Quo sensu Vir et Uxor dicantur affines? Consanguinitas, Affinitas, Arbores utriusque, Stipes, Linea, Gradus: Agnationis et cognationis differentia; Familia: Communio Nominis Gentilitii, honorum, Insignium: Horum descriptio, Finis, Partes: Communio Damni in Familiis: Gradus amplitudinis Familiarum varii: Confraternitates personarum Illustrium.
EX coniugiis et Generation fit Propinquitas quaedam moralis seu coniunctio, qua continentur omnes personae, quae iure Sanguinis aut nuptiarum se invicem attingunt: Adeo ut inter ipsos coniuges eam agnoscant ICti ad l. 5. C. de Hered. Instit: et l. 8 ff. de Condict Caus. dat: Sed quod eo sensu admittendum videtur, quo unitas inter numeros collocatur, quae tamen proprie non est numerus, sed numerandi principium. Eius duae sunt species, Consanguinitas et Affinitas; Hic potissimûm tractandae tq. consequentia So cietatis coniugalis et Paternae, non in loco de Coniugio, quod plerumque fieri solet, cum eo non nisi indirecte, seu phrasi scholastica materialiter et per applicationem pertineant. Consanguinitas est vinculum personarum ab uno stipite descendentium, seu communio Iuris Sanguinis, Alias et cognatio dicta sensu vocis ampliori. Ipsae personae communi iure Sanguinis gaudentes Consanguinei, quasi de uno seu communi sanguine nati et propagati, et Cognati, quod initium commune nascendi habuerunt. Affinitas est coniunctio diversorum consanguineorum per nuptias, seu dîversarum cognationum per nuptias copulatio. Affines viri et uxoris cognati dicti ab eo, quod duae cognationes, quae diversaeinter se sunt, per nuptias copulantur, et altera ad alterius cognationis sinem accedit: l. 4. §. 3. ff. de Grad. et Aff. Ambarum complexum vocant Arborem, Arborem Consanguinitatis complexum omnium personarum a Communi stipite ortarum; Arborem Affinitatis complexum Affinium etc. In utraque est Stipes, persona a qua ceterae, de quarum coniunctione quaeritur, ducuntur; Linca series personarum eundem necessitudinis Titulum ferentium; Gradus ipsarum personarum in Linea distantia. Porro Linea Recta, quae generationem Stipitis in nos derivat, ac proinde Ascendentem, personarum a quibus originem duximus, et Descendentem Personarum, quae a nobis originem duxerunt; Linea collateralis deinde,
quae aliam generationem Stipitis iuxta nos collocat, seu Seriem eor um qui nobis ex latere iuncti sunt, a quibus nos non duximus originem, nec illi a nobis, et tamen uno Sanguine prognati sumus: Et haec iterum Aequalis, personarum pari intervallo astipite distantium, et Inaequ alis, quorum intervalla non sunt paria. Usus Arboris consanguinitatis eiusque partium in tutelis, Successionibus ab intestato et causis matrimonialibus; Arboris Affinitatis in testimoniis atque itidem causis matrimonialibus. Quae omnia a Theologis et Politicis prolixe tractata in Themate de Coniugio: A ICtis ad Inst. de Nupt. et de Grad. Cognat. Item ff. de Grad. et Affin. etc.
Consanguinitas praeterea duûm generum, Agnatio et Cognatio: Agnatio per mares seu virilis sexus personas contingit; Cognatio a feminis exoritur. Illa novo Vitam Socialem vinculo colligat, et Familias producit, quae sunt, Corpora agnatorum, seu Societates multiplici vinculo personarum ab una Stirpe descendentium colligatae: Corpora sunt Societates maiores; Agnatio vinculum ab uno stipite descendentium.
Consequens Agnationis ac proinde Familiarum est Communio Nominis Gentilitii et Honoris: Cuius causa, quia Agnati retinent idem ius, quod auctor Familiae habuerat: Quod in Feminis secus est, quae Nomen Gentilitium quidem et Insignia in personis suis non plane abiciunt, sed tantum in testimonium ortus fui; In prole tamen propagare nequeunt, quia iure suo per Imperium maritale exciderunt. Confer. Diss. IIX. §. VI. Unde et uxor dicitur esse de Familia mariti, h. non tantum e domo eius, seu eorum numero, qui sub eo quottidiani usus gratia coniuncti sunt, sed etiam iurium Agnationis h. eius dem cum Marito Nominis, honoris ac Insignium particeps. In personis Illustribus vi iuris huius fieri putamus, ut liberi Regii nomen Excellentiae Regalis ferrefoleant; Honore item et cultu Principalie Familia tributo, perinde afficiantur; Qualis erat in veteri Impieratorum Familia, ut ignem ipsis praeferrent, Throno Impera torio sederent, Purpura amicirentur etc. Quorum et similium exempla V. Not. Dign. Ill. Diss. VI. passim. Et in Germania nostra omnes, qui sunt unius Familiae, etiam Apanagiati et Paragiati Titulum Regentis seu Primogeniti gerunt, nisi quod in Filiis Electoralibus ille qui non est Elector
Electoris Titulo abstineat, cuius ratio, quia Electoratus velut instar officii est: Quam ob causam nec Liberi Regii Reges vocantur, quia et Regis nomen aliquid officii involvere videtur.
Gerunt Familiae et communionem Insignium tq. symbolorum demonstrandi communis iuris: Quae ea propter et nostra hic facimus, quippe res non ad Ius Publicum Imperii nostri, quo a plerisque referuntur, sed ad Ius Publicum universale h. Politicam pertinentes. Non nescii interea eorum propriam sedem vel iuxta Dignitates esse, vel in generalioribus praeceptis, ubi de Personis agendum esset, quarum haec potissimum signa Discretiva sunt, recumbere: Unde et alia Familiarum, alia Officiorum, facienda sunt. In genere fuerint Constantes Impresiae designando statui adbibitae. Impresia vox Italica, sed significantissima est, Figuram Symbolicam animo aliquid obicientem denotans, quam Graece yrenoskh=ma eodem sensu dixeris: Unde Insignia sunt Impresiae, h. Symbola Statum alterius animo imprimentia. Constantes v. diximus in discrimen ab Emblematibus et figuris certo negotio, ur nuptiali, funebri et ss. adhibitis. Antiquitas eorum in Columba Semiramidis, Equo Darii Hystaspis, Noctuis Atheniensium claret. Finis non alius, quam virtutem, Dignitatem, Fortunam aut simile quid ostendendi intentio: Quamobrem et figurae tales selectae, quibus testarentur, res actionesve suas non minorem fortunam, robur, celeritatem, generositatem comitari, ac animalibus aut aliis rebus, quad praeferrent, atrribuatur. Exempla vide Not. Dign. Ill. Diss. VI. III. Partes Insignium sunt I. Scutum seu Campous, cui Insignia inhaerent. II. Emblemata, s. Figurae atque colores scuto adhaerentes. III. Galea eaque clausa vel aperta. IV. Clinodia, qualia Apex Plumeus, Galli, corvi, ipsa cornua. V. Sustentacula, alias Telamones, qualia in Insignibus Anglicis Leo et Draco vel Unicornis, in Gallicis Angeli. Solent et Elogia aliquando adici, ut Armis Anglicanis verba, Hony soit, qui maly pense; Insignibus Principis Walliae ICH DIEN etc. Singularis scientia Insignium hodie vocatur Heraldica, ab Heraldis, quorum hoc in aliis Regnis est Officium, ut curam Insignium personarum Illustrium pariter ac inferioris notae suscipiant.
Est etiam ubi communio damni, ipsarumque poenarum Familiis imponitur, ut si unus peccet, omnes patiantur: Quemadmodum
apud Iapanenses in omnibus delictis gravioribus non ipse delinquens tantum, sed etiam Pater, silii, fratres et nepotes morte puniuntur. Mater vero sorores, filiaeque, modo non parlicipes sceleris sint, vitam quidem servant, sed pro manci iis venduntnr V. Sorr. Iapaniae passim et inter eos Varen. Descr. Iapan. c. XIIX. Cuius ratio haut dubie, ut unusquisque a Delictis eo alienior sit, quo novit ea non sibi tantum, sed iis etiam quos caros habet, imputatum iri. Quo iure tamen id fieri possit, tractabitur seq. Diss. XV. §. XII. et seqq.
An Antiquitas Familiis aliquid ad iciat, Quaestio non ignota est et Nobiles potissimum concernens: In qua I. agnoscendum quidem quod e Seneca citari solet Ep. XLIV. Omnibus nobis totidem ante nos sunt, nullius non origo ultra memoriam iacet Et Ovidianum istud: Principiumque sui generis revolutaque quaerens Saecula cognatos venit adusque Deos. Sed de eo nemo Nobilium magnopere contenderit, cum Quaestio sit non de Antiquitate simpliciter, sed de antiquitate meritis clara, iisdemque nota: Seu an maiores habuerimus paribus meritis cognitos: De quibus nec Seneca nec Ovidius intelligi possunt. II. Nec diffiten dum antiquas Familias sinistra curiositate scriptorum saepe prostitui, dum immemorabilem antiquitatem indagant: Quemadmodum Hieron. Gebwilerus Familiam Austriacam ad Noachum usque deducit; Chronologi Danorum Reges suos ad Danum, nescio quo gradu Iapeto vel Noacho propinquum; Angliae Reges Galfridus Monmuthensis et ex eo Ponticus Virunnius ac alii ad Brutum Sylvii Filium Aeneae nepotem, alius que itidem ad Noachum, cuius Membranam antiquam Oxonienses Collegii Reginalis custodiunt; Sicque et magnam partem aliorum Principum veteri Romanmorum vel Troianorum Sanguine cretam Historici saepe produnt. Atqui de Noacho quod traditur licet indubium sit, ecquis continuitatem istam descendentium certam praestabit? De Troianis et Romanis v. dubium, an etiamsi constaret aliquid eius, Sermis Principibus nostris applicandum sit? Gothici Principes certe cum Roma potirentur Caesares vel Augusti vocari renuerunt, substitutis Cheldorum, Balthorum, Amalorum nominibus, quod quisque stirpem suam Caesarea longe digniorem se habere autumaret, et Familiae suae dedecus esse duceret Regium avorum stemma et quod Diis genitum putabant, in Civis alicuius Romani, quales Caesar et Augustus, Familiam transcibere V. pluribus hac de re Goldastum praf. in T. III. Constit. Imper. Et Henr, Bebelius dum imprudentem istum a Romanis et
Troianis derivandi morem attingit, paulo liberius: Nulla inquit, familla est in tota Germania, quae octingentos annos suam familiam durasse probare possit, scriptorum atque monumentorum inopia. Intra quos annos, et ultra etiam non solu~m nulla nobilitas Romae fuit, verum etiaem colluvies ex diversis nationibus, sine dignitate, auctoritaete, et nobilitate, et plus servi, quam liberi dicendi, imo servo servorum subiecti. Atque hi, qui ex Romanis ad nos ducti sunt, captivi fuerunt, nulloque honore dignati, eo quod propter aliquod facinus pravum fuerunt relegati. Quare Italorum Illustrissimae etiam hodie et patrum nostrorum memoria familiae, nob. litatem Germanorum scientes, omnes fere nobilitatem suam trabere volunt ex Germanis. Aut si ad antiquissimos Romanos ascenderis, invenies auctores Romanorum laetrones et praedones: si ulterius ad Aeneam et Troianos, invenies eos, qui incolumes a Troiaeno incendio superfuerunt, fuisse proditores. Si vis igitur, Germane, tuos maiores esse nobi lissimos, non eos ad Romanos referas, sed ad veteres Germanos, apud quos solos sincera est nobilitas, et fuit etiam antiquissimis temporibus, a quibus si te propagatum esse declaraveris nobilissimum iudicabo: De Laud. Veter. Ger. c. XVI. Interim si cacoethes eiusmodi aut similia absint, non de nihilo est singulare quidpiam in Antiquis Familiis notari. Venerationem certe habet videre Castellum aut aedificium antiquum, quod nulla ruin a invasit, qut etiam annosam proceram arborem solidam et integram; Quanto plus igitur erit intueri antiquam nobilem prosapiam a fluctibus et procellis temporis illaesam? Et certe si NOBILITAS nova potentiae publicae opus est, antiqua potentiae huius et temporis simul filia erit. Verulam. Serm. Fid. n. XIV. Ad haec si NOBILITAS ideo perpetua est, ut operae Publico navat aememoria in posteris conservetur, iam illam operamque ante aliquot Saecula posita fuit, tanto illustriorem fuisse praesumptio est, utpote per quam ea Rei publicae firmit as adiecta fuit, ut in praesens usque durare potuerio; Aut si tanti est viri de Republica bene meriti effigiem venerari, quidni eundem in posteris tamquam viva eius imagine etiam veneremur? Confer Notit. Dign. Ill. Diss. XI. c. II. §. IX.
