamine, eo progrediuntur, usque dum vel unicam vocem, et ita paucas saltem literas investigârint; ac porro ad alia, minus impeditiori viâ progrediuntur. Sed ratio literarum occultarum, nullâ arte perscrutabilis haec esse potest, si duo perquam occulte conveniant de certo libro, verbi gratiâ de Aeneide Vergilianâ, cuius initium:


page 7, image: s007

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus, Lavinaque venit
Littora. etc.

Nunc si velim literas dirigere ad amicum, quarum initium sit EST. quaero in hisce versiculis literam E. quae est numero 12. et itaque E. signo per 12. quaero porro S. numerando ab eâ literâ, quae est proxima ab E. et invenio literam S. in 18. statione, quaeroiterum hâc eâdem ratione T. et invenio, quod sit octava. Critqueve mihi loco T. numerus 8. et ita progre diendo, per totum librum, usque dum Epistola mea fuerit absoluta. Imperscrutabilem hunc modum esse ideo dico; quia verbi gratiâ, E. S. T. et aliae literae, in eâdem Epistolâ, non eundem numerum habent, sed multifariis numeris indigitantur. Et etiam, ut eo minus ingenium ac diligentia humana, hîc aliquid efficere possint, liber ille casu aperiendus, et Epistolae nostrae numerus folii, ubi debeat incipi numeratio, praeponendus erit; ut ille, ad quem literae scribantur, sciat numerum illum quasi clavem esse, mediante quâ sensus Epistolae reserari ac detegi possit.

V.

Sed redeo ad Legatum nostrum. Ac fateor equidem ultro lubes, multa tutius ab ipsis Principibus expediri. Nam et per se negotia sua, si ita dignitatis eorum ratio, vel rerum gerendarum conditio, aut personarum, quibus cum agendum est, qualitas exigit, gerere possunt Magnates. Ita Aeneas apud Poetam, generis propinqnitate fretus; maluit ipse per se, quam per Legatos, auxilia petere a Rege Evandro, libr. 8. Aeneid.

Non equidem extimui Danaum quod ductor, et Arcas,
Quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis:
Sed mea me virtus, et sancta Oraecula Divûm
Cognatique Patres, tua terris didita fama,
Coniunxêre tibi, et satis egêre volentem.
His fretus non Legatos etc. — — — —

Ita et hodie, inter maximos Principes, et maxume inter eos, qui sunt consanguinitate, aut aliâ necessitudine coniuncti, observatur; ut negotia secretiora, inter se potius, quam per Legatos agant. Brunus, hîc libr. 1. cap. 4. Sicqueve, quod hodie in Imperialibus Comitiis, saepe magni momenti negotia indecisa manent; in caussâ esse putant nonnulli, quod non praesentes hisce se sistiunt multi. Etenim multanegantur audacter per Legatos, quae praesentes recusare vererentur: verum enim vero, ad hostes, aut exteros, longequeve dissitos Principem prosicisci debere, dixerit nemo. Et porro commune Politicorum scitum est in tractatione et colloquio de Pacificatione instituto, haud


page 8, image: s008

consultum videri, Principes interesse; sed per Legatos, et viros bonos ac prudentes, controversiae, et quic quid est negotiorum huiusmodi, felicius componitur atque tractatur Horum ideo operâ, regulariter foris, etiam cum vicinis, et qui non sunt hostes, conversatio, tractatioqueve institui debet. Iter a Principe ipso institutum, magnos sumptus requirit. Caeremomae in conventu Principum instituendae, tempus absumunt. Principes raro idonei; fere numquam sunt diligentes in negotiis gravioribus expediendis. Princeps habet spatium deliberandi, antequam ratum habeat, quae Legatus egit. Prudens insuper, et vere politicum est monitum, Philippi Cominaei, Historici Gallici nobilissimi, et qui numquam non prudentiores dimittit Lectores suos; quo caveri vult, Principum congressus, propter circumstantias multiplices, quas proponit, et exemplis illustrat: ac libr. 2. cap. 8. scribit, stultitiam insignem esse, si duo Principes Magni, et potentiâ aequales, conveniant de rebus magnis tractaturi, iuvenes si sint, nec rebus agendis adhuc dum adhibeantur, hoc interdum concedi, non si iam eius sint aetatis, quae invidiae, aemulationisqueve capax exsistat. Fieri non potest, quin ipsorum Principum domestici, seu familiares de rebus ante actis loquantur: diqueve non fit absque molestiâ et fremitu alterius partis. Alii sunt aliis elegantius vestiti, inde nasciturludibrium et iocus. Atque Ita sieri est necesse, praesertim inter eos, qui linguâ, sermone, et moribus distant: ex ipsis quoque Principibus alii sunt aliis decentiores, et aspectu magnis honesto etc. Et ita vixab in vicem recedunt, sine aliquâ aemulatione, invidiâ aut indignatione: nesciunt se compati, putant se contemni, aut contemnunt. Idem Cominaeus, libr 4. cap. 10. refert, Angliae ac Franciae Regum conventum, et tandem addit, maxume timuisse illum prudentissimum Regem (Ludovicum XI.) ne quod ipsi elabatur verbum, quo offenderet vel Angliae Regem, vel eius Mimstros: nec tamen satis sibi cavere potuisse. Ac libr. 5. cap. 7. recenset, infelix iter Portugalliae Regis, ad iam dictum Galliae Regem, auxilii contra Castillanos petendi ergo, et subsequenti capite addit; se hancce Portugalliae Regis profectionem ideo Commentariis suis inseruisse, ut discatur: que bien tard un prince se doibt mettre soubs la main d'un autre, ni aller cherchersonsecours, en personne. Addatur Apollinar. Calderinus, in politic. Discurs Italic scripitis cap. 4 et Forstnerus meus, in bypomnemat politic. num. 28 Cominaeo succinit alius rerum Gallicarum satis prudens Scriptor, Paulus Aemilius nempe: is describens conventum Richardi Angli, et Philippi Augusti, Regum potentissimorum, terram Sanctam recuperare, armis laudabili instituto cogitantium, et ita inquit: In Siciliâ hiems necessario acta, ubi ex diuturnâ


page 9, image: s009

consuetudine, crebroqueve inter Reges colloquio, quod sedare iras debuisset, simultates renatae; altius quam ante animis in sederunt. Dubravius describit nobis congressum Friderici Imperatoris, et Wenceslai Ottocari Lusci, IV. Bohemiae Regis, qui magno cum Imperatoris periculo coniunctus fuit. Idemqueve Dubravius, aliud quoque huic rei suppeditat exemplum, iocosum quidem, sed videlicet etiam iocosorum apud praepotentes diuturna memoria, semperqueve mordax est. Uladislaus Bohemiae Rex, cum diu apertas cum Matthiâ Ungariae Rege inimicitias exercuisset; bellis Turcicis tandem plus satis implicitus Matthias; Uladislaum ad colloquium de pacetransigendum invitavit. Dictus dies in Moraviâ Olmutii fuit: sed non decedebat Matthias de more suoambitioso, et ita tarde iter faciebat, ut quin, decim dies Uladislaus, in novo quod vocant oppido, exspectare fuerit coactus, antequam Olmutium ille ingrederetur. Inde quoque, novâ ambitione, obviam Matthias Uladislao prodibat; nudo videlicet capite, ac viridi tantum sertâ coronatus: ne ipse caput hospiti suo detegeret, sed is potius honor sibi abillo haberetur. Verum Bohemi, et ipsisatis ambitiosi; cognitâ Matthiae arte, Regi suo insusurrant, ut regmen capitis sui, zonâ sic plane innodaret, ut nec ipse nodos explicare posset: tum temporis enim etiam pilei capiti illigabantur; Hocqueve facto evenit, ut praeter omnem opinionem, Hungarus capite nudus, salutaret tectum capite Bohemum: et sic ars delusa fuit arte. Plura hôc de monito habet Camerarius, centur. 3. Meditat. historic. cap. 43. Dn. Piccartus, observat. decad. 2. cap. 7. Richterus, axiomat. politic. 432. (ubi notabilia exempla recensentur) Philippus Hoenonius, Disputat. politic. 7 thes. 89. Itaque, quod Princeps peralium, praesertim extra summ territorium potest, non est quod faciat per se ipsum. Praesentia enim semper minuiteam, quam quis de se ipso excitavit opinionem atque famam. Richterus, axiomat. politic. 433. Et sic Rex Agesilaus, sui famâ ac gloriâ rerum gestarum, impleverat Orientem: eum tamen Aegyptius Rex, cum humi fusum, ac vilissimo Graecorum pallio indutum, corporis etiam staturâ pusillum, et claudum intueretur, vehementer despexit. Huncqueve eundem habuit eventum congressus Alexandri Magni, et Amazonum Reginae. Adhuc etiam magis culpandae sunteae profectiones, a Magnatibus temere atque inconsulte susceptae: ad quasqueve ambitione, auri cupidine, curiositate, Venereâ libidine, similibusve causis, saepe impelluntur. Richterus, axiom plitic. 434. Concludere haec lubet monito sapienti, Francisci Bacchon. d. saggi morali. num. 30. fol. 84 Generalmente emeglio trattare conparole, che con lettere; eper mezano, che in persona. Le lettere sono buone, quando


page 10, image: s010

si vuole caevare una risposta in lettera; overo quando ilprodurre dipoi lae copia di dette letterepuo servire alla propria giustificatione; o dove e pericolo, che ol negotio siae interrotto e udito a pezzi. Iltrattar personalmente, e bene, quando la presenza puo generar riverenza, come comunemente con gl' inferiori. etc.

CAPUT II. DEFINITIONES, Denominationes, atque Divisiones Legatorum.

LEgatos proprie dici eos, qui mandata alteriusreferunt, ait Petrus Poncetus, tractat. de civib. municipalib. num. 6. indequeve etiam nomen habent, quodlegantur, seu ablegantur: hoc est, mittuntur, seste Varrone. Imitanturnostri Germani, qui eos vocant Geandten; Sed nominis haec definitio est. Ideoque proprie et absolute, ii definiuntur: mandatarii, publico negotio, non militari manu, aut Imperio; sed eloquio et viribus ingenii conficiendo, sollemniter missi; ab eo, qui potestatem legandi habet: ad alium eiusdem potestatis; hoc est, a Principe absoluto ad absolutum. Kirchnerus, libr. 1. cap. 1. Vocantur variis nominibus ab Historicis, aliisqueve: Oratoresnempe, ab orando seu precando, aut potius ab Oratione: quae est acerrimum Legationis telum. Nimirum ad res arduas unus ille legatur, qui sit, ut Ennius apud Agellium, libr. 12. cap. 2.

Flos delibutus populi, Suadaeque medulla.

Sunt tamen qui dicunt: Legatos omnis generis esse, et de quacumque re missos; Oratores vero, qui veniunt deprecabundi, argum. l. Lege Iulia ff. ad Leg. Iul. de vipublic. Brunus, hîc libr. cap. 1. Interpretes, Ministri, et item Nuntii adpellitantur, Albericus Gentilis, libr. 1. cap. 2. de Legationib. Kirchnerus, dict. cap. 1. Ipsumqueve Legationis munus Graecis a)ggeli/h indigitatur: ut et Germani dicunt, Die Frantzösische/ Spannische etc. Bottschafft. Sunt quidem haec nomina generalia, et aliis etiam conveniunt non Legatis: sed non semper ad verba, sed ad rem magisrespici solet. Graeci pres1beuta\s2, aut pres1be/as2 vocant: abeo credo; quod eosdem oporteat. esse senes, seu seniliprae ditos prudentiâ. Paschalius, hîc cap. 2. iidem apochrisarii Graeco item vocabulo adpellantur. Quod nomen veteres Synodi, Romanae Ceelesiae, aliorumque Episcoporum Legatis tribuerunt, a verbo a)pokri/nomai, quod est respondeo: vel ab a)pokri/nesqai secetnere, diiudicare. Tum quia deiis


page 11, image: s011

rebus plerumque mittuntur, quae prius maturo consilio deliberatae fuerunt: tum quia non alii mittuntur, quam qui discreti, qurqueve deliberare, etc commode respondere possint. Olim item, quod mirêre, Lenones dicti fuerunt a persuadendo forsan et Lenocinio verborum. Sic. Iustinus, libr. 2. fol. mihi 15. Primus Schytis bellum indixit Vexoris Rex Aegyptius, missis primo Lenonibus, qui hostibus parendi Legem dicerent: ubi Bongarsius in notis interpretatur esse mediatores, ex Glossario antiquo. Hebraei vocant Chasman. Psalm. 68. vers. 31. vide Avenarii Lexicon, fol. mihi 288. Notat item Conradus Brunus, libr. 2. cap. 1. Recentiores Iurisconsultos, eos tantum Legatos appellare solere, qui a Sede Apostolicâ fuerint missi: reLiquos vero Ambasiatores nominari. Et est sane vox haec frequens hodie apud omnes. Itali enim dicunt Ambasciatore, Galli Ambassadeur, Hispani Embaxador, et ab his Germani Ambassator/mutuo sumpserunt, seu potius ea postliminio rediit ad nos. Descendit enim vocula haec a vetustissimo Celtico verbo Ambachte. Namque doctissimus in Germaicâ antiquitate Dn. Marquardus Freherus, ad Petrum de Andlovv, libr. 1. cap. 13. notat. Legatos olim Missos fuisse adpellatos, hodie Ambasiatores dici, ab Ambachte, ex quo adhuc manere hodiernum Ampt/ Ampt Mann/ ac quod idem est Amman / Ammeister / (nisi forsan ab Hebraeo Am, populus: quasi Ein Meister deß Volcks.) Consentit Frehero Iohannes Textor, in der Nassawischen Chronick / fol. 16. colum. 2. ubi Ambactos, quorum apud Caesarem mentio fit, vocat Ministeriales. Vide meum Tractatum,d e natur. populor. fol. 88. ubi probo, Francicâ vetustiori Linguâ, Ambasciam esse operam, Ambachten operari; ut et hodie Ambascia Italis angustia est: die Aempter ängen/ oder machen bang. Certeante ducentos, vel trecentos annos, adhuc vulgo in usu erat haecce vox, B. Henricus Süßse/in epistol. ad Moniales. Von Gott reden/solle zu allen zeiten ewer Ambacht / hoc est, Ampt sein. Sicqueve originarie Ambasciator est Minister: quo vocabulo Legatos etiam denotari, paulo ante dixi. Kirchnerus, hîclibr. 1. cap. 1. ad fin. voculam hanc Celticam ex Graeco mutilato provenire censet: sed Celtica sunt Graecis antiquiora.

II.

Differunt autem hi nostri Legati, generetoto, a Caesaris, Proconsulisqueve Legatis, quorum in Iure nostro mentio frequens, quorumqueve munus cum Imperio coniunctum erat. Sic etiam Iurisdictionem habent Legati nonnulli, qui a Pontifice Romano mittuntur, Nuntii Apostolici, ac plerumque Legatide Latere nominantur, ex numeroqueve Cardinalium desumuntur: etenim usus Ecclesiae Romanae habet, ut solos Cardinales Legatos delatere vocitemus. Horum quidam sunt nati, qui neque de latere, neque ex speciali


page 12, image: s012

commissione missi sunt: sed propter dignitatem, cui Legationis adnexum est munus, huiusmodi honore fruuntur. Brunus, hîc libr. 2. cap. 1. Dehisque ita scribit Reverendus Pater, Adamus Contzen, libr. 6. politicor. cap. 35. §. 7. Constituto Pontifice, Cardines eius Consiliarii, Legatiqueve exsistunt. Sunt autem Legati alii, qui nati dicuntur; quia dinitati eorum annexum est Ius Legationis. Ita olim Oxoniensis, in Angliâ, nunc Salisburgensis Archiepiscopus, dicitur Legatus natus. Alii dicuntur Legati de latere: qui fere Cardinales sunt, ad regendas Provincias missi: qui vero ad Reges et Principes mittuntur, vel dicuntur Legati de latere, vel cum potestate Legati later, vel simpliciter Legati. In quibus omnibus summa prudentia, modestia, familiaequeve decens frugalitas requiritur: et imprimis cognitio nationis, ad quam mittuntur. Horum autem Legatorum occasione, iam olim in variis Regnis, multae controversiae sunt ortae. Ita Anno Christi M. LXXIV. cum Legati Synodum in Germaniâ celebrare vellent: hoc omnes Episcopi abnuerunt; tamquam inusitatum: nec se huius auctoritatis Privilegium ullialii, praet er quam ipsi Romano Pontifici, unquam delaturos affirmârunt. Aliiaddunt, Liemarum Episcopum Bremensem, in caussâ Synodi cogendae, obiecisse Legatis, sibi quoque et Archiepiscopo Moguntino, vices Romani Pontificis, in Germaniâ antiquis Priulegiis esse concessas vide Baronium, et Spondanum, eius Epitomatorem, ad dict. Annum, num 2 Ita quidam, auctoritate Diplomatis Urbani Papae; Rogerium Siciliae Comitem, atque eius heredes, Legatos a latere constitutos monino volunt, omnes pariter successores Reges in Siciliae Regno, Legatos natos esse contendunt, eosdemqueve omnia, quae sunt Legatorum a latere, efficere posse; imo et substituendi potestatem habere, cum eâdem auctoritate; nimirum ut iudicare et punire possint, absolvere et excommunicare quos velint, Laicos, Monachos, Clericos, etiam Ecclesiasticâdignitate Praelatos, Abbates, Episcopos, Archiepiscopos; ac denique ipsos S. R. E. Cardinales ibi degentes, eidem Monarchiae subditos esse velint. Eiusdem quoque Monarchiae esse facultatis, Appellationes ad Sedem Apostolicam impedire; Nuntios eiusdem Sedis non admittere, ac demum respectu Ecclesiasticae Iurisdictionis, neque ipsam Sedem Apostolicam recognoscere, et habere superiorem, nisi in casu praeventionis. In quo consistit inter alia etiam, famosa illa Disputatio inter Pontifices et Hispaniae Reges, de Siciliae Monarchiâ. Vide Cardinalem Baronium, Anno Christi M. XCVII. Quod Ius, amplum sane, Hadrianus Pontifex Maximus, a Wilhelmo Siciliae Rege Beneventi obsessus; confirmare coactus fuit. Baronius, Anno Christi M. C. LVI. Ita pariter de Legatis Apostolicae


page 13, image: s013

Sedis in Angliam mittendis magna controversia mota fuit Anno Christi M. C. XVII. cum nempe Legatione sollemni Romam missâ; Henricus Rex, et Episcopi Angliae provocandum putaverunt ad antiquum Privilegium Sancti Gregorii Papae, quo Archiepiscopis Cantuarien sibus indulsit, fungi Legatione Apostolicae Sedis; ob idque dicerent, haud alium in Angliam mittendum esse Legatum. Et Anno Christi M. C. XIX. in Concilio Rhemensi, perhibent, a Pontifice Maximo Calixto, promissum Anglis fuisse; quod nolit mittere in Angliam Legatos a latere, nisi Rege petente. Baronius. Olim etiam Romanus Senatus, Belli Ducibus et Imperatoribus Legatos adiungebat, Consules item et Proconsules, provincias sortiti, sibi velut Comites expedition is, Legatos nominabant. Et sic unusquisque Consul, suum Legatum habebat, quo praecipuo consultore, ac Ministro Consiliorum, in rebus gerendis, delectuqueve habendo, ac totâ provinciâ administrandâ utebatur. Horum Legatorum consilio et auct oritate, vel proelia suscipiebant, vel bello abstinebant: qui etiam Decreta Consulum, et arcana Consilia, saepissime exsequebantur. Sed de Legati Consulum, vel Praetorum Iurisdictione et potestate, late Alexander ab Alexandro, libr. 6. genial. dier cap. 3. agit, ibiqueve Tiraquellus multa addit. Et item de iisdem, ita scribit Adamus Contzen, libr. ult. politicor. cap. 26. §. 2. Imperatoribus erant Legati. Eorumqueve institutum fuit; ut Imperatori operâ et consilio adessent. namque pres1beutai\ et s1u/mbouloi erant. Aliquando eos Senatus, nonnumquam Consul nominabat; ipsi Imperatores eos sibilegebant, sed non absque Senatusconsulto, ut constat ex Cicerone, in Vatinium. Munus Legati erat, omnia, quaead rem pertinere putabat, in medium consulere. Caesar, libr. 3. bell. civil. Aliae sunt Legatipartes, atque Imperatoris. Alter omnia agere ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet. Insignia Imperii habuerunt. Livius, libr 29. Duo ut plurimum fuêre, interdum plures; prout Senatus censebat: Principum aevo Consulares Legati exercitibus totis praeerant. Praetorii singulis Legionibus, qui et Legati Legionum sunt dicti. u(pos2 rathgoi, et u(/parxoi: quasi Subpraetores et Subpraefecti, qui iidem postea Duces sunt dicti. Hactenus ille. Ac generaliter, qui gentibus praeerant, et a Senatuad subsidia mittebantur; vel qui ab his, quibus Iurisdictio aliqua mandabatur, in partem curarum assumebantur, Romanis Legati fueruntadpellati; ut Appianus est auctor, libr. 2. de bell. civil. Eoque intuitu Varro, libr. 4. de Lingu. Latin. et Cicero, 4. in Verr. generaliter definiunt Legatum: qui vel alicuius potestatis, Magistratusve personam, aut munus sustinet, vei qui mittitur aliquid explicaturus. Militares etiam


page 14, image: s014

Legatos, quibus Legiones, et universa auxilia obtemperabant, in ordinatione pacis, vel necessitate bellorum, Vegetius adpellat, libr. 2. cap. 9. Olim Praesides ipsi Provinciarum, Legati Principis adpellabantur, l. 1. ff. de offic. praesid. Sed hi proprie Legati non sunt, de quibus nobis est sermo; cum non mittantur ad Rem publicam aliam, et etiam habeant Iurisdictionem. vide Albericum Gentilem, hîc libr. 1. cap. 1. ut et andem quod Livius alicubi de Carthaginensibus scribit: Asdrubalem ac Syphacem, per literas, Nuntiosqueve: postremo etiam per Legatos accersunt; ii Legati, non nostri erant: sed Magistratus Ministri, qui auctoritate et severitate publicâ agerent in concives.

III.

Cumqueve Legati sint, qui publico in negotio mittuntur: haud quoque nomen id mereri videntur, qui liberâ Legatione funguntur. Legatio autem libera a Senatu impetrabatur, ornamenti tantum caussâ: quemadmodum honorarii Maiistratus, aut Consiliarii, a Principibus honestamenti gratiâ conceduntur, tituloqueve tenus obeuntur. Donabantur enim a Senatu, vel ab Imperatore, Senatores, et alii Clarissimi viri, honorario titulo liberae Legationis; etiamsi suorum, non publicorum negotiorum caussâ, in provinciam aliquam prosiciscerentur: veluti delatarum sibi hereditatum adeundarum cassâ, similium ve rerum. Idque ut in Provinciis, tamquam Legati accepti habitiqueve commendabiliores controversias haberent, atque favorabiliores, et sunt ita similes hi Procuratori, quem dicunt in rem suam Iureconsulti. Quamobrem XII. Tabularum Lege vetitum erat, eiusmodi impetrare Legationes: hisce verbis: Rei suae ergo, ne quis Legatus esto. Petrus Poncetus, de vivib. municipalib. sub num. 56.f ol. mihi 219. etc. In hosque Legatos, saepiuscule, atque adeo acerbe invehitur Cicero: firmatqueve, nihil esse turpius, quam quemquam legari, nisi Rei publicae caussâ. Libera aut em dicebatur, quod nullo sit tempore finita, sed redire et abire ei, qui impetraverit, quandoque licebat; nec ea rationibus reddendis obnoxia erat. Albericus Gentilis, hîc libr. 1. cap. 8. Paschalius, hîc cap. 13. Qui igitur liberâ legatione abest, recte Ulpianus, in l. 14. ff. de Legation ait; non videri Rei publicae caussâ abesse; quia non publici commodi caussâ, sed sui privati abest; hocqueve genus Legatorum nunc in desuetudinem abiit: ut Paschalius, dict. cap. fol. 53. attestatur. Haecqueve etiam Legatio, quandoque relegationis aut exilii speciem habebat. Quemadmodum Marcus Cato, quasi per benesicium in Cyprum dicitur fuisse relegatus. Cicero, pro domo suâ. Haecque eidem Ciceroni, amandatio dicta fuit. Similisqueve erat Atheniensium Ostracismo: Brunus, libr 1. cap. ult nam et Ipse erat exilii genus, non quidem castigatio improbitatis, sed honestiore voce elationis, ac


page 15, image: s015

gravioris potentiae moderatio atque poena, ut non uno loco doceo in politicis meis scriptis. Caesares etiam Romani hanc in usu habuerunt, ut nempe in longinquas ablegarent Regiones, qui sibi in Aulâ graves essent. otomannus, hîc, cap. 1. num. 5.

IV.

Dixi, Legatos a Principibus absolutis mitti ad absolutos: quae nota, quamplurimos, a nostrâ materiâ seiungit. Fiunt enim et officii caussâ Legationes, quales sunt, quae ad Imperatorem ac Pontificem quottidie ferme suscipisolent. Sed hi proprie non veniunt titulo Legati nostri, cum non a pari ad parem, sed in signum subiectionis mittantur. Sic Legati Provinciales, de quibus Tituli Digestorum et Codicis, de Legationibus magnâ exparte loquuntur; non hûc spectant: inibi enim Legatio tale munus est, quo fonguntur, qui a Republicâ suâ,a d Principem ablegantur, negotii publici caussâ. Hisqueve hodierni Deputati aequiparantur, qui a Statibus ad Comitia tam Imperialia, quam Circularia, aut etiam Provincialia, Auff die Reichs/Crayß/vnd auch Landtäge destinantur et mittuntur: eosqueve passim Nuntios adpellat Aurea Bulla. Et cum Pelitici Germanorum, intelligerent, differentiam esse inter Legatos, et Ablegatos, sive Selectos et Deputatos, Legatos proprie adpellant di. Geandten / ablegatos et selectos, die Abgesandte. Et refert Kirchnerus, libr. 1. cap. 1. num. 20. Ab Imperii metatoribus, Von den Reichs Furierern/in Comitiis id observari, in designationibus hospitiorum, et verbigratiâ, Legato Hispaniarum Regis, inscriptum in foribus titulum. esse: Königlicher Würde auss Spanien Geandte. Aliis vero Imperii Principibus: Churfürstliche/Fürstliche etc. Abgesandte. Neque ita quotquot mittuntur, ut de rebus ad Rem publicam pertinentibus tractent, Legati exsistunt, Legatorumve abtinent Privilegia, at que dignitatem, Francilcus le Vayer, cap. 7. a princip. Et hinc aliquando cum coloni Ius sibi sumerent Legatorum ad Romanos mittendorum, Legati retenti interdum, quandoque etiam expulsi quasiex. Urbe fuerunt. Albericus Gentilis, hîc, libr. 2. cap. 20. a princip. ut suo loco pluribus dicam.

V.

Vicissim etiam Commissarii, quos Princepsad subditos mittit; haudrecte Legati nominantur. Hotman. hîc, cap. 1. num. 4. Sicqueve mittuntur Legati ad parem, Deputati ad Superiorem, Commissarii ad inferiorem seu subditum. Quin et Legati proprie non sunt, qui a Regibus vel Rebus publicis absolutis mittuntur ad Germaniae, vel Ialiae Duces. Nam ut Paschalius hîc notat, cap. 2. fol. 9. cum istis vix. Imperatoria et Regia Maiestas quicquam agit eorum operâ, quos vocamus Legatos; sed per Nuntios. Si rem ac munus spectes, reverâ Legatos, si nomen ac dignitatem Legationis, minime: nisi forte isti


page 16, image: s016

Duces ac Principes, quopiam conveniant, de gravissimis rebus. Tunc enim non ad unum aliquem, sed ad conventum tot Principum, mitti solent Legationes. Et addit: Christianissimorum Regum (Galliae scilicet) pervetustus mosest, ut suas Legationes, ad eos tantum destinent, qui tituli dignitate ipsis aequantur: quales sunt Reges et Imperator, exceptis Rebus publicis quibusdam, Venetâ scilicet, Helveticâ. Rhaetica, etc. Adeos, qui vocantur Archiduces, aut Maiores Duces, vix unquam: utpote maiestate impares, et gradu inferiores. Itaque necistos Nuntios, quamvis a tanto Rege missos, eâ incedere pompâ et comitatu, quâ solent illi, qui sunt circumifusi splendore Legationis, et quibus vulgo nomen tribuitur Ambasciatoris. Sic pariternon Legationes proprie sunt, quae sivea Praefecto conterminae Regionis, ad Regem finitimum, sive ab ipso Rege ad finitimum Praefectum mittuntur: super communibus negotiis, scilicet quae pertinentad utramque Iurisdictionem. Hasqueve eas esse putat Paschalius, cap. 13. mihi sol. 53. quae sequentibus saeculis, dictae fuerunt parvae Legationes. Perinde ac si non impleant numeros iustae Legationis: sed solum ex aliquâ parte referant Legationem. Eiusquevegeneris dici posse autumatidem, omnes illas, quae non commeant inter summi fastigii, culminisqueve potestates: quasi non omnimodae Legationes, sed exscriptae et effigiatae.

VI.

Porro Legatos dixi, sollemniter mitti. Ergo nec Nuntii, ita in specie dicti, sunt tales (courriers vocamus vulgo) licet et generaliter Nuntiorum vocabulo Legati comprehendantur, ut innui supra. Nuntii enim sine pompâ, et strepitu mittuntur, quod non de Legatis dici potest. In hocqueve etiam differunt a Legatis Agentes, die Agenten; qui quidem habent securitatem Legatorum, non tamen sessionem, et tam amplam potestatem. Hosqueve ideo mitti Legatorum loco, ait Hotoman. 1. num. 3. quando metuitur, ne Legati, ut decet, honorentur; vel aliis postponantur. Inde Galliae Reges non habere in Aulâ Caesareâ Legatum, sed Agentem: nempe propter sessionis certamen, quod Galliae Regi est cum Hispano. Mittuntur etiam quan doque Agentes, sumptuum minuendorum caussâ, et ut plane magis, ac sine strepitu negotium expediatur. Quidam etiam inter Agentes et Ambassatores, mediam speciem interponere solent: quos Residentes vocant, Agentibus superiores, inferiores Legatis.

VII.

Eandem ob causam Legati non sunt, qui secreto mittuntur; ut occulta negotia tractent, et occulte, quae prodita suspicionem aliis praeberent sinistram. Ita refert Hotomannus, 1. num. 5. Angliae Reginam, et Principes Germaniae nonnullos habuisse des Agens secrets.


page 17, image: s017

Agentes secretos Venetiis. Nam ob diversitatem Religionis noluit Senatus videri amicitiam arctiorem colere cum illis. Eos Paschalius, cap. 7. Legatos nullo nomine vocat, et obiri hoc munus ait, ab illis, qui cultu privato tegunt multam calliditatem; cuius openeg otiapublica latenter transiguntur. Huicqueve muneri Mercatores existimat idoneos; cum obtentu quaestus, delati ad longinqua, neque ne deprehendantur, timent, neque deprehensi erubescunt. Ego puto, magis idoneos esse Cappucinos, Iesuitas, aliosqueve Monachos, qui peregrinantur: utsuo loco dicam.

VIII.

Multis item modis Obsides differunt a Legatis. Etenim Obsides ob fidem datam dicti sunt; omninoqueve hostibus dantur, ut sintarrhabonis instar. At vero Legatus, nemini praeterquam suo Principi sese fide ac Religione obstringit. Et quemadmodum in venditionis contractu, si emptor, qui annulum dedit, paenitentiâ ducatur, ex Commissoriâ Lege, vel etiam ipso iure arrhas amittit: sic et qui Oblides mittuntur, pactorum et conventionum caussâ, si ab his defecerint, fidemqueve datam fefellerint, Obsides suos amittunt. Adeo ut in eorum caput saevire stricto Iure, licitum videatur. Le Vayer, hîc cap. 6. quae nemo dixerit de Legatis.

IX.

Et tandem non hûc pertinent, Caduceatores, quos Graeci kh/rukas2 vocant. Horum interventu bella indicendi mos erat, qui mos totus manavit ab illâ priscâ side, quae nemini bellum inferri patiebatur, nisi di prius praedictum esset, aut indictum. Eorumitem Ministerio pacta sollemnia duorum, pluriumve Imperiorum, adhibito sacrificali apparatu, certisqueve aliis ritibus peragebantur. Isti etiam, quoties quopiam mittenda esset Legatio, praemittebantur, ad impetrandam Legatis securitatem. Illorum itidem munus versabatur circa pompas, ad hosqueve pertinebat cura ordinandae publicae et sollemnis alicuius pompae. Item horum ope ipsa dicta terriloqua saepe pronuntiata, et minae tumide intentatae fuerunt. Huius generis fuit Vergilianus ille, cuius ministerio Turnus, Aeneam ad singulare certamen provocavit, 12. Aeneid.

Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta Tyranno
Haut placitura refer. etc.

Talisqueve in ore Praeconum fuit simplex Ministerium; eâ re quod Caduceator nihil addebat de suo; sed illa ipsissima verba pronuntiabat, quae ipsi essent mandata. Paschalius, cap. 4. et in eo differunt a Legatis, ita proprie dictis. Hodie utimur eorum loco Tubicinibus, Trommeter/ aut etiam Paucker. Tambours, trompettes, qui itidem et omnino inviolabiles sunt, Hotomannus, hîc, cap. 1. num. 4. In bello Helvetico


page 18, image: s018

ante contum annos, ut in eius Historia refert Birckheimer, eorum vice usi sunt utrinque pauperibus puellis. Tanto enim odio bellum illud gerebatur, ut non fuerint viri securi, etiam Caduceatoris munere fungentes. Dicuntur autem Caduceatores a Caduceo: Caduceum vero vocavit antiquitas Mercurii virgam, anguibus implicatis conspicuam. Graeci Cerycium quasi praeconium vocitabant. De eoqueve late Paschalius, cap. 5. et Gentilis, libr. 1. cap. 18. hocqueve utpote Pacis signo muniti, eo penetrabant Caduceatores, quo Legatis aut illicitum fuit, aut intutum. Ut autem Graeci Caduceatoribus, sic Romani Fecialibus utebantur: qui sollemniter missi, ad foedus feriendum, aut indic endum bellum proficiscebantur, adres repetendas, ad iubendum alicunde aliquem decedere, ad aliquem dedendum. Albericus Gentilis, hîc, libr. 1. cap. 12. Caduceatores caduceum habebant: feciales sagmina praeferebant, herbas scilicet, gramen et verbenam. Dicebantur sagmina, quod in loco sancto secarentur; aut ut refert Martianus Iuriscon sultus, in l. 8. ff. de rer. divis. quia Sanctos, id est, defensos, atque munitos facerent cos, qui ipsas portabant. Albericus Gentilis, libr. 1. cap. 13. Et fuerunt Feciales numero XX. ipsorumqueve maxumo, nomen fuit Pater patratus. Tantae homo sanctitatis, ut saepe dep ositarius fieret earum soeminarum, quibus pepercerat hostica manus. Cognoscebant iide Legatis laesis, de pace, bello, induciis, etc. Paschalius, hîc, cap. 3. Indequeve descendebat Ius feciale. Cluten, in paradox. thes. 19.

