05/2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed (especially the dedication) - no orthographical standardization

SPECVLVM BONI PRINCIPIS, hoc est, IMP. TITI FLAVII VESPASIANI vita, scriptore SVETONIO TRANQVILLO, CVM ANIMADVERSIONIBVS AC NOTIS; quas in Vniuersitate Argentoratensi praeside MATTHIA BERNEGGERO, PROFESSORE [(transcriber); sic: PROPESSORE] HISTOR. [Abbr.: HISTORIAE] Publice proposuit examinandus a. d. 4. April. 1625 PETRVS Wiehers/ Nob. Borussus.


image: s002

Excellentissimo Viro, GVILIELMO SCHICKHARDO, in Academia Tubingensi Sanctae Linguae Doctori, S. P. D.

VIdi, mi SCHICKHARDE, tuum Ius Regium Hebraeorum, quod nunc gemit sub nostratium praelo typographico: legi quoque praefationem, qua id operis inscribere mihi dignaris. Fert animus dicere, quanti mihi liber ille: quanti dedicationis honos: quanti denique tu sis ipse. Sed nolo verecundiam oris tui, commemoratione meritissimarum laudum tuarum onerare. Nec etiam Echo sum ego, vt reddam tibi tuas voces: voces, quibus equidem [Gap desc: Greek word(s)] praefiscini! fuerat apponendum. Sunt enim ad inuidiam vsque honorificae. quas, nec me ipsum [(transcriber); sic: meipsum] nossem, si agnoscerem. Et eae tamen abunde fidem faciunt abundantis effusissimique in me, nihil tale meritum, [(reading uncertain: page damaged)] (nisi forte tui cultum et obseruantiam in meritis numeres) amoris tui: cuius adfectus impotentia nimirum, alioquin acerrimi iudicii tui lynceis illis ac nil non penetrantibus oculis hoc obiicere glaucoma potuit; vt, quod non vides, videris praedicauerisque. Amo, sic me Deus amet, errorem hunc tuum: amo quoque munus, vtut ab hoc errore profectum. Ex aulicis illi, quibus fortuna pro virtutibus est, regia dona, sibi quantumuis indignis oblata, non minoris, imo pluris, aestimant, quam vel dignissimi quique. Nam hi debitum sibi repraesentari credunt: illi beneficium exhiberi sciunt: et hoc sibi Cassiodori persuasum habent: non esse maius meritum, quam gratiam inuenisse regnantium. Ac illi quidem Aulicam gratiam (non raro morientis illius Arati nota voce terminandam) ostentent sane, per me licet: atque etiam aureis Magnatum iconibus, e collo de more pendulis, prae se ferant circumferantque quo ad volent. mihi [Gap desc: Greek word(s)] viuere malenti, Musasque nostras et Orchomenias illas


image: s003

Diuas opibus omnibus anteponenti, chartaceum istud a SCHICKHARDO munus, longe pretiosius est atque gratius, quam a maximo quoque Principe maximum quodque congiarium.

Ceterum amorem istum tam benigne susceptum, largiter adeo declaratum [(transcriber); sic: daclaratum] , et immortali firmatum pignore, valde sim inamoenus, ne dicam improbus ingratusque, nisi munerer aliquo testimonio mutui amoris. Atque vtinam [Gap desc: Greek word(s)] aliquod, ex Hesiodi praecepto, dare liceret [Gap desc: Greek word(s)] ! Adfectus quidem sic est. sed illum adeo vires destituunt, vt in omni meo litterario censu, vix [Gap desc: Greek word(s)] haec, (iudicio, non modestia sic dico) qua [Gap desc: Greek word(s)] tuis reponerem, in hoc tempore potuerim inuenire. Sunt ad Suetonii Titum animaduersiunculae seu Notae: quae sub ipsum allati libri tui tempus ad vmbilicum spectabant. Aliquot non septimanae, sed menses abierunt, ex quo conscribere illas aggressus sum. et tamen si, quicquid huic operae temporis est impensum, in vnum contraxero, non multo plus hebdomade redegero. Nec [Gap desc: Greek word(s)] cessatum fuit, aut negligentia: sed quod subinde per transuersum obiectae nescio quae occupationes in alia distrahebant. Interrupto vero tenore scriptionis, in qua continuatio ipsa efficacissima est, alii praeclara conficere possint: ego nec mediocria. Qualia autem cunque sint, haec tibi, vir magne, lubens meritoque do, dico, inscribo: vt et obscura per se lucubratiuncula, lucis aliquid a clarissimo nomine tuo faeneret: et omnibus, in quorum manus inciderit, ipsique, si fas est optare, posteritati, mutuae nostrae beneuolentiae [(transcriber); sic: boneuolentiae] , ac meae in te obseruantiae, monumentum aliquod ostendat: et denique tuum, maxime idonei, si quis alius, Censoris, de hoc scriptionis genere iudicium exquirat. Ore durissimo sibi videri Cicero dixit eum, qui gestum ageret in scena, spectante Roscio: quod nemo se mouere posset, cuius ille vitia non animaduerteret. Ego vero me tibi tuique similibus in theatro litterario Rosciis [Gap desc: Greek word(s)] praebebo monendum atque formandum. Erunt forte, qui dicent, Iliada scribere post Homerum, qui post incomparabilem illum Casaubonum aliquid moliar ad Suetonium. Et sane difficile queat videri, post tantum literarum et omnis eruditionis principem, ad hunc autorem illustrandum aliquid adiicere. Ego vero hoc mihi non sumo, vt adferam ab eo non visa nec animaduersa (quid enim aquilinam Viri potuisset aciem fugere?) sed neglecta solum et insuper habita. Nam aquila, vt est in prouerbio, non captat muscas. Adde, quod Varroniano dicto, Nemo repraehensus est, qui e segete ad spicilegium


image: s004

reliquit stipulam. Et vinitori propositum, in vindemiando grandiores ac obuios modo racemos legere: nec est fraudi, minores transisse. Magis autem illud verendum habeo; ne sint qui damnent, Suetonium in commata, ceu theses, inusitato, nec audito modo, sectum; et factum, disputationum Academicarum incudem. Itaque consilii mei rationem altius aliquanto repetam oportet. Ipsi sunt anni vndecim, cum e viuis hic excessit Laurentius Tuppius, clarissimus Iurisconsultus, et, quod in illo genere non valde frequens est, philologus eximius. Eum crebro (nec enim [Gap desc: Greek word(s)] iunioribus nobis erat) inuisere solebam, ac cum de omni literarum genere, tum saepissime de praeceptore et hospite quondam suo, Phil. [Abbr.: Philippo] Melanchthone, [Gap desc: Greek word(s)] , illo vere ocello Germaniae, memorantem audire, cum fructu, cum voluptate mea maxima. Referebat autem inter alia, moris id fuisse Melanchthoni, cum publice doceret, vt non audiretur modo, sed et audiret: operamque sibi dantes Studiosos, ad examen, ad colloquium inuitaret: etiam eos, quos vel pudore, vel inscitiae conscientia vitabundos, remotiora subsellia viderat occupasse, prouocaret. Id institutum, vtilissimum sane, si quis hodie velit imitari, non, vt Stratonicus, [Gap desc: Greek word(s)] : sed nullum, credo, sit inuenturus, qui suis recitationibus, quas vulgo lectiones appellant, interesse velit. M. Portii Latronis discipulos aiunt, quum audire tantum, non audiri vellent, initio contumeliae causa Auditores esse dictos: quae vox promiscue pro discipulo, in vsu esse postea coepit. Sic nos hodieque, more in omnibus, nisi fallor, Academiis recepto, vere ac proprie dictos Auditores tantum habemus: nec meum est, inueteratum validumque morem (an morbum?) hunc migrare. Cum autem in explicatione veterum autorum ea fide versari cuperem, quam et muneris mei ratio, et honestissimorum Iuuenum, qui mihi assiduam nauabant operam, alacritas exigit: id vero multo maiore cum fructu futurum putarem, si mutuas audire et reddere voces daretur: neque tamen id pro lectione liceret: quod proximum erat, feci: Suetonii Caesarem antea, nunc Titum, in Disputationes redegi: presso pede vestigiis autoris adhaesi: moralia, qua dabatur, erui; miscui ritus antiquitatis: et quia Criticen, vt ludum aliquem nugarum, atque Grammatici commatis argutias, aspernantur aliqui delicatiores: quae magnorum tamen virorum iudicio Sol et sal literarum est; etiam hoc genus nonnulla pro re et copia adieci, quorum amaritudo iucundiorum istorum temperatura si non edulcaretur,


image: s005

certe non sentientibus obiiceretur. Autor denique [Gap desc: Greek word(s)] meis fui, vt non semper argumentis contrariis, more disputatorio; sed nudis etiam eorum, quae non satis assequerentur, interrogationibus agerent: ne non tam Disputatio contentiosa, quam placidum quoddam examen ac repetitio videretur. Medicum quendam scribit Seneca, cum Regis filiam curare deberet, nec sine ferro posset, dum tumentem mammam leniter fouet, scalpellum spongia tectum induxisse. Repugnasset puella remedio palam admoto: eadem, quia non exspectauit, dolorem tulit. Imitatus sum: nec metuo formulam, Quod dolo malo: nec adeo factum excuso, aut muto: si tamen hoc tibi quoque probauero: cuius auctoritati limatissimoque iudicio tantum defero, quantum non temere alius cuiusquam. Imo vero iam probaui. Nam id in epistolae tuae calce non dissimulas: atque etiam, quod audio et gaudeo, Viros omnino summos, mea quidem certe laudatione superiores, BESOLDVM ET LANSIVM, [Gap desc: Greek word(s)] habes. Vos mihi triumuiri, instar estis amplissimi theatri: quorum erectus approbatione, facile possum aliorum inclementiora iudicia, non quidem illa contemnere (nam etiam ex his talibus est quod proficiamus: et fieri potest, vt illi me fortius ament, vos tenerius) sed non nimis tamen extimescere aut reformidare.

Vale, Vir eruditissime et me vsu ac mancupio tuum, porro, quod facis, ama: etiam Amplissimos, quos reuerentiae causa modo nominaui, Viros, quibus addo Venerandum Senem, Mathematicorum aeui nostri Principem, D. MAESTLINVM, ex me per occasionem officiosissime saluta. Argentorati, a. d. 26. Martii, anno M. DC. XXV.

T. [Abbr.: Tuus]

Matthias Berneggerus.


image: s006

C. SVETONII TRANQVILLI TITVS FLAVIVS VESPASIANVS AVG.

CAPVT I.

Titus, a cognomine paterno, b amor ac c deliciae generis humani, (tantum illi d ad promerendam omnium voluntatem vel ingenii, vel artis, vel fortunae e superfuit: f et, quod difficillimum est, in imperio; g quando priuatus, atque etiam sub patre Prinipe, ne odio quidem, nedum vituperatione publica caruit) natus est h III. Kalend. Ian. insigni anno i Caiana nece, prope k Septizonium, sordidis aedibus: cubiculo vero perparuo, et obscuro: nam manet adhuc, et ostenditur.

a) Cognomen Titi paternum, hoc loco subaudiendum est, Vespasianus, ad discrimen fratris assumptum, qui cognomine materno a Domitilla, Domitianus est appellatus. Par fratrum, cognomine non magis ac moribus, admodum impar. Alii cognomen paternum ad sequentia verba trahunt, amor ac deliciae generis humani. Male Praeterquam enim quod cognomina vna voce, non plurium congerie constant; (qua dere Alexander genial. dier. lib. 1. c. 9. et lib. 2. c. 22.) etiam antiquorum, quod sciam, nullus, Vespasianum patrem sic appellatum scribit. Addo amplius, nec Vespasiano filio (viuo quidem) id elogium publice, et a Senatu Populoue Romano tributum. Nam Victor, Eutropius, Suidas, et si qui alii sequioris aeui scriptores e Suetonio id hauserunt, in aliam mentem illius verba, quae nihil tale habent (inspice quaeso) trahunt: nec dubium, illud Suetonii priuatum de Tito iudicium, non Populi Rom. publicam vel solennem fuisse vocem. Imitatione tamen Suetonii. cum Titus a posteritate, tum aeuo superiore Imperatores Maximilianus I. a Cuspiniano in eius vita, et Maximilianus II. a Cratone in orat. funebri, amor ac deliciae generis humani nominati fuerunt. Aliter autem est de Gordiano III. quem omnem Polulum delicias suas dixisse, tradit in Gordianis cap. 31. Capitolinus. Sed quanto potiore inerito apud Aggaeum cap. 2. 8. CHRISTVS [Gap desc: Greek word(s)] Deliciae omnium gentium appellatur?


image: s007

b. c.) Vt Autor in Aug. c. 17. necessitudines pro necessariiis, et in Tiber. c. 51. amicitias et familiaritates pro amicis familiaribusque sumit: ita hic amor ac deliciae amatum ac delicatum ipsum significant. Delicatus et Delicata, Delicum, Deliciae, sed et in singulari Delicia, ae, in antiquis cum inscriptionibus, tum autoribus, occurrunt saepius; itaque de notione vocum istarum dicendum amplius. Ita primum appellati pueri minuti, procaces, facie et garrulitate amabiles, quales Imp. Augustum vndique conquisiuisse, praecipue Mauros et Syros, et cum iis animi laxandi caussa lusisse, refert in eius vita Noster cap. 83. E quibus Augusti pueris fuit Sarmentus, de quo Plutarchus in Antonio, pag. 943. e. [Gap desc: Greek word(s)] : Erat autem Sarmentus e procacibus Caesaris pueris, quos Delicias Romani vocant. Non ergo propriam Graeci vocem habuerunt, qua vim Romanae illius exprimerent. Quomodo et Dorotheus Doctr. 18. retenta Romana: [Gap desc: Greek word(s)] : Erat autem ille delicium cuiusdam militis, etc. [Gap desc: Greek word(s)] tamen appellant aut [Gap desc: Greek word(s)] vt modo Plutarchus: aut [Gap desc: Greek word(s)] , vt Dio lib. 48. [Gap desc: Greek word(s)] , vt Herodianus lib. I. [Gap desc: Greek word(s)] , vt Philostratus in Herode: [Gap desc: Greek word(s)] , vt Nicetas in Isaacio Angelo: [Gap desc: Greek word(s)] , vt Athenaeus lib. 3. Seneca Vernulas appellat in lib. de prouid. cap. I. Idemque in lib. de constantia Sapient. cap. 12. de hisdem: pueros quidam, inquit, in hoc mercantur procaces, et eorum impudentiam acuunt, et sub magistro habent, qui probra meditate effundant: nec has contumelias vocamus, sed argutias. Et Statius, lib. 5. Sylu. epicedio in filium:

Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
DELICIAS, doctumque sui CONVICIA Nili
Infantem, linguaque simul salibusque PROTERVVM.

Deinde sic appellatos inuenias catamitos, siue [Gap desc: Greek word(s)] puero illos amasios, quos [Gap desc: Greek word(s)] Graeci vocant. Ita delicatorum puerorum Traiani meminit Spartianus in eius vita cap. 2. et 4. Nam illum Imperatorem [Gap desc: Greek word(s)] fuisse, et hinc, et ex Dione, Iuliano, aliis, notissimum est; et frustra Plinius est, in paneg. alibique castitatem illius dilaudans. Generalius etiam Deliciae, Delicati, Delicatae, sunt [Gap desc: Greek word(s)] , amasii, amasiaeque, licet puerilem aetatem excesserint: vt nostrati [Gap desc: Greek word(s)] , Schatz/ quodammodo respondeant. Ita Noster in Vespas. c. 3. Delicatam Statilii Capellae vocat; quae otim amica eius et concubina fuerat. In Gruteriano inscriptionum corpore pag. CCCXI, 6. inuenio TEIAM Euphrosynae Virginis Vestalis DELICATAM; vt appareat,


image: s008

non semper amoris Venerei vocem illam indicem fuisse. Generalissima denique metaphora, iucundissima et charissima quaeque Delicias appellamus. Ea notio huius loci est, etiam aliis bonis autoribus haud infrequens. Exempla quaedam vel e Cicerone sunto. Lib. 1. de Diuinat. Quid amores et deliciae tuae Roscius? Philipp. 6. Sed redeo ad amores deliciasque nostras, L. Antonium. Lib. 8. famil. epist. 8. C. Sempronius, mel ac deliciae tuae. Lib. 16. ad Attic. epist. 6. Pyliae salutem dices, et Atticae, deliciis atque amoribus meis. Atque haec distinctio, in speciem pugnantia Senecae loca conciliabit. In lib. de prouidentia cap. 1. inquit: Deus bonum virum in deliciis non habet. Et Epist. 96. Neque dii neque deae faciant, vt te fortuna in deliciis habeat. Contra vero lib. 2. de benef. c. 29. Bene aestimata Naturae indulgentia, confitearis necesse est, in deliciis te illi fuisse. Scilicet Deus nos in deliciis non habet, illo primo significatu: quia non tractat nos molliter et indulgenter, vt Romani suos illos pueros garrrulos ( [Gap desc: Greek word(s)] , vt supra ex Dorotheo relatum) sed vt filios disciplina seueriori continet, experitur, indurat. Idem rursus in deliciis nos habet, notione postrema, et sibi charissimos bonis omnibus cumulat.

d) Cicero lib. 2. offic. c. 5. proprium hoc statuit esse virtutis, CONCILIARE ANIMOS hominum, et ad vsus suos adiungere. Nostri Titi exemplo sunt affinia quae subiungam. Scipioni Africano tanta inerat comitas, atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas, vt barbaros etiam ac hostes infestissimos facunde alloquendo sibi conciliarit. Liuius lib. 28. cap. 8. m. Pyrrhus Rex artem conciliandi sibi homines eam habuit, vt Italiae gentes Regis externi, quam populi Rom. tam diu principis in ea terra imperium esse mallent. Idem lib. 35. cap. 14. f. Quibus rebus et artibus L. Sulla Marii militumque gratiam aucupatus et assecutus sit, docet Sallust. Iugurth. c. 96. Sed et Cicero ad Q. fratrem lib. 1. epist. 2. Virgilio et Cn. Octauio colligendae beneuolentiae tribuit artificium. Et autor in Calig. c. 3. ait, in Germanico fuisse conciliandae hominum gratiae, ac promerendi amoris mirum et efficax studium. Porro Nostri de Tito dictum firmat et Tacitus lib. 2. Histor. c. 5. vbi eum ait fuisse natura atque arte compositum alliciendis hominum moribus; sed ponit, ecce, duos modos tantum, Naturam (id hic est Ingenium) atque Artem: Noster opportune tertium addit. Fortunam: quae non minus ac illa duo, colligendae beneuolentiae necessaria. Nam profecto Fortuna in omni re dominatur. Ea res cunctas ex lubidine magis, quam ex vero, celebrat obscuratque. Quod Sallustii (Catil. c. 8.) dictum ad Rudolphum Agricolam, paucis lectum, sed dignum qui ab


image: s009

omnibus legatur, accommodat Ludouicus Viues comment. ad Augustin. de Ciu. Dei, lib. 2. cap. 21. Eumenis virtuti si par data esset fortuna, non ille quidem maior fuisset, sed multo illustrior, atque etiam honoratior, Aemil. probus in Eum. a pr. Fortuna rebus famam pretiumque constituit. Curt. lib. 9. in fin. Hinc facta dictaque alia clariora sunt, alia maiora. Plin. lib. 3. epist. 16. Hinc [Gap desc: Greek word(s)] : Multa conuitia, multae etiam laudationes praeter meritum in vita versantur: illa in eos, qui nihil commiserunt: hae in eos, qui nihil laude dignum gesserunt. Necephorus Gregoras lib. 6. Histor. Byzant. cap. 4. Hinc quidam Merentur Famam (addo ego fauorem ac beneuolentiam) quidam Habent. Lipsius cent. 1. miscellan. epist. 2. Quod postremum expressit eleganti carmine Frid. Taubmannus schedias. pag. 474. Vt non ab re Tacitus lib. 4. Annal. c. 20 dubitauerit, fato et forte nascendi (ea Fortuna est) vt cetera, Ita Principum (atque adeo quorumuis hominum) inclinatio in hos, offensio in illos: an vero sit aliquid in nostris consiliis, vt arte vel ingenio conciliare nobis alteram, alteram declinare queamus. Et lib. 2. Histor. cap. 82. quibusdam Fortunam pro virtutibus esse, demonstrat eorum exemplo, quos nihil tale meritos Vespasianus honore percoluit.

e) h. e. abundanter adfuit. Videndus de vsu verbi superesse Agellius lib. 1. Noct. Attic. cap. 22.

f) Et, hoc loco valet, idque. Nam [Gap desc: Greek word(s)] ostenditur, id maxime mirandum, Titum, qui priuatus odio et obtrectationi fuit obnoxius, Imperatorem factum omnibus aeque charissimum esse potuisse: cum tamen alii versa vice, dum adipiscuntur dominationes, multa caritate sint, et maiore odio postquam adepti, vt inquit Tacitus lib. 12. Annal. cap. 30.

Regnare non vult, esse qui inuisus timet.
Simul ista Mundi conditor posuit Deus,
ODIVM atque REGNVM.

- Senec. Thebaid. [transcriber: sic; recte: Phoenissae] in fin.

