10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISSERTATIO POLITICA, DE REPUBLICA CURANDA.

CAPUT I. Nullum Imperium esse aeternum.

QUemadmodum causis morborum non satis cognitis; imo ne vix quidem est, ut homo afflictus, pristinae restitui valetudini queat: Ita Res publica curari omnino nequit, nisi causas, quibus ea mutari everti et labefactari assolet, accurate cognitas, exploratasque habuerimus. Keckerman. 1. polit. cap. 26. a princ. De mutationibus et conversionibus Rerum publicarum, vide Canon hiero dell. introduzz. 6. cap. 4. usque ad fin. libri. Tileman. et Zieritz tract at. singul. Campanell. in polit. cap. 11. usque ad fin lib. Harum causarum una generalissima Quicquid ex multis partibus constat; id naturâ comparatum esse videtur, ut semper eius aliqua pars mutet. Quâ de re inserere lubet dissertationem, a me olim publice habitam, nunc revisam et auctam.

Cum in hoc Virorum prudentissimorum consessu; cum in contione hâc lectissimorum studiosorum, dicendi mihi munus, officii necessitas iniungat; non est quod de argumento dissertationis, animipendeam diu: cum facies orbis universi, illud mihi non suggerere, sed ingerere; non offerre, sed maximâ cum importunitate obtrudere videatur. Si quis nunc enim non dicam Regna, non Provincias dicam, non Urbes, sed singulos fere pagos, cogitatione vel leviter dispicere velit; totidem sane consepta se videre cladium humanarum, censebit vere. Respice longe, late, prope; aliud nil pervidebis, nisi clades, vastationes, vastationumve aut cladium praesagia funesta: ubivis


page 89, image: s103

nil audies personare aures, nisi belli rumores, bellumque metuentium suspirationes. Adeo fortuna nunc universum nobis notum orbem, Amphitheatrum et arenas effecit, in quibus illa nobis exhibeat ludos, certe admodum cruentos. Permovent haecce me, ut subsidium aliquod, et nobis impendentibus malis, calamitatibusque parem. Haud equidem tale, quo illae averti, vel evitari: sed quo facilius animo tolerari laetiusque sustineri queant. Et vero nemo difficulter feret, Imperii utut vetusti, Patriaeque utut carissimae ruinam, qui Deum omnia et singula gubernare, qui cuncta providentiâ Divinâ dispensari, vel saltem historicâ fide credit: et adhuc multo magis, fixis oculis vel caeli adspiciet ruinam; si qui eundem optimum esse optimeque suis prospicere, experientiâ propriâ perspectum habet. Duplex hinc consolationis suavissimae scaturigo ebullit: rationem una, altera spiritum concernens. Quippe nam ratio sobria, ratio non affectibus inebriata; perspicit fatis abunde, Deum qui sapienter [Note: Iul. Caesar. Vaninus. in amphith. aetern. provident. cap. 28. sl.. 168. etc.] disposuit cuncta, Legem hanc generalissime universalem posuisse: ut quicquid ex multis partibus constat, ita sit naturâ comparatum, ut eius semper pars aliqua nutet. Etenim quod causam essendi a se ipso non habet, naturâ suâ desinere, seu non esse potest. Omne ab alio dependens, si id principium voluntarium exsistat, ab eo, a quo dependet, mutari potest: quare ipsae quoque mentes immateriales, etsi a Peripateticis Deo coaevae et aeternae ponantur; prout tamen a primo dependent; unico ipsius primi nutu, ab eâ essentiâ deici, dimoverique possunt, in quâ ab illo primitus sunt constitutae: si enim hoc fieri nequiret, haberent in se aliud principium resistendi illius infinitati; et per consequens ipsum illud principium non esset.

II.

[Note: Vide Dn. Hieron. Elver. delit. apodemicar. epist. 17. Sulpitius Servast. Iun. in append. Vergil. fol. m. 232.] Cumque inprimis omnis noster status, sub perpetuo motu consistat, quid quaeso stabile inter homines, et ita immobile erit, ut nullam mutationem patiatur. Novel. 7. cap. 2. Nihil in hoc mundo suo permanet statu: Luna et quicquid sub ipsa, variâ Ideâ ludit. Nihil est periculo mutationis exceptum; non terra, non Caelum, non totus hic omniu! rerum contextus.

Omne quod Natura Parens creavit,
Quamlibet firmum videas; labascit
Tempore, ac longo fragile ac caducum
Solvitur usu.

Certis cuncta temporibus erunt, nasci debent, crescere, exstingui.

Constat, aeternaque positum lege est,
Ut constet genitum nihil.
[Note: Boêr. de consolas.] Verum est quod cecinit sacer
Thressae sub Rhodopes iugis,


page 090, image: s104

[Note: philosoph. lib. 2. metr. 3. Seneca, in Hercul. Oet.] Tangens Thractam chelym
Orphcus, Calliopaegenus:
Aeternum fierinihil.
Quod natum est, poterit mori.

-- -- Nihil est tot quod perstet in orbe.
Cuncta fluunt; omnisque vagans formatur imago,
[Note: Ovid. Metamorph. lib 15 fab. 3. et seqq.] Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu,
Non secus ao flumen: neque enim consistere flumen
Nec levis hora potest. Sed ut unda impellitur undâ.
Urgeturque eadem veniens, urgetque priorem:
Tempera sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur.
Et nova sunt semper: nam quod fuit ante, relictum est;
Fitque quod baud fuerat momentaque cuncta novantur.
Tempus edax rerum, tuque invidiosa vetustas,
Omnia destruitis: vitiat a que dentibus aevi,
Paulatim lentâ consumitu omnia morte.
Haec quo que non perstant, quae nos elementa vocamus.
Nec species sua cuique manet: rerumque novatrix
-- -- -- -- Nascique vocatur.
Incipere esse aliud, quam quod fuit ante: morique,
Desinere, illud idem. Quum sint huc forsitan illa,
Haec translata illûc: summâ tamen omnia constant.
Nil equidem durare diu sub imagine eâdem
Crediderim: sic ad ferrum penistis ab auro
Saecula; sic toties versa est fortuna locorum.

Fati in omnibus rebus perpetua lex est, uti ad summum perducta, stare loco nesciant, finisque omnium adpetat, ubi incrementa sunt consumpta. Cunaeus in Satyr.

[Note: Heurn. ad aphor. Hippocr. lib. 1. aphorism. 3. n. 5. Auson epigram. 135.] In se magnarunt laetis hunc Numinarebus
Crescendi posuêre modum -- --

Ita placuit Fato, nullius rei eodem semper loco fortunam stare.

Fortuna numquam sistit in eodem statu,
Semper movetur, variat et mutat vices.
Et summa in imum vertit, ac versa erigit.

[Note: Lucan. lib. 1.] Invida Fatorum series, summisque negatum
Stare diu: nimique graves sub pondere lapsus.

Non hoc singularibus tantum accidit rebus: sed et Mundustotus, hâc


page 091, image: s105

tandem solvetur ratione; id quod non incognitum fuit Poêtarum gravissimo Lucano, qui lib. 1. ita canit:

--- --- Sic cum compage solutâ.
Saecula tot mundi suprema coegerit hora,
Antiquum repetens iterum chaos: omnia mistu.
Sidera sideribus concurrent: ignea Pontum
Astra perent; tellus extendere littora nolet,
Excutietque fretum. -- -- --

III.

[Note: Arnisaeus lib. 2. pol tap 1 fol 44. et seq Caiman. polit. eap. 60 a pre. Eluct delitiar. Apodem 37. Coctatino de Notari, in duell. dell. ignor. de della sctenza. lib. 3 cap. 6 divisit. f. 398 et Kirchocr. disput. polit. 21 th 1 a Waremund 1. de foedeaeib. 1. n. 1. et seqq.] Utautem omnia orta occidunt, et aucta senescunt; sic pariter naturalis est interitus rerum publicarum: nascitur, crescit, floret, decrescit, moritur? Ovid. 15. Metamorph.

-- -- -- Sic omnia verti
Cernimus, atque alias assumere robora gentes,
Concidere has -- -- -- --- --

Ut corporis sic et rei publicae auxesis quae dam est, secundum naturam deinde vigor, postea tursus diminutio. Poly b. lib. 6. Ac ea una labes, civitatibus opulentis est reperta, ut magna imperia mortalia essent. Livius, lib. 2. Res publica, etiam quae optime constituta, fatali huic rerum vicissitudini obnoxia est; ut Plato in libris, de republ. deducit, quem ob idiniuste, arrogantissimus discipulus reprehendit, lib. 5. potit. cap. 12. Sententiam veredivinam, divini praeceptoris, male et pro more, calumniose alio rsum torquens. Sane nullum imperium, regnumve nullum; velsuccessione firmatum, vel electione utcun que bene ordinatâ decoratum; vel vi vel arte comparatum: sive iam sit potentiâ, finibus, opibus, virtute sive auctoritate regnantis, tum oboedientiâ procerum ac populi, severâ item militari disciplinâ, milite domestico, benevolentiâ subditorum, per quam optime constitutum, tum quasi stabilimento cuiusvis Imperii, religionis puritate, unitate, et libertate, vitae sanctimoniâ, legibus optimis, iudiciorum rigore, praemiis et poenis communitum: senatorum (generis humani partis optimae) prudentiâ, consilio, gravitate exornatum, et ad sum mam perfectionem evectum, ac omnibus numerisabsolutum. Nullum, inquam, Imperium est; quod non variis modis, potentiâ imprimis, praecipuo eversionis instrumento; Fato adveniente, et alapsâ periodo, quae unicuique certa et inevit abilis praescripta ac deter minata fuit, (summo illo rerum omnium chorago et moderatore permittente) ruptis vinculis omnibus modestiae ac pietatis: tum ipsâ status mutatione, et legum ac iudiciorum abolitione incidente, tum tyrannide exortâ, tum seditionibus ac conspirationibus excitatis, sumptis iniustis armis, contemptu Dei, crudelitate, persidiâ, luxuriâ cresoeute; studio rei privatae exorto saluberrimis consiliis neglectis,


page 092, image: s106

Nullum inquam regnum est, quod non hisce vel similibus rationibus ad principium revertatur, mutetur nempe, atteretur, decrescat, actandem evertatur: mutatione semper in contrarium tendente. Id quod profecto in conditionererum humanarum longe miserrimum exsistit, de quo etiam conqueritur Lucanus, lib. 1.

O faciles dare summa Deos, eademque tueri
Difficiles! -- -- -- -- --

IV.

[Note: Cunaeus 1. de Republ. Hebr. cap.15.] Scipio Africanus, cum censor esset, et lustrum conderet atque in sacrificio sollenne carmine ei Scriba praeiret; quo dii immortales rogabantur, ut populi romani res meliores, amplioresque facetent: sa tis esse eas bonas ac magnas, dixit. Et ideo ita precatus est, ut eas perpetuo incolumes servarent: ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum emendari carmen iussit. Utique vide bat cordarissimus vir, neutiquam fieri, ut muneribus suis semper faveat benignitas caelestis, aut propria ea faciat populi cuiusquam. Quare conversiones, vicissitudinesque formidavit, atque omnino eas causas animo suo peregit, quae ex ipsis rebus publicis enatae, nullo etiam extrinsecus impellente, turbant eas plerumque, vitiamtque. Hoc si quis humanâ prudentiâ evitare, et rem publicam constituere aeternam, aut labenti, ad prae cipitium que adpropinquanti, lat us supponere venit, ille certe, velut naturae repugnans, et adversus fatalem reluctans necessitatem, qeomaxei=n, seu cum diis proeliari velle, merito diceretur. Quid nam que est aliud, gigantum more bellum gerere cum diis, nisi naturae repugnare? M. Tul. Cicer. de Senect.

*qew=| ma/xesqai dei/non e)/sti kai\ tu/xh.
Pugnare cum diis, cumque fortunâ, grave est.

Idque festive exprimit, omnium qui felicissima seria tractavit iocose, Traianus Boccalini, centur. 1. ragg. 4 Non e possibile rimediare, che un paio di scarpe, per astilatissime che elleno si fossero, in progresso di tempo, non divenissero brutissime ciavatte. Quin et Machiavell. 3. hist. Florent. notqt; ne quidquam in humanis perpetuo constet, atque vigeat, esse in singulis rebus publicis familias fatales, quae ear um exitio nascantur. Ex eo dependet vanitas, et imperfectio Politicae disciplinae. Quod lubet explicare verbis Hieronymi Cardani, de libris propr. fol. m. 110. Aristoteles, airille, octo libros Politicorum in hoc argumento scripsit, sed minus tamen quam oportuit sufficienter. Multo minus Plato: non enim connisi sunttenere veram rationem Rei publicae gubernandae. At non id est mirum: nihil enim difficilius quam concordiam retinere. Quod, si homines sint militares, nolunt superioribus parere; si enerves, rem publicam exanimas: si infeliciter bella cedant; periculum est ab exterris; si feliciter, quis comprimet insolentes? Siaequalitas est, parere


page 093, image: s107

nolunt; si inae qualitas, oderunt quibus invident. Paupertas despicitur, et ad bella gerenda impedita est: divitiae efficiunt luxum. Contigit hoc, ut reor; quoniam humanum regnum, in praecipiti circulo perpetuo revolvitur, nec unquam stare potest. Hacenus Cardanus. Sane non aliter atque homo, radicali absumpto humore, et cessante vitalicalore, in mortem refrigescit: ita res publicae omnes, si non a morbis per violentiam contractis; tamen impotentiâ quâ dam naturali, demum ad defectum [Note: Frid. Tileman. de convers rerump. c. 6. et seq. Bern. Zier z dissert. de convers. rerum pub. fol. 13. etc.] rediguntur. Atque ut exploratum est, communi medicorum decreto; rarissime accidere, ut quis ad sanitatis perveniat a)kmh\n; aut propter maxumam materiae instabilitatem, in eâdem diu consistat: ita pro Canone Politicorum indubio, receptum merito ab omnibus fuit: rem publicam per innumera periculorum vada eluctantem, si ad summum perveniat; propter incerta casuum humanorum, dubiam que rerum varietatem, in supremo illo fastigio, florentique statu, haud diu perennare posse. Et quo modo, quaeso, res publica humanis rebus constans, aeterna esse queat; cum cuncta humana volubilia sint, et in continuâ mutatione? Quemaqmodum enim varius est homo, ita et res publica aeque. Lehman. 6. cap. 1. Sane quod Aristophanes scribit, in Equit. A. 1. S. 2. Nihil ad doctos pertinere rem publicam, nihil ad probos; sed ad impuratos et rudes; videtur mihi facetissimus ille poetarum, causam praecipuam humanae infelicitatis salse notare: et etiam causam citioris mutationis.

V.

Ex quo historiarum memoria se extendit, quamplurima historiarum a memoria, in mundo fuerunt regna: sed omnia illa felicitatem calamitate mutaverunt.

[Note: Manil 1. Astron. v. 53.] Quo post ex cidium Troiae sunt eruta regna?
Quor capti populi? quoties fortuna per orbem
Servitium, Imperiumque tulit, varieque reverrit
Troianos cineres! -- -- --

[Note: Ovid. 15. metamorp.] -- -- Sic magna fuit, censuque vitisque
Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos:
Nunc humilu veteres tantummodo Troia ruinas,
[Note: De ruderilus Troia vide Petr. Belson. in observ. lib. 2. c. 6. item Guyon. 2. des divers. lecons. c. 10.] Et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
Clara fuit Sparte, magnae vigêre Mycenae;
Necnon et Cecropis, necnon Amphionis arces:
Vile solum Spaerte est, altae cecidêre Mycenae;
Oedipodioniae quid sunt nisi nomina Thebae?
Quid Pantlioniae reftant, nisi nomen, Athenae?

Ac siquis drposcat comparationem, per eam facile clarum reddi potest


page 094, image: s108

non paria solum in omni genere cladium olim evenisse, sed maiora; et gratand materiam huic aevo esse, magis quam querendi. Imo ni fidem oraculis sacris velimus derogare, ad huc graviora vel instare, vel ad fine saeculi eventura; quam quae in Germaniâ per hosce annos conspecta, vel nobis narrata fuêre.

VI.

Primum in mundo Imperium, quod orbis dominatum, vicinorumque populorum oboedientiam affectavit non solum, sed et acquisivit (quodque cum ultimo magnam analogiam habere, ii produnt, qui curiose prophetica scripta tractant.) Id quam magnum fuerit et potens, vel satis demonstrare possunt admiranda primariae eius urbis. Sane si, quae de Babylonis pulchritudine ac venustate, literis et memoriae, apud Herodotum, Dioorum, Siculum, Strabonem, Plinium, Curtium, aliosque prodita sunt, hîc inserere velim, excresceret membrum [Note: Barnabas Brissen. l. I deregro Persarum principat. f. m. 57. et Perer. in Geret. l. 6.] hoc in magnitudinem monstrosam. Nec enim pensiles modo horti, sed et ipsa moenia urbis, omnium in se ora et oculos converterunt; usque adeo, ut inter septem orbis opera stupenda, numerarentur. Inclutae illius urbis murus, laterculo coctili, bitum ine harenae vice interstrato, interlitus, eiusque spatium 32 pedum latitudinem amplexum fuit; ita ut quadrigae inter se occurrentes, sine periculo commearent. Et secundum Curtium, altitudo muri, quin quaginta cubitorum spatio eminebat. Turres denis pedibus, quam murus, altiores erant. Totius operis ambitus CCCLXVIII. Stadia complectebatur. Certe Imperii huius, [Note: Iul. Caesar Bulenger. Ecclogar. ad Arnob. lib. 2 cap 3. fol m. 324. etc.] omnium quae unquam fuerunt maxumi, quodque in prophetiâ Danielis, per caput aureum, ingentis illius statuae designatur. Huius, inquam Imperii metropolis Babylon, primum, merito suo, mundi miraculum iudtcatum fuit; in illudque stupens Antipater; in quodam Graeco Epigrammate exclamat: Quis aggerem illum lapideum Semiramidis, Cyclops unoculus exstruxit, aut quales gigantes terrae filii extulerunt in altum prope accedentem ad septem Pleiades aggerem: qui nequit inclinari aut quassari: aequalem cacumini montis Atho, latae terrae pondus subactum acmacer atum.

Et Avienus:

----- Babyson producitur arce
Procerâ in nubes, hanc prisca Semiramis urbem
Vallavit muris, quos non absumere flammae,
Non Aries penetrare queat. -- --

Ad hanc condendam urbem, Semiramis, operarum vicies centena milia coegit, narrante Diodoro, lib. 2. Eam adhûc mire auxit, ornavit que Nabuchodonosor, ut Iosephus narrat, et inde ille idem apud Danielem fastuose exclamat: Haec est Babylen illa magna, quam aedificavi, etc.


page 095, image: s109

Urbis illus ea amplitudo fuit, ut Provincia seu natio potius, quam urbs esse videretur eque per vim eapta cum esset, tertio post die, quaedam in urbe partes fuêre, quae calamitatis illius adhûc exsisterent ignarae, ut Aristoteles 3. polit. cap. 2. scribit. Per ambitum centum portae stabant, aereae omnes cum cardimbus itidem, postibusque: Paucis multa comprehe: idem. Urbs fuit, quam vel manu homintum exstrui potuisse, vel destrui, supra fidem fuit. Porro Babylon fluvio Euphrate inter secabarur, cui pons inenarrabilis in cum bebat; et Praetoria quae in Ripis erant, ita coniungebat, ut vix coniunctionis ratio per spiceretur. Erat is stadia quinque longus, in altum artisiciose columnas defigens, quae a se invice pedibus 12 aberant/ lpides autem simul astrictos ferreis repagulis, ac vinculis amplexa, eorumque commissiones ac iuncturae plumbo infuso repletae. Pons hic trabibus cedrinis et cupressinis, palmatumque truncis, et ramis ingentibus obtectus erat. Iosephus Nabuchodonosori tribuit pensiles hortos: quiantiquae Regiae, regiam aliam adiciens, in opere illo ascensus lapideos aedificavit; et faciem montium exprimens, omne genus arboribus locum consieum, varie distinxit, et pensilem illum [Note: Ioann. Coiovicus, ??? Itin. Hierosol. c. 6. f. m. 204 et seq. Leonhard. Rauwolff. in seiner Orientallischem Reiß ica. 8. fol m. 203. Sed perperam dissen tit Guyon. tom. 2. li. 5. c. 19. Nam et Pedro Teixera. in suis relat. Hisp aniae. del succession de los Reyes de Persia, eade de ruina illius urbis oculatus testis, affentar.] hortum instruxit; quod uxor eius montanae illius ainoenitatis studio teneretur:utpote quae in mediâ (regione silvestri et montosâ) educata esset. Sed floruit olim illa urbs, si ulla unquam saeculo ullo; nunc tamen nullibi adparet. A pollonius Thyanaeus, eam adhûc fere integram, et Regem habentem conspexit. Philostrat. lib. 1. fol. m. 35. Sed iam olim ante annos quadringentos, de eâ ita scribit Beniamin Tudelensis, itineris sui, quo totum fere peragravit orbem, descripton. fol. m. 70. Babel, inquit, illa antiqua, triginta miliarium spatium complex iam funditus est eversa in quâ Nabuchodonosoris regiae ruinae, adhuc visuntur, hominibus inaccessibiles, propter varia et malefica serpentum, draconumque genera, quae ibidem degunt. Et adhuc hodie quoque plurimae reliquiae Babylonis, prope Felugiam, quae pagus est ad ripam Euphratis; vetustissimi inprimis, atque omnium maxumi pontis arcus aliquot femidiruti, flumini Euphrati (qui eo loci quingentos circiter passus, latitudine continet) impositi. Moenium quoque rudera, atque arcis amplissimae ruinae. Turris item, vulgo Danielis dictae, e lapide nigro, nec non plurimae aliae et turres et arcus, ac rudera ingentia, prisci illius saeculi monumenta. Haud procul inde conspicitur mons excelsus, quin gentos fere passus, suo ambitu complectens, atque ob bestiolarum tricipitum (quae Eglo nominatur) valde noxiaru, ac serpentum copiam ingentem, inaccessibilis: qui celeberrimae illius turris fastigium esse reputatur. Sed et tota illa ora, quam occupant antique illius Babyloniae suinae, in eam abiit vastitatem atque desolationem, adeoque sterilem se


page 096, image: s110

ex hibet, horridam et ubique desertam; ut nusquam vel arborem, vel virentem ullam conspicias herbam: imo nec aedificium, nec casulam aliquam obviam habeas, praeter veterum aedificiorum reliquias et ruinas: indubitatum testimonium maledictionis divinae, quae solum, terramque ipsam, et loci ipsum genium commutavit. Verissimumque conspicitur Vaticinium Hieremiae, qui dum illa adhûc potens, et orbis domina esset, de eâ ita vaticinatus fuit. cap. 50. Ecce inquit, novissima erit [Note: De sterilitate agri Ba bylonici vi de Henric. Steph. apolog in Herod fol. m. 36.] ingentibus, deserta, invia, et arens. Ab irâ Domini non habitabitur; sed tota insolit udinem redigetur: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit, super universis plagis eius. Et paulo post: Quia terra sculptibilium est, et in portentis gloriantur, propterea habitabunt eam dracones, cum fatuis sicariis, et habitabunt in eâ struthiones, et non habitabitur ultra usque in sempiternum; nec exstruetur usque ad generationem.

VII.

[Note: Nicol. Fuller. miscell. sacrar. lib. 3. cap. 6.] Diodorus Siculus refert, Ninum (quam Niniven scriptura sactavocat) longe amplissimam, planeque stupendi ambitus fuisse urbem. Nam cum forma eius, alterâ ex parte longior; ita ut duorum laterum inaequalium; maius 150 stadia complecteretur, minus 90, totus utique ambitus, in unam collectus summam 480 stadia, (hoc est 60 milliaria) efficiebat. Et hinc illud est apud Prophetam Ionam, cap. 3. Nivinen civitatem longe maxumam esse, itinere trium dierum; hoc est, in circuitum itinere tridui patere. Iter erenim unius diei, 20 fere milliaribus aestimari solet. Atque Strabo lib 16. post quam ipso stat im exordio aperte asseveravit, Niniven multo maiorem fuisse Babylone: ilico longe minore Babylonis amplitudine declaratâ, idem quoque demonstrat. Merito ergo itidem a Propheta Ionâ, d. cap. 3. vers. 3. pronuntiatur Ninive, urbs magna Deo; vel divinae et summae admirandaeque magnitudinis, qualis sunt divina: ut et Graeci usurpant vocabulum i(ero\n, pro eo, quicquid in suo genere praestat. Et tamen tanta, ac tâm nobilis urbs, haud solum hodie non exstat; sed et ubi sira fuerit ignoratur. Quod et Numantiae accidit, civitati olim clarissimae Celtiberorum, Romanis acerrimae et quae multos eorum exercitus fatigavit. Bernardo Aldrete, antique dad. e'Espagnae et c. lib. 1. cap. 4. et seqq. multis. Olim Carthage celeberrima civitas. Claudianus.

Urbs etiam magnae quae dicitur aemula Romae.

Nunc cadaver est urbis, imo bustum. Guyon. tom. 2. lib. 1. cap. 29. Quot, quaeo populi, in et circa Iudaeam fuerunt, quibus sancit Prophetae excidium minitabantur; et qui nunc funditûs deleri, eorum terra inculta, vacua habitatoribus, et ipsa illorum lingua exstincta fuit. Petr, Cunae. derepubl. Hebraeor, lib. 2. cap. 15. fol. 262. etc.


page 097, image: s111

VIII.

Fuit in Hierosolymâ aedes sacra, Deo Maxumo cara, et electa; domicilium religionis verae unicum in toto orbe. Fuit ea ab omni aevo magnis tempestaribus quassata; quippe Assyriorum primo, Babyloniosumque, mox Antiochi Epiphanis, aliorumque Regum, ac postremo Romanorum quoque sensit arma. Capti cives, moenia diruta, vasta omnia atque maesta fuêre. Nec tamen huic suo templo pepercit Opt. Max. Deus. Vetus Templum destruxerat Nabuchodonosor, in stauraverat denuo Zorobabel. Sed ad altitudinem priscam de erant cubi sexaginta. Herodes itaque multo post opibus, omnique copiâ rerum abundans, eximium illi reddidit decus. Etiam haec aedes, inter orbis miracula erat. Nulla inveniebatur tam barbara aut seposita gens, ex quâ non ad Syriam venerat spectatur. Verum et hunc cumulum tantarum rerum [Note: Descriptionem Urbis et Templi Hierosoly morum haber Iosephus de Bello tudaie. lib. 6. cap. 6.] diruit Deus. Obsedit, vastavitque Hierosolymam Titus, ac ne Templo quidem abstin vit manus; quod manserat antea tot cladibus in suâ incolumitate. Accurata est excidii scriptio, apud Iosephum: Saneque, ait ille, tam tristem tuncrerum faciem fuisse, uti eam hostis quoque sit miseratus. Etenim Titum, cum eversa omnia, cirutaque cerneret, ingermuisse cum dolore, et desectionis auctoribus succensuisse; quorum scelere exsecrando, acceleratum erat urbis fatum. Iacebat dirutum, flammisque exustum templum, quod per annos 46. vix exstruxerant exules reversi: quodque refercerat tandem, et ad invidiam ornaverat Herodes; nil ut iaminimici in eo, nisi pulchritudinem culparent, Verissimus vates apud B. Matthae um, Salvator noster fuit, cum dicebat: Non relinquetur lapis super lapidem qui non dissolvetur. Inter magnificentiam summam, et reliquias deformes, momentum, intercessit. Ita subito cuncta vertuntur, et omnino natura, quae ad originem rerum, parceutitur viribus suis, ad ruinam toto impetu venit. In hâcque ipsâ Hierosolymorum [Note: Lipsius, a. de constant. cap. 21.] urbe per omne tempus obsidionis, mortui autcaesi decies cetena milia: capti milia septem nonaginta. Quis nunc audeat comparare cum unius gentis, unâ clade, aliquot annorum in orbe Christiano bella? At quantula tamen illa hominum, terrarum que pars, si conferatur cum Europâ. Fuit Regio, in qua illa sita, fecundissima olim, maxume culta atque populosa. Baronius. ad Ann. Chr. 34 num. 7. nunc vero stenlis et deserta.

IV.

De Ptolomaeo Philadelpho Aegypti Rege, Theocritus scribit; Idyll. 16.

Neque quis quam tam multas urbes hom inum artisicum tener.
Tres enim illi urbium centuriae exstructae sunt,
Tria insuper milia, super triginta milia,
Duo item terniones, et praterea ter undecim;
In quibus omnibus Ptolomaeus regnum obtinet.


page 098, image: s112

Quae quide licentiâ Poetica magis, quam historicâ fide a Poeta narrari, [Note: Casaubon. Lection. Theocrit. cap. 18.] censent nonnulli. Et tamen Bellonus 2. obser vat. cap. 38. 42. et. refert, Fabricas Romanorum, et opera antiqua, nil ad Aegyptiacarum pyramidum accedere superbiam atque splendorem. Haecque satis regni illius maiestatem ostendunt; quod nunc provinciatantum est, Tutcarum Imperatoris iliis etiam a gentibus habitata, veteri linguâ prorsus exstinctâ, nil quicquam nisi in ruderibus mon strans magnitudinem antiquam.

X.

[Note: Thesoro Politic. parte 3. fol. m. 41. cap de Pelopeneso.] Graecia vetus, in orbe clara olim, rebusque gestis admiranda fuit; side Pausaniam passim. una Peloponesus, Peninsula quondam, nobilissima Europae: quae lic et sit circuitus non ita ampli, res publicas tamen et populos potentissimos in se continebat, Spartanos, Eleos, Messinios, Argivos, Corinthios, Achaeos, quorum potentis non potest literato esse ignota. Et hodie tamen obscura et inculta regio est. Tot delitias inquit Gerbelius, in Pelo ponesi descriptione. tot urbes, per totam undique Peloponesum dispersas, magno sane ingenio, magnoque sumpru exstructas, atque olim rerum copia florentes, si quis hodies e Taygeto contempletur, [Note: De magnificenriâ tepli D. Sophiae vide etiam Bel lon. observ lib. 1. c. ult. Georg. Dousam, in Itin. Co~ stant. fol 36 adde Mich. Glycam, annal. part. 4. Hist. Tripart. 2. c. 18. Itinerat. Beiamin. Tudelens. fol. 29. (aur ut ex Rab. Da vid Ganes, in suo Zaemach. p. 55. h. Schikhar dus meus legit Tereilensis.] videbit eas fere omnes aut eversas, aequatasque solo, aut semiustas flammis, aut dirutas, aut in rudera foedissime disiectas. De Constantinopoli, scribit Conftantinus Manasses, ann al. fol. m. 386. Si lubeat alicui beatam urbem Constantinopolitanam, cum globo caelesti comparare, ac sacrosanctas eius aedes, cum lucidis sid eribus; non prorsus ab refecerit Ac splendentom nia quidem huius urbis templa, perpetuis quasi luminibus, suis que gratiis corruscant; ipsam rerum creaturam collustrantia, tamquam mortalium sidera lucida: verum ubi exortur sol, aliorum omnium faces occuoltantur. Etenim inter haec sidera minora, quae sacra sunt delubra, templum Divae Sophiae dicatum, et divinitus exstructum, terrae totius ornamentum, veluti sol alter, caelestisque Cigas, insigniter fulget. Delubrum Dei nostri, caelum terrestre, quos ipsos etiam Seraphos, arbitror cum veneratione admirari. Nam si Deus commorari dignatur in iis, quae hominum manus perpolierunt; omnino heic, nec alibi usquam, habitare eum puto. Haec de illustria a Iustiniano nostro condito Templo Manasses, qui ib idem fol. 350. de urbe ipsâ faciens mentionem, eam vocat magnam, Romam novam, Romam carentem rugis, numquam senescentem, sed per petuo iuvene scentem, seque tenovantem; Romam illam, dle quâ gratiarum rivi fluunticum que de Occidentali Româ, a Genserico Vandalorum Rege captâ, verba fecisset, Manasses ita fol. 357. etc. exclamat: Barbar is Roma vetus sese submittens, ab its que calcata, perque summam infelicitatem capta, regibus eorum, nationumque Principibus et Satrapis paruit; palaneque spoliata


page 99, image: s113

Consulibus, Imperatoribus, Senatu, Patritiis, iugem Barbatorum suis humertis tulit: quae denique prius erat indomita, et expers vacui iugi, Principibus aratoribus oboediens est facta, et condemnata, ut eius solum arator inverteretur! Et haec ait romae vete riaccidisse; suam autem illam florere, augescere, frui Imperio, iuvenescere. Sed ut quaeso, sunt rerum vices! Nunc roma nova vetus est, servit mancipiis, et quae vetus erat, adhûc non modicum obtinet splendorem, suamque magnitudinem ostentat, Ecclesiis et Monasteriis Christianis: quibus nova illa nunc prorsus caret. vide etiam de Constantinopoli, Petr. Messiam. I. cap. 12. [Note: V. Stapleton. de magnit. Eccl. Rom. lib. 2. cap. 12.] item Zosimum. m. fol. 689. etc. Capta tamen in ea A. C. 1452. Maii 29. perpessa omnia illa est, quae potuit crudelia excogitare impietas Barbaorum, omnem excedentia captum humanitatis. Direptio sacrorum vasorum, profanatio divinorum templorum, consecratarum Deo feminatum raptus, violatio virginalis pudoris, frequentes erant. Raptabantur ingenuae, nobiles, illustresque feminae, ser vilem in modum violenter: [Note: Crusius. Turograec. lib. 1.] omne genus contumeliae et torturae patientes. Trahebantur sacerdotes, ac solitariae vitae sectatores, funibus victi. Quis tantâ eloquentiâ esset, ut verbis consequi aut oratione percensêre, singulas illus temporis calamitatum species, iraque divinae posset? Aliud nihil dici verius potest, quam hoc; Horribile est, in manus incidere Dei viventis. Quomodo contumeliam tantam feree potuit, quae de nomine divini Lgi condita fuit, S. Sophia? Illud terrestre caelum (verbasunt historici Graeci) nova illa Sino, quam construxit ipse Dominus, non homo: gloria illa orbius universi, illud de cus Excclesiarum; eminentissimus illud omnium [Note: Similia fere habet Aen. Sylv. Europ. lib. 7.] per orbem terratum aedificiorum. O rem miram! Nobilissimum Dei templum, templum factum est impiroum Ismaelitarum. Scribit Tucydides, lib. 1. de bello Pelopones. Si Atheniensium rubs desolaretur; quod duplo maior, quam potentia eorum reverâ tum fuit, urbis faciem intuenti censeretur; propter templa et aedificia sumptuosa. Sed nec potentiae, nec magnitudinis ullius vestigia ibi apparent. Peucer. lib. 5. Chronic. Carion. fol. m. 580. ibique arcem et pagum ignobilem esse, numerat Cardanus, lib. 2. de sapitent. fol. 245.

XI.

Roma, Imperiumque Romanum, cuius potentiae olim fuerit, vereor explicare iis qui haec vel sciunt, vel scire praesumuntur. vide Lipsii admiranda. Sed tamen illud Imperium concidit totum; et quod nunc videmus, aliud haut est, nisi umbra priris, surculuc ex cineribus renascens.

Qui romam in ined â quaeris norus advena Româ,
Et romae in roma nil reperis mediâ?


page 100, image: s114

Aspice murorum moles, praeruptaque saxae,
Obrutaque borrendo vasta theatr a situ.
Haec sunt Romae; viden vel ut ipsa cadavera tantae
Urbis ad bus spirent imperiosa minas?
Vicit ut haec munaum, visa est se vincere: vicit;
Ase non victum ne quid in orbe foret.
Nunc victa in Româ victrix, Roma illa sepulta est;
Atque eadem victrix, victaque Roma suit.

XII.

[Note: Du. Hiero. Eiver. deliciar. Apodem. epist. 9.] Ad locum Baiarum (olim deliciarum, ideoque vitorum diversorium) cum venias, propa de liciosissimum montem Falernum; ubicircumcirca Cumae Puteli, et C. Iulii Caesatis, Pompeii, Caligulae, Ciceronis, aliorumque Romanorum Villae, delitiarum ergo olim structae fuêre: totque Deorum Deatumque Templa, de libra, sepulcra Heroum et Imperatorum; balnea, thermae, theatra, pons supra mare, et quicquid ad pompam, et delicias mundanas reliquum. Nil nisi rudera quaedam atque istarum rerum umbras reperite licet; quid umbras dico? pulveres tantum. Ille locus omnium deliciossissimus habitus olim: Romani namque Heroes animi causâ eum eligebant, ut hunc ibi paululum remitterent et relaxarent: Villas suas ibi habe bant; ut amoenissimo loco, quandocumque libuisset, fruerentur. Campum Elysium ibi habuêre, montes et Valles, maria atque rivulos, generosissima Vina, optimas fruges; et quicquid naturae, ad delectandum hominem, producere, possibile videri potest, ibi inverêre. Hodie vero omnia sunt desolata atque deserta. vide Turlerum, in libello de arte peregrinandi. et Scipione Mazzella, d. Sito et antichita della citta di Pozzuolo. Sed placuit hîc Iacobi Sannazarii, de Cumarum ruinis, sequentes adscribere versiculos, ex lib. 2. Elegiar.

Hîc ubi Cumeae surgebant inclita famae
Moenia, Tyrrheni gloria prima maris;
Longinquis quod saepe hospes proper abat ab oris,
Visurus tripodas, Delie magne tuos.
Et vagus antiquos intr abat navita portus
Quarens Dadalia Conscia signa fuga;
(Credere quis quondam potuit, dum facta manebant?)
Nunc silva grestes occulit alta feras.
Atqut ubi fatidicae latuêre arcana Sibyllae,
Nunc claudit saturas vespere pastor eves.
Quaeque prius sanctos cogebat curia patres,
Serpentum facta est, alituumque domm.


page 101, image: s115

Plenaque tot passim generosis atria ceris,
Ips suâ tandem subruta mole iacent.
Calcantur que olim sacris onerata trophiaeis
Limia; distractos et tegit herba Deos.
Tot decora, aeritificumque manus, tot nota sepulcra.
Tot que pios cineres una ruina premit.
Et iam intra solasque domos, dis iectaque passim
Culmina setigeras advena figit apros etc.

XIII.

Gotthi, Longobadi, aliae que Barbarae nationes, vastârunt Europam, amplitudinisque Romanae omnumentis destructis; de domitore gentium populo triumphârunt. Philipp. Melanchthon. tom. 6. declamat. 1. 2. Ex alterâ parte Saraceni, ex Arabiâ erumpentes, nobilissimas [Note: Vide meum discurs. de Saracenu.] Asiae partes, quae tantis immanissimarum borealium gentium inundationibus intactae fuerant, devastârunt: omnibus bonarum literarum, ingenuarumque artium studiis, et (quod maxumum est) religionis verae cultu in iis exstinctis; ac non solum Asiae Provincias, sed et Africam pene totam, ac Hispaniae maximam partem, barbaris ritibus, ignorantiae tenebris, impiaque et nefandâ religione foedârunt. Quin et nulla unquam gens e Scythia egressa, tam copioso numero, ut Sclavi, habitabilis terrae partem inundavit: nam quicquid est a Mari Sarmatico et Baltheo, ad Pontum usque et Adrinticum mare, nec non a Tanaide fluvio, usque ad umbilicum Germaniae, cum tota Sarmatia Europaea, ac magnâ patte Asiaticae, nec non bohemia, Dalmatia et Illytra, suâ repleverunt multitudine. Quod si eisdemartibus, quibus regna parantur, etiam conser varentur, proculdubio omnium gentium potentissimi essent Bilibald. Pirckeimer, in descript. German. Sed Sclavorum et Arabum potentia etiam mltum fuit diminuta. Verum ad Romanum vetus Imperium redeamus, eiusque ruina falsum convincit Poetarum Principem, dum de Romanis suis ita scribit, Aeneid.

