CUM de Republicâ mihi dissertatio sit instituta; necessario ab eius initiis repetendum existimavi, arg. l. 1. de orig. iur. Sed prius tamen, sua Enca clopaediâ Philosophicâ, Politicae designanda est sedes. Quae res ut altius transferatur, reputo operae pretium esse. Ad id quod bonum videtur, actiones suas universas referunt universi. Aristoteles, lib. 1. Et hic. cap. 1. et lib. 1. polit. cap. 1. Acnaturaliter, tam mali, quam boni, desiderant quietem seu pacem; et omnes aequaliter laborant, ut vitam beatam, seu selicitatem consequantur; ob insertam nempe verae beatitudinis cupiditatem. Kempis. 3. cap. 54. a princ. adde Fr. Thomam Campanell. de sensu rerum et Magia. lib. 2. cap. 26. Nemo vult peccare, sed omnes decipiuntur. Nemo nisi invitus peccat. Malum ut malum, nullo appetitu appeti potest, nisi per accidens. Manuel. Paleologus. oration. 2. B. Thomas, part. 1. summae quaest. 19. art. 9. Et sic in vitis Patrum, part. 2. Senioris cuiusdam apophtegma refertur; si videris aliquem peccantem, ne mittas culpam in eum, sed in illum, qui impugnat eum; apud temetipsum dicens: vaeh mihi, quia sicut iste nolens victus est, sic et ego hodie vel cras; et plange, et inquite Dei solatium. Sane bonum, nec in universali, neque in particulari, odio haberi potest; et inde B. Thomas concludit; nec veritatis odium esse potest apud aliquem. 12. quaest. 29. art. 5. Praeclare Divinus Eccardus (in der Predigt am dritten Sontag nach Ostern der Postill Tanleri beygesügt) alle Cregnnen / die iagen unnd
wirckend/Natürlich darumb/daß sie Gott gleich werden. Der Himmel lieff nimmer/jagte vnd suchteer nicht Gott/ oder ein Gleichnuß Gottes. Were Gottnit in allen dingen/die Natur würckte noch begehrte nichts an keinen dingen: Wann es sey dir lieb oder leid/du wissest es oder nicht (doch heimlich) in dem minsten sucht die Natur/vnd meinet Gott. Nie kein Mensch gedürst so sehr / der ihm trincken geb/ er begehrte es nicht/ were nicht etwas Gottes darinn etc. S. Dionysius Areopagita. de divin. Nominib. cap. 4. fol. m. 207. Si plane, omnique ex parte bonum sustuleris, nec essentia erit, nec vita, nec appetitus, nec motus, nec quicquam aliud. Quod omni ex parte bono est privatum, id nusquam ullo modo fuit, aut est, aut erit, vel esse potest. Ita etiam boni est particeps, hoc ipso, quod movetur, cupitque ea, quae mala videntur, ad id quod bonum videtur dirigere et convertere, etc. Ibid. fol. 217. Malorum etiam omnium principium et finis est bonum. Boni enim causa sunt omnia, et quae bona sunt, et quae mala; quippe cum haec quoque boni desiderio agamus. Nemo enim proposito sibi malo, facit, quae facit. Idcirco non subsistit malum, sed subsistere videtur, cum boni causâ, non sui fiat. Aliud est quod expetitur aliud quod fit. Malum deflexit de viâ, est contra institutum et propositum; contra naturam, praeter causam, praeter principium: a fine, a termino, a voluntate, ab hypostasi deflexit. vide D. Thomam. part. 1. quaest. 48. Illud autem bonum, quod dicto iam modo, quaerunt omnes creaturae; Quies et Tranquillitas est, monente Eccardo (conc. 1. Auff vnser lieben Frawen Himmelfahrt) Fragte man mich das/ daß ich das endlich berichten solt/was der Schöpffer gemeint heit/da er alle Creaturen geschuff? Ich sprach/Ruhe. Der mich zum andern mahl fragte/was alle Creaturen suchten in ihr natürlichem begierde? Ich sprach aber/Ruhe. Der mich zum dritten mahl fragte/ was die Seel suchte in all ihrer Bewegung? Ich sprach aber/Ruhe Et postea, Alle Creaturen suchen Ruhe: Sie wissens oder wissens nicht. Der Mensch gerhut nimmer Aug auss noch zu/ er suchet Ruhe: Entweder er will von ihm werffen das ihn hindert/ oder er will zu ihm ziehen daran er ruher.
At vero, identidem quem plurimi, aut mentis errore, aut morum vitio, inducti, deceptique falluntur: quorum utpote animus, caligante memoriâ, summum quidem bonum repetit; sed velut ebrius, domum quo tramite revertatur, ignorat, Severin. Boet. consolat. philosoph. lib. 3. pros. 2. per tot. et pros. 3. a princip. item lib. 4. pros. 2. Val. Weigelius, tractat. de vitâ beatâ (ex Boetio transcripto) cap. 6. vid. Camerar. decad. 1. probl. 1. in tom 4. Dn. Gruteri. Non potest esse peccatum in voluntate, nisi sit defectus in ratione. Duplex est error; intellectus et voluntatis: sed voluntas semper corumpit etiam intellectum; ut putet verum
bonum esse minus bonum Et hinc descendit hominis, non in viâ ad verum bonum quae tendit, ambulantis, inquietudo, hincque superbus, avarus etc. cum falsam boni imaginem insectentur, numquam quiescunt: ac si assecuti fuerint, quod concupiverunt, statim ex reatu conscientiae praegravantur: quia sequuti sunt passionem suam, quae nil iuvat ad pacem, quam quaesiverunt. Thom. a Kempis, de Imitat. Christi lib. 1. cap. 6. Cumque hominis adpetitus sit infinitus, nec tamen ad vere infinitum, propter innatum errorem tendat inde non solum sufficit ei praedium unum, nec civitas una, nec regnum unum, et adeo non satiatur, ut nec ei mundus unus sit satis. Quodque Alexander Magnus doluerit, cum non quiret ex hoc mundo transferri ad subiungandos Democriti mundos; haec cupiditas nemini non inest.
Idcirco sane, quodnam et quotuplex verum bonum sit? scire omnium interest perquam maxume.
Simpliciter et absolute Summum Bonum, aliud haud esse potest, quam Consortium Divinae Naturae, 2. Petri. cap. 1. v. 4. Seu fruitio et participatio Dei Keckerman. System. Theol. lib. 1. cap. 1. ad fin. adde Alcinoi. Inst. de doctrin. Platon. cap. 20. ibique Carpentarii commentar. Qui quippe unicus, vere et per essentiam bonus, ipsaque bonitas exsistit. Matth. cap. 19. vers. 7. Marc. 10. vers. 18. Lucae, 18. vers. 19. B. Thomas. part. 1. quaest. 6. Sebastian. Franckh. paradox. 4. Desiderius Dialogus, part. 1. cap. 16. Thomas a Iesu, tractat. de contemplat. divin. Irb. 4. cap. 6. ac in quo omnia quae beatitudo continere videtur, unitissime unita inveniuntur, vide hac de re omnino Boetium. lib. 3. de consolat. pros. 10. Hieron. Savonarolam, in solatio itineris sui. lib. 1. ad fin. Weigel. de vitâ beatâ. cap. 11. 13. et seqq. et in Post illa Dominic. Iubilate, ad fin. Louys Guyon. tom. 3. des diverses lecons lib. 1. cap. 4. Qui item, cum sit ipsum esse, totam rationem essendi, rerumque omniumque perfectiones continebit. B. Thomas, part. 1. quaest. 4. Ac eius gratiâ (sive ut ad ipsum respiciant, ab eoque dependeant) condita sunt universa. Proverb. 16. Hominis perfectio seu beatitudo, non in multitudine, seu particularitate bonorum externorum invenitur; sed ab intra, in summo unico Bono eadem est exspectanda atque possidenda. Ubi Deus, ibi caelum Kempis. 3. caep. ult. Quis est mihi in caelis, et tecum neminem volo in terra. Mihi bonum est, me adhaerere Deo. Psalm. 73. vers. 25. et ult. Illudque bonum externum, cum extra hominem situm sit, nec eum faciat felicem, Fortuna vocari meretur; quae suo more potest esse tam prospera, quam adversa, tam noxia, quam utilis, pro diversitate utentis. vide Weigel. de vitâ beaet. cap. 1. ad fin. et cap. 2. per tot. Salus, talis status est, quo quis omnium bonorum possidet summum, eoque fruitur: namque qui ipsum
possidet summum, is utique (et longe quidem exactius) omnibus perfruitur bonis, quae summo subsunt. Cum igitur summum bonum, sit ipse rerum et bonorum omnium scaturigo, et conditor Deus. (utpote, qui ut maxime ens, etiam omnis entis causa est; quique prima causa exsistit exemplaris, omnium rerum. B. Thomas, 1. part. quaest. 44.) Adparet, in nullo alio haberi posse omnium bonorum possessionem, quam in Deo Opt. Max. solo. Quamobrem illi inhaerere, eoque frui, id est, quod nuncupamus salutem veram. Hocque est quod Ethic. lib. 10. Aristoteles dicit: Felicitatis vitam superare hominis naturam; non enim quô homo est, ita vivere, sed quô est quid in ipso divinum. Et etiam legitur Ethicorum lib. 1. Si igitur, et aliquid aliud est Deorum munus hominibus, consentaneum est rationi, et felicitatem a diis ipsis dari. Quibus palam audire licet, rectum humanae beatitudinis iter, non aliunde, quam supercaelestium dono innotescere simul et dari nobis. Paul. Ricius. de caelaest. aegricultur. lib. 1. Sic Mercurius Trismegistus, lib. 6. Bonum in nullo est, nisi in solo Deo; potius vero bonum est, ipse Deus semper vacuum nihil est ipso aut ab eo desertum. Refertur ab Antonio Panormitâ. lib. 1. num. 31. apophtegma Alphonsi Aragonum Regis: Animum hominis a Deo profectum, non prius conquiescere, quam eo rediret, unde profectus esset. Esse procul dubio animum nostrum, Dei et aeternitatis capacem; propterea neque impleri, neque satiari posse iis rebus, quae fluxae et incertae essent; sed Deum ipsum, veluti naturalem sedem, et suum quodammodo perfectum appetere bonum etc. Non possumus alio bono satiari; quia ad eafruenda principaliter non sumus creati. Scholastici Theologi, hâc de re ita rationantur: Beatitudo est summum bonum, quo obtento, adpetitus satiatur. Namque beatitudinem miseriae opponi. Ergo perfectam beatitudinem omnem miseriam excludere, et defectum. At si non esset summum bonum, haut excluderet omnem defectum boni: quia omne bonum quod est infra summum bonum, habet in se defe ctum alicuius boni, ac proinde non potest perfecte satiare adpetitum. Praeterea dicunt, beatitudinem obiectivam, esse bonum illud, cuius possessione beati efficiamur: Formalem esse ipsam illius boni possessionem. Huiusque formalis beatitudinis obiectum, nil praeter solum Deum esse. vide Martin. Becanum, Scholast. Theol. part. 2. tom. 1. tr. 1. quaest. 1. Idem hoc, non uno loco deducit Eccardus: (In der andern Predigt auff Mariae Himmelfahrt) Ein Heilig sprach/und hat zu Gott/ Mein Gott und alle Ding Als ob er sagte: Du bist allein mein Gott/ in dem ich alle Ding hab/die ich such oder begehr. Iiem: Wenn ein ieglich dinglang auß seiner statt ist so verdirbt es/wirff den Vogel herab in das Wasser/er ertrinckt. Wirff den Fisch in den Lufft/er verdirbt. Der Fisch
in dem Wasser geboren/ Wasser ist sein Natur. Bistu auß Gott geboren/ wilen leben ausser Gott/warlich du stirbst. Ist dein vbung zergänglich ich glaub nimmer daß du seyest geistlich. Ist dein Leben geistlich/ so ist auch dein übung Göttlich /etc. Item, (in der Predigt auff Sambstag nach Mitfasten) alle Creaturen tragen in ihnen bitterkeit. Es ist wol wahr / daß alle Creaturen tragen in ihnen etwas Trostes / aber als oben abgefeimet (oder abgeschaumet) diß ist alles Saamen mit einander in Gott/was guts in allen Creaturen gesein mag. Davon stehet geschrieben in der Weißheit Buch: Mit dirkompt mein Seel in alles gut/ vnd der Trost ist von Gott: Aber der Trost der Creaturen ist nicht gantz/ wann er trägt in ihm ein Mangel/vnd vermischung. Aber Gottes troft ist lauter/vnd ohne vermischung /etc. Item, (auff S. Dominic. Tag) was ist gut? daß sich gemeinet; den heissen wir ein guten Menschen /der Gemein vnd Rutz ist. Gott ist das aller gemeinest / kein ding gemeinet sich von dem seinen: Wann alle Creaturen von ihn selber nicht seind / was sie gemeinet/das haben sie von eim andern/ sie geben sich auch nicht selb. Die Sonn gibt ihren schein /vnd bleibt doch da stehende. Aber Gott der gemeinet das sein: vnd in allen den Gaaben die er gibt / so gibt er sich selber je zu ersten /etc. Deus nostra requies est Didac. Stella, de amore Dei, meditat. 12. nec anima nostra placatur, ullâve in re requiem habet, nisi in Deo, suo centro. Stella ibid. meditat. 10. In Deo super omnia dona et bona requiescendum, Kempis, 3. cap. 21. At qui sensuum delitiis incumbit solisque terrenis pascitur umbraculis, parvulus non solum et caecutiens est oppido mente, sed et corpore quidem effigiem gerens humanam, animo expressam pecudis imaginem refert; quemadmodum divina illa et Davidica Oracula clamant; Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Et illud: Homo qui in honore non commoratur, assimulatus est iumentis. Psalm. 31. et 48. Paulus Ricius, in comment. in Psalm. Beaetus Vir. in princ. apud Pistor. tom. 1. artis Cabalist. fol. 199. In solâ Trinitate, quae auctor est omnium, bonitas substantialiter inest; ceteri vero accidentem eam ac decidentem habent, et tunc in beatitudine sunt, cum de sanctitate ac sapientia, et de ipsâ Divinitate participant. Origenes Periarchon. lib. 1. cap. 6. Deus equidem maxume unus est: Card Bellarmin. 1. de Christo. cap. 3. in eoque unitas transcentalis, non numerica exsistit; adeo ut Deus et unus convertantur, seu pro eodem sumantur. Drusius, ad diff. loc. Exod. cap. 47. Sed tamen, cum agnoscamus unum Deum in Trinitate, certe eadem est numero bonitas Patris et Filii: hic namque illius recte imago adpellatur, quia neque aliunde est, nisi ex ipsâ principali bonitate. Vide Origen. ibid. lib. 1. cap. 2. Hinc Sapient. 7. Filius dicitur imago bonitatis. Bellarminus, 1. de Christo cap. 8.
fol. 105. col. 1. Ita itidem de Spiritu Sancto praedicatur. Psalm. 142. Spiritus tuus bonus, deducat me in terram rectam. Haecce vero bonitas Dei, incomprehensibilis est. Etenim, si quid illud est, quod sentire vel intelligere de Deo potuerimus, multis longe modis, eum meliorem esse ab eo quod sentimus, necesse est credi. Origen ibid. lib. 1. cap. 1. fol. m. 422. Ac laudat idem Philocaliae, cap. 15. Platonis de primo et summo bono pronuntiatum qui ait, explicari non posse primum bonum, sed ex multâ consuetudine repente ingenerari, veluti ab igni desiliente lumen in animâ accensum. Cumque homo infinitae cuiuspiam causae soboles sit, non Solis et terrae tantunt (quomodo enim Sol potuisset largiri infinitum discursum homini supra ipsum Solem, si tota humana anima, spiritus foret a Sole generatus) sana non vana imaginatio est, (licet ita Aristoteles putet) tanta superexcogitare in altum, sed potius cum Trismegisto censere, bestialitatem esse, animam vilificare, et curvare deorsum ad ima et pauca. Sapientes ergo plerique, considerantes hominem totâ terrâ, rebusque eius satiari non posse, modum investigarunt, erigendi se ad primam causam per religionem, omniaque mundi bona tamquam exigua et inania desideriis ipsorum, spreverunt. Quod autem Aristoteles alicubi dicit, Deum cum hominibus amicitiam non habere; quoniam non est proportio finiti ad infinitum: Maiestatem, non bonitatem Dei consideravit. Thomas Campanella, de sensu rerum, lib. 2. cap. 25. Rectius Cabalistae: qui monent, ut ab obiecto praesente, per medium suum, exterior sensus transeat in sensionem interiorem, et illa in imaginationem, et imaginatio in existimationem, et existimatio in rationem, et ratio in intellectum, et intellectus in mentem, et mens in lucem, quae illuminat hominem, et corripit in se illuminatum; hocque Deificationem indigitare solent. Iohann. Reuchlin. de art. Cabalist. lib. 5. fol. m. 615. Nec aliud est veterum Theologia contemplativa; quae docet, oportere hominem omnem supertransire creaturam, et se ipsum perfecte deserere, ac in excessu mentis stare, et videre omnium conditorem, cum creaturis nil simile habere. Et nisi homo sit in spiritu elevatus, et ab omnibus creaturis liberatus, ac Deo totus unitus, quicquid scit, quicquid etiam habet, non magni ponderis esse, putant. Quicquid Deus non est; nihil esse, et pro nihilo computari debere. Ideo paucos inveniri contemplativos; quia pauci sciunt se a perituris et creaturis ad plenum sequestrari: magnamque differentiam esse, saoientiâ illuminati et devoti viri; et scientia literati atque studiosi Clerici Kempis de imitat. Christi. lib. 3. cap. 31. Iohann Arnd. dum viveret patris mihi loco colendus, traectat. de unione credent. cum Christo. cap. 10. Vatietate quidem mundus animum delectat, sed non quietat; siquidem non tam multa homo terrenis deditus
videt, quln plura videre concupiscat etc. Te Domine si posse dero, nil moror caelum et terram. Et haec est quies animae, satietas mentis, et vita aeterna. Hinc praeclara illa vox: Apud te Domine est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen etc. Et ita capio, quod habet Seraphin. Fit manus, Speculi intern. cap. 10. ad fin. cum dicit: Nisi similem aequalemve se faciat homo Deo, numquam posse illum cognoscere. Hominem se aequalem Deo debere facere in omnipotentiâ, fieri posse omniscium, omnisapientem etc. Itidem idem hoc urget Petrus Bungius, de Numeror. Myster. num. 3. dum ait: Qui aguntur spiritu Dei, hi filti Dei sunt. Pulsat assidue animum nostrum Spiritus motor, si admittamus, statim Deopleni per orbem religionis ad Dominum reportamur, in eo semper vitam possessuri, in quo et semper, antequam fieremus, vita fuimus. Haec est hominis vera felicitas, ad quam religio nos promovet, dirigit et impellit. Est et his consona, Areopagitica Philosophia: ita enim Dionysius, cap. 1. de divin. nominibus scribit: Divinum Boni nomen, universos omnium auctoris progressus explicat. Item, eod. lib. cap. 4. Bonum est, ex quo omnia constiterunt, et a quo, quasi causâ perfectâ, in lucem prolata sunt, et in quo omnia consistunt, quasi in fundo, quod capit omnia, custodiantur, atque capiantur, ad quam omnia convertuntur, quasi ad suum quidque finem: et quod omnia adpetunt; ea quidem quae mente et ratione praedita sunt, cognitione; ea autem, quae sensum habent, iudicio sensus; quae vero sensu vacant, insito motu vitalis adpetitionis; quae vitae expertia sunt, et tantummodo statum habent, vi quâdam, quâ ad folam essentiae communionem sunt apta. Ita ipsam essentiam divinam, appellat bonitatem; quod hoc ipso quod bonum est, ut bonum perse, et essetiâ suâ, in ea quae sunt omnia, bonitatem diffundat. Ita quae sunt Caelestis Hierarchiae omnia, purificationes Angelis dignissimae, divinae illustrationes, totiusque Angelicae perfectionis efficientia; a bonitate, quae omnium causa est et fons, proficiscuntur etc Ex hoc bono lumen esse ait, imaginem honitatis. Indeque lucis nomine, ipsum bonum celebrari, quasi in imagine primum exemplar expressum. Ita lucem spiritalem dicit bonum, quod superat omnem lucem, quod quasi radius fontis, lucisque manans effusio, mentem omnem quae mundum superat, quae circum mundum est, et quae in mundo versatur, ex suâ plenitudine illustret; omnesque mentis earum facultates renovet, omnes contineat suo complexu etc. Hoc idem summum bonum, laudari a Theologis ait, et ut pulchrum, et ut pulchritudo: ut amor et quod amandum est; et aliis divinis nominibus, quae digna sunt pulchritudine, quae effectrix pulchritudinis et venusta est. Hanc se lucis instar, omnibus cum fulgore immittere pulchritudinis effectrices, primi
radii, effusiones: quod que ad se ka/lei, id est, vocet omnia, ex eo ka/llos, seu pulchritudinem dici, et tota in totis in se colligere. Itaque pulchrum idem esse quod bonum; cum pulchrum et bonum, quâvis de causa omnia expetant: nec quicquam sit eorum quae sunt, quod boni, et eius quod pulchrum est, non particeps exsistat. Hoc porto quod pulchrum et bonum est, ex petendum, amandum, diligendumque omnibus esse: ac propter ipsum, eius que causâ, et ab inferioribus superiora, melioraque relationis, conversionisque vi, ac nomine diligi, et societatis causâ, paria a paribus, prospiciendique ac consulendi causâ, inferiora a praestantioribus; et a se ipso quodque, conservandi sui causâ amari: quaeque faciant ac velint, eius quod pulchrum est, et boni cupiditate ductâ, et facere et velle omnia. Atque hoc amoris verbum, vim habere faciendi unum et colligandi, praestantique modo res inter se miscendi, quae in pulchro et bono, propter pulchrum ac bonum, ante consistit, atque ex bono ac pulchro, pulchri bonique causâ manat; continereque paria communi inter se coniunctione, et superiora ad inferiorum procurationem impellere, inferioraque cum superioribus, conversione corroborare. Eodem etiam modo, de Amore Kempisius ratiocinatur, lib. 3. caep. 5. quem vide. Exinde adparet, quo intuitu Origenes lib. 2. periarchon. cap. 5. dicat: Bonitatem genus esse virtutum, species vero generis, iustitiam vel sanctitatem. Docet etiam S. Dionys. cap. 4. de caelest. Hierarch. Esse hocomnium causae etr bonitatis, quae ad omnia pertinet proprium; naturas ad sui communionem vocare, ut cuiusque captus, modusque postulat etc. Sicque lib. de divin. nomin. cap. 4. ad fin. concludit: Bonum, esse reverâ admirabile, ut principium, finisque omnium, ut eorum quae sunt complexus; ut speciei formaeque eorum, quae non sunt efficiens: ut bonorum omniuâ causa, ut mali nullius causa, ut providentia et bonitas perfecta; quae que tam ea quae sunt, quam quae non sunt, superat: et ma.la bona facit, suique privationem. Omnibus expetendum, amandum et diligendum. Subiungere hîc lubet, arcanam et vere mysticam Philosophiam, Philonic Iudaei, qui lib. 2. de Cherubim. m. fol. 86. etc. sic scribit. Quin et doctius quiddam audivisse memini a meâ animâ, quae nonnumquam divino Spiritu correpta, solet ne sibi quidem nota prodere oracula: quod si reminisci potero, dicam. Dicebat autem mihi: Secundum unicum illum verum Deum, esse duas supremas, primariasque potestates, bonitatem et potentiam. Et bonitate quidem universa esse condita; potentiâ vero creaturas omnes gubernari: Tertium vero conciliatorem amborum, medium esse, sermonem sive rationem. Hoc enim sermone, Deum et bonum esse, et principem: itaque harum duarum potestatum, principatus, bonitatisque, haec Cherubim esse symbola; sermonis vero flammeu???
gladium etc. Et mox: Proinde utriusque Cherubim, ô mens, formam excipe non adulterinam, ut de causae summae bonitate ac principatu, evidenter edocta, fructum capias felicem: mox enim cognosces, immortalium illarum potentiarum coniunctionem, contemperationemque; quatenus Deus bonus est, elucente nihilominus maiestate, quatenus Princeps, eminente hîc quoque bonitate. Ut virtutes quae inde nascuntur adquiras, humanitatem, pietatemque; neque prosperitate insolescens, memor illius Maiestatis Regiae; neque in adversitatibus desperans, affulgente spe meliorum, per bonitatem magni, benignique Dei. Igneus autem, ideo gladius dicitur, quia requiritur hîc, una cum actionibus sermo servens, et igneus, qui numquam moveri desinit, properans semper expetendo bona, fugiendoque contrariae Annon vides, quod et sapiens ille Abraham, quando incepit iuxta Deum metiri omnia, nihil creaturae tribuens; accipit ad ignei gladii similitudinem, ignem et gladium: cupiens resecare ac exurere, quicquid mortale habebat, ut expeditâ cogitatione sublimis ad Deum evolaret. Porro, cum Deus solus, summaeque bonus sit; subsequitur, omnia ad eundem, tamquam ad finem ultimum, esse referenda. Ipse est merces nostra multa valde, Genes. 15. v. 1. Galatin. de arcan. Cathol. verit. lib. 12. cap. 7. Deus debet esse finis supremus, et ultimatus eius, qui vere desiderat esse beatus: ac si se ipsum in aliquo quis quaerit, statim in se deficit et arescit. Sic singula sunt consideranda, sicut ex summo bono manantia, et ideo ad Deum, tamquam ad suam origenem, cuncta sunt reducenda etc. vide Thom. a Kempis, 3. de imitat. Christi cap. 9. Universa propter se ipsum Dominus operatus est, Proverb. 16. vers. 4. Divina bonitas est sinis omnium rerum: et finis creaturae, est consecutio suae perfectionis, quae consistit in participatione perfectionis Dei. B. Thomas, part. 1. quaest. 44. art. 4. et quaest. 65. art. 2. et idem 1. 2. quaest. 1. et seqq. Omnis vero unitionis et adhaerentiae ratio, dilectio est et amor Paul Ricius, de caelest. agricultur. lib. 3. a princ. At item Deus mere, solumque propter se est amandus. Pulchre Nicolaus von Dinckelspiel (tractat. von der Liebe Gottes / cap. 7.) die Menschen seind lebendig Todt/die da Gott nicht vmb sonst lieb haben /etc. Ich hab ihn lieb / vnd dien ihm auch nicht vmb sein Himmelreich; Ich will ihm dienen vnd will ihn lieb haben von sein selbswegen will er mir darüber geben das Himmelreich das mag er wol thun. Divine Eccardus, (in der Predigt auff S. Sebast. Tag) der Gerecht sucht nichts in seinen Wercken Wann die da icht suchen in ihren Wercken/das seind alles Knecht und Mietling: oder die umb kein warumb wirckent / wes sey umb Seeligkeit/oder umb ewt ges Leben/oder umb Himmelreich/oder was es seye/ in Zeit oder in Ewigkeit die seind alle nicht gerecht. Und darumb/ wiltu
eingebildetsein / vnd vbergebilder / in die Gerechtigkeit / so meine nichts nicht in deinen Wercken/vnd einbilde auch kein warumb in dich/weder in Zeit noch in Ewigkeit / weder Lohn / noch Seligkeit / weder diß noch das. Vnd darumb ???eiltu leben vnnd das deine Werck leben/so mustu allen dingen Todt sein / vnd zu nicht werden etc. Deß Gerechten Lohn ist Gott selber. In den Gerechten soll kein ding wircken / wann allein Gott/ etc. Idem, (auff den ersten Sontag nach den H. Treyfaltigkeit) Ausser dem innersten grund soltu wircken all deine Werck / ohn alles warumb. Ich sprich / warlich alldieweil daß du deine Werck vmb Himmelreich wirckest / oder vmb dein ewige Seeligkeit von aussen zu / so ist dir warlich vn recht. Mann mag dich aber wolleyden / doch ist es das beste nicht. Wer Gott sucher in Weise der nimbt die Weiß / vnnd lasset Gott/ der in der Weiß verborgen ist etc. vide omnino eundem, in der Predig auff S. Barnabas Tag. In der Taulerischen Postill/ Anno 1522. zu Basel getruckt / fol. 277. Item, in der andern Predigt/ aufs Mariae Magdalenae Tag fol. 282. Ac quoque in der Nachfolg deß armen Lebens Christi/ lib. 1. cap. 31. fol. 13. Adde Theologiam Germanicam, cap. 10. et 36. In eundem sensum Seraphinus Firmanus, tractat. de discret ione, cap. 13. scribit: Argumentum quod quis perfectum sui ipsius odium sit adeptus, Deique perfectum amorem, illud est; si quis nec tantillum proprium respiciat commodum, nedum corporis, sed et Spiritus; nedum temporis, sed et aeternitatis. Ac vera docet discretio, perfectum amorem, non quaerere praemium aliud, quam pure obsequi Dei voluntati; gratamque ita habere privationem atque posse ssionem: si etenim vel Moyses, vel Paulus, mercedem respexissent, nun quam petiissent; ille e libro deleri electorum, iste anathema esse Christo: qui summae fuit actus discretionis; cum se ipsum nihilo redigere ad Dei gloriam, sit quam maxime rationi consentaneum. Idem in speculo intervo, cap. 3. a princip. quot numero sunt, qui peccatum derelinquunt, ne aliquod Deus illis immittat infortunium, in personâ, re, vel familiâ; et etiam ne gehennam incidant. Hâcque de causâ, nedum mala dimittunt, sed et Templis accurrunt, et Stationibus seu Indulgentiis captendis, multasque Eleemosinas elargiuntur. Haudquaquam tamen Deo possunt esse grati; cum malo more supersedeant ex timore, eandemque asservent voluntatem, quam operi mandarent, ni adesset poena. Auctor libri von der Gelassenheit, Es solte allein Willen vor allem unserm Leben schweben / unnd nicht gunst oder liebe unserer Seelen. Dann die ienigen/ so etwas thun oder lassen/ nicht umb Gottes Willen / sondern daß sie nicht gestraffe werden / oder verdampt / die förchten ihrer Haut/ unnd der Straffe: aber Gottförchten sie nicht/wegen seiner Gerechtigkeit. Ruhn muß gimst liebe/zunergung zu
vnserer Seele ersterben / so wir vnsere Seel in Gottes Gnade zuhaben/ vnd zubehalten gedencken. Allhier sihe wie groß von nöchen vns Christus ist daß er alle vnsere Sünde vnd Gebrechen trage/büsse rnd bessere: das ist/daß er das Recht vnd Reich der Sünden vnd deß Todts breche. Ich wüste keinen Trost / wann ich Gottes Barmhertzigkeit nicht wüste: dann es ist wahr/welcher seine Seel liebet/der verderbt sie vnd ist als ein lebendig Korn/das ohne frucht bleibet Subiungi potest, Frider. Mockel. amicus meus, in eleg. sua de praemiis, dissert. num 8. et seq. Item ego, lib. 2. polit. cap. 2. num. 1. vers. 1. Ex hisce tandem liquet, quam stulti sint ex malo qui lucrum sperant, qui praeter, vel contra Deum aliquid quaerunt:
Si - - -
Pendent ab uno cuncta commoda Numine,
Uno ecquis usquam vivit illo stultior,
Qui se boni ullius futurum compotem,
Boni omnis ipso auctore spreto, somniat?
ut in Epigramm. Th. Beza canit.
Ad metam hanc, in Statu integritatis, hominem sua duxisset natura; quae conditoris excellentiam, pulchertimâ quadam similitudine exprimebat, et inde hominem Deo arctissime coniungebat.