Gradus amplitudinis Familiarum efficiunt, ut aliquando in Gentis nomen migrent; Et Familia tunc in specie appellantur singulae eiusdem Gentis Lineae. Veluti e Gente Domitia Familias Calvinorum et Aenobarborum introducit Sueton. in Neron. V. plur Gondd. de V. S. ad L. 53. n. 4. Et in perso nis Illustribus eodem modo se habent Hauß und Linien, quorum prius Gentem, posterius Familiam dixeris. Moris tamen est istam
Familiam, hanc Lincam appellari. Sic in Serma FamiliaBrandenburgica est Linea Electoralis, Culmbacensis et Onolsbacensis: In Familia Saxonica Linea Ernestina et Albertina et ambae iterum in varios Ramos divisae: In Familia Palatina Linea Rudolphina et Wilhelmina: Quarum et Instr. Pac. meminit Art. III. V. de hisce talibus Speneri accuratissimam Syllogen Genealogico-Historitam Principum Germaniae. In Rep. Israelitica pleniori discrimine utebantur, ut Populi, seu Gentis, Tribus deinde, tum Familiae, post Domus, denique Patris familias: Quod ita observatum legimus in Sorte inquirendi Sacrilegii causa oproiecta Ios. VII. 16. 17. 18. Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iudah: Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est Familia Zare. Illam quoque per domos offerens reperit Zabdi. Cuius domum in singulos ädividens viros invenit Achan filium Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Iudah. In eadem Patriarchae dicebantur, qui conditores Gentis ac Tribuum erant, q. d. capita Patrum, seu usitatis Hebraeorum vocabulis, Rasche Aboth: Ut Abraham, Isaac, Iacob et huius XII filii. Gens aut Populus si unius Linguae commercio, aut saltim iisdem iuribus utatur, dicitur Natio.
Cognata Familiis sunt Pacta Successoria personarum Illustrium communi Confraternit atum nomine alias nota, Lingua nostra, Erb. verbrüderungen: Qualia nunc inter Saxones, Hassos, Brandenburgicos, et olim inter Saxones et Comites Hennebergicos ratione Coburgi, inter Hassos et Comites Cattimelibocenses, item Austriacos et Bohemiae Reges, denique et Hungariae Reges et Austriacos obtinuere; Suntque nihil aliud, quam Pacta de Iure Successionis reciprocae in casu deficientium legitimorum heredum: Eorundem Finis I. Conservare Familiarum senescentium splendorem ac Dignitatem, II. Procurare stabili successione Tranquillitatem Subditorum, quorum interest, ne ignotis et alienis subiciantur Dominis; Nec minus Imperii paeem, quae incertitudine Successoris ambigua redditur: E quibus et Legalitas ipsorum petenda. Differunt a Confoederationibus, Erb. vereinigungen, quae itidem hereditariae quidem, sed tantum ad mutua auxilia, non ad successionem extenduntur. V. Plur. Carpzer. Dissert. de Paect. Confratern. Saxonice- Hassiacae in Addit. ad Limn. Enucl. p. 1.
Quid Societates civiles, Servitus, Dominium? Ius gentium est causa Servitutis: Servus quod acquirit, Domini est, Ius vitae et necis in Servos: Servitus perfecta, cur a Christianis veteribus sublata? Cur nunc reducatur? Servitus imperfecta, Iura Wildfangiatus: Manumissio, Galliae singularia circa servos. Quid Familia inter Societates Civiles? Collegia, Convivia, Agapaeveteris Ecclesiae; Collegiorum Opificum nostrorum vitia.
HActenus de Societatibus Naturalibus: Societates Civiles eorum sunt, quas non natura, sed propositi similitudo coniunxit. Sed Numero Naturales longe superant, si non infinitae sunt, cum non solum rebus gerendis, sed etiam tempore, loco, ets. varient; In quibus omnibus satis erit, si alias minores, alias Maiores introduxerimus. Minor est Societ as Herilis, h. inter Dominum et Servum, seu in praestatione quottidianae operae, h. qua unusquisque quottidie indiget, occupata. Servitut ratione Vocis est Naturalis vel Legalis: Naturalis eorum, qui ob defectum Iudicii se ipsas regere nequeunt; Legalis talium, qui regere se nequeunt ob defectum Fortunae. Hinc saepe Domini Legales qui sunt et Servis imperant, revera Servi Naturales exsistunt, atque ab ipsis Servis reguntur. De Legali hic intelligendum est, quicquid dicetur, et veluti Societatem hanc praestatio quottidianae operae distinet, ita Servire erit quottidianam operam praestare; Dominari id exigere: Servus persona quottidianam operam alii praestans; Dominus persona quottidianam operam alii imperans. Discrimen Subditorum a Servis ab hac ipsa differentia pendet; Subditi n. Mandata quidem perinde ac Servi accipiunt, sed a publico et in negotiis Universitatis, noni a. ad praestandam quottidianam operam, quod Servorum proprium est. Sic etiam Imperium Maritale et Paternum uxorem aut liberos licet oboedientiae astringat, eos tamen ideo Servos non facit, cum illud primario non directum sit ad praestationem quottidianae operae, sed tantum ad conformitatem alicuius in Societate tali ordinis Aliam rationem disparitatis horum Imperiorum V. praec. Diss. VI §. XIV.
Causa Servitutis a Iure Gentium pendet. l. 4. ff. de I. et I. §. 2. Inst, de I. N. G. et C. Licet n. natura omnes nascamur liberi, usu tamen exigente et humanis necessitatibus illam introduci oportuit, h. quoniam alia conservationis nostrae ratio non suppetiit, hanc licet deteriorem maluimus, quam vita prorsus carere. Ab Imperatore contra naturam esse dicitur sensu horum terminorum paulum ampliori, pro eo quod est praeter naturam, h. ut naturam intrinsecus moventem pro auctore quidem non habeat, interim si fiat ab eadem propter accedentem necessitatem admittatur.
Eius proprium est acquirere Domino suo quod acquirit, praestat n. Domino operam suam, E. et istud quod ex opera producitur; Nec opera amplius eius est, sed Domini, ac proinde nullum Ius in eam habet. De Iure vitae ac Necis Dominorum ini servos perfectos censemus, Dominos maiorem in eos rigorem exercere posse, quam in Coniuges aut liberos, quia maior et finium et personarum est inaequalitas: Sed Ius Vitae et Necis ipsum nimiam homicidiis licentiam parit, quod in Veterum Romanorum exemplis liquido claruit; Et Magistratus rerum graviorum omnium arbiter hic facile munus suum explere poterit. Extra Remp. si versetur Dominus, Ius tale quidem habebit; Sed I. Quia absoluti Iuris est, et personam Magistratus simul sustinet. II. In Casu si Societas ipsius ex morte Servi non periclitetur.
Servitus est duplex Perfecta vel Imperfecta. Servitus perfecta Perpetuas operas debet pro alimentis et aliis, quae vitae necessitas exigit, Causae eius Captivitas, nativitas et spontanea subiectio. Servi perpetui captivitate redduntur, quia non tantum ini Bona eius qui capitur plena potestas Victori datur, sed ipse etiam occidi potest: Cuius ratio in Principiis Bellicis sita est, quia omnis iuris nostri prosecutio alias inanis futura esset sine hac licentia: Quod mors igitur Servitute sit deterior, Captivus hanc merito subit loco beneficii concessae vitae. Nativitate fiunt Servi qui ex ancillis nascuntur, cuius ratio pendet. I. Ex alimentorum et eorum quae vitae necessaria sunt praebitione: Quia n. diu alendi sunt antequam opera eorum Domino utilis esse possit in
compensationem alimentorum merito Servi fiunt: Nam sequentes operae alimentis sui temporis tantum respondent. II. Ex ipso vitae beneficio, quod a Dominis habent; Neque n. nascituri fuissent, si Domini absoluto, iure suo uti voluissent. Spontaneae Subiectionis species est Venditio, cum liber homo iustae aetatis se venundari patitur participandi pretii causa. Sed tota haec Servitus perfecta in maxima parte orbis Christiani superioribus saeculi fere in desuetudinem abiit; Hoc n. inter praecipua augmenta nascentis Christianismi erat, ut mancipiis libertatem concederent, unde plerique Servi in Christia nismum propendebant. Exemplum V. in Ep. ad Philem. ubi dum Paulus causam Onesimi apud Philemonem agit: Forsitan enim, inquit, ideo discessit ad horam a Te, ut in aternum illum reciperes; Iam non ut servum, sed pro serve Fratrem carissimum etc. Neque quottidianis Martyriis Christianorum faeile absterreri poterant, quia iam ante arbitrio Vitae ac Necis Dominorum suorum subiacebant: Probabile igitur illos maluisse qualemcumque libertatem arripere, eaque tunc ad mortem ferri, quam. in Servitute morari et nihilominus perpetuo mortis metu torqueri. Grotius ratione captivorum specialem hanccausam addit L. III. VII. n. 9. Quia Christiani ab omnis Charitatis commendatore rectius instituti sint aut esse debeant, quam ut a miseris hominibus intersiciendis non nisi minoris Servitii conditione abduei possent. Hodie tamen a Christianis, qui extra Europam potentiam suam extendunt, Italis, Hispanis, Portugallis, Belgis, Anglis revocari coepit, sed in eos potissimum qui extra Europam sunt; Seu quod iis nihil iniqui accidere putent, cum propriis ingeniis suis in servitutem propendeant, quod demonstrabitur Diss XXIV. §. III. seu quod ipsam Servitutem perfectam vitae Sociali non incommodam esse sentiant: Neque n. si vigeret vel res familiaris nostra tam facile turbari posset, vel publico etiam tot Suppliciis opus foret ad coercendos eos, qui Libertatem et extrema egestate emere et Sceleribus quibuscumque sustentare amant. Bodinus certe L. I. c. v. Caro lum V. Imp. imprudentiae arguit, qui A. MDXL omnes Novi orbis servos liberos esse iusserat, quorum postea, quia paucissimi eorum artes didicerant, quibusvitam exhiberent, plerosque fame, otio, inertia fractos perire vel in pristinam servitutem relabi oportebat.