X.

In horum fecialium locum, successerunt fere apud Germanos, Herald; Die Herolden: ut non perperam Aeneas Sylvius sentire videtur, epist 116. ubi late deiis agit. Hocqueve vocabulum alii derivant, quod dicti sunt quasi Heroes: sed allufio, non originatioid est. Sunt enim dicti ab Heer/quod est exercitus, et Alt/quod est Senex: erant enim in exercitu seniores et graviores: pompis et equestribus ludisii quoque Praefecti fuerunt, ac de Insigniis iudicabant: indequeve descendit singularis Ars Heraldica (nobis Wappenkunst) dicta, de quâ vide Les Essais des merveilles de nature. par Rene Francois, cap. 42. Galli Blasonnerie vocant. vide Nicod. in dictionar. verb. Blason. quae vox a Germanico Blasen/e quâ Außblasieren descendit etc. Pertinet huc Iacobi Typotii, hierographia; ubi de hieroglyphicis et symbolis agit, ac ea in artis formam redegit. Eaqueve Heraldica ars, Philosophia quaedam est, incensendis, distribuendisqueve Nobilium clypeis occupata, cuius vanitatem pro more deducit cornelius Agrippa, de vanitat. scientiar. cap 81 ubi ait: mirum quam stultâ sapientiâ in animalibus et coloribus philosophantur, astrologicantur etiam, et Theologizant. verbi gratiâ, purpureus color, prae ceteris excellit, de cuius etiam


page 19, image: s019

dignitate et significatione vide Salmuth, ad Panciroll. de rebus deperdit. fol. 399. Sicqueve referente Stumpffio, libr. 6. cap. 17. in princip. Anno christi M. CC. LXXIII. Rex Rodolphus I. propter officia insi fideli obsequio praestita, a Tigurinis, ipsorum vexillum, purpureo segmento ornavit. Dann es ist je vnd je bräuchig gewest/daß die Kayßer oder König/die Purpur vnd rohte/als ein Fürstliche farb/wohlverdienten leuten vmb ehren willen geschenckt haben. Sic et Constantia, a Sigismundo Imperatore, tempore Concilii inibi congregati, singulari Diplomate dotata fuit, ut nigrae cruci, quam Insigniorum loco habent, praefigerent purpureum segmentum; ut et cerâ rubrâ in sigillando uti quirent. Et pergit Stumpffius, Deßhalb hat es wenig ansehens/daß etlich vermeinen/alle die Zeichenoder panier/die Schwengel führen oder tragen/seyen also bezeichnet/daß man Sie darbey erkenne einmahl verlohren gewesen. et item ibi alia memorabilia sequuntur. Aureus etiam color Privilegii loco habetur. idem Stumpffius, libr. 8. cap. 6. de Bernatibus sic scribit: Der Berner Panier was Anno M. CC. LXXXIX. in einem harten streit/wider Albrecht Hertzogen zu. Osterreich/König rudolphs Sohn/ein wenig mit bluetbesch weißet: wurde deßhalb forthin roht gemacht. Darinn stundee der Veer mit roeisser Strassenvber ort/ob sich/zu einem Zeichen deß Siegs. Die weiße Straß aber ist hernach auß etwas befreyung vmb ehren willen vergüldet. Documenta magni momenti, aureis Bullis, seu sigillis Imperatores munire solebant. Arumaeus, ad Aur. Bull. Discurs 1. thes. 4. Meibomius, ad Aur. bull. Andronici, fol. 14. Ego, de success. et elect. Reg. libr. 2. cap. 3. num. 1. Hadrianus I. Pontifex maximus, primus fuit, qui Indulgentias suas obfirmavit plumbeis sigillis, quo maiorem mererentur fidem. Polydorus Vergilius, libr. 8. de rer. inventortb cap. 2. Sed hoc cavillatorie interpretatur Nigrinus: signum id fuisse, ipsorum argentum mutatum fuisse in plumbum, doctrinam ac Religionem abiisse in falsitatem et errores. Sunt sane Insignia, veluti signa, et litterae Hieroglyphicae, breviter et compendiose aliud, quod non videtur, indicantia: ad momoriam eorundem, qui quippiam egregium, simile vel proportionatum demonstranti signo; gesserunt: unde Gallice dicuntur armoiries, quasi dicamus armorum memoriam. Serviunt etiam ad distinctionem familiarum, etc. Unde Baldus, in tract. de armis, ait, Insignia haec, inventa esse, ad cognoscendum familias et personas. Tractant de his Insignibus, quae vulgo dicuntur Arma, Bartolus, libell. de Insignib. et arm. ubi etiam docet, qui dicantur in illis nobiliores colores. Ac Insignia quaedam Regum antiquorum particularia habet Petrus Gregorius Tholosanus, libr. 6. de Republic. cap. 16. qui idem cap. seq. de Iusignibus


page 20, image: s020

quarundam Civitatum et populorum, eorumqueve causisagit. Lusitaniae Reges, cum Diplomata subscribunt, semper quinque puncta. :: addunt: quaevulnera adpellant. Conestag. libr. 6. fol. 331. in memoriam vulnerum nostri Salvatoris. Crusius etiam noster refert, Annal. Suevicor. part. 3. libr. 2. cap. 13. Olim qui militabant, primo purum clypeum gestâsse, usque dum aliquid fortiter ac laudabiliter gessissent: tum pro conditione viri atque facti, Clypeo Insignia inscribenda fuisse data. Felicissimae Austriacae Familiae Insignia, quibus hodie utuntur, non illa prisca, vel Habspurgicorum, vel Austriacorum sunt. Sed cum Leopoldus Austriacus, in Palaestinâ Aconis muros superâsset, albo paludamento indutus; quod totum hostili mox sanguine tinctum apparuit, eâ parte demptâ, quae baltheo tegebatur: inde factum, ut area rubicans, cum fascia sive segmento albo, mediam dirimente, insigne deinceps Austriis esset: idqueve permissu, vel indultu Henrici VII. tum Imperatoris. vide Lipsium, centur. singular. ad Germanos et Gallos, epistol. 36. Reges Francorum exeo tempore, quo bellum cum romanis habere coeperunt, de consilio Pontificum et Vatum gentis suae, arma sive intersignia haec nova sumpserunt. adde Bernard. Girard. libr. 1. del hist. de France, sol. mihi 57. qui idem libr. 5. fol. mihi 469. scribit: Eundem Capeti avi fratrem attulisse in Galliam Liliorum Insignia, sed sine numero, eaqueve postea, carolum VI. redegisse adtria. Quâ de re ex Annalibus vetustissimis Francorum, sequentia Iohannes Wolffius refert, 1. lection. memorabil. fol. 42. Reges Francorum, ranis tribus abiectis, quas olim ex Scythiâ in albo vellere adduxerunt: leonem cum anteriorecorporis parte, in vellere blavii coloris depinxerunt, pedibus ad capturam extensis, et ore frementis more aperto: cuius inferior pars corporis in caudam serpentis desinebat; cum quâ collum Aquilae desubtus in vellere aureo, expansisqueve alis depictae, fortiter alligatum videbatur comprimere et suffocare. Aquilam Romani habuerunt pro signo dimicantes: quorum superbam et arrogantem potentiam supprimere et annihilare per fortitudinem simul et prudentiam cupientes; pro alterâ sumpserunt leonem, pro alterâ vero serpentem. Per leonem namque fortitudinem suam Franci: per serpentem vero, sapientiam et prudentiam mystice designate volebant: quibus indubitanter se Romanos tandem superaturos seprabant. Hisqueve Insigniis, sive armis, quamquam improprie dicantur, omnes deinceps Francorum Regesusi fuerunt, usque ad Clodoveum Christianum, qui pro leone, tria legitur Lilia demissa caelitus assumpsisse. Regno tandem Francorum, per filios Ludovici primi, in duo divisio; Liliorum intersigne cum Francis remansit Gallis, sive


page 21, image: s021

Occidentalibus Francis. Propria vero leonis, atque caudae serpentis arma, Regnum Francorum Orientale, sive Germanicum obtinuit: quod cum Imperium sibi Romanum habeat annexum, interfigniis prioribus in oblivionem deductis; Aquilâ Imperii notâ duntaxat uti consuevit, ab illo tempore divisionis, usque in praesentem diem. Sic etiam Philippus Flandriae Comes, mutavit Insignia, quae olim habebat, eaqueve sumpsit, quae nunc adhuc habet Flandriae Comitatus: cum in Palaestinâ Turcam quendam, giganteâ staturâ eminentem, occidisset, eiqueve scutum ademisset, his Insignibus notatum. Sic Lutetia in Insigniis suis habet navem liliis passim conspersam: pour monstrer que Paris estla capitale, et comme maistresse des villes Francoises: de la quelle le Roy est le chef, Seigneur et Patron, comme celuy, quicommande sue une neuf, ou toutes choses abondent. Girard. tom. 1. libr. 9. fol. mihi 770. Sic Tubinga nostra, propter fidelitatem Principi Ulrico, in communi aliorum subditorum rebellione, integre servatam, hunc obtinuit honorem, ut duo brachia decussata, cervina tenentia cornua scuto insistant: quasi brachiis Tubingensium, Ducatus Wurttembergicus fuerit servatus. Crusius, Annal. Suevicor. part. 3. libr. 10. cap. 4. Hûc etiam Hieroglyphica pertinentilla, ab annis trecentis, vel quadringentis, in admodum frequenti usu, tam in Italiâ, quam Galliâ, et Belgio etiam quae fuerunt: vulgo a Gallis res. Picardiae indigitantur. De quibus le Seign. des Accords, libr. 1. des bigarrures, cap. 2. et 3. agit. Et etiam Uanderburgius exemplum habet, harum immunitatum in fine Amadaei VIII. Primi Sabaudiae Ducis, de Iacobâ Bavarâ, et Francone Borsalio, etc. agens.

XI.

Sed tempus est, ut redeam ad Legatos nostros, et dixi huc. usque, qui Legati non sint. Nunc genera Legatorum explicabo strictin: cum a Kirchnero, libr. 1. cap. 2. sollicite id fuerit factum. Sunt autem Legati, alii residentes, sive perpetui, seu ordinarii; alii temporarii: qui plerumque extra ordinarii indigitantur: quales suerunt olim fere omnes; nam videtur Perpetuorum usus incognitus priscis saeculis fuisse. Hotomannus, l. num. 2. Et ita que Perpetui, non ad definitum, certumqueve negotium, sed ad tempus, sive certum, sive incertum ita mittuntur, ut dum in Legatione degunt, omnia tractent, faciantqueve, quae fuerint e re mittentis. Hi nihil certi in man datis habent: sed diligenter singula scitu mittenti necessaria, observare, ac fidelit er illi referre coguntur: ut et commodum eius promovere, et contra, ne praeiudicium aliquod illi fiat, providere; falsas item delationes suorum dilnere, et si qua quaedam a mittente iniunguntur, exsequi tenentur. Temporarii, in certam aliquam oecasionem legantur; redire iussi, simul


page 22, image: s022

atque quod habent in mandatis, confecerunt. Albericus Gentilis, libr. 2. cap. 5. Illos vero, quos perpetuos vocavi, nonnulli perpetuos exploratores adpellant, Kirchnerus nempe, libr. 1. hîc cap. 2. et Satyricâ venâ in eos invehitur Paschalius, cap. 77. vide Keckhermannum, Disputat. politic. 33. quaest. 4. eos item Henricus VII. Angliae Rexnon admisit. Gentilis hîc libr. 2. cap. 12. in fin. Sed vero hosce, e Legatorum propriâ classe, eximere non possum. Albericus Gentilis, libr. 1. cap. ultim ad sin. Namque inter Principes frequentiora intercedunt negotia, quam ut commodum sit iugiter mittere Legatos, et non hos potius alterum apud alterum habere semper. nec obstat l. 4. C. de commerciis, ubi habetur, neminem in alterius Provinciâ Iure Legationis residere posse. Non evim illa loquitur de Legato ipso, sed qui iter Legati comitatus, merces duxerit commutandas, quiqueve postea Legati reditum ad propria non comitetur. Et posite, rescriptum illud Imperatorum etiam ad ipsos Legatos extendi, nihil ominus hoc Ius Legatorum non ex Imperialibus Constitutionibus, sed communi gentium con ventione, recipit Legem et interpretationem. Georgius Schubhardus, apud Arumaeum, de Iur public. tom. 1. Discurs. 29. thes. 4. fol. 809. Et lex item illa intelligenda est de Provinciali Legatione, nec ad hanc nostram extendenda, quaereciproca est: fere etenim utrinque tales habentur, et expacto mittuntur. Kirchnerus, libr. 1. cap. 2. num. 19. Legati item perpetui sunt Consules illi, qui Gallorum et Venetorum nomine, in Barbariâ, aliisqueve locis Imperii Turcici resident, et negotia Mercatorum tractant, Hotomannus, cap. 1. num. ultim Sed et Legati residetes, si itares ferant, redire domum, et salutaria suae Legationis expedire possunt. Exemplum habet Pierre Matthieu, tom. 1. libr. 2. narrat. 2. num. 9. fol. 321.

XII.

Porro ratione obiecti, seu rerum, de quibus Legati tractant, vel quarum caussâ ablegati, variae exsurgunt species Legatorum. Quidam enim Togati, quidam Bellici dici possunt. Bellici ad hostes mittuntur; alii ad exteros, sed honoris, aut alterius negotii caussâ ablegantur. Sunt et Legati, qui nullam rem dicere, sed aliquam tantum agere habent; qui veniunt, praesentiam tantum in re aliquâ exhibituri. Ac frequentissimae nostrorum temporum Legationes sunt, quae in id solum fiunt, ut praesentiâ ipsarum illustre magis reddatur, quod agitur. Albericus Gentilis, libr. 1. cap. 5. Et item quae ad pacem componendam Legatio est, pacificatoria licet dici mereatur; bellica tamen esse videtur, contra ac sentit Gentilis, libr. 1. cap. 6. cum durante bello mittatur. Et quae alia belli negotia per Legatos expediuntur, puta indicendo bellum, captivos repetendo, ea fere perfeciales, seu


page 23, image: s023

caduceatores expediuntur; rarius, sed tamen aliquando, per legatos. Ac item bellicae res per legatos expeditae; quaedam bellum antecedunt: ut consultatio demferendo bello. Quaedam incidunt, seu inter gerendum bellum accidunt; ut inducias petere, auxilium postulare, deprecari, frumenta et annonam militarem comparare, aliorum societatem ambire, vel eosdem ab hostibus avertere, etc. Quaedam bellum sequuntur, ut pacem facere, conditiones exsequi pacis etc. Legatio item togata, extraordinaria, seutemporaria, aliquando in cognoscendo, quaedam in interdedendo, quaedam in consultando, quaedam in exsequendo versatur, Brunus, hîc libr. 1. cap. 13. ut plurimum tantum officii causâfit: eiusqueve vestigia in sacrisetiam exstant. Siclibr. 2. Samuel. cap. 8. mittuntur ad Davidem Legati, de victoriâ gratulantes. et libr. 2. cap 10 mentio fit Legatorum, quos David miseritad Annonitarum Regem, ut eum consolarentur super interitu patris. Ac de eo genere Legatorum, qui gratulationis causâ mittuntur; habet etiam aliquid Iurisconsultus Paulus, in l. 35. ff. ex quib. causs. maiores Notandum vero hîc est, Legatos gratulationis, vel consolationis caussâ, cito mittendos esse. Sicqueve Tiberius, Iliensium Legatos, paulo serius consolantes, quasi obliteratâ iam doloris memoriâ irridens: Se quoque respondit, vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent. Suetonius, in Tiberio cap. 52. Ac quando haec Legation non officii, ac vicinitatis iure fit, sed aliquam necessitatem habet; tum pertinet inter Provinciales; ut monui suprâ. Sicqueve Pontifex Maximus indignabatur quandoque Regi Hispaniarum, (utpote suo Vasallo) quoniam ad se non miserat Legatos, qui ipsi Pontifici creato, pro more exhiberent. adorationem. Guicciardinus, libr. 7. Et etiam superioritatis quaedam eminentia est, ab aliorum Legatis adiri. Ita Traianum, Dacico bello confecto, plurimae Barbararum gentium Legationes, atque etiam Indorum adiêre. Dion. Ita vicennalibus festis sollemnibus toto orbe Romano celebratis; complures ex diversis Provinciis, extra Romanum quoque Imperium positis, ad Constantinum cum muneribus missisunt Legati. eusebius, libr. 4. virae Constant. cap. 7. 8. 9. Sozomenus, libr. 2. cap. 14 Baronius, Anno Christi CCC. XXV. Ita etiam Anno Christi CCC. XXXVI. Constantinopolim ad Constantinum venerunt Legati, ab orientalibus Indis, cum muneribus pretiosissimarum gemmarum, et varii. generis animalium, picturarumqueve ac statuarum; ut declararent, se illum summum omnium Regem agnoscere et profiteri. Baronius. Ita quoque Anno Christi DC. XXVIII. ad Heraclium ob res fortiter gestas, Persicumqueve Imperium debellatum, miserunt exteri Reges, tam ab Oriente, quam Occidente, cum


page 24, image: s024

muneribus Legatos. Baronius. Sic sunt quaedam Legationes sacrae, quaedam prophanae. Brunus, libr. 1. cap. 13. Quales Legationes etiam gentilibus in usu fuerunt. Et talis fuit Fabii Pictoris; qui Delphos missus est, sciscitatum oraculum, quibus precibus, supplicationibusqueve Deosplacare Romani possint, post acceptam cladem ad Cannas. Item Marci Pompeii Mathonis, et quinti Catuli, ad eosdem Delphos missorum, ad portandum donum expraedâ Hasdubralis. Livius, decad. 3. libr. 2. Nec non Christiani Principes per Legatos Deo et Ecclesiis munera afferre solent. Ita Iustinianus Episcopos, Legatos Romam cum muneribus misit, qui et suo nomine romanum Pontificem salutarent, et munera Beati Petri Templo offerrent, l. nos reddentes, C. de Summ. Trinitat. et idem per eosdem Legatos confessionem Fidei obtulit, ut ipse in Epistolâ ad eundem Pontificem scriptâ testatur. Tales item sunt Legati Pontificii, Conciliis Praesidentes, quorum passim Baronius meminit. Item Legati Synodorum. Ita sub Anno Christi CCC. LIX. Baronius scribit, Legatos a Synodo Ariminensi ad Constantium missos, utpote aetate iuniores, et parum cautos, illic otiose agentes, ab eodem Imperatore compulsos fuisse, ad Arianorum perfidiae subscribendum.

CAPUT III. Qui Legatos mittere queant?

LEgatos mittere possunt ii solum, qui potestatem Rei publicae summam habent. Et inde Iuribus Maiestatis accensetur, cum exteris agere per Legatos, eosqueverecipere, Ego, libr. 1. politicor. cap. 4. num. 29. Et proinde hoc, nemini subditorum est concessum: nec mittere subditi Legatos, inconsulto Principe suo ad alium possunt, in caussâ, quae Ius publicum attingat. Nam cum Princeps rerum privatarum Dominus non sit, nuntios earum respectu recte mittunt, recipiuntqueve privati. Videmus nam que passim cum alienis hominibus contrahere Principes, et peragere omne genus privatorum negotiorum. albericus Gentilis, libr. 2. cap. 1. fol. mihi 95. quod tamen etiam prohibere et restringere iustâ ex caussâ ipse Princeps potest, vel si quis alius supremus sit Magistratus. Hi ergo duntaxat Ius liberae Legationis habent, qui ex animi sententiâ et arbitrio vivunt: ut non aliud insignius libertatis symbolum haberi possit, quam ius Legationis. Quod ideo illi solum habent, qui es sese, non ex alterins Imperio pendent, quiqueve nullo fidelitatis Sacramento sunt obstricti. Ac refert


page 25, image: s025

Franciscus le Vayer, cap. 7. Romanos honorarios arbitros constitutos, contra fas et ius Lacedaemoniis Ius Legatorum concessisse: cum tum fuerint subditi Achaeorum. Et Achaeis, eosdem Romanos, refragantibus Aetolis permisisse Ius per se et sine Achaeorum veniâ Legatos Romam mittendi; omnia eo fine, ut Graecos a Graecis distraherent, Achaeorum intensas vires infringerent, et sibi in Graeciam, sub specie et praetextu Legationis patefacere aditum possent. Romanos enim numquam subditis bello victis, Ius Legationis indulsisse, aut eorum selectos, Legatorum instar habuisse. Victis quoties dantur Leges pacis, et interim induciae, saepe imperatur; ne quoquam Legatos mittant. Si qui ad eos venerint, ne eos prius dimittant, quam a Victore visi, auditiqueve sint: et tale fuit imperatum Scipionis, post Annibalem a se devictum. Paschalius, hîc cap. 13 ad fin. Narrat item Livius, libr. 44. Caduceatores Persei retentos a Publio aemilio, ad quem ille legaret. Victus nempe erat Perseus, totoqueve exutus Regno, et ideo impertinenter Iura Regum voluit usurpare. Sicqueve idem ille Romanus, nec literas dignatus Persei est, in quibus is se Regem nominabat, ac eo propterea titulo abstinuit mox. Albericus Gentilis, libr. 2. cap. 1. fol. 93. Sic et olim quidem Legatis Iohannis Wervodae Hungariae Regis audientia publice concessa fuit: sed cum dicerent initio suae Legationis, se missos fuisse a Iohanne Pannoniae Rege, minime sunt auditi. Natalis Comes. historiar. libr. 12. fol. mihi 258. Sic Elisabetha, Angliae Regina, christophorum Assonvilium, ab Albae Duce ad se missum; quod nullas a Rege ipso literas haberet, non admisit. Conestag. 3. de bell. Belgic. Cum Nobiles Genuenses ad Philippum Hispaniae Regem, Stephanum Marium, et Bartholomaeum Comellinum misissent; Talicarnes, contrariae factionis, in Republicâ Genuensi, intercessit: homines privatos, Oratores mittere non posse, dicens. Stephanus Poloniae Rex Gedanensium Legatos, ad se missos, in custodiam tradidit. Philippus Hispaniae Rex dubitavit, an episcopum Conimbricensem ab Ordinibus Lusitanicis ablegatum admitteret; quod illi subiect sui essetn. Conestag. 4. de coniunct. Portugal. Quae omnia suntapud Thuanum: Et apud Metteranum, libr. 24. Histor. Belgic. refertur: Anno Christi M. DC. IV. Hispaniae Regis in Angliâ Oratorem petiisse, ne Bata vorum Legatus Ambassatoris nomine appellaretur. Et etiam multidubitant adhuc; an Belgis Legatio, primario ita dicta, competere possit; cum Imperio adhuc subsint, ac habeant superiorem. Et Imperio quod sint incorporatia Carolo V. Anno M. D. XL VIII. XVI. Iunii, in Comitiis Augustanis, ac in singularem circulum inclusi, habet Metteranus, in der Niderländischen Histori/libr. 1. et idem videre est


page 26, image: s026

in dem Burgundischen Vertrag. Et adhuc novissime Im Reichs Abschiedt / de Anno 1594. Zu Regenspurg/§. So haben wir etc. dicuntur Herrliche Provincien; vnd ansehenliche Reichs Krayßen. Notumqueve omnibus est ex Metterano, libr. 27. quod Imperator Rudolphus II. Anno M. DC. VII. IX. Octobris ipsis scripserit, ut Imperii Vasallis; quibus Ius pacem ineundi non competat se invito: quod et ipsi Batavi agnoverunt, in literis ad Coloniensem datis, Anno M. D. XC. Metteranus, libr. 16. Et se Imperio omnem humanitatem et fidelitatem exhibituros; scribunt ad Status Imperii, apud Metteranum, libr. 18. Item Anno M. D. XCVI. se Imperatori et Imperio omnem subditos decentem reverentiam et honorem ostensuros, et Imperii reputationem conservaturos profitentur. Metteranus, dict. libr. 18. Necest et ab Imperiose derelictos, et defensione destitutos conquerantum huius enim in compositione, fidelitas satis cuivis patet, ex Reichs Abschiedt/ de Anno M. D. XCIV. §. Sohaben wir ect. et de Anno M. D. XCVIII. §. Vnd ob wir/ et de Anno M. DC. III. §. Als wir/ et seq. ac §. Vnd ob man. Sed non desunt et Belgissuae exceptiones.

II.

Principes quidam Germaniae, aliiqueve Status, Iure et Privilegio liberi Imperii, illud Ius obtinere censentur; ut de negotiis sui. Principatus, (vel etiam libertatem communem et legitimam concernentibus) ad alios, cum intra, tum extra Imperium, Legatos mittere et recipere queant. Kirchnerus, hîc cap. 3. Quod et alii negant, eosque secundario tantum Iure, Legatos mittere ad extraneos posse pertendunt. Et ab illis, qui Ius mittendorum Legatorum secundario tantum habent; mittuntur Legati non de rebus universum concernentibus Imperium, sed tantum sui territorii ratione. Eo enim ipsis intuitu tantum datum, ultra igitur terminos non est procedendum. Fieretenim aliâs praeiudicium Imperioac Imperatori, cuius est officii, in publicis negotiis Imperium concernentibus mittere Legatos. Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 3. num. 19. Sed in Arcana Imperii Iura, non inquiro, haecqueve tantum refero ex sensu aliorum. Ego amplio. Sunt sane in Germaniâ et Italiâ etiam plerique, sub Imperii? Maiestate; nec dici possunt, summam se fortunam adeptos esse. Licet namque audacter usurpent, quicquid monstrandor rerum fastigio inventum est, et etiam titulum, Gratiâ DEI etc. Sed videmus istos, ne illis quidem exceptis, quibus dati sunt Imperii Vicariatus, primis in spatiis sui Dominatus, omnino ut beneficiarios adigi in verba summorum nominum; Papae vel Imperatoris: ab hisqueve accipere Privilegia suae libertatis. Hoc certe Regnari verius est, quam Regnare. Et. verissime Sidonius. Apollinarius, in. Panegyr. dixit,


page 27, image: s027

Regna superstat, qui regnare iubet.

Tales enim dominantes omnes, ut Paschalius, hîc cap. 11. censet, assimilandi sunt, partim iis, quos Martia olim Roma, et Domina gentium, aut locavit in Regio fastigio, aut receptos in clientelam, ac Reges disertim nominatos, insignibus Regiis donavit; sibi tamen retento superiori adhuc Iure, quod dabat: partim etiam non absimiles sunt iis, qui Satrapae erant in Persarum olim Principatu: de quibus Aeschylus, in Persis,

—— Duces Persarum
Reges, Regi magno subditi.

Vel sunt alibi Magistratus maiores, ac liberiores, summo tamen alicuius Imperii fastigio adstricti. Et ita non mittere censentur Status Imperii Legatos Iure Maiestatis: sed ur eorum, qui a magnis Regnatoribus Provinciis praeficiuntur, numquam non eadignitas fuit; ut quas ipsi Legationes destinarent, haeeoloco essent, ac siab ipso Imperio mitterentur. Paschalius hîc, cap. 13. fol. mihi 54 Hotomannus, 1. nu. 4. ad fin. qui ait, etiam Legatos esse, et hocce nomen mereri, qui a belli Ducibus suis, Gubernatoribusqueve Provinciarum liberis mittuntur; qui ont un cemmendement absolu, soubs l'auctoritedu souverain, par mer ou par terre, en paix ou en guerre.

III.

Pari Iure autem, quo mittunt Legatos Principes Imperii Germanico-Romani: eodem Iure et hoc faciunt liberae eiusdem Imperii Civitates. Daniel Otto, de iur. public. cap. 14. fol. mihi 363. cum et his Regalia sint communicata, quod in Discurs. de Stat. Rei public. Subaltern. cap. 5. deduxi. Unde Civitatum Legatos, cum Electorum, Principum etc. Legatis ad exteros mitti, ait Praeclarissimus Dn. Arumaeus, ad Aur. bull. disputat. 1. thes. 8. Nobiles immediate Imperio subiecti, ius mittendi Legatos non habere, sunt qui putant. Nec enim sunt Status Imperii, Gail, libr. 1. observat. 21. num. 2. Bertram, in iur. public Arumaei, part. 1. Discurs. 9. thes. 39. Otto, in iur. public. cap. 19. pag. 461. Dn. Cluten. in Syllog. rer. quotid. thes. 26. liter. K. ubi dicit: quod necad Comitia vocentur, nec sessionem ibi, nec Ius suffragii habeant; et COIN radicentem sententiam cum experientiâ et matriculâ Imperii pugnare: cui calculum adiciunt Buxtorffius, ad Aur. Bull. thes. 5. liter. C. Fritz, in iur. public. Arum. de nobilit. Discurs. 16. conclus. 18. liter K. Bôrtius, in iur. publ. Arum. part. 1. Discurs. 33. cap. 3. thes. 9. Syringus, de pac. Relig. thes. 39. liter. E. Krichnerns, libr. 1. de Legat. cap. 3. num. 56. Reichs Abschiedt/de anno 1594. §. Deßgleichen die Freye/etc. et de anno 1598. §. Neben diser der Standt freywillige/etc. Quamvis enim olim Ius Comitiorum habuerint, ut ego suspicatus sum, in Discurs. de Statu Rei public. Subaltern cap.


page 28, image: s028

6. et multi ex his aliqua praescripta aut concessa habeant Regalia: inde tamen non sequi aiunt; quod omnes, et quod adhuc habeant, Cluten. in Syllog. rer. quotid. dict. loc. König, in iur. public. Arum. tom. 2. Discurs. 18. thes. 109. Sed competit certe Collegiis eorum, den Vier thailen/ ut vocant.

IV.

Sed quid de Civitatibus Hansae hîc respondendum? Sane et illud Collegium Legatos mittere potest. Börtius, apud Arumae. tom. 1. discurs. 14. thes. 8. fol. mihi 333. ubi Iura illius Collegii pluribus deducit contra Waremundum. Nam et illud Imperatores, ac Reges, Legationibus suis cohonestârunt, ab eoqueve Legatos splendide et gratiose receperunt: quod cum antiqui, tum recentiores Historici attestantur. Nec impedit, quod Kirchnerus, hîc libr. 1. cap. 3. regerit: Collegia esse loco privatorum, l. 4. ff. de Colleg. privatis vero haud competere publica iura; sed ratio illa de Statu Imperii antiquo verissima, de nostro moderno haud praedicari potest. Et praeterea non Collegio Hansae hanc tribuimus facultatem, ex naturâ et Iure Collegiorum; sed quatenus ex aliâ ratione et modo, id consecutum videtur: nempe ex Iure Imperialium civitatum, quae in eo continentur; et quo ad ceteras, velex Principis concessione, vel praescriptione, quod in casu nostro, fere omnes concludunt. Georgius Schubhardus, apud Arumae dict. tom. 1. Discurs. 29. thes. 5. Namqueve per patientiam Imperatorum hoc Ius per quadringentos annos usurpâsse, Collegium illud, certissime constat. Chytraeus, Chronic. Saxon. fol. 671. Thuanus, historiar. libr. 39. Et sane cum Ius belli et foederis habeat: ut edocui tractat. de foeder. Iur cap. 3. habebit etiam Ius Legationis; Finis enim concessus, nomen suum dimittit, si non simul quoque media ad illum deducentia conedantur, l. 2. ff. de Iurisdict. Sed adscribere hîc lubet, quae hâc de quaestione Dn. Michael Raschius, in dissertat. de Legat. et Legation. (cum ea non multis sit ad manus) thes. 26. commentatus est; Verbaita sonant: Civitatibus etiam Hanseaticis competit ius Legatorum, cum quippe Civitatibus Imperialibus id adscribatur; harum autem cum multae Hanseaticae subsint Ligae, iniquum esset, illis suum hoc Ius denegare, argum. §. 2. Instit de his, qui sui vel alien. Iur. sunt. igitur et velharum. coniunctione, reliquae Civitates huius iuris participes fiunt: cum multa procedant aliis coniuncta, quae non item procedunt, si ab his sint separata; argum. l. 39. ff. de vulgar. et pupillar substitut. l. 7. §. 4. et 5. ff. de pact. l. 24. ff. de contrah. empt. et vendit. l. fin. C. depact pignor. etc. Et dignius trabat ad se minus dignum, Baldus, in l. 2. in princ. C. commun. de Legat. Et interdum Pricilegia minus digno communicet, l. 13. C. de dignitat. l. 8. C. de Senatorib. Novell. 22. cap. 36. l. 10. C. de nupt. iunct. l. 9. ff. de stat.


page 29, image: s029

hom Unde vulgata regula est: aliquem ex alterius personâ consequi, quod ex suâ nequit, l. 10. ff quemadm. servitut. amittant. l. 26. ff. de liberat. legat. cap. 7. in fin. de concess praebend. in 6. Gail, libr. 2 observat. 68. nu. 6. Inde Collegium ex Laicis et Clericis, totum dicitur Ecclesiafticum, Bartolus, in l. fin colum. 3. versic. quaero. ff. de Colleg. Et Ecclesia dicitur Sancta; licet multi in eâimpii. Et actus collegialiter gestus, pariter ab habilibus et inhabilibus; propter habiles personas etiam numero pauciores sustinetur: ab habilibus enim gestus videtur, cap. fin. extr. de procurator. cap. 2. de postulat. Praelator. Gail, libr. 2. de pac public. cap. 6. nu. 21. pro quo etiam pugnat; quod in dubio pronuntiandum sit, ut actus valeat, non ut pereat, l. 12. ff. de reb dub. cap. 25. extr. de verbor. significat. l. 34 ff de pignorib. l. 80. ff. de verbor. obligat. Gail, libr. 2. observat. 143. num. 4. Wesembecius, in paratitl. ffor. de probation. num. 12. Deinde cum Ius belli ipsis competat, ac foederum sanciendorum, quo ad commercia: argum. l. 2. ff. de Iurisdict Ergo et Legatos mittere: quod cum foederum et belli Iure arctissime cohaeret. Sic Anno M. CCCC. LXI. Embecum contra Hassiae Landgravii irruptiones, armis Hanseatici defendebant; et anno M. CCC. XCVI. Lunaeburgum a Ducix Lunaeburgensis in vasione vindicabant. Sic Anno M. CCCC. LXXXV. Hildesheimenses, milite et pecuniâ, contra loci episcopum iuvabant. Idemqueve eos fecisse, in nuperrimâ liberatione Brunsvvigae, contra Ducem Brunsvvicensem, omnium adhuc aures tinniunt. Ita anno M. CCCC. LXVIII. gravissimum bellum, contra Angliae Regem, ob denegatam Emporii Londinensis libertatem gesserunt: quod Traiecti, interveniente Carolo Burgundo sopitum. Ita etiam saepe cum Gustavo Rege Sueciae, et eius successoribus, armatractaverunt. Et anno M. CCCC. LXXXVII. maximo bello cum Rege Galliae fuerunt constricti: quod auctoritate Regum Daniae et Sueciae fuit compositum. quibus alia similia habet Dn. Azarias Sturtz in tractat. (qui brevi, ut spero, lucem videbit) de foederib. sect. 9. cap. 3. Eodem modo foedera ab illis esseinita, nemo non novit: quid nuper cum Belgii unitis. Provinciis factum, interomnes dispallescit. Et Margaretha Daniae ac Norvvegiae Regina, anno M. CCC. LXXXIV. contra pyratas cum illis foedus iniit. Et anno M. D. XXV. Fridericus I. Rex Daniae, et Teutonici Ordinis Magister in Borussiâ, foedus ab illis petiit: prout etiam multorum foederum capitulationibus sunt inclusi. Dn. Sturtz dict. loc. et passim Chytraeus, ac Crantzius. Immemoriali item videntur hoc habere praescriptione: cum hoc Ius per quadringentos annos eos usur pare constet: Schubhardus, apud Dn. Aruma. Dissertat. de Legatconclus. 5. diter. D. ex Chytraeo et Thuano, quo tempore Regalia


page 30, image: s030

praescribi posse, communis est opinio, textus est, in cap super quibusdam, extr. de verbor. significat. Gail, libr. 2. ob servat. 31. num. 4. et libt. 1. observat. 21. num 16. et libr. 1 depac. public. cap. 6. num. 11. Schneidevvinus, in §. ex non scripto, num. 5. I. de iur. natural. gent. et civil. Otto, iniur. public. cap. 11. pag. 221. etc. Accedit non tantum tacitus, sed et expressus Imperatorum consensus; quonon tantum haec Iura exercere Civitates passi sunt; sed etiam confirmatum est hoc Collegium ab Imperatore Carolo IV. Wahremundus ab Ehrenberg, libr. 1. de foederib. cap. 2. nu. 44. ad contribuendum item sollicitantur, Reichs Abschiedt/de anno 1594. §. Deßgleiche die freye/etc. et anno 1582. §. wir wollen da beneben/ etc. et anno 1466. §. die Hain vnd See Stätte/etc. et anno 1598 §. Neben diser der Standt/etc. Id quod non tantum approbationem, sed etiam defensionem inducit. Wesembecius, in paratitl. ffor. de censib. num. 1. Romanor. cap. 13. vers. 6. cap. 2. extr. de censib. Nec ullibi Collegium hoc improbatum. Schubhardus, dict. loc. quin potius probatum: dum a Friderico III. Imperatore, ut Colonienses iterum reciperent, sollicitatae sunt. Crantzius, libr. 3. Wandal. cap. 12. Et Carolus IV. ut Civitas Brunsvvicensis reciperetur, petiit et obtinuit, anno M. CCC. LXXVII. Bremaqueve exclusâ idem commendatione tentavit, anno M. D. LXIII. Maximilianus II. et anno M. D. LXV. quem etiam petiisse, ne corpus distraheretur, habet Sturtz/dict. loc. et rudolphus II. Imperaotr denegato in Angliâ Emporii Iure, Anno M. D. XCVII. in eo adstitit, et omnes Angliae Mercatores finibus Imperii eiecit. Metteranus, in Niderlandisch. histor. libr. 19. Prout etiam Leges Hanseatici foederis saepe allegari, testatur Dn. Rulandus, tract. de Commissar. part. 2. libr. 5. cap. 4. num. 58. Et quid multis? Experientia testatur, eas subinde Legatos ad Imperatores, Reges Galliae, Hispaniae, Angliae, Daniae, Poloniae, Sueciae, Moschoviae, magnâ cum aestimatione ablegâsse; et vicissim ab illis recepisse. Dissentit Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 3. num. 56. et de Republic. Disputat. 14. thes. 2. liter. C. Waremundus ab Ehrenberg/libr. 1. defoederib. cap. 2. num. 44. Hactenus ille.

