31 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

Dissertatio XIIX.

De IMPERIO MAIESTATIS IN RES HUMANI IURIS

Quid res humani Iuris, profana, saecularis? Exempla curarum Reip. circa conservationem singulorum earumque rationes: Commercia; Moneta; Cur precia rerum nostro tempore creverint? Nundinae; Ius Stapula: Excursus ad constit. Frideric. c. un. Quae sint Regalia?

I.

NOn minus Reip. in Profana, quam Sacra est Imperium; Nec aliqua hic dubitandi ratio. Ad Terminum Humani Iuris satis est attigisse eum Sacro opponi, ut Sacrum quod non est Humani Iuris habeatur, h. quod in usum humanum cedit: Quo sensu et Profanum in Iure accipitur V. §. 8. Inst. derer. Divis. Et l. 6. ff. de Divis. Rer. Ipsi aequivalet Saeculare, h. temporit quod in Terra nunc vivimus usui destinatum; Hocsensu namque saeculum caelestibus et aeternis opponitur, quae dicimus non esse de hocseculo, seu huius vitae. Inde saecularisare, saecularisatio, actus quo saeculo res redditur, quae sacris et consequenter caelestibus et aeternis admota fuerat.

II.

Imperii effecta hic eadem, quae in caettris Obiectis omnibus: Curare nempe singula conservari, et augeri. Curae conservationis in privatis exemplum est consensus Maiestatis pactis additus, ido requisitus ut testimonio sit publico non adversari, quod inter privatos actum fuerat; Similis est Donationum, Testamentorum consirmatio, ut privato tanto maior sit sua possidendi securitas. Item Tuterum et curatorum assignatio, pro conservandis rebus eorum, qui ipsi rebus gerendis impares sunt; Et alia totidem, quot circa Ius rerum privatarum differentiae enasci possunt. His accedunt, quae non per Leges, sed factam in Legibus Dispensationem exercentur: Qualia Ius legitimandi spurios, Ius restituendae famae, Ius veniam aetati dandi, Ius permittendi inducias moratorias debitoribus: Quorum rationes in studio conservandi iura singulorum, illudque sequenti testimonio, ea universitati in qua vivunt non adversari, sitae sunt. Nec minor cura rerum publicarum et eommunium, cuiusmodi studium conservandi aedificia publica, muros, portas, Theatra, item vias publicas, portus, flumina et inde nata Ius concedendi Salvum conductum, Ius Postarum etc. Omnia ut


page 138, image: s154

quicquid in Rep. exstat rite ac decenter se habeat, neve vel damno vel querelae uspiam relinquatur occasio.

III.

Augmenta suorum Resp. procurat Commerciis: Quae sunt actus in permutandis merciby occupati: Merces res ipsae pro humano usu translocabiles; Ita n. eas vocare malumus quam permutabiles: Quia quod translocari nequit, id mereium nomine non venit, vel uti agri, vineae, domus non vocantur Merces, cum, licet permutentur, translocari tamen nequeant. Curae ratio in eo sita, quia nulla regio est quae sibi ipsi omnium rerum copia sufficere possit; Defectibus igitur supplementum afferri oportuit mutno commercio. Incremeptorum inde sumptorum exempla sunt in vastissimis viribus Venetorum, Belgarum et antehac Hispanorum, qui solis commerciis emerserunt. Ne dicamus humanorum Ingeniorum culturae etiam iis incrementa addi; Ideo n. Cambri in Britannis, Astures et Biscaienses Montani in Hispania adhuc minus politis moribus sunt et horridiorem vitam exhibent, quia a commerciis alieni et extra conversationem cum exteris positi sunt. Hinc etiam cessarunt illae e Septentrione olim susceptae migrationes gentium, quia loca nostra iam copiosa bonorum supellectile per com mercia instructa sunt, nec amplius ex rapto vivimus more maiorum nostrorum, qui cum audirent Gallias et Italiam omni opum genere abundare, non poterant non desiderio tam fortunatarum regionum excirari propositum natale solum retinendi abicere.

IV.

Ex Iure et cura hac fluit ius monetam cudendi; Moneta n. est Signum publicum permutationes rerum dimetiens. Et necessitas eius inde, quod ipsarum rerum permutationes sine gravi incommodo fieri nequeant, unde aequivalens aliquod universale substitui oportuit. Ipsius cura maiestatem eo propius tangit, quo universalius instrumentum est omniumque usui et abusui aeque expositum. Quem in finem et imaginem principis aut insignia Reip. gerit pro demonstrando iure eius. Quo ipse Christus etiam Iudaeos remittit Matth. XXII. 20. Et Belgae ideo Foedere Ultraiectino Insignia Philippi II monetae amplius imprimi vetabant, quia summa potestate in Provincias suas ipsum exuerant. Sic et a Principe valorem h. aequo aestimio publice definiri exspectat; Cuius ratio naturalis licet peti possit a praestantia metalli eiusque raritate, Legalis tamen unice est voluntas Reip. unde et ipsi numi Papyrei,


page 139, image: s155

coriacei, Cuprei aliquando cusi, necessitate ita ferente. Sed quorum hoe incommodum, ut extra Remp. non valeant, quippe extra quam solus volor naturalis attenditur. Addimus hisce, monetam requiri I. Compendiosam. II. Raram esse, quod e supp. patet. Prius, quia Instrumentum est dimetiendorum commerciorum, ideoque commoditatem aliquam involvere oportet, alias res ipsae cum rebus commutari possent: Posterius, ne unicuique perinde occasio pateat in res nostras involandi. E quibus arbitramur Quaesitum decidi posse: Cur post tot inventas mineras Auri et Argenti precia rerum nostris temporibus creverint, cum superioribus saeculis longe minora essent. Cui Resp. Causam hanc subesse, quod moneta ex eo tempore copiosior reddita fuerit, eoque q. eviluerit, quam raritas maior alias maiori rorum co. piae aequiparaverat. Ex eodem colligimus non e re futurum si Chrysopoeia seu ars aurum conficiendi innotesceret, quia tunc aurum evilesceret, hominibusque si non aliud, certe molestia crearetur, ut de novo aliquo medio rariori, quod commercia dimensurum esset, cogitare cogerentur.

V.

Pro commoditate universali commerciorum etiam Nundina introductae sunt, h. generales mercatus in liberiorem commerciorum usum constituti. Mercatus, i. conventus negotiantium in iure emendi ac vendendi occupati; Generales in discrimen a specialibus, quas magistratus municipalis erigere potest, cum Nundinas concedere penes solam Maiestatem sit L. un. C. et l. t. ff. de Nund. Et dn. liberorem Commerciorum usum procurant, ut merces maiori copia invehantur, et Mercatores in tractandis iis non imperdiantur, quem in finem etiam introductum, ut dum aguntur, neminem liceat praetextu debiti vel convenire vel detinere. Dn. et Iure Stapulae commercia in exstantioribus locis stabiliri solent, cuius effectus est, vectores mercium cogere, ne alio pergant, nisi aliquot diebus merces suas in Stapulae foro vendendas exposuerint: Quod tamen non ad quaslibet, sed maiores merces trahi amat. Neque id semper sine decremento vicinorum esse patuit e querelis Regis Daniae, quas ante ultimum Bellum Suedicum de Suedis egit: Ipsos de Iure Stapulae Gotemburgi ordinando consilia agitasse, ut coactis eo pro securitate sua commerciis Regem Daniae aliosque vicinos Mercatura et mediis spoliarent. manif. Dan. p. 52.


page 140, image: s156

VI.

Ceterum et huc pertinere videtur, notabilis iste Regalium Index quem exhibet Constitutio Frider. c. un. Quae sint Regal. Regalia, Armandia, viae publica, flumina navigabilia, et ex quibus fiunt navigab. lia, portus, ripatica, vectigalia, quae vulge dicuntur telonia, moneta, multarum poenarumque compendia, bona vacantia, et quae ut ab indignis legibus auferuntur, nisique specialiter quibusdam concedunt: bona contrabentium incestas nuptias, ocmdemnatorum et proscriptorum, secundum quod in novis conflitutionibus cavetur, angariarum, parangariarum, et plaustrorum, et navium praestationes, et extraordinaria collatio ad felicissimam regalis numinis expeditionem, potestas constituendorum magistratuum ad iustitiam expediendam: argentaria et palatia civit atibus consuetis: piscationum reditus, et salinarum, et bona committentium crimen maiestatis, et dimidium thesauri in loco Casaris inventi, non data opera, velloco raligioso: si data opera, totum ad eum pertineat. Sed maxima pars horum alîus generis sunt, nec adeo ex Imperio Publico fluunt, quam singulari quodam tacito pacto omnium Reip. membrorum, ut cum ad privatorum neminem pertineant, Principi adiudicentur: Quo sensu et Regalia minora communiter appellari autumamus: Quapotius adfiscale ius et proventus, quam ad ipsam supromam auctoritatem dignitatem et potestatem spectant. Regn. Sixtin. de Regal. L. I. c. II. n. 45. Qui et integro Libro II ea singillatim prosequitur. Solum excipiendum, Ius Armandia, quod si est Ius arma fabricandi et habendi, ad Ius Belli pertinebitt Tum ius viarum Publicarum, Fluminum, Portuum, Monetae, de quibus ante dictum: Vectigalia et Telonia inter Tributa sunt; Angariarum, Parangariarum, Plaustrorum et Navium collationes, item extraordinaria collatio ad expeditionem videntur Dominium Eminens proprius tangere. Dn. potestas constituendorum Magistratuum ad Titulum de Iudiciis pertinet. Cetera cuncta id habent quod diximus, ut ad Principem indubie pertineant, non tamen vi Imperii, sed taciti omnium privatorum pacti, quo Priacipi relinquunt, quod ad neminem e medio sui pertinere agnoscunt.


page 141, image: s157

Dissertatio XIX.

De SUBDITIS

Subditorum natura et requisita: Errundem oboedientia e Sacrum petita An ad inbonesta extendi possit? Subditum non posse insurgere adver sus Principem suum: Principiorum Rebellienis excussio: Homagium Alia Subiectionis signa: Persnas Ecclesiasticas etiam inter Subdites esse: De peregrinis, Naturalis atione, Iudais: Quid Cives? Quid Comitia

I.

PErsonae alteram partem Obiecti Maiestatis constituunt, cuius ratio iam ante reddita. Omnium commune nomen est Subditorum nomen, cum in Rep. unumquemque vel imperare vel subici oporteat; Imperare a. sola persona possit, quae Maiestatem gerit Ceteri e. omnes Subditi sunt, h. persona Imperio Fublico subiecta. Cuius Explicatio repetenda ex Diß. VI. §. I. VII. IIX. E qua etiam fluit, Subditum teneri oboedientiâ Publico praestanda, eaque et postive, h. proposito explendi mandata publica, et negative, seu proposito publico non resistendi: Cuius effectus iterum est suspensio iudicii de rebus faciendis vel omittendis, seu ut testemur nos nec dicto nec facto a rebus imperatis dissensuros: Quae omnia dilucidata cad. Diß. §. IIX.

II.

Quanta sit requisita haec Subiectio et oboedientia si quaeratur, Resp. breviter Simplicem et absolutam requiri; Talem n. esse oportet, quae potestati absolutae Reip. respondeat, ne illa hanc frustra habere, sicque ipsa Resp. frustra constituta esse videatur: Quod passim demonstratum. V. Diß. VI. §. VII. IIX. Diß. XI. §. l. II. Diß. XII. §. II. Diß. XXI. §. IV. V. et c. Confer Hobbes Civ. c. VI. XIII. Neque etiam Sacra aliud extra hoc dictiant: Debere nim. Subditos Reip. Simplicem et absolutam Oboedientiam. Ita Christus Maeib XXII. 3. In Cathedra Mosis sedent Pharisai et Legisperiti: Omnia e. quacumque dixerint vobis servate et facite. Omnia facere est simpliciter obedire; Et ratio addita, quia sedent in Cathedra Mosis, qui Imperii Divini in Israelitas vicarius fuerat. Et Paulus Rom. XIII. I. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non est n. potestas nisi a Deo: Quae a. sunt a Deo ordinata sunt. Itaque


page 142, image: s158

qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qut a. resistunt, ipsi fibi damnationem acquirunt. Igitur omnes Reges divinit us ordinati sunt. Atqui omnes Reges Pauli tempore requirebant absolutam oboedientiam; E. simplex et absoluta oboedientia Divinitus est ordinata. Similiter Petrus I. Pet. II. 13. Subiecti igitur estote omni bumana treaturae propter Deum, sive Regi quasi pracellenti, sive Ducibus eq. ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem v. bonorum, quia sic est voluntas Dei. Quod Argumentum prorsus idem est cum priori: Voluntas nempe Dei est, ut subiecti simus omni humanae creaturae; Omnes v. tunc absolutam oboedientiam requirebant. E. Volunras Dei, ut absoluta oboedientia subiecti simus. Iterum Paulus lit. III. I. Admone illos Principibus et Potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Atqui Principes istorum temporum non alii erant, quam qui simplicem exigebant oboedientiam. E Veteri Testamento huc facit para bola Rhamni Iudit. IX. 14. Dixeruntque omnes Arbores ad Rhamnum, Veni et imper a nobis; Rhamnus a. respondit iis, sivere me constituitis Regem, venite et sub umbra mea requiescite, si a. non vultis, egrediatur ignis de Rhamno et devoret cedros Libani. Sensus est: Acquiescendum esse in Dictis eorum, quisummum Imperium habent nisi velimus incendio belli civilis consumi. Confer Deut. V. 27. Ios. I. 16. apud Hobbes. Civ. c. XI. §. VI.

III.

Nec tamen simplicem istam oboedientiam ad Mandata inhonesta extendi patet, quia ad alia non praesumitur extendi posse, quam ea quae in potestate nostra sunt: Qualia inhonesta non sunt, quia simpliciter discrepant a natura rationali; Et licet Status Socialis aut civilis numquam exstiturus fuisset, nos tamen nihilominus iis abstinere oportuisset. Confer Diß. XIII. §. V. Ubi et vulgo iutata Responsio examinatur: Subditum in eiusmodi casu non obligari quidem ad Oboedientiam, sed tamen ad poenam. Doctiss. Hobbes c. VI. §. XIII. Alias rationes Thesi nostrae suggerit. I. Quia subditi in prima Constitutione Imperii non praesumuntur id pacti fuisse. II. Nec Ius Imperii irritum reddi, etiamsi Subditus mandatum tale non faciat. Cuius causam ille reddit, quia etiamsi nos negaverimus, alii tamen haberi possint, qui id facere iussi non recusabunt. Sed fallum hoc, nemo n. in facinus inhonestum libertatem habet. Vera ratio a. est, quia Ius Imperii necessario


page 143, image: s159

subordinatur Iuri rationali, a quo inhonesta perpetuo discrepant. Unde icritum fieri nequit, quia quod ab universaliori discrepat, idem et a minus universali, quod altero isto comprehenditur, discrepare necessum est.

IV.

Ceterum Subditum nullo modo posse insurgere adversus Principem suum in iis quae diximus manifesto liquet. Si n. insurgit, declarat, vel Principem desiisse esse Principem, vel sese subiectione Principi debita solutum; Neutrum v. in eum quadrat, quem facultate iudicandi destitutum iam introduximus. Aeque gravis ratio est, Principem a Subditis in iudicium trahi non posse, cum nemo possit Iudex adversus eum nominari, quo Inferiores sunt universi:Quod sapientissime ursit Carolus I. Anglorum Rex, cum Parliamento Sanguinario sisteretur; Nec bello etiam ab iis peti potest, quia illud gerendum est auctoritate publica quam allegare nequit, qui eam oppugnat. Unde frugi Subditorum munere functus est Populus Galliae, cum A. MDCXV. a Nobilium et Ecclesiasticorum ordine peteret, ut pro Lege Fundamentali in posterum haberetur Regem Galliae nullo casu exautorari posse: Cuius rationes ex parte laudavimus Diss. XII. §. Et meritas poenas luit Ioh. Mariana Liber de Rege et Institutione Regis, quo cum doceretur, Subditos Regibus aut Principibus suis vim inferre posse, ille Decreto Parliamenti Paris. A. MDCX. igni adiudicatus et publice combustus fuit. Quod ibi A. MDCXIV. et Francisci Suarez Libro de Defensione Fidei Catholicae et A. MDCXXV Antonii Sanctarelli Scripto de Haeresi et de Potestate Summi Pontificis ob causam eandem accidit. Deillis V. Contin. Thuan. L. III. p. 86. et L. VII. p. 409. 410.

V.