Imperfecta Servitus conditione nititur certae operae praestandae: Qualis erat Hebraeorum Servitus tempore septem annorum limitata; Apud Romanos Libertorum, Statu Liberorum, Nexorum seu Addictorum
conditio, de quibus V. Comm. ICtorum ad Inst. de Libertis et Li 12. C. de Oblig. et Act. Item Ascripticierum seu Glebae Addictorum, quuna cum agro serviebant Domino et cum fundis mancipabantur et alis enabantur. V. Comm. ad C. de Agric. Censit. et Col. Quibus simile erant apud Cretenses Perioeci, apud Thessalos Penestae, inter Saxones tempore Imperii Francici Lassi q. die gelassene et quos alibi Constitu. tiones Caroli M. Aldiones vel Aldiones, forte ab All dienen, et Liddos vocant. Nostro tempore his comparari possent IIomines proprii, quos pleraeque Regiones et Provinciae habent, sed pro earundem diversitate, conditione varia. Tales qui in Polonia in specie Kmethenes dicuntur, de quibus V. Stat. Polon. Herbut. f. 252. Item Agrestes Russiae, Lithuaniae, Bohemiae, tractuumque Venedicorum; Sed quorum dura conditio perfectâ Romanorum servitute haut procul abest: Dani et Holsati suos Bordons appellant, Itali Homines de Mansata, Hispani Solariegas; Et in superiori Germania sunt Wilfangii, Homines Proprii Privile. gio Caesaro in ipsis vicinorum Principum ac Dominorum Territoriis Sermo Electori Palatino concessis: Quorum causa et paucis abhinc annis ad arma ventum est, vicinis istis cum Palatino hoc quicquid Iuris est disputantibus; sed quae interventu Sermor in Regum Galliae et suediae, iterum composita fuere, conditumque eum in finem A. MDCLXVII. d. VII. Febr Laudum ita dictum Heilbrunnense, cuius Tenore Iura Territorialia quidem Confoederatis relicta, Personalia vero Palatino adiudicata. Quoad iura ini eiusmodi proprios homines, ut Wildfangios exercendas, discrimen fieri debere inter personalia in personam seu corpus et territorialis ex Iure Territorii competentia; Illa cum proprietate in Corpera per Privilegium competere, atque ex veteri iure atque Consuetudine circa proprios homines de iis Statuendum:o Ionde facultatem istos adventicios atque ex his descendentes in numerum propriorum hominum recip endi et constituendi censum cerporis in pecunia vel gallinis, operas praestari solitas, sed it a ut praest antibus toler abiles, nec debitis subditerum impedimento sint, moderatas, mortuarium, pecuniam pro introitu, den Fahegülden, precia manumissi num, ius suecedendi in Eona vacantia, Detractionem, die Nachsteuer, ubi Dominus Territorii hac speciali Privilegio vel usu nondum cessit, Iur amentum fidelitatis et Oboedientiae sine praiudicio bomagii Domino territorial debiti, constitutionem Prefectorum vulgo ausfauthe, qui ista observent et exigant, ius mandandi et vetandi, quoad istorum debita, Officia et praestationes iuxta consuetudinem, qua hactenus talia ini singulis tocis
exercita fuerunt, relinquenda esse. Catera Territorialia iura etc. ex tenore Privilegii Wildfangiatus seu Proprietatis Personalis in Territoriis Con. foeder atorum non competere, sed ab iis in posterum ex hoc Titulo abstinendum esse etc. Sunt verba ipsius Laudi, quae citavimus ex Append. ad Contin. XIII. Diar. Eur. p. 9.
Manumissio Servituti perfectae opposita est, tribuiturque beneficii loco propter fidem et bene merita, vel aliam quoque causam quamcumque V. Commentt. ICtorum ad Inst. de Libert. C. Pro quibus Causis Servi pre pramio libert. aecip. et alibi passim. In Gallia singulare hoc privilegium Mancipiorum est, ut eo ipso, quo Terram Gallicam attingunt, libera fiant, cuius exempla et quae praeterea huc pertinent. V. ap. Bodin. L. I. c. V. Lans. Orat. pro Gall. p 201. 202. et Orat. contr. Gall p. 437. 438.
Societates Civiles Maiores si usus quottidiani gratia coniunguntur, iterum accipiunt nomen Familiae, item Domus etss.; Et personae in ea nomina Patrum familias, Matrum familias etc. Usum quottidianum dixeris versari in rebus quibus ad vitae necessitates nos atque nostri quottidie utimur. Servos etiam comprehendi, vel exteros quoque, si usus quottidiani gratia nobiscum sint, communis loquendi ratio infert. An Servi tamen de essentia sint, videtur ambigi posle: Quid n. si Familrares aeque operae ad usum quottidianum necessariae se accingant, maxime si res domestica tenuis sit? Sed similes scrupuli de aliis etiam personis huius Societatis moveri possent. Sic n. Pater familias oetiam si sine uxore aut liberis sit, nihilominus Familiam alere posset; Et Mater familias licet marito et prole vidua. Satis nempe est, si plures maneant usus quottidiani gratia coniuncti;o Nec propinquitatis naturalis videtur habenda esse ratio ex eodem capite, quia Familiae satis est ob usus necessitatesque quottidianas vitae coniungi. V. plur. Besold. Diss. de Iur. Famil. c. I. et Comm. ad ll. 195. et 196 ff. de V. S.
Hominum propositi similitudine extra usum quottidianum coniunctorum Societates, veluti infinitae sunt, ita nominibus etiam plus, quam recensendo hic sumus, variant: Communiora sunt nomina Corporum, Collegiorum. Hobbesius Systematae vocat et integro capite prosequitur de Civ. c. XXII. Ea non nisi auctoritate Magistratus institui Reip. interest, ne per coitiones privatorum arbitrarias Seditiones
excitentur et consilia contra Remp. agitentur. Iura eorundem consistunt in communicatione rerum, operarum, Iuris et Consiliorum: Ideo communi area, Actore, Syndico etss. utuntur, Pactiones item et LL. sibi proficuas condere possunt: Quae omnia dum inter limites et fines artis suae manent merito probamus. I. Quia Magistratus omnia singularum artium momenta non potest expendere. II. Etiamsi intelligat, ob multitudinem negotiorum ea non potest expedire. Cui adicimus, ne mulctas quidem iis abiudicari posse, servatis artis suae terminis, ut habeant, unde Societatem suam conservare possint. Cui alia conservandi ratio accedit, dum stata quotannis convivia celebrant fovendae Charitatis ac mutuae benevolentiae causa: Quae causa et LL. Divinis fuit convivia Sacra quotannis summa cum laetitia colenda iubendi. Deut. XVI. 11. 14. 15. Ut Religione erga Deum et amicitia inter se Cives conciliarentur; Vel uti et primitiva Ecclesia eiusmodi convivia habuit, quae quod mutuis amplexibus et Osculis terminarentur Agapas appellarunt. V. Bodin. L. III. c. VII Et complures opificum mulctae ad ipsa potulenta et esculenta restricta sunt, ut Conviviis tanto paratior materies esset. Quae utinam nullo vel minori abusu circumdarentur. In Collegiis opificum nostrorum certe is tantus est, ut ipsum usum suffocet, ipsique opifices nostri Collegia sua non leves ob causas suspecta reddunt: I. Quia in iura magistratus involant, dum saepe res decidunt, quas magistratus auctoritate expediri oporteret. II. Onerosa sunt Reip. ob servilem Conditionem, qua Iuniores et tirones pene obruunt. III. Conventus et convivia eiusmodi agitant, quibus cum mulctae veteves destinatae essent, novarum semper litium mulctarumque materies succreseit.
Reip. Naturam consisterere in Sibi - Sufficientia: Remp. posse inter duos aut tres etiam conservari: Primaevus status Rerumpp. Prisci Patriarchae a)uto/nomoi; Cur Reges dicti? An Respp. exstiturae fuissent in statu Innocentiae? Societates minores non requiri ad Remp. Reip. Ecclesiasticae Catholicorum conspectus: Quid Pagi, vici, Urbes: An muri urbibus necessarii? An e re sit eas in immensum augeri? Fortalitiorum necessitas, situs, forma, Citadellae: Provinciae, Sbirae, Hordae, Circuli.
