Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
NUllius boni sine socio jucundam esse possessionem, scite a Seneca dictum, scitissime
Aureae Tuae ad Auream Bullam a Martino Rümelino editam, additiones; Ut et pererudita illa de Principum et Statuum
Imperii Romano-Germ. praecipuis jurib. delineatio, Tum Archologia sive de Origine Principum; item Nomologia, sive de Legalitate Principum; Etologia, sive de Venia Aetatis; Gamologia, sive de Dotalitio personarum Illustrium; deque Jure Asylorum eruditissimus Tractatus. Nunc auctarii cujusdam loco, adoptivum quoque foetum alium invidere noluisti, hasce nimirum
Cl. Berneggeri Observationes Historico-politicas, quas cum in authoris honorem, tum in politicae prudentiae augmentum, aliis etiam possidendas, fruendasque ultro indulsisti, eoque fine typis exprimendas mihi tradidisti, ut sic chartaceis quasi alis instructae, e Musaeo Tuo primum, inde ex officina mea in liberum orbem evolare possent. Quâ in re, mandato Tuo, obsequioque
Cl. Berneggeri ocellum, dextrae Tuae, quae dedit, gratâ remittam et consecrem dextrâ, quod et eâdem fidelia factum nunc volo, satis memor, nullius accepti, sine redditione felicem justamque esse possessionem. Tandem et hoc subnecto, obnixe rogans, ut, quemadmodum prudentiae oculus
Nobiliss. Magnificentiae Vestrae
Devotissimus
Cliens et Cultor
Johan. Henricus Reisius, Typographus.
CUm vere magnus ille Regum Alexander, ut in ejus historia memoratur a Curtio,lib. 8. cap. 7. et 8.post detectam in se conjurationem, ab Hermolao nobili puero, inter conjuratos deprehenso, vehementi et usque ad mordacitatem acri perstringeretur Oratione, superbi et crudelis in homines ingenuos Imperii, amicorum nefaria caede sublatorum accusaretur; ad refellendam hanc accusationem, amoliendamque a se Tyrannidis opinionem, haec inter alia praenuncians: Regum, inquit, Ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia, ubi vero reverentia excessit animis, et summa imis confundimus, vi opus est, ut vim repellamus.
Dictum, aut fallor, egregie sapienterque! Quemadmodum enim jure familiari, juxta Plautinum illud Mustel. actus. 4. Scen. 1.
Ita quoque Regnorum et Rerumpubl. administratores, plerunque prout subditorum ingenia sunt, asperi mitesve deprehenduntur, quorum illos tyrannidis praeter meritum accusaveris, omni durioris Imperii culpâ fere penes ipsos haerente subditos contumaces, refractarios, plenam meramque libertatem spirantes. Quales uti Johannes Waradiensis Antistes, in oratione gratulatoria ad Uladislaum Regem Vngariae, de Hungaria pronunciavit: non indulgentia, sed severitate metuque, non clementia, et impunitate, sed virga ferrea in officio
retineri possunt. Id spectans Theopompus Rex Spartanorum apud Plutarchum in Apophtheg. Laconicis et in praeceptis gerenda Reipubl.dicenti cuidam: ideo Spartanam florere Rempubl. quod Reges recte imperare scirent, respondit: id magis ideo fieri, quod cives parere nossent, et obsequentes in Imperio se praeberent, necessario enim contumaciâ inferiorum lenitas imperitantis diminuitur, ut ait apud Tacitum d Macellus Senator Romanus. Et ejus dem de sententia: quomodo pessimis Principibus sine modo Dominatio: ita quamvis egregiis modus libertatis placet; Reges enim ut fulmina sunt, dura frangunt, mollibus plerunque illaesis. lib. 16. Annal. cap. 28.
Si magna parvis componere fas est, liceat et mihi Alexandri Magni verba, non nihil immutata, ad Academicam
docendi discendique rationem accommodare: Juvenum, bonis literis operantium, industria, non in ipsorum modo, sed etiam in illorum qui docent, ingeniis sita est; obsequio et quadam docendi dexteritate juvenilis socordia dedignatioque discendi dirigitur. Et ut Plautina verba mea faciam, ut Professores volunt esse Auditores, ita solent esse: gnavis gnavi sunt, alii, si qui sunt alii. Non enim est illa nova, sed priscis temporibus ingeminata, de discentium infrequentiâ negligentiaque querela. Quippe notum illud Senecae: Epist. 76. post. princip.Idem alibi, epist. 80. post princ. Cogito mecum, inquit, quam multi corpora exerceant, quam ingenia pauci, quantus ad spectaculum lusorium fiat concursus, quanta sit circa bonas artes solitudo. Et in eandem sententiam alibi, epist. 95. circa med. Cessat omne studium, et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident, in Rhetorum ac Philosophorum Scholis solitudo est! at quam celebres culinae sunt? quanta nepotum focos juventus premit? Hactenus illi. Quod ut Lipsius in Belgica, sic ego in Academiis Germaniae caeterisque oraculum esse dixerim. Quotus enim quisque hodie Theophrastum Eresium aequat, Aristotelis discipulum,
qui tantâ frequentiâ docuit, ut Auditorum duo millia, Laertio teste, habuerit? Quotus, ut omittam vetera, Joannem Coradium,Geraldus Menarius lib. 4. cap. 12. n 1. notabilium, et singular. quaest.cujus jus Tholosae docentis a Professoria voce quater mille studiesi simul pependerunt? Quotus Eobanum Hessum, qui cum Erphordiae Poetas interpretaretur, habuit Erphordiae Auditores 1500. Herman. Kirchner. in oratione de fatali Academ. dissipatione.Cujus ejusdem aevo centum ab hinc annis Johan. Reufflinus, Vir insignis, Ingolstadii (quo Stuttgardia ob motus Suevicos a summis honoribus Aulicis sponte exulatum iverat) Aristophanis Comici Plutum Auditoribus plus 300. se scribit exposuisse? Quis vero hac tempestate, non dicam in ulla Germaniae Academiâ, sed totius Europae vel celeberrimo Gymnasio,
ipso licet Reufflino, cui summa omnia tribuimus, eruditione nihil inferior, tanto Auditorum coetu, imo vel decima ejus parte circumfluit, maxime qui sit in parium explicatione Authorum, et Graecae linguae traditione occupatus? Ego vero citius ostendam Antimacho Poetae similes, qui Thebaida Senecae enarrans unum tantum Platonem habuit, qui audire ipsum vellet. Verum enimvero ut perinique faciunt, qui publicam hanc temporum injuriam in privatam Professorum culpam vertunt; quasi genus humanum ita comparatum esset, ut meliora pluribus placerent,Sen. de Beat. V. c. 2.aut adeo proclive foret, juventutem, bona sua ignorantem, in ordinem cogere: sic nec illi satis aequi fuerint, qui juventutis tantum accusata segnitie, Doctores ipsos omni penitus eximere culpâ volunt, Nam etsi nemo non sui benignus
ut ait Seneca, l. 2. benef. c. 26.seu Livii l. 28. c. 25.verbis, ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus foecunda; Et Velleji Paterculi l. 2. c. 30.judicio: Familiare est hominibus, omnia sibi ignoscere, nil aliis remittere: tamen, si verum amamus, interdum etiam perverso et praepostero docendi modo raritatis audientium non omnino nulla est impingenda culpa. Non ego cathedrariorum ago censorem, sed illud certe, revocato ad rationem judicio, quivis mihi concedet, ut alia mittam vitia, , id est, prolixitatem quorundam in docendo nimiam, haud paucos indolis optimae, cupidissimosque discendi, a publicis auditoriis arcere. Bartolum
Nil jucundum nisi quod commendat varietas, Et cum ab Aristotele, tum aliis passim authoribus, illud jactatur, ex Euripidis
Oreste sumptum proverbium: jucunda rerum omnium varietas. Cum igitur in hoc studiorum frigore, et quasi senecta, hoc effoeto et intermorienti bonas ad literas aevo, non desperarem tamen, vel hac ratione in juventute nostra, quae in literis ad spem aliquam Reipub. et Ecclesiae educatur, aliquos pristini ardoris igniculos resuscitari, sive, ut elegantissimo verbo Graecorum utar, posse; statui deinceps, omissis prolixis in prolixos Authores commentariis, eam profitendi rationem inire, quae, si non rerum tractandarum praestantiâ, quam polliceri tenuitas mea non sinit, saltem varietatis jucunditate studium Auditorum qualitercunque retentura videatur: Etiam in coenis grandibus,
APud quos maxima proponuntur virtutis praemia, in eorum Rep. sunt viri praestantissimi: Pericles ait apud Thucyd. lib. 2. (mihi pag. 81. in fin.) Neque id mirum. Nam ut apud Livium, in pr. lib. 4. Cuicunque rei praemium est in civitate, ea maximis auctibus crescit. Et libr. eod cap. 35. eo impendimus laborem atque periculum, undchonos et emolumentum speretur. Quomodo etiam
Praemio et paena Resp. continetur. Cic. ad Brut. epist. 16. tribuit soloni.
Plinius in Paneg. quem Trajano dixit cap. 70. Erigimus animos, inquit, ad aemulandum, quos laudari videmus. Quamvis autem non desint e Philologis etiam, qui editis de contemnenda gloria scriptis, inanem laudis cupiditatem ess, et ab ea virum bonum distrahi putant oportere: tamen quia verbis Tacit. lib. 4. annal. c. 38. contemptu famae, contem nuntur virtutes: magis probanda est Theophrasti sententia, qui nihil in Repub. majus, aut magis expetendum esse ducit, iis gloriae stimulis, quibus animi acrius ad honesta virtutum studia incitantur. Qua in re nulli praestantiores artifices Romanis fuere, qui coronis, laureis, gramineis, quernis, et aliis levissimi quidem pretii rebus, sed tamen virtutis
Opes eorum, qui praesunt, ipsi honori jus, Majestatem que adliciunt. Lev. 4. c. in fin.
Pecunia sic in quosdam homines, quomodo denarius in cloacam cadit. Sencc ep. 87. p. 561. Idem de dignitatibus pronunciari potest.
insignibus, tanquam gloriae illecebris usi, rerum gestarum magnitudine populos omnes longe superarunt. Interim autem illud quoque curarunt, ne virtutis praemia cederent ignaviae. Nam ut ostenderent, virtutem honores antecedere, non sequi oportere, templum HONORI ac VIR TUTI dicatum pariete medio sic diviserunt, ut nemini pateret ad templum Honoris aditus, nisi prius patefactâ virtutis portâ. Sane cum dignus et indignus simpliciter Ablativos adsciscunt, non modo virtutem proprio fraudatam praemio jacere necessum est: sed honores etiam ipsos vilescere denique acsordescere. Placet id aliquibus exemplis, in Autorum lectione passim observatis, illustrare.
Cum Flavius Libertinus, teste Liv. l. 9. in fin. nullo suo merito a plebe creatus esset Aedilis Curulis, qui honos patritiis tantum, aut ad summum nobilibus dari consuevit, utrique et patricii et nobiles aureos annulos projecerunt: cum eam dignitatem, cujus insigne erant annuli, crederent inquinatam.
Tiercellinus, antiqui moris in Gallia Eques, mordaci dicterio, indignabundus saepius dicebat: Torquem conchyliatum, postquam indignis promiscue communicari coepisset, non jam amplius esse virorum fortium insigne, sed bestiarum omnium collare, teste Thuano lib. 23. Sic Bodin. scribit lib. 5. de Rep. cap. 4. pag. 855. in med. Equestrem dignitatem, quae olim non nisi paucissimis tribuebatur, exolevisse ex eo tempore, quo Carolus VI. in obsessione Biturigum 500. et amplius equites momento creavit, et patriciam dignitatem, quae initio non nisi Principibus et Imperatoribus foederatis communicari solebat, sordescere et contemni coepisse. Idem in Gallia quondam cautum legibus fuisse, ne cingulum aureum gestaret, quae pudicitiam prostituisset: Cum autem plerisque usu veniret, ut prostratâ pudicitiâ de cingulis aureis gloriarentur, matronas probatae virtutis aureo cingulo abstinuisse; ut postea proverbio jactatum fuerit: integram
Plutarchus. Solebant enim Athenienses per Ostracismum, salva tamen dignitate ac fortunis relegare eos, qui virtute caeteris praestarent, ne sc. virtutis specie dominatum civitatis arriperent. Cum autem accideret, ut Hyperbolus illa, turpitudine vitae infamis, ostracismi damnaretur, quod alias non nisi summis viris ob dignitatem contigerat, nemo post illum hoc exilii genere mulctatus est.
Caeterum honoribus quoque scholasticis ac literariis, quos gradus appellant, idem accidere videmus, ut nimium vulgati vilescant. Extat apud Valentinum l. 1. c. 11. n 7. festivus in quosdam Doctorellos lusus, quem citra bonorum injuriam annotare liceat:
Hujusmodi Doctorellos Hippolytus de Marsiliis singillatim ita appellari posse scribit: Domine necessitas: hoc est, non habens legem, Eo modo, quo spiritus
Idem in aliis quoque facultatibus accidere, testatur experientia, unde mirandum non est, gradus scholasticos hodie non aeque magnifieri, ut olim, cum etiam viri Principes, Illustres, Nobiles, quorum prolixum catalogum in oratione quadam contexit Herm. Kirchner, iis dem ornari gauderent. Quantam etiam dignitati Poeticae maculam aspergant aliqui Comites Palatini, qui laurum Poeticam, aucupandae
Taubmann, pluribus exequitur in dissert. ling. Lat. Sane Lipsius etiam lib. 1. misc. pist. 18. Poetas laureatos ut non spernit quidem et ridet, hoc tamen iis instillat: Laurigeri multi, pauci Phoebus: et addit, re plerumque se didicisse, minime re poetas esse, qui titulo illo sunt et nuncupatione. Argute
CUm ea lego, quae de Appio Claudio, cognomine Coeco, Livius et authores alii habent, de prudentissimo quondam hujus Reip. Consule, Wolffgango Schötterlino, venit in mentem cogitare, quorum vitas Plutarchico quodam Parallelismo inter se conferre quis posset. Nam ut ille non procul a Roma natus in Sabinis, Romae tamen inter Patres lectus, post in Principum dignitatem pervenit: Ita hic Wilstadii, uno hinc milliari distante oppido editus in lucem, etsi per leges hujus Reip. ad Consulatum et primarias dignitates alias non nisi Argentinae natos evehere licet, quia tamen civem patrem habuit, et quartum consul factus, et inter Principes Reip. viros numeratus fuit: Ille laudatur ut prudentissimus in futuris prospiciendis, sententiarumque in Senatu honestissimarum ac utilissimarum autor, et in recte
Valer. Max. lib. 8. c. 13. exemp. 5. quatuor filiorum, et quinque filiarum ejus meminit. Noster vero Schötterlinus, exemplo longe rarissimo, filios filiasque septendecim, nepotes centum et octo, pronepotes centum et undecim, abnepotes duos, atque ita in summa ducentos et triginta octo homines ex suis lumbis progressos, ut scriptura loquitur, adhuc vivus atque superstes ipse conspexit, atque ita particeps factus est illius benedictionis divinae, quae Ps. 127. et seque et alibi proponitur. Huic vero vix simile exemplum reperies nostrorum temporum, (de Patriarchis enim veteris restam enti Iacobus Capellus Parisiensis scribit in fragmentis, Jolantam Ballivam, cum
Ludov. Vives in l. 15. Aug. de civ. Dei. c. 8. patrum memoria fuisse scribit in Hispania vicum, cujus omnes incolae erant a sene quodam, qui adhuc vivebat, progeniti: ita ut propinquitatis nomen jam deesset, quo a minimis natu vocaretur. Lingua enim Hispanica super Abavum non ascendit. Et Basilius Ioannes Heroldus in Solone suo de legitimis heredibus, Matronam fuisse testatur in nobilissima Dalbuchorum familia (ab antiquis Camerariis Vangionum oriunda) quae in sexto gradu descendenti trinepotem vidit, atque hoc modo dicere potuit id, quod vulgato proverbio circumfertur:
Quod latine hunc in modum verti posset.
His addamus licet exemplum, etsi non tam admirabile, Jacobi Rulini, Basileensis, qui ex quatuor uxoribus pater fuit duodecies: avus quadragies quinquies: proavus vicies septies, ut apparet ex ipsius Epitaphio, quod refert in monumentis Basileensibus Jacobus Grynaeus, pag. 47. Zwing. in Th. pag. 1057.
VEre quidem lib. 4. hist. c. 1. Tacit. apud victos, inquit, minor est animus, quanquam atrociter loquantur. Et lib. 14. annal. cap. 36. hostes statim cedent, ubi ferrum virtutemque vincentium töties fusi agnoverint. Qua eadem ratione usus milites suos Cerialis animat apud eundem Tac. l. 5. hist. c. 16. Pauciores nuper cum pluribus certasse: attamen
Iustinus lib. 11. cap. 13. Alexandrum suos milites cum Persis pugnaturos monuisse scribit, ne multitudine hostium moverentur, tantum meminissent, cum iisdem se tertio pugnare, nec meliores putarent factos fugâ: cum in aciem secum tam tristem memoriam caedium suarum, et tantum sanguinis duobus praeliis fusi ferrent.
Verum enim vere duas haec regula limitationes admittit: Primum enim excipiuntur illi, qui non tam hostium fortitudine, quam circumventi vel astu vel multitudine superantur. Tales enim ob acceptam cladem non modo non deficiunt animis: sed potius ad ultionem accenduntur. Ita Tacit. in Agr. c. 27. et 29. scribit: Britannos adverso pugnae prioris eventu non esse fractos, nec aliquid ex arrogantia remisisse, cum non virtute, sed occasione et arte Ducis superati essent.
Deinde excipiuntur etiam exercitati
Thucyd. l. 7. p. 336. in fin. pulchre Nicias explicat in oratione ad suos milites, accepta clade fractos: Nolite demittere animos, aut desperatione deficere, ne idem vobis, quod im peritissimis hominibus eveniat, qui primis congressibus dejecti, spem omnem deinceps ob timorem, et acceptae cladis memoriam, abjiciunt. Vos vero multorum exerciti bellorum usu, reputate vices bellorum, et nobis etiam aliquando secundam credite fortunam aspiraturam. Haec ille: quam eandem limitationem Tacit. expressit. lib. 2. hist. c. 46. Fortes et strenui etiam contra fortunam insistunt spe, timidi et ignavi ad deliberationem formidine properant. Et rursus apud Thucyd. lib. 2. Pericles: qui quam minimum animos in adversis dimittunt, factis vero viribusque resistunt, praestantismi merito censentur. (pag. mih. 89.) Id, quod Florus lib. 3. Rom. rer. c. 5. demonstrat exemplo Mithridatis, hostis Romanorum ad extremum usque pertinacis,
MOrtalium naturam imperii avidam, Sallust. in bello Iugurth. c. 6. scribit, eamque aviditatem cunctis affectibus flagrantiorem esse, cum Tacit. monet. lib. 15. Ann. c. 53. tum etiam exempla docent eorum, qui cum alios eligendi munus haberent, seipsos elegerunt, cujusmodi dignitatis propriae suffragatores a Graecis una voce, ut sunt nobili compositione felicissimi, vocantur
Et quia propediem in electione Francofurtana tale quid futurum putatur, placet alia id genus exempla quaedam ex antiquitatis fonte et memoria colligere, ne res insolens novique exempli possit existimari.
1. Rupertus, Comes Palatinus Rheni, (Heidelbergae sepultus ad S. Spiritum) Elector, cum anno 1400. post dejectum Imperatoria Majestate Wenceslaum, Moguntinensis, Trevirensis et Coloniensis suffragiis Caesar designatus esset, eorum quoque sententias sua voce comprobavit et auxit, eaque ratione Caesar factus est, teste praeter alios Marco Frehero in notis ad Petr. de Andlo. lib. 2. cap. 2.
2. Decennio post Sigismundus suo quoque suffragio factus est Imper. de quo libet ipsa verba Dubravii adscribere, ex lib. 23. hist. Bohaem sub. fin. Post Ruperti mortem Moguntinus Comitia Electoribus indixit, ad quae cum Sigismundus, Rex Hungariae, tanquam Marchio Brandenburgicus, qui unus Electorum haberetur, venisset, dignitatisque Regiae gratia primus sententiam esset rogatus, de Caesare nominando, seipsum nominavit; Me, inquiens, ego novi, alios non itidem, an aeque mecum Imperio orbis digni sint? praesertim in
Haec dubravius.
3. Joachimum quoque I. Marchionem Brandenburgicum, in Comitiis Imperatoriis Anno 1519. habitis, quibus Carol. V. ad Imp. Romanorum Germanicum evectus est. secundum seipsum suffragium tulisse, autor est Fr. Quicciard. lib. 13. historicus alioquin prudens et verax: sed quem tamen hîc falsum non temere quis existimet; tum quod apud historicos alios, et Imperii recessus, nulla ejus rei extet mentio, sed potius consentientibus omnium suffragiis, postquam scil. Fridericus Saxoniae Elector oblatum imperium recusavit, electus Carolus esse dicatur; tum etiam quod non sit verisimile, ut quis suo se suffragio ornet, cum id jam frustra fore deprehendit: quod in Brandenburgico,
Talia exempla habuimus etiam superiori seculo in Maximiliano Il. et Rudolpho II. ut etiam in Imperatore novissime defuncto (Matthia scil.) qui quatenus Bohemiae R. R. de Imperio secundum seipsos suffragia dixerunt. Nam etsi Bohemiae Regi jus suffragii in Electione Imper. Romani videtur adimere jus Saxonicum, quod lib. 3. artic. 57. sic habet: Georg. Schônborn. lib. 5. Polit. cap. 33. quomodo etiam Albert. Cranz. lib. 7. Wandaliae, cap. 46. scribit: Quoniam nostris diebus obedientiam Imperio Romano Bohemia subtraxit, non injuria hac tempestate contemnitur in Roman. Principis electione: tamen eidem jus suffragii in Electione Imper Rom. competere, non secus ac reliquis PP Electoribus,
Goldastum, tom. 3. Recess. Constitut. verum et celebratissima illa sanctio Caroli IV. ejusdem Rom. Imp. promulgata Norimbergae anno 1356. quam Auream Bullam vocamus, in cujus tit. 4. discrte tertium in ordine votum Regi Bohemiae assignatur, scil. post Trevirensem et Coloniensem Archiep. Moguntinus enim, quippe sententiam rogans, demum post Palatinum, Saxonem et Brandenburgicum, ultimo loco suum votum edit. Illa vero, quam dixi, juris Saxonici ratio, nescio quam sit valida. Praeterquam enim quod jam a longo tempore RR. Bohemiae natione Germani fuerunt, etiam Bohemiam sub Germania magna Geographi comprehendunt, utpote Germanis populis undique
Caeterum uti de facto electionis propriae constat: Sic an jure etiam fieri possit? dubitatur. Et quidem siquis nondum aliorum suffragia consecutus, seipsum primus nominet, sunt, qui existimant, id cum Aureae Bullae sanctione non convenire: Si quis vero ab Electoribus aliis jam nominatus, suae ipsius electioni consentiat, eamque suo suffragio confirmet, (id quod plerique, quos supra commemoravi, fecerunt) id Aureae Bullae non adversatur. Sic enim illa habet in fin. c. 2. In casu, quo tres PP. Electores praesentes, seu absentium nuncii, quendam ex se, seu ipsorum consortio, videlicet Princip. Electorem, praesentem vel absentem, in Regem Romanum elegerint, vocem illius electi, si praesens adfuerit, aut nunciorum ipsius, si eum abesse contingeret, plenum vigorem habere, et eligentium augere numerum,
Haec ibi. Quandoque his verbis prior ille casus, (cum scil. quis seipsum primus nominat, quod Sigismundus Brandenburgicus fecit) defendi posse videtur. Cautum enim est in iis diserte, ut in casu, quo tres PP. Electores quartum ex suo consortio elegerint, vox illius Electi plenum vigorem habeat, atque numerum Eligentium augeat: nec distinguitur quo ordine illa tria suffragia in Electum collata fuerint? an omnia et singula in ejus sententiam antecesserint? an vero aliqua eandem secuta sint necne? Et sequeretur alioquin absurdum illud, ut quo quisque est prior dignitate, sessione et dicendae sententiae praerogativa, eo ad consequendam Imperatoriam dignitatem conditione sit deteriori.
Porro quamvis in Imperatoria dignitate valet, ut ostendimus, l. si quisquam 31. c. de Episcop. ubi tantum ab ambitu sepositus esse jubetur Antistes, ut ingratior cogendus, rogatus decedat, invitatus effugiat: imo indignus sacerdotio pronunciatur, nisi fuerit ordinatus invitus. Veruntamen ut alia pleraque sanctimonia, sic etiam haec morum gravitas, jam diu est, quae exulet ab Aula Romana, inventique sunt non tantum qui omni conatu Papalem dignitatem ambirent, sed etiam qui suis ipsorum vocibus et sententiis Pontifices se renuntiarent. Sic enim de Johanne XXII. (aliis XXIus est, qui Johannem VIIIum Papissam hoc catalogo expungunt) scribit praeter alios Zegedinus in speculo Pontificum, sub titulo Ambitiosi, cum post longam sedis vacationem ei Pontificis electio committeretur, quod ex consilio Neapolitani Cardinalis seipsum elegerit. Insignius autem est, quod idem Autor de Johanne XXIV. tradit, qui interrogatus, quem cuperet esse Papam? Date mihi, inquit, clamydem Petri, et
Sabellicus l. 4. Ennead. 10. et Aneas Sylvius cap. 29. Europae. Cum enim post Rudolphum a Polonis in acie caesum, de novo eligendo Magistro agitaretur, et variantibus Eligentium suffragiis, non in unum aliquem plurium studia inclinarent: inde est factum, ut uni alicui concederent facultatem eligendi ex omni numero, quem vellet, modo dignissimum tali honore judicaret. Tum ille, cui potestas eligendi sic delata fuit, sibi ipsi Magisterium arrogavit, publice testatus, neminem alium credere se eo honore digniorem. Nam quo animo
Cicerone teste in Agr. 2. in Rullum, et in oratione pro domo sua) quae non modo eum, qui tulerit aliqua de curatione ac potestate, sed etiam collegas ejus, cognatos, affines exceperunt, ne eis ea potestas curatiove mandaretur, eo, quod aliter facientes, propriis potius commodis, quam Reipub. consulere viderentur. Sed tamen adversus has ll. P. Servilius Rullus (d. orat. de domo.) Tribunus plebis, se decemvirorum ad agros vendendos creandorum principem renuntiavit. Et PP Clodius curationem sibi ipsi tulit, ut domum Ciceronis everteret, areamque consecraret.
EA superstitionis natura est, ut quemadmodum Liv. ait lib. 27 cap. 27. minimis etiam rebus inserat Deos, et frivola quaeque in religionem prodigiumque trahat. Hujusmodi nimis anxium prodigiorum captatorem elusit egregie Marcus Cato, ut Plutarchus tradit in apophihcgm. Cuidam enim mane caligas suas a muribus arrosas videnti, enmque sollicite, quid mali portenderetur, interroganti respondit: Non esse hoc ostentum, quod muri arroserunt caligas: sed si caligae arrosissent ipsos mures, id demum ostenti loco habendum esse. Idem Plutarch. ibid. de Leotychida Aristonis F. refert, quod cum propioris portae pessulo, (seu vecti) se anguis circumplicuisset, idque ostentum esse vates dicerent, respondit: non sane hoc mihi videtur: verum si pessulus anguem circumplicuisset, id
Plutarcho, in ipsius vita. Reprehendit etiam hoc nomine non semel Dionem Cassium Xiphilinus, quod nimium portentis atque prodigiis tribuat. Verum enim vero, ut non omnia talia curanda sunt, vel attendenda: sic nec spernenda omnia, illa praesertim, quae cum consueto naturae cursu pugnant. Nam ut sapienter Am. Marcellin. admonet rerum gest arum, l. 21. c. 2. Amat benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque rationibus prodere, quae impendent.