Neque alia sunt Subditorum pro exuta aut exuenda oboedientia ratiocinia, quam Tranquillitati et Paci Publicae adversa Principia. Quorum conspectum sistit saepe cit. Hobbes c. XII. Nosque ea passim diluimus. Summa est: I. Subdito concedi facultatem iudicandi de rebus ad Remp. pertinentibus. At si facultas haec sine effectu est, frustra data est, si cum effectu, iam totidem mutationes habebimus, quot Ingeniorum singulorum sunt impetus, sicque simul totidem Maiestates in una Maiestate Rei publicae. Et nihilosecius demum enascetur Quaestio, cuiusinter omnes iudicio tandem stare oporteat? Omntum Dei Praeceptorum antiquissimum est Gen. 11. 15. De Ligno Scientiae boni et mali ne


page 144, image: s160

comedas, Et antiquissima centationum Diabolicarum Gen. III. 5. Eritis sicut Dii scientes bonum et malum. Et prima Dei cum homine expostulatio v 11. Quis indicavit Tibi, Te nudum esse, nisi quod ex Ligno, de quo praeceperam Tibi, ne comederes, comedisti. Quasi diceret, unde iud casti nudi atem, in qua visum est mihi Te creare, inbonestam essi, nisi quod cognitionem honesti et inhonesti tute Tibi arrogasti. Hobb. c. l. §. 1. II. Principi non esse obtemperandum, nisi iusta praeceperit: Quod e praecedenti Principio veluti manat, ita cum eodem quoque facile corruit Quis n. dixit Tibi, Principis mandatum iniustum esse? Confer. D ß. XIII. §. V. At si manifesto iniusta vel inhonesta sint? Dictum de eo praec. §. III. Cui addimus, restare saltim actum negativum Oboedientiae de non resistendo ex §. I. III. Mandat??? Principis aliquando salva conscientia expleri non posse. Resp. 1. Iterum superesse saltim negativum oboedientiae actum de non resistendo. II. In negotiis Reip. Scrupulo huic locum non esse, quia in iis non peccatur peccato proprio, sed alieno, unde nec nobis, sed Rei publ. peccatum tunc imputari potest. Quod potissimum elecet in casu, si iussu Reip. in Bellum proficiscimur, quod autumamus iniustum esse. IV. Tyraennicidium esse licitum. Sed is quem occidi ut Tyrannum volunt vel iure imperat, vel absque iure. Si absque iure, hostis est, et iure occiditur; Tunc v. non est tyrannicidium, sed hosticidium. Si iure im perium obtinet rursus locum habet interrogatio Divina: Quis indicavit Tibi, istum Tyrannum esse? Aut cur appellas tu Tyrannum, quem Deus Regem fecit, nisi quia cognitionem boni et mali ad Te traxisti. Hobbes. §. III. Adhaec perniciosum esse Rebus publicis hanc opinionem testatur, quod per eam quilibet Rex sive bonus sive Malus unius sicarii iudicio condemnandus et manu iugulandus exponitur: Adde quae de parricidis Henrici III. et Henrici IV. Regum Galliae, Wilhelmi Orangii etc. Scriptores istorum temporum observant. V Non contra Principem sed eias Ministros agi: Cum praesumendum non sit ministros aliquid agere dissentiente Principe. VI. Maiestatem LL. esse subditam: Quod si est, iam iterum cognitio Iusti et Iniusti, h. ius definiendi quid fieri vel intermitti debeat ad singulos rediret. Hobbes §. IV. Reliquis quae habet supersedemus, cum non adeo universalia, quam particularia et Statum Anglicanum concernentia videantur esse, cui ille sua etiam plerumque applicari amat.

VI.

Quia v. unamquamque obligationem metus Damni, si secus fiat, imminentis comitatur, metum potentiae divinae subiectioni ferendae


page 145, image: s161

addi gentibus placuit. Unde Homagium, h. Iuramentum subiectionis public??? praestitum: Ut si violetur subiectio, Deum tq. ultorem violationis nobis statuamus. Non, quod Subditi ante praestationem eius a Subiectione immunes sint, cum eam ab ipso ortu suo Principi debeant, adeo ut licet Iuramento numquam obstringerenrur, nihilominus, quodcumque ab iis exigitur, praestare teneantur; Sed ut subiectio iam ante debita tanto certius confirmetur: Aeque ac in omnibus aliis pactis iuramenta novam obligationem non producunt, sed factae certitudinem tantum confirmant. V. Diß. V. §. IX et X. Distingui solet in purum et Limitatum. Limitati genus sunt Homagia Epentualia, quale a Suedis regente adhuc Christina Carolo Gustavo que anticipando A. MDCL praestitum fuit. Alia Subiectionis signa passim obvia sunt. In Russia Magnum Ducem qui scripto adeunt, diminutiva nominis sui appellatione se insigniunt; Ut Petruske loco Petri, Iwaske loco iohannis. V. Olear. Itin. Pers. p. I. Porta Otomanica, Aula Anglicana et Hispanica subditos coram principe suo genua flectere iubent etss. Quorum notitiam edidimus Not. Dign. Ill. Diß. VI. de Cultu Regum.

VII.

Omnes personas extra Principem Subditorum nomen ferre dictum §. 1. Personas Ecclesiasticas quoque, quia Ecclesia est in Republica, quod demonstratum Diß. XVII. §. II: Unde et pars earum saepe Republica exclusa, quod frugi subditorum munus haut explere crederentur; Veluti Iesuitae antehac Rep. Veneta et Archiepiscopatu Salisburgensi exesse iussi sunt, quod Aulae Romanae commodis contra Remp. insisterent: Eandemque ob causam alii e sacro Ordine inter Catholicos consiliis adesse non permittuntur, quia iurarunt in commoda Pontificis M. observanda. Peculiarem Remp. ab ipsos constitui non posse evidens ratio urget, quia geminam Maiestatem in Rep. poni oporteret, quod fieri nequit; Et Catholicorum moribus quidem res aliter se habet, sed istud nostra parum refert.

IIX.

Peregrinos etiam, h. personas aliunde adventantes, Subditis annumerandos probamus. I. Quia Legibus Reip. in qua sunt stare tenentur; Leges n. censentur toti Territorio datae esse, eoque omnibus eo comprehensis. II. Quia Peregrini non minus iuris in se admittere possunt, quam ab alio sibi fieri postulant: Iam vero a Magistratu patrocinium exspectant, E, nec oboedientiam ipsi praestandam abnuent. Inst. Eos iam


page 146, image: s162

aliûs Reip. Subditos esse. Resp. Ideo nec perpetuos a nobis requiri, sed Temporarios, h. quamdiu in Rep. nostra degunt. Quaestio, An admittendi sint geminum sensum habet I. An simpliciter tantum admit. ti debeant?. II. Anofficiis eos admoveri iuvet? Prius Affirm. quia grande momentum amplificandae Reip. inde accedit, quod florentissimi Belgii Status docet. Posterius dubium, cum indigenae ita negligantur, pro quibus praesumptio est eos fide et scientia rerum in Rep. gerendarum instructiores esse Peregrinis. Venetis tamen peculiare est Militiae Terrestri externum praefici, cuius ratio, vel nequis civium militaribus copiis instructus plus possit, quam conditio aequalitatis patitur, vel quia, dum in rebus maritimis versantur, militiae terrestri se minus aptos putant. Et in Polonia hactenus moris fuit, nequis Regum Piastus esset, h. indigena, ad cohibendam aemulationem Procerum. Sed ei nunc derogatum est electo hodierno Sermo Rege Michaele Visnovicio: Cuius rationes Paulo ante reddebantur. I. In Sacris Dei ad Israelitas mandatum esse: Non poteris alterius gentis hominem facere Regem, quinon sit Frater tuus. Deut. XVII. 15. II. Ipsorum animalium gregas a Dispari non regi. III. Indicium nimis abiectorum Ingeniorum fore non admittere e gente sua, qui regere posset. IV. In Germania Imperatores non fieri, nisi Germanos, nec in Hispania aut Portugallia Reges alios quam indigenas, ne Decus coronae ad exteros transferatur. V. Piastum morum Polonicorum optime gnatum esse. VI. Eiusdem quoque certiorem fidem ac Divitias. VI. Exteros officiis excludi: Quidni igitur Regno etiam? Quas collegit Auctor Censurae Canditatorum Sceptri Polonici A. MDCLXIX. scriptae. Adde Piasec. Chron. p. 59. Actus recipiendi Peregrinos hodie communiter vocatur Natur alisatio, quo nativis subditis ascribuntur et aequiparantur: Sicque ius Indigenatus seu Naturalitatis obtinent, h. ut eodem iure et beneficiis fruantur, quibus nativi Subditi. Facultas Natur alisandi dependet a sola auctoritate publica, quam in Anglia et Gallia exercent Decretis Parliamentariis. Extra hunc statum Petegrini non sine incommodis sunt: Quale, si Dominus Soli natalis ipsorum adversum Dominum in cuius ditione sunt arma moveat, ut loco exire et bona sua vel vendere vel fisco relinquere cogantur: Cuiusmodi quid Edicto Regis Galliae A. MDCLXVI. M. Ianuar. adversus Anglos sancitum fuit. Eosdem Iure Albinagii et Detractionis onerari declarabitur Diß. XXIII. insin. In Republ. Israelitica Naturalissationi vix locus dabatur, et tolerabantur quidem


page 147, image: s163

peregrini, sed Iure Indigenatus haut aeque frui poterant. Hinc et in Portis esse toties dicuntur: Peregrinus, qui est in Portis tuis. Exod. XX. 10. et c. h. in protectione; Portae n. erant loco tribunalium, sicque a tribunalibus et Magistratu iurisdictionem et patrocinium exspectabant.

IX.

Iudaeorum admissionem et tolerantiam potissimum videtur suadere metus crescentis exclusione eorum vicinae potentiae, quam damno suo Hispani iamdudum experti fuerunt. Ceterum contra illos militat. I. Innata ipsorum et in Christianos saeviens invidia. II. In Servatorem tota die eiectae basphemiae. III. Depravati Mores et excessus in foenore quaerendo, cuius rei evidens argumentum est, quod nullas operosas artes mechanicas discant atque adeo vitae vel otiosae vel fraudulentae sese mancipent: Quam rationem Archiepiscopus Gnesnensis A. MDCLXIX. In Comitiis Polonicis contra eos maxime ursit; Et Clemens IX. P. M. A. MDCLXIIx. erectis Romae Montibus Pietatis huic familiari malo ipsorum obicem ponere conatus fuit. Pro iis facit, I. Ut intuitu ipsorum commonefiamus divinae adversus rebelles irae: Quo referunt dictum Ps. LIX. 12. Nec occidaes eos, ut non obliviscantur populares mei. Exagita v. eos virtute tua et deice eos Domine: Quasi David hic oret in persona Christi, ne gens Iudaica prorsus tolleretur, sed in oculis Ecclesiae passim oberraret. II. Quia spes de iis fovenda est futurae conversionis. III. Quia sunt consanguinei Christi et Patriarcharum, IV. Quia praestat Res publicas Christianorum earumque aeraria iis iuvari, quam Imperia extera, cuiusmodi ratio fere fuit, quam initio huius §. adduximus. Et in hanc sententiam Catholicorum etiam plerique inclinant, cuius causa, quia Pontifices Maximi eos Romae tolerant.

X

In distinctione Subditorum considerandi veniunt alii Puri, alii Eminentiores. Puri sunt, qui simpliciter oboediunt. Eminentiores, quorum subiectioni iuris aliquid additum: Hoc exserit sese in rebus vel actionibus: Ex isto genere sunt Vaesalli, quibus Bonorum possessio peculiarem parendi rationem adicit: Ita dicti a veteri Gothico Wäsel/ obnoxius, cuius vim et in nostro Waise/ Pupillus, hodie videmus. Subditi eminantiores ratione actionum uno nomina sunt Cives. Civis est, qui iure deliber andi in rebus ad statum Publicum pertinentibus pollet: Alii Iuri suffragandi Ius decidendi addunt, et Civem vocant qui iure


page 148, image: s164

gandi et decidendi in comitiis valet, Sed ita Civis, Res publica, Maiestas, unum idemque forent, cum nemini Ius decidendi competat, quam Reip. et consequenter Maiestati: Nec valet, in Aristocratia et Democratia Maiestatem penes plures esse, ac proinde et plures posse Civium nomine venire: Quia plures isti Maiestatem non gerunt, nisi quatenus in unam personam Moralem coalescunt; Seorsim a. non alii sunt, quam vel nostro sensu Cives, vel puri subditi. Addimus tamen Civis nomen Definitioni Rei publicae, qua continetur, adaequari: Unde velut aliae Res publicae inferiores sunt et subordinatae, aliae supremae, quaeque inferiores complectuntur: Sic poterit aliquis in urbe esse Civis, qui in provincia est subditus, et rursus, qui in Provincia est Civis in Regno esse Subditur: Veluti in Marchia nostra Cives Urbium veri Cives sunt, quia iura et suffragia in urbe habent: Sed iidem in tota Provincia Marchica sunt subditi, quia in Provincia iure suffragandi carenr, solique cives sunt, quos Status Marchicos vocamus: Iterum Status, qui Marchiae veri Cives sunt in Imperio non sunt Cives, sed Subditi, quia in Imperio non illi sed solus Serm, Elector ratione Marchiae Ius suffragii habet. Quo faciunt et receptae in Imperio nostro Distinctiones Subditorum in Mere Subditos et Mixtos: Hi sunt, qui simul in curam status Publici assumuntur; Illi qui nulla potestatis parte valent. Item Immediatorum Imperii Subditorum, quales Nobiles immediati, Liberi homines, Pagi immediati: Et Mediatorum, qui in singulis imperii Provinciis Dominos suos agnoscunt.

XI.

Veniunt et Conventus Civium variis nominibus, pro conventuum maiori vel minori amplitudine. Conventus Universales Civium sunt Comitia, quae in Anglia Parliamenta vocant, alibi Diatas, a consuetudine Graecorum, quibus Diaetae erant loca Iudiciorum, in quibus conveniebent Arbitri, Diaetetae ipsi arbitri designati inter actorem et reum. Calvin. V. Diaeta. Ipsi Cives simul sumpti tunc Ordines, Status etc. voeantur, et si e Nobilitate superiori sunt, in Gallia Pares Franciae, item in Anglia Pares Angliae, et Lingua ipsorum Lords, Mylords, alibi Barenes etc. Conventus particulares pro causarum, obiectorum, Subiectorum varietate sunt Deputationis, Circulares, Electoraeles, ete. quibus recensendis immorari paginae hae non patiuntut.


page 149, image: s165

Dissertatio XX.

De TRIBUTIS.

Tributorum a Donativ. differentia: Eorum irrogatio est Ius Maiestatis: Finis eorundem; Paupertatem Subditorum raro posse Iributis imputati: Cur aliqui iis eximantur: A quibus rebus peti possint? Modus Tributae colligendi: Genera Tributorum; Accisae, Vectigalia.

I.

Effecta Subiectionis sunt Tributa, quae vocamus pensiones a Subditis exactas. Pensiones h. praestationes rerum temporibus et terminis divisae: Quo sensu pensiones veniunt l. 3. ff. de ann legat. Easdemque a Subditis exigendas; in discrimen a Donativis, quae vinci ac sui iuris populi aliquando paciscuntur, non in recognitionem superioritatis, ita n. Tributa forent, sed ad firmandam tranquillitatem et quietem publicam: Causa, quia proficiscuntur ex pacto speciali, non pacto isto generali, quo dum paciscimur nos subditos futuros, etiam Tributa in nosrecipimus. Sic Imp. Maximilianus II. annua pensione XXXM aureorum a Selymo Imp. Turcico inducias octennales pactus fuit; Poloni similîter a Tataris tranquillitatem, et saepe auxilia copia pannorum et vestium e pellibus agninis: Dequo V. Piasec. Chron. p. 53.

II.

Indictionem ipsorum rem Maiestatis esse ex eo iure fluit, quo illa a Subdito Subiectionem et oboedientiam exposcere potest: Accedit, rem odiosams prae se ferre, eoque auctoritate publica maxime opus haberet. Cur populus sibi ea servet, ubi libertatis aliquid in Rep. retinet, ratio viderur esse, nequis vel in colligendo, vel in erogando abusus interveniret. Sic in Polonia penes ordines est, in Anglia penes Parliamenta, in Imperio nostro pertinet ad Comitia Universalia Instr. Pac. Art. IIX. §. Gaudeant. Adde Burglod. p. III. Disc. II. §. II. Neque etiam in absolutis Imperiis Monarchicis sine Comitiis res geri solet: Non tamen ut ideo iuris aliquid Populo concedatur, sed ut ille promptiori collationi praeparetur, aeque ac in LL. Prologi adhiberi solent, non quod de essentia ipsarum sint, sed ut populum ad perferendum melius disponant.

III.

Finis generalis Tributorum: I. Recognitio superioris, ut Subditus ita gratum erga Remp. animum suum pro labore posito declaret. II. Sublevatio onerum Reip. Impossibile n. est, ut Sacris Tributis non illatis alioqui Resp. conserventur Nov. CXLIX. c. 2. E quibus et


page 150, image: s166

augmenta eorum pendent, illis nim. crescentibus: Quorum sensu tamen dum Subditi haut perinde afficiuntur, Tributis imputant, quod alia sua culpa sibi attraxerunt. Rem expressit significantissime saepius laudatus Hobbesius, cuius verba eum in finem hic iterato sistimus: Debent homines consider are non modo labor andum esse iis, quibus patrimonium non est, ut vivant, sed etiam pugnandum ut laborent. Unus quis que Iudaeorum, qui tempore Esdrae muros Hierusalem aedific abant, una manu faeiebat opus, alter a tenebat gladium. In omni Civitate cogit andum est, maenum quae gladium tenet, esse Regem, vel Curiam summam et ab industria Civium non minus alendam esse illâ, qua quisque fortunam suam privatam fabricatur; Vectig alia a. et Tributa nibil aliud esse praeter mercedem eorum, qui armati vigilant, ne industria singulorum incursu hostium impediatur; Nec magis iustam querimoniam esse eorum, qui paupertatem suam pensionibus publicis imputant, quam si dicerent, se inopes sieri propter solutionem Debitorum. Sed nibil borum cogitat maxima pars hominum: Patiuntur n.'idem quod in morbo qui appellatur Incubus, qui ortus ab ingluvie facit hominem putare se invadi et magno pondere opprimi et suffocari. Neque de causa insensilitatis istius aliud dixeris, quam illam ex defectu amoris erga Remp. et Principem pendere; Veluti e contrario, si maior eorundem amor sit Tributa alacriter solvuntur: Quod in Galliae populo claret, qui in amorem Regis sui gravissima Tributa lubenter sustinet, quoniam amori et incrementis publicis se id debere opinatur.

IV.