VIdimus Societates Privatas; Sequitur Publica, Rei publicae nomine alias nota, quam definimus Societatem sibi sufficientem. De genere non opus est ut verba fiant. Sibi sufficientem dicimus;o quoniam universale et nuspiam deficiens Solamen contra solitudinem, adiumentum in operis, et defensionem contra iniuriam quamcumque praestat, quod a Societatibus Privatis oexpectari nequit. Sicque ipse priscus Aristoteles I. Pol. II. Perfecta autem Societas ex pluribus vicis conflata civitas est, h)/dh pa/shs2 e)/xousa pe/ras2 th=s2 a)utarkei/as2. Quod Interpretes reddunt: Quae ad summum iam omnis copiae bonis omnibus cumulatae nibilque praeterea requirentis, culmen pervasit. Et mox demonstraturus Civitatem finem Societatum minorum esse, h( d' a)uta/ rkeia te/los kai\ be/ltiston: Copia ipsa suis opibus pollenr et contenta et nihil extra se desiderans finis est et optimum: Iterum civitatem priorem esse Singulis, quia nemo singulorum est a)uta/rkhs2. )*auta/rkhs2, *a)uta/rkeia est sibi sufficiens, sibi sufficientia. Ipse e. Remp. sibi Sufficientem esse voluit. Quas alii ex eodem descriptiones formant suo loco relinquimus: Quod tamen Bodinum erroris hic postulent, dum Rem publicam Multitudinem eivium dixit, quam ordinem dicere debuisset, praeter rem factum videtur, cumi sine dubio ex substratâ materie mens Viri aestimari debeat, quae cum sine ordine esse nequeat, etiam ordinem ab ipso veluti tacite praesuppositum fuisse censendum erit, eoque non intellexisse confusam multitudinem, sed moderatam, quae nihil
aliud, quam ipse ordo, h. non confusus grex palantium hominum, sed decenter cohabitantium coetus. Neque Civitatem a Rep. differre autumamus, ut Civitas sit subiectum Reip. et sine ordine aut Imperio concipi debeat; Resp. v Imperium et ordinem adiciat. Civitas n. vel ipso nomine Societatem importat, eoque non potest carere vel ordine vel Imperio; Aut si civitatem pro consusâ multitudine accipiamus, ordine quidem carebit, sed tunc et civitatis nomeni amittit. Ac licet primo conceptu suo non statim ordinem inferat, satis tamen est si idem ex ea fluat. Sic Societatem coniugalem, Paternam, Familias, Corpora, ex natura ipsarum primo aestimamus, inde quo ordine se respiciant, quale Imperium habeant, cognoscimus, non tamen quod aliae eapropter fiant, quam ante erant, sed quia imbecillitas nostra talis est, ut non possimus uno complexu ea quae coniuncta sunt apprehendere, eoque distinctis conceptibus opus habemus ad naturam eorum perfecte cognoscendam. Similis ratio Rei publicae; Ea primo Sufficientiam importat, ex qua deinde manat independentia, Imperium, ordo partium ad se invicem etc. Ideo v. ipsam Remp. veluti geminam fieri, et modo Remp. modo Civitatem vocari non opus erit. Quantilla res n. dicere Imperium fluere ex sufficientia, vel aliunde etiam? Cur integro capite id diducere laboramus, nec tamen revera nisi ea quae civitatis erant repetimus? Aut cur non potius Imperium tunc statim tractamus, quam ut iterum novam tractationem maiestatis moliamur? Civitas igitur perinde ac Resp. est Societas sibi Sufficiens: Imperium, ordo Remp. sequitur, sed idem et Civitatem, et neutra eo carere potest, cum ipsa Societas in genere non possit esse sine ordine aut Imperio.
Causis Reip. non immorabimur. Videantur quae de Causis ipsius Societatis tradidimus Diss. IV. §. III. Quorum summa est: Desiderium propriorum commodorum et mutuum metum homines in societatem animasse. Animarunt igitur et in Rem publicam: Ut quoniam nec a seipsis nec ab uno atque altero solum Sibi-Sufficientiam exspectare potuerint, in corpus tale coaluerint, a quo singuli istud peterent, quod sibi seorsim praestando non erant, h. ut possent secure vivere, nec haberent iustam causam ab aliis sibi metuendi, quam diu ipsi alios
iniuria nulla affeccerint. Hobbes. de Civ. e. V. §. XII. et c. VI §. III.
Hinc nec eadem amplitudine semper constiterunt Res publicae, sed magnae, parvae, minimae etiam fuerunt, prout homines incommodis omnibus magis minusve sufficere visi sunt; Nec absonum fu. erit Respoublicas ipsi Statui Sociali coaevas qutumare. Fuit utique cum solo Adami et Evae consortio Resp. concluderetur, quia nec commoda sua aliunde promovere, nec alios metuere habebant. Quod a posteriori tanto clarius elucescit, quoniam a nemine dependerunt et de rebus omnibus integram disponendi facultatem habuerunt, eoque Imperium summum et universale ipsi habuerunt, quod veluti ex Rep. manat, ita et Remp. coluisse argumento est. Similis ratio hominum desertas regiones, aut Insulas habitantium, quorum Societas licet duobus, tribus, aut numero haut multo maiori constet, quia tamen a)uto/nomoi sunt, nec superiorem agnoscunt, aut alium a quo dependeant, ipsam Remp. constituunt: Nec alio in loco hab endum, quod primis temporibus tot haberentur Reguli, h. non Principes aliqui splendori nosttorum temporum respondentes, sed ampliorum Familiarum patres a)uto/nomoi. Quod vidit post alios Iustinus, ideo Abrahamum et Isra elem Reges Damasci vocat Histor. L. XXXVI. Et Nicol. Damascenus Abrahamum basileu=sai, Regnasse dicit: Idemque hodienum in incultis Africae et Americae tractibus ita observari itineraria passim docent: Quorumi omnium causa, quia sibi poterant sufficere nullius indigi aut timentes. Et Bodinus queritur quidem Patribus familias ademptum hoc imperium, idque quia iudices eius partes ad se traxerint. Sed ratio nostra est, quia Autonomia ista particularis diutius subsistere non poterat, ob defectum sufficientis securitatis et desiderium ampliorum commoditatum, quas homines sensim animadvertebant, sed singuli sibi solis praestando non erant;o Eoque ampliori Societate ac Imperio contineri requirebantur, suo a. hactenus habito Imperio cedere.
Primis itaque temporibus et cum homines pauciores essent, longe minor numerus constituere poterat Remp. quam nunc quidem valet,
quia pauciores erat metuendi; Nunc v. quia maior numerus minorem facile opprimeret, amplius extendi Sibi-Sufficientiam seu Remp. oportuit: Semper n. talis esse debet Resp. ut cuivis aggressori se parem praestare possit, idque vel per se vel per alium: Quo posteriori modo Resp. minores etiam perdurant, dum Patronos et Protectores sibi seligunt, quorum ope ceterorum omnium securae sint pervincente hos mutua aemulatione, ne accessu earum ad alteram partem ipsi infirmiores reddantur. Sic Resp. Genevensis Protectores habet Cantones Helveticos eontra Gallum et Sabaudum, Genuensis Regem Hispaniae etc. Eaeque communiter persistere solenr, quia etiamsi et Protectores aliquando deficianti, vicinis tamen defensoribus numquam carent. quorum licet unus eas impeteret, reliqui tamen metu nimii incrementi ipsum facile in ordinem redigoerent. An ex protectione Ius superioritatis aut pars superioritatis sequatur in rebus Imperium nostrum concernentibus inquirit Doctiss. Bocler. Not. S. R, Imp. L. XVI. c. III. §. III. In Negativam inclivari posse ea quae modo diximus docebunt.
An Res publicae in Statu Innocentiae exstituraefuissent, non abs re quaeritur. Resp. A. quia omnes Societates minores futurae fuissent, eoque et in maximam facile consentire potovissent. Instantiae: In Statu isto nos futuros fuisse perfectos, in omni Societate v. atque adeo et in Rep. esse imperfectionem: Breviter Resp. Satis esse si perfectiones morales habuissemus; Naturalibus n. Imperfectionibus haut destituendos fuisse tum ipsa Natura nostra, tum Dei vox de rebus hominis, cum adhuc in statu Innocentiae esset, veluti consultantis, infert: Non est bonum bominem esse solum. Esse n. aliquid, quod non bonum sit, Imperfectionem sapit.
Materies Civitatum et Rerum publicarum communiter statuuntur esse Societates minores tum simplices tum compositae. Non male prorsus, nec tamen necessario, ac tanto minus ut essentiam civitatis ingrediantur: Cui satis est, omnes qui in civitate praesidium et commoda quaerunt, in iisque quaerendis consentiunt, poni, citra respectum ad Societatem aliquam. Ratio fuerit, quia licet fatendum sit, minores
eiusmodi Societates in plerasque Civitatum coiisse, fuit tamen et adhuc esse poterit, ubi nullae vel Simplicium vel compositarum Societatum in Civitate reperiantur. Quemadmodum initia Reip. Romanae nec Servos, nec feminas, eoque nec paternam Socieratem habebant, licet illa nihilominus perfecta Resp. esset: Romulus quippe iam dudum iura et Leges dederat, Sacra item et maiestatem exercuerat. Similis ratio est in Rep. Ecclesiastica Catholicorum, quam licet Protestantes nos non agnoscamus, dum tamen inter Catholicos admittitur, non plane pro nulla haberi potest. Huius caput est Pontifex M. Proceres Cardinales, Archiepiscopi; Subditi inferiores Clerici, magna pars Laicorum etiam. Praeterea Iura Maiestatis Pontifex M. quam plenissime exercet; Ita n. habet a)utonomi/an, unde errare non posse censetut; Deinde Ius interpretandi leges, ideo Scripturam pro obscura haberi vult, donec Sensum ille attulerit: Tum Ius comitia indicoendi in Conciliis Generalibus; Ius Iudiciorum in Poenis Ecclesiasticis; Ius aggratiandi ini Confessionibus;o Ius tributa imponendi in collationibus beneficiorum, Indulgentiis; Ius Dignitates conferendi in Sanctis creandis etc. Et tamen nullus hic Societati Paternae aut Coniugali locus. Si dicas Remp. seu Civitatem eiusmodi durabilem non esse. Resp. Nihil tamen naturae Civitatis eo derogari, Duratio n. non ut sit, sed ut bene sit, Reip. confert.
Partes integrantes Reip. sunt Vici, Pagi et quas deinde in specie modo Civitates, modo urbes et oppida appellant. Vicum vulgo vocant plurium familiarum consociationem; Pagum ex pluribus Vicis conflatam Societatem: Quae licet suo sensu admitti possint, a communi loquendi usu tamen alienissima sunt: Cuius intuitu autumamus Pagum e Societate Rurali, Civitatem e commoditatibus, quibus toti humanae Vitae consulatur, aestimari posse; Vicum v. mediae cuiusdam naturae esse, et Societate Rurali quidem maiorem, minoribus commodis tamen, quam Cititates habent, instructum. In Quaternioribus Imperii apud Goldastum etiam recensentur quatuor Pagi Imperii Bamberga, Schletstadia, Hagenoa, Ulma; Et quatuor villae seu Vici, Amberga, Orlamunda, Lichienavia,/Ingelheimium. Sed sensu tali qui nunc fere intercidit, veluti et totum illud, quod de Quaternionibus
Istis traditur suspicione non caret. Simili et huc non pertinenti sensu et Haga Comitis Pagus vocari solet, qua de re Vid. prolixa Elogia in Script. Geographicis; Et Strabo Ctesiphontem veterem pagum in Assyria urbis potentia et Magnitudine venisse, ibque Parthorum Reges hiemasse praedicat: Cuius cum Haga Com. comparationem V. ap. Ortel. theatr. ad Tab. XLIV. In Veteri Rom. Imperio ad essentiam Civitatis Episcopus requirebatur; V. l. 36. C. de Episc. et Cler. Sed et haec conditio nunc exspiravit, nisi quod in Anglia adhuc moris sit, totcivitates numerari, quot sunt Episcopi. Civitatum in Provoincia exstantissima vocatur metropolis, q. Mater Urbium: Unde et Archiepiscopi dicti Metropolitani: Hi siquidem talibus alligabantur Urbibus, unde mandata ad omnes Provinciae partes aeque perferri possent.