V.

Sed sunt aliqui, quorum in primis Legati non sunt recipiendi, vel ut Legati tractandi. Screbellibus et seditiosis, publica getium Iura non ministrare censentur: nam aliâs subditi, hocce sublim Ius acquirerent delinquendo. Albericus Gentilis, hîc, libr. 2. cap. 7. quemadmodum eo sub praetextu, Florentius Montmorencius, Baro de Montigni, a Belgicis Provinciis in Hispaniam ablegatus, inibi anno LXVI. captus, mortisqueve supplicio affectus fuit, ut refert in speculo Tragico, fol. mihi 104. Iohannes Dickensonus. Et apud Romanos, missum a seditiosis ad transigendum, incarceratum fuisse Legatum; refert


page 31, image: s031

Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 3 num. 67. Rebellibus coniungo bannitos, qui licet hostes Imperii reddantur, Gail, paessim in tract. de pac public. quibus Ius mittendi Legatos est, l. ult. ff. de Legation. Attamen-hoc tantum intelligi debet, ratione commodorum, nemoqueve dubitat, quin puniri queant, si comprehendantur. Ipsaqueve belli Iuras, banniti et rebelles amittunt, l. 21. §. 1. ff. de capitv. et postlim. revers. l. 4. C de ingen. Sicqueve et praedones in primis haud eo iure gentium fruuntur, ut et pirtae; quoniam ipsi humanam societatem a se omnem penitus repulêle; trahuntqueve, quantum in ipsis est, orbem terrae, ad pristinam illam naturae feritatem, Albericus Gentilis, hîc libr. c.cap. 8. Auscultandum nempe Ciceroni est, qui libr. 3. de officiis, belli Iura negat cum istis intercedere posse, qui sunt omnium communes hostes. Nec etenim Ius belli habent, l. 19. l. 24. ff. de captiv. et postlim revers. l. 13. ff qui testam. fac. poss. l. 118. ff. de verbor. signisiscat. sed instar privatorum habentur; quibus etiam comparantur, in l. 13. in princip. ff. de offic praesid. quibus resistere et arma inferre etiam privatis licet, tot tit C. quand. licunicuique sin. Iudic. se vindicar. Inde memorat Kirchnerus, libr. l. de Legat. cap. 3. num. 78. ex Chronic. Thuring. Latronum Thuringorum Nuntios, Rudolphum I Imperatorem comprehnendere et punireiussisse. In civilibus item factionibus, periculosissimum est mittere Legationes; quod multis exemplis probat Gentilis, dict. libr. 2. cap. 9. cum plerumque per summam rabiem res agatur. Et cum utraque pars rapiat ad setitulum Civitatis, adversariosqueve censeat patriae hostes: hocqueve pariter praetextu, et Ius in Legatos saeviendi sibi adsumere soleat; tamquam in subditos atque rebelles. Excommunicatis etiam ademptum est Ius Legationis. Albericus Gentilis, dict libr. 2. cap. 11. Et exemplum in Venetis non ita priscum habemus, quorum quod extra Ecclesiae communionem positi, a Iulio Papa fuissent, recipere Legatos multi non sustinuerunt. Guicciardinus, libr. 8. Quamvis ahâs Religionis diversitas non impediat Ius Legationis. Nam sic a Catholicis admittuntur Legati, qui a Protestantibus mittuntur, ipsequeve Pontifex Maximus recipit Anglos: nemo recusat Turcorum Legatos-Ceterum aliud de Haereticis et Schismaticis esse videtur; intuitu ipsius causae. Atque ideo Catholici Episcopi, inter quos et Danctissimus Martyr Cyprianus fuit; Maximum Presbyterum, et eum quidem primo solum, deinde etiam alios, ut Legatos a Novatiano missos, quia Novatianum exeorum asseveratione, contra Catholicam Ecclesiam. Episcopum factum compererant, a suâ communicatione reiecerunt, ut scribit idem Cyprianus, ad Cornel. Papam libr. 1. epist. 3. et libr. 2. epist. 11. Sed nec ad Haereticos scribendum, nec eorum literas su scipiendas


page 32, image: s032

esse, Concilii Sardicensis Decreto sacitum suit. Histor. tripart. libr. 4. cap. 24. Et pertinet huc, quod scribit le Vayer hîc , cap. 7. loquens de iis, qui Ambosiacae coniurationis participes, et contra fidem, ut serebatur, datam supplicio adfecti fuerunt. Nec vero quisquam, inquit, factum calumnietur, quod fides data, etiam hostibus et perduellibus sit ser vanda. Nam si quae iniuria illata est ad privatos pertinet: sed si expublicâ utilitate, Regniqueve necessitate sactum metiamur, iure ac legitimeid factum fuit. Ac mox subiungit idem: Nobis sane, qui privatam personam sustinemus, multa intempestive, ne dicam, iniuste, in Rei publicae administratione committi videntur; quae tamen, si aequi rerum aestimatores essemus, remqueve totam ad rationis calculum subduceremus, iuste prudenterqueve facta viderentur. Sed ad Legatos perduellium, similiumqueve quod attinet, quamvis cum superioribus etiam fere consentiat Kirchnerus, dict cap. 3.num. 58. etc. Eam tamen traditionem minie adprobare queo, quod et facit Hotomannus, 4. num. 22. cum hâc ratione, omnia media excusationis et reconciliationis rebellibus adimantur. Legati non sint; nec ut Legati honorentur, sed tamen Agentes ut nunc adpellant, Deputati, atque securi sient. Idqueve non in ipsorum favorem, sed boni publici caussâ, aequum item esse, nemo negare potest; illos se defendere volentes audire: cum defensio sit Iuris naturae, l. 3. ff. de Iustit et Iur. 4. 5. ff. ad Leg. Aquil. Clement. pastoralis desentent. et reiudicat. Gail, libr. 2. de pac public cap. 11. num. 10. Sichardus, ad l. 1. num. 12. C de hered. instit. Bechtius, de securitat. et salv conduct. thes. 119. Et vero abiis, quos paulo ante nominavi, itemqueve ad similis audaciae homines Legationes constat esse missas, utrasque utrinque admissas. Paschaltus, cap. 12. Ut ab Alexandro Magno illam, quam ad enm misit validissima latronum manus. Cum Alexander, inquit Curtius, libr. 7. obsedisset viginti milia latronum, inter promptissimos dimicans, sagittâ ictus est, quae in medio cruore, fixa reliquerat spiculum. Et nec Barbaros fefellit subductus exacie Rex. Itaque postero die miserunt Legatos ad Regem, quos ille protinus iussit admitti. Et item Caesar, libr. 3. de bell. civil. disertim ait, fugitivis e saltu Pyrenaeo, et praedonibus licuisse Legationes mittere. Quodqueve aliud quandoque observabatur, id forsan speciales habuit rationes; et proinde haud ex eo, exemplum regula generalis est facienda. Inprimis, si fuerit fides Legatis data, iiqueve admissi, ea non impedienda erit. Nam et rebellibus fides servari debet. Et certe Iohannes Molanus, Theologus Lovaniensis, intract. de fid. haeretic. servand. libr. 4. pertot. prolixe hâc de re agit: eosqueve convincit, qui scribere videntur: conventiones, quas subditi per rebellionem extorquent, servandas non


page 33, image: s033

esse, Si praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris, nullam fraudem esse, ne si iuratus quidem id non feceris; Pactum perpetuae securitatis cum haereticis initum, non obligare. Subditos ad servanda pacta cum Principe inita obligari, etiamsi Princeps ea non servet. Regem esse Dominum terae, quodqueve populus Iure debeat pati, et non resistere, si Rex eorum occupet bona. Quae omnia ille Auctor Catholicus, omni exceptionealiâs maior, vel revellit, vel suis limitationibus mitigat prudenter. Haumanius item est; Nuntios eorum primâ vice audire, Et ne redeant protestari, Ita Carolus V. Imperator, cum Prorestantes ipsi literas bellum denuntiantes, per suum Heraldum transmitterent; impune quidem eum cum literis remisit, sed ne rediret, monuit: aliâs loco muneris et aurei torquis, se collum eius laqueo decoraturum esse. Sleidanus, libr. 17. circ. fin. Ita Aetolorum legatos, quod ab Romanis sine iustâ caussâ defecissent; Consul nisi protinus imperata facerent, vincire, afferiqueve catenas, ac circumsisterelictores iussit: petente tamen Flacco pro Aetolis, dimissi sunt, et decem dierum induciae ipsis datae, Livius, libr. 36. cap. 28. Sed nec in suorum subditorum Deputatos est saviendum. Quemadmodum a Valente octoginta Legati Constantinopolitani, Ordinis Ecclesiastici, ad eum missi, ut ab Arianorum violentiâ liberarentur; necari iussi sunt, operâ Praefecti praetorio navigio in altum ducti, igne a nautis immisso, omnes consumpti fuerunt. hocqueve facinus impium, fames acerbissima per universam Phrygiam pervagans, ulta est. Socrates lib. 4. cap. 13. Baronius, in Annalib. sub Anno Christi 370.

VI.

Et hoc porro addi debet, semper expeditionem Legatorum non ab eo fieri qui Ius Maiestatis habet; sed illud munus aliis committere posse. Et sic Romae, ut Polybius, libr. 6. ait: si Legatio aliqua mittenda fuisset, quae vel aliquos conciliaret, vel hortaretur, vel bellum denuntiaret, aliudve quid ageret: Senatui id incubuit munus; Albericus Gentilis, libr. 1. cap. 9. licet Maiestatem omnem populus habuerit ibidem. Sed rem hanc melius explicat Varro, qui libr. 4. de Lingu. Latin. eos Senatus, populique nomine missos ad se vocat. A Senatu lecti fuerunt, sed communi nomine missi. Et etiam Cicero, libr. 3. de Legibus, ad hoc alludit. Imperia, potestates, Legationes, cum Senatus creverit, populusve iusserit, ex urbe exeunto. Nec consentio cum Alberico Gentili, dict. loc. propter mixtam illam trium Rerum publicarum formam, et admirabilem nexum; totam Senatus liberamqueve fuisse curam mittendi, excipiendiqueve Legatos, et qualiter agi cum iis deberet. Nam haec omnia refero ad ministrationem, non ad Ius ipsum. Ut etiam sub Principatu, diu haecce Senatus viguit potestas.


page 34, image: s034

Et demum, postquam nullis cum arcanis dominatio a Principibus exercebatur, ipsi Imperatores legatis refponderunt in Senatu. Sic et Municipales Legati, de consensu publici, et maioris consilii, totius Civitatis et Provinciae mittuntur. unde Azo Legautm definit: qui gratiâ negotii suae Civitatis, vel Provinciae, ad alium, Decreto Civium, vel Provincialium peregrinatur. Sicqueve interlligedum est; quod Paulus ICtus in l. 8. ff. legation. respondet; Legationem ad Principem mandari debere. Poncetus, tract. de civib. municipaltb. num. 56.

CAPUT IV. Qui et quot Legati debeant mitti?

LEgatorum legendorum, ratio diligentissima est habenda: adeo Lut nec Tacitum asserere credam, sorte aliquando fuisse ductos, qui Legationes obirent. Albericus Gentilis, hîc libr. 1. cap. 10 Et ita Tacitus est intelligendus, lectos qui possent Legatione fungi, sorte ductos qui fungerentur. Prudenti elegantiâ, paucis omnia complexus est, in Argenide, libr. 5. Iehannes Barclaius: Princepsnullam rerum suarum pertem cautius exigere debet, quam delectum eorum, quibus ad exteros Reges, aut pupulos Legationem concredidit. Illi enim venarum instar sunt, quae pro suo habitu occultam salutis aut morbi vim, ex diverso tractu terrarum inspirant in patriam. Compertum est, cum illi se prius, quam Dominum, fidemqueve respicerent; rem patriae, dignitatem, consilia, aut silendo, aut annuendo: cum autem turbu enti impetu animi, aut superbâimperitiâ laborant, hinc quidem asperius obloquendo, illinc vero renuntiando deteriora, saepe turbas coneitare; quae supersluaeinitio, ex mutuâ contentione, et subinde crescentibus causis, in necessarios motus exaestuant. Iam, etsiaequabiles sint: at nisi ingeniivigor accedit, et conscius fraudum; quae in illos parabantur; non modo non consilia gentium deprehendent, ad quas Legati sunt: sed simulatione, et quo dam obsequio capti, Dominos quoque suos, nihil verum aut exactum referentes, pessimâ simplicitate decipient. Praeter haec curandum est, ut genio Regis, aut populi, quem adiri oportet, commodissimus sit Orator; quia consortiamorum ad familiaritatis suavitatem plurimum procedunt, et aegre mortales cavent ab iis, quos amant. Ac nempe opera studio sissima danda est, ut non solum externis fortunae bonis; verum et internis cum primis, animi scilicet ac ingenii muneribus instructissimi, amglissimo huic Rei publicae muneri adhibeantur. In has autem


page 35, image: s035

Legatorum dotes, in eorumqueve necessariam scientiam et dexteritatem non inquiro; cum magis Ethica, quam Iuridica tractatio sit; eaqueve de re egerint iam ante me latissime, Brunus, libr. 2. cap. 4. 5. 7. 9. et 10. Albericus Gentlis, libr. 3. pertot. Magius, de Legat. libr. x. integro. Paschalius, cap. 15. et seqq. Hotomannus, cap. 2. per tot. Dane mitti non possunt, qui Ius postulandi non habent, l. sciendum, ff. de legationib. Quippe qui etiam privatorum desideria, in Iure coram eo, qui Iurisidictionem habet, exponere prohibentur, nullâ ratione Principum ac Rerum publicarum mandata publica exsequentus. Sicqueve propter sexum, feminae Legatione fungi prohibentur. Impedit hoc hon estas, l. 2. ff. de regul iur. earumqueve officium est, generare et nutrire infantes domi; non publicis virorum coetibus, negotiisqueve interesse. Quamvis interdum fuerint et illae missae, maxume ad suos congantos; Hotomannus, hîc cap. 2. num. 33. qui hoc negantem Kirchnerum, acriter reprehendit, easqueve nomine et Iure tum Lagatorum, indignas ait, et Academicos ex libris suam experientiam habentes, in publicis nil recte scribere posse contendit; in quem eundem eo nomineinvehit Paschalius, cap 2. uterque tamen nomine tecto, Sane talis Legatio olim a Romanis, Sabinorum gentis mulierbus ad Sabinos gentiles suos ad pacem petendam decreta fuit; quae et eâ feliciter sunt functae. Livisus, libr. 1. Sic Coriolanimater, et uxor, raptae quasi oestro speciali, ad filium et maritum, patriam oppugnatem se contulerunt, patriaequeve eversionem declinaverunt. Livius, libr. 2. cap. 40 ex Plutarche Paschalius, cap. 20. Simili prope Legatione, seu deprecatione potius, functae sunt feminae Romanae, ad Constantium Imperatorem rogatum missae, ut Liberium Pontisicem, quem in exilium egerat, Summum populo restitueret Pastorem. Theodoretus, libr. x. bistor Ecclesiast. cap. 17. Virgines item Vestales, quoties vel pax erat suadenda, vel venia petenda apud Romanos, Legationibus poterant fungi, Brun', libr. 2. cap. 2. Sic Anno Christi, M. LXXIV. ad Imperatorem Henricum IV. referente Lamberto Schaffnaburgensi et post eum Baronio, in Annalib. Gregorius Papa. in signem Legationem in Cermaniam midsit, ad componendum multo iam tempore fluctuantem illius Regionis statum: quâ functi sunt Agnes Imperatrix, mater henrici Regis, et Episcopi Ostiensis, Praenestinus, Curiensis, et Comensis; Qui cum post Paschale tempus eo pervenissent, obviam habuerunt apud Noribergam, ipsum Regem; nec tamen cum eo sermonem communicaresaepius rogati consenserunt; donec secundum Ecclesiasticas Leges paenitentiam professus, per Iudicium ipsorum absclveretur Anathemate; pro eo quod proter venditas Ecclesiasticas dignitates,


page 36, image: s036

Simoniacae haereseos insimulatus fuislet apud Apostolicam Sedem.

II.

Non item decet, ut a Regibus, aliisqueve maximis Principibus viles et plebeii, aut ab infimis Magistratibus, supremae dignitatis homines mittantur: sed potius, pro uniuscuiusque statu et conditione, Legatos quoque non impares decerni, mittiqueve oportet. Brunus, libr. 2. cap. 3. Sicqueve Senatus Romanus, honestissimas semper Lebationes, et quales ex Maiestat et dignitate populi Romani decuit, ad Reges misit. Nec in his generis Nobilitatem tantum, sed etiam virtutem et industriam spectavit. Idem et supremis Monarchis semper in usu fuit, ut ad Reges, et eos, qui Regiâ dignitate fulgerent, Legatos quoque tam nobilitate, quam virtute clarissimos mitterent. Indequeve Ludovicus XI. Galliarum Rex, irrisus quondam fuit, quod Olivarium Danum,

Quo tondente gravis sibi Regi barba sonabat,

splendidissimo Legationis muneri, in Burgundicâ domo obeundo, adhibuerat. Cominaeus, libr 5 cap. 13. et 14. Quamvis hoc Ludovici factum, non improbet omnino Paschalius, dict. cap. 20. fol. 94. sed ait, cautum Regem, diffidentiâ primorum, solerrer dedisse Legationem, homini fidei expertae etc. Unde olim eriam semper et ab omnibus receptum fuit, non nisi Nobilissimos mittere. Tiraquellus, denebilitat. cap. 20 num. 43. et seq. Inde Schubhardus, apud Arumae. Dissertat. de Legat conulus. 7. in fin. refert, Imperatoris Legatum, apud Papam, propter obscuritatem non admissum esse. Ita Hannibal apud Livium, libr. 30. cap. 29. in Orat. ad Publtum Scipion. sic insit: multum per quos petita sit, ad sidem tuendae pacis pertinet, Scipio: vestri quoque (ut audio) patres, nonihil etiam ob hoc, quod parum dignitatis in Legatione etat, negaverunt pacem. Multum enim Romani ad Legatorum respexerunt dignitatem, ut patet ex Livio, libr. 30. cap. 42. Sic et inter Privilegia Nobilitatis refertur, quod Nobiles prae aliis debeant mitti. Fritz, de nobilitat. conelus.22. lit. H. Sinibaldus de Ubaldis (sive Hippolytus a Collibus) in axiom. de nobilit. thes 57. etc. Cum praesumatur in illis maior virtus, l 31. §. 20. ubi Gothofredus, ff. de aedilit. edict. Alciatus, libr. 1. praesumpt. 48. Fritz, dict loc. lit A. Ita praesumuntur Nobiles habere maiora semina virtutis, et esse proclviores ad impetus Heroicos; prout et Stemma, Insignia Nobilitatis, ac recordationem magnarum a maioribus gestarum rerum, maiorem exisimationem, ac venerationem illis conciliare, art Keckermannus, system. politic. cap. 2. Unde Salustius. in Iugurth. ait, se audivisse praeclaros dicere viros; vum maiorum imagines intuerentur, vehementissime animum ad virtutem sibi accendi, Doctores item et Licentiati, cum


page 37, image: s037

Nobilibus aequiparentur, aliis sunt praeferendi, l. diximus, in fin. ff. de excusat. l. 7. C. de poctuland. ubi Salicetus Doctorem ita dignum dicit, cui etiam Comitissa nubat. Sagittarius, de privileg. Comit. Palatin. Caesar. thes. 28. lit. D Unde et illorum uxores, Nobilium habitu possunt uti. Bechtius, de securit. et salv conduct. thes. 226. Ubi ita pronuntiatum ait, ut etiam illis licitum est, Insignia Nobilium gestare: Wappen mit offnem Schildt und Helm fuhren. Otto. in iur. Public. cap. 19. pag. 470. Inde etiam videmus passim in der Poklcey Ordnung/Tit. von Doctorn/ ipsis Nobilibus eos praeponi: pro quo etiam facit Imperatoris Sigismundi responsum ad Georgium Fiscellum, a Doctoribus ad Nobiles transeuntem: stulte agis, qui litteris militiam praefers etc. Otto, in iur. public. pag. 470. Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 4. num. 153. et pro hâc praelatione pugnat cap. 1. dereliqu. et venerat. Sanctor. in 6. cap. 28. in fin. extr. de praebend. l. 3 in fin. C. de quadrien praescript. Legatio munus honorificentissimum est. et eminens magis, quam quod cuivis conferri queat. Petrus Andreas Canonhiero, dell' introduzz. alla polit. libr. 3. cap. 1. Acpronide etiamsi Imperans hoc velit, non tamen munus id, aliquis sibi deferripatidebet, qui se eo honore indignum novit: ut ptudenter Cominaeus monet, libr. 1. cap. ult. fol. mihi 95. Tales enim mitti, semper cumignominiâ et dedecore mittentis coniunctum est. Cominaeus, libr. 5. cap. 14. fol. 438.

III.

Bene Eberhardus a Weihe, in Aulico politico suo renovate, exiom. 136. et seq. ttem 138 Qui ait: legati, Oratores, Interpretes, Nuntii, sive tempore belli, sive pacis, temporarii, sive perpetui, et ordinarii; ri dicendae, vel agendae caussâ mittendi, debent exploraresuas vires: neque munus illud, cui se putant impares, subire. Recte enim ICtus Gaius: non videturiniquum, si infirmitas culpae annumeretur; cum affectare quisquam non debeat, in quo vel intelligit, velintelligere debet, insitmitatem suam, aliis periculosam futuram; et nihil supra vires tentandum, saeprus monet Scriptura; etiam vetustissimo Apologo de Carduo et Cedro: et generaliter, nemo propriae sapientiae, aut potentiae fiduciâ, res periculosas, et non necessarias moveat; Dicat, non ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me: ne post convitiorum et contumeliarum plagis excipiatur, vel ad Tarpeium saxum citetur:

Non est beatus ipse qui se nesciat.

Ergo; monente Scaligero;

Certo modulo te et tua metire probande,
Ne scande locis, e quibus inde sit ruendum.

Ne assumas arma Aulica, quibus cum Davide uti nescis: est


page 38, image: s038

namque gravissima, ac sanctissima persona Legati, cuius vultum non emnibus licet osculari. Unde Spartianus lepitanum, suum olim contubernalem, fustibus caedi iussit: quod, cum plebeius esset, se amplexus fuisset, et eloqui praeconem praecepit: legatum Romanum plebetus amplecti temere noli. Legatos Aulicos oportet, in quit Cominaeus; esse homines peritos, et circum spectos, et eo pacot in valescent viribus, consiliis, garatiâ et auctoritate. Statuant itaque in omni Legatione, sub cineribus occultos esse ignes. Sint Legati prudentes, veraces, constantes, diligentes, astuti, et versuti, absque dolo: non deflectores: non inhumani, non mendaces, non iniusti, non avari, non obaerati, sed statuâ digni. Hactenus a Weihe. Et notandum etiam est Oraculum eiusdem Cominaei, libr. 1 cap. 9. Mediante stulto, nemo unquamrem bonam effecit, Expertos esse inprimis Legatos decet: scientiam namque et prudentiam talem, quae requiritur in Legatis, maxume experientia efficere solet. Et ideo regulariter. seniores in Legationibus praeferri iunioribus decet. Brunus, libr. 2. cap. 6. At Cominaeus, dict. cap. 9. vult mitti mediae aetatis, ac praeesertim in pace tractandâ: cum senes timidi sint nimis. Vere igitur Cornelius Gallus:

Exsultat levitate puer, gravitate senectus;
Inter utrumque manens stat iuvenile decus.

Hûc pertinet Venetorum exemplum, qui cum duos iuvenes ad Caesarem ablegassent, et Caesar hoc improbaret: Legatos respondisse ferunt; Si Venetorum Res publica sapientiam non in corde, sed in canis et barbâ sitam esse credidisset, ad Caesaream Maiestatem duos Vetulos, et Barbatos hircos misisset. Dn. Arumaeus, in iur. public. part. 2. Discurs. 3. Etindignante Turcarum Tyranno, Gallorum Legatis iunioribus: unum ex his respondisse, refert Kirchnerus, libr. 1 de legat. cap. 4. num. 60. non esse ex barbâ virum, nec ex piloso mento, mentem hominis iudicandam: fore alioquin. ut cum barbatiores hirci sint, prudentiores etiam hominibus censerentur. Aliicensent, iuvenem seni con iungendum. Et optima talis coniunctio reputatur: ut scilicet iuvenilis fervor, senili gravitate temperetur, et senilis tarditas iuvenili alacritate promoveatur, Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 4. num. 67. Eloquentes iis, qui minus eloquio pollent, praeferendi sunt. Et inde olim fere Sophistae, a Civitatibus publico Iudicio delecti fuerunt ablegati, ad res magnas consiciendas: ut exemplis edocet Ludovicus Cresollius, in Theatro vet erum Rhetorum, omnigenâ erudttione referto libr. 1. cap. 8. fol. 956.

IV.

Necinconveniens videri debet, ut Episcopi, aliiqueve Clerici ab Imperatore, et aliis Saecularibus Principibus, Legatimittantur,


page 39, image: s039

sicut et Delegati, ac Consiliarii Principum Saecularium esse possunt iidem. Brunus, dict. cap. 3. et ingeniosissimus Politicus, Thomas CamPanella, semper Ecclesiasticas personas omnibus negotiis, adhiberi suadet: magis enim prudentes cautiqueve sunt, et minus affectibus privatis ob caelibatum indulgent. Et ita Carolus Magnus Episcopum Ambianensem, Constinopolim misit, Irenam Imperatricem, uxorem sibi petitum. Sic Nicephorus Constantinopolitianus Imperator, Michaelem Episcopum, et Petrum Abbatem, ad Carolum Magnum Legatos misit: quin et Pontifices Romani, a Regibus necessistate exigente, Legatos se ad Imperatores mitti passi sunt. Exempla memoranda Brunus, dict. cap. 3. fol. 39. habet. An Monachi et Iesuitae, Legationem debeant obire? disputat Boccalini, centum, 1. ragguagl. de Parnas. 35. fol. mihi 57. Sane in Hispaniâ, et iam olim usitatum fuit, omnia per Reoligiosos, seu Monachos cum exteris agi: vel quod optime simulare sciant; vel ut sum ptuum compendium fiat: ut refert Cominaeus, libr. 8. cap. 16. fol. mihi 826. Et ita pater Iohannes Ney, Belgicas inducias procuavit. Pater Hiacynthus Cappucinus, nuperin maximis Orbis Christiani negotiis Legati obiit munus. Miris item modis commendat Petrus Matthaeus, Historicus Gallus, libr. 1 del hist, dela paix a princip fol. 6. et seq. Monachos sive Religiosos, ab officio praestito summis Principibus, animis et armis a se invicem dissidentibus. Ita Beatus Chrysostomus, Legatione functus est, ad Gainam Celtam, Militum Magistrum Imperatoris, felici successu. Quâ de re ita ex Theodoreto, Historia Triparita, lib. 10. cap. 6. Cum aliquantum transisset tempus, liu meditatam Tyrannidem Gainas patefecit. Collectonam que exercitu, per Thracias universa vastabat. Hoc cognoscentes et Iudices. et populi, terrebantur, et neque repugnare illi quisquam ?debat, neque apudeum Legationefungi: dum asperitatem barbaricam formidarent. Tum ergo alios omnes tamquam metuenteis relinquentes, Chrysostomo, viro Sactissimo onus legationis imposnerunt. At ille haud memor inimicitiarum, quae intereum, et Gainam erant olim; alacriter est prosectus ad Thraciam. Gainas vero cognoscens Legatum, eiusqueve fideuciam, pro pietate animo se assumptam; occurrit eilognoitinere, eiusqueve dexteram suis circumposuit. In super etiam suossilios sacra eius genua oscularipraecapit. Huius ergo virtutis Chrysostomus fuit, ut etiam valde terribileis humiliari cogeret et timere. Sic et Sanctus Bernahrdus, (ut supra dicto loce Petrus Matthaeus scribit) Moguntiam ivit, ut Lotharium Caesaren, eum Cunrado Imperatore conciliaret; et Cunradus Sineta Augustinianus, pacem inter Venetos et Francos tractavit: Sfortius


page 40, image: s040

Savonarola, saepius a Florentinis pacis mediator amandatus. Pontifex Maximus, inter Henricum IV. Gallum, et Philippum II. Hispaniarum Regem, medum se interponens, administro usus est Bonaventurâ Calatagironeo, Franciscanorum Generali, qui ad utrumque Regem sactas et salutares exhortationes pacis referret, Quodque Piccartus, de cad 9. cap. 6. in eodem hoc argumento versans, scribit: hos ipsos Monachos, atrocissimorum quoque scelerum, architectos fuisse partim, partim Ministros; eo quod lateant sub cucullo, et vulgus superstitione irretitum, nil de iis sinistri suspicetur, certe odio in Catholicam Religionem, aliquid in dulsisse videtur.

V.

In loca, ubi de Iure humano et divino disceptandum est; haud decet destinare Oratores potentes, progeniequeve Illustre: sed doctrinâ, scientiâ, atque Iustitiâ in signes. Et ita Alphonsus Neapoleos Rex: cum audivisset, nonullos Europae Reges, ad Basiliense Concilium destinasse Oratores Illustres, magnâ cum equorum, et comitantium pompâ, delegit ipse e suis, Ludovicum Pontanum, vulgo Romanum dictum, Iureconsultorum eo tempore facile Principem, et cuius adhuc Consilia, ac alia scripta exstant: et item Nicolaum Siculum, Archiepiscopum Panormitanum, et hunc in Iure Pontificio ae tatis suae nemini secundum, titulo Abbatis omnibus Iuris cultoribus notum. Antonius Panormitanus, libr. 2. num. 11. de Alphonsi dictis et factis. Sed addit ibi Aeneas Sylvius, non minus occupatam fuisse Synodum, ad reconciliandoshosce duos Legatos, discordiâ animi, et invidiâ laborantes; quam ut Bohemos reduceret ad Ecclesiae Catholicae consensum.

VI.

Non item expedit, ut mittatur Legatus, cuius sagacitas et prudentia vulgo est nota: ne deterreantur ii, ad quos estmissus, quo minus sine suspicione, et libere cum eo agant. Et sane nece ssarium est, Legatum apud eos, ad quos ablegatur, habere opinionem facilitatis et humanitatis; ut eo lubentius animum suum, et veluti viscera apud eun dem effundant. Quod accurate perpendit Rex Hispaniarum Philippus II. cum in Lusitaniam Legatio mittenda esset, in garvissimâ illius Regni successionis caussâ. Hieronymus Conestagius, libr. 3. fol. mihi 124. In gen genere item, quo quis versutior et callidior est, hoc invisior et suspectior esse fsolet, detractâ opinione pbitatis. Decipiunt semel atque iteum tales; sed non saepe: palnequeve qui nimis callidi sunt, inepti redduntur ad aliquid agendum. Qui est des loyalenver al verite, l'est aussi le mensonge. Montaigne, ltbr. 2. des essais, cap. 17. fol. mihi 631. Certe tamen in Legatis mittendis, multa accana persuadendi, aut putius decipiendi usurpare Magnates saepius solent:


page 41, image: s041

praesertim si de caussâ magni momenti tractetur. Adeo ut non praeter tem Henricus wottonus, Regis magnae Britanniae, ad Rem publicam Venetam olim Legatus, Albis amicorum in sctipserit: Legatus est vir bonus, peregre missus, ad mentiendum, Rei publicae causa. Sed iocose haec a viro Illustri scripta, omitto: et verissimum tamen est, Legatorum naturam, rebus formam dare; Et praesertim, si magno affectu negotium amplectantur. et urgeant, ac in conscientiâ persaasi sint, Principem fovere iustam causam. At si serio non velint Legati, quod agitur. perfici, tunc elusoria est opera et expensa. Ideo cautionem hanc Legatis et Principibus, quo minus fallantur, et etiam Legatis, haud semper ut credant; ex Guicciardino hypomnes. Pelitic. 1 aperire placet: qui ait: Princeps legati sui operâ alium circum venturus: primo omnium Legatum ipsum, ut decipiat oportet. Sic enim ille, maiore animi conatu negotium sibi commissum exsequetur. Et repetiit Christophorus forstnerus Meus, hypomnem. politic. 20. Ita Langlaeus, libr. 1. d. memoires. fol 44. etc. et seq. scribit, Legatos von venisse Anno M.D. XVIII. ut inter Imperatorem, et Franciae Regem pax fieret: sed Dominum de Boisy, Legatum Gallicanum mortuum esse, et ita negotium non fuisse conclusum, ac qui substituti, non amaverint quietem Christianitatis.