In hoc numero reponimus haud etiam inviti, cum examen apum insolenti loco conspicitur: id quod semper inter portenta habitum, illustrium aliquot exemplis
Liv. tria id genus exempla reperio. I. est l. 21. c. 46. ubi Scipio adversi cum Hannibale praelii prodigia cum alia habuit, tum etiam examen apum in arbore, quae praetorio imminebat, insidens. II. l. 24. c. 10. in fin. Romae in ipsa urbe, apum examen in ipso foro visum, praeter alia prodigia, ob quam rem supplicatio Romae ad omnia pulvinaria decreta fuit. III. l. 27. c. 25. quo loco inter prodigia publicarum calamitatum refertur, quod Cassini (Samnitium id oppidum fuit) examen apum ingens in foro consedit: quo anno duo Coss. improvide contra Hannibalem pugnantes et interfecti, veluti orbam Rempublic. reliquerunt. Tacitus non nisi unum, quod sciam, habet exemplum l. 12. Ann. c. 64 ubi scribit, mutationem rerum in deterius et necem Claudii Imper. cum aliis prodigiis, tum eo quoque praesignificatum fuisse, quod fastigio Capitolii examen apum insedit. Silius Italicus de prodigiis,
sub. fin. lib. 8. sic inter alia:
Ubi Poëta nubes apium vocat examina, quae insederunt signa: Quale quid etiam Cneo Pompejo contigisse ante Pharsalicam in felicem pugnam, ut seil. examinibus apum signa ejus obscurarentur, autor est Valerius Maximus lib. 1. dict. et fact. mem. cap 6. exempl. 12. Plutarchus item, pugnam Bruti et Cassii cum Augusto et Antonio ad Philippos describens, enumeratis pluribus ostentis, examina, inquit, apum ad locum quendam intra castra convenerunt, suspicionem amolientes, quae militum animos plane occupaverat, et ipsum jam Cassium ab Epicuri decretis ad se paulatim subducebat: Itaque in praesentia praelio decernere non admodum cogitabat, trahendumque bellum
Plutarchus in Dione notat, calamitosos casus praenotasse apes, et cladem pernitiosam, quando in navibus per aequora late conspicerentur. Memorabilis quoque Ciceronis est locus, in orat. de Haruspic. respons. circa med. ex quo colligitur id, quod quidem etiam aliunde constat, quoties in urbe comparuerunt apes, eam ex Sibyllinis institutis lustratam fuisse. Si examen apum (inquit Cicero) ludis in scenam venisset, haruspices acciendos ex Hetruria putaremus, videamus universi, repente examina tanta servorum immissa in populum Rom. septum et inclusum, et non commovemur? Atque in apum fortassis examine, nos ex Hetruscorum scriptis haruspices, ut a servitio caveremus, monerent. Quod igitur ex aliquo disjuncto, diversoque monstro significatum
Haec ille. Caeterum contrarius hactenus allatis Plin. est lib. 11. nat. hist. c. 17. his verbis: Apes sederunt in castris Drusi Imp. cum prosperrime pugnatum apud Arbalonem est, haudquaquam perpetuâ aruspicum conjecturâ, qui dirum id existimant semper. Sed nos Plinio duos autores opponimus, diversum scribentes: Primus Dio Caßius est, qui Drusum, ait, imprudentibus hostibus regionem peragrasse, Wisurgim etiam transiturum, nisi alimentorum inopia, hyemis propinquitas, et visum in castris apum examen deterruisset. Alter, Julius Obsequens, qui capit. 131. de hoc ipso loquens exemplo: in Germania, inquit, in castris Drusi examen apum in tabernaculo Hostilii Rutilii praefecti castrorum consedit, ita ut funem praetendentem, praefixamque tentorio lanceam amplecteretur. Quo
Haec ille. Ex quibus apparet, ostenta talia sinistri esse semper ominis. Cujus rei causam crediderim eandem, quam Artemidorus lib. 2. de somniorum interpretatione, cap. 22. adducit, cur visae in somnis apes, turbas praedicant? propter bombum scil. et sonum, quem edunt, et aculeum, quo feriunt, et volatum ante alvearia sua turbulentum. Ubi tamen observanda distinctio, qua Plin. etiam in supra alleg. loco. (lib. 11. cap. 17.) utitur, inter apium ostenta publica et privata; Ac de publicis quidem vera sunt, quae diximus, ita quidem, ut praesignificatae talibus ostentis calamitates, humanis consiliis averti non possint. Nam, ut ait Tacit. lib. 1. hist. cap. 18. quae fato manent, quamvis significata, non vitantur. Qua causa Silius Ital. l. 5. v. 74. exclamat:
Notatu digna Val. Maxim. verba sunt in loco, quem supra citavimus, l. 1. c. 6.
exem. 12. quod, etsi Deus Pompejum, ne cum Caesare ultimam belli fortunam in feliciter experiri contenderet, abunde monuerit, examinibus apum signa occultando, et aliis prodigiis: tamen invectae leges necessitatis pectus alioquin ab amentia remotum prodigia ista justa aestimatione perpendere passae non sint.
Veruntamen apum privata prodigia boni fuisse ominis, exempla plura testantur, quorum aliqua non piget annotare, Platonis dormientis in cunis labellis apes mel inseruerunt. Qua re audlta prodigiorum interpretes singularem eloquii suavitatem, ore ejus emanaturam dixerunt. Val. Maxim. l. 1. c. 6. in fin. Plin. lib. 11. c. 17. Cicer. l. 1. de divinatione. Simile plane augurium Pindaro, celeberrimo ac suavissimo Poetae contigisse narrant, dicentes, cum adolescentulus etiamnum esset, aestivoque tempore Thebis ad Thespias iret, aestu meridiano fatigatum, prae somno ac lassitudine paulum e via declinasse, prostratusque
Aelianus tamen lib. 12. variae historiae c. 45. hoc aliter refert, nimirum Pindarum, cum e parva domo fuisset expositus, aluisse apes, pro lacte mella ferentes. Idem de Virgilio adhuc infante canit. Ioann. Iovian. Pontanus lib. 2. de stellis, his versibus:
Sed quia praeter Pontanum nemo, quod sciam, alius hoc de Virgilio tradidit, verisimile est id poetica quadam hyperbole ab eo confictum, ut miram Poetae eloquentiam naturaliter inditam fuisse indicaret.
Hiero quoque Syracusarum Princeps, futurae dignitatis apes praenuncias habuit, teste Iustino lib. 23. cap. 4. Cum in infantia a patre exponeretur Hieroclyto, veluti dehonestamentum generis, eo quod ex ancilla natus esset, parvulum et humanae opis egentem apes, congesto circum jacentem melle, multis diebus aluêre. Ob quam rem responso aruspicum monitus pater, qui regnum infanti portendi canebant, parvulum recolligit, omnique studio ad spem Majestatis, quae promittebatur, instituit. Sed non soli Platoni apes melle in os instillato dicantur eloquentiam portendisse, idem D. Ambrosio, Mediolanensi Episcopo infanti contigisse, narrat in ejus vita Paulinus, ut ex eo vera praemonstraretur eloquii ejus futura suavitas et magnitudo. Cujus augurii meminit etiam his verbis Baptista Mantuanus in carmine, quo vitam Ambrosii descripsit:
JOann. Crato a Crafftheim, Consiliarius et Medicus Caesareus, ab amico quodam sibi relatum esse testatur, in Annalibus urbis Pragensis, tale quid reperiri: Carolum IV. antequam in Regem Romanum eligeretur, prope Norimbergam coecum quendam adiisse, natione Sarmatam sive Scytham, vaticiniis clarum, qui quolibet die non nisi ad unam rem respondebat. Eum personatus salutavit Carolus: Salve, si ex Deo
Ludovicus Castelnetrus in summo templo Pragae marmori hanc historiam incisam, jussu Imp. obductam fuisse, in suis habet adversariis. Quicquid sit,
Stet penes Autores fama fidesque suos, Suumque sit cuique liberum judicium Nec
Nicetas Choniates, qui lib. 5. Michaelem Comnenum Imper. nato sibi filio, ut natalem illius celebriorem redderet, cives honoratiores pro more ramos gestantes conviviis excepisse, et puerum Alexium nominasse, scribit, non tam ut eum proavi sui iomine honoraret, quam propter oraculum, quo ei per ambages responsum fuerat, seriem Comnenicae familiae duraturam tantum, quot literas nomen Zonara, in ipsius vita. Quin imo aliqui ultra suspiciones et carceres progressi longius, tali oraculo ad Imperium destinatos occidere etiam sunt conati: quod quam frustra stolideque fiat, Imp. M. Antonius apud Vulcatium Gallican. in Avidio Cassio sapienter monet. Cum enim Verus eum per literas hortaretur, ut sibi caveat ab Avidio Cassio insidiatore, et affectati Imperii suspecto, Antonius ei respondit in haec verba: Epistolam tuam legi, et sollicitam potius, quam imperatoriam. Nam si Cassio divinitus debetur imperium, eum non poterimus interficere, etiamsi velimus. Scis enim Trajani proavi tui dictum: Successorem suum nullus occidit.
Sin minus: ipse sponte sine nostra crudelitate fatales laqueos inciderit. Hoc ergo non observans Imperator Valens, teste Zonara, in ipsius vita, cum sibi successurum didicisset, cujus initium nominis essent hae literae: Casparus Peucerus
Joannes Meursius in glossario Graeco barbaro, dictione Georg. Bachymerus l. 1. hist. Byz. c. 11. scribit: Thessalonicensem Episcopum, sacris operantem, ter audivisse hanc vocem, Michael, Palaelogus Imper. Romanorum cito celebrabitur. Quanquam hîc fraudem sacrificuli illius intervenisse, non injuriâ suspicor, qua de re suo loco.
Atque hactenus allata ex Byzantinis scriptoribus sunt: ex aliis non nisi unum occurrit hoc tempore, apud Polydorum Virgilium lib. 24. hist. Anglicae, nisi forte huic Autori fidem detrahit lepidum
Epigramma Ioannis Oweni, poêtae Britanni:
Hoc ergo teste, Edoardus IV. Angliae Rex oraculum acceperat, post se regnaturum unum, cujus nominis prima litera esset G. nec vaticinatio successu caruit, cum post Eduardum Glocestrensis Dux Richardus, ejus frater et filiorum tutor, regnum occuparit. Nec vero minus admirandum est, ipsa adeo nomina successorum integra, longo ordine praedicta fuisse; Cujusmodi sive fabulam sive historiam longiorem, quam ut hûc referri oporteat, proponit Alb. Cranz. lib. 6. Sueciae, c. 1. Sed et sacri ordinis hominum unum id genus exemplum esto. Asservabatur in Metensi Ecclesia Catalogus quidam Episcoporum Metensium, quorum nomina initialibus tantum literis, vel auro vel argento, vel alio viliori metallo notata erant: qui Clementi, primo ejus sedis antistiti ab angelo traditus
Ea fide Ecclesiae suae commodis se prospecturum, ut aequo omnium judicio liter â aure â dignus censeatur. Zwing. in th. vitae humanae, lib. 4. volum. 5.
AN bellum in hostico potius gerendum, quam nostris finibus? militarium rerum Magistri disquirunt. In utramque partem rationes minime imbelles militant. Pro priore, et, ut existimo, breviore sententia, facit apud Liv. lib. 31. c. 7. Sulpicii Consulis ad populum oratio, de bello Macedonico, in qua legiones Romanas potius in Macedoniam esse transportandas, quam hostem in Italiam accipiendum docet, et exemplis demonstrat, feliciora potentioraque foris
Iust in. lib. 22. c. 5. Aliter domi, inquit, aliter foris bella tractantur. Domi ea sola auxilia sunt quae patriae vires subministrant: foris hostis etiam suis viribus vincitur, deficientibus sociis, et odio diuturni imperii externa auxilia circumspicientibus. Ad quam accedit haec quoque ratio, quod acceptâ domi clade, ipsa quoque patria periclitatur: at foris etsi vincamur, fere ad amissum solummodo exercitum clades pertineat. Avorum sane memoriâ, cum Franciscus I. Galliae Rex, amisso ad Papiam exercitu, in potestatem Caroli V. venisset, si tantam cladem in Galliae visceribus accepisset, regnum Galliae in extremum sui discrimen venturum nemo dubitat: quae cum in Italia contigissent, detrimenta multo leviora fuere, quia civibus interim tempus ad animos
Liv. l. 22. c. 39. lubet explicare verbis Q. Fabii Maximi, qui Romanos Annibale superiores ostensurus: In Italia, inquit, bellum gerimus, in sede ac solo nostro. Omnia circa plena sociorum ac cipium sunt, armis, viris, equis, commeatibus juvant juvabuntque, id jam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt: meliores, prudentiores, constantiores nos dies facit: Annibal contra in aliena, in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque; procul a domo, procul a patria: neque illi terrâ, neque mari est pax: nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia: nihil usquam sui videt, in diem rapto vivit. etc. Neque id modo, verum etiam multo pugnaciores fortioresque sunt,
Sallust. in bello Iugurih. cap. 83. Stultitiae videtur, alienam rem periculo suo curare. Et ut Galgacus, Britannorum Dux, loquitur apud Tacit. in Agr. vita c 32. non fide, non affectu tenentur, qui denominationi alienae sanguinem commodant. At vero cum ex sententia Ciceronis, nihil dulcius in vita, nihil carius sit patria, ut quae omnes omnium charitates una complectitur, ideoque incredibiles ad se in periculo defendendam stimulos addere solet, nec ullus vir bonus est, qui pro ea mortem oppetere dubitet, si sit ei profuturus. Hac nimirum de causa apud Tac. l. 3. c. 5. Vespasiani copiae, contra Vitellium in Italiam tendentes, cum Vincentiam etsi modicam urbem occupassent, tamen magnum ad victoriam momentum accessisse putarunt, reputantes, Caecinam illic genitum, et patriam hostium duci
idem Autor in lib. de moribus eorum cap. 7. tradit, ut propinquitate affinitateque invicem devinctos in iisdem aciei partibus conjungerent, et in propinquo matres, conjuges, infantes collocarent, idque praecipuum fortitudinis incitamentum haberent, quo scil majore fide et alacritate pro suorum libertate, pro aris et focis pugnarent. Sane quem modo dixi Galgacus Britannorum Dux fortissimus in Agre Tacit. c. 32. hoc vel praecipuo argumento utitur, quo suos ad fortiter obsistendum Romanis, patriamque defendendam hortatur, cum inquit: Omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt. Nullae Romanos conjuges accendunt, nulli parentes fugam exprobraturi sunt, aut nulla plerisque patria aut alia est: paucos numero circum trepidos, ignor antiâ coelum ipsum ac mare et sylvas, ignota omnia circumspectantes, clausos quodammodo ac vinctos Dii nobis tradiderunt. Inpr imis autem quid possit ad excitandum
Justin. lib. 6. cap. 7. quo loco subjicit hoc pulchrum Epiphonema, nostram infirmans sententiam. Tantum scil, animorum viriumque patriae et penatum conspectus subministrat; tantoque praesentiâ, quam recordatione sui, majores spiritus largiuntur.
DE Lucio Lucullo, eo qui Mithridatem in Ponto superavit, Academic. quaest. lib. 4. Cic. commemorat, eum Roma profectum, rei militaris
Ioan. Owenus, lib. 2. epigram. 165.
Inter alia vero praecepta militaria, quae historiarum lectio suppeditat, crebro videas illud occurrere de contemptu hostium, et arroganti victoriae praesumptione vitandâ. Sic enim, ut e multis adducam pauca, Thucydides lib. 2. pag. 67. in media monet oratione Archidami: haud raro parva manus magnam multitudinem hostium, qui contemptim et imparati certamen inierant, profligavit. Sic Liv. lib. 21. cap. 43. in Annalib. orat. saepe et contemptus hostium cruentum certamen edidit, et inclyti populi regesque perlevi momento victi sunt. Et apud eundem authorem, lib. 6. cap. 6. Camillus ut nihil timendi, sic nihil contemnendi autorem sese esse profitetur. Sice Aemilius Probus in Thrasybulo: praeceptum illud in omnium animis esse dicit, nihil in bello oportere contemni; nec sine causa dici, matrem timidi flere
Curtius lib. 6. de reb. gest. Alex. c. 3. in oratione Alexandri: Nihil tuto in hoste despicitur, quem spreveris, valentiorem negligentiâ facies. Sic Vell. Patercul. lib. 2. c. 117. Nemo celerius opprimitur, quam qui nihil timet, et frequentissimum calamitatis initium est securitas. Atque hujus praecepti rationem proponit Archidamus in citat. loc. Thucydidis, quia contemnentes hostem imparati sunt, et proinde periculo obnoxii: hoc est, verbis Livii, lib. 25. cap. 38. infin. Ad id, quod ne timeatur, fortuna facit, minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas; seu verbis D Gregorii, Securitas mater est negligentiae. Notandum hîc Imp. Maximiliani symbolum prudentissimum: Semper cum cautione:
Ex primo genere Romani sunt, quibus Ennius Poeta memorabile istud tribuit elogium:
Et nominatim e Romanis Metellus apud Sallust. in Iugurth. cap. 55 quanto praeclariore rerum gestarum famâ floreret, tanto intentior ad victoriam nitebatur, omnibusque modis festinabat, cavebat tamen necubi hosti oportunus fieret; ita quo clarior, eo magis anxius erat. Quin etiam Tac. Agricolam, socerum suum veluti perfecti Ducis exemplar describens, eum cap. 5. commendat etiam hoc nomine: quod simul anxius et intentus in bello omnia egerit.
In altero vero genere plura sunt exempla, e quibus aliqua selectiora dabo. Cumprimis dignum memoratu est, quod praeter alios habet Rudolph. Stumphius Chron. Helvet. lib. 7. cap. 35. Cum enim anno 1386. proceres Ducis Austriae Leopoldi hostes Helvetios extreme contemnerent, et Leopoldo
ô Galeate lepus, itane despondisti animum, inque pedes nunc mens tibi decidit imos? nihil tua ad inermes istos trucidandos opus est operâ: nos rem conficiemus. Et ad Leopoldum conversus: tuum, inquit, nunc est, Domine, statuere, assosne tibi an elixos hos rusticos in mensâ statuamus? (Albert. Cranz. lib. 9. Wandal. cap. 19. (quanquam alias horum insignium causas ex autoribus adducit Lipsius epist. 36. ad German. et Gall. sub. fin) Simile praesumptionis infelicis exemplum recitat. Ioan. Dubravius hist. Bohem. l. 3. a pr. Cum enim defuncto Crevornyslio filius ipsius Neclan, (Bohemis idem quod vir imbellis) principatu Bohemiae potiretur, Uladislaus propinquus, ejus imbelliâ d spectâ, principatum ei armis extorquendum putavit. Itaque comparatis eam ad rem necessariis, ex improviso fines patruelis populabundus invasit, repertoque idoneo inter duos montes loco, oppidum
Zonar. tom. 3. lib. 5. cum Bulgariam felici successu invaderet, Crumo Bulgarorum Principe fractis animis supplicante, ut genti parceret, et quibus ille vellet conditionibus pacem daret, successu elatus, deque totâ Bulgariâ triumphum sibi minime dubium spondens, nullas conditiones admisit. Itaque Bulgari desperatis rebus jam de ipsa vita dimicandum rati, ex improviso castra Imper. adorti, et ipsum occidunt, et stragem militum ingentem edunt. Crumus eorum Dux caput Imperatoris amputatum, per aliquot dies hasta suffixum, spectandum
Herodoto. lib. 4. c. 64. ubi scribit, Scythas coria hostium circumferre, et ex eorundem capitibus bibere, eoque veluti signo fortitudinis superbire. Et Liv. lib. 32. cap. 24. testatur Bojos, caput Romani ducis praecisum templo intulisse, eoque purgato, calvam auro coelasse, idque sacrum vas iisfuisse, qui solennibus libarent, poculumque idem sacerdoti esse ac templi antistitibus. Quin etiam ne apud posteriores Germanos in desuetudinem id abiisse putetur, Aventinus lib. 1. Annal. vidisse se testatur, Germanos e cranio hominis bibere, divorumque capitibus pro pateris uti. Certe genus illud poculi, quod vulgo Germani une coupe appellant, antiqui moris vestigium
POlybius apud Suidam, cum ecclipsin quandam solarem pariter et Romanis animum addidisse, et Macedones consternasse scribit, deinde subnectens, adeo verum est, inquit, quae vulgo circumfertur: Multa esse inania belli. Quo respexit etiam Seneca epist. 13. inquiens: fama bellum conficit. Et Curt. lib. 8. de reb. gest. Alexand. Famâ bella constant, et saepe quod falso creditum, veri vicem obtinuit. Clariusque in fin. lib 7. Ea res, sicut pleraque belli vana et inania, barbaros ad deditionem traxit. Cui consonum illud Livii, lib. 34. c. 12. Saepe vana pro veris maxime in bello valuerunt.
Inter alia vero belli vana et inania, vel praecipuum tenet locum victoriae atque triumphi dissimulatio: quae si suo loco et prudenter ad animum nostris injiciendum adhibetur, instar stratagematis est: sin vero minus, inanis et ridicula, non tantum inutilis est. Nam, ut inquit in captivis Plautus:
Talium ineptarum victoriae dissimulationum exempla, e magno, qui apud veteres occurrit, numero, duo tantum adducam. Prius est Caligulae, cujus dignum ridiculâ in Germanos expeditione triumphum fuse describens Suetonius cap. 34. et seqq. ait inter alia: conversus ad curam triumphi Caligula, praeter captivos et transfugas barbaros. Galliarum quoque procerissimum quemque, et ut ipse dicebat, Tacit. scribit in Agr. c. 39. Derisui fuit nuper falsus e Germania triumphus, emtis per commercia, quorum habitus et crines in captivorum species formarentur. Hujus triumphi vanitatem etiam Plinius junior fuggillat in Panegyrico, quem Trajano dixit. Nimirum
Tac. cap. 37. Germania a Romanis triumphati magis quam victi sunt.
QUod ait lib. 22. cap. 39. Liv. Eadem ratio, quae fuit, futura, donec eaedem res manebunt, immutabilis est. Id, ut alia plura, mutuo sumsisse videtur ex illis verbis Thucydi dis lib. 3. Civitates in multa et gravia mala delapsae sunt, quae et jam sunt, et semper erunt, dum haec hominum natura manebit: vehementius quidem alias, alias levius, diversisque modis, prout mutationes rerum instabiles tulerint. Quod utrumque dictum confirmat etiam Ecclesiastes c. 1. v. 9. inquiens: quid est, quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est, quod factum est? ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum est, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est.
Thucydid. initio lib. 1. Historiam sapienter scriptam vere appellat thesaurum perpetuum exemplorum, et picturam ac theatrum vitae humanae, ad omnia mundi tempora congruens; in quo ut natura hominum eadem maneat: sic ingenia, mores, negotia, occasiones, consilia, eventus, errata etiam ac flagitia et scelera eadem perpetuo durant, personae tantum et actores fabulae singulis aetatibus novi succedunt, et mutato nomine de te fabula narratur, dicit Horat. Quae cum ita sint, non habent, quod mirentur tanquam rem novam aut insolitam ii, qui vel nullam, vel pessimam optime meritorum gratiam, a Magnatibus reportant, cum haec illa ipsa fabula sit, ab omni antiquitatis memoria in Principum aulis acta.
Cujus rei causam prius investigare juvat, quam exempla proponere. Causa quadruplex est: una supra hominem: altera in principibus: tertia in ipsis bene merentibus: Quarta in Collegis.
Primam causam, quae supra hominem est, nec humanis consiliis averti potest, sive illam in fatum, sive in nuncia fati sydera, sive sortem denique aut fortunam referre placet, sapienter, ut omnia Tacit. exprimit lib. 4. Annal. c. 20. Cum enim praemisisset de optimis quibusque viris, indignissime a Tiberio Imp tractatis, venit etiam ad Magistrum Lepidum, qui etsi gravis vir, sapiensque, aequabili tamen auctoritate et gratia apud Tiberium viguit. Ex quo colligit Tacitus, fato et sorte nascendi, ut coetera, ita principum inclinationem in hos, offensionem in illos esse. Quomodo etiam Euphormio (Joannes Barclajus hoc nominis involucro tegitur,) autor recens ille quidem, sed cum antiquis comparandus, part. 2. Satyrici, p. 48. Fortuna, inquit, cum regibus amat eos extollere, qui suam felicitatem sorti imputent. Quo loco videtur Euphormio respexisse ad illum locum Homeri Odyss. 4. v. 691. Jus hoc est divinis Regibus alium virorum (sine merito) odisse,
Cassiodorus inquit. Multis fortuna pro virtutibus est, ait Tacit. l. 2. hist. c. 82. Id quod Nicephor. Gregor. lib. 8. hist. Byzant. cap. 20. suo ipsius exemplo docet, ubi de beneficiis ab Imp. praeter meritum in se collatis: quocunque, inquit, me vertero: non habeo, quo consilio adductus, quave ratione, Imperator, talem te mihi praebeas, nisi quod apparet, te cum omnium Dominio ingeniose contendentem non ullas expectare beneficii causas: sed illud tantum spectare, quâ ratione bene mereri possis. Quod sane omnibus imperiis dignissimum est, et maxime proprium. Nam beneficentiae causâ suppeditatâ benefacere, non tam beneficii fuerit, quam ejus, qui id meruerit. Haec ille de beneficiis: sed quae tamen etiam ad injurias recte accommodari possunt. Nam et hae praeter meritum, imo contra meritum non raro solent a Magistratibus inferri. Et sane quanti sit in
Eustach. in l. 2. Iliad propterea, quod Hercules in hac luna in lucem editus, juvandis aliis sudavit, sibi inutilis. Etsi Levinus Lemnius lib. 1. de occult. naturae mirac. c. 8. originem melius ac doctius explicat. Iidem dicuntur domi habere equum Sejanum, quod adagium copiose exponit A. Gell. lib. 3. noct. Attic. c. 9.
Pyrrhus apud L. Florum dicebat, se sibi videri Herculis sydere natum: qui quo pluribus victoriis Romanos concideret, eo acriores in ipsum coorirentur.
Alteram causam, quam in ipsis Magnatibus esse diximus, explicat in Panegyr. cap. 60. Plin. his verbis: In Principe rarum, ac prope insolitum est, ut se putet obligatum: aut, si putet, amet. Nam de his praecipue verum, quod in universum Seneca epist. 19. in fin. Quidam quo plus debent, magis oderunt: leve aes alienum, debitorem facit: grave, inimicum. Causam causae hujus, quare nimirum principes odio habeant bene meritos? Tac. lib. 4. Ann. c. 18. innuit, cum ostendit, C. Silium, ingentis exercitus septem per annos moderatorem, Imperii conservatorem, ideo Tiberio Imper. invisum fuisse, quia destrui per haec fortunam suam Caesar, imparemque se tanto merito rebatur. Nam (subjicit) beneficia eousque laeta sunt, dum videntur exsolvi posse, ubi
Tutius est quosdam offendere, quam demeruisse: argumentum nihil debentium quaerunt: Senec. 2. de benefic. cap. 52. fit hoc praecipue in magnis beneficiis, et quae gravant capienrem. Et vitam et haec summa nemo libens alteri debet. De iisdem Curtius, quaedam imo beneficia odimus.
multum antevenêre, pro gratia odium redditur. Atque hunc affectum notat etiam in Alexandro M. Curt. lib. 6. de ejus reb. gest. cap. 1. Antipater, quia res a se gestae majores erant, quam quas praefecti modus caperet, invidiam metuebat. Quippe Alexander hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse, ne tacitus quidem indignabatur, suae ademptum gloriae existimans, quicquid cessisset alienae. Et in fin. lib. 8. Alexander simplicius famam aestimabat in hoste, quam in cive: quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui, eandem clariorem fore, qno majores fuissent, quos vicisset. Eodem illo lurido veneno fuit perfusus Alexandri pater Philippus, de quo Demosthenes in oratione ad ejus epistolam: Eum ita gloriae cupiditate inflammatum esse dicunt hi, quibus familiariter notus est, ut omnia praeclara facinora sua esse videri velit: et magis indignetur Ducibus atque praefectis, prospere et laudabiliter qui aliquid gesserint, quam iis, qui infeliciter
Liv. l. 35. cap. 42. Antiocho Regi sic insusurrat: ipsam eam gloriam belli, quâ velut dote conciliatur Hannibal, nimiam in praefecto regio esse. Regem conspicis, Regem unum Ducem, unum Imperatorem videri debere. Si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur: si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore. Sed et in sacris literis videmus, quantum illa mulierum et virginum cantio Saulem Regem momorderit: Saul mille hostium occidit: David decem millia interfecit.