Verum ab Adamo (in quo omnes peccârunt) reatus et mots (quae est reorum poena, summique illius privatio boni) in omnes quoque pervasit. Et nos ergo omni bono, felicitate que privati; tam in temporales, quam aeternas miserias et cruciatus, quibus nil felicitatis est admixtum, digni sumus ut praecipitatemur. Iacob. Martini, Metaphys. lib. 2. exercit. 6. th. 7. adde Dn. Iohan. Arnd. de unione credent cap. 3. a princ. Es mag der Seelen / so von Gott verlassen/nichts zum Leben vereinigt werden nichts zu gutem dienen nichts zum heyl wircken Staupitz, in der Nachfolg deß willigen sterbens Christi /cap. 2. Et inde mors est praeter accontra naturam: Boucardus, tractat. de anima, part. 6. theorem. 1. et 3. cupitque anima separata iterum corpori uniti. Idem, theor. 11. Paulus Ricius, lib. 1. de caelesti agriculturâ: Scito, cum primae vus ille parens, divinum consortium, eiusque adhaerentiam delinquendo amiserit, terrenisque inhaeserit illecebris, mox caelesti Draconi, et terreni orbis potestati, (quam sacra eloquia Principem huius mundi vocant) factus est obnoxius. Tritum siquidem est ore sapientum, quod solus sapiens, qui sublimioribus et supercaelestibus principiis adhaeret, dominabitur astris: qui autem superna illa numina deserit, deseritur et ipse; ac ideo cum impellunt, et suppeditant astra: quapropter et eius seminariam massam, terrenae concupiscentiae fomite contaminari, et versatili
siderum gladio sauciari oportuit. Et paulo post: Bifariam ergo primi parentis praevaricatio abstulit et turbavit aeternam humani generis salutem, Primo, quod ipse, quem prae ceteris mortalibus decebat se exhibere mediatorem, factus praevaricator, se ipsum et universum genus hominum, caelesti orbavit parente et salvatore. Secundo, quod totam posteritatem, servam fecerit peccati, et huius Mundi Principi, caelestibusque elementis reddiderit obnoxiam: quo factum erat, ut universa hominum multitudo, nullo unquam studio, nullâ potentiâ et vi, ab exsecrando Idolorum et Daemonum cultu avocari, et divelli potuerit. Homo, ut iam dixi supra, conditus fuit, appetitque quietem, sed peccato incidit, propagatque turbas, et divisiones. Quod pulchre explicat Franciscus Arias, in exercitio dipino, de praesentiâ Dei, cap. 6. Hominem, ait, eo fine conditum constat, ut in hâc vitâ Deo firmissime coniungeretur, per contemplationem et amorem; in alterâ vero caelesti, per claram visionem. Postquam autem per peccatum se a Deo separavit, et ad creaturas convertit, quietem suam quaerere coepit in ipsis; nec tamen unquam invenit: quia propter illas conditus non fuit, sed nec earum ulla, cupiditatem eius potuit explere. Unde factum est, ut cogitationes suas et desideria, nunc in hanc, nunc in illam transferens, lapsus sit in magnam cordis instabilitatem, quam deplorat Propheta. Ieremias, dicens: Thren. 1. Peccatum peccavit Hier usalem, propterea instabilis est facta, erraus ab uno loco in alium: ac in animâ quidem, variis rerum terrenarum cupiditatibus, in corpore crebris exiliis, et incarcerationibus divexata. Atque hinc mox consecuta est divisio cordis, etc. Sane non tantum a Deo hominum avellit peccatum, sed et Spiritus S. aditum praecludit; ac cum Diabolo unit. Anima peccatorum avulsa est a verâ luce, quiete, et gaudio; optat quidem etiam anima damnata lucem, verum extra Deum nulla est lux, sed tenebrae perpetuae et horrendae: optabit quidem quietem, sed extra Deum nulla est quies, verum horror et terror etc. Arnd. de unione credent. cap. 15. Perfectio hominis est unio cum Deo, in eoque (ut modo supra dixi) summa exsistit beatitudo. Extrema vicissim miseria est, avulsio a Deo. Huic nemo mederi potest, nisi causâ mali sublatâ, expiataque. Reatus poenae, effectus est peccati. Et qui peccat, incurrit poenam, non solum a Deo, verum et a se ipso; per conscientiae remorsum. Et peccatum mortale, quantum dese, inducit reatum aeternae poenae; cumque peccator finem constituat in peccato, voluntatem in aeternum peccandi: ideoque in aeternum punitur. S. Thomas, in sum. 1. 2. quaest. 87. art. 1. et 3. Et B. Gregorius, dialogor. lib. 4. cap. 44. ad illam quaestionem: Quomodo iustum sit, ut culpa, quae cum
fine perpetrata est, sine fine puniatur? Respondit: Hoc recte diceretur, si districtus iudex, non corda hommum, sed facta pensaret. Iniquienim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt etc. Tractat it dem de hoc primorum parentum nostrorum peccato, idem Thomas, 2. 2. quaest. 164. et ait: Sicut rebellio carnalis adpetitus ad spiritum, est poena peccati primorum parentum: ita et mors, ac omnes corporales defectus. Mors est naturalis, propter conditionem materiae: poenalis, propter amissionem doni praeservantis a morte.
Id quod etiam omnibus hominibus evenisset; nisi reconciliati iterum fuissemus, iustique constitueremur, per mortem ac oboedientiam Filii Dei. Romanor. 5. v. 12. et 19. Sane peccatum originale nos ita depravavit, ut necessaria fuerit generatio nova, parens novus, scilicet Christus, Staupitz, in der Nachfolgung / cap. 3. In hoc reperimus, quicquid amisimus in Adamo, Val. Weigel. §. 1. deß Gebetbüchlins (qui liber, totus fere insertus est, part. 2. Dn. Iohan. Arnd. vom wahren Christenthumb. cap. 34.) Is sanctificatio est, sine quâ nemo vidit faciem Dei: Is redemptor et pretium; is omnia, ut qui omnia propter eum dimiserit, unum inveniat pro omnibus: et possit libere clamare: Pars mea Dominus! Ierem. Thren. cap. 3. pers. 24. Illum si quis diligit, ad eum veniet, habitabitque apud eum Trinitas Sacro- sancta. Iohan. 14. v. 23. et 26. Et sic mens hominis Christiani, novam accipit formam, ac spiritu Dei informatur quasi: ratione cuius non amplius dicitur animalis homo, sed spiritualis; internus homo, nova creatura, Helisae. Roslin. de operae Dei creaetionis. th. 118. et seqq. De Mysterio redemptionis, ita origenes scribit, 1. periarchon. cap. 2. a princ. Non aliud est mors, quam e vita discedere; et utique non esset consequens, ut ea, quae semel ad vivendum fuerant procreata a Deo, penitus deperitent. Oportuit autem mortem esse talem virtutem, quae futuram dissolveret mortem, et esset resurrectio in Domino ac Salvatote nostro; quae resurtectio in ipsâ Dei sapientiâ, et verbo, ac vitâ consisteret. Franciscus Costerus, in enchiridio edit. An. 93. fol. 295. Causa meritoria iustificationis Impii, nulla prorsus est, vel in ipso impio, vel in ullis aliis; seu viventibus hominibus, seu sanctis in caelo cum Christo regnantibus, quia peccatum non, nisi per infimtum meritum deleripotest. Quod infinitum meritum, in solis Christi operibus, et perpessionibus cernitur, ob infinitam personae divinae dignitatem non autem in ullâ actione, aut merito creaturae. Iacob. Schalling. in Philosophiâ transnaturali, section. 5. fol. m. 27. et seq. Immutabilem, a)lhsqagasqi/an perdere nequit Satanas, et annihilare; quia Spiritus Iehovae, qui supra, per, et in essentiam omnem procedit, numquam
retrocedit; ut eius voluntati quis resistat. Interim perdidit Satanas, et suam et hominis exsplendescentem, acceptamque bonitatem, sive usum (aptitudinem ad suum cuiusque finem) adeoque se pariter et illum reddidit mutilem: nisi regnantis potenter Iesu scintilis, Hoc est, nativae hominum conscientiae succurrat, uniaturque, gratiâ regenerantis, ac novum praestantis usum, seu bonitatem. Pulcherrime Ricius, lib. 1. caelest. agricultur. fol. m. 36. ac multis seqq. usque 44 ubi demonstrat, non posse hominem iungi cum Deo, nisi per hominem mediatorem: nec dari personalem humanae naturae unionem cum naturâ divinâ; nisi in uno tantum individuo generis humani. Unio Dei cum homine, creationis fuit finis, quae per lapsum soluta; per redemptionem iterum est restituta, hancque unionem credentium, mediante Christo Iesu, Ecclesiae capite, late deducit per plurima membra, Iohann. Arnd. tractat. hât de re singulari. De unione nostra cum Deo, ac quomodo cum Christo unifiamus, passim multa et divina habet Gaudier, et Societ. Iesu, in tractat. sing. de praesenti â Dei, praesert cap. 10. Perfectio nostra consistit in unione cum Deo. Alvar. Paz. e Societat. Iesu, de vitâ spirituali, pag. 8. Quo intuitu Martinus Lutherus dicit, in Psalm. 4. Fides est radius quidam divinitatis, in cor credentis infusus. Athanasius, ad Serapionem, Ubicumque dicimur participes Christi, Dei etiam participes dicimut: constat igitur unguentum, quo imbuti sumus, et sigillum, quo signati sumus, non esse naturae rerum conditarum; sed Filii, ob Spiritum, qui in eo est, qui nos cooptat Patri. Et ii, in quibus est Spirtus, deificantur. Quod si ille deificat, ambiguum non esse potest, quin huius natura, Dei sit natura. Sic et, non uno loco dicit Augustinus: Fides tua de Christo, Christus est in corde tuo. Divine (ac sublimiori modo, et hyperbolice aliquantum) hâc de nostrâ cum Deo coniunctione, Seraphin. Firmanus, ad fin. problem. fol. m. 197. etc. Si desideras, tibi innuam, inquit ille, quae sit omnium basis ac fundamentum mirabilium, quae operatur Deus, in Sanctis suis. Dico, Dominum nostrum Iesum Christum, verum Deum, pro nobis hominem factum, cum ad operis sui consummationem deveniret, suo ultimo in Testamento, quando cum lacrumis orans Patrem, suos illi commendabat discipulos, dixisse: Pater sancterogo, ut sint unum, sicut et nos. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu pater in me, et ego in te:ut et ipsi in nobis unum sint etc. (Sed aliter interpretatur hoc dictum historia Tripartita, lib. 4. cap. 24. ad finem.) Desine iam, ô anima mea, demirari copiosa, discipulis in adventu Patacleti concessa charismata. Variis enim loqui linguis, et prophetare, et
infirmos sanare, parum conferunt; quin et huiusmodi conceduntur reprobis munera. Hinc autem obstupescere necesse est, quî fieri possit, ut uniatur creatura creatori, eâ ratione, quâ ipse sibi unitur: illeque idem Spiritus, qui tam perfecte Patrem unit et Filium, ut uniti et unitio eadem sint essentiâ; animas quoque nostras Deo coniungat, in Deumque transformet: in Deoque vivere faciat, vitâ non iam mutabili, sed immutabili, qualis est ipse Deus. Contemplare modum istius unionis; videbisque illam modi nesciam: metire hanc transformationem; inveniesque sine mensurâ. quo vero est magis immensa, eo est et verior. Si hoc non credis, vaeh tibil bene etenim Christiani non aliud te habere ostendis, quam nuncupationem. Plane vero, si Christum fateris, vere esse Deum et Hominem, quare videatur tibi esse impossibile, Hominem fieri Deum, et vere esse Hominem? Quin imo, hâc tantum de causa, factus est Deus Homo, ut Homo in illo fieri possit Deus; fraterque esse Christi, et cohaeres et amicus. Hocque e stupendo, ac singulari miraculo, qui est Deus Homo; educta sunt universa et antiqua, et recentiora miracula: infinitaque id genus, et maiora educi possent; numquam autem quispiam hominum, quicquam patrasset miri, ni divinae participasset unioni; quae adimpleta est in Christo Iesu. Dicerene velis, hanc esse unitionem, qua lis animae intercedit et corpori? Immo immense est maior. Dicerene velis: Creaturam, cum creatori unitur, creaturam desinere esse, fierique creatorem? Immo ipsa est creatura: neque tamen minus est creatori unita; quod iam non in seipsâ sit, neque operetur, qualis in se; sed vivit, operaturque in creatore: in ipsâque vivit, et operator creator (hocque est, quod dicitur. 1. Corint h. 6. qui adhaeret Deo, unus Spiritus est cum illo.) Eheu anima, ne distringaris huius indagandae unionis tationi, sed vaca semper laudibus creatoris tui. Interim otiose non habebis, cum patefacta habeas domini tui vulnera, in mysticae huius unitionis testimonium. Hîc nidum colloca tuum, hûc transfer cogitationes tuas omnes, hoc solum te iuvat meditari etc. Sed haec omnia intelligenda sunt de gratiosâ inhabitatione, non essentiali: nec est quod quis putet, pios in Deum mutari, ut phanatici et vetusti haeretici, qui se liberos Spiritus indigitaverunt, Freye Geister/ (quorum non uno loco in scriptis suis B. Rusbrochius, et etiam Iohann. Nider. in Formicario, mentionem facit) iam olim senserunt. Sed ex super abundanti gaudio atque affectu, loquuntur sancti et pii, nec sua metiuntur ad Regulas Logicorum. Nec intermittere quoque possum, quin addam considerationem pii Eccardi, (quae habetur, in der ersten Predigt auff den H. Auffahrtstag) Ecliche Meisterheissen die Seel/ein Funcken Göttlicher und
Himmelischer Natur; und das füget sich nicht ubel: wann die Seel zu den Himmeln höret von Natur. Wenn/ wo ein Erdscholl hinfallet/da fället die Erden allzumahl hin. Wann ein Erdscholl beweiset/ daß die Erde sein rechte Ruhestatt ist. Bund wo ein Funck fähret von seinem Fewr/der beweiset/daß das Fewrsein rechte Ruhstatt ist. Nun hand wor einen Funcken gesand zu dem Himmel/das ist die Seel unsers Herien Jesu Christi die beweiset uns / daß aller Seelen ruhstatt nienan sey/dann in dem Himmel. Aber der Leib ist gemacht / von den vier Elementen/vnd deß Ruhstatt ist von Natur auff Erden. Nun ist die Seel also gäntzlich vereiniget/mit dem Leichnam / daß sie Ewiglich mit einander bleiben sollen/vnnd doch gehört der Leib zu der Erden/vnnd die Seel zu dem Himmel. Nun hat Gott ein weisen Rath funden / vnnd ist selber Mensch worden/vnd ist mit engner Krafft gen Himmel gefahren/vnnd darumb haben wir an ihm einen Erdenklotz gen Himmel gesand: darvon so höret auch alle die Erde gleich zu dem Himmel. Wann vnsers Herrn Jesu Christi Ruhstatt ist anderst nienan / dann an der Einigung seines Vatters etc. Also hat uns unser Herr Christus bereitet / daß vnser Wesen/unnd auch unser Leben / Ewiglich sein soll an Göttlicher Einigung. Adde, si lubet, eundem in der Predigt auff Mitwoch vor Mitsasten ubi docet, quomodo omnia sint reducenda in unitatem, quam ille paternitatem vocat etc. Consimilia hactenus dictis habet Cardanus, lib. 8. de rer. variet. fol. m. 536. etc. in hoc minime atheus, ut alibi esse videtur.
Quia autem absolute hoc summum, et spiritualem seu gratiae vitam concernens bonum, in hâc vitâ non datur. B. Thomas, 1.2. quaest. 5. art. 3. sed insidelibus quidem, aliquâ ex parte quottidiê reparatur: attamen in lacrumarum hâc valle, tantum incipit: Hieron. Savonarola, lib. 5. de simplicitate vitae Christianae, conclus. 11. (ubi etiam Deus vult credi, non intelligi, vel sciri. Trithem. quaest. 1.) et in futurâ demum gloriâ, omnibus suis numeris consummantur: cûm scilicet nos Christo redemptori nostro, plane conformabimur: Matth. 22. vers. 30. Philippens. cap. 3. vers. 21. ubi Deum visuri sumus sicuti est, ubi plena erit unie cum Deo, ubi sim milistudo erit perfecta. Arnd. de unione credent. cap. 14. Quia ad caeleste illud bonum, omnes invitantur; sed eius haud participes fieri olunt omnes: quia etiam fideles in mundo, et inter homines esse coguntur. Aliud itaque praeterea est bonum, restrictum, et secundum quid consideratum: ad vitam corporalem, seu animalem, et civilem pertinens incolumitatem, vide omnino Iacob Martini, de summo bono politico, disput. 4. th. 1. quaest. 1. et pasim. Ac ut illud, de quo supra
mentio facta fuit, impiis non datur, it hoc electis cum reprobis est commune, Math. 5. vers. 45. et seqq. Quo etiam respectu dici solet; Ethicam facere hominem mortaliter bonum, Paruta, in soliloqui, fol. mihi 493.
Duplicis huius boni ratione, duo in homine lumina sunt; gratiae et naturae: duplex itidem sapientia inibi invenitur. Wigelius, in Informatorio. lib. 1. cap. 7. et idem in dem Güldengriff/ cap. 5. et seqq. Namque ad bonum illud absolute summum, THEOLOGIA collimat: at vero bonum restrictum PHILOSOPHIAE, seu sapientiae humanae finis ac scopus existimatur. Duplexest homo, internus et externus: duplex item hominis conversatio est; interna et externa. Interna, bonum absolutum concernit; Bonum quod externa obiectum existit, restrictum est ad aliquid, sinibusque et conditionibus huius vitae coercetur: sicque non potest esse perfectum. Et tradunt (ii qui cum Chymica Theologiam miscent, Theosophi gestiunt nominari) bonum hoc ad temporalem pertinere vitam; hominemque externum venire ex limbo, seu spiritu sidereo. Bonum vero summum, spectare ad vitam aeternam; et etiam hominem internum procedere ex spiraculo vitae. Homo externus, animalis est, et astralis; eumque considerat et informat. Philosophia, quae sidereo ex spiritu provenit. Internus seu spiritualis, occupatur circa Theologiam; quae ex Deo est. Adde si lubetac licet Wigel. cap. 1. Vom Ort der Welt. Item nosce tiepsum. p. 2. cap. 17. Hâc de re ita auctor anonymus Astrologiae Theologisatae, a princ. Astrologia (quo nonine, ut puto, omnem sapientiam humanam comprehendit) et aptissima scientia boni et mali, quae est et dominatur in rebus naturae subiectis. Quae scientia in homine vigens, nisi a Theologiâ, id est, sapientiâ divinâ regitur ac gubernatur, tamquam famula a suâ Dominâ, vitiosa est. Et per ipsius speciosam apparentiam, et concupiscibilem iucunditatem, homo se ipsum seducit, et quasi de arbore vetitâ comedendo, aut cum creaturis scortando, animam suam meretricem Babylonicam fa. cit, sedentem super bestiam, habentem capita septena: et mortem aeternam sibi suaviter, a se ipso deceptus, asciscit. Theologia vero est totum lumen gratiae, ex Spiritu S. de supernis effusum homini contingens: quod est universa sapientia regni caelestis, rerum divinarum ac supernaturalium salutifera cognitio etc. Ita etiam capio Philonem, lib. 1. allegoriar. ligis fol. m. 35. ubi ait; duplex hominum genus: alter est caelestis, terrestris alter. Caelestis quidem, utpote ad imaginem Dei factus, expers corruptibilis in totum terrenae essentiae; terrestris vero, e seminali materia, quam humum vocat, compactus est: ideo caelestem, non
fictum dicit, sed formatum ad imaginem; terrestre autem sigmentum, irrationalis progeniem esse artisicis. Ceterum homo terrenus, accipeindus est intellectus, qui inseritur corpori, nondum ei concretus: is terrenus reverâ est, et corruptibilis, nisi quod Deus inspiravit illi vim verae vitae. Idem quoque Philo, de opificio Mundi fol. m. 23. fere eadem habet. Quod vero praeter disciplinas, ratione humanâ investigatas, fuerit homini necessaria ad salutem doctrina revelata de his, quae humanam rationem excedunt, D. Thomas in summa Theolog. part. 1. quaest. I. late deducit. Est ea, propter mysterium redemptionis, alis; quam quae fuerit, si homo non peccasset. Estque ita nunc Deus Religionis Christianae obiectum; tum ut creator, tum ut restaurator in Christo Filio, dilectionis suae. Et sic Deus postulat ab homine Religionem, quatenus factus est a creatore creatura; a restauratore, nova creatura. Unde post ingressum peccatum, nulla hominum a Deo salus, nisi per Christum, nullus salutaris cultus Dei, nisi in nomine et respectu Christi. vide Iacob. Arminium, disputat. privat ar. thes. 32. per discurs. Sed anne filius Dei fuerit incarnandus, si peccatum non introivisset Mundum? Quod Scotus et alii, postque eos Andr. Osiander, Senior. tractat singular. adfirmavit.
Theologia, tota practica est. Es muß beydes versucht / gesphlet und geschmeckt werden / sonst weißt oder verstehet man nichts darvon: und bleibt Theologia lo/gos peri\qeou=, daß man von Götlichen Dingen vielschwätzen kan: und nicht lo/gos qeou= peri\ h(ma=s2, daß un Gott unsere Hertzen per verbum rüberet mortificando, vivificando, ducendo ad inferos et reducendo. ex Thaulero et Luthero, Caspar Finckh. canon. Theolog. centur. 1. can. 99. Theologiam nostram, practicam esse totam, etiam circa praecipuas virtutes, censet Scotus; perperam, ut quidem mihi videtur, dissentientibus Thomistis. vide Becan. Scholast. Theolog. part. 2. tractat. 1. cap. 1. quaest. 5. Finem enim habet, qui operatione in subiectum est introducendus. Atque hoc est, quod Christus saepe inculcat; non audiendum tantum esse verbum, sed praxi ipsâ exprimendum. 1. Timoth. 1. vers 5. Iacob. 1. vers. 22 et S. Bernhardus, in tractat. de ordin. vitae. Is, inquit, Divinas scripturas recte legit, qui verba vertit in opera. Et certe fides ipsa, quae est praecipua Theologica virtus, non nuda notitia est; sed fiducia potius in affectibus residens. Keckerman. System. Theolog. lib. 1. cap. 1. Alii, qui se accurate magis loqui putant; dicunt, Theologiam esse passivam: censentque, nec in persuasionibus humani verbi, et contentione rationis; sed in ipsâ passione divinorum, non in discendo, sed patiendo divina, persici hominis
mentem. Osvvald. Crollius, in praefation. admonitor. Basilic. Chymic. fol. m. 26. Quod non discedere puto ab eo, quod Aegydius Romanus: Theologiam non esse practicam, nec speculativam, sed effectivam, ait, ut ex soin conclus. Ioh. Pic. Mirandulanus refert.
Ethomogenee item, de iis tantummodo rebus tractat Theologia, quae secundum cursum naturae, impossibilia sunt: nempe cumprimis de reparatione lapus. Et sublimior etiam, quam Philosophia est, interpretatio Prophetiarum: (Spiritus S. est Deus, qui inspirat Prophetas, et per eos futura praedicit, Bellarmin. 1. de Christo, cap. 13.) quae aequê ac mysterium redemptionis, superat ingenii humani captum. Esaiae, cap. 29. vers. 11. et seq. Oseae, ult. vers. ult. 2. Petri. 1. vers. 20. Actor. 1. v. 7. Paracelsus, de arte praesagâ, tr. 1. S. Thomas, 1. quaest. 57. art. 3 et idem. 2. 2. quaest. 172. Hocque forsan dicitur sensu; nec Filium (qua homo erat) scire novissimum diem, Matth. cap. 24. vers. 36. Marc. 13. vers. 32. (seu potius non didicisse a Patre, ut etiam suis discipulis revelaret. vide omnino Bellarmin. 1. de Christo, cap. 8. fol. 104. col. 2. item, lib. 4. de Christo cap. 1. et seqq.) Deum nemo vidit unquam: et ideo ille ad Mosen dicit; posteriora mea videbis. Ex quo colligunt, non cadere Deum sub apodixin; cum eo nihil antiquius sit, unde et antiquus dierum indigitatur. Druiius, ad loca Exod. cap. 39. et sin. Non etiam Deus definiri potest, pulchre ex Evagrio Historia Tripartita. lib. 6. cap. 21. Quomodo, ac cur Deus invisibilis, vide Bellarmin, eleganter hâc de re disserentem, lib. 1. de Christo cap. 7. Sic et B. Maximinus, in scholiis ad S. Dionys. cap. 4. de caelest. Hierarch. Nullus inquit, cogitare aut explicare potest, vel poterit, quid sit Deus? Si vero factae fuerint aliquibus Sanctorum Dei adparitiones; cogita, quod unusquisque pro merito propriae fidei aliquâ dignus habitus sit visione, ipsi divinitatem repraesentante: per quam illustrationem divinarum ad ipsum venientium cognitionum suscipiebat. Et idem, ad lib. d. Divin. nominib. cap. 1. Deus omnem essentiam superat; cum nihil rerum exsistat, sed res superet, et sit, ex quo omnia subsistunt: nam solius Dei, occulta omnibus divinitas, est potestas ad divinitatis principium spectans, quae imperat iis, qui dii dicuntur; seu Angelis, seu Sanctis hominibus: Sicut etiam Creator est eorum, qui per participationem sunt dii, reapse ex seipsâ, et sine ullâ causâ, ipsa divinitas exsistens. Nemo Deum vidit unquam: ideo Dei sapientes, gloriam Dei, non autem Deum, vidisse aiunt. Et paulo post: Solus Deus ipse sua cognoscit, scienter et proprie se ipsum, pront est, cognoscens: ceteris vero omnibus ignotus est in eo, quid sit, et qualis sit? Nullus emm novit Patrem, nisi Filius; et Filium, nisi Pater. Nam Pater cognoscens suamadorandam imaginem, id est, Filium; se ipsum cognoscit. Eodem
modo S. Spiritum: Nullus enim novit Deum, nisi Spiritus, qui ex Deo est. Ac alibi: Deum nec cogitari posse, dicit etiam Gregorius Theologus; explanans illud vulgatum Platonis, in Timaeo: Deum intelligere quidem impossibile, elogqui autem impossibile magis. Idem Maximus ad cap. 2. Ignoratione Deus cognoscitur. Ignorationem vero non eam, quae ex imperitiâ oritur, accipias; haec enim est caligo mentis: Verum illâ ignoratione, is, qui cognosci potest, cognoscitur, per quam supra cognitiones simplices efficimur: quae, dum multiplicantur, dividuntur, iterumque coniunguntur, cum non sint unitas. Idcirco igitur, omnem de Deo cogitationem transcendentes, simplices efficimur: ignorantes deinde, et non discernentes, propter unitatis statum permanentes, et firmiter in unitate consistentes; ignoramus nos ignorare. In hac siquidem persistentes ignoratione, efficimur forma eius, quod ante omnia exsistic: negligentes quidem formas omnes; in silentio autem, sermone omni praestantiori constituimur, etc. Idem hoc ipse S. Dionysius habet, lib. de divin. neminib. cap. 1. Non audendum est quicquam de summâ, abstrusâque divinitate, aut dicere, aut cogitare, praeter ea, quae nobis divinitus enuntiaverunt. Ign orationis enim summae eiusEssentiae ac Naturae, quae omnem orationem, sensum essentiamque vincit, scientiam eitribuere debemus; eatenusque ad supera contendere, quatenus divinorum scriptorum radius se ipse offert: ita duntaxat, ut ad superiorem splendorem, moderatione et reverentiâ, quam rebus divinis debemus, coereamur. Item, eodem lib. cap. 5. a princip. Nobis hoc loco propositum est, non eam essentiam, quae omnem essentiam superat, quâ ex parte essentiae praestat, exponere, (hoc enim dici non potest, estque incognitum, nec penitus exprimi potest, atque ipsam coniunctionem superat) sed laudare divinae, principatumque tenentis essentiae, ad ea, quae sunt omnia, progrefsum, qui essentiae auctor est. cap. 7. a princ. Est hoc in more positum Theologis, ut in Deo, ea, quae sunt privationis, contrario sensu negent. Sic et non aspectabile dicunt scripta divina, lumen splendidifsimum; et eum, qui multis laudibus ornandus est, multaque nomina habet, inexplicabilem, carentemque nomine; et qui omnibus praesens est, atque ab omnibus invenitur, ut ita dicam, incomprehensibilem. Ac paulo post: Intelligendum est, mentem nostram, vim quidem ad intelligendum habere, quâ ea, quae intelliguntur cernit; sed coniunctionem praeterea, mentis naturâ superiorem, quâ cum iis, quae ipsam superant, coniungitur. Haecigitur divina, non ingenio nostro, intelligere debemus; sed ita, ut nostoti extra nos simus, totique Di fimaus. Praestat enim nos Dei esse, quam nostros. Ita enim demum nobis divinatradentur, si cum Deosimus. Hanc ergo rationis et mentis
expertem, stultamq; sapientiam, praeter modum laudantes, eam omnis mentis, tationis, sapientiae, et intelligentiae causam esse dicamus, etc. et vide passim per discursum in hoc cap. plura: item in tractat. de mysticâ Theologiâ, ubi de caligine divinâ. praesertim cap. ult. ubi tandem concedit, quod Deus necest ratio, nec sapientia, nec bonus, nec bonitas, nec nervus, nec veritas, nec vita, nec lumen, nec virtus, nectrinus, nec Trinitas. Non quod ista nequaquam conveniant Deo, sed quod incomprehensibiliter altius, infiniteque plenius competant ei, quam cognoscere in hac vita, aut comprehendere valeamus. Iunge Thomam a Iesu; de contemplat. lib. 4. cap. 11. 12. lib. 5. cap. 8. et seqq. Sic etiam Lactantius ait: Dei opera, solus Filius scit. lib. 4. cap. 8. passim. Et idem lib. 4. cap. 7. Christi nomen ineffabile et incognitum exsistit. Deus, quia unus est, nomen non habet. Lactant. 1. cap. 6. ex Trismegisto. Item cap. 7. ex Oraculo Apoll. et cap. 8. ex Plaetone, tradit: quod Deus habeat nomen, ne verbo quidem capiendum. Quia Dei principium non potest comprehendi, nec quaeri quidem debet. Lactantius. 2. cap. 5. Cur item veritas divina, sensibus nequeat comprehendi, vide Lactant. 1. cap. 1. Egregius plane locus de Deo exstat apud Arnobium, lib. 1. contra gentes, ante medium: his verbis: prima, inquit, tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum quaecumque sunt, infinitus, ingenitus, immortalis, perpetuus, solus, quem nulla delineat forma corporalis, nulla determinat circumscripsio qualitatis, expers quantitatis, sine situ, motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potest significatione verborum; qui ut intelligaris, tacendum est; atque ut per umbram te possit errans investigare suspicio, nihil est omnino mutiendum. Da veniam Rex summe tuos persequentibus famulos, et quod tuae benignitatis est proprium, fugientibus ignosce tui nominis, et religionis cultum. Non est mirum, si ignoraris; maioris est admirationis, si sciaris. Plura in hunc sensum B. Angela de Fulginio habet, in prolog. passim. Ex multis in ipsius opuseulo (egregio certe) occurrentibus, pauca adnotabo, cap. 20. fol. 58. Si quaeras, quid vidi, Vidi veracem rem, plenam maiestate, immensam, quam nescio dicere, sed videbatur, quod esset bonum. et cap. 21. fol. 62. Si quaeras, quid vidi, dico quod vidi ipsum; et aliud nescio dicere, nisi quod videbam unam plenitudinem, unam claritatem, de quâ sentiebam in me tantum implementum, quod ego nescio dicere, nec scio dare aliquam omnino similitudinem, nec vidi aliquid corporale, sed erat sicut est in caelo, videlicet pulchritudo tanta, quod nescio aliquid aliud dicere, nisi quod vidi summam pulchritudinem, continentem omne bonum, et omnes Sancti stabant ante illam pulcherrimam maiestatem ad laudandum eam. cap. 22. fol. 65. Nulla creatura potest tibi dare
consolationem, nisi ego solus, ego volo tibi ostendere de potentia mea. Et statim fuerunt aperti oculi animae meae, et videbam unam plenitudinem Dei, in quâ comprehendebam totum Mundum, supra, ultra mare, et citra mare, et mare et abyssum et omnia, in quibus non videbam, nisi tantum potentiam divinam modo omnino inenarrabili, et anima nimis admirando exclamavit dicens: est iste Mundus plenus de Deo? Et comprehendebam totum mundum, quasi quid parum. Et videbam potentivam Dei excedere omnia, et implere omnia. cap. 26. fol. 77. passim. Et post illud vidi eum in una tenebra, et ideo in tenebra, quia est maius bonum, quod possit cogitari nec intelligi, et omne quod potest cogitari vel intelligi, non attingit ad illud. Et tunc data fuit animae fides certissima, una spes secura et firmissima, una securitas de Deo continua, ita quod abstulit omnem timorem, et in illo bono quod videtur ita in tenebra recollegime totum, et effecta sum ita secura de Deo, quod numquam possum dubitare de eo, quin Deum habeam certissime, et in illo bono efficacissimo, quod videtur in tenebra, est modo spes mea tota recollecta et secura. Frequenter igiru video Deum illo modo, et in illo bono, quod narrari exterius non potest, nec etiam cogitari corde. In illo inquam, bono certissimo et incluso, quod intelligo cum tantâ tenebrâ, liabeo totam spem meam, et in videndo quicquid volo habere, totum liabeo, quicquid volo scire, totum scio, et video ibi omne bonum. Et etiam illud, quando anima videt divinam potentiam, et quando videt divinam sapientiam, et etiam id quando videt divinam voluntatem, quae mirabiliter et inenarrabiliter alias vidi, est minus illo bono certissimo. Illud enim bonum quod video, est totum, illa vero omnia alia sunt pars, et quando videntur illa alia, quamvis sint inenatrabilia, adportant tamen magnam laetitiam redundantem in corpus. Sed isto modo quando videtur Deus in tenebrâ, non apportat risum in ore, nec fervorem, nec devotionem in corde, nec serventem amorem, quia corpus non tremit, nec movetur, nec sic alteratur, sicut consuevit fieri in aliis. corpus enim nihil videt; sed anima videt: et corpus quiescit, et dormit, et truncatur lingua, quia tunc nihil potest loqui. video enim Sanctam Trinitatem in tenebrâ, et in ipsâ Trinitate, quam video in tanta tenebrâ, videtur mihi, quod ego stem, et maneam in eius medio: et illud trahit me plus, quam alia res aliqua, quam hactenus habnerim, vel aliquod bonum quod viderim, ita quod istius non est comparatio ad illa. Et quicquid dico de hoc, videtur mihi quod nihil dicam, immo videtur mihi quod aliquid dicendo maledicam, et meum dicere videtur mihi blasphemare, tantum excedit illud bonum omnia verba mea. Cum etiam videam illud bonum, non recordor tunc, quando sum in illo, de Christi humanitate, nec
de Deo homine, nec de aliquâ re, quae formam habeant, et tamen omnia tunc video, et nihil video. In separatione vero ab illo bono iam dicto video DEUM hominem, et trahit animam cum tantâ mansuetudine, ut dicat aliquando, Tu es ego, et ego sum tu, et video illos oculos, et illam faciem tuam placabilem, ut amplexetur, attrahat animam meam cum immensâ arctitudine. cap. 27. fol. 86. Et ideo non potest aliquid dicere omnino de illo: nec aliquod verbum reperiri potest, quod illud dicat vel sonet, nec etiam cogitatio, nec intellectus aliquis potest se extendere ad illa, tantum superant omnia; et sic taliter quod Deus per aliquid quod dicatur nec contegitur, commendari non potest. Scriptura tamen divina est ita alta, quod non est homo ita sapiens in toto mundo, etiam si habeat sapientiam, quantum potest in isto statu: quod possit eam ita plene intelligere, quin superetur intellectus eius ab ea. Et de illis operationibus divinis ineffabilibus illius manifestare Dei, quae sunt et fiunt in animâ: nihil omnino loqui vel balbutire homo potest. Et quia anima mea saepe levatur in secreta divina, ideo intelligo illud quod facta est scriptura divina, et id quo videtur dicere et contradicere: et id quo facta est facilis et difficilis: et illud quo nullam utilitatem habet aliquis de ea: quia non observantes damnantur ex ea: et illud quo alii observantes salvantur in ea. Et sto desuper haec cognscens: et ideo rediens de fecretis Dei, secure loquor aliqua verbula, quae sunt de extra illas operationes divinas ineffabiles, nullo modo appropinquans eis, imo meum loqui de eis, et meum dicere, est devastare: unde et dico me blasphemare. cap. 53. fol. 166. Quandoque quando fui reducta in me, cognovi certissime, quod illi, qui magis sentiunt de Deo, minus praesumunt loqui de Deo: quia eo ipso quod sentiunt de ipso illo infinito et indicabili, loqui de Deo minus praesumunt, reputantes in comparatione quicquid dicunt, nec dicere possunt, quasi nihil. Unde si aliquis praedicator divinorum intelligeret, sicut et ego quandoque intellexi: nihil sciret dicere, neque praesumeret loqui de Deo aliquid, immo obmutesceret et taceret. Unde ita homo videns per intellectum, ita efficaciter in tanto stupore videt in comparatione ad id, quod dici potest verbo corporali, quod si aliquis praedicator esset in isto statu, et vellet loqui de Deo, diceret populo: Ite, quia nihil vobis scio loqui de Deo, quantumcumque esset sufficiens. Et ideo intelligo et dico, quod omnia quae dicta sunt per scripturam, vel per omnes homines a principio mundi, non videtur mihi, quod dixerint aliquid de medulla illius bonitatis divinae, nec unum medium granum milli in comparatione totius mundi. Parilia in vitâ S. Elzearii inveniuntur, cap. 12. ubi ille S. ait: admissum se fuisse ad intimum divinitatis sacrarium, quo omnipotens rerum Pater sanctissimâ
fecunditate Filium generat, illum pulcherrimum sapientiae et mentium flerem, et quo eundem mire sibi iucundum ac placitum dulcissime complectitur, et ab ipso contra ten errime diligitur. Et sensi, inqui, ista ita esse, et rationem intellexi, qua filius a Patre discernitur, et ab utroque Amor, unica tamen ac simplici tres Maiestate et Numine, ô quam felici, inquit, et admirabili? de quo nec verba, nec exempla, neque cogitationes amplius reperio, ut planius exsequar, de quo qui docte et perspecte sapit, tatus ingenti religione sermonem abstinet. Ita etiam S. Augustinus alicubi dicit: Tres esse in Deo personas, non ut dicantur, sed ut non taceantur, vide Illustriss. Bellarmin. 2. de Christo. cap. 2. et cap. 5. fol. m. 124. Quodque Trinitas nequeat sciri: docet Taulerus (in edit. Surii Latin. in 4. fol. 304. etc. 308. etc. ac 313.) Et item Mysteria Hierarchiarum, sunt ex revelatione; eaque B. Paulus didicit, in tertium Caelum raptus. Dionys. de caelst. Hierarch. cap. 6. Imo tota S. S. Scriptura, mysterium iuge et perpetuum est: eoque intuitu Iudaei scribunt: Etiam singulas legis literas, continere intrase sapientiam infinitam: ut etiamsi cui Deus eam det intelligendam; numquam tamen eius finem apprehendat. Dn. Wilhelmus Schickardus, amicus meus, in exaemin. interpretat. Hebraicar. in Genes. solidâ eruditione cumulatiss. fol. m. 7. et seq. Ac ne homo perspiceret operationem Dei; voluit is eum creare, et ducere in hunc Mundum, omnibus iam perfectis. Lactantius, 2. cap. 9. latê.