Ex iis dem finibus pendet ratio, cur aliqui Subditorum magis, alii minus, rursum alii prorsus exempti sint Tributorum collectione: Manetque ordinarie exemptio Ministros Publicos, quia utrique eorum etiam citra tributa satisfaciunt. Dum n. Pub lico inserviunt, iam ipso ministerio suo agnoscunt illud sese superius esse; Idemque dum consiliis et actionibus suis iuvant, simul sublevant. Quod in ceteris Subditis secus est, qui, cum nullo particulari ministerio vel agnoscant vel sublevent Publicum, quod actionibus nequeunt, opibus explent. Quae ratio quoque, cur Bona, quae Ministri extra functionem suam habent, onerari oporteat: Quia his potiuntur non qua Ministri, sed quatenus communi cum aliis Subditis sorti subiecent.

V.

Materies in qua versantur Tributa sunt res et personae Hinc capita, isthinc Bona Subditorum aestimantur: Unde duplex contributionis genus Capitatio, seu illatio capitalis, quae viritim in singula personarum capita non inspecta Patrimonii quantitate constituitur; Et contributio per aes et Libram, pro magnitudine, numero et qualitate


page 151, image: s167

possessionum imposita: Quarm haec communior et melioris notae esse censetur, quod aequitati magis congruat. Si quaeratur unde fortunae magnitudo aestimari possit? Respondent Politici eam magistratus iudicio et publica fama aestimari debere; Aut si subditus sollemni Iuramento tunc affirmare velit, se tantum in bonis non habere quanti aestimatus sit, detrahi, quantum aequum sit; Exempla tamen in Emporiis ac Rebuspp. Liberis saepe docuerunt homines maluisse nimia praestare, quam tenuitatem suam ap. Magistratum profiteri. Confer Boxhorn. de St. Foed. Belg. c. xii.

VI.

In rerum aestimatione arcendae res sordidae et inhonestae, cum exigentis summam vel avaritiam vel indigentiam testentur. Fuerunt tamen, qui meritricium vectigal Romae institutum excussaverint: Ideo np. impositum esse, ne plures alliceret gratuita peccandi licentia. ap. Besold. de Aerar. c. IV. n. 17. Alia genera eius ingeniose describuntur in Alamodischen Politici anderem Theil, Rent-kam~er genant. Inde v. Tributa peti unde lucrum sentitur,f aequum est, quod n. in commoda Subditi sub patrocinio Rei publica cedit, cur partem eius Reip. invideat? Hinc evectiones rerum quibus exteri indigent onerandas censent, ut ita Tributum peregrinos magis, quam Incolas premant: Quamquam extra hunc casum Peregrinos potius leniter habendos ratio dictitet, cum salus Emporiorum a promptitudine et copia adventantium Peregrinorum pendeat. Sic et Artificialia aliunde advecta non sine ratione onerantur, quia cedunt in usum exterorum, quae Cives ipsi discere possent. Nec culpanda Tributa Censoria, h. a rebus ad de licias et pompam spectantibus exacta, ut dum indulgetur curiosis hominibus, publicae rei consulatur.

VII.

Modus Tributa colligendi pro temporum ac locorum varietate varius est. Formam censualem in Iure Romano legere est l. 4. §. I. ff. de Censibus. Modum collectandi in Germania describit Sprenger. Font. I. P. c. IIX. Pertinetque huc Anglorum et Belgarum consuetudo elocandi Privatis Ius colligendi Tributorum quaedam genera, quos inde Condutores, Pachters, Coustumers, et apud veteres Romanos Fublicanos vocabant, qui publica vectigalia conducta habebant l. 12. ff. de Publican. ita dicti, quod publico fruerentur l. 1. ff. eod. qui a. quod plerumque immodicis exactionibus populum onerarent, communiter male audiebant. Num e re sit rem ita geri, an v. magistratus potius auctoritate sua agere debeat, dum controvertitur, pro posteriori militat. I. In


page 152, image: s168

exactione Tributorum requiri auctoritatem, quae in "publicis personis maior est, quam in privatis. II. Periculosum esse proventus publicos committi privatorum fidei; Nam si promissa non praestent, aut notitiam rerum sibi commissarum ad exteros diffundant, Resp. facile periclitari potest. III. Incertum esse quorundam Tributorum numerum; Unde si maiora sint summâ a redemptoribus solutà, id Reip. detrimento est, si minora, Redemptoribus damno sunt. Sed distinguunt Tributa quae certis rebus, ut aedibus, agris etc. Et ea, quae incertis, quaeque usu modo maiori, modo minori sunt, imponuntur; Sicque priora publicae quidem curae relinquunt; Sed posteriora elocari posse autumant. I. Quia Subditi in hisce talibus minori fraude praestationem eludere possunt, quippe quam privati conductores diligentius indagant, quam Curatores Publici, ut tanto plus lucri reportent. II. Quia incerti eorum reditur; Praestat a. Remp. certos quam incertos numerare proventus pro calculo ad agenda futura facilius ponendo. Rationibus supra allegatis Resp. Ad I. Privatos sat auctoritatis habituros, dum Magistratus contractu cum illis inito veluti publicam personam in eos transfert. II. Pericula idoneis fideiussoribus posse declinari. III. Elocari posse in singulos annos, eoque pro anni prioris conditione augeri vel minui posse pensionem, Conser Boxhorn. St. Foed. Belg. c. XII. n. 33.

IIX.

In Tributis alia sunt Ordinaria, alia Extraordinaria. Ordinaria sunt, quae statam pensionem habent vel a tempore vel a rebus ipsis definitam. Prioris generis sunt Schoß/Schatzung etc. Ad Posterius genus pertinet Tributum siliquaticum, s. Accisae, quae ob res minutim distractas ac venditas solvitur. Eam commendat, quod Subditi minori eius sensu afficiantur, quam si maiorem summam stato tempore pendant, ac deinde peregrinos aeque ac Subditos oneret: Contra eandem est, quod in re familiari nullo labori ac diligentiae solamen relinquat: Quo plus n. laborat Paterfamilias eo plus Tributi pendit, cum vicinus ignavus e contrario quia in rebus suis minus agit, minus solvat. Extraordinaria totidem sunt, quot causae inveniri possunt necessitatis extra ordinem ingruentis. V. Indicem eorum ap. Besold. de Aerar. c. xxii. n. 2. Vectigalia a ceteris Tributis in eo divertunt, quod Tributa propter usum rerum, Vectigalia propter usum viae publicae irrogentur: Quo pertinetn Portoria s. reditus qui ex portubus, vel transitu pontium aut fluminum percipiuntur. Omnium evidentissima ratio, quod quia magistratus onus habet secura praestandi itinera, aequum sit, ipsum pro onere hoc aliquo commodo frui.


page 157, image: s169

Dissertatio XXI.

De DOMINIO EMINENTI

Descriptio Dominii Eminentis: Usus Vocis: Argumenta id consirmantiae, Exemplum Servatoris; Argumenta contr aria: Finis eius: An compensatio rei ereptae a Subdito exspectaenda? An exteri ei subiaceant eius; Deditio innocentis.

I.

AMplitudini potestatis Reip. restat adiciendum Dominium Eminens, h. facultas transferendi Privatum Ius Subditorum ad necessitatem publicam, seu ex Grotii interpretatione, quod Civitas habet in Cives et res Civium ad usum publicum. Dominium, Imperium, est h. potestas in aliud quidpiam, Eminens v. non vulgare, quod privatorum unusquis que in bona sua et ipse Princeps in Bona sua patrimonialiahabet; Nec publicum simpliciter, cuiusmodi est Civitatis in res quas illa sibi in solidum reservavit, ut reditus publici, vectigalia etc. Sed Eminens, h. quod ipsi Imperio vulgari sese ingerit, illique modum praescribit. Et tamen ne hoc quidem simpliciter, sed propter neces sitatem publicam; Alias n. nihil distincti a Maiestate simpliciter spectatâ foveret, quippe quae semper Imperio vulgari modum praescribit. Grotins quod neces sitatem publicam diximus termino usus publici commutavit, quod factum putamus cosensu quo Termini necessitatis et usus aliquando coincidere possunt.

II.

Vocis usum videtur primo vulgasse Grotius, qui res Subditorum sub Eminentif Dominio esse civitatis scribit I. B. III. XX. 7. Et: Dominium Eminens esse, quod Civitas habet in Cives et res Civium, ad usum publicum I. III. 6. Item Supereminenti Dominio Ius exterorum nullo modo subest. II. XIV. 8. Ante quem quidem et Card. de Lugo hoc termino usus fuit; Ut: Princeps et Resp. habent quod dam Dominium altum et Eminens in bona Subditorum, quae in casu necessitatis communis possunt distrahere. T. l. de I. et I. S. I. n. IX. quod allegat Crus. de Dom. Emin. c, I. § III. Alii Dominium Excellentiae quoque tradiderunt, et rebus Divinis appliaerunt, quorum phrases aliaque his similia ut Grotio derogaretur aliquid anxie huc traxit Horn. L. II. c. §. Sed controversia in eo est, an Usu ante Grotium invaluerit? Quod N. Idemque et aliis


page 158, image: s170

eiusmodi vocabulis evenit, ut cum antiqua essent, nostro tamen tempore demum vulgari coeperint, quemadmodum et Rationis Status vocabulum ab Italis primo vulgatum, cum tamen in Tacito quoque cunabula eius quaeri possint, de quo actum Diß. III. §. II.

III.

In re ipsa primo considerandum, eam nihil novi adere, aut tale quidpiam esse quod distinctum ab alis Ius Maiestatis exhibeat, quemadmodum cetera Iura Maiestatis sese habent, quae ideo in maiestate distincta nomina sottiuntur, quia Obiectis inter se differunt; Sed est velut instar modi alicuius universalis, qui omnia Maiestatis iura aeque pervagatur, eademque nova tantum amplitudine donat causata novis Remp. afficientibus casibus. Unde fit etiam ut nullum peculiare obiectum ipsi a signari posit, sed omnia comprehendat, quae vel Maiestati in communi, vel iuribus eius seorsim assignantur, cum hoc tantum discrimine, ut non simplicster et libere spectentur, sed prout casui necessitatis subiacent. Quod qui non expend erunt, complura quae Maiestatis simpliciter spectatae sunt huc retulerunt, sicque ex Dominio Eminenti nihil nisi simplicem Maiestatem fecere, non novis et huc pertinentibus, sed solum non ubique in libris Politicis obviis obiectis instructam. Ideo ad Dominum Eminens pertinere scribitur Confirmatio pactorum, Assignatio Tutorum et Tributorum, Interdictio Bonorum prodigo facta, Ius Occupanti permittere res subditis ab hoste tut pirata ereptas, Ius adiudicandi Dominium Emptori vel pssessori, si legitimo tempore rem bona fide sibi comparatam possederit, nec tamen Dominium a tradente potuerit accipere, denique Ius Tributa exigendi etc. Quae omnia deficiunt conditione transferendi ad necessitatem Publicam, qua Dominio Eminenti maxime opus est, nisi illud cum ipsa Maiestate confundi velimus. Aut si ipsi satisest, esse summam in Rep. potestatem disponendi de rebus privatorium, iam nihili n Maiestate peculiare, sed ipsa Maiestas erit, cuius obiectum in Rep. personae, Res, actiones privatae subditorum omnes, eoque et ista quae modò allegata sunt. Neque Tributa etiam alites comparata sunt, quae quidem tendunt in usum publicum, sed itidem necessitatis casum non involvunt, cum pendi possint, etiamsi necessitas manifesta non urgeat, idque ut gratum animum suum erga labores publicos subditus declaret unde et subiectionis testimonium esse ante hac docuimus. Quamquam si modus accedat, et magnam partem opumin necessitatem publicam


image: s171

conferre iubeamur, id Dominio Eminenti merito relinquendum sit quippe quod veluti modum omnibus Iuribus Maiestatis adicit, isa obiectis etiam eundem praeseribit.

IV.

Rem ipsam non minus competere Reip. ac reliqua, de quibus hactenus egimus, facile agnoscet, qui Remp. independentem, immensurabilem, universali intellectu et universali potestare praeditam, aut indigentiam, formatamque ex Sufficientia Reip. commoditatem singulorum recoluerit. Sin. singulorum egestati ac defectibus Resp. aliter consulere nequit, quam singulis eorum rebus se ingerendo, quid vetuerit, quo minus relictam ipsis facultatem disponendi suam faciat eoque Dominio Eminenti, quod ipsorum erat, sibi transcribat. Clarius: Imperium privatum nullum est, quin ex Publico fluat, quia cum nemo privatorum iuri suo prosequendo sufficiat, omnes eo semel cesserunt, illudque prosequendum in Publicum transtulerunt, quippe a quo solo sufficientia peri possit: Nihil e. reliquum habent, nisi quod a Publico recipiunt. E. Quam rationem pluribus confirmavimus Diß. VI. §. XIV.

V.

In Sacris Dominium Eminens exemplo suo Servator clarissimum reddidit: Qui cum tamquam Rex Hierosolymam ingressurus est: Ite inquit, in vicum proximum et invenietis asinam. etc. Adducite eam mihi, et si quis dixerit aliquid, respondete, Dominum iis opus habere. Matth. XXI. 2. Subdito enim bona sua adimere ideo, qui Dominus iis opus habet, Imperii absoluti sicque Dominii Eminentis est: Quae suâ luce radiant. Confer. Hobbes. Lev. c. XX. Pleniori eget, quod itidem hûc pertinet. decantatissimum Ius Regium. I. Sam. IIX. 11. et seqq. De cuius sensu tamen scriptores dissentiunt. Verum Ius Regium intelligi, inde patet, quia praeter morem Divinum est, aequa iniquis admiscere. Plera que a. quae continentur illo, ne specie quidem à boni Principis Officio recedunt: Nam Subditos muneribus publicis praefici commoda illorum promovet; Eosdemque decimas praebere aequissimum est: Quae recensentur v. 11. 12. 13. 15. 16. 17. Sola agrocum et Vinearum ablatio iniquior videtur, tradita v. 14. Sed finis cur auferrentur additus quicquid dubii est, facilè tollit: Dabit eam Ministris suis, ait Samuel. Iam agros e Communione Civium


page 160, image: s172

assignari Ministris publicis, ut vitam inde exhibeant, ne nunc quidem insolitum est, sed omnibus Rebus publ. receptum. Ne dicamus Mosem, Vicarium Divinae Maiestatis, antea cuncta haec ita administrasse: Sic milites selecti contra Amalekum. Exod. XVII. 9. et contra Midianitas. Num. XXXI. v. 4. Praefecti constituti Ex. XIIX. 25. Tabernaculo exstruendo admoti Bezaleel et Ahisamach. Ex. xxxi. 2. 6. Et Sacris faciedis Devitae Num. Cap. III. et Cap. IV. Iisdem urbes assignatae. Num. xxxv. Haec omnia igitur, si Regem ea quove inposterum facturum Deus dicit, ecqui iniquitatis postulari poterunt, cum ante quoque facta essent, et persona facientis tanrum mutaretur. Inst I. Israelitas introduci olim clamaturos ob leges eiusmodi v. XIIX. c. l. Et clamabitis in die illa a sacie Regis Vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vot Dominus in die illa, quia petiistis vobis Regem. Resp. Indicari incommoda Status Regii, non iniustitiam; quem Israelitae non poterant non aliquando aegre ferre, cum Statui libero antea assueti essent, in quo incommodo ista minus sentiebantur. II. Improbari in Satris ereptam Naehotho ab Achabo Rege Vincam. I. Reg. xxi. Resp. id ideò fieri, quià Achabus abusum Eminentis Dominii ad privatas actiones suas traxerat: Non enim agebatur inter Achabum et Nabothum, tamquam inter Regem et Subditum, sed tamquam inter Privatos duos; Neque etiam quaestio erat, de accipiendâ Iure Dominii Eminentis vineâ, fed de eadem permutanda. Ill, Adversari Leges, Deut. XVII. it. et Ezech. XLVI. 18. Resp. Priorem nihil contr Ius Regium edicere, sed consilium tantum addere de Iure Regio non abutendo. Posteriorem versari in bonis patrimonialibus Principis, augendis vel minuendis; Bona patrimonialia v. Princeps habet, non quà Princeps, sed itidem qua singularis et privata persona est.

VI [(transcriber); sic: V] .

Tale igitur est Dominium Eminens ipso Subditorum in Remp. coeuntium consensu primo fundatum, horum deinde iuribus universali ambitu suo efficaciter immersum, non sine manifesto Dlvinivicariatus in homines indicio; Sicn. et Deus O. M. validissimo influxu suo omnibus ac singulis creaturarum actionibus se applicar, easdemque absoluto iure suo regit, promovet, suspendit, tollit, Unde tanto minus obstat, quod Dominio nostro obici potest I. Turbari ita privatorum possessiones Cui Resp. Id non magis fieri, quam per concursum divinum Actiones nostrae turbantur, qui veluti non impedit, quominus


page 116, image: s173

ipsi agamus, sic nec Dominium Eminens, quo minus res nostras possideamus. II. Eiusdem rei duos Dominos esse non posse. Resp. Duos Dominos absolutos et qui aequâ libertate, ac insolidum de eadem re disponere possunt, concedi; De Subordinatis, quales Deus et homines, Princeps et Subditi, negari. III. Principem invitis subditis nibel posse eripere, similem enim esse Tutori ac rerum Spiritualium administratori, qui bona pupillorum vel Ecclesiae alienare nequeunt, nec quemquam in res suas sibi adimendas consensurum, quod Arnisaeus urget de Mai. tit. 10. Resp. Inde tantum sequi, Principem a Republ. nihil alienare posse, non autem ideo prohiberi in Republ. Dominia mutare: Consensu subditi autem denuò exquirendo hic non magis opus esle, quam ad bellum ineundú, tributa indicenda ets. In quae omnia semel consensit, dum Rei publicae membrum se primò professus est; Eundem v. iterum iterumque repetitum urgere erit Magistratum continuo oneri petendi consensus subicere, quo foret demum, ut Magistratus nihil fere acturus esset, qua meonsensum subdicorum rebus suis agendis implorare.

VII [(transcriber); sic: VI] .