Tertiam causam ipsis bene meritis non immerito tribuimus. Nam ut Cornel. Nepos in Attici vita scribit: Sui cuique mores fortunam fingunt. Et Salust. orat. 1. ad Caes. Faber est quisque suae fortunae. Tum ergo suâ culpâ malam gratiam bene meriti reportant, cum nimis insolenter sua merita
Dionem lib. 49. Agrippa gener Augusti suppeditat, duorum meminisse oportere virum incolumem, in aula versaturum: unius, ut difficultatem rerum ipse amoliretur: alterius, ut gloriam rei bene gestae Principi relinqueret. Id sane Germani veteres observarunt, quibus fortia sua facta gloriae Principis assignare, praecipuum sacramentum habebatur, ut scribit Tac. cap. 14. qui idem Agricolam socerum suum cap. 8. ex eo quoque commendat, quod nunquam in suam famam gestis exultarit, ad autorem et ducem, ut minister, fortunam retulerit. Et apud Dionem lib. 54. Agrippa idcirco Augusti benevolentiam sibi comparavit, quia, cum rei militaris esset scientissimus, omnium laborum suorum fructum gloriamque principi deferebat. Tales nimirum administri principibus accommodi sunt et chari, qualis Sejanus apud Velli Paterc. l. 2. cap. 127. actu otiosis simillimus,
Tacitum lib. 6. cap. 39. Poppaeus Sabinus, qui maximis provinciis per quatuor et viginti annos a Tiberio impositus, nullam ob eximiam artem, sed qui par negotiis, neque supra erat. Vel quales denique Tiberius habere voluit, media scilicet et nec ad invidiam usque virtute excellentes, nec item malos. Sic enim de eo Tacitus Annal. cap. ult. nec eminentes virtutes sectabatur, et rursum vitia oderat, ex optimis periculum sibi, a pessimis de decus publicum metuebat. Non possum, quin huc referam Cominaei prudentissimam sententiam, quâ et hanc tertiam, et superiorem etiam secundam, et primam confirmat Sic autem ille lib. 5. de rebus gestis Ludovici XI. Galliae Regis. Memini Ludovicum Regem mecum sic loqui, ut diceret, fieri aliquando, ut operae navatae laudabiliter minus pretium sit,
Quarta denique causa Collegarum est, quibus aliena virtus ac dignitas sudes in oculis est, ideoque obtrectando, calumniandoque eam destruere, et ex aliorum ruinis suam exaedificare domum conantur.
Quorum omnium exempla in autoribus plurima occurrunt, e quibus aliqua dabimus, quae obvia sunt, nec anxie conquisita.
I. Parmenio, senex optimus, de Alexandro M. ejusque patre Philippo domi militiaeque praeclare meritus, denique cum filio Philota miserabiliter interimitur,
Curt. lib. 7. Quanquam ex parte sibi ipsis imputent id necesse est, cum nimia jactatione suae virtutis ac operae praestitae. Alexandri auribus graves fuerint.
II. Qua eadem causa Antonius Dux Roman. Vespasiani gratiâ excidit, quia verbis Tac. lib. 3. hist. cap. 53. nec sermonibus temperabat, immodicus linguae, et obsequii insolens: et lib. 4. hist. cap. 80. non deerat arrogantiâ vocare offensas, nimius commemorandis quae meruisset.
III. Silius, ingentis exercitus per septem annos moderator, partisque apud Germaniam triumphalibus Sacroviriani belli victor, amissâ tandem Imp. Tiberii gratiâ, imminentem damnationem voluntaria morte praevenit, autore Tac. lib. 4. histor. cap. 18. et seq. Quo loco haec adduntur: credebant plerique auctam offensionem, ipsius intemperantiâ, immodice jactantis, suum militem in obsequio duravisse, cum alii ad seditiones prolaberentur: neque mansurum
IV. Valens, legatus ltalicae legionis, quanquam bene de Vitellio meritus, nullo tamen apud eum honore fuit: quia secretis eum criminationibus infamaverat Fabius ignarum, et quo incautius deciperetur, palam laudatum, teste Tacit. lib. 1. hist. cap. 64. Nam, ut inquit Polybius lib. 4. sub fin. novus calumniandi modus hic est inventus, cum non obtrectando, sed laudando alicui nocetur. Quae malignitas, infidia et fraus ab illis primo fuit excogitata, qui in aulis Principum vitam degunt: Ea est illorum honorum aemulatio, ac avaritia. De hoc honorum genere iterum Tacit. in vita Agr. cap. 41. Pessimum inimicorum genus sunt laudantes.
V. Hic ipse Agricola fortunam hanc aulicam est expertus; cum enim in bello Britannico egregiam pro Republic. Romana navasset operam, Romam tamen veniens, imperante Tito Vespasiano, vitam in summa paupertate et ignominia
Xiphilinus. Dionis abbreviator, nec obscure Tacitus in ejus vita tradunt.
VI. Valentinianus Imperator Aetium, praestantissimum Ducem, cuius operâ ingentes Attilae copias in campis Catalaunicis Catalauni Galliae populi Catalaunum urbs, quam hodie Chalons cognomine in Champania appellant.Marcellino et Procopio in Vandalicis.
VII. Hujus loci est etiam iniquissima Belisarii fortuna, quia ab Imp. Justiniano in Italiam missus, ut Gothos Vandalosque inde pelleret, eum se Ducem gessit, ut, quem illi conferre possis, habeas neminem. Nam et urbem Romam recepit, et Gothos Italiae finibus expulit, et Vitigem Gothorum Regem
Date stipem Belisario, quem virtus extulit, invidia excaecavit. Si modo vera sunt, quae tradit Egnatius lib. 5. cap. 3. et Petrus Crinitus, lib. 9. de honesta diseiplina. c. 6. Non desunt enim, ex Jurisconsultis praecipue, qui Justiniani sui honori consultum cupientes, id pernegant. Alciat. lib. 9. parerg. cap. 24. Giphan in comment. de Imper. Justiniano. Et sane Procopius, qui rerum a Belisario gestarum scriptor accuratissimus est, nullam hujus rei mentionem facit. Nec idem Suidas, nec lib. 7. Paulus Diaconus, nec
Zonaras denique in vita Justiniani, qui hoc solum referunt, Belisarium contractâ, ob rerum gestarum splendorem, invidiâ, et affectati Imperii suspicione conflatâ, ex Italia domum fuisse revocatum, ac tandem anno Imperii Justiniani trigesimo quinto, detecta quadam conjuratione, ut ejus participem, ademptis illi satellitibus, domo exire prohibitum: subsequenti vero anno cognita ejus innocentia dignitatem recepisse. Fabulam ergo de Belisario jam sene stipem petente, Crinitus aut Ignatius primum confinxisse videntur, ex eo forsan inducti, quod Constantinus Manasses in Annalib. aliique Graeci authores, et scriptores, nec
VIII. Ut autem ad recentiora veniamus, insignem ingratitudinis historiam de Ioanne lacobo Trivultio, praefecto ac Duce militum forti, magnanimo ac felici, Camerar. in hoc succis. cent. 30 cap. 57. ex Italico Laurentii Capelloni
Sire Sire, et desiderium
Ut non immerito Pater Themistoclis filium a gerenda Repub. ab ducturus, in littore triremes ei veteres ostenderit, abjectas jam et contemptas: tales dictitans administratores Reipubl. esse, cum ob senium nullus ex iis fructus amplius est, ut habet Plutarchus in vita Themistoclis, non secus ac senescens equus, ut est apud Horatium lib. 1. op. 1. (vers. 1.)
Res sane indignissima, cum Athenienses mulis etiam, ad extructionem delubri saxa convehentibus, aetatis causa vocationem et alimenta decreverint, autore Plutarch. de comparatione animantium. In duobus, inquit sapientissimus Syrach. cap. 26. vers. 20. contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: Vir bellator deficiens per inopiam, et vir sensatus contemptus, et qui transgreditur a Justitia ad peccatum Quanquam interdum, si magna alicujus gloria et fortitudo excellens Principi formidolosa est, et subdito ad defectionem sollicitare, aut statum publicum immutare posse metuitur, in tali casu, nullo meritorum veterum habito respectu, durius agi posse, Politici statuunt. Cum eadem hic sit quae in Ostracismo ratio, quem eadem causa Aristoteles et alii probant. Nam ut sapientissime Tacitus ait, lib. 14. Annal. cap. 44. Habet aliquid ex iniquo
Plutarchus in praeceptis politicis: Necessarium est in parvis a justitia deflectere, qui salvam eam volunt in magnis. Melius est (verbis D. Augustini) ut pereat unus, quam ut pereat unitas, aut periclitetur.
PRaeclare Q. Fabius Maximus augur apud Cicer. in libro de senectute, dicere ausus est: Optimis auspiciis ea geri, quae pro Reipub. salute fierent: quae vero contra Remp. ferrentur, ea contra auspicia fieri; Quo dicto haud dubie fuit imitatus Homeri, versum illum, lib. 12. Iliad. Hectori tributum: vers. 243. Una avis optima, pro patria pugnare tuendâ. Quod si ergo constiterit Principi, cuicunque sub ditorum suorum non servitutem, sed tutelam esse propositam, id quod Senec. l. 1. de Clement.
c. 18. jubet facere: quodque Cicero, lib. 5. de Repub. praecipit, eum nihil aliud spectare, quam ut Respublica opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit: tunc equidem nulla vel auguria vel ostenta et omina tanti habenda crediderim, ut infelicitatem Imperii metuere cogant. Quod si vero vel natura vel educatione malus aut ipse est, aut certe a malis consiliariis (quemadmodum ait Hor. 2. ser. sat. 7.) ducitur aut nervis alienis mobile lignum: si specimina saevae crudelisque naturae jam ante plura dedit, sicque postea etiam quasi divinitus accedunt aliqua monita, minime ea spernenda videntur. Cum ergo superiori observatione quinta, de certa praenunciantis infelix imperium prodigii specie, abunde dictum fuerit; placet nunc etiam de omnibus aliqua adducere.
Differunt autem inter se prodigia et omina, quod illa praeter consuetum morem eveniunt: haec vero contingunt homini naturaliter et more solito: neque
Tacit. lib. 15. Annal. cap. 74. Haec ominum exempla, ut prima quaeque sese apud autores obtulerint, investiganti, quasi per satyram annotabo, etsi meliori ordine, vel juxta temporis rationem, vel specierum varietatem, ea posse disponiscio, id quod volenti facere licet, et pauca haec aggestis pluribus exemplis accumulare, quae passim apud autores obvia sunt.
Primum exemplum extat in Annal. Nicetae Choniatis, pag. 226. Imp. Alexius
Angelus
Salust. in Iugurth. Deinde per satyram sententiis exquisitis, Lex Satyrae, quae uno rogatu multa simul complectitur. L. Satyra a satur dicta, ob carminis varietatem et eopiam rerum. Varro putat eam sic dictam a quodam farciminis genere, quod multis rebus refarciebatur.
Angelus (mutato deinde nomine Comnenus dictus) excoecato fratre Isaacio, cum Sophiae templum ingressus esset, ut de more inauguraretur, et insignia Imperatoria sumeret, duo imminentis Imperii ruinae, et noxae hostilis omina dedit. Primum enim fidei symbolum (quod ante coronationem Patriarchis exhibendum erat) Imperatorio colore, hoc est, rubrica, tardius perscripsit. Deinde templo egressus, cum sublimem equum Arabicum, a protostratore adductum, conscensurus esset, equus eum sessorem non admittit: sed oculis sanguine suffusis, auribus arrectis, crebro terram pulsans, et anterioribus ungulis cum fremitu sublatis ipsum ferocissime aversatur, quasi herum recipere dedignaretur: atque ita saepius in posteriores pedes arrectus, et aversis oculis Alexium repellit. Ut autem post multos popysmos et cervicis palpitationes placatus, crebros illos gyros et calcitrationes omissurus videbatur, Imp. in eum insilit, et habenas praehendit.
II. Andronicus senior nepotem Andronicum in eodem Sophiae templo coronaturus, lapso equo in coenum provolutus est, qui casus ei, prudentiorum judicio, videbatur ominosus esse, nec multo post a nepote Imperio exutus, et in monasterium detrusus est. Nicephorâ Gregorâ teste, lib. 8. cap. 31.
III. Similis casus etiam Johanni XXIII. Papae dejectionem a sua dignitate portendisse creditum est. Nam ut in diario Constantiensis Concilii refertur, cum is Imper. Sigismundi studio ex Italia ad Constantiense Concilium proficisceretur, prope Vallecuriam eversa
hic jaceo, inquit, in nomine Diaboli. Omen jam tum sinistrum illud interpretabatur. Ast ubi Lacum Acronium et Constantiam oculis subjectam habuit: Sic capiuntur vulpes, exclamavit: tacite subinnuens, eum se in locum calliditate Imper. deductum, unde salva dignitate nunquam egressurus esset: montibus hinc, lacu illinc, undique Germanorum diligenti custodiâ fugam impedientibus. Pontificatu dejectus, Austriaci Principis astu elapsus, in vincula demum conjectus est.
IV. Mali ominis ex equo sumpti Tacitus etiam habet exemplum, 15. Ann. cap. 7. et 8. ubi Caronium Paetum contra Volegesem Parthorum Regem bellaturum, Armeniam ingressum esse scribit, tristi omine. Nam in transgressu Euphratis, quem ponte transmittebat, nullâ palam causa turbatus equus, qui consularia insignia gestabat, retro evasit, ostiaque fugâ perrupit, seque vallo
V. Simile fere omen evenit Crasso, in eosdem Parthos ducenti, ut notum est ex Plutarcho, Equus enim ex Imperatoriis, egregie adornatus, tracto per vim rectore in flumen submersus disparuit.
VI. Julius item Obsequens cap. 128. inter ea, quae Pansae Consuli haud laeta obvenere. Equus Phaleratus in ipsius conspectu concidit.
VII. Flaminius consul, indigne ferens per mediam Italiam vagari Hannibalem, atque obsistente nullo, caedibus et incendiis omnia vastantem, ad ipsa Romana maenia proficisci; quam primum in equum insiliit, hosti cum exercitu obviam iturus, equus repente corruit, consulemque lapsum super caput effudit: inauspicati nimirum incoepti signum, quo paulo post ipse cum exercitu cecidit, foedissima ad Thrasymenum clade superatus, teste Livio, lib. 22. et Cicer. l. 1. de Divin.
VIII. Ut autem equorum lapsus,
Tibullus ignorat, 1. Eleg. 3.
O quoties ingressus iter mihi tristia dixi,
Offensum in porta signa dedisse pedem. Sic Ovid. in Epist. Taomediae ad Protesilaum:
Sed haec privatorum sunt, nobis autem eorum exempla proposita sunt, qui publicam personam gerunt. Talis ergo fuit Crassi filius, qui contra Parthos proditurus in aciem, ita pedem offendit, ut humi prostratus concideret, teste Plutarch. in vita Crassi. Talis Tiberius Crassus, qui postea in civili seditione fuit oppressus, domo egressus, ita pedem
Plutarch teste.
IX. Ominum ex coronis regiis exemplum supra fuit. Ejus generis et haec sunt: I. Cum Nicephorus, Patriarcha Constantinopolitanus, Imp. Leonis Armenii capiti coronam auream de more imponeret, manum suam spinis compungi sensit, quod omen ad impios Imp. mores, et infaustam imperii administrationem pertinuisse, eventus declaravit, quod Bonfinius lib. 9. dec. 2. rerum Vngaric. refert.
X. Otto, Bavariae Dux, coronam regni Ungariae a Wenceslao, (qui competitori Carolo Siciliae Regi ultro cesserat) acceptam precario, ut eo facilius ab Ungaris admitteretur, lagenae tornatae inclusit, fidelissimoque ministro ferendam commisit. Is ignarus thesauri, lagenam, ex ephippio suspensam, inter eundum amisit, et vix tandem viginti passuum confectis millibus damnum sensit. Citato cursu revectus, in semita lagenam, a nemine visam, neque tactam reperit.
XI. Ita, si Polydoro Virgilio, lib. 23. histor. Anglic. affirmanti id credimus, Henricus II. Anglorum Rex, paulo antequam ab Edoardo Eboracensi regno dejectus est, cum in Senatu ornatus habitu regio consedisset, subito corona e capite in terram cecidit.
XII. Plutarchus in Pluto refert, pugnam Bruti et Cassii cum Augusto et Antonio ad Philippos describens, pro omine infausto habitum esse, cum in lustratione Cassio inversa corona a lictore porrigeretur, cumque in quodam spectaculo is, qui Cassii trophaeum aureum ferret, corruisset.
XIII. Nec coronae modo, sed et alia Imperii signa, mutationis omen habent. Sic Johannes Baptista Fulgosus
lib. 1. dict. factorumque memor. cap. 4. sub fin. de seipso scribit. Primis temporibus quibus rerum potitus sum, fulgur in turri Pharea, ubi de more gentis nostrae insignia picta erant, illaesa manente turri, tria in eis foramina effecit, per ea imperii mei numerum annorum ostendens. Nocte quoque, diem eam insecutâ, quâ in excidium meum conspiratum est, procella malum defregit, quo in Palatio tolli signa nostra consueverant, isque supra cubiculi mei tectum concidit, et familiae nostrae ruinam haud obscure innuit.
XIV. Quin et quaevis res aliae fortuitae in omen veniunt. Ita cum Persarum regnum Ochus, Artaxerxe patre vitâ functo, capesseret, Magi Persici, quorum divinandi peritia multorum monumentis celebratur, cuidam ex Eunuchis praeceperunt, ut positâ mensâ animadverteret, quibus rebus ex objectis Rex primo manum injiceret? Qui cum oculos in hoc attentos haberent, Ochus utraque manu protensâ, dextrâ
AElianus lib. 2. de var. hist. cap. 17. et Diod. Sicul lib. 17. Bibliothecae et ex iis Caelius Rhodiginus, lib. 13. A. L. cap. 39.
XV. Augustus Imp. laevum sibi calceum praepostere inductum animadvertit, quâ die seditione militari prope afflictus est, Plin. lib. 2. cap. 7.
XVI. Imper. Vitellius, cum adeptus Pontificatum maximum, de ceremoniis publicis 15. Kal. Augusti edixisset, antiquitus infausto die, Cremerensi Aliensique cladibus apud civitatem cuncta interpretantem, funesti ominis loco acceptum fuit, ut scribit Tac. l. 2 hist. c. 90.
XVII. Ludovico Pio Imper. post auditam concionem templo egresso, ingens ostiorum templi ruina facta est,
in Chron. German. ad Ann. Christi. 817.
XVIII. Inter omina sinistra, quae Constantinopoleos Niceph. Gregor as infin. lib. 8. refert etiam, quod cum apud columnam porphyreticam sacri hymni ab Imper. et clero canerentur, porcus aliunde elapsus, subito in medium psallentium coetum insiliit, multo coeno inquinatus: et varie huc atque illuc vagatus, vix tandem excessit.
XIX. Neque vero tantum in ipso Imperii vel primordio vel cursu, sed et longe ante, ac in ipsa adeo infantia id genus omina capiuntur. Quo pertinent ii praecipue, qui, quia baptismum suum excrementis inquinarunt, a Graecis Copronymi nomen meruerunt. Qualium tria apud autores exempla reperio. 1. apud Zonaram in vita Leonis III. Imp. cujus filius Constantinus, cum Sacro lavacro ablueretur, aquam stercore forte
Alterum apud Ranulphum. lib. 6. cap. 13. et ex eo Polyd. Virg. lib. 6. hist. Angl. his verbis: Cum Estelredus, Edgari Anglorum regis ex stupro filius, a Dunstano Londinensi Episcopo baptizaretur, alvi excrementa in sacram immisit aquam. Dunstanus praedixit, eum magni mali causam Angliae futurum. Respondit eventus. Estelredus enim caeso Edoardo legiti mo Edgari F. regnum occupavit, et Dacis Angliam populantibus per ignaviam resistere non potuit.
Tertium denique apud Dubrav. rer. Bohem. lib. 23. ubi simul alia concurrunt omina, sic autem ibi: Wenceslaus VI. inquit, Imp. et Rex Bohemiae, Carolo IV. Norimbergae natus, (anno 1561. 28. Septembris) dum aqua lustrali tingitur, eandem aquam infans lotio suo respersit, alvi autem foecibus
XX. Hactenus allata ad res ominosas pertinent, quae sequuntur, in ipsis verbis, fortuito pronunciatis, omen habent. Pompejus, in acie Pharsalica victus a Caesare, fugâ quaerens salutem, cursu in Cyprum, ut aliquid in ea virium contraheret, classem direxit: appellensque ad oppidum Paphum, conspexit in littore speciosum aedificium, gubernatoremque interrogavit, quod ei nomen esset, qui respondit, Valer. Max. lib. 1. cap. 5. in quo plurium ominum exempla sunt, sed plerunque felicium, ac proinde alienorum ab instituto nostro.
XXI. Infelicis eventus, ignominiae mortisque crudelis omen fuisse, notum est, quendam poma vendentem, dum Brundusii M. Crassus exercitum ad Parthicum bellum trajicere vellet. Cum enim ille (ut mos ejusmodi hominum ex Sen. ep. Senec. verba: Cogita libarii varias exclam ationes, et botularium et crustularium et omnes popina rum institores, mercem suam quadam insignita modulatione vendentes.56. patet) in portu clara voce Cauneas (hoc est, ficus cauno advectas) venales proclamaret, visus putabatur eo verbo latine significare velle, cave, ne eas, ut notat Cic. lib. 2. de Divinat.
XXII. Non minus aperte Nero Imp. scriptore Sueton. in ejus vit. cap. 46. mala sua mortemque ominatus est. Cum enim in Senatu de vindice, qui desciverat,
Tu facies Auguste. Quod verbum et Nero et Senatus in eam partem accipiebant, ut ipse puniendorum ejusmodi hominum autor esset: sed exitus contrarium indicavit, quia ambiguum verbum ad id traxit, ut intelligeretur, Neronem illud esse facturum, in quem senatus animadverteret.
XXIII. Ut autem Neroni alieno verbo adversa fortuna praedicta fuit: ita Imper. Alexander Severus sua ipse voce sui interitus omen accepit. Nam in Galliam in bellum iturus, cum exercitum alloqueretur, cupiens a fausto verbo sermonem ordiri, fortuna contrarium obtulit, quod ut malum omen fuit acceptum, eventu non refragante: Sic enim incepit: Occiso Imp. Heliogabalo, etc. non multo post a suis militib. est occisus. adde alia ex Fulgosio, l. 1. c. 13.
Sed ex infinitis haec adduxisse, abunde fuerit. Quae si quis vel ut anilia, vel
Caipham enim Judaeorum Principem in Evangelio legimus, cum in concilio de Servatore nostro Christo cruci affigendo loqueretur, dixisse, necesse esse, pro populo unum mori, ne tota gens periret. Quod a Caipha in aliam partem acceptum, postea res ostendit, omen verissimum fuisse, de Christo in ara crucis pro salute universi humani generis offerendo.
Tale illud quoque est, quod a Pontio Pilato manavit, etsi, cum id diceret, parum rem visus est intelligere, cum enim tradito militibus ad crucifigendum Christo, supplicii causam inscripsisset, Jesus Nazarenus Rex Judaeorum, peterentque Judaei, ut titulum mutaret, nunquam ut id faceret adduci potuit Deo rem ita dirigente, ut etiam ex ore
CUm, ut est apud Cicer. l. 2. de orat. ejectus Carthagine Hannibal, ad Antiochum venisset exul, et invitatus esset ab hospitibus suis, ut Phormionem Peripateticum audiret, si vellet, cumque se non nolle dixisset: locutus etiam dicitur homo copiosus aliquot horas de Imperatoris officio, et de omni re militari. Tum exteri, qui illum audierant, cum vehementer essent delectati, quaerebant ab Annibale, quidnam ipse de illo Philosopho judicaret? Hîc Poenus non optime Graece, sed tamen libere, respondisse fertur: Multos se deliros senes vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret, vidisse neminem. Nec id fortassis injuriâ. Quid enim aut arrogantius
Cleomenes Rex, Sophistâ quodam de fortitudine disserente, effusus est in cachinnos; Qui cum diceret, quid cachinnaris Cleomene, dum de fortitudine disserentem audis, idque qui Rex es? Quia inquit, hospes de ea, si etiam hirundo diceret, idem facerem: Si agla, plane quiescerem. Plutarchus in Apophth.) Ac posset etiam nobis, in umbra vitae Academicae degentibus, si de re militari judicium ac veluti censuram nobis sumimus, hujusmodi quoddam objectari. Verumenimv. quia non tam ingenii nostri fiduciä talia proponimus, quam ab iis mutuamur, qui partim ipsi vel bellis interfuerunt, vel et praefuerunt: partim in Senatu et populo illo versati sunt, ubi
Caecilius in fragmentis loquitur, aspernari. Inter alia vero militaria praecepta vagantibus per laetos latosque campos historiarum, occurrit etiam apud Thucydidem. l. 1. p. 55. sapiens Archidami Spartanorum Regis consilium: Terrae quantum quidem fieri potest, parcendum, nec eam ferro flammaque vastandam esse: idque duas ob causas. I. Quia hostilis terra, praesertim si cultior fuerit, nobis est veluti obses, et quoddam quasi pignus (Livii, lib. 5. cap. 42. ubi, aut forte fallor, ipsum hunc Thucydidis locum Livius est imitatus: Gallis Romam oppugnantibus placuit ostentari quaedam incen dia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedium suarum
Tacitus in ejus vita, c. 20. eo quoque nomine commendat, quod quidem subitis excursionibus et populatione terruerit hostes, attamen rursus parcendo irritamenta (seu ut alii legunt, invitamenta) pacis ostentaverit, ut scil. eos adspectu pignorum suorum molliret, ut ejusd. libelli cap. 38. Tacitus loquitur. Altera apud Thucy didem causa, quia omnia vastando hostis ad desperationem redigitur, proindeque redditur expugnatu difficilior. Sunt enim, verbis Portii Latronis in declamatione, gravissimi morsus irritatae necessitatis. Et Curtii lib. 5. ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est. Quomodo Tacitus etiam lib. 2. histor. cap. 42. Hostis extremâ desperatione ad aram saepius, quam ad formidinem
tertiam causam, quod talis ab hostibus agris abstinentia prae se fert speciosam quandam fiduciam, quasi illos non amplius hostiles, sed jam nostros existimemus, eaque causa illis parcamus. Nam ut in Thebaide Senecae dictum fuit Polynici, regnum repetenti et vastanti:
Id nimirum spectavit Alexander M. dum Asiam ingressus cum exercitu, eam velut jam suam a militibus vastari noluit. Sic apud Pausaniam l. 4. Lacedaemonii neque villas Messeniorum demoliebantur aut incendebant, nec arbores succidebant, nec prosternebant segetes, sed tantum agebant praedas, quoniam jam suum illum agrum censebant. Addamus his quartam causam, quod ut ait Vegetius l. 3 cap. 26. qui frumentum necessariumque commeatum non praeparat,
Cicer. lib. 2. de Rep.) ita quoque hac in parte ab ea valde discedi, cum minime ea, quae olim, sit agricolarum securitas et incolumitas. Sane de Xerxe Persarum Rege scribit Herodotus, quod in expeditione contra Graecos agricolis et pastoribus ubique parci voluerit: Nec nisi armatis viris bellum inferre se pronunciarit. Apud Indos quoque nefas fuisse, agricolas in bello capere, aut agros eorum vastare, in libro rerum Indicarum scribit: Arrianus, et confirmat lib. 15. Geographiae Strabo. Stultum enim esse dicebant, eos laedere, qui ut frugifera humus esset, labore suo curabant: siquidem et in bello, parti utrique fruges necessariae essent,
Suidas haec habet: Agricolis ita pepercisse, ita consultum voluisse, ut nunquam eo exercitum ducente, vis ulla ipsis illata fuerit. Nam res venales ex animi sententia distrahebant, et adulto frumento ne ullus equus noceret, diligentissime cavebat; Fructus porro arborum attingere licebat nemini. Atque haec prisca securitas data etiam fuit Agricolis (sicuti ex oculatis testibus est Camerarius cent. 1. hor. subcis. c. 5. scribit) in bello illo diuturno, quod superiore seculo inter Imper. Carolum V. et Franciscum I. Galliarum Regem gestum est: cum uterque in Pedemontio numerosum exercitum annum unum atque alterum continuo inter se belligerantes alerent. Alioqui milites mature commeatibus obsessis et impeditis itineribus defecissent.