Ex hactenus propositis axiomatibus, tamquam Principiis certis, rite (ni fallor) definiri queunt nonnulla; haud extra controversiam quae posita esse videntur. Exinde enim I. deduco: duas illas disciplinas, Theologiam scilicet et Philosophiam, reverâ distinctas et collterales, nec ita subordinatas esse, altera ut alterius pars fiat. Balthas. Meisner. Philosoph. Sobriae. sect. 1. quaest. general. Iacob. Martini, centur. 1. quaest. illustr. disputat. 1. quaest. 2. Physica et Medicina, quia utraque disserit de corpore naturali, haec tamen magis specialiter: subalternae ideo scientiae exsistunt. Physica vero et Mathesis, quia diversimode prorsus considerant corpus idem, collaterales censentur. Sic itidem Theologia ac Philosophia, eundem informant hominem dispariliter. (1.) Illa in caelum quatenus tendit, et futuram inquirit Civitatem. Philipp. 3. vers. 9. Hebr. ult. vers. 14. Haec pro naturâ praesentis vitae tradit nobis praecepta. (2.) Theologia omni carni abscondita, temporibusque saecularibus tacita, ex solo descendit auditu verbi qeopneu/s2ou. Matth. 16. vers. 17. Roman. 10. vers. 14. et cap. 16. vers. 25. ac 26. Savonarola. 1. de simpl. conclus. 4. et multis seqq. Keckermann. in praecogn. Philosoph. 1. cap. pen. fol. 118. etc. et sapientiae humanae scandalum est. 1. Corinth. 1. vers. 23.
Videtur quippe negare mens humana, hominem ad bonum, a quo semel defecit, posse reduci. Iacob. Martini 2. Metaph. exercit. 6. thes. 7. Inde fides et alia spiritualia Dei dona, non abusu rationis dependent: ac ratio impedit potius spiritualia, quam ut eadem promoveat. Andreas Osinander. disput as. ex libr. Concord. 13. fol. 544. Quo etiam respectu dici videtur; neminem nisi conversum, et effectum sicut puellum, ingredi in regnum caelorum. Matth. 18. vers. 1. Osinander. dict. disput. fol. 546. E contra vero Philosophia ex rationis luce, et naturae internâ oritur commotione, eaque principia habet, ex quibus gentes, quae legem nesciunt, naturâ quae legis sunt faciunt. Roman. 2. vers. 14. et spiritu etiam falvifico cerentes, scientiarum, artiumque indgandarum pollent virtute. vide Hafenreff. 3. locor. theolog. statu. 1. loc. 4. fol. 209. de libr. arbitr. in rebus terrenis. adde Meisner. Philosoph. sobriae sect. 2. cap. 1. quaest. 1. Bened. winckler. 1. de Princip. lur. cap. 14. Ad haec, ut puto, alludunt Paracelsistae, cum dicunt: Theologiam ex Deo, Philosophiam ex sidereo descendere spiritu, ut et supra dixi. In Philosophiâ nos agere; in Theologiâ pati etc. Wigel. nosce teipsum. 1. cap. 3. et 2. cap. 17. Eiusdem, Guldengriff/ a princip. item, cap. 12. et 14. ad fin. Hocque sensu et Philo alicubi scribit, in divinis, passive se animam habere. fol. operum. m. 37.
Philosophia irreprehensibili rationum discursu, etiam divina assequitur. Deus quod sit, quidve possit, intelligit: eum purâ mete colendum esse docet. Sed non eius novit voluntatem, in nos peccatores salvificando. Abscondita enim haec sunt a sapientibus, et revelata parvulis; ut venirent ad eum laborantes et onerati. pulchre Augustin. 7. confess. cap. 9. 20. et 21. Cognoscimus Deum ex operibus et creaturis; sed illa cognitio non prodest ad salutem, tantumque homines inexcusabiles reddit. Reman. 1. vers. 19. et seq. Ceterum de ex cellentiâ reliquae in homine rationis, pulchre disserit ex nostratibus Petr. Heigius. part. 2. quast. 38. Et quantum rationis lumen, ad Dei cognitionem elevari possit; disquirit Henning. Arnisaeus. epit. Metaphys. fol. 284. etc usque ad fin. lib. Iac. Martini, 2. metaphys. exercitar. 4. thes. 1. 2. 7. etc. Item exercitat. 6. th. 6. etc. et in partitionibus metaphys. fol. 659. etc. fol. 681. etc. ac fol. 841. etc. Meisner. philosoph. sobr. part. 1. sect. ult. cap. 9. quaest. 1. Num Philosophia cognoscat Trinitatem, disquirit R. P. Martin. Becanus, in scholast. theolog. part. 1. cap. 3. quaest. 5. fol. 248. B. Thomas. 1. quaest. 32. artic. 1. et quaest. 45. art. 7. An carnis resurrectio ex natura erui possit, lis est inter Protestantes. Iacob. Martini, et Wenceslaum Schilling, ex scriptis utiius que partis nota. Scholastici Theologi, non disputant philosophice, ut ostendant Trinitatem; sed ut solvant sophismata philosophorum. Bellarmin. 1. de Christo. cap. 14. Congruentiae
naturales non demonstrant fidem: Sed eâ suppositâ, ostenduntid, quod asserimus, non esse contra rationem. Bellarmin. d. tract. lib. 2. cap. 6. Et huc pertinet egregius tractatus R. P. Theophili Reinaudi, de Theologiâ naturali, liber omnium lectione dignus. Origo humanae philosophiae est, ratiocinatio ex posteriori. Philo, de Mundi opific. fol. 8. et seq. Et progreditur tamen altiori ex principio, Platonica, Pythagorica, et consimilium Philosophia: ubi multa sunt ex traditione Hebraeorum, aliorumque Orientaiium populorum, quaedam etiam ex revelatione a spiritibus factâ adde Mich. Piccart. de critiriis scient. Et Dn. Tob. Adami, in praefat. prodromi passim. Inde etiam quoad divina, nullam certitudinem Platonici, ex philosophiâ humanâ hauriri posse reputaverunt: quod posterior Academia, ad cuncta alia etiam sensibus patentia perperam traduxit. Lactant. lib. 3. cap. 2. et quatuor seqq.
In S. S. Scripturâ multa philosophica continentur; imo ex iis haurienda sanior, et corrigenda est profana philosophia. Et impius est Paracelsus, qui Moysen optimum Physicum esse negat, lib. de lign. et lin. vitae tit. vom Menschlichen Brot/ tom. 2. oper. fol. 542. Et certe divina philosophia, quâ nostri sapientes, excellentiori spiritu, quam pro humanâ natura usi; non humanitus sed divinitus arcana edocti fuerunt. vide Origen. in philocal. cap. 22. passim, et praesertim. fol. m. 369. Illa divina philosophia, cognoscit creaturas ex priori: eoque intuitu apud Taulerum, fol. m. 279. col. 1. et 2. dicit Eccardus, der ist Weiß/der das Wesen einer Blum erkennt. adde S. Bernhard. in operib. fol. m. 372. ac de Maiestate divinarum literarum, quodque Moyses nil nesciverit, vide Schickardi mei, Bechinat. diss. 1. nu. 2. et 3. Disciplinae certe omnes, quamplurimum iuvari possent; si doctissimi viri, aliis perlustratis, in divinis libris praecipue laborarent, sua quisque tractantes: ut pulchre Franciscus Valesius scribit, in prooemio sacrae philosoph. Nec videtur illorum opinio probanda, qui ea omnia, quae in sacris literis traduntur, statim volunt esse propria theologiae. Keckermann. 1. system. theolog. cap. 8. fol. 167. et seq. item, fol. 492. et seq. Et usus aliquis est legis atque Decalogi politiko\s2; consistens in conservatione disciplinae externae; seque extendit ad omnes pariter non renatos. vide Formul. Concord. art. 6. Eoque sensu scribit Albericus Gentilis, 1. de nupt. cap. 10. et seq. Secundam Decalogi tabulam ad politicos pertinere. Sic ex legibus Moysis, omnes honestas constitutiones provenisse; a Iudaeis gubernandarum et constituendarum rerum publicarum rationem accepisse Graecos, ex Iosepho et aliis, Ioach. Stephani deducit. 1. de iuris dict. 6. num. 9. et 12. ac Zepperus 1. de legib. Mosaic. cap. 13. vide etiam Alsted. Archeolog. cap. 15. fol. 64. etc. ac 86. etc. Et ex Mosaicis scriptis, omnia bona in Munde,
accepisse Philosophos et Legumlatores. Euseb. docet. 1. bistor. cap. 1. veteresque Sophos, divinorum dogmatum fuisse fures, Cresollius habet, in Theatr. Rhetor. 5. cap. 9. singulare vero est Satanae stratagema, rerum inventionem ad Idola, et gentium Deos referre, aut ad eos homines, qui in propagandâ Idololatriâ egregiam operam navârunt. Id namque praecipue cavit, sibi et suo tenebrarum Regno metuens, ne quid homines resciscerent de Scripturis Divinis: et ne quid esse melius Aegyptiorum aut Chaldaeorum, aut Graecorum Scriptis putaretur. Matthaeus Beroald. Chronic. lib. 1. fol. 49. Ex eo artium et Philosophiae Ethnicae vanitas atque incertitudo proventi: protoplastorum nempe vitio impedimur, quo minus etiam in humanis hisce pleno Naturae lumine fruamur. Unde Scorates nihil se scire professus est, Phyrro de omnibus dubitavit: Democritus in puteo veritatem submersam esse, dixit. Vide du Bartas. num. 26. etc. fol. m. 15. de premier iour de la 2. Septmaine. vide il duello dell' ignoranza et della scienza. de Constantino Notari, part. 1. per tot.
Philosophia sine Theologia nil prodest quicquam. Sapient. 13. vers. 1. Marc. 8. vers. 36. Hanc qui negligit, nonis duntaxat, ut in aliis fieri solet, Scientiae; sed ipsius quoque vitae, et aeternae felicitatis facit iacturam. Quamvis namque praesentis, seu brevioris huius vitae ratione, aliquid perfectionis tribui debeat Philosophiae; et subsidio eiusdem, non arum iuventur, ipsimet in hoc Mundo Christiani: et Die enim est donum. Iacob. Martini, centur, 1. quaest. miscell. disput at. 1. thes. 1. et idem, disput. Ethic. 2. thes. 1. quaest. 5. ac disputat. 4. thes. 2. quast. 1. Vicissim tamen Philosophia, omnesque morales et intellectuales, quas illa promovet virtutes, (per se quidem bonae) personam quatenus Deo non placentem ingrediuntur, foetorem contrahunt; nec nisi ad Christum referantur, completae virtutes, sed potius (ut B. Augustinus loquitur, 19. de Civitat. Dei cap. 15. splendida exsistunt peccata. Keckermann. in praecogn. Ethic. fol. 17. etc. Clemens Timpler. Ethic. general. 1. cap. 2. quaestion. ult. Hoc intuitu B. Paulus, non quicquam scire voluit, nisi IESUM Christum, eumque crucifixum, (in cuius sane contemplatione, maximas percipiunt delectationes Christiani. Savonarol. 5. de sim plic. conclus. 13. et 14. nullaque sublior ac utilior etiam meditatio est; quam passionis nostri Salvatoris) et sapientiam se loqui gloriatur, non huius saeculi, neque Principum huius saeculi (id est Politicam) qui destruuntur; sed DEI sapientiam in mysterio. 1. Corinth. 2. vers. 26. vide ad Philippens. cap. 3. vers. 8. Omnes, qui extra Ecclesiam, et multi in Ecclesiâ ipsâ, etsi doctrinâ, honestateque praefulgeant, et coram Mundo decenter, beateque vivant; respectu nihilominus Theologiae, omne in aevum, nisi convertantur, infelicissimi sunt futuri. Caeca est Mundi Theologia, quae
hominibus persuadet, si modo Civilem vitam degant, hoc est, aequos et pacificos se omnibus praestent, neminem laedant etc. coram Deo excusatos esse: Matth. 5. vers. 20. cum in vita, quae DEO placeat, altius aliquid; Fides nempe (novam gignens creaturam) requiratur. Romanor. 14. vers. ult. Galat. 6. vers. 15. Haebraeor. 11. vers. 6. vide Lactantium, 6. cap. 9. Sic licet in gentilibus multis venerabilis fuit virtutum imago plurimarum, et interdum reprimentem quam vocant, habuerint gratiam: ac quam vis eiusmodi naturalis luminis effecta, propenso quandoque affectu dignatus fuerit Deus. Marc. 10. vers. 21. ubi Beza, in annotat. maior. Gesnerus, ad Formulam Concord. disputat. 6. cap. 2. Aegid. Strauch. illustr. quaest. Et hic. dec. 5. thes. 9. Quia vero Christum non cognoverunt, in cogitationibus superbiâ tumescentes, verâ humilitate carentes et humanam gloriam appetentes, ac se ipsos sapientes esse aestimantes ac dicentes: Stulti facti sunt, et in cogitationibus suis evanuerunt. Roman. 1. Augustin. 5. confess. 3. Polycarp. Leyser, Iun. dispitat. ex formul. Concord. dec. 5. quaestion. 3. thes. 22. etc. Quia scilicet non suam vanitatem philosophando invenerunt; sed sibi, suisque viribus omnia adscripserunt, seque deo aequipararunt. Montaigne des essais. fol. m. 456. et seq. lib. 2. cap. 12. Quia rationem et cogitationes suas pro Deo arripuerunt, ex his Deum, et quae Dei sunt iudicantes. Hoc intuitu duplex est conscientia, politice bona et Christiana. Duplices item sunt virtutes, multum differentes; Ethicae et theologicae. Meisnerus, in Philosophiâ sobriâ, sect. 2. cap. 1. quaest. 3 Pariter etiam differentia est, inter Patientiam Philosophicam et Christianam. Strigelius in append. com. ad lib. 2. Ethic. fol. m. 172. Camerar. 2. cap. 58. Louys guyon. tom. 3. des diverses lib. 4. cap. ult. Inter Theologicas et Phrlosophicas consolationes. Camerar. 3. medit at. hist. cap. 31. et seq. Sic item discretio duplex: Seraphin. Firmanus tractat. de discret. cap. 12. duplex item charitas. (Divina, et Naturalis) Firmanus. tractat. de intern. orat. cap. 20. ac etiam duplex contemplatio est: Catholicorum et Philosophorum. Alb. Magnus. de adhaerend. Deo cap. 9. fol. 33. Et differt imprimis iustitia Spiritus ac Carnis. Sic et alia Philosophica, alia Theologica consolatio exsistit. Illa: Stoica non curat casum orbis, et quasi se Deo opponit. Epicuraea, non curare Deum res humanas, credit, ac naturaliter fieri cuncta censet: ac in eo confidit, quod morte omnia finiantur mala. Theologica e contra; Deo confidit et adhaeret, quicquid fiat: Deum non linquit, etiam in morte, manetqu semper in fide, et Spiritu humili erga Deum. At Philosophiam Paedagogiam esse in Christum; Deum per Logicam et Metaphysicam accendere voluisse lucem sui spiritus in hominibus, non ego dicere ausim. Polycarpus Leyser, Iunior. in Disput at. ex formul. Concord. dec. 6. quaest. 7. Quod tamen facere videtur
Nicol. Taurel. Triumph. Philosoph. tractat. 1. cap. fin. fol. 85. etc. vide Colleg. Ethicum Christ. Matth. Dithmarsi, disput. 1. disquisit. 2. et 5. Iacob. Martini, disputat. Ethic. 1. thes. 1. qu. 3. Et cum micâ salis intelligendum est, quod Iacob. Scheckhius. lib. 1. de Demonstratione, scribit. Ego quidem sic iudico, tum demum fore quietas et beatas Ecclesia, si aut Philosophi veri dentoperam Theologiae, aut Theologi philosophentur pie. Magis mihi votis efflagitandum videtur; ut Christum non legendo et disputando solum, sed cumprimis sequendo, adprehendere studeamus: Nam timor Domini initium est sapientiae. Proverb. 1. vers. 7. Epistol. 1. Iohann. 2. vers. 27. Ego hoc video (ait ipse Martin. Lutherus, in praefat. comment. ad Psalm.) non esse Theologum, qui magna sciat, et multa doceat; sed qui sancte et Theologice vivat. addatur omnino Arnd. Vom Wahren Christenchum. 1. cap. 38. et seq. De Vanitate Philosophiae humanae, vide B. Eucher. de contemptu Mundi, m. fol. 35. etc. Quodque ea cum Theologia non sit permiscenda, monet Drusius, ad loca Exod. cap. 46. Certe cautum olim fuit apud Hebraeos, ne scripturarum arcana philosophicis dictionibus enuntiarentur. Ricius. 4. agricult. theorem. 21. huiusque neglectus hereses peperisse videtur. Quemadmodum Luna, humores excitare, non vero concoquere potest. Erasmus, in Adagiis, Lunae radiis non maturescit botrus. ita profanae disci plinae, excitant hominem ad Deum, praestare autem nequeunt veram humilitatem.
Esi Philosophia humana, multiiugi differentiâ a Theologiâ sit separata: cum eâdem tamen neutiquam pugnat. sed una simul consistere queunt ambae. Keckerman. in praecognit. Philosoph. lib. 2. ad finem fol. 181. etc. Regnum etenim Christi, quamvis non sit de hoc Mundo. Iohann. 18. vers. 36. (Non me Pater iudicem, aut partitorem fecit, Luc. 12. vers. 13. Non ego te condemno; vade et ne deinceps pecca. Ioann. 8. vers. 11.) Verum Regnum novum spirituale; hoc est, in corde notitiam Dei, timorem Dei et fidem, Iustitiam aeternam et vitam aeternam Evanglium inchoet. Foris tame interim Oeconomiâ, et politicis ordinationibus legitimis, quarumcumque gentium inter quas vivimus, uti nos sinit, Sicut et non prohibet nos frui Medicinâ, Architectonicâ, artibusque necessariis, et liberalibus aliis; non secus ac cibo, potu, aere etc. Apolog. Confess. Augustanae, in respons. aed argum. 1. adversariorum art. 16. Quâ de re etiam annotanda sunt verba Philippi Melanch. comm nt. ad Coloss. 1. cap. 2. Rursus, inquit, ut desiperent etiam ii qui dicerent; artem sutoriam pugnare cum doctrinâ Christi. ita desipiunt, qui Naturae, et Morum Civilium cognitionem, dicunt pugnare cum Religione. Ideo Paulus non ait, Philosophiam malam esse, sed ait, videte ne quis vos decipiat per philosophiam: abusus vituperatur, res ipsa non improbatur, ut si
quis dicat, vide ne te decipiat Vinum. Similiter Strigelius, in proleg. Ethic. Arist. a princip. Philosophia, ait, non srgnificat opiniones undecumque ortas; sed certas notitias, quae sunt demonstrationes aut earum membra: id est, principia, vel conclusiones. Has veras noritias, quae habent suas metas, et recte accommodantur, non damnat Paulus sed confusionem Evangelii et philosophiae. adde Michael Piccart. dissertat. 3. Ita et Origenes, aliique, utramque coniunxerunt. Euseb. histor. 6. cap. 15. ac de nexu profanarum et sacrarum literarum, vide Filesacum. 1. select. cap. 19. Hocque in sensu (si nempe perperam confundantur) percipio vituperia Philosophiae, in SS. Patrum lectione, quae passim occurrunt. Nempe haereticorum Patriar chae dicuntur a Tertulliano, lib. advers. Hermog. et Hieronymo, epist. ad Ctesiphont. Concussio veritatis, indigitatnr ab eodem Tertulliano, lib. de anima. Et quod haereses a Philofophiâ subornentur, ait idem, de praescript. adversus haeret. Philosophi item Rants et insectis, quibus Deus Aegyptios percussit, a glossâ iuris Canonici, alicubi comparantur. Neminem Theologum fieri posse, nisi id fiat sine Ariftotele; Martin. Lutherus dicere solebat. Finck. can. 17. Sic etiam potest aliquid verum esse in Theologiâ, quod Naturae (ordinario) cursui repugnat: et interim tamen Physica non contradicit Theologiae. vide meisner. Philosoph. sobriae part. 1. section. 4. cap. 2. quaest. 3. Keckerman. in praecognit. philosoph. lib. 1. cap. penult. 106. etc. adde Lutherum, disput. de Anno 1539. 11. Ianuar. tom. 1. lenens. fol. 528. Alsted. archaeolog. cap. 18. Virginem peperisse, impossibile est Philosopho, si refpectum habeat ad Naturam: haud negat, illud per omnipotentiam Dei fieri posse. Et omnino damnanda est Philosophia Galeni, qui, lib. 11. de usupart. cap. 14. ita scribit: Non sat erat, Creatorem pilos duntaxat velle esse tales: neque enim si lapidem repente velit facere hominem, efficere id poterit. Atque id est, in quo opinio nostra ac Platonis, tum aliorum, qui apud Graecos de rerum naturâ recte conscripserunt, a Moysis dissidet. Satis enim habet is, si Deus materiam exornate velit, ea autem repente est exornata. Omnia enim Deum facere posse arbitratur, etiamsi ex cinere equum aut bovem facere velit. Nos autem non ita sentimus; sed consirmamus, quaedam naturam facere non posse, eaque Deum ne aggredi quidem omnino: sed ex iis, quae facere potest, quod melius est, eligere. Hactenus ille.
Quemadmodum Bonum spiritus, et omnis de illo tractatio, non ad corpus referenda; omnisque ibi secundum carnem, historiam et literam, non sufficit cognitio. Ioann. 4. vers. 24. et cap. 6. ver. 63. 2. Corinth. 3. vers. 6. et cap. 5. vers. 16. Iacobi 2. vers. 19. ita bona omnia temporalia, ac ipsa etiam sapientia humana; tum demum cum
spiritualibus simul subsistere possunt salubriter, animum si non intrent, mentemque coinquinent, et Idolum siant. vide Lutheri, explicat. 1. praecepti, in Catechesimaiori. Auctor item Sanctus, libelli egregii, divine; Hoc opus est, ait, perfecti viri, numquam ab intentione caelestium animum relaxare, et inter multas curas, quasi sine curâ transire: non more torpentis, sed praerogativâ quâdam liberaementis, nulli creaturae inordinatâ affectione adhaerendo. Kempis. 3. de imitat. Christi. 30. In quem eundem sensum B. Paulus 1. Corinth. vers. 29. etc. Hoc autem; aio, fratres: ut et qui habent uxores, sint ut non habentes; et qui fient, ut non flentes; et qui gaudent, ut non gaudentes, et qui emunt, ut non obitnentes; et qui utuntur hoc mundo, ut non abutentes. In hoc beata et spiritualis consistit paupertas. Hoc uno opus est, quod qui elegit, paitem bonam eiegit, quae non anferetur abeo. Lucae. 10. vers. ult. Quo intuitu Philosophia (non illa humana, sed Theosophica, cuius gustum aliquem habuerunt prisci quidam gentiles) a Platone, in Phoedone, mortis meditatio indigitatur. Goclenius, quaest. Ethic. 1. Et vera sapientia ab eodem definitur, fuga ex hoc mundo. Augustus Steuchus. 10. de perenni philosophiâ cap. 3. Quae omnia inculcantur a Taulero, in operibus suu passim et praesertim in seiner nachfolg deß Armen Lebens Christi. (quem librum, numquam antea ut puto vulgatum praelo, ex manu scripto quem apud me servo, imprimi curavi) a Caementario, in dem Geyftlichen Kauffmann / a Iohann. Arndro/vom Wahren Christenthumb. Val. Andreae. in Cosmexeno. aliisque: Nempe Eccardo; cuius quaedam Contiones Taulerianis sunt insertae. Henrico Susone, Rusbrochio, (quorum opera ex Germanico vertit, et Coloniae imprimi fecit Laur. Surius.) hen. Harphio. Kempisio, seu quicumque fuerit auctor libelli optimi, de imitatione Christi a patribus e societat. Iesa admodum commendato: ut in Asceticis Nigronius docet, Petro Gerlaco (altero Thoma a Kempis dicto) Auctore Theolog. Germanicae (Coloniae et Antuerpia impressae) Didaco stella. Ioh. Lansp. Fr. Ariâ. e focietat. Iesu in tr. de praes. Dei Constantino de Barbanson. Seraphici Ordin. in tractat. de occultis semitis amoris Divini. Albert. Magno. de adharendo Deo, Ludovico Granatensi, Alcantata, Seraphino Firmano, Ludovico Blosio Praxin horum libellorum suggerunt Vitae Patrum, eorumque argumentum figuris expressit Daniel Sudermannus. Definitur et agitur de hac Mysticâ, seu aff ectivâ Theologiâ, in praefatione Dedicator. operum Tauleri Latinorum. Eaque fere contemnitur a Theologis vel carnalibus, vel philosophicis, etiam et Scholasticis subtilitatibus, nimium immersis. Vide Bellarmin. in tract. de Scriptor. Ecclesiasticis. ubi de Rusbrochio et Taulero. Ac quoque Heinricus Sufo, cuiusdam hereseos suspectus fuit. vide eius vit am passim.
Et Gerson, Rusbrochium, Eccius Taulerum condemnavit. Nec Taulerum et similes, aptum suis discipulis censent Patres e Societ. Iesu. Nigron. in Asceticu. Quemadmodum Arndii scripta, ad hanc normam confecta, respuunt multi Lutherani. Sed certe omnis singularitas, novitas, et affectata ratio loquendi, periculo non caret vide tractat. Dionys. Carthus. de probat. spirituum. Et plurimi sublimia nimis appetentes, humilitateque carentes, falsum lumen sequuti sunt, quod ne fiat, sedulo monet Theol. Germanicae Auctor, cap. vom falschen Liecht. Et olim tales haeretici fuerunt, et iugiter ea secta in Belgio mansit, ibique in Anabaptismum transit, Fren Geister dicebantur, Nolhardi item et Begardi, et nunc etiam idem spiritus Wigelianus, Paracelsistas, Metistas, Stifelianos etc. turbare videtur:qui se iam cum Deo unitos, imo in eum transformatos iactitabant, nec ideo ullâ lege teneri concludebant. vide Rigordum, de gestis Philippi Augusti Francorum Regis, sub Anno 1209. ubi eius opinionis auctorem prodit Almaricum, adde Rusbroch, in Samuele et passim. Taulerum, contion. 3. domin. Trinitat. 13. et aliis in locis, quae Index monstrat. Formicar. Iohann. Nideri, fol. m. 214. et 221.
POrro philosophicum bonum, vel est intellectus vel voluntatis. Intellectus in cerebro, voluntas residet in corde. Pasquier, 7. des recherch. cap. 8. Bonum intellectus, contemplationem veri; seu rectum de natura, et rebus occultis iudicium voco, congruentiam rei cum intellectu, ad Theoreticam seu speculativam pertinens philosophiam. Themistius; in paraphrasi. lib. 1. physicor. a princ. ad quam etiam Physicam commode referri posse puto. vide Talenton. lib. 1. variar. cap. 15. Peterium, de rer. princip. lib. 1. Summum appetitus et voluntatis bonum (de quo practica seu activa dispuntat philosophia) in bene compositis sue honestis moribus est constitutum. Iacob. Martini, disput at. Et hic. 1. thes. 1. quaest. 1. Quibus duabus sapientiae humanae partibus, Logica et alia similia instrumenta rationis, ad miniculantur. Idem Iacob. Martini, centur. quaestillustr. 1. disputat. 1. quaest. 3. et seq. Quae tamen, si non occultentur, sed terminos suos importune ingerant, ingratissimam efficiunt tractationem. D???ellum Scientiae et Ignorant. Italic. part. 1. lib. 2. cap. 15. fol. 87.
Cum inconveniens sit, semetipsum ignorare; dico quod intellectus et voluntas, una sunt res: affectus nempe animi proprii, ratione distincti. Ille apprehendit, haec extendit sese ad rem cognitam, ut eâ potiatur. 3. Ethic. 1. et 1. Rhetor. 10. lib. 10. Metaph. cap. 7. et. 3. de animâ. 10. Scaliger, exercitat. 307. section. 15. et 27. et lib. 3. Poetic. 1. Piccolomin. grad. 8. ae moribus, cap. 1. et seq. Heinricus Alstedius, Szstem. mnemon. 1. cap. 36. fol. 317. Sic pariter Decreta atque praecepta philosophiae, varias appellationes sortita suntÖ non quod reipsâ disiungenda, et singula quaeque extrema sibi delecta haberentö verum accuratioris et facilioris perceptionis fini. vide apo crisin. respons. ad famam Fratern. fol. m. 6. etc. de Anno 1614. Sed gravissimus error est Averroistarum, qui unicum statuunt intellectum, quodque una sola anima intellectualis, in omnibus corporibus exsistatÖ quodque post separationem, non remaneat in omnibus, nisi una animaö et unus intellectus. Petrus de Prussio. in vit â Alb. Magn. cap. 32. fol. 238.