His ego nec metas rerum, nec temporae pono,
Imperium sine fine dedi ------

Ac sane magis prudenter, iamolim coniectavit; qui ita vaticinatus est, exstant versus in append. Vergtol. fol. m. 180.

Haec, urbem circa, stulti monumenta laboris,
Quasque vides moles, Appia, marmoreas:
Pyram: dasque ausas, vicinum attingere caelum,
Pyramidas, medio quas fugit umbra die:
Et Mausolaeus miser aesolatia mortis,
Intulit aeternum avo cleopatra Virum;


page 102, image: s116

Concutiet, sternet que dies: quoque altius exstat
Quodque opus, hoc illud carpot edetque magis.

XIV.

Nil miserius cogitari potest, quam facies fuit oribs universi, cum Barbari Imperium Romanum destruxetunt, ipsamque urbem aliquoties captivam, vastamque reddiderunt. D. Messias. 1. cap. 30. et seq. Lubet solum hîc referte, quomodo B. Hieronymus alicubi descripserit deploraveritque occidentis vastitatem. Praesentium, inquit, miseriarum pauca percurram. Quod rari hucusque residemus, non nostri meriti, sed Domini misericordiae est. Innumerabiles et ferocissimae nationes, [Note: Francise. Guilliman. de reb. delvet. leb. 2. cap. 6.] universas Gallias occupârunt. Quicquid inter Alpes, et Pireneum est, quod Oceano et Rhodano includitur, Quadus, Vandalus, Sarmata, Alani,Gepides, Heruli, Saxones, Burgundiones, Allemanni, et hostes Pannonii vastârunt. maguntiacum capta atque subversa est; et in Ecclesiâ multa hominum milia trucidata: Vangiones, longâ obsidione deleti, Rhemorum urbs praepotens, Ambiani, Atrebates, extremique hominum Morini, tornacus, Nemete, Argentoratus, translati in Germaniam. Aquitania Novemque populorum, Lugdunensis et Narbonensis Provinciae, praeter paucas urbes, populata sunt cuncta. Non possum absque lacrumis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti Episcopi Exsupetii merita praestiterunt. Ipsae Hispaniae iam iamque periturae, quottidie contremiscunt. Et Salvianus massiliensis Episcopus, eodem de evantus; Excogitata est, inquit, in perniciem nostram, ac dedecus gens ignavissima, quae de loco in locum pergens (alludit ad Vandalorum nomen) de orbe in orbem transiens, universa vastaret. Ac primo de solo patrio effusa in Germaniam primam, nomine Batbaram; natione Romanam, (nempe propter frequentiam inea Coloniarum Romanorum et Praesidiorum) post cuius exitium primum arsit regio Belgarum, deinde opes Aquitanorum. Unde igitur, ait, exotdiar, nisi a tuis Gallia malis, quas illa pestis insederat? Haud in iuria tibi vindicas privile gium miseriarum. Meruisse vero peccatis Gallias, adeoque orbem Romanum, et suis sceleribus tradi praediae, poenaeque et supplicio barbaris, sanctisimis supra memorati Ecclesiae Doctores, Hieronymus et Salvianus prodidêre. Nostris, inquit B. Hieronymus, peccatis Barbari fortes sunt, nostris vitiis romanus superatur exercitus. Postea. Infelices nos, qui tantum displicemus Deo, utperrabien Barbarorum, illius in nos ira desaeviat. Quam fuerit Galliarum mores dissoluti, vitiis omnibus corrupti, pluribus perscripsit Salvianus; qui eadem semper ante oculos habebat, perpetuam flendi et lacrumarum causam. De Aquitanis enim loquens: In omnibus, inquit Galliis, sicuti divitiis Aquitani primifuêre, sic vitiis, Nusquam enim improbior voluptas,


page 103, image: s117

nusquam inquinatior vita, nus quam corruptior disciplina. Hanc pro muneribus sacris dederunt Domino retributionem; ut in quantum eos beneficiis suis ille ad se illexerat ad propitiandum: in tantum illi flagitiis suis laboraverint ad eum exacerbandum. Sed de his multo fleblius, et generatim, alibi: Ipsa, in quit, Ecclesia Dei, quae in omnibus dedet esse placatrix Dei, quid est aliud quam exacerbatrix Dei? Aut praeter paucissimos quosdam, qui mala fugiunt; quid est aliud omnis caetus Christianorum, quam sentina vitiorum? Quotum enim quemque invenies in Ecclesiâ, aut non ebriosum, aut non helluonem, aut adulterum, aut fornicatorem, aut raptorem, aut ganeum, autlatronem aut homicidam. Et quod his omnibus peius est; praeter haec, cuncta sine fine? Interrogo enim Christianorum omnium conscientiam, ex his, vel flagitiis, vel sceleribus, quae nun diximus,m quotusquisque hominum non est aliquid eorum? Facilius quippe invenies, qui totum sit, quam quinihil. Et quod diximus, Nihil; nimis fortases gravius videatur esse censurae: plus multo dicam; Facilius in venies reos malorum omnium, quam non omnium. Facilius maiorum criminum, quam minorum: id est, facilius qui et maiora crimina cum minoribus, quam qui minora tantum, sine maioribus perpetrârit. In hanc enim probrosittem morum. pro peomnis Ecclesiae plebs est redacta; ut in cuncto populo Christiano, genus quoddam sanctitatis sit, minus esse vitosum. Addit ille stylo Iugubri plura, tamquam alter Hieremias, peccata populi deplorans. Idemque firmiter asseverat, adeo excrevisse magistratuum iniquitatem Romanom Imperios, pauperum et viduarum oppressionem, et contemptum; ut optabiliores visi sint Barbari: imo plures eos praevenerint, ad ipsos fugiendo. Ait enim: Interea vastantur pauperes, viduae gemunt, orphani proculcantur; in tantum, ut multi eotum, et non obfcuris natalibus orti, et libernaliter instituti, ad hostes fugiant, ne persecutionis publicae afflictione moriantur: quaerentes scilic et apud Barbaros Romanam humanitatem; qui apud romanos barbaram immanitatem ferre non possunt. Tu cetera lege, quae vir disertissimus et Pientissimus, octo libris, hoc argumento, hoc barbarico tempote, hâc ex causâ complexus est; et ad nostros mores, ffagitiaque comparat. Sane non est, quod aliud aliquid exspectemus; namque peccata, quae eversionis causa, ea magis nunc, quam allo in saeculo abundant. Et tamen nos nobis persuademus, ac defendimus quoque (omnem ut quibusdam videtut, praeter rationem) Imperii nostri aeternitatem.

XV.

Quodque finem mundi, antecesurus sit interitius Imperii Romani, probat diserte Englebertus Abbas Admontensis in Austriâ, deertu et fin. Imp. Rom. cap. 21. apud Goldast. in Politic. Imperial. part. 18.


page 104, image: s118

fol. m. 770. ex eo; quod tempralia cuncta, ex ipso temporis successu deficiunti in seipsis; iuxta illud ad Hebraeos: quod antiquatur et senescit, prope interitum est Etenim tempus, dicente Aristotele, 7. Physic. plus est causa corruptionis, quam generationis; quia distare facit res,m et elongaria suo principio originali: quanto atem plus distat alqivid, et a suis principiis originalibus elongatur, tanto plus debilitatur. Et S. Hieronymus, super illud Daniellis cap. 2. Ex parte erit regnum illud solidum, et ex parte contritum etc. scribit: Quod sicut in principio Romano regno durius nil; ita etiam in fine, nil eodem debilitus erit. Sed nolo more nunc quidem vulgari, futura indagare; nec audiam illud: quod centum ante annos, in Asophum Pseudopropheten de Interitu Germamici Imperii vaticinantem, Bebelius noster lusit, et exstat apud Goldastum. d. tit. 18. fol. 778.

Unde superstitio haec, aut spiritus iste profanus,
O Asophe, inflatur, Daemonicusque furor
Namque suis Christius momenta et tem pora scire,
Non, ait, est vestrum, scire nec ullus babet.
Consiliumque Dei nec perscrutabile cuiquam est,
Ut bene scriptur aete docuisse solent.
Iamque diu sancti mundo cessêre Prophetae,
Queis cum dii soleant mytica verba loqui.
Nunc insi merdosi nascuntur in orbe Probetae,
His Pluto inspirat praestigi iesa, strofa/s2.

Sed tamen utut se habeant haec, haereticum vel seditionsum non est, nominare intertum regni Romani: nam et Magnus Bellarminus. lib. 3. de Pontisic. cap. 4. scribit: Duo signa Antichristum ipsum praecessura: [Note: Vide Rema clum. de Vaulx. in Harpecrat. divin. in 2. signo Adventun Antechristi. fol. m. 233. etc.] nempe praedicationem Evangelii in toto Mundo, et Imperii romani integram desolationem. Ribera ad Apoclyps. cap. 14. fol. m. 409. Nec item Pontificium regnum sempiternum creditur, ab omnibus illis qui eiusconfessionis asseclae sunt. Quâ de re videndus omnio Nocolaus Cusa, Cardinalis, 1. de concor d. Cath. cap. 12. de controversiis poten tissimae Rei publicae Venetae, cum Pontifice M. aliquot ante annos quae intercesserunt, ex ipsis Iuris Canonici limpidiorbus fontibus, pro Venetis decidi posse putant ii, qui a Pontifice Max. in totum fecerunt secessionem. Attamen, nescio quis novus homo, in supplicat ion. super causis Concilii generalis. Paulum V. Imperio reputat in dignum, quod pacem cum Venetis fecit, et decimas Ecclesiarum illis concessit, ut expensas belli reficere possent, vide hâc de re quae scripserunt Iohann. Marsilius, Nicolaus Crassus, Paulus de Venetia, dell' ordine de scrvi. M. Fulgentius Brescianus Servita, Ventura Vincentius. Hieron. Vendramenus.


page 105, image: s119

Anton. quirinus etc. qui oppugnantur vicissiam a Bellarmino et Baronio, Cardianlibus, ac cumprimis doct. Martâ. Intra eosdem fere terminos consistit libertas Ecclesiae Gallicanae. vide Estien. Pasquier. 3. de recherch. per tot. et Memoires du Tillet, sur les libertez. de l' Eglise Gallicane, Sed ex causae Venetae Patronis, futuram regni Pontificii ruinam optâsse, vel auguratos fuisse nonnullos; argumento mihi sunt figurae et emblemata quibusdam scriptis praefixa: et quod Nicolaus Crassus, in Antiparaenesi ad Baronium, cum Abbate Ioachimo, Romam Bobylonem vocat, Ieremiaeque caput 51. ad sedem Romanam accommodat. Quin hic idem fol. 45. ex Sybillinis oraculis, et Lactantio 7. divinar. institution. Romae excidium, ab igne impendere praedixit.

Tunc sane generatio decima post haec apparebit
Hominum, cum terrae concussor, Astrorum conditor,
Idolorum zelum franget, populumque concutiet
Romae septicollis: magna autem divitia peribunt
Irrigatae multo igne, aflammâ Vulcant.
Veniet tibi aliquando caelitus, ô superba Roma,
Caelestis plaga, et incurvabis cervicem prima;
Et allideris terra, et ignis te totam absumpt:
Inclinatam novae terrae sedibus etc.

(Hispanicae nempe Monarchiae Indicoque auro ut quidam interpeetantur.) Sane quod Esaias praedicit. 11. vers. 4. percutiet terram in Virgâ oris sui, et in spiritu Iabiorum suorum interficiet impium: hoc Chaldaeus Metaphrastes, de Romano interpretatut; Armilos quod verbum ego pro Romulo sumo, et editio Antverpiensis omnisit. Etiam Thargum Chaldaicum veteis testamenti, mala multa de Romanis habet. vide Eliae Levitae. Thesbiten. in verbo Roma. De interitu etiam Romae habet quaedam B. Gregor. magnus, dialoger. 2. cap. 15. B. Hieronym. in Danielem, fol. m. 587. tom. ubi ad Castra Chilastarum fere secedit, Sed anne haec intelligi debent de Ethnicâ Româ; cuius Imperium a Barbaris vere destrusctum fuit. Vide Miraei annal. belgic. fol. 51. etc. et me supra num. 13. Verum omnibus inculco illud. Tertulliani, in apolog. cap. 32. dum ait: Fidelibus incumbere necessitatem pro Imperii statu, rebusque romanis orandi, quod vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi, acerbitates horren das comminantem, Romani Imperii commeatu scimus retar dari. quod cap. 5. et seq. latius adhuc deducit. Summa rerum eo redit; Regale ius esse summi Dei, ut omnia occidant, ille solus in saeculum non mutetur. Eius solius esse, est immutabile esse. S. Thomas. 1. quaestion. 9. artic. 2. Solius christi mysticum regnum, quod nullo modo de hoc mundo exsistit, hanc gloriam habet; quod nec


page 106, image: s120

temproe, nec loco sit cirumscriptum, eiusque ut participes fiamus, quottidiams precibus nos ille docuit orare, hocque etiam solum aeternum esse decet, quod utpote non vi humanâ caepit: etenim omme quod violentum initium habet, talem etiam sortitur finem. Decet que ideo Christianum omnia quae in mundo. utcumque sublimia, utcumque magna, iis oculis videre, quibus templum sanctum Ierosolymitanum adspe xisse salvatorem nostrum, monui supera; quasi scilicet non lapis super, lapidem [Note: Ego Coroll. miscell. 29. subuexis. Comment. ad aliq. tit. lib. 1. ff.] sit mansutus. Conculcat Deus omnia haec mundana, ut edoceat nos de pretio eotum. Recteque Lucretius, lib. 6.

Usque adeo res bumanas vis abdita quaedam
Obterit, et pulchros fasces, saevasque secures
Proculoare, ac ludibrio sibi babere videtur.

XVI.

Vana haec omnia, instabilia, perpetius que mutationibus obnoxia sunt, ne quis iis fidat; ut superbia et potentia humilis fiat.

[Note: Boet. 2. metr. 3.] Rara si constat sua forma mundo,
Si tantas variat vices;
Crede fortunis hominum caducis,
Bonis crede fugacibus!

[Note: Seneca, in Medea.] Confide regnis, cum levis magnas opes
Hûc ferat, et illûc casus.

XVII.

Fit hoc, ut sciamus sat luculenter, generationem praesupponere corruptionem. Decet nos haec vicissitudo, mysterium illud; ex morte renasci vitam. Docet non aegre ferre nos debere, si nos moriamur, si privatim nostra non constans sit Fortuna; quia ipsae etiam intereunt civitates. Quod ad M. t. Cicerone scribit prodenter servius Sulpitius noster. lib. 4. epistol. famil. epistol. 5. Ex Asia rediens, cum ab Aeginâ Megaram versus navigarem; caepi regiones circumcirca prospicere: post me erat Aegina, ante Megara, dextrâ Piraeus; sinistra Corinthus: quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata, et diruta ante oculos iacent. Caepi ego met mecum sic cogitare: Hem nos homunculi indiguamur, si quis nostrûm interiit, aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidorum cadavera proiecta iasceant? Visne tute, Servi, cohibere et meminisse, hominempte esse natum? Crede mihi, cogitatione eâ non mediocritex cum confirmatus. Notum hoc fuit Temut Chamo, illi Tartarorum invicto Regi, qui ad Baiazetem Turcarum Imperatorem, praelio a se superatum, captumque, ita quondam dixit: Ab Indiae finibus ad Sivasten usque, Regem me Deus constituit, a Sivaste ad Ungarorum usque limites, tibi Deusregnum donavit. Quod si Mundus hic, apud Iustum illud Numen,


page 107, image: s121

aliquo esset in pretio, sane dedisset, eum aliis; quam mihi, qui claudus sum, et tibi qui mancus exsistis. Nimirum sanctis et batis hominibus eum tribuisset. Leunclav. histor. Musul. Turc. 7. fol. 36. Nec animineque etiam corporis dona habuit Carolus VIII. Rex Galliarum, et tamen italiam turbavit, eiusque faciem immutavit ex toto. Guicciardinus, lib. 1. fol. 85. etc. Nec fere est certius aliquod, Vanitatis huius Mundi documentum: quam quod animi tranqullitas, et salus aeterna, pauperibus plerumque conceduntur; Dignitates vero et magna Mundi Imperia; indignissimis haud roro obveriunt. lubet addere adhûc duorum ita philosophantium Regum exempla De Sesostre, Rege Aegypti, refertur; quod folitus fuerit vehi in curru aureo, qui a quatuor regibus captivis traheretur. Cum autem unus ex illis saepe respiceret rotam, interrogatus a Sesossri, cur faciat id? Rotae volubilitatem, inquit ille, dum intuero, in quâ cito ea, quae summa fuerunt, fiunt ima: cogito simul de fortunâ nostrâ. Silile accidit Imp. Iustriniano, qui cum Gelimerem, Vandolotum regem, vinctum catenis, unâ cum uxore et regiâ familiâ in triumpho duceret; hic in conspectum Imperatoris ductus, Pleno ore rissie, scribitur. Cum itaque eum mente captum esse putaret, dixit. Se ridere fortunae humanae vicissitudines, ut qui modo Rex fuisset, iam inserviret. B. Gregorius, Pont. Max. lib. 3. dialogor. cap. ult. ad fin. fere eadem scribit: Effera, ait, Longobardorum gens, de vagina suae habitationis educta, in nostram cervicem grassata est: atque humanum genus, quod in hâc terrâ prae nimiâ multitudine, quasi spissae segetis more surrexerat, susccisum aruit. Nam depopulatae urbe,s eversa castra, concrematae Ecclesiae, destructa sunt monasteria, virorum ac feminarum; desolata ab hominibus praedia, atque ab omni cultore destituta, in solitudine vacat terra: nullus hanc possessor inhabitat, occupaverunt bestiae loca, quae prius multitudo hominum tenebat. Et quid in aliis mundi partibus agatur, ignoro. Nam in hâc terrâ, in quâ nos vivimus, finem suum mundusiam non nuntiat, sed ostendit. At quibus oculishaec adspicit vir sancuts. Tanto ergo, inquit, nos necesse est instantibus aeterna quaerere, quanto a nobis cognoscimus velociter temporalia fugisse. Despiciendus a nobis hic mundus fuerat, etiamsi blandiretur: si rebus prosperis demulceret animum. At postquam tot flagellis premitur, tantâ adversitate fatigatur, tot nobis quottidie dolores in geminat: quid nobis aliud, quam ne diligatur, claamat? Eucherius paria fere habet, tr. de contemptu mundi. fol. m. 30. Quicquid est, illarum rerum facies adumbratis quondam nitoribus expolitia, iam obsole vit, omnisque fucatus splendor intercidit. Vix iam hoc habet mundus, ut fallat. Periit imago illa rerum ad decipiendum usque decora. Prius nos seducere vero cogitabat


page 108, image: s122

fulgore, non poterat; prope iam non valet, et ipsa nos fala ostentatione corrumpere. Soldis bonis carebat, esse deficit etiam caducis. Non hunc aut ad tempus speciosa orant, aut in posterum mansura confirmant. Nisi nosmetipsi decipimus, pene mundus decipere nos non potest. Sed quid dissimulamus ea expromere, quae fortiora sunt? Dissipatas loquimur opes mundi, cum iam ipse mundus in finem suum vergens, spatiis. agatur extremis? Quanto istud maius et gravius est, quod iam ipse non in longum erit? Quid commemoramus attritam eius rem ac supellectliem? Nec immerito in defectum viribus aevo consumptis urgetur, adminiculisque suis destituitur, cum iam in senium nutanti oneri succumbat. Postrema mundi aetas referta es malis, tamquam morbis senectus. Visa sunt, videnturque iamdudum ista cano saeculo, fames, pestilentia, vastitas, bella, terrores. Hi sunt in ultimis iam annis languores sui.

XVIII.

Theophrastes Paracelsus ex aliâ, quam vulgari peripateticâ philosophiâ; ita haecce considerare solent, in fragmentis astrologicis part. 2. oper. fol m. 661. Es ist von Alter hero ein Wort/was auffs höchste kommpt/nimbt wider ab: vnd ist bewehrt vnd also. Dann Gott last ein Ding aust sein Zeit kommen: vnd so sein Erndt ist/so schneidet ers durch seinen saturnum, durch seinen Martem, durch sein Solem. Dann also steig Rom auff/vnd da es kam auff die Höhe/wie die Sonn am höchsten Steinbock da fiel es wider nieder: da muste der Steinboch wider ab/vnd der Krebs auff. So müssen auch die Indischen also auff vnd abgehen/wie der Mond/der ist hübsch/aber er muß wider Jung werden so er am besten ist/wie der Mensch vermeinet. Das ist/abwiche er länger/er würde ärger dann alles vbel. Darumb hat gott allen Dingen sein Lauff gegeben. Wie hoch vnd wie weit/vnd nicht darüber/nicht darunder. Alsodienweil die Menschen von ihnen selbst wollen allein in solchen Einflüssen leben / so seind sie auch also / steigen auff vnnd ab. Magna sane mysteria, verrbis hisce comprehensa videntur, et ea nempe docent, quid sit inevitabile fatum; quâ ratione, eius iniquitatem effugere qvenamus: quod solummodo fiper fidem in Christum; ut docebo, etiam cum infra de Astrologiâ iniecero mentionem. Ex hisce porro perspicere licet, quibus ex fundamentis, consolationes in publicis malis desumi possint: quo in argumento totus est magnus Lipsius, in egregiis de constantiâ libellis, omnium lectione maxume dignis. Scribit equidem Guicciardinus, hypomnes. 141. Minus felicem eam civitatem non esse dicendam, quae, postquam multis saeculis fsoruit, de gradu suo deicitur. Cum hîc omnium rerum humanarum finis sit: nec infelicias aestimari debeat, subiectum esse legi omnibus communi. Verum


page 109, image: s123

infelices cives esse, quibus potius patriâ suâ ruente, quam florente nasci contingit. Aliam rationem consolationis proponit Epictetus, apud Arrianum lib. 3. cap. 24. Omniosoum, ait, dic soliorum quoque defluxum, et caricam e ficu, et aridas uvas e botro fieri: nam haec omnia ex iis, quae antea fuerant, in alia mutantur. Non internecio ista est, sed quaedam ratio atque administratio certa.

XIX.

Verum ex Epicuri, Stoicorumque cistis, haec quae petita, talia quidem sunt, ut videmus exinde, Natura quid et quantum possit, aut quid ab ea debeat exspectari, quidque ea intendat? consolationes nempe violentas, et cum desperatione coniunctas. Non equidem in eâ sententiâ sum, ut putem, nihil ad sapientem, de Rei publicae Statu, vel lapsu pertinere; illumque de eius eversione, nequaquam anxiari aut turbari [Note: Nicol d. Clemang. epsit. 134. et seq.] debere. In quo enim potest laudabilius cura spientis occupari, quam in rei publicae vel studio, vel zolo? quo in tantum sapientes antiquos legimus flagrâsse; ut etiam pro illâ mori ducerent gloriosum. Et ita, non minori curâ se sollicitari, alicubi Cicero scribit, qualispost se exstinctum res publica futura esset, quam qualis se vivente foret. Cum enim mior quisque, pars politiae sit, necesse est, morbum, quo Corpus universus, vel caput inpsum affligitur, in memmbra omnia effundi. Sed nec tamen in pbulicis malis, ad sodalitium sollicitae Marthae nos aggregare debemus; sed potius animo percipere attento, quod de hisce ultimis temporibus nostris dicat Salvator noster. Qudituri estis proelia et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Surget gens contra gentem, et regnum ad versus regnum; et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae et famaes, terroresque de caelo, et signa magna erunt. Matth. 24. vers. 6. etc. Luc. 21. ves. 10. etc.

XX.

Sed omnia haec videns oculus spiritualis, non exinde turbatur; maxime si suo sine cirmine miser exsistat: videtque ita fieni non opertere solum, Matth. cap. 24. vers. 6. sed et hbonum esse. Itidem qui ex suo delicto miser est, debet se committere Voluntatio Divinae. l. Samuel. 3. vers. 18. Luberet philosophiam hanc vere Christianam, docere exemplo cuiusdam mendici, sed vereor, ut aures distinctionibus subtilibus minis teneras redditas, offendam. Verum in gratiam tamen simpliciorum, historiam, cui veritatem non ausim denegare, adponam; quae exstat apud Iohannem Taulerum, in Surii editione latiiona fol. 833. Fuit olim insignis quidam theologus, qui annis octo precibus continus a Domino id cupiebat obtinere; ut ipsi hominem quendam ostenderet, qui eum viam veritatis edoceret. Cumque vice quâ dam, vehementissimo huius rei desiderro flagraret, vox quaedam caelitus lapsa, ita ipsum allocuta est: Exi


page 110, image: s124

foras ad limina templi, et offendes illic hominem, qui te viam edoceat veritatis, Exiens igitur, in ventit Mendicum quendam, diruptis sordidis, luto isque pedibus, cuius vestes in universum, vix tribus obulis supputares: quem salutaus, ita affatus est: det tibi Deus prosperum mane. Respondit Mendicus: Non meminime unquam adversum mane habuisse. Et Magister: Eia, inquit, ut sortunatum te faciat Deus, quid ita loqueris? Respondit Pauper: Sed nec infortunatus aliquando sui. Et ille: Selix esto; ait, quid sibi haectua verba volunt? Et Pauper: Numquam, ait, infe lix fui,. Rursus itaque magister: Salvet, inquit, te Deus, iam nunc apertius loquere: neque enim capio quid dicas. Tum pauper respondit: Libenter id faciam. Optabas mihi Domine Magister, prosperum mane, et ego me numquam adversum mane habuisse, respondi., Quando enim fame premor, Deum laudo: si frigus patior, si grando, si nix si pluvia cadit, si aura serena est velturbulenta, deum laudo; si miser sum atque despectus, Deum similiter laudo: et ideo numquam triste mane mihi contigit Optabas etiam fortunatum me fieri; et ego me numquam infortunatum fuisse, respondi. Novi enim cum Deo vivere, certusque sum quicquid ille cascit, non posse non optimum esse. Unde quicquid ipse vel dabat, vele venire mihi permittebat, sive gratum id esset, sive contrarium; dulce velamarum, laetus id, tamquam optimum ab ipso suscepi, et ideo numquam infortunatus fui. Dicebas praeterea, ut felicem me facerer Deus; ad quod ego similiter, numquam me infelicem fuisse, subiunxi. Soli namque Divinae Voluntati inhaerere statui in quam sic integre omnem meam transfudi voluntatem, ut quicquid ille vult, et ego velim. Et hâc de causâ numquam infelis fui; cum, ut dixi, illius duntaxt vountati inhaerere velim, et meam ipsi voluntatem ex integro refignârim. Haec cum mendicus ille retulisset, itam eum rursus Magister affatus est: Quid, obersecro, dicturus esses, si te Dominus maiestatis in abyssum demergere vellet? Et ille: In abyssum, unquit, me demergeret? Et reverâ si id faceret; duo mihi brachia sunt, in quibus eum amplexaret Unum est, vera Humilitas: et hoc illi suppono, atque per ipsum sacratissimae Humanitati ipsius unitus sum. Alterum, idemque dextrum, est Amor, qui Divinitati ipsius unitus est; atque per hunc ipsum cirum pleclotr, ita ut mecum ad infernum descendere cogeretur Optarius autem nulto mihi foret, in inferno cum Deo esse, quam vel in caelis sine illo. Ex his gitur Magister ille didicit, veram resignationem, cum hum ilitate profundâ, (verae fidei tamquam fundamento superstructam) compendiosissimam ad Deum semitam esse. Dehinc iterum ex illo mendico percontatus est, unde venisset? Cui ille, a Deo se venisse, respondit. Cumque Magister, ubi Deum reperisset? sciscitaretur. Ibi


page 111, image: s125

inquit ille, ubi creaturas omnes dererliqui. Et Magister: Ubi vero ait, Deum reliquisti? respondit pauper: In mundis cordibus, et hominibus bonae voluntatis. Et Magister, Qusnam, ait, es tu? Respondit ille, fe regem esse. Sciscitante Magistro, ubi nam esset regnum ipsius? In animâ sua id esse respondit. Sic enim, ait, et externos et internos sensus meos regere novi, ut cunctae affe ctiones et vires animae meae, mihi subditae sint. Quod profecto regnum, cunctis mundi huius regnis praestantius esse, ambigit nullus. Et rursus Magister:Quid inquit,ad hanc te perfectionem perduxit? Respondit pauper: Nimirum lentium meum, sublimes meditationes, et unio cum Deo. In nullâ e,quae Deo minor foret, quie scere potui. Iam vero Deum meum in veni et in ipso pacem et quietem habeo sempiternam. Quod ut et nobis omnibus contingat, veneror summam Patris maiestatem, amplector meritum Christi, et summe desidero Spiritus sancti unctionem.

CAP. II. De causis ruinarum Imperiorum generalibus; Fato, Astris, numeris Platonicis, etc.

SUmma etiam rerupublicarum prosperitas, divitarumque copia, omnium vitiorum materia; et porro interitus occasio, atque causa est certissima. Fatetur hoc Livius, qui, 1. in princip. Rem publicam Romamam ita concidisse, ait;ut temporibus suis Romani nec vitia sua, nec remedia ipsi pati potuissent. Quae cuasa? Nuper, inquit, divitae avaritiam, et abundantes voluptates, desiderium per luxum, atque lubidinem pereundi, perdendique omnia, in vexêre. adde Patercul. lib. 2. a princip. ibique Shegkium, Camerar. 2. cap. 30. et quando luxus Romam invaserit, vide Piccart. obserat. lib. 18. cap. 3. Iuvenal. Satyr. 6.

Unde haec monstra tamen, vel quo de sonte, requiris?
Prima peregrinos obscena pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
- -Divitiae molles. - - -

Sic et Lucanus 1. vers. 160. etc.

Rebus Mores cessêre secundis;
Quae populos semper mersêre potentes.

Adde elegans Petronii Carmen, de mutatione rei publicae Romanae, in append. Vergil. fol. 125. et de Graeciâ. ibid fol. 196.


page 112, image: s126

Graecia bellorum longâ succussa ruinâ,
Concidit immodice viribus usa suis.
Fama manet; fortuna periit; cinis ipse iacentis
Visitur: et tumulo est nunc quoque sacro suo.

Ita Sodomae factum, Genes. 13. vers. 13. ubi omnino vide Oncker. et Gualtperium. Esaiae, cap. 16. Idem de Burgundiâ memorat cominaeus, fol. 13. et se1. item fol. 55. et de Turicis, Thesauri Politici compi ator, part. 1. fol. m. 121. Ac ita res publica augendo perimitur. Res publica fere crescit, vel decrescit: si crescit, eo ipso ad interitum properat; quemadmodum homo, qui quo vegetior in virili aetate, quam in adolescentiâ; eo propior morti. Facilius item destruuntur regna, quam eliguntur. Anton. Fayus. in emblemat.

Mirandiarum inter spectacula maxima rerum,
Est arces, Babylon, mos numerare tuas.
Has fuit immensus labor extreuxisse superbas:
Destruxisse labor sed fuit exiguus.
Quî fit id? haxc hominum sollertia curaque struxit:
Destruxit iusti cur a manus que Dei.

Deus etiam odit mana et conterit. H. Stephani in Herodot. apolog. fol. m. 25. etc. Quia ex magnificentiâ publicâ, sequitur luxuries privata: ex luxuria vitia cuncta, et sic impietas ad versus Deum. Lactant. 2. cap. 1. Quodque abundantia mater luxuuriae sit, multis illustrat Piccart. observ. 18. cap. 3. Corruptelarum in regupblicâ Iudacia quae fuerint causae, indigitat SS. Scriptura. Coluerat quidem populus Iehovam Omnibus diebus Iehoschuae, omnibus eitam idebus seniorum, qui proongârum dies post Iehoschuam, qui viderant tutoum opus Iehovae maximum, quod fecerat israeli. Sed cum tota illa aetas aggregata esset ad maiores suos, et surrexisset aetas altera post illos, qui non agnoscebant Iehovam, etc fecerunt filli israelis quod malum in oculis Iehovae, colueruntque tute lares Deos. Nam cum excitaverat illis Iehova vindices, fuerat quidem Iehova cum unoquoque vindice,(iudice) et servabat eos a manu inimicorum eorum omnibus diebus, cuiusque vindicis. Sed erat, mortuo vindice, ut reversi corrumperent se supra patres suos. Iud. 2. cap. 2. Sicque interitus et mors proborum magistratuum, rem publicam perdit. Alibi spoliatis me dicimis et oblatione afferte omnes decimas in Thesaurum, ut sit cibus in domo meâ, et probate me iam in hoc, ait Iehoba. Si non aperuero vobis catar ractes caelorum, et proferam vobis benedictionem. Et increpabo vestri causâ exedentem, ut non corrumpat vobis fructum terrae, neque orbet vos vitis. Itaque beatos vos praedicabunt omnes gentes, quia eritis terra oblectationis. Nunc felices


page 113, image: s127

praedimus suerbos, et aedificantur, qui facuiunt improbitatem. Maleaci 3. Tunc timentes Iehovae frequenter praedicant, alter apud alterum, dicentes: enim vero attendit Iehova et audit, atque con scriptum est in libro Commentarii coram eo pro timenti bus Iehovae, et cogitantibus de nomine eius. Hi erunt mei, quo die ego confecturus cum peculium, et clementiâ utar erga ipsos,quemadmodum quid utitur clementiâ erga filium, qui colit ipsum. Tunc conversi videbitis inter iustum et improbum quid intersit. Malerci 3.

II.

Sane mundus, casu haut gubernatur: Marnix. section. 1. resolut. 2. Sed Dei providentiâ, ut in omnibus: winckler. 1. de princip.iur. cap. 4. ita et hoc quoque in negotio, primas sibi vendicat partes merito. Omne enim a Domino est malum. Amos 3. Deus est, in cuius manu gubernatio politiarum: Sirac. 10. is est, qui regna transfert; ut cognocant viventes, quoniam dominatur excelsus in regno hominum. Daniael. 4. ille definit terimnos Imperiorum, Actor. 17. vers. 26. Cominaeus. 5. cap. 9. ad fin. adde Malecai. 1. vers. 3. Zach. 1. vers. 19. etc. Habacus. 1. vers. 10. etc. et vers. 16. Ille delet memoriam popublorum, ille bellum contra aliquos gerit. Exod. 17. vers. penult. et ult. Ruinam minatur illis Propheta, qui dicunt, Deum non curare res humanas; quod faciunt impii Politici, qui suis artibus omnia regere volunt. Sophoniae. 1. vers. 12. ubi Andr. Osinader. Interim tamen Stoicum excludo fatum. Hattron. in piet ate num. 2. Gruger. disput. polit. 9. thes. 13. etc. vide Lucanum, lib. 2. a princ. Plotinum, lib. de Fato. qui in tertiâ Aeneade est primus. Tileman. E. 6, late Iul. Caes. Vaninus, in amphitheatr. c. 43. et 48. Winckler. 1. cap. 15. et seqq. Piccart. decad. 2. cap. 9. richter. axiomat. histor. 279. Marnis. section. 1. resolut. 3 et 4. Non fatum, sed nostra peccata nos perdunt. Homor. Odyss. 1. a princ. De Fato, Lactantius. 1. cap. 11. fol. m. 19. Ammian. Marcellin. fol. 263. Val. Maxim. 1. cap. 6. Contra Fatum et Fortunam S. Paulinus, in epistol. 37. et seq. Barthol. Sybilla. in quaestion. peregrin. dec. 1. cap. 9. quaest. princ. 3. fol. m. 265. et quaest. 4. pr. de Fortuva. Martini, in partit. metaphys. fol. 487. Fatuus etiam dicitur a Fato: nam et Fauni uxor, Fatua dicta est, quod mulieribus Fata canere consue visset. Lactantius. 1. cap. 22. Itidem Deus Opt. max. cum transfert regna, non secundum leges humanas, nostrive intellectus aequitatem procedit Cominaeus. mihi fol. 24. lib. 6. cap. ult. fol. 583. Zieriz. de praerogatio. C. 7. b. ideoque insulsi videntur, qui post conversionem rerum publicarum, ex iure rationcinantur, quod adhunc integro statu valebat.

III.

Reicio autem hoc loco, cuperstitionis Astrologicae opiniones. Ptolomaei, Gaurici Leo vitii et aliorum; qui certis astroru constitutionibus, cometarumque et Eclipsium operationibus; mutationes,


page 114, image: s128

ortus, et obitus terum publicarum necessario assignant: in quâ etiam sententiâ Prudentium fuisse, videri possit. lib. poster. ad Symmach.

--- Urbibus adfert
Hora, diesque suum cum primum moenia surgunt
Interitum. ----

Et hos errare et decipi, cum Tholosano, de republic. 21. cap. 9. num. 19. assero: adversus eosque etiam disputant Bodinus, 4. cap. 2. Arnisae. in polit. pag. 448. etc. Danae. phys. part. 2. tractat. 4. cap. 32. 34. etc. Bernhard. Zieriz dissertat. de conversion. rerump. fol. 40. etc. Iohannes Cruger, disputat. polit. penult. thes. 22. etc. Tileman. de eversion, rerum public, E. 1. etc. Iohann. Tazil libro, cui titulus l' Astrologie en son splendeur. cap. 8. adde Canonhiero, 9. dell. introduzz. cap. 8. Communiter etiam dici solet: Cometas ad Dei voluntatem certo tempore singulariter productos, iterumque dissolutos; aliquid mali regnis et regibus aliquando portendisse. Val. Flaccus. lib. 6.

-- Iratosque vocati,
Ab Iove Fatales ad regna iniusta Cometae.

Et tamen Dudithius hoc negat; et Elias Maior, omnem Cometam, boni aliquid notare, contendit. Consentit Thomas Erastus. Eric. Puteanus. libellis singular. vide Binsfeld. de malefic. fol. 370. Et cum primis astra nova, novitatem preanuntiant non malam. vide Helis. Röslini tractat. hâc de re singulares, et non contemnendos, praesertim illum, von heutiger zeit Beschaffenheit; contra quem Dn. Kepplerus etiam Germanice scripsit. Qui idem Keppler de novâ stellâ. fol. 197. et in libellis tribus de Cometis. Hûc pertinet, quod habetur, Iudic. 5. v. 20. De caelis pugnaverunt stellae: de aggeribus suis pugnaverunt cum Siserâ. Nam impios astra exagitant et oppugnant. de stellâ Magorum consule Baronium. A. C. 1.

IV.