De fine breviter: Ille est necessitas publica, veluti Maiestatis simpliciter usu, publicus: Qua etiam Maieflatem simpliciter ita dictam a Dominio Eminenti divertere ante tradidimus: Fines n. pariunt actionum discrimina. Inde simul quos limitas accipiat, Dom. Eminens cognitu facile; Eos sc. quos Necessites ipsi praescribit Quos etiam Princeps egredi non potest, quippe qui Remp. repraesentat. Sie peccavit Achabus, cum Dominiü eminens obtentui sumeret eripiendae Nabotho vineae, quia extra usum publicum actus iste suscipiebatur. E Contrario Vercingetorix Gallos suos recte iubebat salutis publicae causa propria frumenta corrumpere et aedificia incendere, ut ista rei familiaris iactura perpetuum Imperium libertatemque consequi possent ap. Caes. L. VII. B. G.

IIX [(transcriber); sic: VII] .

De modo Influxus Dominii nostri dubium est, utrum si usus Publicus et necessitas iam ita flagitent, ille omnes aeque, an aliquos seorsim tangere possit; Ut, si tecta civium muris vicina diruenda sint, damnum hocsolos hosce maneat, an v. a ceteris, quos damnum istud non attinet, sub


page 162, image: s174

levari debeant? Pertinetque huc tota compensationis materies hic loci agitata. Resp. I. Praesupponi, refragandum non esse, quia Rep etiam nihil iubente, aeque periculo subiacent. I. Damnum concernere omnes, quia subditi omnes aequales sunt, publici quoque est aequalitati suorum quam maxime studere: Eoque et pars damnum passa a ceteris compensationem merito poscit. Cur n. his potius quam istis patiendum fuisset: Cum hi aeque ac reliqui, qui indemnes manent, praesidio publico se commiserint? III. Secus est, si damnum illatum inevitabile sit, adeo ut tale futurum esse praevideri potuerit: Quale si aedes in suburbiis rempore belli diruantur, segetes perdantur; Horum n. compensatio posci nequit, quia norant conditionem eiusmodi talibus locis annexam esse, eam que ipsi dum nihilo setius ibi aedes ponunt, tacite que iam ante confirmaverunt. IV. Tanto minus compensationi petendae locus est, si omnes eadem necessitas stringat aut aequale damnum involvat. Publico n. satis est, si neminem sua culpa deteriorem reddi patiatur: Unde si omnes sequiori conditione corripiantur, infortunium universale est, cui medendo non fuit: Non minus ac si commerciorum impeditio cives tenuiores faciat, aut precia rerum augeat ets. Neque etiam, si Resp. aliquando iliata damna resarciat, illud adeo sit ex debito, quam in praemium praestitae fidei.

IX [(transcriber); sic: XIV] .

Exteros non comprehendi Dominio Eminenti in dubium vocae Grot. II. XIV. 6. et ex eo Crus. de Dom. Em c. III. §. 17. Quod, si exterorum nomine intelligantur, qui extra Remp. constituti sunt, verum quidem est, sed a)llo/trion: Quod n. ad nos non pertinet, quid opus est in Quaestionem vocari, utrum ad nos pertineat necne? Si a. eos intelligant qui negotiorum gerendorum causa inter nos agunt, non videmus, quomodo ut Subditorum Temporariorum Nomine, ita oneribus publicis eximi possint. Cuius ipsa illa ratio est, quam Crusius in Contrarium allegat: Quin. commoda e Societate percipit, is nec incommoda aut onera detrectare poterit. Iam v. peregrini tales ideo in Rep. negotiantur, ut commoda inde percipiant. E. Trahimusque huc merito exempla quae Crusius paulo post sui oblitus Subditis Temporariis evenisse scribit. Quasi exteri alii essent, quam Subditi Temorarii h. qui ex causa temporaria agnoscere tenentur summam potestatem huius


page 163, image: s175

vel illius civitatis; Et praemonet quidem, ea non facta fuisse iure Dominii Eminentis, sed eo quod necessitas in res alterius concedit. Sed âllud ipsum quodnecessitas Principi in Subditorum res concedit, nihil aliud est. quam de quo loquimur Ius Dominii Eminentis: Ita n. cum Cantabrica navis et minores quatuor advehentes ex Hispania in Belg um ad stipendiae copiarum Albani Ducis magnam auri vim seu tempestate seu piratarum metu se subduxissent in Angliae portum, El zabetha Regina eam. pecuniaem certa in Belgium non remit tere primo in Tabulas referri iussit, dein extract am enapibus aerarii sui fecit, causata Regni necessitatem. Strad. B. B. Dec. I. L. VII. Adde Camden. ad A. MDLXVIII. Similis fuit pensitatio Oresundica Lastgelt dicta, qua in Oresunda tricesima pars omnium mercium mutui nomine ardente inter Denum et Suecum Bello exacta fuit, cum promißo, ut bello finito refunderetur. Id Camden. ad A. MDLXXXII. Iterum naves peregrinas avehendis rebus Reip. necessariis saepe adhibeti notorium est. Quibus fere similia sunt Ius Albinagii Detractionis, etc.

X [(transcriber); sic: IX] .

Effectus Dominii Eminentis uno nomine est Occupatio Fripati Iuris: Quae in antecc. etiam satis eluxit. In species suas si diducenda sit, spectabit Subditos naturales vel exteros, Et Utrorumque tum res tum personam: In Subditis natura libus ad res pertinebit: Diripere Praedia Vi hostili ingruente, aut incendio urgente, Pra dia pro munimentis, aggeribus aliis que operibus publicis adimere, Ad pecuniam mutuo dandam Subditos compellere, Eosdem ad vendendum Cogere, Ius quaesitum auferre, Beneficia concessa revocare, cuius specimen V. in deliberatione a Carolo IX. Rege Galliae convocata ap. Thuan L. XXXII. Ad personas referendum Ius Subditos invitos etiam alienandi, aut obsidum loco dandi et similia. Quorum omnium ratio in usu publico et necessitate inevitabili sita est, quodque nihilosecius ista patienda fuissent, etiamsi iniuncto oneri se subtraxissent. An innocens dedi vel deseri possir, ambiguum est. Resp. Si velit et consentiat posse, cum tolerabilius sit unum hominem interire, quam totam Civitatem. Accedit ratio modo allata, quia etiamsi recusaret, nihilominus hostiles manus experturus esset. Exempla V. ap. Grot. II. XXV. 3. Sed aliter se habet, si de stricto iure quaeratur, et an Civis teneatur se hostibus tradere. Quod N. Quia compensationem nullam exspectate potest, cum vita nulli aequivalenti comparari possit. Vasquiiratio ap. Grotium est, quia natura societatis Civilis, quam sui


page 164, image: s176

quisque commodi causa iniit id non postulat: Soti similis est in affini Quaestione an cogi possit? Illustrata exemplo divitis qui egeno stipem dare ex misericordiae praescripto tenetur, cogi tamen nequit. Grotius ad priorem rationem excipit: Civem non teneri quidem iure proprie dicto, charitatem tamen non pati, ut aliter faciat. Resp. Charitatem omnino non pati tantum, sed iubere etiam, ut aliter fiat, cum amor nostri et amor proximi in aequilibrio sint. V. Diß. III. § IIX. Ad posteriorem, [quae tamen reipsa cum priori eadem est, cum in vita sociali nemo teneatur aut obligetur, quin idem et cogi possit) Aliam esse rationem parium inter se, aliam superiorum, ubi cum subditis comparantur; Superiorem cogere posse non tantum ad id, quod debetur iure stricto, sed etiam ad alia, quae virtus quaelibet praecipit: Sicque in magna frumenti penuria eives cogi posse, quod habent in medium conferre: Resp. Causam disparem esse; In casu allegato n. compensationem exspectari posse, in nostro nullam esse. Inst. Nec compensationem fieri, si sponte sua se tradat. Resp. I. Iterum rationem diversam esse, quia unus quisque Iuris sui, quoad per publicum licet, arbiter est. Eoque penes Civem esse, seu reposcere aliquid seu eodem cedere II. Nec civem directe spectare sui interitum, sed tantum satisfactionem hosti praestandam, mortem solùm indirect inde sequi. Cui subeundae sese tque Instrumentum mere passivum praebet. Prout se res'etiam habet in iis qui incensoqulvere tormentario naves disiciunt. III. Publicum hoc casu civem, si excedat, non tam absolvere, quam eidem ignoscere, cum malum maius, quod ille avertit, non tollat quidem, sed tegat malum minus, aeque ac lumen maius alias lumen minus si non tollit, certe tegit. Poterùnque tuncta haec clarius elucescere in affini Quaesito: An Resp. Virgines stupro tradere possit? Quemadmodum Aurelius Hispaniarum Rex aliquot virgines quotannis stupro dandas a Mauris pactus esse fertur, de quo vid. Marian. L. VII. Resp. Nullo modo licitum esse, quia in mala moralia nulla libertas, nec iuris quoddam arbitrium nobis relinquitur II. Iuri nostro hinc pendenti neminem nos restituere; eoque nec illud ab aliooccu pari posse, vi defectus eompensationis; Malorum moralium n. nulla compensstio. Et III. Etiamsi directe stuprum spectari posse putetur, nihil ominus consentire non posse, quia Instrumenta nimis activa forent mali committendi.


page 165, image: s177

Dissertatio XXII.

De FOEDERIBUS

Ratio ordinis: Descriptio Foederis: Foederum inaequalium specimina et incommoda: Foedera cum Infidelibus et Haereticis: Foederum varietas: Oblig ationum publicarum circumstantiae; Obsides.

I.

DE Republica ut intra se suaque operetur dictum satis; Eadem v. ad exteros aliasque Res publicas etiam se diffundit: Non minus ac Sol non tantum terram hunc sibi subiectam et lucis indigam illuminat, sed alia quoque luminaria caelestia, licet propria luce donata, collucet, ut adeo unita quasi eorum lux in inferiora se exserat tanto fortius: Sic Res publica dum exteris se adiungit, ut saluti singulorum ex hominibus provideatur quam optime. Suntque actus eius iidem, qui universae vitae Socialis, gemini nempe, Iuris proprii translatio, et istus seu translati seu relicti nobis prosecutio. Posteriorem Bello peragit, priorem pactis h. tractatibus, transactionibus, dn. Confoederationibus, quorum principia ex Diß. V. de Pactis repetenda: De Foederibus quae dicenda restant hic breviter adicimus.

II.

Foedus est Pactum Rerumpp. de mutuis auxiliis. Pactum h translatio Iuris mutua, ad differentiam a sponsionibus, h. promissis de pacto faciendo, quae ministri Rerumpp. saepe praestant, sub conditione futurae a Rep. sua ratihabitionis. Rerumpp in discrimen a contractibus, qui pacta privata sunt. De mutuis auxiliis, in discrimen I. a Transactionibus Publicis in genere, quae de qualibet re particulari fieri possunt. II. A transactione Pacis. Pax n. tantum est conventio de iure alterius no??? laedendo.

III.

Porro ex cultur vitae socialis repetendum, personas atque adeo hic corpora niti applicabilitate et consequenter etiam aequalitate, ut apta sint debito isti praestando, quod communis finis exigit. Unde sequitur: I. Foedera cum infirmis frustra pangi, cum sufficientem opem ferre nequeant. Et iterum, Foedera cum potentionibus suspecta esse, quia causae communis administratio a nutu potentioris pendere amat, ipsique inferiores e sociis facile subditi fiunt, quippe impares et resistendo et reciproco in Foederibus debito praestando. II. Foedera Rerumpp. diversis formis constantium minus firma esse, quod singulae formae destinato et contrario a reliquis fine ferantur, ac proinde communi fine uniti difficile possunt. III. Foedera eo etiam minus firma esse, quo plures in Societatem ipsorum assumuntur: Quia nimia


page 166, image: s178

ingeniorum varietate distrahuntur, eoque requisita applicatione partium excidunt, quod potissimum in causa bellica usu venit, si adversa pars primum impetum sustinuerit. Sic de Foedere Smalcaldico superioris saeculi non male iudicavit, quisquis virorum prudentum fuit, qui eo imbecillius reddi, quo socii numero crescerent, dixit. Et Carolo V. facile erat cunctando id dissipare: Quippe cum ex huiusmodi Societ atum seu Foederationum natur a optime coniceret non diu consensionem inter tot civitates et Principes civilis administr ationis ratione dissidentes dur aturam esse, nec aequato Ducum imperio et aeutoritate solutaeria Consilia capi aut legi et cum opus esset exsecutioni demandari posse prospiceret. Cumque Praecipuum foederis robus in civitatibus consisteret, quarum pecunia militem ali et bellum duci oporteret, sic iudicabat, plebem tali ingenio esse, ut cunctationis aut morae, licet necessaria sit, impatiens, si Bellum longius extraheretur, Duces in suspicionem praevaricationis adductura et Belli pertaesa denegatis collationibus a societ ate disiessurae sit: Quo in iudicio quoque haut frustratum fuisse eventus docuit. Thuan. L. IV. Histor. Simile est, quod de priscis Cruciatis expeditionibus in Palaestinam et hodiernis Principum Christianorum adversus Turcam Foederibus observant, illa nullo notabili successu valere, eo quod e multis coalescant, qui diversis intentionibus agantur, nec eandem utilitatem inde spectent. IUtum est, vicinos requiri Foederaros, et quidem vel nobis, ut auxilia tanto promptius praebeantur, quae a remotioribus nimis tarde subveniunt; Vel hosti, ut propriis foederati viribus impetatur.

IV.

Diversitatem Religionis Foederatos disiungere autumant, qui cum Infidelibus et Haereticis Foedera iniri posse negant. Nec frustra esse arbitramur, si certum sit causam Religionis nostrae agi vel apud nos vel apud alium religionis nostrae Socium; Neque n. fas est causam Dei propter affectus privatos nostros adversus alterum negligi. Secus est, si Foedera non nocendi, commerciorum, vel cuiuscumque generis Defensiva sint, his n. studium se defendendi Legalitatem conciliat; Nec multum interest, qua ratione se aliquis defendat, cum Defensor propriae salutis in nullo peccasse censeatur. L. 3. C. ad L. Corn. de sicar. Sic Foedus non nocendi contractum in Sacris inter Iacobum et Labanum Gen. XXXI. 44. Foedus commerciorum inter Salomonem et Hiramum I. Reg. V. 12. Nec quicquam intrinsecae aut naturalis pravitatis hic occcurrit, licet circumstantiae aliquid subinde adiciant Quemadmodum Asae foedus cum Syriae Rege contractum reprehenditur II. Chron. XVI. Non quod in se malum esset, sed ob animi vitium unde procedebat, quod


page 167, image: s179

Asa Deo diffisus fuisset: Sic damni Christianismo indirecte illati Franciscum I Regem Galliae communiter accusant, cum ille Foedus adversus Imp. Carolum V. cum Turca pepigisset, ex quo tempore etiam haec Quaestio fere agitata fuit. Successores eius tamen id ipsum continuarunt et Gramondus speciose defendit magni momenti Romanae Ecclesiae esse id Foederis inter Christianissimum Regem et Turcam: Ita nim. Turcam pati Sacras Christo Basilicas apud Constantinopo litanos et Galatas, pati Christianos misceri Muhammedanis et agere libere: Monstrari loca Servatoris nativitate, miraculis, morte celebria; Quinquaginta Franciscanis concedi S. Sepulcri custodiam; Excipere per Legatos Galliae Ottomannos Christianorum querelas, per eosdem Barbarae in Christianos feritati modum poni etc. Histor. L. III. p. 208. Sed his secuta Gramondum tempora et indigne habiti Hayaei ambo ministerio Gallico apud Turcas notissimi facile responsa parare possunt. Fuerunt etiam qui Gallorum Protestantibus Germaniae lata auxilia obliquis oculis aspexerunt, prostatque eo nomine famosum scriptum: Gesta Impiorum per Francos, et G. G. R. Admonitio ad Ludovicum XIII. qua auctor Foedus Regis cum Gustavo Adolpho Rege Suediae et Belgis initum et auxilia Palatinatus heredibus destinata taxat. Sed scriptum hoc AMDCXXIIX iussu Magistratus per Carnificem discerptum et combustum fuit. V. Nic. Rigalt. Apol. pro Rege Christianissimo.

V.

Foederum alia sunt perpetua, alia Temporalia. Perpetuae nullo temporis Termino circumscribuntur, ab Hebraeis noto perpetuitatis Charactere Foedera Salis appellata. Sed unica haec eorum conditio, ut nullo tempore definiantur, quam cum aeternitate communem habent; interea rumpi solent, quotiescumque Ratio Status aut commoda alterutrius partis id videntur requirere. Bodinus ea pernieiosa esse iudicat, quod eum cui Foedus iniquum videatur, occasione oblata Fidem fallere oporteat ob perpetuam Foederis iniquitatem: Sed R. Foederis perpetuitatem non aliam requiri, quam quae sit manentibus iis dem conditionibus, quae si mutentur, nec Foederi amplius locus est: Iterum Foedera sunt Offensiva, quando Socii promittunt se eosdem amicos et inimicos habituros; Vel Defensivae, quando Sociis si laedantur auxilia promittuntur, non tamen si ipsi alios laedant. Habent et distinctionem Foederum in Aequalia et Inaequaelia; Aequalia pari iure ac Lege Socios iungunt; Inaequalia imparem obligationem praestant. Bodinus haec iniqua appellat, Sed sensu paulum alio accepta; Vocat n. Inaequalia tantum, quae cum imminutione Libertatis ac


page 168, image: s180

Maiestatis altrinsecus sanciuntur. Videntur tamen amplius extendi posse, eum a quavis in obligatione dissimilitudine inaequalitas inducatur. Foederum Realium, et Personalium discrimen ad materiam de Pactis proprie pertinet.

VI.