VII.

Pariter porro non consultum est, emittere personam infeftam; quamqueve minus ei, ad quem ablegatur, gratam, acceptamqueve fore suspicamur. Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 4. num. 25. etc. Nam gratiosus et notus, praeferendus est minus grato et ignoto illis, ad quos mittitur. Gratia siquidem plus velet, quam omnis reliquus prudentiae, et omnis dicendi ac agendi apparatus, Kirchnerus, dict. libr. 1. de Legat. cap. 4. nu. 238. Haec autem gratia plerumque oritur ex sanguinis et affinitatis nece ssitudine, neritis, communi educatione, ac convictu; ut et studio, communi item patriâ, artis excellentiâ, famae praedicatione, nationis bonitate (nam et natio bona, praesumptionem bonitatis gignit, l. 31. § 21. ff. de aedilit, edict. adde Epistolam Pauli. ad Titum. cap. c. versic. 12.) aliqueve quadam insigni excellentiâ. Ita Iustinianus ad Persarum Monarcham Cosrhoem, Medicum (cuiusin dustriâ ante a periculosissimo morboliberatus erat) mittens: non solum (quam petebat) impetravit pacem, sed etiam perpetuam amicitiam, Kirchnerus, dict. loc. num. 348. ex Procopio. Sic et idem Kirchnerus, dictoloco num. 249. Rholdios ad Cassium misisse, ait, Praeceptorem Archelaum; qui unico verbo eum ab obsidione avertit. Nec quis ire ad Principem debet, quem semel offendit, quia odia Principum immortalia, iiqueve pationtes sunt in exspectando tempus commodum vidictae:


page 42, image: s042

ad minimum non gratisunt. Ac si suspectum se eis esse, ad quos mitten dus est, praevideat Legatus, indicet id; et ne mittatur, petat. Kirchnerus, libr. 1. de Legat cap. 5. num. final. et cap. 4. num. 257. et seq. Gratiosum enim mittendum esse, si haberi possit, iam modo dixi. At quae gratia illus esse potest, qui suspectus, vel propter nationem, vel quod minus honorifice de Principe, vel Republica in scriptis fecerit mentionem, vel aliâs male meriuts, etc. Imo et inconsiderantes, ac ambitione caecos illos pronumciat Kirchnerus, dict. cap. 4. num. 260. et 262. qui in talia se praecipitant retia: cum notum sit, saepe deserto Iure gentium, eos captiales poenas sustinuisse. Inde Carolus V. Legato Gallico cixisse, refert Kirchnerus, dict. cap. 4. num. 258. Utinam superiore anno, cum in Angliâ perorares, minus me vituperasses; et nunc minus laudasses, utrumque gratius mihi futruum fuisset, Non Confultum, ut qui mittitur, sit originarius Civis, ad quem destinatur. Hotomanus, hîc, cap. 2. num. 19. Sane minuit auctoritatem Principrs mittentis, si non habeat ipse Cives idoneos, quos mittat; et adhucmagis, si ex territorio, ad quem mittiur Legatus, eos emendicare cogatur. Subditus etiam apud Principem suum non italiber esse audet: nec in magno est apud suum Principen respectu: semperqueve subditi viliores sunt in oculis Principis sui, quam alii. Et Laurentius Medices, Legatum Ducis Urbinatis retinuit, eo nomine, quod Papae subiectus esset: ac tunc vices Papae Laurentius agebat. Iustequeu hoc factum fuisse, Albericus Gentilis ait, hîc libr. 2. cap. 10. fol. 92.

VIII.

Unus, duas, pluresve Legationes hoc est, a duobus sibi demandatas, obire ne quit. Nam et Paulus Iurisconsultus respondit, eum, qui fungitur Legatione, neque alienis, neque propriis negotiis interponere debere, l. 8. § 2. ff. de Legationib. Etin l. o. ff. tit eod. habetur: Legatus, antequam officio Legationis functus sit, inrem suam nihil agere potest; exceptis his, quae ad iniuriam eius, vel damnum parata sunt. Quia ad ea tatum animum intendere debet, quae Legatio postulat et cuius caussâ missus est. Poncetus, de Civib. municipalib. sub num. 57. fol. 226. etc. Et hoc etiam monet Hotomannus, hîc cap. 3. Hum. 11. ubi scribit, in Legationis sunctione, non ut in comoedia, unam personam plures agere debere. Et pernegat Paschalius, hîc cap. 8. eorum Legationes, quiloco, et Imperiis, rebusqueve discretisunt, ab uno, eodemqueve simulobiri posse; cum hoc praecipue desideretur in Legato, ut asserat iura, tueaturqueve Maiestatem Principis sui. Id quod nequaquam facere potestis, qui induit duas personas, quarum neutra ita concolor est, ut alteri non sit uspiam discolor. Ergo utramque Legatus non magis sustinere potest, quam simul esse in duobus locis. Vide


page 43, image: s043

exemplum apud Paschalium, fol. 29 cuius etmentionem facit Hotoman nus, dict. num 11. Aliud est in municipalibus Legationibus, quas uni fimul dari constat, praesertim si hoc sumptus, et itineris compendium suadeat, l. eundem 16. ff. de legationib. Hicqueve in Comitiis Imperialibus, aliisqueve Ordinum conventibus, unus saepe plurium statuum etiam inferiorum, sustinet personam: frequentissimequeve hoc fieri solet, ut illustriorum Civitatum Deputati, ab aliis minutis Civitatibus Imperialibus habeant mandatum. Et porro, Principis alicuius Legatus, etiam causam subditorum Domini sui agere potest. Quamvis dissentiantmuti, Quianempe ten etur Princeps defendere, et curare suos, resqueve surorum. Ergo et idem potest ac debet facere Legatus. Nam gerit Legatus personam Principis sui. Albericus Gentilis, Hispanic. Advocation. libr. 1. cap. 18. Sicqueve Legatus potest velut quilibet, etiam iudicialiter intervenire, pro defensione rerum subditorum Domini sui: maxume cum nemo est, qui defendat causam subditorum Principis sui. Et cessat hîc titulus, ne liceat potentioribus patrocinium litigantibus praestare etc. Nam cessat hîc dolus, et commodum privatum; cum quasi causam suam agat: interest enim Principis, subditos habere locupletes, et eiusdem officio incumbit, defendere suos.

IX.

Verum, ut uni plures dari nequeunt Legationes; ita unam candemqueve rite obeunt plures. Kirchnerus, libr. 1. de Legat cap. 6. Numerusqueve definiri nequit, cum sit arbitrii, sive Principis, sive Senatus. Proviciales quidem, et municipales, ne nimiis sumptibus Civitates onerentur, ex edicto Vespasiani, nequeunt esse plures, quam terni, l. 4 in fin. ff. h. tit. In ceteris numero Legatorum multum splendoris ac dignitatis inest: praesertim quoties foedera percutiuntur, aliaqueve Imperiorum pacta sanciuntur, et sollemnia transiguntur. Sicqueve Virgilius, libr. 11. AEneid.

—— Qui dicta ferant, et foederae firmant,
Centum Oratores primâ de gente Latinos.

Sic Darius ad Alexandrum Magnum decem misit. Curtius, libr. 4. Decem etiam Legati missi sunt, a populo Romano, ad res Asiae componendas. Livius, libr. 37. cap. 55. Quatuor ad Fidenates, idem Livius. libr. 4. cap. 17 Decem in Macedoniam, idem, libr. 45 cap. 1. Decem ad Philippum, Livius, libr. 33. cap 9. Tres ad Carthaginenses, Livius, libr. cod cap. 33. Ad Antiochum duo, idem, libr. 45. cap. 10. Aetoli unum ad Antiochum, unum ad Philippum, unum ad Nabin ablegaverunt. Livius, libr. 35 cap. 12. Ita a Sambostis ad Alexandrum Magnum, quinquaginta, ab Amphychambis quindecim, a Scythis viginti, a


page 44, image: s044

Carthaginensibus ad Scipionem triginta fuisse missos, Paschalius mem orat hîc, cap. 9. Imo Demetrius, tamquam spretus esset, questus est, quod Lacedaemonii unum ad illum miserint Legatum: cui tamen recte Legatus regessit; Unus ad unum. Paschalius, dicto loco. Sed hâc in parte idem Paschalius modo allegato cap. 9. regulam eleganter tradit; Tentando, an tractando unus satis est: consummando plurium interventus desideratur, sollemnium testium ac signatorum (ita Pax Vervini, inter Hispanum et Gallum pacta, confirmata fuit, ex parte Hispani plurium Legatorum, et quaeringentorum Nobiliub, Hispano subditorum interventu. Pier. Matthieu, libr. 1. narrat. 3. a princip.) Si plures materiam, quod dici solet, dedolant; ubique metuendum est, ne res reddatur multiformis et portentosa, aut saltem deformetur, non informetur ab iis, qui quod forte animis sunt discordes, sententiis variant et pertinacibus plerumque. Legatio, non Legio est mittenta, tam mittenti, quam ad quem missa, quae si onerosa. Ubi item multi superflui sunt Ministri; ibi multos superfluos necesse est fieri sumptus. Recte huc applicari possunt verba Hospitalii, de Iudici bus, apud Thuanum, libr. 25. part. 11 et 28. seq. quod numerus eorum quanto contratior, eo honoratior suturus sit: ut et inde dignitatem augeri, aerarium levari; quod cum exiguis stipendiis exsolvendi vix par sit; contracto numero, vel duplicatis abunde sufficiat. Nec tantum Legatorum et Comitum, tanta cohors onerosa: verum etiam supspecta est. Unde Fridericus III. Imperator, cum Ungari tres Legatos, cum tribus milibus comitibus ad illum mitterent: occlusis Viennae portis, ait, non ille adventus Legationis, sed Legionis et hostilis adparet. Ideoque non nisi unum Legatum cum ducentis admisit comitibus. Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 6. num. 58. et seq. Paschalius, hîc cap. 29. ubi multis amplisicat exemplis. His igitur consequens, ut non concedatur, Legatos sibi subdelegatos, subdelegatos sibi officiarios, officiarios sibi Ministros, Ministros sibi famulos, famulos sibi pusiones, et sic in infinitum secum abducere. Ac si plures sumuntur, sumendi sunt numero non pari: hunc enim numerum mundum esse, tradunt Iuris Canonici Auctores, can nuptiae, caus. 32. quaest. 1. Legati vero plutes, qui sint discordes, manat id a nimio amore suspectuqueve sui: unde oritur contemptus collegarum. Aliqui item ad dissentiendum sunt proclives, non publicae utilitatis caussâ: sed studio vanae gloriae aucupandae. Et mittuntur etiam quandoque plures, ne unus corrumpatur: minusqueve suspecti sunt plures, quam unus. Angelus, in l. si vacante, C. de bon. vacantib. libr. 10. Ac Athenislege cautum erat, ne quis Legatotum, solus veniat ad arcanos cum Rege sermones. Demosthenes, de


page 45, image: s045

fals. Legat. Aristides ut omnia, sic et hac in parte rectissime fecit. Etenim ut refert alicubi Plutarchus: is Themistocli discors erat: et tamen cum utrique Legatio data esset: Vis ne Themistocles, in quit, inimicitias in finibus relinquamus: De integro enim eas, si visum fuerit, reversi resumemus. In negotiis quo que magni momenti, consultum est, Legatum sociare sibi virum aliquem fidum, iudiciiqueve magni. Ita Scipio, qui prudentiae nomine ab omnibus commendatur, tamen vel Polybium Historicum, vel Panaetium Philosophum, vel Laelium suum secum duxit. Hotomannus, hîc, libr. 2. num. 24. Ita Apostolus Beatus Paulus, Legationis suae comitem habuit Titum, 2. ad Corinth. cap. 8.

X.

Iam vero et illud omnium gentium obtinuit consensu; inter multos Legatos, ut unus, pluresve, totius Legationis Princeps constituatur. Sic Menippus et Hegesianax, Regiae Legationis Antiochi principes erant, apud Livium, libr. 34. cap. 56. et Phaneas Legationis Aetolicae Princeps dicitur apud eundem, libr. 36. cap. 28. Id quod et moribus nostris convenire, ait Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 6. num. 36. ubi multis exemplis illustrat. adde Keckermannum, curs. philosophic. Disput at 33. quaest. 12. Quorum sane officium est, mandata exponere, responsa accipere, et quic quid in negotiis mandatis dicendum est, aliorum consilio et consensu dicere. Conradus Brunus, libr. 2. cap. 14. Nisi consuetudo gentis sit, ut minor natuloquatur: quod de Venetis Bernhardus Iustinianus narrat, ver. Veneticar. 13. libr. Aut nisi qui minor natu est, seniorem facundiâ praecellat. Interdum vel propter linguae ignorationem interpres adhibetur, Brunus, libr. 2. cap. 8. vel loco Principis Legatorum, alius loquitur Orator. Et id pro Maiestate eius est, qui aditur: Paschalius, cap. 49. Indequeve teste Cicerone, libr. 2. de divinat. Neque Poeni, neque Hispani, ullaeve gentes externae, in Senatu Romano, sine interprete loquebantur; scribitqueve Valerius Maximus, libr. 2. cap. 1. Romanos magnâ cum perseverantiâ semper custodivisse, ne Graecis unquam, nisi Latine responsa darent. Quinetiam eos per inter pretem loqui coegisse, non in Urbe tantum Româ, sed et in Graeciâ, ac Asiâ: quo Latinae vocis honos per omnes gentes venerabiliter diffunderetur. Quod et Imperator Rudolphus I. constituisse fertur. Kirchnerus, hîc libr. 2. cap. 7. num. 32. Ac Victor imperare potest, ut non nisi suâ Linguâ Legatus intonet. Kirchnerus, dict. lec. num. 27. Refertqueve idem Kirchnerus, hîc libr. 1. cap. 1. nu,. 13. Antonium Scharleyum Anglum, Regis Persici Legatum, cum Mauritio Landgravio Hassiae, per interpretem fuisse locutum. Et si enim tum Anglice, tum Gallice, tum Latine, cum Principe Mauritio potuerit fari: interpretem tamen, moris et honoris ergo additum fuisse. Interpres autem plerun que


page 46, image: s046

sumitur ex Aulâ eius, ad quem mittitur Legatus: Oratorem vero, Legatus secum ducit. At longe praestat eos mitti, si non haberi possunt, qui Linguae eorum, ad quos mittuntur, gnari sient, sive iam per interpretem loqui cogantur, sive ipsismet copia sua mandata explicandi detur. Nam neque tutum est semper, interpreti, cuius neque fidem, neque industriam perspectam habemus, concredere mandata nostra. Quippe potest addere, quae nil pertineant ad rem, et vicissim praetermittere, quae necessaria exsistant; idqueve vel inscitiâ, vel malitiâ causante. Quoque ut nil nec addat, nec omittat, non tamen ita commode fortassis dicet, ut vel volet Legatus, vel negotii qualitas exigit. Quâ sane ratione Themistocles, primum Athenis, mox totâ Graeciâ depulsus, cum ad Persarum Regem confugisset, ac admissus, iussus esset dicere; Respondit, Orationem similem esse stragulis picturatis. Nam quemadmodum, inquit ille, dum extenduntur, ostendunt imagines; dum contrahuntur, celant easdem, et abolent, itidem esse in Oratione. Petiitergo anni spatium, ut interim Persicam Linguam, suo perdisceret arbitratu, nec cogeretur Regi per interpretem, ea quae sentiret, explicare. Plutarchus, in Themistocle. Sane gratius quin sit Imperantibus; patrio potius audire quem disserere sermone, nemo non novit; maioremqueve excitare attentionem omnes facile concedunt: quin tutius, ipsius Principis vocem audire ac intelligere, ipsumqueve Principum dicta percipere; quam perinterpretem animi sensa cognoscere, nemo non cognoscit. In affectibus, quae vis lateat, Orat oriae facultatis peritos non latet; Oratio vero si per interpretem secundâ reddatur vice, loquentis calor lentescit, intentio vanescit, acumen hebescit: Interpretamenta enim tantum nativo cedunt sermoni; quantum aut signum, aut tabula corpori effigiato, Paschalius, in Legato cap. 44. Inde a Carolo Magno, in Osnaburgensi Collegio, Graecae Linguae Lectio instituta fuit; ut ad Graecorum Reges inde habere posset Legatos, quos mitteret gloriose. Kirchnerus, libr. 1. de Legat cap. 4. num. 253. Ita Rabsacem Linguâ Iudaicâ Legationem perfecisselegimus. 4. Reg. cap. 18. Et Cambysem ad obeundam Aethiopicam Legationem, non nisi eius Linguae gnaros destinâsse; ait Paschalius, cap. 48.

XI.

Addendum et aliquid est de Comitibus Legatorum. Inprimis autem, numerum Comitum, ut et habitum, ac salaria eorum; ex mittentium dignitate, et eorum, ad quos missa est Legatio, existimatione aestimet; Reges Galliae saepe apud alios in contemptum venisse ob Comitatuum paucitatem et vilitatem; ut et Polonos indigne tulisse, cum unâ rhedâ Legati Imperii Romano Germanici ad illos venirent, annota vit Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 6. num. 67. et seq.


page 47, image: s047

Reputationem igitur ut conservet Legatus, omnibus modis laboret: Quam enim aurocomparare non potest, haec ne auri parsimoniâ pereat, curet. Et porro quaeri solet: an etiam uxor debeat esse in Comitatu? de quo Paschalius, cap. 33. Hucqueve pertinet, quod disputatur apud Tacitum, historiar. libr. 3. An Magistratum, cui provincia obvenisset, uxor comitaretur? Et Caecinna quidem putabat, prohiberi recte, ne feminae in socios, ad gentes externas traherentur. Messalinus contra putabat; uxores maritorum comitatu non arcendas esse; nihil honestius revertentibus maritis, a labore, quam uxorium levamentum. Nec ideo excludendas, quod quaedam in avaritiam et ambitionem suissent prolapsae. Vix praesenti custodiâ, manere illaesa coniugia, absentibus autem maritis, sexum naturâ invalidum deseri, et exponi suo luxu cupiditatibus alienis. Sed occurrit responsum Martiani ICti, in l. observare, ff. de ossic. proconsul. qui dicit: Proficisci Proconsulem melius est, sineuxore, sed et cum uxore potest. Persicum ac Barbarum videtur, mulieres trahere ad longinqua, atque adeo ad bella; testes et incitamenta virtutis. Hotomannus hîc, cap. 2. num. 26. apte meo iudicio distinguit inter Legatum Extraordinarium, et Residentem: ut hic non, ille debeat, si commode fieri potest, secum ducere uxorem.

XII.

Assumitur porro ab ispo Legato, praeter proprios filios, quisquis Legationi usui et ornamento esse potest. Sicqueve Magistratibus in provincias proficiscentibus dari soliti; Scribae, accensi, Medici, auruspices, praecones. Cicero, libr. 2. Academicar. quaestion. Sane Legatus non potest semper esse in conspectu omnium. Ergo adiutrice operâ, et sensibus uti necesse habet. Illi autem Atticâ, ut ita dicam, censendi sunt fide, et alacri industriae spiritu. Paschalius, cap. 32. ubi scribit: inter Comites plerumque eminetis, quem vocant ab Epistolis, aut a secretis. Qui certe, non temere est assumentdus: sed prius explorato, an piuris apud eum sit fides, quam merces; neut trutina, eo propendeat, ubi plus positum fuerit. Quin et fidissimorum etiam Ministerio, in rebus arduis et arcanis, circumspecti Legati perraro utuntur; maluntqueve ipsi, quo ad eius fieri potest, arcana sua intra pectus continere, eaqueve suâ manuperseribere, quam quicquam alienae fidei, et conscientiae credere, quodque pessime habeat eos, si emanet. Neque vero a Comitibus Legati solum, hanc fide subnixam industriam exigo; sed a singulis familiaribus eius. Hos enim necesse est, esse homines cautos, et idoneos; spectandis, cognoscendis, referendis iis, quae Legatum non nescire opus est. Ac eadem ratio est Angariorum, Cursorum, Tabellariorum. Nam sinon modestia horum oculos, silentium linguas, temperantiamanus cohibeat, denique fides totos muniat;


page 48, image: s048

Legato plerumque negotium facessunt. Prudenter Hotomannus hîc. cap. 2. num. 14. de Legatus: que s' estans accompagnez des ralets indiscrets, et des bordez, en ont eux mesmes paye la folie. Frequentissimumqueve esse ait, Secretarios corrumpi. Idemqueve Hotomannus, dict cap. 2. num 25. monet, ut ne Ministros Legatus sumat ex provinciâ illius loci, ubi refidere solet, vel ad quem missus est; totidem enim ait, illum habiturum exploratores, quot Ministros. Adscribere hîc lubet, monitum prudens Reverendi Patris Adami Contzen, libr. 7. politicor. cap. 8. §. 5. Praecipuum in Politicis rudimentum est: Si Legatis quocumque mittendis adiungantur comites illi, qui aliquando partem Rei publica gubernaturi sunt. Numquam facilius negotiorum, hominumqueve natura perspicitur, nusquam maiore cura, cautionequeve verba, nutusqueve alieni observantur, et proprii reguntur. Itaque si res in universo ulla est, quae prudentiâ discitur, illa in Legationibus cernitur. Olim alia mittendiconstitutio erat. Ibant Graeci ad Regem Persarum, servatâ libertatis, etiam in congressu et alloquio dignitate. Romanorum Legati Maiestate Imperii tuti erant. Nuncinter cognatos, amicos, aemulos, diffidentes, perpetuae Legationes commeant, mentem aliorum Principum, et sui interdum ignorant. Legato igiturtres, quatuorue, quasi Comites et Consiliarii adiungantur: non ut eum dirigant, sed ut discant vitare scopulos, qui plurimi sunt et latentissimi. Prodest hoc iunioribus, qui instruuntur: prodest Rei publicae, quia Cives recipit prudentiores, nec Legatus tali vallatus Comitatu, praevaricari potest. Nec alia causa est, cur Romanitantâ copiâ Politices peritorum abundârint, quam perpetuae cum Legatis, Magistratibusqueve profectiones. Omnibus enim Magistratibus, praeter Legatos, Tribunos, aliosqueve vel exercitus, vel Ministros, adiunctiamici, et contubernales: hoc est, Nobiles adolescentes, qui rei bellicae, Rei publicaequeve cognoscendae ergo comitabantur. Haec amicorum cohors, seminarium erat Magistratuum; quoque Illustrior Proconsul, aut Propraetorin provinciam ibat, eo maiore manu Nobilitatis stipabatur. neque nunc usus ille prorsus exolevit. Gubernatores enim et Proreges multitudinem secum trahunt: verum ad consilis publica, et res cognoscendas minus adhibentur.

XIII.

Tandem hoc addo; cogiposse subditum, ut Legationis onerosum suscipiat munus, qui nullâ legitimâ excusatione allatâ. cum alius haberi idoneus nequeat, suam Rei publicae subtrahere operam malevole velit, l. sciendum 4. §. 5. ff. de Legationib. facit l. libertus 17. §. 6. et l. seq ff. ad municipal. Kirchnerus, hîc, libr. 1. cap. 5. Iurisqueve naturalis est, patriae quem parere debere, l. 2. ff. de Iustit. et iur. Et hâc de


page 49, image: s049

re capitulum est, in Lubecensibus statutis, libr. 1. tit. 1. num. 10. Da Ein Raht/ einen oder mehr Rahtspersohnen/ zu einer Legation verordnen wurde / zu wasser/ oder zu Landt / es seye wohin es wolle / die sollen sich solcher Reyße nicht verwaigernes verhindere dan Sie solche Kräckheit/ oder Ehehaffte noht/die dem Raht erwiesen ist. So stehet es als dann bey dem Raht / ob Sie die Persohnen der Reyße erlassen wollen: so wohl auch/ ob nach ihrer widerkunfft sie darfür verehrt werden solle oder nicht. Molestiae Legationis, patriae caussâ devorandae; negotiorum perplexitas, patriae caussâ, ingenio dirigenda est. Sicqueve apud Venetos, viri summi, libenter suscipiunt Legationes; licet multis necessitatibus, domesticisqueve difficultatibus laborent. Kirchnerus, libr. 1. de Legat. cap. 5. num. 15. Iidemqueve poenam in eos statuerunt, qui Legationes detrectant. Magius, libr. 1. cap. 2. de Legat. Quin et ipsi Pontifices Romani, Legationem in rebus difficillimis obire non detrectârunt. Baronii Epitomator Spondanus, Anno Christi D. XXV. num. 1. et Anno Christi D. XXXVI num. 2. et 3. An autem consultum sit, sumere invitum, vide quae dixi, libr. 2. politicor. cap. 3. num. 9.

XIV.

Ut vero privato non licet munera publica detrectare, l. 18. ff de decurionib l. 36. ff. ex quib. causs. maior. Ita etiam excusantis rationes convenit audire. Iure Romano, a Legationis munere, quod personale est, tres liberi incolumes excusant, l. 1. C. de legationib. Item si quis vocetur ad locum sibi suspectum, vel inimicum, l. 8. ff. ad Senat usconsult. Trebellian. filio vero propter patrem, Legationis vacatio non conceditur. Haec enim in intervallis honorum, qui sumptum habent, recte observatur: in impendiis autem Legationum, quae solo Ministerio obeuntur, diversa est causa, l. 6. ff. de Legationib. Legati quoque per se Legationem obire tenentur, Kirchnerus hîc, libr. 1. cap. 5. nu. 32. Keckhermannus, Disputat. 33. quaest. 6. in fin. Ubi enim industria personae est electa, substituere non licet, l. 25. ubi Gothofredus, ff. de legat. 3. Andreas Gail, libr. 1. observat. praecticar. observat. 35. num. 3. Iure Romano, etiam Legati municipales, et Vicarios dare alios non possunt, quam filios suos, l. 4. § Legati, l. 7. ff. de Legationib. Sic et qui Legatione functus est, excusatur, ne ihtra tempora vacationis praefinita, aliam Legationem suscipiat: item ne ad defendendum publicum negotium rursus compellatur, etsi de eâdem caussâ disceptetur et litigetur, l. 8. ff. hoc tit.

XV.

Tandem Legati, deserere Legationem, quae eis iniuncta est, et quam susceperint, non possunt; quod si quis faciat, poenâ afficeretur extraordinariâ, ordine motus, l. 1. ff. dict. tit. Poncetus, de civib. municip alib. fol. mihi 225. sub num. 57. Uno tamen sociorum, in itinere


page 50, image: s050

longinquo mortuo, si res moram non patiatur; reliqui bene Legatienem pertexere possunt. Imo etiam uni Comitum fidelissimorum (Legatorum nullo superstite) munus conficiendum committi potest, argum. l. 2. §. 2. ff. b. tit. Necessitatis enim Ius, Legem non habet, sumptuumque, ac negotii ratio saepius properandum esse suadent. Ita Stephanus Kakasch, Legatus Rudolphi II. Imperatoris ad Persiae Regem in itinere prope fines Persiae rebus humanis valedicens; Tectandro, quem Comitatui coniunxerat, Legationem perficiendam ante supremum Spiritum iniunxit, ut refert ipse Tectander, in itiner. Persic. et non abnuere videtur Paschalius, in Legat. cap. 30. qui et cap. 31. narrat, ex multis Legatis Indicis, tres tantum Romanam perfecisse Legationem, reliquis in viâ mortuis: ex Strabone. Et Diaeum mortuo Collega, Romae Legationem confecisse, ex Pausania. Si tamen res moram patitur, satius est, subito mittentium petere instructionem, et quid faciendum exquirere: vel si Legati superstites, aut Comites se oneri impares esse sentiant, consultius est, illos domum redire, quam fieri iacturam Rerum publicarum. Licet tamen et hoc, ut Legatus morbo impeditus, mittat ad eos, ad quos tendere ipsi iniunctum, et petat; ut mittant ad eum Deputatos, qui ex ipso, quod in mandatis habet, excipint, Paschalius, dict. cap. 31. Sed hîc Legatorerum considerandae accurate sunt circumstantiae.

XVI.

Plerumque insuper, ut apud veteres, ita et hodie, munera splendida per Legatos, mitti solent iis, ad quos legatio est directa; Eaqueut grata siet, curandum est inprimis. Idqueve fit ad benevolentiam contestandam, vel liberalitatem remunerandam; interdum etiam ex pacto. Prout ex pacto in signum pacis durantis, Imperatores, ut Hungariae Reges, Turcae munus mittere solebant ducentos mille florenos; Et e contra Turca Imperatoribus, ut refert Metteranus, In der Nidesländischen Historien/libr. 27. fol. mihi 387. Munera autem talia eumprimis apud Barbaros permultum expeti solent. Et inprimis his Moschorum avaritiam inhiare, notavit Tectander, in itsner. Persic. et satyrico taxat stylo. Kirchnerus, libr. 2. de Legat. cap. 9. num. 105. et seq. Muneraautem, quo sunt antiquiora, quo in terris rariora, quo sunt ingeniosiora, eo sunt cariora; secundum illud Iuvenalis, Satyr. 11. Volupcates commendat rarior usus.

Vide Paschalium, hîc cap. 69. et seq. ubi cap. 70. monet, ne inter socios munus suspiciosum mittatur, quod praebeat argumentum cavillandi, ac deterius rem interpretandi. Invisum cumprimis est, mittere aliqua quicquam eructantia, quale fuit munus Prolomaei, qui Caesari misit caput Pompeii. Paschalius, cap. 71. Talia etiam sunt munera non


page 51, image: s051

durantia, sed brevi peritura: prout a Venetis missa vasa chrystallina, perdere in conspectu Legatorum, quasi sato perirent, iussit Maxaemilianus I. Romanorum Imperator Augustus, ut ex Bruno Paschalius refert, dicto loco.

CAPUT V. De Receptione et Securitate Legatorum.

LEgati omnino honorificentissime, omniqueve genereofficiorum humanitatis tractan di sunt, late Paschalius, cap 35. Personam enim mittentium repraesentant: et hoc omnium gentium moribus convenire, refert Kirchnerus, libr. 2 de Legat. cap. 2. num. 6. Imo et occursio splendida, apud multas gentes frequentata; splendidiorem reddit Legationem. Kirchnerus, dict. loc. num. 11. et seq. Valerius Maximus, libr. 5. cap. 1. Paschalius, cap. 53. ubi tamen monet: curandum esse, ne nimis sit splendida occursio; et ob summam inaequalitatemmagis obfuscet adventantis Legationis splend orem, et quasi angustias exprobret, ac dict. cap. 35. in fin. hunc occursionis honorem, ab omnibus Christianis Rebus publicis exhiberi, Legatis Pontificis, uno excepto Gallo, qui non ipse, sed per fratrem, aut propinquiotes eis obviare solet, refert. Verum et hîc tenendum, non omnibus esse obviam procedendum, puta hostium et municipalium Legatis. Sicqueve olim Legatis ex ultimis orbis terrarum Romam profectis, publicum hospitium, saepequeve commeatus, large et hospitaliter, vestimenta item, per Praetorem Urbanum, publico nomine praestabantur; ipsisqueve ac Comitibus, ne quid rerum deesset, dicti Quaestoris curae mandabatur. Alexander ab Alexandro, libr. 2. genial. dier. cap. 2. Sicqueve Livius, decad. 5. libr. 5. de Prusiâ, Romam adventante. Datus est, inquit, qui circum duceret eum, Lucius Cornelius Scipio, Quaestor, qui et Capuam ei obviam fuerat missus; et aedes, quae ipsum, Comitesqueve eius benigne reciperent, conductae fuerunt, quod et memorat Valerius Maximus, libr. 5. cap. 1. Idem Livius, libr. cod. scribit: Legato Antiochi Regis, aedes liberas hospitio datas, sumptumqueve decretum, donec in Italiâ esset. Quemadmodum autem diversaest, non solum Legatorum, sed etiam eorum. a quibus mittuntur, qualitas et conditio: ita et varia exsistit ratio Legatorum excipiendorum. Aliter enim Legationes excipiuntur eorum, qui nobis dignitate et potentiâ superiores, aliter qui nobis pares sunt. Sed et aliter amicorum, alitereorum, qui nullâ nobis amicitiâ iuncti sunt, aliter excipimus hostium nostrorum Legatos. Quin et ad eorum


page 52, image: s052

personas, quae mittuntur, respici solet, ut haec Conradus Brunus, libr. 5. cap 6. pluribus perdocet. Et sic Romae olim, non omnium gentium Legatis, haec munera praebelbantur: nam si quae incognitae legationes adventarent, antequam admitterentur, exploratores, minoresqueve Magistratus, profecti obviam, qui et quae petentes venirent, inprimis inquirebant: inqueve aede Apollinis, extra urbem Senatu evocato, postulata noscebant: quos si videbatur, admitti iubebant. Late Albericus Gentilis, de legationib. libr. 1. cap. 16. Sed cum lapsis post temperibus, propagato late Imperio, Legati sociorum, ab exteris, et ultimis gentibus quottidie adirent, cum vix tot commeatibus populus sufficeret, cautum fuit; ut sublato sumptu et viatico, Legati Regum, Municipiorum, et Coloniarum, undecumque Romam profecti, aedem Saturni petant inprimis, ibiqueve apud Praefectos aerarii, nomina dare, et literis adscribi debeant; ut cum commodum foret, noscendis singulorum postulatis, Senatus daretur, et post mandata, singulis in Provincias profecturis consulatur. Plutarchus, problemat. cap. 42 Quomodo sese Princeps in recipiendis, tractandis queve Legatis debeat gerere, vide late haec docentem Cominaeum, libr. 3. cap. 7. fol. 236. Et monet idem, periculosos esse Legatos, cum nescitur, ad quem vere finem mittantur. Cominaeus, fol. 94. libr. 1. cap. 16. Non rarenter quoque monstri quid ali, monet ille idem; si subinde Legati, et semper alii mittahtur. Cominaeus, libr. 6. cap. 2. fol. 501.

II.