PErquam est memorabile, quod in Bibliotheca historica post initium lib. 3. scribit Diodor. Sicul. (pag. 146.) eos sacerdotes, qui in Meröe, Nili Insula, Deum cultus et honores administrant, authoritate polluisse tanta, ut quandocunque ipsis in mentem venerit, misso ad Aethiopem Regem nuntio, vitâ se illum abdicare juberent. Oraculis enim Deorum hoc edici, nec fas esse ab ullo mortalium, quod Dii immortales jusserint contemni; adjectis quoque rationibus aliis, quas ingenium simplex, veterique et perpetuo errori adsuefactum, nec jussis non necessariis refragandi argumenta habens, facili credulitate admiserit Et per superiores quidem aetates, non armis aut vi coacti, sed merae superstitionis capti fascino, morem ita gesserunt, et a sacrificulis illis jussi, sua sponte regno atque adeo vitâ abierunt; donec Ergamenes, Aethiopum Rex, Graecorum disciplinis instructus,
Suetonius in ejus vita cap. 37. refert, neminem Principum, qui ante se fuissent, scivisse, quid sibi liceret. Ac fuit sane quidem etiam in superiorum seculorum Papatu non valde melior virorum Principum conditio.Alit Zis laus 1. et Vladislaus 1. Reges Poloniae, regio titulo se abdicarunt, ad Papam pertinere rati, ut Regium Diadema conferret: ad quem etiam miserunt, licentiam corona utendi petitum, Cromer. lib. 3. Michovi. lib. 2. cap. 1.
Fridericus II, Barbarossa, ut filii captivi libertatem redimeret, Alexandri IV. pedibus advolutus et humi projectus, veniam petiit, caputque Imperatorium Pontificis pedibus conculcari passus est.lib. 39. cap. 16. Livius, nihil in speciem fallacius est quam prava religio; (seu superstitio) Ubi Deorum nomen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini juris aliquid fraudis admistum violemus.Policerus stratag. lib. 7.Tacitum. ann. c. 26. religionibus et superstitionibus populum Rom. sibi devinxit; Et Midas teste Justino l. 9. Phrygiam regnum suum religionibus implevit; qui scirent, quicunque superstitionis arbitri sunt, eosdem hominum, eâ peste afflatorum, mentibus dominari, et eos veluti capistro trahere, quo lubet. Ex infinitis hujusmodi servilis erga Papam officii et obsequii exemplum unum atque alterum in transcursu libet adducere. Primum verbis Antonii Sabellici, lib. 1. rer. Venet. decad. 2. (pag. 322. et seq.) cum aliquando Veneta Civitas interdicto Pontificis esset obnoxia, pientissima Francisci Danduli opera, hoc nomine ad Pontificem missi, soluta est. Ferunt eum ad Clementis V. Papae conspectum serius admissum, miro privatae pietatis in patriam, publicae in religionem exemplo, cathenâ ferreâ collo injectâ, ad Pontificis mensam, tam diu in morem canis prostratum jacuisse, donec expugnatâ illius irâ ignominiosam notam
canis cognomen fuisse. Quam appellationem jam inde, ex quo ad Pontificis mensam catenâ vinctus, conspectus est, primo foris, deinde inter suos obtinuit. Haec Sabellicus, et subjicit Epicrisin suam, non tam pie tunc Dandalum egisse videri, quam Clementem duriter ac superbe, quem hominis libero loco nati, a clarissimo Italiae populo, ac eodem charissimo, ad publicam ignominiam deprecandam missi, in speciem canis ad pedes prostrati, miserabilis tamdiu non moverit aspectus. Bodinus lib. 1. de Rep. cap. 9. pag. 138. hoc exemplum adducit, et hunc Dandalum ait fuisse Ducem Venetorum. Falso id quidem; fuit enim Ducis populique Veneti Legatus. Etsi id quidem certum est, ignominiam Legati ad ipsum Ducem redundare. Sic de Henrico ejus nominis II. Angliae Rege Wilhelmus Neubrigensis, in rerum Anglicarum historia commemorat, eum post occisum Thomam quendam Beckerum, praeterquam quod nudis pedibus
Verum etiam ipsi saniores Pontificii Livio loquamur, lib. 4. c. 39. quaestui sunt capti superstitione animi. Quapropter callidissimum hominum novorum genus JESUITAE, quos ab auctore suo Lojolitas rectius
in dissert. quadam Italica hominis Pontificii, quam nuper ab amico quodam, vertendi causa mihi traditam, visum est etiam Dominis Auditoribus liberali manu communicare. Nostrûm enim omnium, qui patriae bene cupimus, interest, ut hujusmodi lupos, crudeliter in viscera Germaniae saevientes,
ORdinem patrum Societatis Jesu, velut arborem quandam, operâ S. Spiritus in vinea Christi fuisse plantatam, quae produceret antidotum adversus pravitatis haereticae venenum, et ejusmodi flores daret operum Christianae pietatis, qui suavitatem odoris peccatorem naribus adspirantes, peccati foetorem eos abominari cogerent, et odorem sequi poenitentiae: id vero liquidissime demonstrant leges et constitutiones, quibus haec plantata a primo Agricola suo patre Ignatio b. m. stabilita fuit. Et profecto quoad primi patres illi, quibus vitam debet, eam liquore charitatis irrigarunt, et ex consilio primi autoris excoluerunt, duos produxit
Verumenimvero, Diabolus, cujus non major est in operibus consiliisque DEI destruendis solertia, quam in iisdem promovendis Ignatii industria, ex hac ipsa hujus ordinis amplissimi magnitudine, ad quam celeritate mirabili progressus est, occasionem arripuit, institutum praeclarum adeo pervertendi, dum fictis laudibus et technis, artificio subtilissimo, in locum duorum primorum, quos dixi ramorum charitatis, fere prorsus exiccatorum ac aridorum, inseruit alios duos, unum Philautiae, vel amoris proprii, alterum commodi privati. Unde tantum ad Remp. christianam incommodi damnique redundavit, quantum potest esse maximum; idque in sequenti dissertatione demonstraturus,
Ac initio sciendum est, ordinem Societatis Jesu in primis suis velut incunabulis potissimum educationis liberorum causa, qua nullum regnum, nulla Respub. carere potest, undique expetitum, multorum Principum favore promotum, et paucis annis ad eam amplitudinem fuisse provectum, quantam ordines alii, ne multis quidem seculis attingere potuerunt. Quae quidem amplitudo, non raro mentes hominum ac mores immutare solita, tantum in posteris Ignatii patris excitavit amores erga suam societatem, ut cum eam et Ecclesiae Dei utilissimam, et reformando mundo omnibus aliis ordinibus accommodatiorem existimarent, omnibus eam artibus omnique industria promovendam
Primo, non est visum Patribus Jesuitis, societatem suam, illum posse magnitudinis, ad quem adspirat, apicem attingere, si in juventute solum erudienda, in concionibus ad populum habendis, in sanctissimis Sacramentis administrandis, et aliis pietatis exercitiis eorum industria
Primus est, quod apud Principes, et quotquot licuit alios, in odium adduxêre coeteros Religiosos Ordines omnes, imperfectiones eorum detegendo, et quadam dexteritate ex aliorum ruinis suam exaedificando domum. Quo pacto multa monasteria, Abbatias, pinguesque reditus alios, in potestatem suam redegerunt delationibus, subtractos religiosis aliis, qui initio possederant. Alter modus, quod Rerumpub. sese negotiis immiscent, et majorem Principum Christianorum partem in suam nassam, tanta calliditate, quanta potest esse maxima, concludunt. Quod artificium, ut penetratu
Fixam Romae sedem tenet eorum Pater Generalis, cui coeteri omnes exactissimam praebent obedientiam. Hic ex omni patrum numero quosdam eligit, qui ex eo, quod ipsi perpetuo adsint, Assistentium nomen obtinuerunt: quorum unus est ad minimum ex unaquaque natione, a qua etiam nomen et titulum sortitur: ita ut eorum unus dicatur Assistens Galliae, alter Assistens Hispaniae, tertius Italiae, quartus Angliae, quintus Austriae, et sic de coeteris provinciis aut Regnis. Uniuscujusque horum officium est, quicquid in illa Provincia vel regno, cujus ipse assistens est, accidit, ad Patrem Generalem referre: qua quidem in re utitur operâ suorum Correspondentium, qui in Metropoli cujusque Provinciae vel regni domicilium habeant, et in statum, qualitatem, ingenium, inclinationem, consiliaque Principum, et si quid vel noviter detectum sit, vel recens acciderit? exactissime
veredarios ad Assistentes illos perscribunt: hi postea omnia istaec referunt ad Patrem generalem, qui vocatis ad consilium omnibus Assistentibus suis, totius mundi velut anatomiam instituit, proponendo Christianorum Principum omnium consilia, et quicquid status eorum interest: postea in deliberationem vocant omnia illa, quae de novo Correspondentium suorum literis acceperunt, eaque diligenter examinando et inter se comparando, tandem concludunt, hujus Principis res esse promovendas, alterius impediendas, prout privati sui commodi res poscit. Quemadmodum autem spectatores ludi facilius ipsis collusoribus observant jactus: Sic isti Patres, cum habent in conspectu posita secreta Principum omnium, optime possunt observare locorum temporumque conditionem, et exinde applicare mediaad promovendas res illorum Principum, quos suis rationibus commodaturos esse norunt.
Atqui id quidem probari minime potest, homines Religiosos tanto studio Reipublic. negotiis sese ingerere: Cum id sit eorum muneris ac officii, curam gerere salutis animarum, et suarum et aliorum: cum ea ipsa de causa mundo valedixerint, hac vero ratione rebus mundanis magis, quam ulli seculares implicantur. Id quod ob incommoda suborientia maxima, maximopere vituperandum, ac dignum efficaci remedio est.
Primum ex his incommodis est, quod Patres Jesuitae multo maximam Nobilitatis omnium statuum Catholicorum partem, ad sacras confessiones admittunt, exclusis, quantum quidem animadverti potest, tenuioris conditionis viris foeminisque, saepeque numero Principes ipsos confitentes audiunt; quae quidem est expeditissima ratio perscrutandi omnia consilia, statuta, resolutiones, inclinationesque tum Principum, tum subditorum: quae omnia statim ad Patrem Generalem vel Assistentes
Secundum incommodum, velut accidens quoddam propono, ac inseparabile Rerumpubl. secretum est, a quo adeo dependet illarum incolumitas, ut hoc sublato, ipsas quoque pessum ire necesse sit. Quâ causâ severissimi Principes in illos esse solent, a quibus eorum secreta deteguntur, eosque tanquam hostes suos ac patriae puniunt. Uti contra in aliorum Principum arcana consilia penetrare, supra modum cautos efficit, et in suo gubernando statu prudentiores; Ob id enim et in Legatos et in exploratores non exiguam pecuniae summam Principes impendere solent, et nihilominus interim istae rationes eos saepenumero fallunt. Jesuitae vero, hoc
Tertium incommodum. Sed ut hactenus dicta, et deinceps dicenda, rectius intelligantur, observandum est, quatuor esse genera Jesuitarum. Primum quorundam saecularium est, utriusque sexus, qui ad ipsorum societatem aggregatim veniunt, sub certa quadam obedientia, quam illi coecam obedientiam appellant, omnesque suas actiones ex consilio Patrum Jesuitarum instituunt, quorum jussa omnia strenue et alacriter exequuntur. Hi sunt ut plurimum viri foeminaeque Nobiles, maxime viduae, cives item aut mercatores opulentissimi, e quibus veluti plantis frugiferis Jesuitae quotannis uberrimos auri et argenti fructus colligunt. Ad hanc classem referuntur etiam illae foeminae,
Alteram genus est virorum tantum, tam ex Sacerdotibus, quam ex Laicis constans, qui tamen saecularem vitam agunt, saepeque Jesuitarum intercessione pensiones, clericatus, abbatias, aliosque reditus acquirunt. Sed hi tantum sese voto obstrinxerunt, habitum societatis induendi, ut primum Patri Generali sic visum fuerit, eaque de causa Jesuitae in VOTO appellantur. Horum operâ Jesuitis in extructione Monarchiae suae mire utilis est, cum in omnibus regnis atque provinciis, per omnes Principum atque Magnatum aulas sparsi sint. Quâ vero ratione Jesuitarum rebus commodent, infra, cum de septimo incommodo dicetur, ostendam.
Tertium Jesuitarum genus est eorum, qui in ipsorum collegiis degunt, sive sint sacerdotes aut clerici, vel conversi, quibus etsi pro suo arbitrio collegiis emigrandi, ordinem deserendi facultas
Quartum genus Jesuitarum politicum est, penes quos omnis residet Societatis gubernandae potestas. Hi nimirum illi sunt, qui ista Christi in deserto tentati: Haec omnia tibi dabo, ea conditione accepta, ex Societate sua conantur efficere perfectam Monarchiam, cujus principium sit Roma, in qua urbe, veluti centro, praecipua totius Orbis Christiani negotia concurrunt. Ubi sedem fixam tenet eorum caput seu Pater Generalis, cum aliis magno numero ejusdem Societatis hominibus, qui jam ante per suos exploratores, de quibusque gravissimis, et magni momenti negotiis, cum alias tum in aula Romana agitatis edocti, postquam
Quartum incommodum. Per hujusmodi tractationem, cognitionemque status, praecipui Jesuitae sibi multorum Principum amicitias pararunt, tam saecularium, quam Ecclesiasticorum, quibus persuaserunt, et dictis et factis eorum sese commoda provexisse; ex quo duo maxima sunt secuta mala.
Primo, quod principum amicitiâ et facilitate abusi, non dubitarunt, insuper habitâ plurium Nobilium praedivitumque
Alterum malum est, quod hi patres amicitiam et familiaritatem, quae ipsis cum Principibus intercedit, callide Mundo ostendunt, et majorem etiam quam
Quintum incommodum. Hac arte Reip. tractandae nixi prae se ferunt, in sua manu esse, promovere cuicunque faveant, itemque deprimere, quem velint, usique ad conciliandam fidem Religionis mantelo, saepenumero finem suum consequuntur. Veruntamen, si quando Principi aliquem promovendum
Sextum incommodum. Quemadmodum, si CeleustesCeleustes, qui remiges hortatur, quasi navigationis hortator, moderator, qui a Plauto latine hortator appellatur, quod ea hortamenta faciat, quae verbo Graeco
Quae disserui hactenus, etsi experientia et publica famae voce exploratissima, possem exemplis ad oculum demonstrare: verum praetervectus hunc odiosum scopulum, ad ulteriora progredior, et e dictis concludo, hanc forte causam esse, ob quam Jesuitae societatem suam, magnam quandam Monarchiam appellare solent: utpote qui suo modo Principes juxta ac ministros eorum dirigunt et moderantur. Nec diu est, cum e primariis Jesuitis aliquis, cum serenissimo quodam suae societatis nomine publice collocuturus, exorsus est in haec verba, arrogantiae plena, planeque ab illa Monarchiae suae imaginatione profecta: Societas serenitatis tuae fautrix semper extitit. etc.
Septimum incommodum. Conantur isti Patres persuasum reddere Mundo, quemcunque dignitatis quis locum teneat apud Principem, suo eum favore ac beneficio promotum fuisse.
Octavum incommodum. Quemadmodum naturae ductu subditi fere conformantur ad inclinationem sui Principis: Sic etiam omnes, qui se Patri Generali ad obedientiam devinxere, cum illum videant summo studio negotia statûs explorare, eaque ratione ad potentiam ac opes societatem evehere, hoc institutum ipsi quoque secuti, cognatorum amicorumque suorum operâ Principum cor penetrare, et occultissima quaeque consilia ejus explorare conantur, ea detecturi postmodum Assistentibus Romanis, atque Patri Generali, eoque modo gratiam ejus aucupaturi, et consecuturi dignitatem aliquam, quam alia ratione nunquam obtinerent; eo quod inter ipsos non committuntur alicujus momenti officia et munera, nisi illis, quos aptos norunt, societatem suam ad desideratum potentiae fastigium evehendi, quique adeo specimina
Nonum incommodum, Ut e diversis floribus ac herbis alembici opera unguentum extrahitur, aptum ad curanda vulnera mortifera; et apes e variis floribus mel colligunt: Sic Patres Jesuitae ex relationibus certissimis, quas de omnium Principum consiliis omniumque statuum accidentibus ac conditione, a suis accipiunt, mediante discursu, propriam suam utilitatem, ad curandam incurabilem fere cupiditatis emergendi plagam eliciunt, indeque certam commodi sui privati scientiam excerpunt: quâ freti, tum ex aliorum felicitate rem faciunt, et quod volunt, obtinent. Hic saepe in praecipitia solent agere Principes eos, quorum jam animum explorarunt, dum illis persuadent, habere se optima media, quibus eos in obtinendo scopo, ac deducendis in effectum consiliis adjuvent. Si vero hac ratione propriae non consuluerint utilitati, veriti postea, ne nimia potentia talis
Decimum incommodum. Ex his, quae diximus, illud consequitur, Jesuitas erga nullum Principem, sive saecularis ille sit sive Ecclesiasticus, bene animatos esse: sed eatenus tantum, quoad propria eorum patitur utilitas, ipsi studere; imo nulli Principi, multoque
Praeterea cum norint Jesuitae conditionem status Principum omnium, quippe scientissimi cunctorum negotiorum, quae fere quotidie in secretissimis quibusque consiliis tractantur; illi qui se Gallicarum partium esse simulant, proponunt Regi, vel primariis ejus ministris, certas statuum aliorum conditiones, magni momenti consultationes, Româ sibi missas a Politicis societatis Patribus; Idem cum Hispania faciunt ii, qui partes Hispanicas prae se ferunt, et sic de caeteris. Ex quo tanta diffidentia oritur in animis Christianorum Principum, ut nemo cuiquam credat amplius: idque quietem publicam, et publicum orbis Christiani bonum vehementer impedit; cum ob hujusmodi diffidentiam
Adde, quod Jesuitae suis istis artibus Mundo sic aperuerunt oculos; sicque circumspectum ac subtilem eum in politicis negotiis effecerunt, ut hodie magno cum Ecclesiae sanctae damno, vix quicquam aliud attendatur, et actiones omnes hac politicae scientiae veluti staterâ trutinentur. Imo, quod adhuc pejus est, etiam Haeretici, Jesuiticis hisce tandem artibus expergefacti, iisdem et ipsi nunc utuntur, una cum Principibus, qui eos protegunt, ita ut cum essent initio Lutherani, et spem relinquerent, fore ut aliquando depositis erroribus converterentur, jam facti sint Athei, atque Politici: quod hominum genus difficillime reduci potest ad fidem Catholicam, eo quod DEUS in ipsis per miracula non operatur.
Ut autem artificium hocce Jesuiticum, et modus, quo Principes suarum partium facere conantur, rectius intelligatur,
Robertus Personius, librum scripserit, contra Scotiae Regis in Angliae Regno successionem: quem alius ejusmodi societatis Pater, Wilhelmus Crittonius, edito contrario pro Scotiae Rege libro oppugnavit, rationes Personii refutando, mutuamque dissensionem prae se ferendo: etsi simulate omnia fiebant, fabulâ de Patris eorum Generalis consensu sic instructâ, ut nimirum, quicunque tandem in Angliae Regno succederet, ipsi occasionem optimam haberent, societatem suam in Anglia ad opes et potentiam evehendi. Ex quo animadvertitur, Principes velum esse omnium consultationum, actionumque Jesuiticarum; et proinde a vero non abhorrere jactationem illam, qua suam societatem magnam quandam esse Monarchiam dictitant.
Undecimum incommodum. Porro vero, a me dictum esse, Jesuitas,
ob speciale votum, quo se ad observantiam illius obstringunt; Et tamen, cum PIUS V. sanctissimus Pontifex, nec unquam satis laudandus, instinctu Spiritus Sancti eos constituisset in ordinem redigere, et ad sacra officia facienda, caeteraque Monasticae professionis, more Religiosorum aliorum omnium, exequenda munia vellet adigere: tantum abest, ut morem ei gessissent, ut etiam insigni se contumeliâ putarent affectos, et pauculos illos, qui S. Pontificis sese voluntati submiserunt, quasi per contemptum QUINTINOS appellarunt, nec ad ullum suae societatis honestiorem gradum admitterent.
Eâdem ratione opposuerunt sese glorioso et sancto Carolo Borromaeo, Archiepiscopo Mediolanensi,can. 14. quaest 4. c. 2. et 3. Clerici aut ab indignis quaestibus noverint abstinendum, aut a simili cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum: aut in quocunque gradu sint positi, si cessare noluerint, mox a clericalibus offi ciis abstinere cogantur. Canonum statutis firmatum est, ut quicunque in clero esse voluerint, emendi vilius, vel vendendi charius, studio non utatur: quod certe si voluerit exercere, cohibeatur a clero: Prius est Gelasii Papae, alterum Concilii Tarraconensis.
Quam non fideliter sancto Pontifici, quem diximus, inserviant, id norunt illi ipsi Patres, qui ea de causa Romam ad processus judiciarios, causamque dicendam evocati fuerunt. Hos nominare nec licet nec libet, neque adeo diutius his immorari lubet, ne poscente prolixioris Orationis serie, de Principum quopiam nominatim dicere necesse habeam, cui gravis et molesta esse possit mea Oratio. Mihi enim propositum est, inservire iis omnibus, offendere neminem. Ut nec in ipsos Jesuitas hîc satyram scribere animus est, quos caeteroquin sincero cultu veneror et observo, sed mores eorum institutaque brevi solum delineatione perstringere.
Duodecimum incommodum. Ut nonnunquam gravi correptum morbo, et aegritudinem suam voce lachrymabili deplorantem conspicati, causam tamen et originem morbi dignoscere non possumus: ita quoque cum totus mundus ex Jesuitarum, partim persecutione, partim infideli opera male habeat,
Ad vastam Jesuitarum potentiae cupiditatem demonstrandam, plurimas rationes, ab experientia suppeditatas, adducere possem: verum in praesens ipsis Patris Personii verbis, eam ostendere sat fuerit, quae habentur in quodam ejus Anglico libro, qui refutatio Angliae inscribitur. In eo libro, post reprehensum Cardinalem Polum, aeternâ memoriâ dignum, ob virtutem, vitae sanctimoniam, et merita in Ecclesiam; post notatos item defectus et imperfectiones aliquas concilii Tridentini, tandem concludit, si quando Anglia ad veram fidem Catholicam sese recipiet, eam se reducturum ad formam atque statum Ecclesiae primitivae, omnia bona Ecclesiastica in
Sed ut proprius amor fere coecos reddit, et ex prudentissimo quoque stultissimum efficit, perquam est ridiculum, quod subjungit ille Pater. Ut primum Anglia (inquit) ad fidem veram reducta fuerit, non est consultum, ut Papa, per quinquennium ad minimum, ecclesiasticorum beneficiorum fructum ex illo regno colligat: sed omnia septem illorum sapientium manibus tractari permittat, eorum arbitratu in usum Ecclesiae dispensanda. Post illud quinquennium aliis technis, quarum solertissimi sunt inventores, idipsum privilegium per aliud aliudque quinquennium
Quid vero Gregorii XIII. Papae temporibus factum? annon Romae omnium Parochialium Ecclesiarum possessionem sibi concedi postularunt? ut nimirum eo praecipue loco Monarchiae suae facerent initium? Cumque id non possent obtinere Romae, tandem obtinuerunt in Anglia, ubi Archipresbyterum, qui esset Iesuita in VOTO, eligi curarunt: qui tantum abest, ut pro eo ac debet, Clerum protegat, ut etiam instar rapacis lupi prosequatur omnes eos sacerdotes, qui non dependent a Jesuitis, eosque ad desperationem adigat, atque adeo propositis poenis gravibus
Hoc loco, cum alia multa praetereo, tum inprimis illas Jesuitarum praetensiones, quibus se de alienis statibus eorumque incremento valde sollicitos simulant: atque ita in Principum gratiam irrepunt, dum iis persuadent, se eos esse, qui subditos, quippe a suo nutu suspensos, optime erga Principem affectos, obedientesque reddere possint. Quibus rebus, ut evidentissimis, uniuscujusque considerationi relictis, hanc meam dissertationem, quatuor brevibus monitis concludam.
I. Monitum est, quod tam alta spirantes, tamque ardua molientes, homines semper studiosi sient rerum novarum, quas neque quaerere curant, et causis undecunque arreptis struunt facilime, artibus illis, in quibus eos tam exercitatos ostendimus, sibi viam sternentes: quod item ob eam causam Principi, pacis et conservationis sui status amanti, Jesuitae non modo non prosint, sed etiam multas excitare turbas, et nisi perhumaniter tractentur, omniaque de
II. Monitum. Quod si destituti temporali jurisdictione, tantas nihilominus in Mundo turbas excitant: quid facerent, quaeso, si quis forte ex ipsorum numero Papa crearetur? Talis enim omnium primo Jesuitas plures in Consistorium Cardinalium ascisceret, eaque via Papatum Ordini Jesuitico faceret haereditarium, quem Jesuitae pro utilitatis suae ratione secundario gubernantes, et Pontificis brachio nixi, multorum Principum, praecipue v. vicinorum status in periculum adducere possent.
III. Talis Papa Jesuiticus ordini suo modis omnibus attribuere conaretur aliquam Remp. aut jurisdictionem temporalem, qua freti Jesuitae viam sternere possent ad alia sexcenta consilia, sine damno Principum aliorum haud exequenda.
IV. Quod si jam Consistorium e solis Jesuitis constaret, totum Christi patrimonium haereret inter eorum manus.
Interest igitur et ad quietem publicam, et statuum conservationem, et augmentum Ecclesiae, et ad orbis universi denique salutem, ut Papa sanctissimus dominus noster PAULUS V. junctâ cum Principibus aliis operâ, societatem hanc in ordinem cogat, ne omnem cupiditatis praetergressa modum, aliquando, experiatur id, quod Druidis, Casaubonus) Abolevit, id est. edicto jussit aboleri, exercerique vetuit. Sed non obtinuit Claudius, Nam multo post, scribit Tertullianus in apologet. Major aetas apud Gallos Merturio consccratur.
VEre Quintilianus, lib. 3. Inst. orat. cap. 8. Neminem, inquit, adeo malum esse, ut malus videri velit: et qui de re nefaria deliberant, id solum quaerere, quomodo, quod minimum peccare videantur, et sceleri suo colorem honestatis induere possint.Tac. lib. 13. Annal. cap. 87.Senecae gemma ex Epla. 97. (p. 609. b.) Subest animis, etiam in pessima abductis, boni sensus, nec ignoratur turpe, sed negligitur: omnes peccata dissimulant, et quamvis feliciter cesserint,
idem author. lib. 4. de benef. cap. 17. pag. 316. Adeo gratiosa, (inquit) virtus est, ut insitum sit etiam malis, probare meliora. Quis est, qui non beneficus videri velit? qui non inter scelera et injurias opinionem bonitatis affectet? quinon ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti? velit quoque iis beneficium dedisse, quos laesit? Gratias itaque agi sibiTaciti Agricola. cap. 42. quem cum Domitianus Proconsulatu privasset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii invidiâ.inani causae.Haec
Seneca, ex quibus facile causam perspicere licet, ob quam Apostatae plerunque deserti a se ordinis acerrimi persecutores, vel summi osores, et obtrectatores esse consueverint: nimirum, quia turpis acfoeda est, cum omnis alia vacillatio hominum, certumque signum non certae mentis; tum vero praecipue desultoria illa in mutanda religione levitas, ne tales Apostatae levitatis argui possint, (non enim levitas est, a cognito et damnato errore discedere, ut ait Seneca, 4. de benef. cap. 38.) ideo quam maxime contra desertam pro suscepta religione pugnant, seriae suae defectionis fidem apud suos facturi. Ad quos illa Taciti sententia 6. Ann. cap. 44. accommodari queat: In amore falsi odia mox fingunt; Cujus odii atrocitas increscit insuper, ubi ad mutatam religionem patriae quoque mutatio accesserit. Germanici certe Apostatae, qui aerem Italicum imbiberunt, Incarnati Diaboli, Plinio lib. 37. cap. 4. Sic dulcis patriae amor, arctissimaque necessitudo, si quando mutatâ regione simul ac religione dirimitur, in summum odium converti consuevit.