Ad communem indolem omnium Pactorum Publicorum, h. Tractatuum, Transactionum, Foederum pertinent Obligationes, ipsis quidem cum omnibus privatis pactis communes, sed hic singularibus circumstantiis saepe expressae, quod paciscentes sibi non aliter cautum esse censeant. Tales in Foederum percussione aut Pacis Tractatibus erant apud Romanos proiectio Lapidis, aut percussio Porci, apud Macedones salis et panis gestatio, apud Germanos, Scythas, Medos Sanguinis propinatio. In Pacificatione Bredana singulare est Hypothecae loco Bona Regia ab Anglorum Rege adiecta fuisse: Totumque Foedus fide et Iure iur ando Regio sub obligatione et Hypotheca omnium et singulorum Bonorum nostrorumtam praesentium, quam futurorum nos servaturos et impleturos pollicemur. Quae verba sunt Ratificationis Regiae Articulis Pacis adiectae. Receptissimum est Obsides dari, h. personas in fidem servandam promissarii arbitrio relinquendas. Sed de Obligatione eorundem ambigunt; ut si promissa non serventur quorum respectu dati fuerunt; Et Grotius Iure Gentium externo quidem tunc intersici posse ait, sed interno neutiquam I. B. III. XX. 53. Similiter Auctor Elem. Iuris mortem citra iniuriam pati posse, sed ex Lege Naturae eandem minus recte ipsis infertri autumat. L. I. Def. XII. §. 44. De priori nullum dubium: Traditio Obsidum n. huc redit, tra dentes non recusare, quo minus in eosdem, quodcumque velint statuatur, siquidem fidem non servari contigerit. Sed an Iur Naturae illos simpliciter eximere possit, merito ambigimus, cum numquam Iure Gentium aliquid sanciri possit, quin idem a Iure Naturae validissime confirmetur. Ait quidem Cl. Vir Iure Naturae mala quae hosti inferuntur temperari posse ad rationem poenae alias inter homines pacificos usurpari solitae, sicque obsidibus parci posse, quantum ratio Belli et necessitas nos ipsos desendendi et adius nostrum perveniendi admittit. Sed inde nihil alius sequitur, quam Civitatem cui obsides dati sunt ex alio capite iuresuo posse cedere, non tamen ideo ex iure naturae hos minus recte occidi. Neque etiam parcendi hic actus est nisi mera Dispensatio, h. Declaratio Obsides stricto iuri isti non subiaeere ob causam aliam nuiversaliorem. Id. v. ius ipsum ideo non imminuit, vel actum iuri huic conformem Iuri Naturae opponit. An subdito iniuria siat si Obsidis loco hosti tradtur, facile cognitu erit ex praec. Diss. §. VII. et IX.


page 169, image: s181

Dissertatio XXIII.

De BELLO

Belli necessitas: Definitio: A quibus geri possit? De iustis causis Belli: Quis vator pratensionum Illustrium: An religionis propagandaecausa suscipi possit? An obius Naturae a peregrina Republica violatum? Ita in praesidium Innocentum? Denuntiatio Bell: Effectus Belli: Pax, Amnestia, Restitutio, Satisfactio: Poliitica Militaris; Ius Albinagii, Detract onis, Repressaliarum.

I.

BEllo Reip. opus est, dum iustitia deficit: Huius indicium, si rationibus amplius agere nequiat. Privatis numquam eo nomine querendi materies, quia habent Superiorem, cuius iussu et coactione adversarium agnoscere oportet, quod rationibus agnoscere recusabat: Unde vi sibi mutuo inferenda perpetuo prohibentur. At in Rebuspp. secus est, quae iudicem non agnoscunt, coram quo disceptationes fori instituant. Vim igitur adhiberi oportet iuri ipsarum prosequendo.

II.

Bellum est Status hominum vim sibi publice inferentium. Qua universaliori circumscriptione opus erat, ut Bella intestina, Bella adver. sus rebelles ets. comprehenderentur, quae comprehendi non possent, si inter solas Respp. Bellum versari diceretur. Grotius vocat Statum hominum per vim certantium, qua talis est, prorsus eodem modo, nam per vim certare et vim sibi mutuo inferre plane idem est. Privata duella contineri neuqueunt, quia illicita sunt, nisi publica auctoritas interveniat, quod patet ex §. I. Ea v. accedente contineri quidem possunt, sed tunc veluti Bella repraesentativa sunt, cuiusmo di erat Duellum Davidis et Goliathi, Horatliorum et Curiatiorum et ss. Nec Pugitum certamina huc trahi possunt, quia causa deest deficiens np Iustitia, quam satis est hic praesupponi. Unde et imagines Bellorum potius dixeris, ad eum modum, quo homo pictus homo dicitur, seu quo in Theatris aliquem personam alterius gerere dicimus, qui licet persona ipsa non sit, personae tamen imago est, adeoque omnia habet, quae durante actu in veram personam cadere possunt:


page 170, image: s182

III.

Cur omnes Principes haut aeque Bellum gerere possint, ratio ex libertate Reip. varioque modo participandi iure Repraesentationis Rei publicae pendet: Quod quid in recessu habeat dicetur Diss, seque Sic pi Poloniae Reges non suo arbitratu, sed volentibus iis, qui in comirtiis vota ferunt, Bella indicunt et inferunr. Nec Imperatorem sine Electorum, Principum, ac Statuum ugel saitem Electorum praesictu consilie atque id Ius consensu habere docet Capitul. Leopold. Art. XIII. Et Carolum U iam tum A. MDXLIV Regi Galliae non potuisse nomine Imperii Bellum inferre pater ex R. I. de A. MDXLIV. §. So achten wir In Anglia Rex summa potestate Belli et Pacis quidem fruitur, sed ius Tributae imponendi non habet: Quod est ipsam vim Belli gerendi admiere, cum Pecunia sit nervus rerum gerendarum.

IV.

Causas Belli iustas requiri omnes agnoscunt, eaeque sunt, sine quibus cita iniuriam in pace vivere non possumus. Sed an semper tales sint dictu haut aeque facile. In Subditos ubique examen earum non cadit, quia facultate iudicandi de statu Publico carent, et solum hoc habent, ut pareant. Hinc nec conscientiam laesuros arbitramur, licet ipsi cogantur partem Belli in se suscipere et in Bellum quod ipsi autumant iniustum esse proficisci. Quia quicquid peccatur hic, id non fit peccato proprio sed peccato Principis et alieno. Inter potissimas quae allegantur generalis est Prosecutio Iuris sui; Speciales vis hostilis, Recuperatio ablatorum, iniuria sibi suisque illata, inhibita commerciorum libertas: Quibus Verulamius ad dit iustum metum imminentis periculi, licet vio lentia aIiqua non praecesserit: Commeudatque eum in finem tempora Regum Henrici IIX. in Anglia, Francisci I in Gallia, et Caroli V. in Hispania, inter quos ea viguit diligentia, ut nemo eorum vel palmam terrae acquirere posset, quin reliqui duo rem statim ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent; Et adicit, idem praesitisse Foedus inter Ferdinandum Regem Neapolitanum, Laurentium de Medices, et Ludovicum Sforzam, Principes alterum Florentiae, alterum Mediolani: Cui etiam Guicciardinus securitaten Italiae attribuit. Serm. Fid. n. XIX. Id tamen secus est, si incerti sint


page 171, image: s183

metus, adversus quos a Divina providentia et innoxia cautione, non a vi praesi dium petendum est. Grot. II. I. n-17.

V.

Praetensiones personarum Illustriam saepe Bolla fundare notum est; Neque Dubium est iisvim aliquam inesse, sunt n. indicio Iuris prosequendi. Antiquiorum tamen minor videtur habenda esse ratio, Alias n. controversiae de Imperiis numquam finiendae forent, et litium semper nova succresceret materies. Ne dicamus ipsa sPraetensiones tales cum primum fundarentur sine dubio contradicentes, sicque ibidem praetendeutes habuisse; Et hos quoq si iterum aliae praetenfiones manserunt, veluti numquam possessiones Imperiorum sine praetensionibus sunt, quae finis tandem, aut quod principale Ius fuerit talia praetendentium? Hinc non sine causa ursit Iephtnes contra Regem Ammonitarum: Quando Israel habit apit in Heston et vicis eius et in Aroer et villis eius, vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos, quare tante tempore nihil super hac re repetitione tentastis? Igitur non ego pecco in Te, sed contra me male agis indicens mibi bella non iusta. Iudic. XI. 26. Syllabum eiusmodi praetensionum V. ap. Petrum d Avity, Lucam de Linda, Sprengerum peculiari scripto de praett. Illustribus, et alios Historiae Orbis Terrarum scriptores.

VI.

Bella et Religionis propagandae causa gesta fuisse mediis saeculis patuit e Cruciatis expeditionibus, quas Pontifices Maximi et alii Princepes o)moyuxoi armbant in Sacracenos, ita dictos Heredicos et alios, quos religionis obtentu obrui cupiebant. Etatque hoc inter arcana, quibus et crescentem Evangelii Doctrinam opprimi Cardin. Volaterranus svadebat Adriano VI. P. M. Nullum antecessorum Adriani haereses reformationibus excidisse, sed Cruciatis, quas vocant, excit atis contra tas, Principibus et populis crucis Symbolo insignitis. Meminerit Innocentium III bac via Albigenses in Gallia Narbonensi oppressisse, et eadem secutos Pontisices Waldenses, Picardos, Pauperes de Lugduno Arnoldistas, Speronistas et Patavinos, quoruym praeter nudum nomen nihil remansit, variis in locis extinxisse Neque definturos in Germania nrincipts, qui hoc concesso a Pontifice, ut liceat ipsis fautorum Lutheri territoria invadere,


page 172, image: s184

conditionem ultro sint accepturi, maxime si populi vicini Indulgentiis et peccatorum expiationibus oblatis ad succurrendum invitentur, ap. Petr. Suav. Histor. Conc. Trid. L. I. Sed recte monet Grotius I. Veritatem Religionis Christianae argumentis mere naturalibus persuaderi non posse. Et II. Christo omnino hoc placuisse ut ad Legem suam recipiendam. nemo huius vitae poenis aut earum metu pertraheretur. Rom. II X. 15, Hebr. II. 15. Ioh. VI. 67. Luc. IX. 54. Masth. XIII. 24. In quo acquiescimus. Vid. pluribus I. B. II. XX. XLIIX. Confer. Iosephum a Costa de procur. salute Indor. L. II. c. II.

VII.

Simile est, an ob violatum Ius Naturae exteram Remp. invadere, liceat? Ait saepe cit. Grotius c. I. §. XL. et Ius puniendi veluti ex Iure Naturali derivat, sic Bello poenas posci posse a quibuvis personis Ius Naturae aut Gentium immaniter violantibus docet. Et in Hypothesik pro iure occupatae ab Hispanis Americae Verulamius, se arbitrari, ait, consuetudinem apud Gentes niusmodi Homines sacrific andi et multo magis carnes bumanas manducandi tantam abominationem fuisse, ut erubesccre cogatur, quicumque certe negaverit, morem hunc exsecr abilem cum aliis improbissimis coniunctum Hispanis iustam causam tribuisse Territoria eorum invadendi, ut per Legem Naturae proscripta, et populum vel reducendi vel expellendi, de Bell. Sacr. p. 1510. A quibus modeste dissentimus: Ratio nostra in Thesi est: Poenas proficisci non posse nisi a superiori; Respp. a. sibi invicem pares sunt. Antecedens prob. quia qui poenas sumit vim eoercendi habet, Paris n. in parem nulla vis coercendi est nisi quam ille etiam, qui coerceri bebet in coercentem exercere possit. In hypothesi, quia similis ratio in Rebuspp. nostris obtineret, eoque numquam altera ab alterâ etiam citra iniuriam illatam secura foret. Sicque cum gravissime peccent interdum Principes aut Magistr atus nostri licebit vel Gallo, vel Italo, vel Anglo Hispaniensis Reip. peccata castigare et ius dicere ut vicissim inter se Principes, hac auctoritate fungantur: Quo neque ineptius, neque rebus humanis dici exitialius quicquam potest. A. Costa cxit. Libr. De procur. Ind. Sal. L. II. c. V. Igitur solum Deum Iudicem hi casus exspectant, non Remp. aut principem aliquem externum. V. pluribus A Costa. c. I. c. IV, V. VI. et Dan. Wulfer doctissima Diss, praeliminnari in Itinerar. Ioh. Iac. Sarvii, quosve ille ibi magno numero citat. Grotii


page 173, image: s185

argumento iam ratione priori satifacum, quia si ex Iure Naturali Poenas derivari portet, paris in parem aliquod ius foret, quod tamen nuilum est. Urgetur quidem ita fore, ut ne hostis quidem in hostem puniendi us habiturus sit, etiam post susceptum Bellum ex causa non punitiva, Quod tamen ius pleri que concedunt et usus omnium gentium confirmat etc. Sed Resp. Hosti in hostem ius esse, ex diffidationis quasi Contractu et generali Principio: Vim vi repellendam esse; Non tamen id idoeo Ius puniendi esse, quia in hostem quidvis dicet, quod nullo poenarum genere facile permittitur. Inst. Deum olim Amoraeos ob dedicta eradicari curasse. Resp Iustitiam armorum ex Dei imperio pependisse, qui novit quid cuique fieri debeat; Israetitas v. non ius puniendi habuisse, sed tantum divino Imperio se minitros praebuisse. Ut. e. praecipienti Deo necem filii imperantis religiose paruit Abraham, ut pote vitae omnium Domino, ita quoque vel Iosue silius Nave, vel quicumque alius sententiam Dei in populos reos exsequi debuit, et iudici ac dominatori omnium manus administras praebrere: Neque tamen ob id licebit ul Patri in fi lium vel Principi in externum populum quantumvis impium gladium stringere. A Costa loc. saep. cit.

IIX.

Dispar ratio est si innocentum Defensio Titulum Belli praebeat; Tunc n. Resp. laedens non simpliciter Ius Naturae laedit, sed cum Damno Tertii, eoque vitam Socialem turbat; Censendusque Defensor personam laesae partis recepisse, et in iis ipse laesus fuisse. Quid saciendum, si innocentes subsidium alienum non inclamaverint, vel inclamasse praesumantur, in medio reliquimus: Videntur namque tunc subsidiis non salis eguisse, vel digna a nobis exspectasse. Ratio generalis pro iustitia talis Belli est: Licere privato unicuique innocentem etiam cum invasoris caede si opus sit eripere: Similiter e. Rei publicae id licebit in Rem publicam.

IX

De causis Bellorum satis: Antecedens eorundem est Denuniciatio seu Diffidatio: Quae est quasi contractus, quo post hac fit, ut quicquid alter in alterum consulit, iuste fecisse censeatur. Hinc si absit in captivos tque latrones animadverti potest: Ex quo capite Resp. Genevensis


page 174, image: s186

Sabaudos Nobiles, qui scalis admotis clam in urbem irrepserant morti addixerunt. Metteran. L. XXIV. Ille tamen ea opus non habet, qui defendendi causa Bellum suseipit: Ius Defensionis n. ei omnia; quae contra hostem suscipiuntur, in manus tradit. V, plur. Besold. T. II. op. Pol De Bell. c. V. §. IV.

X

Effectus est, ut hostem quovis modo laedere liceat: nam quia obdefectum Iudiciorum per indictionem in commutationes invitas easdemque violentas utrinque que conventum est, ut alteri in alterum facultas laeden di concessa sit quicquid ita quaelibet pars assequitur, que per sententiam Iudicis et ex iudiato habet, utrâque et iudicando et exsequendo potestaten Iudicis occupante: Alia causa est. Quia Nescimus quae ratio futura sit hostem in ordinem redigendi: Unde media huic fini promiscue arripimus, Hinc sequitur captivos occidi posse; Neque n. aliter hostium vires debilitari, aut illi ad pacis condictions induci possunt, sique iuri nostro satisfieret nisi ita cogerentur. Eadem violentia infantes etiam et feminae etiam inanimata comprehenduntur, quia partes civitatis sunt, in quibus Civitas tque totum aeque ac in aliis pati potest. Ideo Ps. CXXXVII. 9. Beatus dicitus, qui parvulos Babylonis petrae allisurus sit. Sed haec ex stricto iure, et si propositum sit universam Remp. hostilem detendi: Sicque Deus ipse nemini e Cananaeorum progenie, Parci voluit, quod uniucrsam gentem delerivellet, Deut. XX. 16. 17. De bis a civitatibus, quae dabuntur Tibi, nullum omnino permittes vivere etc. Cui ratio addita: Ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quae ipsi operati sunt Diis suis, et peccatis i Dom num Deum vestrum. Et Saulus ideo divinitus reprobabatur, quia contra inivoeum sibi strictum ius Belli egerat, et e geute Amalekitarum, quam universam Deus internecioni destinaverat, Agagum, Si mol bobus, ovibus, agnis etc, servaverat I. Sam. XVI. Ceterum Expiciendi actus, qui sine vitio morali peragi non possunt, ut stupra, adulteria: Quia extra vitam socia lem positi sunt, ac proinde nullo sociali iure permitti possunt. Nec minori consideratione dignum alias quyoaque consuetudines plerarumque gentium consensu et tacita que conventione invaluisse, quibus modus laesioni bellicae ponatur: Quarum rationes videntur esse. I. Respectus communis utilitatis, atque ne pericula in bellis nimium intendantur. Praesumimui n. Bello Remp. hostilem


page 175, image: s187

non interire, sed in otdinem redigi cupere, cum iuri nostro prosequendo tantum intenti simus. II. Ne omnis defendendi copia hosti adimatur: Cuius iterum causa, quia pariter ac pivataelites accusando et defend endo, sic bellicae controversiae oppugnando ac propugnande, tande mque adendo videntur absolvendae esse. Sicque ipsi captivorum iuri hodie modus poni solet, ur testemur nos non interitum hostium sed conformitatem eorum quaerere. Femivis etiam, infantlbus, arboribur parcitur cum et defendendi copiam nou habeant, et caedes ipsis illata non Spem conformitatis, sad interitum Reip. hostilis procuret. Tanto minus clandestina violentia veneri etss. locum habet, quia itidem interitum nostitis Reip. non conformitatis spem prae se fert, nec defendendi copiam oppositae parti permittit. Ideo ne ipsis quidem gentibus Deus, quas totas drleri iusserat, talia inferri permisit, sed armata manu vinci et interire voluit; V. Liber Iosuae pessim.

