PRINCIPIUM
ET FINIS
POLITICAE
DOCTRINAE.
Hoc est,
DISSERTATIONES DUAE.
QUARUM UNA;
PRAECOGNITA POLItices
proponit.
ALTERA;
DE REPUBLICA Curandâ
agit.
AUCTORE
CHRISTOPHORO BESOLDO IC.
[Gap desc: illustration]
ARGENTORATI.
Sumptibus Heredum LAZARI ZETZNERI.
ANNO M. DC. XXV.
Waremund de Erenbergk. tractat. de regn. subsid. cap. 15. num. 4.
NAtura quasi ducente, politicam veritatem amavi, et scriptis etiam quantum potui, (post paucos in Germaniâ) exornavi, propagavi. Videbam enim Rem publicam Politicâ carere non posse, et turbatâ iuris Romani scientiâ, illam superiorem fore. Sed tamen cum Andreâ Knichen, in praefat. de Roman. Imp. autocratia. vereor; ut saeculum nostrum eruditum, nec eruditum; in Politicos, tam theoreticos, quam practicos, sciolos et dicaculos tandem desinat.
COmponere aliquid in quâcumque arte, laudabile est. Cardinal. Tuschus. lit. C. conclus. 498. vide Lactant. de opific. Dei in fine operis. Ideo, quamvis, (vel Cicerone monente) sat cognitum habeam atque perspectum; disputare de republica: [Note: Disursos de Estado, vianda para grandes estoma~gos.]rem esse magnam: et Discursus de Statu, cibum esse stomachorum magnorum; ut ait Politicorum prudentissimus, Antonius Perez. in apohorilm. fol. 70. Nemo tamen sine vitio, Mihi (ut puto) vitio vertet; necessarium et nobile studium hoc, si meâ quoque operâ qualicumque adiutumeam: et in simulamicis de auditoribus meis, gustum praebeam quaestionum per difficillimarum, et quae hodie in disceptationem maxume vocantur, ne cum venerint in Theatrum, Mundanam spectaturi vanitatem, super lapidem (ut ille ait) sedeat lapis. Non alique descripsi Civit atis Ideam; hoc est, talem rei public aeformam, qualem esse velim, ex meo sensu: id quod Plato, Morus, Campanella, Val. Andreae, aliique fecerunt. Sed de Politiis, iureque publico disserto, qualia nuncsunt, vel fuerunt olim; id quod proderit forsan, cum ad Historicorum, tum rerum, quae indies geruntur aliqualem diiudicationem. De litibus porro, non Politicis solum, sed et Regligiosis, quas hodie Discor diae Dea, pariter ut olim Dissidii Pomum, inter Reges et Magnates proicit; non nisi rectis Rhadamanti decretis (quae sola iudicii fructum sortiuntur inculpatum) pronuntiandum esse scio: et earum nihilominus subinde feci mentionem; absque praeiudicio enim, de iis dem disserere aliqua, prohibitum haut umque censetur. Et ego omnia discutienda magis a lectoribus; quam statuta ac definita soleo semper proferre. Qui
quaerunt cautâ sollicitudine veritatem, parati cum invenerint, cedere; Haeretici non sunt, ait Divus Augustinus. Puto hanc libertatem, multo minus in Politico scripto mihi denegat am iri. Namque hîc cumprimis, praescribo, imo adiuro tibi Lector, quis quis es: ea, quae de rebus disputo gravissimis, non iudicareme, sed disserere. Haut decisionis me agere Arbitrum; sed Quaesitoris instar, urnae prae esse, variorumque auctorum, hinc inde colligere, et (quod unum ex meo) or dinatim aliquantum disponere Vota. Nolo, ut mihi ullâ in re, sed rationibus et allegatis credatur (pio acspirituali iudicio diiu dicatis) aliorumque opinionis, nudus esse volo relator. Si unus atque alter, in suam me sententiam deduxit, factum hoc, cum pietatem, rectam rationem et publicam tranquillit atem, alicui suffr agari putavi. Ac quoque parere loco et temporis iniquitati quandoque cedere, coactus fui. Rara saeculifelicitas, ut sentire quae velis, et quae sentias, dicere ausis! Etiam dissentiens si invenior, ab eo, quod in prioribus editionibus a me assert umfuit: scias tamen rationes et auctores quibus olim mea firmavi non esse omissos; et iam tum de pluribus fui incertus, ac multa, vix cum script a erant, mihi displicere inceperunt. Fatui item est, dicere, se nihil revocare. Beat. Augustin. 7. epist. 7. Relinquendum aliquid ingenio est, quod dies, atque aetas mitificet. Agell. lib 12. cap. 2. Adhuc dum versor in novorum Academicorum Schola: Quaero omnia, dubitans plerumque, et mihi diffidens. Saepe non tam id sensi, quod dictum a me est; quam exercere ingenium volui, materiae difficultate. vide Montaign. lib. 2. cap. 12. fol. m. 467. etc. et fol. 480. Pherecides morti qppropinquans, Thaleti sua scripta commendavit: de iis ita sensit, nullam ea certitudinem continere, quâ sibimetipsi satis facere possint. Idem ego censeo de meis. Acquiesco solum in perpetuo Ecclesiae vetustioris consensu: sed eum adhuc indago. Scopum mesaepius non attingere, etsi ipse haud lubens faterer: Metamen res ipsa redargueret, et expelle, quod aiunt, appareret. Omnium habere memoriam, et penitus in nullo peccare, Divinit atis magis, que Mortalitatis est: in hac praesertim Architectonica disciplina, quaefere nil non ambitu suo comprehendit: et haud raro