Practica philosophia, a bonis Auctoribus kaq) e)coxh\n nominatur philosophia: quatenus in eâ totiva continetur vis philosophiae; et ea philosophiae pars ita eximia et nobilis exsistit, ut merito sibi vendicet nomen totius, cum in ea totius philosophiae ratio contineatur. Lactant. 3. cap. 7. et 13. adde Philon. de agricult. aprinc. Nihil enimaliud est philosophari, quam virtutem exprimere factis Themist. orat. 1. Ad hanc se philosophiam, omnibus abiectis, Socrates ille, Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus dicitur contulisse. Xenophon. 1. memorabile Quin etiam pro axiomate venditavit, caelestia et naturalia, imperscurtabilia esse, Lactantius. 3. cap. 20. Unde pereleganter Cicer. 5. Tusculan. O vitae philosophia Dux, virturis indagatrix, expultrixque vitiorum: quid non modo nos, sed omnino hominum vita, sine te esse pot visset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocâsti. Tu inventrix legum, tu Magistra morum et disciplinae fuisti: Ad te confugimus, a te opem petimus: tibi nos, ut anteâ magnâ exparte, si nunc penitus: totosque tradidimus. Ac cerre ut virtus moralis, praestantior est intellectuali; ita et phliosophia practica, speculativae praeferi debet. Consule B. Thoman. 2.2. quaest. 179. Bellarmin. 1. de Pontisic. cap. 12. a princ. Richard. de Sancto Victore. tract at. de 12. Patriarch. cap. 1. et 2. Tyr. Maxim. dissertat. 5. et seq. Piccolomin. grad. 5. cap. 44. etc. Christ. Matthiam Dithmars. colleg. polit. 1. dispurat. 1. quaest. 4. Iacob. Martini. disputat. Et hic. 1. thes. 1. quaest. 2. et 4. ac thes. 3. quaest. 3. henric. Gebhardi. de princip. iur. conclus. 15. Iohann. Cruger. in colleg. politic. disput. 1. thes. 1. etc. Qui omnes, partim pro dignitate Theoreticae, partim pro Maiestate Practicae philosophiae pugnant, et adhuc alios idem
argumentum pertractantes, enumerant. Adde etiam Eccardum benm Tetuschen Taulero, fol. m. 269. b. etc. item fol. 387. b. et notas cuiusdam Religiosi, ad lib. 2. Harphii, ubi de methodo contemplation. Virtus moralis perse est laudabilis: intellectualis non, nisi cum morali iuncta. Haec improbis est communis illâ nemo abuti potest; hâc quilibet. Et adparet id en eo, quod Charitas, non sapientia aliqua, perfectio dicitur vitae. Ludovit. Granatens ??? flurib. part. 8. cap. 3. Quicquid scriptum est in literis sacris, aut charitas est, aut pertinet ad Charitatem. DEUS ipse dicitur Charitas: et ea tam grata,ram accepta est Deo, ut propter Charitatem placet illi omne, quod placet. 1. Corinth. 13. vers. 2. eleganter Bellarmin. 2. de Monach. cap. 2. Kempis. 3. cap. 55. num. 4. Praestantius est diligere Deum, quam eundem contemplari, quia maior unitas in dilectione. imo ipsa contemplatio;quam Theologi tam praeclare commendant; in voluntate, non in intellectu consistit. Alcantara, tract. de Meditat. part. 1. cap. ultim. docum. 8 Becanus, Theolog. Et Scholastic. part. 2. tom. 1. tractat. 1. cap. 1. quaest. 5. Nec enim Metaphysicam intelligunt contemplationem, sed cum simul in actione ex amore effunditur, quod in contemplatione haustum fuit. vide Iohan. Tauler. serm. 2. in circumcis. Domin. Talesque Philosophi contemplativi, olim Monachi fuerunt. Bellarmin. 2. de Monach. cap. 1. Ac de Theologiâ affectiva, vide vitam Albert. Magni. cap. 19. fol. 175. et seq. Etiam contemplativi cum Deo conversantur. Ita et Lactantius dicit. lib. 3. cap. 9. Dei contemplatio est, venerari et colere, communem Parentem generis humani. Et scimus Deum, cum diligimus, non cum eum scimus quod etiam diaboli facere videntur: Dilectio non contemplationes cum Deo unit. Deus voiuntatis renuntiat perfectionem, et defectum punit voluntatis, non intellectus,. Ergo magis vult ut voluntatem purgemus, quam intellectum exaltemus. Alii dicunt, vitam ex contemplativa et activâ mixtam, praestantissimam esse. Firmanus, in speculo inrerno, ad fin. Quo etiam intui dicit Lactantius, lib. 3. cap. 8. Virtutem cum scientiâ coniunctam sapientiam esse. Ac lib. 4. cap.3 probat eleganter, quod sapientia et Religio conhaereant inseparabiliter. Deus vult diligi, et intelligi. ibid. cap.4.
Addere hîc lubet dissertationem, olim a me vulgatam eiusdem argumenti: An Practica Philosophia speculativae sit praeponenda? Practica num Philosophia, speculativae debeat praeferri; seu, quod fere idem est virtusne moralis praestantior sit intellectuali? disputatio est anceps. Et hinc inde varii pro theoreticae dignitate, varii pro Maiestate Practicae Philosophiae propugnant. Virtus tamen moralis, per se laudabilis est; Intellectualis non, nisi cum morali iuncta. Improbis haec communis est, haut rarenter: illâ nemo, quilibet hâc abuti potest. Charitas, (quo
uno, et quasi communi nomine, omnis laudata actio denominatur) haud vero scientia vel sapientia aliqua, perfectio dicitur vitae: adeo ut [Note: Ludo Gic. Granarens. in slorib. part. 8. cap 3.] qui perfectus est in charitate; perfectus etiam sit in hac vitâ. Deus est quasi centrum rationalis creaturae, in quo solo invenitur omne id, quod comprehendere humanus intellectus, et quicquid humana voluntas appetere potest. At inter alias virtutes, quae animam nostram uniat Deo, quae eandem ad suum centrum, finemque suum ultimum adducat, sola Charitas est. Deus est Charitas, et qui manet in Charitate, in Deo, et Deus in eo manet. 1. Iohan. 4. Solus Deus, quema dmodum se ipsum perfecte cognoscit: sic etiam solus perfecte se amat. At homo conditus est, ut diligat Deum et proximum suum. Fonsque ac scaturigo omnis mali, concupiscentia est proprii amoris: cum eâque charitas continuo certat, bellumque gerit. Quicquid scriptum est in literis Sacris, aut charitas est, aut pertinet ad charitatem: eaque tam grata, tamque accepta exsistit Deo, ut propter charitatem placeat illi omne, quod placet. Etenim si habuero prophetiam, et noverim mysteria cuncta, et scientiam omnem, sique habuero fidem omnerm, ut transferam montes, non autem habuero charitatem, nil plane sum. 1. Corinth. 13. vers. 2. Deum haec amplectitur, Angelosque hominibus sociat. Haec Christum de Virgine nasci fecit, et pro humanâ salute crucifigi. Haec de peccatoribus facit iustos, de servis liberos, de hostibus amicos, de peregrinis cives, de ignotis familiares, de vagis stabiles, se superbis humiles, de perversis mites, de tepidis fervidos, de tristibus laetos, de tenacibus largos, de terrenis caelestes et in doctis sapientes. Omnia haec Charitas, in credentium cordibus diffusa, per Spiritum Sanctum eis de caelis datum, operatur. Alas haec latissimas et longas habet: super Cherubim et Seraphim, et super omnes Angelorum choros volat. Infimis summa coniungit, per media transit, et ad summa redit, unum essicit de multis. Non ergo confidamus in nobis, nec alta sapiamus, nec commoda nostra quaeramus: fed in omnibus nos humiliemus, subiecti Deo, et omnihumanae creaturae, propter Deum in verâ charitate. Ipsa perficit diligenter honesta, delectatur viliora sibi ex oboedientiâ iniungi. Non abhorret tangere vulnera infirmorum, lavare pedes, sternere lectulos, purgare vestes, tergere sordes. Ipsa patienter fert aspera, inter opprobria laetatur. Praestantius est diligere Deum, quam eundem contemplari;quia maior unitas in dilectione. Imo ipsa contemplatio, quam Theosophi tam praeclare multi commendant; in voluntaten; non in intellectu consistit. Nec enim Metaphysicam intelligunt contemplationem; sed cum ex amore simul effunditur in actione. Hocce studium actionis, exigit et intendit ipse Deus: ne scilicet duntaxat nobis, sed et proximis inserviamus atque vacemus. Quod ipse quoque
Salvator; abundantissime fecit; et ab eiusmodi vitâ non exhortatus nos solum est; sed et eam in se ipso, omni incolatus sui tempore magnisice expressit. [Note: Alcantara. tr. de Medit. part. 1. cap ult. docum. 8.] Contenti interim simus illâ cognitione, quam nobis fides subministrat, atque huic cognitiont voluntatem et amorem nostrum adiungamus; cum haec sola sit quae Deum amplectitur, et in quâ totius meditationis fructus consistit. Intellectus enim vix aliquid de cognitione Dei comprehendere sufficit, quem tamen voluntas plurimum diligere potest. Innotescit exinde quoque dignitas Iurisprudentiae nostrae; ut pote quae in totâ actione, non in speculatione quâdam consistit, et quae si pietatis fundamento superstruatur, quamplurima suggerit media charitatis exercendae, proximoque inserviendi.
Hominis vero voluntas et affectus, primum, quatenus in se, et per se est homo, ullius sine certi status in hac vita respectu perfici debet. Ethice, quod cura:quaeque civem mundanum (qualem se Socrates, et etiam Marc. Antonius Imperat. 6. de vitâ sua. fol. 248. appellavit) informat, respiciens ad universalem societatem omnium creaturarum, solius Dei, tamquam supremi Monarchae Imperio subiectarum. vide Chr. Iavellum in proem. super libr. Et hic. Aristot. et tract. 2. cap. 7. super lib. 6. Ethic. Casum, specul. moral. 6. cap. 8. Timpler. 1. Ethic. cap. 1. qu. 7. Iacob. Martini, centur. 1. disp. 4. th. 9. et disputat. Ethic. 1. thes. 2. per toam. diss. Bernhard. Sutholt. tractat. de iurisd. num. 11. etc. Et quae ideo tam Naturae, quam doctrinae ordine, primo loco discenda est. Idem Martini, disputat. Ethic. 2. thes. 1. quaest. 3. Insuper, quia ex naturâ descendit, Maris atque Feminae coniunctio, liberorum procreatio, educatio. l. 1. §. 3. de Iust. et Iur. quia omnium primo marem; et feminam, quorum alterum alterius indiget societate, copulari est necesse, procreandi cuasâ, ut scribit Aristot. 1. Polit. 1. Unde is, ibidem probat; uxoriam et herilem societatem, esse omnium primam, ex quâ oritur domus. Idcirco Oeconomicâ quoque prudentiâ indigemus (quae a D. Thoma. 2. 2. quaest. 48. definitur; Prudentia rectiva mulitudinis unius Familiae) cuius finis est bonum Civile, ad Familiam sive Domum restrictum:
Tandem etiam in Civilem societatem, Bonum illud Morale introducendum; atque id adeo ex privato; quantum fieri potest, publicum est faciendum. Maiorque hominum caetus, beatissimâ inde emergenti utilitate, commode frui ut queat, procurari debet. Cui rei politicae meae Dissertationes principaliter sunt destinatae. Exinde patet, errare Antonium Mirandulanum, qui practicam Philosophiam per se consistere in libris Ethicis, putat: librosque Politicos, et Oeconomicos, non ob artis nece ssitatem: sed per accidens ob hominum pravitatem confectos esse putat. vide Heinricum Velstenium, centur. quaest. politic.
decad. 1. quaest. 1 Oeconomica quidem prudentia, Politicen antegreditur. Non enim idoneus tractandae Rei publicae videtur, qui rem privatam suam recte gubernare nescit: non Res publica salva esse potest, ni familiae singulares recte administrentur. Unde sapienter olim Chilon admonebat; ut disceret quisque suae domui praeesse. Diogen. Laertius. Sed tamen Politica ad Practicam Philosophiam constituendam, insuper necessaria est: neque enim homines domestico Imperio, vel etiam naturalibus Legibus potuerunt esse contenti, per rationes, quas Bolognetus, de lege, Iur, et aequitat. cap. 7. num. 8. etc. assignat.
NUnc porro de Civilis Cocietatis (quam singulari disputatione persequitur Dn. Gryphiander) origine, dicendumerit. Quandam inter nos cognationem constituisse Naturam, recte scribit Florentinus IC. in l. 3. d. Iust. et Iur. ubi Coral. num. 9. Generaliter enim ita est comparatum, ut qui cummune aliquid habent, tendant ad id, quod est generis eiusdem. Itaque et omne id, quod est communis mentis particeps, si militer ad cognatum suum contendit. Ac quanto est aliis rebus praestantius, tanto et paratius est, ut commisceatur cum eo, quod est generis eiusdem. Marc. Anton. Imper. de vit â sua. lib. 9. fol. m. 292. et seq. Inde hominem zw=on politiko\n; omni ape, omnique animante gregali, civilius et urbanius animal esse, probe Aristoteles dicit 1. polit. 2. vid. 1. 2. ad fin. ibi: kai\ tw=n fu/s1ei politikw=n zw/wn. ff. de legib. eleg Bellarmin. de Laicis. cap. 5. Homines ad koinwni/an, seu quandam communem societatem et cohabitationem, impetu ac instinctu quodam naturali trahi; aperte indicat sermo, hominia naturâ datus; utpote qui solitario supervacaneus esset. Ad vitam insuper symbioticam amplectendam, ducitur et quasi impellitur homo; dum omni auxilio destitutus, nudus et inermis, quasi ex naufragio, omnibus rebus amissis, in huius vitae eicitur aerumnas:neque etiam in adultâ aetate, propriis viribus, omnia vitae subsidia parare potest. Lactant. de opific. Dei. cap. 4. August. de Civitate Dei. lib. 21. cap. 12. Eugub. Steuch. 6. deperenn. philosoph. cap. 9. Althusius. 1. Polit. 1. a princip. Timpler. 1. polit. 3. quaestion. 5. Et quod Imperatores in l. 5. §. 1. C. ad Leg. iul. Maiest. de filiis reorum Criminis maiestatis rescribunt; mortem illis solatium, et vitam supplicum esse: Ad hoc Albericus Gentilis, disputat. 4. ibid. prudenter adnotat; poenam ipso leto maiorem exsistere, versari inter homines, et hominum suffiagiis carere. Ac item, quia homines si soli
sint, timeant et expavescent; adparet exinde, societatis adpetitum esse a naturâ. Certe etsi homo corpore sit enutritus, non tamen lumen animi exercere, neque in adultâ aetate, etiam externa illa, quibus in vita commode degendâ opus habet, in se vel apud se potest invenire; quo scilicet necessitate adactus, ad coniunctim vivendum, vel Symbioticam vitam invitaretur: Iohann. Althus. 1. polit. a princ. At cum Deus ipse per naturam dederit rebus singulis facultatem se conservandi suisque contrariis resistendi, quantum ad incolumitatem salutis opus est; nec homines facultatem hanc exsequendi dispersi potuissentexequi. argum. Genes. 2. vers. 18. instinctus, iisdem adiectus est gregatim vivendi; societatemque Civilem constituendi. Quâ ratione manifestum est, po/lin seu Civitatem, omnium Societatum perfectionem, in utero naturae conceptam, ab illâ partam, in eiusque veluti gremio et ample xu enutritam, ad legemque naturae referendam esse; post Arist. Casus. 1. poslit. 2. Keckermann. in praecog. System. polit. can. de politiâ generali. Intuitu etiam naturalis huius propensionis, acute Scaliger. 4. Poet. 1. Hominem ab o(mw=s2, derivatum opinatur; quasi ipsâ notatione significetur, illum societatis esse studiosum. Vide tamen. Christian. Becman. de origin. Latin. Linguae, in verbo Pumilus. Che ciascuno attenda solamente a casi suoi, non e altro, cheunrender l'huomo simile alle fiere. Guazo, de Civil. conversat. 1. Quamvis autem ICC. Urbis constitutionem Iuris gentium esse secundarii, ex l. 5. ibi: aedificia collocat a. d. Iustit. et Iur. proben: id tamen ita intelligi debet, quod aedificatio et structura urbium, communi gentium consensu approbata, et postquam aliquandiu homines exstitissent, demum abiis conditae fuerunturbes. Genes. 4. vers. 17. Danae. vetust. primi mundi antiquit. cap. 3. prope fin. Civitas vero, seu ut certi quidam hominum caetus sint, Iuris consensu, utilitatisque communione sociati, id a natura, eiusque primaevâ lege, originem trahit.
Societatem vero, omnium quae habetur, perfectissima omnium aliarum Princeps, quaeque th=fu/s1ei, seu intentiove Naturae prima exsistit, po/lin seu Civitatem vocamus. 1. Polit. 2. in quâ omnes, et singule aliae societates umuntur, ac conspirant: et quae est potissimum eorum, quae humanâ ratione constitui possuut, ut ait B. Thomas. 1. Polit. lection. 1. Hunc caetum Deo gratissimum esse, Ethnici quoque noverunt et inter alios Cicero, qui in Somnio Scipion. Nihil est, inquit, illi Principi Deo, qui hunc Mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius; quam concilia caetusque hominum iure sociati, quae Civitates appellantur: Civitatem autem Venerabilis Beda, in Genes. cap. 19. dictam existimat: quod plurimorum conseiscat, et in unum contineat vitas, aut quod unicas sit Civium. A coeundo nominari putat Cicero, d. loco. quo in illâ
Cives vinculo quodam societatis coeant in caetum unum. vide Bodin. 1. cap. 6. Eaque de finitur, caetus multitudinis, iuris consensu, et utilitatis communione securatus. S. Augustin. 19. de Civitat. Dei, cap. 21. Omnia continens, ad vitam optime degendam necessaria. Et hoc, ut obiter drcam, inter Urbem et Civitatem interst: quod Urbis termini muri sunt, et iisdem ipsa finitur. Civitas autem, non in parietibus aut muris; sed in iure et hominum multitudine posta est. Alioquin enim Atheniensibus, cum se classi marinae comnitterent; (eo quod ab Oraculo Delphico responsum acceperant, Civitatem a Persis invictam moenibus ligneis fore) Alioquin item Senatui, Populoque Romano, cum urbem adventu Caesaris trepidi desererent, non fuisse Civitatem, dicere cogeremur. Urbs, teste Nonio Marcello, aedificia; Civitas, incolas respicit. Cicero, pro Muraenâ. Roma Urbs est, eam Civitas incolit. Hincque olim Roma a Gallis capta, non habita fuit pro Civitate:et recte Camillus reputa vit, obesessos tum in Capitolio, eam repraesentare. Plutarch. Camill. Ut et in Carthaginis deditione, cum Legatis a Senatu Romano responsum esset: obsides cum classibus traderent, Civitati et privilegiis nihil ademptum iri:id male Carthaginen ses de muris quoque sunt interpretati. Appian. in Lybic. Et Nycias apud Thucy didem, lib. 7. Viri, inquit, Crvitas sunt, non moenia aut naves hominibus inanes. Denique una numero Civitas, haud est alligata ad unam aliquam certam Urbem; sed in diversis Urbibus, imo et in pagis consistere potest. Undecumque Clariss. Barthius, lib. 58. animadvers. cap. 5. ut et in tractatu de iureterritorior. cap. ult. dixi. Vide de Civitatis ac Urbis significationc ac differentiis variis. Bodin. 1. de Republic. 6. num. 49. etc. Paulum Busimu, lib. 1. de Republ. cap. 4. sub num. 2. Alberic. Gentil. lect. Vergil. cap. 8 Frid. Tilemann. disp. ff. 3. thes. 24. vol. 1. Arnisae. relect. polit. lib. 1. cap. 5. sect. 2. Schonbörner. 1. polit. 13. Timpler. 1. polit. 6. quaestion. 3. Iohann. Crugerum, Colleg. Politic. disputat. 3. thes. 3. etc. Iohann. Von Elßwich / disputat. polit. 2. thes. 2. et 4. Quamvis non raro hae appellationes confundantur: quod et Interpretibus disciplinae Civilis est familiare. Et Civitas nunc denotat hominum coetum, nunc locum illum, in quo habitat ille coetus: quod et de Ecclefiâ dici solet. Bellarmin. de concil. et Ecclesiâ. lib. 2. cap. 1. De Civitate, item Urbe, Republicâ gente etc. adi Leonhard. Aretin. lib.3. Epistolar. fol. m. 105. etc. Gryphiandr. disputat. de Democrat. thes. 18. et 19. Paurmeister. 2. cap. ult. a princ. Casum. Sphaer. Civit. lib. 3. cap. 2. De Republique, Cite, Ville consule Guyon, tom. 3. lib. 3. cap. 18. et seq.
Hanc igitur in utero Naturae conceptam, ab illâ editam in hanc lucem, in eius gremio enutritam, ad legemque Naturae pertinere (neque inchoative solum et materialiter, sed etiam quoad partium
conglutinationem (extra controversiam positum esse videtur, post Aristotel. Casus, t polit. 2. quaestion. 1. Keckermann. in praecogn. System. Politic. Canon. de polit. generali. fol. 9. etc. Velsten. centur. quaest. politic. decad. 4. thes. 3. Iohann. Arnd. Vom Wahren Christenthumb. cap. 26. Quam vis industriâ hominis excolatur. Sicque agricuitura est naturalis, licet hominum requirat curam et operam. Quamvis item ex metu, indigentiâ, aliisque similibus externis causis impellentibus, politica societas oriatur; attamen causa propinqua, et intrinsecus urgens, est luxnaturae: quae nobis eam habilitatem implantavit, ut ex ternâ aliquâ, etiam leviter quandoque oblatâ occasione, ad Civilem cohabitationem perveniamus. vide Lactantium, 6. cap. 10. Sicut et Matrimonium, quod indubie est iuris naturalis, l. 1. §. 3. de lust. et Iur. non semper naturâ, sed variis occasionibus aliis conciliatur. Numquam fuit tempus, in quo non fuerit societas et communitas aliqua vitae inter homines; nisi vi aliquâ maiore coacti, ab illâ in solitudines abirent. Utridiculi haud immerito videantur, qui audacter affirmant, homines primum more ferarum vitam degisse, in silvis et montibus oberrantes, quod prisci communiter sunt opinati. Diodor. Siculus 1. num. 8. Thucydides, ab initio. Lucretius, et ad eum Lambinus, mibi fol. 679. et vide ibid. fol. 696. 701. adnotat. Unde et Gratius Phaliscus, in Cyneget.
--- Nudâ silvas virtute movebant
Inconsulti homines, vitâque erat error in omni.
donec a quibusdam in coetum inducerentur. Petr. Gregorius Tholosanis 1. de Republic. 2. Bellarmin. de Laicis cap. 5. Keckermann. in praecog. Politic. fol. 11. etc. et disputat. practic. 29. problem. 2 Frideric. Tilemann. disp. ff. vol. 1. disputat. 1. thes. 2. Cruger. colleg. polit. disputat. 1. thes. 38. etc. Velsten. decad. 2. quaestion 2.
Hîc paulatim subsistere lubet, et illam multorum ingeniis iactatam excutere quaestionem; An ea vita, in quasunt homines mis1a/nqrwpoi,, et a)po/lides2, hospitis aut peregrini instar, sine certolare aut domicilio, et sede exsistentes, aut solitariorum, monasticum seu eremiticum, aut contemplativum, ut vocant, vivendi modum amplectentium; a Civili societate penitus abhorrentium, et in latebris suis delitescentium: an, inquam, ea vita beatior sit, quam illorum, qui in communi coetu, qui in civitate vivunt?
-- -- Pars invenit utraque causas.
Sed regulariter tamen (et quoad maiorem hominum partem) id negari solet. Guazzus, de Civil. conversat. a princ. Richter, axiomat. histor. 4. Timpler. 1. polit. 3. quaest. 6. Charron. 1. de Sagesse, cap. 54. Guyon tom. 2. lib. 2. cap. 1. des diverses Lecons. et tom. 3. lib. 1. cap. 26. Montaigne 1. cap. 38.
Et quidem Atistotelis auctoritate. 1. polit. 2. qui scribit: eum, qui non fortunâ, sed naturâ alienus est a Civitate, qui in societate esse nequit, aut nihilo indiget propter copiam, et pars Civitatis non habetur; hunc aut improbum esse, aut homine praestantiorem: bestiam nimirum aut. Deum. Ut qui ab Homero per contumeliam dicitur:
--- Iure, tribuque domoque carens.
Misera est talis vita: hincque Cicero, neminem esse, ait, etiam cui abunde omnia, tamquam virgulâ, quod aiunt, divinâ suppeditar entur, qui in solitudine vivere velit. Sibi ac aliis inutilis est eadem haec vita: recteque Stoicis placuit, ea quae in terris gignuntur, ad usum hominum creari omnia. Homines autem, hominum causâ generatos: ut ipsi inter se alii aliis prodesse queant. Et proximi amorem cultui divino aequiparat: Deus, Matth. 22. vers 39. 1. Corinth. 13. vers. 2. et 3. Atquomodo proximi nostri commoda promovere quimus, societati humanae nisi nos insinuemus propus? Nec qui se a vulgo segregat, minus cum mundo, et munduscum illo commune habet: non ab hominibus; sed a rebus, et primum a suis secedendum est. Te animo populis subtrahe, non pede, atque dura. Seneca, Epistol. 56. Quires et homines fugit, ille est quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit: qui alios feliciores videre non potuit, qui se velut timidum atque iners animal, metu occultavit, ille sibi non vivit, sed quod turpissimum est, ventri, somno, libidini: nen sibi vivit, qui nemini. Divine Gregorius Magnus, Pontifex, super Ezecbiel. 9. homil. Saepe cum de vitâ proximorum querimur, mutarelocum conamur, et secretum vitae remotioris eligere; videlicet ignorantes, quod si desit spiritus, non adiuvet locus. Loth enim Sanctus in Sodomis exstitit, in monte peccavit. Quia autem loca mentem non muniunt, ipse humani generis primus testatur parens, qui in Paradiso cecidit: sed minus sunt omnia quae loquimur ex terrâ; nam si locus salvare potuisset, Satan de caelo non caderer. adde Anton. de Sales. Episcop. Genevens. praxin spiritual. part. 1. cap. 3 et part. 3. cap. 24. Anima quidem nostra, tranquilla et sedata esse debet: Sed vera illa e)uqumi/a et securitas, haud ecstasi, et spirituali monastico gaudio; sed potius carnis et affectuum victoriâ definiri debet. Arnd. in praef. lib. 3. vom wahren Christenthumb. Granatensis, in floribus, part. 7. cap. 11. Didacus Stella. 3. de contemptu Mundi. cap. 10. Quodidem emphaticis admodum verbis, docetauctor quidam sanctus, laudatus in Harmoniâ, etlicher punckren und Articuln Christlicher Lehre. fol. 42. b. ita loquens: Welcher Mensch aber sich selber außer Göttlicher Mhne (Liebe) mit einem lautem hertzen / unnd mit einem wahren /vesten / ungestiffien Glauben in allen dingen läßt / und sich Gott gäntzlich ergibt und bevihlet/ in Lieb und in Leide/ und mit
schlechten worte/in allen eeyden/Widerwertigkeit und Betrübnuß/ vnd dem Göttlichen Willen demütiglich mit williger geduit vnnd gelassenheit danckbarlich gehorsam ist. Sthe diß ist rechte/ wahre vnnd gewisse Andacht, vnd ist auch je vnd je gut vnd gerecht/von Gottallezeit/vnnd niche von der Natur/noch von dem bösen Beist/vnd ist auch ein sicher gewiß Zeichen/rechter wahrer Heiligkeit/vnnd rechter Andacht: vnnd daran mag man sich sicherlich wolgelassen/vnd davon halten in der warheit ect. Folgtbatd: Vnnd zu dieser Andacht gehöret nicht engentlich at beit deß Leibes/ oder das man in einen Winckel schlieffe/ oder das man sich versperren lassen in ein Closter/ oder das mann fliehe in einen Wald/ oder das man viel faste/ mit Wasser vnnd Brot alle Tag/ oder das man viel bette/eylff Psalmen/vnd eylff Vigilte/ oder eylff tansendt Pater noster, oder das man ander groß arbeit vnd vbung thue / mit sich selber geißlen/ vnd ein Cilicium antrage/vnd Parfuß gehe/ vnnd auff der Erden lige/ vnd deßgleichen/ ect. vide etiam de hac spirituali solitudine, hoc est, de profundâ humilitate, resignatione, nostri ipsorum abnegatione, et excessu in Deum, piêadmodum disserentem Henricum Susonem, apud Taulerum. Domin. 4. advent. Sermon. 1. Hanc solitudinem quaere, aut socius non eris in conversatione Dei! Tempora et loca, et negotia quae tractamus omnia, quaecumque videmus, audimusque, occasionem praebent multis modis et effectibus corad Deum elevandi. Qui Deum vereamat, in omnibus rebus Deum conspicit: et possunt ad Dei amorem singula ipsum in vitare. Quin et vetustissimi olim Eremitae agnoverunt, in omni ordine humanae vitae, animas esse Deo placentes, et habentes actus aliquos occultos, quibus delectatur Deus. Nectantum professionem vitae, aut habitus speciem, Deo placitam esse; quantum sinceritatem atque affectionem mentis, et operum probitatem. vide Vitam Paphnutii, in vita Patrum. Sed vero solitaria vita, atque in ea contemplatio, res plane sacra est. Beat. Hieron. in epistol. ad Heliodor. Eucherius, delaudibus Eremi. Sed quâ pauci rite uti queunt. Sicque capio, quod Bellarminus, egregie vitam eremiticam desendit, de Monachis, cap. 39. quodque de Laicis cap. 5. dicit: super homines, et contra naturam ex gratiâ fuisse, quod quidam Eremitae vixerint soli. Ac B. Hieronymus, epist. ad Rustic. incip Nil Christiano felicius. docet, tutius esse iuveni vivere in caenobio, quam in eremo. Alia item disputatio esse videtur, an hic vel ille homo, hoc vel illo tempore, solitudinem quaerere debeat: qut num tempora ferant, ut aliquis sese immisceat publicae rei. Futurum enim, imo adest nunc tempus; quo tamquam si in dulcibus aquis inveniuntur salsae, ita amici omnes inter se pugnabunt. Et tunc latebit prudens, et intelligens separatus manebit, tamquam in cellâ snâ conditus, et quaesitus a multis,
non invenietur. lib. 4. Hezrae. cap. 5. vers. 12. 9. et 10. Sapiens illo tempore silebit, ait alicubi Oseas.
CIvilis haecce commutiio, duos fines habent. Quorum primus est, (w(=, aut cui) ut coniunctim viventes; quasi membia membris sibi inservitent: Societates namque hominum, inter ipsos, vitae tutius, commodiusque degendae causâ, inveutae fuerunt. Ad hunc finem respexit Plato. 1. de Republic. ubi Civitatis causam ab indigentiâ victus et cultus exstitisse; sociatosque esse homines, ait, ut mutuis auxiliis adtuti, commoduis feliciusque viverent. Hincque Civilis societatis finis, publica appellatur Salus. 3. polit. 4. Quam supremam Legem vocant; et quae privatae Saluti, a quolibet anteponi debet: nam ita sese curare debent membra, ut semper respiciant ad totum. Quâ ratione dicitur in l. 2. de Iustit. et Iur. ut Patriae pareamus, iuris Gentium primaevi, id est, iuris naturalis humani esse: et in l. 1. §. 15. de ventr. in possess. mittend. Nos non tantum paretibus, sed et Rei publicae nasci. Publica instituta, paternâ pietate potiora esse. in l. 14. in princ. ad Trebell. Sciteque a quodam dictum est: dum nos cavemus singuli, perimus Universi. Hunc finem plerumque a)u/ta/rkeia sequitur, sive bonorum omnium affluentia: publica quippe utilitas singulos beat.
Sed Civitas, quae gratiâ coniunctim vivendi, primûm (ut iam dixi) nata est. bene tamen beateque, et recte utvendi, hoc est actionum honestarum feliciter fungendarum causâ, consistit principaliter. 1. polit. 2. et lib. 3. pol. cap. 4. ac 6. Sicque finis Rei publicae non est bellica potentia, aut magnitudo, Paruta, 1. discors. 1. fol. 23. Isocrat. contra Lacedaem. et Aristoteles. 7. polit. cap. 14. ac 15. Sed ut Benedict. Wincklerus, 3. de princ. Iur. cap. 12. rectescribit, agnitio et fruitio iuris naturalis. Et hoc intuitu aiunt; iuris finem proximum, iustitiam esse: remotiorem, publicam salutem. Matth. Stephani, de art. iuris. cap. 5. In hac etenim societate, summum est bonum quoddam; quod per se, et propter se, atque etiam primo expetituriipsa nimirum iustitia Universalis, Virtutes in sese quae continetomnes: et quae universum chorum, seu comitatum Virtutum complectitur. Quippe institia cum descendat ab ordine rectitudinis, generasster convenire potest omni Virtuti. Est nam que iustare idem, quod rectificare. B. Thomas. part. 3. qu. 21. ubi inquit: quicquid Deus in rebus
creatis facit, facit secundum convenientem ordinem, et proportionen suam, in quâ consistit ratio iustitiae, indeque homo iustus, id est, suae naturae, seu rectae rationi convenienter agens, omnibus Virtutibus est praeditus. Quas Virtutes, ut exercere possit, ad eas Virtutes operandas ut adigatur homo, Civilem societatem natura (hoc est, ut pie et philosophice loquitur, gl. 1. Inst. de Iur. nat. in pr. ipse Deus. §. sed naturalia, ibi: Divinâ quâdam providentia. dict. tit.) humano generi monstravit, implantavit. Quicquid in liberâ Civitate, aut Republicâ geritur; quicquid a Legislatore, vel Iureconsulto, deliberationis atque consilii suscipitur: omne id iustitiae, id est Virtutis et Honestatis gratiâ fieri debet. Ad hanc aliarum rerum usus, commoditatesque et opportunitates, ipsa etiam Salus publica, per se ac primo diriguntur. Christoph. Ehemius. lib. 5. cap. 1. et cap. 6. princip. Iur. Non aliâ de causâ Salus publica colenda, quam ut hoc bono, beatissimaque inde emergente utilitate, Civilis hominum caetus commode semper fruiqueat. Indeque tum demum in Civitate beatitudinem exsistere, et exinde felicitatem exoriti civilem, eutaxianque politicam, si bonum illud morale in Civitatem introducatur, quod bonum civilis communicationis finis primarius est (Aristoteles finem: ou(=, Latini Logici finemcuius, vocant (quem efficiens assequi intendit, et ad agendum movet, motu scilicet amoris et desiderii etc. Sique Bonum illud Morale in civitate exsistat, Beatitudo et Felicitas exoritur Civilis: Politica scilicet e)utaci/a. Hanc pone subsequitur pax interna publica, sive communis tranquillitas, honorque publicus in statu Politico, vide: Hilliger. ad Donell. 2. com. cap. 1. A.