Finis Belli, seu Id quaed Belto quaeri debet Pax est; Ad tute-

XI.

Iam n. et tranquillitatem arma dirigenda sunt. Sic Cromvvellus cum A. MDGLVII. Regi Galliae in Flandria adversus Hispanum copias auxilliares mitteret, Numis Aureis inter Castrenses Anglos distributis inscripsit Elogium: In Bello pacem Quaero. Thulden. ad d. A. p. 102. Pax est conventio de iure aelterius non laedendo. Si propositum laedendi non tollatur sed suspendatur, non pax est, sed Armistitiuym, Induciae. Pacis partes Amnestia, Restitutio et Satisfactio. Amnestiâ iniuriae mutuo illtaae delentur: Clarissimaeius descriptio Art. II. Instr. Pac. Movaster Sit utrinqwue perpetua oblivio et Amnestia omnium eorum, quae ab initio horum motuum, quocumque loco, modove ab una vel altera parte ultro, citroque hostiliter facta sunt, ita ut nec eorum, nec ullius alterius rei causa vel praetextu alter alteri posthac quicquam hostilitatis aut inimicitiae, molestiae vel impedimenti, quoad personas, statum, bona vel securitatem per se vel per alios, clam aut palam, directe vel indirecte, specie iuris aut via facti, in Imperio aut uspiam extra illud [non obstantibus ullis prioribus pactis in contra arium facientibus) inferat vel inferri faciat, aut patiaiur, sed omnes et singulae hinc inde tam ante bellum quam in bello verbis, scriptis aut factis illatae iniuriae, violentia,e bostilitare, damna, expensae absque omni personarum rerumve respectu ita penitus abolitae sint, ut quicquid eo nomine alter adversus alterum praetendere posset, perpetua sit oblivione sepultum. Soletque pacificationi tque fundamentum


page 176, image: s188

substerni sterni; Concussae n. tot tumultibus partes aliter coalescere nequeunt, eum Bellum, dum durat, semper accedentibus novis iniuriis ac Damnis foveatur, Restitutione rebus ademptis qui laesus est red ditur, cuius iterum Clarissimam descriptionem ex Instr. Pac. Monast. sistimus Art. III. Iuxta hoe universalis et illimit atae Amnestiaefundanemptum, universi et singuli Sacri Romani Imperii Electores, Principes, Status, (comprebensa immediata Imperii Nobilitate] eorumque Vasalli, Subditi, Cives et Incolae, quibus occasione Bohemiae, Germaniaere motuum vel foederum hinc inde contractorum ab una vel altera parte aliquid praeiudicii aut damni quocumque modo vel praetextu illatum est, tam quo ad ditione et bona feudolia, subfeudalia et allodialia, quam quoad dignitates, immunitates, Iura et privilegia restituti sunto plenarie in eum utrinque statum in sacris et profanis, quo ante destitutionem gavisi sunt aut iure gaudere potuerunt, non obstantibus, sed annullatis quibuscumque. Satisfactio fit Retributione aequivalentis, sed pro accepta iniuria, seu pro opera posita; Utriusque tamen aliquando obscurior mentio: veluti in Transactione Anglo-Pelgica inter partes dissentientes ita convenit. ut neutrius mentione facta, utraque pars cum plenario iure summi Imperii, proprietatis et possessionis omnes eiusmodi Terras, Insulas, urbes, munimenta, loca et colonias, quotquot durante hoc bello aut ante hoc Bellum ullis retro temporibus vi et armis aut quoquo modo ab altera parte occupavit aut retinuit eum prorsus in modum, quo ea X MaI. Proxime elapsi Occupaverat et possedit, Pacif. Anglo-Beleg. Art. III.

XII.

Sicque et Rem Bellicam tractari oportuit, ne Iuris universalis Principiis sterilem relinqueremus. In re eius apparatum exhibere peculiaris voluminis opus est, ne dicamus et peculiaris Partis Politicae: Si n. Politiam Ecclesiasticam Iustis voluminibus tatradi licuit, quidni et Politiam Militarem? Adeo omnia praesto sunt, quae integrum corpus Publicum alias habet, Ipsa Maiestas, in ea Potestas Legislatoria, Iudicia, Poenae, Dignitates, Sublditi Et etss. sui non inverto ipsum militiam Remp. Repraesentativam dixeris. Atque alsi iam pleniorem exhibuerunt, vel exhibehant etiam. Nobis tactam esse Salis est.


page 177, image: s189

Dissertatio XXIV.

De VARIETATE RERUM PUBLICARUM.

Fundamentum Varietatis Rerum publicarum: Ipsa varietas: Prarogativa singularum Reip. Formarum: Earundem incommoda: Resp Mixta: Regnum Limitatum: Theocratia; Foedus Achaicum: Resp. corrupta.

I.

VIdimus Rem publicam, atque adeo Maiestatem diversis actibus et Obiectis suis variatam: Restat ipsarum Formarum Reip. varietas, quae in differentia personarum Summum Imperium tarctantium sita est. Res publica enim veluti ius agendi habet, ita personam, cui istud inhaereat, praesupponit: Quae vero in ipsa non nisi moralis, h. ad similitudinem verae personae tantum formata ac proinde actionis expers, esse potest. Igitur alio eget a quo repraesentetur, et per quem vere agat. Sic Respp. quae ab exteris Principibus reguntur corpus perfectum et Societatem Sibi-sufficientem quidem constituunt, sicque ius agendi habent, agere tamen nequeunt, nisi per euym, qui licet in aliena Rep. constitutus, personam moralem ipsarum recepit, eandemque repraesentat. Similiater in Imperio nostro Germanico tot personae morales sunt Episcoporum, Principum, Ducum, quot vota in Comitiis feruntur; Et tamen totidem personis singularibus illae neutiquam exprimuntur, sed una eademque persona singularis saepe tres, quatuor, quinque morales personas totidem Principatuum aut Rerumpp. sustinet, a quibus singulis deinde Dux, Princeps, Expiscopus seorsim vocatur, non aliam ob causam, quam quia omnibus personam suam singularem impertit, quae personas Morales singulorum repraesentet. Vice versa, licet plures aliquando in eodem Territorio Principes sint, non tamen ideo multiplicantur iura ipsorum, vel totidem Respp. gignuntur, quot Principes sunt, sed eadem quae ante erat, Resp. permanet, cuius personam moralem non amplius unus, sed plures sustinent: Unde nec in Comitiis iura suffragandi numero Principum multiplicantur, quia a Rep. seu Prineipatu, non personis Principatum sustinentibus illa pendent. Et


page 178, image: s190

in ipsis privatis rebus nostris unus aliquando unam, aliquando plures functiones, iterumque plures saepe unam functionem gerunt, pro personarum moralium, quas repraesentant varietate.

II.

Ius agendi igitur, quod Resp. habet, veluti persona moralis fundat, ita eandem tque agere nesciam dum persona Singularis recipit, Ius agendi simul assumit, sicque personam moralem Reip. repraesentat. Hinc itaque Rerum publicarum varietas, totuplex nempe, quot repraesentandi modi personas singulares capere passunt; Ipsaeque Formae earum nihil aliud, quam varia Rem publicum repraesentandi generae. Quodque non nisi triplex Repraesentandi ratio detur, iam totidem quoque Rerumpp. genera solum erunt: Unum, quo unus e Civibus Repraesentandi ius accipit, alterum, quo selecti civium, et tertium, quo omnes simul istud habent: Quorum primum deinde Monarchiam vocarunt, secundum Aristocratiam, tertium Democratiam; Et personas Formas hasce repraesentantes, hacn Populum, illam Optimates, istam Monarcbam, Regem, Principem.

III.

Causa varietatis huius ab Ingeniis hominum pendet, quae prout instinctu naturali ducuntur, hanc, illam, istam formam amplectuntur, eaque regi cupiunt. Sic Orientem Regibus suetum, iam olim agnovit Tacitus Histor. IV. 17. Et Cappadoces apud Iustinum negabant gentem suam posse sine Rege vivere. Item Iudaei, cum qeokrati/as2 suae ipsos taederet, ideo Regem sibi constitui poscebant, ut essent sicut universae nationes. Et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et iudicabit nos Rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis. I. Sam. IIX. 20. Nec alia hodienum gentium in tractibus istis opinio: Unde apud Turcas inter merita vitae aeternae est mori iubente Imperatore Turcico, quod caecam oboedientiam Principi praestandam velut instar partis Religionis accipiant. Neque recentium Vezeriorum aliquis Kara Mustaphga Bassa, vir ingenio, successus rerum et gratia apud Principem eminentissimus, se ante consummatum autumabat, quam si mandato Sultani sui interiret, id solum felicitati suae adhuc deesse ratus. V, hac de re prolixe disserentem accuratum Scriptorem


page 179, image: s191

Anglicum de Statu hodierni Imp. Turcici L. I. c. III. in Diar. Eur. Cont. XXI. init. Qui et causam huius rei a Servili ipsorum indole, quam ab ipsa nativitate ducunt, derivat. Et Belgarum Legatis in Oriente saepe gravi incommodo fuit, quod populi quibus cum egerunt Reip. Liberae imperium assequi non possent, oportuitque tunc nomen Principum Arausionensium substitui, ut in ipso tamquam supremo capite Belgarum acquiescerent; Quae materies et ipsos Consiliarios Regni Chinensis diu ambiguos habuit, cum Legati Belgici A. MDCLV. inter eos negoeiarentur. De quo V. Ioh. Neuhoff Sin. Reisebeschr p. 161. Similiter Africani Ingenii servilis notantur, cuius causam probabiliter colligunt ex maledictione, quam Noachus Chami posteris imprcatus fuit, ist essent Servi Servorum Gen. IX. 25. Unde non populi modo Regium Imperium ferre, sed ipsi Reges quoque numquam ampla imperia vel condidisse vel conservasse observantur. De Americanorum statu loquuntur Itineraria passim. Soli Europaei confidentiores, eoque semper liberius haberi voluerunt, unde et Repp. Liberas sibi totes formarunt: Ut Graeci antiquissimis temporibus, mox romani, et nunc Veneti, Helvetii, Belgae, Genuenses, etc. Quas Oriens vel Africa, si Carthaginem excipias, numquam vidit. Et ipsi nomini Regio eapropter cancelli alicubi positi, quod essent qui non qui dem nimiam libetratem, nec tamen totam servitutem quoque ferendo essent. Veluti Poloniae, Angliae Reges ea potestate non sunt, quae Reges Hispaniae; Nec Hispaniae Rex etiam eodem modo, quo Castellanos dirigit, Aragonios gubernat, plurimum n. horum libertati tribuit, quod illis denegat, Sprenger. Ax. Stat. XXX. Quae omnia denique in ipso mutationis periculo clarent, ut si aliena a moribus populi Forma Reip. applicetur, eadem cespitet, saepe et imperantibus populum subducat, aeque ac calceus si pede minor sit aut maior, incommodus est et euntem impedit. Sic exemplo Belgarum patuit, difficile esse liberiori statui assuetis Imperium singulare imponere; Hi n. prius desistere non poterant, quam Philippo II. Foedere Utraiectino regnum abrogarent, et in plenam libertatem se assererent. E contrario Anglorum Res publica Regimini Monarchico aliâs assueta cum Libertatem perempto Carolo I. affectaret, incertis motibus et privatis inimicitiis tamdiu agitabatur, donec genii gentis probe conscius Cromwellus cuncta non Regis quidem, sed, quod perinde erat, Protectoris nomine sub imperium acciperet.


page 180, image: s192

IV.

Hinc fluunt etiam praerogativae singularum Formarum, ex Ingeniorum nempe, quibus applicantur, varietate aestimandae. Monarchiam commendat antiquitas et amplitudo, Aristocratiam et Democratiam Libertatis sensus, istam si minor sit et paucos afficiat, hanc si omnes tangat. Sed alterutra harum si alteri applicetur, nulla erit, abdeoque commendari tunc desinit. Nec diffitendum singulas quoque sua manere incommoda, Sic n. Monarcha commoda publica in privatum usum suum facilius transferre, quam plures qui publico prosunt, amicos etiam prae aliis evehere, et denique minori ad publica tractanda capacitate esse potest. Sed e contrario in Aristocratia maior aemulatio, in Democratia maior inconstantia obtinet, cum interea Princeps a se ipso invidia dissentire nequeat, nec Decretis tam cito inconstantiam afferre, quippe quae nullibi frequentior, quam in multitudine. Sed de iis cogitandum, universam vitam nostram ita comparatam esse, ut sine incommodis trahi non possit, nec imbecillitatem nostram ferre, ut assequendo simus, quantamcumque concipiamus, persectionem; Ac proinde unicuique acquiescendum esse in ea conditione, quam imperfectione minori esse sentit, non a. sperandam, quae illâ prorsus careat.

V.

Cur Formis hisce nihil derogetur, etiamsi aliter administrentur, ac Natura earum prae se ferre videtur, in Iure Repraesentationis itidem situm est: Ut si Democratia Aristocratice gubernetur, Aristocratia Monarchica, Monarchia Aristocratice: Quae omnes integrae manent, etiamsi gubernandi ratio alia ipsis accidat: Quia îpsum Ius Repraesentandi penes simplices Formas remanet, quae deinde ab aliis repraesentari patiuntur. Sic Proceres Ius Repraesentandi suum poterunt Singulari personae repraesentandum committere; Tutores, Curatores Regni Monarcham Infantem aut simplicem repraesentare; Iterum Cives selecti loco universi populi Remp. tractare; Et tamen ideo Maiestatem non accipere, vel potestate absoluta gubernandi pollere: Ob nullam aliam rationem, quam quia non repraesentant Rem publicum, a qua Maiestatem accepissent, sed repraesentant eos, qui Remp. repraesentant, sicque sunt imago non rei, sed imago imaginis, quae numquam tam perfecta est, quam illa quae a vivo corpore sumitur.


page 181, image: s193

VI.

Plerique Politicorum praeter Simplices hasce Formas quartam, introducunt, quam Mixtam vocant, hoc est, e binis istarum vel omnibus coalescentem. Explicationem et applicationem eius passim videre est, ideoque hisce talibus supersedemus. In re ipsa agnoscendum, administrationem Potestatis Publicae saepe inaequaliter distribui, et dum plures sunt, qui eam gerunt, in iis exsistere, qui et dignitate et rerum administrandarum numero ceteros antecellunt: Unde et eminentiora nomina iisdem attibuta; Veluti hominum generi numquam defuit materies externis honorum signis bene meritos prosequendi. Iamque tales Respp. siquis Mixtas vocaverit, non repugnaverimus, nihil erit tamen, quam ambiguo sensu Lectorem ludere. Ipsa v. Reip. Forma an ideo desinat simplex esse non sine causa ambigimus, cum non desinat a pluribus administrari, licet alter altero plus operae in Regimen impendat; Gradus n. non variant rem, sed illustriorem tantum reddunr. Aeque ac in Statu Monarchico Ministrorum alii plus, alii minus gerunt, Primus v. summam omnium, qui tamen ideo non desinit minister esse, licet reliquis emineat; Sic in ista Rerumpp. Mixtura Proceribus non eximitur, etiam si sit, qui reliquos et Dignitate et rebus gerendis antecellat, persistente clarissima ratione, quia, quicquid ille gerat, non solus tamen, sed unas cum aliis Ius Repraesentandi Remp. habet. Confirmat nostram sententiam Natura Maiestatis, quae consistit in indivisibili, h. inter plures dividi nequit, ne ipsorum quidem iurium eius respectu, quippe quae a Maiestate non differunt, sed sunt ipsa Maiestas obiectis tantum variata, perinde ac in Sole vis exsiccandi et emolliendi obiectis quidem divertunt, in se a. sunt ipsissimus Sol obiectis tantummodo varius: Quod demonstratum Diss. XVII. init. Atqui in Rep. Mixta unum, Monarcham, parte Maiestatis, et alterum, Populum, Proceres, alia parte eiusdem frui oportet; Divisam e. habebunt Maiestatem, quod Naturae Maiestatis repugnat. Inst. Ens in unam Personam Moalem coalituros, quae indivisibilem possideat. Rsp Ita revera Aristocratiam vel Democratiam evadere, in qua licet alter altero plus operae ponat, non tamen Resp. ideo desinit perpetuo plurium opera administrari. Alia in contrarium prolixe congessit Besoldus Diss. Sing. de Sr. Resp. Mixt. c. II. §. III. Sed mera verba sunt, nec responsionem merentur.


page 182, image: s194

VII.

Affinis Reip. Mixtae de Regno Limitato mateties, Dixerit Aporeticus aliquis eiumodi Regna Limitata non tam Monarchias esse, nam solus Princeps integram de Statu Publico disponendi potestatem non habet, quam Aristocratias Monarchice gubernatas, Principemque non Remp. sed Proceres Ius reprae sentandi Remp. habentes referre: Inde namque derivatu facile foret, cur modum agendi ei praescribant, cur iura quaedam relinquant, cur aliis ipsi participare velint? Quidni n. imago ad exemplar suum componi posset. Sic alibi Democratiae gubernantur Aristoeratice, h. paucorum arbitrio, nec tamen ideo Statum talem Aristocratiam Limitatam dicimus: Pauci n. qui gubernant, non repraesentant ipsam Remp. sed Populum in quo viva Reip imago, his interiam ab eo imaginem suam accipientibus: Confer praec. §. V. et quae in simili negotio tetigimus Diss. XII. §. IX. Sed applicationem hic faciendam procul instituto nostro merito collocamus. Quin fieri saepe potest, ut Princeps ad pertinaciam Subditorum componi et Rationem Status iuri suo praevalere patiatur: Namaque et Sol ipse saepenumero Eclipses patitur, non ratione sui ipsius qui perpetuo fulgidissimus est, sed rerum quae fulgorem eius haut perinde admittunt vel capiunt.