Certe autem adten debant Romani multum huic Iuri ac consuetudini, ut non admitterent quo sdam Legatos, Paschalius, cap. 42. Sicqueve ut Dion habet, in select. Numantinorum Legatos non admiserunt, ne foedus, quod nolebant, confirmare eo facto viderentur. Cur vero hostium Legati non admit terentur in Oppidum (ita apud Livium, ea Romae pars dicitur, quae intra moenia erat, et ab urbe differebat) ratio manifesta esse potest; nempe quia et non recip mus privatos inimicos, in privatas aedes. Quin et speculatores Legatis adponebantur, si metus esset, ne quis per eos corrumperetur: et commemorat huiusmodi cautionem alicubi Appianus, de bell. Mith. dat. ac probat Hotomannus, 4. num. 6. Sic alii volunt, datum Romae Legatis hospitium publicum, ne quid intra privatas aedes machinarentur. Et ex Demosthene constat, a Philippo eos punitos, qui Legatos privato hospitio excepissent. Legatus Lacedae moniorum, Athenas missus, in urbem non fuit admissus, neque ei Senatus datus, quod ab hoste armato missus esset, Ergo is hortatore Pericle, dimissus, extra fines agri Attici, eo die manere iussus fuit; additis insuper ei custodibus, ne cum quoquam homine loqueretur. Thucydides, libr. 2. Et ideo


page 53, image: s053

Paschalius, dict. cap. 42. suadet hostium Legatis, ut caduceatorem praemittant, ad limites hostiles, tentamentum omnis rei. Sed quia Legati magnorum Imperiorum, tam fidenter pergunt, ut etiam inexplorato, ineant alienas ditiones; ita scilicet excluduntur, ut dum hoc agitur, aliud praetexatur, atque exclusioni honestior causa praetendatur. Et adest huius doli Architectus Annibal, qui cum Saguntum obsideret, et ab Româ venisse Legatos, nuntiatum esset, ipsis obviam ad mare misit, qui dicerent: Nec tuto eos adituros, intertot, tam efferatarum gentium arma, nec sibi in tanto discrimine rerum, operae esse, Legationes audire, Livius, libr. 11. Si quo que is, qui Legatione aditur, in castris est, habetqueve copias, hominum opinione minores, et invalidiores, certe ubivis potius, quam in castris, Legatio est admittenda. Atque adeo, ne in urbe quidem excipi debet, si in urbe metuendum est, ut turbamenta excitentur. Ideo Ezechias, Legatum Sennacherib Hierosolymâ exclusit. 4. Reg. 18. cap. Contra si qui aditur, specie ingenti, magni validiqueve exercitus, exteros obstupefacere potest; non modo Legatio non est excludenda, sed potius cupide intromittenda, operaqueve danda, ut arbitratu suo, singula perlustret. Et ita Romani Consules, qui Uticae erant, teste Appiano, libr 37. Legationes Carthaginensium admiserunt. Uterque Consul consedit in sublimi Tribunali, adstantibus utrinque Ducibus, ac Tribunis, et agminibus Legionum, fulgentibus Aquilis, fixisqueve ubique signis: ut hinc Legati, agnoscerent numerum prope innumerum copiarum. Iussu Consulum, tubâ silentium indictum, tum praeco: Accedant Legati Carthaginenses. Illi per ordines armatorum transeuntes, pervenerunt ad locum Tribunalis, locus fuit tensis fun bus circumdatus. Ibi Legati iussi sunta Consulibus expromere, quid petentes venissent. Et vero Paschalius, cap. 41. putat, tempore Pacis non admittere regationem, cuiuscunquetandem illa sit, licet missa ab illo, qui nobis est invisus, Scythicum plane esse. Dandumqueve hoc, si non illi, si non nobis, at Iuri gentium, ut indignatio comprimatur. Pono, speculationi impositam esse larvam Legationis, at nostrum tamen est, nudatam iubere relegere iter, qua venit, ne tibi externae astutiae imponant, sed intellectas caveas, contemnas, rideas. Et plane regie, Rex ille Aethiopum makrobi/wn, de quo Herodotus, libr 3. Nempe hunc Cambyses, pro frutice habebat, cum ad eum misit speculatores cum donis, quis se Legatos mentirentur; sed fatuum non in venit. Non exclusi fuerunt, sed ita admissi, ut directo audirent speculatores, nullâ circuitione. Vos, inquit, scio non huc missos de amicitiâ a non desiderante, qui quam sit homo nihili, vel hincliquet, quod fraude grassatur. Nihilominus vincam animum


page 54, image: s054

meum, et quando speculatum missi estis, facio vobis potestatem, singula otiose introspiciendi, quo illi exploratiora renuntietis. Et item Philippus II. Rex Hispaniarum, Legatos Lusitaniae gubernatorum, decrevit audiendos esse, ut Legatos (quos excipiens Rex, caput ipse aperire, et mandata exposituros capita tegere iubere solet) quantumvis Philippus iam ante Gubernatoribus scripsisset, se illorum Commissarios, tamquam subditos tractaturum. Conestag. de Portugall. coniunct. libr. 4. fol. mihi 218. Princeps cum Legatis colloquens, non debet ipsis eloquentiam, et ingenii subtilitatem; sed Regium animum, ad magna quae que natum, demonstrare, vide in Alexandri vitâ Plutarchum, tom. 2. fol. mihi 141.

III.

Si bellum ingruit, Residentes Legati remittuntur. Ita Carolus IX. Ferdinandi Neapolitani Oratoribus tamquam Regis hostis nuntiis edixit, ut protinus excederet Galliae Regno. Guicciardinus, libr. 1 fol. mihi 53. Ita Alphonsus II. Neapolitanus, iussit cedere Legatum, suumqueve revocavit, ibidem fol. 66. Et Henricus IV. Galliarum Rex, cum bellum moliretur adversus Sabaudum; re misit Hispanicum Legatum, etiamsi Rex Hispaniarum non aperte foveret Sabaudi partes, dicens: cum Legati sint etiam in Pace suspecti, stultum esse, iis fideretempore belli. Pier. Matthieu, libr. 3. narrat. 3. num. 12. fol. 598. addens ex Cominaeo: Quelque chose que vienne faire L' ambassadeur, c' est tousiours un boneste espion. Anno Christi M. D. XXVII. cum Galliae Rex contra datam fidem, Imperatori Carolo V. inferret bellum; Legati residentes tam Galli, quam complicum, primo arrestati, sed mox dimissi fuerunt: et vicissim statim idem Iuserga Imperatoris Legatos, usurpavit. Bellaius, libr. 3. fol. mihi 237. ubi fol. seq. omnino legendae sunt Orationes, quibus Imperatoris Legatus Regivaledixit, ipsiqueve Rexrespondit. Ubi et hoc est notandum, quod Caesareus Legatus, exspirato officio suo post revocationem, nec literas a Rege hostiles, voluit acceptare. Quod et factum Anno Christi M. D. XXXVII. ingruente inter Carolum V. et Franciscum I. bello novo. Ubi honorifice Caesareus Legatus dimissus, et muneribus dotatus fuit: qui tamen cum rescivisset, Regium Legatum a Caesare noluisse munera acceptare; iterum ea iam in itinere exsistens remisit. Bellaius, libr. 6. fol. mihi 630. Sed Ludovicus Trabant, Ducis Brabantiae in Galliam Legatus; cum de sui Domini benevolentiâ, Regi Galliarum amplissima quaeque promisisset: is autem se Regi Anglorum coniunxisset, noluit in Patriamredire, sed tristitiâ confectus, in Galliâ vitam finivit. Froissart. 1. cap. 39.

IV.

Statim autem ut advenerunt, Legatos intromitti ad edenda


page 55, image: s055

mandata, non putatur esse ex dignitate illius, qui aditur. Neque enim humanitas sinit, ut qui veniunt ex longinquo, non detur spatium lassitudinis sedandae. Quae tamen comitas, sicest agnoscenda, ut simul abiciatur, quicquid est inutilis cessationis: maxumequeve eam cavere et deprecari debet Legatus. Sicqueve is, vi missu Abrahami, uxorem Isaaco petebat, non quicquam prius gustavit, quam vis invitatus a Labano, quam mandatum peregisset. Vide notabile Atheniensium exemplum ad Antipatrum missorum. Paschalius, cap. 36. fol. 170. Tum demum epulae adlubescunt, si iam impetratâ, et confectâ re, atque animo defaecato, iis indulgere licet. Et hîc sedulo Legatum Paschalius, cap. 36. monet, ne sibi a tali comitate imponi sinat, qui bidem multas notas tradit, quibus Legatus comitatem a fraude secernat. itidem ipse Legatus quandoque mavult differri, quam admitti, atque adeo quaedam Legationes eam re tantum suscipiuntur, ut tempus teratur, dum quicquam subdole ii moliuntur, a quibus missi. Paschalius, cap. 37. et ad cavendum tales calliditates, Principi vel Rei publicae, ad quam ablegati, non vicissim astutiae deesse debent: et iuvat mature sciri, ad quid venerint Legati.

V.

Legationeporro admissâ et susceptâ, moris est, ut petentibus Legatis, Concilium seu audientia detur. Quae res tam sancte etiam apud veteres semper custoditafuit, ut qui id officii neglexissent, in crimen negati Concilii vocarentur. Brunus, lib. 2. cap. 7. a princip. In eoqueve vitio Constantius fuit, et alii Imperatores liaeretici, qui Catholicorum ad se missis Legatis, audientiam denegârunt. Histor. Tripart. libr. 5. cap 22. Lacedaemonii, ad Liganum Tyrannum venerunt, Legatione fungentes: cum ille causationibus frequenter distulisset copiam colloquendi; tandem post omnes excusationesdictum est, illum parum firmâ valetudine esse, sed languere nonnihil, tum Legati responderunt: Per Iovem non venimus huc, cum illo luctaturi. Sive autem ad Senatum, Collegium, aliasqueve multitudines mittantur Legati, atoto eorum consilio audiantur oportet. Sive ad Reges et Monarchas alios mittantur, raro fit, ut nisi adhibitis Consiliariis audiantur. Ad dandumqueve Legatis Concilium, locus et dies certus, ex personarum et negotiorum conditione constitui solet. Illudqueve cavendum videtur, ut Legatos, quos exploratum, inquisitumqueve Consilia nostra, aut alias insidias paratum, ad nos missos suspicamur; non suspendamus, sed statim audiam us, et cum responsis dimittamus. Est enim inprimis periculofum, inimicum alere domi. Et Marcus Cato existimavit, domum recipere Legatum hostium, in cubiculum admittere, et reducere, hominis esse, nihil de dignitate, nihil de periculo cogitantis. Cicero,


page 56, image: s056

Philipp. 8. Si vero ex morâ Legatorum, non solum nullum nobis periculum est, sed etiam ex eorum praesentiâ, in spem alicuius commodi nostri vocamur: tunc expediret eos de industriâ, quo tardius ad suos revertantur, remorari. Ita Persae olim Romanum Legatum, de pace agendâ, ad eos missum, remorati sunt; ac pacem simulantes, tantisper sermonibus distraxêre, donec opus, quod construere adversus hostes coeperant, absolverunt: ac vix tandem opere iam absoluto, manifesto concordiam negantes, remiserunt. Procopius, libr. 2. de bell. Persic. Eâdem prope cautione, Abbas Monasterii Lauxensis, Legatos Henrici Imperatoris elusit. Cum enim missi fuissent nuntiatum Abbati, ut Abbatiâ se abdicaret, et protinus Monasterio excederet: ille compertâ prius Regis sententiâ, benigne Legatos suscipi iussit; atque in diem posterum, audientiam distulit. Nocte paucis comitatus, inde discedens, clam in loca tuta cum omnibus Ecclesiae thesauris se recepit. Ita Legati, die postero non habentes, cui iussa Regis exponerent, multumqueve viri prudentiam admirantes, infectâ Legatione redierunt. Brunus, dict. loc. Ceterum Legatos ipse audiat Princeps. Pertinet enim hoc non tantum ad dignitatem et honorem mittentium Legatos; sed etiam ad optimi Principis officium. Kirchnerus, libr. 2. de Legat. cap. 4. num. 43. et seq. Imo tutius est, ipsorum Legatorum dicta auribus percipere, quam per Ministros, interdum affectibus indulgentes, et corruptionibus obnoxios, percipere eorum mentem. Legatos item in loco splendido, cum summâ Maiestate, modestiâ, attentione et gravitate audiat. ne aliud quid agere videatur; nec cum Curio rapas torreat, aut cum Artaxerxe manubria fabricet; Kirchnerus, libr. 2. de Legat. cap. 8. num. 1. Nec cum Alexandro Magno unam, sed utramque praebeat aurem. Nec cum Indorum Regulo, apud Curtium, libr. 8. comas pectat, et se ornet: sed ornatus prodeat. Unde minus beate vixisse Romanum Dictatorem scribit Seneca, in consolat. ad Albin. cap. 10. cum Samnitum Legatis admissis, cibum vilissimum in foco ipse suâ manu versaret. Et merito notatus est Servilis, Regioqueve nomine vix dignus Prusias; quod pileatus, capite raso, obviam ire Legatis Romanis solitus fuerit, Carolus Paschalius, in Legat. cap. 35. circ. mod. Et quid Legatione adeuntur, non eam patiantur publice edi, cum ab illis venit, quorum auctoritas et magnitudo promissorum, aut militem, aut circumfusam multitudinem quatere possunt. Paschalius, cap. 44. et monui etiam supra. Ac in Civitate, in quâ mores pollent, et in exercitu, in quo viget disciplina; nullius vox publice audiri debet: nisi Magistratus, aut Imperatoris. Indequeve si in statu populari, Legatus existimat, se ea multitudini persuadere posse, ad quae venit, quae


page 57, image: s057

primorum malignitas et avaritia deneganda et impugnanda suscepit, sagaciter ea occasio captari debet. Idqueve se aliquando in Rhaetiâ fecisse, Paschalius, dicto loco refert. Aliâs Legati sunt andiendi, quando non multi adsunt. Cominaeus, libr. 1. cap. 9. ad sin. Sane Imperatori Romano, licet mittere Legatos ad Status territoriorum, et Civitatum tribus, Zu den Landtschafsten vnd Zünfsten etc. quia tamquam Dominus superior agere cum subditis censetur.

VI.

Quaeritur hîc; An Legatus habeat sessionem Domini sui: nam et hoc maxume pertinet ad honorem eiusdem? Per se autem magis honorificum est, sedere quam stare, l. quoties, §. sedendi, C. ubi Senaetor. vel Clariss. ibiqueve Baldus, l. final. C. de ossic. diversor. Iudic. Sic et honorare videtur Princeps eos, quibus assurgit. Ac etiam generaliter lege cautum, moribusqueve receptum est, ut idem omnino honor Legationibus in sedendo, subscribendo, ferendis suffragiis, aliisqueve id genus similibus rebus exhibeatur, qui iis, a quibus missae sunt, si praesentes essent, deberetur, can. praecipimus, destinct. 93. can. magnum, caus. 11. quaest. 1. cap. solitae, ubi Felinus, extr de maiorit. et oboedient. Ludovicus Romanus, singular. 362. Doctores, in l. 2. §. Legati, ff. de Iudic. Lucas a Penna, ad titul. Codic. de Legation. libr. 10. Sicqueve Anno Christi M. D. XXVII. Angliae Rex, Gallicum Legatum, plane ut Regem observavit, eiqueve supremum locum concessit: adeoqueve honoravit; ut in comoediis ipsa Regis filia sustineret etiam personam. Bellaius, libr. 3. fol. mihi 236. Sed refert tamen Conradus Brunus, hîc libr.. 5. cap. 8. moribus receptum esse, ut praesentes Electores, ab sentium Legatis, in sedendo praeferantur, idqueve et inter Principes se animadvertisse testatur; ut scilicet praesentes etiam inferiores, superiorum Legatis in sessionibus praeferantur, quod et tradit Guetta, consil. 1. num. 6. In praesente enim Principe, reverâ Maiestas; in Legato tantum dignitas aliena; In Principe rei veritas; in Legato effigiata et adumbrata est. Ut autem umbra cedit luci; ita Principi Legatus. Quamvis enimfictio tantum operetur, quantum rei veritas ipsa: ut tenent Doctores communiter, tamen ubi veritas et fictio ad idem collimant, veritas praevalet fictioni, l. 23. ibi Gothofredus et Bartolus, ff de liber et posthum. Textus est in hunc sensum, in Aureâ Bullâ Caroli IV. tit. 25. §. wann aber penult. addatur Coleri Dissertatio, de Iure Imperii Germanici, sect. 68. ubi in Comitiis Noribergensibus, Anno M. D. XLII. Caroli V. Legatos, postpositos esse Ferdinando germano refert. Quo videtur etiam illud apud Sleidanum, libr. 2. circ. fin. mihi pag. 46 collimare, quod Dux Clivensis praesens, noluerit absentis Electoris Saxoniae Legatis cedere, ut et conscientiâ Britannicorum et Pontificiorum Legatorum;


page 58, image: s058

qui ne Principibus Imperii postponerentur, noluerunt accedere. Et hanc sequitur etiam sententiam Daniel Otto, in iur. public. cap. 18. p. g. 425. Dissentit Paschalius, cap. 38. et seq. ac memorat idem Brunus, quomodo Legati Papae, Caesaris, aliorumqueve Regum et Principum, in Comitiis soleant sedere. Et nempe Caesaris Legatus obtinet locum summum: iuxta eum Pontificis a dextris collocatur Legatus; Caesare autem praesente, Legatio Papae propriâ aliquâ sede, e conspectu Caesaris, honorifice instructâ et ornatâ, locatur. Atque idem Rege Romanorum praesente, cum Oratoribus Caesaris observatur; ut non a latere, sed e conspectu Regis sedeant. Est enim Rex Romanus perpetuus Caesaris Vicarius, et Legatus primarius. Pariter item aliorum Regum, gentium, et populorum Legationes, sive praesentibus, sive absentibus Imperatore et Rege Romanorum, in consessu Procerum, non quidem inter ipsos, sed intra ambitum, in sede aliquâ, vel a dextrâ, vel a sinistrâ paratâ, accipiunt locum. Porro autem Legato Monarchae, ad quem missus est, primum locum concedere absonum non videtur; Summus enim Monarcha quilibet in territorio suo, nec ibi maiorem ullum agnoscit; non igitur hîc fictio plus operari debet, quam rei veritas, nec sit discipulus maior suo Magistro; cum licer mittens ipse praesens esset, superiorem non teneret (nisi ex familiaritate, nox ex iure) locum. Et hanc sequitur sententiam Paschalius, dict. loc. cap. 38. et seq. et Aurea Bulla Caroli IV. tit. 3.

VII.

Incumbit autem maxume Legato, tueri Principis sui locum, nec ulli cedere inferiori, superiorem locum adfectanti. Hotomannus; num 21. etc. Albericus Gentilis, hîc libr. 3. cap. 19. Et Arsaces Legatum suum occidit, quod cesserat Syllae: ut refert Plutarchus. Sunt non raro etiam cruentae hâc de re inter Legatos altercationes. Ita Bellieure, Galliae Regis Legatus, in Hispanum gladium intentavit. Refert etiam ridicula exempla, dicto loco, Hotomannus. Poloniae Regis Legatus, cum Legato Portugalliae de praecedentiâ certabat. Lusitanus, prior in Ecclesiam venit. Polonus superveniens, fingit se colloqui cum Lusitano velle; eiqueve porrigit manum. Lusitanus nil sinistri suspicans surgit, Polonus sedili, quod ille reliquerat aliquantum, dextre se ingerit, et ridendi materiam praebuit Imperatori Sigismundo) aliis que, qui aderant praesentes. Warsevicius refert duorum italiae Principum Legatos, Prage supra pontem occurrentes: cum neuter honoris locum alteri cedere vellet, totâ fere die constitisse, sequeve omnium risui exposuisse. Tutissimum est, hâc in parte vitare occursum, nec in uno eodemqueve loco convenire. Ceterum plerunquefit, ut iudicio illius, qui colitur fre quentiâ Legationum, Legatis hic aut ille


page 59, image: s059

locus Designatore monstreturut suus. Tunc Legatus, in hoc se erigere debet, ut huius tantae rei, non omnem iudicationem patiatur esse illius, ad quem aditum est; sed et suam: non ut ipse quempiam cubito depellat, sed ut ne quis ipsum. Paschalius, cap. 67. Ergo debitum locum, vel saltem litigiosum, tam in sedendo et procedendo, quam subscribendo defendat, quantum potest Legatus: ac si superiori potiri non concedatur, saltem in dubio pendere faciat; vel si quid in dubio admissum, annectat protestarionem de non praeiudicando, quam Actis inseripetat. Quod si plane denegari videat, potius abeat, quam illud admittat. ita passim videmus In Reichs Abschieden hanc clausulam extare: Es soll da beneben die Session vnd Stimmen / auch die subseription einem Jeden an seinem hergebrachten gebrauch vnd Gerechngkeit gantz ohnnachthailig / ohnschädtlich / und ohnvergreisslich sein. Ita Bavariae Ducis Legatus, in Concilio Tridentino, cum de praecedentiâ Venetis litem moveret; admonitus ad fratribus, in Conciliis Religionem, non Regionis sessionem curari, protestationem de non praeiudicando addidit; quae ut Actis inseratur, petiit. Cui respondit Venetus, eum et hâc, et aliâ vice cedere debere: hocqueve annotari iussit. Petrus Iustinianus, de reb. Venet libr. 14. in fin. Ita David Ungnadius, Legatus Imperatoris, cum Sultano Musulmannorum valedicturus erat, et a Persico Legato primum locum sibi cerneret praereptum; insalutato Sultano discedere voluit: quâ re animadversâ, Bassa Vezirazemes, Persam licet Mahumetanum, inferiore sedere iussit loco. Dn. Arumaeus, in iur public part. 1. Discurs. 1. ita Elector Coloniensis, cum Moguntiae favere videretur Henricus VI. Imperator, Abbati Fuldensi, litem Coloniensi moventi: Elector potius abitum tentavit, quam ut hoc admitteret Vide plene Dn. Arumaeum, iur public. part. 2. Discurs. 1. Sic cum Papa priorem Gallico, posteriorem Hispanico locum adsignaret Legato; abiit potius Hispanicus Legatus. Petrus Iustinianus, de reb. Venet libr. 16. pag. 314. num. 40. Et Kirchnerus, libr. 2 de Legat cap. 5 num. 89. testatur, se vidisse in Comitiis Deputatos, eam ob causam congregatione publicâ se abstinere, et domum sine suffragio et votoremeare In congressionibus etiam Legatorum, Legatus alium prior non adeat; sed aut alterum ad se venire curet, aut ad medium quendam locum pari passu contendat. Sane hîc cum Persio exclamare liceret:

O quantum est in rebus inane.

Sed ita observatur, a quâ ut recedatur observantiâ, fas non est: dignitati enim ne punctum decedere allaborant Imperantes; in augendâ eâ omnibus incumbunt nervis. Ita cum pax tractanda inter Gothos,


page 60, image: s060

et Valentem Principem Romanum esset; post altercationem de loco, in medium flumen utrumque venire placuit. Et ad hoc exemplum Iustini et Cabadis Legati, in ipsis limitibus Romani et Persici Imperii, congressi sunt. Ita sub Carolo Magno in congressu primorum Franciae et Daniae, super fluvio Aegodora; Iureiurando utriusque gencis pacem firmatam esse, refert Paschalius, cap. 39. In collocatione Legatorum videat Princeps, ne Iuribus alterius gentis praeiudicet; sed neutralem potius se praebeat: et si non possint partes ami ce conciliari, in dubio litem faciat pendere. Sessionis enim praerogativa, periculi plena est; Dn. Arumaeus, in Aur. Bull epist. de dicat. huic se non implicet, nec alterius partes sequendo, alterius inimicitias sibi creet. Ad hoc autem malum vitandum convenire, Paschalius ait, cap. 67. in orbem sedere, ubi nulla praerogativa, nulla iniurias nullibi primus, nullibi ultimus locus. Quo etiam fortem pertinere ait dicto loco, altennative item sederereceptissimum est, ut primus actus sorti committatur; id quod medium laudabilissimum esse, et inter Principes non insolitum, sed maxime usitatum, referunt in votis Aulicis, in Caus. Vinar. et Altenburg. Duc. Saxon. Adsess. Aul. Caesar. Wackh. et Hegenmill. part. 18. ex Tiraquello. His item altercationibus, unum post alium admittendo, praeveniri potest. Inde Burgundiae Duce, annitente primum locum Electoribus praeripere: ut suum locum Electores retinerent, Burgundus a fronte Imperatoris relatus fuit inter Regios Oratores. Dn. Arnmaeus, in iur. public. part. 2. discurs. 1. etc.

VIII.

Praeterea si plures concurrant Legationes, non semper primum dicendi locum affectat dignior auctoritate, Paschalius, dicto loco. Sic in Consilio Aetolorum, apud Livium, libr. 21. Etsi primus erat locus magnitudinis Romanae, tamen permissu Legatorum Romanorum, Athenien ses et Macedones, primo loco dixerunt. Ipsi ultimum maluerunt, ut obiectis respondere possent.

IX.

Et nunc de securitate Legatorum agam. Publico gentium, lno Divino Iure, inviolabiles, sanctiqueve semper habiti sunt Legati. Paschalius, cap. 23. Et hoc nec Iurisconsultis nostris ignotum est. Ita enim in l. ultim ff. de Legationib. respondet Pomponius ICtus: Si quis Legatum hostium pulsasset, contra Ius gentium id commissum est. Quia sancti habentur Legati: eorumqueve corpora sancta sunt, ut Varro scribit, libr. 3. de Lingu. Latin hisqueve de rebus iudicabat Fecialis. Cuiacius, libr. 11. observat. cap. 5. Et eum, qui Legatum pulsasset, dedi hostibus, quorum erant Legati, Quintus Mucius, solitus est respondere; hacqueve ratione plenius hostibus satis fieri, Romani, quam sripsi in tales Legatorum violatores animad verterent, reputarunt: dum


page 61, image: s061

videlicet illis, ultionis fuae arbitrium relinquebant, argum. l. devotum 5.C.de metaterib libr, 12. Adeo ut si talis ab hostibus nonreciperetur, non amplius Civis Romanus remaneret, dict. l. ultim ff. de Legationrb. l. 4. ff. de captiv. et postlim. revers. Traditumque est, Principis Maiestatem laedi, Legatis, qui apud ipsum sunt, laesis. Quod inde est, quia fidem publicam Legati usurpant, Principisque et publicam idcirco violat fidem, qui violat Legatum. Gentilis, hîc libr.2.cap.13. Imo in Sacrilegii incidunt poenam, et Iure Canonico excommunicantur, Bechtius, de securit. et salve conductu, thes. 176. qui thesi eadem ex Dn. Rutgero Rulando, libr. 1. de Commissar.part.1.cap. 5. num. 3. deducit, quomodo Caesareum Commissarium violans puniatur. Et non solum a privatis laedi Legati non debent, sed nec publicâ auctoritate id fieripotest. Ius namque admissae Legationis, hoc in se continet, ut inter hostium tela, tuti et securi versentur admissi, l.7.ff.de vi. public. Ac si dum admissa Legatio sit, interea, utriusque armorum faces exardescant; nihilominus Legatorum libertas, salva maneat et securitas, Conradus Brunus, hîc cap.1.libr.4. Albericus Gentilis, hîclibr.2.cap.1.et dict.cap. 13. Kirchnerus, libr.2.cap.1. late Franciscus le Vayer, hîc cap.4.per tot. Hotomannus, hîc,cap.4.num.1.etc. Poncetus, decivib. municipalib. nu. 18.fol.230.etc. Casparus Facius, in politic. Livian.part.1.artic.29.novissime et latissime Clarissimus Dn. Iohannes Georgius Bechtius, in tom. 2. Disputat. Basileens. Disputat. de securit. et salve conductu. thes. 173. etc. Namque in saepe dict. l. ultim. ff. de Legationib. Pomponius ICtus diserte respondet; Si cum Legati apud nos essent gentis alicuius, bellum cum eis indictum sit, responsum est, liberos eos manere; quodcerte non aliis hominibus contingit, qui siita apud hostes Principis sui deprehenduntur, servi eorum fiunt. Et hoc si non esset, ommis aliâs cum liostibus suscipiendarum tractationum occasio deperiret. Balthasar Ayala, libr. 1. de bell. cap. 9. Legati hominibus DEUM placant, et adversarios hostibus reconciliant. Qualis itaque iniquitas peioragi posset, quam si Legati, qui pro Iustitiâ loquuntur, interirent. Eoque intuitu. apud Egesippum, libr.1. cap. 36. Herodes inquit: Inter arma hostilia, sola Legatio pacis sequestra est. Sed Legati, ut Iura ea habeant, eos Legacos esse, constare debet, Bechrius, dict.loc.thes.180. Etenim praeter suspicionem, quae subest, ignoti etiam nulla scientia exsistit. Et est hîc culpa penes ipsum Legatum; silaedatur. Paschalius, hîc cap. 3. Hincqueve Legati, cum a Romanis ad hostes, clarigatumqueve mitterentur, verbenâ coronari solebant, ex quibus unus Verbenarius vocabatur; Eamqueve herbam, sagmina vocabant; aliqui Hierobotanen, id est, sacram herbam. Hâc, Iovis mensam verri censebant, hâc domus purgabatur,


page 62, image: s062

lustrabaturqueve. Eam exloco sacro, hoc est, ex arce Capirolii, cum suâ terrâ evulsam, ideo Legati ad foedus faciendum, bellumve indicendum proficiscentes ferebant, ne quis eos tamquam Sanctos violare auderet. Ut et Martianus Iureconsultus refert, in l. sanctum, ff. de rer. divis Necideo solum Legatos occidere, vel rapere in servitutem non decet: sed et nec liceteos pro obsidibus retinere, aut pro aliis an)trwpoleiyi/a Iureve Repraessaliuminter cipere:quod apud Graecos srequentatum, Thucydides et Polybius adfirmant, et Maguentium fecisse Zosimus testatur.

X.

Est porro Ius non violandorum Legatorum, adeo perpetuum et firmum, ut etiamsi id expresse non agatur, vel obtineatur, tacite tamen belli conventionibus insit, ut Legatis hostium securitas servetur. Brunus, dict.cap.1. Et qui bellum denuntiant Legari, vel Caduceatores, sunt securi. Idqueve Ius etiam Tigranes Barbarus, erga Appium Clandium observavit. Plutarchus, in Lucullo. Et Samon Sclavoniae Rex, Feciali Francorum, etiam verbis iniuriosis eundem proscindenti pepercit, Girard. hict.de France, libr. 2 fol mihi 150. sub Dagoberto I. Sic et Chinenses, Legatos honorifice tractant; nec laedunt etiam suspectos. Reverendus Pater, Ivan Gonzales, libr. 3.cap. 23. de l'hist. d. la Chine fol. mihi 100. Quamvis interdum capiantur, ut fecit olim Angliae Regis filius, ei Heral do, qui illum citabat, tamquam subditum, et non venienti bellum denuntiabat. Froissart. libr.1.cap 248. Et sane usrtatum est, capi Nuntios citantes eum, qui non est citandusiut faciunt Officiales Austriaci, si insinuentur Adpellationes, a Provincialibus Sueviae Consistoriis, von den landrgerichrenic. Quamvis ad securitatem Legationis, maxume pertinere videatur (hoc maxume saeculo, ubi nullibi sat tuta fides) numquam mitti eam, nisi explorato, prius queve per praecones impetratâ publicâ fide. Paschalius, hîc cap.22. Sicqueve Ezechias Rex Iudae, non prius Legatos misitad hostem barbarum et impium, populantem omnem agrum, antequam facultatem eius rei per Caduceatores impetrâsset. quamvis quidam putent, si gentium Iura perfidia alicuius gentis non serve; haud existimare debeat Legatus, se fide datâ securum esse. Arumaeus, ad Aur. Bull. Disputat.1.thes. 22. Sed tunc minor est praetextus : et Paschalius etiam obsides exigi posse censet. Ac quoque, quibus praemitten di Caduceatores, nulla facultas est, ut obsidione pressi, signis agunt. Ita Antenor, iussu Priami, non prius ivit ad Graecos, cum mandatis belli penendi, quam ex muro, Legationis ostenderit signum. Dictys Cretensis, libr. 4. Et magis est, ut Ius non adsit Legationis illi, qui nomine, requeve Legatus, advenit, sed interdictum cum esset Legationibus ab eo, ad quem itur.


page 63, image: s063

Albericus Gentilis, libr.2.cap.5. Et ita non raro occurrit in Historiâ Romanâ, denuntiatum Aetolis, habitos eos iripro hostibus, si Legati venirent. Legatis Persei dictum, non venturos tuto. Coriolanus interminatusest, pro exploratoibus se ducturos, qui adfuerint; quod et Athenienses fecerunt, Thucydideteste. Licet hoc Ius rarius, nec nisi ex magnâ caussâ debeat usurpari: nam contra Ius gentium esse, non admittere Legatos, iam modo dixi suprâ, et ex Bodino Dn. Bechtius docet, dict. loc. thes. 178. Iustae autem prohivitionis causae, fuerunt Achaeorum, ne Nuntios, vel regatos admitterent Regum. quoniam sic sollicitari se posse adverterunt; et Senatus Romanus, Legato Pyrthi, nuntiandum Regi iussit, nepostea mitteret Legationem cum donis. Carthaginensibus teiectis, idem dixit; ex more Romano non esse, ut dum hostis in Italiâ degeret, tractarent Romanide pace. Maxentius etiam perfidiae suspectos Legatos repudiavit.

XI.

Insuper securitas veniendi, recedendi quoque includit secutitatem, l.3.C. de navicular libr. 11. late Herculan. Perusius, in tractat. de caution. de non offendend' cap. 30.num.4. Felinus, in cap. ultim.num.1.extr. de treuga et pace, et Clariss. Dn. Arumaeus, ad Aur. Bull. Discurs.1.thes. 20. Pessime igitur fecit Leo X. Pontifex Maximus, si, ut ex Iulio Ferretto, Menochius refert, de arbitrar.iudic.quaest. casu 336.nunr.13.Iohannem Paulum Baionium, salvo conductu libere accedendi concesso, ad se pellectum, recedendi libertate denegatâ, delusit. Falsusqueve est Bellus, in tract. desalvis conductib. qui ambigit, quando sumus in dubio, id est, cum nec clare, nec ex ipsâ subiectâ materiâ apparet, recedendi facultatem fuisse concessum:cum simus in materiâ odiosâ, et in Privilegiis, quae strictam requirunt interpretationem, sed recte ibidem menochius, nam. 17. respondet: salvos conductus odiosos non esse, nec odio ullo laborare, nisi ubi fuerint concessi bannitis: et tum non extendi de uno actu ad alium, cum inteligatur facta concessio, prounâ tantum vice; se din casu nostro unum solum actum esse, iter et reditum; unoqueve alterum praesupponi; sequiturqueve Menochium etiam Alphonsus Moditius, in § Principum placira, dubitat. 213 Sedt??? men Stephanus Poloniae Rex, monitu Turcici Imperatoris, fide datâ ad se Potkovan, militum Ducem, inusitatae fortitudinis evocaverat, qui cum se Regi sisterer, a Legato Turcico incusatus fuit, quod damna contra foederis pacta Turcis intulisset plurimae, capitis damnatus fuit. Cumqueve nonnulli obtenderent fidem datam, Rex eam suggessit interpretationem, quatenus non malam foveret causam. Laurentius Muller / in seiner Septentrionalischen Historien. Sed ut Crantzius, Saxon.libr.11.cap.28. refert, militares viri, suum habent


page 64, image: s064

pretationis genus, in explenda fide, quae in nullis Codicibus invenrtur. Ideoque caute cum iis agendum erit. At semper maior ratio est in Legato: qui ipso gentium Iure gaudet plenariâ securitate, et secundum hane etiam promissio salvi conductus est regulanda, cum per illam Ius illud gentium confirmatum, et ampliatum, non restrictum censeatur. Ac porro securitatem Legatushabet, etiamsi originis eatione, Ptincipi ad quem muttitur, sit subiectus, ut attigi etiam suprâ. Ac licet id neget Hotomannus, hîc cap. 4. nu.23. eo quod semper maneat Ius, quod Domino originis competit, in suos, maxime si ibi reperiatur. Verûm, generali consuetudine introductum esse videtur, ut qui bonâ veniâ Iuri suae Civitatis renuntiat, plane liber abeat, a nexu priori, ut dixi. politicor. libr.1.cap.11.num. 3. Et adest insuper Legatus, non in qualitate Civis, sed ut repraesentans personam Domini mittontis, qui si pro Legato semel recipiatur, etiam ut Legatus tractari debet. Et loquitur etiam Hotoman nus de subditis, clam vel propter delictum qui aufugerunt, hos mittere imprudentia, et tales recipere Legationem stultitia est.