At operae pretium esse videtur, pressius adhuc indagare de Astrologiâ, et quid sentiendum sit de eâ Christiano, non immerito quaeritur? Sane veterum Ethnicorum Theologia, nil nisi Astrologia fuit. 2. Paralip. 33. Theodoret. sermon. 10. ad Graecos infideles. Henric. Cornel. Agrippa. 3. de philosoph. occult. cap. 14. videatur Nicolaus Fullerus, 1. miscellan. theolog. cap. 16 Selden, de diis Syris syntagm. 1. cap. 1. et cap. 2. addatur etiam de Astris, Philo, de opificio Dei, fol. 7. etc. Non etenim statuas, ut multi sibi persuadent, adorabant: sed ea fuerunt apud antiquiores praesertim spirituum astralium magica signa, quorum interventu, suis se astris et geniis devinciebant. quâ de re passim in philosophia occultâ. Agrippa, et Ficinus, lib. 3. de vita per discurs. Idque etiam explicat Trismegistus in Aesculapio. fol. m. 84. etc. ubi de diis terrenis. add.


page 115, image: s129

Theodoret. d. serm. 10. contra Graecos. Haecce Theologia, incognita hodie, totum fere regit orbem: Da man sich von Gott abwendt/ vnnd an das Ascralisch vnd Weltlich hänget. Hominis certe captum, inventio huius artis superare, et a daemonibus inventa videtur. Lactant. 2. cap. 17. Viderunt hoc Chaldaei, qui 470 milia annorum, in experiundis puerorum nativitatibus sese posuisse, affirmabant. Cicero in libr. de divination. non ausi sunt breviorem numerum ponere, quia suspectam fecissent artem. adde Lucianum, de Astrolog. Ammian. Marcell. ad fin. lib. 22. Polydor. 1. cap. 17. Ego, quod maximus sit Astralium inclinationum effectus, ut negare non possum, ita summe mihi arridet illud Rabi Abraham Aben Esrae, quod Bodinus. 1. de daemonoman magorum. cap 5. refert: Filios Israelis non transire sub Rotâ. vide Numeri 23. vers. 12. et 15. Post Paracelsum, tractat. de lunatic. de arte praesagâ. et tractat. 1. de generat stultor. Trithem. epistol. 34. lib. 1. Ioann. Arnd. vom wahren Christenthumb. lib. 4. cap. 4. fol. 88. adde Lactantium. 2. cap. 16. Faium. in emblem. et epigram. fol. 237.

Ter felix hominum genus,
Si sanctis animis amor
Veri numinis imperet!
Non illos orucians timor
Astrorum dubios trahet.
Astrorum Domino Pius
Nam qui servit, habet nihil
Quod formidet, et aureâ
Libertate fruens, pede
Conculcat validominas
Martis, Mercurii, Iovis,
Verum nam Iehovam timet.

Cui simile est apophthegma Reginaldi Poli; qui astrologiae perquam perito, cum eius se genituram ad astrorum positus examinâsse diceret, respondit: Iterum se natum esse, atque eum quidem natalem diem, quo renatus esset, priori illi tenebras offudisse; sacrum innuens baptismatis lavacrum. Duditius, in eius vitâ fol. 41. adde Henric. Alstedium system. mnemon. 1. cap. 24. fol. 314. etc. Iul. Caesarem Vaninum, in amphitheatr. fol. 40. 43. 53. 295. etc. Schvvenckfeld. part. 1. epistol. 60. Pierium, de Magiâ, lib. 3. per tot. et idem in Commentariis ad Genes. lib. 2. Del-rio disquisition. magicar. lib. 4. cap. 3. quaest. 1. Bulenger, tom. 1. systematis opusculor. Binsfeld. de malefic. fol. m. 362. Picus Mirandul. tractat. singul. contra astrologiam. Raynaud. in theolog. natural. fol. m. 222. P. Merula, Cosinograph. part. 1. lib. 2. cap. 16. fol. 72. etc. Langius. epistol. medic. 36.


page 116, image: s130

lib. 1. Campanell. de sensurer. lib. 4. cap. 20. Aerod. lib. 8. tit. ult. Lips. 2. annal. Tacit. num. 60. Agrippa, de vanitare scientiar. cap. 30. Exstant etiam scripta contraria, de Astrologia Feselii et Schereri, cui liti, tamquam tertius interveniens, immiscuit se Dn. Kepplerus. Vere sapiens est, qui inter spiritum Dei (quo si non ducamur, filii Dei non sumus, Romanor. 8. vers. 14.) et spiritum sidereum seu astralem diiudicare novit. Hoc qui novit, scit quomodo Fortunaerota, et caelum astrale concordent. Wigelius, de vitâ beatâ cap. 2. et mult. seqq. Sciet item; quod omnes scientiae ab astris nec ideo ad salutem prodesse possunt. Idem cap. 9. adde eius dem tractat. vom Ort der Welt. cap. 7. et cap. 13. ad fin. et item tractat Nosoe teiusum. lib. 1. passim. Hominem astralem vocant Theosophi, ammalem; unde is animalibus comparatur, et exinde sumuntindicationes Physiognomi, Mira de Astrologia habet Ens, Morosoph. part. 2. fol. 64. etc. Rara item Astrologiae exempla habet, Plutarchus in Anton. num. 7. Xiphilin. lib. 45. Suetonius, in August. cap. 94. De Tiberio Dio lib. 55. Tacit. annal. 6. fol. m. 106. De Nerone Sueconsus, cap. 4. et Xiphilin. de Viteilio. Xiphilin in Galba et Vitell. Sueton. in Vitellio cap. 14. de Domitiano, Suetonius cap. 5. de Adriano, Sparta, in Andr. et Aelio Vero? De Severo, Spart. in Severo et Geta. de Anton. Diadumeno, Lamprid. in vit. de Alexandro Severo, idem Lamprid de Gordiano, Capitolinus in Gordian. Iun. de filio Constant. Magn Zomar. tom. 3. annal. de Heraclio. Abbas Stadens. Anno Christi, 638. Bernard. Girard. lib. 2. fol. 147. De Silvestro Pont. Max. Girard. lib. 6. fol. m. 534. etc. De Roberto Siciliae Rege, Froissart. tom. 1 cap. 43. etc 52. Girard. lib. 14. fol. 156. De Nostradamo Consule histor. Natalis Comitis, lib. 10. Blaise du Monluc, lib. 4. fol. 260. Sed quod Astrologicas praedictiones, non debeat curare Princeps contrariis exemplis, Francisci nimirum 1. et Saluzii Marchionis, docet Bellaius, fol. 475. 784. 551. 611.

V.

Cumque ob Dei voluntatem, abditam et occultam, (sed tamen per Prophetas suis manifestatam, Amos 3. vers. 7. Rerum publicarum conversiones, adeo sint incertae; aberranta viâ pariter it, qui mutationes rerum publicarum, ex certis periodorum et temporum metis et circuitibus metiuntur. Veluti, qui statuunt unamquamque rem publicam, supra quingentos aut 700. annos non durare etc. Ex quorum classe sunt Peucerus, de divinat. gener. pag. m. 30. etc. Gregorius Richter, axiomat. polit. 1. etc. et axiomat. oeconomic. 5. usque 15. Kerckerman. 1. cap. 26. fol. 408. etc. Ranzov. in Catalog. Impp. etc. qui astrolog. amarunt. Contra quos recte sentiunt Bodin. 4. de republ. cap. 2. et in method. histor. cap. 6. Herpinus, apolog. Bodin. Casus sphaer. civ. 5. cap. 12. Res publica quaelibet, certas periodos habet; sed mysticas omnino. Daniel 5.


page 117, image: s131

vers. 25. et cap. 7. vers. 12. adde Zieriz. fol. 57. etc. quas frustra sine illuminatione divinâ, indagaverit menshumana. Sunt namque de reservatis divinae maiestatis. Tileman. E. 3. b. Et tunc est periodus ruinae Imperiorum, quando peccata populi sunt completa. Genes. 15. vers. 16. Itidem Plato, de republic. cap. 8. tractans de Imperiorum mutationibus, multa de numeris adeo loquitur obscure: ut Cicero, 7. epistola ad Attic. numeros Platonicos in Proverbium rapiat; vide Ersam. in adag. Et Marsilius Ficinus, diligentissimus aliad Platonis interpres, Apollinis auxilium ad cos numeros explicandos, advocet. Quas obscurissimas coniecturas, obliterandas censeo. Aristoc. 5. polit. cap. ult. et ibi Casus, in sphaer. Gerhard. decad. 10. quaest. 2. Crüger, disputat. polit. 9. th. 7. et seqq. Quem in modum Plato, animam mundi ex numeris fabricatam esse docuerit, et quod hinc etiam probari possit, concentum quendam esse caelestium corporum, exponit macrob. in somn. Scip. lib. 2. cap. 2. vide et Laertium. lib. 3. adde Zieritz. fol. 36. et fol. 50. etc. Tileman. D. 1. etc. E. 5. etc. de annis climactericis scripsit tractat. singul. Bapt. Codronchus. Sunt et Angeli, seu genii Imperiorum, de quibus agam ex professo cap. seq.

VI.

Commode hîc quaeritur, an mundus decrescat, ac ratione naturalium et moralium indies deterior evadat? Vide Balthas. Castilion. in aulico. lib. 2. a princ. Henr. Estienne, en l' apolog. 1. cap. 34. du Bartas. 1. iour de la sepmaine. vers. 154. etc. Gumpolzheimer, in Gymnasinat. part. 1. section. 1. num. 10. etc. ac idem dissertat. politic. quae est subiuncta. fol. 54. etc. Lather. de censu. fol. 519. Sententia Machiavelli, in praefation com. 2. probabilis videtur: Nullum enim aureum fuit saeculum, nisi status innocentiae: Gabriel Rollhagen / in den warhafften Lugen. cap. 20. et dixi supra, ubi de republic. in innocentiaestatu. et ipse Salvator noster, ultima tempora confert, cum primis. Dissent. Uranckheim. in e)pikri/s1ei Achillis pano/plou. Richter. axiomat. histor. 22. adde Bodin. method historic. cap. 7. fol. m. 304. Mundum et mores, in peius ruere, conqueruntur senes: sed ipsi immutantur magis, quam mundus, Montaign. 2. cap. 13. fol. m. 577. etc. Horat. 2. Satyr. 7.

--- Laudas
Fortunam et mores antiquae plebis, et idem
Si quis ad illa Deus subito te agat, usque recuses.

Mundus non solvetur fatigatione: non enim instrumenti consumptione, vel diminutione, vel depravatione. Materia quippe prima in genere semper manet eadem, etiamsi in specie mutetur. Sed vid. Psalm. 102. vers. 27. Hill. n. 243. B. Cyprian. tract. 1. ad Demetrian. a princip. Multo minus mundus finem habebit iniustâ proportione, quae intercedere potest inter motum et motorem: ex dictâ ratione et aeternitate


page 118, image: s132

materiae, vide Scaliger. de sub til. exercit. 76. sect. 4. Hûc confert, quod Seneca scribit, 1. de benef. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur; eversos esse mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas, et in omne nefas labi. Huc pertinet quod habet vetus et elegantissimus Franco-Galliae Poeta, apud Estienne Pasquier. 7. des recherch. cap. 24, fol. 1014.

Li siecle fut ia bons, et grans,
Or est de garcons et d' enfans,
Li siecle scachiez voirement
Faudra per amenui sement,
Per amenuisemant faudra,
Itant peraeptissera,
Que vingt homs batront en i. iour
Afleaux le ble tout le iour,
Et dui hommes voire bien quatre,
Se pourront en un pot combattre,
Itieux li siecla devenra
Scachiez de voir ce aventa.

Cur autem olim vita fuerit diuturna magis? vide Petr. Messiam. 1. cap. 1. et seq. Rolhagen. d. loc. fol. 304. etc. Guyon, 2. des divers. lecons. cap. 5. Elegantis admodum quaestionis est, an fuerint olim Giantes: et num humana statura diminuatur? vide Magium. 1. miscella. 4. Arngrim. Ion. de rebus Island. 1. fol. 3. etc. Filii Anakim, non staturâ, sed auctoritate gigantes erant. Anak namque denotat, collum cinxit: anakin torquati: hinc a)/nac, a)/naktes2, filii et fratres Regum, grosse Hausen. De gigantibus vide Barthium, lib. 48. animadv. cap. 14. et seq. Perer. in Genes. lib. 8. Torreblanca, de divinat. lib. z. cap. 31. Et hodie invenitur terra gigantum. des divers. lecons 5. cap. 7. Bertius, in Cosmographia, fol. 656. ubi de Peru. Ostentantur et passim inveniuntur ossa gigantum: et ossa Enakim vidit Beniamin Tudelens. in Itinerar. fol. 53. De ossibus etiam gigantum in Hebron, mentionem facit Ioseph. 5. cap. 2. De gigante quodam, vide Aventin. 4. historiar. Bavar. fol. 285. De Heimone gigante, vid. Abb. Stadens. fol. m. 184. b. Caput item, ut dolium, alicubi inventum fuit, Bornavius, de Imper. Turcic. sub Anno Chr. 1481. Passim mentio hominum fit staturae, et roboris praealiis maxumi: ut fuit Maximinus, Capitolin. in vita Maxim iunior. Marius septimus, ex 30. Tyrannis, Trebell. Pollio, in eius vitâ Firmus et Proculus, Vopiscus, in eorum vitâ. Hercules, Gell. 1. cap. 1. Orestes, idem 3. cap. 10 et talia multa sunt apud Phlegontem, de mirabil. ac mira de proceritate Burgundionum, Chifletius habet part. 1. cap. 47. Sed nescio an statura hominum, in commune ita


page 119, image: s133

decreverit, ut gigantes fuerint omnes olim. Nam et in Pyramide Aegyptiâ, conductus ita sunt angusti, ut vix per illos transeant homines moderni. Bellonus. 2. cap 42. Ac de gigantibus, iudicium Plutarchi, vide in Theseo. fol. m. 6. Multa de gigantibus habet Kornman, de miraculis vivor. fol. 9. et seqq. Philo etiam de iis scripsit librum singularem: sed allegoricum. De nominibus gigantum consule Drusium, ad loca difficil. Genes. cap. 18. et Gualtper. in collat. interpret. Genes. cap. 6. vers. 4. Et de gigantibus, eorumque reliquiis accurate scripsit Iohann. Cassanio Monostroliensis, ubi Goropii perstringit errorem, qui in suâ gigantomachiâ, nulla gigantum corporatanta, quanta dicuntur fuisse, affirmat. Sed memini tamen apud Mercurium Gallicum, tom. 3. fol. 195. me legisse, ante paucos annos, itidem de ossibus gigantum controversiam, inter rerum naturalium Doctores enatam; proditum ea terrae lusus esse, cum non habeant vestigia alicuius civitatis, cui inesse potuisset medulla. Fabularum de gigantibus Wormatiensibus, mentionem facit in Itinerario suo, Grasserus, fol. 10.

VII.

Quamvis autem res mortalium omnes, mutationibus sint obnoxiae, et pro Dei optimi maxumi liberrimo arbitratu; prout Ecclesiae expedire ipsi videtur, vel evertantur vel stabiliantur Imperia. vide Paracelsum, de verâ influentiârer. fol. 156. Neque tamen naturâ haec semper eveniunt; sed stultitiae saepe culpâ: ubi luxuria, rerumque abundantia et satietas ignavis interitum accersit. Ut apud Stobaeum, sermon. 96. recte monet Hippodam. Pythagoricus. vide Esai. 3 aprincip. Quibus consonat Solon, in Elegiâ, citatâ alicubi a Demosthene, ubi ita canit:

Non urbem superi, cupiunt evertere nostram;
Et nobis nisi sint numina laesa, favent.
Ipsi sed patriam sceleratis mentibus ultro
Conantur cives dilacerare suam.
Nam pretio quidam vendunt legesque, fidemque.

Hinc dicit vir sapiens, Sirac. 10. vers. 8. Regnum a gente unâ ad alteram traducitur, propter in iuste facta et contumelias, pecuniasque dolo partas. Richter axiomat. histor. 253. Recte apud Tacitum. 1. histor. ait Galba: sit ante oculos Nero, quem longâ Caesarum serie tumentem, non vindex cum inermi Provinciâ, aut ego cum unâ legione; sed sua immanitas, sua luxurta cervicibus publicis depulerunt. Etiam Deus non semper ius ordinarium observat: sicque in conversionibus perperam urgetur originarius Status. Dauth. de civit. Saxon. in refutat. 4. oppos. fol. 96. etc. Et quod ab Virgil. 2. Aeneid. ita loquitur Venus:

Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacoenae
Culpatûsve Paris, verum inclementia divûm


page 120, image: s134

Has evertit opes, sternitque a culmine Troiam:

Hoc intelligendum est, de ultimo peccato; quod potius occasio fuit, quam causa. Sic ad Matrem Hecubam, apud Euripidem in Hecubâ. ait Polydorus:

- At te aequo libramine usus,
Perdit Deorum aliquis, pro pristinâ felicitate. etc.

Eoque intuitu Matthaeus Visconti, a Guidone della Torre, Principatu exutus, dicere solbat: tum se in Patriam rediturum, quando i peccati de Turriani fossero maggiori, che i suo i. Bottero, de detti fol. 21. 6. Ita persecutio Christianorum, sequuta est mores malos. Cyprianus, in sermon, de lapsis, quem allegat Bellarminus, de gemitu columbae, 2. cap. 4. fol. 147. Sic olim Israelitae pulsi fuerunt, quod non observarunt Psalmum 15. vide Flaminum, in eius Psalm. argumento. Ita et Eusebius graviter describit, quomodo Christianismus fuerit moribus et dissensionibus corruptus, et ideo immiserit Deus corruptionem, histor. 8. ab init. ubi de persecut. sui temparis. Sic et Esaias cap. 1. propter peccata populi, dicit, terram desolatam, urbes succensas, et Sionem factum, ut umbraculum in vinea, an statt einer grossen Burg ist Sie wie ein Gartenhäußlein worden. Et ideo ex eventu de religione non iudicare, nec iudicia Dei scrutari debemus. Montaign. 1. des essais cap. 31. De Gothorum incursionibus, haec refert Pientissimus auctor Salvianus. lib. 7. fol. m. 271. Illa utique caelestis manus, quae eos ad punienda Hispanorum flagitia illûc traxerat, etiam ad vastandam Africam transire cogebat. Ipsi denique fatebantur, non suum esse, quod facerent. Agi enim se divino iussu ac perurgeri. Ex quo intelligi potest, quanta sint mala nostra, ad quos vastandos atque cruciandos, ire barbari compelluntur inviti. Secundum illud quod vastator terrae Israeliticae, Rex Assyriorum ait: Numquid sine Domini voluntate ascendi in locum istum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. Unde agnoscere possumus, cuncta quidem, quae affliguntur, iudicio Dei percuti, sed tamen propter peccata subverti. Ac per hoc, quicquid actum est, peccatis, non Deo ascribendum: quia recte illi rei factum ascribitur, quae, ut ita fieret, exegit. Unde et quod Wandali ad Africamtransierunt, non est divinae severitati, sed Afrorum sceleri deputandum etc. Etenim, vel invito Anti Machiavello, 2. theorem. 8. perinde Gothi Imperii Romani partem usurparunt, ut Iudaeam Moyses. Et ita Israelitae non ipsi, sed Deus per eos expulit gentes. Psalm. 44. Excitat enim Deus Spiritum virorum magnorum, ut hoc vel illud agant. Esdrae. 1. cap. 1. Graviter Lucanus:

Felix Roma quidem, civesque habitura superbos;
Si libertatis superis, tam cura placeret,
Quam vindicta placet--


page 121, image: s135

Sic et Tacitus, 1. histor. Nec enim unquam atrocioribus populi Romani cladibus, magni ve iustis iudiciis approbatum est; non esse curae Dei securitatem nostram, esse ultionem. Quae verba perperam Lipsius explicavit, et auctorem suum, cum vel maxime providentiam ingerit; irreligiositatis temere reum fecit. Boccalin. 1 ragg. 2. fol. 83. etc. Saepe scelera parentum, evertunt imperia filiorum. Richter, axiom. oeconom. 23. Inprimis autem, lubidinum passim grassantes furores, ruinam praecedunt Imperiorum, Richter axiomat. oeconom. 29. et seqq. usque 34. item axiom. 222. et seq.

VIII.

Sane impiis omnes resistunt creaturae, Arnd. 1. Vom wahren Christenthumb/in praefat. §. Nicht allein aber. Sicque criminum reos, necessario inopiam sequi, tradit Philo, de opific. mund. fol. 13. E contia Huzziiam, quibus diebus quaesivit Iehovam, secundavit Deus. 2. Chronio 26. vers. 5. Deus ipse charitas est, anima illa est, seu calor nativus, civilis societatis. ideoque ubi ea frigida, usurae et oppressiones, pauperumque neglectus frequentiores: aeque in propinquo est Imperiorum interitus, ac in corpore humano, exhalantem nativum calorem, mors sequitur continuo. vid. Amos 8. vers. 2. etc. Quin et populi nonnulli, omnes calamitates, etiam externas, Principi ascribunt. vide Lipsium ad cap. 6. lib. 2. polttic. Richter, axiom. histor. 2.

IX.

Quamvis autem non tam rerum publicarum, quam etiam familiarum Imperiosarum interitus, fere ab his causis proficiscantur: Idololatriâ, tyrannide, superbiâ, libidinibus, perfidiâ: Reinec. in prolegom. histor. Iulia cap. 3. ad fin. Mons. de la Nove. 1. et accidere etiam plerumque soleat, ut Imperia non diu maneant apud illos, qui ea rapuêre; sed avolent cito, quasique auffugiant, tamquam si paulatim incipiant Dominos agnoscere; ut scribit Constantin. Manass. part. 79. fol. m. 374. Richter axiomat. oeconom. 22. Singulari tamen optimi et sapientissimi Dei nostri consilio, non perpetua est haec regula, et non numquam optimus Princeps ab alio pellitur, iniustique invasoris prosperare videntur posteri. Hocque magnates huius terrae, certiores reddere debet de eo, quod olim Magnus Temur Chan, ad Baiasistin dixit. Et ego retuli supra cap. 1. Qui praeter ius et meritum acquirunt Principatum, prae oculis habere debent Epigramma, quod est lib. 1. antholog.

Non fortuna favens, te ad summos vexit honores;
In te, sed docuit cuncta licere sibi.

At qui scit rerum fines, et veram sententiam de mundi gubernatione; numquam homines nequam, atque nefarios, potentes, felicesquearbitrabitur. Boet. pros. ult. lib. 1. Saepe ius Principis, vel civitatis iustum, oppressum conspicitur: sed tamen sub cineribus scintilla latet, magnam


page 122, image: s136

olim datura flammam; quâ forsan comburetur is, qui nunc iniustê triumphat.

CAP. III. De Angelis, seu Geniis Imperiorum.

TRactatio haec propria esse videtur Cabbalistarum; sed tamen et Politici scriptores, in eo versantur argumento. Ego nudum nunc me geram relatorem; sobrie etehim, nec nisi singulari gratiâ illuminatis de hisce mysteriis statuendum esse videtur. Sed quid nocet indagare, quid senserint alii viri magni, viri etiam sancti atque pii? vid. Casman. astrolog. part. 1. cap. 1. quaest. 1. Et discent exinde profani; non callidis consiliis, humanâque prudentiâ dari, vel adimi regna: sed in Dicasterio magis sublimi; nec ex iure; legibusque nostris, inibi hisce de rebus decerni, quod et innui aliquoties iam supra. Discent pii, spem ponere in Deo, et contemnere mundum atque mundana; discent soli adhaerere Christo, solumque sequi nostrum Salvatorem: verum Deum et aeternum, Angelum foederis non creatum.

II.

Singulis provinciis atque regnis, etiam infidelium, singulos [Note: Add. Ioh. Napier, en Pouvertur. del' apocal. c. 12. lit. g. fol. m. 239. et seq.] Angelos praepositos esse, dicunt plerique Patres; et confirmant id, ex cap. 10. Danielis. Ubi introducuntur quatuor Angeli; quorum unus erat Princeps Persarum, alter Princeps Graecorum, tertius Gabriel, Princeps captivorum in Perside, quartus Michael, Princeps populi Dei. Inter Principem Persarum et Gabrielem dissensio erat, an Iudaei ex Perside essent liberandi? Negabat id Princeps Persarum; Gabriel affirmabat: nimirum uterque causam agebat, pro gente sibi commissâ. Nam Gabriel contendebat, Iudaeos liberandos esse; ne si diutius in Perside haererent, paulatim imbiberent mores Persarum, et relicto vero Deo, converterent se ad Idola. Alter contra urgebat, in Perside esse persistendum: tûm quod Persae discerent a Iudaeis, cultum et religionem veri Dei; tum etiam quod Iudaei meliores essent rebus adversis. Quem locum ita Scholastici interpretantur. S. Thomas, 1. quaestion. 113. art. 8. Martinus Becanus, Theologus Societat. Iesu, Scholast. Theolog. tom. 1. part. 1. tract. 3. de Angel. cap. 6. fol. 388. etc. La Philosophie des Esprits, lib. 2. discurs. 7. vide Firmanum, problem. 40. in fin. Sicque iidem pro certo habent, Michaelem in veteri Testamento praefuisse Iudaeorum Synagogae. Idque probant ex illo ipso capite Danielis. Nemo est ad iutor meus, in omnibus his, nisi Michael Princeps noster. Idem deducere conantur ex gestis


page 123, image: s137

eiusdem Michaelis; quorum mentio fit, quatuor in locis scripturae. Primo, apud Danielem capite iam saepe dicto: ubi dicitur egisse causam Iudaeorum, ut possint liberari ex Babylonicâ captivitate. Secundo apud eundem Danielem, cap. 12. ubi praedicitur, venturus tempore Antichristi, et pro populo suo pugnaturus. Tertio in epistolâ Canonicâ Iudae: ubi habetur, contendisse eum de corpore, et sepulturâ Moysis. Illud, aiunt, voluisse Diabolum in apertum proferre, ut Iuda os ad idololatriam invitaret: Michaelem vero se opposuisse, ut populo praescinderet peccati occasionem. Quarto, in Apocalyps. cap. 12. ubi ipsius pugna cum Lucifero describitur; quae apud danielem ante praedicta erat. Haec omnia evincere putant; Michaelem habuisse curam et protectionem Iudaeorum. Quin et hunc eundem Michaelem, nunc praeesse Christianae Ecclesiae, assertant: idque demonstrare conautur ex apparitionibus variis D. Michaelis; quibus partim in Occidentali, partim in Ecclesiâ Orientali, permulta miracula conspicuum se fecisse perhibent. Hinc tot Basilicae in orbe terrarum illi erectae conspiciuntur. Quarum merito praecipua est illa in Apuliâ, in Gargano monte; si ab ipsomet Michaele, ut credunt, aedificata fuit. Secunda Romae, in monte Adriani, a Bonifacio Papa, quod ibi visus sit Michael (in signum pestis cessantis) gladium exsertum in vaginam recondere. Tertia Romae, in Piscario foro. Quarta etiam Romae, apud Vaticanum, a Leone IV. Papâ, ob devictos Saracenos. Quinta prope Byzantium, quae multis miraculis (ita ferente fama) est illustrata. Histor. Tripartita, 2. cap. 19. Sexta, in Galliis, a S. quodam Episcopo, Ansperto. Et enumerat Procopius, in libr. de aedific. Iustiniani. Sex Basilicas ab eodem Imperatore, in honorem S. Michaelis excitatas. Certum et exploratum esse ait, Robertus Bellarminus, lib. 1. de Pontific. Roman. cap. 9. a princip. inter Angelos, praeter summum regem omnium Deum, esse unum, qui aliis omnibus praesit. Ac ab initio quidem, dignitate hâc praeditum fuisse eum, qui nunc Diabolus vocatur. Post casum vero Diaboli, S. Michaelem Principem esse omnium Angelorum unde et in Ecclesiastico officio, S. Michael Paradisi Praepositus, et Princeps caelestis militiae indigitatur. At vero Franco - Galli iactant: Divum Michaelem, Hebraeis olim iure divinae primogeniturae inter omnes populos gaudentibus adtributum; nunc Christianissimorum Gallo - Francorum Regum (utpote Filiorum Ecclesiae, priorum natu) singulariter habere curam. Unde et sub eiusdem tutelâ Archangeli, Equestrem illum ordinem, (olim maxime illustrem) instituerunt. Claude Duret, histoir. des langues, cap. 67. fol. 761. In Poloniâ etiam visus fuit D. Michael, ac post subsequuta est victoria, contra Lithuanos, nullo Polonorum exstincto, ac tandem Basilica eidem aedificata est Lublini, Fulstin. lib. 8. cap. 2.


page 124, image: s138

III.

Sed utut haec curiosa nimis et incerta, omnibus fere iis esse videantur, qui ab Ecclesia Romana fecerunt secessionem. Sancti tamen, priscique Ecclesiae Doctores unanimi consensu prope omnes. Angelos esse Imperiorum certos, adfirmarunt. S. Clemens (cuius S. Paulus meminit ad Philippen ses, cuiusque etiam fertur Epistola, quae est ad Hebraeos inscripta, sed vide Bellarmin. 1. de verb. Dei cap. 17.) Recognit. lib. 2. a Ruffino e Graeco versa. Est, inquit, uniuscuiusque gentis Angelus, cui credita est gentis ipsius dispensatio a Deo, qui tamen cum apparuerit, quamvis putetur, et dicatur ab his, quibus praeest Deus; tamen interrogatus non sibi dabit ipse tale testimonium. Deus enim excelsus, qui solus potestatem omnium tenet; in septuaginta et duas partes divisit totius terrae nationes; eisque Principes Angelos statuit; uni vero, qui in Archangelis erat maximus, sorte data est dispensatio eorum, qui prae ceteris omnibus, excelsi Dei cultum, atque scientiam receperunt. Non equidem me latet, quid de hisce Clementis recognitionum libris, senserit Lucas Osiander, centur. 1. histor. ecclesiastic. Baronius anno 44. section. 42. Sixtus Senensis, lib. 2. biblioth. et ipse pariter Bellarminus, de lib. arbitr. lib. 5. c. 25. et tractat. de scriptoribus ecclesiasticis, ann. Dom. 100. Sed tamen Sichardus noster, (qui opera Clementis recensuit) pro gnhs1i/w| illum librum agnoscit: quam litem non ego facio nunc meam. Porro Dionysius Areopagita (qui unus fere est ex omnibus scriptoribus [Note: Aliter tamen sentiu~r de Diony sii scriptis, nostratos, v And. Riverum. in specimine cricici sacri. lib 1. c. 9. Et Scaliger. quem refu tat Delirio, disquisit. Magic. lib. 6. c. 3. f. m. 638. adde Bellarm. de Monach. c. 5. et 4. de Verb. Det. cap. 7.] antiquitatis, in quo nemo in doctrinâ prolapsionem ad hodiernum usque notavit diem, si credimus Petro Lansselio, e Societate Iesu, Quamvis eum a haeresi monothelitarum vix vindicet Bellarminus, lib. ult. de Christo cap. 7.) hâc de re ita scribit, de caelest. hierarch. cap. 9. Theologia Hierarchiam Angelis adtribuit, populoque Iudaeorum Principem Michaelem adpellat, aliosque aliarum nationum. Statuit enim altissimus terminos gentium, secundum numerum Angelorum Dei. Quod si quaerat aliquis, cur populus Iudaeorum, ad divinas illustrationes solus efferretur, et excitatetur: respondendum est, errores quo aliae nationes in eos, qui dii non sunt, deflexerint, rectis Angelorum praefecturis non esse tribuendum; sed illis ipsis, qui proclivitate suâ, de rectâ ad Deum ferente viâ, deflexerint amore sui, contumaciâ, eorumque qui eis digni Dei nomine videbantur, veneratione opinioni suae conformi. Hoc etiam ipsi eidem populo Hebraeorum usuvenisse docetur: Agnitionem enim, inquit, repulisti, et post cor tuum inisti. Exod. 32. et Oseae. 4. Unus est simplex, eodemque modo semper se habens, et valde explicatus, fususque divini fontis radius: Praesertim cum aliis gentibus non alienigenae quidam dii, moderatores aderant ad immensum, copiosumque; quod vero omnibus se communicandum aperit, ex Deo nascentis lucis


page 125, image: s139

pelagus, sed unum Principium omnium, et ad illud Angeli, qui unicuique nationi praefecti erant, sequaces deducerent. Considerandus est Melchisedech, qui sacerdos erat Deo carissimus, non eorum, qui non sunt, sed altissimi Dei, qui vere est Deus. Etenim non simpliciter atque omnino Melohisedech, Theologi Deo carum, sed sacerdotem quoque eundem vocaverunt; ut sapientibus plane significarent, non solum eum ad eum, qui reverâ est Deus, conversum esse: verum etiam aliis praeterea, ut Pontificem, ducem ad verum solumque Deum perveniendi fuisse, etc. Unum enim estominium Principium, una providentia: nec putandum est ullo modo, Iudaeis quidem quasi sortito Deum praeesse; Angelos autem proprie, aut ex aequo, aut contrariis voluntatibus, vel Deos aliquos imperare aliis nationibus. Quin etiam oraculum illud hac intelligentiâ accipiendum est, non quasi Deus Imperium nostrum cum aliis diis, aut Angelis diviserit, sortitoque ipse Israelitico populo Dux aut Praefectus creatus sit; sed quod una quidem de omnibus altissimi providentia, omnes homines salutis causâ, Angelis suis ad se deducendos distribuerit: solus autem fere prae omnibus Israeliticus populus, conversus sit ad veri Domini illustrationem accipiendam et notitiam. Itaque Theologia, cum Israeliticum populum se ipsum veri Dei cultui in sortem dedisse narrat: hic, ait, factus est pars Domini: cum autem exponit eundem, eodem modo quo ceteras gentes alicui sanctorum Angelorum traditum et commissum esse, ut eius opera unum omnium principium agnosceret, Michaelem Iudaeis praepositum esse dixit: nos aperte planeque docens, unam esse ad omnia pertinentem providentiam, quae omnibus virtutibus, et quae obtutum oculorum effugiunt, et quae sensu oculorum percipiuntur, infinitis partibus praestet; omnes autem Angelos, qui singulis gentibus praesint, ad illus ipsum principium, ut proprium, eos qui ultro ac sponte sequantur, deducere. Dionysius autem, ut ibid. in Scholiis, S. Maximus docet; extremum, ait, ordinem caelestium virtutum digniorem esse, adpellarique Angelos, ut ad homines accedentem: per quem etiam, divina homines edoceantur. Et quoque ex illo postremo sanctorum Angelorum ordine, Michaelem esse dicit, Iudaeis selectum. Et pariter Maximus censet; visiones in somniis, per Angelos fuisse factas Pharaoni, et Nabuchdonosori: eorumque insomniorum interpretationes, per Angelos illarum gentium fuisse revelatas. Et quae ibi alia habentur, ut apud ipsummet Maximum videre licet.

IV.