Hîc disputati potest, quatenus Vir bonus distet a bono Cive? vide Tileman. disputat. ff. 1. thes. 3. vol. 1. Sane in optimâ Republicâ eadem est boni Viri, quae boni civis virtus. Aristotel. 3. polit. cap. 3. et lib. 7. cap. 2. ac. 3. Quam vis politice non immediate, sed disciplinarum aliarum adminiculo reddat Civem vere bonum; et per se contenta sit externorum dispositione. (Unde duplex est iustitia, Legalis, quae reddit bonum Civem; et moralis, quae bonum Virum. Aristot. 8. Ethic. cap. 13.) Eleganter Cicero, epistol. 5. ad Lentul. Ego cum ipsâ Republicâ quasi sum collocutus, ut mihi promeritis id praestaret; ut, quem bonum Civem seinper habuisset, virum quoque bonum esse pateretur: videatur idem Cicero. extrem. lib. de opt. gener. orat. et Rabirianâ Orat. extremâ, aliisque eundem locis pluribus. Sed an Res publica faciat viros bonos, tradit Carnin. in turr. Babylon. cap. 12. et cap. 16. ac 17. ex professo.
Coronidis vice subnecto; in solâ virtute Summum Bonum esse, eamque ad beatitudnem sufficere: nec externa aut fortuita requiri, id quod rationabiliter Stoici defendunt, et ex iis passim, in epist. Seneca,
Lips. 2. manuduct. dissert. 20. et seqq. Lactant. 3. cap. 11. Aquibus perperam Aristoteles dissentire videtur. 7. Ethic. 8. Beatitudo enim est aliquid perfectum, perfectum autem perfici non potest; nisi illa perfectio essentiam intret, nuncvero bona externa de essentiâ beatitudinis esse, absurdum est. Nec de exsistentiâ eius sunt illa Bona. Bonum namque quaerendum, assignandumque est, quod nostri sit arbitrii, quod casu non adimatur, casu non detur. elegantissime Boetius, de consolat. Philosoph. lib. 4. pros. 3. adde Originis Philocal. cap. 25. passim. Hocque facile largientur ii, qui cum Proclo, tractat. de animâ et Daemone, finem ipsum in animâ collocant, corporeis non egentem, hominemque ipsum putant esse animam, utentem corpore: qui passiones in strumentorum, ab ipsis utentibus seiunctas esse sciunt. Instrumenta ad beatitudinem necessaria sunt; sed ad veram felicitatem summa sufficit miseria: nam et in rebus adversis exercitium Virtutis (et quidem illustre magis) esse potest. Ex quo porro et hoc resultat, quod beata possit dici Res publica, si exercitia habeat virtutum publica, licet ab hoste obsideatur etc. Keckerman. in praecog. Polit. fol. 26. modo Civitatis nomen adhuc mereatur. Interim, quod Lactantius ait, 7. cap. 7. omnem sectam Philosophorum, vidisse aliquid ex vero: id et in quaestione de summo Bono adprime placet. Nempe sententias tam discrepantes inter se philosophorum, ad veram normam conferendas; et qui ideo propius ad rem ipsam accesserint, qui longius recesserint. (nam nulla simpliciter reicienda videtur) indagandum erit. Inferiori in gradu Peripateticos loco; qui externa admiscent. Inducendo scilicet Bonum, quod non sit in hominis potestate: sicque totum hominem alienae subiugat ditioni. Lactantius. 3. cap. 8. Quibus sul. imiores Stoici sunt, virtutesolâ contenti. Epicurei in super requirunt, ut virtutis possessione delectemut in uttaque sorte. vide Senec. Epistol. 21. Lactantium lib. 3. cap. 7. et 27. Sicque non adeo sunt absurdi. Nec enim optandum est, ut voluptas plane absit ab actionibus nostris. Michael Palaeolog. oration. 4. et 5. Quamvis ignoratione veri Dei in horrendos errores prae ceteris fuerint lapsi. Lactantius, lib. 3. cap. 17. eoque sensu regidior Stoicis dicitur Epicurus. Montaigne. 2. cap. 11. fol. 388. etc. Sicque Aristoteles dicit. 1. er hic. 8. Non est Vir bonus habendus, qui honestis actionibus non laetatur, nec dissentit Sarisberiensis, cap. ult. lib. ult. addatur Bernart ad Boetium, in Comm. fol. 281. Plato plane divine (vide Halloix in notis ad Vitam S. Iustini, fol. 285. Montaigne 1. cap. 19. inprinc.) haud in nostris iuste vel bene factis, sed in aboslutâ virtutis specie et forma (Ideam vocatille) ponit felicitatem: hoc est, in ipso Deo. Iavellus, philosoph. pract. fol. m. 13. hocque intuitu Lactantius. 3. cap. 12. dicit: Euclidem statuere summum bonum, quod simile sit et idem semper, cuius
participatione bonisumus et felices. ut dixi supra. idque sit per veram religionem. Lactant. 3. cap. 10. et seq. vide eundem Lactantrum. 3. cap. 7. et Duellum Scientiae ac Ignorant. 1. cap. 8. part. 2.
In Practicâ ergo Vitâ, Civitatem practicam consectamur, et ad practicum, quae dirigitur finem. Sicque in limine Bodinum. 1. de Republic. 1. impingere videri posset: Civitatis quifinem in pulcherrimâ, suavissimâque sublimium rerum constituit contemplatione. Quando in rerum naturalium, humanarum ac Divinarum cognitione exercentur Cives, iique contemplationis huius fructus, praepotenti Deo, totius Naturae Principi ferunt acceptos. Cum tamen in practicâ vitâ, Civitrtem practicam nosconsectare deceat, et ad practicum directam finem. Dn. Cluten. in paradox. thes. 2. de fine Republicar. vide Carnin. In destruct. Turris Babylon. cap. 12. et 12. ac seqq. ubi de fine Ecclesiasticae Legis. Quodque Patres e societate Iesu, et fere Theologi omnes, qui politica tractant, specioso dogmate Religionem, Cultumque Divinum, Civilis Societatis finem statuunt et fundamentum. Mariana, Rossaeus, et Ribadeneira in Instit. Princip. Bozius, de ruinu gent. lib. 1. hoc forsan explicationem ulteriorem requtrit. Magistratus praecipuum munus esse puto, curare Religionem, hoc est essicere, ut in omni pietate ac honestate vivamus. 1. Timoth. 2. Sed non tamquam id esset Rerum publicarum finis essentialis. Etenim si Civitatis finis esset contemplatio, vel vera Religio, uniformisque ad Deum de votio, eaque ad esse Civilis consociationis, absolute pertinerent: exinde sequeretur, ubi talis finis non est, vel ubi media desunt, ad eum finem deducentia; nec ibi ullam societatem legitimam, sed colluvionem potius, et rurbam latronum esse. Imperantes non veros et iustos Magistratus, sed impostores atque Tyrannos estistere Hocque principio decretum illud, de Principibus Haereticis solio deturbandis, clamve ac palam, ferrovel veneno, a quolibet privato e medio tollendis: iisque populis, quos Pontifex Romanus, perperam de Religione sentire iudicat, nullâ habitâ vullarum pactionum aut foederum ratione, debellandis inniti ait. Keckerman. in praecogn. polit. fol. 24. Et hoc etiam theoremate, finis hominis, qui est vera Dei Agnitio, cum fine politicae conversationis, (hoc est, Divina et Humana) periculosâ mistione confundi, reputatur. Vid. omnino Paulum Busium, lib. 1. de Repub. cap. 4. num. 6. etc. Mitigate quoque hoc dogma videnturea; quae Bellarminus disputat, lib. 5. de Rom. Pontific. cap. 2. ubi ait, Dominium haud fundari in gratiâ ac fide. Et ibidem cap. 3. Christum non abstulisse Regna iis, quorum erant: nam Christum non venisse destruere ea, quae benese habebaut; sed perficere. Augusti itidem Imperium, non veram fpectabat Religionem, et tamen Salvator noster voluit dari Caesari, quae
Caesaris sunt: etiam ab ipsis Iudaeis, qui veram habebant tum temporis Religionem. Sicque Res publica est, ubi non est vera Religio; sed eâ deficiente, nec etiam ibi est vera honestas; et scelera horrenda subsequuntur. Vera Religio finis hominis est, et qui eam non habet, vix hominis meretur nomen. Sed tamen non tam nobilis finis potest esse praefixus toti caetui civili. Namque nostra Res publica, quoad substantiam, non differt a Republicâ Ethnicorum. Sique Religio in animis hominum esset, statim Rem publicam novam, optime constitutam haberemus. Ergo Religio est principium bene constitutae Rei publicae, nonfinis. Ac quoque Tostatus, in anigmat. Sacru. sol. mihi 231. scrrbit: Religionem non esse Rei publicae finem, si consideretuv, ut estapudomnes gentes. Christiana Res publica aliud est, quam Res publica simpliciter. Ac inde est harmonicum et mutuum officium Episcoporum ac Regum. Choppinus de Polit. Ecclefiastic. Hinc etiam non est distributio generis in species, quando aliam facimus Rem publicam profanam; ex principiis naturae, et rectae rationts deductam: aliam Christianam, ex principiis S. Scripturae concinnatam. Timpler. 1. polit. 1. quaest. 6. Nonenim Lex Naturae et ratio recta, SS. Scripturae adversantur.
HUnc in Civitate progignit finem: hunusque Practicae et Civili Felicitatis, isntrumentalis causa est politei/a, Res publica, seu ad ministratio Civilis. Quippe per quam multitudo seu communitas recte instituta, bene beateque vivit; et quae Civilis Societatis Anima est, et vita quaedam. 4. Politic. 11. Iacob. Bornitius, tract. de Maiestat. cap. 5. Lipsius, in notu ad z. Polit. cap. 6. Divine Isocrates, in Areopagit. Est anima Civitatis niliil aliud, quam administratio illius; quae non minores, quam in corpore anima effectus producit. Videlicet haec est, quae de omnibus consulit; simul conservans profectum, simul nocivum devitans. Huic oportet et leges et Oratores, et privatos homines esse similes; et sicunumquemque agere, prout illam sit nactus, hâc cepravatâ, nos nihil habemus pensi, nec folliciti sumus, quemadmodum redintegretur. Civilis haecce administratio (ut Seneca ait) Spiritus ille vitalis est, quem tot
milia trahunt; nihilipsa per se fututa, nisionus et praeda, mens illa si subtrahatur. lib. 1. de Clementiâ. cap. 4. Hanc etiam in rem elegantissimus et Livii locus, lib. 36. De Urbe, agroque (de Capuâ loquitur) reliqua consultano fuit: quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam, propinquam; inimicam. Ceterum habitaritantum, tamquam Urbem Capuam, frequentarique placuit nullum Corpus Civitatis, nec Senatus, nec Plebis Concilium, nec Magistratus esse. Sine consilio publico, sine Imperio, multitudinem nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabisem fore.
Differt a Republicâ Civitas; quod haec quasi materia est, in quam Res publica tamquam forma inducitur. late Arnisaeus, relect. 1. cap. 5. sect. 3. Rem publicam choris et harmoniis: Civitatem personis et numeris comparat. Interdum sumitur Civitas formaliter, prout formâ suâ est inducta; tum saepissime Rei publicae nomine venit. Sic Cicero 1. de Republic. ait: Omnis Civitas, quae est constitutio populi, Res publica est. Sic etiam Iureconsulti quandoque Urbem pro Republica sumunt. Anton. Faber. inrational. ad l. 3. de offic. Praefect. Vigil. De homonymiâ vocabuli Rei publicae, vide Christian. Matthiam, Colleg. polit. 1. disp. 5. tbes. 4. etc. Ac num Politica, Res publica ac Civitas idem sit? consule Timpler. 1. polit. 2. quaest. 2.
Cum autem Res publica, seu politei/a (quae Synonima sunt, vel invito Scaligero. lib. 3. Poet. cap. 21.) Imperio contineatur et subiectione: (potentia etenim manus iustitiae est) Regere itaque et subici; Regi et Gubernare, consentanea esse apparet, tum Naturae, tum et Divino in sacris literis revelato iuri. 2. Chronic. 19. vers. 6. Psalm. 82. vers. 6. Proverb. 8. vers. 15. Habacuc. 1. vers. 3. Sapient. 6. vers. 3. Roman. 13. vers. 1. et 4. Tit. 3. vers. 1. 1. Petr. 2. vers. 13. Ferdinandus Vasquius. 1. illustr. cap. 1. num. 25. cap. 21. num. 23. etc. Petrus Gregorius Tholosan. 1. de Republic. cap. 2. Bellarminus de Laicis. cap. 5. Reinkingk. lib. 1. class. 1. cap. 2. Athus. 1. polit. cap. 1. adfin Loelius Zecchius. 1. de Princip. administr. cap. 1. num. 2. et 3. Henric. Velsten. centur. quaest. pol. decad. 8. tbes. ???. vide tamen Albert. Bolognet. tractat de lege. iur. et aequitat. cap. 12. Namque et recta ratio, quae finem hominiindidit, etiam instrumenta monstravit; et instrumenta ac media, ad illum finem perveniendi, naturalia erunt. Recteque Oppianus, 5. a(leut. vers. 45.
Benivoli o Reges Caelestes mari et terrae.
Ubi vide in Comment. Rittershus. fol.: 14. Et etiam Aristoteles scribit: Impetare et parere, non solum naturalia; sed et necessaria quoque, itemque utilia Naturae ac rerum naturalium munia sunt. 1. polit. 5. Idem inter homines Imperium exsistit, quod in rebus non viventibus
Harmonia; ut elegantissime Aristoteles 1. polit. 3. Nihil tam aptum esse censetur, ad ius, conditionemque Naturae, quam Imperium. Sine quo nec Domus ulla, nec Civitas, nec gens, nec homium Universum genus, stare; nec rerum Natura omnis, nec Mundus ipse potest. Cicero, 3. de legibus a princip. Nihil est, quod sine Moderatore consistere postet: Sic Domus ab habitatore deserta, drlabitur. Navis sine gubernatore, pessum abit. Lactantius. 3. cap. 21. Ordo est optimum quiddam: at Ordo sine Imperio esse nequit. Aurea notetur sententia Aristotelis. 1. polit. 2. Sicut homo animalium est optimum; ita sine iustitiâ, sine iure ac lege, est omnium deterrimum. Sed iustitia est res maxime politica etc. Quam sententiam docte explicat Ludovicus Vives. 7. de caus. corruprar. artium a princip. ubi dicit: Hominem res ipsa testatur, conditum esse a Deo ad societatem, ac in vitâ hac mortali; et in alterâ illa sem piternâ. Idcitco et glutinum ei societatis addidit, animum ad benevolentiam mirifice appositum: quae benevolenitâ ex ardore interno foras ebulliens ac respectans; refrigerato ardore illo, intro se recipit ad se ipsam, ut quisque tenerrimese unum amet, in reliquos rigidus atque asper. Quae esset maximorum in vitâ tumultuum causa, quando ad se, ac suas utilitates quantum quisque vel ingenio valeret, vel viribus pertraheret: nisi in locum mutuae benevolentiae iustitia successisset, quae avidas manus comprimeret, atque ab hominum convictu, iniuriam omnem arceret etc. No ay animal mas contrario al hombre, que el hombre mismo, veriverbium est Hispanorum. In eandem fere sententiam D. Thomas, 1. de Regim. Princip. cap. 1. Naturale est, iqnuit, homini, ut in Societate multorum vivat; et necesse est esse in hominibus, per quod multitudo regatur. Nam cum unusquisque id, quod sibi est congruum, provideat, multitudo in diversa dispergitur; nisi sit, qui boni communis curam gerat. Unde Salomon inquit; ubi non est Gubernator, dissipabitur Populus. Nec enim idem est, quod proprium, et quod est commune, nam ur sunt propria, differunt, et ut sunt communia, uniuntur: diversorum autem diversae sunt causae. Oportet igitur, ut praeter id, quod movet ad proprium bonum uniuscuiusque; sit etiam aliud, quod moveat ad bonum commune multorum propter quod et in omnibus, quae in unum ordinantur, aliquid invenitur, quod alia regat etc. Cyclopica est eorum vita, inter quos obligatio est nulla, ubi nullus alteri obtem perare cupit: et iuxta illud Poetae: ou)dei\s2 ou)deno\s2 a)kou/ei. Si homo suâ naturâ est socialis; etiam naturâ suâ requirit regimen et rectorem: nam societas est multitudo ordinata. Inde Plato, in polit. recte, primam originem Politiarum Deo adscribit. et 1. de ligib. Legum
ventionem eidem attribuit. Itaque potuit ac debuit saecularis potestas, cum totus populus per se vix possit talem exercere, a multitudine in unum vel plures, iure naturalitransferri. Ether. Mohr. disputat. de Iuris diction. thes. 3. 5. et 6. Si est, quae dutities in Imperio, exaccidenti est. S. Augustinum audi. lib. 1. quaest. super Genes. cap. 153. Haec in dominationibus et servitutibus clara Iustitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione: quod cum in hocseculo per iniquitatem hominum perturbatur, vel per natutatum carnalium diversitatem; ferunt iusti temporalem perversitatem, in finem habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem. Nec ex eo, quod multi detestandis artibus Imperia gerunt, velacquirunt, rite colligi potest, Imperia praeter vel contra naturam esse. Nam et Matrimonia (ut iam supra innui) interdum illicitis mediis conciliantur, varieque turbantur. adde Carnin. de Turre Babyl. part. 2. cap. 1. Campanell. cap. 1. polit. §. 1. Ettandem a naturâ introducta esse Imperia, vel ex eo elucescit; quia haec imperandi, parendique diversitas, apudomnes gentes peraeque custoditur; eamque omnibus in Mundi partibus deprehendere licet, ut nec defuit in Occidentalis Indiae, priori saeculo primum pervestigatis Regionibus. Nihil fere nobiscum commune habent eae, nisi aliquam Rei publicae formam. In Americâ namque multae sunt Regiones, quae Regecarent, et Principibus ac Capitaneis, a semetipsis necessitate aliquâ volente electis parent. Peruvanum ac Mexicanum territoria, Reges habent; hîc electione, ibi legitimâ constitutos successione. Ioseph. Acosta, histor. Ind. 6. cap. 11. etc. Levin. Appollon. de rebus Peruvin. lib. 1. fol. m. 36. et seq. Non obstat l. 5. de Iustit. et Iur. ubi habetur, exiure Gentium secundario, introducta esse bella, discretas gentes, Regnacondita etc. iure enim naturae humanae seu gentium primario, communicatio hominum inter se mandatur. l. 3. et ut Patriam non minus ac Parentes amemus, praecipitur. lib. 2. de Iust. et Iur. Iure timen Gentium secundario, humanae communicationis modi quaeruntur eiusque contraria tolluntur, et naturae, ut nunc post lapsum est, accommodantur.
Nec solum necessarium est, ut quam ex cuiusque animo pellebat, vel tarditas cordis, vel prava affectio societatem, vis aliqua maior, Iustitiaeque ac Legum firmaret potestas; hominesque fieri, Imperii beneficio, Circeae quasi Virgulae mitescerent tactu; sed et omnes licet probi praesupponerentur; attamen adhuc Civitas Politiâ, imperantiumque ac parentium indigeret distinctione. l. 2. in fin. ibi: praesidere bonis et malis. et ibi: praeceptriae faciendorum. l. 7. ibi: vetare, permittere. ff. de legibus. Henning. atnisaeus, doctrin. politic. cap. 2. a princip. Quia etenim singuli homines separatim, egregium nullum perficere possunt opus; quasi
ad decorem universi orbis, ad concentumque pertinet, Imperantis ut nutu ceteri commoverentur: non setius atque ad capitis arbitrium, membra reliqua omnia. Optime Guicciardin. hore di recreation. tit. Natura quantumque ella paeia, non esser veramente partigtana d'alcuno. Xenophon. 3. expedit. Si desint, qui imperent, nullâ in repraeclari quicquam geri potest. Hûc pertinet quod scribit Imperator Antonius. l. 7. devit âsua. Quam rationem in unitis et compactis corporibus habent membra; eam obtinent ratione praedita animalia in divisis prae parata ad unam quandam actionem. Licet item hîc usurpare illud D. Pauli. 2. Corinth. 12. vers. 19. etc. Quod si omnia essent unum membrum, ubi corpus? Nunc vero multa quidem membra sunt, unum vero corpus etc. Eâ inde sententiâ, quâ quidam, in statu, quem Innocentiae vocant, suturam non fuisse quandam Rei publicae speciem, domesticae dominationi dissimilem, perhibent, absurda videtur, ut cap. seq. latissime demonstrabo.
Merito itaque Anarchiâ, nihil esse periculosius scribit Plato 1. de legibus: praestareque censetur sub malo Principe quam sub nullo esse. Quâlibet enim confusione, melior est ordo quilibet. Themist. Euphrada. Bellarminus. de laicis cap. 4. Temporibus illis non erat Rex in Israele, quisque quod rectum videbatur in oculis suis, faciebat. Iudic. 17. vers. 6. cap. 19. versa. cap. ult. vers. ult. Quo respexit lex illa Persica, quae iubebat anomi/an e)=inai pe/nq) h(merw=n/, defuncto Rege, ut liceret cuique quinque diebus facere, quod vellet Ac quia Pax publica turbabatur, Subditi Rege denuo constituto, leges et Magistratum revereri et magnifacere, maximique beneficii loco habere discebant. Stobaeus. sermon. 42. Sic quoque sapientes Haebraei dicunt: Ora pro Pace Regni, nisi enim metus esset, (id est Magistratus) alter alterum devoraret vivum. In capitulis Patrum. fol. m. 42. vide etiam Drusii apoph. Arabic. fol. 775. n. 163. Eo pertinet item, quod de Nerva dicebatur: deterius esse sub eo Principe vivere, per quem omnia liceant, quam sub eo, per quem licet nihil. Bolognet. de lege iur. etc. cap. 34. n. 14.
Prorsus damnandi sunt, ex humanâ qui vitâ Politias et Magistratus tollunt: quod non solum anarchi et a)/taktoi faciunt ac seditiosi homines, qui in pessimâ libertate vivere satagunt; sed et olim fecerunt Hessaei. Ian. Drusius. 5. annotat. in Nov. Testam. Actor. 21. fol. 187. et seq. Post Donatistae, teterrimi haeretici; eodemque errore, nostro tempore commaculati sunt Anabaptistae, quorum illi ab Augustino, hi a variis sunt refutati. vide Benedict. Wincklerum, 5. de princip. iur. cap. 5. Antonium Albizium, exercirat. Theolog. part. 1. tit. de Magistrat. quaest. 6. fol. 250. Gerhardi, loco de Magistrat. numer. 27. et num. 48. etc. Quamvis et corum maior pars, Rem publicam fere Platonicam habeat: minime
oboediendi et imperandi ratione prosus carentem. Hincque errant, qui dicunt, Res publicas (sui naturâ) non esse â Deo propitio, sed irato: et poenae loco in genus humanum inductas. Quos vel Platonis convincere potest auctoritas, qui, in politico. prima recte originem Politiarum Deo adscribit, ut et dixi iam supra. Deus enim in hâc generis humani perturbatione ac depravatione, e)utacia/n Imperiorum, et leges hominibus tribuit; ad ipsorum societatem continendam, et amoliendas difficultates, quae ex a)taci/a et a)nhrmosti/a, ac intemperie motuum humanorum proficiscuntur. Certum eis exitium allatura, nisi Imperiorum et Legum obices opponerentur. Verum, an et quatenus impius ac Ethnicus Rex sit a Deo, vide Gerhardi loc. de Magistrat. num. 79 et seqq. Et certe sunt infinitae Res publicae a Deo irato; ut olim fuit Regnum Israelitarum, Bellarminus, de laicis. cap. 6. Hoc quidem negarine quit, Deum interdum regnare facere hominem hypocritam, propter peccata Populi. Iobi. 34. Non semper Princeps populi et Ecclesiae Iudex, per Dei arbitrium datur; sed prout merita nostra deposcunt. Si mali sunt actus nostri, et operamur malignum in conspectu Domini, dantur nobis Principes secundum cor nostrum. Origin. in lib. 1. Iudic. homil. 4. et adde Martam, tractat. de iurisdiction. part. 1. cap. 6. num. 18. Atque tali Principi, etiam invasori, post deditionem oboedientia debetur. Scultetus, in notis ad Matth. cap. 60. Iubet enim dare Caesari, quae Caesaris sunt: hicque Iudaeam obtinuit iure belli.
Regiâ aberrant viâ, qui praetendunt; a Christiano Imperium accipi, gerique illaesâ conscientiâ haud posse. 1. Chronic. 19. vers. 6. etc. Psalm. 2. et 71. Esaiae, 49. et 60. Matth. 22. Rom. 13. 1. Timoth. 2. Titum. 3. 1. Petr. 2. egregie Bellarminus, de laicis, cap. 2. etc. Gerhard. loc. de Magist. num. 57. Laelius Zecchius. 1. de Princip. cap. 5. num. 1. Zepper. de legibus Mosaicis. 2. cap. 5. ad fin. Iohann. Forster. in disputat. ad Decal. dec. 2. problem. 1. Melchior Iunius, quaestion. politic. 80. Henric. Scotanus, in parat. Cod. lib. 1. tit. 26. fol. 129. Dn. D. Harprecht. in process. Iudic. decad. 1. conclus. 1. Dubitari etiam, non praeter rationem, posset, num salvâ conscientiâ geri illud Imperium queat, ubi duris vellegibus vel consuetudinibus, Ghristiani opprkmuntur, contra ius naturale et christianam charitatem: ubi Regnum ad Principis solius utilitatem, plane contra naturalem rationem (extra casum necessitatis) est constitutum; ubi vetera victorum, et dominica iura nimis urgentur, nec cum sale Christianae discretionis temperantur, da man zu hart auff die tägliche Fron tringet/da Grundt und Bonden der Herrschafft zugetygnet wird ect. nec dissentit Bellarminus. de laciis, cap. 3. lit. D. Quod vero dicitur, in Conc Roman. can. 16. Nemo Clericus, vel Diaconus aut Presbyter, propter suam
causam quamlibet intret in Curiam; quoniam omnis Curia a cruore dicitur, et immolatio simulacrorum est. In Concilio Elibert. can. ult. Magistratum vero, anno quo agit Duum-Viratum, prohibere placet, ut se ab Ecclesia cohibeat etc. In deterrimam partem etiam a me olim raptum fuit; sed per Dei gratiam, didici iam, de antiquorum pietate, mitius non solum loqui; sed et praeclare semper sentire. hocque sublimiori videtur niti ratione. Et hic non potuit David Templum aedificare, quia Vir sanguinum fuit. Sic et Iudaei Praetorium ingredi noluerunt, ne polluerentur. Iohan. cap. 18. vers. 28. etc. ubi Drusius, in parerg.
Errare etiam dicuntur, qui assertant, Magistratus et Imperia esse iuris positivi. Eckard. tractat. de ordine Ecclesiast. et polit. fol. 197. pulchre Christian. Matthias, colleg. polit. 2. disput. 1. thes. 10. usque 21. evem quoque errorem errare aiunt, Robertum Bellarminum, qui lib. 8. de Cleric. scribit: Quod Regum auctoritas atque functio, non immediate ex Deo descendat; neque ex iure Divino; sed duntaxat ex iure gentium. Oboedientiam Regi non alio respectu deberi, quam propter ordinem politicum. Vide Anton. Albicum. part. 1. Theolog. exercit. tit. de Magistrat. quaest. 1. fol. 241. Leidresser. dissertation. polit. lib. 1. cap. 2. et 3. At certe Bellarminus, in omnibus locis, ubi ex politicis fundamentis aliquid deducit, egregiae eius disciplinae cognitionem prodit: et hae quoque opinationes diversae, foedere distinctionis optime in concordiam redigi possunt. Imperium est ex iure Divino, sed ratio imperandi, ex humano descendit instituto. Ac consimili ratione Bellarminus. 2. de Pontific. cap. 12. distinguit, inter successionem, et rationem succedendi, ac in tractat. de laicis. cap. 6. optime se explicat, circa hanc quaestionem???dem.
Exinde itidem deduco, legem etiam civilem in Conscientiâ obligare. haud namque frustra tam propter iram, quam ob conscientiam magistratui subicit Christianos. D. Paul. 13. Roman. vers. 5. Servosque monet idem, ut auscultent in omni re Dominis, non ad aspectum oculi; sed vorde simplici. Coloss. 3. vers. 22. ac propter Dominum, cuivis parere iubet ordinationi, S. Petrus, epistol. 1. cap. 2. vers. 13. Leges nempe non solum quatenus ex iuris Divini ac Naturalis visceribus sunt erutae, conscientiam obstringunt; sed nec eae, quae mere sunt Civiles, ex contemptu et pervicaciâ transgrediendae; ac insuper Conci vibus nostris, et proxumo cuique, ius suum, secundum eas est distribuendum. Videlason. in l. 2. num. 143. (de iur. Emphyteut. et eundem, in §. item si quis. ??? de action. Covarruv. inc. peccatum. part. 1. n. 4. Ludovic Molina de iu??? t. et iur. tom. 6. disput at. 73. Bellarminum de laicis, cap. 11. Becanum. Theolog. scholast. tit. de legib. cap 6. quaest. 2. et 3. latissime
Carnin. in Turri Babyl. cap. 18. et seqq. ac part. 2. cap. 2. et seqq. multis. Vasquium. 1. Illustr. cap. 29. Iohann. Gerhard. loc. de Magistrat. num. 267. etc. Calvin. Inst. Relig. Christ. lib. 4. cap. 10. §. 5. Anton. Fabrum, in Bod. in prw/tois2 in 4. et 7. propos polit. ubi Iacob. Lectius, in praescript. Morla, empor. iuris. tit. 1. quaest. 7. 8. 9. Perkinsus, in anatom. Conscient. et ex eo Simon. Goulard. es considerat. touchant la conscience cap. 10. Christian. Matthias. Colleg. politic. 2. disputat. 4. disquisit. 3. Velsten. decad. 6. thes. 4. Iacob. Martini, disputat. Et hic. 6. thes. 1. quaest. 7. Benedict. Winkler. de princip. iuris. 5. cap. 10. ego, in oeconom. tit. de legibus. quaest. fin. Aclicet leges civiles, non quidem immediate a Domino conscientiae proficiscantur; quia tamen Deus constituit Magistratum, ei omnino et ex animi sententiâ parere debemus. Convenit etiam, ut cum proximo secundum leges vivamus, nec eas negligamus. Quo etiam intuitu dicitur, vectigl in conscientia ligare. Klock. de vectigal. th. 82.
Ex quibus adstrui itidem potest, non satis reverenter de Imperiis sensisse Bodinum: qui 1. de Republicâ cap. 6. (ut et Tileman. disputat. ff. part. 1. disput. 1. thes. 2. et 3.) respectu causae primae, Imperia legitima esse concedit. Sed si de causis intermediis quaeras, omnia Regna vi primum coaluisse: et ita imperandi rationem, sui naturâ violentam; vimque et cupiditatem imperandi, Rei publicae causam efficientem esse, censet, vide Herman. Kirchner. disputat. polit. 1. th. 4. Bornit. tractat. de Maiestat. cap. 4. ad fin. Clement. Timpler. 1. polit. cap. 3. quaest. 8. Paschalium, de legat. cap. 12. quamvis interdum per usurpationem, et occupationem Regna nascantur: hocquo modo Annis 249. post Diluvium, (ut Annius ad Methastenem notat) primus potens in terrâ esse caeperit Nimrodus. Genes. 10. vers. 8 et 9. ubi Gualtperius, in collat. Interpret. Philipp. Melanchthon. in Chron. Kirchner, disput. 1. de Republ. coroll. Velsten. decad. 7. thes. 4. Duret. histoir. des langues. cap. 4 Messias. variar lection. 1. cap. 8. quem ideo Interpretes amarum indigitant Dominatorem, quemque fere omnes Magnorum Imperiorum, seu Monarchiarum Fundatores sunt sequuti. D. Marta. de iurisdict. 1. cap. 4. ac de Alexandro eleganter Lucanus. lib. 10. a princip.