IIX [(transcriber); sic: VII] .

Singulare est in veteri Iudaeorum Rep. ipsi Deo placuisse hominibus accedere, summamque potestatem eius humano more administrare: Quo respectu et Iosephus Remp. hanc significantissime *qeokrati/an appellavit, L. II. contra Appion. quasi diceres Remp. in qua Princeps sit ipse Deus. Ecce Specimen. I. Dei cum Israelitis paciscentis, et mox Poluli iure suo cedentis et in Deum id transferentis Exod. XIX. 5, Si audiveritis vocem meam, et custodieritis Pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis, mea est enim omnis terra; Et vos eritis mihi in Regnum sacerdotale. Cui populus v. 8. Cuncta quae locutus est Dominus faciemus. Secuta mox II. Sollennia suscepti Regni v. 9. Iam nuno veniam ad Te in acaligine nubis etc. toto Cap. XIX et XX. Tunc III. Leges latae c. XXI. et seqq. De religione constitutum c. XXIV. XXV. etc. Casus dubii ad eum relati, qualis Blasphematoris Lev. XXIV. Filiarum Zelaphedad Num. XXVII. Magistratus ordinati


page 183, image: s195

Num. XI. Ipse Moses in vicarium populo praepositus Ex. XIX. 9. Inde Iosua Num. XXVII. 18. Cui etiam populus se obtemperaturum recipit, sed cum expressa Clausula divinitus collatum ipsi vicariatum praesupponente: Sicut obedivimus in cunctis Mosi, ita oboediemus et Tibi: Tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Mose. Confer quae ad Ius Regium annotavimus Diss. XXI. §. V. Quae et infini ta alia non potest ignorare, qui in Sacris vel mediocriter versatus est. IV. Dn. et finis huius Regiminis non aliud quam Divinum Spirat. Is erat, cum Israelitae Regem deperirent I. Sam. II X. Audi vocem populi, in omnibus quae loquuntur Tibi, non evim Te reiecerunt, sed Me, ne regnem super eos. Dixit et contemptum sui tonitru et fulgure vindicavit.

IX [(transcriber); sic: IIX] .

Ad cognata Rerumpp. pertinent arctiores confoederationes Rerumpp. alias distinctarum. Qualem hodie videre est in Helvetiis, qui totidem Respp. constituunt, quot Cantones sunt, sed arctiori Foedere unitas. Simile olim erat priscum Corpus seu Foedus Achaicum, quod tenaci unione sua omnes Foederatos iisdem amicis et hostibus involvebat, non tamen Rem publicam unam efficiebat, sed. multas, foedere tantum implicitas, esse sinebat; Cui inter eruditos nostro tempore Iac. Gothofredus Imperium nostrum Germanicum assimilavit; Nec procul hinc forte abest, quod alius Vir. Cl. de Rep. Irregulari publicavit. Sed hosce suo patimur abundare sensu.

X [(transcriber); sic: IX] .

Denique de Rep. Corrupta tria verba addenda, quae toties fit, quoties vel Imperantes, vel Parentes, vel ambo a conformitate cum natura Rationali, vel studio Vitae Socialis recedunt. Eius exstantiora subsidia Vis et Dolus. Vi si magistratus utatur, generali vocabulo Tyrannus audit, h. magistratus manifesta violentia imperans, et Tyrannis manifesto violentum Imperium: Cuius consarvationem e duobus Principiis suspendunt Politici. I. ut populum Tyrannus omni nocendi potestate privet, quod fit ablatis opibus, armis, praesidiis. II. Ut eidem et nocendi voluntatem adimat: Cuiusmodi est, si inimicitiam in civibus occulte serat, ne dum sibi diffidunt, conspirare possint. Vis si subditos armet duûm


page 184, image: s196

generum est, et vel in factiones, vel seditionem abit. Factiones sunt coitiones Subditorum inter se et agitata cum aliis dissidia; Seditiones motus subditorum in Magistrtum. Dolo praetextus geniti, et ipsa adeo Politicae, Simulationis, Rationis Status vocabula in absusum tracta, non Pietati aut Iustitiae, sed rationi probabili, utilitati privatae etss. accommodata, ut innocuis nominibus fraudes speciosiores fierent. In Subditis inde fiunt Insidiae et Proditiones; Insidiae simpliciter Propositum nocendi Reip. vel personis Publicis; Proditiones Propositum communicandi cum hostibus involvunt. Cur nihil in corruptelis hisce durabile sit, non tantum in naturalibus patet, in quibes nullum violentum est perpetuum; Sed et in morali causa: Quia homines dum vitam Socialem amplexi sunt, necessawrio conformitatis cum eadem satagunt; A qua cum actus hi discrepent, eosdem nec persistere possibile est, quia hemines Status sui memores ad culturam vitae Socialis, et consequenter conformitatem cum ea relabuntur. Effecta et faciem talis Reip. qui desiderat, is Taciti haec expendat, quibus Romanum Imperium temporum aa se describendorum ita sistit Histor. I. II. Opus aggredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipfa ettam pace saevum. Quatuor principes ferro interempti. Tria bella civilia, plura externa, ac plerumque permixta. Prosperae in Oriente; adversae in. Occidente res. Turbatum Illyricum; Galliae nutantes; perdomia Britannia, et statim amissa. coortae Sarmatarum ac Suecorum gentes, nobilit atus cladibus mutuis Dacus. Mota etiam prope Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. Iam vero Italia novis cladibus, vel post longam saeculorum seriem repetitis, afflicta. Haustae aut obrutae urbes fecundissima Campaniae ora. Urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso. Pollutae caeimoniae. magna adulteria, plenum exsiliis mare. infecti caedibus scopuli. atrocius in urbe saevitum. Nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine, et ob virtutes certissimum exitium. Nec minus praemia delatorum invisa quam scelera: cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, procur ationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent cuncta odio et terrore, Corrupti in dominos servi, in patronos liberti: et quibus deer at inimicus, per amicos oppressi.


page 185, image: s197

Dissertatio De LEGE REGIA,

Lex Regia apud Iacobum: In Sacris V. T. In Iure Civili: Status eius sub Augusto: Locus e Dione et Xiphilino examinatus, cum Instantiis et responsionibus; Continuatio Legis Regiae fub successoribus Augusti: Plenior explicatio eius: Fragmenti Legis Regiae Romae aedhuc conspicui examen ac dilucidatio: Ut Lex Regia sub Principibus post Vespasianum fuerit? Aliarum Instantiarum contra eam examen; Vindices Iustiniani ac Triboniani.

I.

LEX REGIA ambiguo sensu venit. In Iacobi Epistola c. 11. 8. legitur: Si perficitis LEGEM REGIAM secundum Scripturas: Diliges proximum Tuum sicut Teipsum, bene facitis. Ubi LEX REGIA perinde dicitur ac via Regia Num. XXI. 22. quae veluti obliquis viarum diverticulis opponitur, Sic Lex Charitatis, Diliges proximum etc. est LEX REGIA, quippe Viae Regiae instar omnibus patens, omnes proximi nominecomprehendens, quos officio tuo iuvare possis: Quae Bezae est sententia ad c. l. Iacobi. Alii LEGEM REGIAM vocatam volunt, que praestantissimam; Alii ab effectu ita dictam autumant, quia faciat nos Reges et Sacerdotes etc. Quibus non immorabimur. Certum est Legis Charitatis hoc Elogium esse, quod et omnes Interpretes aeque agnoscunt; Qui in rationibus attributi huius Elogii si varient, communi Vocabulorum sorti id impingendum est, cum notum sit, unius Nomenclaturae varias rationes reddi posse.

II.

LEGEM REGIAM deinde in Sacris vocant quod Deuter. XVII. 25. et seqq. Regi Israelitico praescribitur; item quod Samuel Israelitis proponit I. Sam. IIX. Quorum hoc est Potestas Moralis Regi in Israclitas licita; Istud Formula vivendi eidem praescripta, ??? testate sua abuteretur. De quibus prolixe egimus Dissert. Polit. V.

III.

LEX REGIA, de qua hic dicere instituimus, est illa, cuius meminit Imperator L. I. §. sed et hoc C. de Vet. Iur. enucl. Lege Antiqua


page 186, image: s198

quae Regia nuncupabatur omne ius omnis que potestas populi Romani in Imper atoriam translatae sunt potestatem. Confer §. 6. Inst. de I. N. et l. 1. ff. de Const. Princ. Eandem Legem Imperii vocat Adrianus Imp. L. 3. C. de Testam et quemadm. Test. cond. Licet n. Lex Imperii sollennibus Iuris Imperatorem solverit, nihil tamen tam proprium Imperii est, quam Legibus vivere. Et iterum Iustinian. Augustum Privilegium l. un. §. 14. C. de de Cad. toll. Tantum etenim nobis superest clementiae et c. tamen nec illi pepercimus, nec Augustum Privilegium exercemus. Lex Augusti ap. Paulum Ict. l. 14. ff. de Manumiss. Imperator cum Servum manumittit non vindictam imponit, sed cum voluit, fie liber is, qi manumittitur ex Lege Augusti. Et denique res vocabulis hisce expressa l. 2. §. 11. ff. de O. I. Constitutio Principe datum est ei lus, ut quod constituisset, reatum esset.

IV.

Communis intentio hunc redit, Imperatores gessisse summam potestatem, seu absolutum Ius in Populum Romanum, quod ab Augusto usque se ita habuisse Taticus nos dubitare non sinit. Ann. 1. 2. Posito Triumviri nomine, Consulem se ferens, et ad tuendam plebem Tribunicio iure contentum; ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia Senatus, magistratuum, legum in se trabere, nullo adversante; cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus et bonoribus extollerentur, ac novis ex rebus aucti, tuta et praesentia, quam veterae et periculosa mallent. Neque provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto Senatus populique imperio ob cert amina potentium, et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio, quae vi, ambitu, postremo pecunia turbabantur. Nim. munia Senatus, Magistratuum, Legum tractare Iura Maiestatis sunt; Neminem adversari, omnes servitio promptos esse Signa Subditorum, Suspectum Senatus populique Imperium indicium propensarum in Monarchiam mentium. Sic idem Histor. I. 1. Omnem potestatem ad unum conferri pacis interfuit: Et Annal. I. IX. Non aliud discordantis Patriae remedium fuisse, quam ut ab uno regeretur; Et ante cit. l. 2. §. 11. ff. de O. I. Per partes evenit, ut necesse esset Reip. per unum consuli. Atqui unus ille Augustus erat, qui cuncta discordiis Civilibus fessa nomine Principis sub Imperium accepit. Tac. Ann. I. 1. Augustus igitur summam potestatem et absolutum Ius in Rep. Romana obtinuit. Nihil est urgere Augustum subinde proprio iudicio videri volusiise Senatu Populoque inferiorum; Seu Augustum populo inferiorem fuisse, quia ipse


page 187, image: s199

voluit et pro tali se gessit. Sueton. Aug. XXIIX. et ss. Fuere simulacrae speciosa verbis, re inania: Quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium, prout de Comitiis, Consularibus sub Tiberio lloquitur Tacitus Ann. I. 81. Ipsum Augustum instruit Moecenas apud dionem. L. LII. Consulibus honorem relinque, at viribus exue. Quod quid est, si non simulare est? Unicum exemplum demonstrationi suffecerit: Augustus licet posset omnium Provinciarum regimen suscipere recusavit, sed cum Senatu Populoque partîtionem quasi instituit, de qua prolixe agit Dion L. LIII. ita ut quaedam Provinciae Populi, aliae Caesaris essent. Tam callide tamen divisionem hanc instituit, ut pacatas atque invalidas Provincias Proconsulibus relinqueret, sibi v. retineret, quae aut annonam Urbi aut Italiae suppeditabant, qut propter vicinum hostem, bellique metum copiis perpetuo teneri debebant. Scilicet cum omnia iam posset et' omnibus dominaretur, dominus tamen videri noluit. Dissimulavit e. quod revera erat: Non a. ideo non erat, quia se non esse simulabat. Simulationem rei aliquid addere vel demere sane nimis imbecille argumentum Politicum est. Confer Bacchov. ad §. 9. Inst. de I. N.

V.

Porro sententia nostra in Scriptis Dionis et Epitomastae eius Ioh. Xipihlini liquido claret. Prioris verba passim allegantur; Posterioris fere eadem sunt sequentia: AUGUSTUS dictus est; quasi hominum naturam excederet. Nam ea quae sacresancta et in maximo bonore sunt, Augusta esse dicuntur, quamobrem Greci eum sebasto\n nominabant; scilicet cultu et honore dignissimum. Cuius nominis appellatio, quemadmodum Imperatoris, ad ceteros qui eum subsequuti sunt, pertinuit, propter summum et amplissimum eorum imperium. Nec sunt Reges aut Dictatores appellati, quae nomina semel sunt profligata e Republica; sed eorum facta et potestas Imperatoris verbo continentur. Hanc avem vim habent supradicta vocabula, ut ex iis possint conscribere milites, colligere pecuniam, inferre bella, pacem facere, ac postremo Senatoribus mortem affere. Sed quod Censores sunt, de moribus nostris iudicium faciunt, censeut populum arbieratu suo, legunt in Senatum, et Senatu movent. Quod autem sunt emnibus Sacerdotiis consecrati, eo Pontifices faciunt, et sacris praesunt. Tribunicia vero potestas eos facit inviolabiles: nam si quis eis maledicere, aut vim afferre visus fuerit, indemnatus, ut sacrilegus, occiditur, Igitur


page 188, image: s200

Imperatores his nominibus fulciuntur, ut omnia habere videantur concessu populi. Id vero bisce nominibus acceperunt, quod antea civium Romanorum datum est nemini, ut solutilegibus esse dicantur, w)s2 a(uta\ ta\ *lati=na r)h/mata le/gei, hoc est, omni Legis Necessitate Liberati, nec iis quae scriptae sunt subiecti. It aque dempta nominis acerbitate, regiam obtinent potestatem. In quibus duo observanda ducimus. I. Ab Augusto usque Romanos Principes Regia potestate polluisse, quod clarissimum est. II. Idem publica sanctione confirmatum fnisse; Quod Decreta Senatus ap. Dion. et hic formula a(s2 a)uta\ ta) *lati=na r(h/mata le/gei, ut ipsa Latina verba dicunt, confirmat, id n. non nisi de verbis alicuius Legis accipi potest. Bacchov. c. l. Aut certe de verbis Decreti alicuius Actis Publicis inserti. Inst. I. Dionem occasione illorum, quae Augusto decreta erant, excurrere in locum quasi communem, et qualia usurparent Romani Principes, reticendo interim Ius eorum, tradere. Resp. Concedi posse, sed ideo Augustum non excludi, quippe a quo initia huius potestatis ducta fuere, quod antea demonstratum. Dicerea. eos defacto non de iure talia usurpasse, erit petere to( en a)rxh=. Affirmanti incumbet probatio. II. Dionem Historiam suam ita ornare voluisse, ut Domui Augustae placeret, cum Consul Romanus simul Alexandro Mammeae F. fuerit. Resp. Ita universam Historiam veterem in dubium vocari posse, si scribat, quae scripta nollemus; Aut cur non similiter suspicaremur, Te dubia eiusmodi movere, quia licentiae maiori, quam quae a Statu Monarchico permittitur, inhies? III. Dionem formulâ, ut Latina verba sonant, tantum explicare voluisse, quid Latinis sit Legibus solvi, atque cum Graeca Formulae candem emphasin babens fibi non occurreret, contentum fuisse verbum verbo reddidisse. Atqui I. Dion Romanis scribebat, ad quos illo tempore tota fere Graecia commigraverat. Cur ergo Graecas Phrases illis explicaret? II. Nec verba lu/esqai tw=n no/mwn, Solvi Legibus, a Graecis aliena sunt, quod vel Tirunculi nostri in Lexicis facile observaverint. Excusatione igitur opus non erat. Explicationem v. si adhibuit, istud fecit, quod omnibus vocabulis fieri solet, ut circumlocutionibus aliis clariora reddantur ex eadem Lingua. Add. Xiphilinum etiam de Tiberio dicere, en ti/ni de/pote do/gmati r(h/mati mh\ lati/nw| xrhsa/menos2, In sententia quadam verbo minus Latino usus. Quod aeque absurde aliquis adspecialem quandam Legem applicuerit, atque per *lati=na r)h/mata Lex Specialis


page 189, image: s201

Latino que Idiomate concepta intell gitur. Resp. Tiberii e. vocabulum minus Latinum sententiam praesu pposuisse, qua comprehensum fuerit; Atque adeo hic etiam Verba Dionis sententiam praesupponere, quam publicam fuisse substrata materies facile docet, quippe quae tota in publicis versatur. IV. Dionem, ut disserit de Praerogatipis Romanorum Impp. ita ad summum dicere, cos LL. scriptis seu positivis solutos fuisse; Expresse n. loqui peri\ tw=n gegramme/nwn. Inanis exceptio: Non poterat de aliis loqui, quam positivis. Hae solae n. Principi Remp. subiciebant, vel hodienum sub iciunt; His itaque solis etiam solutum dicere oportebit: Solas LL concernentes aut quasdam sollennitates, aut etiam ordinem a Magistratibus domi militiaeque observari solitum intelligi, has violasse Octavium, his ut solveretur ipsius interfuisse, facile abnuet, qui quid Monarchia Romana fuerit, cognitum habet. Dionis verba clara sunt: Omni cum Legum necessitate Senatus liberavit. Explicatio statim sequitur: Ut, veluti demonstratum a me ast, vere cum plena potestate persecteque sui iuris, Legibusque solutus agere aut non agere omnia suo posse pro arbitrio. Id plus est, quam sollennitatibus Iuris solvi. Plus etiam naturam Maiestatis requirere demonstra vimus Diss. Pol. XIII. Praeterea Dion L. LI. ubi de honoribus Augusto a Senatu decretis: Utque ad eum pro vocationes fierent, ac ipse in omnibus iudiciis suffragium q. Minervae ferret. Suffragium Minervae veteribus est irrefraga bile; Ius igitur extremae Provocationis etiam habuit, quod non habet, nisi qui summa potestate gaudet. Inst. I. Suffragium Minervae exponi posset de consilio. Atqui Veteres sententiam, Decretum ita dici volunt, quae differunt a Consilio. Videantur Mythologi et Lexica. Scriptura qu'idem et Achitopheli tribuit, Consilium eius habitum fuisse divini instar II. Sam. XVI. 23. Sed irrefragabile non erat, nam praevalebat ei Consilium Husaei I Sam. XVII. 7. Et cur non Augustum cum Davide potius comparamus, principem cum Principe? De cuius Iudicio dum mulier Thecoitis disserit, Dominus meus Rex, ait, est sicut Angelus Domini. II. Senatum promisisse quidem se pedibus transiturum esse in quamcumque ipsius sententiam, sed inde colligi non posse, Senatum populumque omnem suam potestatem in eum simul transtulisse. Resp. Nec Dionem simplex aliquod aut crudum Senatus promissum describere, sed Ius extremae provocations, dika/zein e)/kklhton, quod qui habet, Maiestatem habet.


page 190, image: s202

VI.