Civitatis ab Urbe discrimen notum est, quod Civitas ipsos Cives, Urbs habitationes Civium designet. In nominibus Propriis tamen hic ambiguitas; Et Romani cum Carthaginensibus promisissent liberam fore Carthaginem, Civitatem intelligebant, Carthaginensibus id de urbe accipientibus: Quod et horum adeo movit iras, ut etrema maluerint. Flor. II. XV. meritoque rei iniquitatem agnoscit Zevecotius, quod captio, ubi bonâ fide agitur, ab omnibus pactis abesse debeat, nott. in Flor. p. 369. Civitates sine Urbibus esse posse argumento sunt veteres Germani, apud quos receptum erat, nullas urbes habit ari, ne pati quidem inter se iunctas sedes. Tac. de mor Germ. Et Tencteri Ubiis urbes tq. ignaviae partem exprobrabant: Ut amicitia societasque nostra in aeternum rata sint posltulamus a vobis, muros Coloniae, munimenta servitii detrabatis; Etiam fera animalia si clavia teneas virrutis obliviscuntur, liceat nobis vobisque utramque r???pam colere, ut olim maioribus nostris, quomodo lucem noctemque omnibus hominibus, ita omnes terras fortibus viris natura aperuit. Id. Hstor. IV. LXIV. Confer Conring. de Urb. Germ. §. XX. et seqq. Muros urbibus non necessarios exempla Lutetiae parisiorum, Londini et in universum omnium fere Angliae Civitatum docent, quae moenibus, vallis etss. plane destituuntur: Cuius ratio, in istis perpetuum eas amplificandi studium; In his ne rebellionibus internis receptacula praebeant, cum alias ab invasione externa satis tutae sint. Q. An ere sit Urbes in immensum
amplificari? Resp. Id fieri patere in Urbe Londinensi ac Parisiensi; Sed improbandi rationem reddunt, quia urbes eiusmodi semet ipsas vix ferendo sunt, quod de Roma olim dictum fuit, vastusque Incolarum numerus subditos facile in rebellionem armare potest: Quod in Gallia Interregna post Henricum III et Ludovicum XIII docuerunt; Et Carolus I. Rex Angliae ideo tam infelici mactabatur successu, quia Londinum experiebatur sibi contrarium; Similiter Massanoielli rebellionem A. MDCXLVII, maxime iuvit numerosa Plebs plebs Neapolitana. Unde et Angliae pariter ac Galliae Reges talem urbium suarum amplificationem saepe prohibuerunt; Exstatque inter alia Lex Ludovici XIII Regis Galliae, ne nova aedificia exstruerentur in Suurbiis Parisiensibus I. Ut arva et culta loca servarentur. II. Ne multiplicatis aedificiis ae~r fieret infectior atque impeditior sordium expoortatio III. Ut facilior esset mutua subditorum communicatio. Mercur. Franç. ad A. MDCXXXIIX. p. 477. confer Sprenger. Ax. St. XIIX.
Fortalitiorum necessitatem facile agnoscit, qui impetum hostilem et latronum invasiones vix aliter declinari posse cogitaverit V. L. 4. C. de Magistr. Offic. qua cura Clausurarum et Castrorum Magistro Officiorum iniungitur. Anglorum tamen Civitates ne moenitus quidem claudi iam ante indicavimus; Nec Poloni adeo frequentia Castella habent, seu confidentia propriae fortitudinis, seu diffidentia Regis sui. In limitibus cum primis requiri ratio dictat, ut hostis ab ingresu Regionis arceatur, ipsi v. in hostile solum felicius involare possimus: Quo respectu Cardinalis Richelius dicere solitus fuit, se Regi suo tres claves procurasse, Pinarolum versus Italiam, Perpinianum versus Hispaniam et Brisacum ad Germaniam. Totidemque Claves Regnorum suorum olim Carolus V. Philippo filio suo commendavit, äGolettam in Africa pro Mari mediterraneo, Cadix pro ingressu eiusdem et dominio maris Occidentalis, et Ulissingam in Seelandia pro Oceano Germanico aliisque Maris Septentrionalis partibus. In Forma exstruendorum Fortalitiorum recentem, qua cespite ac substratis sarmeritis muniuntur, commendat I. Quia tormentis melius resistit. II. Facilius reparari potest. III. Facilius etiam mutari potest, cum murus non nisi totus destructus aliam formam assumere possit.
Huc pertinent Citadellae q. d. Parvas Civitates, Principi in amplioribus urbibus necessariae, ut a metu plebis liberior sit. Quemadmodum Gandavi post positam illic arcem omnis seditio quievit; Ac Neapolis, Mediolanum, Antvverpia ab Hispano similiter compescuntur. Vid. Spreng. Ax. St. VII. et XVII.
Ampliorum Reip. Partium nomine veniunt Provinciae, h. Partes maiores Reip. plures urbes comprehendere aptae. In Anglia Shira vocantur h. Comitatus s. Dominia, de quo V. Not. Dign. Ill. p. I. Diss. IX. In Hungaria Gespanschafften ab Ispan, Comes. Similes fuerunt apud Veteres Israelitas Tribus duodecim, h. totidem provinciae, quibus Resp. Israelitica constabat: Apud Tataros sunt Hordae eodem significatu. Circuli in Imperio nostro eiusdem notae sunt, quos vocamus Societates Foederatas vicinarum Provinciarum in Imperio; Videbaturque partitionem talem magnitudo Imperii requirere, ut ad omnes aeque redundarent debita Imperii commoda, faciliusque Iustitiae ac Paci publicae satisfieret. Grotius agos vocat, haut dubie in imitationem XIII Pagorum Helvetiae, quam nomenclaturam tamen minus aptam esse inde colligimus, quia Pagi Helvetiorum sunt totidem Respp. Circuli nostri a. non Respp. iunt, sed in Rep. foederatae societates. Similes hisce in Gallia IV Circuli Reformatae Religionis Sociorum, sed ad res Ecclesiasticas nunc unice restricti. De quibus V. Declarationem Regiam, de A. MDCLXIX. Art.
Propria Rei publicae: Principia Actionum Publicarum; Maiestatis Descriptio: Unde Maiestas ortum sumat? Lex Regia: An populus facultatem conferendi Maiestatem habeat? Utrum populus privative an cumulative maiestatem conferat? De subiecto Maiestatis? An Respp. liberae habeant Maiestatem? An Rex sit maior singulis, et minor universis? Quomodo Maiestas consistat in indivisibili? Maiestas Infantum, Feminarum, Haereticorum, Infidelium, Dictatorum apud Romanos: Distinctiones Maiestatis.
DIximus naturam Reip. versari in Sibi-Sufficientia; Nec tamen omnia eius diximus, nisi eandem in Attributis suis nunc porro consideremus: Modus n. intelligendi nosterhic est, ut Naturam, seu adaequatum conceptum rei, resolvere cogamur in inadaequatos complures, si perfecta cognitione eius imbui velimus. Atque adeo in Sibi-sufficientia quoque, h. Natura seu Phrasi Scholastica Formali Ratione Rei publicae, quippe qua adaequate concipitur et distinguitur, nisi Attributa quaeramus, tq. inadaequatos conceptus, quibus ad pleniorem Reip. Cognitionem ducamur, communi rerum cognoscendarum ordini vel Imperfectioni intellectus nostri consuli aut satisfieri vix poterit.
Efficit igitur Sibi-Sufficientia Rei publicae, h. perfectio ista, qua omnia habet, nullaque re extra se indiget, cum cetera cuncta eâ comprehensa sibi ipsis minime sufficiant, eandem. I. Independentem, ut nihil extra ipsam sit, a quo tum esse suum, tum operationes habeat: Quia n. Resp. in se et a se sibi membrisque suis satis habet, non erit, cui aliquid sui transcribere possit: Unde et notissimum axioma, Maiestatem non agnoscere supra se, nisi Deum ac gladium, et quae huic similia sunt. II. Indeterminatam, seu immensurabilem, h. ne ullis circumstantiis personarum, loci aut temporis, aut ulla earum mensura inhiberi vel coerceri possit: Nisin. omnia ita complecteretur, sufficiens non foret, cum semper remansura essent, quae aliquid continerent, quod ipsa non haberet. III. Universali Intellectu donatam, ut Resp. se ipsam et extra se subditorum suorum omnia et singula cognoscat ac iudicet. Subditos n. quoniam alieno Imperio ducuntur, etiam alieno Iudicio stare oportet. Confer Diss. VI. §. IIX. IV. Praditam Universali potestate, s. facultate libere agendi; Alias n. ab alio dependeret, cui facultas
ista transcribenda esset. Quae singula quidem prolixo commentario egerent: Quod tamen iis diducendis sequentia pleraque impendenda sint, hic tq. conspectum rerum in posterum tractandarum breviter proposuisse suffecerit.
Possent alias dici Iura Rei publicae, vel potius Principia Actionum Publicarum, prout et humanarum Actionum Principia recen. seri solent in Ethicis. Ex his n. omnium Publicarum Actionum rationes ut nullo negotio fluunt, ita nec essario derivandae sunt. Et eorundem deinde seucomplexus seu prosecutio Maiestas, veluti in universum Iurium nostrorum prosecutio Imperium; Maiestas n. est Imperium Publicum; Aut clarius: Facultas exercendi universa iura Rei publicae: Quae sua luce radiant. Ad nominis evolutionem pertinet Maiestatem aliquando significate non Imperium in Republica, sed summam in Rep. dignitatem: Quo sensu Reges limitatae potestatis Regiae maiestatis appellatione excipiuntur, qui tamen summa potestate carent, et hoc tantum habent ut sublimiori dignitatis gradu Proceres Rerumpp. suarum antecellant. Plura de nomine V. in Notit. Dign. Ill. Diss. III. fin.