transgreditur ad quaestiones facti. Verum in magnis sat est etiam voluisse: et in tam illu stri argumento, velerr are et hallucinari, si non aliquam laudem, veniamtamen (quod spero et precor) omnius bonorum merebitur iudicio; quo stabo cadamque. Impugnari, lacer ari ab improbo, non infrequens est hodie: vinci a viro bono et doceri, non est probrum. Improbos nihil moror, censuram expeto Bonorum. Sane omnibus placere impossibile est (non sum placenta, ut omnibus placere queam, quod Ianus Drusius alicubi ait) et Hispani adposite dicunt: [Note: No es menester sciencia poca, para contentar un necio.]Haud parum artis opus est, si quis stulto satisfa cere velit. At per niciosissimum, pesti ferumque est stultorum illud genus, et frequens tamen: qui non librorum sinem atque scopum spectant; sed unum aliquem nacti locum, qui cum ipsorum lubidine facere videatur, [Note: Cast alio, praefat. in Ecclesiast. Boccal. 1. rag guagl. 100.]eum arripiunt, et eo suae licentiae patrocinantur. Perinde, ac si talem iudicem sint habituri Deum, quales ipsi dese iudices sunt. Qui facilius culpant, quod excusari tamen aliquâ ratione potest: que laudant, si quid laude dignum. Hos alienae gloriae invidere, certum est. Similes hisce illi exsistunt, qui ex eo, quod auctoris haeresi conspurcati sententia allegatur, vel talis scriptor ad corrobor andam veram sententiam adducitur; ex eo haereseos captant suspicionem. vide Lactant. 6. cap. 8. ad fin. quod nec Hispanici Inquisitores (quos hoc in genere crudelissimos aiunt) facere solent. Ipsique Catholici toler ant patienter duarum praecipuarum familiarum, de concursu gratiae, sat hostiles concertationes. At quorum zelus discretione caret, etiam non pertinaces, haereticos dicunt, nec inter hominem et dictum haereticum distinguunt, vide Epistol. Sadoleti ad Isidor. Clarium. lib. [Note: Libell. de sect. fol. m. 527.]16. epistol. fol. m. 751. Ego hîc illud Leontii usurpo: Non necesse est, omnia quae dicunt haeretici, non admitti. B. Hieronymus, Apolinaris dogmata improbavit; sed tamen eum coluit semper. Epistol. 65. Pie et cate Prima sius, in praefat. super Apocal. lib. 1. Sicut in stercore gemma a prudente debet cur ari, colligi, et repertâ, dignit ingenuaerevocari, ita undecumque veritas clareat. Catholicae defendenda est unitati. Huic enim soli competit, quic quid veritas foris etiam personârit iuste namque fides a perfidis collegit, quod sui iuris esse
cognoverit, nec prodesse potest alienis usurpatum, sed filiis cum verae matri fueritredditum. Ac quoque cum haereticis in literis proficere quimus: Thuani vita. lib 1. fol. 5. aeque deliri, sed festivimagis exsistunt; qui nil, nisi quod ipsi probant, rectum put ant: aut, qui res minus ponder ant, quam verba; pleni verborum, subst antiae inanes. Glingenui vittuosi con animo nobile notavano iconcctti, i maligni pedanti col loro vil talen to vi censura vono le parole. Boccalini. 1. ragguagl. 13. adde Lactant. 5. cap. 1. Parui Senecaemonenti: [Note: Lib. 1. de Trauquillitateanimi. cap. 1.]Occupandi temporis causa, in usium tuum, non in praeconium, aliquid simplicistylo scribe. Melius est, intueri res ipsas, et harum causa loqui. Et licet tandem Vir prudens, Pierre Charron. (vide eius vitam, operibus eiusdem praefixam, §. quant a la mienne) improbet imprimis eos, qui auctorum nomina producunt, et ex alienis centonibus libellos componunt: attamen verba in terminis allegare, bumilitaris esse, censuit Alb. Magnus, auct. eius vitae. cap. 7. ad fin. Iam demum experior verum esse, quod Cornel. Agrippa, in querel. super calumn. ait: Nihil hodie felicius esse, quam nihil scire; nihil tutius esse, quam nihil docere. Sed dudum irrevocabilis alea est iacta. Et haec libuit praefari, Candide ac pie Lector. Atque malui tuis precibus me commendare, que Patrono cuidam magno. Sicquetu mihi semperfave, quis quis es; ac mundanis hic utere, non praeter iustum usum: semperque mentem [Note: In eapitulis patrun.]subeat, monitum hebraeorum Sapientum. Mundus iste, similis est vestibulo ante saeculum futurum; praeparate ipsum in vestibulo, ut triclinium intrare possis!