Et Capitolinus in vita Marci Antonini, cap. 15. Nemo est Princpum, quem non grauis fama perstringat. Principum autem? imo quorumuis hominum vel sanctissimorum. adeo verum Graecorum dictum est: [Gap desc: Greek word(s)] . Sed Principum tamen inprimis. Et rationem Augusto suo Liuia reddidit apud Diomen lib. 55. pag. 638. e. cum, Fieri non potest, inquit, vt Princeps omnibus placeat, ac non vel iustissime regens, in odia permultorum incurrat. Maior enim pars hominum, iniusta iustis potiora ducunt: quorum expleri cupiditates nequeunt. Iam virtuosorum quoque


image: s010

alii magnas ac multas res expetunt, quas consequi non possunt: alii aliis posthabitos se indignantur: itaque vtrique culpant Principem. Haec ille, subditis praecipue culpam assignans: quibus est sane, vt inquiunt Athenienses apud Thucydidem lib. 1. pag. 52. d. [Gap desc: Greek word(s)] : praesens imperium semper graue. ideoque audent passim et gaudent.

--- humili laesisse veneno
Summa, nec impositis [(perhaps: impositos)] vmquam ceruice volenti.
Ferre duces. ---

Statius Theb. 1. v. 171.

[Gap desc: Greek word(s)] : Omnes populi ea laborant animorum peruersitate, vt de iis maligne sentiant, qui Rempubl. regunt. Plutarch. in praecept. Reipub. gerendae, pag. 813. a. Verumtamen et ipsi Principes a culpa non semper immunes, Catulo quidem iudice, cuius haec sunt apud Dionem lib. 36. pag. 18. e. Magni honores, immodicaeque potestates, etiam optimorum hominum animos ad fastum extollunt, atque corrumpunt, ac proin adiis obiiciunt. Vt vt ergo difficilimum, omnium beneuolentiam in imperio promereri: tamen in Tito non vsque adeo mirum id videri debet; cum non sit passus, ad aliorum exempla, regno se deprauari; secundus hac parte patri suo Vespasiano: qui, teste Tacito lib. 1. Histor. cap. 50. solus omnium ante se Principum in melius mutatus est. Quod si tamen diutius imperasset, idem forte, quod patri, potuisset accidere. Is inter initia imperii bonus; donec indulgentia fortunae, et prauis magistris, didicit, ausus que est. Tacit. 2. Hist. 84. Sic Vannius Sueuis a Druso Caesare impositus, prima imperii aetate clarus acceptusque popularibus: mox DIVTVRNITATE fuit mutatus in superbiam. Idem 12. Annal. 29. Ipse quin et Tiberius post tantam rerum experientiam, vi dominationis conuulsus et mutatus est. lib. 6. Annal. c. 48. Alexand. Magnum clariorem fecit, quod in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. Vt alios Regesclaros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum: Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut magnum modo Pompeium, vertenti praebuit fortunae? Liu. 9. c. 17. pr. Facit huc illa comparatio Titi cum Augusto, quam ex Dione Zonaras, vt solet, in Annales suos transtulit: qua negatur, Augustum si pauciores annos vixisset, ac Titum, si plures, vmquam subditis charos esse potuisse: propterea quod ille in principiopropter bella et seditiones asperior, postea longo tempore, multitudine beneficiorum clarior chariorque populo Rom. factus est: hic vero moderate gesto imperio, in ipso gloriae fastigio decessit, eam forsan amissurus, si vixisset diutius, apparuissetque, maiori eum fortuna quam virtute vsum fuisse.


image: s011

g) Coniunctio causalis, non temporis aduerbium est, pro, quando quidem. Virgil. 1. Aen.

--- quando haec te cura remordet.

Cicero 10. Epist. 12. Quam quando complexus es et tenes, perfice, vt etc. Terent. in Adelph. act. 2. sc. 4. Quando hoc bene successit, hilarem hunc sumamus diem.

h) h. e. die 30. Decembris. Alii tamen IV. Kal. Alii item, I. Kal. Quae ambiguitas ex anno mortis Titi, spatioque vitae solui posset, nisi et istud fuisset ambigue traditum ab autoribus.

i) C. Caligulae caede, de qua Noster in eius vita cap. 58. Is est annus a N. Chr. 41. secundum Aeram Dionysianam vulgatam: ab Vrbe Cond. 793. Imp. Caligula IV. et Cn. Sentio Saturnino Coss.

k) Inuenio apud veteres duo Septizonia, de quibus distincte dicendum est: cum haec ab autoribus confundi videam. Esto [Gap desc: Greek word(s)] . Ab Imp. Seuero posterius esse fabricatum Septizonium, et Eusebius in Chronicis, et Spartianus in Seuero, cap. vltimo tradunt: idque ad caput Appiae viae (non procul a Circo Maximo, sub Palatio) fuisse, docet idem Spartianus in Geta cap. vltimo. P. Victor in topographia Romae, id in Vrbis regione X. collocat. Platina in vita Gregorii VII. P. M. sub finem, Septem solia Seueri Afri opus nominat. Beroaldus ad hunc Nostri locum scribit, illud Septizonium se Romae curiosis oculis lustrasse: superesse vero tres operis ambitiosi veluti Zonas, columnarum pulchritudine, magnificentia, altitudine spectabiles: ex quibus coniiciatur vix credibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aetimantibus, si moles integra cum totis septem Zonis superesset. Ian. Iac. Boyssardus in Topographia Romae, pag. 61. 62. A circo maximo veniendum est in viam Appiam, ad cuius laeuam partem ingens Septimii Seueri moles attollitur: quae quadrangularis olim fuit, septem columnarum ordinibus, quae sibi inuicem superpositae, septem constagnationes (forte, contignationes) in altum extollebant: columnae in singulis ordinibus, vastis trabibus marmoreis coniungebantur. Nullum hoc aedificio fuit altius Romae. Septisolium vocat Plinius, quod septem solaria contineret: nunc septizonium dicitur. Hoc ab Imperator. fuit erectum in tantam altitudinem, vt nauigantes ex Africa in Italiam id spectare possent e mari, et eius cineres (qui in apice supremo huius molis erant repositi) adorarent. Erat enim Seuerus natione Afer. Ex tanto aedificio Septisolii, tres tantum nostro tempore restant constagnationes, quae longa antiquitate videntur nutare, et ruinam minari. In vno solii circuitu pars inscriptionis mutilata restat: C. TRIB. POT. VI. COS. FORTVNATISSIMVS NOBILISSIMVSQVE (Extat in Gruteri quoque tomo inscriptionum, pag. 185, 5. Etsi B. Marlianus, qui lib. 4. topograph. Rom. cap. 6. eius, etiam a se visi, proponit ichnographiam, negat, vltra


image: s012

tres illos ordines columnarum inuicem sumperimpositarum, alios quatuor insuper fuisse: cum tanta trium illorum altitudo fuerit, vt maiorem habuisse, non fiat verisimile. At nostro tempore dirutum illud a Sixto V. P. M. et locum ab incolis vrbis Romae Settisonio dici, firmat Ortelius in thes. Geogr. qui nobis tamen vix persuadet, esse idipsum Septizonium, cuius Ammianus Marcellinus meminerit lib. 15. cap. 17. hisce: plebs ad Septizonium conuenit, celebrem locum, vbi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit Imperator. Marcus enim multis Seuerum annis antecessit: vt proinde hoc fuerit antiquius illo Seueriano Septizonium, et fortassis hoc ipsum Autoris nostri, ad quod natus Titus est. Atque prius hoc Septizonium dictus P. Victor in regione XII. Vrbis collocat, et vocat Septizonium vetus: addit: alias Seueri: quae posteriora verba librarius aliquis indoctus adiecit. Sunt enim illa duo vtique diuersa, quae temere miscet etiam Lupanus, cum in Notis ad Spartianum ait, illud Seueri Septizonium a Plinio Septisolium appellatum. Atqui Plinius aetatibus Seuero prior, Tito nostro naturalem suam historiam dicauit. Quod addit. Lupanus, ab aliis idem nominatum Septodium, hybrida dictione, quod ibi septem viae concurrant; vitiose scriptum putarim, pro Septizodium Nam et illustris Scaliger in Animaduers. Euseb. et Cl. Salmasius ad Hist. Aug. obseruarunt, optimae notae membranas plerasque Septizodium pro Septizonium praeferre: quomodo et circulum dierum hebdomadis promiscue quidam Septizodium, alii Septizonium vocant. quo de videndus Scaliger ad Manilium pag. 290. et lib. 3. Canonum Isagog. Chronol. sub initium.

Porro nominis illius etymon facilius quam rationem etymi dixeris. Casauboni iudicio in Not. ad Spartian. fortassis a columnationis genere operi nomen impositum et taeniis, quibus columnarum diuersi ordines distinguebantur. Bero aldus d. l. sic putat appellatum, quod septem ordinibus columnarum aliis alii superimpasitis, tamquam Zonis siue cingulis ambitum, in altum assurrexerit. At id non videtur Marliano, nec est sane, verisimile: dicitque vocatum ab aliis septisolium, a septem solariis: nam inter columnas quae a tribus lateribus efficiunt veluti porticum, esse breue aedificium ex saxoquadrato ab imo ad summum: hoc diuisum in septem veluti solaria, quibus moles ipsa connexa firmior efficiatur. Non valde diuersa ratione Plato [Gap desc: Greek word(s)] , Zonaras Nicetas, ac Heliodorus [Gap desc: Greek word(s)] nauibus tribuunt, quibus illa moles incincta constringatur. Si Seueriani septizonii apud Marlianum ichnographiam contemplor, vtrinque septenas columnas e basi video consurgentes, a quibus illius nominis originem duci, prope est vt credam. Verum haec vt incerta in medium relinquentibus, [Gap desc: Greek word(s)] festinandum. I. Scaliger animad. Euseb. pag. 209. b. Omnia


image: s013

alia immania adificia, ex molibus alia alii impositis consurgentia, et verbis Ammiani (16. c. 17.) Giganteos contextus, affirmat appellata Septizonia. Sed autorum exempla requiro.

CAPVT II.

[Note: 1.] Educatus in aula cum a Brittannico b simul, ac paribus [Note: 2.] disciplinis, et apud eosdem magistros institutus. Quo quidem tempore aiunt c metoposcopum a d Narcisso Claudii liberto adhibitum vt Britannicum e inspiceret, constantissime affirmasse, f illum quidem nullo tempore, caeterum Titum, [Note: 3.] qui tunc prope adstabat, g vtique imperaturum. Erant autem adeo familiares, vt de h potione qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta i cubans gustasse credatur, [Note: 4.] grauique morbo afflictatus diu. Quorum omnium k mox memor, statuam l ei auream in Palatio posuit, et alteram ex ebore equestrem, quae m Circensi pompa n hodieque praefertur, dedicauit, prosecutusque est.

a) Claudi Caesaris ex Mesallina filio. Nominis rationem Dio lib. 60. pag. 781. b. tradit. Nimirum Claudio Senatus ob deuictos Brittannos, non ipsi modo cognomentum Britannici, sed et vt filius eodem quasi proprio suo nomine diceretu, decreuit.

b) [Gap desc: Greek word(s)] Graeci vocant. Et sane pueros non solitarie, sed simul cum aliis instituendos, argumentis grauissimis euincit Quintilianus lib. 1; Instit. orator. cap. 2.

c) Quasi frontis inspectorem dicas, aut vno verbo (sit venia) frontispicem: a [Gap desc: Greek word(s)] , frons, et [Gap desc: Greek word(s)] , inspicere, perscrutari. Plinius tamen et ipse Graeca voce, sed interpretatione iuncta, fuit vsus lib. 35. cap. 10. Apelles imagines adeo similitudinis indiscretae pinxit, vt (incredibile dictu) Apion. Grammaticus scriptum reliquerit, quendam ex facie hominum addiuinantem, (quos Metoposcopos vocant) ex iis dixisse aut futurae mortis annos, aut praeteritae. Quo loco notandum, [Gap desc: Greek word(s)] a Plinio verti, non frontem, sed faciem, tanquam videlicet in hoc nomine Metoposcopia pars ponatur pro toto, ad eamque simul et Ophthalmoscopia, diuinatio ex oculis ceteraque facie pertineat: vt non sit necesse, quod hodie faciunt, haec duo


image: s014

discriminare. Hanc, vt et Chiromantiam, Physiognomoniae species faciunt, et vtrique praesidium a ratione, ab experientia, ab autoritate magnorum hominum, ipsiusque S. Scripturae mutuantur, ad illam applicantes illud Salomonis, Prouerb. 17. 24. In facie prudentis relucet sapientia: ad hanc vero hoc Iobi, cap. 37. 7. Deus in manu omnium hominum signat, vt singuli nouerint opera sua. Ipsi viderint. Sed certe tamen ista [Gap desc: Greek word(s)] , si Physices vltra metas non progressa, naturalibus tantum et ordinatis causis, effectibus, signis nitantur; nec habeant admixta, quod vt plurimum amat fieri, superstitiosa, [Gap desc: Greek word(s)] , nedum Satanae ludibria (cuius [Gap desc: Greek word(s)] Fraus in huiusmodi paruis fidem sibi praestruit, vt, cum operaepretium sit, cum mercede magna fallat, iuxta Liuianum illud, 28. c. 42.) quamuis necessitat iis nulla nec magna fides insit, inter artes tamen [Gap desc: Greek word(s)] , ac ingenio liberali non indignas qualitercunque locum tueri posse videntur, ac vsum in vita humana non contemnendum praebent. Ita Pythagoras adolescentes, qui sese ad discendum obtulerant, [Gap desc: Greek word(s)] . Id verbum significat mores naturasque hominum coniectatione quadam, de oris et vultus ingenio, deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. Eum qui exploratus ab eo, idoneusque fuerat, recipi in disciplinam statim iubebat, etc. Agellius lib. 1. Noct. Attic. cap. 9. et Iamblich. lib. 1. de vita Pythag. cap. 17. Libanius, qualis quisque esset ingenio, confestim norat, illiusque animum, in vitia an virtutes pronior esset, perspectum habebat. Eunap. in Liban. pag. 171. m. Quamsi artem calleremus adhuc, aut exerceremus, non tot admoueremus asinos ad discendam lyram, et operam perdentes et oleum. Ita non nisi per physiognomian Theodorus Gadareus, Tiberii Caesaris in arte Rhetorica praeceptor, in eo adhuc puero saeuam ac lentam naturam perspexit sagaciter, ob quam eum in obiurgando subinde appellauit lutum sanguine maceratum: quod videret incedentem ceruice rigida et obstipa, adducto fere vultu, plerumque tacitum: nullo, aut rarissimo, cum proximis etiam sermone, eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione etc. vt est apud Autorem in Tib. cap. 57. et 68. Quid de Iuliani moribus et ingenio quibus ex hac eadem arte notis iudicauerit ac vere praedixerit D. Gregorius Nazianzenus, ex eius inuectiua 2. contra Iul. et lib. 9. contra Paganor. mores, itemque Nicephoro lib. 10. c. 37. notum est. Aristoteles etiam in Politicis suadet, ad magistratum legendos illos, qui sint forma decenti, nec monstrosa: et alibi ab his cauendum esse monet, quos natura signauit. cuiusmodi hominum genera quinque Galli numerant, ac de iis hoc vsurpant: il est marque du B. scilicet, Bastard, Borgne, Begue, Boiteux, Bossu. Sed ars ista naturae signacula


image: s015

multo plura nostrum ad vsum atque cautelam edocet. De vxore physiognomonice, Sapientum Indorum exemplo, ducenda, Nicostrati locus elegans idemque prolixus extat apud Stobaeum, serm. 68. Sed vt ad Nostrumredeamus, si quaeras, ecquo suae artis axiomate metoposcopus Imperium Tito tribuerit, ademeritque Britannico; de Solis aut Iouis in fronte linea bene secusue dosposita nescio quid muginabuntur, qui heri aut nuper artis illius praecepta tradiderunt. His, duplici ratione moueor, vt ne praebeam assensum. Erant Graecis atque Saracenis in vsu certi vaticiniorum libri, quos [Gap desc: Greek word(s)] , Visiones appellabant, vt ex Gregora, Zonara, Luitprando notum: et in his Paelaeologum bene versatum fuisse, Pachymerius lib. 1. cap. II. tradit. Erat autem in iis persriptum, quis, qua fortuna, quam diu regnaturus esset: et quidem imperaturi, cum alii, tum corporis quibusdam notis describebantur, euentu fere ad miraculum vsque congruente. Talibus ex signis Imp. Theophilus Basilium et in imperio sibi successurum, et familiae suae pestem futurum, vxori suae Theodorae vere praedixerat: quae a filio Michaele ad conuiuium inuitata, in Basilium illum vna discumbentem, oculos cum defixisset, oborta vertigine corruit, et causam rogata subitae consternationis; hunc illum ipsum esse, qui cum exitio suae familiae sit imperaturus, ex signis a marito sibi reuelatis depraehendisse se respondit: signis vtique physiognomonicis adeoque metoposcopicis: sed non planetariis illis frontis lineis, (quae plerunque sic exiles, vt propius etiam admouentibus oculos non satis dignoscantur) verum ex interuallo nonnullo conspicuis. Deinde cum hoc genus argumenti apud Graecos accurate tractarint Zopyrus, Loxus, Polaemon, alii, vt Origenes contra Celsum lib. 1. testatur: neque id Latinis intentatum fuisse, indicet autoris grauissimi Trogi Pompeii fragmentum apud Plinium lib. 11. cap. 52. etsi nunc praeter Aristotelis, Polaemonis et Adamantii Sophistae [Gap desc: Greek word(s)] nihil ad manus nostras peruenerit: tamen neque ex hisce reliquiis, nec vllis vetustatis monumentis vel vestigium odorari licet illius frontalium linearum inter planetas distributionis, quarum suprema et capillis proxima Saturno dicatur, altera Ioui, tertia eaque media Marti, sequens Veneri, supercilio dextro incumbens Soli, supercilio sinistro Lunae: has interiecta, circa radicem nasi, Mercurio adscribitur. Nam patrum demum memoria primus Thaddaeus Hagecius Medicus, absque ratione saltem in speciem probabili, commentus ista fuit: tumque secuti e recentioribus vnus et item alter, etiam serii viri. non quod ista lienamenta frustra condita credam: nihil enim in natura frustraneum est: sed profecto decreta significataue corporum caelestium istiusmodi iocularibus argutiis includere, et ad arbitrii nostri linearum distinctiones aptare, [Gap desc: Greek word(s)] est, [Gap desc: Greek word(s)] est.


image: s016

d) Est ille Despotikyrius,

Indulsit Caesar cui Claudius omnia: cuius
Paruit imperiis, vxorem occidere iussus.

Iuuenal. Sat. 14. Qua causa vero de Britannici fortuna sollicitius inquisierit, ex Tacito, 12. Annal. 65. colligitur.

e) Inspecto vultu fata fortunamque eius praediceret.

f) Britannicum.

g) Haud dubie, certo.

h) Venenata, Locustae, nobilissimae pharmaceutriae ministerio parata, qua Nero Britannico fratri secum epulanti mortem accelerauit. Rem fusius exsequitur Tacitus lib. 13. Annal. cap. 15. et 16.

i) Imo vero sedens. Noster, Claudii capite 32. Adhibebat caenae et liberos suos cum pueris puellisque nobilibus, qui more veteri ad fulcra lectorum SEDENTES vescerentur. Et in Augusto, cap. 64. de nepotibus eius; neque caenauit vna, nisi vt imo lecto adsiderent. Et vero diserte dicto modo loco Tacitus affirmat, epulo isti venefico Britannicum adsedisse, non accubuisse. Nec est verisimile, Titum in pari aetate, ac simul educatum, supra Dominum honore affectum fuisse. Honoratiorum enim et prouectiorum erat, atcumbere seu cubare: a pueris, vt et a seruis, accubitum, quasi luxuriae ritum illi aetati ordiniue non decorum, spernebant: vt pluribus ostendit Lipsius Not. 43. ad Tacit. lib. 13. Annal. et lib. 3. Ant. Lect. Quare numeremus hoc inter [Gap desc: Greek word(s)] Suetonii.

k) Iam Imperator factus.

l) Britannico.

m) De ludorum Circensium pompa copiose disserit Onufrius Panuinius lib. 2. de ludis Circens. cap. 2.

n) Etiamnum hodie, scilicet Suetonii temporibus. Alii legunt, hodie quoque praef.

CAPVT III.