Unde ortum sumat maiestas sollicite anquiri solet. Autumamus. I. ipsam immediate fluere ex Sibi-Sufficientia Rei publicae; Haec n. numquam sibi-Sufficiens foret, nisi et imperaret; Tanto minus independens, indeterminata, summa foret nisi omnibus Imperium daret: Et. ipsa Maiestas ideo supremae, independentis, indeterminatae potestatis titulis gaudet, quia arctissima unione Rei publicae coniuncta est. II. Causam propinquam tamen cum Republica eandem agnoscere. Indicante vel Scholarum Axiomate: Causam Causae esse etiam causam causati. Ac proinde homies, quia Ius suum ipsi prosequi, aut iniurias aliorum propulsare non poterant, sese Rei publicae curae commiserunt eiusque voluntati subiecerunt: Qui n. sibi ipsi par non est, ab aliis merito dependet; Confer Diss. XI. §. II. et Grot. I. B. I. III. 8. III. Etiam Divinam Providentiam hic aliqua sibi seorsirn sumere: Non tantum qua prima et Universalis causa rerum est; Hoc n. Maiestati cum minimis quibusque commune est: Sed etiam quoad peculiaria effecta hic conspicua. Nam licet humana voluntas Maiestatem introduxerit, ut tamen talis, non alia persona, vel talis forma Regiminis exsistat, ad nutum solius Divinae Maiestatis pertinet, et inter ea reponendum, quae Reservata Dei appellari amamus. Quo sensu Divina sapientia Prov IIX. 15. Per me Reges Regnant et LL. Conditores iusta decernunt, per me Principes imperant; Et Israelitae cum Regem voluissent,
annuit Deus, et cras hac hora, inquit ad Samuelem, mittam ad Tevirum de terra Beniamin. et unges eum ut sit Dux populi mei. I. Sam. IX. 16. Item ad Davidem: Egote unxi, ut esses Rex super Israelem, et erui Te de manu Saulis, dedique Tibi domum Domini tui et uxores Domini Iui in Sinum tuum; Praeterea tradidi tibi domum Israelis et Iudae, et siparum, traditurus eram tibi talia et talia II. Sam. XII. 7. 8. Huc facit et Grotii sententia l. B. I. IV. 7. Licet sensu paulum dispari:o Primo homines non Dei praecepto, sed sponte adductos experimento infirmitatis familiarum segregum adversus violentiam, in Societatem civilem coiisse indeque ortum habere potestatem civilem, quam ideo humanam ordinationem Petrus vocet I. Epist. II. 13. Quamquam alibi et divina ordinatio vocetur, quia hominum salubre institutum Deus probaverit.
Populi iura sua transferentis manifestum exemplum eluxit in Rep. Romana, ubi cum ut necesse esset Reip. per unum consuli l. 2. §. 11. ff. de O. I. seu ut Tacitus loquitur Ann. I. IX. non aliud discordantis patria remedium esset, quam ut ab uno regeretur: Antiqua Lege, quae Regia nuncupabatur, omne Ius, omnisque potestas populi Romani in Imperatoriam translata sunt potestatem: l. I. §. sed et hoc C. de Vet. Iur. enucl. Confer §. 6. Inst. de I. N. et l. I. ff. de Const. Princ. Cui addimus, ne solis hisce locis, quod alii fastuose iactitant, commemorari videatur Lex Regia, L. 3. C. de Testam. et quemadm. Testam cond. ubi Lex Imperii vocatur et §. 14. C. de Bon. Cad. ubi dicitur Augustum Pripilegium. Eandem confirmat Dion Cass. L. LIII. et Epitomastes eius Xiphilinus, ubi principes Legibus solutos redditos scribunt, w(ste ta\ lati/na r(h/mata le/gei, llt ipsa Latina verba dicunt; Quod non nisi de verbis alicuius Legis accipi potest. Et tempore Augusti conditas fuisse circumstantiae et temporis ratio apud Dienem evincunt: Quae postea Vespasiani tempore renovari potuit. Bacchop. in Inst. de I. N. Qui pluribus hac de re consulendus. Nec est quod fuci postulemus Dionem vel Dionis Interpretes, quod occasione rerum, quae augusto decreta erant, in locum q. communem excurrerit eorum, quae usurpaverint Romani Principes, non a. voluisse id Augusto applicari: Quia antecedentia et consequentia omnia, quibus honores Augusto decreti recensentur, de nullo alio quam Augusto loquuntur. Tanto minus dixeris Dionem historiam suam ita ornare voluisse,o utdo mui Augustae placeret, cum Consul Romanus simul Alexandro Mammeae F. fuerit. Ita n. universam Historiam veterem in dubium vocare possemus, si scribat, quae scripta nollemus; Aut cur non fimiliter suspicaremur, Te dubia eiusmodi movere, quia licentiae
maiori, quam quae a Statu Monarchico permittitur, inhies? Qui populi talem facultatem in genere in dubium vocant urgent I. Omnes aequali libertate natos esse. Resp. Statum istum Naturalem hominis non posse subsistere. V. Diss. de Societate et de Rep. ubi pluribus haec demonstravimus. II. Ita fore ut Imperium aliquando singuli haberent. Resp. In statu Naturali concedi; In Statu Sociali negari. Causam V. in Diss. de Imperio. III. Neminem pariturum, quia omnes imperent. Resp. Iterum confundi statum naturalem et Socialem hominis. IV. Hac ratione singulos Ius Vitae ac Necis in se habituros. Resp. Falso praesupponi Maiestatem ideo Ius Vitae ac Necis in subditos habere, quia oportuerit illud a subditis accipi: Quod demonstrabitur ubi de Poenis agetur. V. Singulos non habere Imperium; E. nec universos illud habere posse. Resp In collectivis id perpetuo falsum esse: Quemadmodu exercitus occupare potest urbem, quod singulis militibus factu impossibile est.
De modo conferendi terminis non inusitatis quaeritur: Utrum privative an cumulative subiciamur Rei publicae eoque Maiestati? h. utrum populus omni iure suo se abdicaverit, an partem eius in casum necessitatis sibi reservaverit? Resp. Cedere debere omni iure suo; Numquam n. Sufficientia Status publici sibi constat, si singuli retinent, quo sibi sufficere possint:o Nec ullam tranquillitatempsibi promittere potest Res publica, in qua unicuique licet ex praesupposita necessitate Ius aliquod sibi formare et contra Publicum prosequi. Confer §. praec. II. Inst. I. Idfaciendum esse, si Princeps male imperet Resp. Grotius: Bonitatem aut malitiam actus aptas non esse ad partes distinguendas, cum obscuram habeant disceptationem; Et ipsum. hoc necessario gignere summam confusionem, si cognitionem de re eadem pro iure potestatis obtentu actus boni malive hinc ad se Rex trahat, inde populus. I. B. I. III. 9. II. Regimen omne eorum causa esse, quireguntur, non qui regunt. Rt. idem: sic et tutelam pupilli causa esse, et tamen tutelam ius esse ac potestatem in pupillum. III. Tutores si male rem pupillarem administrent, amoveri posse. Resp. In Imperiis rem aliter se habere, et quia progressus in infinitum non datur, omnino in aliqua aut persona aut coetu consistendum est: Quorum peccata, quia superiorem se iudicem non habent, Deus sibi curae peculiari esse testatur. IV. Incommoda hinc sequi, aut sequi posse. Resp. Id tantum evincere, nullum vivendi genus in humanis incommodis carere; Et qualemcumque formam gubernationis animo finxeris, numquam incommodis aut periculis carebis.
Subiectum Maiestatis est tum Res publica, seu persona Moralis quam Resp. induit proo exercitio Iurium suorum; Tum persona singularis, seu personae singulares, quaemoralem istam repraesentant. Grotius hanc Subiectum Proprium vocat, istam subiectum commune, quemadmodum visus Subiectum commune sit corpus, proprium oculus, quae nunc non examinabimus. Ditcrimen utriusque infert evidens tatio: Quia saepe accidit ut plurium populorum idem sit caput, quorum singuli Remp. constituunt, eâdem persona singulari tunc diversas personas morales gerente: Cuius rei certum indicium esse potest, quod exstinct. domo Regnatrice Imperium ad quemque populam seorsim revertitur. Grot. l. c. Et iterum unius Reip perfonam moralem aliquando plures uno gerunt, quod in Statu Democratico et Aristocratico claret, ubi singuli quidem seorsim Maiestatem non habent, coniuncti tamen eam sustinent, quippe designatam a nobis personam moralem simul gerentes. Unde iam porro elicimus I. Frustra esse, qui Aristocratiae et Democratiae Maiestatem denegant, et populum in eiusmodi Rebus publicis per speciem pacti coaluisse, non a. agere sub uno Imperio: Eo quod Maiestas indivisa sit, in Arrstocratia v. et Democratia inter plures dividenda veniat. Resp.o Maiestatem in his etiam formis indivisam manere, haerereque ini una persona Morali, quam omnes simul gerunt; Neque cogitandum est, hunc partem aliquam maiestatis habere, illum iterum partem, et istum etiam aliquam; Singuli n. plane nihil Maiestatis habent, suntque nihil aliud, quam mera membra necessaria ad constituendam Maiestatem requisita, plane ad eum modum, quo Cor, cerebrum, hepar nostrum ratiocinari non pososumus dicere, sed tamen membra esse homini ratiocinanti necessaria. II. Ex iisdem arcessimus quoque, non satis constare sibi receptum axioma: Regem esse maiorem singulis, sed minorem universis. Quia n. Princeps universos s. Remp. repraesentat, eadem non minor erit, sed ipsi aequalis; Veluti imago quam speculum repraesentat, prorsus aequalis est faciei extra speculum repraesenta. tae. Confer. Hobbes de Civ.
Infantes, Furiosos, Feminas Maiestatis capaces esse, non negaverit qui Imperii ini genere capaces esse agnoscet, quod demon. stratum Diss. VI. §. II. et III. Incommodis tamen gravioribus saepe urgeri eiusmodi Imperia non diffitemur; Et populus cur iis sese obici patiatur, rationem non aliam habet, quam quia Ius repraesentandi universos seu Rem publicam, non certae personae, sed universae familiae Regnatrici commisit. Queritur certe gravissima Ludovici XIII
minorennis adhuc tem pora prudentissimus Gramondus Hist. Gall. L. II. p. 122. Et Ipsi Reges, ait, necessit ati parent, ettempori quandoque inserviunt; Ab excessu Henrici IV. ad eam diem annis sex continuis patuit per Bella Civilia, ut interdum Reges infra subditos sunt et ponuntur. Quid repetam. dissidia intestina per ea tempora toties motae, quoties e primorum re fuit? Quid expletas et auctas in immensum birudines populi sanguine? Quid desolatas ferra flamma aque provincias perduellium facto? Quid dictas Regi Leges impuberi Principes exoranti, ut pacem ferre vellent? Et Ecclesiastes c. X. 13. Hei tibi regio cuius Rex puer est; Item Ies. III. 12. Populum meum opprimentium quisque est parvulus et feminae Dominium exercent in eum.