De Augusto ita que res clara est. De Successoribus eius mlnores scrupuli, qui quod ab eo acceperant, constanter retinuere, praestatione quoque et exercitio auxere. Tiberium heredem Augustalis Imperii summam potestatem non gessisse in tanta Historiarum luce quis negaret? Ne multa accumulemus: Rei Romanae arbitrium tribus ferme et viginti annis obtinuit, inquit Tac. Ann. VI. 51. Quo quid clarius? Unum dubium est: Hunc ipsum Tiberium firmato Principatu populum iure Comitiorum exuisse. E. non accepit. E. Lege Regia hoc ei decretum non fuit. Resp. Colligendum erat, E. habuit ius exuendi. Quamquam et accepisse dici posse agnoscet, qui naturam Maiestatis perspectam habet. Taciti verba quae huc pertinent, exstant Ann. I. 15. Tunc Primum e Campo Comitia ad Patres translata sunt: Nam ad eam diem, et si potissima arbitrio Principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. Neque populus ademptum Ius quaestus est nisi inani rumore. Inde siquis colligeret, Principem ante hac minus iuris habuisse, eum facile refellet, quod insertum est: Potissima arbitrio Principis stetisse. Sic hodienum Regnum Galliae Ius comitiorum Ordinibus permittit; Sed non alio quam Romano istorum temporum more, ut potissima arbitrio Principis fiant. Caligulae Ius arbitriumsque omnium rerum permissum est. Svet. Cal. 14. Claudio Dion a)utarxi/ai tribuit, h. Summum Imperium. Ridiculum est atgumentari. Eum qui summum Imperium habet, mox absolutum quoque non habere. Summus qui est, nemine in ferior est, Absolutus qui non est, aliquo est inferior. E, qui summus est abolutus est. Neronis initiis quidem multa arbitrio senatus constituta esset scribit Tacitus Ann. XIII. 5. Sed praemonet, ipsum ea tantum declinasse, quorum recens stagrabat invidia. c. 4. Suetonius ab ostentatione orsum dicit Ner. IX. Ideo gratias agenti Senatui respondisse tradit: Cum meruero. Non tamen cum nimiis se sentiret cumulari honoribus: Hos n. recepit, tantum Patris Patriae nomine recusato propter aetatem Id. Suet. c. IIX. E Galbae, Ottonis, Vitellii turbulentis temporibus nihil contra absolutam Potestatem colligi potest. Ipse Otto rpiscae Antecessorum suorum simulationis memor, vergenteiam die ingressus Senatum, positaque brevi ratione, quasi raptus de publico, suscipere Imperium vi coactus, gesturusque communi omnium arbitrio Palatium petit. Suet.


page 191, image: s203

Ott. 7. Vespasiano denique Senatus cuncta Principibus solita decernit Tac. Hist. IV. 3. Quo sensu mox explicat, qua nec Senatus obsequium ipsi defuisse scribit.

VII.

Ita unanimi Historeorum calamo Impp. romanis absoluta potestas asseritur; Atque adeo res Regiae Legis nomine involuta sibi constat. An Vocabulum initiis eius par exstiterit, id nobis quidem curatio non erit. Satis est Imperium, Rei Romanae arbitrium, Arbitrium omnium rerum, a)utarxi/an vocari. Non semper coaeva requiruntur rebus vocabula. Pactum Populi Romani intercessisse tam necessarium erat, quam eiusdem intererat summam rerum ad unum redire. Desi. derium propriorum commodorum et mutuus metus, quae homines in societatem, in Rem publicam, animant, eadem Populum Romanum in formam talem Reip. animatunt. Taciti verba de Augusti temporibus clara sunt: Ceteros Nobilium etc. tuta et praesentiae, quam vetera et periculosa mlavisse. Neque Provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto Senatus populique Imperio ob certamina potentium et avaritiam magistratuum etc. De Tiberii temporibus idem Ann. 1. 7. Ext. Pompeius et Sex. Apleius Coss. primi in verba Tiberii Caesaris iuravere: Apudque eos Seius Strabo et C. Turranius, ille praetoriarum coboritum praefectus, hic Annonae, mox Senatus, milesque et Populus Non abnuere statum rerum, in verba Principis deinde iurare, quid aliud est, quam consentire in potestatem eius, h. ab eo securitatem pacisci et loco eius promittere oboedientiam? Nec ratio consensus latet: Quoniam aliter Ius suum ipsi prosequi, aut iniurias aliorum propulsare non poterant. Confer Diss. Polit. XI. §. II. Diss. XII. §. IV. Pactum hoc v. seu simpliciter iniverint, seu peculiari Formulâ consignari curaverint, seu denique et Legis nomine sibi proposuerint, haut multum referet. Formulam quidem etiam intervenisse ex Dionis verbis antea eruimus. Si tamen abfuisset, satis erat Populum Romanum Impp. suorum absolutam potestatem agnovisse.

IIX.

Vespasiani tempora v. singillatim concernit Fragmentum Legis Regiae, hodienum Romae conspicuum, quod ferunt Vespasiano decretum, scriptoque singulari explicatum est a Iusto Ekhardo, cui


page 192, image: s204

Titulus: Explicatio Legis Regiae: Quod tamen parum praesidii suppetere posse remur, cum aliud non sit, quam nova declaratio iam dudum agnitaea Romanis potestatis absolutae Imperatorum; Quoam utrum faciat subditus necne, patum refert. Quam semel recepit oboedientiam, eandem et ipse et posteri eius aeque praestare tenentur, nisi Princeps ipsum fide seu tacite seu expresse exolverit. An iussam fictionis suspicionem Lectori movere possit, in medio reliquimus. Id non dissimulandum, rationes hactenus contra illud allatas minus solidas esse. Generalis nulla est: Saepe falsas Inscriptiones pro veris substitui. Nam et verae saepe falsitatis accusantur. Exempla allegari huius loci non est: Videan tur Antiquariorum Scripa. Deinde in specie utgetur I. Ver-Fragmenti: Quibusve suffragationem suam dederit, promiserit, coruns Comitiis quibus que extra ordinem ratio habeatur: Figmentum sapere, quia Comitia usque a Tiberio Imperatore obliterata, imo eversa fuerint. Resp. Non omnia, sed Centuriata tantum, h. ne in posterum aliqua studiis Tribuum fierent. Tacitus Comitia Consularia primum Tiberio Principe ac deinceps fuisse docet Ann. t. ult. De his si fragmentum in. telligatur cuius figmenti postulari poterit? De nullis in specie Comitiis loquitur, sed in genere De Comitiis quibusque, Talia e. intelligenda quae istis temporibus erant. Inst. 1. Comitia Consularia Iudicia fuisse et Comitiorum nomine indigna. Resp. Iis tamen superesse tuisse, ut Imperatoribus sese non adversaturos esse declararent, quod Tabula hac factum iam initio diximus. 2. Quis sic ???: Senatus Imperium Vespasiano a milite delatum comprobavit. E. ??? m populus per sui abdicationem Summum Imperium et summam p??? in eum contulerunt? Resp. Sanum unumquemque id ausurum: Q??? et Senatus et populus iura sua iam dudum in unum conrulerant. E. et in Vespasianum: Denuo a. conferri opus non erat: Quo n. alîi semel cessimus, id manente ea dem conditione alterius manet: Poterant tam en factam collationem iterato declarare. 3. Eo ipso quod Senatui ius fasque fuerit probare aut improbare Vespasiani Imperium, eonvenienter infertur: E. senatum nondum exarmatum atque omni Imperio exactum fuisse. Resp. Falsum est, Senatum ius habuisse approbandi Imperium: Oboedientiam suam declarare poterat; Iure isto exciderat ex quo Summum Imperium Impp. agnovit. II. Speciatim Inscriptio haec aliquoties meminit Augusti, Tiberii et Claudii, quasi soli consentiente populo regnarint, cum tamen Suetonius IV. XIV. etiam Caligulae con???


page 193, image: s205

Senatus et irrumpentis in Curiam Turbae ius arbitriumque omnium rerum permissum scribat. Resp. Iniqua accusatio: Fragmentum quia Augusti, Tiberii et Claudii tantum meminit, ideo alios exclusisse. Quin horum tantum mentionem fecit, quia primi absolutae potestatis conditiores fuere. III. Suffecisset meminisse unius Augusti, cm illi qui in alia a nobis abeunt (videatur vel solus Laensius de Lege Regia] velint hanc vexatam Legem sub Augusto latam. R. Breviter: Non suffecisset, quia non tantum fundata potestas Imperatoria, sed etiam continuata indicari debuit. IV. Inscriptio docet Legem quasi Regiam sub Vespasiano Imp. renovatam esse, eique singulares praerogativas delatas esse prae aliis, qui eum antecesserant Augustis. Sed obstat Taeci. tus apud quem L. IV. Hist. c. I. haec. offendas: At Romae Senatus cuncta principibus solita vespasiano decernit. Si non nisi solita decreta fuerunt, naesides Inscriptionis buius vacillat. Resp. I. Falsum est Legem renovatam esse, nisi eo sensu, quo novam declarationem oboedientiae factam, renovationem oboedientiae dixeris. II. Falsum etiam singularem Vespasiano praerogativam fragmento hoc deferri: Summum mperium qui habet, omnia habet, nulla nova accessione augeri potest; Siqua parte Fragmenti mentio Augusti, Tiberii, Claudii non inicitur, inconsequens tamen est, eos ideo partem talem summi Imperii non habuisse. III. Sophisma Logicum est: Tacitus solita Vespasiano decreta dicit, E. non nisi solita decreta fuerunt, h. decreta fuerunt aliqua, sed alia remanserunt, quae non fuere decreta. maiestas, absolutum Imperium gradus non admittit; Solita e. Vespasiano decreta sunt, h. omnia, quae in Summum Imperium cadere possunt. Inst. Patronis Legis Regiae haec tria praestanda esse: I. Indicare Principem, sub quo Lex haec primitus lata fuerit. II. Docere eam sub singulis princibus renovari consuevisse. III. Hoc speciatim factum fuisse in gratiam Vespaesiani. Resp. ad I. Id factum fuisse sub Augusto, quod demonstratum §. §. IV. et VII. Ad. II. Renovatione non opus fuisse, quia Romani semel iure suo cesserant. Singulos Principes tamen absolutam gessisse potestatem demonstratum §. VI. Declarationem novam v. aliquando factam exemplo Tiberii §. VII. et Caligulae hac §. ad Rat. II. ostensum. Ad III. Id verba Taciti docere, quibus solita Vespasiano decreta dicit. V. Fragmentum Vespasiano concedere proferendos fines Pomerii, uti licuerit Claudio; Et v. non solum Claudium istos fines protulisse, sed


page 194, image: s206

etiam Augustum atque alios. Resp. I. Claudio posito alios non excludi. II. Tribui hoc Vespasiano non vi absoluti Imperii, quamquam et huius beneficio istud haberet; Sed eidem tq. Victori, idque more Reip. Romanae solito. Nam secundum Gellium L. XIII. Noct. Att. c. XIV. Habebat Ius proferendi Pomoerii, qui Populum Romanum agro de hostibus capto auxerat.

IX [(transcriber); sic: IIX] .

Secuta Vespasianum tempora non minori Absolutae potestatis luce fulserunt, quam illa de quibus hactenus dictum fuit. Titus, Domitianus Paternum tenuere Imperium, Potestate non leguntur imminuti fuisse. Successores plerique favore militum electi, quod eos Potestate minores non fecit. Perinde ac hodienum fieri solent Impp. Turcici, qui etiamsi a militibus evehantur, absolutissimaá potestatem habent. Inst. Et tamen hi Principes simul ac Purpuram indepti essent, senatui de Imperio suo permittebant, vere an simulate non discutio, mihi perinde est, quia in instituto meo utrumvis volueris, sufficit et favet. Resp. Immo plurimum refert disinguere, utrum vere an simulate egerint. Simulate si egerunt, quod demonstravimus praec. §. IV. plusquam imbecille argumentum fuerit: Principes simularunt se accipere a Senatu Imperium, E. vere acceperunt. Pluribus aggerendis vix opus est. Locus ex Strabone fin. Op. Geogr. quo Populus Romanus legitur Augusto Imperium permisisse, nihil ad propositum facit. ???pitre/pein quod in Graeco exstat est committere, curae alicuius tradere, quod e Lexicis notum est; Et v. quomodo Populus Romanus sese Augusto commiserit dictum §. IV. et VII. Aliis significatis Strabonem qui torquere velit, viderit, quomomodo proposito suo satisfaciat? Ad Taciti verba I. Histor. Omnem potestatem adunum conferri Pacis interfuit, excipitur: Potuisse Remp. se in sinum unius Augusti conicere, et tamen hunc ipsum subesse senatui, ut superiori. Responsum


page 195, image: s207

breve est, non potuisse. Causae videantur ap. eund. Tac. Annal. l. 2. supra cit. Si sub Senatu fuit, ecqui munia Senatus, magistratuum in setrahere potuit? Qui omnis exuta aequalitate iussa Principis aspectare? Quod idem Tacitus docet Ann. l. 4. Paterculus L. II. Histor. Augusti temporibus quidem tribuit vindicatam Senatui Maiestatem; Sed verbis eius plus speciei, quam fidei inesse eriam adversarius aliquis facile agnoverit. Locus Amm. Marcellini L. XIV. c. V. Senatus auctoritatem, non maiestatem aut summam potestatem praedicat.

X.

Perstat itaque Lex Regia. Vim eius si ubique haut pariter exercuerunt Impp. arbitrii ipsorum fuit. Leges ipsorum sicubi ad Senatum relatae fuerunt, dicis causa id factum esse censendum est, ut nempe umbram eiusmodi et insingnia sine re prioris splendoris et potestatis retineret L. 74. C. Theodos. de Decurion. Sic et in Gallia ad Senatum Pariensem itur, ubi magni aliquid decernendum est; Et tamen si abnuant Senatores, Reges pto auctoritate sua agunt. V. hanc in rem Orationem Henrici IV ad Patres Parliamenti habitam ap. Hippol. a Lap. P. I. c. IV. Si denique Populus Romanus vi Iuris sui (arolum M. potuit eligere, id ideo factum non est, quia Ius istud semper retiuvit, sed quoniam exstinctis familiis Regnatricibus ad ipsum revertit: Nequid alias rationes isti Caroli M. Imperio applicemus, quas iis relinquimus, qui de translatione Imperii Romani ad Francos scripserunt. Quae alias in Sacratiss. Iustinianum LEGIS REGIAE causa congeruntur iam dudum diluerunt Doctissimi vindices eius Thom. Rivius, in Defens. Imp. Iustiniani adversus Alemannum et Ioh. Eicbelius in nott. ad Procopii a)ne/???dota. Pro Triboniano simul exstat. Iob. Cbistetii Apologetica Dissertatio de Iuris utriusque Arcbitectis. Quo sensu Princeps dici possit Legibus solutus esse, iam dudum


page 196, image: s208

scriptis Politicis innotuit. Nos quicquid eius est delibavimus Diss. XIII. §. 4. Plura non addimus. LEGEM REGIAM in iis quae tradidimus liquido clarere arbitramur. Consentiunt Historiae, clamant res gestae, ipsa Maiestas uni commissa exi git. Eam disputari posse negari nequit, sed incommodum hoc rerum homanarum est, omnia earum in dubium vocari posse, ipsos sensus nostros, diem, lucem clarissimam. Nostrae id eo minus officit, quo longiori annorum serie in possessione fidei ac veritatis fuit. Voculatum unam atque alteram antiquis eripere et contra ipsam armare erit cornicum oculos transfigere. Iustinianum, Tribonianum sceleris postulare, quid asiud quam mortuis insultare Leonibus? Quid? Hiscerene auderes si viverent, et causam suam ipsi agerent? Quae non collyria opthalmica paraturi essent, si non gravius quidpiam. Sed filum abrumpimus. Boni ordinis Leges alicubi violatas esse agnoscendum est, Sed filum quod sequendum nobis proposuimus maiori, certe eadem, perplexitate fuit. Ceteros defectus nostros bonam B. L. gratiam facile excusatutam vel expleturam speramus.

FINIS.


[Gap desc: indices]