Exemplorum etsi plena veteris ac nostrae memoriae tempora sunt: instar omnium tamen hoc loco adduxisse sat fuerit, famosi seu potius infamis illius Caspari Scoppii, qui se nunc Scioppium appellat, regiumque Consiliarium jactat. Is homo Germanus, in quodam Palatinatus Electoralis pago, Vespillone patre natus, inque reformata religione fuit educatus; Et Ambergae primo, mox Heidelbergae, ac deinde Altdorfii studiorum causa vixit, denique nidorem Papalis culinae secutus Romae, Cardinalibus, Madrucio, Baronio, et Diedrichsteinio,
Joseph. Scaligerum, vitae innocentissimae virum, et
Philippum Mornaeum Plessiacum, itemque Isaacum Casaubonum,
Namque ut ait Seneca, 2. de Ira. cap. 32. Contumeliosissimum ultionis genus est, non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio. Valetque hoc loco Demetrii dictum apud eundem Senecam, Ep. 91. in fin. eodem loco habendas esse voces talium nebulonum, quo redditos ventris crepitus: quid enim nostra refert, sursum isti an deorsum sonent? quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus? Quamvis autem veritati magnisque virtutibus plerique hominum parum sunt aequi, non tamen ita male cum humano genere agitur, ut metuere tantus Rex debeat, ne aliquid gloriae Majestati suae, vilis adeo homuncio detrahat. Scribat Vespillonis filius, dicat, agat, quicquid furor suaserit, Regis maximi sapientissimique fama in tuto est, nullis viperarum morsibus obnoxia:
Apocal. 22. vers. 11. qui nocet, noceat adhuc, qui in sordibus est, sordescat adhuc. Non ita pridem in vulgato libro quodam, qui ad legum Draconis instar, non tam atramenti, quam sanguine scriptus videri queat, horribile sacri belli classicum intonuit, et ad omnes, quos ita vocat, Germanos, populares suos, ense, rotâ, ponto, funibus, igne, necandos, non modo Regem Hispaniarum, (qui cum tamen nihil nobis negotii, quique domi suae sat habet, quod agat) verum etiam Imperatorem, ac caeteros Ecclesiae Romanae Principes inflammare conatus est, tanto cum furore,
Primum apud Tacit. lib. 2. Annal. 28. ubi Trionis ingenium scribit avidum fuisse famae malae.
Alterum apud eundem 11. Annal. 26. ubi tradit, Messalinam impudentissimam foeminarum, Cajo Silio palam nupsisse, adhuc vivo marito Claudio Imperat. idque fecisse ob magnitudinem infamiae, cujus apud prodigos novissima voluptas est, hoc est, interprete Senec. Epist. 122. nolunt solita peccare, quibus peccandi praemium infamia est.
Tertium apud Valerium Maximum, lib. 6. dict. factorumque memorab. cap. 9. perditae luxuriae Athenis Adolescens Polemo, neque illecebris ejus tantum, sed infamia gaudens. etc.
VEre sapienterque contra Colotem Plutarch. religionem appellat a Lactantio, lib. de Ira Dei, cap. 12. assertum, ubi timor Dei, inquit, solus est, qui custodit hominum inter se societatem, per quam vita ipsa sustinetur ac gubernatur. Et rationem affert Cic. 1. de Natur. DEOR. Sublata enim adversus Deum pietate, fides etiam, et societas humani generis, et una excellentissima virtus, justitia tollitur. Et ut Lactant. ejusd. lib. cap. 8. ait: Sublato hoc vinculo, vita hominum stultitiâ, scelere, et immanitate complebitur. Ex quo colligitur id, quod quidem aliqui, quorum interest, negatum eunt, Religionis curam ad Principem vel imprimis spectare, quod et Arist. 7. Polit. 8. tradere non omisit. Etsinamque largiamur
Esai. cap. 49. v. 23. Ecclesiam adfatur: Erunt Reges nutritii tui, et Reginae nutrices tuae. Inde Leo I. Episcopus Roman. ad Leonem Imp. debes Imperator incunctanter advertere, regiam potestatem tibi non solum ad Mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam. Has ergo partes in Ecclesia Dei jam inde a principio pii Principes sibi semper vindicârunt. Sic enim Spiritus S. testimonio Rex Joas laudatur, quod sacras oblationes in usus non legitimos absumi cum videret, quaestorem suum sacerdotibus imposuerit, cui rationem reddere tenerentur illi, qui ordinariam
Regem commemorant Reccaredum Wisigothum, qui miseratione divina de Arriano factus orthodoxus, veram fidem in regno suo circa annum Christi 589. curavit recipiendam. Ipse igitur synodum cogere, ipse interesse, ipse tridui jejunium Episcopis indicere, ipse confessionem scribere, et firmatam synodo exhibere voluit. Ita celebrant Anglicanae Historiae Regem adgarum, qui circa annum Christi 959. habenas regni suscepit, non solum ut Principem pium, sed etiam de conservanda pietate sollicitum. Is enim Rex in oratione quadam ad Ecclesiarum
Personius lesuita NOS mutavit in VOS, magna perfidia, et conscelerati in suos Principes odii argumento certissimo. Nam etsi Jesuitae caeterique Pontificii concedant, externam tuitionem atque defensionem religionis ad Principes pertinere, quomodo Scioppius Hispanum suum, caeterosque Principes, quos ita vocat catholicos, non in caminificum loco habet, eosque ad synagogam verius quam Ecclesiam Romanam, caede et sanguine propagandam excitat: Doctrinae tamen et morum inspectionem, reformationemque religionis, ad eorum curam nihil quicquam pertinere, persuasum volunt omnibus. Atque ita veluti sorices, suo seipsos indicio produnt, se non vero
SChoppius in classico belli sacri, quod in seqq. aliquot observ. per occasionem refellere est animus, quicquid dicit, aut ut proprio magis utamur verbo, deblaterat, ad hoc principale refert argumentum.
Novatores ac haeretici a Principibus Catholicis igne ferroque sunt extirpandi,
Protestantes sunt tales:
Ergo sunt extirpandi.
In hujus argumenti Minore concedimus utique, Protestantes haereticos esse, si novatores esse probatum fuerit, Omnis enim haeresis novatio est circa fidem. Sed qua fronte haec criminatio in reformationis authores aut assertores hodie confertur? qui a plusquam centum jam annis hoc unum clamant: reddite populis Christianis primam fidem: reddite primitivae Ecclesiae ritus, desinite nuper inventa, aut certe post semel traditam fidei regulam excogitata humanitus, pro credendis obtrudere: qui in reformatione instituenda hanc sibi legem dixerunt, ne ulla in re scientes prudentes a vera antiquitate aberrent, hoc est, ne extra scripturas, quibus Ecclesia DEI nihil habet antiquius, fidei regulam quaererent: qui totis ingenii viribus eo collimârunt, ut fides, quam
Prima ratio ab impossibili ducitur, scilicet a natura religionis, quae coactionem hujusmodi penitus aversatur. Nam, ut inquit divus Bernhardus in cant. serm. 66. Fides suadenda est, non imperanda. Eodemque sensu D. Augustinus, epist. 65. docendo magis, quam jubendo, monendo, quam minando propagandam esse religionem ait. Et Lactant. lib. 5. div. Institut. cap. 14. quis imponat mihi necessitatem vel credendi, quod nolim, vel non credendi, quod velim? Quid jam nobis ulterius relinquetur, si etiam hoc, quod voluntate fieri oportet, libido extorquet aliena? nemo istud efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque virtutis est. Sic Tertull. in Apolog. Hoc ad irreligiositatis elogium concurrit, adimere libertatem religionis, et interdicere operationem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Idem ad Scap. in fin. Non est religionis, cogere religionem, quae sponte accipi
Cassiodor. 2. epist. 27. Judaeis Genuensibus synagogam reficiendi licentiam concedens: Religionem, inquit, imperare non possumus, quia nemo cogitur ut credat invitus. Et lib. 10 epist. 27. idem Rex, cum divinitus patiatur, multas religiones esse, nos unam non audemus imponere; Retinemus enim legisse, voluntarie sacrificandum esse DEO, non cujusque cogentis imperio. Inde Constantinus M. Imp. ut est apud Zonar. Tom. 3. pag. 535. se vim quidem facturum esse nemini, qui vero ultro ad Christum se contulissent, eos se laudare profitebatur. Et ut recentius sit exemplum, tria sibi reservasse Deum, Stephanus Bathoreus, Poloniae Rex laudatissimus, dicere solitus est, ex nihilo aliquid facere, scire futura, et dominari velle conscientiis. Quod postremum D. etiam Augustinus in Johann. confismans: Mentium, inquit, Rex Deus est, Cui par sententia a Calano, vetusto Indorum Philosophio, in epistola ad Alexandrum
Altera ratio ab inutili. Quia si vel maxime blanditiis aut terrore profeceris, ut aliqui tuam religionem amplectantur: tamen non alios quam hypocritas, simulatores, et assentatores eos effeceris; quod genus hominum admodum facete perstringens Themistius consiliarius apud Socrat. lib. 3. Eccl. hist. c. 21. dixit, nemini obscurum esse, tales, (scil qui in gratiam et honorem suorum Principum ad religionem aliam demigrant) non Deum sed purpuram colere:Socrat. hist. Eccles. l. 3. cap. 21. in fin Sane Principes sapientes Apostatas ac vertumnos hujusmodi tam non habent gratos, ut Theodoricus Affricae Dux, qui Arrianus erat, Diaconum quendam sibi perfamiliarem, et in sui gratiam Arianum factum, occidi jusserit, hac adjecta memorabili ratione: Nec enim sibi servaturum fidem, qui DEO non servasset,Zonar. Tom. 3. pag. 45.
Referunt etiam de Henrico M. Rege, quod cum ei placendi studio quidam aulicorum procerum Romanae religionis professionem esset amplexus, id minime probaverit, inquiens: Tum tibi demum deficiendum fuisset, si meo exemplo regnum integrum Apostasia lucrari potuisses.
Tertio, Bellum religionis obtentu praeter jus inferri, patet etiam ex eo, quia hominibus cum hominibus religionis jus proprie non est, cum religio
l. 4. de haeret. In hominum fieri injuriam, quod in religionem divinam committatur. Quo modo Cic. lib. 1. de Natura Deor. etiam supra allegato loco: Pietate adversus Deos sublazâ, societatem humanam una tolli scribit. At neque nos loquimur jam de his, qui ferarum potius, quam hominum ritu viventes, sine ullâ omnino religione sunt. Tales enim quasi piratas, et communes omnium hostes bello prosequi, et in mores hominum cogere, nihil vetat, eo quod humana specie brutissimorum brutorum vitam agentes, vere videantur injurii omnibus hominibus. Nam et brutis aliquam religionem esse, traditum et creditum est. Atqui vero gentem eam, quae sit expers omnis religionis, vix uspiam reperire licebit. Nam gentes Idololatricae, etsi non veram
Guicciard. lib. 12. Ferdinandum Hispaniae Regem, primo dictum Catholicum, ait, omnes fere suas cupiditates obtexisse honesto religionis velamento. Et nepotem ejus Carolum V. Jovius lib. 30. non alio colore suas regnandi cupiditates adumbrasse scribit. De hoc genus hominibus ore liberrimo Natalis Comes, lib. 1. hist. cap. 1. ego facinorosi et injurii hominis semper existimavi, per simulationem contemtae aut violatae religionis alterius bona praedari: cum nulla sit tam nefaria religio, tamque impia, quae jubeat, in homines diversae religionis latrocinia exercere. Sed haec sunt avarissimorum tyrannorum instituta, et improbitatis integumenta. Haec Natalis Comes. Neque dubitandum est,
Quarta ratio ab experientia temporum omnium, quae confirmat, ferrum, flammas, exilia, proscriptiones, bella sacra, potius irritasse et obfirmasse diversum in religione sentientes, quam fregisse. Sic enim, ne vetustiora repetamus, cum in Gallia contra Waldenses exquisita supplicia parum proficerent, et remedio, quod intempestive adhibitum ferunt, malum exacerbaretur, numerusque eorum indies cresceret, justi tandem exercitus conscripti sunt, magnaeque molis bellum susceptum: cujus is exitus fuit, ut potius caesi, fugati, bonis dignitatibusque spoliati, atque huc illuc dissipati sint, quam crroris convicti resipuerint. Itaque qui
Johannes Wiclefus putatur, qui diu Oxoniae docuit, et ante triginta annos post varias de religione concertationes morte fatali concessit. In mortuum enim demum a Magistratu animadversum fuit, ossibus ejus diu post obitum crematis. Et quamvis superioribus temporibus Emanuel Philibertus Sabaudiae Dux, sive ad excitandam sui in Italia famam, sive ut aliis vel cum periculo suo gratificaretur, damnoso se bello contra eosdem Waldenses temere implicuerat: maturâ tamen poenitentiâ errorem emendavit, permissa innocentibus alioqui populis religionis libertate, pacemque cum iis factam deinceps religiose servavit. Hinc alii atque alii secuti sunt usque ad avorum
Besold. Polit. f. 129. et 130. Hanc pacem, qui hodie sanguinariis consiliis (quale hoc Schoppii est) et nefario molimine convellere satagunt, nihil profecto agunt aliud, quam ut expugnata nimis
Ubi vero, dum in eo sum, ut plura contra Scioppianum, aut Scorpianum potius istud sacri belli classicum scribam, ab alio jam hanc operam occupatam esse cognosco. Quare, ne vel actum agere, vel cornicum oculos configere velle videar, calamum ab hoc labore revocatum, ad susceptum Miscellanearum observationum cursum transfero.
PRaeter alia prodigia atque portenta, quae bellum Peloponnesiacum partim antecesserunt, partim comitata fuerunt, ut terrae motus ingentes, immensam
Thucydi des l. 1. pag. 16. numerat quoque solis defectiones, et addit, eas tum crebriores fuisse, quam nunquam superiore tempore sint memoratae. Et quidem Thucydidi falsam de Eclipsibus opinionem illam fuisse creditam, nihil est mirum; siquidem eo tempore Astronomia, et cum ea Eclipsium observatio, minus in usu, nec in vulgus cognita fuit. Nam non ita multo ante Thucy didem, Thales Milesius primus Eclipses et aequinoctia deprehendit, si Laêrtio credimus et Suidae. Floruit autem Thales Olympiade quadragesima quarta (ante Christum annis sexcentis) Bellum vero Peloponnesiacum, a Thucydide descriptum, incidit in Olympiadem octogesimam septimam, (ante Christum quadraginta viginti novem annis) ita ut non multo plus, quam sesqui saeculum intercesserit. Quod vero aetate nostra, in tanta etiam doctrinarum, et inprimis Astronomiae luce, non desint, qui frequentiores
Cujusmodi astu prudenter etiam usos quandoque Duces Romanos demonstrat exemplo Tac. 1. An. 28. Cum enim in castris orta seditione, luna repente deficeret, milites qua ratione id fieret ignari, perculsis superstitione mentibus, isto tanquam sibi ominoso casu terrebantur: qua inclinatione Caesar utendum esse, et quae casus obtulerat, in sapientiam vertenda ratus, seditionem compescuit Et simili plane ratione usus Alexander M. apud Curt. lib. 4. cap. 10. Cum enim luna deficeret, ingens religio atque formido militibus ejus incussa fuit. Quare Alexander vates Aegyptios, ut peritos Astronomos, expromere jubet, quid sentirent. Illi rationem
Chrysostomi sententiam illam in Matth. Absit a me, ut veritatem per mendacium velim ire confirmatum. Est enim profecto hoc (si quod res est dicere licet) mendacium, quod de hodierna Eclipsium crebritate jactatur, idque Clarissimus Mathematicus, David Origanus, in Ephemeridum praefatione doctissime demonstrat. Nam ubi in causis nulla mutatio deprehenditur, ibi necessario etiam effectum prioribus respondere, nec vel majore vel minore copia sese exhibere necesse est. Atqui neque hoc nostro tempore
in Opticis eandem nunc umbrarum ac lucis rationem esse, nec luminarium, vel terrae quantitatem imminutam fuisse, in confesso est. Deinde, quod ad Astronomicas causas, non sunt imminuti maximarum latitudinum viae lunaris termini, quibus luna a via regia solis seu Ecliptica in Septentrionem et Austrum abit, atque ita facit, ne, quod alias fieri necesse foret, singulis mensibus duae Eclipses accidant. Quod si autem nunc essent crebriores, quam olim Eclipses, necessario via illa Lunae ad eclipticam, propius accessisset, et anguli, quibus illi circuli sese mutuo secant, acutiores essent facti. Quemadmodum contra, si iidem anguli ampliores essentredditi, necessario rariores nunc essent Eclipses, quam priscis temporib. observatae fuerunt. Atqui omnes omnium temporum
Tycho, accuratissimis suis observationibus edoctus, multa in Luna limitârit, angulumque obliquitatis viae ad Eclipticam dissimilem subinde fieri docuerit, in quadraturis maxime: tamen in conjunctionibus et oppositionibus Luminarium, in quibus Eclipses accidere solent, eundem Ptolemaicae observationi quam proxime respondere, et summam tantummodo 130. minorem esse ostendit. Neque vero ex Eclipticae maxima obliquitate mutata (ea enim hoc tempore minutis aliquot est minor quam aetate Ptolomei) major Eclipsium frequentia confirmari potest. Non enim ab Eclipticae declinationibus, sed viae lunaris ab orbita solis digressionibus, Eclipsium dependet ratio. Imo si Ecliptica vel cum ipso Aequatore uniretur, nullam tamen Eclipsium diversitatem illud affert,
Caeterum, si quis causam requirat, quâ decepti multi, crebriores nunc Eclipses existimant, hanc duplicem esse crediderim.
Prima est horum temporum calamitas, quae nos adhuc talia diligentius attendere cogit, et facit, ut res etiam fortuitas et naturales in prodigium trahamus, quas felicioribus temporibus aliis insuper haberemus. Hunc vulgi affectum Tacit. eleganter exprimit, 4. hist. 26. ubi Romanis infeliciter agentibus, et ob Rhenum insolitâ siccitate vix navium patientem attonitis: Apud imperitos, inquit, prodigii loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tanquam nos amnes quoque et vetera Imperii munimenta desererent, quod in pace sors et natura, tum fatum et ira Dei vocabatur.Annal. 1. cap. 28. Liv. lib. 3. caep. 5. l. 21. cap. 62. l. 24. c. 18. l. 27. c. 25. Versis in religionem animis, multa visa creditaque prodigia, quae non erant.
Secunda causa: quia Ephemerides, nostro tempore usitatae, omnes totius anni Eclipses sub unum aspectum ponunt, quae ante Joh. Mûlleri Regiomontani tempora, cum Ephemeridum usus adhuc nullus esset, non aeque ab omnibus sciri potuerunt, Nam ut Erasmus
Reinholdus, tabularum Prutenicarum autor, in ipsius vita demonstrat, primus ille Ephemerides annorum trigintaLudov. Vive ad Augustin lib. 10. Civ. D. c. 16. Lunam ab asino epotam credidit, cum is asinus de fluvio biberet, qui Lunae speciem reddebat, Lunaque objectu nubis subito se condidisset, asinusque in carcerem conjectus, et post legitimam quaestionem sectus est, ut Lunam Mundo redderet.
CUm in hoc tempore Kosaccorum crebra fiat mentio, quinam ii sint, ex variis scriptoribus
Regni Poloniae et magni Ducatus Lituaniae limes, magna ex parte Borysthenes flumen est, hodie Nieper et Nester, vel cum adjectione literae D. Dineper et Dnester dictus, qui in Moschovia ex terrâ plana et palustri ortus, modico in occi dentem flexu Smolensko oppidum, et Kioviam praeterlapsus, in meridiem deinde fertur, denique in Pontum Euxinum, magnam aquarum vim trahens exoneratur; de quo multa tradit Herodotus, lib. 4. Marcellinus lib. 22. cap. 18. Superior hujus fluminis pars ad Lituaniam pertinet, ad inferiorem vero partem
In hac nationum, nec satis pacatarum colluvie et velus panspermiâ, non potest adhuc, quamvis tot a seculis, pax consistere. Itaque immensa isthic camporum spatia, multi agri jacent inculti, ob latrocinia et metum.Lindenbrogium in Ammian, pag. 7. de lsauris et p. 181. de Maralo cuprenis.
Hi Nisovii, Velites, et communi nomine
Cazaz Tartaris praedo est, quod genus hominum appellantur in Hungaricis, Croatinis, et Dalmatinis finibus, Martolossi, (nam Martelos Turcice explorator est, qui latitat in insidiis) Item Vseochi et Marlachi. In Pyrenaeis montibus Bandoleri, qui Italicis Banditi, id est, proscripti. Tales etiam olim erant Bagaudae, de quibus plura erudite monet Rittershus. illustre Germaniae nostrae decus, in Comment. ad Salv. pag. 165. et seqq.
JN enumeratione id genus exemplorum, hunc habebimus honorem Tacito, Historicorum omnium Principi, ut principem ex eo florem legamus. Sic igitur ille 13. Annal. 35. Domitius Corbulo, Dux Romanus, retinuit omnem exercitum sub pellibus, quamvis hyeme saeva adeo, ut obductâ glacie nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet, ambusti multorum artus vi frigoris, et quidam inter excubias exanimati sunt, annotatusque miles, cui fascem lignorum gestanti, ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes, truncis brachiis deciderent. Haec Tacitus, significat nimirum, ipsas manus frigore praemortuas, una cum fasce abjectas vel devolutas. Quod etsi Michaël Montanus, autor Gallicus, in libro quem Gustuum titulo inscripsit, ut absurdum negat ac ridet, tamen cum alii, qui in Septentrione fuerunt, similia aut majora asserunt,
Annales Turcici notant, supra Trepizium Solimanni milites, cum Parthos insequerentur, tanto frigore oppressos fuisse, ut plurimi manus pedesque amitterent. Quin etiam Cominaeus lib. 3. de reb gest. Ludov XII. Galliarum Regis, in fine scribit: Tam gravis autem erat hyems, tantumque frigus, ut exmius vir quidam nobilis pedem, alius vero manuum digitos amitteret.
Aliquanto minus admirabile est, quod refert Curtius de reb. gest. Alexan. M. lib 8. cap. 4. Exercitum ejus, Gabazam aditurum, tanta vi frigoris oppressum fuisse, ut mille militum atque lixarum calonumque illa postis consumpserit: quosdam etiam applicatos arborum truncis, et non solum viventibus, sed etiam inter se colloquentibus similes esse conspectos, durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprehenderat. Tale quid etiam Poogius Florent. lib. 1. de miseria humana referens, Constantiae nuper, inquit, ubi generale concilium erat, hominem intemperie frigoris
Hector Boëthius hist. Scoticae lib. 17. scribit, ante caedem Jacobi I. Scotorum Regis, anno 1436. tantum gelu fuisse, ut vinum multis in locis concresceret, cerevisiam vero adeo ubique congelatam fuisse, ut fractis vasis, conjectaque glacie in cupas, per pondera in tabernis venderetur, nec nisi liquefacta ad carbones biberetur. ita Cominaeus citato loco scribit, vinum sic adstrictum fuisse gelu in ipsis vasis, ut securi fractum distribueretur militibus, qui ascito aliunde calore illud circumferebant, donec liquesceret.
Simile huic, vel potius geminum est,
Montanus, quem supra dixi lib. 1. Gustuum sub finem cap. 35. refert, Martinum Bellajum Ducem, in itinere Lücemburgico vidisse vinum eo modo sectum, et militibus ad pondus distributum, ab iisdemque in arculis ac cistis asservatum fuisse. Quanquam hoc non nostris demum seculis est auditum. Nam et Ovid. lib. 8. Trist. sic canit inter alia de Sarmatia:
Exulavit autem Ovidius Tomi seu Tomis Moesiae inferioris (quae hodie Bulgaria) oppido maritimo ad Pontum Euxinum, prope ostia Danubii. Tale etiam est, quod de Danubii congelatione per hiemem scribit Herodianus, lib. 6. adeo ejus a Jove solidam esse glaciem, ut non equorum ungulis tantum, pedibusque virorum subsistat: sed qui hausturi inde sunt, non tam urnas aut vasa alia secum adferant, quam secures, dolabras,
Ponti Euxini facta mentio nobis in memoriam reducit, quae de palude Moeotide in illum sese effundente, quam Maris Matrem accolae vocant, Strabo lib. 17. scribit: Neoptolemum scil. Mithridatis Ducem ibidem in aestate navali pugna: hyeme vero, cum glacie concretum esset mare, pugna equestri iisdem in locis cum hoste congressum, victoriam tulisse. Quanquam haec navalis simul atque terrestris, seu potius glacialis pugna, eodem in loco commissa, minus est admirabilis, quam quae de Carniolae quo dam lacu, Georgius Wernherus talem ejus descriptionem habet: Clauditur is locus circumquaque montibus, patet
Sed eo tamen exemplo refutatur quorundam Physicorum opinio, qui mare, vel ob aquae salsae naturam, vel continui motus agitationem, vel quia teste Plinio lib. 2. cap. 103. nives in alto non cadunt, nunquam in glaciem cogi statuunt. Nam de Septentrionis maribus id quidem falsissimum experientia demonstrat. Sic Albertus Cranzius lib. 11. Saxoniae, cap. 10. scribit, circa annum salutis 1425. tantum fuisse gelu, ut equites a Gedano seu Dantisco Prussiae urbe Lubecam usque per mare irent incolumes: Itemque e Megalopoli in Daniam glacie tum stratum stetisse mare, post illudque tempus Prignissae milites, latrociniis nobiles, poenituisse, quod non ad aeterni nominis memoriam equis mare transeuntes pecora inde abegerint. Cum autem verbis Taciti in Agricola cap. 11. positio coeli corporibus det habitum, et ut ait Curtius lib. 7. locorum
Zieglerus in Scondia, eos aëris frigidissimi libertate non delectari tantum, sed et juvari, ut quandocunque in Sueciam negotiorum causa veniunt, nunquam domos intrent, sed sub dio tantum versentur atque cubent, pellibus obvoluti. Habent autem iidem Septentrionales (nam et hoc in transcursu notatu dignum est) adversus glaciem remedium quoddam, quod tradit Olaus magnus, l. 11. c. 28. Cum enim hyeme flumina et lacus congelari soleant, sic ut hostibus liberum dent ad arces et oppida, alioquin invicta, accessum, instar fossae glaciem exscindunt, et in aggerem coacervant, mox copiosum adipem, phocarum vel balaenarum, infundunt aquae, cujus lubricitate glacies impeditur, aut fluxu infirma redditur. Dum haec meditamur, offerebant
Reinhold. Heidenstenum. l. 5. belli Moscho. pag. 147. Cum Polonicus exercitus ad Pleskoviae obsidionem hyeme moraretur, tanta vis frigoris erat, ut ubi quis contra tabernaculum vix pedem protulisset, omnibus fere membris, iis potissimum quae maxime aëri patebant, naribus atque facie gelu adstrictis emoreretur. Quodque de Moscovitici coeli natura cum miraculo nonnulli prodiderunt, ejusmodi iis in locis frigora esse, ut aquae casu ipso cum funduntur, congelentur, id experiendo multi cognoverunt, maxime vero aquae debebant egredi, excubiae, saevitiâ hâc frigoris vexabantur, raraeque ideo obibantur, ex quibus plures plerunque aliqua corporis parte mutilatâ referrentur. Addit ibidem autor, hujusmodi maxima frigora vulgari Moscovitarum sermone, Nicolai et Christi appellari: quod genus proverbium est, quod in phocione Atheniensium Duce
Plutarchus, Cumn ille ruri aut militiae nudus semper et absque calceis incederet, intereaque frigus intolerabile incidisset; inolevit adagium inter milites, ut cum immensum frigus significare vellent, dicerent: Phocion calceatus est.
Alterum exemplum apud Xenoph. l. 7. de exped. Cyri p. 318. ubi tradit, nonnullos Graecorum, in Thracia militantium, nares et aures frigore adustas amisisse.