[Note: Origenes variora iudicia, ac quidem severa saris subis passim; nec nisi Eusebium, Ruffinum, Ioh. Pisum, et Gilb. Genebrat. habet, qui de co mitius audcant cem sere. v. Card. Bel larm. tr. de Scrip. ecclif 81 etc. quam vis de co ctiam sa tis benigne sentiat Eccius, in Chrysopasso. etc. cent. 2. n. 26 et vicumpri mis And. Rivecum, in specim. critic. sacr. lib. 2. c. 12 et seq. Tom 4 oper. S. Augustim Pam phil Marryris, et Russin Apologiae, pro origine habem turtac tom 6. exra: tr. to~na priscillia nistas et orgen stas Egam cum caipit S. Hicronymus ad Avitum ad Pamma ch um et Oceanum. Item in apolog. ad Vers. Ruffin. vid. passim Baronium, originem esse da~na tum. ex visione evin cir Bellar. 2 de pur gat. c. 8 f 261. con tracum congregata fuit Synodus quin tauniversalis, Idem, 1 deconcil. c. 5. Ve rum origenem ma gnum odium fuisse conciliacum ab Anno pomorphitis, qui Deum corpor um statuerum, momo rat. histor. Tripart 10. cap. 7 Primoque damnatum fuisse ex affectu privato, ducentos post re libros, et inde se, fecisseque, ut mortem annos, ibid lib 10. cap. 10. ac seqq. Etiam origenis inimicos eiusd. legeproficere, cap. 14. Eumque semper aeternitatem Christi nostri Salvatoris statuis Arriana haeresis fuerit mitigata, lib. 11. cap. 6.] Origenes adamantinus, magnus ille vetustusque scripturarum interpres, ac quem Ecclesiae post Apostolos magistrum secundum, indigitat Gilbertus Genebrardus, Theologus Parisiensis, sparsim hoc in argumento prolixus est. Et in Philocalia, cap. 21. ita scribit: ac primo


page 126, image: s140

refert verba Celsi, Philosophi Pagani, quae sic se habent: Iudaei, gens propria et peculiaris, leges sibi Patrias statuerunt, easque hodie circumferunt, et religionem qualemcumque servant, cum Patria instituta retinent; non aliter atque reliquae gentes faciunt; quae singulae Patria instituta, qualiacumque fuerint, persequuntur. Quod et consentaneum videtur; non solum quia aliis aliae leges in mentem venerunt, et servandum est, quod publice sancitum fuit: sed etiam quia (ut credibile est) terrae partes, ab initio aliis aliae praesidibus attributae, et in Praefecturas quasdam divisae, hoc modo administrantur etc. Haec cum prolixe et operose Origenes refutasset, (in gratiam, ut ille ait, diligentiorum et accuratiorum) subsequentia subiungit. Et quidem mihi videtur, inquit, Cellsus, reconditiora quaedam, de terrae divisione, quasi per nebulam audivisse, quae et quadantenus Graeca historia adtingit, quae aliquos ex illis diis suis, de Attica inter se contendisse, refert. Sed et Deorum fictores Poetae, Deos introducunt, qui certis locis praecipue delectentur. Et barbarica historia, praesertim Aegyptiorum, tale quidpiam de Praefecturarum Aegypti distributione demonstrat, cum ait; Minervae illi quae Sain sortita est, Atticam quoque obvenisse. Sexcenta his similia commenta Aegyptiorum sacerdotes exproment, et Iudaeorum regionem forte illâ quoque distributione, ut alicui praesidi obtigerit, comprehendent ac dicent, suam regionem ad eum modum esse divisam. Sed de his nunc quidem satis, quatenus extra divinas literas tractantur; sed et Dei Prophetam, verumque famulum Mosen in Deuteronomii cantico, cap. 32. de divisione terrae haec cecinisse dicimus: Cum divideret altissimus gentes, cum dispergeret filios Adam, statuit fines gentium, secundum numerum Angelorum Det; et fuit pars Domini populus eius Iacob: funiculus hereditatis eius Israel. Quin etiam quod dicitur Geneseos, cap. 11. de linguae primigeneae confusione, populorumque in faciem universae terrae dissipatione, etc. ab Angelis singulos eorum, qui propriam sibi linguam fecerunt, in terrae partes abductos fuisse, censet. Hi in ardentem puta et aestuosam, alii in eam regionem, quae Incolas suos immodico frigore divexat, abstrahantur: in duram et cultu difficilem alii, illi in mansuetiorem, alii in eam, quae feris scateat, in liberiorem a ferarum noxâ alii transferantur. Haec si quis deinde potest, ad modum historiae, quae rem quidem gestam contineat, sed et arcanum aliquid ostendat, consideret; eos, qui primam illam linguam servarunt, quod se ab oriente non abduxerint, sed in oriente, et in orientis linguâ permanserint: atque


page 127, image: s141

hos solos partem fuisse Domini, et populum ipsius vocatum Iacob, et funiculum hereditatis ipsius Israel, animadvertat; et hi soli regantur a praeside, qui suos non inpoenam, ut alii, regendos acceperit. Unde et de iis, quae in confusione linguarum evenerunt, cum facta est divisio in terra; hâc de sapientiâ, in libro sapientiae praeferens in scriptionem, cap. 10. praedicantur: Haec in consensu improbitatis gentium confusarum cognovit iustum, et servavit inculpatum Deo, et in Filii visceribus fortem custodivit. Et insuper attendat, qui humano more potest, in eorum civitate, qui in eximiam partem Domini selecti sunt, peccata fuisse, primum illa tolerabilia quidem et eiusmodi, ut non plane abiciendi, et relinquendi essent, plura deinde, sed ferenda etiam, idque diu, et multum semperque adhibita remedia, et hos per intervalla resipuisse. Sed et videat ipsos, pro magnitudine criminum aliarum regionum praesidibus derelictos, qui levius puniti, et poenâ quasi eruditi, domum redierunt: eosdem videat asperioribus Dominis, quales Assyrios et Babylonios scripturae nominant, postea traditos: deinde adhibitis remediis animadvertat, eos, qui gravius etiam peccarent; ideo a praedatoribus et direptoribus suis, qui ceterarum gentium aliis partibus praeerant, dissipatos: et qui his imperat, eos de industriâ sub aliarum gentium praesidibus dispersos condemnat, ut se ipse quasi iure ultus, qui a ceteris gentibus retrahendi quos potest ius habet, id praestet, et leges ipsis ponat, et vivendi normam praescribat, ut ipsos eo tandem adducat, quo qui ex primâ gente non peccarunt, adduxit. Et in fin. dict. cap. 21. Impium et efas est, ei, qui omnibus Principibus purior et potentior adparuit, se non subicere: cui, ut Prophetae multis ante saeculis cecinerunt, dixit Deus; postula a me, et dabotibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Ipse enim fuit exspectatio nostra, qui exgentibus credidimus in ipsum, et in Patrem ipsius, Deum universorum. Verum adhuc plurimis aliis in locis idem Origenes, argumentum hoc attingit. Et nempe Periarchon, seu de Principiis, lib. 1. cap. 5. fol. m. 429. etc. Invenimus in Ezechiele Prophetâ, cap. 26. 27. et 28. duas quasdam Prophetias scriptas esse ad Principem Tyri, quarum prima fortasse videbitur alicui, antequam audiat et secundam, dici de homine aliquo, qui Princeps fuerit Tyriorum. Et ideo nos interim nihil de primâ illâ sumemus. Secunda vero, quoniam evidentissime talis est, ut nihil prorsus de homine, sed de virtute aliquâ superiori intelligi debeat, quae delapsa fuerit a superioribus ad inferiores, et ad deteriora deiecta, ex ipsâ deferemus exemplum: ex quo manifestissime demonstretur, contrarias istas, magnasque virtutes, non naturâ tales esse conditas, vel creatas; sed de melioribus venisse in peius; atque in deterius esse conversas. Si enim is,


page 128, image: s142

qui dicitur Princeps Tyri refertur, quia inter sanctos erat, et immaculatus erat, et in Paradiso Dei constitutus, coronâ quoque decoris et plenitudinis exornatus; is, qui talis erat, quomodo aliquo sanctorum inferior putandus est? Corona enim decoris et pulchritudinis ipse fuisse, et in Paradiso. Dei ambulasse immaculatus, de scribitur: et quomodo ab aliquo putari solet, quod iste talis non unus fuerit de illis sanctis, beatisque virtutibus, quas utique in beatitudine positas, non alio quam tali honore, praeditas esse, credendum est? Sed videamus tandem, quid etiam ipsa Prophetica verba nos doceant. Et factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis accipe lamentum super Principem Tyri, et dic ei, Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, et corona decoris in delitiis paradisi fuisti; omni lapide vel gemmâ bonâ exornatus es, et indutus Sardio et Topazio, et Iaspide, argento et auro insertus, auro quoque replesti thesauros tuos, et promptuaria tua in temetipso. Ex qui die creatus es, cum Cherubim posui te, in monte sancto Dei fuisti, in medio lapidum igneorum fuisti immaculatus tu in diebus tuis, ex quâ die creatus es tu; donec comminuendae sunt iniquitates in te, ex multitudine negotiationis tuae. Replesti iniquitate promptuaria, et peccâsti, et vulneratus es, et a monte Dei eieci te Cherub de medio lapidum igneorum: et elatum est cor tuum, in decore tuo, corrupta est disciplina tua cum multitudine tuâ, propter multitudinem peccatorum tuorum, et iniquitatum tuarum, et negotiatione tuâ polluisti sancta tua. Et educam ignem de medio, et comedet te, et dabo te in cinerem ac favillam super terram in conspectuomnium videntium te, et omnes, qui sciebant in gentibus, maerebunt te. Arbitrantur ergo dici hoc de Angelo quodam, qui Tyriorum gentis dispensandae sit sortitus officium; cui etiam animae eorum procurandae videntur esse commissae. Quem sane Tyrum, vel quas Tyriorum animas sentire debeamus: utrum hanc quae in Phoenices Provinciae regionibus sita est, an aliam aliquam, cuius haec quam in terris novimus, forma est? Et animas Tyriorum utrum horum an eorum, qui domestici sunt illius Tyri, quae spiritaliter intelligitur, in hoc loco non videtur requirendum: ne forte velut in transitu, de tantis et tam absconditis rebus videamur [Note: Vid. Tho~. Campanell. de Hispan. Monarch. cap. 4.] inquirere; quod utique proprium vel opus exigit, vel laborem etc. Origenes, tractat. eod. lib. 3. cap. 3. Doceri, inquit, nos monet sanctus Apostolus, magnum aliquid et reconditum, de scientiâ et sapientiâ, in primâ ad Corinthios epistolâ, cum ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non buius mundi, neque Principum huius mundi, qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram: quam nemo Principum huius mundi cognorit. Si enim cognovissent, numquam Dominuns


page 129, image: s143

maiestatis crucifixissent. In quo ostendere volens sapientiarum differentias; describit esse quandam huius mundi sapientiam, et esse quandam fapientiam Principum huius mundi, aliam vero etiam Dei sapientiam. Sed et hoc cum dicit: Sapientiam Principum huius mundi, non arbitror eum unam aliquam omnium Principum huius mundi sapientiam dicere; sed singulorum Principum propriam quandam, mihi videtur, indicare spientiam. Est igitur sapientia mundi hyius, est et sapientia per singulos fortasse Principes mundi huius. De ipsâ vero unius Dei sapientiâ, illud sentimus indicari, quod minus quidem in antiquioribus et veteribus operata sit; amplius vero et manifestius revelata per Christum est. Verum de sapientiâ Dei in locis propriis requiremus. Nunc vero, quoniam quidem in manibus est tractatus de virtutibus contrariis, qualiter moveant etiam ea certamina; quibus falsa scientia etiam humanis mentibus inseritur, et seducuntur animae, dum se putant invempsse sapientiam, necessarium puto dicere: atque distinguere quae sit sapientia mundi huius, et quae Principum mundi huius; et per hoc qui sunt etiam patres huius sapientiae, per quos veram differentiam sapientiarum harum possimus advertere: Arbitror igitur, sicut supra diximus; sapientiam esse huius mundi aliam quandam praeter illas sapientias, quae sunt Principum huius mundi: per quam sapientiam intelligi videntur ea, et comprehendi, quae huius mundi sunt. Quae tamen in se nihil habet, ut possit aliud vel de divinitate, vel de mundi ratione, vel de quibuscumque excelsioribus rebus, vel de bonae ac beatae vitae institutione, sentire: sed est talis, (verbi causâ) ut est omnis ars poetica, vel Grammatica, vel Rhetorica, vel Geometria, vel Musica, cum quibus adnumeranda est fortasis etiam Medicina. In his omnibus sapientiam mundi inesse, sentiendum est. Sapientiam vero Principum huius mundi intelligimus; ut est Aegyptiorum secreta, quam dicunt, et occulta Philosophia, et Chaldaeorum astrologia, et Iudaeorum de scientiâ excelsi pollicentium: sed et Graecorum multiplex variaque de divinitate sententia. Igitur in scripturis sanctis invenimus, Principes esse per singulas gentes, sicut in Daniele legimus; Principem esse quendam regni Persarum, et alium Principem regni Graecorum, quos non homines esse, sed virtutes quasdam, evidenter ex conse quentiâ ipsius lectionis ostenditur. Sed et in Ezechiele Prophetâ, Princeps Tyri virtus esse quaedam spirita lis, manifestissime designatur. Ii ergo et huiusmodi, id est, habentes singuli sapientias suas, et astruentes dogmata sua, variasque sententias, ut viderunt Dominum et salvatorem nostrum pollicentem et praedicantem; se ob hoc venisse in hunc mundum, ut destrueret omnia illa, quaecumque essent falsi numinis dogmata, quae obtegerentur


page 130, image: s144

intrinsecus; continuo ei insidiati sunt, et astiterunt Reges terrae, et Principes convenerunt adversus Dominum, et adversus Christum eius. Quibus eotum in sidiis cognitis, et his quae adversus Filium Dei moliti sunt inteilectis cum gloriae Dominum crucifixerunt, ait Apostolus etc. Et. paulo post: Sunt praterea, etiam aliae praeter hos Principes, spiritales qua dam mundi hu us energiae; id est, virtutes spiritales aliquae, certa quaedam operantes, quae ipsae sibi pro arbitrii sui libertate ut agerent, elegerunt: ex quibus sunt isti Principes, qui operantur sapientiam huius mundi; verbi causâ, ut sit propria quaedam energia ac virtus, quae inspiret Poeticam, alia quae Geometriam, et ita quasque singulas huiuscemodi artes, disciplinasque commoneant. Denique quamplurimi Graecorum opinati sunt, artem poeticam, sine in saniâ non posse constare: unde et in historiis eorum refertur, aliquoties eos, quos vates appellant, subito insaniae cuiusdam spiritu esse repletos. Quid autem dicendum est de his etiam, quos divinos appellant; a quibus per incorporationem daemonum eorum, qui eis praesunt, versibus arte modulatis, responsa proferuntur? Alia adhûc Origenes, in Exod. cap. 20. homii. 8. et mira magis, obscuraque magis habet; cum decem Decalogipraecepta explicans, ait: Non erunt tibi dii alii, praeter me. Secundum vero: Non facies tibi Idolum, neque ullam similitudinem etc. Incipiamus ergo a primomandato. Sed et ego auxilio indigeo ipsius, qui hcc praecipit, Dei, ad dicendum, et vos purgatioribus egetis auribus, ad audiendum. Si quis ergo vestrûm habet aures audiendi, audiat, quomodo dictum est. Non erunt tibi dii alii, praeter me. Si dixisset, non sint dii praeter me, absolutior sermo videretur. Nunc autem quia dicit, non erunt tibi dii alieni praeter me, non negavit quia sint; Sed ne illi sint, cui haec praecepta dantur; inhibuit. Hinc puto Apostolum Paulum sumpsisse illud, quod ad Corintheos scripsit, dicens: Siquidem sunt, qui dicuntur dii, sivein caelo, sive in terrâ. Et addit, et sicut sunt dii multi, et Domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos per ipsum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sed et in multis aliis invenies scripturae locis, Deos nominari, sicut et alibi dicit: Quoniam Deus summus, terribilis, et Rex magnus super omnes Deos. Et, Deus Deorum, Dominus loquutus est. Et, in medio autem Deos discernit. De Dominis idem Apostolus dicit: sive Throni, sive dominationes, sive potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt. Dominationes autem nihil aliud sunt, quam ordo quidam, et multitudo dominorum. In quo, ut mihi videtur, sensum legis lucidiorem fecit Apostolus Paulus. Tale est enim, quod dicit, licet sint multi Domini, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi, qui ab aliis colantur. Sed nobis, unus


page 131, image: s145

Deus, unus Dominus. Quid autem causae sit in diis multis, vel dominis multis, si intente et patienter auditis, ipsa nos scriptuta poterit edocere. Ait enim idem Moses, in Deuteronomii Cantico: Cum divideret, inquit, excelsus gentes, et dispergeret filios Adae, statuit terminos gentium, secundum numerum Angelorum Dei etc. Angelos igitur, quibus regendas gentes commisit excelsus, vel Deos appellari, vel Dominos, constat. Deos, quasi a Deo datos; et Dominos, quasi a Domino sortiti sint potestatem. Unde et Dominus dicebatad Angelos, qui non servaverunt suum Principatum: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus de prin cipibus cadetis: imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat, quod exsecrabiles illos fecit prae varicatio, non natura. Tibi ergo, ô populus Israel, qui pars Dei es, qui funiculus haere ditatis eius effectus es; non erunt, inquit, alii dii praeter me. Quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus unus est Dominus. Ceteris vero, qui ab ipso creati sunt, contulit nomen istud non naturâ, sed gratia. Verum ne existimes, haec tantum ad illum dici Israel, qui secundum carnem natus est, multo magis haec ad te dicuntur, qui Israel effectus es: mente Deum videndo, et circumcisus es corde, non carne. Nam etsi in carne gentes sumus, in spiritu Israel sumus; propter eum, qui dixit: Pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et propter eum, qui terum: Pater, omnia meatua sunt, et tua mea sunt, et glorificatus sum in his; si tamen ita agas, ut dignus sis pars esse Dei, et in funiculo hereditatis eius metiri. Alioqui, si indigne agas, exemplo sint tibi illi, quiad hoc vocati fuerant, ut essent pars Dei, et peccatis suis hoc meruerunt, ut dispergerentur per omnes gentes. Et qui prius educti fuerant de domo servitutis, nuncrursum, (quia qui peccat, servus est peccati) non iam Aegyptiis solis; sed omnibus gentibus serviunt: Ergo dicitur et tibi, qui per Iesum Christum exiisti de Aegypto, et de domo servitutis eductus es, non erunt tibi dii alii, praeter me, etc. Sublimia haecsunt, et superant captum meum: Sed porro eundem audiamus. In Lucam cap. 2. homil. 12. De eo, quod scriptum est; Angelum venisse de caelo, et ortum Domini nuntiâsse pastoribus. Posuit, inquit, Deus in Ecclesiâ Apostolos, Prophetas, Evangelistas, Pastores, Doctores, omnia in perfectione sanctorum. Et haec quidem sunt dicta simplicius. Ceterum si ad sacratiorem oportet ascendere intelligentiam; dicam quosdam fuisse pastores Angelos, qui res humanas regerent. Et cum horum unusquisque suam custodiam conservaret, et dibus ac noctibus vigilans, iam laborem ferre non posset, et hoc ageret industrie, ut gentes quae sibi creditae fuerant, gubernaret, venisse


page 132, image: s146

Angelum nato Domino, et annunciâsse pastoribus, quod verus esset Pastor exortus. Verbi gratiâ, (ut ad exemplum veniam) erat quidam Pastor Macedoniae, hic necessarium habebat auxilium Domini: propterea apparuit in somniis vit Macedo Paulo, dicens; Transiens in Macedoniam, adiuva nos. Quid de Paulo loquar? Cum haec non Paulo, sed qui in Paulo erat, locutus sit Iesu! Indigent itaque pastores, praesentia Christi. Quamobrem Angelus descendit de caelo et ait: Nolite timere, Ecce enim annuntio vobis gaudium magnum, etc. Vere gaudium magnum, his quibushominum fuerat, et provinciarum cura permissa, Christum venisse in mundum. Multum utilitatis accepit Angelus, qui dispensabat Aegyptias res, postquam Dominus de scendit e caelo, ut Aegyptii Christiani fierent. Profuit et cunctis, qui diversas provincias ob tinebant. Verbi gratiâ, praesidi Macedoniae, praesidi Achaiae, reliquarumque regionum Neque enim fas est credere, malos Angelos suis praesse provinciis, et bonos non easdem provincias habere permissas. Hoc autem, quod de singulis provinciis dicit; puto etiam de universis hominibus generaliter debere credere. Unicuique duo assistunt Angeli; alter iustitiae, alter iniquitatis. Si bonae cogitationes in nostro corde fuerint, et in animo iustitia pullulârit; haud dubium, quin nobis loquatur Angelus Domini. Si vero mala fuerint in nostro corde versata; loquitur nobis Angelus Diaboli. Quomodo igitur per singulos homines bini sint Angeli; sic opinor, et in singulis dispares esse provinciis; ut sint et boni, sint et mali. Verbi gratiâ, in Epheso; propter eos, qui in illa urbe peccatores erant, pessimr Angeli praesidebant. Rursus, quia multi erant credentes in eâ, erat et Angelus Ecclesiae Ephesiorum utique bonus. Hoc autem quo de Epheso diximus, super omnibus provinciis cognoscendum. Ante adventum Domini Salvatoris, isti angeli parum poterant creditis sibi utilitatis afferre; et conatus corum sequi, non valebat effectus. Quoddam est signum, quam parum prodesse poterant subiectis: Ausculta quod dicimus; Quando Angelus Aegyptiorum Aegyptios adiuvabat, vix unus proselytus credebat in Deum: et hoc fiebat, Aegyptio Angelo dispensante. Denique, quia plerique de Aegyptiis et Idumaeis proselyti accipiebant fidem Christi, propterea scriptura dicit. Non abominaberis Aegptium, quoniam advenae eratis in terrâ Aegypti, et Idumaeum, quia frater tuus est. Adhûc unum Origenis adducam locum, in Lucam homil. 35. Infelices nos atque miserabiles! Quotiescumque peccaverimus, adversarius noster exsultat; sciens quoniam habet facultatem apud Principem saeculi huius, qui se miserat exsultandi et gloriandi; eo quod adversarius (verbi gratiâ) huius vel illius, eum secerit Principi huius saeculi esse subiectum, per talia totque peccata,


page 133, image: s147

per hoc illudque delictum. Evenit autem interdum; ut si quis fuerit praeparatus armaturâ Dei, et ex omni parte se texerit; conetur quidam adversarius vulnus inferre, sed facultatem non habeat percutiendi. Semper nobiscum adversarius graditur, numquam nos deserit, quaerit occasionem insidiarum, si quo modo nos subvertere queat, ut in principali cordis nostri malam subiciat cogitationem. Quando vadis ad Principem. Quisnamiste princeps est? Quando dividebat altissimus gentes, quando disseminabat filios Adam, statuit terminos nationum secundum numerum Angelorum etc. Igitur Principibus, id est, Angelis, ab exordio terra divisa est. Daniel quippe manifestius, quos Moyses Angelos nominarat, Principes esse testatur, dicens: Princeps regni Persarum, et Princepsregni Graecorum, et Michael Princeps gentium. Et unusquisque nostrûm secum habet adversarium cohaerentem, cuius opus est ducere nos ad Principem, et dicere: ô Princeps, verbi gratiâ, regni Persarum, iste qui subter erat tibi, eumut opus fuerat, custodivi; nullus enim de reliquis principibusad se potuit transducere, ne ille quidem, qui hoc se venisse iactabat, ut de cunctis hereditatibus Persarum, sive Graecorum, omniumque nationum raperet homines, et hereditate Dei faceret esse subiectos. Christus, Dominus noster, omnes principes vicit, et terminos eorum transiens, captivos populos ad se transtulit in salutem. Et tu de parte alicuius principis eras; venit Iesus, et rapuit te de potestate perversâ, et Deo Patti obtulit. Adversariusergo noster ambulat, ducens nos ad principem suum etc. Maxima in hisce verbis Mysteria latere, putare quis possit; monitiones et praecepta contra ambitionem et vanitatem mundanam; sed non ego talis, qui haec indagare queam!

V.

S. Hieronymus, prope cum Origene consentit: nam ad cap. 10. Daniel. ita commentatur. Princeps autem regni Persarum. etc. Videtur mihi, hic esse Angelus, cui Persis credita est; iuxta illud quod in Deuteronomio legimus: Quando dividebat Altissimus gentes, et disseminabat filios Adam, statuit terminos gentium, iuxta numerum Angelorum Dei. Isti sunt principes, de quibus et Paulus Apostolus loquitur: Sapientiam loquimur inter perfectos, quam nullus principum huius saeculi cognovit. Sienim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Restitit autem Princeps, id est, Angelus Persarum. faciens pro creditâ sibi provinciâ, ne capitvorum omnis populus dimitteretur. Et forsitan, cum primo die, ex quo posuit cor suum Propheta ad intelligendum exauditus sit a Deo: idcirco non statim missus est angelus, qui ei Dei indulgentiam nuntiaret; qui viginti et uno diebus restitit ei princeps Persarum, enumerans peccata populi Iudcorum, quod


page 134, image: s148

iuste tenerentur captivi, et dimitti non deberent. Et ecce Michael unus etc. Resistente Persatum Angelo precibus tuis, et meae legationi, qui orationes tuas Deo offerebam; venit m adiutorium mihi angelus Michael, qui praeestpopulo Israel. Principes autem primos, Archangelos intelligimus. Et ego remansi ibi iuxta regem Persarum etc. Regem Persarum, Angelum, id est, principem vocat: et ostendit, quod iuxta Michaelem sit paululum moratus, qui contra principem Persarum loquebatur. Ac alibi Hieronymus, in Ezechiel. cap. 28. traditae sunt Angelis ad regendum Provinciae, quasi iudicibus ab Imperatore. Sic et Rufinus, S. Hieronymi amicissimus quondam (dein tamen aemulus factus) in exposit. symbol. Ab initio praefectae quaedam virtutum caelestium poetestates, quibus regeretur et dispensatetur mortalium genus. Imo vero Deus [Note: Lips. Phssiolog. Storcor lib. 1. dissert. 20.] pulcherrmo ordine, et ut cuiusque natura, aut dignitas erat, spar sit, per hoc Corpus universi: *fula/ttontas2, (ait Damscenus) me/rh th=s2 gh=s2, kai\ e)qnw=n kai\ to/pwn proi/s2tame/neous2: Cutantes terrae certas partes, praefectosque gentibus et locis. B. Theodoretus, ad cap. 10. Danie! is. Singulis Angelis uniuscuiusque nostrûm creditam esse curam, ut custodiant, tueantur, et a pravi daemonis nos liberent insidiis: Archangelis vero illud munus impropositum esse ait, ut gentium sint praefecti.

VI.

Vere Illustris Iohann. Picus, Mirandulae Comes, Vir ingenio [Note: Card Bellar de scripror. eccles. sub anno 1400. ad 1500.] et doctrinâ (proaetate) saeculo supetiori maximus, (vixit enim solummodo tres ac triginta annos) et cui, censente Bellarmino, omnino nil, nisi maturitas defuisse, videtur. Is contra Astrolog. lib. 4. cap. 4. ita scribit: Quemadmodum elementariam molem, utpote deteriorem, per caelestem, qui melior est, regit et moderatur Deus: ita res huinanas, non corporum, sed angelorum mysterio, qui naturâ dignitateque mediant inter nos et Deum, convenit gubernari. Quare cum a Deo descendis ad terram, descende per caelum: cum a Deo descendis ad homines, descende per angelos. Sic angelum Persarum, Graecorum, Hebraeorum, legis apud Prophetas, suis populis providentes, et apud Platonem, omnesque Platonicos locales Deos, urbibus, regnis, hominibusque praepositos. Verum idem, late magis explicat in Heptapli lib. 3. cap. 5. rem hanc eandem, ubi ex S. Dionysii traditione, tres facit hierarchias, ac porro inquit: Suprema hierarchia, cum soli vacet contemplationi; merito per aquas figurata est, quae super caelos, id est, super omnem circa mundana, sive caelestia, sive terrena, actionem sunt constitutae, et Deum perenni sono in desinenter laudant. Medius autem ordo, cum sit caelestibus officiis delegatus, prosecto non poterat congrue ntius, quam per siumamentum, idest, percoeitm significari. Postrema hierarchia, etsi naturâ super omne sitcorpus, supraque caelum, curat tamen ea quae sunt


page 135, image: s149

sub caelo: et cum dividatur in principatus, archangelos et angelos; omnium horum operatio omnis circa ea est tantum, quae sunt sub lunâ. Principatuum, circa res publicas et Reges ac Principes; ut ex Daniele cognoscimus; Archangelorum circa mysteria et sacras ceremonias. Angeli privatis sudent rebus, et singuli singulis hominibus adhibentur. Recte igitur hic subcaelestis exercitus, per subcaelestes aquas est figuratus, qui et rebus praest fluxis atque caducis, et illi ordini subest, qui circa caelestia versatur. Et item ille idem, cap. 4. Quemadmodum Platonici, ita et nostri crederunt; variis mundi huius corruptibilis rebus varias spiritale, substantias a Deo praefectas. Quocirca et Augustinus, nullam esse visibilem rem apud nos, cui non praesit angelica potestas, et corpora omnia per rationalem spiritum vitae regi, constanter asseruit: id quod et Gregorius postea confirmavit. Origenes similiter, in Commentariis in libr. Numerorum opus esse, inquit, mundo angelis, qui bestiis praesint, et animalium natalibus, virgultorumque etiam et plantationum, et ceterarum rerum incrementis. In quâ sententiâ cum esset et Damascenus; credidit angelum, qui peccavit, ex his fuisse, qui despicatissimae notae sint, et terrestriordini praesint etc. Parilia habet Paulus Ricius, Cabalista; lib. 4. de agricultur a fol. m. 136. ac de angelis bellorum, vide eundem in portâ Lucis fol. 150. ac 154. ubi, quod Israelitae sub solo Deo; harao, sub Ariete. Ac fol. 207. scribit: Ideo Solem ac Lunam non adorasse Israelitas, quod iis haud fuerint subiecti, sed exstiterunt populus hereditarius Dei, item fol. 262. gentes ac etiam filios Kethurae gentis angelis malis attributos, ait. Sed haec cum micâ salis omnino sunt intelligenda. Hac pariter de re, ita scribit Martinus Lutherus, In der Vorred auff den Propheten Dantel que est in tom. 5. Ienens. German. fol. 2. b. Ein jegliche Herischafft hat ihre Fürsten auß der Helle je grösser Herschafftje grösservnd ärger Teuffel /die den König vnnd Herrn alle Plagen anlegen: mit hindern / mit reitzen zum Zorn / Streit Mordt/ Stoltz/Vnzucht vnd allen sastern/das Gott widerumb muß auch aute Engel/vnd Fürsten auß dem Himmel/bey den Königen vnnd Herrn wider die Teuffel halten. Suggillant haec nostrates, Dn. Iohan. Ulric. Wolff. colleg polit. dispult. ult. rb. 13. Sed de angelis singularum urbium et gentium, plura habent Theoph. Raynaud. in theolog. naturali distinct. 3. num 126. etc. Bartholom. Sybilla; in quaestionib. peregrinis. Pererius, ad cap. 4. Genes. fol. 5. 7. Alvaxez de Paz, lib. 5. de vit â spirituali. cap. 1. fol. 6. Excellentissim. Dn. Magerus, de adrocati â armatâ cap. 4. num. 16. Reverend. Pat. Drexelius, de ang elo custode m. fol. 261. quem etiam vi de fol. 224. ubirefert, quod praelio Pragensi interfuermt angeli Dei. Rosset. Histoir. Tragiq. cap. 18. fol. m. 565. Sic Apocalyps. 1. ad fin.


page 136, image: s150

Septem Stellae, angeli sunt septem Ecclesarum, et cap. 2. vers. 5. Candelabra Ecclesiis lucent, si illa moventur Ecclesiae dissipantur.

VII.

Meum non est abditissimas res, numerisque Platonicis quae obscuriora videntur, explicare: non hîc Heracliti Scotica et tenebrosa scripta, non lexaliqua Africani, sed Prophetica oracula, undique obscuris metaphoris involuta, essent investiganda; ubi inprimis locum habet:

--- Vos turba profana
Obturate fores ----
Odi profanum vulgus, et arceo.

Illud tantummodo subiungo. Per angelos Deus Imperia administrare, vel ex eo non absonum dictu mihi videri: quod ille per angelos punivit reges et civitates, Genes. cap. 19. vers. 13. Quod angelum praemittit Herbraeis in Canaae terram; Exod. cap. 23. vers. 20. qui idem, ibi vers. 27. Terror Domini vocatur: et sane ubi Panicus terror armatos turbat; contra eos Deum pugnare, suspicio est; quod et Pindarus innuit, in Nemais:

*e)/n ga\r daimoni/ois2 fo/bois2, feu/gontai kai\ pai/des2 qew=n.
In divinis terroribus, fugiunt et filii Deorum.

Et porro idem ille angelus, Iosuae adparet, et Princeps exercitus Dei indigitatur. Iosuae 5. vers. 14. Mali vicissim Imperiorum angeli, ex quorundam opinione sunt illi gentium dii. Et certe per angelos malos, Deus male immittit. Sic vastatus fuit Iob, et tempore Achabi angelus malus spiritus fuit mendax in ore Prophetarum: etiam pestis est immissio malorum angelorum. Psaelm. 77. vers 49. Sicque Iudicum cap. 11. v. 24. de Camos Amorrhaeorum Deo, Iephte dicit, eum possidereterram; et ius posiessionis tribuere suis. Est autem Chamos, qui alio nomine Beel Phegor; Stygius Iuppiter: qui Moth Phaenicibus dictus, id est, Pluto, sive mortuorum Deus. Iohann. Selden, de diis Syris, syntagmat. 1. fol. 73. et seq. Ita ut videri posset Chamos, angelus Imperii Amorrhaei (etsi perversus) qui huic populo dederit terram: sed tamen dissentire videtur, S. Augustinus, quaestion. super iudic. lib. 7. cap. 48. ubi ita scribit: Inter cetera, quae Iephtemandat, per nuntios regi filiorum Ammon, etiam hoc dicit, Nonne quaecumque hereditabit tibi Chamos Deus tuus, haec hereditabis: et omnia quaecumque hereditabit Dominus Deus noster, a facie vestâ, haec hereditabimus? Quod quidam Latini sic interpretandum putaverunt, ut dicerent: Nonne quaecumque dedit tibi in hereditate Chamos Deus tuus, haec possidebis. Ubi videri potest, confirmâsse Iephte Deumistum, qui vocatur Chamos, potuisse aliquid dare in hereditatem cultoxibus suis. Quidam vero sic hunc locum interpretati


page 137, image: s151

sunt: Nonne quaecumque possedit Chamos Deus tuus, haec possidebis? Et hoc ita sonat, quasi aliquid potuerit possidere. Anforte secundum hoc dictum est, quod sub angelis constitutae sint gentes, iuxta canticum Moysis, famuli Dei: Numquid nam ergo ille angelus, sub quo erantfilii Ammon, Chamos appellatus est? Quis hoc audeat affirmare, cum possit intelligi secundumeius opinionem dictum; quia putabat Deum suum hoc possidere, vel in possessionem sibi dedisse. Magis autem iste sensus elucet in iis verbis, quae Graecus habet, Nonne quaecumque hereditabit tibi Chamos Deus tuus, haec hereditabis? Ut in eo, quod positum est, tibi intelligatur ita dictum, ac si diceretur, sicut videtur tibi. Tibi enim hereditabit qui hoc putas, non quod ille aliquid possit hereditare. Pertinet hûc, quod habet in Apologet. Tettullianus. Unicuique provinciae et civitati suus Deus est: ut Africae Caelestus. Quem Salvianus, de gubern. Dei lib. 8. fol. 265. Afrorum daemonem vocat, vid. ibid. Rittershusium in notis.

VIII.

Seneca apud Lactantium; 1. cap. 4. ex mente suae sectae; Deus ait, cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret; ut omnia sub ducibus suis irent; quamvis ipse pert totum se corpus intenderet: tamen mimstros regni sui Deos genuit. Genuit, id est, fecit: ut explicat Lipsius, 1. physiolog. dissertat. 20. et addit: Quid magis pie, pulchre, et vere potest? Nam et agnoscit sub initium conditos, ut theologi fere nostri etc. Utanimae nascentibus, ita populis fatales genii dividuntur, ait Symmachus, epist. ult. Angeli Imperiorum Ethnicis erant dii, quos populares Anthistenes vocat: et praeter illos, agnovit alium artificem totius [Note: Aug. Steuchus Eugubin. lib. 9. de perenni philosoph. c. 9. add. Eused. de praeparat. Evang libr. 11. cap. 19.] naturae. Lactantius 1. cap. 5. Magis haec Platonici credunt, ac a Magorum Chaldaicorum carminibus delibârunt. Proponunt ii ac describunt potestates post altissimum Deum; easque describunt, ut mundi. intelligibiles sustenatores. quae vocantur etiam in literis nostris auctoritates, virtutes, do minatores. Quemadmodum enim dominatores, regunt, aguntque, ac sustentant ea, quibus imperant; sic qui sustinent, dominantur et praesunt. Plato clariora adhuc nomina habet; e)pimelh/tai, e)pista/tai; curantes, praefecti: pastores item et gubernatores. Hoc et explanans Psellus scribit: Potestates statuunt, in mundo Chaldaei, easque appellârunt mundi ductores; ceu quae mundum agant motibus providentiae. Has igitur nunc vocat sustentatores, videlicet mundum suffulciendo tenentes. Ac quod eas vocat inflexas, designat stabilem, firmamque eorum potestatem; quod susten tatores, indicat custodiam. Has autem potestates definiunt permanentiae, perennitatisque mundi, et ordinis immoti causas. Sunt autem et aliae potestates, quae dicuntur ab eis Amilicti, quod est intensi, invertibiles, ad ea quae sunt hîc, et facientes


page 138, image: s152

animasillecebris et affectibus non demulceri. Haec Psellus. Ecce igitur claro prope in lumine, omnis omnium gentium consonat Theologia. In vetustissimis Hebraeorum literis, Princeps provinciarum, populorum, et in bella duces, protectoresque, contemplatores humanorum factorum declarantur: a Platone Graecâque Theologia, similiter Principes, legati, interpretes: a Chaldaeis, nunc sustentatores, custodes, conservatores mundi: nunchumanum genus tuentes, agentes, moderantes, prospectores. Sic et Raphael in libro Tobiae, ex Ebraico a Munstero verso, vocatur Princeps et Praeses sanitatum.

IX.

Civitatum genii in lectione Poetarum, aliorumque scriptorum Ethnicotum ubivis occurrunt. Quin et cuilibet loco, certum suum genium assignarunt antiqui, vide Petr. Crinitum. lib. 9. de honest. disciplin. cap. 3. Servius ad 1. Georg. fol. 85. Genium dicebant antiqui, naturalem Deum uniuscuiusque loci, vel rei aut hominis. Inscriptio vetus: IOVI OPT. MAX. ET GENIO LOCI. Dionys. Halicarnass. lib. 8. fol. 513. kai\ u(mh=s2, w)=qeoi\kth/s1ioi, kai\ e(sth/a patrw=a, kai\ de/mones2 oi( kate/xontes2 tou=ton to\nto/pon, xai/rete. [Note: Gebhard. Elme~horst. in obser et. ad Arnob. fol. 14.] Et vos ô dii propitii, paternique foci, et daemones hunc totum inhabitantes locum, valete. Prudentius contra Symmach. lib. 11.

At sollers Orator, ait: fataliter urbem
Sortitam, quonam genio proprium exigat aevum,
Cunctis nam populis, seu moenibus inditur, inquit;
Aut fatum, aut genius, nostrarum more animarum,
Quae sub disparili subeunt nova corpora sorte.

Deinde:

Quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum,
Quum portis, domibus, thermis, stabulis, soleatis
Assignare suos genios, perque omnia membra
Urbis, perque locos geniorum milia multa.

Sane genios hos, daemones fuisse, Lactantius ait 2. cap. 15. Ac quomodo Iamblichus genium fonti evocârit, Eunapius commemorat, in eius vita. Ac etiam Psalm 94. vers. 5. habetur: dii gentium, daemonia sunt, ubi quidam ex Hebraeo sculptitia supponunt, sed potius dicendum esse, deiculi, vel deastri, ibi docet Bellarminus, qui addit: Vocem illam 70. interpretes retulerunt ad daemonia potius quam ad simulacra, quoniam [Note: Danicl Hein sius, in not. ad Sylium Ital. lib. 13. a princ.] daemonia habitabant in simulacris, et erant ii, qui potissimum a gentibus adorabantur, iuxta illud Apostoli, 1. Corinth. 10. Quae enim gentes immolant, daemonibus immolant, et non Deo. Genii autem illi locorum, Heroes Graecis dicuntur, famuli Latinis: inferiora enim numina sunt. Ut ecce fons ille quem scatificaturi accedebant Sparti, Martis erat,


page 139, image: s153

teste Pausaniâ, Genius autem loci, et famulus, ut loquuntur Poetae, ipsius [Note: Vid et de genits, Il Mundo Magico d. Caesare del la Riviera. fol. 124.] Martis, fuit serpens ille celeberrimus; qui Martius propterea a Nasone dicitur, non autem ut docti arbitrantur, quod fuerit bellicosus. Quem et quod violârit Cadmus, a Marte punitus fuit. Famulus enim serpens ille Dei illius erat, ut cervus apud Silium, Dianae. Sic anguis ille, quem apud eundem violârat Marus, Nympharum Famulum fuisse dicitur. E quibus omnibus conspicuum est; Deum cum famulo suo singulis locis fuisse praefectum. Romani certe, inferiora quoque Numina, Deos, deasque ministerio aliorum devotos; Anculos, anculasque dicebant: ab anculare (nos ancillare) quod ministrare erat. Atque haec erat causa, cur terram, montes et agros osculari antiqui et salutare soleant: non quod montibus aut agris id praestarent, sed eorum praestitibus diis et famulis eorum. Est igitur in diis famulus, quod in homine genius. Circumspecte itaque Maro Anchisae famulum non genium tribuit; apotheosin enim eius intelligi obiter vuit, Deumque fuisse tum temporis, nec hominem amplius. Genius autem Civitatis et Impericrum, loco interdum cedere putabatur; eiusque excesium, Imperii ruina subsequebatur. Hucque Vergilius alludit. 2. Aeneid.

Excessêre omnes adytis, arisque relictis
Dii, quibus Imperium hoc steterat.

Ac certe etiam Rabbini dicunt, nullum regnum vinci, evertique posse, [Note: Claude Du rer en l'hist. des langues fol. 756. 759 et seq Pertiner hûc, quod olim angeli dixe rum, Templum Hicrosolymitanum derelinquentes: Migremus hinc. vid. Bellat. 3. de cult. sanctor. ca. 5. adfin.] nisi intelligentia ipsi praefecta inde amoveatur. Hincque evocatio illa geniorum introducta, Romanisque usitata fuit: hinc et nomina Deorum tutelarium studio summo occultabantur, ne quirent evocari. Et erat illa evocatio, talibus verbis sollemnibus concepta. Si Deus, si Dea est, cui populus, civitasque est in tutelâ, teque maxime ille, qui urbis eius populique tutelam tecepisti, precor, venerorque; veniqmque a vobis peto; ut vos populum, civitatemque talium deseratis: loca, templa, sacra, urbemque eorum relinquatis, absque his abeatis; eique populo, civitatique metum, formidinem, oblivionem iniciatis; proditique Romam ad me, meosque veniatis: nostraque vobisloca, templa, sacra, urbs acceptior, probatiorque sit; mihi quoque, populoque Romano militibusque meis praepositi sitis, ut sciamus, intelligamusque. Si ita feceritis, Voveo vobis Templa, ludosque facturum etc. Sic quoque Ulpianus IC. in l. sacraloca. ff. de rer. division. respondet: qui sanctum locum li berare a religione volunt, solent inde sacra evocare. Quâ de re plura vide sis, apud Philipp. Camerar. centur. 1. medit at. cap. 60. ac 2. meditat. cap. 10. ac seq. item 14. et centur. 3. cap. 13. De geniis quoque publicis ac privatis, multa habet Censorinus, de nata!. cap. 3. ubi Lindenbrogius, in notis remissive. Dn. Kepplerus, de Harmoniß lib. 4. fol. 171. etc.


page 140, image: s154

Barthius, animadvers. lib. 52. cap. 12. ac ad Rutilium, fol. 110. et seqq. multis, usque 128. Rosinus et ibi Dempster, libr. 2. antiquitat cap. 14. Delrio, in Mede â Senec. A. 1. in princip. late. et in Agamemnon. A. 2. ad fin. n. 388. Puteanus. 1. Genial. dier. fol. 22. ad vv. genius loci sic edico. Merula. 5. memorabil. cap. 10. Prudent. lib. 2. contr. Symmachum vers. 375 etc. ubi vide, qui ad eum annotarunt, Iul. Caesar Scaliger. Poet. fol. m. 292. Sedannoto haec, eo tantummodo fine, ut pateat, superstitionem Ethnicorum fuisse Magicam, et astralem theologiam, quodque Paganorum dii daemones fuerint. Sane autem, rebus mundanis, aliter quam Dei et proximi intuitu qui ancillantur, ii re ipsâ, eandem illam colunt ignari religionem: nec Christo, sed Mammoni, principibusque huius mundi aliis famulantur.

