31 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

MEDITATIONES POLITICAE XXIV DISSERTATIONIBUS ACADEMICIS EXPOSITAE. Adiecta est APPENDICIS LOCO DISSERTATIO De LEGE REGIA AUCTORE IOH. CHRISTOPHORO BECMANO HISTOR. ET GR. L. PROF. ORD. IN ACAD. FRANCOFURTANA
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI AD ODERAM A. MDC LXXII. PRELO BECMANIANO.


image: s003

Generossimis, Maxime strenuis, Fortissimis DOMINIS, DN. LAURENTIO CHRI STOPHORO de SOMNITZ, Grumsdorfii, Drenovii et Gerberoii DOMINO, Augusti atque Potentissimi ELECTORIS BR ANDENB. CONSILIARIO Status Intimo, POMERANIAE Electoralis CAMERARIO Hereditario atque CANCELLARIO, TERR ARUM Lavenburgi et Butovii PRAESIDI: Et DN. FRIDERICO de IENA DOMINO in VVusterhausen, Augusti atque PotentissimiELE ECTORIS BRANDENB. CONSILIARIO Status INTIMO. DOMINIS ac PATRONIS Suis Maximis

CUr hoc, quicquid est, laboris mihi sumpserim, Benignissimi DOMINI, Commodius me haut dicturum esse arbitror, quam eo, quod Sacra Parabola suggerit: Fili, ait Paterfamilias alteri filiorum suorum, vade hodie oper ari in Vinea mea. Ille


image: s004

autem respondens ait, Nolo. Sed postea adse rediens abiit. Accedens vero ad alterum dixit similiter; At ille respondens ait: Eo Domine, et non ivit. Matth. XXI. 28. 29.

Universitas nostra Vinea est; Vites eius animi iuveniles; Studia nostra opera ipsis adhibenda: Qui operari iubet Paterfamilias est Serenissimus Pater Patriae; Mihi cum probis subditis omnibus nomen Filiifamilias attribuo, quem Ille paternâ Clementiâ benignissime fovit; Operaturi tamen, h. desiderio capessendi Sacratissima Eius iussa flagrantis.

Frugi Filius recusabat operam; Adse tamen rediit et labori se accinxit: Etmihi, ne operatum irem, tenuitas mea satis argumenti praebere poterat. Sed hodiernam operam postulari h. nihil differendum esle sensi, ideo operari quod poteram malui, quam solam operam promittere, et interim spe Dominum, cultura vites fraudare; Sic n. filius nequam obsequium operandi affectabat, non operabatur tamen, nec poterat.

Itaque operatus fui in Vineâ Patris Patriae nostrae; Assumpsi, quod hodie in ea agendum erat h. maxime desiderabatur; Nihil distuli. Vites meae has ge~mas, hos floresprotulerunt. Fructuum securus ago; Securior vulpium, vulpecularum, quae vineas demoliuntur: Quae fi sepem vineae accesserunt, vites tamen admorsas redderenon potuerunt. An expleverim mandata Patris


image: s005

Familias, mihi iudicandum non sumo, qui â simplici obsequio meo numquam proficisci posse agnosco, quod praestando debitodigne respondeat. Satis erit, si documentum hoc, quam Imperium eius mihi cordi sit, statuisse videar.

VOBIS autem, Domini Benignissimi, operam hanc omnem, dum me summorum Beneficiorum Vestrorum memorem exhibeo, eodem nomine delego: Rem vulgarem quidem; (quid n. vulgatius scriptis Politicis?) sed et labores vinearum quottidiani sunt, in orbem redeunt, novos fructus tantum Patrifamilias addunt. Accipite eam benigno cultu manuque; Este illi Domini, Tutores, Patroni; Date, quo vivat, genium, quae sola reverentiâ vestri lucem auspicatur. Ita diu Patriae, Ecclesiae, Universitati nostraesupersitis, Serenissimo ELECTORl et Bonis omnibus probatissimi. Scr. Francof. Non. Februar. A. MDCLXXII.

P ATRONI Maximi

Humillimus Cultor Vester

I. C. BECMANUS


image: s006

INgenio Clarum Magni Patris Incrementum,
Scripturam, Linguas Orientis, Gestaque Sacra,
Quantum cognôris, depraedicat Anglica Nutrix;
Brennica sed Mater volvisse Reperta Sophorum.
Cernere nunc gaudet Meditata Politica lucem,
Doctorique suo plaudit Generosa Iuventus.

Celeberrimo Dno Auctori l. m. q. faciebat

Elias Grebenitz. Th. Prof. Ord.