Haereticos et Infideles Maiestate et summo in nos Imperio indignos esse, iusto saepius in scholis Catholicorum inculcatum; Indeque secuta, quae nostro tempori propiora sunt, funesta parricidia Henrici III. et Henrici IV. Regnum Galliae, item Conspiratio pulveris Tormentarii in Iacobum Angliae Regem et Universos Angliae proceres ideo suscepta, quia Sedes Romana ipsos haereseos arguerat. Eodem fonte natae acerrimae Bullae Pontificum, una Pii V. A. MDLXX in Elizabetham Angliae Reginam emissa, qua omni iure Regni ipsam privabat, subditosque a fidelitatis ac obsequii debito absolvebat. V. Annal. Camden. ad A. AIDLXX p. 97. Altera Sixti V. A. MDLXXXV. in Henricum IV. adhuc Navarrae Regem et Condaeum eodem tenore vibrata: Henricum omni iure, quod in Navarrae Regnum sibi competere contenderet, excidisse; Nec minus Condaeum omni Principatus Iure indignum esse; Neutrum v. aptum, qui in Regnum Franciae succederet Thuan. L. LXXXII: Cui innumera exempla alia adici possent. Sed Sacra Auctoritate contrarium docemur, iubemurque cuivis humanae ordinationi subiecti esse. I. Pet. II. 13. Quod et veneranda Antiquitas tenuit, quae Constantium, Iulianum, Valentem et alios malos Principes sponte toleravit, non quod viribus destituerentur; Nequen. credibile est exercitum Christianum sub Iuliano Apostata militantem eius excidio ob virium imbecillitatem abstinuisse, quod facile potuissent efficere et unius Apostatae interitu totam Ecclesiam a maximis periculis liberare, sed quod satius esse censerent iustos a Caesare pati, quam Caesaris auctoritati praetextu iustitiae vim inferre. Fuit certce haec res Anno MDCXV. in Galliae Comitiis Universalibus quam acerrime agitata, Tertio Ordine contra Clerum tunc constantissime urgente: Nullis Sedis Apostolicae interdictis subiacere Regna, subditosque numquam sacr amento fidei exlvi posse: Qua de re V. Centin. Thuan. L. IX. et Gramond. L. I. Ubi inter alia
Delegatorum tertii ordinis verba: Nullibi probatam primae Sedis potestatem, adeo ut privatum in baeresim, in idololatriam, in Iuda cam superstitionem, in omne nefas prolapsum, patrimonio suo deiciat: Cur Regem? Plusne illi in publica iuris, quam in privata? si esse contenditur, unde quaeso, annum ex Christi responso, qui a Pilato rogatus, Rexne foret, respondit: Regnum meum non est de hoc mundo, etc. Si diffitetur se Christus mundi Regem, hoc est, sine potestate in mundum, ut Christus est; quo iure arrogabit sibi Vicarius iurisdictionem, quam sibi Christus ipse indebitam dixit; Caesares nemo negaverit Rei publicae Romanae tyrannice incubuisse: eos inter Tiberius, scelestus, neavam, proditor, incestuosus, adulter, idolorum cultor, crudelis et ferox, per quae adigebatur populus saepe in murmuae, imo et in rebellionem, quasi indignus tributo foret, qui profligate desolabat imperium, lan sta per continuas caedes magis quam Princeps; ideone minus respondit Christus; Reddite quae sunt Caesaris, Casari; et quae sunt Dei, Deo. Sacramento solvere noluit Christus tyranni, eiusdemque pagani subditos: et volet Vicarius? Ceterùm si fidei Orthodoxae fundamenta Rex quatit, iubens subdito, ut adoret siulptilia, qui Deo primitus cultum debet; quid fieri martyrem vetat, qui Christianus est? non usque adeò paerendum Regi, ut sides abdicetur: moriendum constanter. Hoc modo fier satis praecepto Christi, quo iubemur reddere Deo, quae Dei sunt, et Caesari, quaesunt Caesaris. Cultum reddi Deo cui debetur fides: vitam Regi, cuiin subditos ius vitae et necis est. Mosem, populumque Dei Israelitas, abstitisse Aegypto oppressos, fidemque Abrahae salvam habuisse, tyranno contra obstrepente: Partam illis fuga victoriam, quaesitam exsilio salutem; brevior erat via per tyranni caedem, nisi obstitisset lex Dei. Sanguine innocenti subsoripsisse Martyres huic doctrinae, et quamquam opprimebantur, maluisse poenam indebitè luere, quàm grassari in Reges etiam tyrannos. Docuisse Paulum exemplo et scripto, Regibus impressum esse desuper characterem, quo suprema in subditos potestate ius dicant: exemplo, cum verberibus caesus, obmutuit in exemplum Christi: cuius item morte admonemur, principibus etiam tyrannis, Ecclesiaeque persecutoribus obedire: scripto docuisse patet, ex vulgata Epistola, qua principibus etiam discolis deberi obsequium clamat, in haec verba: Omnis potestas à Deo est: qui potestati resistit, ordinationi Dei resistit.
Q. Quo in loco habenda sit Summa potestas veterum Romanorum Dictatorum? Resp. Fuisse veram Maiestatem; Populum n. repraesentabat exactissime, et omnes actus intra tempus suum eodem iure exsereebat, quo Rex qui est optimo iure, neque eiusactus ab alio reddi poterantirriti. Nihil est universatem potessatem Maiestatis ipsis
obtendere: Universalis potestas n. non perpetuitatem temporis, sed actuum conformitatem continuam infert, nec alios excludit, quam actus continuitatem istam interrumpentes; Ipsa Duration. naturam rei non immutat. Grot. l. c. n. XI. Qui idem dictum vult de his, qui antequam Reges ad suam tutelam pervenerint, aut dum furore aut captivitate impediuntur, Curatores Regni ita constituuntur, ut populo non subsint. neque ante legitimum tempus potestas eorum sit revocabilis. Sedenim hac in re ille frustra est, cum hi velut instar supremorum ministrorum se solùm habeant, quales supremi Praesides, Legati etss. in quos exercitium Maiestatis suae Princeps subinde transfundit: Nequen. in eiusmodi casu repraesentant Rem publicam, sed ipsam personam Remp. repraesentantem, suntque velut imago imaginis, quae numquam tam petfecta est, quam ea, quae a vivo corpore sumitut.
Quod ad Distinctiones Maiestatis, ea qua in Absolutam et Limitatem distinguitur, nulla est; Limitata Maiestas n. superiorem agnoscit, a quo Limites accipiat, eoque independens non est, quod naturam Maiestatis evertit. Maiesta em Realem et Personalem admittimus, si Reali intelligatur ista quam Resp gerit, Personaliv. eadem dum a certis personis in Rep. repraesentatur; Nec tamen ideo duplex Maiestas fit, sed eadem manet, nisi eo modo distinguenda quo Repraesentans et Repraesentatum discernuntur.
Maiestati adversatur Crimen laesae Maiestatis, h. e. Fraudulenta ad. versus statum Rei publ. aut illius qui eam repraesentat, machinatio Species duae sunt, Crimen perduellionis et Crimen laesae maiestatis in specie sic dictum. Illud est hostilitas Rei publ aut Principi intentata, ut si ad partes hoftium transeas, seditionem in Rem publicam concites et sim. Hoc peragitur, si ea, qui Maiestatis sunt, violes, tibique arroges, ut si adulterina moneta cudatur etc. Poenae huic crimini assignantur gravissimae, cuius ratio, quia cum homine tali non tq. Subdito, sed hoste agendum, in quem quodvis licet; Eaedem ad liberos et totam familiam, licet non eodem gradu, extenduntur, 1. quia in iis hereditarii Criminis exempla metuuntur. 11. Ut omnis facinoris eius memoria deleatur. Unde et lucem foeneramur verbis Decalogi, quibus Deus minatur se idoiolatriam in tertiam et quartam generationem vindicaturm, cum aliàs filios delictorum Patenorum teneri nolit. Idololatria n. crimen laesae Maiestatisdivinae in posteris tq. heredibus talis Criminis aeque metuenda.
Definitio Legis: Leges dependere avoluntate Legislatoris: Cur minima saepe gravissime puniantur: Quomodo ratio sit anima Legis? An LL. Divinae nos hodienum obligem? Quibus LL: ferantur? Maiestatem non subici Legibus. Legum vis obligandi; An obligent in conscientiâ? An iniustae obligent? An Contradictoriae? Legum vis Directiva et Coactiva: LL. exsecutio: promulgatio, brevitas, scriptio, Interpretatio, aequitas, Dispensatio: Leges morales non esse LL. proprie dictas; Nec LL. fundamentales: Mandata, Rescripta, Consuetudo; Exemplis aque ac Legibus pugnari: Anomia.
IMperii exercitium est usus, et in personis Iussio; Potestatem suam n. qui imperat dum in actum deducit, rebus utitur, personis mandat. V. Diss. VI. §. V. Haec in Republica est Potestas Legislatoria, qua iubemur, quid factu opus sit. Legem brevisime definimus esse Iussum Universale, seu quomodo Papinianus vocat, Praceptum Commune: Cui al ia quidem annectit: Ut, Lex ect Commune Praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum, quaesponte velignor antia contrabuntur, coercitio, Communis Reip. sponsio, sed non nisi plenioris intellectus gratia adiecta. Lex Iussum est I. In Discrimen a Consilio: Nam Iussum et Consilium universali hoc conceptu quidem conveniunt, quod ambo sint formulae vivendi, seu orationes actus nostros dirigentes; In eo tamen differunt I. Quod Consilii ratio petatur a reipsa, quae praecipitur; Iusti ratio a. sumatur a voluntate praecipientis; Iubere n. est factum velle, seu praestandum exigere aliquid. II. Quod Iussum obliget personam parentem; Consilium a. petenti libertatem faciendi relinquat. II. Indiscrimen a Pacto, quod itidem formula vivendi est, sed cuius ratio etiam non sita in voluntate iubentis, sed in consensu communi plurium. Universale, h. nulla limitatione personarum, loci aut temporis circumscriptum, adeo ut omnes subditos vel in universum obliget, vel omnes saltim, qui aliquo statu ante conditione conveniunt, ut milites, viros, feminas. In discrimen I. A Rescriptis, quae Subditos concernunt ratione particularis Actionis. II. Ab Ordinationibus p???aeceptivis, uti vocant: Ut si Prineeps iusserit subdi. tos certa die armatos esse, iussum quidem est, a Maiestate profectum,
praeceptum aequum etiam, quod ad agendum obligat, quomodo communiter Legem definiunt, sed Lex non est, quippe certum tempus respiciens, quo exspirante ipsa quoque iussio exspirat.
Causa LL. Voluntas Legislatoris: Leges n. Iussa sunt; Iussa a. declarationes voluntatis. E. dum Lex est, declaratio voluntatis est Hobbes de Civ. Hinc apud Gallos in fine LL. omnium ac Edictorum subiecta est Clausula: Quia sic nobis placuit: Ut ab omnibus intelligatur Leges tametsi iustas ab unius Regis voluntate dependere. Haecque ratio est, cur saepe res parvae ea. dem severitate coerceantur, qua magnae alias, quia ratio faciendae rei non est obiecti magnitudo, sed Legislatoris voluntas, qua minima etiam maxima fieri possunt. Sic in militia vel pomum carpsisse, vel vestigium unum extra viam posuisse capitali supplicio non semel vindicatur. Et esus pomi Paradisiaci res exigua erat, sed quod divinitus prohiberetur, eo ipso res maximi momenti fiebat non propter pomum in se, sed propter accedentem voluntatem prohibentis Dei. similiter novi Principes Antecessorum suorum Decreta, Privilegia etss. denuo confirmare solent, in testimonium isthaec omnia a sola regentis Voluntate dependere, ipsosque novam quandam formam exanimi alias corpori denuo infundere, ut vitam amplius trahant, quae sine ea exspirassent.