XII.

Insuper quae de securitate Legatorum sunt dicta, ea omnia, ad comites etiam Legatorum extendi solent, accessorii ratione, Gentilis, hîc libr. 2. cap. 15. Keckhermannus, curs. Philosophic. Disputat. 33. quaest. 12. Bechtius, dict.loc.thes. 87. quod Kirchnerus, hîc libr. 2. cap. 1. num. fin. etiam ad eos extendit, qui vilia officia habent. Siquidem vel Scholarium famulis, eadem Privilegia videmus indulta, ut ego dixi, libr.1.politicer. cap. 12. quae ipsis Scholasticis tribuuntur. Et Praesidum comites, Proconsulum, Procuratorum Caesaris, a muneribus vacare, non secus, at que hos Magistratus, ICtus Paulus respondit, in l. 12. ff. de vacat. et excusat. muner. et in l. abesse 32 ff. ex quib. causs. maier. et c. ait Modestinus ICtus, abesse rei publicae caussâ, comites Legatorum, vide Gailium, libr.2.observat. 68. Quaestio autem maior est, num omnes famulos, lixas, seoparios etc. Comites adpellemus? Sane haec quaestio nullam haberet difficultatem, si nomina illorum, exemplo veterum, Actis inscripta essent; quod et adhuc consultum videtur, Daß ein Legat ein Muster Zettel semer Gefährdten vnd Dienervbergebe. Sed et hîc Gentilis, dicto loco, Comites, latiori sumi significatu putat, ac in Iure Civili fieri solet, et omnibus famulis adplicandum, quos pro suis agnoscit Legatus. Ast videatur Hotomannus, hîc cap. 5. num. 1. et 5. hoc item non intelligendum est deiis, qui ut corruptores mittuntur, aut exploratores, ut Paschalius memorat, et exemplis illustrat, hîc cap. 32.

XIII.

Nec solum Legati securi, sed et immunes sunt,


page 65, image: s065

vectigalium exsolutione, l. a Legatis, C. de vectigalib. ubi tamen immunitas ista vectigalium ita restringitut, ut immunes quidem fint a vectigalibus, pro speciebus exportandis: pro iis vero, quas de propriis locis, unde veniunt, in locum, ubi vectigal praestari solet, important, teneantur pendere vectigal. Thomas Maulius, tract. de hemag. cap. 10. nu. 28. hocqueve etiam ad domesticos eorum extendit Hotomannus, hîc, cap. 5. num. 3. si modo non sub huius Privilegii obtentu, mercaturam exercere velint. Legato insuper si commodum hospitium non invenitur, possunt ex communi diversorio hospites expelli. Bechtius, de securit at. et salv. conduct. thes. 179. argum. l. 10. C. de Sacresanct. Eccies. ubi etiam ad hoc allegat Laudensem. Itidem Legato apud extraneos in Legatione mortuo, in eius bonis Ius Albanagii (seu ut fiscus illi suceedat0 non habet locum. In Imperio Romano Iuris id est expediti; ubi etiam omnibus peregrinis potestas datur Testamenti faciendi, et heredem pro placito instituendi, Authent omnes peregrini, C. commun. de successtonib. Apud alios, cum Legatus sit non nisi Iuri gentium subiectus: sequitur, eum Statutis, et Legibus Civilibus non teneri.

XIV.

Laeduntur vero Legati, dictis, factis, et utroque. Dictis, si inclementius adpellentur. Inde enim, immane, quot qualesqueve surgant dolorum aculei. Ob solam contumeliam verborum, Imperia ad ultimonem acerrime exardent: ut est Historias scrutanti notum, et refert Paschalius, cap. 24. Omnia item facta, quibus Legationis impeditur libertas, Iuri gentium inimica esse constat: et tam impii facinoris, tot fere genera sunt, quot generibus iniuriae, humana nequitia, mutuo sese incursat. Tantaequeve pravitatis exempla aliquot, e veterum monumentis, Paschalius, cap. 25. excerpsit, et Conradus Brunus, hîc, cap. 4. nu. 2. Ac exstant etiam in Ecclesiasticis Historiis, similia exempla:utpote Legatorum, Innocentii Pontificis Maximi, et Honorii Imperatoris, ad Arcadium Orientis Monarcham, pro Iohanne Chrysoftomo missorum. Hi, cum Constantinopoli ad portum adpulissent; ab iis, quibus eiusanodi cura demandata fuerat, retro repulsi: conclufi sunt intra Castellum quoddam maritimum, atque variis contumeliis, cruciatibusqueve affecti. Cumqueve ut literas, quas ab Honorio Imperatore, et ab Innocentio Papâ, aliisque Occidentalibus Episcopis deferendas acceperant, darent, exigereturab eis; ii demqueve obfirmato animo recusarent eas, nisi ipsi Arcadio Augusto, ad quem dirigebantur, tradere: adveniens Tribunus quidam, perfracto unius ex Episcopis Legatis pollice, easdem per vim abstulit. Postridiê venerunt ad eos, quia tria milia nummûm darent, ut communicarent cum Attico nuper electo Episcopo, et de Iohannis Chrysostomi iudicio ominno


page 66, image: s066

tacerent: Sed et idipsi penitus agere recusantes, ab eodem Tribune iniecti suntin navim vetustam et patrem; dato pretio nauclero, ut perderet navigantes: verum iidem Divino adiuti autilio Lampsacum adpellentes, inde mutatâ navi in Italiam pervenerunt, post quatuor menses, quam in Orientem fuerant profecti. Baronii Epitomator Spondanus, Anne Christi 406. num 4. Sic quoque Apostolicae Sedis Legati, a Papa nempe Leone missi, impietatibus Eutychianorum fortifsime resistentes, pessime habiti fuerunt, in Synodo Ephesinâ posteriori. Spondanus, annc Christi 449. num. 7. et 12. Eandem fere sortem Apostolicae Sedis Legati perpessi sunt: qui iussu Zenonis detenti; sublatisqueve quaeferebant scriptis, ne Catholicis innotescerent, carcerimancipati fuêre: sed postea blanditiis illecti Achacii Constantinopolitani Antistitis, post adeptam libertatem graviori catenâ praevaricationis adstricti sunt dum contra man data Felicis Papae, non solum eidem Acacio communicârunt, sed et absque contradictione andieruntrecitari in Ecclosiae sacris Diptychis nomen nesandi Haeretici, Petri Mogi, Alexandrinae Ecclesiae invasoris: sicque tandem permissi sunt Romarredire, Spondanus, Anne Christi, 484. num. 2. Hormisda itidem Papa, ad Auastasium Imperatorem propace Ecclesiae Legatos misit: quos cum frustra muneribus corrumpere tentâsset; eosdem navi fragiliac periculosae imposuit cum militibus: quibus vetuit ad nullam Civitatem appellere: ipsitamen operâ quorundam Monacherum Orthodoxorum curârunt, ut Epistolae Hormisdae Papae (secundum quod ipse illis iusserat) publice per omnes Civitates affigerentur, sed eas Episcopi factionis Imperatoris met villius Constantinopolim miserunt: tuncqueve Imperator furore repletus, missâ ad Hormisdam Epistolâ, inter alia scripsit: Se iubere velle, nan iuberi. Spondanus, Anne Christi 517. num. 2. Et postea etiam Thessalonicae, nefaria multa ab Eutychianis in Pontisicios Legatos admissa fuêre. Cum enim Iohannes Episcopus, unus ex Legatis Apostolicis, Thessalonieam venisset, ad suscipien dam ab eius Provinciae Episcopis subscriptionem fidei, libelliab Hormisda Papa i Orientem missi: Dorotheus Thessalonicensis Episcopus, non solum recusavit ei subscribere; sed etiam illum publice conscidit: populumque adeo in Iohannem concitavit, ut ei caput duobus locis fregerint, ac renes dissipa verint; occidissentqueve penitus, nisi Ecclesiae, ad quam confugit, reverentiâ vindicatus evasisset: duos vero ipsius servos, atque hospitem, qui eum domo susceperat, necaverunt. Spondanus, Anno Christi 519. num. 10. Male pariter suscepti sunt, Nicolai Pontificis Maximi Legari, ad Michaelem Constantinopolitanum Imperatorem, et Photium ex Laico


page 67, image: s067

Episcopum factum. Spondanus, Anne Christi, 860. num.2. et Anne Christi, 860. num. 2. et Anne Christic 861. num. 2.

XV.

Et debent qui Legatos mittunt, illatam ipsis iniuriam, omnino ulcisci, acerrimequeve vindicare. Siqui dem illa, adeos quoque, qui eos mittunt, spectat, illisque illara censetur. David propteriniuriam Legatis suis illatam, a Rege Ammonitarum, bellum ei intulit; ac de DEO, propter huiusmodi iniuriam pugnaturo securus, fortiter eum, cum totâ gente devicit. 2. Samuel. cap 10. et 11. Iosephus, antiquitat. Iudaicar. libr. 7. cap. 6. Romani Corinthum, totius Graeciae lumen. exstinctum voluerunt, propterea quod Legati superbius adpellati essent, atque ita verbo tantum violatos ulti sunt, ut Cicero, in Orat. pro Lege Maniliâ, in quâ fuadet, ob eandem causam, Mithridati bellum esse inferendum. Plura habet exempla Brunus, hîc libr. 4. cap. 3. et Gothofredus, ad l. ult. ff. h. t. Albericus Gentilis, libr. 2. cap. 14. Hotomannus, 4. num. 2. Reverendus Pater, Adamus Contz, libr. 10. politicer. cap. 7. §.1. Clodovaeus item Rex Francorum, adversus Gothos exercitum conflavit, ut in iuriam, quam Legato eius intulerant, vindicaret. Quod talirationis genere (quam ad exercitum eum habnisse Aimoinus refert, libr. 1. de geftis Francor.cap.20.) declaravit: Virtutis, inquiebat, vestrae, fortissimi commilitones securus, animositatem vestram nullius adhortationis in digam iudico, quam adeo hostes extimuerunt, ut Legatum nostrum infandâ caede, perimere vellent. Ostendunt profecto, se totius iram gentis non posse perpeti, qui unius expaverunt constantiam legati. Hoc solum vos nosse cupio, pro Divinis simul, humanisqueve Legibus, quae iniuriarum immunes esse sanciunt debere eos, qui mediatores hostilium efficiuntur armorum. Interarma namque hostilia, sola Legatio, pacis sequestra est. Exuit Hostem, qui Legatione fungitur. Festinemus igitur ad proelium, et de divinâ protectione confifi, hostiles phalanges aggrediamur intrepidi. Fuit autem iniuria, quam Gothi Legato intulerant, talis. Quadam nocte, dum ille in solario cuiusdam domus dormitum isset, Gothi tabulatum, quod ante lectum eiuserat, destruxerunt; qui ad requisita dum surgeret naturae, pede lapso corruit, brachioqueve contrito, vix vivus evasit. Sic et Carolus Magnus Imperator contracto exercitu, adversus Saxones transalpinos, qui Legatos eius interfecerant, ut in foedisragos et desertores arma corripuit: et ultor necis Legatorum suorum, quic quid Saxonie. inter Albim et Wesuram intererat, totum ferro et igne vastavit. Aimoinus, libr. 4. cap. 86. Illud etiam a maioribus observatum est, ut Legatis occisis, statuae pro rostris publice ponerentur; scilicet ut qui ob Rem publicam mortem obierant, his pro brevi vitâ, diuturna


page 68, image: s068

memoria redderetur, ut Cicero inquit, Philippic. 9. simulatque, ut huiusmodi honore, homines animati, in bellis periculosis, Legationis munus, alacrius obirent. Qui vero, Legatos suos, vel ab iniuriis non desendunt, vel violatos non vindicant; quoniam sidem ipsi quam debent, non praestant, non minus laedere eos, quam hostes intelliguntur. Quin et Divina Iustitia, non hoc scelus inultum smit. Alicubi Ammianus: Vigilat Iustitiae oculus sempiternus, ultricesque Legatorum dirae. Item Legatorum iniurias, sempitetnus vindicat Iustitiae vigor. Appianus, in select. Atque ita (mala recensuit, quae Senonibus ob violatos Romanorum Legatos obtigerant) Senones ulta Nemesis est. Nemesis, quae Divinae Iustitiae Nuntia, a Platone, libr. 4. de Legib. nuncupatur. Et belle hîc, Nuntia Nuntios vindicat. maxima itaque sanctio est, quae sanctum Ius istud facit, et plura ultionis genera, in eos. qui Iusgentium violârunt in persona Legatorum, congessit Paschalius, cap. 26. Kirchnerus, libr.2.de Legat. cap.1.num. 48. Sane Legatis publicomandato violatis, bellum iuste violantibus inserri potest, argum.can.Dominus, caus. 23. quast.2.unde nullam belli indicendi causam iustiorem esse, Kirchnerus, libr. 2. de Legat. cap.1.num.52. ex Polybio ait; addatur Schonborner, libr. 3. politicor.cap. 27. Crügerus, Dispurat. politic. 6. thes. 27. Imo etiamsi contumeliose habititantum; bello adoriri violantes possint. Id quod probat generalitas, dict. can. Deminus, et 2. Samuel.cap.10. multisqueve aliis id firmat Paschalius, cap. 24. et 25. Sic cum Corinthii, populi Romani Legatos, iniuriosius non solum appellâssent, sed et sordibusperfudissent: Corinthus soloaequata est, omnisque tractus usque ad Macedoniam, populi Romani Imperio cessit. Vide etiam Dn. D. Thummium, in tract. de bello, thes. 24. Ob Legatos autem a privatis violatos, nequaquam bellum inferri permittimus; nisi populus, a cuius inquilinis violatio fuit facta, Iustitiae detrectet administrationem. Iniquum enim esset, onnoxios malevolorum luere malefacta, l.26.ff.de poen. can. 1. distinct. 56. 1. 14. §. 3. ff. quod met. caus. l.3.§.9.ff. de munerilr. et honerib. Nec bellum illis licet inrentare, qui sereferunt ad satisfactionem. Dn. D. Thummius, dict. locthes. 26. etc. Aliud vero respondendum est. si populus tradere nodit violantes. videretur enim hoc casu mandâsse, argum. l. final. C.ad Senatuicons. Macedon.cap.10. extr. deregul.iur.l.1.§. 14. ff. de vi et viarmat. Atque sic invadi possunt, vel Repraesaaliae concedi. Iustitiam etiam denegantibus, aequiparanturilli, qui dolose et apparenter tantum, offerunt satisfactionem: ut est exemphum in Nicanore, 1. Maccabaer. cap. 14. in hosigitur et bellum suscipere liberum erit, Dn. D. Thum. mius, dict. lec. thes. 26. in fin.


page 69, image: s069

XVI.

Violatori autem Legationis, talio reddi haud facile debet. Gentilis, hîc,libr.2.cap. 6. Equidem nil, ut puto, socordius est illo, qui quem violandâ eius Legatione exacerbavit, ad hunc ipse suam mittereaudet. Quae si pari atrocitate excipitur, et homini impudenti iniuria reponitur; nonnullis viden possit Legatio nequaquam violata; sed occasio ultionis potius scienter exspectata. Vide Paschalium, cap. 28. Nec desunt etiam huius talionis exempla. Ettamen impium et inhumanum esse videtur, si id fiat. Vergeret namque hoc in praeiudicium tertii (Legati scilicet innocentis) qui semel securitatis Ius, etiam pro suâ personâ acquisivit; quod ipsi facto alterius Domini nempe sui, auferri nequit. Non hîc necessitas defensionisobtendi potest: nec enim hocce facto defendimus nos, nec nostros recuperamus. Et pertinet hûc, quod Iulius Caesar, admissam in se perfidiam, noluit imitari. Suetonius, in eius vitâ, cap. 75. Nec obstat, quod Obsides Iure stricto, occidi queunt, si violetur fides:ii enim hoc fine, et ut fidei pignus dati fuerunt. Sic Maior Africanus, nihilominus Iura Legationis adservavit Carthaginensium Legatis, in castra Scipionis tempestate depulsis:licet antea Carthaginenses, nefarium facinus, in Carthaginenses perpetrâssent. Rogatus, inquit Appianus de bello Punico, Scipio, quid fieri illis Legatis deberet; Nihiltale, respondit, quale Carthaginenses. Ita Iulius Caesar, libr. 4. de bell. Gallic. Germanorum Legatos, a quibus sub specie induciarum delusus erat. retineri iubet: hostibus postea fusis, Legatis abeundi potestatem fecit: illisquemetu Gallorum manendi animum gerentibus, libertate frui concessit. Aliud autem tunc responderem, si Legati nostri adhuc detineantur; tunc enim ut alieni, Obsidum loco, et ut tessera sint salutis Legatorum nostrorum, detineri, aerrestarive queunt; Gentilis, dict loc. Ita Franciscus I. Rex Galliarum, cum a Carolo Imperatore suum Legatum detineri audivisset; ipse quoque detinuit Legatum Imperatoris. Guicciardinus, libr. 18. aliaque exempla Paschalius habet, cap. 28. sol. mi In 136. Et refert Frontinus, libr. 1. de Stratagem. cap. 8. astutum commentum earum Civitatum, quae bello Punico, destinaverant deficere ad Poenos. Hae cum idagerent, ut datos Romanis Obsides, priusquam desciscerent, recipere quirent: simulaverunt seditionem inter finitimos ortam, quae Ronianâ auctoritate dirimi deberet. Ergo ad id missos a Romanis Legatos, velut contraria pignora retinnerunt; nec prius eos reddiderunt, quam suis receptis.

XVII.

Mentitam, falsamqueve Legationem, nullum Privilegium praebere apertum est. Albericus Gentilis, hîc libr. 2. cap. 2. Hotomannus, 4. num. 18. et seq. adde et Paschalium, cap. 74. Mentiturautem


page 70, image: s070

Legationem quis, qui Legatus etsi sit; non est tamen ad eum, ad quem se missum adfirmat. Mentitur et ille, qui ad neminem est Legatus, qualis nostrâ memoriâ, nescio quis Nobilis Scotus, Legatum se Regis sui finxit, literasque et sigilla supposuit falsa: sed in Palatinatu captus, in Angliamqueve reductus, mortis ibi supplicio adsectus merito fuit. Hotomannus, dict. num. 18. Tandem etiam mentitur, qui nomen Legationis non profert tempore suo: quos quoque postremos, excludunt a Iure Legatorum. Etenim nomen, quodspernimus profiteri, mox patrocinio nobis esse, cum id volumus, sane non debet. Estque rationis summae, ut quod nolueris, quando debebas; id cum velis, non possis, l. 1. ff. de lur. Cedicillor. l. sigenero. C. de iur. dor.

XVIII.

Ad hostem vero missi, an intercipi queant? dispuratum acorrime suit, inter Carolum V. Romanorum Imperatorem, et Franciscum I. Galliae Regem; cum Fregosius et Rinco, Gallici Legari, quod occulte per Italiam, ad Turcam contenderent, inibiqueve multa in perniciem Imperatoris, ac Imperii, imo totius orbis Christiam, molituri: capti occisique fuerunt; Quod Galli impatientissime tulerunt, et nt contra Ius gentium, omnemqueve contra aequitatem factum, omnium in Principum Aulis, conquesti sunt. Historiam habet Bellaius, libr. 9. fel. 913. etc et 923. Sleidanus, libr. 15. Et de eâ iniuriâ abhuc dum in libris suis, de Republicâ, cap. 6. libr 15. fol. mihi 618. Bodinus conqueritur graviter satis. Casum etiam huius quaestionis habet Sleidanus, libr. 14. et Hortlederus, tom. 1. Vom Schmalkaldischen Krieg/libr. 4. cap. 5. fol. 51. et seqq mult.ubi Philippus Hassiae Landgravius, operose se defendit, quod Henrici Brunsvvicensis Catholicae Religioni addictum Secretarium, per suas terras transeuntem detinuerit; literasqueve quas habebat, resignârit. Refert quoque Historiam hanc Laurentius Surius, in Commentariis suis, sub Anno Christi 1538. ad fin. et ait, habuisse hunc Secretarium, apud se literas Principis sin, ad Archiepiscopum Moguntinum, et Heldum Caesaris Legatum: eas utrasque et quaedam alia Secreta, Landgravium resignâsse, et legisse; ipsumque Scribam capti vum detinuisse, hancquerem, primo quidem ipsi Principi Henrico, magnam calamitatem, sed non paulo maiorem Landgravio ipsi attulisse. Kirchnerus quidem, libr. 1. cap. 3. num. 18. etc. Carolum V. praedictos Gallicos Legatos punientem, ita defendit, quod hoc fecerit Iure Imperii Universalis, et Monarchici: quod Imperatori competit, ut Domino mundi:sed haec ratio, vel infirma, vel apud multos non valida censetur. Ego potius generaliter concludo, Ius Legatorum. nullam praestate securitatem, nisi apud eos, ad quos missi, et contra quos missi non sunt. Albericus Gentilis, hîc libr. 2. cap. 3. Hotomannurs,


page 71, image: s071

4. num. 20. et 21. Forstnerus, in bypomnem. politic. num. 43. adde Börtium, apud Arumaeum, tom. 1. Iur. public.Discurs. 14. thes. 16. liter. C. Et ex naturâ Relationis, regulariter non sunt Legati, nisi respectu eorum, ad quos ablegati. Ad hostes ideoque qui mittuntur Legati, eos ex Iure defensionis intercipere licet; quo Iure scilicet concessum esse videtur, ut omnis hostis (hostiles) conatus, modo quolibet possibili avertamus. Hostilia molientes, si passiparia sunt, non habent, quod iuste doleant: non magis, quam miles quisquiam, qui parci sibi ab hostilius velit, quod ipse non pro se, sed pro Principe suo pugnet. Ita intercepti sunt ab Atheniensibus Regis Persiae Legati, ad Lacedaemones proficiscentes. Thucydides, libr. 2. ubi vide Illustrem Enenckelium, in notis, num 93. Xenophon ipse non abstinuit, quin captos alio proficiscentes, Legatos adser vandos iuberet, libr. 6. de expedit. Cyri. Sic apud Livium, decad. 3. libr. 3. Legatos Carthaginensium Romani interceperunt, ad Regem Mac edoniae euntes. Et inde ne Nuntii, vel Legati, perterram hostilem transeuntes intercipiantur, Mendicos (tamquam homines omni suspicione carentes) solere mitti, Cominaeus probat, libr. 1. cap. 5. fol. mihi 370. Non equidem temere litibus ansa est danda, quae ex tali interceptione oriri solent. Inde cum unitae Batavorum Provinciae, Friderici II. Daniae Regis Legatos, ad Hispaniarum Regis belli Ducem intercepissent; ille rursus pro liâc iniuriâ ipsis octoginta naves intercepit. Bôrtius, supr. dict.loc.thes.16.liter. B. ex Metterano, Annal. Belgicor. libr. 14. Necsemper negliguntur Legationes tales: quemadmodum Steplianus Kakasch, Legatus Imperatoris ad Persam, transiensper Poloniam ad Moschos, Polonorum hostes; quamvis irrisus, cum ad Moschos se missum diceret, quod Imperator Romanus, non cum aliis amicitiam coleret: tamen libere dimissus fuit. Tectauder, in itiner. Persic. ubi etiam alium Legatum Imperialem, per Poloniam in Moschoviam eodem fere tempore libere transiisse refert. Sed tamen securitas propria, vel incuriâ, vel humanitatis affectatâ famâ non est negligenda. Ergo saltem excuti, vel transitus ei denegari debet. Sic cum Gallus, liostis Caroli V. Imperatoris, Fecialem ad Comitia Spirensia misisset, ut. Status Imperii ab Imperatore alienaret; magnum capitis periculum illum adiisse ipsi dictum, ideoqueve domi se continere iussus, nec ullum in colloquium admittere privatum: ex clementiâ tamen, ipse delicto condonato dimissus fuit. sleidanus, libr. 15. pag, mihi 405. Ex pari humanitate, vel metu. potius, Salmanasseri Regis Assyriorum Legatus, animum populi a Rege deflectere laborans, libere dimissus fuit, 4.Reg.cap. 18. Verum, si sperte constar, eum propter alia et separata negotia missum; putarem


page 72, image: s072

securitatem concedendam esse. In notoriis enim cessant presumptiones, l. 137. §.2. in fin ss. de verbor. obligationib. Wesembecius, in paratitl. ffor. de probationib. num. 14. Inde Carthaginensium Legatos, mviolatos dimisit Alexander Magnus captâ Tyro:apud Curtium, libr. 4. quia aderant illi, ad celebranda anniversaria Sacra. Ergo tranfire volens per aliena territoria, tutissime facit, si per Apparitores sollicitet de transitu Dominos. Dn. Arumaeus, ad Aur. Bull. Carol. IV. Disputar. 1. thes. 19. quod inprimis in illis obtinet Regnis, per quae non patet sipe Diplomatibus iter; ut de Moschoviâ testatur, itinerarium Persicum Tectandri. Et in Insubriâ capitale esse, occulte per Provinciam transire, habet Börtius, thes. 16. liter. B. Et ita etiam in Imperio Germanico morihus receptum esse, remissive tenet, thes. 22. liter. B. ubi et Sueciae Regis Legatos detentos esse monet; quod salvum conductum non petiissent, ex Chytraeo, historiar. libr. 10. Si vero Legati non ad hostem cant, nec ut contra Principem, per cuius territorium transeunt, aliquid moliantur; tunc Legatis etiam ad se non venientibus, multa omnem praestare Principem debere, expeditum est. Paschalius, hîc cap. 30. Pateant igitur Legatis viae; quibus ut obstruantur, nulla est causa Et id facien dum etiam est; tempore belli, interritoriis eorum, qui volunt esse Neutrales. Hotomannus, dict. num. 20. quod scilicet utriusque partis Legatis transitum permittere, nec eos excutere debent. Et ex hactenus dictis, patescit aequitas Iudicii Cameralis. Cum enim aliquando quaerebatur, si Legatimferiorum Principum arrestetur, qut aliâs iniuriâ adficiantur, anne tamquam in facto omni Iure probibito, statim sine clausulâ, Auss die vier Fäll / mandatum in Camerâ, adversus arrestantem, aut iniuriâ adficientem, petenti Legato, eius ve Principi, debeat decerni? Id quod Dominis Cameralibus displicuit, eo quod censebant, causae quadam cognitione opus hîc esse. Bechtius, de securit. et salv. conduct. num. 177. Sitamen Princeps ratione Legatorum supplicâsset, super constitutione Arrestorum, Processus decreti fuissent, ut est in Srmphoremat. tom.3. qui preiudicia Cameralia habetin verbo, Legatus. Et etiam Nuntii per omnium fines liberum transitum habent, Darunb sie Bottenbuchssen tragent Ac refert Stumpff, libr. 9. fol. 282. eam ob causam Helvetiae pagos, Gallis movisse bellum, Daß Ihnen ein Lauffer ertränckt worden.

XIX.

Legati, speculandi caussâ, qui vere mittuntur, non admitti possunt; ut et ii, qui gratiâ fallendi. Casparus Facius, axiem. politis. 36. Quomodo enim Iure Legatorum inviolabili se poterunt tueri, qui non missi sunt, nisi ut fallant? Ita Caesar Tenchterorum Legatos, cum ante petitis induciis, ex improviso Romanos aderti essent, detinuit:


page 73, image: s073

stoliditatem ratus esse, fidemerga homines infidos acperiuros. Sic et Paulus IV. Pontifex Maximus excusaripotest. quod Albani Legatum, cum sibi ab Hispano verba dari putabat, in carcerem, nullâ Iuris gentium habitâ ratione conici iussit, contra as Thuanus sentit, libr. 17. Et inde porro Legati, gravius aliquid in Principem, ad quem ablegatisunt, si committant; etiam pro admissi mtione puniri queunt. Ac generaliter. Legatus delinquens (multoqueve magiscomites eius) citra Iuris gentium iniuriam, comtemptumve, licenter capi, tetineri, ac puniri quoque potest, ab eius Principis Magistratu, cuius Imperium, Maiestatemve laesit; Arumaeus, volum. 1. deiur. public. Discurs. 12. ac ad Aur. Bull. Discurs. 1. thes. 21. Bechtius, de securit. et salve conductu, thes. 181.183.etc. Auctor Tractatus, Argentorati, Anno Christi 1606. Zetzneri sumptibus impressi, cui Titulus, Quaestio vetus et nova, Au Legatum, adversum Principem, vel Rem publicam, ad quam missus, delinquantem, liceat punire? Hotomannus, hîc cap. 4. nu. 3. Albericus Gentilis, hîc libr. 2. cap. 18. et seqq. Ipse enim prius qui laesit gentium Iura, indignus est, ut ipsi servetur Iuris gentium fides; In universumque Privilegium amittit, qui concessâ sibi abutitur potestate, can. ubi distimct. 74. Brunus, libr. 4. cap. 4. nec debet inde nasci occasio iniuriarum, unde Iura nascuntur, l. 6. c. und. vi. Theodoretus, apud Procopium, libr. 1. de bell. Gothic. ad Legat. Byzantin. hi condemnationes evitant, quihonestatem servaverunt. Erga eos vero, qui inhoneste, et contra decus saeculi, vel honorem militiae versabuntur, non solum condemnatio mansura est, verum etiam gravior poenastatuenda. Diserte Paulus Iurisconsultus, in l. 24. ff. de Indic. Legati ex delictis in Legatione commissis, coguntur Romae Iudicium pati; sive ipsi admiserint, sive servi eorum. Et quamvis haec Lexloquatur de Provincialibus Legatis; utrobique tamen eadem ratio exsistit. Phileas Tarentinus, cum Remae Legatione fungeretur, ad obsides Tarentinos aditum sibi inveit, eosqueve crebris colloquiis sollicitatos, corruptis duobus aedituis, custodiâ eduxit, et comes itineris factus, cum ipsis una aufugit; unde ab itinere cum illis retractus, et in Comitium deductus; virgis, populo probante, caesus et de saxo deiectus fuit. Livius, libr. 15. Ita Anno Christi 1605. Henricus IV. Galliae Rex Secretarium Legati Hispanici, Ministrum Regium corrum pentem carceri inclusit, et Hispanico Legato, eo nomine conquerenti espondit: Vom estes en ma Cour, et vostre Secretaire est troune a heure induem aveun de mes subiects, qui en me erahissant, complotte de me faire perdre une des meilleures ville de mon Reyaume, centre la foy publique, et le devoir d'un Ambassadeur. En quel lieu avez vous appris, que les Ambassadeurs (eu leurs serviteurs.) tel que vous


page 74, image: s074

estes, peuvent machiner contre l'Estat du prince, aupres duquel ils residente Mercure François, tom. 1. fol. 14. etc. Non quidem ignoro, intuitu et Religione gentium Iuris, benignius interdum cum Legatis fuisse actum, inter dum etiam parcitum omnino. Hotomannus, hic, cap. 4. num. 4. Albericus Gentilis, hîc libr. 2. cap. 18. Verom eiusmodi exempla admirarilicet, nec necessario ea sequi debemus. Et factum hoc, faepe ex Status ratione, ne scilicet hostibus detur honesta occasio belli et offensionis; neque ii conqueri possint, contra Iusgentium Legatos suos esse caesos. Sane quemadmodum ipsi Principi, qui aditur, sancta esse debet persona Legati; Itae contra, ipsi Legato, sancta esse debet persona Principis, eiusque Imperium, ne aliâs Ius unius, iniuria alterius fiat, contra l. 12. ff. ad Senatuscons. Trebellian Aliudest, Legatum violare, aliud Legatum punire. Hoc enim includit, et innuit praecedens delictum; illud iniuriam. Hoc Iuris, illud facti est nomen; sub fide publicâ Princeps, ad quem mittitur, Legatus decipi non debet, argum l. 1. C. de his, quiven. aetat. impetr. Celsus Bargal. de dolo, libr. 1. cap. 6. num. 12. Et iura violanti, si Ius non praestatur; ei non violari, sed Ius reddi censeri debet. Apprime Fabius, declamat. 12. in rem nostram. An existimas, hanc Legatis dari peccandi licentiam, nt quaecumque scelera in eo offioio commiserunt, cum omnibus hâc unâ lege decidant? Onimium invidenda Legationis conditio! Si Legato et crimina, et Legamremittit! Dicere, publice illam iniuriam armis et collatis signis esse vindicandam, ratio non est. Cum longe satius ac consultius sit, publica mala, unius facinorosi poenâ, quam publicis cladibus, et insontium sanguine expiari. Et poena etiam, ipsum individumn sequevens, magis deterret a delicto.

XX.

Nechîc excusat Legatum, Domini mandatum. Hotomannus, hîc cap. 4. num. 8. sed ille tale mandatum tam turpiter accipit Legatus, quam turpiter allegat. Nec enim vel sic relevatur: sed Principem onerat, et se non excusat. Rerum enim turpium, non est mandatum, l. 6. §. reiturpis. ff. mandar. et inde in mal esiciis, tam is qui sustipit mandatum, quam ille qui dat, tenetur, l. 2. §. Pius, ff. de iur. fisc. l. 5. C. de accusarionib. l. 11. §. 2. ff. de iniur. Certe si servi in facinoribus parere Dominonon debent; l. 8. C. de vipublic. quamto minus Legari? Sisubditus occiditur et offenditur, qui pro Principe bellum gerit. cur non Legatus punnetur? Et absonos ideo est le Vayer, hîc cap. 6. qui aiteimpune Legatis licere, sive perfas; sive per nesas, quicquid sibi a Principe mandatum est, exsequi ac perficere. Non impedit etiam, quod Legatus, hand subsit ei, ad quem est Legatus, quodque personam Domini surrepraesentat: ideoque crimen Maiestatis, quod subdirus solum


page 75, image: s075

committit, Menochius, libr. 1. consil. 99. num. 16. etc. Decianus, volum. 1. Respons. 18. num. 320. ei imputari non potest. Namque sortitur quis forum in loco delicti: et etiam hospes peregrinus, subditus alique modo eius est, in cuius territ orio versatur: l. 3. ff. de ossic. praesid, ut Ego docui, libr. 1. politicor. cap. 11. num 30. ubi hanc ipsam de Legatis attingo quaestionem, pluresque allego.

XXI.