Illic Pellei proles Vesana Philippi
Felix praedo iacet terrarum -
-- non utile Mundo
aditus Exemplum, terras tot posse sub uno
-- esse Viro --
Attamen et Magnates fuerunt, Principesque legitimi, ante Diluvium quoque: ita enim Filii Dei. Genes. 6. vers. 2. a Paraphraste Chaldaeo exponuntur; qui postea Gigantes, id est, Tyrannos procreârunt. Marta de
iuris dict. part. 1. cap. 2. num. 2. etc. Mox item a Diluvio, Deus Optim. Max. Imperia firmavit: cum Magistratui ius gladii concessit. Genes. 9. vers. 6. et praecepit, ut homicida quod fecit, exspectet; non a patre, sed publicâ auctoritate. Vide tamen Bortium apud Arumaeum, discurs. 30. cap. 5. thes. 1. fol 901. et 2. Samuel. 14. vers. 7. ac 11. Etiam tempore Nimrodi (quem novorum gigantum, alicubi. S. Augustinus, nominat auctorem) et posteum quoque rationi Naturali quae convenirent, alia Regna exstiterunt: quae Aristotel. 3. polit. cap. 10. Heroica vocat. et vide Piccart. in notis fol. 462. Tali enim Imperio in Europâ nostrâ Aschenaz potiebatur, id est, sacri ignis custos; quem Tuysconem vocant Germani, Spangenberg in der Manßfeltischen Chronick. cap. 4. et 5. mox in Chananaea, Melchisedech, id est, Rex iustitiae; in Philistino Regno, Abimelech. id est Pater meus Rex. Reiner. Reineccius, in prolog. histor. Iuliae cap. 2. Et talis Imperator fuit ipse Moyses, Princeps legationis DEI. et eius Rei publicae constitutus. Marta, part. 1. cap. 3. Rerum publicarum itidem voluntariam constitutionem, Amphionis firmant Thebae; Lycurgi Sparta, et tum Athenarum, tum Romulei initia Regi. Certe etiam quatuor Monarchiae, respectu sucrum Subditorum, naturalia initia habuerunt. Nimrod a suis electus sine dubio suit; et item Cyrus. Alexander, successit Patri. Romulus volentibus imperitavit. Tandem alios sibi, suisque fubiecerunt. Et primitus Regna divisa fuerunt. Secundum Linguas, et samilias, non altera Gens in alteram dominatur. Genes. 10. vers. 5. Idem eleganter firmat iustinus, 1. a princip. cum ait. Principio rerum gentium nationumque Imperium penes Reges fuisse: quosad fastigium l???ius Maiestatis, non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provexerit. Fines Imperii tueri magis, quam proferrre solitos fuisse. Primum omnium Ninum, Regem Assyriorum, veterem et quasi avitum gentibus morem, novâ lmperii cupiditate mutasse, etc. Sicque monet Lactantius. lib. 1. cap. 11. Iovem antiquissimum fuisse Regem, in Olympo habitantem: ad eumque venisse, si quae inter aliquos controversia erat, ac item si quis invenisset aliquid novi. Sic Polonici Regni initia fuerunt tranquilla. Fulstin. 1. cap. 2. Hûc refer, quod probat Conrad. Lancellot. in templ. omn. iudic. lib. 1. cap. 1. §. 1. quaest. 1. leges prius fuisse, quam arma.
Sunt quaedam Monarchae, de quibus dici potest, quod Tamerlanes de se ipso: Tu ne me hominem esse arbitraris? falleris: ira dei ego sum, et vastitas orbis. ex Aenea Sylvio. Abr. Bucholtzer. in Indice Chronolog. fol. 381. Sed de his mihi non hic est sermo. apagegus, quo minor fit praeda maiori: ubi pro iure sunt Vires. vide Illustr. Enenckel. ad Thucydid. 5. fol. 617. Rittershus. in Commentar. Oppiani. 5. Halieut. vers. 54.
fol 315. Bella enim subditis inferre, et inde in cetera procedere, ac populos sibi non molestos, solâ Imperii conterere cupiditate; hoc non Regnum acquirere, grande sed est potius perpetrare latrocinium. B. augustin. 4. de Civitat. Dei. cap. 5. Ac in omni memoriâ, gentibus invisi cunctis fuerunt, qui ita, ut Monarchae nationes sibi sub, ecerunt. Unde Tamyris, Scitharum Regina, caput Cyti ramputatum, in utrem humano sanguine impletum, conici olim iussit, cum hâc exprobratione crudelitatis: Satia te, inquit, sanguine quem sitisti, cuiusq insatiabilis semper fuisti. Iustinus, lib. 2. Quandoque tamen praeter naturalia initia Regnorum, auctoritate Divinâ non destituuntur. Isaiae, cap. 45. Christo meo Cyro, apprehendi dextram, ut subiciam ante faciem eius gentes, et dorsa Regum vertam. Iuste enim Regnum de gente in gentem transfert Deus, propter iniustitias, et diversos dolos. Syracid. cap. 10. Richter. axiomat. historic. 230. Quin et Imperia violenta et scelere parta, nisi mox ad naturalem redeant imperandi rationem, potestatem vix tuentur. Tyranni quoque iustitiam, Politicasque virtutes alias, non propter amorem et excellentiam; sed propter se ipsos introducere et colere sunt coacti: eo ut pacto Regnum firmarent, quod iustitiae absque praesidio et observatione, diu consisterenequiret. Optime Bellarmin. de Laicis cap. 6. Tamerlanis et Attilae bella fuerunt vastationis, nec acquisita durare potuerunt; quia non in formam legitimi Imperii fuerunt redacta. Philipp. in Chron. lib. 3. sub Martiano. Quod et accidit Alexandro Magno. Quamvis is apud Curtium, lib. 8. dicat. Veni in Asiam, non ut funditus everterem gentes, nec ut dimidiam partem terrarum solitudinem facerem; sed ut illos quoque, quos bello subegissem, victoriae meae non paeniteret. etc. Bortius, apud Arumaeum, discurs. 30. cap. 5. thes. 3. fol. 902. Sicque multa qui moliuntur, et pauca firmant, egregii quandoque belli Ducis, numquam prudentis Principis nomen tueri queunt. Traian. Boccalin. centur. 1. di parnaso. ragguagl. 35. fol. 149.
DUplex Hominum genus est, quo saeculum nostrum maxime tur barinunc, et ni DEUS prohibessit bonus, porro magis atque magis
turbatum iri, videtur. Fanaticos autem indigito, atque Ministros Tytannorum. Quorum illi, nil nisi Cerebri sui Figmenta probantes: Imperium Politicum, in veteri Testamento quod floride vegebat, in novo quod Salvator noster non abrogavit, quod Ecclesia primitiva sancte venerata est, cui Imperatores, Reges, alii que Magnates pie praefuerunt; temere conculcant, impieque condemnant. Hi vero, (Tyrannorum puta Ministri) potestatem legitimam, in tempestatem immoderatam transmutantes; ex subditis servos, imo captivos aut in ministerium metallicorum damnatos; ex Principibus Carnifices efficiunt atque tortores. Errorem hunc utrumque, Theologi, quos Scholasticos vocant, homines ingenio praestantes, otio abundantes, nec rerum domesticarum curâ impediti, in docendo et discendo indefessi; acute et subtiliter sane, notârunt haud solum, sed et fortiter penitusque prostraverunt. Dum satis edocuerunt, Servilem quidem subiectonem, Adami post peccatum caepisse: attamen Politicum Principatum, etiam in Innocentiae, quem vocant, statu, futurum omnino fuisse. Id quod B. Thomas. 1. quaest. 96. artic. 3. et 4. ac post eum Cardinalis Bellarminus, lib. de laicis cap. 7. aliique infiniti, firmiter assertant: ac quoque nostrates, consensu fere unanimi probant. Ioh. Gerhard. tom. 6. loc. de Magistr. Polit. num. 25. et seq. Ac item nominatim; quod sententiâ eâ, quâ quidam in statu integritatis futuram non fuisse Rei publicae speciem quandam, dissimilem domesticae dominationi, perhibere audent; nihil ad tuendam hominum Societatem, pernitiosum magis, nihil ad Res publicas retinendas periculosius dici, fingive possit, probe et plene scribit Lambertus. Danaeus Polit. Christl. lib. 1. cap. 4. et id apud Politcos dubio caret. Gregorius Tholosanus, lib. 1. de Republic. cap. 2. Bartholomaeus Keckerman, disput. practic. 29. problem. 3. Clemens Timpler. lib. 1. cap. 4. quaest. 10. Petrus de Andlo. de Imper. Roman. lib. 1. cap. 1. ad fin. Etinconsiderate ideo, Iohann. Driedo, libr. de libert. Christ. neque potestatem iurisdictionis spiritualis, neque saeculare Imperium esse a Deo, humanum genus instituente: Et nempe sub Innocentiae statu, non fuisse opus ullis Legibus, aut a malo coercentibus, aut ad bonum inducentibus; sed potestatem saecularem demum post lapsum, a Deo, per lumen rationis internae docente, primitus institutam, autumat: magisque adhuc impingere videtur Doctor Marta, tractat. de iurisdict. 1. cap. 1. num. 15. etc. dum nec post lapsum, diu in primâ Mundiaetate Politiam aliquam fuisse sentit.
Sed hâc nunc ego dere, verbis et rationibus aliorum, hinc inde coacervatis, paucissimis disputabo. Et quidem Innocentiae statum, non omni prorsus Politiae forma fuisse cariturum, probabile redditur ex eo; quia et tunc quoque, homo naturaliter fuisset animal sociale atque
civile, Ac idcirco propagato genere humano, ex familiis diversis, hinc inde pertotum terrarum orbem dispersis, fuissent constituendae diversae societates Civiles, ad vitam commodius et melius inter se peragendam. Utque familias singulas, quoddam oportuisset habere caput: ita pariter familiae plures, non a)ke/falai, kai\ a)/taktai esse potuissent. Vita etenim socialis multorum, haud subsistit, ni praesideat aliquis, qui intendat in commune bonum.
Cuncta quae sunt a Deo, exsistunt ordinata; Roman. 13. vers. 1. Sine ordine, ut Scaliger, inquit, exercitat. 2. de subtilitat. Natura constare nequit. nihilque absque ordine meditata est, vel effecit ea unquam; quae multa sunt, unum quodammodo per ordinem fiunt. Ordo vero, in disparitate maxime consistit. B. Augustinus, de Civitat. Dei lib. 19. cap. 13. to\ a)/narxon, inquit Naxinzenus, lib. 3. de Theolog. a)/taktone)sti\. Ideo Deus ex Viro Mulierem fecit, et ideo non creavit idem simul multos Viros, sed unicum tantum, ex quo omnes alii nascerentur; ut ordinem et praefecturam indicaret, quam inter homines esse volebat, quod B. Chrysostomus observat, 1. Corinth. 34. Mulier tam ante, quam post peccatum, socia et subiecta fuisset Viro; socia in generatione, subiectâ in gubernatione. Namque quod post prolapsionem, speciatim Viri potestati subdita fuit. Genes. 2. vers. 16. non hoc induxit quamcumque subiectionem, sed voluntariam illam, ac cum tristitâ et timore iunctam: qualem ut plurimum experiuntur Mulieres coniugatae, quod adprobat Augustin. lib. 11. in Genes. cap. 37. nec in illo statu solum, sexus disparitas fuisset; sed et aetatum, ingeniorum, sapientiae atque probitatis. Quae certe disparilitas, praefecturam atque subiectionem necessario exigere videtur: ut scilicet quemadmodum Femina a Viro; sic iunior a sentore, sapiens a prudentiore, et bonus a magis bono regeretur.
Quod autem hae diversitates, etiam tunclocum obtinuissent, operâ facili ostendi potest. In illo quippe statu generatio non defuisset, filiique ac filiae procreatae fuissent, ut eruditiss. Pererius deducit, lib. 4. ad Genes. fol. 256. etc. cum ad illos primos parentes nostros, necdum lapsos, dixerit summus DEUS; ut crescerent et multiplicarentur. Genes. cap. 1. vers. 28. videatur Augustinus, de Civitat. Dei. lib. 14. cap. 22. et seq. Atquemadmodum generationem, necessario praecedit disparitas sexus: sic eandem subsequitur diversitas aetatum, eamque disparilis sapientia et probitas concomitantur. Nec enim nati tum fuissent homines omnino perfecti, sed discere paulatim, et proficere debuissent Namque et Salvator noster, ut aetate, ita sapientiâ atque gratiâ procedebat. Luc. 2. vers. ultim. Fuissent equidem nati omnes benevolente DEO, et plane cum maiori cognitione, quam nunc fieri solet. docente B.
Augustino. lib. 1. de baptis. parv. c. 38. Verum sine dubio non fuissent tam perfecti statim, ac adulti; et inter adultos ipsos poterant, propter arbitrii tum vigentem libertatem, magis alii, alii minus tendere ad perfectionem. Quod enim alicubi B. Gregorius Magnus ait, ubi non deliquimus, pares sumus omnes: id excludit eam disparitatem, quae est secundum differentiam iustitiae et peccati; non quam ordinis pulchritudo requirit. Sicque fuissent tum corpora, magnitudine, formâ, robore, et consimilibus diversa. Non quippe a Naturae legibus exempta fuissent, ciboque et aeris in spiratione indiguissent; ac ita Caelorum influxibus benignis et benignioribus, forsitan subiacuissent. Quae omnia, et ingeniorum efficiunt diversitatem. Et idcirco, quod quidam produnt, singulos homines ante lapsum, sibi suffecisse, nectum mutuo auxilio indiguisse: Omnem una ordinem, conversationem, societatem, et humanitatem, id consequenter tollere videtur.
Haud fuissent inibi forsan, leges coercentes; sed tamen dirigentes, et ad bonum inducentes. Claudius de Carnin. in oppugnat. Turris Babel. part. 2. cap. 5. fol. 428. Illâque directione omnino opus erat, ne Protoplasti laberentur: necenim fuerunt firmati, ut Beati in gloriae statu. Legibus et Magistratibus Civilibus, licet non fuisset opus, ad improbitatem et iniustitiam hominum coercendam: opus nihilominus fuisset iisdem, ad tuendam et regendam hominum societatem; ut unusquisque nempe sciret, quid officii sui esset, ad idque obeundum, iugiter iis excitaretur. Etsiautem de naturâ legis sit coercere, et punire, lib. 7. ff. de legib. At fuissent tamen eaeverae, verique nominis leges cum poena et coercitio actualis, haud requiritur ad essentiam legis, sed coercitio in potestate: id est, ut lex Naturâ suâ sit coercitiva, et coercere possit, suppetente materiâ peccati, coercitione dignâ. Quae cum defutura fuisset eo in statu; ideo peraccidens tantum, et ex eventu, fuissent leges istiusmodi non coercentes. Ac quid, quaeso, ambiguum habemus, num Adam in statu primaevo habuerit legem praeceptivam, aceventualiter, ut ita loquar, punitivam? vide Philonem. lib. 1. allegor. legis. fol. m. 44. etc. Cum sub aeternae mortis poenâ, ipsi fuerit iniunctum; ut abstineret ab arbore scientiae boni atque mali: Genes. 2. vers. 17. quod certe praeceptum, capitula quamplurima habet, ac omnes omnino complectitur Virtutes; vetat et prohibet quicquid ab homine, utcumque speciatim exigi potest: ut intelligunt non difficulterii, quibus notum est mysterium lapsus; qui norunt eundem cuncta simul vitia secum ferre, hominemque in omnibus suis partibus planê deturpare. Theolog. Germanic. cap. 2. 3. 4. et alibi passim. Sebastianus Franckh. von dem Baum deß Wisseus guten vnd bösens. Adde si lubet, et lege, sed caute,
informatorium Wigelii, part. 3. passim, praesertim cap. 5. 6. 7. et eiusdem. Nosce teipsum. part. 1. lib. 2. cap. 6. et cap. 7. item 9. 10. et part. 3. fol. 15. Vide Barthasii, se ptimanam secundam. tit. Eden. vers. 666. etc. fol. m. 38. item in tit. Impostura. fol. 76. etc. Ac quoque de statu Innocentiae egregie disserit Nicolaus Cigninius, in quaesiion. Theolog. Utrum Adam in statu Innocentiae fuisset immortalis.
Et porro, hominem non lapsum, haud politico ordine fuisse cariturum; in conspectum nobis dat omnino rerum Universitas tota, visibilia et in visibilia universim. Ita comparatum est Naturâ; ut praeter Optim. Max. Deum, (absque cuius directione si esset, ne quidem ad momentum persistere aliquid posset) ubique inveniatur aliguis ductor; et pars quaedam Principalis ceteras ordinans et renens: adeo ut etiam in iis, quae vitae expertia sunt, Imperium quoddam velut concentus, cunctis rebus insit, Arsstotel. 1. Polit. cap. 3. Naturam, omnem, quae non est simplex, sed cum alio connexa, necessario aliquem in se habere Principatum. Cicero lib. 2. de natura Deor. inquit: acin om nibus partibus: Mundi, imperandi ac parendi diversitatem deprehendere licere, ostendit Casus. lib. 1. Polit. cap. 5. Sic nempe et discrimen quoddam, ipsas inter stellas, et harmonicam inibi videmus inaequalitatem Hoc cum in iis, quae Naturam retinent integriorem, liceatinvenire, quis homines, utcumque mansissent puri, lege hâc eximere ausit? In animantibus sane brutis, ubivis fere Rei publicae simulacrum adumbratur; quorum Natura primaeva essentialis, etsi propter homines iniquitati subiecta; sed tamen post lapsum immutata non fuit. In Gruibus unus tamquam Rex et ductor, reliquos eminet inter omnes, illisque ducatum praestat. Plinius lib. 10. cap. 23. Sicque et Apis, conversatione gaudet, et mores, Consilia, Rem publicam, Reges, Imperium, et oboedientiam, Leges et instituta, ac propemodum omnia officia Civilia habere videtur: ut illustri opere docuit, conlectis omnibus eruditae vetustatis locis, Ulysses Altrovandus, tom. de insect.
His quidam signis, atque haec exempla sequuti,
Esse apibus partem Divinae mentis et haustus,
Aethereos dixêre. -- --
Etpro miraculo est, formicas umbram quandam Rei publicae habere; sed tamen esse sine Duce. Messia, lib. ult. variar. Lectionum. cap. hâc dere singulari.
Conditio Hominis illo in statu melior non fuisset, conditione Angelorum. At inter Angelos bonos aeque ac malos, praefectura et subiectio omnino exsistit. Nec ratio dari potest, cur idem inter homines non fuisset, puriores si ii permansissent. Sane etiam Diaboli
Principatum habent, et capiti cuidam, impuri quoque illi spiritus subiciuntur. F. M. le Heurt. en la Philosophie des esprits. lib. 5. discours. 3. Binsfeld, de confession. Malefic. praelud. 10. Non hîc ingero Monopolium Sathanicae factionis, seu Daemonum Pseudo-Monarchiam, ex Acharonticorum Vasallorum Archivo subtractam, et ab illo sagarum Patrono, Iohanne Wiero, publicatam: ubi Reges, Duces, Marchiones, Comites et praesides infernales; plebeiorum item Daemonum legiones recensentur, enumerantur, notis et proprietatibus suis insigniuntur. Veruntamen gradus et praefecturas inter eos esse, innuere videtur B. Paulus, ult. Ephes. vers. 12. dum ait; colluctationem nobis esse adversus Principes et potestates, adversus Mundi Rectores harum tenebrarum: nomenque Principatuum ac potestatum; Idem etiam alibi tribuit regno tenebrarum. ad Cotoss. 2. vers. 15. Pariter Diabolus distinguitur ab Angelis suis. Matth. 25. vers. 41. ubi Theodorus Beza, in annot ationibus, monet, numquam Diaboli nomen numero multitudinis dici; cum tamen passim daemonia dicantur: quae pro Angelis subiectis, illum pro Principe sumere debeamus. Consentit Scultetus in notis Critic. ad Matth. cap. 25. Unde a consuetudine scripturae recedunt, qui omnes daemones diabolos vocant, R. P. Petr. Halloix. in vitâ Iustin. fol. 258. Ac quoque Principis Daemoniorum mentio fit, Matth. 9. vers. 34 ube vid. annotat. eiusd. Bezae. Hicque nominatim Beelzebub indigitatur. Matth. 12. vers. 24. Quem sane Principatum haud per peccatum, aut post peccatum suum acquisivit: sed secundum Naturae conditionem, quem ante habebat, retinuit in Angelos eos, qui secuti sunt illum. Quippenam per lapsum, sua naturalia haud amisit. Et est ea praelatio, inter Angelos malos quae invenitur, in naturâ atque Divinâ institutione; ut Scholastici tradunt: sua etenim conditione data est eis vis ministrativa, et etiam talis, apud unum quam alterum potentior quae exsistat. vide Hieronym. Mengum, in fuste Daemonum. cap. 6. Etsi autem ordo pertineat ad rationem boni, non tamen ideo is tolli a daemonibus debet; cum habeant substantiam bonam. Daemonumordinatio, sacra est ex parte Dei: qui utituriis propter se ipsum. At vero ex parte propriae voluntatis, illi potestate abutuntur ad malum. Praelatio Daemoniorum, fundatur super iustitiâ Dei, cuncta ordinantis: concordia eorum, quâ unus alteri oboedientiam praestat, ex amicitia haud est, verum ex nequitiâ communi, quâ homines oderunt, iustitiaeque repugnant. Pariter quod aliqui praesint, non id est bonum ipsorum, cum miserum sit in malis prae esse. B. Thomas. 1. quaest. 109. art. 1. et 2. Politia ergo et concordia exsistit inter eos, qualis invenitur inter latrones, Hocque respectu cassianus, collation. 7. cap. 17. et 32. dicit: Non Daemones omnes universas hominibus inurere passiones, sed unicuique vitio, certos
spiritus incubare; non item cunctos esse eiusdem desi derii atque ferocitatis; ac ne fortitudinis quidem et nequitiae unius; quot in hominibus studia, tot esse in spiritibus immundis. vide P. Ros Weid. ad Vitam S. Antonii, num 14. et 34. lib. 1. Vit. Patr.
Angelos quod attinet Bonos, non ii solum dominium habent in malos. S. Thomas. 1. quaest. 109. artic. 4. sed et inter semetipsos, gradibus sunt disiuncti. Quo intuitu habetur Apocalyps. cap. 12. Michaelem et Angelos suos, pugnasse contra Draconem, sicque ut Dux ille, hi ut Milites praefigurantur. La Philosophie. des esprits. libr. 2. discours. 7. Scriptura item Archangelos ab Angelis distinguit. 1. ad Thessal. cap. 4. vers. 16. Illosque septem esse, pia antiquitas prodit. Sic ex illis unus Raphael, Tob. 12. vers. 18. Se ex septem Angelis esse profitetur, qui iugiter consistunt coram Deo, vide Ian. Drusium, ad loca Genes. cap. 32. Sic et Gabriel, ad gloriosissimam Virginem dixit: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum. Luc. 1. vers. 19. Et accommodant docti Theologi omnes, ad gradus et ordines Angelorum, locum Apostoli Pauli, ad Coloss. 1. cap. 1. vers. 6. per eum condita sunt omnia, quae in Caelis sunt, et quae in terrâ: Visibilia sive invisibilia, sive Throni, sive Dominia, sive Imperia, sive Potestates. Sicque S. Gregorius magnus, Homil. 34. in Evangelia, ait: Nomina Principatuum et Dominationum Angelis attributa, aperte significare, quod alii aliis praesint. Nec solum Rei publicae quandam formam inter Angelos exsistere docent, iisque Poten tatus et Principatus, rerum sacrarum attribuunt indagatores: sed et nominatim tres Hierarchias, in illis spititualibus ponunt; quarum quaelibet contineat tres ordines Angelorum ad figuram nempe Trinitatis, quam et cuncta quae sunt creata, gestant. Card. Cusa. lib. 1. de Concord. Cath. cap. 2. Eorumque Angelorum excellentias in virtute, et nominnm descriptiones: quodque spiritus illi superiores, triplex habere munus communiter dicantur: perficere, illuminare, et purgare Angelos inferiores, speciatim S. Dionysius ponit in tract de Caelest. Hierarch. cap. 36. et 9. B. item Gregorius, in Homil. ac cesserunt ad Iesum Publicani. Glycas, annal. part. 1. fol. m. 105. Tauler. contion, in Fest. S. Michaelis et omnium Angelor. B. Thomas, 1. quaest. 108. perr tot. Hieronym. Savonarola, in revelation. latinis, mihi literam. Philosophie des Esprits. dict. lib. discurs. 5. Aegydius Guthman, in lib. 11. der Offenbahrung Göttlicher Mayestat. cap. 17. 18. 20. 21. et 23. aliique illam materiam pertractantes. Ac quidem Dionysius, in primâ Hierarchiâ, Seraphim ut primos, Cherubim ut medios, Thronos ut ultimos ponit. In secundâ seu media, Dominationes, Virtutes et Potestates. In ultimâ, Principatus, Archangelos et Angelos locat. Haecque nomina secundum convenientiam ad spirituales eorum perfectiones, ex ponit. At vero Gregorius
Magnus, horum in hominum expositione, extersora Ministeria magis attendit. Ex eiusque mente, Angeli dicuntur minima, Archangeli summa nuntiantes. Virtutes, per quas miracula fiunt. Potestates, quod iis adversa imperia cohibeantur: Principatus, quia bonis ordinibus praesunt etc. Adi omnino S. Bernhardum, in Cant. Cant. serm. 19. Quomodo autem hisce novem Angelorum choris inseri queamus, ex revelat. B. Mechtildis recenset R. Drexeliuse soc. Iesu, in tract. de Angelo Custode, hor. noct. 2. fol. 183. Ad primos inquit Angelorum ordines, viam sibi sternunt, qui egenis, aegris, peregrinis, Dei causâ inserviunt. Ad secundam Archangelorum coronam contendunt, qui orationi, rerumque Divinarum meditationi se dedunt. Ad Principatus spectant, qui omnem in se noxiam cupidinem expugnant. Inter Potestates censentur, qui aliis, eâ quâ par est curâ, amore, vigilantiâ praesunt. Virtutibus annumerantur, qui opibus paupertatem praeferunt: qui se patientiae ac oboedientiae totos emancipant. Ad Dominationum chorum anhelant, qui devotissimis studiis, omnem suam voluntatem ad Divinam in omnibus conformant. Throni dicendi sunt, qui assiduis rerum Caelestium meditationibus, cor suum dignam Deo sedem faciunt. Ad Cherubinos extollendi, qui, quod in Deo per meditationem vident; quod in operosâ hâc mentis quiete discunt, in aliorum animos sermone transfundunt. Seraphinis accensentur, qui Deum toto pectore amant, ardentque, et ipsos etiam, propter Deum, inimicos; si quid amant aliud, in Deo amant; solius Dei iniuriâ percelluntur. Et haec via est ad sublimes illas Angelorum hierarchias.
Sunt equidem nonnulli, qui temerarie haec asseri velint. Daniel. Cramer. orat. de Angelis, contra Areopap. Iacobus Martini. metaphys. lib. 2. exercit. 3. ad fin. Ac licet Augustinus cap. 11. contra Priscillianistas, fateatur; se rationem huius distinctionis ignorare: numquam ausim tamen convellere ego, tam consentientem, et vetustam Theosophorum traditionem. Hisque omnibus fere gemina, Proclus etiam Platonicu habet, et ex Dionysio surripuisse, ex parteque contaminâsse, verosimile videtur omnino. Ponit ergo ille tria genera Deorum sive Angelorum: intellectos scil. intellectos et intelligentes, ac intelligentes solum, quae plane sunt tres nostratium Hierarchiae. Unitatem, idem ait, divinas quasdam producere unitates, simillimas ipsi Principi Unitati. Inde esse unam Unitatem, et multas Unitates ante res omnes; unam bonitatem, et multas post unam: ac quae alia Augustinus Steuchus, in tractat. egregio de Perenni Philosophia habet, lib. 8. cap. o. et seqq. multis. Et hos denique ordines, etiam post iudicii diem remansuros, Theologi censent. Cumque differentia naturae, et gratiae tolli nequeat, nisi Naturis
corruptis. Inde etiam in vitâs aeternâ, fulgebunt alii quasi splendor firmamenti, alii quasi stellae in perpetuas aeternitates. Daniel 12. vers. 13. Remanebunt gradus illi, ut in fine, cessabunt, ut ad finem. Sicut pariter alia sunt officia ordinum militarium in pugnâ, alia in Triumpho.
Haec hactenus quae dicta sunt cuncta, eo omnia tendunt; ut eorum destruant opinionem, qui Res publicas generi humano poenae loco inductas esse, putant: quasi tot sint Testimonia Divinae maledictionis, quot inter homines Res publicae atque Regna vigent, et constituta nunc adparent. Patescit ergo hic eorum, qui id dicunt, vehementia minus discreta; imo intemperantia nimis prorsus obstinata, qui non contenti communi vitâ, vitae que civilis societate, dum per anarchiam et pa. trimoniorum exaequationem, maxume communia promoveri iactant, privata communibus praeferunt inconsiderate. Namque eandem illam, quâ toties testibus conscientiis suis Deum offenderunt; propriam scil. voluntatem, nunc iterum Magistram habent. Illa eos non parcere Naturae, non acquiescere rationi, non consilio seniorum, non antiquitatis exemplo obtemperare, docet Exindeque constat, Chorum Virtutis, quem Fanatici iactant, perfectum non esse; dum inibi oboedientia deest, et sub humilitatis larva, ingeniosissima superbia imperiose dominatur.
Sed porro, quemadmodum non pugnat libertas, in quâ creati sumus, cum politicâ subiectione: ita vicissim per iam deducta, simul evictum esse spero; des1po/tikon dominatum, quem multi Magnates nimis exquirunt, et subditos non aliter ac vere et proprie servos, tractant; Primaevae Naturae, et rationi etiam, contrariam esse. Ab hacque servili subiectione, Imperium Politicum omnino differre. Quippenam serviliter subiectus, propter alium est, et operatur: subiectus politice est, et operatur propter semetipsum. Servus regitur non in sui, sed in Domini commodum. Civis autem gubernatur in commodum suum; non in Magistratus emolumentum. Sicut e contrario, Politicus Princeps dum populum regit; sua haud, sed populi utilitatem quaerit: Tyrannus vero, non Populi salutem, sed suam spectat voluptatem, ut Aristoteles docet, lib. 8. Ethicor. cap. 10. Politicum Imperium efficit tranquillitatem; summaeque benedictionis loco est: Dominium autem et Tyrannis, turbationem important, nec sunt nisi poenae subiectorum. Unicuique enim, (ut alicubi S. thomas ait) contristabile est; si bonum quod deberet esse suum, alterius solum in commodum cedat. Itaque reverâ, si ulla est servitus in Politico Principatu, proprie magis meretur dici servus, qui prae est, quam qui subiectus exsistit: quod edocet Augustinus, lib. 19. de Civitat. Dei cap. 14. Hocque et innuit Dominus noster, Matth. 20. dum ait: qui voluerit inter vos fieri primus, erit omnium servus. Hinc,
ut idem inquit Augustinus, lib. 5. de Civitat Dei cap. 12. Rex a regendo et consulendo; non a regnando atque dominando, denominatur. Unde est et illud Salvatoris nostri, Lucae 22. Reges gentium dommantur eorum: quasi aliud facere debeant Christiani. Attilae id convenit, aliisque similibus Dei flagellis, non qui subiectos, in Christo fratres agnoscunt. Quomodo etiam Episcopi boni, servos se plebium suarum, et Pontifex summus, servum se profitetur servorum Dei. Et inde cum Augustino, 4. de Civitat. Dei cap. 3. concludo: si verus colatur Deus, et sacris ei veracibus, bonisque moribus serviatur; utile est, ut boni longe lateque et diu regnent: neque hoc tam ipsis, quam illis utile est, in quos Imperium habent.
Attamen non inficias eo, primaevam et naturalem hanc imperandi rationem, superveniens propter peccatum, mutatam fuisse in multis. Aequalitas quippenam hominum, in essentiâ et specie humanâ, haud permittit quidem, ut unus in alterum dominetur, quomodo bestiis homo dominatur; sed politicum tantum, et directivum Imperium praesupponit: Unde et alicubi B. Gregorius ait; Abaequalibus velle timeri, esse contra naturam superbire. Verum cum nunc per peccatum, homines inaequales fiant, bestiisque similes reddantur: dum degenerant ab ea Naturae integritate, in quâ fuerant creati. Recte nunc unus alteri dominari caepit, cum terrore minando, rigideque puniendo, quod in statu Innocentiae non fuisset. Ast haec non nisi ad delinquentes, potestatique, quae Dei ordinatio est, resistentes, spectare videntur. Quod innuit B. Paulus, cap. 3. ad Roman. Principes, inquit, non sunt timori boni operis, sed mali: vis autem non timere potestatem, bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim Minister est, tibi in bonum. Sin autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei namque minister est. vindex iniram, ei qui malum agit. Fuisset itaque Imperium Politicum ante lapsum, longe diversum ab Imperiis hisce, quae post peccatum, et nunc habemus. Quemadmodum namque Res publicae etiam hodie, pro diversitate subditorum naturae, aliarumque Circumstantiarum variantur: Ita et Imperium tunc civile, multum iis politiis, post peccatum quas habemus, necessario dissimile fuisset, adde Iohann. Wigelium, vom ort der Welt / cap. 24. Aequitate nempe et iustitiâ ordinati ssimum exstitisset, sanctissimum, iustissimumque fuisset; bene superioret omnia imperâssent, sponte inferiores obtemperassent Idque pariter innuunt, et ii qui docent, Imperium seu coeroitionem non sui natura; sed tantum propter malitiam, subsequi iuris dictionem Hanc, non item illam; iuris verenaturalis esse. Conrad. Pincier. tr. de iuris diction. cap. 1. num. 11. 18. et seqq. Sicque etiam Imperium Angelorum bonorum,
benig num maxime est, et quod monui iam supta, in illuminatione magis et purgatione, quam coactione consistit: fortificata scilicet virtute intellectivâ, per conversionem superioris ad inferiorem. Est enim lex Divinitatis immobiliter fitmata; ut inferiora reducantur in Deum, per superiora. B. Thomas. 1. quaest. 106. artic. 1. 3. et 4. Sicque pariter et Principes boni, haud suam quaerere utilitatem, non sibi voluptatem, cum incommodo subditorum, procurare, sed mere pureque salutem illorum promovere debent. Cum quippe Creaturae cunctae, participent ex Divinâ bonitate; sequitur, ut hancce Dei benignitatem imitantes, in alia diffundere gestiant, bonum quod habent. Idque exigit ratio boni. Et proinde, quanto aliqua agentia, magis in participatione Divinae bonitatis constituuntur; tanto magis perfectiones suas, in aliostransfundere niti debent: ni velint lapsu eo periculosiore, quo in alto magis positi sunt, prorui in malum, et cum Daemonum naturâ participare.