[Note: 1.] a In puero statim b corporis animique dotes exsplenduerunt: magis ac magis deinceps per aetatis gradus: c forma egregia, et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae: praecipuum robur, quamquam neque procera statura, et d ventre paullo proiectiore: memoria singularis, e docilitas [(transcriber); sic: dolicitas] ad [Note: 2.] omnes fere f tum belli tum pacis artes. g Armorum et h equitandi


image: s017

peritissimus: i Latinae k Graecaeque linguae, vel in orando, vel in l fingendis poematibus, promptus et facilis ad n extemporalitatem vsque: sed ne o musicae quidem rudis, [Note: 3.] vt qui p cantaret et q psalleret r iucunde s scienterque. E pluribus comperi, t notis quoque excipere velocissime solitum cum u amanuensibus suis per Iudum iocumque certantem x imitari chirographa quaecumque vidisset: y ac saepe profiteri, se maximum falsarium esse potuisse.

a) Nihil quod ad vltimum sui finem peruenturum est, non et mature, et celeriter incipit, ait Valerius Max. lib. 8. cap. 7. exemplo Pythagorae: Idemque lib. 3. cap. 1. aliis etiam exemplis demonstrat, primis statim annis conspici quasi cunabula quaedam et elementa virtutis: animique procedente tempore ad summum gloriae culmen peruenturi, certo cum indolis experimento, dari gustum. Huc referenda, quae disserunt egregium par emblematographorum, Ioach. Camerarius cent. 2. embl. 29. et Iul. Guil. Zincgrefius embl. 62. Sed haec nimirum accipienda de indole et spe tanquam in herbis ostensa: non de praematuro fructu. Nam illud ingeniorum veluti praecox genus (Quintiliani sunt verba 1. c. 3.) non temere vnquam peruenit ad frugem: vt quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt: et imitatae spicas herbulae, inanibus aristis ante messem flauescunt. Ea de re multa notauit erudite Piccartus obseruation. decad. 11. cap. 10. et dec. 14. c. 4. Verum vt in excessu praecoces hi, sic in defectu peccant [Gap desc: Greek word(s)] illi, qui iam prouecta aetate se conferunt ad discendum. Seros studiorum vocat Horatius lib. 1. satyr. Nam, vt corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt: sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. Quintil. 1. c. 1. Nec sine causa [Gap desc: Greek word(s)] (h. e. a pueritia edocti) dicunturii, qui in sua quidque arte optime faciunt. Idem, 1. c. 12. Adde quod turpis et ridicula res est, elementarius senex. Iuueni parandum, seni vtendum est. Senec epist. 36. Adde quod [Gap desc: Greek word(s)] inepta plerunque, serilicet, ac proin imperfecti, profectus ostentatio et arrogantia comitatur. [Gap desc: Greek word(s)] homines scis quam insolentes sint, inqui Cicero 9. fam. ep. 20. Et plurib. Agellius lib. 11. noct. Attic. c. 7. Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, vt, quod numquam didiceris, diu ignoraueris; cum id scire aliquando caeperis, magnifacias, quo in loco cunque et quacunque in re dicere. itemque lib. 15. cap. 30. Qui ab alio vitae genere detriti iam et retorridi, ad literarum disciplinas serius adeunt,


image: s018

si forte iidem garruli natura et subargutuli sunt, oppido quam fiunt in ostentatione literarum inepti et friuoli.

b) Dotes has animi corporisque Graeci Philosophi vocant [Gap desc: Greek word(s)] : indeque Varro in lib. de Philosoph. Primigenia: Cicero lib. 5. de Finib. Prima secundum naturam: D. Augustinus lib. 19. de ciuit. Dei, cap. 2. Prima naturae. Inter prima corporis numerant incolumitatem conseruationemque omnium partium, valetudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, vires, pulchritudinem, caeteraque generis eiusdem: quorum similia sunt prima in animis, quasi virtutum igniculi et semina: quaesi adolescere liceret, nec malis moribus opinionibusque deprauatis, ceu spinis succrescentipus, praefocarentur, ipsae nos ad beatam vitam natur a perduceret, vt ait Cicero d. lib 5. de Finib, post pr. et lib. 3. Tuscul. quaest. apr.

c) Cicero lib. 1. Officiorum capite 36. Cum puchritudinis duo geneta sint, inquit, quorum in altero Venustas sit, in altero Dignitas; Venustatem muliebrem ducere debemus; Dignitatem, virilem. De posteriori genere pulchritudinis vt sibi sermonem esse ostenderet Autor, addit, formae Titi non minus auctoritatis adfuisse, quam gratiae. Quomodo et Tacitus lib. 2. Histor. cap. 1. Erat Tito decor oris, cum quadam maiestate. Id scilicet Euripides apud Stobaeum serm. 63. a pr. vocat [Gap desc: Greek word(s)] ea est, interprete Tatito (4. A. 15. vbi de Nerone) Forma principe viro digna. Talem autem in imperante non magnopere requirendam esse videri queat, cum vel ipso Tacito teste, lib. 1. Histor. cap. 7. non sapientum, sed Vulgi iste mos sit, Imperatores forma et decore corporis comparare: et vt est apud Curtium lib. 6. c. 5. fere tantum Hominibus barbaris in corporum maiestate veneratio sit, magnorumque operum non alios capaces putent, quam quos eximia specie donare natura dignata est. Verumtamen neque vulgi vulgare, nec barbarorum barbarum iudicium istud est. Quamuis enim Imperium in virtute esse, non in decore, dixerit Alexander Seuerus apud Lampridium cap. 33. tamen addit Virtuti forma suffragium: eo quod augustissima quaeque species plurimum creditur trahere de caelo. Siue enim diuinus ille animus venturus in corpus, dignum prius metatur hospitium: siue cum venerit, fingit habitaculum pro habitu suo: siue aliud ex altero crescit, et cum se paria iunxerunt, vtraque maiora sunt. Latinus Pacatus panegyr. cap. 6. et 7. Sic in Vatinio deformitas corporis cum turpitudine certabat ingenii, adeo vt animus eius dignissimo domicilio inclusus videretur. Vell. Paterculus lib. 2. cap. 69. Quae ex domicilii specie de habitatoris ingenio coniectura vt in plerisque verisimilis est: sic vera quoque deprehensa


image: s019

fuit in Zenone, quem Imp. Leo Magnus, propter et animum minime regium, et formam Imperio indignam, spe successionis in imperio deiecit. Erat enim et facie odiosissima: et animo longe deteriore: vt scribit Zonaras in Leone M. Quid, quod et sapientissimus Plato lib. 7. de Repub. Custodes Reipub. non solum vult esse [Gap desc: Greek word(s)] , constantissimos fortissimosque: verum etiam [Gap desc: Greek word(s)] , quantum fieri potest, speciosissimos. Etsi vero non negamus, inueniri nonnunquam, quorum ingenium malo habitat, vt M. Lollius iocabatur in Galbam, eloquentia clarum, sed quem habitus corporis destruebat (Macrob. Saturnal. 2. c. 6.) esseque non tam externis corporis, quam internis animi bonis quemque metiendum, iuxta praeceptum Hebraeorum oppido vetustum: [Gap desc: Greek word(s)] Ne respicias dolium, sed quod est in dolio: tamen hoc adseueramus, intendi cumularique laudem, si dotes animi, corporis quoque commendentur dotibus. Quae licet fortuita et inania putentur: Principi tamen plurimum venerationis acquirunt. Plin. lib. 1. epist. 10. Omninoque Virgilii suffragio, 5. Aen.

Gratior est pulchro veniens e corpore virtus.

P. Scipionem Africanum, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis, non cultus mundiciis, sed virilis, ac vere militaris. Liuius 28. c. 35. Iam firmitas, iam proceritas corporis, iam honor capitis, et dignitas oris etc. nonne longe lateque Principem ostentauere Traianum? Plin. panegyr. cap. 4.

d) Ventre prominulo, vt loquitur in Pertinace cap. 12. Capitolinus. Verbis Plauti Asin. 2,. 3. erat aliquantum ventriosus. Habebat, vt nostrates dicere solent, ein Schultheis oder Herrenbeuchel. Quae corporis habitudo nil dignitati detrahit: addit quin potius. Secus est in illis nimium Crassis, queis venter sesquipede extat, vt ait Poeta. Cuiusmodi obesos, et superflua carne distentos, Epaminondas Thebanorum Imperator oderat: et quendam eorum eiecit exercitu, dicens, ventrem eius, prae quo sua virilia videre nequiret, vix tribus aut quatuor scutis tegi posse. Plutarch. in apophthegmat. pag. 192. c. Sic Domitianus deformis obesitate ventris. Sueton. in Domit. c. 18. Inter Vitellii vitia corporis, ponit autor etiam Ventrem obesum, in eius vita, c. 17. Ptolemaeus Aegypti Rex, quotidiana luxuria ita marcens, vt sensu hominis nimia sagina careret. Iustin. 34. c. 2. fin. Idem (vt puto) Ptolemaeus, sagina ventris non homini, sed belluaesimilis. Iustin. 38. c. 8. m. Athenaeus 12. c. 27.

e) Quae Graecis [Gap desc: Greek word(s)] Cicero 1. Acad. quaest. et 5. de Finib. celeritatem in discendo vocat: Arnobius lib. 5. viuacitatem ingenii: cui opponitur stupor, seu hebetudo et tarditas ingenii. Hoc vero Titosingulari laudi


image: s020

est, quod ad omnes fere tum belli, tum pacis artes docilis fuerit. id quod paucissimis contingere, tum experientia loquitur: tum Sapientes passim inculcant. Velut Homerus 13. Iliad. vers. 729.

Haudquaquam poterit sortirier omnia solus.
Namque aliis diui bello pollere dederunt:
Huic saltandi artem, voce huic cytharaque canendi:
Rursum alii inseuit sagax in pectore magnus.
Iuppiter ingenium -

Et rursus lib. 18. Iliad. vers. 252.

Vnus consiliis, alter praestantior hasta.

Quo videtur aspexisse Propertius lib. 3. eleg. 9.

Hic satus ad pacem: hic castrensibus vtilis armis

Et Plinius in Panegyr. c. 4. Enituit aliquis in bello, sed obsoleuit in pace: alium toga, sed non arma honestarunt. Adeo scilicet

- partitim singula quemque
Nobilitant etc.

Claudian. lib. 1. de laud Stil. vers. 32.

Ioannes Huartus, philosophus ac Medicus Hispanus, in libro, quem Examen de ingenios para las scientias inscribit, cap. 8. et passim disputat, vnum hominem ad vnam tantum disciplinam propensionem habere naturalem: eoque videndum, vt quisque disciplinam, ad quam [Gap desc: Greek word(s)] quadam naturali feratur, vnice sectetur: cum ex naturae et artis coniunctione summa perfectio existat. Quomodo Baldum referunt in aetate iuuenili Medicinae operatum, in ea nihil laude praestitisse dignum: igiturea deserta Iurisprudentiam amplexum, ad quam cum videretur natus, ita breui profecit, vt ICtorum Coryphaeus haberetur. Ita Virgilii mira fuit in Poesi faelicitas, quae illum in prosa oratione deseruit: contra Cicero regnauit in foro, princeps Oratorum habitus: sed ad poesin tam male natus, vt inimicis eius carmina deridiculo fuerint. Ita de caeteris: vt non ab re, praeter Huartum, iam olim ex oratore celeberrimo, Cassio Seuero, Seneca declamator lib. 3. controu. post princ. ostenderit, vnum hominem ad omnia, vel saltem plura natum non esse. Vt apud Galenum, medicamenta polychresta, nihil eximie in vllo certo morbo praestare possunt; quanquam in pluribus recte adhibentur: ita quoque versatilia haec ingenia. Phil. Scherbius in disputationib. pag. 78. Sed nimirum in plerisque sic est hominibus. At sunt, quod vel Titi nostri exemplum negare vetat, [Gap desc: Greek word(s)] nonulli, Queis meliore luto finxit praecordia Titan, acerrimi et ad omnia versatilis ingenii vigore igneo homines; qui vel, vbicunque ingenium intendant, ibi valent: Sallust. Catil. c. 51. pr. veletiam definito scientiae genere non contenti, plura simull


image: s021

industria complectuntur. Cuiusmodi admirabilis [Gap desc: Greek word(s)] fuit etiam in Origene, quem faeliciter omnes disciplinas percepisse, et laboriose docuisse Alexandriae, refert Eusebius in Historia Ecclesiastica, et Epiphanius, quum de Origenistis. Talis Aristeteles, Eratosthenes Pythagoras, Varro, caeteraeque diuinae mentes, nec his vlla parte inferior vterque Scaliger. Quanquam haec vniuersalis propensio (quam Alexander Aphrodisaeus, Graecus Topicorum Aristotelis interpres, sub finem lib. 8. [Gap desc: Greek word(s)] vocat, et, quod mirum, propensioni ad vnam certam disciplinam postponit) ob vitae breuitatem, et auocamenta varia, rarissime potest in actum deduci, saltem vt quis in omnibus excellat. Vt autem satius est, vnum aliquid insigniter facere, quam plurima mediocriter: ita plurima mediocriter, si non possis vnum aliquid insigniter. Pinius. lib. 9. epist. 29.

f) Copula difficilis, vt ostendimus, et omnino rara: sed in perfecto politico necessaria: quam Homerus etiam in Agamemnone suo commendat Iliad. 3. vers. 179.

[Gap desc: Greek word(s)]
Vtrumque, et rector bonus, et bonus induperator [Reg: imperator] .

Sic Aristidem, Periclem, Themistoclem, Alcibiadem, Phocionem, et alios, cum belli, tum pacis simul artibus, excelluisse Plutarchus in Phocione tradit. Quibus Graecis Romani suum Catonem Maiorem, Pompeium, alios, opponunt, si non anteponunt. Firmanda est Respub. non ARMIS modo, neque aduersus hostes: sed, quod multo maius, multoque asperius est, bonis PACIS ARTIBVS. Sallustius orat. 1. de ord. Rep. a princ. Cum igitur aliis quibusuis sunt adoles centibus ea potissimum discenda, quae aliquando viris factis vtilia ac honorifica sunt futura, vt apud Laertium 2. c. 8. et Plutarchum in Laconicis, siue Aristippus, siue Agesilaus, seu Leotychidas, aut alius quispiam (pluribus enim id adscribitur) asserunt: tum veropraecipueii, qui ita nati sunt, vt bona malaque eorum ad Rempub pertineant, (quod de Germanici liberis ad Imperii spem educandis Tiberius inquit apud Tacitum 4. Annal. 8. talibus imbuendi sunt artibus ac disciplinis, quib. aliquando Principatum aut Rempub. vtroque tempore, et belli, et pacis, recte gubernare sossint, vt Imp. Iustinianus inquit in prooem. Institut. Hae enim illaeipsae sunt artes, quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur: qualibus eruditum fuisse Seruium Tullium Rom. Regem, testis Liuius est lib. 1. cap. 39. Quare hoc institutionis Principalis vel Titi nomine, qui Gemma Principum, imitandum Principibus omnibus exemplum est. Quid enim Princeps et idem iners? Pecus aurea, verbo C. Caesaris apud Tacitum lib. 13. Annal. a princ.


image: s022

g) Non contentus autor generaliter indicasse, quod omnibus fere belli ac pacis artibus Titus operatus sit, etiam in specie vtrarumque aliquas nominatim recenset: et in his primo loco peritiam armorum. Acutus ille doctor ab Etruria, leuibus rationibus hanc artem esse negat. Aliud, ecce, Nostri in dicium est: sed et Vegetii, cui non parua aut leuis ars videtur armorum lib. 1. de re milit. cap. 4. Omnia enim hic Artis requisita deprehendas. Est primo conspectissima in vita humana vtilitas, a qua Vegetius in prologo libri 3 Militiam artem vocat, sine qua aliae artes esse non possunt. Quippe, suffragio Ciceronis, Omnes vrbanae res, omnia haec nostra studia, et haec forensis laus ac industria latent in tutela ac praesidio bellicae virtutis, Pro L. Muraena, c. 10. [Gap desc: Greek word(s)] Nihil cuiusquam est, nisi eius, qui rei bellicae studet. Pachymerius lib. 3. Histor. Byzant. cap. 16. Deinde praecepta, ludi, doctores. Et quidam Athenienses primi experimenta pugnarum de euentibus colligentes, artem praeliorum scripsisse firmantur, vsque eo vt rem militarem, quae virtute sola, vel certe faelicitate creditur contineri, ad disciplinam peritiaeque studia reuocarint: ac magistros armorum (quos [Gap desc: Greek word(s)] appellauerunt) iuuentutem suam vsum varietatemque pugnandi praeceperint edoceri. Horum sequentes instituta Romani, Martii operis praecepta, et vsu retinuerunt, et literis praeceperunt. Veg. lib. 3. praef. Disciplina militaris iam inde ab initiis vrbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat. Liu. 9. c. 17. m. Denique nec abest exercitatio. Qua de Rex Theodericus apud Cassiodorum lib. 1. epist. 40. Ars bellandi si non praeluditur; cum necessaria fuerit, non habetur. Discat miles in otio, quod proficere possit in bello. Animos subito ad arma non erigunt, nisi qui se ad ipsa idoneos, praemissa EXERCITATIONE confidunt. Ita Seneca epist. 18. Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas. Armorum porro exercitia quae qualiaque fuerint apud Romanos, edisserit I. Lipsius lib. 5. de Milit. Rom. dial. 14.

h) Ranimirus, Hispanorum Rex e Monacho factus, contra Saracenos suscepta expeditione, cum sinistro brachio scutum, dextro lanceam adaptasset, mox fraena equi praehendere iubereutr: Qui possum, inquit, vtraque manu occupata, nisi dentibus haec retinenda quis porrigat? Quam ob imperitiam a Proceribus irrisus, aliis commisso regno, ad monachos ipse rediit, vt scribunt Collenutius lib. 1. Histor. Neapol. et Rodericus Sanctius Hist. Hispan. parte 3. cap. 30. Quem ob risum vitandum non modo, sed et ob conspicuam domi militiaeque artis equestris vtilitatem ac prope necessitatem (non enim iucunditatem


image: s023

addam) maximos quosque Principes, yrum, Alexandrum Magnum, Mithridatem, Totilam, et patrum memoria Imp. Carolum V. ea vt excellerent, operam dedisse, atque adeo perfecisse constat. Imprimis autem Romani veteres, vt apud quos tota militiae dignitas in equitatu consistebat, velut egregie disputat Amiratus contra Machiauellum lib. 19. disc. 2. plurimum equestribus exercitiis tribuerunt: de quibus videndus omnino Lipsius lib. 3. Milit. Rom. dial. 7. Nostri equites tenuere concursus quosdam ludicros, quos Torneamenta vocant et Giostra: vnde Graeco - barbara, [Gap desc: Greek word(s)] ) Otho Frisingensis Tirocinia: quae quid fuerint iam ante saecula aliquot, si videre libet, adeundus Nicephorus Gregoras lib. 10. bist. Byzant. cap. 3. sed maxime Nicetas Choniates in rebus Manuelis Comneni libro 3. pag. 119. Quemadmodum autem iam olim Plinius Paneg. c. 13. Romanos suos perstrinxit, quod omisso patrio more, patria virtute, studium armorum a manibus ad oculos, ad voluptatem a labore transtulerint: ita nescio, an non et isti concursus equestres ad delicias fere versae et oblectamenta aulae: quae vt non aspernor, ita Guicciardini iudicium probo, qui lib. 4. de Galeacio Sanseuerino loquens, Hunc virum, inquit, dum ex Alexandrino proelio per fugam se subtraxit, egregie ostendisse, quanta differentia sit, equum artificiose domare atque tractare, et hastas in ludis Martialibus confringere, quibus rebus caeteros Italos superabat: et exercitum ducere.

i. k) Non improbanda Cuiaciani codicis scriptura, etiam Grutero probata: Latine Graeceque vel in or. Vt sit, Graece promptus ad eam formam, qua dicimus, Graece doctus, Graece sciens. Plautus Curcul. Act. 2, 1, 13. scire diuinitus, h. e. scire diuinandi artem: Sed neque tamen vulgata displicet: Latinae Graecaeque linguae etc. promptus. Quomodo et Agellius lib. 20. Plato veritatis omnibus exhibendae promptissimus. Symmachus in epistolis a princ. statim: promptus officii. Sallust. lib. 2. hist. pag. 93. pr. promptissimus belli. Sic Tacitus 2. Hist. 23 promptus animi Martius: et 1. Annal 20. vetus operis, quem [Gap desc: Greek word(s)] Graeci dicerent. Silius Italicus:

- Gnaros belli, veteresque laborum.