CAP. IV. De varietate ac differentiâ morborum, quibus Res publicae laborant.

Sunt autem morbi rerum public arum in duplici differentiâ; interdum enim evertitur, et interit res publica, cum nempe universus populus unâ cum rei publicae forma deletur; vel cum victoris Imperio adiungitur; cum scilicet populus, qui ante Imperium habuit, vel dissipatur, vel ipsi Imperium aufertur. Bodin. num. 381. Interdum convertitur in suis tantum formis et gubernandi generibus. Interdum pervertitur; cum nempe status non in aliam formm; sed in contrarium transit vitium; puta legitima. Monarchia in tyrannidem, quos morbos cqora\s2, corruptiones et labes, appellat Aristot. 5. polit. 1.

II.

Eversiones seu interitus rerum publicarum, vel ab hostibus, vel vi maiore obtingunt; Cum scilicet terrae motibus, hiatibus, incendiis, fulminibus, diluviis, peste etc. Civitates et regna, vel pereunt vel affliguntur. Uti Sodoma olim deleta fuit. Et imperante Nerone, Lugdunum in Galliâ, fatali igne interiit. Paradin. 1. historiar. de Lyon. cap. 23. et seq. alia exe mpla habet Cruger, disput. penult. thes. 4. Et sunt etiam res publicae a minutis animalculis eversae. Mexta. 2. cap. 42. ad fin. Sic et olim incluta Basilea, terrae motu et igne afflicta fuit: et corruerunt tum, in diocoesi solum Basileensi 46. castra rupibus imposita, ex more saeculi illius. Actum enituit virtus, Alberti Austriaci Ducis: qui cum ad bellum Basileensibus (cum quibus ipsi lites multae erant) inferendum


page 141, image: s155

adhortantibus respondit: Si Deus pugnavit cum Basileensibus, et contrivit terraemotu et igne, nequaquam nos pugnabimus cum eis: absit a nobis tanta crudelitas, ut deiectos, vulneratos ac humiliatos occidamus. Aedificent, erigant deiectam urbem, et ad placitum muniant, ad quod et manus nostras eis porrigemus; et dum aequales fortunae nobis fuerint si libuerit, pugnabimus cum eis. Sic vero, ut nunc sunt, non solum non impugnabimus, sed adiutorium praestabimus, ut memorat Felix Fabri. Has cum vel oculis inspicimus, vel animo lustramus ruinas; cogitare debemus, id quod Hieronym. Turlerus scribit lib. 2. de peregrinat. fol. m. 90. Erant ante nos vestigia illius civitatis, de quâ modo dixi: a tergo Cuma, ad alterum latus Baiae, nec longe aberant Puteoli;quae oppida cum quodam tempore florentissima fuissent, nunc prostrata iacent anteoculos. Ita mirabar conditionem acfortunam rerum humanarum, et cogitabam, quid de nostrisregionibus aliquando futurum esset; quae nti neque ita excultae sunt, neque tantis opibus refertae, neque famâ adeo celebres ut istae olim: eo facilius eas posse interire. Memineram etiam illius, quod apud Batavos antea, in Oceano Germanico, et Selandiae Insulis videram, pagos aliquot oppidaque submersa, quorum turres et editioral loca, passim sese e mari attollerent, tamquam speculae quaedam: evidens argumentum fragilitatis humanae, et quam nihil stabile aut perpetuum sit in vitâ.

III.

Verum integritas rei publicae non solum aetatis, aut urbis ac moenium diuturnitate metienda, quibus salvis, non minus res publica perire, nedum corrumpi: et vicissim muris aratrum passis, civitas remanere potest. Bodin. 1. cap. 6. vid. l. 21. ff. quib mod. usus fruct. solv. Ut et non quaelibet mutatio, sive illa circa leges, sive religionem, aut aliâ quacumque eveniat ratione; Statu manente incolumi atque illaeso, conversionis appellatione continetur, ut Zieritz docet, fol. 16. Et estmutatio quoque rei publicae, eâ dem manente formâ et sine motu, tatione scilicet administrationis. Philipp. Berterius, Pithanon. Diatrib. 1. in corellar. adde Elver, epist. 37. fol. m. 137.

IV.

Nunc inprimis haec enodanda est perplexa quaestio; quaenam rei publicae species sit diuturnior, et conversionibus, perversio nibusque minus obnoxia? Hoc quidem extra controversiam positum esse videtur; quod quemadmodum ferro ruibigo, ligno vermiculi ac teredines agnascentes, pernitiem adferunt; sic, etiamsi cuncta externa nocumenta effugiant, ab istis tamen quae agnata habent, absumantur. Ita etiam cuilibet rei publicae pro naturâ ipsius, quaedam agnascitur et adhaeret malitia peculiaris. Polyb. 6. histor. Est et hoc certum, rem publicam quae in thesi vel ideâ optima videtut, minus facile conservari. vid. 6. polit. 6.


page 142, image: s156

Optimum etenim in suo statu haud facile permanet (et homines illius excellentis bonitatis non sunt capaces.) Cuius rei exemplo nobis esse potest complexio plethorica seu athletica; omnium quae iudicatur esse periculosissima. Nobis ergo status, quem mixtum vocant, hisce mutationibus minus subiacere videtur.

V.

Quidam etiam, certos rerum publicarum constituunt circulos, ita Machiavell. 1. comment. 2. primam esse Monarchiam dicit, quae in tyrannidem abeat; cui Aristocratia succedat, e quibus emergat porro Oligarchia, quam Democratia excipiat, a qua denuo ad unius principatum redeatur: alii aliter sentiunt. vid. Gerhard. decad. ult. quaest. ult. Paruta, discurs. 1. lib. 1. fol. 18. ubi, quod ex tyrannide populi, fiattyrannus unus. Sed hâc in re, certi nihil statui posse cen seo varias propter circumstantias rerum humanarum, quae incertissimam certitudinem reddunt.

VI.

Est et hoc mente tenendum: Parva dum negliguntur, sensim nos perire: sed vitium vix adparet ante ruinam. Causabon. ad Theophrast. Characteres fol. m. 159. Et porto, Conversionum, perversionumque rerum publicarum causas; aut ex parte regnantium, aut vero subiectorum proficisci. Herman. Kirchner. disputat. de republic. 18. thes. 1. lit. f. et g. Deus punit Principes per subditos, et e contra. 4. Reg. 24. vers. penult. et ult. Cominaeus, lib. 5. cap. 9. fol. 413. et lib. 5. cap. ul. fol. 469. Quandoque peccata subditorum obstant bono regi, quo minus emendare rem publicam queat. 4. Reg. 23. vers. 25. et seqq. Saepe faciunt populipeccata, ut Princeps peccet, et ita consequenter populus puniatur. 2. Samuel. cap. ult. a princip. Et tamen infima plebs, rarius quam Princeps aut etiam Optimates, promovet ruinas Imperiorum. Namque ea patitur semper, pauper ubique iacet; ac si delinquit, punitur per magistratum: Deus vero eos castigat demum, qui eludunt leges, eorumque exsecutionem, vid. Cominaeum, lib. 5. cap. ult. fol. 478. et seq. Hincque, quod et iam supra monui, bona, malaque populi, Principi imputantur. Dn. Gruter, in disiurs. ad illud Taciti 13. annal. Nihil regente eo, triste ab exteris accidisse, pronis animis auditum. Sic a parte subditorum, causa quandoque tyrannidisest, improborumque regum; contemptus Principum tolerabilium, quam ingratitudinem Deus hoc modo punit. Exod. 16. vers. 7. et seq. Num 12. et 17. Iunius, quaestion. polit. 5. et hoc idem, notissimâ illâ ranarum, et ciconiae fabulâ, docere volueruntantiqui.

VII.

A parte regnantium rem publicam perdunt, magistratuum, seu eorum vitia, penes quos Imperium; quae ipsam rei publicae formam exosam reddunt. Inde, cum remedia huic malo quaerere deberemus, status mutatur totus. Sepulveda, ad Aristot. polit. fol. 231. Sic filiorum Eli,


page 143, image: s157

id est, optimatum vitia, procurârunt Monarchiam. Sic populi seu plebis Romanae iniquitas, monarchiae viam stravit. E contra propter Tarquinii vitia, regnum in Democratiam mutatum fuit; eandemque etiam ob causam monarchia, diu exosa Romanis erat. Et sunt, qui putant: Libidinem magis nocere Principi, quam credulitatem. Botero, d. detti fol. 4. cum illa simul pariat contemptum. Si filios peccantes non punit Princeps, acceleratur ruina. 1. Samuel. 13. vers. 3. Sic et David punitus fuit, quod nimis tenere Absalonem diligebat, nec eum propter fratricidium punivit. Vicissim laudi cedit Philippo II. Hispaniarum regi, quod filio unico indigno, qui ei succederet, non pepercit. Saevitia vel in veram religionem, vel in vere pios, etiamsi aliquibus in articulis impingant; plura Imperia evertit, quam si haereses tolerentur: ut politici volunt. Magna etenim spientia est, agnoscere Dei visitationem; peccatum maxumum, eam repudiare. Sane etiam nequit iram Dei effugere nequitia, nec invalida res est insustitia; sed quandoque sui temeratores ulciscitur; et graviorem poenam ingerit criminosis, cum iam se liberatos esse crediderint; eo quod non statim luêre commissa. Ioseph. 7. de bell. iudaic. cap. 20.

VIII.

Monarchas perdit nimia licentia, deinde rerum copia, amici improbi. Vopiscus in Aureliano. Canonhiero. 8. dell. introduzz. cap. 5. Non enim deest pernitiosa adulatio, perpetuum malum regum: quorum opes saepius assentatio, quam hostis evertit. Curtius 8. historiar. de Alexand. Magn. Confidentia quoque priscae famae, multas res publicas, et nunc Imperium Romanum perdidisse visa fuisset: nisi modernus felicissimus noster Imperator Ferdinandus II. Princeps Romanus summus, quid possit, ostendisset. De Pompeio eleganter Lucanus, lib. 1.

---- Famaeque petitor
Multa dare in vulgus: totus popularibus auris
Impelli, plausuque sui gaudere theatri:
Nec reparare novas vires, mult umque priori
Credere fortunae. Stat magni nominis umlra:
Qualis frugifero quercus sublimis in agro
Exuvias veteres popul, sacrataque gestans
Dona ducum: nec iam validis radicibus haerens,
Pondere fixa suo est: nudosque per aeraeramos
Effundens, trunco non frondibus efficit umbram.
Et quamvis primo nuter casura sub Euro,
Tot circum silvaefirmo se robore tollant;
Sola tamen colitur.

Idemque de Imperio Ottomannico praedicit Boccalini. 2. raggl. 43.


page 144, image: s158

IX.

Convertitur et saepius regnum legitimum, ut et Status Mixtus, in tyrannidem, seu dominatum et potestatem absolutam, sive regnum plenum: quemadmodum nostrâ memoriâ, libertatem nimiam, quâ absui dicuntur, ademit Arragonensibus Hispaniarum Rex Philippus II. Pierre Matthieu, histor. de la Paix. part. 1. lib. 1. narrat. 4. Simon Gouland. histoir. de nostre temps part. 2. fol. 217. Commutatio haecce fit; cum vel regni ordines, Ephori et libertatis communis custodes, negligentes sunt timidi, et imperiti: vel cum Aulico - politicis facile aurem praebet Princeps; et secus ac olim Spartanorum Rex Theopompus. 5. polit. 11. Plato, epistol. ad Dionys. famil. sibi persuasum habet, tutius esse regni firmare potentiam; quam id moderatius relinquendo, ad posteros stabilius transmittere Mutatur etiam regnum mixtum, cum Status libertate abutuntur, et Principis iura legitima satagunt violare.

X.

Non raro etiam ex regnis electivis, hereditaria; ex hereditariis, electiva regna fiunt. Cabot. 1. disputat. 10 fol. 48. Quorum illud accidit, cum saepius ex una familia sumuntur reges. c. venerabilem extr. de elect. Interdum de stirpe in stirpem transfertur regnum: ut cum Merovingis Pipinus, Pipini posteris regnum ademit Capetus.

XI.

Aristocratiae morbus Oligarchia est; cum nempe pauci quidam, ita ceteris, ut servis imperant: cum pauci illi se (etiam singulatim consideratos) cives esse fateri nolunt Ita dicunt quidam, die Geschlechrer seyen allein Burger die andere nur Beysitzer (cuius rei exemplum praebere potuisset Francofortum; si vera fuissent, de Senatu, quae prodiderunt Plebei Cives.) Ex quo fit, ut vel populus ipse ad se trahat Imperium, vel unius alicuius potestati lubentûs, quam eiusmodi factioni magnatum se subiciat. Hancque ob causam, olim Oligarchia Nobilium, in Imperialibus Civitatibus immutata fuit: et vel in Democratiam, vel mixtum abiit statum. Lehman. lib. 6. per tot. praesertim cap. 4. item cap. 9. fol. 696. et cap. 10. Haec Oligarchia eo perniciosior tyrannide reputatur, quo pernities omnis nocentior est, multiplicata, quam sola. Guicciard. histori. lib. 2. Hicque Status interdum locum facit Monarchiae. Sicque Iudic. cap. 10. vers. 2. nonnulli dicunt: an melius vobis, ut dominentur 70. viri, quam ut dominetur unus.

XII.

Frequenter in Monarchiam vel Tyrannidem, Democratia mutatur; cum unus aliquis pinnatâ caudâ, populi adulat Imperium, Unde haut praeter rationem Dionysius Halicarnass. fol. 577. scribit: Ex plebis adulatione, omnem fieri Tyrannum. Sic Caesar, nullum largitionis, aut officiorum genus, in quemquam, publice privatimque omisit. Sueton. cap. 20. 26. et seqq. Idem et Pisistratus fecerat iam ante. Laert.


page 145, image: s159

in Solone. fol. m. 34. Omnia serviliter pro dominatione: ut de Othonone Tacitus 1. historiae. ait. Saneque numquam aliter evenit, quam ut ii qui tyrannidem affectant, aut Agrarias leges, aut aeris alieni liberationem, aut mancipiorum libertatem, aut criminum impunitatem, multitudini proponant. Aerodius. 4. rer. iudicatar. tit. 1. cap. 3. Est etiam liberalitas nimia unius, in liberâ republicâ, non absque suspicione. Boccalini, cent. 1. ragguagl. 90 fol. m. 437. Numquam non suspectum esse debet, si aliquis nimiam popularitatis famam affectando; Nobilium et Optimatum deprimit auctoritatem. Sic Caesari multos inesse Marios, coniecturâ sagaci prospexit Sulla. Sueton. cap. 1. Ac passim ex eodem Suetonio apparet; Caesarem semper Optimatum factiones oppugnâsse, partes vero Marianas fovisse. Sueton. cap. 11. Sicque idem, auctores Tribunitiae potestatis iuvit: Suetonius 5. ipsique praetextus civilium armorum fuit, defensio Tribunorum. Sueton. cap. 30. Comparia Imperii fundamenta iecit Augustus. Primum contra leges fieri voluit tribunus plebis: Sueton. August. cap. 10. nec nisi in Antonii oditim Optimatibus, (quos tamen mox deseruit) adhaesit. Sueton. cap. 12. At vero posteaquam Imperium adeptus fuit, dubita vit milites alloqui familiari titulo commilitonum. Sueton. cap. 25. Sic et Dioces apud Medos, sub specie iustitiae, privatus antea, ad regnum pervenit. Qui posteâ reputatione Barbaricâ, Regiam Maiestatem auxit. Herodotus 1. fol. m. 41. et semper Demoratia parit absolutum dominatum. Quomodo Pisistratus, Athenis Tyrannidem introduxerit, tradunt Iustin. lib. 2. fol. m. 22. Laert. in Solon. fol. 44. Athenae, lib. 12. fol. m. 530. etc. ac pluribus in Pisistrato suo doctissimus Meursius. Decausis aliis, conversionis Democratiarum, vide Petr Gregor. Tholosan. 22. de republ. cap. 2. In Democratiâ item periculosae sunt potentum factiones: qualis Romae fuit, Caesaris, Crassi, Pompei. Sueton. Caesar. 19. Etiam qui tyrannidem affectat, consortio utitur vitiorum. Iudic. 10 vers. 4. Ansa praecipua est, quae libertatis amissionem praecipitat; si populus adulationi et servituti fiat aptus. Sicque nemo mirari debet, populum Romanum, tam stultam Imperatorum quorundam crudelitatem fuisse passum; cum optimis, ferocissimisque per acies, aut proscriptionibus caesis, ceteri ita fuerint iam facti serviles, ut Tiberius eos non dubitaverit appellare, manicpia togata. Quin et docti quoque, ita in adulationem proni erant, ut me saepe taedeat legere, quae de Iulio et Augusto, Virgilius, Ovidius, aliique multi prodiderunt: quorum tamen flagitia pudenda, nota tum erant; eaque Suetonius, ac si qui alii boni et candidi, non dissimulârunt. Cuius etiam mores alii Poetae, obscaenissimis versibus deturpârunt. Catullus:


page 146, image: s160

Pulchre convenit improbis Cynaedis,
Mamurrhae Pathioque, Caesarique.

Idemque alibi, Epigramm. 26.

Quis hoc potest videre, quis potest pati. etc.

Ac de moribus Romanorum, vid. Martial. lib. 4. epigramm. 5. Fiunt et regna, si ex populo potentiores, tenuiores opprimant. Haec enim est causa regni: Cicero, 1. officior. tunc namque plebs, contra vim Nobilium, optat regem. Ubique plebs et pauperes, in omni scilicet Statu opprimuntur. Ergo non curant, quis imperet, sive unus, sive plures; et malunt saepe unum. Nam et in Democratiis pauci rem publicam administrant; et fere plebs non sentit commoda libertatis. Ita plebs haud raro exposcit unum Rectorem, cum Senatus asserere vellet communem libertatem. Sueton. Claudio cap. 10.

XIII.

Democratiae itidem morbus, Ochlocratia est; Furentis ac turbulentae plebis impotentia. Danaeus 1. polit. ult. Unde tandem emergit Anarchia: quae omni tyrannide, omnique corrupto civitatis statu deterior iudicatur. Keckerman. 1. polit. 28. fol. 421. ut dixi supra in polit. praecognitis. Et quae saepe oritur post tyrannidem unius depulsam. Quam in rem prudenter, ut omnia Guicciardinus, lib. 2. histor. Si qui e tyrannide sunt elapsi, sese, nisi retineantur, in effrenatam licentiam praecipitant; quae quidem et ipsa, iure tyrannis potest appellari. Nam et populus cum indignis dat, quod adimit dignis, cum gradus et merita civium confundit; tyranno est similis; cuius tyrannis eo forte pernitiosior est, quo periculosior ignorantia, quae nec pondus, nec mensuram, nec legem habet; quam malitia, quae tamen ipsa aliquâ regulâ, aliquo freno, aliquo termino gubernatur, Helvetiae Propheta, Frater Nicolaus, sequentia ad libertatem tuendam praecepta suis olim dedit. Iohann. Ioachim. Eichhorn von Bruder Clausen Leben/ cap. 15. add. Stumpff 7. cap. 4. (1) Liebe Aidgenossen/sagter/ lasset nicht zu/ daß Uneinigkeit/ Neidt/ Haß/Mißgunst und Partheyen/under euch ausskommen und wachsen: Sonst ist ewer Ding und Regiment auß. (2) Machent den Hag oder Zaun der Aydtgnoßschasst nicht zu weit/damit ihr desto in besserer Ruhe und Frieden/ ewere saur erarnte Freyheit besitzen unnd geniessen mögend. (3) Beladent euch nicht frembder Sachen/ und verbindent euch nicht mit frembder Hersschafft. (4) Verkauffent nicht ewer Vatterland umb Mieth und Gaaben: unnd hütendt euch vor eygnem unredlichem Nutzen. (5) Beschirment ewer Vatterland und bleibent darbey: Auch nemment frembde Schwärmer und Banditen nicht an/zu Burgern und Landleuten. (6) Ohne hochwichtige Ursachen solt ihr niemand Feindlich/und mit Gewalt uberfallen. So man euch aber


page 147, image: s161

vndertrucken wolte/als dann streittet dapfferlich für ewer Freyheit vnd Vatterlandt. (7) Vor allen dingen aberhabent Gott vor Augen/vnnd haltendt mit fleiß seine Gebott/etc.

XIV [(editor); sic: XV] .

Est et omnibus rerum publicarum formis communis pernicies, partis alicuius Imperii alienatio. Quam plane inutilem esse, tum officii Imperatorii rationem; tum conditionem rei arguere, dicit Dn. Bocerus, 4. de regalib. nu. 21. etc. et vide pariter Dn. D. Harpprechtum, in proem. institut. ubi plures alii allegantur. At ego puto huic rei necessitatem, et ordinum consensum, robur addere, vix negari posse. facit c. intellecto 33. extr. de iureiur. et hâc de re pluribus egi, in tractat. de maiestat. in genere, cap. 2. num. 7. Subnecti hîc potest disputatio, de Imperii (ut loquuntur) exossatione, sub Caroli IV. Regno, maxume agitata. Fascicul. temp. sub ann. 1354. Waremund. de subsidi fol. 82. Et passim concludunt nostri interpretes; Italiam, Helvetiam, Belgium, multa in Galiis etc. ad Imperium pertinere, ab aliis de facto detineri, et iure recuperari posse: multas quoque provincias contra ius, et ita nulliter se exemisse. Thom. Michael. Paurmeister. D. Marta. Zieriz. commentar. de Principum praerogativ. Lather. 3. de censu. cap. 24. Bacchov. ad Treutler. disputat. 3 th. 7. lit. c. Cluten, in Syllog. Kirchner. orat. 27. et seq. vol. 1. Interim tamen et hoc sciendum est; praescriptionis immemorialis robur, maiorem partem argumentorum profligare videri. arg. Iudic. 11. vers. 28. et alia insuper adferri argumenta, quibus adversarii suam in tuto locare conentur causam. Sic et Belgae, Baudius de induciis fol. m. 75. vid. Arumae. discurs. de iur. public. fol. 135. atque Helvetii (quos liberos Imperii esse Status, probat in replicat. Goldastus, cap. ult.) praetendunt, se iniuria oppressos, ab Imperioque derelictos, propriis armis libertatem acquisi visse; et ideo eam nunc optimo iure tenere. Sed non est quod hanc litem despondeam mihi: et vide quae contra me disputat Cl. Dn. Reinkingk. lib. 1. Class. 2. cap. 8. ubi num. 87. etc. contra mepugnat. De Venetis etiam videri potest Constant. Porphyrog. tractat. de administration. rei publ. cap. 28.

CAP. V. De Praesagiis ruinae Rerum publicarum.

AD remedia antequam accedam; prius de praesagiis, seu prognosticis ruinarum ac conversionum, disserendum est. Non absonum


page 148, image: s162

autem videtur dicere, rerum publicarum conversiones praesciri posse. 4. Esdri 9. Iosephus. 7. de bello iudaic. 7. Alexand. ab Alexandr. 2. cap. 31. et 3. c. 15. Bodinus, 4. cap. 3. fol. 424. Machiavell. 1. commentar. 56. Iuni. polit. 5. Richter. oecon. axiomat. 3. et axiom. histor. 181. Tileman. de conversione. E. 5. Ens, convival. 1. fol. 120. Cruger, disputat. 9. thes. 5. et 6. Arnd. vom wahren Christenthumb/ 4. fol. 100. qui idem. fol. 128. eiusd. lib. noranter scribit: Quicquid meretur homo, hoc prius naturam pati, creaturae miserescunt hominum casus; hancque suam commiserationem, signis, ostentisque produnt. Harmonia est in universo; si homo, qui principalis nervus est, dissentit, omnia discordant. G. du Bartas, des Furies, vers. 40. Sicque malitia habitantium terram sterilem fecit. Psalm. 107. vers. 34. Et Dei iudicia omnes creaturae exsequuntur. Bartas, die 7. fol. m. 318. advocat Deus caelum et terram, ut iudicet populum suum, Psalm. 50. v. 4. Et unus homo peccando, naturam affligit. Firmanus, ad fin. tractat. d. sui ipsius cognit. fol. m. 448. adde Philonem, de mundi opific. fol. 13. ad fin. et fol. seq. Non tamen omino spernendum est monitum aucotirs Fasciculi Temp qui sub anno 1364. de Iohanne de Rupescisam scribit; Pene ab initio fidei, prognosticatores fuerunt; et quotquot tempus determinatum praedixerunt, de huiusmodi arcanis, temporumque opportunitatibus seu momentis, quae Pater posuit in suam potestate, Actor. 1. vers. 7. decepti sunt. Ideo non est huius modi revelationibus fidendum. Et de vaticiniis Merlini, vide Stanihurst. de rebus Hibernic. fol. 128. Ruinam appropinquante, fere semper apparent prognosticatores: Camerar. cent. 3. cap. 10. ac de iis prudens iudicium, vide apud Guicciardinum, lib. 1. fol. m. 45. loquens de Artagonensium expulsione ex regno Neapolitano. Ut et factum praeteritis annis, cum Bohemia Germaniam, imo Europam inciperet turbare: nec adhuc dum fieri cessat. ita ut spiritus mendax egressus videatur in ora multorum. Etiam Savonarola tum temporis forsan non vero prophetico spiritu praeditus fuit; de quo tamen dubitare licet. De Prognosticis ac Prophetiam late agit Campanella, de sensu rer. lib. 3. cap. 8. et seqq. De divinatione Peucer. Delrio, Daemonolog. Saresberiens. lib. 2. per tot. Ostentaac etiam rari casus, sunt verba Divina. Pastor Fido, Act. 5. scne. 6. Sic prodigia praecesserunt Italicas turbas. Guicciard. lib. 1. fol. 80. Goulard. tom. 3. des histoir. admirabl. fol. 331. Ens, de adparatu Convival. lib. 1. fol. 120. Omnia auguria, diabolica et fallacia esse, Lactantius scribit, 2. cap. 17. Binsfeld. de malefic. fol. 407. etc. adde Originem, in philocal. fol. 250. et seqq. ubi fol. 252. edocet, cur quaedam animalia habeantur impura. Sed tamen superstitiosi sunt, qui etiam omnia minima curant: ut faciunt Turcae; quos constat ab officio removisse Bassas, propter equi lapsum. Busbequius,


page 149, image: s163

epistol. 1. fol. 35. Verum Athei sunt, qui nullas praedictiones curant, ut fecit Iulius Caesar Vaninus, dial. 51. et seq.

II.

Certe Principes non libenter audiunt infaustas procognosticationes: Iosephus de bello Iudaic. lib. 7. c. 12. Boccalini, 1. ragguagl. 35. fol. 160. Sueton. Caesar. cap. 77. adfin. vide Piccart. 12. cap. 7. eoque fundameuto innititur odium, quo in iure quoque nostro, Chaldaei atque Mathematici praegravantur. Quin et miserior est is, qui gnarus est miseriae futurae. Recteque Terentius, Hecyr. 3. Scen. 1.

Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis ob iectus labos;
Omne quod est interea tempus, prius quam id rescitum est, lucro est.

Sic et Lucanus 2.

- - Cur hanc tibi rector Olympi,
Sollicitis visum mortalibus addere curam;
Noscant venturas, ut dira per omnia clades?
Sit subitum quodcumque paras: sit caeca faturi
Mens hominum Fati; liceat sperare timenti.

An autem liceat scire futura? disputat Paracelsus, in praefation. artis praesag. adde Montaigne. 1. des essais, cap. 11. Doctissimi quique, ac etiam Sancti, in explicatione Prophetiarum, propheticorumque praesagiorum falluntur. Ita decepta fuit Eva, Genes. 4. vers. 1. ubi Gualtper, quae putavit se peperisse Messiam, Drusius ad loca Geneseos, cap. 13. Sic et Lamech, Genes. 5. vers. 29: Sic et Moses erravit hâc in parte. Actor. 7. vers. 25. ubi Beza. Sed tamen hoc quoque verum est; Deum suos nihil caelare. Fortunatus lib. 2. et 3. de Martino.

Noscens clausa Dei, quasi conciliator amici,
Cum sua participat caro secreta cliente.
- Donec nova nuntia portet,
Quae mandet Dominus, nil absconsurus amicum.

III.

Sic et passim in historiis notantur eventus, certa omnia subsecuti. Puta ruinae aedificiorum, et fulmina facientia ruinam. Richter. axiom. oeconom. 1. ruinae, fragores. Richter. axiomat. histor. 172. et in Rhaetiâ superioribus annîs id docuit eventus. Item venti, Richter. axiomat. historic. 274. inundationes. Pisces item saepe Prophetae sunt. Richter. axiomat. oeconom. 261. ut et bubo. Richter, axiomat. historic. 173. Turbatio elementorum, et eorum constitutio praeternaturalis. Nithard. histor. Francor. ad fin. Interdum vivi praecones, instantia nuntiant mala: Richter. aximonat. histor. 282. quandoque daemoniaci. Richter. axiom. eccles. 153. quandoque spectra. Münster von vortlagen tractat. von Gespensten. fol. 36. 38. 47. etc. Habent et quaedam familiae, suas singulares praedicitiones. Cardanus. de rerum varietat. fol. m. 1096.


page 150, image: s164

Richter. aximoat. oeconom. 2. Sunt et statuae, ac libri fatales. Camerarius, 2. cap. 11. ac cent. 3. cap. 14. 15. ac 20. Nec contemnendi sunt Cometae. Keckerman. System. physir. lib. 6. theorem. 2. fol. m. 724. et dixi etiam supra. Pertinet hûc, quod Lucanus, lib. 1. canit:

- - - Addita Fati
Peioris manifesta fides, superique minaces
Prodigiis terras implerunt, aethera, Pontum.
Ignota obscurae viderunt sideranoctes,
Ardentemque polum flammis caeloque volantes
Obliquas per inane faces, crinemque timendi
Sideris, et terris mutantem regna Cometen,
Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno:
Et varias ignis denso dedit aere formas.

Ac quoque Vergilius, 1. Georgicor.

Sol tibi signa dabit, solem quis dicere falsum
Audeat? ille etiam caecos instare tumultus
Saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
Cum caput obscur ânitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti,
Obscenique Canes, importunaeque volucres
Signa dabant: quoties Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
Flammariumque globos, liquefactaque volvere saxa?
Armorum sonitum toto Germania Caelo
Audiit: insolitis tremuerunt motibus alpes etc.

De insomniis divinis, aliisque revelationibus, vide du Bartas, en Eden fol. 68. Pierium, de Magiâ 2. Richter. axiomat. 263. Pastor Fido, Act. 1. scen. 4. fol. m. 49. Plutarchus, in Syllâ fol. m. 1005. Ac de praesagiis in genere, et cursomnia, aliaque praesagia, per aenigmata ludant? dissertat Cardanus, de rer. varietat. lib. 15. cap. 87. et Keppler. de stellâ novâ fol. 193. etc. Sane signa et literae naturae, hyeroglyphicae sunt: ex eoque pendet forsan Phythogmonica, Physiognomia, Chyromantia, etc. Et sunt etiam oracula ac pradictiones, plerumque ambiguae, ac ita periculosae. Pastor Fido, Act. 1. sc. 4. a princip. Hebraei Deum semper consuluerunt, vide Pererium; in Genes. tom. 4. fol. 719.

IV.

Cum nemo non hodie magnas rerum immutationes, omniumque rerum publicarum impendentes conversiones ac eversiones, vel praesagiat vel de iis vereatur: non abs re esse puto. Si in thesi


page 151, image: s165

tantum, ex prudentia civili, ea praesagia repetantur, quae ruinas ac conversiones rerum publicarum praecedere, earumque vel causae, vel notae et indicia esse solent. Et certe, mutationes rerum publicarum impendentes, ab homine circumspecto, rerumque praeteritarum probe gnaro, praevideri posse, dubium non est. Frider. Tileman. in dissertat. de eversione rerum publicar. et idem, disputat ff. 2. th. 21. vol. 1. Bernhardus Zieriz, dissertat. de convers. et evers. rerum publ. fol. 10. (ubi etiam aliquot politica praesagia refert.) Minimeque Philippum Cominaeum historicum, et politicum excellentissimum sententia fefellit, quando Caroli Audacis, Burgundiae Ducis nimiam arrogantiam, qua non modo Ludovico XI. Regi Galliarum, sed et cunctis aliis Principibus sese invisum reddebat, omnemque fortunae faventem auram, prudentiae suae non divinae benedictioni adscribebat; haut diu duraturam (certissimo eventu to\prognwstiko\n politici comprobante) palam praedixit. Nec Albani praesagium caruit eventu, cum Sebastiani Regis Portugalliae fatum et interitum verissime praenuntiavit. Conestag. lib. 1. histor. Horum vero politicorum praesagiorum sane vel praecipuum esse reputatur, si quando tanta securitas hominum mentes obsedit et occaecavit ut signa atque omnia appropinquantis cladis, in caelo, terrâve, ac in communi quoque vita, rei publicaeque statu, obvia quae sunt tristia, ambigua, manifesta, nemo curet, vel advertat, sed secure spernat pars maior: aut cum publicae calamitates non sentiuntur amplius, vel metuuntur. Hincque Tacitus lib. 1. histor. ait: Quae fato manent, quamvis significata non vitantur. Et Ammianus Marcellinus lib. 14. Manum iniectantibus fatis hebetantur sensus hominis, et obtunduntur. Ac fuit axioma fixum, gentilis philosophiae; haut unquam fatalibus miseriis deesse omen. Sed eadem Numina, quae clades auguriis significant, admonitos mortales suis consiliis raro sinere uti. Melius autem Christiani, ex eorumque disciplina, Augustinus Callias, Silvae Mysterior. lib. 2. fol. 59. impaenitentiae obdurationique cordium nostrorum hoc adscribunt:

Nemo sed id reputat, nemo etiam resipit.
Sic anteire solent tristes praesagia casus
Frustra, dum tantae nemo rei satagit.

Sicque nec ostenta et prodigia mortem Christi concomitantia impiis profuerunt, Idem Callias fol. 69.

Cum pie pro nobis paterere, redemptor, iniquis,
Terra parens tremuit, piceâ ferrugine caelum
Ora tegens tenebris orbem stupefecit obortis,
Inquam duas partes templi velamen abivit,
Corpora raeclusis surgentia multa sepulcbris


page 152, image: s166

Sanctorum sanctam palantia visa per orbem,
Visaque saxa modis sunt dissilientia miris,
Naturae auctoris velut indignant ia mortem,
Ac miserum exitium Solymis minit antia, quando
Omnia naturae rident ostenta sagacis.
Sic gemitus Nohae veteres risêre profani:
Extremisque ita nunc plagis occalluit orbis.

Je näher die Straffe ist/je ärger die Leute werden/vnnd je mehrman ihnen predigt/je höher sie verachten / das man greifft / wenn Gott strassen will / daß er die Leute verstocken lässet / auff daß sie ja ohn alle Barmhertzigkeit vntergehen/vnd mit keiner Busse Gottes Zorn versöhnen. Aber es will vnd muß so sein, daß sie sicher werden / vnd singen Pax, es hat nie noth/vnd nur veracht alles was Gott haben will/vnnd alles dräwen der Zeichen in Wind geschlagen / biß sie / (wie Paulus sagt) plötzlich das verderben vbereylet / vnd verstöret / ehe sie es gewahr werden. Gregorius Richterus axiomat. ecclesi ast. 187.

Sicque interiit Pharao, qui credere noluit signis. Et contemnere indicia talia manifesta, obdurationis quandoque signum est: quod et attestatur Flavius Iosephus, de bell. Iudaic. agens. lib. 7. cap. 12. Certis, inquit, prodigiis, et futuram solitudinem praenuntiantibus, neque attendebant animo, neque credebant, sed velut attoniti, nec aut oculos habentes, aut animas, edicta Dei dissimulavêre. Et paulo post addit, Deum quidem hominibus consulere, modisque omnibus praemonstrare, quae sint eorum generi salutaria: ipsos autem ob dementiam suam malis voluntariis interire. Alii etiam, inquit, signorum quaedam pro suâ libidine interpretati sunt, alia contempsêre: donec patriae excidio, suâque pernicie, eorum iniquitas est confutata.

V.

Regni itidem, iam paulatim labentis, nota habetur, quando Principes ignari sunt mali, quod eos obsidet circumcirca. Cum scilicet omnibus fere, politicorum vitiorum inscientia adest, quando sub specie honesti civilis, latent insidiae perniciosissimae, easque nemo peritorum animadvertit, nemo cavet, omnes laudant, sequuntur, amplectuntur: optimâ spe suffulti, nihil inde eventurum, quod rei publicae possit nocere, sed omnia in eiusdem stabilitatem muniendam optime cessura. Pariter ut in aegro corpore Medici pro laethali signo habent, cum aeger iam haut amplius morbum advertit, nec quid in toto corpore doleat, scire potest: Sic quando publicae calamitates amplius non sentiuntur aut metuuntur; certum est instare totius regni aut rei publicae extremam eversionem. Iohann. Baptista Lencius observ. polit. 218. Hisque signis Alexander Magnus, magis, quam ullâ re aliâ invitatus, Asiam


page 153, image: s167

et Darium, cum iam nimis voluptatum delitiis totus obrutuisset, aggressus est, et quod voluit, perfecit. Q. Curt. et Plut. Pompeiani, paulo ante ultimam illam cladem, tam securi ob omni metu fuêre, ut inter apparatus magnificentissimos, de summis magistratibus in urbe gerendis consilia tractârint, Iul. Caesar. de bell. civil.

Nec solum summa securitas indicium est appropinquantis ruinae, ac quanto exitio propior, tanto etiam securior est mundus. Sed et quando pro lusu habentur, piae et propheticae admonitiones: nec solum minae eiusmodi ridentur, sed et prorsus fieri non posse reputatur, ut tristior aliqua immutatio subsequatur, tunc finis haut longe abest. Sicque cum Loth loqueretur ad generos fuos, qui accepturus erat filias eius, ac dixit: Surgite et egrediemini de loco isto, quia delebit Dominus Civitatem hanc, visus est eis quasi ludens loqui. Genes. cap. 19. v. 4.

VI.