Tertium apud Coel. Rhodig. l. 25. antiq. lect. cap. 5. ubi ex Alexandro Medico refertur, illud in frigoribus peracutis contingere, ut digiti et extrema corporis nigrescant prius, mox et decidant. Mirus profecto eventus, sed verus; auditum enim mihi saepe (inquit idem Alexander) a Provincialibus, quibus profitebamur, ut qui frigidioris mundi plagas incolerent, solitum apud illos fieri, ut si in gelicidiis acrioribus, et Boreae flatibus frigidissimis, ut assolet, quis inter eundum, vel quacunque sub dio morâ diuturniore, nares forte emungat, apex narium simul decidat. Physicam
QUod lib. 5. de Repub. Cicero scribit, militarem veterum Romanorum disciplinam adeo defecisse, ut nec forma nec ratio ejus supersit, extrema tantum lineamenta servarentur: id forte non minus de militia Germanorum dici queat. Ut enim alia latere patiar, vel natandi scientiam, ut militi pernecessariam,
Tacit. hist. 14. haec habet: miles Romanus armis gravis et natandi pavidus: Germanos fluminibus suetos, levitas armorum et proceritas corporum attollit; Ubi notetur, proceritatem corporis adjuvantem natationis causam esse, cujus rationem reddit Arist. lib. 4. de coelo, cap. 6. t. 45. Idem Tacit. 2. hist. 35. Erat insula amne medio, in quam Romanos gladiatores navibus molientes, Germani nando praelabebantur, eosque repellebant. Sic apud Dion. lib. 60. Plautius Germanos misit, solitos etiam rapidissima flumina facile in armis tranare. Ac praeter alios Mela lib. 3. Geograph. cap. 3. Germanis nandi non solum patientiam, sed etiam studium tribuit. Ex Germanis autem praecipue Batavos excellentissime
Tac. 4. hist. 12. Batavorum gens praecipuo natandi studio arma equosque retinens, integris turmis Rhenum perrumpere solebat. In quo tamen loco ambiguum est, Batavorum ne haec ars et opera fuerit, ita ut ipsi nantes equos armaque tenuerint? an vero equi ipsi sic docti et facti, ut una cum sessoribus transmitterent? In alio tamen autoris loco viris ipsis hoc tribui videtur. Sic enim in Agric. vita, c. 18. de Batavis: Lectissimos auxiliarium, quibus nota vada, et patrius nandi usus, quo simul totque et arma et equos regunt, ita repente immisit in Monam Insulam, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui naves, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Item 2. Ann. cap. 11. Cariovalda, Dux Batavorum, cum sua cohorte contra Romanos erupit, qua parte Visurgis amnis celeberrimus erat. Et apud Dion. l. 6. c. 9. Equitatus Batavorum armatus, Danubium natatu transmisit.
Aequora Danubii ait, ut scias, non qua angustior fluvius, sed qua maris instar patebat, transnatasse. Sunt tamen qui alii Germanorum genti hanc gloriam transcribant, illo versu, qui apud Sidonium Apoll. extat,
Quin etiam Lud. Avila. lib. 2. de bello Germanico scribit, pag. 113. Cum Imperator Carolus V. Albim ad Mülburgum transmittere vellet, ibi ex Hispanico pedatu decem rem incredibilem ausos, vestibus celeriter depositis, gladiisque mordicus per os transversis flumen nando trajecisse, et quamvis innumeris ex omni parte telis petitos, navigiis tamen ad citeriorem ripam detractis, nudos et incolumes ad suos revertisse.
Silius Italicus scribit, quod solitus fuerit,
MAjorem fulminibus quam ferat natura, divinioremque potentiam inesse, Seneca lib. 2. quaestion. natural. cap. 31. ex miris ejus effectibus probat. Per illud enim loculis integris ac illaesis conflatur argentum: manente vaginâ gladius liquescit: inviolato ligno circa pila, ferrum omne destillat: stat fracto dolio vinum, ejus vigore ad triduum usque durante. Hujus generis alia quaedam producit Plutarchus lib. 2. Sympost. quaest 2. Nec omittendum quod Plinius lib. 2. cap. 51. scribit, Martiam Principem Romanam, cum esset fulmine icta gravida, partu exanimato, citra
Perumum appellabant, pro DEO colerent, teste Gaugonio in descript. Lituan. et Cromero lib. 15. futuraque portendere a plerisque gentibus existimaretur, tam bona quam mala. Inveniuntur enim apud autores utriusque generis exempla, fulminis scil. tam pro bono quam malo omine accepti.
Pro laeto felicique fulmen acceptum auspicio, indicat illud Ennianum, apud Cic. lib. 2. de Divinat.
In quo versu Ennius per laevum seu sinistrum intelligit prosperum. Nam, ut ait Servius, quae sinistra nobis videntur, intuentibus coelum illis dextra sunt. Sic inter omina Imperii Antonini Pii scribit Iulius Capitolinus, in vita illius, fulmen coelo sereno in ejus domum venisse. Tradit item Plutarch. Synops. lib. 1. quaest. 6. Mithridatis Ponti et Asiae Regis,
Xenoph. hist. Graec. lib. 7. pag. 475. Archidamo ante victoriam coelo sereno fulgura tonitruaque dextra contigisse scribit. Pertinet huc etiam quod Plutarch. in vita Lycurgi scribit, Lycurgi et Euripidis sepulchra a propitio Numine honoris et benevolentiae ergo fulmine tacta fuisse. Et ut e recentiori etiam aliquid apponam, tradit Fulgosius lib. 1. fact. et dict. mem. cap. 4. cum Genuenses, Philippi, Mediolanensium Ducis, jugum essent excussuri, seseque in libertatem vindicaturi, antecessisse hoc felix prodigium, ut fulgur ex apice Campanariae turris templi S. Ambrosii,
supra obser. 11. expl. 13.
Caeterum in contrariam partem exempla longe plura reperire est. Videamus initio ea, quae Tacit. habet lib. 14. Annal. cap. 12. Inter prodigia calamitosorum Neronis temporum, ponit etiam tactas de coelo 14. regiones urbis, et mulierem in concubitu viri exanimatam. Ejusdem lib. cap. 22. tradit, discumbentis Neronis ictas fulmine dapes, mensamque disjectam sermonibus vulgi occasionem praebuisse, tanquam mutatio Imperatoris portenderetur. lib. 15. Annal. cap. 22. Gymnasium Romae ictu fulminis conflagravit, effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta. Et c. 47. inter prodigia imminentium malorum nuncia refertur quoque vis fulgurum non alias crebrior. Lib. 5. hist. cap. 7. conflagrationem Sodomiticam jactu fulminum ab irato Numine factam describit, quae ab historia sacra
Genes. 19. cap. Josepho lib. 1. Judaic. antiquit. cap. 12. et Justino, lib. 36. cap. 3. non abhorrent. Hactenus Taciti exempla.
Dio Cassius ipse quoque plura habet, e quibus hoc unum referam ex lib. 42. pag. 221. Inter prodigia, quae mutationem Reipub. Rom. a Julio Caesare factam, antecesserunt, refert non solum apes, quae in Capitolio juxta Herculis statuam sedem occupavere, cum Isidi sacra fierent, quod exemplum referatur ad Observ. V.) itemque terrae motum ingentem verum etiam fulmine tactum Capitolium et fanum fortunae.
Apud Livium, lib. 24. cap. 10. inter prodigia sinistra refertur atrium publicum in Capitolio, aedes in campo Uulcani, murus ac portus Gabiis de Coelo tacta. Et lib. 25. c. 7. tacta de coelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris, murus turresque quidem non ictae modo fulminibus, sed etiam decussae. Idem lib. 27. Minturnis aedes Jovis tacta, etc. Plura referre piget, sunt enim
Sueton. in vita Tiberii Caes. c. 97. inter ostenta mortis ejus refert, ictu fulminis ex inscriptione statuae ipsius primam nominis literam effluxisse, responsumque fuisse a vatibus, centum solos dies posthac victurum, quem numerum C. literanotaret,Aesar, id est, reliqua e Caesaris nomine, lingua Hetrusca Deus vocaretur. Idem in Domit. c. 15. continuis, inquit, octo mensibus tot fulgura facta nunciataque sunt, ut exclamaverit: Feriat nunc, quem volet, tactum de coelo Capitolium, templumque Flaviae gentis, item domus Palatina et cubiculum ipsius. Plura exempla tum ex aliis, tum Julii Obsequentis prodigior. libro, cap. 26. 55. 56. 60. 71. petantur, e quibus locis omnibus apparet, praecipue sacras aedes, de coelo tactas, tristis eventus et auspicii mali fuisse. Etsi vero nimis superstitiosam talium observationem nemo Sanus probaverit, tamen
Quorum e numero Conimb. Iesuitae sunt, qui in tract. 2. de Meteor. cap. 5. Plinii divisionem improbant, quâ fulmina alia dicit esse bruta et vana, quibus percutiuntur montes et maria, irrito jactu: alia vero fatidica, quod statis de causis, et ex suis veniunt sideribus. Hanc enim partitionem ajunt superstitionem magis quam scholam olere, cum omnia fulmina causam habeant physicam, et tam ea, quae montes, quam quae caetera loca hominesque percutiant, ad influxum syderum, exhalationes evocantium, et ad causam referri debeant, ac nullum ex iis fatidicum sit. Quae certe ratio satis frivola est, cum ut omnia alia miraculosa: sic et res significantes, ratione materiae tantum sit naturales, caeteroquin ratione particularis causae efficientis et finalis a nostra diversae. Et sunt in his talibus praecipue circumstrictio locorum, temporum, et alia ponderanda,
Plinio, lib. 2. c. 50. hyeme rarum est, quoniam hyeme aer densatus nubium crassiore corio spissatur, omnisque terrae exhalatio rigens ac gelida, quicquid accipit ignei vaporis, extinguit. Quae ratio immunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casupraestat.
Quod si ergo fulmen (quod nobis hujus observationis occasionem praebuit) ut nuper, et hyeme, et in taliloco, tali accidat tempore, praesertim accedente terrae motu, nunquam non publicae calamitatis indice, et aliis prodigiis, certe valde securum Numinis eum oportet esse, qui id ut vanum aspernatur.Dio Cassius, lib. 59. et Seneca sub. fin. lib. 1. de Ira Is enim machinam quandam habebat, qua tonitribus obstreperet, ac contra fulgura fulguraret, ac quoties fulmen decideret, lapidem ejaculabatur,
Tollito me aut ego te.
Caeterum neque isti tamen fulmini tantam ominis mali vim inesse putarem, nisi praeter caetera, quae in idem fere tempus incidunt portenta, moveret adhuc aliud quoddam augurium, aliis quibuscunque certum. Ego ita comperi (inquit Salust. orat. 2. de Ordin. reip.) omnia iregna, civitates, nationes, usque eo prosperum Imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt. Contra vero ineluctabilis fatorum vis cujuscunque mutare fortunam constituit, ejus consilia corrumpit, ut inquit Vell. Patercul. l. 2. c. 57. Quam altae sapientiae gnomen iterum repetit cap. 118. his verbis: Plerumque fortunam mutaturus DEUS consilia corrumpit, efficitque quod miserrimum est, ut quod accidit, etiam merito accidisse videatur, et casus in culpam transeat. Sic Ammian. Marcellin.
lib. 14. cap. 36. Solent manum injectantibus fatis hebetari sensus hominum et obtundi. Et Liv. lib. 5. cap. 37. Occoecat animos fortuna, quum vult perdere. Quo fortasse respexere veteres gentiles, qui senserunt, Jovis fulmine mox tangendos hebetari adeo, ut nec tonitru, nec majores fragores audire possint. Praesagium nimirum manifestae ruinae, regnorum et familiarum regnatricium, quando DEUS. mentem Principibus ita imminuit, ut monitis sapientum et fidelium patriotarum repudiatis, anteferant consilia novorum quorundam hominum pravis affectibus, eorumque externorum, aut externis devinctorum: quales hodie sunt Ignatiani, quorum vereignea, calida et audacia consilia, (verba Livii, lib. 35. cap. 82.) ut prima specie laeta, sic tractu dura, eventu vero ipsis autoribus tristissima esse, hactenus experientia docuit. Hujus generis exempla multa Camerar. Cent. 1. cap. 56. congessit, ex quibus apparet, plerunque venire, ut homines appropinquantibus
3. Reg. 12. Certe Lazarus Schwendius in illis sapientissimis ad opt. Imp. Maximilianum II. de Imperio gubernando monitis, hoc quoque vaticinatus fuisse videtur: Si posteri ejus intolerabili minimeque ferendo jugo subditorum conscientias
OMnium aures cottidie nomen Hugonotorum circumsonat, pauci ejus etymologiam, seu, ut Quintilianus appellat, originationem sive notationem sciunt. Eam varii variam tradunt: sed omissa supervacua falsorum enumeratione, placet ante omnia, quod Thuanus scribit hist. l. 24. annotare, cujus haec sunt verba. Anno 1560. ab eo loco (sc. Caesaroduno seu Turonibus, quam urbem Tours hodie vocant) tunc primum Hugonoti, ridiculum simul et odiosum nomen innotuit, quod qui antea Lutherani dicebantur, passim postea in Gallia coepere nominari. Hujus autem haec origo fuit, quo tum singulae urbes apud nos (in Gallia) peculiaria nomina habebant, quibus lemures,
Hactenus Thuanus.
Ex quo loco patet, Reformatos (sic enim se in Gallia indigitari amant (eandem fortunam apud Papistas experiri, quam olim apud Ethnicos Ecclesiae primitivae Christiani: nam et his instituti pietatis exercendi causa nocturni congressus vitio versi, et odiosis nominibus apud plebeculam calumniose traductum fuit, quod inprimis laudandum erat. Ex qua perversi judicii sinisteritate proficiscitur illud quoque, quod in Gallia ab
Scipio Gentilis de Hugone Donello Jurisconsulto in oratione funebri Altorsii habita refert, ex eo se audivisse, cum in Gallia a Papisticis sicariis in itinere captus, atque in arcem quandam ab ductus fuislet, ibique cum ignoraretur quisnam esset, habitum tamen et objurgatum fuisse tanquam Hugonotum, eo quod in sermonibus suis nunquam auditus fuisset dejerare, hac enim nota solebant (inquit Gentil. in vita ejus.) in Gallia nostros a suis Papistae saepe discernere.
Confirmatur idem ab Henrico Stephano, in cap. 20. pag 275. introduct. ad tr. de conformit. veter. miraculor. cum hodiernis, qui liber ob insignem rerum veritatem, ac proinde pudendarum Antichristianismi fraudum detectionem, e Gallica lingua in alias traduci dudum meruisset. Locum eum (ubi agit Stephanus
QUae non ita pridem sive prodigia sanguinea, seu talium speciem habentia, partim ipsi vidimus, partim fama et auditione accepimus, ea non esse novi rem exempli, pluribus quae quidem apud bonos authores non operose inquirenti ad manum occurrent, exemplis planum facere, et quid de eis sentiendum videatur, exponere animus est. Classem Livius ducat, qui cum in hoc tum aliis prodigiorum generibus enumerandis inprimis est multus, etsi suum
lib. cap 2. l. 21. eod. 2. l 24. c. 10. et l. 77. c. 25. Hic ergo principio lib. 22. narrat, cum ob Hannibalis impressionem Romani essent in angustiis, varia quoque nuntiata prodigia metum adauxisse, inter quae erant et haec, scuta duo sanguinem sudasse, et aquas Carethae sanguine mistas fluxisse, fontemque ipsum Herculis cruentis manasse sparsum maculis, et in Antii agro metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, quod ipsum refert etiam Valer. Max. l. l. dict. factorumve memor. c. 6. exemplo. 5. Item lib. 24. cap. 10. scribit, Mantuae, stagnum effusum nimio amnis cruentum visum, et Ranum in foro Boario sanguine pluisse. Item lib. 2. cap. 13. cruentam fluxisse aquam Albanam, et l. 34. cap. 44. in foro et comitio et Capitolio, sanguinis guttas visas. lib. 39. c. 46. sanguine per biduum pluisse in area
lib. 47. cap. 20. Saturniae sanguine per triduum pluisse, lib. 45. c. 16. Calatiae de foro sanguinem per triduum et duas noctes manasse, lib. 43. cap. 13. Romae sanguine interdiu pluisse, quo ipso loco Livius excusans se, quod talia in historiam referat: Non sum nescius, inquit, ab eadem negligentia, qua nihil Deos portendere vulgo nunc credunt, neque nunciari ulla prodigia in publicum, neque in Annales referri; Caeterum et mihi vetustas res scribenti, nescio quo pacto antiquus sit animus, et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro dignis habere, quae in meos Annales referam. Tacit. eximius historicorum, id genus plura forsan habet, sed in hoc tempore tantum occurrit, l. 14. Annal. cap. 38. inter prodigia cladis Romanae in Britannia acceptae, relatus oceanus cruento aspectu. Memorat et Dio Cassius, lib. 47. pag. 40. Praelium Philippense praegressum plura omnia (quanquam res maxime omnium admirandas
lib. 48. refert, sub Imperio Augusti apud Clupeam, Africae urbem, sanguinem de coelo defluxisse, eumque aves in varia loca distulisse. Lib. 50. scribit: Anthonio civili bello ante fugam ejus et eversionem ex cera lac et sanguinem profluxisse. L. 51. cum Aegyptus in servitutem esset ab Augusto redigenda, divinitus id praesignificatum fuisse per pluviam sanguineam, ubi non sanguis modo prodigium erat, sed et ipsa pluvia, nam Aegyptum alias Sibyllinus in Nerone scribit, Isthmum eo frustra conante perfodere, sanguinem e terra prodiisse. Caeterum qui ex professo de prodigiis librum confecit, Julius Obsequens, hoc genus exemplis pluribus apparet, et abundat. Memorat enim sanguinem e terra profluentem, cap. 27. 70. 71. 109. 111. sanguinis rivos
c. 37. 40. 79. 80. 112. 113. sanguinea flumina. c. 30. 31. 83. 84. sanguinis guttas de coelo lapsas cap. 1. aut certis locis inventas cap. 51. 106. sanguine mixtas aquas, cap. 21. sanguine manantes lacus. cap 39. sanguineas pluvias. c. 32. 34. 59. 60. 68. 69. 71. usque ad 104. Quae loca omnia vel ideo profuerit inspicere, (nam sigillatim ea hic referre, nimis longum foret.) cum plerunque subjungatur eventus, qui prodigia illa subsecutus fuerit.
Porro aevi inferioris, etiam ex historia Christianorum, (hactenus enim prisca tantum et gentilia produximus) exempla quaedam exponenda veniunt, Anno Christi 786. in Anglia coelo sanguinem profluxisse, et cruces apparuisse in vestibus hominum, tradit ex Petro Monstratensi Joan. Wolffius, tom. 1. lect. pag. 621. qui idem author ejusdem thomi pag. 311. sanguinem de panibus effluxisse, visum refert. Anno 1264. post terrae motum, quo multa aedificia corruerunt, sanguine in Wallia pluisse, scribit Polyd.
Virgil. sub initium lib. 17. Anglicae historiae, et adit, id prodigium illi genti quasi exitiale, cujus sanguine brevi tempore post ea regio passim maduerit. Cornelius Gemma in opere suo de naeturae divinis characterismis, aliquot item, sed aetati nostrae viciniora producit exempla, lib. 2. cap. 2. scribit pag. 61. Anno 1567. festo Pentecostes die atri sanguinis guttas innumeris locis, praesertim Lovanio non procul, ingenti copia fuisse repertas, esseque testes infinitos, qui ad memoriam rei ramos ingentes ulmorum et quercuum succo purpureo gravidas retulerunt, ipsas et similes herbas et gramina cum celsis arboribus passim per sylvas diu illius cruenti seculi notas, ac stigmata tenuisse. Item Anno 1571. pro festo Sanctorum omnium, in ditione Embdensi, noctu sanguinem fluxisse tantâ copiâ, ut ad quinque vel sex miliarium spacium herbae et vestes, expositae in apricum, ex albo colore penitus in purpureum sint immutatae, a multis in rei memoriam plenos
Anni 1597. mense Junio, (quod refert ex Andrea Angelo Joannes Wolsius, lect. memor. tom. 2.) Stralesuntae Pomeraniae nobili emporio, in aliquibus hortis pro porta Dantzica, mane ex arboribus, herbis, floribus, graminibus, et alibi pendebant guttae sanguineae, ex quo quilibet conclusit, praeteritâ nocte sanguine pluisse, praesertim, cum et piscatores, qui eadem nocte suo labori incubuerunt, idem in suis navigiis et retibus animadverterint; praecipuum vero indicium erat quoddam cervicale operimentum lineum, ex quo cum sanguinolentas vellent eluere maculas, eae protinus in cruces se disperserunt, quae quo magis lavarentur, eo magis multiplicabantur, donec tredecim cruciculae sint factae, quarum quaelibet de nocte unum exaequabat digitum longitudine, et tam nitidae erant, ac vetustae, ac si quis summa industria et artificio eas pinxisset.
Hoc genus exempla plura alia possent ex historiis undecunque colligi, sed quia mutatis circumstantiis in idem fere recidunt, hac festinata et congesta potius quam digesta rhapsodia exemplorum contenti, ad partem dissertationis alteram nos conferemus, quam pertractare etsi Physicorum proprium est, licitum tamen opinor est, ut nonnunquam in illorum castra transeamus, non quidem, ut ille ait, tanquam transfugae, sed tanquam exploratores.
Ac illud quidem initio verum est, Phantasiam et Imaginationem eam vim habere, ut sibi quidvis ex quovis effingere possit. Sic in secta Philicis stirpe imaginamur aquilam, in lupi piscis capite passionis Christi instrumenta prope omnia monstramus; singulas regiones cum certis animalium rerumve formis comparamus. In nubibus pueri vident dracones ignem spirantes, montes igni candentes, armatos concurrentes, imo nonnunquam eo usque progreditur imaginatio, ut, quod scribitur
Livio, lib. 24. cap. 40 ludibria oculorum auriumque credantur pro veris. Ita Tacitus ait, in Germ. cap. 26. Siviones Germaniae populos persuasum habere, orientis solis se audire strepitum, et aspicere formas Deorum in sole habitantium, et radios ipsius capiti circumfusos contemplari. Quomodo Scaliger testatur, se puerum olim, Rhodienses audivisse praedicantes, in anniversariis natalibus Joannis Baptistae solem exultando, et quasi cum tripudio exoriri solere; quale quid in festo Paschatos mane fieri, nostrates fingunt. Habent autem ejusmodi persuasiones, prodigiorum imprimis, locum temporibus tristibus, et calamitosis, quale hoc nostrum est, ubi anxio rerum futurarum suspensi metu, quaelibet etiam naturalia et fortuita in miraculum trahimus. Unde Tacitus lib. 1. hist. cap. 86. prodigia, inquit, rudibus seculis etiam in pace observata, nunc tantum in metu observantur et audiuntur, quippe hoc ingenium vulgi, monstra tum observare et fingere. Res
Livius, lib. 5. cap. 51. Et Claudianus apposite de bello Getico,
Certe Tacitus, l. 2. Annal. cap. 43. 4. hist. cap. 26. et annonae et aquarum penuriam, rem maxime naturalem, apud imperitos prodigii loco habitam scribit. Calamitosi quippe tristes. Tristes suspicaces quarumvis rerum imaginatores esse solent, et callide nonnunquam foventur imaginationes tales ab iis hominibus, quibus quaestui sunt capti superstitione animi, ut Livius lib. 4. cap. 30. de Romanis sacrificulis loquitur. Cujus rei extat insigne, nec ab instituto nostro alienum exemplum, post Aventinum
in Annal. Bojorum lib. 7. pag. 791. edit. Ingolst. Anno 1348. rivi cruenti, inquit, manârunt, sacra ibi condita esse, vulgus credidit, sacrificuli spe quaestus affirmarunt. Decem millia passuum a patria mea (Abusina) juxta ostia Alimanni Fluvii, apud Kelheim, in ripa Danubii, torrens sanguinolentus (qui juxta conscios naturae secretorum nihil aliud est quam vapor ufidus, qui confusus halitu terreno igneque rubescit) erupit, cives signum lecti a DEO loci credentes, confestim aediculam ligneam ibi condunt, nunc ibi extat templum lapideum, cui est a sacro sanguine cognomen, hactenus Aventinus, sed ille tantum de rivis cruentis; ubi facile sibi persuaderi patientur sanae mentis homines aut istam, quam ipse dicit, subesse causam, aut a subjecto limo lapidibusque, aut etiam solis ad occasum properantis
Lucretius mentis humanae caliginem accusans:
Certe si merito Philosophum Possidonium rideat Seneca l. 4. nat. quaest. c. 3. quod ortum grandinis ex nube aquosa in humorem versa, sic affirmaret, tanquam interfuerit; Et si Princeps philosophorum
Porro plerosque rimatores et venatores naturae sic sentire videas, vehementem solis ardorem, tum ex rivis, tum caesis hominum brutorumve corporibus, locisque cruentis, ut iis, in quibus commissa pugna, humorem sanguineum attrahere, qui una cum pluvia decidat eamque impingat, atque ita pluviam sanguineam apparere. Verum haec sententia ob istas rationes falsi suspecta est, quia si vel maxime concedamus, calore solari sanguinem evocatum, in superiora commeare, tamen non ipsa sanguinis substantia, et, ut sic loquar, ipsum corpus, vel ut clarius dicam, ipsum crassamentum sanguinis, ab externo calore elicitur, sed solummodo vapor, qui colore vacat, condensatus autem, et in guttas resolutus, non sanguinis
Eusthatii, qui refert, in Armenia cadere nives rubeas, eo quod in illis partibus magna sit copia minii, ex quo expirans vapor, eundem secum colorem trahat, et nivi communicet. Eadem ergo ratione tractas
Aristotele lib. 1. hist. anim. Plinius l. 11. cap. 35. nivem, ait, vetustate rubescere, quod scilicet aereae partes ut subtiles evanescant, terrestribus, quae in rubedinem declinant, remanentibus.
Verisimilius alii dicunt, causam esse sanguinolentae et cruentae pluviae vaporem crassiorem, magisque terrenum, qui multum fumi, siccaeque et sulphureae admixtum habeat exhalationis, qui calore solis percoctus, colorem acquirat rubicundum, et sanguineum. Ita rubet ignis: ita febricitantium urinae pro ardore febris rubrae conspiciuntur: ita rufa sunt lixivia per cineres colata. quoniam cineribus ignea vis ex praegressa combustione lignorum insit, quae
Non liquet, nisi quod valde me pronum esse non dissimulo; in illam sententiam, quam video probari acerrimi judicii Politico Nicolao Machiavello, disput. de Repub. lib. 1. cap. 56. nec improbari Theophrasto Paracelso, lib. 4. philos. sagacis, c. 8. pag. 3. aërem plenum spiritibus et intelligentiis esse, quae res futuras praeimminentes, et casibus humanis condolentes, eas hominibus per ejusmodi signa praenuncient, ut se adversus eas tempestivius praeparare et communire queant. Amat enim ut inquit Ammianus Marcellinus, lib. 21. cap. 1. benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque rationibus prodere, quae impendent, et licet ea, quae fato manent, quamvis significata, vitari non possunt, asserente Tacito, hist. cap. 18. tamen, ut inquit Seneca consol. ad Mart. quae multo ante praevisa sunt, languidius incurrunt, et omnia leviora accident expectantibus. Item, dc constant. sapientis, in
fin. epl. 76. praecogitati mali mollis venit ictus.