Sed ad rem. Ait Autor, Latine doctum fuisse Titum. Quid ergo? numquid haec ei lingua vernacula? Fuit: attamen nihilominus adolescentum Romanorum nobilissimi quique quam diligentissime ad insuper excolendam eam incubuerunt: imitando, et nisi facimus, pudendo nobis exemplo: qui, cum lingua Germanica (quicquid B. Arias Montanus occinat) aliis quibusque linguis, selectissimorum verborum splendore, pulcherrimis et admirandis periodorum ductibus, et vniuersa oratianis elegantia non cedat: eam tamen ipsimet (vt solet esse


image: s024

vile, quicquid domi est. Senec. 3. benef. 3.) numeramus in postremissimis: net excolimus non modo: sed et exoticorum verborum, vt putamus, emblematis, vt res est, inquinamentis mirifice faedamus. Dicas in sentinam durare hanc linguam, ad quam reliquarum sordes torrente promiscuo deferantur. Iam a Latinis, Iam a Gallis, Hispanis etiam ac Italis mutuamur, quod domi longe nascitur elegantius. Horum hominum sinisteritatem, in Aristarcho suo, multo sale perfricuit Martinus Opitius: quem Germaniae Virgilium posteritas dicet. Quanquam nec nostra sic incuriosa suorum aetas est, vt non animaduertat exoriens hoc nouum sidus. Et quoniam in exemplum egregii Principis Titum exhibemus: vt ipse cum aliis Proceribus Romanis, praeter Romanam; didicit et Graecam linguam, duas hasce sibi sufficere putans, quod vtraque sparsa tum, et communis per terrarum orbem ita nostro quoque tempore, celso natis loco non Mithridates quidem imitandus: superfluum est, et maioris pompae, quam vsus: sed neque tamen acquiescendum in sua vernacula: verum adhuc dum in adolescentia, cum viget memoria (prouectiores hic frustra sunt) insuper eae cognoscendae, quarum apud subditos aut vicinos vsus frequentior ac maior est: cuiusmodi sunt Latinitatis traduces illae linguae, ac ipsa praecipue Latina: cuius vsus omnium latissime sese diffundit, et orbis vniuersi discordes linguas, sermonis commercio contrahentis ad colloquia: et vero scientias artesque futuro Principi necessarias, omnes, si qua alia, complectentis. Annon autem et Graeca? vix putem. Obtabile id quidem ac inprimis vtile foret, tum quod res quaeque pulcherrimae illa linguae perscriptae: tum quod vix sit, vt bene Latinam linguam norit, qui Graecae omnino imperitus est. Verumtamen neque vsus eius hodie tantus, vt olim apud Romanos, propter frequens cum [(transcriber); sic: cam] natione Graeca commercium, et quia tum, vt scribit in Archiana Cicero, Graeca legebantur in omnibus feregentibus: (quae et causa videtur, ob quam Nouum Testamentum lingua Graeca scriptum fuit) nec tanta discendae facilitas. Quippe non vsu, vt illis; sed, quae peruersa docendi ratio vbique locorum obtinet, ex inculcatis insipidissimis regulis, et sterilibus praeceptis, aerumnabili labore cognoscenda proponitur. Vel in sola lingua Latina discenda, docentium vitio, prope tota nobis abit aetas adolescentiae. Quid fiet, si Graecam insuper adiicias? quam cum ne in iis quidem hominibus, qui scholae, non vitae discunt, vt nunc mores ac tempora sunt, exigamus vt necessariam; cur in istis magnopere desideraremus, qui praecepto Senecae, vitae, non scholae discere debent?

l. m) Huc spectant, quae de Tito Plinius ad ipsum, in praefatione histor. nutural. post princ. Fulgurat in nullo vmquam verius dicta vis eloquentiae, tribunitiae potestatis facundia. Quanto tu ore patris (Imp. Vespasiani)


image: s025

laudes tonas? quanto fratris (Domitiani) amas? quantus in Poetica es? Omagna faecunditas animi! quemadmodum fratrem quoq (quem in eloquentia eminentissimum, et poetarum maximum dicit Quintilianus lib. 4. in procem. et lib. 10. c. 1. adulatorie id quidem) imitareris, ex cogitasti. Paullo post, summa eloquentia, summa eruditione praeditum ait. Et quidem de Eloquentia Titi, ratio constat. Eam enim, vt in legationibus audiendis, in consiliis, in publicis alloquiis vtilissimam futuram, ad spem Reipub. vel Principatus educandi, merito sibi commendatam habent. Praeiuit Augustus, qui, Autore nostro teste cap. 84. Cum caetera studia liberalia, tum Eloquenriam ab aetate prima cupide et laboriosissime exercuit. Et est ex historiis animaduertere, primum egregiae indolis indicium in Principum Rom, filiis habitum fuisse publicam alicuius orationis declamationem. Etenim non tantum idem Augustus annum duodecimum agens, aviam Iuliam defunctam pro concione laudauit, quod scribunt Sueton. cap. 8. et Quintilian. 12. c. 6. Sed etiam Tiberius nouem natus annos idem officium patrisuo peregit. Suet. in Tib. cap. 6. Caius Liuiam Augustam proauiam suam defunctam praetextatus etiam tum (h. e. in puerili aetate) pro Rostris laudauit. Idem in Cal. c. 10. Claudium adolescentem quoque licet mente captum putaret, declamantem sibi non displicuisse dicit Augustus. Idem in Claud. c. 4. Sed et Nero, cum a Claudio adoptatus, et in Imperii spem erectus esset, vt honestis studiis et eloquentiae gloria notesceret, pro Troianis et Bononiensi colonia facunde perorauit. Tacit. 12. Annal. 58. Sed de Poesi non ab re dubites, eane vel in Tito, vel in quoquam imperante imperaturoue probabilis sit. Imp. Constantius Constantini F. neminem in Senatum allegit, nisi praeter caeteram eruditionem et scribere sciret oratione vincta Zonaras in eius vita. Quin Hiarnum quendam propter pauculos versus, in tumulum Frothonis III. Daniae Regis confectos, ad regnum euectum fuisse scribunt Albertus Krautzius lib. 1 Daniae, cap. 33. et Saxo Grammaticus Hist. Dan. lib. 6. a pr. Sed profecto nimium hi tribuisse videntur arti diuinissimae illi quidem: (errat, qui sentit aliter) attamen ad regendum, nisi aliis, vt in Tito, suffulta sit artibus, ineptae, certe non necessariae. Danos quidem illos, reuocato ad rationem iudicio, sui Regis poetici statim poenituit, a Fridleuo Frothonis filio postmodum oppressi. Placet iudicium Trebellii Pollionis, non ignobilis historiae Augustae scriptoris, de Gallieno, in eius vita cap. 11. Fuit, inquit, Gallienus oratione, poemate, atque omnibus artibus clarus. Longum esset, eius versus orationesque connectere, quibus suo tempore tam inter poetas, quam inter rhetores emicuit. SED aliud in Imperatore quaeritur: aliud in Oratore vel Poeta flagitatur. De poetica


image: s026

rectissime: sed addit, ecce, quam nos tamen imperanti tribuimus vt necessariam, Oratoriam. Quomodo et Virgilius Aeneid. 6. sub finem:

Orabunt alii melius; etc.
Tu regere imperio populos, Romane, memento.

Verum hac accipienda de morosa illa aut affectata, et quae artem aut studium praeferat, eloquentia, qualis heminum de schola recentium est, aut hoc vnice agentium: non item de illa, qualem tribuit Augusto Tacitus 13. Annal. 3, 5. Erat ei prompta ac profluens, et quae Principem deceret, eloquentia. Nec hoc sane dicit Virgilius, Principi regendum tantumsaliis orandum: sed addit, orandum melius artificiosiusque. Ergo tamen et Principi sentit orandum. Nisi [Gap desc: Greek word(s)] hunc velimus, et infantem, aut ore semper vicario loquentem; quod vti dedecorosum, sic non raro perniciosum esse solet. Egregie Plutarchus in aureolis illis gerendae Reip. p. 801 f. et seq. praeceptis post princ. Sit versantis in Repub. viri orario non iuuenilis, aut ad theatrum conformata, veluti corollam ex delicatis ac floridis vocabulis vndequaque colligentis: neque rursum, qualem Demosthenis dicebat Pythias lucernam redolere, et sophisticam diligentiae abundantiam, argumentis constantem acribus, et circuitionibus ad normam ac circinum accuratissime exactis. Sed quemadmodum Musici neruos pulsari volunt leniter, non impetu quodam concuti: ita oratio Rempubl. gerentis non debet prae se ferre vim dicentis, aut calliditatem: neque laudi sibi ducat, si existimetur dixisse ex habitu, secundum artem diuidendi: sed plena esse debet ingenuitatis, verae animi magnitudinis, paternae libertatis, prouidentiae et sapientiae suorum curam gerentis, verborum maiestate, et sententiarum proprietate probabilitateque constans.

n) Vt sine praemedit atione subitoque carmen aut orationem consiceret. Eiusmodi de [Gap desc: Greek word(s)] pronunciamus, ingenium eos in in numerato habere. Quintil. lib. 6. cap. 4. f. De Diogene, extemporali poeta, Strabo lib. 14. pag. 464, 36. vsurpat verbum [Gap desc: Greek word(s)] , tanquam. Apollinis, instinctu concitatum pronunciare. In oratoria Titus Augusti retulit exemplum, de quo Noster in eius vita cap. 84. Publice numquam locutus est, nisi meditata et composita oratione: quamuis non deficeret ad subita extemporali facultate. Sic Nero ad Senecam, apud Tacitum, 14. Annal. 55. Quod meditatae orationi tuae statim occurram, id primum tui muneris habeo, qui me non tantum praeuisa, sed subita, expedire docuisti. Quod nescio quam hene conuenit cum illo Taciti, 13. Annal. 3. primum ex iis qui rerum potiti essent Neronem, alienae facundiae eguisse. Nam si verum est hoc. Quintiliani,


image: s027

10. c. 7. ex tempore dicendi facultatem esse maximum studiorum fructum, et velut praemium quoddam longi laboris amplissimum: quomodo ex tempore dicere potuisset, qui nec dicere potuit: et aliquo Stylone (Suetonii verbum est in Illustr. Grammat. cap. 3.) habuit opus, qui suam ei facundiam commodaret? Porro num haec seu carminis siue orationis extempor alitas probanda, disquirunt et Quintilianus d. lib. 10. cap. 7. et eruditiss. Taubmannus, appendice dissertationis de lingua Latina. Summa huc redit: in inexercitata iuuenture neutram probabilem; ac ne in exercitatis quidem, nisi quod interdum Oratorem subito dicere, subita cogit necessitas qualis cum poetas nulla premat, eos qui fundendorum ex tempore carminum facultatem ostentant, vanitatis ineptae specimen dare, et hoc consequi, vt, dum stultis videri eruditi volunt, eruditis stulti videantur. Nulla res enim. (ait Philosophus Platonicus) eadem potest esse festinata simul et examinata: nec est quicquam omnium, quod habeat laudem diligentiae simul et celeritatis Ex oratoribus tamen Cassius Seuerus, ex poetis Archias nobis obiici potest: quorum ille, coactus ex tempore dicere, infinito se antecedebat: numquam non vtilius erat illi, depraethendi, quam praeparari, teste Seneca patre in princ. lib. 3. epit. controuers. hic vero, commendante Cicerone, in orat. Archiana, saepe cum literam scripsisset nullam, magnum numerum OPTIMORVM versuum dicebat ex tempore, etc. Verum Ciceronem caussae seruiisse, et praeceptori periclitanti plusculum quam concedit veritas, tribuisse nemo non videt. Archiae certe carmina non litarunt Aeternitati, vt Virgilii, qui scribendis Georgicis suis septennium, Aeneidi vndecennium impendit: vt Persii, qui et raro, et tarde scripsit, teste Valerio Probo (vel potius Suetonio) in eius vita: vt Euripidis, qui cum apud Alcestidem tragicum poetam quereretur, quod eo triduo non vltra tres versus maximo impenso labore deducere potuisset: atque is se centum perfacile scripsisse gloriaretur: sed hoc, inquit, interest, quod tui in triduum tantummodo, mei vero in omne tempus sufficient. Valer. Maxim. lib. 3. c. 7. Adeo verum Horatii praecepium est in Arte poetica, quod duratura poemata in nonum sint annum premenda. Et generatim Plinius fine epistolae 17. libri 7. Magnum, inquit, est, dare aliquid in manus hominum: nec persuadere mihi possum, non et cum multis, et saepe retractandum quod placere et semper, et omnibus cupias. Cassii vero Seueri exemplo non magis moueor, quam Q. Haterii, qui fuit eloquentiae, quoad vixit, celebratae: monimenta ingenii eius haud perinde retinebantur. Scilicet impetu magis quam cura vigebat: vtque aliorum meditatio et labor in posterum valescit: sic Haterii canorum illud et profluens,


image: s028

cum ipso simul extinctum est. Tacit. 4. Annal. 61. Vtut ergo taliae propter extemporalitatem admirationi sint: tamen hortis Adoniis a Platone comparantur, qui subito et vno die nati, celerrime pereunt. At quicquid laboriose satum est, vires. magis a tempore capit, et Horatii verbis, lib. 1. od. 12.

Crescit occulto, velut arbor, aeuo.

Idem in Historia scribenda valere, vel Annalium Sleidanicorum perfectissimum illud opus in hac Vrbe confectum, argumento est, id quidem, si molem spectes, haud magnum: in quo tamen elucubrando ipsos annos sedecim autor absumpsit, sic attitiis ingenii memoriaeque viribus, vt sub vitae finem ne trium quidem filiarum, quas prima adhuc aetate orbas relinquebat, vel admonitus, reminisci posset. In alios, Historiam [Gap desc: Greek word(s)] , magna viuentium, magna posteritatis iudiciorum securitate screantium dicam, an scribentium? illa querela Thucydidis lib. 1. competit: [Gap desc: Greek word(s)] . Quamquam aliorum alia est felicitas. [Gap desc: Greek word(s)] , vt est apud Suetonium nostrum in Claud. cap. 1.

o) Dandum id Romanae tum consuetudini, quae artem imperanti parum vtilem, certe minime necessariam, in eo non spreuit. Placet alias cordatum Themistoclis apophthegma, qui ob Musicae imperitiam irrisus, At ego, inquit, lyram aut psalterium tractare nescio: vrbem, quam paruam acceperim, claram et magnam reddere, id scio. Plutarch. in Themistoc. post pr.

[Gap desc: Greek word(s)] ,
[Gap desc: Greek word(s)] .

vt ait ad ostentatorem Musicae Diogenes apud Laertium in Menedemo. Qua causa Philippus Macedo ad Alexandrum filium scite suauiterque canentem: Non te pudet, inquit, tam bene canere? Plutarchus Pericle, in prooemio. Et addit praeterea: satis enim est, si vel audire vacet Regi, canentes alios: et Musis abunde honorem habet, si in huiusmodi artibus exercentes se spectet. Quod de Imp. Andronico iuniore, venatore et aucupe, Nicephorus Gregoras lib. 11. cap. vlt. id ego de principe Musico, vel saltem nimis Musico. dixerim.: [Gap desc: Greek word(s)] : Minutarum rerum occupatio ad exsequendum officium segniores facit. Minuta ergo Musica? Principalis quidem faltigii respectu: per se, si demas abusum, non vno nomine commendanda. C. Pedonis verbum est:

Non eadem vulgusque decent, et culmina rerum.

p. q) Diuersa haec. Nam cantare vocis est: psallere musicorum instrumentorum. Hoc discrimen obseruat etiam Agellius lib. 19. cap. 9. pr. Sic D. Paulus


image: s029

Ephes. 5, 19. [Gap desc: Greek word(s)] : canentes et psallentes Damino, etc.

r. s) Bene iungit haec autor, non semper alioqui iuncta. Multi namquej iucunde quidem canunt, non item scienter; nec vt artis suae rationem reddere possint. Quomodo fere Musici practici quendam vsum irrationalem, quam Graecis [Gap desc: Greek word(s)] appellari Quintilianus 10. c. 7. scribit, non [Gap desc: Greek word(s)] habent.

t) Gruteri Musagetae nostri meritis in Remp. literariam eximiis adscribendum et hoc, quod homines curiosae literaturae, quae qualesque Romanorum eae Notae fuerint, ipsius beneficio non amplius ignorabunt. Nam e bibliotaphiis erutas lucis inrisque publici fecit, et Inscriptionum antiquarum absolutissimo corpori, [Gap desc: Greek word(s)] iunxit. Plutarchus in Catone pag 770. B. eas. appellat [Gap desc: Greek word(s)] : signa minutis et breuibus figuris multarum vim literarum complectentia. Cicero lib. 13. ad Attic. epist. 32. Quod ad te de decem legatis scripsi, parum intellexti; credo quia [Gap desc: Greek word(s)] scripseram, hoc est, Notis: quibus vtentes, ex eo dicti Notarii, (quos hodie sic nominant, tabelliones rectius dixeris) itemque [Gap desc: Greek word(s)] , et [Gap desc: Greek word(s)] et [Gap desc: Greek word(s)] , De his Martialis lib. 14. epigr. 208.

Currant verba licet, manus est velocior illis;
Nondum lingua suum, dextra peregit opus.

Et Martiali quasi data opera lucem afferens Seneca epist. 50. m. Quid verborum notas, quibus quamuis citata excipitur oratio, et celeritatem linguae manus sequitur? De Notario velocissime excipiente videatur et Ausonii venustum epigramma 136. Verum quia de Notis atque Notariis, accurate, vt semper amat, exsecutus est Lipsius centur. 1. ad Belg. epist. 27. desino plurium, nec aliena scrinia compilo. Nunc hoc excutiamus, quod controuersia non caret, an, quorum in Iure mentio non infrequens, [Gap desc: Greek word(s)] , seu [Gap desc: Greek word(s)] , seu [Gap desc: Greek word(s)] (nam diuersimode scribunt) cum hisce Notis idem fuerint. Quod, vocis, originationem spectanti negandum videri queat. Dicta enim singula seu sigla, vel siglae, per syncopen, quasi singulae, (scil. literae) quomodo vincla, secla: item vigilias siue excubias, posteriores Graeci dixerunt [Gap desc: Greek word(s)] . Haec etymologia magno illi Cuiacio, lib. 12. obseru. cap. vltimo, placet: quam frustra vir doctus alius impugnat, et illud vocabulum contractum esse contendit ex sigillo, quafi dicas siglum. Quemadmodum enim (inquit) sigillum est parua icuncula seu nota, qua literas obsignamus: ita siglum est nota, qua intelligitur: plus esse intelligendum, quam expresse ad longum, vt dicunt, scriptum sit. Nam (addit)


image: s030

si a singulis deriuare velimus, tunc non sigla, sed singla) sicut a vinculis non vicla, sed vincla) dicendum fuisset. Haec ille. sed errat ignoratione Graecobarbarismi, cui moris, in deriuatis ex Latio, fere literam N. omittere. vt [Gap desc: Greek word(s)] , [(transcriber); sic: ,] Romanense: [Gap desc: Greek word(s)] , comitatense: [Gap desc: Greek word(s)] , castrense: [Gap desc: Greek word(s)] , Circensia: [Gap desc: Greek word(s)] , Martenses: [Gap desc: Greek word(s)] , armenta. Sic in Synodo Florentina, [Gap desc: Greek word(s)] acciperem de confectis; quae vocant, seu bellariis etc. Sigillum autem Graecobarbaris non [Gap desc: Greek word(s)] , vt vult ille, sed [Gap desc: Greek word(s)] , et, [Gap desc: Greek word(s)] est. Ergo siglae sunt singulae, seu, verbo Agellii (17. c. 9.) singulariae literae, sine coagmentis syllabarum, vim integrae. dictionis exprimentes. Atqui vero diserte, Notas literas non esse, dicit lex 6. §. vlt. D. de bonor. possessionib. Et Cuiacius modo dicto loco multis exemplis demonstrat, easdem dictiones aliter Notis, aliter singulis seu Siglis describi solitas. Vnde et lex 1. §. ludi. D de var. et extraord. cognitionib. item lex 40. D. de testam. milit. literas a notis distinguit: quod facit quoque Manilius lib. 4. Astronom. vers. 197.

Hic et scriptor erit velox, cui LITERA verbum est:
Quique Noris linguam superet, cursimque loquentis
Excipiat longas noua per compendia voces.