Huic plane compar est, quando malis praesentibus, non adpropriata remedia adhibentur: vel ex ignoratione causarum, vel occultam aliquam ob rationem. Quando modo haec, modo illa Aulico politiciusurpant: tam in pace et domi edicendo sanciendoque, quam bello et foris arma expediendo, et copias producendo. Cum, secundum similitudinem Socraticam non nisi Hydrae capita amputantur, et pro uno plerumque damno, tria alia renascuntur. Porro etiam prognosticum minus faustum esse Politici censent, quâdo boni, prudentes ve moriuntur multi, et iis succedunt iuvenes, illis veteranis non pares: qui tamen antecessores multi iugâ prudentiâ et eruditione multis se superare parasangis, sibi persuasum habent. Equidem quando multos viros bonos habitantes in aliqua urbe videmus, eam beatâ praedicamus: cum quippe Deum ultra modum, mensuramque in gratiam dignorum, etiam in indignos profundere soleat divitias suas. Genes. cap. 18. Merito itaque si ii decedant, certissimum civitatum munimentum dirutum esse, reputare debemus, nisi, tamquam in arbore, de quâ maturi fructus defluunt, parens naturae alios substituat recentes, quibus alantur, fruanturque quibuscumque est datum. ut ait Philo de sacrific. Abel et Caini fol. 117. et sequenti.

VII.

Ruina appropinquat, cum qui aliis ad virtutem auctores, ductoresque esse deberent, ipsi eâ carent et polypragmosini laborant: ac insuper eo nomine se culpari, graviter ferunt, ac omnino piaculi loco habent. Dissimiles in eo patribus, qui Anno Domini 881. Synodo interfuerunt Macrensi, qui ingenue confitentur, et aiunt, Quomodo nos vitam corrigere valeamus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim saecularibus intenti, tanto insibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt, studiosiores videmur. Usu quippe terrenaecurae, a caelesti


page 154, image: s168

desiderio animus obudrescit, et dum extraneis actionibus implicamur, ministerium negligimus nostrae actionis, Domini causam relinquimus, ad terrena negotia vacamus; locum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis profecto, quod scriptum invenitur: Et erit sicut populus, sicut sacerdos. Sacerdos enim non distat a populo, quando nullo suae vitae merito, vulgi transcendat actionem. Ecce iam pene nulla est saeculi actio, quam non sacerdotes administrent. Quanto autem mundus gladio feriatur, aspicimus, quibus quottidie percussionibus intereat populus, videmus: cuius hoc nisi nostro praecipue peccato agitur? Ecce depopulatae urbes, eversa Castra Ecclesiae, et Monasteria destructa, in solitudinem agri redacti sunt: sed nos pereunte populo, auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. Ex nostro etenim peccato, populi turba est prostrata: quia faciente nostrâ negligentiâ, ad vitam erudita non est. Pensemus ergo! Qui unquâ per linguam nostram conversi, de perverso suo opere nostrâ increpatione correpti, paenitentiam egerunt? Quis luxuriam ex nostrâ deseruit eruditione? Quis avaritiam, quis superbiam declinavit? Hîc pastores vocati sumus; et cum ante aeterni pastoris oculos venerimus, eo gregem nostrâ praedicatione conversum non ducemus? sed utinam, si ad praedicationes virtutem praesufficimus, loci nostri officium, in innocentiâ vitae teneamus. Christoph. Lehman. lib. 3. cap. 25.

VIII.

Malum insuper signum est, quando non solum occulta scelera non vident magistratus; sed vix aperta iam et protracta in lucem. Quando Primatibus optimi, qui Deo pessimi, et reiecti contra, qui illi electi. Lipsius 2. de Constantia. 16. Quando ob virtutes certissimum exitium; quando boni, quibus deest inimicus. per amicos opprimuntur. Tacit. 1. histor. a princ. Et mali ideo saeculi indicium est, cum honores impedit eos promeruisse. Pierre Mathieu, en l'advertissement de l'historie de France ad fin. quod certe elegantissime exprimit, La Diana de Montemayor, Estamos a tiempo que merecer la cosa, es principal parte para no alcancarla.

Quando, qui obtinent locum optimatum, non nisi pessimos iuvât. Si Magnatum praecipui ministri recedentes seu infidelescunt, et socii furum; si munus accipiunt, et tantum sequuntur retributionem: si pupillo non iudicant, et lis viduae non ingreditur ad eos, Isaiae cap. 1. v. 23. Quippe pecunias ex officiis corradere, omnium malorum est causa, omniumque flagitiorum principium et finis, quod ait Iustinianus noster, in Novell. 8. §. 1.

Sane incredibile dictu est, quam non difficulter Principum et Praefectorum sordibus, ac actionibus immoderatis publicae res ad interitum


page 155, image: s169

inclinent. Memoratu valde pulchrum est, quod apud Dionem Cass. lib. 55. histor. Rom. habetur: Batto Dalmatarum rebellantium Dux, cum Tiberio Romano Caesare de pace ineundâ conferens, Caesari, cur ita deficerent, et rebellarent, quaerenti: Vos, inquit, ipsi in culpa estis, qui ad vestros greges custodiendos non canes, pastoresve, sed mittitis lupos.

Certum et minime fallax signum rei publicae mox ruiturae esse existimatur, quando turpia exempla nimis late vagantur, neglectio et contemptus disciplinae supra modum augetur, et praeterea rarus in puniendo magistratus existit: tumque demum toti regno aut civitati terminus suus prope adest. Lacedaemones cum nollent punire nefarios adolescentes, qui stupraverant per vim filias Scedasi, in ipso facinoris loco victi, cum libertate omnem vim et potentiam simul amiserunt. Nimirum tunc malorum ultimum est, et consummata infelicitas, ubi mali mala sua amant, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent, et desinit esse remedio locus, ubi, quae antea vitia Fuêre, mores fiunt. Quod ex Seneca Iohannes Baptista Lencius, observat. polit. 317. refert.

Si homo non punit, Deus cogitur punire, necesse namque omnino est, scelera vindicari. Infinitam licentiam in moribus, divinae subsequuntur poenae. Richter. axiomat. oeconom. 107. Morumque corruptela, omen certissimum est futuri mali, et laxatio disciplinae, signum est mutationis Imperioreum. Ac sine ullâ dubitatione poenae sunt propinquae, quandocumque prorsus corruit disciplina. Richter. axiomat. oeconom. 108. Quamquam enim in quacumque frequentia hominum, multa sint vitia, et multi tetri lapsus: tamen donec manet disciplina, gubernatorumque severitas petulantes coercet, lapsusque et contumaciam punit: tantisper Deus civitatibus parcit; sed quando ad hunc gradum est ventum, ut impunitas licentiam confirmet; et iam petulantia pene ducatur esse virtus: hîc statim Deus est vindex; et horrendis malis punit totas gentes. Regula ideô est, omni fere maior exceptione: Cum magistratus atrocia scelera non punit: poenae publicae divinitus opprimunt populum et magistratum. Richter. axiom. histor. 77. Quando non puniuntur atrocia scelera; totae gentes et res publicae evertuntur. Non evertuntur res publicae tam propter peccata et hominum lapsus: quam propter atrocium scelerum impunitatem. Cum magistratus polluit scelerum societate, cumque negligens est in puniendo: totae delentur gentes. Quando nimitum laxatur disciplina: tunc veniunt maiores poenae. Quando vero gubernatores antevertunt poenas suâ severitate: tunc Deus non plane, aut mitius punit. Richter. axiom. polit. 11.

Hocque semper est observatum, quod, quando magnorum


page 156, image: s170

scelerum poena differtur, praesagire nos posse poenam duriorem. Semper maxima pars generis humani vivit in perpetuo stupore, negligente iram et iudicium Dei, et omnibus libidinibus frenos eo liberius laxante: quia non statim Deus omnes sontes obruit poenis: sed interdum eas aliquantisper differt, ut fpacium paenitentiae miseris concedat. Hacque morâ, quâ ad salutem suam homines uti, et pro quâ Deo gratias agere debebant, plerique ad confirmandam securitatem, et cumulanda scelera abutuntur. Ideo et poenae tandem horribiliter cumulantur. Lento enim gradu ad vindictam sui divina procedit ira: sed tarditatem supplicii gravitate compensat. Nec quisquam hominum speret, se impune sua scelera esse laturum. Richter. axiom. histor. 180. Quin et saepe integrae civitates sunt devastatae, quod scelerato civi, propter admissum scelus poenam non irrogâssent. Hesiod. lib. 1. oper. et dier. ibique Iohann. Tzetzes, fol. m. 90.

*polla/ki kai\ cu/mpas1a po/lis2 kakou= a)ndro\s2 e)pa/urei.
Saepe universa civitas malum ob virum punitur:

Et huc quoque pertinent nescio cuius Tragici versus:

Ubi sophistices potentum detinet
Mentes amor, Deoque summo praeferunt
Terrae patriaeque cum suas iniurias:
Ubi petulanter facere quod libet licet,
Legumque vox et ira Dei vindicis
Ridentur, et inane nomen est pudor;
Magno ruet ventis secundis impetu
Mox in profundum mersa tota civitas.

IX.

Initia mutationum in regnis et rebus publicis plerumque a domesticis dissidiis exsistere solent. Quando regna sunt ruitura: incidunt domesticae simultates quibus evertuntur. Imperia, quae amplitudine suâ fulta ac maiestate, solius potentiae nixu, et sese sustentarunt, et omnem vim externam respuerunt, tandem intestinis conquassata, convulsaque motibus, corruerunt. Primus gradus ruinae Imperiorum est, civilis discordia. Secundus, infelicitas consiliorum. Tertius, amentia et caecitas. Quando instat finis alicuius regni, et quando regnum debet everti: praecedunt multae seditiones. Quia sicut aedificia, sic etiam Imperia, paulatim ac per partes ruunt. Periodis regnorum circumactis: ruinam proxime antecedunt discordiae: quae si quid reliquum est: id labefactant. Nec fere nisi fatalibus discordiis magna Imperia evertuntur. Richter. axiomat. polit. 10. Generalibus ideo rerum publicarum evertendarum terminis prw=tws2 summo iure accensentur seditionum intestinarum flabella: quibus tribunitiorum spirituum Aeoli, tam lata saepe


page 157, image: s171

incendia excitârunt, ut non modo urbes magnificentissimae, sed splendidissima etiam regna et imperia penitus deflagrârint. Eo certe nil vanis ambitiosisque hominibus usitatius est, qui privatim degeneres, ut ait Tacitus, 11. annal. in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discoridas habent, quique honores, quos quietâ republicâ desperant, perturbatâ consequi se posse arbitrantur. Nam ut Imperium evertant, libertatem praeferunt, si everterint, ipsam aggrediuntur. Suboluit hoc ipsum Baldo nostro, ad l. unic. C. de caduc. toll. qui ait, Partialitas in civitate, est tamquam vermis in caseo. Cui Andr. Barbatius ad. c. licet col. 15. de probat. adstipulans, discordiam, inquit, esse portam patentem ad introducendum inimicos. Zieriz. d. dissert. fol. 32. Literis est mandatum, Baydonem seu Bathyn, Hoccatae Tartari filium, educturum exercitum hostilem, ac consuluisse vates suos, ac simulacra quaedam consecrata de eventu belli. Et tunc responsum esse datum tale. Pergeret sine cunctatione, et mora: Iam enim praecessisse spiritus tres profligatores ad versariorum ipsius: Primum contemptae neglectaeque sanctae religionis atque pietatis: secundum, dissensionum et alienationum; Tertium, ignaviae et timiditatis. Ioach. Camerar. innarrat. Turcic. fol. 34.

X.

Universa pariter antiquitatum et historiarum series certa u(polh/yh| conclusit facilem et temerariam patriae morum, ac rituum mutationem certissimum eversionis krithrion. Portentique loco esse, morum, vestiumque omnimodam immutationem. Quemadmodum enim ex nominis velpraenominis, aut agnominis mutatione, fraudulentae alicuius machinationis suspicionem arguunt leges nostrae. Sic etiam ex mutatione habituum receptorum. Quando nostra nobis displicere incipiunt, et aliena nimium placere, verissimam, imo urgentissimam praesumptionem Politici colligunt, et aliorum ritus nos facile secuturos, et nostros relicturos. Zieriz. d. dissertat. fol. 27. et seqq. Tileman. d. dissert. C. 4. b. Neque difficulter et ex divinis oraculis colligere hoc licet: quando se visitaturum, ait Deus Ipse, apud Sophoniam, cap. 1. vers. 8. super Principes et Filios Regis, et super omnes, qui induti sunt veste peregrinâ. Insigne huius rei exemplum, apud elegantissimum Historicum Q. Curtium, lib. 3. de gestis Alex. habemus, ubi inter alia krith/ria transferendi Imperii Persarum a Dario in Alex. M. recensetur; quod Darius principio Imperii vaginam acinacis Persicam iussisset mutari in eam formam, quâ Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos superstitionem rei eventu comprobante, hoc interpretatos, Imperium Persarum ad eos, quorum arma esset imitatus, transiturum. Ac generatim: temeraria patrii moris mutatio, Graecis ac Romanis extremam perniciem intulit, ut Tullius politikw/tatos2 edisserit apud Augustinum lib. 2. de civitate Dei. cap. 21.


page 158, image: s172

XI.

Non absimiliter aptâ quâdam conclusione, literariae rei publicae magnam quandam stragem praedicunt eruditi, si utilissimis disciplinis posthabitis, mera a)/doca, mera paradoxa scaiose tractantur; quae vel scire vel nescire non magis interest nostra, quam quod subtilis et sublimis Germaniae ICtus, Udalricus Zasius retulit, in l. non omnium. ff. de legib. An Aeneas dextro pede primum an sinistro conscenderit navem. Zieriz. fol. 31.

Si item loca, ubi bonae literae, moresque iuventuti inculcentur, sint vel moribus depravata, vel institutio ibi non rite tractetur, mutationes periculosissimae instant: quâ de re ex Eilhardi Lubini, Theologi magni Stayricis declamationibus, quaedam repetere lubet, mores Academicos non vulgi, sed maiorum gentium qui sunt, ubi ita describit:

Petrus et Andreas, Zebeaedo et natus uterque
Retibus abiectis patriamque patremque relinquunt,
Unius admoniti mandato, et voce magistri,
Omnia deseruêre unum ut sequerentur lesum.
Quem quotus, heu! nostrum sequitur, nisi opes et honores
Incutiant pietatem, et amorem Numinis adflent,
Exstimulentque sacro ardentem de nomine zelum?
Haec nostra est pietas, cuius sine honore opibusque
Paenitet atque pudet. - - -
- - - - Quod ipsum
Se putat indignum, nisi dote accedat opimâ,
Nauseam et exsecutiat sponso Procathedria. Quantus
Annuus et reditus? Quot culti consequar agri
Iugera? quam magnâ laut aque paropside vivam?
Quove loco aut cathedrâ capiar? Erimâ anne secundâ?
De vita aut studiis, aut moribus auditorum,
Et quâ ec clesia ibi vigeat, quâ parte laboret,
Quaestio semper erit, vel nulla vel ult ima.
Quorum si libros, et Eristica scripta revolvas
Queis arcana Dei, et sacra non temeranda profanant,
Dispeream in fronte auctorum si nomina demas.
Etrivio scurras, convicia, iurgia, lites.
Et probra ni ingessisse sibi, et se incessere iures.
Quis furor! Impuris gemmas protrudere porcis,
Et morbos animi, adfectusque odii, invidiae, irae, Aethereis sacris confundere, sancto et amictu
Divini verbi scelera obtegere intima cordis,
Atque his suggestum sublime ascendere, et inde


page 159, image: s173

Invisos quos cumque merentes inque merentes
Fulmine percutere, at Anathemate sternere diro;
Aut sacris libris animorum involvere morbos,
Pestifera inque alios linguae iactare venenum?
Quis ferat haec vernas inter? - -
Qui recta incurvant, qui nigrum in candida vertunt,
Interea mystae cupiunt audire Themistae.
Hei mihi! tam sanctae qui, qualis, quantus abusus
Cernitur esse rei! - - -
Grammatici errores memorant patientis Ulyssis,
Atque ipsi in vita et factis rationis aberrant
Aregione procul, quantum Orcus ab aetbere distat,
Quid Logico magis est alogon, cum tempore vitae
Quâ sit Iudi cium, quâ Inventio parte locanda,
Quae, quotuplex methodus, quaerit, deque ordinererum,
Iudicio ipse carens, quânam methodo, ordineque ipsa
Invenienda siet mortalis regula vitae?
Nostrâ aetate adolescentem verecundia prorsus
Destituit, Iuvenum ille decor, certissimus index
Virtutis, contraque audacia ferrea frontem
Occupat huic, omnem que abstergit ab ore ruborem.
Disputat et magno contendit vocis hiatu,
Eximium decus ingeniiratus esse cuique
Fortiter adversari, et contradicere cunctis,
Et quia iam imberbes ante Alpha et Beta docentur
Rixari, et perfricta atiis contendere fronte.
Inde minus mirum est totrixarum omnia plena,
Iam pasem e toto profligare undique mundo.
Inde sit ut thesibus iam Academia perstrepat omnis,
Queis pleni foruli, et totae sunt Bibliothecae,
Et queis port andis Magelosae haut sint satis octo.
Scilicet edendis fervent his Cbalcogr aphorum
Nunc omnes operae, locus et vix restat in illis
Christi Evangelio, quo solo scanditur aether.
Aedific Iillius simili ratione modoque
Pler aque iam sacris studiis operata Iuventus
Illa sui studii tam celsa palatia, cuius
Deserit omnia bumi, caelumque tuetur, acumen
Incipit. A summo primum orsa cacumine tecti,
Scilicet haec linguae vix fundamenta Latinae


page 160, image: s174

Prima scbolae patriae didicit, praeeunte magisiro,
Vix tria singultim coniungere verba. Sed illa
Ut primum celsas Academi accessit adarces,
Mox infans vocalis erit. Non lacte nutriri
Se, sed adultorum solidam sibi posiulat escam.
Disputat atque docet, sacra templi pulpita scandit,
Iamque docet populum. Verbi mysteria sacri
Omnia iam novit. Iam controversia nulla,
Haeresis et toto vix ulla innotuit Orbi,
Cuncta resutabit, decidet que omnia, nil est
Quo se horum Heroum grave non penetr arit acumen.
Euge! satis tuta es iam his defensoribus, orta
Nempe tibi lux est Ecclesia solibus istis,
Nempe laboranti poterunt succurtere lunae.
O qualis facies, et quali digna labellâ
Christi Ecclesiae Atlas, cui mentum glabrius ovo?
Linguarum interea quanta ignorantia, qualis
Occupat horum animos Graecae Hebraeaeque sacrarum.
Scilicet hosce ferunt haec tot praepostera, et haetot
Pernicies Iuvenum, et pestes Collegia, fructus.
Ut numquam solido et certo fundamine nixus
Quid verum falsumve queas ostendere, et inde
Haeraetico os possis, et diram obtundere linguam,
Atque venenatos dirae bydrae effringere dentes,
Quin etiam hos Iuvenes quondam non defuit inter,
His qui Colleg Is multos iam impenderat annos
Cuius non Pluteus, nec Eristica Scriptatot inter
Bibliotheca libros sacra Biblia viderat unquam.
Quis furor est aliquando alios te velle docere,
Discere nolle prius. - - -
Intereatotus dum nunc Academicus orbis
Disputat, at que implet tota Auditoria, et illis
Vocibus: Oppono, Respondeo: Sic ego contra
Hasce theses insurgo tuas subsellia tota
Frangat, et adravim ac sudorem se usque fatiget,
Sit iam Respondens tibipraestantissimus et doctissimus
Opponens, quos nemo ascenderit ultra:
Quando Scholae Rector Trivialis quaeritur, ille
Amplius hoc toto iam non reperitur in orbe.
O factum nostriturpe et miserabile saecli!


page 161, image: s175

Scilicet huc scabies haec et prurigo redegit
Illa alter candi quondam haec Academicatempe.

XII.

Neque porro incertius est interiturae rei publicae krith/rion, ss Princeps una cum Primiceriis suis luxu, otio et voluptatibus diffluat; quae lues rerum publicarum teterrima est: ubi scilicet aulam maxima invasit levitas atque petulantia, intolerabilis superbia, profusi sumptus, insolens elatio, inhumanissimum fastidium, negligentia atque plane contemptus omnis severioris disciplinae et veterum morum. Unde porro a capite in reliqua membra manat summa vitae dissolutio, cupiditatum effrenata excursio, et foeda iamplaneque intolerabilis in victu cultuque luxuria, et eorum, quae ad Deum atque homines manifestam gravium peccatorum habentturpitudinem, impunitas. Ioach. Camerar. in narrat. Turcic. fol. 34.

Nihil est certius, quam uttalis nutet, languescat, et tota collabatur res publica, quando hoc illi proprium, ut in ea, suum quisque privatum spectet emolumentum. vid. Philipp. Camerar. certur. 1. medit at. histor. cap. 32. et centur. 2. cap. 44. ac seq. Semper enim in republica res privatae, publicis offecerunt, ubi ergo male-sana stoliditas et incuria omnes infatuavit; ut nemo publica, quilibet sua saltem satagat procurare, communium malorum plane incuriosus; instat dissolutio Imperiorum. Hucque pertinet Valerii Maximi monitum, lib. 5. memorabil. cap. 6. Salutem rei publicae omnium privatorum salutem complecti, stante republica omnes cives stare; cadere eâ cadente.

Si vitia inter subditos crescant, acceleratur ruina. Hoc enim certe perspicuum et planum esse videtur: Qualis ubique locorum ac gentium, quibusque temporibus vita sit, talem esse fortunam quoque rerum publicarum solere; ac ex privatorum modificatione comunem statum perpetuo concinnari Ioachim. Camerar. in narrat. Turcic. fol. 33.

XIII.

Praesumptio etiam ruinae est, si reputationem in externis, et apud exteros splendenti quodam fastu quaerimus; et magnitudinem negligimus internam. Etenim nihil impotentius, quam fama potentiae, non suâ vi nixa. Vere item dixit Philosophorum summus, 5. polit. 6. Fiunt mutationes in republica, quando per luxuriam patrimonia consumpserunt homines. Optant enim res novas huiusmodi homines Misera certe humanae potentiae conditio est, quae cum optime floret, a voluptatum tineis, et ferrugine petulantiae paulatim attrita, tandem in exitium per praeceps ruit. Memorabile huius rei exemplum est Regnum Portugalense, quod de vastatum fuit non quidem Maurorum armis, sed delitiis Indianis. Circumspice quaeso Lector, et quam potes altâ memoriâ repete excidium rei publicae Romanae vetustioris.


page 162, image: s176

Invenies profecto lamentabilem tam floridi Imperii interitum voluptatibus et luxui acceptum ferri. Immoderatae siquidem voluptates, cum Asia et Graecia ut incapacioribus capi nequirent, atque ob id in Italia sedem quaererent; Romae omnes fenestras offenderunt apertas: blando itaque suo veneno clanculum omnibus irrepserunt. Sic Romanus armis antehac invictus, ab inerti luxu fractus in feminae abiit naturam, pro viro femina, pro iustitiae patrono, iniquissimus praedator et tandem praeda hostium factus fuit. Quis itaque, ut cum Grimalio loquar, lascivientam vitiis rem publicam, luxu que perditos cives, non sumptuariâ potius velit, quam sanguinariâ lege coercere? Nam omnes sumptuariae leges, quibus et gulae et vestibus, et servitiis ceterisque pompis modus imponitur, nihil aliud spectant, nisi ut subditi non depauperentur. Pulchre Scip. Amirat. lib. 17. dissertat. polit. 6. pag. 269. Praeclare Tullius, avaritiam, inquit, si tollere vultis, mater eius tollenda est luxuria. Et ita minime diuturnum Imperium esse potest, ubi rerum precia et prodiga luxuria, ad summum pervenerunt. Notatuque dignum est, quod de Cardi Burgundi Principatibus. post mortem eiusdem varie distractis, in varias que miserias redactis, scribit Philipp. Cominaeus, lib. 5. cap. 9. fol. 414. Ie n'ay cognu nulle Seigneurie, ne pays, tant pour tant, ni de beaucoup plus grande estendue encores, qui fust tant abondant enrichesse, en meubles et edisices, et aussi en toures prodigalitez, despenses, festoyemens et cheres, comme ie les ay veus, pour le temps que i'estoye.

Inprimis autem luxum et superbiam sexus muliebris praecedere ruinam Imperiorum, testatur ipse Spiritus sanctus Esaiae, cap. 3. v. 16. etc. Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambula verunt extento collo, et nutibus oculorum, ibant et plaudebant ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant: Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. In die illâ auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus, et specula, et Sindones, et vittas, et theristra. Et erit pro suavi odore, fetor, et pro zona, funiculus, et pro crispante crine, calvitium, et pro fascia pectorali, cilicium. Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio. Etmaerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.

XIV.

Quo magis etiam pauperum. oppressio crescit, eo propius abest mutatio Imperiorum. Et quando onera publica crescunt, regiminamutantur, ac Capnionis apophthegma fuit; Quando duplicantur lateres, tunc venit Moses. Richter. axiomat. ecclesiast. 8.


page 163, image: s177

Gemidos, y lagrimas de opprimidos, memoriales a Dios. Anton. Perez. aphorism. fol. 41. num. 229. Secundus enim sanguis est, et loco sanguinis hodie pecunia habetur. Alphons. Moditius. §. plebiscitum quaest. 42. in fin. Et Hesiod. oper. ac dier. lib. 2.

*xrh/mata ga\r yoxh\ pe/letai deiloi=s2 brotoi=s1i.
Pecunia enim anima est miseris mortalibus.

Summa ideoque in iustitia est, sia divitibus pauperes opprimantur, hocque Pisarum, Florentiae et Senarum Rem publicam evertisse, monet idem Moditius §. eod. quaest. 24. ad fin. Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et Principibus dius: vos enim depasti esti vineam, et rapina pauperis in domo vestra: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus Deus exercituum? Isaiae. cap. 3. pers. 14. et seq.

Pariliter item symptoma letale est, oppressio, lacrimae, et sanguis innocentum, eleganter, ut omnia, Antonius Perez, aphorism. fol. 151. et seq. num. 67. 69. fol. item. 248. num. 110. Veneno al alma, y al cuerpo la sangre de innoacentes. Mas peligrosa, y fverte una avenida de lagrimas de pacientes iniustamente, que la de un diluvio arrebatado. Los mas fvertes solliacitadores de toda la naturaleza inferior la innoacenacia, y el aggravio. Lagrim as de innoacentes paacientes mas peligrosas, que un diluvio. Pessimum sane prognosticum est, si iustitia sustineat partes rei, hocque saeculo magis ipsi, quam oppressis nocet. Anton. Perez. fol. 121. nu. 7. Pietad de syglo en que esta hecha Reo la Iustiaeia.

Regnuma gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos. Ecclesiast. lib. 10. vers. 8. Et Hesiodus Ascraeus, admodum eleganter et ex mente priscorum Hebraeorum:

Iustitiae vero impetus, tractae quocumque homines duxerint
Donivori, pravis autem Iudiciis iudicarint leges.
Haec vero sequitur flens, urbemque et mores populorum,
Aereve in tuta, malum bominibus adferens,
Quique ipsam expellunt nequerectam distribuerunt.
At qui iura tam hospitibus quam popularibus dant
Recta, neque a iusto quic quam exorbitant,
Iis viget urbs, populique florent in ipsa:
Pax vero per terram alma, neque unquam ipsis
Molestum bellum destinat late cernens Iuppiter.
Nec unquam iustos inter homines fames versatur,
Neque noxa: in conviviis vero partis opibus fruuntur.
His fert quidem terra multum victum: in montibus vero quercus


page 164, image: s178

Summa quidem fert glandes: media vero apes.
Lanigerae autem oves velleribus onustae sunt.
Pariunt vero mulieres similes parentibus libros.
Florent autem bonis perpetuo, neque navibus
Navigabunt: fructum vero profert fecundus ager.
Sed quibus iniuria que mala curae est, pravaque opera,
Iis poenam Saturnius destinat late cernens Iuppiter.

Sed inprimis perniciosum malum est, ubivis regnans atheismus: Lubrnus supra d. declamation.

Non menoro toto quam vastum Epicurus in orbe
Imperium obtineat, quam vix e milibus unum
Invenias, cuius praecordia non Deus ille
Intima, non cordis fibras penetrârit ad imas,
In caetu horum etiam, qui Christi a nomine nomen
Sortiti, quorum insideat non sensibus imis
Notum Evangelium hoc, quod Praeco Epicurus ab imo
Inferno elatum humano generi enarravit,
Filius ille Deo mundi, Cacodaemonenatus:
Provida cura Dei quod mundum nulla gubernet,
Quod per mortem animae pereant cum corpore, quodque
Cbristi Evangelium nil sit nisi fabula, caeco
In mundo casu quod cuncta vagentur et errent;
Denique quod totonon sit Deus ullus in orbe,
Qui scelerum vindex quondam et iustissimus ultor,
Pro merito aeternis poenis malefacta rependat.
Occultum fuit hoc Evangelium bactenus, at nunc
Suggestum impietas scandens sublimius altis
Nubibus illa palam parte orbis praedicat omni
Eusebiâ e mundo procul hinc procul inde fug at â
Cordibus ex hominum, Christum quoque qui ore fatentur,
Nempe Deum fassi ore, Epicurum in corde foventes.
Nos utinam vani! sed voce tubâque sonorâ
Pleno ore Impietas toto hoc ebuccinat erbe,
Et toto auditum Mundo Taratantara clangit.

XVI.

At vero supra positas et similes si quis praesagitiones probe perpendat, vix est, quin non exclamaturus sit, multiiugas multis Imperiis impendere mutationes, extremique multorum tempus in unum convenisse dies. Tu bone Deus omina sinistra averte. Verissimum. Franco-Gallorum Proverbium est: De desordre en decadence. Saeculumque inordinatum se ipsum prodit, quod ait Antonius Perez. in


page 165, image: s179

aphorism. fol. 233. num. 50. Dezia ungran personage de un siglo desconacertato, dexalde correr, que presto morira: su mismo desconacierto le sera el veneno. Notatu digna sunt verba S. Martyris Cypriani, serm. de ieiun. et tentat. Domini. Si Moysen, et Aaron, et Samuelem hodie haberet Ecclesia, cum invocarent, exaudirentur. Et orantibus Iob, et Noe, et Daniele, populo parceretur. Rarus hodie Phinees, qui perfodiat impudicos: rarus Moyses, qui occidat sacrilegos: rarus Samuel, qui inobedientes lugeat: rarus Iob, qui pro filiorum negligentia sacrisicium offerat: rarus Aaron, qui coram Pharaone comminationes divinas edicat: rarus Noe, qui his, quibus submersio imminet, arcam bitumine litam provideat. Flens cum Apostolo, dico: Inimicos Crucis, qui terrena sapiunt; Magistratus, quorum Deus venter est, qui in his, quae dicere nefas, impudentes laetantur et gloriantur. Venerunt periculosatempora, quae praedixit Apostolus, in quibus voluptatum amatores magis, quam Dei, speciem pietatis habentes, virtutem vero abnegantes; inveniuntur Praepositi innumerabiles, qui ieiunia et orationes, nec digito movent: in quorum manibus iniquitates sunt, et muneribus eorum dextra oneratur, frustra ab his quaerantur miracula, frustra exilia implorentur; non sunt idonei intercessores, Dominicontemptores, nec convenienter ad placandum eum accedunt, nec conciliant, quem offendunt. His non absimilia habet Eucherius ad Valerian. Dissipatas loquimur Mundi opes, cum iam ipsemundus in finem suum vergens, spatiis agatur extremis, postrema mundiaetas referta est, tamquam morbis senectus. Visa sunt, videnturque iam dudum isto cano saeculo, fames, pestilentia, vastitas, bella, terrores, etc. Hi sunt in ultimis iam annis languores sui. Hinc saepe illa caeli cernuntur signa, motusque terrarum, permutatae temporum vices, monstrosae animantium fecunditates: quae omnia procedentis adhuc prodigia sunt temporis, sed iam deficientis. Puta verunt nempe Sancti Patres, iam tum instare mundi finem, sed appropinquabat tantummodo finis Imperii Latialis; tum enima Gothis ablata Romanis omnis fere Graecia, insuper Italia et Hispania; a Bulgaris Dacia atque Mysia; a Vandalis tota Africa; a Francis Germania et Gallia; a Saxonibus Britannia; a Sclavis Sarmatia, Dalmatia, Illyricum: nec multo post a Saracenis Aegyptus, Arabia, Syria, Chaldaea; a Tartaris Armenia, Hircania, Colchis, et quicquid ad Mare Caspium et Hircanum spatii interiacet; a Turcis universa minor Asia, cum Cappadocia, Ponto, Bythynia, et reliquis ad Persarum usque terminos Asiae Provinciis; a Persis quicquid in Indiam usque porrigitur. Quaenam autem hasce mutationes sequutae fuerint miseriae et calamitates, verbis exprimi non potest.

De hoc nostro saeculo, quale fuit superioribus annis (et nunc de


page 166, image: s180

malo in peius ruit,) multa conqueritur Eberhardus a Weihe, tractat. de quaestione, utrius regni conditio melior sit, iliiusne cuius Rex nascitur, anne eius, cui eligitur, a prin. Incurrunt in omnium oculos confusiones et discrimina varia, bella atrocia, fusus innocentum cruor, libertatis et legum interitio, dissensiones, insidiae, calumniae, et infinita mala: et hoc amplius omnium scelerum et vitiorum, morborum ac periculorum maturitatem, malitiam, stultitiam, quam sororem malitiae dicebat Euripides, vesaniam ac saevitiam, omnium penem mortalium immoderatam atque intolerandam morum huius saeculi in dicendo, disserendo, constituendo, iudicando, faciendoque licentiam, in nostra tempora erupisse quis dubitat? Quid ergo obstat, quo minus acclamemus tragice cum Sophocle: Nunc haec est dies, quâ luctus atque noxa, mors, opprobrium, et quicquid malorum est omnium, in nos ingruit. Conversionem itaque ac eversionem necessario consequuturam quis negabit? Quorsum enim respexeris, in quemcumque mundi cardinem, sub caeli fornnice oculos converteris, quamcumque regionem et rem publicam consideraveris, omnia, prudentum imbutus monitionibus, nutare, pessum ire, labi, in fatalem quasi gyrum duci, et fere funera rerum publicarum luctuosa ante oculos poni cernes. Numquam orbis terrarum tot iactatus fuit procellis bellorum et dissidiorum, numquam flatibus a(ire/s1ewn, controversiis et rixis politicarum et Ecclesiasticarum rerum et quae ibidem sequutur plura. Et certe saecla nunc sunt saxea viliora ferro, eleganterque Antonius Fayus, in Emblematibus et Epigrammatib. fol. 185.

Quod Chaos antiquum digestis ordine cunctis
Disposuit summi provida cura Dei;
Mirandum testatur opus roburque potentis
Artisicis, cuius stant elem enta manu.
At Chaos eversis quod moribus haec videt aetas,
Cardinibus quo sunt omnia mota suis,
Virtuti dum vix locus est, sus deque feruntur
Omnia, sunt etiam praemia criminibus,
Quanta Dei nunc sit monstrat tolerantia: iustam
Ostendent olim flammea tela manum.

Et nescio quis alius:

Tempora sunt magni quae praedixêre Prophetae,
Et quae non vani concinuêre viri.
Discessit virga, desunt Saturnia Regna,
Venerunt duro ferrea saecla pede.
Aetate bac prorsum cecidit sanctissima virtus,
Regnat ubique malum, regnat ubique scelus.


page 167, image: s181

Quando adeo morum probitas iacuit, pietas que,
Quando adeo sidei, iustitiaeque decus?
Quando adeo infelix regina pecunia mundus
Sic tibi servivit? sic quoque tecoluit?
Quando adeo neglecta fuit dilectio fratrum?
Quam toties Christus praecipit omnipotens.

CAP. VI. De Symptomatibus Politicorum morborum, ac quomodo Res publica possit emendari?

Sunt et Politicorum horum morborum Symptomata varia. Interdum latenter sine motu, vel sanguine, interdum cum turbâ graviore, Rei publicae et Status mutatio fit. Machiavell. 3. commentar. 7: Sic conversio Aristocratiae in Democritiam, fere cruenta est; non e contra. Kirchner. 20. th. 3. lit. a. Monarchia numquam, nisi violentam patitur mutationem. Recteque dicunt Galli; il n'y a des degrez, pourmonter a la Royaute; et n'y en a point, pour descendre sans precipice. De regno nemo descendit, sed deicitur. Beroald. ad Sueton. fol. m. 124. Itidem, quandoque in mixtum Statum simplices transeunt, ut initia fere nesciamus; quod Romano-Germanico accidit Imperio: vel mixti in simplicem, ut Gallia. Sciendum hîc est, aliud esse occasionem, aliud causam. Occasio omnino accidentaria est causa; quae facit ut causa vera sortiatur effectum. Sic multa hodie Imperia sunt, laborantia variis morbis, quae levi occasione everti possent. vid. Crugerum, disputat. 9. th. 28.

II.

Eversio fere semper ab externo hoste, vel vi procuratur maiore. Conversio violenta, per civile fit bellum; quod vel est factio subditorum inter se; vel seditio civium contra magistratum; vel Tyrannis magistratus erga subditos. Et ita utitur Deus malis, ad castigandos probos, Drusius, ad loc. Genes. cap. 84. Nil miserius est civili bello, Lucan. 2.

- - - Omnibus hostes
Reddite nos populis; civile avertite bellum.
Hinc Dacus premat, inde Getes.

Et semper internus hostis, externo magis est timendus. Cominaeus, lib. 5. cap. ult. fol. 484.

III.

Rem publicam emendare, difficile est: 4. polit. 1. et prohibere, ne convertatur, maior habetur virtus, quam eam constituere.


page 168, image: s182

Grimalius, de Senat. fol. 129. Operosiorem hanc reddit Medicinam; quod remedia propria et specifica, hoc in casu plerumque spernuntur: et non raro, gaudio ac tripudio pereunt regna. Ut de regno Hungarico quidam ex Aulicis olim dixit, narrante Herberstenio. Sardoicis quodammodo herbis, multos populos putares esse saturatos; moriuntur et rident. Interdum tutius est, tolerare magis, quam emendare praesentem statum. Arnisaeus, 2. relect. 2 sect. 4. a princip. Et quae emendari non possunt, toleranda sunt, ne morbus per motum gravior fiat, vel Medicina contemnatur. Pierre Matthieu, in Seian. fol. 290. etc.

Curando fieri quaedam maiora videmus
Vulnera; quae melius non tetigisse fuit.

Non est medendum rei publicae, mediante conversione, seu mutatione Status; sed qui praesens est, conser vari debet: nisi Deus aliud velit. vid. Montaigne, 1. cap. 27. ad fin. acin temerarios reformatores invehitur, Boccalin. 2. raegg. 76. fol. 344. etc. et in Pietra del Paragon. cap. 8. et adde eund. Boccalini, 2. ragg. 25. Numquam hoc in casu rem publicam nostram perieulose laborare credimus; et quemadmodum incendium, citius ab extra, quam ab his, qui in domo sunt, dignoscitur; sic et eminens ruina regni: Perez. in aphorism. fol. 39. num. 216. et fol. 152. num. 72. citius eam observant exteri, Richter. axiomat. oeconom. 82. Botero, d detti. 1. fol. 16. tit. Disordini di stato. vel qui Imperiinon sunt participes. hi enim quasi fluctibus abrepti dissolutionum, caecitatis merguntur gurgite, et probos consiliarios spernunt. Henric. Suso. in operibus fol. m. 434.