Illos porro genios, DEI naturaeque ministros, non sanguinis modo, sed et carnium, piscium, vermium, cinerum, lapidum, ferri, cretae, frumenti, pluvias (qualium item exempla passim in historiis obvia sunt) efficere, verisimilimum est; Nam quitalia vel sublimi aëre demum generari, vel eo ventorum abripi violentiâ putant, cum ratione videntur insanire. Haec de pluviis, sed in caeteris exemplis superius enumeratis, aliisque similibus, Genios interdum intervenire, quiverum quoque sanguinem certis ex rebus prodigiose manare faciunt, haud praefracte negaverim. Etsi certum est, multa ex iis esse mere naturalia, cujusmodi, ut ne hoc quidem omittam, erat illud, quod nuper in lacte, lacteisque cibis, alicubi guttae, sanguinis speciem habentes, fuerunt animadversae; nam quia propter aestum insolitum alimenta pecorum aliquid vitii contraxerunt, id vitii per imperfectam
Plinius appellat, mendacia de longinquis et incompertis nulla ratione asserentium, nimium credulos nos decipiunt. Est autem non prudentiae modo, ut ait, pichalmus, sed et sapientiae nervus,
Caeterum quia prodigiosa quaedam inter haec talia esse videntur, prodigia autem, ut ait Tacitus, lib. 15. Annal. c. 47.
lib. 12. imminentium malorum nuntia sunt; et ejusdem verbis Annal. cap. 64. mutationem rerum in deterius portendi crebris prodigiis cognoscitur Quod ipsum suae gentis exemplis probat, eo quem supra citavi loco, Machiavellus l. 1. discurs de Repub. 56. (nec enim probare Galbam Imp. oportet, contemtorem talium et fortuitorum, teste Tacito, l. 1 hist. c. 18.) Id spectant forsan et expectant curiosi, ut ex his ostentis, aliquid de futuris rerum eventibus praesagiant. Sumus enim, ut semper alias, ita imprimis hisce saevis temporibus, ad res novas attentissimi. Etsivero vates non sim, nec vatidicam artem profitear, tamen cum Seneca cpist. 88. dicere ausim, ego quid futurum sit, nescio, quid fieri possit, scio. Et vero cuivis promptum est, miseram horum temporum faciem, et hanc Cornelius Gemma, in Cosmocritica arte passim asseverant, verum exempla cum aliis ex historiis, tum Julio comprimis Obsequente, producta, confirmant. At vero verbis Claudiani,**
Quo aspectu Gregorius sub initium libri 1. scribit, Historiam lectores suos quodammodo Prophetas efficere, quae futura sint, ex iis, quae praeteriere, conjicientes.
** In panegyrico de quarto Consultat. Honorii, f. 180.
SI vera sunt, quae nupera nova annunciarunt, is qui progressus ex Dacia, Germaniam (haud scio quo jure, quave injuria, nec enim nostrum est, tantas
Zonaram Tom. 6. pag. 65. in vita Justiniani Imperatoris, cui a praeciso post naso Chrinopleti nomen inditum est, Imperator in plagas occidentales expeditione suscepta multas Sclavicas gentes partim bello domuit, partim in deditionem accepit. Ex his postea novas legiones conscripsit, delectis juvenum fortissimorum circiter 30000. quos Hieron. Wolfius (quod in transcursu monere liceat) populum acquisitum vertit: male, nisi fallor; crediderim enim, allusum isthic esse ad illum Pauli locum, qui est ad Tit. 2. v. 14. ubi peculiarem populum, Tacitus in Germ. cap. 19. Sed, ut ad rem redeamus, Sclavicis militibus fretus Imperator, etiam Arabicum foedus rupit, eo quaesito praetextu, quod annui tributi moneta non Romanum signum, sed novum Arabicum haberet, neque vero aureo nummo aliam imaginem, nisi Romani Imperatoris insculpi fas erat. Quamvis autam Arabes orarent, ne inducias rumperet, neve pactorum tabulas violaret, verum obtestati cujus interposito numine illae confirmatae essent, eumque vindicem invocarent contra eos, qui pugnae causam praeberent, Imperator tamen obturatis auribus ad
hactenus Zonaras. Ac de priore quidem exemplo nostrum judicium interponere temerarium fuerit. Non solum enim grave est, in eos scribere, qui possunt proscribere, verum etiam privati nos homines, extra Politicae vitae Theatrum positi, non nisi ab Alno, juxta proverbium, in istas Magnatum actiones prospectamus, minimeque in illa virorum principum Tacitus noster lib. 3. Annal. c. 30. appellat, arcana domus dominationis et imperii, penetrare possumus, cum
lib. 6. annal. cap. 8. meritoque visum fuit Senecae, de tranquill. cap. 12. deterrimum vitium, inquisitio secretorum, earumque rerum, quae nec tuto narrantur, nec tuto audiuntur. Veruntamen alterum illud exemplum ex Zonara, quippe et vetustum et publicis monumentis historiarum jam commissum, aliquanto diligentius excutere nil vetat, ac ex eo, quam sit non dedecorosa modo, sed et perniciosa principi perfidia, cognoscere: quorum alterum ex ostentato cum acerba exprobratione vexillo, alterum ex secuta clade perspicuum est. Etenim, ut bene Livius in vestibulo monet historiae suae, hoc est illud praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis exempli documenta in illustri posita
Machiavelli pernitiosum dogma, Principem quidvis et simulare et dissimulare, adeoque etiam juratam fidem fallere debere, quoties ipsi utile videbitur, hoc non heri nuperve natum, sed multorum jam olim animis insitum fuit. Talem enim Plutarchus describit, Lysandrti Spartanorum Regem, hominem versutum et pleraque fraudibus miscentem, qui jus in sola ponens utilitate, veritatem nihilo majorem esse mendacio, ajebat, sed utriusque dignitatem ac pretium usu definiri. Idemque ob violatum quoddam jusjurandum reprehensus, pueros astragalis, viros Sacramentis decipi debere, respondit, qualis etiam Euphemi illius in Thuc. l. 6. p. 467. sermo est minime Euphemus: viro aut urbi, Principique nil injustum quod fructuosum. Eo certe animo fuit Regens
Maria Guisia, Jacobi V. Stuardi Scotorum Regis vidua, ad quam cum anno salutis 1559. a congregationis foederatis (ita dicti, qui a Romanensium sacris secessionem fecerant) legati mitterentur, qui supplices non ita diu ante promissa in memoriam revocarent, neve ea irrita redderentur orarent, multis elabendi ac tergiversandi causa dictis, tandem aperuit se, et palam edixit, Promissorum fidem a Principibus exigendam, quatenus praestari eam ipsis expediat. Attamen longe alia sacrae Principem literae docent, Proverb. 17. vers. 7. Non decet Principem mentiens labium, quod dictum eleganter a Günthero l. 3. vers. 513. in Lygurino hoc carmine redditum est:
Quo spectavit apud Zonaram, tom. 3. in vita Leonis Magni. Aspar Patricius, Imperatorem Leonem Magnum in praestandis quae promiserit cunctabundum, ejus praehensa purpura ita compellans: Imperator, hac veste mentiri nefas est. Talis nimirum Princeps esto, qualis Juppiter Homeritus l. 1. Iliad. v. 528. cujusmodi ista:
Nec inepte Baldus huc accommodavit istud Davidicum, semel locutus est DEUS. Psalm. 62. v. 12. Est item nobile hujus loci Philippi Hassiae Landgravii magnanimi Principis Apophthegma, Tres esse notas atque characterismos laudati Principis: Monetae scil. bonitatem, itinerum securitatem, et in servando
Zonaras in ejus vita, et Francisco primo Galliarum Regi Bodinus lib. 3. de Repub. tribuit. Etiamsi fides toto exularet terrarum orbe, tamen Imperatori (Regi) tenendam esse, ut qui hac sola, et nullo metu cogi astringique possit, Lipsius in monit. polit. l. 2. cap. 13. Quibus addo tertium Imperatoris Sigismundi, Potius rerum, maximarum etiam, quam fidei et famae, jacturam Principi subeundam, Aeneas Sylvius in Apoph. l. 2. cap. 71. Siquidem, ut ait Livius, famae ac fidei damna majora sunt, quam quae aestimari possunt. Damnum unum ipsa turpitudo est, quae si in deformitate corporis habet aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas animi turpicati debet videri? Et quemadmodum recte factorum verus est fructus, fecisse recte,
Seneca lib. 1. de Clement. cap. 1. Sic perfidiae aliorumque scelerum poena gravior nulla est, quam ipsa sceleris deformitas, etsi nulla inde incommoda consequerentur, quae consequuntur tamen. Nam secundum damnum est, quod abrogata fide omnis humana societas tollitur, ut ait Liv. l. 6. cap. 41. fin. vel ut Aristoteles lib. 1. Rethor. cap. 18. loquitur: Infirmatis violatisque pactis, tollitur inter homines commerciorum usus: sublata namque fide, justitia, quae fidei tanquam fundamento innititur, esse nulla potest, Raptus, caedes, bella erunt, neque haec ullo foedere terminanda, cum nil sit, quod adstringat. Tertium damnum, ad ipsos obnoxios huic sceleri praecipue redundans est, quod nemo suspectae fidei Principi fidem praestiturus est amplius, nam verbis Ciceronis pro Cajo: ubi semel quis pejeraverit, ei
Sibyllino, de Antonino Caracalla Imperatore, ad quem cum Angarus Rex Osrenorum, tanquam ad amicum venisset, fidem ei fregit, comprehensumque conjecit in vincula, et Osrenam Rege destitutam cepit, itemque Regem Armeniorum, cum filiis dissentientem, ad se vocavit amice per literas, ut eos in concordiam reduceret, iisque eodem modo, ut Osrenorum Rege usus est; quanquam Armenii arma capere, quam ad ipsum deficere maluerunt, quod cum esset factum, ei nemo fidebat amplius, ut re ipsa cognosceret, quam grave damnum esset Imperatori, fidem violare, huc usque Sabellinus. Quartum damnum, quod ut fidei reverentes coelesti favore prosequente et attollente crescunt, florentque: sic illi callidi et impostores, quantumvis subtilibus consiliis raro aut nunquam ad potentiam perveniant, aut si in ea,
Livius, lib. 30. cap. 42. id monens, Dii infesti sunt, inquit, foedera violantibus. Causam Gregorius lib. 10. cap. 19 histor. Byzant: reddit, quia perjurium ad DEI conventum refertur; Quam ipsam causam attingens alibi Livius, lib. 9. cap 11. perjurio, inquit, iratus est DEUS, cujus deluditur Numen, et apud eundem autorem, lib. 44. cap. 1. Quintus Martius ad Persem Regem, qui foederum parum constans, spem in astu et fallaciis ponebat, ait, Favere pietati fideique Deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii pervenerit, sed et alicubi Tibull. El. 10.
Id quod, ut alia, mutuatus esse videtur ab Homero Iliad. 4. v. 160.
Adde Herodotum cap. 86. sub finem. Et aliquanto post Agamemnona facit ita suos milites alloquentem, Iliad. 4. v. 334.
Apud Thucydidem lib. 7. pag. 995. certe Lacedaemonii, ex eo potissimum sibi victoriam pollicentur, quod Athenienses priores foedera violassent. Eademque fiducia Vocula Romanorum Dux, in historia Taciti, l. 4. hist. c. 57. foederum, inquit, raptoribus eadem numina, eadem fata, (adversa sc.) expectanda sunt, quae expertus esset Sacrovir et Vindex. Quorum exemplis tum alia infinita possent addi, tum vix ullum illustrius est eo, quo Bonfinius, rerum Hungaricarum scriptor, Decad. 3. lib. 6. Et Chalcondilas. lib. 7. et
Jovius lib. 2. commemorant, Pax decennalis inter Uladislaum Hungariae, et Amuratam Turcarum Reges erat sancita, ac juramento, nostris in Evangelio, illis in Alcorano firmata, verum haud multo post rupta turpiter, instinctu Juliani Cardinalis, legati Pontificii, negantis vadere foedus, inconsulto Papâ cum hostibus religionis percussum; Amurates itaque, cum suos in pugna Varnensi ab Uladislao Rege, qui violato foedere prior bellum fecerat, non sine magna caede fugari conspicaretur, depromptum e sinu codicem initi foederis explicuit, intentisque in coelum oculis ingeminans: haec sunt, inquit, Christe crucifixe, foedera, quae Christiani tui mecum percussere, per nomen tuum sancte jurarunt, datamque sub nomine tuo perfide violarunt fidem. Nunc Christe, si tu es DEUS, ut ajunt, tuas measque injurias hîc ulciscere, et his qui nomen tuum nondum agnovêre, violatae fidei poenas ostende; vix his dictis pugna, quae primum anceps inclinare coepit, ac primum
NOn est quisquam tam malus, ut malus videri velit, et qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccari videatur. Haec Quintilianus lib. 3. Inst. Orator. cap. 8. Eandemque in sententiam alicubi divinus ille Seneca, epistola 97. de Benef. cap. 17. Omnes, inquit, peccata dissimulant, et quamvis feliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt.
Augustinus. lib. 14. cap. 18. de civitat. DEI, ipsi turpes, licet turpitudinis sint amatores, Ostentatores non esse audent. Atque hoc argumento Cicero probat, voluptates non esse bonas, quia bonum omne praedicandum est, et gloriari de eo potest, qui habet: at nemo gloriari audeat, se corporis voluptatibus perfrui. Haec adeo vera sunt, ut in omni historia vix ultra tria exempla reperiri queant, eorum hominum, qui sint ita profligati pudoris, ut iis peccandi praemium sit ipsa infamia, quemadmodum Seneca epist. 122. infin. loquitur. Horum exemplorum duo priora sunt apud Tacitum; unum Prionis, cujus ingenium avidum fuisse, ait, famae malae. Alterum, est Messalinae, foeminarum impudicissimae,
Valerius Maximus habet, in cap. de mutatione morum lib. 6. cap. 9. Perditae luxuriae, inquit, Athenis erat, adolescens Polemon, neque illecebris ejus tantum, sed ipsa infamiâ gaudebat. Admirandam porro Dei providentiam licet hinc perspicere, quod ut aliarum virtutum, sine quibus vita et societas stare aegre possit, ita fidei quoque, quae secundum Senecam, lib. 5. de Benef. cap. 10. inter maxima humani generis est bona, reverentiam animo nostro sic inseruit, ut eam natura ducente colamus amplectamurque, damnemus contrarium; pueros mihi vide, mendacium inter prima opprobria objiciunt, et quanquam levitate quadam assumant, tamen in sola judicii rectitudine damnant: sed et natu grandiores, si quid contra fidem committunt, ita committunt, ut semper
Ciceronis lib. 3. offic. cap. 39. latebram perjurio quaerant, ut nihil minus, quam perfidi videri velint.
Perfidos, inquit Livius, nunquam causa deficit, cur pacto non stent, sed semper aliquam fraudi speciem juris imponunt, cavillationibus utuntur, verborumque ambagibus et involucris promissa, vel prorsus eludunt, vel certe aliter interpretari amant. Improbe id quidem, quia, ut ait Cicoro, lib. 1. offic. cap. 13. totius injustitiae nulla capitalior est, quam eorum, quitunc, cum maxime fallunt, id tamen agunt, ut viri boni esse videantur. Et judicio magnanimi illius apud Thucydid. lib. 4. Prasfidae: turpius est, fraude honestâ circumvenire aut laedere, quam viaperta. Veruntamen illi ipsi praetextus honesti demonstrant, id quod ex Quintiliano dicere occupavi, neminem
Tertullianus, Apolog. cap. 1. omne malum aut pudore aut timore suffudisse.
Caeterum hujuscemodi perfidae fidei ac sceleratae integritatis, honestaeque fraudis, (liceat enim primum sacris e literis depromptum est, Senacheribi, Regis Assyriorum, qui ingens auri et argenti pondus tributi nomine Ezechiae Judaeorum Regi extorsit, interposito jurejurando, fore ut auro appenso confestim Hyerosolyma obsidione solveretur, sed impius Rex, ceu sibi, non hosti juratus esset, ex sua sententia religionem interpretatus, ipse cum parte una copiarum digressus, in alias porro gentes convertit bellum, parte tamen exercitus multo maxima ad obsidionem relicta, tanquam sc. multum
Sabellic. lib. 10. exempl. cap. 5. et lib. 4. Regum. cap. 18. et 19.
Secundum, cum octo menses Persae (Herod. lib. 9. cap. 101. Polienus. lib. 7. stratag.) Barcen urbem obsedissent, et multi utrinque caderent, nec pauciores ex Persis, Amasis Dux peditatus talem rem commentus est, animadvertens Barcaeos vi non posse superari, sed dolo, latam fossam per noctem depressit, eique fragilia superstravit ligna, et super ea limum induxit, reddens solum caetero aequabile; simul atque illuxit, Barcaeos in colloquium evocat, illi libenter obtemperavere, quod eis cordi esset, ad pactionem devenire, pactionem autem in hanc formulam inierunt, ferientes foedus super illam occultam fossam, ut quoad humus ea ita se haberet, tamdiu foedus in ea regione ratum foret, Barcaeis,
Herodotus, eademque Polienus, nisi quod hic Aryandem esse dicit, quem ille Amasin.
Tertium. Cleomenes Lacaedemoniorum Rex, cum septem dierum inducias cum Archivis pactus esset, tertia nocte cum Archivi securi omnino agerent, incautos adortus, magnum eorum numerum cecîdit, atque cepit, cum autem perfidiae eum Archivi arguerent, septem dierum inducias se pepigisse dixit, noctium nullam prorsus fecisse mentionem, ?Plutarch. in apopht. quo eodem
Polieno, lib. 6. et 7. discimus.
Quartum. Pericles Atheniensis proclamavit incolumes futuros hostes, si ferrum deponeret, iisque conditionibus obsecutos, universos, qui in sagulis ferreas fibulas habuissent, interfici jussit. Frontin. lib. 4. cap. 7.
Quintum. Tybron in Asia castellum oppugnans, praefecto custodiae persuasit, ut ad faciendum foedus prodiret, jurans, etiam non icto foedere sese illum in castellum restituturum. Ergo processit, et in colloquium venit, custodes autem castelli spe pacis dissolutius agebant, interea Tybronii impressionem facientes vi munitionem ceperant, Tybron vero praefectum castelli reductum in Castellum, quemadmodum jusjurandum habebat, jussit eum intus morte affici. Polien. lib. 2. stratag.
Sextum. Non absimili perfidia Taches,
Thucyd. lib. 3. pag. 197. Polienus, lib. 3. stratag.
Septimum. Secundo bello Punico post pugnam Cannensem, viros decem Hannibal Romam misit, adstrictos jure jurando, se redituros esse, nisi de redimendis iis, qui capti erant, impetrassent, eos omnes, qui pejerassent, quod quisque eorum dixit, censores in aerariis reliquerunt, nec hos modo, verum etiam illum minime Romani ingenii hominem, qui jurisjurandi violatam religionem hac speciosa fraude contexerat; Cum enim Hannibalis permissu
Cicero lib. 1. Officior. verbis, re non erat; cum semper in fide, quid senseris, non quid dixeris, sit cogitandum, Liv. lib. 22. cap. 50. Quacunque verborum arte (verba sunt Isidori, Lib. 2. de summo bono) quis juret, DEus tamen, qui conscientiae testis est, sic illud accipit, sicutille, cui juratur, intelligit.
Octavum exemplum. Ex quo simul exemplo cognoscitur, quanto sanctius olim Romani fidem coluerint, quam vel Christianae professionis antistes ille Moguntinus, de quo apud Albertum Cranzium, lib. 2. Metropolis. cap. 25. Albertus Bambergensis Comes, cum militari itinere occurrisset armatus armato Cunrado Francorum Duci, germano fratri Ludovici Tertii, Imperatoris,
Cranzius) et indigna Pontifice, hoc est enim fidem fallere, hoc est perfidia remunerari fiduciam, Et sane crediderim, ex hoc ipso scelerato facto vel natum vel certe confirmatum illud vetustum proverbium: Moguntia ab antiquo nequam.
Nonum. Quanquam, ut ad antiqua revertamur exempla, ne Romani quidem, utut magnifice passim de sua fide praedicati, ab hac fraudulenta calliditate prorsus alieni fuerint. NamAppian. in Lybico, sive in lib. de bellis Punicis.Thucydides, lib. 7. cap. 567. viri civitas sunt, non muri; Similiterque Imper. Augustus in Dione, lib. 56. in or. ad popul. homines civitas sunt, non domus, aut porticus, aut fora, hominum vacua: Tacitus item lib. 1. hist. cap. 84. urbem Romam non domibus et tectis et congestu lapidum stare pronunciat. Quo argumento Themistocles apud
Just. lib. 7. sub. fin. et Plutarch. in Them. persuasit Atheniensibus, ut urbem penitus desererent bello Persico, navibusque salutem sibi quaererent, sic interpretatus oraculum, Civitatem non aliter quam ligneis moenibus servari posse, id est, civium caetum ac multitudinem legibus sociatam adversus hostium copias non aliter quam navibus tutam fore. Tamen omnis interpretatio sinistra est, et extranea, quae non consentiat auribus vulgi, nec civitas libera relinquitur, quae jubetur alio migrare. Imo de sententia Cedrini, nihil abest a captivitate jussio demigrandi suis sedibus. Adde, quod civitas, utut sit ab urbe diversa, non tamen est sine urbe, sine aedificiis moenibusque, ut in quibus multa ratio civitatis est.
Decimum. Minus pernitiose, sed non minus perfide Q Fabius Labeo, cum a Rege Antiocho, quem bello superaverat, ex foedere icto, dimidiam partem navium accipere deberet, medias omnes secuit, ut eum tota classe privaret, Val.
Max. lib. 7. cap. 3. exempl. 4. Improbus revera praestigiator; erat enim haec non divisio, sed omnium corruptio, Quare Cassellius apud Macrobium, lib. Satur. 7 cap. 6.
Ita Labeo quoque et Sabinus existimant, si vestimentum seissum reddatur, vel res corrupta reddita sit, rem ipsam adesse videri. Quod et interpretes juris censent l. 13. l. 14. ff. de verb. sign. in facto ridiculo ejus, qui sic emerat quandam dimidiam ficuum partem, atque medias scindere volebat. Sed multo tamen apud Graecos crebriora id genus exempla reperies, cum Punica fides et Graeca fuerint ejusdem prope ponderis, utraque levissima. Tale Graecae fidei exemplum Lateenses sunt apud Thucydidem, lib. 2. pag. 1. qui cum essent pacti, se captives Thebanis esse reddituros, reddiderunt quidem, sed prius interfectos; quasi vero cadavera essent captivi, aut mortuus homo esset homo, cui perquam
Lipsius, lib. 2. monitor politicor. cap. 9. exemplo 7.
Duodecimum. Hoc infamiae genere Imperatoris Caroli V. majestatem Atrebatensem ejus consiliarium collutulasse legitur; cum enim Carolus Mauritio Saxoni et Brandeburgico Electori, per Christophorum Ebellegum promisisset fore, ut Philippus Hassiae Landgravius, si se sisteret, supplexque veniam peteret, in integrum restitueretur, nec in ullam captivitatem (Ludov. Avila lib. 2. belli Germanici, sub fin. pag. 290. qui mentiri nihil veretur, Hessum propria manu formulam illam perscripsisse, ut de scriptura vel scriptoris errore conqueri non potuerit. Nam contrarium ex illis omnibus actionibus
Tacit. in Agric. c. 29. et Quintilian. 7. inst. c. 10. Imperatoriam virtutem appellant. Atqui vero syllabas et apices aucupari, Legulejorum calliditatis, non militaris simplicitatis est. Credunt plerique (inquit alicubi Tacit.
in Agr. c. 9) militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis jurisdictio secura et obtusior, ac plura manu agens, calliditatem fori non exercet; arma etenim magis quam jura scire sacratissimus legislator existimavit.
ESt quidem, quod in Paedia Cyri Xenophon inquit, Livianum lib. 2. cap. 43. illud effatum: Excellentibus ingeniis citius defuerit ars, quâ civem regant, quam quâ hostem superent. Et illud Nazianzeni, in apologetica. Revera mihi videtur ars artium, et disciplina disciplinarum, hominem regere, qui certe est
Salustium, l. 1. hist. in oratione lepidus. Quis vero metuat eum, apud quem conditum imo constrictum ferrum est? quique per segnitiem potius quam clementiam hebescere patitur aciem suae auctoritatis? Seneca lib. de clem. c. 1. Non ita natum est vulgus, (quod monet sapienter Aristoteles) ut pudori obsequatur, sed ut metui, nec ut abstineat a pravis ob turpitudinem, sed ob supplicia et poenam Sed neque tamen ita severitati studendum, ut oporteat omnia in
Virgilii verbis, obliquare sinus in ventum. AEneid. 5. Et secundum Horatii, praeceptum, l. 2. Sat. 5. obscquio grassari; quicquid tandem dicant importuni illi nescio cujus reputationis jactatores, qui speciosa dictu potius (Curt. lib. 5. cap. 1.) quam usu necessaria suis Principibus inculcantes, in pernitiem eos saepenumero suis consiliis praecipites agunt; dum ad scopulos et ad vada navim appellere malunt, quam submittere velum, et paulum flectere cursum eo quo ferunt venti, Lipsius praefat. in sua Electa ad Matthiam Belgiae proregem, de Albano, et aliis authoribus belli Belgici. Audirent illi potius Livium, lib. 4. cap. 48. monentem: temporum interdum potius, quam Majestatis memorem virum Principem esse debere: Audirent Claudianum:
Audirent Imperatorem, si religionem excipias, optimum laudatissimumque Julianum: Non equis, inquit, non bobus, non mulis, nedum hominibus feliciter imperaveris, ni eorum libidini aliquantulum indulgeas, quemadmodum interdum aegrotantibus Medici quaedam concedunt leviuscula, ut majori in re obtemperare sibi non recusent. Hanc Juliani duplicem similitudinem tertiâ eâque pulcherrima cumulat alicubi Plutarchus his verbis: Quemadmodum solem Mathematici perhibent neque eodem quo coelum motu ferri, neque prorsus tamen contrario, sed obliquo et reflexo cursu, leviter in curvis circuitionibus converti, quibus temperat omnia quam rectissime et conservat: ita in Republ. etiam administranda rectus nimis, et ubique subditorum sententiae repugnans timor durus est et inhumanus, rursusque ad pernitiem proclive est obsequi per
hactenus Plut. Qui idem gravissimus author prudens illud obsequium, quo Magistratus sese subditorum ingeniis accommodat, eosque leni quodam freno voluntarios redigit in obedientiae gyrum, alio quoque loco commendans Rempublicam gubernantibus, inquit, in praeceptis gerend. Reipub. sub init. conferendus est animus ad contemplandum civium ingenium,
Tacitus, l. 1. Annal. c. 54. Consultius ergo duxit,
lib. 3. Annal. c. 53 in coercitionem publici luxus a Frontone in senatu propositam, consentire noluit, non id tempus censurae esse dicens, 2. Annal. c. 33. Talis apud eundem authorem Agricola, qui cum in milites suos rarissimâ usos moderatione, videri maluit eos invenisse bonos quam fecisse. in vita Agricolae, cap. 7. et 8. Cum in regenda quoque Britannia, feroci provincia, temperavit vim suam, ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi, eruditusque utilia honestis miscere. Talis apud Livium, lib. 34. cap. 48. Titus Quintius Consul, a quo factam cum Nabide tyranno pacem cum improbarent multi, fatebatur ille, si sine excidio Spartae fieri potuisset, aequis cum Tyranno conventionem admittendam auribus non fuisse: nunc cum aliter quam ruina gravissima Spartanae civitatis opprimi non posset, satius visum esse, Tyrannum
Liv. lib. 22. c. 18. Scilicet ut Medici plus interdum quiete, quam movendo atque agendo proficiunt, atque in morbis nihil est magis periculosum, quam in immatura medicina, Senec. consol. ad Helv. c. 1. Sic in medenda quoque Rep. cujus tanquam Medicus Magistratus est, optimum est, interdum omittere alioqui salutaria remedia. Certe de Felice, Judaeae praefecto, Tacitus lib. 12. Annal. cap. 54. ait, eum intempestivis remediis delicta accendisse; et Catonem scribit Cicero lib. 2. ad Attic. epistol. 1. quamvis optimo animo utentem, et summa fide, nocere tamen interdum Reip. dum dicat, tanquam in Platonis Politia, non tanquam in Romuli fece sententiam, In tali re potius Demadem imitari debuisset, qui teste Plutarcho in Phocion. in princ. et in praeceptis ger. Reip. sic in Rep. se versari
Livius, lib. 26. cap 22.
PRincipis historicorum Taciti, in vita Agric. cap. 41. hoc pronunciatum est, ut primo intuitu paradoxum, ita compluribus exemplis probatissimum, quorum aliqua referre, et in certas species, multiplex enim hoc malum est, illa digerere placet.