Nec aliter Iul. Firmicus Astrol. lib. 3. 8. Mercurius in septima domo, NOTARVM aut difficilium LITERARVM inuentores facit. Et Sidonius 9. epist. 9. Tribuit quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebant SIGNIS, quod LITERIS non tenebant. Haec in vnam partem sunt: in alteram ista. Festus: Nota nunc significat signum: nunc literas singulas aut binas. Ergo literae quoque singulariae seu siglae, Notarum nomine veniunt. Moschopulus [Gap desc: Greek word(s)] Glossae Basilic. [Gap desc: Greek word(s)] . Isidorus lib. 1. Orig. cap. 24. NOTAS etiam LITERARVM inter se veteres faciebant, vt, si quid occulte inuicem scriptura significare vellent, mutuo scriberent. Testis est Brutus, qui vsus iis LITERIS, eaque acturus erat, NOTABAT, ignorantibus aliis, quid sibi vellent istae literae. Et praeced. cap. 22. Quaedam LITERAE in libris iuris, verborum suorum NOTAE sunt, quo scriptio celebris breuior fiat. Scribebatur enim, v. g. per B. F. bonum factum: per S. C. Senatusconsultum per P. R. populus Rom. per D. T. duntaxat: per supinam M [transcriber: the letter M is printed upside down (cf. supinam!) ] literam mulier: per P. secundum naturam, pupillus: per q verso capite, pupilla etc. Cuius generis plurimae consimiles NOTAE in libris antiquis inueniuntur. Has iuris Notas nouitii Imperatores a codicibus legum abolendas sanxerunt: quia multos per has callidi ingenio ignorantes decipiebant: atque


image: s031

ita iusserunt scribendas in legibus literas, vt nullos errores, nullas ambages afferant: sed sequenda et vitanda aperte demonstrant. Vides, ecce, singularias seu siglas, Notas appellari. Quomodo et in iisdem Imperatorum sanctionibus, quas hic memorat Isiodorus, siglae nominantur [Gap desc: Greek word(s)] , signa ( [Gap desc: Greek word(s)] , ait Imp. Iustinianus in Constitutione de confirm. Digestor ad magnum Senatum, quae est l. 22. C. de vet. iur, enucl.) Atqui [Gap desc: Greek word(s)] sunt ipsae Notae, quod non solum ex abinitio citatis locis Plutarchi et Ciceronis manifestum: sed etiam Galeno [Gap desc: Greek word(s)] , Notis scribere est. Ex quibus omnibus coniicio (noue id quidem, sed forte non improbabiliter) primo, Notas et siglas esse vocabula synonyma: deinde tam Notarum quam Siglarum nomine venire non tantum ista a Tirone, Seneca patre et aliis conficta signa, quae nil cum literis habent commune: sed ipsas adeo literas, ad scripturam vel celandam, vel acceler andam (qui duplex earum finis) quomodocunque accommodatas: sic vt non [Gap desc: Greek word(s)] modo, sed et [Gap desc: Greek word(s)] seu Notis, seu Siglis scribere, recte dicantur. De Notis id etiam autoritate nostri Suetonii confirmo: qui cum in Caes. c. 56. tum etiam in Aug. c. 88. illam occulte scribendi rationem, quae commutatione literarum fit, vt scilicet, verbi gratia D. pro. A, E pro B, F pro C, etc. sumatur, expresse per Notas scribere vocat: cui tamen ea causa, non obseruatae Latinitatis dicam impingit, hoc est, Romanum Romane loqui docet non - Romanus, Herm. Hugo de prima scrib. Orig. cap. 17. idque comprobante Illustriss. Gustauo Seleno, in exactissimo Cryptomenytices opere; lib. 1. cap. 2. Quem, si Suetonius non placet, adhuc maiore. Principem Principis autoritate premam: Imp. Augustus ita loquutus est. Eius ipsa ad filium verba suggerit Isidorus Orig. lib. 1. c. 24. Innumerabilia incidunt assidue; quae scribi ad alterutrum oportet, et esse SECRETA. Habeamus igitur nos NOTAS, si vis, tales, vt, cum aliquid Notis scribendum erit, pro vnaquaque LITERA scribamus sequentem hoc modo: pro A, B pro B, C: et deinceps eadem ratione caeteras: pro Z autem litera redeundum: erit ad duplex AA. Ecce Notas: Literas: ecce Secretam quoque scriptionem, quam Steganographiam et Scotagraphiam appellant, Notis peractam. Locus quem obiiciunt ex Suetonii Galba cap. 5. Notata, non perscripta erat summa, nihil obstat, si recte explices: Notata, h. e. notis quibusdam et compendiis seu literarum, seu quorumuis aliorum signorum breuiter et obscure perstricta: non perscripta, h. e. non verbis extensis, nec integre et plane, gradario literarum: ordine, seu per consequentiam literarum expressa. Differunt enim, Scribere et Perscribere. Notis vtique remstribimus: sed non perscribimus. Eadem ratione superius allegata Iuris aliorumque


image: s032

loca caperem, in quibus Notae contradistinguuntur Literis; scilicet iis literis, quae genuinam potestatem naturamque, suam retinent; quam vt primum vel transpositione vel quauis alia ad obscuritatem celeritatemue comparata ratione deponunt, et aliam ex composito assumunt; Literae esse desinunt; incipiunt esse Notae. Quod Suetonio perscriptum, id Graecis est [Gap desc: Greek word(s)] . Quomodo apud Galenum de medicam. compos. lib. 7. m. (t. 2. p. 413. 58.) refertur Menecratis Medici liber [Gap desc: Greek word(s)] , h. e. quo medicamentorum doses non illis Notis medicis ac numerorum characteribus expressae, sed corruptelae vitandae causa literis integre perscriptae fuerunt.

De Siglis hoc amplius addo, dictas vtique quasi singulas: sed etymologiae rationem vulgo traditam esse falsam. Ipse Cuiacius (obloqui tanto viro fas esto: quem ad tales minutias non attendisse nihil mirum. Aquila non captat muscas) obseru. lib. 12. cap. vlt. existimat ideo sic dictas, quod singulae singula verba denotent. Exempla subiicit: vt Senatum Populumque Rom. singulis ita designari, S. P. Q R. Senatusconsultum ita: S. C. Dolus malus abesto, sic: D. M. A. In eam denique rem producit Agellii locum lib. 17. cap. 9. Videamus hunc: aliud dicet. Libri sunt, inquit, epistolarum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium: in quibus epistolis inneniuntur LITERAE SINGVLARIAE, sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite. Nam verba ex his literis confici nulla possunt. Erat autem conuentum inter eos clandestinum, de commutando situ literarum, vt in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret: sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur. Quaenam vero litera pro qua subderetur, ante iis, sicut dixi, complacebat, qui hanc scribendi latebram parabant. Est adeo Probi Grammatici commentarius satis curiose factus, de occulta literarum significatione epistolarum C. Caesaris scriptarum. Ne res exemplo careat, vocabulum animal iuxta Caesaris steganographiam, assumpta quarta quaque elementorum litera, sic scribitur, d q m p do, Hae nimirum, ex Agellii mente sunt Singulariae, seu siglae: non quod literae singulae singularum vocum indices sint: sed quia [Gap desc: Greek word(s)] et incondite positae, nullis syllabarum coagmentis, vt apparet, inter se deuinciuntur. Quae scribendi ratio cum ea conuenit, quam hodie vulgo Ziphram et Chifram vocant. Vnde Gallis dechifrer vne lettre est, euoluere obscuritatem epistolae, eamque de Notis in literas redigere. Vt autem Ziphra, si spectes etymon (ab Hebraeo safar, quod est, numerare, deductum) ad illam tantum occulte scribendi rationem pertinet, quae numeris vtitur pro literis: et tamen ad alias quoque steganographiae species accommodatur: ita quoque siglarum seu singularum vox


image: s033

pertinuit illa quidem initio tantum ad steganographiam per literas transpositas attamen amplificata postmodum arte (nam vetus illud inventum, prae posterorum solertia, infrunita simplicitas est) significationem longe generaliorem, atque etiam cum ipsis Notis communem assumpsit. Est autem in vocabulorum eruenda significatione non tam respiciendum etymon et originatio, quae saepe a re dissidet, quam vsus,

Quem penes arbitrium est, et vis, et norma loquendi.

Sed nos iam satis aut plusquam satis exspatiati, redeamus ad lineas, quod dicitur, et in gradum.

u) Hos a manu seruos dixit Noster in Caes. cap. 74. vbi plura diximus.

x) Inter caetera, propter quae mirabile diuini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit: etiam quae similia videntur, cum contuleris, diuersa sunt. Senec. epist. 113. Hoc in operibus Naturae: sed in Artis, idem est. Quae enim hic paria non disparia? Vel ex chirographo non difficilius quam ex suo quemque vultu, sua voce, dignoscas. Hinc adeo difficile est, ad amussim repraesentare manum alienam: quod Titus tamen, adiuuante vsum bonitate praecellentis ingenii, potuit. Talem artificem memorat Alexandrum Archiepiscopum, Iacobi Scotiae Regis filium, Erasmus aduersus mendacium. Is olim Senae ostendit Erasmo codicem quendam typis excusum, quem certo sciebat numquam ab eo lectum. In eo multa annotarat in spatiis marginalibus. Protinus agnouit Er asmus manum suam: sed codicem illum a se lectum visumue negauit. Ille contra: legisti olim, sed excidit: alioqui vnde hae tuae manus notulae? Tandem cum risu fassus est dolum. Tum Erasmus: Nae tu praeclare falsarium agere possis, si velis.

y) Qui e rhapsodiis pendent, fontes non legunt, nonnulli Titum magnum falsarium fuisse scribunt. Non fuit: esse potuit. quod ipsum tanto maiori laudi est. Is demum vere bonus, qui peccare cum possit, non peccat. Virtus est, vbi occasio admonet, despicere, vt ait Plautus Pers. 2, 3, 16. Neque vero statim falsarius habendus, qui chirographum alienum imitatur, aut libellum: vt nimis generaliter loqui videtur lex 23. D. ad l. Corn. de fals. sed qui dolo malo id facit, aut in alienam perniciem: qualium [Gap desc: Greek word(s)] exemplae complura producit, ac de poena simul eorum disserit Ianus Langlaeus semestrium lib. 8. cap. 13. Alioqui cum Tito et Alexandro quem diximus, falsarium facies et Imp. Augustum, quem Noster in eius vita cap. 64. tradit in erudiendis suis nihil aeque labor auisse, quam vt imitarentur chirographum suum.


image: s034

CAPVT IV.

Tribunus militum et in Germania et in Britannia a meruit, [Note: 1.] b summa industriae, nec minore c modestiae fama: sicut d apparet statuarum et imaginum eius multitudine, ac e titulis per f vtramque prouinciam. g Post stipendia, h foro operam [Note: 2.] dedit, i honestam magis quam assiduam. Eodemque [Note: 3.] tempore Arricidiam k Tertullam, patre equite Romano l sed praefecto quondam praetorianarum cohortium, duxit vxorem: et in defunctae locum Marciam m Furnillam n splendidi generis, et cum qua, o sublata filia, diuortium fecit. p Ex [Note: 4.] quaesturae deinde honore legioni praepositus, q Tarichaeam et r Gamalam vrbes validissimas Iudaeae in potestatem redegit: equo quadam acie sub s feminibus amisso, alteroque inscenso, cuius rector t contra se dimicans occubuerat.

a) scil. stipendia: militauit.

b. c.) Hanc enim scripturam Torrentiani cod. Casaubonus, fortasse consentientibus mss. recepit. [Gap desc: Greek word(s)] prope Cicero famil. 12. epist. 16. pr. Vide filium tuum summa modestiae fama, Neque tamen publicata displiceat: summa industria, nec minore modestia et fama. Bene iungit modestiam et famam. Modesti in gloriam praecipites aguntur, (Taciti verbis in Agric. cap. 41.) quam ipsam [Gap desc: Greek word(s)] isti ac [Gap desc: Greek word(s)] gloriosuli plerumque corrumpunt: quippe quae non secus ac crocodilus (ap. Plin. 8. c. 25.) insequitur fugientes, fugit insequentes. Omnis arrogantia odiosa est. Cicero diuinat. in Q. Caecil. c. 11. Omnis ostentatio non caret suspicione mendacii: quia quicquid assumitur, proprium non putatur. Dehinc iactantia auara laudis, multum decoquit de pudore. Symmachus lib. 1. ep. 1. Quanto rectius, qui Pythagorae praecepto, [Gap desc: Greek word(s)] ? Talis Iugurtha, qui plurimum facere, et minimum ipse de se loqui solitus, duci suo Scipioni modestissime parendo, in magnam claritudinem breui peruenit Sallust. Iug. c. 6, et 7. L. Piso, quae agenda erant, curanit sine vlla ostentatione agendi. Vell. Paterc. 2. c. 98. Aelius Seianus, actu otiosis similimus, nihil sibi vindicans, eoque assequens omnia: semper infra aliorum aestimationes se metiens: vultu vitaque tranquillus, animo exsomnis. Idem, 2. c. 127. Eiusmodi modeftia, et vt Tacitus


image: s035

(3. Hist. 50.) appellat, quieta industria, in aularum praecipiti culmine multo maxime necessaria est: quando vel in priuata familia, nos quoque, famulos habentes, tunc eos maxime comprobamus, si cum bona gratia in omnibus obsequuti, nihil se grande arbitrantur egisse, vt ait B. Chrysostomus homil. 3. in D. Matthaeum. Italorum dicterio, Chi ben serue e tace, assai domanda.

d) Apparet, inquit: vt significet, illas statuas titulosque adhuc aeuo suo superstites. Nam alias minus procedat ratio. Non enim si quis multis statuis ac titulis a praefectura statim ornatus est, ideo etiam optimus fuerit: sed si viuo posita, perseuerant etiam post mortem. Qua de re ad Tacitum, ad Liuium, politicae iuuentutis bono, dixit multa Gruterus.

e) Inscriptionibus operum, cui qua causa ea essent posita, declarantibus.

f) Germaniam et Britanniam.

g. h.) Post exacta stipendia militaria causas forenses egit. Voluit, vt oportet virum Politicum, non belli modo, sed et pacis artibus clarescere: ne sibi vsuueniret, quod C. Mario: quem Plutarchus, tempore pacis, veluti bellicum instrumentum, neglectum fuisse ait: quod Hannibali, qui cum in pace nescio qua re suos ciues offendisset, fremitumque populi mouisset; perturbatus militaris vir vrbana liberate: Nouem, inquit, annorum a vobis profectus, post sextum et tricesimum annum redii. Militares artes, quas me a puero fortuna nunc priuata, nunc publica docuit; probe videor scire: vrbis ac fori iura, leges, mores, vos me oportet doceatis, Liuius lib. 30. c. 37. Et hoc est, quod milites arma magis quam iura scire existimat Imperator l. vlt. C. de iur. deliber. Credunt plerique, militaribus ingeniis subtilitatem deesse: quia castrensis iurisdictio secura et obtusior, ac plura manu agens, calliditatem fori non exercet. Tacit. Agr. c. 9.

i) Plinius lib. 6. epist. 29. refert, Thraseam praecipere solitum, suscipiendas esse causas aut amicorum, aut destitutas, aut ad exemplum pertinentes: quibus ipse addit claras et illustres. Iam intelligitur, credo, quae Nostro hic sit opera honesta.

k) Quidam aeque bene. Tertullo patre eq. R.

l) Impares Titi cum equitis filia nuptiae videri queant. Ideo monet Autor, equitem fuisse Tertullum, sed in eo ordine summum. Magna quippe praefectorum praetorii dignitas fuit, et Imperatorio fastigio proxima potestas: vt non ab re praefectura illa [Gap desc: Greek word(s)] ab Eunapio in Proaeresio dicatur.


image: s036

De ea fuse docteque Faber lib. 1. Semestrium, capp. 1. 2. 3. et Buleng. Imp. Rom. lib. 3. c. 2.

m) Varie legunt, Fuluiam, Fuluillam, Furuillam, Flauillam.

n) Ad maiora nitenti, cumprimis de ineundo splendido matrimonio curam suscipiendam, nec tantum virtutis, sed et natalium ac generis rationem habendam esse, Tacitus in Agric. c. 6. duplici ratione docet. 1. quia illustre matrimonium viro decus addit: vt contra dedecorat ignobile: nec ab re male audiuit Antiochus ob vxorem obscuri generis, autore Liuio lib. 36. c. 11. et 17. et Ericus Sueciae Rex, qui lictoris filiam sibi copulauit, teste Chytraeo, lib. 22. Saxoniae. Quod genus exempla quaedam alia Mich. Piccartus obseruation. dec. 9. c. 1. proponit: et ob indigna Principum matrimonia quantum subditi tristentur, ostendit Amiratus dissert. politic. 6. libri 5. Altera causa, quia robur conciliat, ac facilius emergere facit. Animos regios regiae coniuges faciunt, ait Liuius, 24. c. 25. Adde Picart. obseruat. decad. 6. c. 3. Clapmar. arcan. Imp. 4. c. 9. Sed et tertiam Plutarchus in de nobilitate referens: Canes, inquit, et equos nobiles et ex bona progenie nobis quaerimus: in vitibus, oleis, arboribus, seminibus, optimi generis ratio habetur. Multo potius igitur vxor ex meliori genere quaerenda: cum sit consentaneum, talem et rectius educatam esse, et auitae virtutis imitatricem fore.

o) Suscepta ex ea, filia.

p) Post gestam Quaesturam prouincialem: cuius erat, curare pecuniam publicam a Tribunis aerarii acceptam, indeque stipendia exercitui, et viaticum legatis suppeditare: tum etiam vectigalem pecuniam vndequaque exigere, et eam, vt et praedam ac manubias in rationes publicas referre. Adeundus Sigonius lib. 2. de antiq. iure prouinc. cap. 2. et 3. Loci huius est illud [Gap desc: Greek word(s)] politicum, esse consultius, gradatim ac sensim, quam subito, et per saltum, quod dicitur, ad magnos honores peruenire. Quo de disserunt Langlaeus lib. 7. Semestr. cap. 1. Amiratus lib. 3. disc. 3. Iunius quaestion. politic. part. 1. quaest. 10. Piccartus obseru. dec. 10. c. 5.

q. r.) Sita Tarichea, quae et Taricheae, ad lacum inclytum Genesareth: Gamala vero supra eundem lacum, contra Taricheas posita, corrupte sic dicitur, quod extructa in monte, cameli formam praebeat. De his vrbibus et earum expugnatione consulendi Iosephus sub finem libri 3. et initium libri 4. de bell. Iud. et Egesippus de excid. Hieros. postremis capp. libri 3. et primis quarti.


image: s037

s) Femina sunt interiores femorum partes, quibus equum premit insessor.

t) C. Barthius aduers. 43. c. 1. scribit, incasco antigrapho se reperisse, circa se dim. Et sane verisimilior haec scriptura. Non enim in hostilem equum transcendisse Titum, est credibile. Si tamen contra retineas, maior ex eo laus Tito conciliabitur.

CAPUT V.

[Note: 1.] a Galba mox tenente Rempub. missus ad gratulandum, quaqua iret, conuertit homines, quasi adoptionis gratia [Note: 2.] arcesseretur. Sed vbi turbari rursus cuncta sensit, rediit ex itinere: aditoque b Paphiae Veneris oraculo, dum de nauigatione consulit, etiam de imperii spe confirmatus est. [Note: 3.] c Cuius breui compos, et ad perdomandam Iudaeam relictus, nouissima d Hierosolymorum oppugnatione XII. propugnatores totidem sagittarum confecit ictibus: cepitque eam e natali filiae suae, tanto militum gaudio ac fauore, vt in gratulatione f IMPERATOREM eum consalutauerint: et subinde decedentem prouincia detinuerint, g suppliciter nec non et h minaciter efflagitantes, vt remaneret, aut secum omnes pariter [Note: 4.] abduceret. Vnde nata suspicio est, quasi i descisceret a [Note: 5.] patre Orientisque regnum sibi vindicare tentasset. Quam suspicionem auxit, postquam Alexandriam petens, in consecrando apud Memphim k boue Apide diadema gestauit: l de more id quidem rituque priscae religionis: sed non deerant, [Note: 6.] qui m secius interpretarentur. Quare festinans in Italiam, cum Rhegium, inde Puteolos oneraria naue appulisset, Romam inde contendit expeditissimus, inopinantique patri, velut arguens rumorum de se temeritatem, n Veni, inquit, pater, veni.

a) Huic commati, cum sequentium vno alteroque, lucem foenerabit Historiarum Taciti liber 2. a princ.

b) Quae apud Paphum Cypri vrbem colitur.

c) Scil. spei: nondum enim imperii.


image: s038

d) De Hierosolymitano excidio videndi praecipue Iosephus lib. 7. et Egesippus libris 5. de bell. Iud. Eusebius lib. 3. hist. Eccles. cap. 5. et seqq. Zonaras Annal. tom. I. Sabellicus Ennead. 7. lib. 3. etc.

e) Die 8. mensis Septembris.

f) Tacit. lib. 3. Annal. c. 74. Tiberius id quoque Blaeso tribuit, vt IMPERATOR a legionibus salutaretur: prisco erga duces honore, qui bene gesta Repub. gaudio et impetu victoris exercitus conclamabantur. erantque plures simul Imperatores. necsuper caeterorum aequalitatem. Concessit quibusdam et Augustus id vocabulum, ac tunc Tiberius Blaeso. Huius acclamationis exempla bene multa congessit Brissonius de formul. lib. 4. pag. 393. Addendi, Lipsius ad Tacit. Annal. 3. not. 173. Casaubonus ad Sueton. Caes. c. 76. idemque Brissonius de V. S. voce Imperator.

g. h.) Erant [Gap desc: Greek word(s)] , vt loquitur Plato, epist. 7. (Ich bitt dich/du must es thun) seu vt vno verbo Cicero lib. 9. ad Attic. epist, 16. [Gap desc: Greek word(s)] .

i) Deficeret, ac rebellaret.

k) Nullus est scriptor res Aegyptias attingens, qui bouis huius non meminerit: sed inter caeteros pluribus verbis Herodotus 3. c. 27. et 28. Diododorus Siculus lib. 1. Strabo lib. 17. Plinius 8. c. 46. Aelianus hist. annal. 11. c. 10. Mela 1. c. 9. Solinus c. 45. Am Marcellin. 22. c. 33. Macrobius Saturnal. 1. Glycas part. 2. pag. 180.

l) Eo de more plura Paschalius Coron. lib. 4. c. 13.

m) Alii, sequius, h. e. in deteriorem partem: quasi regium nomen, non religionem secutus, diadema gestasset.

n) Non est, quod primo intuitu videtur, Imperatiui Praesens, sed Indicatiui Praeteritum.

CAPVT VI.