IV.

Pessimum hîc est, quod calamitatibus plerumque homines fiunt peiores; Richter. axiomat. oeconom. 116. 197. et 202. quod spoliati atque vastati, minus tamen rebus sunt, quam moribus: ut putares, poenam ipsorum criminum, quasi matrem esse vitiorum. Credo, manifestare vult Deus cur pereamus, cum per quam rem ad perditionem ultimam venimus, eam ipsam agimus, cum perimus. Salvianus 6. de gubern. Dei fol. 198. etc. Ad quid percutiemini, adhuc addetis defectionem. Esaiae, 1. vers. 5. Hocque si fit, indicium est, corpus totum morbidum esle, ac instareruinam. Et ideo nequaquam uti meremur prosperis, quia non corrigimur adversis, Salvianus, 6. fol. 206. quia monita ridemus; Monitis corrigi non quimus. Interdum quoque non agnoscimus eum, per cuius manus daturus sit nobis Deus salutem. Actor. 7. vers. 25. Saepe optimus Princeps, confusionibus ab Antecessore relictis, impeditur vel obruitur. Interdum saeculum respuit Medicinam, vid. Die Reformation der gantzen Welt ad fin iunctam Famae Frat. R.C. qui tamen tractatus verbatim ex Boccalini Parnasso conversus est. 1. cap. 77. Et adulatores sunt, qui praesentia tempora commendant, idem Boccalin. 2. ragg. 89.


page 169, image: s183

V.

Primo omnium autem hoc sciendum est: mederi rei publicae non esse in potestate humanâ. Ergo ante omnia placandus est Deus; Nicolaus, de Clemangis, epistol. 77. et epistol. 80. namque ubi peccata adhûc vigent, ibi in vanum laboramus, rationibus Politicis rem publicam stabiliendo. Tunc enim dicit Iehova; ipsi aedificant, sed egodestruam, et vocabuntur terminus improbitatis. Maleaci. 1. pers. 4. Insolens et obstinata illorum oratio est: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidrbus aedificabimus. Sycomoros succiderunt, sed Cedros plantabimus. Esaiae, 9. vers. 9. Zehner. in adag. sacr. cent. 2. adag. 48. et seq. adde Albadam. in epistol. Belgicis, fol. 739. Deus dissipat consilia gentium. Psalm. 33. vers. 10. Et vanumest, quod Nicetas, lib. 2. in Andronico, ait: Nil est, quin ab Imperatoribus emendari queat, nec ullum peccatum est, quod superet eorum vires. Sed pauci boni in causa sunt, ut toti regioni parcat Deus. Genes. 18 Aut etiam unus Princeps, qui suam salutem populi saluti postponit. Exod. 32. vers. 11. etc. Proemendationis proportione remittiturpoena. Dionys. Carthusian. de probat. Spirit. fol. 87. vid. 1 Samul. 12. vers. 10. ubi proponitur ratio, quomodo Israelitae olim sese liberârint ab oppressoribus suis: clamando scilicet ad Deum, eique serviendo, ac confitendo sua peccata. adde Psalm. 107. vers. 27. et seq. Hîc quaeritur, an conversionibus, praesertim naturalibus et malis maioribus, Sapientia Politica remedium adferre possit? seu Prudentiane an Fortunâ res publicae constent? Sane est in republicâ aliquid divinius humano intellectu. vid. Xenophontem, in memorabil. lib. 1. a princip. Unde Vopiscus, in Aurelian. fol. m. 276. Adulatores esse, ait, qui dicunt: Tantam Principis esse virtutem, ut opus non sit Deos consuli. Fatalibus impendentibus poenis, omnia fere salutaria consilia spernuntur. Richter. axiomat. eccles. 42. ut iammodo innui supra. Ac in rerurn mutationibus, fatum consilia nostra sibi aptat. Lenccius, observat. polit. 310. Deus ita ridet consilia humana, ut ea plerumque nos perdant; vel fallant. Richter. axiom. oeconom. 84. et 230. Prudentes is spoli~at sensu. Cominaeus, lib. 5. cap. ultim. fol. m. 483. et seq. Ea etiam mala, nec fugâ evitant, qui noxii sunt. Ovidius, 4. metamorph.

--- Luctu, serieque malorum
Victus, et ostentis, quae plurima viderat, exit
Conditor urbe suâ: tamquam fortuna locorum
Non sua, se premeret. -----

Quidam morbi, sunt Dei flagella; ubi Medici sunt tortores, non salvatores. Paracels. fol. 21. et seq. tom. 1. Quae autem fatalis ruina sit, is demum nevit, cui, ut Virgilius, 2. Aeneid. canit;


page 170, image: s184

--- Omnis. quae nunc obducta tuenti
Mortales hebetat visus. ---

Erepta nubes est. Is solus videt Deum et angelos, hostibus animos, viresque sufficere secundas.

Apparent dirae facies, inimicaque Troiae
Numina magna Deûm. -- --

Tunc ergo, cui fuga patet, abeat: vel ipso Salvatore nostro suadente, apud Matth. Sicque Vergiliana Venus:

Eripe nate fugam, finemque impone labori.

Interdum miraculose restituit res Deus; nec etiam utitur personis ad hoc qualificatis: ut factum tempore Caroli VII. Galliae Regis. vid. Pasquier. 5. cap. 7.

VI.

Quidam etiam rei publicae morbus, sui naturâ diuturnior est, disficiliusque curatur. Factio Optimatum longissime durat, cum tyrannis plerumque morte unius finiatur. Gerhard. decad. ult. quaest. 9. quamvis etiam Tyrannus, vel negligens Princeps; tantum confusionis interdum relinquat, quantum vel tres Boni vix corrigere queunt.

VII.

In curatione morbi fere desperati, sensim est procedendum; Pierre Matthieu, in Seiano, fol. 291. Boccalin. 1. ragguagl. 77. perinde ut corpus cacochymicum, violentâ catharsi affligi non debet: quod Medici dicunt. Nam et ea, quae a naturâ fiunt mutationes, sensim perficiuntur, et asperae curationes, periculosos solent excitare paroxismos, ipso morbo perniciosiores. Nec omnia in republicâ ad amussim sunt exigenda. Piccart. decad. 13. cap. ult. At porro in hisce remediis, leges nonnumquam transgredimur civiles: vide omnino Clapmar. ult. de arcanis, cap. ult. et remedia callida usurpamus. Sueton. Caesare, cap. 19. ubi Casaubonus. Ergo principiis obstare debemus: nec initia negligi debent. Thesor. polit. 1. fol. m. 187. Bene gubernare, est perite medicari. Plato, polit. Periti ergo Medici sunt imitandi; qui aegroti venam tentare, noxios humores explorare prius solent, quam ipsam aggrediantur curationem. Ita et hîc, ingenia, natura, mores, affectus hominum, accuratius indagandi sunt: priusquam ad salutaria remedia descendere possis, Iacob. Britann. Rex. lib. 2. institut. fol. m. 39. Iuvat etiam reformationem simulare, licet nil efficiatur: ut tantum mali progressus impediatur. Boccalin. 2. ragguagl. 16. Nil magis periculosum est asperâ medicinâ; et Medici plus interdum quiete, quam movendo et agendo perficere solent. Chytraeus, in Chronic. fol. 878. Interdum excidio opus est: ut in Medicinâ, igne, ferro; ut nobis adimatur id, quo nos peccare fecit; divitiae, luxus, voluptates. Ezechiel. 16. v. 41. Opus est quandoque corruptione, quae efficiat generationem, quam nulla reformatio perficere quivit.


page 171, image: s185

Un disordin' tathora, concia un ordine. Adde Cominaeum, fol. 207. lib. 3. cap. 4. Interdum Deus per calamitates et bella, a scoriâ populum purgat: et post restituit priorem statum Esaiae, 1. vers. 25. et seq.

VIII.

Optimum ad mala, ex vi maiore pervenientia, remedium, paenitentia est. Esaiae. 1. v. 16. et 19. etc. Malach. 3. vers. 10. Zachar. 7. vers. 6. et 9. et cap. 8. vers. 16. cap. 10. a princip. Aggae. 2. vers. 18. etc. et cura ne ex fame, vel aliis calamitatibus similibus, ditiores rem familiarem augendi, pauperesque opprimendi captent occasionem. Ac inprimis Esaiae, 1. vers. 10. etc. detestatur Deus Caeremonias externas, internâ resipiscentiâ, peccatorumque cessatione cassas. Antiquissimi, sed pessimi moris fuit, civitates peste, aut fame laborantes purgare morte hominis in eâ turpissimi: quem catharmum et pharmacum adpellabant; eumque ad locum quendam sacrificio illi constitutum, deducebant. Quem postmodum septies caprifico, et scyllâ agresti, aliisque virgultis silvestribus, partes pudendas verberatum, scrobe eo locifactâ, lignis silvestribus comburebant, confectumque cinerem, pro urbis illius expurgatione et piaculo, in mare proiciebant. Leonicus, de variâ bistor. ult. cap. ult. Item in omni seditione, humilis patientia prodest. exemplo Davidis. 2. Samuel. 15. vers. 26.k Quomodo autem vitia radicitus tollantur, non palliativâ curâ (quae Deo non grata) obducantur, exemplo Wandalorum, egregie docet Salvianns. lib. 7. fol. m. 287. usque ad finem libri illius. Aliena item reddi debent, si velimus nostra cum pace, retinere. Botero, d. detti. fol. 21. Civile bellum utiliter curatur a)mnhstei/a|, Lysias, Orat. 17. fol. m. 288. Richter. axiomat. historic. 5.

CAP. VII. et ULTIMUM. De Tyrannicidio, morbisque specialibus, singularum Rei publicae formarum.

CIrca Tyrannidis Medicinam, in pleno vel legitimo regno, hoc primum quaeritur: An Monarcha a subditis corrigiqueat? Tyranni ferendine, an auferendisint? vide Canonhiero, 5. dell. intro duzz. 6. Dn. Lather. de censu fol. 1128. etc. item fol. 1155. usque ad fin. Ritter, de homagio num. 221. etc. Hortleder, tom. 2. lib. 1. (ubi multorum inseruntur responsa; quod Caesari praesertim in causâ religionis non sit resistendum) Pierre Charron. discurs. singul. iuncto tractatui de la sagesse. ubi fatetur, se aliquando Ligistam fuisse; nunc eandemk detestari: posito etiam quod


page 172, image: s186

omnia vera fuerint, quae contra eum ferebantur. Et ita censent nonnulli, nefas esse omnino, ullo in casu violare regem, vim subditorum numquam esse iustam. Alberic. Gentilis, disput at. Reg. 3. Henning. Armisaeus, tractat. de auctoritat. principum in popul. semper inviolabili. Guil. Barclai, contra Monarchomach. Ian. Gruter. discurs. fol. 19. etc. ubi deducit, Reges facto, dicto, cogitatione violare, nefas esse. Vietor, disputat. de exempl. conclus. 14. Sunt, qui hâc de quaestione, non disputandum esle censent: Sicque Argente, notar. Iur. tit. de interdict. unde vi, fol. 34. scribit: In hoc, nostrâ aetate, quidam scriptores nimium diligenter laborârunt, et contra D. Pauli praeceptum, sublimiores potestates pernitioso exemplo suis quaestionibus admiscuerunt. Bono civi, viro bono, nedum imbuto Christianâ mansuetudine, haec tractare et disputare nefas; etiam recensere et refutare malum: cum refutata etiam haereant praestigiatis et fascinatis mentibus. Aerod. rer. iudicatar. 10. tit. 14. fol. 965. etc. num. 2. 3. 4. 6. Sed cum de Deo, et contra Deum passim tam temerarie disputetur: cur non et hâc de quaestione, sobrie disputandum esset.

II.

Potestatem utcumque summam et absolutam, esse pro arbitrio, id est, pro voluntate boni viri; fatetur Alberic. Gentil. disputat. regr. fol. 27. Sed hunc bonum virum (qui nempe de Principis diiudicet factis) Principem ipsum esse, affirmat Arnisaeus, item, tractat. demaiest. 1. cap. 3. num. 3. de Davide, paenitentiamagente, loquens, ex eo, quod Psalm. 51. dicit: Tibi soli peccavi Domine, infert; eum ita locutum fuisse, quia Rex erat, et alium non timebat. Etinde Principem, quo ad vim coactivam, legibus liberant nonnulli, omnino omnibus. Fachinaeus. 1. controversiar. 2. Hocque etiam vult Boccalini, qui ovibus cornua ideo adempta esse, ait, ne feriant pastorem. 1. ragg. 88. Quia nempe Monarcha, quatenus talis, nullum recognoscit superiorem, praeter solum Deum; ideo legis ab eo violatae, neminem nisi solum Deum vindicem dicunt. Et quia magistratus, etiam impius est a Deo Dn Reinking. lib. 1. class. 1. cap. 3. Ergo recurrendum esse ad Deum: ubi populus finit, suosque clamores et planctus ad Deum dirigit, tum eum ipsum mirabilia sua incipere operare. Perez. fol. 195. num. 151. vid. Boccalin. 1. ragg. 18. Waremund. de subsidiis. fol. 59. et seq. Cominaeum, lib. 5. cap. ult. fol. 482. ac Bellarmin. 2. de conoil. cap ult. et 3. de Pontific. cap. 19. Sebastin. Franck. In der Kenser und Bäpst Chronick fol. m. 236. ubi contra bellum rusticorum. Consentit Wigelius, in der Postill. Domin. posi Epiphan. adde Arrian epictet. 1. cap. 9. Iohann. Ferrar. Montanum, de republ. bene instit. lib. 8. cap. 3. Domini est terra, et propterea is miracula facit, ac punit Reges, Exod. 9. cap. 29. vom Trost wider Gewglt / consule Arndium,


page 173, image: s187

Psalm. 103. contione 3. part. 2. et in contion. 6. ad Psalm. 102. de horrendo exitu tyrannorum, Camerar. 3. cap. 3. Sane Davidem, non in Uriam (quamvis eius subditus fuerit) peccâsse; inconsiderate dicunt nonnulsi ex Patribus quoque. Sed certe peccavit erga proximum, peccavit contra ius naturale, quo omnis homo homini est obstrictus. Tibi soli, inquit, peccaveram; id est, tu sciebas peccati gravitatem, cum adhuc non palam esset. vid. Tremell. in not. ad Psaim. 51. Deo soli, caecum domus scelus, ut Vergilius loquitur 1. Aeneid. retectum erat. ut docui tractat. de maiestat. in genere cap. 8. ad sin. Et in dissertatione de iure monarchiae liberae Iacobus Augliae Rex, contra Buobananum de iure regni Scotici scripta, multis deducit, praesertim fol. 13. etc. non esse resistendum Regi, misi suspiriis et lacrumisad Deum fusis. Georg. Hackevvill, in Scuto Regie. Et quam grave sit de superioribus iudicare, edocet Firmanus, cap. 4. speculi interni. fol. 498.

III.

Alii omnem Principum maiestatem, Ephororum et populi censurae, per omnia subiciunt. Buchananus, tractat. de iur. regn. Scotic. Iun. Brutus, in vindic. contra Tyrann. (quem tract. sing. oratione defendit Iessenius a Iessen.) et Auctor anonymi libelli, de iure magistrat. in populum. quem Thuanus maxime improbat, lib. 57. fol. 1149. Forster. de iuru dict. fol. m. 676. Casman. in polit. fol. 45. etc. P. Faber, in respons. contra carpentar. fere pertot. Vox populi, vox Dei est. Populum voco regnum totum, omnium statuum conventum; cui et maxumâ praefulgens potestate, sui suarumque actionum, reddere necesse habet rationem. ut ait Anton. Perez. in aphorism. fol. 191. num 142. Et ita Caroli Magni Maiores, ad se Regnum Francicum transtulerunt, Statuum ac Pontif. Maximi auctoritate. In oppressione, optimum remedium preces; sed post preces mittit Deus quandoque Moysen, Exod. 2. vers. 23. et cap. 3. vers. 16. iubentur congregari senes. Sic Deus contra Rehabeam, Ieroboam excitavit.

IV.

Omnium pessime Iesuitae, Patres Societat. Iesu nonnulli, sentire dicuntur etiam a privato; veneno ex insidiis modisque clandestinis similibus aliis occidi, necarique posse Regem. Mariana. 1. de instit. regis, cap. 6. et seq Ludovic. Molina, tract at. de iustit. et iure tom. 4. disput. 6. consentit Saresberiens. in polycr at. lib. 8. cap. 20. etc. vid. Isaac. Causabon. epist. ad Fruntonem Ducaeum. Tractat. Gall. hâc de quaestion. singularem, cui titulus Contrasassin. Goldast. in replicat. Haec opinio multo periculosior videtur superiore. illa concedit spatium se defendendi, et innocentiam contra falsas quandoque calumnias, asserendi, resipiscendi etc. Illa vicinis Principibus, antequam Rex pellatur, causam suam probat, et scriptis publicis omsi nationi notam facit: ad totius mundi


page 174, image: s188

provocat iudicium, et tunc potest se itidem defendere Princeps. Illae non statim extremum remedium tentat, sed gradus quosdam habet. Eadem etiam haeretico non subtrahit oboedientiam, et quoque infideli: honestatem modo non spernat et aequitatem naturalem. Eadem statibus tantum, non cuilibet privato, concedit iudicandi potestatem; et itae optimis, causâ publice cognitâ. Haecque ideo opinio pessima decantatur (a Calvinistis, quorum tamen asseclae quidam pro eadem prius propugnaverunt) quia fraude et insidiis, bonam causam defendere dicitur, quod nec Ethnici probârunt; privato iudicium tribuere, et Enthusiasmos iactandi occasionem, et inde Diabolo illudendi ansam praebere. Ut videre esse aiunt, m Ravaillac. vid. Mercure Francois fol. 9. De novâ tyrannidis significatione, Iesnitarum; quâ Principes excommunicati habentur tyranni, multa odiose congerit Leidresser, in dissertat. 1. cap. 7 Falli huius opinionis asseclae videntur, quod non distinguant inter legitimum Regem, et oppressorem extraneum.Quis extendet manum suam in unctum Domini, et innocuns erit, 1. Samuel. 26. vers. 9. Ehud tamen ex insidiis occidit Regem Moab. Iudic. 3. vers. 21. Etsi vero Ehod multa in toto hoc facto simulavit, et Dominum suum regem trucidavit, tamen non est sceleris accusandus, quia fuit a Deoexcitatus ad liberandum populum Dei, inquit gloss. Osiandri Parile exemplum est Iahelis Iudic. 4. Hincq, an Patres Societatis parricidii, in personâ Henrici Magni, Galliarum Regis commissi, culpa aliquâ teneantur? inter P. Cottonem, et quosdam Boni publici (ut prae se ferebant) ini Gallia studiosos, magna ante paucos annos et ex hinc inde editis libris, satis nota controversia fuit. Certe nonnulli etiam qui Catholici videri volunt, omnemcontra rationem Iesuitas excusari putant. Sermonibus enim et scriptis per orbem divulgatis, id iam praestitisse aiunt, ut securi possint esse spectatores Insidiarum, contra reges positarum; necipsi peri culo se offere habeant necesse. Auctor Mercurii Gallici, Catholicae alias teligioni addictissimus, fol. 8. inquit: Miserable assassin de Ravaillac, qui n a pru pour subiect de faire un tel parricide autres maximes, que selles de Chastel. Et idem sol. 313. de prodigio illo hominis (Ravaillacum dico) loquens, ita scribit: a ceux qui demandoient, qu'il avoit meu a cest attentat, ilrespondit; Les sermons que i'ay ouys etc. et fol. 235. Ravaillac entoutes sesresponses aux demandes sur le parricide, s'aidoient subtilement des maximes de Mariana Iesuite, et autres, qui ont escrit, qu'il estoit permis detuer les Rois etc. Unde et amplissimus Thuanus, in poematibus sacris ita canit:

Scilioet has arteis nuper gens gnara nocendi,
Exitio invexit Gallia nata tuo;


page 175, image: s189

Hesperiae fuscis gens emissaria ab oris etc.
Sunt tamen et cur sunt ? qui nunc quoque crimine in isto
Obtendunt causam Relligionis agi.

Certe mors Henrici IV. mirabilis fuit: Sed tamen per eam Deus multorum humanorum confilrorum vanitatem ostendit. Addunt alii: Quemadmodum Domitiani necis gloriam, Apollonio Pythagoraeo, Philostratus lib. 8. de eius vita. et vid. eund. lib. 5. fol. m. 228. tribuit: Iuventutem, inquiens, omnem Senatorii ordinis, et quicumque prudentia maxime pollere videbantur, eos adversus ipsum concitavit: Provincias peragrans, et cum Proconsulibus, Praesidibus ac Praefectis sermones philosophicos serens, Tyrannorum vim et potentiam non esse invictam, et quo terribiliores haberi volunt, eo facilius circumveniri. Memorabat igitur Panathenaeorum celebritates, quibus Harmodius, et Aristogiton celebrantur, et facinus in Castello Phyle inchoatum, kai\ to\ a)po\fulh=s2 e)/rgon, unde triginta Tyranni oppressi etc. hoc idem de Iesuiti, nullo verbo mutato, dici posse pertendunt. Vide sis Lerdresseri Dissertationem politic. super controvers. inter Paris. Aoadem. et Iesuttas lib. 2. cap. 9. Petr. Molinae. de Monarch. cap. 7. Capellus, in assert. Bonefid. adversus Rosvveid. fol. 5. etc. adde Pasquier. 7. des reoberob. cap. 18. ubi de Assassinis. Sed Patres Societatis iam alrquoties publicis scriptis se excusârunt Et ipsimet supra positae sententiae non subscribunt. Ioh. Argentus, de Statu Socier. in Polon. Proving. fol. 145. et seq. Certe iam olim Pontifices fuerunt accusati, quod Heinrico IV. Imp. hostes concitârmt, et rebelles fecerint subditos suos. Helmoldus. 1. cap. 19. Sed haecres altiorem antiquitatis indagationem requirit.

V.

Sed meam quod attinet opinationem: hocquidem dubitationem habere non videtur; quod administratione tantum, si quis sit Tyrannus, et superiorem alium agnoscat: ad supremum tunc iustitiae tribunal, recte confugiant oppressi. Quin et magna in Deum, ac nosmetipsos iniuria foret. inferioris et immediati si nostri Magistratus Tyrannidem, vim vel miustitiam, per superioris, itidem a Deo praepositi invocatum auxilium, a bovis vel cervicibus nostris, haud averteremus. Et ad hoc Imperator et quilibet supremus Princeps, tamquam in speculâ collocatus, super inferiores eminet potestates; omuem ut cohibeat iniquitatem. Quod scribit Clariss. Petr. Fr. Mindanus, 1. de process. cap. 13. sect. 4. et 11. add. Maulium, de homag. cap. 2. num. 6. etc. Moditium, 5. magistratue, quaest. 5. Paurmeister. 1. de iurisdict. cap. ult. num. 13. etc. vide Reinkingk. 2. class. 2. cap. 16. num. 4. etc. ac num. 20 etc. Anne autem Princeps inferior, subditos suos declarare potest rebelles? Sunt, qui negant: cum nequeat in causâ propriâ esse iudex. t. t. C. ne quis in


page 176, image: s190

sua causae ius dic. l. 10. ff de iuris dict. et ad superiorem recurrere possit. vide Brunning. disputat. de Universitat. th. 93. Coler. cons. 1. Et facit hûc, quod in Imperio Germanico Romano Dominus ac subditi certas habent Austrogas. Lather. 1. cap. 12. nu. 6. etc. Ziegler. ad Calvol. fol. 62. Similis quaestio est, an Dominus a subdito offensus, desuper cognoscat? vide Menoch. consil. 40;. a princip. Acad. Ingolstad. in tom. 1. consilior. var. ICC, consil. 1. num. 46. etc. Hinc recepta est Germaniae Iureconsultorum decisio; Cameram Imperialem, mandata contra Dominos, subditos Imperii maletractantes decernere utiliter: sicut et Imperatc???em, sub poenâ privationis beneficiivel iurisdictionis. Vasallos item, subditos feudales male tractantes, poenam incurrere privationis, etiam nullâ admonitione praeviâ: si de crebrâ in subditos saevitiâ notorie constet. Rosenthal. de feud. cap. 10. conclus. 33. nu. 45. et multis seqq. Wesenbec: consil 146. Cod Fabrian. tit. 18. definit. 2. lib. 3. De Rusticis quibusdam seditionis nomine accusatis, consilium habet Dn. Volzius, in tractat. de inquisit.

VI.

Est et res expedita in eo Principe, tyrannice qui imperat et tamen magistratus seu primus magis Senator, quam Princeps est; licet Princeps, aut etiam Rex appellitetur: qualis est Dux Venetorum, et qui sunt similes, magnâ nonnumquam potestate fungentes; sed rei publicae interim formâ, adhuc intra metas Aristocratiae, vel Democratiae consistente. Tales enim, Senatus vel populi Syndicationi omnino obnoxii videntur.

VII.

Magis etiam est ut dicam, Principem lege qui fundamentali constitutum Inspectorem habet, (quales in Lacedaemoniorum regno Ephori, et in republicâ Arragonensi, qui magna iustitia dicebatur, exstiterunt) ab eo in ordinem ex inordinato adduci posse. Tunc enim Rei publicae, maior Regis potestas est. Mariana. 1. cap. 8. Et ephori, ad regni tuendum statum, publicâ, totamque rem publicam repraesentante funguntur auctoritate. Steph. Iun. Brutus. quaest. 6. Et expedit interdum ut ostendant, quid possint. Boccalini, 2. ragg. 93. De depositione Imperatoris Romani, vid. Conrad. Lancellot. Templ. Iudic t. cap. 1. §. 2. fol. 96. qui idem, fol. 589. agit de causis propter quas Pontifex deponi queat. Et de submotione Imperatoris, solos Electores, nil reliquos Imperii Principes participare dicunt, Arumaeus, discurs. de ???urepublico 9. thes. 11. fol. 100. In hanc poenam incurrit olim Ludovicus Pius, de crius depositione per Episcopos, et eiusdem restitutione per Synodum, vid. Fauchet. tom. 2. des antiquitez. lib. 8. cap. 12. et 14. Carolus Grassus. Lehman. fol. 186. lib. 2. cap. 44. Henric. IV. Guilliman. in Hahspurgicis. fol. 160. etc. Lehman. lib. 5. cap. 27. fol. 426. et seq. item, ibidem. cap. 32.


page 177, image: s191

34. 39. 40. Bellarmin. lib. 1. de translat. Imperii cap. 2. fol. 391. ut et ibid. cap. 12. Adolphus de Nassau. Avent. lib. 7. Textoris Nassawische Chronick nick fol. 78. etc. Lehman. 5. cap. 119. Siffredus, a Georgio Fabricio editus, fol. 332. et Wenceslaus, Filius Caroli IV. Cuspin. in Wenceslau. adde den Calvinischen Model / fol. 83. et Lehman. ultim. cap. 59. ac 71. Chronicon Riddagshusense Meibonii, fol. 58. et in Constitut. Goldasti sententia habetur Electorum, contra Wenceslaumprolata. Et Franco-Galli, iam ante Pontificis Max. interventum, ultimum ex Merovingis propter inertiam deposuerunt, Albert. Stadens. sub Anno Christi. 751. 752. et 754. Bellarmin. 2. de Pontific. cap. 17. m. fol. 254. col. 2. ac item de Iure Gallorum, in eligendo Pipino, vid. Fauchet. des antiquit. tom. 1. lib. ult. cap. ult.

VIII.

Lex itidem principatu quae exuit Principem, contra leges qui aliquid molitus fuerit sundamentales (qualis recensente Meterano, in Brabantiâ et reliquis Belgii Provinciis vigebat) supra recensitam admittit opinationem. Qui namque in deditionem, certis venerunt foederibus: ut, quia sibi reser vârunt suas leges et privilegia: ii, quantum ad plenitudinem potestatis, haud subditi dicuntur; quod disertis verbis fatetur Gentilis, disput at. reg. 1. fol. 14. et seq. ibique Belgarum, et Helvetiorum olim, pro suâ libertate feliciter per aliquot annos confecta, haud improbat Bella. vid. eund. disput. reg. 2. fol. 52. et disputat. 3. fol. 114. adde Hugon. Grotium. de antiquit. rei publ. Batav. cap. ult. Oration anonymi, de iure belli Belgici. Baudium, or at. ad regem Angliae, de foedere cum Hispano non faciendo Quod et porro ad omnem fere Statum extendunt Mixtum; eo quod partis alicuius Imperii participem qui iure suo fraudare satagit, rebellis magis subditus, quam Princeps censetur Tyrannus. Dn. Reinkingk. class. 1. lib. 1. cap. 3. num. 40. etc. Generosus Dn. Steno Bielke, discurs. de iureregio. nu. 3. Maiestas enim regnantis, maiestate regni obstringitur: Kirchner. 2. th. 3. b. Hoennon. 9. th. 11. Iun. Brutus, quaestion. 6. adde Buxtorff. thes. 11. et 76. etc. Hocque nist concedatur, leges fundamentales nil nisi umbra sunt. Naturâ etiam evenit, ut omnis obligatio habeat actionem: Ergo cum hîc civilis deficit; succedit iurisgentium, nempe Bellum. Non semper rebellio est, quando cum Attaliâ clamatur, seditio, seditio. Sic praeteritis annis Ungaria et Bohemin, praetextu Status Mixti, deposuerunt Ferdinandum II. Caesarem nostrum, eâque de re, varia et contraria edita sunt scripta. Sed eo conatu inconsiderato, sibi magnas calamitates procurârunt. Sueci, idem iam non semel tentârunt. De Erico Pomerano, et processu contra eum servato, vid. Iohann. Magnum. lib. 2. cap. 22. ac de remotione Sigismundi Poloni, vide Orat. Skyte, item exeg esin eius historiae


page 178, image: s192

singulatim editam. Sed et adde relationem Typotii, de rebus Suecicis, Ericusetiam, Sigismundi Patruus, unâ cum posteris fuit remotus. vid. d. exeg esin. fol. 27. et Ionam Koldingensem, in Daniae descript. fol. 136. etc. Et regu lariter tamen etiam in Statu Mixto, rebellio est periculosa. Boccalin. 2. ragg. 11.

IX.

Verum si Princeps sit absolutus, planeque summus, hoc est, si neque intra, nec extra rem publicam habeat superiorem: quales tamen fere nullos esse dicit Waremundus, de subsid. fol. 149. et seq.) Et tamen non putare debent, sibi omnia et in omnibus licere. Sicque Theodosius a S. Ambrosio excommunicatus, publice paenitentiam egit: ac etiam Ludovicus Pius, Galliae Rex, ob occisum Filium Fratris, Pasquier. 5. cap. 1. fol. 650. Subditorum vero resistentiam quod attinet, hîc inter eum, qui exsistit dus1ko/lws2, et inter eum, qui o(loklh/rws2, ac omnia pietatis, iuris ac honestatis repagula nefarie perfringit, distinguendum est: quod in priori prorsus non liceret, id fortasse in hoc posteriori permissum; ut scilicet publicâ auctoritate contra eum procederetur; cum talis Tyrannis, non amplius potestas sit, sed purum latrocinium. Gerhard decad. ult. quaest. 6. Vernulaeius, 1. polit. tit. ult. quaest. 3. et seqq. Si nempe Tyrannis ipsius sit nota et obfirmata, aliaque desint remedia. Tholosan. 26. derepublic. ult. num. 8. etc. vide omnino Bechtii disputat. de securit. thes. 141. et multis seqq. Gerhard. loco de magistrat. num. 485. Et hîc plenario resistiturregi, non viiurisdictionis; quia nemo iudicat Principem, cum nemosupra eum sit; Vernulaeius, 1. polit. cap. 19. quaest. 5. nec populus in propriâ causâ possit esse Iudex sed defensionis hoc fit iure, quam etiam adversus Parentes, nonnullis in casibus concedunt nostrates; et quae semperlicita, cum iurisdictio deficit ordinaria. arg. tot. tit. C. quando lic. unicuique se def. adde Camman. disputat. 2. tb. 40. etc. Betsium, tractat. de pact. famil. fol. 747. etc. Responsum iuris, von der Reichsstärt Ständt / Regalten / etc. im sechsten Puncien / per tot. consil. 6. in causâ Brunovicensi. Maul. de homag. cap. 3. num. 4. etc. Secret. de Finances, †††. 7. b. Molan. tractat. de fide haeretic. serpand. lib. 4. cap. 12. etc. David. Parae. com. epistol. ad Roman. cap. 13. Bene Bacchovius, ad Treutlerum disputat. 1. th. 6. fol. 23. Interest plane inter delictum Principis simplex, et quod committitur in Statum, et vitiattotam administrationem, vel etiam Principem transformat in Tyrannum; quo casu ex veris rationibus Politicis, imo ex iure gentium, populis iugum excutere fas est: sed inde Principem legibus poenariis obligatum esse, minime efficitur. De notis Tyranni vide Waremund. de subsid. fol. 147. Boccalin. 1. ragg. 76. Ac quomodo differat Tyrannus a vero Rege, vide Sieur de Goyon. 4. d. divers. lecons. cap. 8. Tyrannus non est, qui uno atque altero vitio


page 179, image: s193

laborat; nam nemo hominum vitiis caret, maxime Princeps, propter multiplices occasiones. Non etiam Aristotelis definitio placet; Boccalin. 1. ragguagl. 76. Sed Tyrannus est, qui si toleretur, regnum totum interiret. Aliud est resistere, aliud iudicare et punire. Bellarmin. 2. de Pontific. cap. 29. et lib. 2. de Concil. cap. 19. adde Barclaium, contra Monarchomach. lib. 3. cap. 8. in fin. Sic David, etiam privatus, defendit se contra Saulem: quem tamen non occidit in speluncâ: et occidisset forsan, si in acie ipsioccurrisset. Subditi non puniunt peccata regis, nec propterea eum regno privant; nisi forte evertat plene, vel alteri subicere velit regnum. Ac etiam ubi defensio conceditur, non ea permissa censetur, nisi salvo regis iure, (Nam et impius Rex est a Deo, Bellarm. d. Lacc. cap. 8.) et cum moderamine certo: quod consistit in repulsione, non expulsione; nisi offensio urgentior et pertinax hoc velit.

X.

Ac sic Monarchia licet Romana plenum regnum fuerit; nihilominus tamen Nero, Claud. Caesar, hostis a Senatu iudicatus, et ut more maiorum puniretur, quaesitus fuit. Sueton. cap. 40. Sic Commodo, pugionem Senatus misit, et de eo acclamationes Senatus fuerunt: hosti patriae honores detrahantur, parricida trahatur. Hostis Deorum, parricidia Senatus. Qui Senatum occidit, unco trahatur, qui innocentes occidit, unco trahatur etc. Lamprid. De Maximinis; Hostis publici caput in profluentem abiciatur, corpus eius nemo sepeliat. Qui Senatui mortem et vincula minatus est, ut debebat, interemptus etc. Capitolin. et de iisdem in Gordian. Seniore. fol. m. 236. scribit idem Capitolin. Usus est Senatus eâ potestate, quâ debuit. De Heliogabalo Lamprid. Statuarum eius titulos, luto tegerunt, utfieri solet Tyrannis. Exempla sunt etiam in promptu aliorum populorum. Weihe, de suecess. D. 2. Et ita etiam haereticus Papa, ipso iure amittit dignitatem. Bellarmin. 2. de Pontific. cap. 30. Traianus magistratum a se constitutum, gladio, quem ei dedit, etiam uti debere contra dantem, pronuntiavit. Dion. in Traian. An vero Citatio ad Tribunal Dei sit licita? vid. Richter, axiomat. histor. 290. et 299. item me, tractat. de appellat cap. 2. §. 13. Mexia. 3. cap. 22. De Lynconiense, P. Max. Innocent. ad Tribunal Christi vocante, vid. Ioh. Hussitam, d. eccles. cap. 18. 22. 4. et dicam proxime (Deovolente) intract de poenis.

XI.

In regno Successorio legitimo, etiam agnatis et primogenito, ius aliquod regis corrigendi tribuit Ichann. de Terrâ Rubeâ. fol. 102. usque 116. Sicque fecit Eduardus III. Angliae Rex, cum Patre nominis eiusdem. Froissart. 1. cap. 5. usque ad 16. Aliquando primogenitus summam rerum habet: sed ex Patris voluntate, consiliorum participes debent esle fratres; qui mos inter Austriae Principes sollemnis fuit.


page 180, image: s194

Gerard. d. Res. fol. 112. Debet etiam Rex vicinus, iniuriâ oppressis subditis alterius Regis, auxilium ferre. 5. polit. 9. Perez. in aphorism. fol. 15. num. 68. et fol. 157. et fol. 165. num. 97. et seq. Brutus, in Vindic. quaest. 4. fol. 137. Dn. Bielke. d. discurs. num. 8. Sed vide Forster, in hypomnem. n. 76. ubi diss. Et potest a subditis vocari. Reinkingk. lib. t. class. 1. cap. 3. nu. 38. fol. m. 10. et vocatus debet sequi. Parae. 1. exercitat. cap. 3. maxume in causâ religionis, ut censet Gerhardi, de magistrat. n. 211. Quienim non est Tyrannus, Tyrannidem odit, et tollit vicinam: et homo hominem ivare debet, Deuteron. 23. vers. 15. et seq. add. meum tract at. de appellat. cap. 2 §. 14. Sicque Petrus Castiliae Rex, a Papâ propter Tyrannidem Regum vicinorum auxilio eiectus, eique frater nothus suffectus fuit. Froissart. tom. 1. cap. 230. etc. Saltem per interpositionem vicini Pax commodissime inter Principes et subditos conciliatur. De rebellibus, dissertationem edidit Iohann. Albanus. Ritter. ad Const. Henric. VII. Imper. qui sintresttes. Ac quomodo se Princeps pius gerere debeat, si subditi sunt rebelles, docet exemplum Samuelis, 2. cap. 16. Ac de Tyrannis etiam electa habet Filesacus 1. select. cap. 9.

XII.

Sed hîc sciendum, in Monarchiâ difficilia esse remedia. et periculosa maxime: quia fere semper, fortius boni, pro libertate loquuntur, quam pugnant. Aemylius Probus, in thrasybulo. Ipsi oppressi interdum respuunt occafiones libertatis. Exod. c. vers. 21. ac quandoque adeo serviles sunt, ut non intelligant eorum visitationem. Exod. 6. v. 9. Necitem fortiter, etiam iam liberati, libertatem tuentur. Exod. 14. vers. 11. et seq. ac cap. 16. vers. 3. Ita quoque populus Romanus, ingratus fuit erga Caesaris occisores. Et de periculo coniurationum, vide egregie disserentem Machiavell. in discurs. lib. 3. cap. 6. Forster. bypomn. n. 7. adde Canonhiero, 5. cap. 4. et Cominaeum, lib. 3. cap. 8. fol. 241. Et quomodo motus periculo carere possint? cum etiam viri boni, hâc in parte fere non nisi improbis uti cogantur Indic. cap. 9. et 11. vers. 5. Cominae. lib. 6. cap. 9. fol. m. 557. et ipse David contra Saulem talibus se defendit. Reges ergo tolerandi sunt. Richter. axiomat. histor. 13. et facile est, alicui alrqua Imperia vituperare, si ipse difficultatem Imperii non noscae. Richter. axiomat. histor. 24. Ovid. 2. metamorph.