Sed quod differentiam constitui inter Rem publicam eam, quae fuisset in statu integritatis; et hancce saeculi nostri. Hoc idem innuere videntur et Poetae, dum aureum aliquod nobis saeculum proponunt; ubi nec litem, nec controversiam, nec arma exstitisse, sed omnia placide et tranquille, per meram dictionem iuris, sine vi, a superioribus administrata fuisse produnt. Lactantius, 5. cap. 5. quem omnino vide. Sic et Ovid. 1. Fastor.
Proque metu populum, sine vi pudor ipse regebat:
Nullus erat iustis, reddere iura labor.
Ac idem Ovidius. Metamorph. 1.
Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo
Sponte suâ sinelege fidem, rectumque colebat:
Poena, metusque aberant etc.
et quae sequuntur: Eaque ex Hesiodi, de operibus et diebus; desumpsit. Sic et Tacitus lib. 3. Annal. cap. 26. de Principiis iuris tractans, ita scribit: Vetusti ssimi mortalium, nullâ adhuc malâ libidine; sine probro, scelere; eoque sine paenâ aut coercitionibus agebant: neque praemiis opus erat, cum honesta suopte ingenio peterentur; et ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur. At postquam exui eaqualitas, et pro modestiâ ac pudore ambitio et vis incedebat, provenêre Dominationes: multosque apud populos, aeternum mansêre. quidam statim, aut postquam Regum pertaesum, leges maluerunt. Et haec item pluribus illustrat, ad aliosque plures hanc circa rem nos remittit, nobilissimus Goldastus, in eruditissimo suo seniore, seu de Maioratu. lib. 3. cap. 8. a princip. De eâ dem que re, Lactantius Firmamus. Institution. Divinar. lib. 1. cap. 11. Videamus, inquit, quid in eo (Staturno) fuerit Deo dignum: imprimis
illud, quod aureum saeculum narratur habuisse, quod iustitia sub eo fuerit in terrâ. Quid enim tam conveniens Deo, quam iustum regimen, ac pium saeculum? Proclus item Diadochus, auream sub Saturno vitam, kaqaro\n intelligit, kai\ a)/lupon, kai\ a)paqh=, id est puram, et tristitiae ac perturbationum expertem. Idque et aurum commonstrat, sicut in Cratylo docet Plato: a)dekton enim i)ou= kai\ s1h/yews2, id est, rubiginis, ac putredinis nescium est; quo nomine th=s2 a)paqei/as2, imperturbati status ac lenitudinis quodam modo typum habet. Exinde item Saturnalia apud gentiles restabant, adumbrantia primae vam felicitatem. Pasquier. des recherch. lib. 4. cap. 8. ubi nihilominus Rex creabatur, ut videamus, non fuisse sine Rege, saeculum illud Saturninum. At haec vero omnia in saeculis subsequentibus, mox mutationem esse passa; et argenteum post, demum ferreum, perhibent, successisse. Vera cum falsis hîc commixta latent, ut fere in omnibus fabulis priscorum Poetarum. Veritas sine dubio ex Patriarcharum traditione profecta, et paulatim ipso temporis progressu obscurior reddita fuit. Non post lapsum erat aureum saeculum ullum: nam et mox Cain fratrem Abelem occidit, Cainum Lamech. Cain eiusque filii regni speciem, statum et iura constituerunt. Unde haec statim, haec semper, haec necessario sunt secuta; discretae gentes, dominia distincta, agris termini positi, aedificia collata bella introducta, servitia constituta, obligationes, contractus, et gentium iura, quae iure consulti late persequuntur. Ille Cain hominum secundus, impius et atheus, cum filiis ac nepotibus suis, posuit os in Caelum, providentiam et Maiestatem Dei negans, dicens: non esse post hanc vitam iudicium aeternum, neque iudicem omnipotentem; non praemium immortale pro iustis, nec poenam impiis esse constitutam, neque etiam Dei misericordiâ et bonitate creatum esse mundum, nec ab eo regi, et moveri, ut Iosephus, ac etiam Targum Hierosoly mitanum, scriptum reliquerunt. Atqui iste Cain, cum suâ prole et familiâ, fuit totius orbis, omniumque populorum Dominus et propagator: et talem parentem secuta est sua proles; in sacris volum inibus fam osis huiu smodi titulis notata: latrones, Venatores, Tyranni, Gigantes, potentes a saeculo etc. Vide David d' Argente, in oratione eius notis selectis suffixâ, de aureo hoc saeculo agente. Et ideo quae de aureo hoc saeculo Poetae tractant, aetati nulli, sed statui solum Innocentiae adplicari posse, puto. Egregie anonymus, in libello observationum in mytholog. Natalis Comitis. tit. aetas aurea et ferrea. adde Danaeum de Vetustissimis primi Mundi antiquitat. lib. 1. cap. 3. ad fin. fol. m. 65. etc. Maxime ideoque errant, qui nobis aliud aliquod aureum saeculum, aliam libertatem comminiscuntur, et dispersos per agros, per silvas, per spelaea homines referunt, et ita felicissime eos vixisse, putant. Quemadmodum
etiam Albertus Bolognetus in tract. de iure, Legibus, et aequitat. prodit: Aureum saeculum diversis temporibus, apud diversas gentes exstitisse. Cum nempe viverent in simplicitate; ut Americani, gentesque vicinae ante ad ventum Hispanorum; aut etiam hodie nunc antarctici Meridionales, quod censet Michael Montanus. 1. des essais cap. 30. fol. 172. etc. Sed vero colluvies ferarum haec est, non hominum libertas: non felicitas: sed miseria deploranda; nec in solitudine est libertas, si animus subditus sit peccatis. Iacob. Typotius, lib. 1. de fortun. num. 48. ego, de princip. iur. fol. 13. Idque idem anim advertit etiam eruditissimus Fredericus Tilemannus, in tractat detversion. Rerum publicar. in princip. B. 4. ubi ita scribit: Primum hominum genus nil prius habuisse, quam obvios quosque spoliare, diripere, occidere. Haec fuisse primaevi saeculi praeclara facinora, ait; haec aureum nomen, integramque iustitiam meruisse. Et addit: Dominetur aureum saeculum in contionibus, iaceat in iudiciis, valeat in opinionibus, et sermonibus imperitorum; ab ingeniis prudentum repudietur: rectius veriusque cum historicis sentiunt illi, quibus persuadere difficillimum et quantum recolligo, impossibile erit, ut Scythismum illum ullis statuant virtutibus emicuisse.
Sed nunc finem imponam huic dissertationi, verbis quae a B. Petro se accepisse S. Clemens fatetur. 1. recogn. fol. m. 15. DEUS, cum fecisset mundum, tamquam Universitatis Dominus, singulis quibusque creaturis, Principes statuit; ipsis quoque arboribus, montibusque ac fontibus, et fluminibus, et quae fecerat universis. Multum est, per singula ire. Statuit ergo Angelis Angelum Principem, et spiritibus spiritum, sideribus sidus, daemonibus daemonem, avibus avem, bestiis bestiam, serpentem serpentibus, piscem piscibus; hominem hominibus, qui est Christus Iesus. Hunc Deus constituit super omnem Principatum, potestatem, Virtutem et Dominationem; super nomen omne, quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed et in futuro. Ephes. 1. vers. 19. Huic Imperantes ita subditi sint, et eius se vicarios agnoscant, quasi eius vicem gerentes; per clementiam et benignitatem. Subditi Imperantibus oboedientiam praestent propter Christum, nec propter iram solum, sed et propter conscientiam quoque; ac ita quod caput rei est, nos invicem omnes diligamus. Rom. 13. vers. 5. et 8. Haec est graduatio ab infinito usque ad nihil. Licet namque graduatio media, a primo sit ordinata, nil tamen esse potest, per ipsam totam lineam hierarchalem, quod absque principio fontali (ipso scilicet Christo Deo) a medio constitui possit, adde Cardinal Cusam lib. 1. de Concord. Catholic. cap. 2. Hic si non colatur, adoretur, huius si imitatio negligatur; dissolvitur rerum ordo, dissonat
rerum har monia, remittit gluten, quo omnia cohaerent; pax et tranquillit as abit, subsequitur confusio talis, quam nunc ubique, non nisi cum stupore videmus, cohorremus, formidamus, et quorsum eruptura sit; tunemus.
Es seind vil Bisthumb/Apteyen und Probsteyen abkom~en/daß man ietz nicht weist/wo die Bisthumb gestanden seind. Mag dieser unfall auß dem entsprungen sein/daß etwa erliche Geystliche ein Gottloß/schandlich/ärgerlich Leben geführt/ die Gottesdienst nit gebührlich verrichtet/ das Wort Gottes nicht lauter und rein gepredigt/unnd also ihrem Ampt nicht außgewartet / dardurch viel Seelen verführt worden. Darumb wird Gott der Herr verhängt haben / das Sodoma und gomorra zu einem Spiegel unnd Schawspiel/unnd den zukünfftigen Gottlosen zu einem Ebenbild gesetzt worden / daran sich alle die Ienigen/ so allda fürüber gehen/stossen/unnd fragen sollen / was das fürbild bedeute. Also seind auch etliche Weltliche Für stenthumb verändert/verkehrt und zerrissen worden / da die Fürsten zu grossen Pracht getrieben / ihre Underthanen beschwert/die benachtbarte Mitfürsten bekriegt/und alles anders ubel gestifftet / biß sie umb Leib und Leben / Land und Leut kommen / und ihre Fürstenthum~ zu stücken zerrissen sein worden. Das alles ist auß dem erfolgt/ daß sie ihrem Obersten fürgesetzten Keyser kein rechte Gehorsam geleistet / von ihm kein Friedbott noch Ordnung angenommen/und ihn noch darzu veracht. Derhalb hat sie Gott der Herr in schand unnd spott fallen lassen/auch zugesehen / daß sie von Land und Leut vertrieben / verdorben und erschlagen worden / An etlichen Orten steht es auch in Regimenten / als wolte alles zugrundt gegen / da schreyen Wittwen unnd Weisen / auch die armen Underthanen / und werden Hilssloß gelassen: Niemand ist da / der Einsehen there/ also daß ihr geschrey unnd seusstzen durch die Wolcken und gar in Himmel hinauff tringen. Und wo etwa der Oberherr deß Landsselbst Hoffhelt / da ist etwa das Regiment nicht dermassen/wie es sein soll/besetzt. Da ist kein Hoffrichter/noch Cantzler: dort ist etwann kein Secretari/ Gerichtschreiber/ Hoffmarschalck / oder Hoffmeister / da mangelt man etwa der Räth / daß dieselben nicht nach nothturfft ersetzt werden. So kein Raths oder Gerichtsordnung. Etwan sitzen kaum zween oder drey bey wichtigen Gerichtshandlungen / unnd
Rechtsführungen. Da sie es gleichwol treffen / so gilt es darnach bey den Partheyen nicht. Da treibt man auß dem Regiment das gespött/die müssen bey dem gemeinen Mann/vnnd sonst allenthalben in keiner Achtung sein. Da wird erst das appelliren wolfeyl / dardurch sich aller erst das verderben der Partheyen anfahet / so einer den andern / Arm kriegt/ von Hauß vnd Hoff tringet. Solch hinlässigkeit/vnd das einer/dem von Gott das Regiment vbergeben / in seinem Landt / vnnd im Haupt Regiment/die Ampter nicht recht vn~ nothürfftiglich besetzet/Wittiben vnd Weisen / vnnd den Vnderthonen mit befürderung deß Rechten nicht beschützt. Da muß Gott der Herr Hagel / Schawer / Wolckenbrüch/ Krieg/Thewrung vnd Pestilentz schicken/allein vmb deß Oberherrn willen/daß er dem Rechten nicht besser außgewartet: da muß der Fromb deß Bösen entgelten. Vnd wan~ diß alles für vber ist da stehet erst dem Oberherrn die Raitung seiner Verwaltung / vor dem strengen Richterstul Gottes bevor etc. Daselbst wird es sich nicht verthädigen lassen/daß man so vbel gehauset/so nachlässig Recht gefordert/Wittiben Weisen/vnnd die Armen nicht beschützt etc: Daselbst wird erst der rechte Lohn der lässigkeit folgen/vnd bezahlet werden. Der dann den Keyser für augen gehalten / seinen Bevehl vollnzogen / die Regiment vnd Ampter mit verstendigen Persohnen besetzt/gute Policey vnnd Landtsordnung auffgericht/ vnd darob gehalten hett / wie es die Keyser erstlich bevohlen / so were das Regiment besser geführt / die Gerechtigkeit gebührlich befürdert / vnd jederman seines Rechtens habhafft worden. Dann diß alles ist allein auß dem hergeflossen / daß die Willen der Keysern nicht vollzogen / vnd das ein jeder vngehorsamblich gethan / was jhne gelust hat. Darauß wird wol geschlossen / daß diß weltlich Regiment dem Himmelischen durchauß vngleich ist: dann im himmel geschicht allein der wille Gottes / dem alle himmelische Heer gehorsamb leisten / dagegen geschicht deß Keysers Will auff Erd gar nicht / dem Niemand / wie sichs gebührt / gehorsam leistet: da will einer vber den andern herschen / vnd keiner thut / was jhm wol anstehet. Gott der Herr schicket es zum besten / das ein mal ein einiges Regiment in der Welt werde / vnnd das jederman dem Obersten Haupt in der Welt/die rechte gebührliche gehorsamb willig leiste damit solches allein Gott zu Lob vnnd zu Ehr/den Vnderthanen zu Wolfahrt/vnnd Menniglich zu Ewiger Seeligkeit gereiche.
CUm vero Imperia propterea sint institut, ut medio hoc, ad Politiarum, et Civilis Societatis finemper veniamus; inde sequitur: Scopum omnium Imperantium, non alium esse debere quam iustitiam, et publicam omniumque subditorum salutem. 1. 23. in princ. C. de nupt. l. 19. de interd. et releg. l. 3. ad fin. C. de quadrien. praescription. l. 3. in princ. ff. de offic. praefect. Vig il. l. 1. C. de Sc. Claudiano. l. 2. C. communia deleg. l. 1. §. 14. C. de caduc. tollend. lib. 2. feudor. tit. 52. a princip. et tit. 55. a princ. pulchre Lipsius. 2. polit. 6. et in notis ibidem. Bornitius, de Maiestat. cap. 6. et cap. 12. fol. 104. Petr. Fab. ad tit. de Iustit. et Iur. fol. 25. Laur. Grimalius, de optim. senat. 2. fol. 133. etc. vide Frideric. Tileman. disput at. ff. part. 1. disp. 2. thes. 4. Sarisberiens. in policrat. lib. 3. cap. 1. Lehman. in der Speyrischen Chronick. fol. 65. Montaigne. 3. cap. 6. fol. 612. Estienne Pasquier, au pourparler du Prince. Campanel. polit. 1. §. 5. cap. 3. §. 7. Lather. de censu. fol. 7. Instrumentum quippe omne, omnino debet regulari secundum suum finem: Et finis, est quasi de essentiâ Instrumenti. Aristoteles. 1. de anima. text. 18. et lib. 4. Meteor. cap. ult. Zabarell. tract. de constit. scient. natur. cap. 32. Sane potestas, non est ultimus hominis Finis. B. Thomas. 12. quaest. 2. artic. 4. ac Stultus est, qui in potentia summum bonum quaerit. Wigelius, de vitâ beatâ cap. 8 Rectissimeque iam olim Sapientes definiverunt, Imperium nil aliud esse, nisi cutam salutis alienae. Rittershusius, ad Novell. part. 2. cap. 1. num. 2. Populi bonum, id est, directionem eius et tutelam, non ipsummet Principatum (reputationem scil. vanam et inanem gloriam) sibi finem esse; nec inventum fuisse Principum, aliorumve Imperium, suis ut ipsorum commodis illi studeant, (neque enim in gravissimam servitutem, sponte alieni commodi causâ se quisquam coniecisset) sed subditorum ob salutem; eos scilicet, ut bene regant, eorumque omm tempore, commoda non tam investigare, quam incommoditatibus mederi prpcurent, multis illustrat Ferdinand. Vasquius, illustr. controvers. 1. cap. 1. num. 10. etc. Et vide meum tractat. de Appellat. cap. 1. num. 2. Perfectum Imperium Politicum est censendum, ubi a)/rxonkai\ a)rxo/menon, dia\th\n s1wthri/an iunguntur. Hoc idem ostendit S. Paulus, cum ait de Magistratu. Dei Minister est, tibi in bonum. Roman. 13. vers. 4. Quemadmodum omnia entia, esse suum dependens, et participatum habent a summo illo ente; Ita et Imperia ab unico illo benefico fonte. Franciscus
Patricius lib. 1. de Regno. cap. 11. Principes sunt distributores bonorum, quae largitur Deus. Augustinus Steuchus. 6. de perenni Philosoph. cap. 7 Hincque Oppianus. 5. halieut. pulcherrimâ translatione, Reges et Principes, vocat muros orbis terrarum caelestes: o)lu/mpiatei/xea gai/hs2. vide Rittershus. in comment. ibid. fol. 314. Dicuntur etiam ab Hebraeis, scuta terrae. Psalm. 47. vers. 9. Drusius, Ebraic. quaestion. 1. cap. 37. ut Gubernatoris cursus secundus, Medico salus, Imperatori victoria; sic moderatori Rei publicae, Beata Civium vita proposita est: ut opibus firma, copiis locuples, gloriâ ampla, virtute sit honesta. Cicer. 5. de Republic. Tyrannorum proprium est, omnia quae in Republicâ agunt, potissimum ad suam utilitatem, honorem, gloriam, seu ambitionem aut lucrum agere. Gregor. Tholos. 24. cap. ult. num. ult. Hûc omnia sunt referenda, ab iis, qui aliis praesunt, ut qui eorum suberunt Imperio, sint quam beatissimi. Cicer. ad Q. Fratr. epistol. 1. Hoc est, quemadmodum Xenophon. 1. Inst. Cyri fol. 26. explicat: Universi ut tales sint, quales esse convenit et res necessarias omnes affatim habeant. Aut ut B. Paulus scribit: 1. Timoth. 2. vers. 2. Ut Pietas et Honestas inter homines cum pace vigeat. Indeque frequenter pascere et regere, synonima sunt. Bellarminus de Pontific. 1. cap. 15. Ac Homerus, Agamemnonem poime/na law=n appellat, curam quod Rex subiectorum debeat habere, velut Pastor Ovium: Deoque summo Principi, de singulis, non secus ac Pastor suo Domino, rationem reddere habeat necesse. Camerarius. dec. 11. problem. ult. in tom. 4. Lampad. Critic. Gruteriani, fol. m. 105. Idque etiam consonum est idiomati Spiritus Sancti: qui de Regibus pronuntiat, eos pastores esse, et pascere populum. 2. Samuel. 5. vers. 2. Et laudata illa vox est Principis Hadriani; ita se Rem publicam gesturum, ut sciret rem populi esse, non suam. Ut tutela, sic procuratio Rei publicae ad utilitatem eorum, quibus commissa est, gerenda. Cicero. 1. offic. Rex eligitur, non ut se molliter curet, sed ut per ipsum ii, qui eum elegerunt, bene beateque agant. Xenophon. 3. memorabil. Socrat. Ammianus, Marcell. lib. 29. Imperium nil aliud esse, tradit, quam curam alienae salutis: quae iustitiae administrationem conciliatur. Aristoteles. 3. polit. cap. 4. Medico assimilat Imperantem, et vide eund. lib. eod. cap 8. ad fin. Addatur Reinhard. Lorichius Hadamar. Instit. Princip. m. fol. 33. b. Imperare, gubernare, et praesidere, nihil aliud est, quam aliorum utilitatibus inservire, et consulere. Uti parentes liberis imperant: ut vir uxori, B. Augustinus, de Civitat. Dei, 19. cap. 15. Seneca, epistol. Rex verus, est servus fuorum, non herus. Bellarmin. in append. lib. de Pontif. cap ult. fol. m. 384. ita Antigonus cum cerneret filium suum, se violentiorem, et immodestiorem gerere erga subditos: Annon, inquit, novisti fili, Regnum nostrum nobilem esse servitutem? Atqui haec Antigoni
maximam mansuetudinem prae se ferre, autumat Aelianus, 2. var. histor. cap. 20. eumque qui id non adprobat, non videri neque Regium, neque civilem nosse Virum quemquam; sed cum Tyrannico potius aliquio convixisse. Hucque referenda sunt egregia Tiberii verba, in pleno prolata senatu. Dixi et nunc, et saepe alias, P. C. bonum et salutarem Principem, quem vos tantâ, et tam libera potestate instruxistis; senatui servire debere, et universis Civibus, saepe ac plerumque etiam singulis: neque id dixisse me paenitet. Quod et Mexicani ex lumine Naturae sciunt. vide omnino Iohann. Acostam. 7 de l' histoir. des Indes. cap. 8. fol. 327. Usu et ministerio omnium, omnes pene indigent; et ob hoc necesse est, alium operari, alium operanti praebere mercedem, alium servire, alium dominari, alium regere, alium regi. Sed hanc inaequalitatem, quae mortalium vitam necessario est subsequuta, Divina providentia, in occasionem iustitiae, misericordiae, humanitatisque convertit. S. Clemens. 9. recognit. Eâque ratione, Rex non est, ut dominetur: sed ut illas exerceat virtutes: quod ni faciat, omnium infelicissimus exsistit. Sapient. 6. Quin et subiectorum salutem, propriae saluti praeponere debent imperantes: exemplo Moysis, qui ait. Dele me potius ex libro vitae, et populo peccatum condona. Exod. 32. vers. 32. vide Clapmar. 4. de arcan. Rerum publ. cap. 2.
Nec moror eruditissimum Politicorum, Alberic. Gentilem, qui, disputat. Regiâ 1. fol. 16. fundamentum theseos nostrae atterere, suffode reque conatur; dum maxime illud ait falsum esse, in Principatibus per vim partis. Quod ex parte concedo: et videntur mihi imperia eiusmodi violenta in triplici esse differentiâ. Nam Tyrannica (1) sunt, nec speciei alicui Rerum publicarum non aberranti, accenseri queunt; de quibus hîc sermo non est: neque iis in Sacro SS. Scripturâ ornantur epithetis, imperium quibus insignitur iustum; sed potius punitionis loco, ea interminatur populo peccanti Deus. Pedro Mexia, 1. de la silva de varia lecion. cap. 35. Sunt et (2) violenta imperia, e re interdum subiectorum, qui ita regendi sunt virgâ ferreâ, quod non cedunt ferulae; ut dixi, in tractat. de rerum publ. inter se comparat. Quandoque (3) victricis tamquam potioris, non victae Rei publicae consideratur emolumentum. Quâ ratione Cancellarius Polonicus, subactionem Livoniae suadet; apud Rainol. Heidensteinium, lib 2. quod (ut ipse ait) in pari omnium libertate, onera etiam exaequata sint inter omnes: Polonicoque ideo Regno maximorum quorumcumque Imperiorum instituto, novum etiam Imperium adiciendum; in quod tributis, vectigalibusque in eo constitutis, gravior communium onerum pars derivari possit. At quod porro subdit Albericus, neque id, quod urgemus, verum in totum esse in aliis Regnis, quae per populos sunt inducta: quod honor Principibus qui
eligebantur debitus, virtutibus ipsorum tribuebatur. Ad haec respondeo: tum virtutem ipsam privato inimicam commodo, manus, oculosque ad publicum semper collimantem; quam virtus ut muneretur, spectasse populos; magis ut virtute cluentem haberent Principem, quam eius ut recompensent, non potius excitent virtutem Restat ergo: quemadmodum primo quaerenti Regnum Dei, et iustitiam eius, cetera adiciuntur omnia: Matth. 6. vers. 33. Scholomonique eo quod non petiit dies multos, neque petiit sibi divitias, animam nec inimicorum suorum, sed sibi quod petiit discretionem ad intelligendum iudicium; etiama Iehovâ ter Maxumo, insuper quae non postulavit, data fuerunt. 1. Reg. 3. vers. 11. et 13. imperantem, salus cui populi meta est, raro non illam, et unâ semper cum illâ, auctarii instar adipisci reliqua, quae alii, alio tendentes, numquam velnanciscuntur; vel adepti, non unquam animo obtinent tranquillo.
Unde Tyrannica est, et principiis Naturae repugnat descriptio iustimae Thrasymachea; quod sit id, quod pertinet ad potentioris utilitatem. Plato. 1. de Republ. Pessimi sunt Politici, qui Principibus persuadent; Bona a subditis haud alio iure possideri, quam olim peculia a servis. vide Marquard. Freher. ad Petr. de Andlo, 2. cap. 8. fol. 187. Nec enim imperium Civile Libertatem hominis, quae cuique naturalis est, tollit: sed tantum, ne ab aequo et bono vacillet, aut deflectat, dirigit. Bornitius. de Maitstat. cap. 12. fol. 103. politikw=s2 namque, non des1potikw=s2 imperat Lex. Iacobus Cramer. disput at. ad Institut. 2. thes. 6. in not. Totoque genere Imperium a Dominio differt, nemini suarum rerum proprietatem autert. vide Cotas. ad l. 28. ex Ciceron. ff de adopt. Eberhard a Weihe, de praerogat. success. llit. C 4. b. Quam vis apud Güntherum, lib. 3. ita dicat Imp Fridericus:
Quicquid habet locuples, quicquid custodit avarus,
Quicquid in occultis abscondit terra cavernis,
Iure quidem nostrum est; populo concedimus usum.
Quamvis item rerum Domini, sollemnis Caesarum titulus sit: nihilominus recte Seneca. 7. de benesic. cap. 5. ait: sub optimo Rege, omnia Rex imperio possidet, singuli dominio: et cap. 6. Caesar omnia habet, fiscus eius privata tantum acsua: et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Sic etiam plerique inter interpretes, illud Romani iuris pronuntiatum, Imperatorem esse Mundi, rerumque Dominum; tantum intelligi debere dicunt, de dominio, ac superioritate iurisdictionis ac protectionis. Atque hoc solum modo omnia esse Principis, non vero privatam cuiusque rem et substantiam arg. l. 2. § si quis ff. ne quid in loco public. Dominia privata, aiunt, ratione originis ac temporis, iuris
gentium esse, a possidenteque pro arbitrio usurpari sed cum ad Rem publicam referuntur, tamquam parstoti adhaerere, iureque publicis cedere. Inde census et tributa exigi, in signum et recognitionem subiectionis, iurisdictionis et dominii illius universalis. Caspar. Facius, in polit. Livianâ part. 1. artic. 31. Waremund. de Regnor. subsia. cap. 15. num. 7. et seqq. Gregor. Tholosan. 7. de Republ. cap. 10. adde Keckerman. disputat. practic. 34. quaestion. 9. Bortius, apud Arumaeum, discurs 30. cap. 3. thes. 42. fol. 893. Rex vero Turcarum tam personarum, quam terum, et bonorum sui imperii dominium se habere dicit, non modo directum, (quod quidem ius est honorificum iurisque intellectu constat) sed etiam plenum et perfectum, cum proprietate iunctum. vide Divid d' Argente, notar. iuris. tit. de feudis, fol. 222. etc. At sane aequo durius videtur, contraque ius, quod Christus in peculii siu et servorum corpora atque animas plenum obtinet; quod corporum passim proprietates apud multos personant, cum de subditis est sermo Zepperus, 3. de legib. Mosaicis, cap. 5. a princip. et antiqua Hunnorum, Francorum, aliorumque Barbarorum iura (contra rationem et findem Rei publicae naturalem) adhuc hodie impie urgentur: cum imperiis tantum quae sunt instar flagelli divini, competere videantur. Potiusque imitandum Nehemiae exemplum: qui propter timorem Dei, antiqua non ursit iura. Nehemiae, cap. 5. vers. 15. et c. ac 19. Imprissimusque fuit Vitoldus, Dux Lituaniae, qui laesae Maiestatis reos, ursorum pelle consutos, ursis, quos domi nutrierat, laniandos obiciebat. Cuius severitatem, ne dicam crudelitatem adeo Provinciales extimuerunt; ut cum dixisset aliquando duohus, pluribusve: Ite ocius, ac laqueo vos appendite: nemo imperium recusaverit, auditusque nonnumquam sit, qui currens hortatus alios; Eamus quam properanter, dixerit, ne bildem Domini commoveamus, Aeneas Sylvius, in parall. Alphonsinis, lib. 2. num. 19.
Ex quibus porro rectissime, et illud inferri reputo: Principem non propter se ipsum; sed propter subditos praefici Rei publicae. Timaeus Faber, disputat. ad Instit. 1. thes. 5. Betsius, de pactis Famtliar. cap. 5. fol. 126. Freher, ad Petr. de Andlo 1. cap. 3. fol. 148. b Hincque iam convellitur impudens Machiavellistarum, novorumque Statistarum dogma, qui dicunt: Subditos simpliciter esse propter Magistratus; ac si non aliam ob causam mures conderet Providentia Divina, quam ut pinguefacerent feles. Boccalini, 1. ragguagl. 84. Subditos quasi ex Principum semine primitus natos etc. Lambert. Danaeus, 1. Polit. Christian. cap. 4. Principem totam Rem publicam, et Patriam esse, etc. Marius Salomonius, 3. de Principatu. Nolite existimare, a Deo creatum Mundum, et in eo homines, ut Principum servirent emolumentis: ab surdum quidem est, supra
quam dici potest, propter Principes factos homines opinari etc. Populus Principe quodammodo prior exsistit. Alphons. Moditius, in Decision. §. Magistratus, quaest. 3. Naturale Imperium a populo est: et inter subditos ac Principem, contractum quendam, et reciprocam agnosco obligationem. Imperium originarie a populo est, et liberâ electione. Cusa, de Concord. Cathol. cap. 13. et 14. Naturâ sumus aequales, et a populo auctoritas est. Beliarminus. 2. d. Concil. cap. 16. Princeps a Deo, in populi gratiam est datus. Guil. Onciacus, quaestion. iur. Philosoph. 27. Tyranni sceleste omnino praetendere satagunt idem, quod Deus optimo iure; Non vos me, sed ego elegi vos! Dii quidem sunt Magistratus, at certe ut plebei homines moriuntur. Psam 82. vers. 6. et in altero mundo, mundanam dignitatem amittent: vide Wigelii Orth der Welt / cap. 24. et seq. quae illis merito superbiae, et arrogantiae fugam persuadere deberent. Hucque confert totus Sapientiae liber. vide Savonarol. de simplic. concl. 8. circ. med. Zehner, in adag. fol. 221. 286. 347. Attamen graviter errant, qui exinde subditos Magistratu superiores, praestantioresque esse contendunt; ut recte docet Christianus Matthias, Colleg polit. 2. d. sputat. 8. thes. 31. et seqq. Princeps, proprie loquendo, non proptet subditos, ut eorum servus, est factus; sed falutis, bonique publici causä: ideoque ipsa politei/a seu Res publica supra Principem est, non subditi ipsi eo sunt superiores.
REs publica ita definiti posse videtur: ut sit hominum plurium, ac rerum privatarum, tum inter se communium; summâ cum potestate ac ratione gubernatio. Aristoteles. 2. polit. 1. l. 3. cap. 4. et lib. 4. cap. 4. Bodinus, multis locis, quae index mostrat. Paul. Busius, disp. polit. 1. thes. 3. etc. Timpler. polit. 1. cap. 2. qu. 1. Cluten, Paradox. 1. Estque Civitasmateria, in quam Res publica inducitur tamquam forma. Arnisaeus, polit. cap. 6. fol. 125. Rem publicam a Re, hoc est, imperio publico dictam esse, Busius putat. 1. de Republ. cap. 2. nam Res, non raro pro Imperio sumi solet Virg. 3. Aeneid.
Postquam Res Asiae. --
Et lib. 2. eodem:
Res Agamemnonias.