[Note: 1.] a Neque ex eo destitit participem, atque etiam tutorem [Note: 2.] imperii agere. b Triumphauit cumpatre, c censuramque [Note: 3.] gessit vna. Eidem d collega et in tribunitia potestate, et in [Note: 4.] septem consulatibus fuit. Receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum patris nomine et epistolas ipse dictaret, et edicta conscriberet, orationesque in Senatu recitaret etiam


image: s039

e quaestoris vice, praefecturam quoque praetorii suscepit, f numquam [Note: 5.] ad id tempus, nisi ab equite Rom. administratam. g Egitque aliquanto h inciuilius et violentius: siquidem suspectissimum quemque sibi, i submissis qui per theatra et castra, quasi consensu ad poenam deposcerent, haud cunctanter [Note: 6.] oppressit. In his k Aulum Caecinam consularem virum vocauit ad coenam, ac vixdum triclinio egressum, confodi iussit: sane l vrgente discrimine: cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites coniurationis deprehendisset. [Note: 7.] Quibus rebus sicut m in posterum securitati satis cauit, ita n ad praesens plurimum contraxit invidiae: vt o non temere quis, tam aduerso rumore, magisque inuitis omnibus transierit ad Principatum.

a) Admissum a patre Titum in societatem Imperii, tanto magis commendari meretur, quanto talis rarior est. Nam alias Nec regna socium ferre, nec taedae sciunt. Senec. in Agam. act. 2. Quod Tacito breuiter est: Regnum insociabile, 13. An. 17. Suspectus semper inuisusque dominantibus quisquis proximus destinatur. Tacit. 1. Hist. 21. Adeo quidem, vt displiceant regnantibus etiam filiorum ingenia civilia. Idem 2. Annal. 82.

b) De hoc explicatius Orosius lib. 7. cap. 9. Vespasianus et Titus Imperatores, magnificum agentes de Iudaeis triumphum, vrbem ingressi sunt. Pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus inter trecentos viginti triumphos, qui a conditione vrbis vsque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium vno triumphali curru vectos, gloriosissimam ab his, qui patrem et filium offenderant, victoriam reportasse. Factum id anno ab vrbe condita. DCCCXXIV.

c) Plinius lib. 3. c. 5. hanc Censuram in annum V. C. 828. confert. Adde Censorin. de die Natali cap. 18.

d) Huius loci quaestio est, an patrem et filium, fratres item et propinquos in eodem officio dignitateque collegas esse par sit: quam egregie discutit Ianus Langlaeus semestrium lib. 7. cap. 3.

e) Quaestores eos, quos Candidatos Principis appellabant, eius orationes et epistolas in Senatu recitare solitos patet etiam ex Tacit. 16. Annal. 27. et l. vnica §. 2. D. de offic. Quaestoris. Sic Adrianus Caesar, Quaesturam gerens,


image: s040

orationem in Senatu agrestius pronunciat. Spartian. in Adrian. cap. 3. pr. Plura Iuretus ad Symmachi epistolam 89. libri 1.

f) An accredemus hoc tibi, Suetoni? Vetat Tacitus qui lib. 4 Hist. c. 68. Clementem Arretinum et praefectum praetorio et Senatorem palam adfirmat. Talis et Tiberii Seianus, lib. 4. Annal. 40. vbi Lips. not. 111. Ergo dictum hoc Nostri non nisi cum exceptione duorum istorum accipiendum.

g) Egit, subaudi, praefecturam: gessit.

h) Superbius, arrogantius. Addenda quae diximus ad Nostri Caesarem, c. 75, 10. d.

i) Subornatis, clam immissis.

k) Alienum Caecinam legendum docet Lipsius not. 108. ad Tacit. lib. 1. Histor. Beroaldus atque Torrentius Nostro Caecinae occisi causam coniurationem referenti, contrarium putant Sextum Aurelium, qui ob suspicionem stupratae Beronices, quam Titus amabat, iugulatum ait. Verum haec [Gap desc: Greek word(s)] non sunt: cum saepe stupra, coniurationis fuerint instrumentum. Sic Philotas Alexandro ad caedem proditus per amasiam Antigonem, vt est apud Plutarch. in Alex. pag. 692. et erat. 2. de fortun. Alex. 339. Alia exempla vide apud Piccartum. obseru. 7. c. 3. Adde Liuium 27. c. 17. et Iustinum 43. cap. 4.

l) Quo excusatius Titi factum est: alioqui satis atrox, ac iniurium in hospitalitios deos. Et sane stulte fecerit, qui in tali discrimine vellet ordinario iuris vti processu. Nam, vt ait Cato apud Sallust. Catil. c. 52. Res monet, cauere a coniuratis magis, quam, quid in illos statuamus, cosultare. Caetera maleficia tum persequare, vbi facta sunt: hoc, (coniurationis) nisi prouideris, ne accidat, vbi euenit, frustra iudicia implores. Adde Arnol. Clapmar. lib. 4. c. 12. et cap. 19. m. Besold. de Iurib. Maiestatis pag. 163. Bodin. lib. 2. de Republ. c. 5. pag. 207. c.

m. n.) Haec [Gap desc: Greek word(s)] , in posterum, et ad praesens opportune iuuant restitutionem loci cuiusdam in Tacito, 1. Hist. 44. vbi dicitur, Vitellium omnes, qui praemia pro caede Galbae, libellis poposcerant, conquiri et interfici iussisse, idque fecisse, non honore Galbae, sed tradito Principibus more munimentum ad praesens, in posterum, vltionem. Magnus ille Taciti sospitator not. 88. haec rescribit, et legendum omnino contendit: Tradita, principibus more, munimentum ad praesens, in posterum vltione: et interpretatur: vltionem illam in posterum (id est, post ipsos, et vt successor vlciscatur eorum cadem) traditam esse Principibus more, ad praesens munimentum


image: s041

et tutelam sui. Sed haud dubie vulgata lectio praeferenda. Dicit, esse morem principibus receptum et a maioribus traditum, vt antecessoris caedem, etiam nocentis, vlciscantur, duplici fine, 1. vt, si numquam impune Principes interfici constet, ipsi tanto tutiores munitioresque sint ad praesens (scil. tempus, et dum viuunt. non enim [Gap desc: Greek word(s)] praesens ad munimentum refertur) Deinde, si qui vel sic caedem Principum audeat, non desit tamen in posterum et post eorum mortem, qui vlciscatur ac vindicet. Nec obstat, quod accusatiui munimentum et vltionem a nullo Verbo pendere videntur. Nam eiusmodi constructiones ellipticae Tacito non sunt infrequentes. Vt 1. Annal. 27. Manus intentant, causam discordiae et initium armorum. item cap. 30. Quosdam ipsi manipuli, documentum fidei, tradidere, h. e in documentum. Etc. 49. Animos cupido inuolat eundi in hostem, piaculum furoris, h. e. vt expiarent motae feditionis crimen. Lib. 2. Annal. c. 64. Immittere latronum globos, exscindere castella, caussas bello. Lib. 3. Annal. c. 61. suas centurias turmasque tradere, donum victori, et sibi in posterum gratiam, certabant. Lib. 4. Histor. c. 19. Augeri equitum numerum postulabant, non vt assequerentur, sed caussam seditioni: h. e. vt, si negaretur, haberent seditionis mouendae praetextum. Phrasi tradito more, cum alibi Tacitus ipse (1. H. 32.) tum etiam Autor noster vtitur in Tiberio cap. 61. f.

o) Non temere, h. e. non facile. Plaut. in Bacchid. Rapidus fluuius est; non temere hac transiri potest.

CAPUT VII. [(transcriber); sic: V.]

[Note: 1.] a Praeter saeuitiam, suspecta in eo etiam luxuria erat: quod ad mediam noctem comissationes cum profusissimo [Note: 2.] quoque familiarium extenderet. Nec minus b libido propter c exoletorum et d spadonum greges, propterque e insignem reginae f Beronices amorem, cui etiam nuptias pollicitus [Note: 3.] ferebatur. Suspecta et rapacitas: quod constabat, in [Note: 4.] cognitionib. patris g nundinari h praemiarique solitum. Denique propalam i alium Neronem et opinabantur et praedicabant. [Note: 5.] k At illi ea fama pro bono cessit, conuersaque est in maximas laudes: neque vllo vitio reperto, et contra [Note: 6.] virtutibus summis. l Conuiuia instituit iucunda magis quam


image: s042

[Note: 7.] profusa. m Amicos elegit, quibus etiam post eum Principes, vt et sibi et Reipub. n necessariis, acquieuerunt, praecipueque [Note: 8.] sunt vsi. o Beronicen statim ab vrbe dimisit inuitus inuitam. [Note: 9.] Qosdam e gratissimis p delicatorum, quamquam tam artifices saltationis, vt mox scenam tenuerint, non modo fouere q prolixius, sed spectare omnino in publico caetu r supersedit. [Note: 10.] s Nulli ciuium quidquam ademit: abstinuit t a lieno, v vt si quis vmquam: ac ne concessas quidem ac solitas x collationes recepit: y et tamen nemine ante se munificentia [Note: 11.] minor. z Amphitheatro dedicato, thermisque iuxta celeriter extructis, aa munus edidit apparatissimum largissimumque. [Note: 12.] Dedit et nauale praelium in bb veteri naumachia: ibidem et gladiatores: atque vno die cc quinque millia dd omne genus ferarum.

a) Doctissimus aduersariorum post Turnebum scriptor lib. 43. cap. 1. suadet, non persuadet, hic legendum: Praeter saeuitiam susceptam in eo etc. Et suscipere exponit, pro certo veroque tenere. Citat in eam rem illud Phaebadii c. 1. Aut si haeresis suscipienda est, vt Catholici dicamur: aut vere Catholici non futuri, haeresin (non) repudiamus. Vbi delendam omnino putarim particulam negandi non: vt sit sensus: admittendam vel probrosam haeretici notam, etsi praeter meritum nobis impactam, dummodo vere Catholici simus. Ita Seneca epist. 81. Si gratum esse non licebit, nisi vt videar ingratus: si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero; aequissimo animo ad honestum consilium, per mediam infamiam tendam. Nemo mihi videtur pluris aestimare virtutem, (pietatem) nemo illi magis esse deuotus, quam qui boni viri (boni Catholici) famam perdidit, ne conscientiam perderet. Ex quibus apparet, quod in illo Phaebadii loco, suscipere, sit, agnoscere, etsi non agnoscas (für bekant annehmen) etsi iniuriam tibi fieri sentias: cui ibidem oppositum est, repudiare. Atqui haec significatio ad hunc Nostri locum aptari nullo modo potest. Ergo vulgatam retineamus: Praeter saeuitiam, suspecta etc. quam etiam sequentia duo commata confirmant.

b) Scil. suspecta erat in Tito.

c) Pathicorum [Gap desc: Greek word(s)] . vide H. Steph. thes. Graec. tom. 2. c. 308. g. et in [Gap desc: Greek word(s)] . 309. b.


image: s043

d) Eviratorum.

e. f) Notabilem, et quasi infamem. Erat enim Beronice, seu Veronica Iudaica mulier, Agrippae soror. At qui despectissimi Romanis Iudaei, vt ex Triumpho Iudaico nec Vespasianus, nec Titus filius se Iudaicos dici voluerint, teste Dione in Vespas. De Beronice vide amplius Actor. 25. et 26. Tacit. 2. H. 2. et 81. Iuuenal Satyr. 6. Ioseph. et Egesippum passim. Dicta [Gap desc: Greek word(s)] , Macedonice pro [Gap desc: Greek word(s)] , victrix: vt [Gap desc: Greek word(s)] , pro [Gap desc: Greek word(s)] , teste Plutarcho Quaest. Graec. 9.

g) Sub Imp. Commodo vendiderunt etiam euentus litium liberti. Lamprid. in eius vita. c. 14. Sub Imp. Heliogabalo ab eunuchis omnia vendebantur. quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula nosse cupiunt, vt soli aliquid scire videantur, et habeant vnde vel gratiam, vel pecuniam requirant. Idem in Alex. Seuero, c. 45. qui etiam c. 36. eiusmodi nundinatoris depraehensi punitique proponit exemplum insigne, scilicet Vetronii Turini, qui omnia vel fingendo sic vendiderat, vt Imp. Alexandri quasi stulti hominis, et quem ille in potestate haberet, et cui multa persuaderet, infamaret imperium: sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum omnia faceret. Tacito tales nundinatores dicuntur venales 4. A. 31. item 13. A. 42. 2. H. 56. et alibi. De hoc hominum grege Paulus 5. Sententiarum ad l. Corneliam testamentar. Si qui de iudicis amicitiis vel familiaritate mentientes, euentus sententiarum eius vendunt, quiue obtentu eius nominis aiunt. Adde l. 15. §. idem ait, 30. D. de iniuriis. et l. 10. C. de accusation iudices qui sententias suas precio nundinantur, Apul. lib. 10. Ex quibus intelligi, credo, potest, quid hic Autori sit nundinari. Nam errat via tota Sabellicus, qui id in primitiua et propria notione accipit. Aliam (obiter hoc) et haud scio an a quoquam obseruatam eius vocabuli significationem suggessit eruditiss. Balth. Venator, in illo loco Ciceronis lib. 2 de diuinat. cap. 31. In Selonio ad focum angues nundinari solent, h. e. frequentes conuenire, tanquam in nundinis. Ad eam formam Liuius 39. c. 16. m. concionari dixit, hoc est, in concionem conuenire, caetum frequentare.

h) Pacisci praemium suffragationis apud patrem.

i) Alterum, secundum: ob morum quippe similitudinem.

k) Operae pretium fuerit, adire V. Cl. Iul. Guil. Zincgrefii emblema LVIII. Huius item loci sunt illa Tiberii apud Tacitum, 3. A. 69. Non ex rumore statuendum. Multos in prouinciis (in imperiis) contra, quam


image: s044

spes aut metus de illis fuerit, egisse. Excitari quosdam ad meliora, magnitudine rerum; hebescere alios.

l) Conuiuii iucundi requisita tradit Agellius 13. c. 11. ex Varrone.

m) Amicos accipe, non quos in domestica et interiore vita Titus habebat priuata amicitia sibi iunctos: sed quos publice, vt ita dicam, amabat, et quorum consiliis regebatur, quos hodie Consiliarios status (Conseillers d'estat) appellant. Ita Capitolinus in Pio: Neque de vllis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos retulit. Inter huius generis amicos, apud bonos certe Principes, etiam Iurisconsulti fuere. Diuifratres l. 17. D. de iure patronatus: Volusius Maecianus amicus noster, et iuris ciuilis anxie diligens. Ac mox: Cum et ipso Maeciano, et aliis amicis nostris iurisperitis adhibitis tractaremus. Sed alii, quibus aliquam Reipub. partem administrandam commisisset Princeps, eius collegae, comites, amici, imo parentes appellati. Quomodo Imp. Alex. Seuerus vocat Vlpianum, parentem suum, l. 4. C. de locato. Sic Imperator patrem sibi eligere dicitur in §. filiusfamil. 4. in f. Instit. quibus mod. ius pat. pot. sol. De Eutropio Patricio Claudianus:

----- praesidium legum, genitorque vocatur
Principis, et famulum dignatur regia Patrem.

Ex hoc fonte indignationes illae in historiis, Eunuchos fuisse patricios siue patres Principum: vt apud Suidam in [Gap desc: Greek word(s)] , Sozomenum Eccles. hist. lib. 8. c. 7. Niceph. 13. c. 1. Hi dicti posterioribus Orientalis Imperii Principibus [Gap desc: Greek word(s)] , quasi dicas Imperatoripatres, nomine ab Imp. Leone Philos. excogitato, vt est apud Zonaram et Cedrenum: ad imitationem fortasse tum eorum quos diximus, tum etiam aliorum Regum ac Principum. Nam et Corbulo dictus pater Imp. Neronis, vt refert ex Dione Xiphilinus in Ner. pag. 192. a. Iulianus praefectus vrbi, pater Commodi, ibid. pag. 290. c. Misitheus pater Gordiani, apud Capitolin. in Gordian. c. 27. Sic Mithridatis Regis pater Metrodorus Scepsius philosophus apud Plutarchum in Lucullo. pag. 506. a. Quin imo Genes. 45, 8. Iosephus asserit, se Dei voluntate missum in Aegyptum, et factum Pharaonis quasi patrem. His omnibus aptari potest illud Mitionis apud Terentium Adelph. 1, 2, 46. Natura tu illi pater es, consiliis ego.

n) [(transcriber); sic: b)] Grauissimi Principis labores, queis orbem terrae capessit, egent adminiculis, vt ait Tacitus lib. 12. Annal. cap. 5. Non potest Princeps sua scientia cuncta complecti. Idem, 3. Annal. 69. Raro, eminentes viri non magnis adiutoribus ad gubernandam fortunam suam vsi


image: s045

sunt. Etenim magna negotia magnis adiutoribus egent. Vell. Paterc. lib. 2. c. 127. Eum, qui de sua vnius sententia omnia gerit, superbum iudico magis quam sapientem. Liuius 44. cap. 22. Certe non solus Imp. Iustinianus [Gap desc: Greek word(s)] , cum suo arbitratu ( [Gap desc: Greek word(s)] ) administraret omnia, in multas clades Rempub. coniecit. Zonaras tom. 3. pag. 75, 14.

o) Ita Sextus Aurelius: Vt subiit pondus regium, Beronicen nuptias suas sperantem regredi domum praecepit. Caussam addit ex Dione Xiphilinus, pag. 222. b. quod intelligeret scilicet, populum Roman. id moleste ferre. Et sane propter indigna matrimonia Principum suorum quantopere subditi tristentur pluribus ostendit Amiratus lib. 5. dissert. 6.

p) Sunt quos paullo superius exoletos et spadones dixerat.

q) Liberalius.

r) Omisit.

s. t) Plin. Panegyr. c. 27. Nihil largiatur Princeps, dummodo nihil auferat. Et paullo post, de Traiano: Nihil magis in tua tota liberalitate laudauerim, quam quod congiarium das de tuo, alimenta de tuo: neque a te liberi ciuium, vt ferarum catuli, sanguine et caedibus nutriuntur. quodque gratissimum est accipientibus, sciunt, dari sibi, quod nemini est ereptum; locupletatisque tam multis, pauperiorem esse factum Principem tantum.

u) Quid ergo? nonne Principis sunt omnia subditorum? Seneca distinguit lib. 7. de benef. cap. 4. Ad reges potestas omnium pertinet: ad singulos proprietas. Et cap. 5. Sub optimo rege, omnia rex imperio possidet, singuli dominio.

x) Vt qui maxime.

y) Collationes nolim cum Beroaldo tributa interpretari (Nam haec remittere, quid aliud quam Reipubl. neruos incidere est?) verum cum alia prouinciarum, in auspicio imperii, dona, tum coronarium aurum maxime, qua specie collationis exhauriebantur (vide Admiranda Lipsii, 2. c. 9.) Itaque boni Principes remittebant. Sic inter liberalitatis Iuliani testimonia Marcellinus 25. c. 14. recenset coronarium indultum. etc.

z) Nomine amphitheatri huius extat Martialis liber extra numerum aliorum. Ammian. Marcellin. lib. 16. cap. 17. de eo sic: Amphitheatri moles solidata lapidis Tiburtini compage, ad cuius summitatem aegre visio humana conscendit. Ouali forma fuit, locorum 87000. capax. Adeundi Lipsius de amphith. cap. 6. etc. Marlianus. 4. c. 13.


image: s046

aa) Spectaculum exhibuit cum maximo apparatu.

bb) Onuph. Panuin. de ludis circens. lib. 2. c. 11.

cc) Eundem numerum habent Eutropius, Eusebius, Orosius. Pugnat, nec pugnat, Dio, cuius in breuiario nouem millia comparent. Sed nimirum illi feras numerant: hic feras et pecudes ( [Gap desc: Greek word(s)] ) coniungit. Sic fuerint quinque millia ferarum, quatuor pecudum, quae plerumque dabantur populo diripiendae.

dd) Omnigenus vna coniunctaque voce legit ex ms. C. Barthius Aduersar. col. 1927. m.

CAP. IIX.