Tunc sciat ignipedum vires expertus equorum,
Non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.

Sapiens item vix dignatur Patriam, et Imperium mundanum, ut machinetur coniurationem. Montaigne, 1. cap. 50. ad fin. Et Stultus est, qui in gratiam vicini Principis, contra proprium Regem aliquid molitur. Boccalin. 2. cap. 2. Bonus etiam Princeps confidens esse debet, si populus rebellis sit, nectimere mortem, Montaigne, 1. cap. 23. fol. 97.


page 181, image: s195

Quod autem non sit rebellibus cedendum, sed potius in regno (ut Rex) moriendum; vodque regnum sepultura sit sane praeclara: reputavit Theodora, uxor Iustiniani, tempore seditionis Hypatianae, Glycas, fol. in. 372. Interdum etiam, pro temporis diver sitate, pariles coniurationes non sunt eiusdem effectus. Ita Brutus Tatquinium feliciter regno deturbavit, alter Brutus Caesarem occidit, in felicissimo eventu. Boccalin. 2. ragguagl. 30. Merovingis, sine motu fere, ademit Regnum Pipinus. Girard. late tom. 1. fol. 170. et c. item lib. 3. a princip. ac etiam fol. 208. etc. a Carolinis pervenit regnum ad Capetum, Girard. fol. 524. et item 588. Sed licet fere eaedem adfuerint causae et occasiones: non potuit tamem ab Henrico III. ad setransferre Regnum Guysii Dux. Etiam coniurationessunt periculosicres, quae habent unum caput. Gravius est nomem Imperii, quod non potest e republicâ tolli, nisi per alium Imperatorem, Vulcatius in Avid. Cassio. Sed an in seditionibus rigor vel lenitas praectet, in utramque partem exstant exempla, Bellay. 8. fol. 907. et seq. ubi de Caroli V. rigore contra Gandavenses, quo nomine male audiebat a Francisco I. Bellay. 9. fol. 989. et seqq. multis. Ac rebellibus vitam atque privilegia relinquenda, arguit liber de Pace Constant. in usib. Feudorum. Quodque contra seditiosos clementer sit procedendum: nec ideo non statim rebellioni resistendum, ut ansam praebeant seditiosi, ipsis privilegia adimendi, monet Pierre Matthieu, in Galiaula, fol. 8. Boccalin. 2. ragguag l. 7. Seditiones itidem, non nimis crudeliter puniendas, censuit M. Ant. Imp. cognomento Philosophus, Rittershus. in Principe civiliter bono. fol. 178. Acnimis severam Medicinam, Belgico bello ansam dedisse, opinatur Conestagius, in praefat. tractat. della guerra dellae Germania inferiore. In Galliâ, quod Reges satis faciles fuerunt erga protestantes, et bonis saepe conditionibus pacem sanciverunt, id ex no~nullorum sententia, videtur servâsse ill ud regnum. De poenis etiam rebellium ac seditiosorum, vid. Aerod. rer. iudicatar. fol. 588. etc. fol. 607. etc. Quin imo Tyranni saepe necessarii, et erepublicâ sunt. Richter. axiom. oeconom. 26. Siloco castigationis paternae habeantur. An autem post mortem de Principibus sit iudicandum, dispicit Montaigne, 1. des essais. cap. 3. fol. 8. ad fin. Cavendum etiam, ne exinde Anarchia oriatur: Richter. axiomat. histor. 194. Boccalin. 1. ragg. 18. et 2. ragg. 11. vel ex uno decem Tyrannisiant. Pierre Matthie, de l' histoir. d. derniers troubl. fol. 85. vid etiam hisier. Sebastian. Francken, universalem, ubi de Daniae Rege Christierno. Acseditiones quoque a malo Angelo immittuntur, ut eo puniantur populus simul et Reges. Saepe posteriores confusiones prioribus oppressionibus sunt peiores. Lehman. 5. cap. 6. fol. 519. qui idem, lib. 6. cap. 8. fol. 691. et 695. tradit: Seditiosos esse pertinaces, ipsis


page 182, image: s196

iudicium perverti, nolle moneri, vel errorem fateri. Multi privatum ob commodum, volunt componi bellum civile. Lehman. 5. cap. 29. fol. 436. et seq. Multi etiam sub praetextu communis libertatis ac salutis uniunt se et coniurant contra superiorem; interim privatas vindicant iniurias, iniusteque parta tuentur, Lehman. 5. cap. 32. fol. 453. Sane non omnes reformatores, bonum sinem habent. Seditiones probe diiudicandae: habent plerumque praetextum recuperationis libertatis; sed privata commoda a plerisque spectantur. Mercure Francois, fol. 9. b. vide omnino Amirato. 19. cap. 10. Zieritz. de convers. fol. 32. Cominae. lib. 1. cap. 12. fol. 79. Dominos recipiunt interdum, qui maxime repellunt. Magna itaque imprudentia est, rebellionem concitare, et se subdere Regi deteriori, Boccalin. in pietra del. Parag. cap. 17. eiusque imprudentiae exempla proponit Siculos et Belgas, qui Alenconium vocârunt, Cl. Lansius, compater ac amicus meus certus orat. contra Gall. fol. 186. Saepe, qui libertatis tutelamprae se ferunt, Imperium evertunt; et everso Imperio, ipsi libertatem aggrediuntur. Pauci sunt, de quibus tempore civilium bellorum praedicari potest, quod de Bruto Lucanus, lib. 2.

------ Tibi uni
Per se bella placent -----
Accipient alios, facient te bella nocentem,
Quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae.
Hos polluta domus, legesque in pace tim endae;
Hos ferro fugienda fames, mundique ruinae
Permiscenda fides. - -- -- --

Et lib. 1.

Non erat is populus, quem pax tranquilla iuvaret,
Quem sua libertas, immotis pasceret armis.
Inde irae faciles, et quod suasisset egestas
Vile nefas ----
----- Et multis utile bellum.

Cavendum item, ne dicatur, quod idem, dictolib. 2. de Syllâ, Lucanus canit:

-- Dumque nimis iam putrida membra recîdit,
Excessit Medicina modum; nimiumque secuta est
Qua morbi duxêre, manus -----

Et sic merito taeduit Carolum, Ludovici XI. Fratrem, boni publici causâ, tot homines fuisse caesos. Cominaeus. lib. 1. cap. 5. fol. 44. De seditione in Flandriâ, a lacobo Artevillano mota, vid. Froissart. 1. cap 30. 51. et 116. De coniuratione Thrasibuli et Pelopidae, vide Plutarchum in Pelopid.


page 183, image: s197

De Cassii et Bruti, eund. in Bruto. Quodque in bello civili non sit discursus, et libelli famosi ferendi, monet Barclaius, in Argenide, fol. mibi 202.

XIII.

Hîc quaeritur, an licitum sit subditis, religionis causâ, a Rege deficere, ac contra eum arma capere? Sane quamdiu per vim ad faliam religionem neminem cogit, pro Tyranno haberi nequit; et idcirco oboedientia ei et honos debetur. vide Scioppium, in Consil. Regio, fol. m. 29. Sivero aliquid iubeat potestas, quod facere haud debeas, Deum magis, quam ullum time hominem. Gerhard. decad. ult. quaest. 7. ac loco de magistrat. num. 480. etc. Keckerman. fol. 521. et seq. Hortleder. lib. 2. tom. 2. Arumae. tom. 4. discurs. 18. Ego, de maiestat. dissert. 2. Nec tamen pro Tyranno censendus, si non aperte saeviat, totasque urbes ac provincias exscindere nitatur; et ita non iam persecutor religionis, sed etiampolitice Tyrannus exsistat. Robert. Abatus, in demonstr. Antichr. fol. 150. Euseb. in histor. ubi de Dioclet. Hackevvil. in scuto Regio lib. 2. et 3. Caret enim dolo: cum putat hoc Deo placere. Sicque Traianus Optimus fuit Princeps, et tamen saevus in Christianos. Etiam magna differentia est, inter Principem veterem religionem defendentem, et eum, qui novam inducit. Sed Catholicis, ac praesertim Patribus Societatis adscribitur hoc dogma, quod omnem Principem Tyrannum pronuntient, quicumque a religione Catholicâ dissentit; et porro Regem haereticum a quolibet, etiam privato, impune occidiposse, statuere dicuntur. Hoennon. disputat. 2. thes. 16. a. Gerhard. in coron. th. 19. ubi plures allegat, add. Hoennon. dict. disputat. th. 14. et 15. Mercure Francois, fol. 21. b. item Boccalin. i. ragguagl. 18. Sane Apostasia, haud dominium tollit. S. Thomas. 2. 2. quaest. 12. artic. 2. Et haeresis fuit Galilaeorum, ethnico vel infideli magistratui non esse oboediendum, Baronius, A. C. 1. num. 16. et seq. Hodie in Germaniâ a Catholicis magistratibus, si subditi beneficio emigrandi uti nolint, libertas conscientiae, et securitas rarissime relinquitur. Id num constitutioni de pace religionis conveniat, nunc non disputo, eâque de re dixi in tractat. de maiestat. dissertat. 2. cap. 6. num. 13. Illud tantum addo, emigrandi hâc necessitate duriuscule urgeri Vasallos, aliosque ditiores subditos: quorum res familiaris, discessum maxumâ sine patrimonii iacturâ vix patitur. Quatenus oboediendum sit regi impia praecipienti, vid. Rein King. 1. class. cap. 4. Sed non debet ad seditiones quasi urgere subditos Princeps. Quia ultimus punctus patientiae, desperatio est. Perez. in aphorism. fol. 125. num. 3. et ex desperatione fit furor, qui plerumque regem et subditos perdit; ac de causis, quae ansam seditionik praebere possunt, agit Avenarius, disputat. polit. 15. thes. 11. Notandae etiam sunt regulae sequentes. Intercedere


page 184, image: s198

quandoque et impedire populus potest, si quid inique perpetrare velit Princeps. i. Samuel. 14. vers. 45. Si Tyranno est resistendum, hoc ad ordines nes spectat; non ad privatos, licet eorum sint multi. Raro felicem resistentia sortitur eventum; quia plerumque qui resistunt, malis affectibus sunt onerati. Si liceret populo deponere Regem malum: nullus Princeps esset tutus; nullus populus esset absque tyranno. Raro enim subditi de principis sui Imperio non conqueruntur. Non fidant principi offenso, qui rebelles olim, post gratiam impetrârunt. Bocalin. 1. ragg. 36. fol. m. 161. Aca Principe exacerbato, non speranda administratio clemens. Boccalin. 1. ragg. 80. Numquam tyranno est resistendum, nisiomnium odio laboret, non si magnam partem populi habeat faventem. Boccalin, 2. ragg. 30. Non sollicite ac nimis curiose principi cavendum, ne Imperium ei adimatur. Namque successorem suum nullus occidit. Volcat. in Avid. Cassio.

XIV.

Rex a principibus, regnique sui magnatibus non opprimetur, si quae sui contemptum pariant, vitabit; et Vasallorum, officialiumque potentia, nimis ne crescat, esticiet: quod non animadvertens Childericus, Pipino regnum cedere fuit coactus. Iisdem artibus ad Imperium perium Gallicarum pervenit Capetus; Capetique posteris, insidias fecerunt Guisiani. Adodo et hoc ex Fulvii Paciani tractat. dell' arte digevernare. fol. 197. quod Vasallorum subditis consulendo, Vasalli humiliantur; et superiori magis, quam immediato Domino ut adhaereant, procuratur. vid. Froissard. vol. 2. cap. 89. in Argenide. Barclai. fol. 281. 288. ac 297. Magni, potentesque Vasalli student, ut Principes eorum numquam careant turbis, Perez. fol. 175. ubi in notis, remedium invenitur. Et inter tales aequalitatem esse servandam, monet idem Perez, fol. 180. n. 123. Caveat ergo Princeps, ne unus prae ceteris extollatur nimium, et potens fiat: in eoque peccavit Tiberius, qui Seiani potentiam postea vix repressit. Spartian. sn Getâ. Esse in amore omnium, nulli privato satis tutum est. Et quidam Gallicus scriptor, non praeter rem scribit: Que ceux, quine se sont aidez du nom Souverain, ou se sont laisse dessa; sir de la persone du Roy, n'ont iamais ou bien peu manie souvent leurs affaires. Quandoque etiam coniurationes, magnoindigent capite, monet in Bruto fol. m. 822. Plutarch. Accerte, capita partim in factionibus ac seditionibus tandem Domini ac Principes fiunt. Guicciard. 1. fol. 47. etc. Qui legitimo Principi adimere vel pervertere regnum cupit, facit hoc per speciem popularitatis. Antonius, nothus Lusitanus, populum, a quo Rex salutari cupiebat, variis artibus demulcebat, rogans, minitans pollicitans. conestag. 5. fol. 263. Esse enim se in tutelâ populi, et ideo ad illius voluntatem omniasuaconsilia, accommodare cogi fol. 265. et seq.


page 185, image: s199

vide modum, quo pervenit ad coronam, fol. 264. Amor populi erga Antonium, apparet ex eius fugae ratione, etc. lib. 8. fol. 421. usque 423. Sic eodem intuitu Imperatores perpetuâ tribunitia potestate gaudebant, Spart. in Adriano. Princeps autem, non debet facile irritare magnos Vafallos: quod non observans Franciscus I. Caroli Borbonii defectionem procuravit, Bellay, 2. fol. 148. etc. Eiusmodi magnates, aut non sunt capiendi, aut non dimittendi. Quelli uccelli, non si mettono in gabbia, per trarli fuori; non si prendene per doverli poi liber are: Botero d. detti fol. 70. b. non sunt irritandi, aut supprimendi, Pierre Matthieu, des derniers treubles. fol. 69. Sin autem inter ipsos subditos, factiones exsistant, tutissimum est, governarsi come Prencipe commune. Percbe qui e Prencipe commune, e si fa d' una fattione, perde il nome di Prencipe, ene acquista quel di capo di parte. Botero d. detti fol. 15. b. Nimis libertati faventes, funt cavendi. Capitolinus, in Albino. Qui Principem unum in republicâ esse debere, quique asserit, a Senatu oportere totam rem publicam geri: is per fenatum sibi petit Imperium. Remedia etiam sunt principis, contra populum seditiosum, pacis et boni publici turbatorem. Combatre le peuple, par le peupie. Pasquier. recbercb. fol. 688. Dissipandi item sunt rebelles et seiungendi. Cominaeus, lib. 1. cap. 8. fol. 59. Utimur et hîc auxilio ac milite externo, satellitibus, etc. Plerumque temporis tractus, legitimo principi ac iustitiae favet: turbatoribus nocet. De remediis coniurationum, seditionumque, vide Canonhiero 5. cap. 5. Ayalam, d. bello 3. cap. 14. Chytrae. Cbronic. Saxon. fol. 879. Campanell. de Monarcb. Hispanic. cap. 17. Boccalin. 2. cap. 11. fol. 55. Arridet maxime, quod Ludovico XI. Galliae Regi, suasit Francesco Sforza, Che concedessine airibelli tutto cio, che sepessine demandare: con questo pero, che gli restassino subditi. Botero, de detti. fol. 66. b. Lenitas item, semper affectanda, Fridenreich / in polit. fol. 484. Seditionis causa primaria est, gravitas peccatorum, quibus principis conspurcatur vita; potissimum ideoque remedium rebellionis est, paenitentia, et clamare ad Dominum, Exod. 17. vers. 4. Et inde, haut seditiosi censendi funt, qui magnates admonent officii sui, qui montibus et collibus, ut scriptura loquitur, sua indicant peccata: sed potius Medicorum optimorum loco haberi debent. Fidelitatem subditorum, avaritia et crudelitas pellit: Boccalin. 1. ragg. 30 Optima ergo turbarum medicina est, removere causas, oppressiones, etc. Pierre Matthieu, histoir. d. dern. troubl. 3 fol. 68. clementer ac iuste imperate, Richter. axiemat. 100. Rex item si non audiat populum. facile filius vel alius Imperium ipsi adimere potest. Sicque fecit Absalon Davidi, 2. Samuel. 15. Prodest quoque in me dio terrae, et illustri aliquo loco commorari, Piccart. dec. 4. cap. 9.


page 186, image: s200

XV.

Popularis Status, contra unum conservatur; si nulli infinita et nimia, aut longior potestas in magistratu detur. Non tamen semel, qui dati honores sunt, simul omnes postea auferre oportet, sed paulatim. Quod monitum negligens praestantissimus Cato, Caesaris potentiam frangere non potuit. Ergo clavus clavo trudendus, et magistratui potenti, aeque potens opponendus: dicis causâ, vel sub specie legationis, ableganda est potentia formidabilis. Aedificia quoque suspecta, dirimi debent, Piccart. dec ad. 2. cap. 1. Nimia item civis unius, erga plebem liberalitas non ferenda, Boccalin. 1. de Parnasso, fol. 437. Sic Ostracismus Graecorum, in populatibus Statibus, adversus novitatis studium, potentiamque moderandam, remedio fuit vid. Aemil. Probum, in fin. Miltiadit. Aerod. lib. 6. rer. iudicatar. tit. 8. cap. 21. Piccart. decad. 3. cap. 9. Paul. Paruta, 2. discurs. ult. Mexia, 2. cap. 20. ac seq. Boccalin. 2. ragg. 33. fol. 183. Christ. Forstner. num. 10. Iustus Reiffenberg. in discurs. Wer die Hochgelehrten bey Hoff am meisten schlage fol. 37. et seqq. multis. ac dixi etiam ego, in discurs. de Demociat. Id quod iustitiâ non carebat, cum ad rei publicae salutem retinendam conducebat. 3. polit. 13. Sic populus Atheniensis, ob timorem hunc, Miltiadem et Themistoclem testarum suffragiis, divitate eiecit, innoxium Alcibiadem plectere maluit, quam diutius esse in timore. Aemil. Probus, in vitis eorum. Ostracismi descriptio est apud Plutarchum, in Aristide, et Tzetzem, in histor. Chiliad. Sed neque Venetorum leges, quempiam virtute et indole maiore praeditum, potentiâ, gratiâve supereminere patiuntur. Kirchner. 20. th. 4. ad fin. Et narratur de iis dem, habuisse illos, eum affectatae tyrannidis suspectum, qui ortam seditionem, adveniens solo aspectu, solâ praesentiâ discussisset. Aerod. d. loco. Qui nimium sese effert, plane contra Statum, legesque liberae rei publicae fundamentales, peccat. Quo quisque maxime excellit, ita maxume vult Princeps omnium esse, vel potius folus. Spernit aequitatem, optatque tandem, vi potius superior esse, quam legibus par. Itaque post invidiam, succedit timor: quibus non virtus illa accusatur; sed vir qui eam adeptus, facile in vitium declinat. Sic quoque iure merito pelluntur, qui patriae auspiciis, sumptuque magnas gerunt res; non ut patriae, sed ut sibi: quod Pisistratus fecit, Iustin. 2. fol. 22. Et etiam Caesar, qui maluit ab exercitu auxilium petere, quam tantis rebus gestis, causam apud Iudices dicere, et periculum subire condemnationis. Suetonius, Caesar. cap. 30. Sic Agesilaum ephori multârunt, quod amorem civium sibi conciliasset. Montaigne. 2. des essais. cap. 32. fol. 695. adde Boccalin. 1 ragg. 18. ubi etiam suspiciones levissimas sufficientes censet. Hûc pertinet, quod in Chabriâ scribit Aemyl. Probus, (sive ut alii volunt, Cornel. Nepos.) Est hoc commune vitium, in


page 187, image: s201

magnis, liberisque civitatibus; ut Invidia gloriae comes sit, et libenter de iis detrahant, quos emergere vident altius: neque animo aequo pauperes alienam opulentum intuentur fortunam. Itaque omnes fere Principes, quod eis licebat, Athenis aberant: quod tantum se ab invidiâ putabant futuros, quantum a conspectu suorum recessissent. In Valesiâ Ostracismum sapit, einem die Matzen bringen / Simlerus, de Valesiâ 1. fol. 6. et c. Sebastian. Munster. lib. 3. Cosmograph. cap. 34. Sed non propter iniuriam Ostracismi, debet bonus cives, patriam odisse. Sicque Themistocles, licet patriâ pulsus; et reditus fuerit denegatus, pro eâ tamen maluit mori, quam bellum ei inferre, Diodor. Siculus, fol. m. 383.

XVI.

In populari statu, seu liberâ in republicâ aliâ, qui Imperium invadit, hunc iuris Tyrannum, seu absque titulo vocitant. Is vero non ferendus, sed mox auferendus est: eumque a quolibet, quocumque modo interfici posse, communiter placet. Tholossan. 26. de republ. c. 7. Bodin. 2. cap. 5. Iun. Brutus, quast. 3. Auctor, de iure magistrat. quaest. 6. Iohann. de Terrâ Rubeâ, tractat. 2. artic. ult. arnisae. de auctoritat. princip. semper inviolabili, cap. 14. num. 12. et c. Nulla quod hîc legitima sit potestas, nulla dominatio iusta: iuratum ergo tunc rei publicae hostem submovere, concessum est cuilibet: non enim iure agi debet adversus eos, qui omnia iura violârunt, vid. Sueton. Caesar. cap. 30. ad fin. Sunt et in republicâ Monarchicâ, tales tyranni; qui scilicet Principi legitimo adimere conantur regnum: vel tempore interregni, modis non legitimis id invadere nituntur. Ita sub Gallieno et Valeriano, triginta tyranni, Imperium Romanum dehonestârunt, ac hinc inde discerpserunt: Trebell. Pollio, in Gallieno et 30. Tyrann. ac aliis quoque temporibus alii fuerunt. Gothofred. ad l. decernimus 16. C. de SS. Eccles. Sed anne Rex illegitimus invasor alieni regni, a privato etiam occidi poest? Ita Ehud occidit Eglonem, ita Samson et omnes iudices iugum tale excusserunt. Sed idem cum post erga Assyrios facerent Iudaei Reges, eo nomine puniti fuerunt. Tyrannus quoque eiusmodi est, qui in Aristocratiâ sibi Imperium assertat, ut mox infra dicam.

XVII.

Quod ut asseveranter pronuntio de eo, qui Tyrannus est iure et exercitio simul: ita sunt, qui dicant, evenire interdum; ut qui non iure Imperium occupat, iniuriâ tamen interficiatur. Quâ ratione Iul. Caesaris quidam excusant dictaturam perpetuam, reosque faciunt eiusdem interfectores. Kirchner. orat. 21. et seq. vol. 1. Conrad. Zerneman. in polyteum. laborum Caesaris. Ego, in corollar. philolog. ad tit. aliq. lib. 1. ff. num. 19. vide Sueton. in Caesare cap. 76. et ibi in animadversion. Causabon. fol. 38. col. 1. num. 42. Aerod. rer. iudicatar. lib. 8. tit. 4. cap. ult. fol. 693. Tileman. disputation. ff. 2. thes. 30. adde, quae dixi in tract at. de


page 188, image: s202

comparat. rerum public. Sic Florentinum excusat, in tract at. de leg atis, lib. 2. cap. 7. Alb. Gentilis. de Coniuration. Tiopoli in rem publ. Venetam, vide Rosset Histoir. Tragiques num. 18. Contra eos, qui in liberâ republicâ Tyranni fiunt, egregie invehit Boccalin. 1. ragguagl. 21. Et maxime e contra laudat Andream Doriam, Ariostus, cant. 15. quod Patriae suae maluerit firmare libertatem, quam eidem ipse imperitare.

Veggio ch' il premio, che di cio riporta,
Non tien per se, ma fa a la Patria darlo:
Con preghi ottien, che in liberta la metta,
Dove altri a se l' hauria for se soggetta.
Questa piet a, ch' egli a la Patria mostra,
E digna di piu onor d' ogni battaglia,
Che in Francia, o in Spagnia, o nella terra vostra
Vincesse Giulio, o in Africa, o in Tessaglia.
Ne il grande Ottavio, ne chi seco giostra
Di par' Antonio, in piu onoranza saglia
De i gesti suoi; ch' ogni lor laude ammorza,
L' havere usato a la lor patria forza.
Questi, et ogn' altro, che la patria tenta
Di libera far serva, si arrossisca;
Ne dove il nome d' Andrea Doria senta,
Di levar glio occhi in viso d' huomo ardiscae.

Sic et Gedeon, cum Israelitae eum regem facere vellent, propterea quod eos liberârit a manu Midianitarum, respondit: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus; sed dominabitur vobis Dominus, Iudic. cap. 8. vers 23. Ita nec Pompeius, orbis victor, Imperium affectavit Dio fol. 40. Verum enimvero Florentinae quod attinet postremam rei publicae conversionem, summi Imperatoris ibi intercessit auctoritas. Iulii Caesaris vero gesta, nullo modo excusari possunt. Non enim, nisi quando populus desperato Anarchiae morbo laborat, bono civi regnum occupare licere, putarem. vid. omnino Zieriz. h. fol. 18. Sicque Lactantius. 1. cap. 15. Caesarem vocat patriae parricidam. Interdum tame Democratia senilis, indiget curatore. Tileman. h. C. 8. b. Et quando laude digni sunt, qui rem publicam mutant. Typotius, de famâ. num. 41. ad sin. fol. 210. Ita fere Pisistratus, in epistol. ad Solonem, se defendit. Laert. in vit â Solon. fol. 35. et seq. Consentit S. Augustinus, 1. de libero arbitrio, cap. 6. Si populus sit bene moderatus, et gravis communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam, quam publicam pendat, nonne recte lex fertur, quâ huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, id est, publica, administretur:


page 189, image: s203

Recte prorsus. Porro si paulatim depravatus id em populus, rem privatam rei publicae praeferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis, qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat, nonne item recte si quis tunc exstiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, vel etiam unius redigat arbitrium. Hocque iure Caesar Tyranidem suam voluit excusatam esse. Suetonius. cap 86. Constat quidem, ex Lucan. lib. 1. bello civili Pompeiano, ius, ut ille loquitur, sceleri datum, et in commune nefas fuisse certatum; hoc est, cum scelere nefario utriusque partis. Et Romam, iam tum ante, tribus Dominis communem~ fuisse factam.

Nec quemquam iam ferre potest, Caesarve priorem,
Pompeiusve parem. ----

At vero utut Caesaris partes tueatur hic aut ille; Patriae is se numquam excusabit, vide Boccalin. 1. ragguagl. 71. Iam enim ab initio ad Reges retulit familiam suam. Sueton. cap. 6. et ingemuit, Alex. Magni staturâ conspectâ. Sueton. cap. 7. Omnes eius mores supra civem erant. Lucanus.

--- -- Nescia virtus
Stare loco; solusque pudor, non vincere bello.
Acer et indomitus, quo spes quoque ira vocâsset,
Ferre manum, et numquam temerando parcere ferre.
--- Impellens quicquid sibi summa petenti
Obstaret: gaudensque viam fecisse ruinâ.

Imo genium ille habebat, qui eum perpetuo stimulabat, ad rem publicam occupandam. vid. omnino Hieron. Cardan. lib. 16. de rer. varietat. sel. 1110. etc. Nemo Suetonium sine stomacho legere potest; cum videt perfidas artes, quibus sese extulit Caesar. Hincque bonis omnibus exosus fuit. Causabon. ad Sueton. Caesar. cap. 86. fol. 45. col. 1. num. 12. et seq. Et tamen iam ab initio belli civilis, praedixerat Figulus Vates: apud Lucan. lib. 1. ad fin.

--- Scelerique nefando
Nomen erit virtus. ---

Sane Caesar idem egit, quod antea conatus fuit Catilina; et tamen felicior eventus, illius factum probavit, infaustus huius damnavit. Hattron? de aaeula, folg. 202. et c. Non sufficit, quod quidam dicunt, Caesaris Imperium, a populo fuisse approbatum: Reinking lib. s. class. 1. cap. 5. num. 10. etc. quippe consensus i le non spontaneus, nec ab illis profectus fuit, qui iure consentire potuerunt. Et certe Dumnorix Gallus, ad rem publicam occupandam, Caesaris Praeceptor fuit. Piccart. 8. cap. 2. et multis seqq.


page 190, image: s204

Interim nullus nego, coniurationem in Caesarem, multis solaecismis politicis, fuisse conspurcatam. Boccalin. 2. ragg. 30 Quodque Caesaris interfectores, ab ipso Deo male habiti fuerunt; hoc Fati adscribunt quidam iniquitati: aut potius, quia nec ii bono fine hoc facinus peregerunt. vid. Sueton. Caesar.cap.ult. Sic nec Augustus probis artibus, sibi rem publicam vindicavit, et crudelis fuit. Sueton. August. cap. 12. et seqq. item cap. 27. Eiusque artes graphice Tacitus describit, lib. 1. Annal. fol. m. 5. Sed voluit Deus fieri Monarcham. Paracesus, de bonâ et malâ fortunâ. fol. 210. tom. oper. 2. Hîc disputari posset non inelegans theorema civile: Ignoscendumne sit viro bono, qui vocatus, adiunxit se improbis iam rerum potientibus; quos sciat, sea proposito avertere non posse. vid. Iodocum Vanderheidium, ad Lysiae Orat. 19. fol. m. 323. et ad orat. 256 num. 4 fol. 407. qui id affirmat. Bonusille, ait, pravo homini aditum praecludet. Bonus ille, nil mali molietur, quod improbus fuisset facturus, si boni viri locum, inter pravos occupasset. Bonus ille, si non pravis palam adversari, saltem quaedam dubitando proponere potest. Occasione item oblatâ, bonis opem ferre, et conatibus malorum obsistere ipfs licebit adde Plutarch. in Solon. m. fol. 161.

XVIII.

Ex Optimatibus, si aliqui ad rem publicam opprimendam conspirent, tum reliqui optimates resistere debent. Tholosan. 4. de republ. cap. 5. Qui si non sufficiant, vel omnes simul degenerârint; tum populus potest peragere ea, quae in Monarchia contra Tyrannum.

XIX.

Tyranni, vel paucorum, aut etiam plurium rem publicam occupantium acta, an valere debeant? hîc quaeritur. Ad quod cum distinctione responderem, vid. l. 6. C. de SS. Eccl. ubi Gothofred. et Casum. 3. pelit. 1. fol. 140. et seq. Bodin. de republic. lib. 2. cap. 5. fol. 214. Vietor. disput. de exempt. conclus. 15. Iohann. Gerhard. quaest. politic decad. ult. quaest. 8. Nempe si fieri potest, omnia eius decreta sunt rescindenda; ut omnis memoria tyrannidis aboleatur. At si aegra rei publicae constitutio, hoc forte remedium non ferat; rata sint legitima tyrannorum acta, sed iniqua convellantur: ni et hanc medendi methodum adhibere, propter periculum novorum motuum, haud tutum videatur. Nec valent, quae cum civitate tyrannide occupatâ, pacta sunt: 3. polit. 1. ad fin. et cap. seq. Cod. Theodos. lib. 15. tit. 14. de infirmandis his quae sub tyrannis. vid. Thom. Michael. disputat. de iurisdict. thes. 66. Maurit. tractat. de restitut. cap. 409. Quemadmodum qui in carcere est, non irrevocabiliter contrahere videtur. Trentacinqu. 1. variar. resolut. tit. de his quae vi metusve causâ resol. 1. nu. 25. etc. Tuschus. lit. C. conclus. 89. An vero ad ea, quae a republica pacta fuerunt, aut acta, post mutatam formam rei publicae, civitas teneatur? late disputat Arnisaeus, relect. polit. 1. cap. 5.


page 191, image: s205

section. 4. fol. 384. Et tandem civitatis adhuc durant privilegia, quamvis ea destructa, vel in hostium manu fuerit aliquandiu; si pristinam recuperaverit libertatem; quasi posiliminii iure. Brunning disputat. de Universitat. thes. 99. Moditius, §. Principum, quast 237. Chokier. de exempt. part. 3. quaefl. 19. et seq. vid. Andr. Gail. 2. observat. 61. et ibi Graevae. Vietor. de exempt. conclus. 16. Maurit. de restitut. cap. 404. Pseil. consi l. 200. Atdestructo molendino, an si illud reaedificetur, privilegia resuscitentur tractuat. Chassanaeus, tit. des forests rubr. 1. §. 2. gloss. 1. num. 17. At vero civitatis, castri etc. auctoritate superioris, ob delictum facta vastatio, privile giorum infert amissionem, Tuschus, lit. D. conclus. 228. addatur Aerod. 2. rer. iudicat. tit. 2. cap. 1. et 2. talesque civitates delectae, sale asperguntur, Iudic. cap. 9. vers. 45 et adde Semestria Petri Fabri.

XX.

Sed his similibusque meditationibus, non est quod contentisimus; succedat ergo experientia (qui assai practica, impara assai) et signularis cuiusque rei publicae cognitio. Gymnasiii Politici loco possunt esse historici, et politici discursus: vid. Thom. Sagitar. disputat. de Peregrin. thes. 8. et seqq. multis. adde lib. 10. et hic. cap. 10. et Giphan. et hic. lib. 6. cap. 8 fol. 488. et seqq. ac Taciti historia cumprimis, omnia arcana Principum prodit. Boccalin. 2. ragg. 71. De systemate politico constituendo, ita dissertat. in discurs. de prudent. polit. comparand. Iacob Bornitius: ut a)pote/les1ma, et corpus politices perfectum constitueretur, opus esset, ut omnium philosophorum, seu potius politicorum disputationes, rationibus suis innitentes cum historiis rerum publicarum, earumque moribus ac legibus conferrentur. Ex quarum collatione, certitudo et perfectio artis politicae; rationibus nimirum et exemplis florentissimarum rerum publicarum fundata, deduci posset. Et tamen haec sufficere, nullo modo reputandum est: nam et ipsa praxis necessaria habetur; et a theoriâ (si ita loqui licet) differt omnino. Canonhiero. 1. dell introduzz. cap. 2. Porro autem, non ex discursibus politicis, sed potius ex legibus fundamentalibus, res publica administrari debet: recteque admonitus fuit Henricus Andegavensis, ad Imperium Polonicum vocatus; che la forma del governo di quel regno, si doveva trare dalla natura, e da gli bumeri de' Polac chi; non da discorsi portati di Francia. Botero, d. detti fel. 4. Sic et rectissime dici solet; regulas generales facere bonos discurrentes, practicos vero malos. Botero, d. loc. fol. 8. Ergo iuvat habere politicam specialem rei publicae, in quâ verseris. Cuius ideam Keckermannus, in disputationibus specialibus: Alstedius vero in Poloniâ et Germaniâ, nobis adumbravit. Addo etiam iudicium Camerarii, de Discursibus politicis, seu de republicâ, nostro tempore nimium multis: epistol. ad Lazar. a Schvvendi tom. 2. epist. fol. 43. Sane quidam et


page 192, image: s206

ingenio excellentes, et usu multiplici rerum instructi, et eruditione literarum eximia praediti, de ordinandâ republicâ, vel saltem fulcientis ruinis huius, edunt scripta accurata. Sed quid prodest, ad surdas si cantet Phemius aures? secundum Poetam. Quamquam ut verum fatear, sique mihi res tantas iudicare licet, licet autem, ut opinor, neque ab his cogitationibus alieno, et in lectione monumentorum sapientiae diligeter versato) in istis scriptoribus interdum requiro attentionem, et respectum sollertiae ad praesentia tempora; atque adeo rerum ipsarum, quae disser untur naturam.

XXI.

Interim hoc obiter dico, inter politicos scriptores iure merito palmam reportâsse Bodinum; nec esse quod alius quispiam eam porro exspectet. Attamen fateor lubens, id verissimum esse, quod in libro Politicotato, cui titulum fecit Miroir des François, scribit Nicol. Montand. lib. 3. fol. 684. Il ne tit pas tout ce qu' il en sçait; ni en autres affaires, ou il pallie, et passe par dessus un peu trop legerement, pour un homme de sçav oir et de bonne nature, comme il est. Car quand un Historie met lam ain a la plume, il faut qu'il die la verite, sans flatter le Princes: et s' il eust fait ainsi, sa Republique estoit digne d' eternelle memoire. Abundat hodie orbis Christianus Politicis, ut olim Graecia Sophistis: et nomine utut differant, ita videntur convenire reipsâ. Adscribere lubet Sophistarum characteres, quos annotavit Andronicus Rhodius. Ethic. Aristot. prudensparaphrastes, lib. ult. cap. ult. Hos si conferas cum ieiunis, et ridiculis politicis novis, ovum ovo haut ita simile erit. Arbitrantur, ait, leges aliquot corradere, et ex iis praestantissimas eligere, hoc esse, quod leges ferre dicimus: at vero diiudicare eas, optimasque excerpere, nullâ cum difficultate coniunctum esse. Atqui primo omnium non facile est, nec cuiusvis qui velit, recte quae de singulis proponas, iudicare: Sed mirabilis ad hanc facultatem intellectus requiritur, et vis mentis. Soli enim qui peritiam singulorum habent, bene quoque ivoicare possunt de iis. Deinde licet hoc concedamus; sine hâc civili scientiâ, aliquem de legibus iudicare, et ex iis optimas posse colligere: ne hoc quidem tamen, ut in civili aliquis, aut legum ferendarum scientiâ excellat, poterit sufficere; sicut nec Medici, libros colligendo ac perlegendo Medicos, fiunt Medici. Et tamen illi non de remediis tantum, sed et quomodo pristinam, qui his usi sunt, consecuti sint valetudinem, et quomodo singuli curandi sint morbi, deque habitibus singulorum ac differentiis morborum, loqui conantur: et ne ita quidem tamen sunt Medici. Nam et experientia quaedam requiritur et consuetudo. Scripta vero et eiusmodi contemplationes, eos quidem, qui periti sunt, magis reddunt idoneos: imperitis vero nihil in curandis prosunt morbis. Quodque


page 193, image: s207

in Politico experientia requiratur, eleganter probat Boccalin. 1. ragg. 76. fol. m. 324. Ac quantum a terrâ caelum; tantum a practicâ politica Theorica, praeceptis ac regulis contenta, distat. Boccalin. 1. ragguagl. 29. fol. 109.

XXII.

Sed caput politicae sapientiae mihi est, penitus scire; non artem, vel disciplinam, aut etiam industriam vel diligentiam, practicum in politicis efficere felicem: Hill. num. 419. 447. et sorte ut plurimum res geri, Paruta, discurs. fol. 28. aut potius cum egregii et magni aliquid in mundo efficere intendit, homines simul idoneos excitare, donis necessariis instructos, feliciores, promptiores, magisque dextros, quam eos eruditio ulla, studiumve ullum, reddere possit. Sicut et in Israelitico populo, eo versante in deserto (ante rudi et ad labores durissimos assueto) suscitavit operarios in omni arte, fabros auri etc. Exod. 28. vers. 3. cap. 31. vers. 2. etc. cap. 35. vers s. 30. ac 34. vide et supra in praecognit. Ita et Saul postquam ad regnum divinitus vocatus fuit; mutatus est in alium virum. Samuel. 1. cap. 10. vers. 7. Unctio omnia bona docet, in spirituali et civili vitâ. Cum quo scito, concludo: et simul secundum SS. Scripturam, et internum restimonium Spiritus Sancti, piorumque iudicium, omnia hactenus dicta ut intelligantur, corrigantur et aboleantur etiam, voveo et opto!

LAUS DEO OPT. MAXIMO. Laurentius Pisanus, Num. 185.

Ille sapiens est, qui in paucis multa cognoscit; ille Divinus, qui in uno omnia.