S. vero Augustinus, 7. de Civitat. Dei, cap. 12. Res publica, Respopuli es??? inquit. Populus autem non est omnis multitudo; sed caetus iuris consensummâ su, et utilitatis communione sociatus etc. Addo in Definitione,
cum potestate) Recte enim loquendo, nulla ibi Res publica est, ubi non est summa imperandi facultas. (Licet etiam olim municipiis quibusdam datum fuerit Rei publicae nomen: Albericus Gentilis, ad l. bona 15. de V. S. et varie accipiatur. Paurmeister. 1. de iuris diction. cap. 3. num. 2. et 3.) Quemadmodum enim in uno corpore Physico, una est anima, quae imperat, in Mundo unus Deus, qui omnia moderatur. Ita et in Republicâ oportet esse unam et summam potestatem, quae tamen plures administratores admittere potest. Velstenius, decad. 5. quaestion. 1. Ordo refertur ad unum primum, a quo cetera dependent, ut Averrois ait: 5. Metaphys. text. 15. Ac quemadmodum ex ordinis unitate in rebus exsistentis, Aristoteles unitatem colligit gubernantis Dei, 2. Metaph. Ita pariter in Rei publicae ordine, caput et principium est summa potestas, quae alia subordinat cuncta. Bornitius, de Maiestat. cap. 2. ad fin. Sicque in Polyarchico statu, ubi imperium summum, paucis quibusdam, aut etiam maiori parti populi inest, ii omnes ob individuam imperii unitatem, unius tantum sustinent vicem. Bornitius, de Maiestat. fal. 11. Ex quo patet, cur olim, una urbs Roma, iure proprio civitatis et Rei publicae meruerit nomen. Cur abusive publicum dicatur, quod alterius est Civitatis. l. 15. de verb. Sign. Cur civitates Municipales, et aliae praeter Romam, non Res publicae dicantur; sed loco privatorum habeantur. l. 16. de V. Sign. Guil. Forner. 2. select. cap. 22. Et Rei publicae causâ abesse negentur, qui pro ci vitate Legatione funguntur. l. 26. §. item inquit Praetor. ff. ex quib. caus. maiores.
Quibus vero notis, legitima Res publica dignoscatur a caetu praedonum, priatarum, seditiosorum, minus est expeditum. Omnibus quibus finis est, universitatem caecus sui, vel constituere vel conservare, et quidem ad finem communis boni atque honestatem, Rem publicam esse putarem, An vero id fiat iuste, sineque iniuriâ aliorum, in facto consistit: et quamvis illud saepe sit controversum; pro eo tamen in dubio, qui in possessione est, responderem. Vide Paul. Busium, disput. polit. 1. thes. 10. 12. 13. 15. et seqq. adde meum tractat. de cap. 2. num. 8. Quo intuitu ius Principis Sedanensis, in possessione 60 bombardarum consistere, ait auctor Mercurii Gallici, fol. 75. part. 1.
Non ergo ceterae confaederationes, Rem publicam faciunt unam: aut ii, quibus de rebus importandis pacta, ac de Belli societate foedera perscripta, et de prohibendâ vi, certae sunt Leges; unius velut civitatis, aut Rei publicae cives, subditive haberi debent, Aristoteles 3. polit. cap. 6 Cum enim Foedera, inter diversarum Rerum publicarum Magistratus fiant; intelligitur amicitiae ac Foederum ius, non subditos facere, sed socios ac amicos, non Rerum publicarum ac dominiorum tollere
distinctionem; sed Res publicas inter se, finibus ac Magistratibus distinctas, coniungere mutuâ benevolentiâ, officiisque, Zacharias Fridenreich / polit. 24. fol. 640. Ita nec Amphyctionum consessus apud Thermopylas, qui totius Graeciae sanctissimum Concilium fuit, de quo lacob. Stephani, 2. de iurisdict. cap. 6. ex totâ Graeciâ unam Rem publicam efficiebat. Nec igitur Helvetia omnis, unius Rei publicae nomine includitur recte. Sed quae olim imperii Germanici provincia fuit; nunc continet Res publicas, plus quam viginti. Quae licet aequo foedere convenerint in societatem. id tamen factum est, Legibus et conditionibus diversis. Singulis sua iura sunt Maiestatis, proprii Magistratus, Aerarium, suis divisus finibus ager, iurisdictio, Leges, mores, et instituta a se invicem separata. Aliud itaque est, libertatem eandem, commercia, connubia communia habere, summâ necessitate coniungi; aliud legibus iisdem, eodem imperio ac iure comprehendi. Franciscus Guilliman. de rebus Helvet. 3. cap. 14. Bodinus, 1, de Republ. cap. 7. num. 71. Simler, de Rep. Helvet. a princip. Adhuc minus unicae Rei publicae nomen meretur Societas civitatum Hanseaticarum, quâ de re, in tractat. de foederib. dixi. Confaederationes non ita sunt universales societates; non sese extendunt ad omnem Imperii, seu Maiestatis Civilis usum, quemadmodum summa Potestas, in Republica unâ; sed restringuntur ad certa capita, in foedere comprehensa. Qui foedus paciscuntur, non eo animo faciunt id, quod se alteri subici velint, (vel uni vel maiori parti confoederatorum) sed ut tamquam amici, sibi invicem sint obligati tantum ex pacto, seu iure societatis, non imperii vi. Non est inter subditum et Magistratum tam reciprocum, et aequale officium, ut inter foederatos.
Vicissim Res publica Cives unâ continet omnes, eiusdem qui imperii colligantur Maiestate: tametsi nonnumquam Legibus, institutis, moribus, ac infinitâ gentium varietate, discrepare inveniantur. vide Paul. Busium. 1. de Republic. cap. 3. num. 8. Magnum imperium, multas gentes unâ pariter potestate coercens, recte magna Res publica nominatur: et una Res publica habetur, ubi corpus Politicum, etiam quam plurima habens membra, unius Imperii vivificat vigor. NOn ex aedificiis, sed ex iure, in magnis Rebus publicis et ditionibus civitas aestimatur. Eâque ratione apud Cassiodor. 9. var. 2. Athalaricus dicit: Res publica non est unius Civitatis cura; sed totius Regui provisa custodia. Sic olim Res publica Romana, ex municipiis, Praefecturis, coloniis etc. constabat. Busius, disputat. polit. 1. thes. 8. adde Onuphrium, in lib. de imper. Roman sub tit. de praefectur. Hoc sensu Alexander magnus, imperium orbis tetrarum mente complexus, proprio significatu aiebat: totius Mundi unam civitatem, eiusque arcem, castra sua esse. Plutarchus, in vitâ
Sic in Germaniâ nostrâ, quamvis Imperator primum, dein reliqui Principes, ac postremo liberae Civitates, suas quaeque ditiones, iura, consuetudines ac subditos, in quos ipsis ius vitae et necis est, habeant: tamen quia simul omnes imperio Germanico subsunt, et ipse Caesar imperii caput, publicis legibus est obnoxius, universi proinde unius Rei publicae exhibent speciem. Thuanus, lib. 2. a princip. Ideoque singuli status, non privatim solum quilibet sui territorii: sed omnes in universum, ac ante omnia imperii ac imperatoris salutem, conservationem, ac incrementum prae oculis habere debent. Hoc vincolu rupto, quis nescit tot Res publicas fore, quot Civitates hodie vigent? Videbimus Provincias collidi, dum novo suo et absoluto imperio protectorem quaerent. Maiora inter novos regulos, quam cum hoste, vel parte adversâ, odia nascentur, dissipataeque Provinciarum vires nudum latus hosti ostendent. Hinc non oppidorum tantum, sed et Provinciarum ac Regionum territoria exsistunt. Bornitius, tractat. de Maiestat. cap. 7. Quin et territorium unius Rei publicae, alterius imperii Dominiis interruptum esse potest. Quae tamen discontinuitas, magnas parit confusiones, ut in tractat. de territor. dixi.
Plura vero Regna, ab uno licet administrentur; ob id non sunt unum Regnum. Sic Quam vis Wurtembergici Principes, huic Ducatui, et insuper Montbelgardensi Comitatui dominati fuerint: attamen territorium Wurtembergense et Montbelgardense, non fecerunt Rem publicam unam. Et ideo Hispaniarum Regis Imperium, haut unius Rei publicae admittit nomen: sed plurimum Rerum publicarum plane separatarum, ipse caput exsistit, iurisque interpretatione plura capita unus Rex habet. Unde rectius Hispaniarum, quam Hispaniae Rex vocatur. At hoc, cum difficillimam reddat gubernationem et monstrum fere sit, unum caput, plura diversa corpora habere: proinde ex Castellanorum senatorum instinctu, omnia sua consilia eo direxit Philippus II. ut singula ab eo detenta Regna, in Provinciae redacta formam, Madridae regeretur. Quibus conatibus praecipue obstitêre Arragonenses et Lusitani: qui, hâc ne unione privilegia sua suffocentur, metum habebant: Et certe si subditorum prompta voluntate annuente, Hispania tota arcte uniretur: vix video aliquid, quod Hispanorum potentiam magnificentius augere posset: Cuius rei nec Carolus V. in Belgio potuit esse effector. Meteranus, vom Niderländischen. Kriegswesen. 2. fol. m. 50. Feliciori, ut puto, successu, in Brita~niâ qui nuper regnavit Rex sapientissimus, Angliam et Scotiam unire conatus est, et ex universâ Brita~niâ unum imperium formare. Alberic. Gentilis, disput. Regiâ 2. Rudolph. Botereius, lib. 11. fol. 175. Pierre Matthieu, lib. 7. del. hist. de la paix. fol. 652.
Cui unioni insidias quoque struxerunt Sicarii illi, qui ante aliquot annos detestando ausu, pulvere pyrio Regi et Optimatibus Angliae, necem intentârunt, Mercure Francois, fol. 19. b. part. 1. Pariter, Anno 1907. Henricus IV. Navarricas, ceterasque ditiones, quas privatim avitis patriisque titulis possidebat, sic Gallicis agglutiinavit, ut in posterum nequeant diverlli. Botereius. 14. fol. 355. Unire etiam voluit Margatetha, Sueciae, Daniae, ac Nor Wegiae Regna, et adhuc sub iudice lis est, Suecine an Dani hanc Unionem violârint. vide iani Minoris, retors. adversus Petrum Parvum. cap. 10. ac dixi, in tract. de increm. imper. Sic olim Christophorus Würtembergiae Dux, Ducatum suum ex duobus Ducatibus, Teccensi, et Urslingensi seu Schiltachensi, multisque Comitatibus, Baronatibus, ac Nobilium Castris et pagis constantem, quae cuncta diversas mensuras, pondera, leges, consuetudines, privilegia etc. habebant: univit, et in unam Rem publicam uniformem redegit. Iuridicum huius dogmatis effectum, vide apud Schraderum, part. 10. sect. 7. num. 24. fol. 232. etc. Si unus Princeps duo habeat Regna separata, ea pro lubitu pluribus heredibus relinqui possunt, ut dixi in tract. de succes. Itam, si alicui Principi acquiratur aliqua Civitas, propter hoc non debet mutare titulum suae dignitatis, sive nobilitatis. Si illa Civitas fiat de Principatu, seu ei uniatur. Secus si non, id est, simpliciter acquiratur a Principe. Ac retinet iura Principatus, quae antea habuit. Iason. a a §. item Persona. num. 9. de action. Sic Florentinus non se nominat Senarum et Pisarum Principem, quia unitae Ducatui Florentino. Sic Rex Galliae, non se nominat Burgundiae, Britanniae, Nortmanniae etc. Ducem. Sed recte Rex Hispaniarum se nominat Regem Castelliae, Arragoniae, Lusitaniae etc. Sic Populus Romanus nullibi insignitur titulo suorum Regnorum; quia Romano imperio fuerunt incorporata Nec solum unus idemque, plures Res publicas separatas, diversique iuris regere; sed et unius Provinciae respectuliber, alterius intuitu subditus esse potest. Sicque Daniae Rex, Vasallus est imperatoris in quâ dam Holsatiae parte: ut et Hispaniarum Rex, ratione Burgundicarum Regionum, imperii status exsistit. vide Cluten, in Syllog. thes. 10. sub lit. e. et dixi etiam alicubi in tractat. de adpellat.
Commode hîc quaeri potest: Num civitas, in quam diversis Principibus imperium ac potestas, regionibus locorum est divisa, recte una Res publica censeatur? Quod quidem non evenire, dicendum est, si forte uni aut alteri, in urbem aut oppidum vicinum, potestas sit, iure quasi servitutis. vide Andream Knichen. tractat. de Reg. territor. iure. cap. 4. Busium, 1. de Republica cap. 3. num. 5. et seq. et disputat. 1. thes. 6. et seq. Quod Coloniae Agrippinae deprehendere licet; ubi non Magistratui
Urbano tantum, sed et Principi Electori Ubiorum, ut et Comiti Nieu-Wenario, certa quaedam species competit iuris dictionis. Ar. Baerdt. in addit. adpract. Crimen. Iacob. de Bellovis. cap. 10. ad verb. duo iudices. Sic civitati Spirensi in Camerales exsecutionem, quae facti nudi est; Camerae vero ipsum merum imperium, quod in cognitione, processu, et condemnatione versatur, competere. Denaisius docuit, Camer imperial. quondam Assessor. Sin vero diversis Principibus, in distinctas unius Urbis partes competat Principatus; aut si (ut evenire testatur auctor der Donawertischen Erinnerung / fol. 20. in unius muri complexu, plures sint status: tunc sane diversae merito dicuntur Civitates. Cluten, paradox. 1. ad fin. et etiam Territoria diversa. Exemplum praebet Lindavia, Dona-Werta, Ratisbona.
Potest et Res publica ac Monarchia esse in unâ civitate, vel spatio exiguo terrae. ut dixi in tractat. de appellation. cap. 4. section. 4. vide etiam Paschalium, de Legatis, cap. 11. a princip. Hincque Agellus in Nortmanniâ d'Yvetot dictus, titulo olim et Privilegio Regni donatus fuit, a Clotario I. Rege Francorum. Iehan. de Serres en l' histoire de France. Auctor, desantiquitez et singularitez des plus celebres places du Royaume de France, fol. m. 272. Dissent. Matth. Stephani. 2. de iurisdict. p. 1. cap. n. num. 27. ut et Fauchet. tom. 1. des antiquit. lib. 3. cap. 8. Non sane in Latifundiis, nec in Personis aut moenibus Res publica subsistit, aut Regnum; sed in civium omnium caetu, sub eiusdem imperii potestate summâ. Etenim quemadmodum Elephas non magis animal est, quam musca; sic et imperium Hispanorum non magis Rei publicae meretur nomen, quam Regusa etc.
Tandem et Zingari, Hamaxobii, allique de loco in locum commigrantes, anne Rem publicam obtinere videntur? Dubitationem movet, quod licet consensus hîc deficiat in uno loco cohabitan di: Duce tamen sint instructi, et adsit consensus civiliter inter se communicandi. vide Christian. Matthiam, colleg. polit. 1. disputat. 4. thes. 6. Scythae quidem olim illustre imperium obtinuerunt; quamvis hominibus inter se nulli fines, nec domus ulla, aut tectum aut sedes fuerit; armenta ac pecora semper pascentibus, et per incultas solitudines errare solitis, Uxores, liberosque secum in plaustris vehentibus. Iustinus. lib. 2. huiusque vitae generis auctor fuisse videtur Iabal. Genes. 4. vers. 20. Quod et Hamaxobii, in usu habebant. Pomp. Mela. lib. 2. Sed utrisque territorium fuit amplum, et in quo nemo alius ius dicere fuerit ausus. Aliud de Zingaris, et similibus erronibus, sentiendum esse puto; qui utpote nullibi locorum imperant, sed ubique pro vagis mendicis habentur. Quâ de quaestione etiam disserui, intract. de Territorio.
STultum esse, recte Socrates olim decernebat; putare eas attes, quae minores sunt, haud posse absolutas reddi sine Instructore: Civitati vero praeesse, quod omnium est maximum, posse quemquam ex sesa???is nosse. Xenophon. in memorabil. Marnix. resolut. polttic. section. resolution. 1. Vernulaeus, in prooem. polit. quaest. 1. Et hinc Pythagoras, auditoribus suis, regendae rei publicae disciplinam, ultimo tradebat: iam doctis, iam perfectis, iam beatis. S. Augustinus, lib. 2. de ordine. Scite Cicero 1. officior. Nullam dicere maxumarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit: hoc est parum considerate loquentium, atque in maxumis rebus errantium. Verum prudentia illa artificiosa, quae de hâc Politicâ iudicat e)utaci/a, eamve in republicâ instituit, administrat atque conservat, politikh\, seu civilis dicitur doctrina: quae est te/xnh tou= e)u ka\ kalw=s2 polite/ueqai. vide Busium 1. de Republicâ cap. 1. Timpler. 1. pol. 1. cap. 2. Vernulaeum, tbide, quaest. 2. De genere Politices hîc quaeri posset, an sit scientia vel Prudentia? Ego disciplinam practicam proprie dici, puto. vide Christian. Matth. colleg. polit. 1. disput. 1. thes. 4. etc. Piccart. in prolegom. Polit. Aristotel. fol. 3. in thesi. Politice vera et satis firma ac perpetuo ita se habentia praecepta tradit: quae tamen propter varietatem infinitam circumstantiarum, facile fallunt.
Ea reliquarum facultatum et scientiarum (ad vitae huius usum necessarium) longe Princeps habetur et Domina. Canonhiero, dell. introduzz. alla polit. 1. cap. 1. pas1w=n e)pistatikh\, ut Plato; kai\ ma/lista e)sti a)rxitektonikh\, ut Aristoteles, 1. Et hic. 2. ait. Eo quod Architectoris velut ductu et auspiciis, officinatorum sed operâ variorum, Basilica, aliudve aedificium perfabricatur magnificum: ipsi ita Politicae, non ut partes, sed ut ancillantes subiciuntur, Oeconomica, Rhetorica, peritia rei militaris, universimque artes et disciplinae in actione quae versantur aliae, quarum opera et actiones, non equidem illa facit, veruntamen factis, operibus et actionibus, imperat: eas nimirum ad communem accommodans usum, et gradum aliquem addens perfectionis; ex privatis publicas faciendo. Ita ut cum Iphicrate apud Plutarchum, in apophtheg. dicere queat:
Nil horum sum; sed his omnibus didici imperare. Haec omnes alias humanas superat artes, omnium praecellentissima exsistit, haec est vera illa, et non simulata philosophia. l. 1. §. 1. de iustit. et iur. Petrus Faher. tractat. de iustit. et iur. fol. 6. et docui ego, add. l. 1. quaestion. 10. Huic Medicina, vel ipso Fr. Valesio, praestantissimo Medico, teste, cap. 74. tractat. de sacrâ philosophia. palmam cedit. vide Hilligerum ad Donell. 3. comment. cap. 10. lit. N. Lipsium, oration. ult. Sic et Metaphysica sapientia kat) e)coxh\n dici solet: quia dirigit scientias alias cunctas. Martini, in partit. Metaph. fol. 1.
Huic iurisprudentia subordinatur; quae quod in genere philosophus Practicus docet, specialiter et particulariter per circumstantias Personarum, rerum, locorum et temporum deducit; perque distinctas partes, et processus actionum atque iudiciorum. Dn. Elver. epipistol. 91. Riemer. decad. 1. thes. 1. Politice fert omnium gentium leges, tam publicum quam privatum ius concernentes: explicat easdem ex aequo et bono, ars iuris Iurisprudentia autem, est habitus animi perfectum constituens iureconsultum; qui habitus, politices, artis iuris, et multarum aliarum terum indiget cognitione. Politia specialis Romano Germanica, est cognitio multarum singularium rerum, ad Rem publicam Romanam administrandam necessarium. Sic ars iuris Romani, tractat, quomodo singulatim leges Romanae sint enodandae, factoque applicandae Keckerman. lib. 1. praecognit. Philoph. cap. penult. fol. 111. et polit. cap. 17. fol. 293. vide omnino Christ. Ehemium, 2. de Princip. iuris. cap 4. et seq. Giphanium ad Ethic. Aristotel. 6. cap. 8. fo.. 488. etc. item me, ad tit. ff. de iustit. et iur. in l. 1. quaest. 3.
Cum Politice et Iurisprudentia, ut iam modo evici, disciplinae sint subordinatae; omnino dicendum esse videtur: iureconsultum, ut est, et nomen Iureconsulti sustinet, sine politicâ scientiâ perfectum videri non posse. Ut ergo Medicus sine Physicâ, non nisi empiricus est; ita politices ignarus, rationalis iureconsulti nomen tueri nequit. Non est iureconsultus, sed iuris stultus, qui practicâ caret philosophiâ. Iacob. Martini. disputat. Ethic. 1. thes. 1. quaestion. 4. Christ. Matthias. colleg. Ethic. 1. disputat. 1. dis quisit. 2. (De Polymathia, et an ea necessaria sit iureconsulto? dixi in templo iustitiae) Ethices cognitio, quid prosit iureconfulto, eleganter admodum monstrat, Iohannes Petrus de Ferrariis, Papiensis IC. in praxi aureâ, tit. 16. gloss. 6 In iure Civili multa sunt subtilia, et parum utilia, quae faciunt ipsam scientiam magnis ornatam et decoram: sed minûs utilem, et magnis difficilem et laboriosam. ideoque esset melius pro Republicâ, si hae supervacuae et pomposae subtilitates de medio tollerentur. Sed quia Imperatores circa talia non vigilant; optima
etiam facta fuit provisio, cum Civitates se sapuerunt regere per statuta. Unde mihi visum est, quod Principes, qui delectantur tenere generalia studia in territorio suo, debeant praecipue oculos dirigere in Doctores moralis philosophiae. Nam qui discunt Leges et Decretales, sunt homines cavillosi: qui autem discunt Tullium et Senecam, sunt liomines virtuoso. Qui vero discunt Medicinam, sunt homines gratiosi; et qui discunt Theologiam, sunthomines devoti: unus tamen omnium est idem interitus; nec est, qui vitae unam diem possit adicere; et plamum unum suae staturae. Propter quod inquit Salomon: vidi et aliud sub sole mirabile, quia ita morimur prudentes sicut stulti Agamus itaque de singulis gratias Omnipotenti Deo etc. De cognitione Politices, et quam necessaria es sit iurisperito, periti et prudentes sciunt. Sed ita est, (ait Scipio Gentilis, in praefat. disput. tllustr.) Iurisprudentia hodie putatur in stillicidiis et cautionibus, aliisque iuris privati rebus consistere. Atque hâc scientiâ (nostrâ scrl. humanarum disciplinarum Principe) Servius, Papinianus, Paulus, Ulpianus, innumerabiles alii, non Rei publicae solum Romanae, sed orbi terrarum praefuêre. Porro, quo fato et pacto studium Politicum, superiori saeculo neglectum fuerit, quaeris? Certe Civilis Scientiae cognitionem descivisse ab istâ veteri gloriâ, scias, non tam imperitiâ ingeniorum, et desidiâ iuventutis, quam praecipientium inscitiâ, negligentiâ docentium, temporis iniuriâ. Quod malum in Rem publicam invectum, licet sero tamen serio curari nobis gratulamur, et praedicamus multorum conatum: quorum exemplum constitui imitari etc. verba sunt Waremundi de Erenberg. 1. de foeder. cap. 1. num. 138. fol. 95.
Hâc scientiâ qui praediti sunt, POLITICI vocantur, quod nomen is demum meretur, Rei publicae qui tractandae vias omnes tenet, eiusdemque naturam, ut qui maxime perspectam habet. Vernulaeus, in proaemio, quaestion. 4. Ita ut temere de Ardelione quovis, de iisve, qui in conversatione cum aliis, tempori, loco, et personis sese accommodare queunt, et simulare ac dissimulare nôrunt, politikou= usurpetur nomen: ac cum politro/pw| perperam dum confunditur, ex abusu parekba/s1ews2, exosum, vileque reddatur. Velsten, decad. 1. thes. 6. Christianus Matthias, Colleg. polit. 1. disputat. 1. quaestion. 13. In tantum, ut dubitetur an in Christianorum numero sint habendi? Thomas Stapletonus Anglus, in oration. Academic. quem refutat Velsten, centur. quaestion. polit. d. decad. 1. thes. 5. Cresoll. in Theatr. Sophist. 1. cap. 3. Piccart. in proem. polit. Aristot. fol. 5. Ens, Morosoph. lib. 2. fol. 274. etc. adde disputat. Gryphiandri singularem. de politico. item Gumpotrheimeri dissertationem singularem, de eodem, iunctam suo Gymnasmati. Arumaeum disc. 4. tom. 5. Politica graece Meretrix dicitur, Meursius. in glossar. fol. 434. ad Italorum Imitationem,
qui eam vocat Cortesana. Inprimis astutus talis Politicus Alcibiades fuit, qui ad omnium mores se callide mutabat, indeque Chameleon dicebatur. Plutarch. in vit a fol. m. 391. Vicissim incivilis erat Dion. Plutarchus, in vitâ fol. 771. Econtra Cleomenes horum duorum extrema vitabat, et veri politici laudem meretur. Plutarch. fol. 459. in vitâ. Graphice Kirchnerus, de Legatis, 1. cap. 4. num. 16. et seqq. Illene Politicus erit, quem hodie vulgo nobis laudant? quem digito monstrant/ aulicis moribus imbutum, et artibus callidis? qui, quod in Comicis spectaculis Gnathonum esse videmus, ad omnium nutus frontem componere, omnibus arridere, gestibus peregrinis, crurumque flexionibus scite uti, seria salesque tempori accommodare, Principum gratiam venari, hominum favori aucupari; qui cum omnibus ludere, bidere, naso quemvis suspendere, dicteria iacere, et in communis vitae scenâ quamvis, ut dicunt, personam apte, hoc est, simulate agere norit? His enim si quem praeditum moribus et ingenio vulgo vident, Politicum egregium nuncupant. Mallem per Deum immortalem, quod apud Ecclesiasticum sapientem est, aureo torque potius, baccatoque monili scrofam suem exornarent, quam Politici nomen tam indigno titulo prostituerent. Mallem inter famosas Thaisas castissimam Penelopem, quam in eo hominum genere Politicum constituerent. Quos eo loci si habuerimus, Politicorum hodie maior erit proventus (verba sunt Clapmar. lib. 1. de arcan. rerum publicar. cap. 6.) quam Magistellorum, qui in Scholis ternas docent, aut muscarum in meridie, cum maxime calet. Istos nostritemporis cothurnos reicimus, illos accipimus, qui Rei publicae tum Pacis, tum belli tempore bene administrandae prudentiâ, morum et Legum civilium, Iurisque publici scientiâ praediti sunt. In eundem fere sensum Christ. Colerus, epistol. de stud. polit. iuncta eiusd. commentar. ad Tacitum de German. Illorum, inquit, fucus, te quidem nonlatet, quos hoc aevum proventu uberrime gignit, qui dum Politicos dici se postulant, nihil pensi habent, modo fraudulenti, falsi, improbi sint. Sed iidem dum omnia simulare, ac dissimulare facile se posse iactitant, animi tamen nequitiam sui non possunt. Nihil nunc moror ista monstra, qui se politikw=s2 potare, grassari, palam profitentur. Atqui Ciceroni aliter visum, qui ad Atticum scribens: ut me geram, ait, politikw=s2. Apte opinor, graviterque vult se gerere politicus ille togatus etc. Verus ergo Politicorum Magister debebit aestimari; qui historiis et cognitione Rerum publicarum, legumaque imbutus, nec non longo publicorum negotiorum usu exercitatus sit: atque omnino Divinarum et humanarum rerum, ad perfectionem corporis plotici necessariarum, notitiam habeat: quarum scientiâ et collatione didicerit, quibus regulis unaquaeque Res publica in universum
contineretur, singularia vero, quae subartem non cadunt, observationi et prudentiae politicae relinqui decet. Iacob. Bornitius, in discurs. de prudent. polit. comparandâ.
Attamen et illud monendum esse videtur, prudentiam politicam inprimis, non vulgarem illam, sed heroicam; haud duce naturâ semper et curâ, acquiri posse. Etenim motus heroici excellentium virtutum, in Ethnicis quoque a Deo excitantur, iisque utitur ille (ut alicublait B. Augustinus) ad constitutionem imperiorum, et ad conservandam saeculi creaturam. Unde quasi Numen quoddam in animis Principum ac Regum agnoscunt. Christian. Matthias, Colleg. Ethic. 3. disp. 6. disquis. 3. Et parilem propter rationem Socrates olim eos, qui praeclare domus et Urbes administraturi essent, arte divinan di egere pronuntiavit. Xenophon. 1. memor abil. Eoque intuitu optimi sunt Politici naturales, (quos Deus excitat et dotat) non scientifici et fucati. Sicque in Republicâ Iudaicâ, semper Divinatio fuit. Cunaeus, de Republ. ludaeor. fol. 192. Ita cum Foedus fecissent cum Gibeonitis, nec prius os Domini interrogassent, impegerunt, Iosuae, 9 vers. 14. Habebant scilicet Haebrei, Urim et Thumim, de quibus Serarius, in Sacerdotibus Iosuanis cap. 2. Drusius, ad loca Exod. cap. 51. Et Psalm. 74. vers. 9. Ponitur loco desolationis extremae; signa nostra non videmus, nec est nobiscum sciens usquequo. Ita Pietas Theodosii primi, meruit eum habere prophetam. Ruffinus, 10. cap. 19. et cap. 32. Ac itam Ethnicis persuasum fuit, sine auxilio Dei, oivitatem non rite gubernari: vide Campanell. de Monarch. Hispan. cap. 36. Ita Philistaei quaesiverunt suos Divinos, omnesque gentes tales habuerunt. Drusius, ad loca Samuel. 1. cap. 6. vers. 2. Sic Romani omnia magna facinora, fato attribuere, et gratae Deorum gratiae acceptam ferre, consuevêre. Plutarch. in public. prope fin. neque permisêre, ut observationes vel praedictiones vatum negligerentur, ritibusve aut consuetudinibus priscis, ullam propter utilitatem vel felicitatem primâ facie apparentem, debito minus satisfieret, tutius, Reiquepublicae salutare magis arbitrantes, Magistratus suos, ceremonias circa cultum Deorum revereri, quam inimicos iusto profligare praelio. Plutarch. Marcell. num. 2. Ac ridiculus et atheus est Machiavellus, qui putavit, si quis constitueret Rem publicam ad normam veterum Romanorum, posse eum acquirere imperium orbis, Paruta 2. cap. 1. fol. 272. etc.
Politicem commodissimâ qui methodo tradere velit; huic (iam fine cognito et obiecto) omnium primo, ex quibus Res publica constituatur, arbitror esse edocendum; tum porro ratio gubernandi, sive conservatio: tandem artis civilis consequentes partes; augmentatio nempe et conversio, ac contra eam, quae sint remedia, explicanda erunt. Methodum
in Policis dari, dubitationem exiguam habere puto, Iacob Martini, centur. quaest. illustr. 1. disput. 4. thes. 10. Henric. Velsten. centur. quaestion. politic. dec ad. 1. th. 8. Quae nam vero Methodus adhiberi hîc debeat? difficultatem habet difficiliorem, vide Henning. Arnisae. doctrin. polit. cap. 1. Cruger. Colleg. polit. disputat. 1. thes. 9. etc. Iacob. Martini, centur. 1. disputat. 2. thes. 7. et disputat. Et hic. 2. thes. 1. quaest. 4. Ego Methodo analyticâ disciplinarnm operatricum partes, disponi, non inficias eo: nempe ut a notione finis, progressus fieri debeat ad notitiam principiorum; seu mediorum, per quae finis introducitur in suum subiectum. Accurate tamen discernendum esse, autumo, inter methodum universalem, quâ tota disponitur disciplina; et inter particularem, quâ partes disciplicae ordinantur: et in quibus potest esse syntheticus ordo; etiamsi disciplinae systema in se totum, suo principio ac fine, non nisi analytice disponatur. Keckerman. systemat. Logic. 3. cap. 1. fol. 594.
Non porro placet (in practicis praesertim disciplinis) methodus eorum, qui anxiis definitionibus, superstitiosisque divisionibus, lumen dum addere satagunt, ex professo rem obscuram reddurt. Nec enim Aristoteles ita docuit, et observatu dignum est Senecae effatum: epistol. 89. Divisionis partes innumerabiles, et parvas esse non debere, idque vitii habere nimiam, quod nullam divisionem, taediosam hancce diligentiam, salse ridet OWenus:
Definis primum, tum dividis omnia; rursum
Definis, iterum dividis, omne genus
In tot particulas gener alia singuta scindis,
Longior ut me/qodos2 sit tua, quam sit
o(do\s2.
Res publica, ex duabus cum partibus constituatur: summâ scilicet potestate, et iis quae huic subiciuntur. 7. polit. 14. a princip. Hill. num. 257. Rei publicae ideoque caput ante omnia, tum reliqua membra, resque huic compactioni servientes sunt considerandae. Quemadmodum ordo refertur ad unum primum, a quo cetera dependent: sic quoque in Rei publicae ordinatione, caput et principium est summa potestas, quae ceterâ omnia subordinat. idque naturâ prius est eo, quod parec et subordinatur. Keckerman. disputat. practic. 29. problem. 5. Timpler, polit. 5. cap. 3. quaestion. 2. Iohann. Ulric. Wolff. disputat. polit. 1. thes. 25. vide supra. In eoque praecipua pars Politices consistit, Xenophon. 1. Institut. Cryi. fol. mihi 31. Leges pleraeque haec duo maxime docent: nimirum imperare, et sub Imperio esse. Et cum ei, qurrecte imperat, recte pareatur, totam rem in bene imperando consistere arbitror. Et Res publica ab initio male constituta, non corrigitur. Hill. num. 42. Cumque nulla
sit talis, quae non ab initio male, vel imperfecte sit constituta: sequitur nullam perpetuam, sed omnes esse vanitati subiectas.