[Note: 1.] Natura autem beneuolentissimus. a Cum ex instituto Tiberii omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus, aliter rata non haberent, quam si eadem iisdem et ipsi dedissent; primus praeterita omnia b vno [Note: 2.] confirmauit edicto: nec a se peti passus est. In caeteris vero c desideriis omnium hominum, obstinatissime tenuit ne [Note: 3.] quem sine spe dimitteret. Quin et admonentibus domesticis, d quasi plura polliceretur quam praestare posset: e Non oportere, ait, quemquam a sermone Principis tristem discedere. [Note: 4.] Atque etiam recordatus quondam super caenam, quod nihil cuiquam praestitisset, f memorabilem illam meritoque [Note: 5.] laudatam vocem edidit. g Amici, diem h perdidi. Populum inprimis vniuersum tanta per omnes occasiones comitate tractauit: vt i proposito gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium k editurum se professus sit. [Note: 6.] Et l plane ita fecit. nam neque negauit quidquam petentibus: et vt, quae vellent, peterent, vltro adhortatus est. [Note: 7.] Quin et l studium armaturae m Thracum prae se ferens, saepe cum populo, et voce, et gestu, n vt fautor o cauillatus est: verum [Note: 8.] p maiestate salua, nec minus q aequitate. Ne quid popularitatis praetermitteret, nonnunquam in thermis suis,


image: s047

[Note: 9.] r admissa plebe, lauit. s Quaedam sub eo t fortuita ac tristia acciderunt: vt v conflagratio x Veseui [Reg: Vesuuii] montis in Campania: et y incendium Romae, per triduum, totidemquc noctes: [Note: 10.] item z pestilentia quanta non temere alias. aa In his tot aduersis, ac talibus, non modo Principis sollicitudinem, sed et bb parentis affectum vnicum praestitit: nunc consolando, per edicta: nunc opitulando, quatenus suppeteret facultas. [Note: 11] Curatores restituendae cc Campaniae e consularium numero [Note: 12.] dd sorte duxit. ee Bona oppressorum in Veseuo [Reg: Vesuuio] , quorum heredes non exstabant, restitutioni afflictarum ciuitatum attribuit. [Note: 13.] ff Vrbis incendio nihil, nisi sibi, publice periisse testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis destinauit: praeposuitque complures ex equestri ordine, [Note: 14.] quo quaeque maturius peragerentur. Medendae gg valetudini leniendisque morbis, nullam diuinam humanamque opem non adhibuit, inquisito omni hh sacrificiorum [Note: 15.] remediorumque genere. Inter aduersa tempomrum et [Note: 16.] ii delatores kk mandatoresque erant ex licentia veteri. ll Hos assidue in foro flagellis ac fustibus caesos, ac nouissime traductos per Amphitheatri harenam, partim subiici in seruos, ac vaenire, imperauit: partim in asperrimas insularum auehi. [Note: 17.] Vtque etiam mm similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, nn vetuit inter caetera, de eadem re pluribus legibus agi: oo quaeriue de cuiusquam defunctorum statu, vltra pp certos annos.

a) Huius loci grauis illa quaestio est, An Maiestatis potestas tam sit ab soluta, vt nec successor antecessoris decretis et promissis obligari queat. excutit Arnisaeus lib. 1. de uire maiest. cap. 7. pag. 187.

b) Idem pestea suit ab Imp. Nerua praestitum. Data enim benesicia a Domitiano confirmauit edicto illo, quod extat apud Plinium lib. 10. epist. 62.

c) Desideria hoc loco sunt libelli supplices, preces, postulationes. Requestas vulgo et remonstrationes appellant. Noster in Aug. cap. 53. tanta comitate


image: s048

adeuntium desideria excipiens, vt quendam ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigeret, quasi elephanti stipem. Tacit. lib. 1. Annal. c. 19. Non per seditiones et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda.

d) Plutarchus in Aemilio pag. 285. e. tradit, Autigonum Regem, populari ioco dictum fuisse Dosonem (quasi Dabonem dicas, a [Gap desc: Greek word(s)] , hoc est, dabo) eo quod esset [Gap desc: Greek word(s)] , promissor quidem, at non effector pollicitorum. Sed et ob eandem caussam cum Atheniensium ducis Charetis pollicitationes in prouerbium abiêre: tum etiam Imp. Pertinax, Chrestologus, h. e. verbis munificus, est appellatus, teste Capitolin. in eius vita, cap. 13. Italorum nescio quam bonae fidei dictum est: Promettere non e per dare, ma per i matti contentare: quod magnis tamen Principibus heri hodieque, nec olim tantum, vsui permagno, nec dedecori esse videmus. Quorum classi Titum accensere, iniuria virtutum sit. Nam neque voluntas ei defuit, promissa exequendi, quippe natura benignissimo: nec facultas. Cum enim in genere Reges atque Principes, ob copiam rerum quas possident, non facile liber alitatis excedere posse modum videntur, eaque caussa non proprie dicuntur prodigi, teste Aristot. lib. 4. Ethic. cap. 1. tum in Imperatoribus Rom. id multo minus fieri poterat, quippe penes quos totius Orbis diuitiae videbantur esse: quod ostendit Lipsius lib. 2. de magnit. Rom. per totum. Vnde Plinius in praefat. hist. natur. ad Titum inquit: Nec quicquam in te mutauit fortunae amplitudo, nisi vt prodesse tantundem posses, quantum velles. Huc accedit Titi in rebus aliis (veluti conuiuiis, vt ostensum) frugalitas, quae tantas habet vires, vt tot impendiis, tot erogationibus, vel sola sufficiat. Plinpanegyr. cap. 41.

e) O vocem vere Principe, atque adeo (quid possim enim altius?) ipso TITO dignam! quam explicat Reusnerus, symbolorum Imperatoriorum parte 1. symb. 2.

f) Memorat eandem, ac ad verbum repetit, praeter alios, D. Hieronymus commentar. ad Galat. cap. 6. (tom. 9. pag. 200. c. Nec dubium est, quin Impp. Theodosius et Valentinianus eo respexerint, cum Nouellam suam de patrimoni alibus rei dominicae ita inchoarunt: Prope est, vt beneficium accepisse credamus, quotiens offertur nobis caussa praestandi: et diem periisse proculdubio suspicemur, quem nostri numinis beneficentia non illustrat. Benesicentia profecto ad deos proxime ab hominibus (et inprimis a Principibus, quos ex eo crediderim deos in Sacris appellatos) accedi, Strabo ab


image: s049

antiquis dictum esse memorat lib. 10. Geographiae. Qua caussa Ptolemaeus Aegypti Rex, cognominatus est Euergetes, h. e. Beneficus. Sed et aliis Regibus ae Principibus id cognominis conuenire tribuique; vulgo probant ex Euangelio Lucae, cap. 22, 25. qui tamen locus (quod per occasionem in transitu monere liceat) omnium minime id sibi vult, quod isti volunt. Ait Seruator: Reges gentium dominantur ipsis: et qui potestatem habent super eas, Benefici ( [Gap desc: Greek word(s)] ) vocantur. Non cepit interpres mentem Graecorum verborum. Nam [Gap desc: Greek word(s)] (scil. [Gap desc: Greek word(s)] , non enim [Gap desc: Greek word(s)] ) hoc est, potentes eorum, sunt haud dubie Regum dynastae, proceres, in aula potentes. Fuit autem in aula Persica more receptum, vt, qui Regem regnumue insigni aliquo beneficio demeruissent, bi Orosangae dicerentur ( [Gap desc: Greek word(s)] Graeci vertunt) et ne cuiusquam meriti memoria intercideret, solebant Orosangarum seu Beneficorum nomina in regios Commentarios referri. Clarum hoc cum ex Herodoti lib. 3. c. 140. et lib. 8. cap. 85. Xenophont. lib. 8. paeb. Aelian. 12. Var. cap. 40. tum etiam ex historia Sacra, libro Estherae, cap. 6, 2. 3. cui Iosephus lib. 11. antiq. Iud. 6. consentit. Ita Xerxes apud Thucydidem lib. 1. pag. 85. d. ait, se velle Pausaniae beneficium (quod captiuos Persas dimisisset) codicibus regiis, peretuae memoriae caussa inserere, h. e. ipsum inter Orosangas referre ( [Gap desc: Greek word(s)] ) quem locum nemo, quod sciam, interpretum est assecutus. Putem eo respexisse Neronem, cum in loco supra citato (Xiphilin. ex Dione, pag. 192. a.) Corbulonem appellare solitus est non modo suum patrem, sed et [Gap desc: Greek word(s)] , Beneficum. Nec dubitem, in illo dicto Christi, hoc ipsum dignitatis aulicae nomen designari. Nam si nomen [Gap desc: Greek word(s)] in generali significatione capias, non autem ad hanc specialem restringas; hoc absurdum sequetur, quod Christus suis Beneficentiam interdixerit, virtutem Theologo vel inprimis commendatam a D. Paulo Tit. 1. 8. Igitur interdictum illud Christi, Vos autem non sic, hanc vim habet, quod Apostoli nec dominatum regium cogitare, nec adeo nomina dignitatum, qua satrapis atque dynastis in Aula tribuuntur, ambire debeant. Quomodo sacris illis hominibus, qui Palatini Comites audire volunt, ac alia typhi aulici nomina, [Gap desc: Greek word(s)] , captant, cum hoc mandats Christi conueniat, ipsi viderint. Atque hanc nouam (sic opinor) expositionem aequis iudicibus me facile probaturum confido: [Gap desc: Greek word(s)] autem, et inveteratorum errorum mancipia, nihil moror.

g) Eutropius et alii veterum, qui ex Suetonio sua sunt mutuati, praeferunt: Amici, hodie diem perdidi. Sed nihil mutem, non suffragrantib. mss.


image: s050

h) Perdere hoc loco est, quod nos dicimus, vbel anlege. Videndus omnino Casp. Barthius V. Cl. aduer sarior. lib. 18. cap. 4. m.

i. k) Munus gladiatorium proponere, anschlagen/ außschreiben: edere halten.

l) Planissime etiam ita Traianus. Sunt enim his nostris non gemina, sed eadem, quae de ipso Plinius Panegyr. cap. 33. Impetratum est quod postulabatur: oblatum quod non postulabatur: institit vltro, et vt concupisceremus admonuit. Quicquid turba petebat, fiebat. Volebant myrmillonem, retiarium, threcem, hos et illos nobiles, vel aulicos, gladiatores? veniebant. Illos dimitti, hunc iugulari? impetrabant. Ali Lipsium de Postulaticiis gladiatoribus, lib. 2. Saturnal. cap. 16. et de Populi petitionibus, cap 22.

m) h. e. fauorem. Spectatores ludorum in partes diducebantur, et magno studio huic generi pugnantium fauebant aut illi. Sic in Circo alius in Venetum pannum, alius in Prasinum pronus: in Amphitheatro hic in Thracum armaturam, alius in Myrmillonum, aut Secutorum. Vnde factiosa illa nomina, vt spectatorum alii dicerentur Venetiani, alii Prasiani: item Parmularii (qui parmae, hoc est, Thracibus ea armatura vti solitis, fauebant, qualem hoc loco Noster Titum facit) itemque Secutorii etc. Haec studia sua, gestu, exultatione, metu, clamore, sponsionibus etiam, indicabant, et quisque suos vincere iure vel iniuria volebant: atque fraude adeo nonnunquam vel imperio rem eo trahebant. Litem iocosam vocat Martialis, spectac. epigr. 20. cuneati laeta theatri Seditio, est Ausonio Edyllio 9. Adde quae Lipsius babet 2. Saturn. cap. 24.

n) Alii Threcum legunt, nec id male. Nam et alii autores indiscrimin atim Thraces et Threces vsurpant. Erant Romae genus gladiatorum, a similitudine parmularum Thraciarum queis vtebantur, ita dicti, vt Festo placet: simulque quod ex Thracia primum oriundi, vt Myrmillones e Gallia) prout videtur Lipsio Satur. 2. c. 9. vbi de his plura.

o) Erat enim Titus, Parmularius, vt ostensum, et a Thracibus stabat.

p) Facete risit, iocularia scommata iecit in diuersae factionis spectatores.

q) Sic de eodem Tito Tacitus. 5. Hist. Comitate et alloquiis officia prouocans: ac plerumque in opere, in agmine, gregario militi mixtus, INCORRVPTO DVCIS HONORE. Iudicio igitur opus: quod nisi adbibeas, vilitatem Principi conciliabit haec talis ciuilitas. Pars iudicii vna, vt


image: s051

ne quid nimis. Quomodo Imper. Vitellius caligatorum quosque militum obuios exosculatus est: perque stabula ac diuersoria, mulionibus ac viatoribus praeter modum comis fuit: vt mane singulos, iamne ientassent, sciscitaretur, seque fecisse ructu quoque ostenderet. Noster in Vitell. c. 7. Pars iudicii altera, vt aptes te moribus et ingenio gentis. Id facere omisit Vonones a Tiberio Parthe impositus: de quo Tacitus 2. Annal. 2. Prompti aditus, obuia comitas, ignotae Parthis virtutes, noua vitia: et quia ipsorum maioribus (malim legere, moribus) aliena, perinde odium prauis et honestis. [Gap desc: Greek word(s)] : multum valet ad mansuefaciendos (atque regendos) homines, consuetudinem et patrios mores eorum vsurpare, ait Plutarchus in Alex. 690. E. vbi commendat Alexandrum [Gap desc: Greek word(s)] .

r) De aequitate in certaminibus eiusmodi, Grutertus [Gap desc: Greek word(s)] opportune locum suggessit e Cassiodor. lib. 6. Variar. cap. 4. f. Suauiter cogit gratum esse populum, quisquis in certaminibus partium declinat in iustum. Tanta est enim vis gloriosae veritatis, vt etiam in rebus scenicis aequitas desideretur.

s) Vt plebs vna lauaret? an vt lauantem ipsum spectaret modo? Prius malim. Lampridius de Alex. Seuero, cap. 42. Thermis et suis et veterum frequenter cum populo vsus est. Eginhardus de Carolo Magno: non solum filios ad balneum verum optimates et amicos, aliquando etiam satellitum [(transcriber); sic: saltellitum] et custodum corporis turbam inuitauit: ita vt nonnunquam centum vel eo amplius homines lauarentur. Refert Suidas, olim fuisse morem, vt diuites vna cum pauperibus lauarent: vt, quibus propria supellex strigilum, spongiarum, guttorum etc. non esset, diuitum vterentur supellectile Tribuitque Carthaginensium insolentiae Valerius Max. 9. cap 5. f. quod patritii separato a plebe balneo lauabantur.

t) Huic commati lucem commodabit Gruteri discurs. ad Tacitum secundus partis primae. Plin. panegyr. cap. 31. Crediderim per hunc Aegypti statum, (infaelicem) tuas Fortunam vires experiri, tuamque vigilantiam spectari voluisse. Nam cum omnia vbique secunda merearis, nonne mnnifestum est, si quid aduersi cadat, tuis laudibus, tuisque virtutibus, materiem campumque praesterni? cum secunda felices, aduersa magnos probent.

u) Infortunia, Tacitus ita saepe: vt. 4. H. 5. firmior aduersus fortuita. etc.


image: s052

x) Memorabilis huius incendii multi meminerunt: Dio apud Xiphilinum pag. 225. et seqq. Plinius iunior lib. 6. epist. 16. Martialis lib. 4. epigr. 44. Orosius 7. c. 9. Zonaras t. 2. p. 195. Cedrenus, p. 199. qui postremus addit, illorum temporum Christianos hac opportunitate vsos ad Gehennae persuasionem, et religionis Christianae studium Gentilibus iniiciendum. Recte? Negat B. Chrysostomus in Matthaeum, inquiens: [Gap desc: Greek word(s)] : absit a me, vt veritatem per mendacium velim ire confirmatum. Ex eodem Vesuuii montis incendio Pseudosibyllinus Hariolus praedixit mox insecutam persecutionem Domitiani in Christianos, his versibus.

[Gap desc: Greek word(s)] etc.

pag. 162. m.

Ita hic propheta diuinat ea, quae multis annis ante eum contigerant.

y) Veseui montis (qui et Vesebius, Vesbius, Vesuius, Vesuuius: hodie Monte di Somma, ab Castello Somma radicibus adsito) descriptionem elegantem habent, post Strabonem lib. 5. Leander Albertus in Campania, Laurentius Schraderus in Italiae Monimentis, et nouissime Phil. Cluuerius in Italia. Legenda quoque scitu digna de eo apud Cassiodorum lib. 4. Variar. epist. 50.

z) Quae quantaque depastum sit hoc triduanum incendium, ostendit ex Dione Xiphilinus pag. 227.

aa) E cineribus incendii Vesuuiani nata. Eusebius in Chron. ad annum MMXCIII. scribit, ea peste decem millia ferme mortuorum hominum, in Ephemeridem (ins Todtenregister. Libitinae rationem appellat Noster in Ner. cap. 39.) per aliquot dies a Libitinariis relata fuisse.

bb) Claudian. ad Honorium:

Tu ciuem PATREMQVE geras: tu consule cunctis,
Non tibi: nec tua te moueant, sed publica damna.

Plin. in Panegyr. cap. 6. Imperatorem Generis humani parentem vocat: et cap. 87. parentem publicum. De Nerua Ausonius: Princeps nomine, mente parens. Seneca lib. 1. de Clem. c. 14. rationem reddit, cur Principi datum nomen patris patriae.

cc) Nam illa Vesuuino isto incendio potissimum adflicta.

dd) Cur sorte Romani in deferendis huiusmodi muniis vsi, Tacitus 4. Hist. 8. causam hanc adducit: ne ambitioni aut inimicitiis (inter competitores) locus foret: non improbatam etiam a Sapientiae magistro, Prouerbior. cap. 18. vers. 18.

ee) [(transcriber); sic: ] Bona caduca, hoc est, vt hic explicatur, quorum heredes non extabant, in fiscum suum Princeps iure et more poterat inferre. Non fecit Titus:


image: s053

sed ad restitutionem afflictarum incendio Veseuiano [Reg: Vesuuiano] ciuitatum ea contulit. Magnifice liberaliterque.

ff) Amiratus dissertationum in Tacit. lib. 3. disc. 12.

gg) Pestilentiae.

hh) Aduersae res religionum admonent. Liuius lib. 5. cap. 51. f. Exemplo memorabili fuit Rex Tullus, ibid. lib. 1. cap. 31. m.

ii) Delatores genus hominum publico exitio repertum, et poenis quidem numquam satis coercitum Tacit. 4. Annal. 30. Eos pluribus insectantur, et partim quid pro iis dici possit, ostendunt, adeoque conferendi materiam nobis praebebunt, Amiratus 4. disc. 11. Camerar. centur. 3. cap. 58. Bodinus 5. de Rep. c. 3. Piccart. obseru. 8. c. 10. Antimachiau. 1. theor. 2 Clapmar. 5. de arcan. imp. c. 15. et plerique Politici.

kk) Mandator, qui delatorem submittit, subornat, instruit etiam, probationes dando, accusationes allegando.

ll) Laudat ab hoc facto Titum, sed multo magis Traianum suum, Plinius in Panegyr. c. 35. et 34. De poenis et coercitione delatorum, videndus omnino Brissonius lib. 3. select. antiquit. c. 17.

mm) Scil. delationes et calumnias,

nn) Multa sunt inuenta legum diuerticula et vafritiae. Vt si actionem intendero aduersario secumdum formulam legis Aquiliae, et ille absoluatur, tunc ex aliis legibus actionem mihi competere dicam, vt ita infelix reus diuexetur. Id quod fieri vetuit hoc loco Titus. Haec Beroaldus. Ea sanctio refertur in libris Iuris sub titulo de accusation. l. Senatus 14. his verbis: Senatus censuit, ne quis ob idem crimen pluribus legibus reus fieret. Quo et respicit l. Sanctio 41. ff. de poenis. Neque pugnant, quod Noster Titum, lex Senatum ait id vetuisse. Solebant enim Principes in Senatu proponere: Senatus vero re deliberata decernere: vt proinde saepenumero res vna eademque alibi a Principe, alibi Senatusconsulto introducta esse dicatur. Adde Rad. Fornerium lib. 5. rer. quotod. c. 18.

oo) Status personarum conditionem significat, secundum quam alii ingenui sunt, alii libertini, alii serui. Crebrae hic delatorum calumniae cum lucro. Namliberos in seruitutem, ingenuos in libertinitatem trahebant, bono fisci et suo. Status autem conditio mutata mutat etiam haereditatem. Itaque defuncti [(reading uncertain: page damaged)] quoque mouebant controuersiam status. Plinius panegyr. cap. 34. de iisdem: Nulla iam testamenta secura, nullius status certus. Scilicet huic morbo Titus hic Aesculapius. Solus? Etiam post eum Imp. Antoninus


image: s054

Phil. de statu defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. teste Capitolino in eius vita, cap. 10. Videnda quoque l. 1. ff. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

pp) Forte quinquennium, quod imitati successores, vt modo dictum.