Quid autem, si ita distinguamus: Legatum, eiusve comites, contra officium hominis delinquentes; adulterium puta, homicidium, vel simile delictum perpetrando; remitti ad Principem suum debere. Vide tamen Albericum Gentilem, hîc libr. 2. cap. 19. Sin autem directe contra Legati officium quidadmittant, quod non puniret mittens, tunc in eos, ut in hostes animadverti, iurequeve belli saevire licere? Etprius quidena quod attinet membrum: licet sortiatur quis iam dicto modo forumin loco delicti:tamen in contemptum Domini sui vergit, (cuius utpote personam repraesentat) ut alibi puniatar. Quod et civile magis est, nec ratione caret. Legatus enim non est plane ut alius peregrinus: duplexqueve Privilegium quasi habet, ut iam alicubi innui supra, ex propriâ, et ex Domini sui personâ; delinquendo non praeiudicat Principi suo (si ipso inscio et invito fiat) Privilegium Domini et patriae suae non amittit perscelus, nec delictum eius manet impunitum, cum mittatur ad Dominum suum ab eopuniendus. Nec item infrequens est, ut quis propter dignitatem haud forum sortiaturin loco delicti, tot. tit. C. ubi Senater. vel Clariß Inde Kirchnerus, libr. 2. de Legat. cap. 1. num. 126. Persarum Legatos a Macedoniis, apub Herodotum, libr. 5. iniuste caesos dicit; quod Persicis assuetimoribus, liberius cum feminis versarentur, et improbam manum in sinum iniecerint matronalem: ibidem num 129. refertur: Polonorum Legati comite ex sylvâ incaeduâ ligna petente, liberum a Ferdinando Imperatore a poenâ statutâ pronuntiatum esse. Vix igitur probari porerit, quod Amynta, Macedonum Rex, septem Megabizi Persarum Regis Legatos, in Regio convivio, manibus sub vestibus muliebribus ludentes, interfecerit: quam vis id placeat Paschalio, in Legato, cap. 65. vide Bechtium, de securit at. et salvo cenductu, thes. 184 ad fin. Keckhermannum, Disputat. 33. quaest. 11. Et Iulianus Apostata, subdole Legatos a Persarum Rege missos; eo solum nomine, quod Christiani forent, contra Ius gentium iniuriâ affecit: tamquam impios, et Numinum Persicorum contemptores, ex Nicephoro Baroniu, Anne Christi 362. In id enim debuisset animadvertere mittens. Quamvis et tunc, cum conscius est Princeps delicti, et factionis Legati (quando quaestio est d'un faict d'Estat) caute sit proce dendum, nec Iusstrictum


page 76, image: s076

observandum; ut monet Hotomannus, hîc cap. 4. num. 5. qui et ibidem num. 12. dlias distinctiones adfert: inter delictum nempe consummatum, et attentatum, quod et fecit Albericus Gentilis, libr. 2. cap. 21. qui idem etiam putat hic libr. 2. cap. 4. cum regato speculat ore agi durius non posse, quam ut non admittatur, vel expellatur admissus. Nam aliâs improbis lata ianua aperiretur, in Legatos omnes desaeviendi; si ius foret nomine regatiquem spoliare, subditumqueve sibi reddere, quod eum ipse iudicet exploratorem, nec advenisseut Legatum; et idem esse dicit, si Legatus eo solum nomine veniat, ut frustretur, et ludat ac moretur eum ad quem missus. Idemqueve dict libr. 2. cap. 18. numquam ad Legati supplicium perveniri debere contendit; nisi consummatum sit gravissimum delictum aliquod. adde Christophorum Forstnerum, hypomnem politic num. 42. Et etiam Legatus, si hostile quid moliatur, iussu mittentis, non evim poenâ Criminis Maiestatis puniri, censet Dn. Raschius, Dissertat. de Legat. thes. 99. Et saepe Legati custodiuntur, ne communicent cum subditis, et Ministris Principis, ad quem missi: metu coniurationis, proditionisve. Itateste Bembo, histor. Venet. fol. 278. libr. 7. Legato Maximiliani I. sociiisunt atque custodes a Venetis dati; ne quis eum allqui posset, cui Patres id non permisissent. Quod somper in Portâ, seu Aulâ Turcarum Imperatoris observatur.

XXII.

Et porro adeo Legatus ex suâ etiam parte debet fidem servare, pacificumqueve se praestare: ut censeant nonnulliz Legatum non posse in hostem pugnare, etiam regatione defunctum. Casparus Facius, axiom bell. 37. Atque hoc aiunt ex Iure Feciali esse: quo violato, Gallicam calamitatem, non immierito Romae accidisse, reputatum olim fuit. Nam Fabius Ambustus, missus Legatus pro Clusinis, in castra Gallorum, cum asperius sibi responsum putaret; contra Ius omnium hominum commune, hostis ex Legato factus, Gallum quendam deiecit, ac spoliavit. Galli autem omissis Clusinis, exercitum Romam duxerunt, eamqueve incenderunt Sed hoc factum fuit, iam adhuc Legaro exsistente Ambusto. Et ideo ambiguum habeo supra allegatum Faciiaxioma Sed succurrit Cominaeus, libr. 8. cap. 6. fol. mihi 734. qui Orator seu Legatus ad Venetos missus, iam post reditum in Gallica castra, se promediatore gerit, et pacificatore; ac quoque Tassus in Goffredo, cant. 2. num. 95. facit barbarum et ferum Legatum, statim abire post Legationem, et pugnare contra eum, ad quem missus fuit; illudqueve culpat. adde Paschalium, hîc. cap. 27.

XXIII.

Pertinet hûc disputatio inter Franciscum I. Galliae Regem, contra Mediolani Ducem, cuius Langaeus Bellaius, in Commen???ariis suis facit saepe mentionem, puta libr. 4. fol. mihi 350, etc. et


page 77, image: s077

meminit Thuanus, libr. 1. Dux nam que Mediolanensis, punivit Regis Galliae quendam ministrum (sed natione Mediolanensem) de Morveilles, qui simulavit, seprivata sua negotia in Italiâ gerere; in effectu tamen fuit Legatus, aut potius fpeculator; seu eo fine missus, ut fitmatet amicos, quos in Galliâ habebat Franciscus: Vide l'histoire des guerres, entre les maisons de France et d'Espagne, fol. mihi 9. b. et fol. 10. impatientissime hanc iniuriam Rextulit, maxume quia ille Morvillerius, pro Legato a Duce agnitus fuit: seu pro Agentesecreto, qui etiam securitatem habere debet. Hotomannus, hic cap. 1. num. 6. et in gratiam tantum Imperatoris ille punitus fuita Duce, sub praetextu homicidii cuiusdam, quod debuisset a Rege, non a Duce puniri. Vide Montaigne, 1. des Essais cap. 9.

XXIV.

Dixi autem hactenus, Legatum contra Ius gentium agentem, securitate illius Iuris gandere non debere. Sed difficultas maxuma est, quando dicatur contra Ius gentium egisse. Sic si Legatus Principi, ad quem missus, maledixerit, libertateve dicendietiam culpabili fuerit usus, puniri nequit Raschius, Dissertat. de Legat. thes. 96. Albericus Gentilis, hîc libr. 2. cap. 20. huncqueve conferunt, quae Rhodii olim Legati, pro alterius Legationis causaâ, apud Romanos, illisillam ob Legationem infensos dixerunt, referete Livio, libr. 45. Superbiam verborum, iracundi odiunt, prudentes irrident; utique si inferioris adversus superiorem est: capitali poenâ nemo unquam dignum iudicavit. Et in eum etiam sensum, loquitur Legatus Iustiniani nostri, apud Procopium, libr. 1. de bell. Gorhic. Orator, qualiacumque a Principe suo se delegante acceperit, profert: quae si minus proba et recta videntur, non ipse propterea iure est incusandus, sed qui miserit forte culpandus. Sic Livius libr. 8. refert, sinisteritatem ac superbiam Lucii Annii Setini: qui ab Latinis Legatus Romam, ita in Senatuloquebatur; tamquam victor armis Capitolium cepisset, non Legatus Iure gentium tutus, sed tunc Senatus bellum adversus Latinos decrevit; nil gravius statuit in Legatum Nec denique Legatis populi illius, qui Iustitiam nostris subiectis denegat, securitas deneganda; nec ut pro repraessaliis detineri queunt. Schônborner, libr. 3. politicor. cap. 31. Bechtius, de securitat et salv. conduct. thes. 178. in fin. Schneidevvein, ad §. Sanctaquoque, num. fin. et in notis Gothofredus, Instit. de rer. divis. Otto, in iur public. cap. 14. pag. 365. Repraessaliae enim sunt species belli iusti. Gail, libr. 1. observat. 28. et de pignorationib observat. 2. num. 2. et 8. per canon. Dominus, caus. 23. quaest. 2. In bello autem, prout inter amicos, tutus esse de bet Legatus, l. final. ff. de Legationib. schneidevvinus, dict. loc nu. 4. Ut. et datâ securitate, Repraessaliae videntur prohibitae. Exemplum


page 78, image: s078

est in Nundinis, quo tempore bona non possunt pro Repraessaiis capi, l. unic. ibi Baldus et Gothofredus, C. de nundin nec item Studiosorum bona, ut tenent Doctores communiter, in au: hent habita, C nefil. propatr. Berlichius, part. 1. conclus. practicabil. 55 num. 86. Ac similiter, non propterea securitas Legatis est deneganda, si mittens populus foedus rumpat, aluidqueve faciat, contra datam fidem. Sic licet foedera a Carthaginensibus rupta: non tamen licentiam Legationis violandae, populus Romanus sibi in de sumpsit. Nec Mithridate, cunctos per Asiam negotiant es, et hospitantes Romanos, uno die migrare iubente; id populum Romanum ad Legatos violandos concitavit, quamvis effecerit, ut ad arma conclamarent: Kirchnerus, libr. 2. de Legat. cap. 1. num. 100. et seq. Bôrtius, apud Arumaeum, thes. 16. liter. C.

XXV.

Quid autem, si Legatusiniuriam inferat privato subdito eius loci ubi degit, aut si contrahat cum eodem: ubinam sortitur forum? Hotomannus, hîc cap. 4. num. 10. subicit eum iudicio loci. Ac si in loco Legationis, hominem conveniri posse dicimus, et simul hoc dixisse videmur; loci Iudicem, esse Iudicem Legati. Gentilis, libr. 2. cap. 16. et seq. Paschalius, hîc cap. 73. Berlichius, part. 1. conclus. 53. nu. 8. Et sunt item, qui in omni contractu, quem tempore Legationis Legatus init, subire eum Iudicium volunt. Ne aut Legatis potestas detur, res alienas domum auferendi; ut cum iisdem nemo contrabere velit, ut respondet ICtus Iulianus, in l. si leg aitonis 25 ff de ludic. Sic et non semper ea, quae cum minoribus geruntur, rescindenda sunt, sed potius ad bonum et aequum redigi debent: ne magno incommodo huius aetatis homines adficiantur, nemine cum ipsis contrahente, l. quod si 24. §. 1. ff. deminorib. Sicqueve etiam eandem propter rationem, non semper locus est Senatusconsulto Velleiano: l. si mulier 11. ff ad Senatuscons. Velleian. Ut et pupillus cogitur rata habere, quae bonâ fide a tutore sunt gesta; nec potest rem a tutore legitime distractam vendicare: nam aliâs nemo em erer res pupillares, l cumplures 2. §. 1. ff. de administrat. tutor. Necobstat l. 8. ff. de ludic. ubi respondetur: Si quis in Legatione constituerit, quod ante Legationem debuerit; non cogi eum Iudicium pati, ubi constituerit. Nam sane ibi est casus singularis: quia constitutum respicit veterem contractum, et non debet per constitutum causa debitoris deterior reddi. Et aliâs quoque dict. l. 8. ff. de iudic. contraria videtur l. 5. §. 1. ff. de constitut. pecun. quâ de antinomiâ videri Cuiacius potest, libr. 13. observat. cap. 7. Nicolaus a Genoa, in conciliat. Legum in l. si quis in Legatis. ff de Iudic.

XXVI.

Magna porro quaestio est; An Legatus habeat Iurisdictionem in familiam suam? Sane haud parva manus sic existimat, una


page 79, image: s079

cum Legatione datam sibi esse Iurisdictionem in familiam suam. Paschalius nullum ei, nisi O Economicum Imperium concedit, cap. 76. Hotomannus, hîc cap. 4. num. 13. Ac pro inde neque ergastula ei, neque vincula, et compedes, multoqueve minus, carnificem et laqueum ei permit ti constat: sed quic quid illud est Iuris, quod habet in suos, modeste, nullisqueve saevitiis est agitandum. Quae praeter haec sunt, quicquid ex iis usurpatur, eo minuitur Iurisdictio Magistratus, tem erantur publica Iura, laeditur Principis Maiestas, cui uni Leges porrigunt gladium ultorem; et cessat alterius Principis Iurisdictio, in territorio alieno. Sed si delinquant, praesertim in ipsum Legatum, civilissimum est, ei concedere animadversionem. Ita Bessum Darii proditorem Alexander fratribus eius, reliquisqueve consanguineis, ut pro arbitrio supplicium de eo sumerent, concessit. Diodorus Siculus et Iustinus: Sic Legati Gallici, qui sunt Byzantii, itemqueve Veneti, quibus nomen Bailis est, aliquam habent in suos animad versionem. Haectaliaqueve ut Legatis licere debent, ita improbat merito Paschalius eum, qui apud pletosque adole vit morem, ut domus Legatorum sint Asyla improborum. nec domesticâ illâ Iurisdictione abuti debent, ad aliena sceleraprotegenda, Magistratusqueve Iurisdictionem im pediendam. Sicrefert dict. num. 13. Hotomannus, Legatum Danum in Angliâ ab Elisabetha Regina petiisse, ut in Ministrum suum animadvertatur, qui domi suae aliquem occidisset: REginam modestiae caussâ permisisse, ut in Daniam eum secum aveheret, ubi pro merito puniretur. Non probat vero Legati Hispanifactum, qui Venetiis insciâ Signoriâ, dom esticum suum propter enorme quoddam delictum, ex fenestrâ hospitii sui suspendi curavit. Et item Hotomannus, hîc cap. 5. num 2. duo egregia exempla habet, ubi Galliae et Hispaniae Rex aegerrime tulerunt, domesticos suorum Legatorum, in Legati domo captos, captivosqueve abductos fuisse. Vide etiam Pierre Matthieu, libr. 4. narrat. 2. num. 11. fol 78. et seq.

CAPUT VI. De Privilegiis Legatorum, quae in Patriâ, et qpud suos habent, ubi item depoenis, et An munera accipere queant?

NOn sane Ius et Privilegium Legatorum, exteros solum spectat, sed et ii multa in Civessuos Privilegia merito habent. Cum einm


page 80, image: s080

ii Augusti et Sacrosancti, etiam inter ipsa hostium tela sint; in dignum certe ac iniquum foret, nulla prorsus apud suos, a quibus, et in quorum utilitatem mitteuntur, illis statui Privilegia, Vayer hîc, cap. 5. a princip. quae passim in Iure nostro civili referuntur, ac ea habet Gentilis, libr. 2. cap. 22. Poncetus, in tract. de civib municipalib. num. 58. fol. 227. etc. Ac licet ea ad minores, seu Provinciales spectent Legatos, quos vulgo Deputatos vocant: ea tamen pleraque et maioribus, seu Ambassiatoribus sunt apta. Albericus Gentilis, dict. cap. 22. a princip. Illud autem omnibus, qui Reipbulciae caussâ absunt, conceditur Iure civili, ut quam diu suo munere funguntur, Iudiciorum aleam subire non cogantut, l. 2. §. legatis. l. 7. l. 39. §. ult. ff. de iudic. l. 15. §. ante ff. h. t. Sic enim Marcus Tullius Cicero, in suâ pro Sexto Roscio Oratione, et Valerius Maximus quoque, commemorant Memmiam Legem, quae eorum, qui Rei publicae caussâ abessent, recipi nomina vetabat. Vayer, dict. cap. 5. et restituitur Legatus, si per ab sentiam sit laesus. Mauritius, tractat. de restitutionib in integr. cap. 422. Veruntamen eiusmodi Privilegium, iis quiin gratiam et favorem Rei publicae absunt, damnosum esse minime debet. Nam si de eorum utilitate agatur, Iuris praesumptione haud absunt. Eis itaque per negotiatorem, aut man datoreln acquirere, suaqueve si velint Iura persequi, et usucapione praescribere possunt, quam nulli nisi a die reditus et obitae Legationis interrumpere licet, l. 26. l. 30. ff. de adquirend. velomittend. hereditat. Legati si agant in loco ubi versantur, reconveniri ibi non possunt, l. 10. ff. h. t. post Donellum et Gisebertum, Ummius, Disputat. ad process 10. num. 7. Item is, qui functus est Legatione, intra triennium ad aliud publicum negotium compelli nequit, l. 8. §. 1. ff. h. l. 3. C. eod. Atque etiamnum hoctempore, celebres et eruditi viri, qui Legatione functi sunt, eadem fere Privilegia habent, quae et Senatores, qui in sanctiori Regis Consilio admittuntur. Quin et redeuntibus Legatione, et quasi ovantibus, Senatoria Dignita,s in praemium virtutis et laborum, in illo Augustiori Regis Gallicani Consilio magnâ exparte defertur. Vayer, dict. loc.

II.

Illud porro non infimum ex Privilegiis Legatorum est; eos perpetuo quamvis extra Imperii fines discurrant: libertatem tamen, Iusqueve Civitatis retinere. Atque ob id etiam, apud hostes legate, ac testamentum condere posse, aut ex testamento capere alterius, Iusque in patriâ in filios, totamque familiam retinere. Et inde non opus habent, ut eorum liberi alibi nati, naturalisentur: cum non abesse videantur, Hotomannus, hîc cap. 4. nu. ultim. Legato insuper id tempus prodest, ex quo Legatus est creatus, non ex quo venit illuc, ubi fungi


page 81, image: s081

Legatione debet; sed nec finitur eo die, quo est reversus: sed cum quodam itineris laxamento, l. 5. ff h.

III.

Repetit etiam Legatus sumptus, quin et restitui eidem debent damna, quae sustinuit caussâ Legationis, eiqueve dispendium omne est resarciendum, quod passus est occasione Legationis, Cravetta, consil. 525. nisi culpainter venerit ipsius Legati, Bechtius, Disputat. de securit. et salv. conduct thes. 179. (quamquam in eo, qui mercenariam obit Legationem, contrarium respondendum videatur. Gentilis, dict. cap. 22.) Inde si a latronibus Legatus spoliatus esset, vel naufragio, aut alio casu, res suas amiserit, non debet Legatus gravari, ut damnum, quod ita incurrit, patiatur solus, l. euni qui, ff. de iureiur. l. iure ff. de iur. dot. nec assentior Accursio, qui dicit curialiter magis, quam ex Iuris necessitate restitui talia damna. Brunus, dict. cap 7. Non enim alicui debet esse damnosum officium suum; maxume quando tempore mandati itinera erant periculosa, et mandantibus nota: qui poterant cogitate, ista contingere posse, Moditius, §. plebiscitum, quaect. 138. num 4. Ideo debet Civitas casu, quo Legatus fuerit ab hostibus captus, solvere redemptionem. Nisi fuerit in culpâ, transiens negligenter, aut per loca inusitata, Moditius, dicto loco num. 6. et seq. Nonitem Legatis debentur sumptus, nisi moderati, et utiliter expensi, Moditius, dict. §. plebiscitum, quaest. 42. ubi in five scibit: caveant absentes Rei publicae caussâ, ne deglutiant pecuniam communitatis, quia est pauperum sanguis. Absint ergo qui iactatorie dicant. Wann der Herrmeinen Leib gebraucht/so gebrauche ich sein Geldt/vel Dte zu erhaltung jhrer Herrn reputation erlich Tausendt gülden verspielen. Est enim sumptuum moderata aestimatio facienda, nec immoderata cuiusque luxuria sequenda. Et vocatur etiam id, quod datur Legato, nomine viatici et impensae, Legativum, in iure nostro, l. munerum ultim. §. Legati, ff. de munerib. et honorib. Graece to\pre/s1bewn e)fo/dion.

IV.

Est tandem et illud Legato indultum, ut si in munere Legationis, antequam ad patriam reverteretur, decessit; sumptus qui proficiscenti sunt dati, non restituantur, l. 26. §. 6. ff. mandat. l. 10. ff. de Legationib. l. 2. C. eod. tit. Brunus, hîc libr. 4. cap. 7. Mynsingerus, centur. 2. observat. 8. Gail, libr. 1 obsrvat. 44. num. 12. Ex dictaqueve l. 2. C. de Legation. Bartolus colligit, si Legatio duobus sit iniuncta, et unus eorum decedat, ante Legationem impletam; quod tunc Legativum seu salarium defuncti, superstiti haud accrescat, qui solus Legationem obit, et adimplevit. Poncetus, tract. de civib. municipalih. dict. num. 58.

V.

Sane Legatorum diligentia et industria, pro optime ac egregie confectis Legationibus, in bene constitutâ Republicâ, praemiis est


page 82, image: s082

prosequen da. Paschalius, cap. ult. Et vero Athenis, Legati a Legatione reversi, simulatque rationes adaerarium retulissent, corenâ donabantur. Neque vero superstitibus tantum, sed et defunctis Legatis, et nomini ac posteris ipsorum praemia decernuntur. At vero desertores, et praevaricatores poenis sunt afficiendi: suntqueve Maiestatis rei, ut proditores. At poenae debentur sceleri, non infelicitati; ne eo saevitiae prolabamur, ob quam Persae, Athenienses, Carthaginenses, Turcae etc. Duces suos, re male gestâ, accusârunt, damnârunt, interfecerunt. Itaque in Legato nil puniri placet; nifi malam mentem, turpitudinem et dolum. Paschalius, dict cap. ultim. ad fin. Atque huc spectavit actio male gestae Legationis, Graecis usitata. Et etiam Demosthenes, in Oratiene contra Aeschinem docet; a Legatis rationem repetendam, renuntiatorum, sua sorum, mandatorum, et in universum, in corrupre ne ea facta sint cuncta. Sancit etiam Plato, de Legib. ultim. adversus Legatum, perperam se qui gessit in officio, aeque ac contra eum, qui Mercurii, Iovisqueve rationes et mandata im pie ac nefarie fuerit transgressus, agi. Vide Albericum Gentilem, hîc libr. 2. cap. 23. Summopere item caveat Legatus, ne contra Legationis suae mandata, privatim vel publice aliter sentiat, vel dicat. magna enim perfidia est: cum mandatum, si in conscientiâ Legatus probare non potuisset, suscipere non debuisset: eo autem suscepto, aliter sentiendo, ipsi capitale esse asserit. Kirchnerus, libr. 2. de Legat. cap. 6. num. 7. Inde Mordisius Cancellarius et Legatus Augusti Saxoniae Electoris, aliter privatim Imperatori suadens, in carcere finem vitae sumpsit. Et Paschalius, in Legat. cap. 62. iuste a Mithridate, ait, punitum Mithrodorum Scepsium, ad auxilia contra Romanos impetranda ad Tigranem missum. Eo enim, ex Legato sciscitante, quid ipsi suade ret? Respondit, ut Legatus consulo, ut Consiliarius dissuadeo. Plutarchus, in Lucullo. Sed non operae pretium esse videtur, poenas infideliter gestae Legationis operose recenfere; aut ostendere, curae DE o maxume hanc curam esse, ut non inultam perfidiam relinquat eorum, qui in Legatione contrafidem aliquid cum suis Dominis egerunt, cum id iam fecerit Albericus Genulis, libr. 3. de Legationib. cap. 11.

VI.

An Legatus debeat acciperemunera, seu Lautea, quae Legatis foris dantur et offeruntur? quaerrpotest. Sane id negatur a multis. Munera, inquit Albericus Gentilis, hîc libr. 3. cap. 13. qui semel acceperit, et largitionibus est corruptus; non iam manere potest constans publicorum commodorum iudex. Et etiam Romae, moribus cautum fuisse videtur, neid facerent Legati. Scimus enim Fabricium a Censoribus adm onitum fuisse, iussumqueve reddere rationem, si quid muneris


page 83, image: s083

accepisset, in Legatione ad Pyrrhum actâ. Dionysius, in select. Dux hodie Moscovitarum, ut refert Iovius, in lcon. Hermolai Barbari auferre Legatis ad se redeuntibus munera omnia solet: Veneti suis Legatis poenis gravissimis interdicunt, ab eo aliquam accipere dignitatem, apud quem Legatione funguntur. Inde Francisco Bernhardi, cum a Gallo ipsi annua praemia essent constituta, quod pacem inter ipsum et Anglum procurâsset, Senatus accipere prohibuit. Petrus Iustinianus, libr. 1. circ. fiu. et Hermolaus Barbarus dammatus fuit a Pontifice, quod munera accepisset in Legatione. Kirchnerus, dict. loc. num 56. Quae ego magis probo, quam quod ab interpretibus Iuris Civilis contenditur, pro mun eribus Legato asserendis. Alciatus, praesumpt. 18. regul. 1. Nec hûc pertinet, l. 6 § 3. ff de offic. proconsul. Aliud enim est accipere a subditis, aliud ab extraneis, ubi corruptio adhuc est maior; longe item alia dignitas est Legati, atque Ad vocati vel Patroni. Haec enim venalia prostant. At hercle Legatio, Iudicii similis est, quod non magis venderelicet, quam rapere publicum, aut sacro manus admoliri. Certe qui distinguunt inter ea Lautea, propterea quae dantur, ut Legati corrumpantur; et inter ea, quae honoris ac benevolentiae caussâ conferuntur: ii non tam vetare peccatum, quam, dum docent, admissum quomodo debeat excusari, peccandi ansam praebere videntur. Sic Demosthenes, unus ex Athenie nsium Legatis, Philippi munera recusavit. Nam cum is splendidissima eis donamisisset, Demosthenes orare Philippum coepit, ut iis xeniis Atheniensium redimeret captivos, Legatisqueve mitteret dono. ac propterea falsae Legationis Aeschinem collegam insimulans, munerum eum obtentu corruptum esse, a Philippo ingentibus donis, dicit. Sic Pelopidas Thebanorum Legatus, splendidissima Persarum Regis munera recusavit: et Timagoras Atheniensis, quod ea acceptâ sset, morte mulctatus fuit. Plutarchus, in Pelopid. Sic et Appius Claudius Legatus ad Tigranem, ut ei bellum denuntiaret: dona recusavit amplissima, quae ipsi ofterebantur; sed tamenne Barbarum Regem offenderetid, pateram ex omnibus unam elegit, ac servavit. Plutarchus, in Lucullo. Summae item fuit continentiae exemplum in Andrea Pauli, Electoris Saxoniae Augusti Legato; qui pretiosâ navi rebus pretiosis refertâ a Venetis donatus, abstinuit a reliquis: praeter pretiosa quaedam aulaea, quibus Saxonica intertexta Insignia erant. Ut ita, quod Veneti in suis culparent, ille non incurreret. Kirchnerus, hîc libr. 2. cap 9. num. 98. Et apud Graecos Patriae more, Legatis prohibitum fuisse accipere dona, refert et amplificat Kirchnerus, libr 2. de Legat dict. cap. 9. um. 48 et seq. et in specie apud Athenienses capitalem poenam eo nomine fuisse


page 84, image: s084

constitutam, refert Keckermannus, curs. Philosophic. Disputat. 33. quaest. 13. Et proinde indisferenter, multorum locorum Legibus prohibitum invenitur, ut ne munera accipiant Legati, quod de Corinthiis Plutarchus memoriae mandavit, in apophthegmat. Dionys. senioris. Ducis Bironii perfidiae praebuerunt ansam ea dona, quae Legatus accepit: et quod Hispani, eius animad vertentes ambitionem, summis illum laudibus evehere, et officia splendida ei offerre solebant. Pier. Marthieu, libr 1. narrat. 3. num. 9. fol. mihi 83. Ludovici XI. Galliae Regis, summum studium fuit, donis sibi conciliare hostium Ministros. Cominaeus, libr. 6. cap. 2. fol. mihi 497. et seq. et inde idem refert, ibid. fol. 501. Angliae Regis Legatos ambiguis et incertis responsis, sed ingentibus donis oneratos, dimissos fuisse. Statutum est omni laude dignum, quod adstricti sunt, quotquot Tiguri sunt Cives et Inquilini, ne quis eorum ullum munus, ab ullo Principe accipiat. Melchior Adami, in vita Conradi Pellicani, fol. 297. tom ubi Theologor. Germanor. vitae. Et magis ex affectu, quo ergaliteras trahitur, quam cum ratione, Hermolaum Barbarum a dwrodoki/as2 vitio liberare conatur, litteratissimus Kirchnerus, Disputat de Republic. 10. corollar. 3. cum ait: non ea tam Lautea Legato data, quam hospiti eruditissimo admiratione ingenii donata fuisse, idem Kirchnerus, in Legat. libr. 2. cap. 9. At vero Iohanni Reuchlino, dicto Capnioni, quondam in Tubingensi Academiâ Professori, laudi est; quod, cum alii Lautea acciperent ab Imperatore pretiosa, ille Hebraica Biblia accepit, ut refert Alexander Brassicanus, in praefat ad Salvian. ad de vitam Capnionis, apud Melchiorem Adami, tom. 1. fol. 39. Fuit equidem vetustissimus mos gentium cunctarum, ut Reges et Principes non solum oblata a Legatis munera accipiant: sed rursus etiam tam Reges, a quibus mittuntur, quam ipsos Legatos, iustis muneribus cohonestent. Cunradus Brunus, hîc libr. 4. cap. 6. Paschalius, hîc cap. 81. Sed tamen hîc, non absone differentiam constituo, inter res quae expediendae Legato. Etenim si nuptiae Principi ambiat, vel simile propter negotium si ablegatus sit, quis munera recusaret honeste? Monet quoque Hotomannus, hîc cap. 2. num. 29. non nisi iam abeuntem accipere debere Lantea Legatum: ne in ipsâ tractatione videatur fuisse corruptus. sed tamen quaeri solet, muenra, quae Legatis dantur, num fint Legatorum, an vero Principi mittenti cedant? vide remissive Du. D. Bocerum, tract. de donationib. cap. 3. num. 38. Et verius est, Legatorum esse: tum quia contemplatione Legatorum fiunt, tum quia liberae sunt personae, quae sibi donata acquirere possunt. Brunus, dict. cap. 6. Hotomannus, hîc cap. ultim. num. 1. Accum Fabius Gurges, dona in Aerarium inferret, illa inde iterum prolata, et inter in ferentes


page 85, image: s085

divisa fuête. Valerius Maximus, libr. 4. cap. 3.

CAPUT VII. et Ultimum. De Officio Legatorum in exsequendo mandato, et renuntiandis expeditis.

LEgatorum manus, eorumqueve muneris partes, in his potissimum consistunt, ut mandatum fideliter, ac cum dexteritate exsequantur; et acceptum responsum, diligentissime notatum, referant mittenti. Latus hîc se aperit campus, de industriâ et dexteritate Legati disserendi: sed cum hâc dere, certa regula nequeat dari, Hotomannus hîc, cap. 3. a princip. brevior esse laborabo: remittens me ad Paschalium et Hotomannum.

II.

Sane inter officia Legati, generale illud quidem, sed primum et praecipuum est, ut Legati mandata Legationum, diligenter conficiant et ex fide. Conradus Brunus, late hîc, libr. 3. cap. 4. Legatus enim a mandato vim omnem habet: et sine missione ac mandatis, Legatio esse nequit. Brunus, hîc libr. 1. cap. 5 et cap. 8. Quod militi arma, et gubernatori clavus, hoc sunt Legato mandata. Mandatum est anima Legationis, Paschalius, cap. 21. Suadetqueve Hotomannus, hîc cap. 2. num. 17. ut Legatus non abeat, nisi certum habeat mandatum, et in scriptis; et cautela in odiosis est, ut ei inseratur clausula talis: vnd wir wöllen Sie jhrer Werbüg halben vor Jedermann schadtloß halten/ vnd verrretten. Vulgus, trito nomine vocat Instructionem. Quae aliud nil est, nisi Commentarius, sive libellus, quo Princeps aut Civitas remo omnem, quae Legationi causam dedit, ut gerivult, aperit. Lecto vero Legato, aut retegitur omnis res, aut pars tantum: aut certe negotium legitur omne, mittiturqueve ad aliud dicendum, quam id quod agitur revera; neque vero hoc facto, arguitur dubia aut suspecta Legati fides; sed prudentes subserviunt, negotii ingenio, quod saepe tale est, ut solum desideret notitiam mittentis, misso obtruditur palpum, et innocuo decipulo fides eius ac tacitur nitas illigatur. Nam quae credimus esse vera, in haec et acrius, et intentius incumbimus, quam in ea, quibus nubem obici suspicamut. Et inde saepe Reges, eos per quos fallere altum cogitant, fallunt ut ait Seneca, in Thyeste. Quam ob causam Legatis non femper credi oportet. Paschalius, cap. 63. Idcirco Legatis et Principibus, quo minus fallantur, et etiam Legatis, haud semper ut credant; cautionem hanc, ex hypomnes. politic. Guicciardini I. aperui


page 86, image: s086

iam supra: ubi ait, Princeps Legati sui opera alium circum venturus, primo omnium Legatum ipsum, ut decipiat oportet. Sic enim ille maiori animi conatu, negotium sibi commissum exsequetur. Quod tamen improbat Michael Montanus, libr. 3. des essais, cap. 1. fol. mihi 804. Porro vero quaeri a Iurisprudentibus solet, quibus modis mandata probentur? Et receptius est magis, mandata, non nisi literis probata, recipi Brunus, libr. 1. cap. 10.

III.