1. Laudantium genus, quos pessimorum inimicorum optimos dicere queas, eorum est, qui non nocendi quidem, aut evertendi animo laudant, veruntamen ipsorum laudes laudato perquam insidiosae, onerosae, et contra eorum intentionem noxiae sunt. Ita
1. Sam. cap. 18. Ita cum populus Constantinopolitanus, apud Zonaram Tom. 3. in vita Theod. Iun. pag. 36. Cyrum ur bis praefectum seriis verisque laudibus efferret, is ea de causa invisus et suspectus Imperat. Theodosio juniori, vel invitus tondetur, ut facto Clerico omnis invadendi Imperii spes adimeretur. ita eum ob periculosum Imperii statum non ore modo vulgi Dux Agricola nosceret, sed et ex Imperatoris Domitiani Libertis aliqui sincero affectu, quod et Agricolam amarent, et patroni sui ex usu id fore crederent, hunc ipsum Ducem deligendum suaderent, satis constabat, iis sermonibus aures Domitiani verberatas, et Agricolam infido Principi, et ab excellenti aliorum virtute sibi metuenti, tanto invisiorem suspectioremque redditum fuisse, Tac. in v. Ag. c. 41.
Ab hoc primo genere non alieni, veruntamen istis aliquanto deteriores sunt adulatores aulici, qui quamvis et ipsi non id agant, ut Principi noceant, nocent tamen, nec raro in praesentissimam eum cladem conjiciunt, Regum opes saepius assentatio quam hostis evertit, inquit Curtius, lib. 8. cap. 5. de reb. gest. Alex. Et inter praeclara Dyonisii Syracusanorum tyranni dicta, Plutarchus in Temoleonte, pag. 245. numerat etiam hoc: Etsi multis sit malis refertum regnum, nullum tamen esse gravius, quam quod nemo eorum, qui dicuntur amici, libere sineque adulatione sententiam suam aperiat. Miser autem est Imperator, apud quem vera reticentur, ut inquit Gorgianus ad Misiteum, socerum suum, Capitol. in Gorg. 3. cap. 25. Quanquam ipsi vere Principes in culpa, quippe quorum aures ita formatae sunt, ut non nisi Erasm. in adag. Ac, ut inquit Tacitus, lib. 3. hist. c. 56. aspera quae utilia, et nihil nisi jucundum
Plutar. in apoph Reg. 114. Quomodo Parysatis Cyri et Artaxerxis mater, eum qui cum Rege colloqui velit Byssinis verbis uti jussit. Notum exemplum Persis Regis, qui ab amicis duobus liberius admonitus, utrumque pugione interfecit; Curtius lib. 3. cap. 2. Notum Darii Regis, Charidemum vera et salutaria monentem interimentis. Nota aliorum, paucique adeo sunt Imperatori Juliano similes, qui errantem admoneri se aequissimo ferebat animo: Zonar. in vita Juliani. Atque vere Cicero, in Dial. de senectute vel de amicitia. Cujus aures occlusae sunt veritati, ut verum audire non possit, ejus salus desperanda est: quem locum, credo, voluit exprimere nostri seculi Martialis:
Causam porro, cur adulatio tam noxia, et ut eam Diogenes appellabat, Laqueus
Dio Cassius; lib. 44. pag. 2. cum de nimiis laudibus Caesari tributis, ait: Immoderati honores laudesque levitatem animi etiam modestissimo cuique afferunt, ut se jam tales esse, quales praedicantur, existiment. Hoc modo Constantium Imperatorem Aulici omni placendi studio in adulationem ex more collato extollebant. Quo ille studio blanditiarum exquisito sublatus, cum coelo contiguum se, casibusque imperaturum humanis, et immunem deinde futurum ab omni mortalitatis incommodo, fidenter existimabat, ut ait Ammianus Marcellinus, lib. 15. cap. 1. Et quidem hanc adulationi falsa persuadendi nobis vim inesse, Johannes Gailer a patre Kaiserspergius cognominatus, quondam apud nos, festivissimi vir ingenii, festiva similitudine declarans, tres, inquit, dedita opera subornati persuaserunt rustico portanti ovem, esse canem. Ita Domicelli Argentinenses primum
Senecae, lib. 6. de benef. c. 30. verba ruminari, et eorum quae sunt dicta firmandorum causa apponere: Monstrabo tibi, cujus rei inopia laborent magna fastigia? quid omnia possidentib. desit? sc. ille qui verum dicat, et hominem inter mentientes stupentem, ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum, vindicet a consensu concentuque falsorum. Non vides quemadmodum illos in praeceps agat extincta libertas, et fides in obsequium servile submissa, dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque,
Epist. 123. qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantus, quae cogitationes impedit, nec ad seria patitur intendi: Sic adulatorum et parva laudantium sermo diutius haeret, quam auditur, nec facile est, animo dulcem sonum excutere: prosequitur et durat, et ex intervallo recurrit, A Kaiserspergii vero dicto non est alienus ille locus Sulpitii Severi, Dial. l. c. 14. Quis nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutaverit, aut fatuis atque adulantibus verbis foemina una laudaverit, non continuo elatus sit superbiâ, non statim inflatus sit vanitate, ut etiam si non habeat conscientiam sanctitatis, tamen quia vel stultorum adulatione, vel fortassis errore
Tertium genus inimicorum laudantium eorum est, qui metu laudant. Nam coactum praeconium interpretantur homines cordati pro maledicto. Latinus Pacatus in panegyrico, quem Imperatori Theodosio dixit, suorum temporum felicitatem cum prioribus conferens: Non jam coacta, inquit, Imperatorum laudatio, et expressae metu voces, periculum silentii redimunt, fuerit, abieritque tristis illa facundiae ancillantis necessitas, cum trucem Dominum auras omnes laudum publicarum ventosa popularitate captantem mendax assentatio titillabat, cum gratias agebant dolentes, et tyrannum non praedicasse, Tyrannidis accusatio vocabatur. Ita cum Nero apud Tacitum. 14. Annal. cap. 12. matrem interemisset, miro certamine procerum, tanquam in re laetissima, decernuntur supplicationes apud omnia pulvinaria, utque dies quibus apertae essent insidiae,
Thuanus hist. lib. 53. Idemque Nero, cum in scenam progressus, cythara publice cantaret, adstitit praefectus praetorio Burbus, moerens et laudans, ut infit Tacitus, lib. 14. annal. cap. 15. Quem locum vir summus Janus Gruterus, parte. 2. discur suum ad Tacitum, discursu 8. pluribus id genus nec hîc repetendis exemplis illustrat. Ex quibus apparet, vere dixisse Plutarchum in Demetrio. Eadem et timentes decernunt et amantes. Nec occultum est, ait alibi Tacitus, 4. annal. cap. 21. quando ex veritate, quando adumbrata laetitia, facta Principum celebrentur. Siquidem verbis Plinii in panegyr. cap. 72. Multa excogitat
Quartum genus inimicae vel quasi laudationis est, si quis tenuia, minutulaque laudet; Id enim in opprobrium laudato cedit potius, eique veram ac solidam rerum majorum laudem tacite quasi detrahere videtur, haud secus ac Agrippina Neronis mater, cum a filio vestes et gemmas dono acciperet, non his instrui cultus suos, sed caeteris arceri proclamat, ac diffidere filium, qui cuncta ex ipsa haberet. Sic Nero apud Tacitum, lib. 12. cap. 13. et lib. 16. Annal. laudavit ipse apud rostra Poppeae uxoris suae defunctae formam, et quod divinae infantis parens fuisset, aliaque fortunae munera pro virtutibus; Quippe cui cuncta alia adfuerant, praeter honestum animum, ut ait alibi Tacitus, l. 13. Ann. c. 45. Sic Homerus Paridem Priami Trajanorum Regis filium, ab uxore commendans, eum vocat Plutarchus, nulla re alia commendabilis esset. Eadem ratione parum laudaveris, si quem adeo probum dixeris, ut etiam furto, ut adulterio, ut flagitiis aliis abstineat. Etenim vere Chilostratus in vita Apollonii, lib. 6. c. 11. Neque prudentiae opus est, stulte aliquid non cogitare, neque fortitu dinis, aciem non relinquere, neque temperantiae, in moechorum turpitudines non incidere: Nec omnino laude dignum est, quod non malus esse videaris, omne enim quod aeque ab honore atque poena distat, virtus non est. Quomodo et Claudianus, in laudationem Mallii.
Plane ad hanc sententiam est illud Velleji
Paterculi lib. 2. cap. 45. bistor. Rom. Catonis integritatem, (id est, a pecunia abstinentiam) laudari nefas est; quia scil. aliae sunt ejus magis eximiae, magis rarae virtutes, integritas in alium aliquem etiam de vulgo cadat, in Catone laudetur, quicquid in alio haud temere extet. Similimeque Tacitus in vita Agric. c. 9. de Agricola socero suo integritatem et abstinentiam (sc. a rapinis et expilatione provincialium) in tanto viro referre, injuria virtutum fuerit, in vita Agric. cap. 9. Hinc et apud Livium lib. 27. c. 53. Eumenes: non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim. Hinc Plinius in Panegyr. c. 42. de Trajano, quod non subornet servos in capita dominorum: non vis interea laudari, nec fortasse laudanda sint, grata sunt tamen, etc. Ex quib. simul perspici potest, non omnibus intellectum acumen illius dicti apud Tacitum de uxore Agricolae, quam a concordia et observantia mariti commendans, ista subjicit: Nisi quod in bona uxore tanto minor laus,
cap. 6. in vita Agric. Scil. hoc dicit, laudem quidem mereri uxorem mariti observantem, sed non magnam, cum faciat, quod natura exigit, contra vero si idem intermittat, tanto magis culpandam esse, cum pugnet in ipsam naturam, maritis uxores subjicientem. Eadem plane ratione D. Hieronymus de vitand. suspect. contub. tom. 1. pag. 224. Non est laus, si vos (mater et filia) invicem diligitis: scelus est, quod odistis. Et Capitolinus, cum scribit in Pii vita post princ. Imperatorem Antoninum, a Senatu cognominatum esse Pium, quod socerum fessa jam aetate manu, praesente Senatu levaverit, ista subjicit: Id quidem non satis magnae pietatis esse argumentum, cum impius sit magis, qui ista non faciat, quam pius, qui debitum reddat. Huc praeterea pertinet, si quis divitem a solis divitiis laudet, videbitur enim eum caeteris virtutibus privare, et quasi Tacitus l. 13. Annal. c. 1. et Dio, lib. 59 pag. 741. Quomodo etiam Diogenes Cynicus divitem indoctum vocavit Ovem aureo vellere, ut refert in ejus vita Laertius.
Quintum genus. Si viri magni laudentur a vilibus, infamibusque. Nam, ut argumentum recti est, malis displicere, ut ait Seneca de vita B. cap. 20. Sic placere laudarique malis, non potest non ignominiosum videri. Et est profecto (verba Ciceronis refero 15. Famil. epist. 6.) jucunda laus, quae ab iis proficiscitur, qui ipsi in laude vixerunt; at judicio Plauti in Epyrico act. 3. scen. 4.
Hoc nimirum spectans Aristoteles, Arae, quam Platoni posuit, inscripsit: Eam illi se ponere, quem ab illaudatis laudari nefas sit. Et recte Alexander Magnus non nisi ab Apelle pingi, a Lysippo fingi, a Pyrgotele gemma
Cicerone 5. familiar. epist. 10. Plinioque l. 7. c. 37. testantibus.
Sextum genus. Nec illi multum absunt ab inimicorum classe, qui laudant, et nihil interim dant, de quibus proverbium: Laudant ut pueri pavonem. Sumptum ex illo Juvenalis: Satyr. 7.
Et alibi Satyr. l.
Caeterum ut ab hactenus enumeratis aut omnibus aut plerisque abest dolus malus, et effectu potius quam animo et intentione sunt inimici, sic:
Septimum laudantium Inimicorum genus, idque maxime proprium est eorum, qui evertendi studio laudant. Talis apud Tacitum, lib. 4. hist. cap. 39. Mucianus, qui, quia palam opprimere nequibat
lib. 4 hist. cap. 39. Et apud eundem autorem Manlius Valens, etsi bene meritus, nullo tamen apud Vitellium honore fuit, quia secretis eum criminationibus infamaverat Fabius, ignarum, et quo incautior deciperetur, palam laudatum. lib. 1. hist. cap. 64. His adde quendam Appellem subdolum calumniatorem apud Polybium, lib. 4. sub fin. Hic enim Taurionem Peloponneso praefectum, ab illa praefectura dimovere cupiens, et alium in ipsius locum substituere, eum apud Philippum Macedonum Regem non accusavit, sed laudavit, asserens dignissimum esse, qui cum Rege ipso in castris atque acie ageret. Novus enim (addit Polybius) calumniandi modus hic est inventus, cum non obtrectando, sed laudando alicui nocetur, quae malignitas, invidia et fraus ab illis primo fuit excogitata, qui in aulis Principum vitam degunt. Ea est illorum hominum
Tacitus, l. 4. hist. c. 24. Quam in sententiam et Cicero in Verrem. tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt, quam indictae et apertae, Et Salustius, hist. Iugurt. cap. 61. inter maximam amicitiam maxima copia fallendi est. Caeterum hocce de septimo genere dissertationes extant egregiae magnorum virorum, Iani Gruteri part. 2. discurs. in Tacit. p. 95. et seqq. et Scipionis Amirati, lib. 11. discurs. 1. Nec lumen soli inferre, aut aliena expilare scrinia placet.
CAsparus Beucerus, quo nemo doctius, certe copiosius, pleraque divinationum genera fuit executus, sortilegium,
Virgilianas, sed attingit tantum, paucisque perstringit. Cum autem res sit cognitione digna, scituque jucunda, placuit eam ali quanto fusius explicare, et congestis ex optimorum authorum campo nonnullis exemplis tractare.
Itaque Virgilianae sortes pertinent, conficto a Beucero vocabulo
Atque hoc divinationis genus a paganis acceptum, non modo Rabbinorum curiositas frequentavit, sed Christiani veteres etiam interdum usurparunt, substituto in Poetarum locum sacri foederis utroque Testamento, qua de re Isidor. l. 4. Etym. Sunt autem, inquit, sortilegi, qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum seu Apostolorum vocant sortes, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque
I. Exemplum. Cito primum ex Gregorio Episcopo Thuronensi, Chrannus Clotarii Francorum Regis filius, cum innumeris malis DEI Ecclesiam ejusque ministros afficeret, et parentem fratresque intestino bello persequeretur, die Dominico in Divionense Gallia Custrum religionis ergo venit, Episcopus autem et alii sacerdotes sacra ibi peragentes, precibus a DEO futuram Chranni fortunam sibi revelari petierunt, praemissis igitur jejuniis et orationibus, tribus deinde libris arae impositis, Prophetarum nim. Apostolorum et Evangeliorum, quod cuique libro aperto primâ statim vice obviam veniret, id vaticinii
Esai. 5. vers. 5. Apostolorum libri aperti responderunt, Domini diem ceu furem noctu irruentem adventurum, cum dixerint pax et securitas. 1. Thess. 5. v. 5. Evangeliorum vero oracula docuerunt, virum istum, qui Christi verba non audit, similem esse stulto viro, qui aedificat domum super arenam, quae mox pluviis et tempestatibus exortis, ruina gravissima collabatur, Matth. 7. v. 26. Nec fides sortilegio sacro defuit, siquidem Chrannus haud multo post cum uxore et filiabus a patris exercitu comprehensus, rustico tuguriolo includitur, incensâque casulâ igne exuritur. Haec Gregorius, apud quem videatur aliud id genus exemplum. l. 5. cap. 49.
II. Similem Imperatoris Andronici senioris consultationem, aperto Psalmorum volumine institutam, habet Nicephorus Gregoras, lib. 8. hist. Byz. c. 26. Cum enim ille omnia adversus Andronicum Juniorem nepotem suum caepta mirabiliter in seipsum converti cerneret, dubitationum suarum explicationem quaerenti statim oblatus est iste Psalmi versus: Dum coelestis dissociat Reges, nive conspergentur in Selmon. Psal. 68. v. 15. Unde cum intellexisset, omnia quae in illa perturbatione fierent, a DEO decreta esse, licet homines arcanas providentiae rationes ignorarent, statim ad reconciliationem et pacta priora nepotem Andronicum revocavit, pacemque spectavit.
III. Heraclius Imperator, rebus in Persia feliciter confectis, apertis sacrosanctis DEI Evangeliis invenit sibi mandari, ut in Albania hyemaret, Haec Cedrenus, nec addit tamen illum Evangeliorum locum.
IV. Langfranci in Cadonensi coenobio auditor Gandulphus, cum condiscipuli ludendo dicerent, experiamur revolutione foliorum (librum forte Evangeliorum in manibus habebant) quis nostrum sit futurus Episcopus? quis Abbas? Gandulphus invenit locum, fidelis servus, et prudens, quem DEUS constituet super familiam suam. Luc. 12. vers. 46. Walterus vero Serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. Matth. 25. vers. 21. Tertio autem in minus gratum locum incidente, exortus est cachinnus, cujus causam, ubi Langfrancus, Cantuareinsis postea factus Episcopus cognovit, Gandulphum. Episcopum, Walterum Abbatem, tertium vero sordidae artis hominem futurum praedixit, cui praedictioni paulo post respondit eventus.
V. Addam etiam propinquioris memoriae unum et alterum exemplum. Gallus Monachus Franciscanus sub initia
2. Thess. 3 v. 6. Perculsus hoc effato, cum sensum illius ex Ambrosio didicisset, monasterium deseruit. Scult. decis. 1. Annal. Evangelic.
VI. Hieronymus Cardanus Mediolanensis de se ipso hoc memorat, l. 14. de variet. rer. c. 68. Nuper cum quidam ex his, qui nomini meo parum amici sunt, polliceretur, si quid secreti haberem ad urinam retentam (habebam autem insigne) facturum ut advocarer, modo secretum vellem communicare; ut mos est hominum, gloriae et lucri cupiditate stipulante, hominis natura retrahente, anxius quid agerem, DEO me commendavi, et aperto sacro libro haec verborum
cap. 45. vers. 4. et 5. Multa talia occurrerunt ad amussim quaerenti; ob id igitur exterrefactus, cum calamum sumpsissem, ut ad illum scriberem, desii, at tertio die mortuus est, ad quem si accessissem, maximâ infamiâ secretum palam aemulis meis, et in derisionem meam, facturus eram.
VII. Sed ut ad antiqua revertamur, ne sanctos quidem patres ab hoc genere sortium abstinuisse, divi Augustini commonstrat exemplum, lib. 8. Contr. c. ult. Qui dubius admodum, uxoriam
Rom. 13. v. 13. et 14. Necultra volui legere, necopus erat, statim quippe cum fine hujusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt; Tum interjecto digito, aut nescio quo alio signo codicem clausi, et tranquillo jam vultu indicavi Alipio; et ille quid in se ageretur, quod ego nescicbam, sic indicavit; Petit videre, quid legissem? ostendi, et attendit, etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur, sequebatur vero: infirmum autem in fide assumite. Quod ille adse retulit, ac tali admonitione firmatus, mihi cujus a moribus in melius longe distabat, conjunctus est. Haec D. August.
VIII. Et addit ibidem exemplum Antonii, qui ex Evangelica lectione, cui forte supervenerat, admonitus fuit, tanquam sibi diceretur, quod legebatur:
IX. Ad quod genus pertinet et insigne illud officii cognomento sancti, Galliae Regis exemplum (ex Annal. Galliae refert Camer. in hor. sub. cent. 1. cap. ult. Item Antimach. l. 3. theor. 7. et 35.) Is enim cum forte aliquando ex Psalmis Davidis preces ad DEUM conciperet, et aliquis, qui pro reo quodam capitalis criminis gratiam peteret, intervenisset, et Rex quasi aliud agens, annuisset, mox vero incidisset in versiculum, Psal.
X. Subjungimus ejusdem Regni Regem, sed antiquiorem, Clodoveum, qui contra Alaricum West-Gotthorum Regem Arrianum movens, cum per agrum Thuronensium iter faceret, missos aliquot suorum, ad D. Martini fanum attendere jussit, num auspicium aliquod victoriae cernerent? ac datis muneribusquae afferrent, dixit, si tibi, Domine, cordi est, ut ego hanc gentem impiam, et nomini tuo inimicam ulciscar, fac signum aliquod tuae voluntatis eluceat: nuncii vero, qui missi erant, templum ingressi, primicerium incinentem
Ps. 18. vers. 40. et 41.) Praecinxisti me, Domine, virtute ad bellum, et supplantasti insur gentes in me subtus me, et inimicorum meorum mihi dedisti dorsum, et odientes me disperdidisti. Et haec persolutis donis ipsi regi renunciarunt, qui propterea laetus strenue cum hoste concurrit, et post dubiam aliquot horarum pugnam Gothos in fugam convertit, ipso Alarico Rege, praeter alios, quos praelii impetus percutit, occumbente, Carol. Sigonius, lib. 16. de Imp. occid.
XI. Hoc eodem sortis genere Romano Diogeni Imperatori clades praedicta fuit; is adversus Azanem Sultanum expeditionem susceperat, Priennius Dux, hostium multitudine pressus, ab Imperatore subsidium petebat; Imperator hostium potentiam ignorans, Priennii formidinem reprehendit. Accidit autem, ut sacerdos eo tempore Evangelium recitans, haec verba casu legeret,
Johan. 15. vers. 20. Sime persecuti fuerint, persequentur et vos. Necmulto post cum Nizephorus Basilacius, (quum Priennio cum parte copiarum missus subsidio esset) tum Imperator ipse infelici pugna vivi in potestatem hostium venerunt. Zonaras, tom. 2, Annal in vit. Rom.
XII. Ad hanc sacri sortilegii dodecadem explendam, addam adhuc exemplum Petri Benchii, Patricii Veneti, qui post prima studia animum ad Rempublicam suasu amicorum adjecerat, sed cum invitâ Minervâ id conaretur, DEUM rogavit, ut sibi vitae genus conveniens ostenderet, itaque cum eo die sacris interesset, et in Evangelio, quod extra ordinem tunc legebatur, haec verba audivisset: Petre, sequere me, tanquam Oraculo accepto, Christum imitari volens, curiam Romanam, relictâ Republicâ sequi caepit, donec ad Cardinalatum ascendit. Garimbertus in vitis Pontificum.
Verum ut ad Poeticas sortes tandem aliquando veniamus, tempus monet, ac licet Homericas sortes olim in magno pretio fuisse constet, praeter tamen haec tria nunc memoriae sese plura non offerunt. 1. Socrates audiens in carcere forte recitari illud Achillis apud Homerum: Iliad. 9. v. 363.
praedicebat Aeschini, se post triduum moriturum. 2. Brutus, Pharsalici praelii successum exquirens in hunc Patrochi versum incidit: Sed me fatum pernitiosum et Latonae interfecit filius, prout tradunt Plutarchus in ejus ortu, et Valerius M. lib. 1. cap. 5. exempl. 7. 3. Opilius Macrinus, num ad Imperium perventurus esset, scire desiderans, in hos incidit Homeri versus, Il. lib. 17. vers. 849.
Et sane senex ad Imperium venit, nec diutius 14. mensibus id retinuit, occisus ab Heliogabalo.
Praeter Homerum autem ex aliis quoque Poetis, Musaeo praecipue, rerum futurarum Oracula petebantur a sortilegis. Apud Graecos talis fuit Onomacritus Atheniensis, qui cum sortes Musaei adulterasse deprehensus esset, ab Hipparcho Pisistrati filio in exilium ejectus, ad Xerxem transfugit, et iisdem eum sortibus ad bellum Graeciae inferendum compulit, ut est apud Herodot. lib. 6. cap. 7.
De Virgilianis vero sortibus plura exempla producere haberem, sed haec pauca sufficiant. Imperatori Alexandro Severo, cum Parentis hortatu animum a studiis ad alias artes traduceret, sortes consulenti obvenerunt hi versus Virgilii (ex lib. 6. Aeneid. sub fin.)
Nec eventus non respondit. Nam post aliquot annos Imperii Romani gubernacula suscepit. Lampri. c. 14. in ejus vita.
II. Eidem Imperatori cum Heliogabalus insidiatur, sortem in templo fortunae Praenestinae talem accepit ex Aeneid. 6. circa fin.
III. Claudio Imperatori obvenit illud ex 1. Aeneid.
nec ultra triennium imperavit.
IV. Eidem inquirenti de fratre Quintillo, quem Imperii consortem habere volebat, occurrebat versus, qui et Gordiano Juniori post obvenerat, ex Aeneid. 6. circa fin.
Decem et septem diebus a suscepto Imperio interfectus fuit. Hos eosdem versus cuidam ex summis suis amicis puerulo nato, sortes Virgilianas animi
Zwingerus, nec fefellisse eventum. Nam quinto post mense infantem uno eodemque tempore cum matre lethali spasmo correptum obiisse.
V. Adriano, de Trajani Imperatoris erga se benevolentiâ dubitanti, sortes ita responderunt, ex Aeneid. 6. circ. fin.
Quae quidem ad amussim ad Hadrianum quadrarunt, nam post adoptatus a Trajano eidem in Imperio jam senex successit. Spartianus in Hadr. cap. 6.
VI. Claudius secundus, Aurelii Imperatoris praedecessor, inquirens de posteritate sua, incidit in illud primi Aeneid. libri:
Et sane genus ipsius per longam posteritatem stetit. Caeterum haud omittendum est, non esse hujus loci sortes illas quas alius quaerit in alios. Etvero paucis ab hincannis, cum Marchio Ancoranus muliebri impotentia ad potentiae usum abusus, rerum in Gallia potiretur, in illius regni statum luserunt festiva ingenia. Quomodo et non ita pridem scurra quidam, conquisitis ex Ovidii Tristium opere sortibus, ejusmodi fortunae Palatini exulis proterve admodum insultavit; cui nebuloni non immerito possis ex Ovidii Tristibus illud occinere, lib 5. Trist. Eleg. 8.
Non, inquam, hujus loci sunt. Nam proprie dictae sortes, de quibus hîc agitur, eae sunt, cum aperto forte libro lectu aut in transitu ab aliis audita in oraculi omen assumuntur. At impropriae istae
Quaeri denique potest 1. An ejusmodi sortibus aliqua, seu divina, seu qualiscunque vis ac virtus insit? Et 2. an iis uti viro bono pioque licitum sit?
Ad primam quaestionem respondentem D. Augustin. Confess. lib 4. cap. 3. audire lubet, vel potius Medicum quendam nobilissimum, a quo cum conquisivisset Augustinus, qua ex causa hoc fieret, ut multa ab Astrologis vera pronunciarentur? respondit ille, vim sortis hoc facere, in rerum natura usque quaque diffusam. Si enim de Paganis Poetae cujuspiam aliud canentis atque intendentis, cum sortem quis consuluit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret, mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte, sed sorte sonaret aliquid, quod interrogandis
Haec ille.
Ad secundam quaestionem, et quidem in specie de sacris sortibus respondet idem Augustinus, epist. 119. cap. 20. Hi qui de Paganis Evangelicas sortes legunt, etsi optandum est, ut hoc potius faciant, quam ut ad Daemonia consulenda concurrant: tamen etiam ista mihi displicet consuetudo ad negotia secularia, et ad hujus vitae vanitatem, propter aliam vitam loquentia Oracula divina velle convertere. Alii tum demum licitas eas esse existimant, si gravi necessitate compulsi, ad terminandam gravem vitam, vel anceps consilium, sique debita cum reverentia, precibus ad DEUM fusis adhibeantur, praesertim ubi divina quaedam revelatio accesserit. Qua de re plura Martinus Delrio disquisitionum Magicarum lib. 4. cap. 2. Quod ad Poeticas sortes, eas non modo non improbandas, sed et juventuti magno commendandas opere putarim, si eum in finem instituantur, de quo
Peucerus in eo, quem initio laudavi libro: nospueri, inquit, per jocum olim ludumque chartis quibus praecipuos eosque fere fatidicos Virgilii versus ex integro volumine decerptos inscripseramus, sortiebamur, de quibuscunque rebus nobis venisset in mentem, de Principum fatis, de iis quae nobis essent eventura, ut citius faciliusque et altius memoriae eos infigeremus, nec tam quid adferrent, praenunciarentve arreptae fortuito chartae spectabamus, quam profectus nostros. Nam et citius et altius inhaerebant animis versus hoc quasi ludo frequenter repetiti. Haec ' Peucerus. Quod si vero eum in finem instituuntur, ut explorentur futura, et si quandoque vere deprehendantur, (Daemonem enim in iis artes suas, suasque praestigias, non semper omittere certum est) quia tamen cum superstitione, et quadam diffidentia de DEI voluntate, deque cura et protectione nostri, conjunctae sunt, quin damnabiles sint, non est homini pio religiosoque dubitandum.