CAPUT IX.

a Pontificatum maximum ideo se professus accipere, [Note: 1.] vt b puras seruaret manus, fidem praestitit: nec auctor posthac cuiusquam necis, nec conscius, quamuis interdum vlciscendi caussa non deesset: sed periturum se potius, quam perditurum, adiurans. c Duos patricii generis conuictos in [Note: 2.] affectatione imperii, nihil amplius quam vt desisterent monuit, d dicens principatum fato dari: si quid praeterea desiderarent, promittens se tributurum: et confestim quidem ad alterius matrem, quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae filium saluum nunciarent. Caeterum ipsos non [Note: 3.] solum e familiari cenae [(transcriber); sic: caena] adhibuit: sed et insequenti die, gladiatorum spectaculo, f circa se ex industria collocatis, oblata sibi g ornamenta pugnantium inspicienda porrexit. Dicitur [Note: 4.] etiam cognita h vtriusque i genitura, imminere ambobus periculum affirmasse, k verum quandoque et ab alio: sicut euenit. l Fratrem [Note: 5.] insidiari sibi non desinentem, sed paene m ex professo n sollicitantem exercitus, meditantem fugam, nec occidere, neque o seponere ac ne in minore quidem honore habere sustinuit: sed vt a primo imperii die, consortem successorenique testari perseuerauit: nonnumquam secreto lacrymis et precibus orans, vt tandem mutuo erga se animo vellet esse.

a) Haec aliqui laxius interpretati, Pontifici maximo Romanorum ne quidem interesse licuisse iudicio sanguinis, hinc colligunt. Sed quin a mente Autoris aberrent, caussa dici non potest. Vtique Vestales, et alios qui religiones violassent, a Pontificibus saepe legimus condemnatos. Quin etiam priores Imperatores Pontificatum eundem acceperant: nec tamen ad talem [(reading uncertain: page damaged)] aliquam sese necessitatem adstrinxerunt. Titus autem hoc sese voto non [(reading uncertain: page damaged)] effundendi sanguinis


image: s055

adstrinxit impulsu propriae bonitatis potius, quam quod ius publicum id esset. Hoc tantum colligi potest ex hoc loco: Pontificem Romanum de capite sententiam dicere, vt vt licuerit, minus tamen quam alios, decuisse. Sane Titi peculiaris religio pro lege publica non est accipienda.

b) Caede et sanguine. Principum elogium, sed optimi tantum cuiusque, quod incruentum fuerit eorum imperium, De Imp. Antonino Pio Capitolinus sine vitae eius: Solus omnium prope principum prorsus sine ciuili sanguine et hostili, quantum ad seipsum pertinet, vixit. Idem autor Alexandri Seueri Imperium fuisse vocatum [Gap desc: Greek word(s)] , incruentum, scribit in eius vita, c. 52. consentiente Herodiano lib. 6. pag. 128. pr. Quod multo verius de Diui Maximiliani II. Imperio praedicari posse gloriatur in eius oratione funebri Crato. Fas sit optare, Deus vt huic quoque saeculo, cum Securitate Publica, mitem aliquem Seuerum, vereque Maximum [Gap desc: Greek word(s)] , h. e. Tranquillum, impertiat: qui moderatione sua studeat Periclis praeconium posteritati relinquere. Is hanc inter praecipuas suas laudes retulit, quod, quum longo tempore Athenas rexisset, Nemo ipsius causa lugubrem vestem vmquam induerit. Plutarch. in Peric. pag. 173. b. Italis est in prouerbio: Maledetto sia quel huomo, della cui vita piangono molti, et della cui morte ridono tutti: Seneca: Quid pulchrius, quam viuere optantibus cunctis, et vota non sub custode nuncupantibus? si paullum valetudo titubauit, non spem hominum excitari, sed metum? nihil esse cuiquam tam pretiosum, quod non pro salute praesidis sui commutatum velit? omne quod illi euenit, sibi quoque euenire deputet?

c) Ita Caesar, si quae cogitarentur grauius aduersus se, inhibere maluit, quam vindicare. Sueton. Caes. cap. 75. commate 8. Ratio facti: nam ipsa facilitate veniae animos sontium in posterum conciliamus. Liu. 32. c. 14. Nihil gloriosius est Principe impune laeso, etc. Senec. 1. de Clem. 20. Numquam placet in Imperatore vindicta sui doloris: quae etsi iustior fuerit, acrior videtur, autore Marco Antonino apud Vulcatium invita Au. Cassii. Coniuratio porro in Principem, an, et quomodo punienda, disquirunt Bodinus lib. 4. de Repub. c. 7. Amirat. lib. 2. disc. 9. Clapmar. lib. 4. c. 13. et seqq.

d) Hinc Impp. Graeci, [Gap desc: Greek word(s)] , a Deo coronatos, in scribere se solebant. Atque ita Nicolaus PP. ad Imp. Michaelem scripsit? sciat a Deo redimitum Imperium vestrum. Etiam in numismatis eorum, Imperatorium diadema Christi Domini manu imponitur. Indidem illud insigne natum, quod


image: s056

vulgo ciuitati Constantinopolitanae a pictoribus tribuitur, duae manus e nubibus protensae, coronam tenentes. Nostri quoque: Dei gratia: vel, diuina fauente clementia Rom. Imp. semper Aug. Haec Marq. Freherus in Notis ad Lupoldum de Berenberg, pag. 28. Huius maxime loci est cordatum illud Imp. Marci Antonini responsum ad epistolam Veri monitoriam vt ab Auidio Cassio, affectati Imperi suspecto, sibi caueat. Epistolam tuam legi, (inquit) et solicitam potius quam imperatoriam, et non nostri temporis. Nam si ei diuinitus debetur Imperium, non poterimus interficere etiamsi velimus. Scis enim proaui tui (Traiani) dictum: SVVM NVLLVS OCCIDIT. Sin minus, ipse sponte, sine nostra crudelitate fatales laqueos inciderit. Vulcat. Gallic. in Au. Cass. c. 2. In hanc rem plura P. Greg. Tolos. de Repub. 21. c. 3. n. 4. et 5.

e) Notanda et Magnatibus imitanda comitas. Sine amico visceratio, leonis ac lupi vita est, ait Seneca epist. 19. (der Wolff frist sein Kotfleisch allein) Plut. initio libri 7. Symposiac. misomonophagi Romani nescio cuius dictum sane quam scitum refert: qui, cum aliquando solus caenasset, Se edisse isto die, non caenauisse, pronunciauit. Vel ipsum enim nomen coenae atque conuiuii, communionem quandam requirit et oblectantem familiaritatem. Plin. panegyr. c. 49. m. de Traiano: Non tibi semper in medio cibus, mensaque communis? non ex conuictu nostro mutua voluptas? non prouocas reddisque sermones? etc. A Graecis obiectam pro magno conuicio [Gap desc: Greek word(s)] , arguit illud Ameipsiae apud Athenaeum lib. 1. pag. 8. e.

[Gap desc: Greek word(s)] :

Abi in malam rem, soli-epulo, et effractarie.

Vide Casaubon. in Athenaeum lib. 2. c. 8. eo in Histor. Aug. in fine Marci Antonini, pag. 80. Contra principes soli-epulones disserit egregie Piccart. obseru. 17. cap. 6. Adde Gruteri discurs. in Tacit. part. 2. p. 18.

f. g) De hoc facto explicatius S. Aur. Victor. Amplissimi ordinis duo cum aduersus eum coniurassent, neque abnuere cogitatum scelus quirent, monuit primo: post deductos in spectaculum, circa se vtrimque assidere iussit: petitoque ex industria mirmillonum, quorum pugnae visebantur, gladio, quasi ad explorandam aciem, vni atque alteri commisit: quibus perculsis, et constantiam mirantibus, dixit: videtisne, potestates fato dari? etc. Huic prope geminum est, quod refert ex Dione


image: s057

Xiphilinus panegyr. 24. de Imp. Nerua, qui et ipse Calpurnium aliosque coniurationis compertos, sed rem emanasse nescios, in spectaculo iuxta se collocauit, iisque gladios tradidit, in speciem quidem vti pro more diiudicarent, an satis acuti essent: reuera vt ostenderet, etc. Ex quibus haec duo colligere licet: primum, fuisse moris, in spectaculis gladiatorum, priusquam paria committerentur, vt pugnaturorum sicae siue gladii, Munerario seu Editori ostenderentur, explorandi caussa, et an satis acuti essent. Id quod ex his ipsis locis primus obseruauit Lipsius Saturn. 2. c. 19. et in excurs. G. ad lib. 3. Annal. Taciti. Deinde Ornamenta dici pugnantium arma, (die rüstung) et hic quidem speciatim ipsos mirmillionum gladios. Id pridem etiam not auit magnus ille Lipsius Saturn. 2. cap. 17. ad quae, si placet, haec addantur autorum loca Senec. epist. 14. Ars ei constat, qui per ornamenta percussus est: id est, per ipsa arma. Sic ornare, est, armare. Liuius 29. cap. 1. Diem iis, qua equis armisque instructi ornatique adessent, edicit. Tacit. 5. Hist. 22. pauci ornati militariter. Idem in Germ. cap. 13. scuto frameaque iuuenem ornant. Cicero pro Caecin. Armatos, si Latine loqui volumus, quos appellare vere possumus? Opinor eos, qui scutis telisque parati ornatique sunt. Idem 1. famil. epist. 10. Exercitus satis probe ornatus auxiliis. Huc pertinet et illud Iustiniani in prooem. Instit. armis decoratam. Imo gener alius adhuc, ornare, quomodocunque instruere est. Ornata iumenta in l. 38. ff. de aedilic. edict. sunt instrata, et fraenis ephippiisque instructa: quomodo et Ornati asini, apud Catonem de re rustica, cap. 10. Lares floreis sertis redimitos Tibullus ornatos deos appellat. Etiam in sacrificiis vocabulo locus. Vt Tacit. 6. Annal. 37. equum placando amni adornare. Itemque in comptu muliebri. Hinc Ornatrices, quae nobis sunt auffmutzerin/ dixit Macrobius 2. Satur. 5. Noster in Claudio, c. 40. Adeoque ornare vernaculis illis, herauß butzen/ rüsten/ mutzen/ außstaffiren/ (a Gall. estoffer) et in iumentis, angschirren/ planissime respondet. Aeque late patet Graecorum [Gap desc: Greek word(s)] . Porro pro Ornamenta hic legunt alii, mss. fide nixi. ferramenta. Sed id, meo quidem palato, glossema sapit, non valde vsitatam hac notione vocem alia notiore declarantis.

h) Istorum coniuratorum.

i) Themate natalitio.

k) Torrentiani codicis hanc lectionem in contextum admisit Casaubonus. Sed non ineptior codicis Vrsini lectio, venturum quoque: sed ab alio.


image: s058

l) Domitianum.

m) Aperte.

n) Ad defectionem.

o) Seponere alias est remouere, procul ponere. Vt Propert. 1. eleg. 20. sepositus fons. Martial. spectac. 3. seposita gens. Hic autem peculiariter est, honesta aliqua negotii specie quasi relegare, adeoque paullo minus quam in exilium mittere. Noster Augusto, c. 65. Agrippam ob ingenium sordidum ac ferox abdicauit seposuitque Surrentum. Ausonius Professore 17.

Dum Constantini fratres opulenta Tolosa
Exilii specie sepositos cohibet.

Tacitus ita saepe. Vt 4. Annal. 44. L. Antonium admodum adolescentulum seposuit Augustus in ciuitatem Massiliensem, vbi specie studiorum, nomen exilii tegeretur. Item 1. Histor. 13. Nero Othonem sibi suspectum in prouinciam Lusitaniam specie legationis sposuit. (Quod ipsum pene totidem verbis in Othone Noster cap. 3. sepositus est per caussam legationis in Lusitaniam.) Iterum 1. Hist. 88. Sepositus Dolabella in coloniam Auinatem. Eandem vim habet, amoliri. Tacit. 2. Annal. 42. Honoris specie amolitur iuuenem (Germanicum) Tiberius. Idem autor 1. Hist. 21. exilii honorem scite vocat: Zonaras [Gap desc: Greek word(s)] , relegationem specioso titulo obumbratam; de qua Gruterus dissert. ad Tacit. part. 2. pag. 124. et seqq.

CAP. X.

[Note: 1.] Inter haec a morte praeuentus est, maiore hominum [Note: 2.] damno quam suo. Spectaculis absolutis, in quorum fine, populo coram, b vbertim fleuerat, Sabinos petit aliquanto tristior, quod sacrificanti c hostia aufugea aufugerat, quodque d tempestate [Note: 3.] serena tonuerat. Deinde ad primam statim e mansionem febrim nactus, cum inde lectica transferretur, suspexisse dicitur dimotis f plagulis coelum: multumque conquestus. Eripi sibi vitam immerenti: neque enim exstare vllum sicum factum paenitendum, excepto dumtaxat vno, g id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit, neque cuiquam facile [Note: 4.] succurit. Quidam opinantur h consuetudiuem recordatum


image: s059

quam cum fratris vxore habuerit. Sed nullam habuisse, persancte Domitia iurabat: haud negatura, si qua omnino fuisset i immo etiam gloriatura: quod illi promptissimum erat in omnibus probris.

a) Sua, an violenta? Id non satis ex autore liquet. Sed nec alii consentiunt. Philostratus lib. 6. de vita Apollonii, monitum Titum scribit ab Apollonio, vt ab his sibi caueret, qui essent propinquissimi: necatumque esse eum a Domitiano, veneno leporis marini propinato, quo Neronem quoque tradunt multos in conuiuiis sustulisse. Eadem Tzetzes in. versib. politicis, chil. 6. hist. 43. et Glycas in Annalibus, pag. 334. Xiphilinus ex Dione refert ista: Fama est, fratrem Tito mortem attulisse, praesertim quod ei insidias ante parauerat: alii morbo extinctum tradunt. Quum enim adhuc respiraret, possetque forsan conualescere, Domitianus ipsum in arcam plenam niuis coniecit, quo celerius moreretur. Plutarchus sub initium praeceptorum tuendae sanitatis, intempestiuo balnei vsu scribit extinctum. Iudaei, credo quod ob euersam Hierosolymam Tito irascerentur, portentoso figmento, muscam in eius cerebrum ingressam perhibent, vnde contabuerit perieritque: quod notat in animaduersionibus ad Eusebium pag. 185. Scaliger.

b) Titi [Gap desc: Greek word(s)] , innata bonitas, etiam hoc indicio se prodidit. ---- [Gap desc: Greek word(s)] : Viri boni ad lacrymandum faciles, ait poeta.

c) De hoc omine diximus ad Suet. Caes. c. 59, 2. a.

d) Tonitrua tempestate serena Xenophonti Hell. 7. pag. 485, 16. sunt [Gap desc: Greek word(s)] : quae hic inter omina infausta referuntur. At Xenophon ibidem et alii pro laeto felicique auspicio obseruarunt. Notum illud Ennianum apud Ciceronem lib. 2. de diuinat. c. 39.

Cum tonuit laeuum bene tempestate serena.

Sic inter omina Imperii Antonini Pii, Capitolinus scribit in illius vita, c. 3. fulgur coelo sereno sine noxa in eius domum venisse. Nimirum effato Plinii 28. c. 2. vires ostentorum in nostra potestate sunt: acprout quaeque accepta sint, ita valent. Vel potius animi sollicitudinvitium id est, vt quaeuis etiam fortuita ac naturalia in prodigium accipiat. Seneca certe lib. 1. Natural. quaest. cap. 1. ad finem, et lib. 2. cap. 18. naturaliratione fieri docet, vt aliquando sereno quoque coelo tonet.


image: s060

e) [(transcriber); sic: a)] Mansiones sunt habitationes, ad quas viatores interuentu noctis se recipiunt (außspann.) Patet ex Plin. 12. c. 14. Iustini: 13, 8, 5. et Lampridii Alexandro Seuero cap. 48. [Gap desc: Greek word(s)] vel Mutationes posterior aetas appellauit. Hinc Mansionarius apud Hincmarum, qui Graecobarbare [Gap desc: Greek word(s)] , quasi [Gap desc: Greek word(s)] , mansiones dirigens: nobis ein Furirer/ metator.

f) Lecticae velo siue linteo tegebantur, quod dimouere licebat, seu adducere, pro voluntate vehentis. Lipsius 1. Elect. 19. Eiusmodi vela, lecticae fenestris oppansa, Plagulas hic appellat Autor. Nam male codd. alii, pallulis, pellibus, paludamentis, legunt. Nonius Marcellinus cap. 14. Plagae sunt grande linteum tegmen, quod nunc torale, vel lectuariam sindonem dicimus: (hinc ortum nostrum Plahen) quarum diminutiuum est Plagulae.

g) Excusat eum Ausonius in Caesaribus:

Vnum, dixisti moriens, te crimen habere:
Sed nulli de te, nec tibi, credidimus.

Valde probabilis est, ac Dioni quoque (Xiphil. 229.) probata eorum coniectura qui putant, id poenituisse Titum, quod Domitianum fratrem, a quo certo sciebat sibi insidias parari, non interfecisset, fed id ab eo pati maluisset: et quod traderet Imperium Romanum tali Viro qualem Domitianum fuisse constat.

Sane ius fasque esse, vt praeueniamus eos, qui nocere possunt, quique, vt ait Faustina (Vulc. Gallican. in Auid. Cass. cap. 9.) nisi opprimuntur, opprimunt; id bonis rationibus docet cum Arn. Clapmar. lib. 4. arcan. cap. 10. tum praecipue Alb. Gentilis lib. 1. de iure belli, cap. 14. Quorum dicta confirmat et illa vox Legatorum Coryaeorum apud Thucydidem lib. 1. pag. 24. [Gap desc: Greek word(s)] : et vero Niceph. Gregoras lib. 5. cap. 5. de Palaeologo, Lachanae caedem procurante: Oportet eos, inquit, qui citra periculum viuere velint, anteuertere, et occurrere malis impendentibus. Et si in praesentia crescentis plantae radicem facile praecidere possis, non est cunctandum, nec expectandum vt acceptam iniuriam cum periculo vlciscaris; (et quanto minus, vt occisus ne possis quidem vlcisci?) cum aduersarii conatus opprimere liceat. Huc pertinet oratio Antonini Caracallae apud Herodianum lib. 4. pag. 93. Adde dicta ad Suet. Caes. c. 57, 8. a

h) Adulterium cum Domitiani fratris vxore Domitia.

i) Eo scilicet ingenio sunt homines ad flagitia proiecti; dedecore suo non minus ac egregio aliquo facinore delelectantur glorianturque. Nolunt solita peccare, quibus peccandi praemiurn infamia est, ait optimus praeceptor


image: s061

Imperatoris pessimi, epist. cap. 122. f. Tale Trionis ingenium, anidum famae malae. Tacit 2. Annal. 28. Tale Messalinae, faeminarum impudicissimae, quae adultero, viuente adhuc marito, palam nubere verita non est, ob magnitudinem infamiae; cuius apud prodigos nouissima voluptas est. Idem 11. Annal. 26. Tale denique Polemonis, perditae luxuriae Athenis adolescentis; neque illecebris eius tantum, sed ipsa infamia gaudentis. Val. Max. lib. 6. cap. 9. Ergo posthac cum exceptione credamus dictis Quintiliani, 3. cap. 8. Nemo tam est malus, vt malus videri velit: itemque Senecae, epist. 97. Omnes peccata dissimulant: et quamuis faeliciter cesserint, fructu illorum vtuntur, ipsa subducunt: et D. Augustini, de ciuit, Dei 14. cap. 18. Ipsi turpes, licet turptudinis sint amatores, ostentatores esse non audent.

CAP. XI.

Excessit a in eadem qua pater villa: Idib. Septembris, post biennium, ac menses duos, diesque XX. quam successerat patri, b altero et quadragesimo aetatis anno. Quod vt palam factum est, non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto conuocaretur, ad curiam c cucurrit: obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas mortuo gratias egit, d laudesque congessit, quantas ne viuo quidem vmquam atque praesenti.

a) Cutylias accipe, ac Reatina rura in Sabinis, vbi mortuum Vespasianum patrem, tradit in eo Noster cap. 24.

b) Climacterico hebdomatico sexto. De quod genus annis plura diximus ad Suet. Caes. c. 88, 1. a. Vide si tanti est.

c) In Palatinis Codd. esse, concurrit, monet Gruterus: quod haud dubie rectius est. Nam Cucurrisse Senatores, quis, credat? Concurrere autem, vt et confluere, Romane loquentes etiam de iis vsurpant, qui [Gap desc: Greek word(s)] , eundo, conueniunt frequentes. Aristoteles lib. 4. Ethic. cap. 3. Magnanimo tribuit inter alia [Gap desc: Greek word(s)] , incessum tardum. Ac demus hoc affectui Senatorum, vt ad curiam iuerint accelerato gradu, siue, vt Plutarchus orat. 2. de fort. Alex. loquitur, [Gap desc: Greek word(s)] , (Gall. plus vite que le pas:) certe sine Senatoriae grauitatis iactura currere non potuerunt.


image: s062

d) Eusebii monitum aureum est apud Stobaeum serm. 44. Boni Principis hoc vnum proprium est lucrum, et instar infinitorum aliorum, omnia sic facere, vt et in ipso Imperii tempore, et POST ID, Iustitiae ac bonorum omnium a subditis testimonium habeat. Nec aliter Tacitus 4. Annal, 38. Caetera, inquit, Principibus statim adesse: vnum insatiabiliter parandum, prosperam sui memoriam: vt, quandocunque concesserint, (obierint) cum laude et bonis recordationibus posteri facta atque famam nominis eorum prosequantur. Nam viuorum quidem Principum laudes, vel necessitate expressae, vel verecundia, videri queunt, vt loquitur Noster in vita Augusti, cap. 57. posteritatis autem iudicia libera sunt: nec potest aboleri vox populi, et conscientia generis humani. Tacit. Agr. cap. 2. Secordiam eorum irridere libet, qui praesenti potentia credunt exstingui posse etiam sequentis aeui memoriam. Idem 4. Annal. 35. Nullus locus, nullum est tempus, quo funestorum Principum manes a posterorum execrationibus conquiescant. Plin. panegyr. cap. 53. Quae vel vna ratio generosos, et, Venusini verbo, laudis avaros Principes a male consultis abstrahere debet, et eos impellere, vt ad exemplum Iuliani A. de quo Cl. Mamertin. panegyr. cap. 31. immortalitatis amore flagrent: vt dirigant omnes opes et cogitationes ad memoriam posteritatis aeternam: atque his maxime seruiant iudicibus, qui de rebus gestis sine odio et gratia venturis saeculis iudicabunt. Non potest quidquam abiectum et humile (addo, nec asperum et crudele) cogitare, qui scit, de se semper loquendum. Quisquis es, Princeps, audi sis haec non modo, sed et ausculta, patriae bono, et tuo.

FINIS.