Quaeritur hîc; An Legatis certi mandati fines transgredi licitum siet? Ngant id recte perquam multi, Kirchnerus, de Legat. libr. 2. cap. 6. num. 31. etc. ac Disputat de Republic. 10. thes. 3. liter a Paschalius, hîc cap. 56. Hotomannus, hîc cap 3. num 2. et seqq. Hippolytus a Collibus, in suo Palatino. fol. mihi 333. etc. Philippe de Marnix, resolut. poliric. sect. 2. resolut. 8. Petrus Hattron. de Aulâ et otio, libr. 1. fol. 71. etc. Iohannes Gerhardi, quaest. politic. decad. 4. quaect. 9 eiusqueve frater, Andreas Gerhardi, Disputat Iustin. 15. thes. ult. Iovius Pontanus, libr. 4. de oboedient. cap. 6. Pierre Matthieu, libr. 3. narrat. 3. num. 5. fol. 575. libr. 4. narrat. 1. num. 8. fol. 20. Eberhardus a Weihe, in Aulicopolitico, axiom. 133. et seqq. Sane haec publici consilii debet esse Maiestas, ut quae invenerint Primores, Princeps librârit, librata elegerit, seposuerit, creverit; constantiâ et fidelitate obsequiisanciantur. Neque enim aliter asseritur sapientia et potentia, ex quibus est Maiestas. Athenienses, Legatos suos missos in Arcadiam, quamquam re bene gestâ, et laudis compotes, domum reversos capite puniverunt; eo quod alio, quam quo ipsis fuerat mandatum, itinere ierant. Aelianus, rariar. histortar. libr. 6. Memorat Valerius Maximus, libr. 2. cap. 1. Legatos, qui a Senatu Tarentum, adres petendas fuerant missi; cum gravissimas ibi iniurias accepissent, unus etiam urinâ respersus esset, in Theatrum introductos, Legationem quibus acceperant verbis peregisse. Delas quae passi erant, questos non esse; ne quid ultra mandatum loquerentur. Luber hîc referre, quae habet in Iocoseriis Melander, tom. 1. nu. 187. Erant, inquit, missi a Duce Württembergensi tres ad quendam Principem Legati; apud quem debebant exponere et expedire, quae habebant in mandatis a Domino suo. Unus erat Eques Auratus, alter Doctor, tertius senex Nobilis, non tamen Eques Auratus. In itinere coeperunt disputare de mandatis Domini sui, quia innotuerant eis circumstantiae tales, quae videbantur requirere aliquam mutationem. Eques Auratus primum sententiam suam dixit, et ut erat ingeniosus et facundus, disputavit: mandata, quae accepissent, non congruere ad circumstantias praesentes, oportere illa mutari. Secundus, cum esset Doctor, ut ostenderet se quoque non pauciora dicere posse, quam


page 87, image: s087

miles dixisset; disputavit pro et contra, non esse discedendum a mandato Domini. Et tamen moderandum essemandatum. Perventum est ad tertium Nobilem senem. Hic, audivi, inquit, Disputationes vestras; et video rem totam a vobis sapienter cogitatam, et disceptatam esse: sed audite quaeso, quid mihi videatur faciendum? Noster Princeps tres gradus Consiliariorum habet. Primus est Summorum, qui pro suâ sapientiâ vident, ubi sit aliquid mutandum; et habent simul auctoritatem, ut possint defendere eam mutationem, et in gratiâ Principis manere. Tales sunt Cancellarius noster, et Mareschalcus. Secundus est eorum: qui etiam sunt sapientes; possunt iudicare de rebus, et moderari aliquid pro sapientiâ suâ, sed non habent auctoritatem mutandi; quia non sunt ita potentes, ideo non facile audent discederea mandatis: talis est in Aulâ nostrâ Praefectus Quaestorum, et Scriba Provincialis. Tertius gradus est illorum, qui neque sapientes, neque potentes habentur. Qui sunt primum ascitiad consilia Principis, non habent auctoritatem magnam. Ideo rectissimum est, tales facere, quod iussit Princeps: nihil diminuere vel addere mandato, nisi Principe conscio. Ex isto gradu etiam nos sumus. Ideo exsequamur mandata Principis, nec quicquam mutemus. Perperuo nam que recurrendum est, ad Regulam Pauli Iurisconsulti, quod nempe qui mandatum excessit, aliud agere videatur, l. 5. in princip. ff. mardat. Sic et Legatus Hispanicus, a Rustano in Divano Turcico interrogatus: quid Domino suo venisset in mentem, ut, cum suatueri non posset, anena oppugnatum iret? respondit: ad suum Iudicium non pertinuisse; suum munus fuisse, ut quod haberet a Domino mandatum, eâ fide, quâ par erat, expediret. Busbequius, epist. 1. Aeque diligentia superstitiosa, ac neglige ntia culpatur. Minus affectata diligentia, et remotior ab affectatione, commodabilior existimatur. Nimia diligentia curio sitatis ingreditur limites, hominesqueve odiosos reddit. Corrumpitur, inquit alicubi Agellius, atque dissolvitur officium impetrantis, si quis id, quod facere iussus est, nonobsequio debito, sed consilionon desiderato respondeat. Volunt quidam, clientem perpendere Domini sui genium debere, et si facilem mansuetumquevecomperiat, Imperii modum egredi posse: sin adstrictam proiussu operam exigere soleat, nullatenus id facere posse; sed mentem Domini quis adeo introspiciat? Nec qualiscumque Dominus, haec rei suae momenta graviter laturus est; quinaliâs incusare Legatum, et odisse etiam poterit, res minus quam verbasua spectantem. Hattron. dict. loc. Tutius est, utcumque ex voluntate iubentis, quam nimium invito, servivisse. Et inde Kirchnerus, libr. 2. de Legat. cap. 6. num. 44. praestare ait, nihil omnino agere,


page 88, image: s088

et re infectâ domum reverti; quam aliud agere, acpraescripti ratio exigebat. Qui idem ibid. num. 41. de Georgio Saxoniae Duce refert; quod Breidenbachio, Utriusque Iuris Doctori, qui a praescrip to, melioribus occasionibus exsortis secesserat, dixerit: Accipio exacti negotii felicitatem: at tu caveas in posterum, ne hoc iterum committas, et a mandati praescripto recedas. Principes sane, diverse a privatis emolumenta metiuntur; saepiusqueve curas, non ad id quod conducit, sed ad famam dirigunt.

IV.

Quae omnia, etsi vera sint, tamen ab hoc vero, flectendum ad aliud, non minus verum: quoties nempe mutantur, et hinc progign untur eae necessitates, quae non exspectant nova iussa, et consilia sera. Quippe quae sunt mortalem supra provisum, et quae dexteritati, sideiqueve relinquuntur Legatorum. paschalius, hîc cap. 57. Et tunc praesentia consilia, qualiacumque sunt, praestat rapere, quamilla quaerere, quae nusquam sunt, ne, dum longinqua exspectantur, proxima effluant, occasionesqueve sese dubducant. Quicquid callidi consilii praesertim si id eventus probet) a Legato, non contumaciter usurpatum, sed necessario fuerit inventum, id eum calumniae eripere merito debet. Et sunt porro duorum generum mandata, quae ad expedienda publica negotia Legatis dantur: quaedam enim libera, seu plena sunt, quaedam definita, et certis quibusdam terminis conclusa, atque limitata, quos Legatos formularios vocare licet. Brunus, hîc libr. 1. cap. 9. Libera mandata (quae et absoluta, ac cum summâ potestate, apud Thucydidem. libr. 5. nominantur) de his rebus dari solent, quae aliter decerni ac constitui, quam in re praesenti, non possunt. Ut fieri solet in disceptationibus causarum, ac publicis consultationibus, de bello ac pace; sed non raro talibus in casibus, handtlet manauff ratification, ut vulgo loqui solemus. Quod etiam tutissimum est pro Legato; autut non solus concludat. Hotomannus, cap. 3. num. 4. Non etiam infrequens est, dari Legato chartam biancam, hoc est, purum folium, sive vacuam papyrum, a Domino sigillatam et subscriptam; Bortius apud Arumaeum, tom. 1. Discurs. 14. thes. 8. fol. mihi 336. (ubi etiam Gunthero, hunc morem cognitum fuisse probat.) ut possit pro lubitu formare mandatum, quod tamen non periculo caret, et fraudibus ansam praebet. Sic Athenienses adponebant, Legati praeterea quicquid boni possunt, agunto. Ac porro cui data sunt libera mandata, iis is vinculis adstringitur omnino, quae validissima sunt viro bono; fidei nempe et pudoris. Paschalius, hîc cap 58. Albericus Gentilis, hîc libr. 3. cap. 17. Malo accipi hanc libertatem, pro incitamento virtutis, quam pro licentiâ potestatis, Suaderemqueve Legatis, ut a quocumque tantum Iuris acceperunt,


page 89, image: s089

hunc modestiâ et reverentiâ studeant remunerare. Utqueve libertate mandatorum, non modo non licenterutantur, sed eâ ad modestiam, et formidinem reddantur proniores. Legati Romani, etiamsi ad plebem missi, cum summo iure promitten di, quicquid illa postularet, tamen statim ut Tribunorum plebis mentio facta est, rem novam et inauditam, Senatuiintegram reservaverunt. Dionysius Halicarnassaesus, libr. 6. In hisqueve Legatis cum libero mandato, requiritur sane prudentia magna; iisqueve Legationibus omnes ex aequo homines fungi non possunt. Aliquando non acceptantur Legati, nisi cum libero mandato: ut in electione Imperatoris, Aurea Bulla Caroli IV. cap. 1. et 19. Etitem numquam mandatum transgrediatur Legatus, dicens senon habere mandatum; quemadmodum Lacedaemonios Alcibiades decepit. Plutarchus, in vita, tom. 1. mihi fol. 1049. Si mandata non intelligit Legatus, aut obscurius posita videntur, eorum leuterationem petat: quae obici posse putat, quid respondendum, sciscitetur. Paschalius, in Legato, cap. 21. ibi, placide tamen et simpliciter singula rogitanda esse monet; adeo ut emineat studium fidelis obsequii, non molesta aut arrogans curiositas: ut appareat, se fidis auribus omnia excipere, non nova animo sitiente captare. quod item Mittentes dissimulate velle deprehendit, in id non inquirat. Nam, ut inquit Paschalius dict. loc. non est Legati, scire, quid Princeps promere velit, non quid premete: sedhoc solum quid, se dicere, quid facere iubeat. nec enim Principes aliter videri volunt, quam quâ formâ se adspiciendos praebent. Sapientis est, hîc quaedam ignorare velle. Dn. Valentinus Winther, in suo Parthenio Litigios. libr. 1. cap. 11. num. 10.

V.

Quaeritur, An, si a Legato Mandata poscantur, is adigi possit ad ea exhibenda? Ac si hoc licet; an ad utraque se porrigat ea vis, tam ad aperta, quam ad occulta? Ego censerem ad neutra. Literae quippe Fiduciae, quas lettres de creance, Credentzbrieff/ creditiv schreiben/ vulgo vocitamus; sat personam habilitant Legati. Potest etiam inter Mandatum generale, et Instructionem specialem, differentia admitti. Recteque Brunus, hîc libr. 1. cap. 11. Mandata quaedam in personam Legatorum concipi ait, quaedam in personam eorum, ad quos mittuntur. Quae dam item mandata manifesta, quae dam occulta esse ait Idem cap. seq. Hanc autem instructionem, Legati personam solum concernentem, poscere immodestum, extorquere impium est facinus et hostile. Paschahus, hîc. cap. 59. Mala eum agitat res, qui in Legati secreta tam irreligiose irrumpit. Maneant igitur in scrinio, aut in sinu Mandata Legati: neque ulla sit procacitas tam curiosa, quae audeat perfringere claustra tam sancta. Ut vero a nemine cogi possunt


page 90, image: s090

Legati, ut promant, quod habent scriptorum arcanorum: ita sane ipsi proferre ea suâ voluntate solent, cum opus est. Imo saepe in hoc ipsum Mandata scribuntur, ut illa ipsa pagina, quibus continentur, promatur. Paschalius, hîc, cap. 60. Inde saepe duplicia et contraria Mandata habet Legatus, quae dam ut promat: praesertim si transeat per loca suspecta: aliaque in pectore recondat. Paschalius, cap. 21. Phaneas Aetolorum Legatus, cum tandem desiisset in haec verba: Aetolos se, suaque omnia permittere fidei populi Romani. Consulqueve ad ea: Etiam atque etiam videte Aetoli, ut ita permittatis. Tum is Decretum, quo id diserte expressum erat, protulit. Livius, lib. 26. Et proferuntur Mandata (1) cum quidpiam agitur tanti momenti, ut promissa dictaque Legati firmanda sint auctoritate Mandatorum. (2) cum res non liquido sciri potest, nisi Mandatis inspectis. (3) cum ea (ut frequenter fieri solet) quae hinc inde acta et pacta sunt, scripto comprehendi, iisque illi omnes, quorum interest, subscribere debent. Neque enim aliter cuncta rite confici, ac plane disertequeve scribi possunt; nisi Mandatum vel insetatur, vel eius mentio fiat. (4) cum Legatus missus est ad cognoscendum, iusque dicendum, inter eos, qui litibus impliciti sunt: Iurisdictio enim delegata, mandato, seu commissione probatur. (5) cum Legatio est odiosa, neque edi potest, nisi simili Oratione.

VI.

Nunc quasi per saturam, Regulas aliquas addam. Ipso in negotio expediendo, nil faciat contra dignitatem officii sui, suique Domini; ita Bironius in Angliam Legatus, maluit stare, quam insidere sellae humiliori, Matthieu, libr. 4. narrat. 3. fol. 97. Gratia item et Modestia Legati, plurimum iuvat celeriori, magisque felici expeditioni. Brunus, late cap. 12. et seq. l. 2. Legatus sane, comitate, affabilitateque animum Principis, ad quem missus est, facile sibi, suoque Domino conciliare potest. Unde Cocci, in Indiâ P ex, de duobus Lusitanis dicere solebat: Lope Suarez mi trat ta secondola suavolonta; et per questo, io, nei' negotii, del Re, faro laemia. Al contrario, Alfonso mitratta va secondo la mia volonta; et percio, io mi reggeva secondola sua. Botero, d. detti, 1. fol. 76. b. Non ergo superbe arroganterve Legatus; Cominaeus, libr. 1. cap. 12. fol 78. Caute item loquatur: nam fieri potest, ut sub pannis, vel in secessu lateat, qui auscultet, ut exemplum habet Cominaeus, l. 4. cap. 8. f. 319. quâ calliditate usus est Petrus de Medices, erga Ludovici Sforziae Legatos, qui ita occultavit ex Galliâ ad se missos. Guicciardinus, l. 1. f. mihi 79. Discrete et parce de omnibus loquatur, nil carpat in Aulâ, ubi versatur: sed modeste potius laudet. Horomannus hîc, c. 2. num. 30. ubi ait: eum non minus scire debere scientiam tacendi, quam


page 91, image: s091

artem loquendi etc. Nil de suo Principe, aut Regno iactanter; nil etiam contemptim loquatur. Hotomannus, dict. loc. n. 31. Addere placuit, quae habet Eberhardus a Weihe, in Aulic. politic. axiom. 145. et seqq. Absit Procacitas, petulantia: vitet superbiam verborum, quam prudentes irrident, iracundi odio habent: Libettate tamen legitimâ utatatur ac modestâ, ne cum Xerxis Legatis, a Lacedaemoniis in barathrum, et puteos praecipitetur; vel cum Caesare ab Antonio caedatur, vel a Basilide cla vis pileus capiti affigatur. Quandoque tamen confidentia in Legato laudabilis, ac necessaria est, licet cum periculo coniuncta. inprimis si moderatum non tulerit responsum: studiose melius rogandum, non tamen timide. Docet enim negare, qui timide rogat. Legatus in Ceremoniis exhibendis, ne sit ultra modum superstitiosus. Gentes dextrâ manu labris admotâ, et ad osculum relatâ, capite submisso, corpus dextroversum circumagebant; quod etiam in Germanis simiis hodie receptum est: cum exiguo gravitatis et integritatis modo. Abiit enim et transmigravit virtus, eruditio, eloquentia in vanas Ceremonias et multiloquentiam. Et Aulici plerique sunt similes sepulchris dealbatis, quae foris apparent speciosa,; intus vero sunt plena omni pudore, spurcitie et foetore: Aulici rapinâ, iniquitate pleni etc.

VII.

Non deiecte nimis loquatur, etansi oppressi nomine auxilium petat. Multi Principes omnino inopes spernunt: nec benefaciunt nisi illis, quos vel timent, vel a quibus lucrum sperant. Misericordia tantum fixam sedem habet in animo eius, quod vere humanum est, et Christianum: raro certe apud Principes Magnos, et Consiliarios eorundem, si credimus Hotomanno, cap. 3. hîc n. 6. Et nec etiam est, quod intrepide munus suum non obeat Legatus, etiam ad hostes, tanto iure munitus, tutusque. Sed tamen fortem praestare se virum Legatus debet, etiamsi quid setius contingat, animumque adversus cuncta obfirmet. Nam sane iuri tantum confidere, maxume periculosum est, cum turbemurrebus non cogitatis, si animus non sit paratus. Albericus Gentilis, libr. 3. cap. 12. Vere Plutarchus, in comparat Pericl. et Fabii: Gignit quidem audaciam, haec non cogitare, sed tantum Ius: at etiam fiduciam aufert. Et Socrates apud Xenophontem, memorabil. 4. Fiduchia negligentiam parit; et rebus improvisis turbamur. Legatus quidem Orator etiam vocatur: sednon tamen is ad verborum, linguaeque anxiam illam sollicitudinem est devocandus. Eamque locutionem Legati esse vult Albericus Gentilis, l. 3. hîc, c. 6. quam Philosophorum esse Cicero in Orat, scribit; castam, verecundam, virginem in corruptam quodammodo; et sermonem potius, quam Orationem. Mandato proposito


page 92, image: s092

respon sionem exigat modeste; re autem in deliberationem protractâ, tempus in dulgeat: instet ad maturandum, vel causis praegnantibus, vel honesto stratagemate maturet. Nec tamen imitetur Helvetios, qui Lutetiae Parisiorum dicebant: ne pouvoir boire de bon coruage, que le Roy ne les eustresolu en leur demandes. Pierre Matthieu, lib. 5. narrat. 6. n. 5. f 404. Civilius forsan Xenocrates Atheniensium Legatus: qui ut eo citius responsionem im petraret, nil gustare voluit, priusquam responsio ipsi fuerit data. Consonat Genes. c. 25. vers. 33. Tob. 7. vers 10. libr. 1. Reg. cap. 16. vers. 11. Perusinorum Legatis, ad Urbanum V. Pontificem Romanum, morbo laborantem admissis; quamvis iniunctum, ut quam fieriposset brevissimis ederent mandata: tamen unus ne labor ipsi suus periret, longam admodum exorsus Orationem, sepositâ nauseâ Papae, eam ad finem perduxit: inquirente Papâ, nunquid aliud in mandatis haberent? Exorsus alter (qui Pontificis fastidium notaverat) ait: Sanctissime Pater, mandatum nobis est, ut nisi quam primum quale volumus, responsum accipiamus; Collega hic meus, longe prolixiore Oratione priora illa repetat. Quo audito, Pontifex sine morâ Legatos dato responso dimisit. Dn. Arumaeus, in iur. publ. vol. 2. Disc. 4. a princip. Antiochus Romani Populi Legatos cum manu excipere vellet: Popilius Legatus, ipsi literas prius dedit perlegendas; quibus perlectis, cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum dixisset; Popilius pro asperitate animi virgâ, quam in manu gerebat, circum scripsit Regem: dicens, priusquam hoc circulo excedas, redde responsum, Senatui quod referam. Obstupefactus tam violento Imperio, faciam, inquit Rex, quod censet Senatus, Livius, l. 45. c. 12. Sane Legatus ex officii sui necessitate est adstrictus, ut Domino suo quasi de singulis momentis rationem reddat. Pierre Matthieu, l. 6. narrat. 4. f. 547. Et ideo non aegre ferri debet, si importunus aliis videatur. In graviorum quoque rerum tractatione, responsi scriptum exemplar exigere, tutius esse reputatur. Kirchnerus, l. 2. de Legat. c. 8. num. 26. Bortius, supr. dict. loc. thes. 13. liter. B. in fin. Hoc enim multum facit ad confutandam astutiam, negationem, responsorumque interpretationem falsam. Tutius item est, proferentis verba magis, quam sua referre, quae mutari, inflecti, et neghari facile possunt.

VIII.

Nil magis commendat Legatum, eiqueve apud eum, ad quem missus, maiorem conciliat fidem, quam si sit probus: probitas autem vera nil nisi pietas et devotio est; si praefertim operibus charitatis se prodat. Hotomannus, hîc c. 2. n. 35. Probus nemo est, nisi simul sit verus. Verus autem nil temere promittit, et promissa fideliter servat. Minus offendit negatio, quam perfidia. naturellement on s' offense


page 93, image: s093

moins d' un refus, que a une perfidie; et Gallicum veriverbium est: pense une heure avant que parler, et un iour avant que do promettre. Hotomannus, dict. cap. 2. num. 36. Quaerunt hîc Aulico-politici, an civile magis sit, magis ad recusationem, quam ad promissionem proclivem esse? Hotomannus, hîc cap. 2. num. 39. Guicciardinus putat, nil absolute negandum, et Hotomannus dicto loco addit: nec tamen spem alicui incertam, ac vanam faciendam esse. Non captiosus, et aequivocus esse debet: etenim et cautelae Advocatum, non Erincipem decent. Hotomannus hîc, cap. 2. num. 37. etc. Recte Paschalius, cap. 54. Legatum vult mti veritate, certissimâ virtutum, eiusqueve sido comite, parciloquio. Non vero se ait, ita rustice esse torvum, ut mendacium officiosum omnino excludat ex ore Legati. Nempe si id agatur, ut errato ignoscatur, ultio remittatur, innocentia sublevetur. Eaque illustrat exemplo Gibeonitarum, quorum Legati, se ab gente longinquâ missos dicebant, foedus et amicitiam petentes. cum res poscit, prudenti magis moderatione, quam intempestivâ dignitate ut censeatur, curare debet. Paschalius, cap. 45. Recte premitur ostentatio omnis, rectequeve conduntur inania titulorum, Paschalius, cap. 46. Sed notatu dignum est monitum Petri Matthaei, libr. 7. narrat. 1. num. 9. fol. 647. Et bien qu' il n' y ait profession au monde, en laquelle le mensonge soit plus excusable, qu' en l' Ambassade, quand il retourne au proffit du maistre: Si estoe, qu' il ne faut mentir avec imprudence et flarterie. Mendacio adfinis est is sermo, qui procedit per figuras, iocosqueve. Neutrum Legatio admittit, et ridicularia aufert, utpote quae ubique adspici amat, et retinens est gravitatis, ac scurrilitatis inimica. Condimentum negotii publici est prudentia, non iocus Paschalius, cap. 55. Responsa ironica, a seriis discernere debet. Sicque insipientiae accusatur, nescio quis Gallicanus Legatus: cui Carolus V. Imperator post mortem Francisci Sfortiae, Ducatum Mediolanensem Regis sui nomine poscenti, respondit: sibi idem placere, quod fratri suo Regi Galliae placere videret. Quibus verbis Legatus, ut quae optamus, libenter credimus; Carolum assentiri putat, idque ad Regem suum statim perscribit. At Carolus, Ducatum Mediolanensem, sibi non minus quam Gallo placere, ideoque a se non minori studio retinendum, quam a Gallo expeteretur, sentiebat. Chytraeus, Chronic. Saxon. lib. 19. fol. 509. in Orat. de Carol. V. Nec idem credulus esse debet Legatus. Cominaeus, fol. 831. et seq. libr. 8. cap. 16.

IX.

Temperantia ea virtus est, quae rebus decorum imponere videtur modum; sive id sit in corporis quibusque, sive in animi voluptatibus moderandis et cohibendis. Et est ea qua si mater et


page 94, image: s094

norma ceterarum omnium virtutum. Albericus Gentilis. hîc lib. 3. cap. 13. Et Legatum a muneribus temperare se debere, alibi dixi. Addo hîc, temperandum maxume a voluptatibus esse eidem. Quid enim, si in Philippum aliquem aut Bonosum incidat Legatus, quorum uterque, ad ebrietatem Legatos pellicere consueverat, ut nosceret arcam pectoris eorum? vide Vopiscum, in Bonoso. Et Vinum exquisitissimum; Feminas item lene tormenti genus esse, notat et illustrat Piccartus, decad. 7. cap. 2. et 3. Magnumque indicium est perversitatis saeculi nostri, quod Legati plerumque in sanitatem variorum Principum bibere coguntur, ut non secreta, sed animam fere erumpere cogantur. Pertinet huc Proverbium Ebriorum: Vinum intrat, secretum exit. Drusius, in Adagii Hebrai. 9. Morum studeat honestati Legatus; nec de eo dicatur, quod de Gallico quodam Legato legitur in Tragico-Comoediâ Hispanicâ, (Celestinâ dictâ) facetissimâ, et admodum eleganti, Act. 1. fol. mihi 42. que quando vino por aqui, el embaxador Frances, tres vezes vendio por virgen unae criada, que tenia. Spectant hûc monita Eberhardi a Weihe, in Aulic. politic. Axiom. 157. et seq. Aulicus mores Principum, etiam in his observare tenetur; ut cum potatore strenuo, strenue si potest, bibat: salvâ tamen iudicii dexteritate. Narratur et Prisci Catonis saepe mero caluisse virtus: vel numquam tamen more beluarum potet, vel auri comportandi gratiâ. Tiberium legimus compotatori, Syriam propter nocturnas compotationes tribuisse. Verum ut fias possessor bonorum, animam laedere, nec sanitatem corrumpere, nec ad nutum alterius bibere, extra modum debes. Ridebuntne Aulici, haec legentes? Sed Ebrius

Est Salomon, est et Samson, est Simia, Sus est,
Et Legatus quandoque promit tacenda.
Saepe mero somnum peperi tibi: at ipse bibebam
Sobria suppositâ pocula victor aquâ.

Et ab ebriis eliciuntur, quae sobrii non dixissent. Romani Legatis Scrutatores apponebant: quos tamen Vespasianus sustulit. Assueri Aulici, neminem ad bibendum cogebant: in multis bibitur, vomitur et effunditur Aulis. Illud scimus, temperantiam voluptatibus, et cupiditatibus dominari. Itaque Aulicus, et Legatus convivia vitare debet. nam solutus vino, et aliorum fabulis provocatus, facilius labi, et auctoritatem amittere potest: ebrietas cum sit voluntaria insania, et ingenii sepultura, Augustino teste, etc. Sane ad Legationes inutiles esse constituo, quicumque temperantiâ neglectâ, Vino et Veneri indulgentes, ita vivunt, ut nullas non turpes voluptates persequantur. Nam hi vel turpitudine invisi, nil constanter, nil decore, sed temere omnia et inconsiderate agunt. Brunus, hîc, libr. 2. cap. 11. Solet ebrietati,


page 95, image: s095

plerumque stultitia esse coniuncta, maxime si id vitium sit inveteratum, propter libidinem autem, Legati non solum apud honestos Viros infamiam, levitatisqueve suspicionem incurrunt; sed et in maxuma saepe corporis, fortunarum, et vitae pericula adducuntur. Cuius rei memorabile habet exemplum Herodotus, in Terpsichore. et Iustinus, libr. 7. Diodorus Siculus, libr. 15. cap. 54. quod documento omnibus Legatis esse debet, ut a vino, atque ab illicitis cupidinibus abstineant sancte. Darius Rex Persarum, Legatis ad Amyntam Regem missis, obsides in pignus future pacis, sibi dari postulabat Legati benigne accepti, inter epulas ebrietate crescente, rogant Amyntam, ut adparatui epularum, adiciat ius familiaritatis, adhibitis in convivium suum filiis, et uxoribus, et filiabus. Id apud Persas pignus et foedus hospitii habere. Qui ut venerunt, petulantius Persis eas contrectantibus, filius Amyntae Alexander, patrem rogat, respectu aetatis et gravitatis suae, e convivio abire, pollicitus se hospitum iocos tentaturum. Quo digresso, mulieres quoque paululum e convivio evocat, cultius exornaturus, gratioresque reducturus: in quorum locum matronali exornatos habitu, iuvenes supponit, eosque petulantiam Legatorum ferro, quod sub veste gerebant, compescere iubet. In similem incontinentiae suspicionem venit Legatus quidam Arabum Regis, apud Herodem Regem Iudaeorum, qui invitatus a Rege ad cenam, in Salomen Regis sororem amore accensus, adeo dissimulare nequivit conceptum amorem, ut et nutibus, et oculis omnibus proderet incontinentiam suam. Propter quod et ab omnib. ludibrio habitus, infectâ Legatione, discedere coactus fuit. Iosephus lib. 16. antiquit. cap. 7. Alia exempla Hotomannus habet, cap. 2. nu. 27. aliquorum Legatorum, qui noctu clandestinis libidinibus indulgentes, capti, et proximo mane omnium ludibrio expositi fuerunt. Et monet etiam idem Hotomannus, ut temperet a lusu Legatus.

X.

Unum adhuc restat, de renuntiatione Legatorum ut dicamus Ea est eorum, quae in Legatione postulata, decreta, responsa, acta, gestave sunt, domi sacta relatio. Brunus, libr. ult. cap. 22 Interest autem non tam eorum, qui Legationem mittunt, quam eorum, ad quos mittuntur, ut quaecumque in Legatione dicta, factaqueve sunt, fideliter renuntientur. Nam praeter responsa ipsa, et decreta, multa saepe incidunt in ipsâ Legatione, et velut extra rem aguntur, quae plurimum, tum ad perspiciendos eorum, ad quos mittuntur, animos, tum ad cognoscendas res ipsas, quae in Legatione versantur, conducunt. Suntque responsa propriis referenda verbis. Nec pudeat Legatum, in graviorib. negotiis, eorum, quae responsa, decretave sunt, exemplum seu (ut vocant) copias sibi communicari postulare, quod et iam supra dixi. Legatum


page 96, image: s096

etiam, nil eorum, quae vidit, vel audivit, celare Principem suum debere, Michael Montanus monet, libr. 1. des essais, cap. 16. et Gallicos quosdam Legatos, hoc qui neglexerunt, acerbe perstringit, quorum etiam mentionem facit Bellaius Langaeus, libr. 5. mihi, fel. 519. Sed opere pretium esse videtur referre, prudentiam Interpretis cuiusdam, qui dum non fideliter retulit audita, eo impedivit magnum malum. Historiam habet Iohannes Stumpffius, In der Schweitzer Schronick. lib. 12. cap. 27. fol. mihi 396. Anno Chrifti 1305. ward Ottho ein Freyherr von Gransee/zum Bischoff zu Basel erwählet: war ein Junger/Gerader/vnd frewdiger Mann/Keyser Albrecht was auch diesem Jungen Bischoff ohngnädig/von wegen der vorerkaufften Herrlichkeiten Homburg vnd Liechstall/die er gern m sein Gewalt gezogen hette/etc. Deßhalb verzog er diesem Bischoff Otthen für vnd für/seine Regalia zu verleyhen. Als aber Keyser Albrecht einsmahls gen Basel kam/vnd daselbst in der München Hoff aufs Sanct Peters Berg sein Keyserlichen Hofs hielt/verfügt sich dieser Bischoff zum König/daß fürsatzes/ wa jhme der König seine Regalia zu verleyhen abschlagen würde/daß er jhn wolte erstechen: vnd der Bischoff die Teutsche Sprach gar nicht köndte/ dargegen aber Keyser Albrecht Welscher Sprach ohnberichtet was/da nam der Bischoff mit jhm Hugen zur Sonnen / einen Burger zu Bafel/für seinen Dolmetschen/zeiget jhme an sein Fürnehmen gegen dem König: Aber Hugo zur Sonnen/vermahnet den Bischoff deß vorhabens abzustehen/etc. Nach dem sie nun für den König kamen/sprach der König vnder andern reden verächtlich in seiner Teneschen Sprach: Was will dieser lange Schuler? Auff das fraget der Bischoff Hugen zur Sonnen/in Welschem gespräch also/ Que dit il? Que dit il? Als aber Hugo zur Sonnen ein kluger Mann was/antwortet er in Welsch dem Bischoff: Vnser Herr Königspricht/er habe jetzt nicht weil/aber aufs Worgenden Tag sollen jhr herwider kommen/so wölle er euch die Regalia verleihen/etc. Das glaubt nun der Bischoff/ließ den Zorn fallen/neiget sich gegen dem Köntg/vnd sprach: Grand mercy, vnnd schied darmit wider von dannen. Der König aber ward dieser dingen berichtet/besprget auffsatz vnd ohntrew/fuhr gleich am andern Tag hinweg von Basel/etc.

XI.

Ac memorabile item est, quod Veneti Legati, Relationes conficere tenentur, ubi non solum narrant, quae ad ipsam spectant Legationem, sed omnem statum Rei publicae, et quicquid singulare in loco, ubi resident, vel Legatione functi sunt, viderunt. Soranz, in proemio Ottomanni. Hippolytus a Collibus, sub nomine Werneri Gebhardi, in den Fürsilichen Tischreden. libr. 1. cap. 10. hicque fructus est Legationis, avoir remarque l' estat de la cour, penetre quelque peu dans


page 97, image: s097

les desseings, du Roy: (qui est tousiours la primiere chose ou les Ambassadeurs portent leurs instructions) et remarque la contenance de quelques esprits impatients de leur repos, et desireux de changement, Pierre Matthieu, libr. 2. narrat. 5. a princip. fol. 416. Sic et Eberhardus a Weihe, Aulici politici, axiom. 141. et seq. scribit: Principis unius, vel multorum in Comitiis praesentium ingenium, actiones, mores, gestus, omnesque animi et corporis dotes; tum vitia, animi motus, corporis ac faciei formam, sermonem, vel brevem, vel abruptum Aulicus notet, et ad proprium Prinxipem perscribat: inprimis formam gubernationis observet. Iustitiam num curet, verax, avarus, iustus vel iniustus, gratus, vel ingratus vicinis, cognatis, subditis sit: ametur an timeatur, signific et; adiciatque, quibus rebus incumbat; quibus Ministris utatur, quam prudentes, boni, iusti sint: in quibus rebus ab officio recedant, utrum laude vere digni sint, vel vituperio; utrum opinione et famâ, vel re ipsâ magni. Et quamvis omnia hîc recenseri non possint, neque debeant, et variae de his exstent observationes: Legatus tamen Aulicus paucis sciat; omnia notatu digna bene notanda, et referenda: scilicet quam late pateat Regnum Principis, ad quem missus est, quos habeat vicinos, amicos, hostes, quibus a lateribus offendi, et oppugnari queat, quae maria, quae flumina, quos montes, quos lacus, quos portus, quae stagna et paludes, quam bonitatem soli, quos reditus, non exactionibus mulctas, sed ordinarios habeat; quibus rebus abundet, quibus careat: quae sint in Regione urbes; Arces munitae, consuetudines, exercitati equites et pedites, quae familiae, earumque opes: Subditorum, Nobilium, Civium, Rusticorum natura, mores, studia, Religio, Res publica, Leges, Scholae, commercia, propugnacula: humanitas, barbaries, deliciae, argenti fodinae, salinae, silvae, piscinae. Falsa tamen ne addat suadeo, nec pygmaeam imponat in Colossum, nec faciat muscam Elephantem, nec Sardanapalum Herculem, ne sit Stratocles, qui res prosperas Atheniensibus nuntiabat falso: interrogatus cur fecisset? respondit, ut biduum laetiores viverent etc. Et in primis populi naturam, quem regere vel aggredi quis cupit, noscere prudentis est, ut dixi in tractat. de naturae populor. in princip. Et nihil est adversus exteros ad instruendam Consiliorum aciem expeditius, quam eorum Ingenia, Studia, disciplinas, fortunas ac rationes explorata habere. Kirchnerus, libr. 2. de Legat. cap. fin. num. 29. et seq. Idem a Weihe, axiom. 162. licet Honorius et Theodosius Impp. rescripserint, alieni Regni arcananon scrutanda: Legatus tamen reversus, omnia ea narrare debet, quae ad Rem publicam videntur spectare: videlicet Mores, Religionem, et Leges Gentium; Regionum


page 98, image: s098

situm, Arces, Civitates, vestitum Principum, Consiliariorum qualitates, origines, familias, potentiam, opes, aedificiorum formam, etc. Et sic cum DEO finem huic Tractatui de Legatis eorumque iure impono.

Subiungere placuit Petri Aerodii Rerum iudicatarum, Libri X. Titulum XV. de Legationibus per totum, cum materiam Iuris, quae est de Legatis, egregie illustret, nec multis ad manus sit opus illud, variâ omnino eruditione refertum, et iugi lectione quod dignissimum esseputo.