Impulsiva est Ratio, quam ICtus ideo animam Legis vocat; Semper nim. esse aut praesumi fuisse causam, quae Legislatorem ad sanctionem Legis permoverit: Quae tamen ut subdito innotescat, non semper opus est; Subdito n. sola parendi, non iudicandi facultas relicta est. Ratio haec vero nihil aliud quam Convenientia cum Statu Reip. Unde veteres LL. quaeque alibi et ab aliis sancitae sunt saepe reiciuntur, quod a statu Reip discrepent; Subinde de novo ratihabentur, dum praesenti statui censentur conformes esse. Ipsumque Ius Civile alicubi minori valore est, quia ingeniis omnibus haut aeque videtur congruere, eoque tot novis iuribus ferendis occasio data fuit, quot Regna fere numerantur, qualia Ius Saxonicum, Ius Waldemarianum, Lex Salica in Gallia et hodie Codex Ludovicianus. Quorum una haec ratio, quia Statui publico magis congruunt. V. plur. hac de re Arth. Duck de us. et Aut. Iur. Civ. De LL. Divinis scrupulus est: An illae Hebraeis olim latae nos hodienum obligent? Resp. Leges Divinas esse I. Morales, illasque nos obligare. I. tamen non ideo, quia Leges sunt,
aut divinitus iusae, sed quoniam actus naturae rationali conformes sunt; Nam etia msi Deus eas numquam iussisset, nihilominus observari debuissent; Talesque sunt omnes Decalogi Leges, et quae per Consequentiam eos referuntur: neque aliud quam confirmationem divina sanctione accepisse videntur. II. Leges Divinae sunt Forenses, h. ad Remp. vel Religionem Israelitarum in specie pertinentes, quas nos non obligare ratione superius data probamus, quia non omnes Statui nostro conformes sunt: Sic emancipatio servorum, Coniugium cum fratris cognatique vidus ets. in Christianis Rebus publicis numquam observata fuerunt, quod iis non congruere Legislatores animadverterint. Ne dicamus, Deum alicubi voluisse, ne alii quam Israelitae iis tenerentur, veluti cum Israelitis non liceret vesci carne bestae, quae fato suo periret, peregrinis tamen inter ipsos viventibus id licebat. Deut. XIX. 24. Inst. LL. divinis meliores non dari posse. E. potius retinendas esse. Resp. I. Concedi, sed manentibus iisdem subditis; Hi a. si varient, ingeniisque divertant, nec eaedem LL. manere possunt. II. Posse manere, sed ratione materialis, h. per modum consilii alicuius, non iussi instar, quemadmodum Arresta Curiae Parisiensis, Decisiones Rotae Romanae non LL. sed monitorum vice nobis esse possunt, quatenus moribus et statui nostro prae aliis conformes esse iudicantur: Quibus plane similis LL. Divinarum ratio, quae formaliter et in genere Legis nos non obligant: Neque n. Deus positive magis praescripsit Reip. nostrae iura sua, quam Ius alterius cuiuspiam Reip. Sed materialis ratione cum primis suspiciendaesunt, in genere nimirum doctrinae, aut Disciplinae et consequenter in genere moduli et exempli, ad quod tamquam rem summae perfectionis LL. nostrae condi possint. Confer Grot. I. B. I. I. 16. 17.
Personae quibus LL. ferendae sunt, requiruntur esse Subditi: Leges n. sicuti ab imperio proficiscuntur, sic a superiori in Inferiores, eoque in Subditos, quippe qui Maiestatem tque superiorem agnoscunt. Infantibus aut furiosis non dantur, quia non assequuntur quid Legislator iubeat: Quae ratio et in Brutis valet, quia intellectu et cognitione rerum faciendarum et omittendarum carent, ac pro inde uti transgressioni et poenae, ita et LL. non subiacent. Et licet percutiantur a nobis, ut ad res suas adigantur, a ut ab iis retrahantur, id tamen non poenae loco est, aut ideo fit, quia Legem ferunt, sed est tantum Iuris nostri exsecutio, et usus Dominii humani in bestiam. Perimuntur etiam boves
corniperae, et bruta quae cum hominibus consueverunt; Sed itidem non ideo quod Legem ferant, sed in detestationem criminis aut ad abolendam nefandae rei memoriam, quemadmodum Ios. VII. 25. cum Achane eiusque liberis et iumentis ipsum etiam tabernaculum dirutum et combustum fuit, non quia peccaverat, sed ut omnis Achanis memoria deleretur. Dn. nec ipsum Legis latorem LL. attinent: Quod prob. a posteriori, quia vis coactiva Legum in ipsum nulla est; Nemo n. praesumitur se ipsum coacturus esse; A priori, quia. nulla re eget, sed a se et in se sibi membrisque suis satis habet: Legibus igitur regi opus non habet, quia ob defectum propriae facultatis et iudicii subditis latae sunt. Scrupulis de LL. moralibus, Fundamentatlibus, Divinis facile satisfieri posse remur: Quia Thesis nostra accipienda in Terminis habilibus, h. de LL. I. Proprie sic dictis. II. LL. Rei publicae. Iam vero LL. morales et Fundamentales, proprie dictae Leges non sunt, quia iussa non sunt; Et LL. Divinae verae LL. quidem sunt, sed non Reip. verum amplioris istius corporis, quod universi homines, quacumque conditione sint, constituunt, dum aeternae ac sibi- Sufficientissimae Divinae Maistati subordinantur. Confer seq. §. IX.
Consequens LL. est ut obligent, h. necessitatem faciendi Subditis imponant: Quia convenientiam cum statu Publico alunt: Quod tamen cum plerisque rerum moralium commune habent, quae dum convenientiam aliquam fovent, obligationem gignunt; Primus n. omnium obligationum fons est convenientia cum natura rei; Et obligamur virtutibus sequendis etiam sine Lege lata, quia Naturae Rationali earum studium congruit. Aristoteles obligationem hanc du/namin a)nagkastikh\n vocat X. Eth. X. quod vulgo vim cogendi reddunt, nos vim obligandi vel necessitandi; Nam licet, quae Lege iubentur, necessariò facienda sint, non tamen opus est, ut ad ea facienda cogamur: Quemadmodum angeli necessariò laudant Deum, non tamen coacti. Q. An obligent in conscientia, ut si violetur aliqua, proprio iudicio convincamur nos peccasse et poenam promeruisse? Resp. Res in terminis claret: Nam obligari in conscientia est agnoscere admissam transgressionem et promeritam poenam: Iam v. siab Oboedientia, quam nos debere scimus, recedamus, transgressionem, peccatum, poenam diffiteri non possumus. An LL. iniustae obligent? Resp. Non obligare quidem, cum, seu civilem iniustitiam in telligamus, a statu Publico discrepent, quocum convenire debebant; Seu ita dictam Moralem iniustitiam
velimus, eam iubere in potestate nostra non sit, quippe quae Naturam Socialem et Rationalem evertit. Difficillimum tamen eas, quae vere iniustae sint, nisi manifestò Ius Naturae, Gentium, aut Divinum evertant, dignoscere, cum pro Legum aequitate potius, quam contra illam praesumi oporteat; Et subditus non possit iudicare de iis, quae Princeps iussit; Neque etiam, siquid peccetur hic, ille peccer peccato proprio, sed alieno, h. non Subditus adeo, quam Princeps in subdito. Unde tutius semper rei faciendae se accommodare, quam oboedientia sua et aliis offendiculo, et publico molestiae esse; Aut si conscientia prorsus reluctetur, acerbi quidpiam potius in se admittere quam Legislatori se opponere. Huc pertinet Senatus Parisiensis exemplum tempore Ludovici XI. Cui cum iniqua Rex iniunxisset, Praeses Lanacrius Regem adiit corona iudicum stipatus, mortemque precaturus, quam dicebat, se Collegasque suos malle, quam LL. propositarum promulgationem pati; Unde et factum, ut Rex constantia ipsorum perterritus coepto absisteret, ac Rescriptum praesentibus ipsis lacerari iuberet. V. Bofdin. L. III. c. IV. Quod tamen ab aliis promiscue in imitationem trahi nequit; Hi n. speciosiorem reluctandi causam habebant, quod Princeps partem Legis latoriam in eos transtulerat, unde non adeo obsistebant Legi latae, sed Legiferendae, quod in aliis se secus habet, quibus nuda parendi facultas relicta est. Vulgo distinguunt inter obligationem ad Oboedientiam et Obligationem ad Poenam; Et huic subiciendum, illi eximendum censent Subditum; Sed dubii vix quicquam ita tollitur: Nam ideo obligationi ad poenam locus est, quia oboedientia obligabamur, ut quia hanc non praestamus, illam praestolari oporteat; Si igitur subditus ad Oboedientiam non obligetur, nec poenam aliquam metuere habet, quia poena ob recessum ab oboedientia infligitur. Q. Si contradictoria iubeantur, quid faciendum? Resp. Non esse Legem, quia nulla praecessit cognitio; In contradictoriis n. quid res vel sit vel non sit ignoratur. E. quia Lex non est, nec obligatio locum habet.
Partes obligationis Vis Directiva et Coactiva, Illa quid faciendum sit dictitat, haec recusantes violenter compellit. Clarius: Vis Directiva proponit, quid faciendum vel omittendum sit; Vis Coactiva, quae poenae sumi debeant de iis qui Legem violant. Ambarum haec conditio, ut inseparabiliter cohaereant, non tamen ubivis aeque applicentur: Unde probis vim Directivam applicari satis est, improbis v. utramque admoveri oportet. Hobbesus hoc de negotio ita ratiocinatur: Quod [(editor); sic: Quod lice-]
Lex dicat tuum esse, quod in agro tuo habes, id tamen ideo invasorem non absterreat, cum licet id eripiat, nihil impediat tamen, quo minus adhuc tuum maneat, quia in statu naturali omnia sint omnium. Ac proinde nihil agere Legem, nisi ita intelligatur, ut sic tuum sit, ut omnes alii prohibeantur, ne impediant, quo minus omni tem pore eo possis pro arbitratu tuo uti; Id v. ad solam vim coactivam pertinere. Quae vera quidem sunt, sed veremur ne Doctiss. Scriptor Facultatis Coactivae nomine vim prohibendi tantum intelligat; Ideo namque vult Lege alteri aliquid non tantum assignari, sed alios simul ab eadem re arceri. Atqui prius nihil quam praecipere, posterius prohibere: Qui actus quidem etiam ad LL. pertinent, et inseparabiliter cohaerent, sed unice tq. partes Facultatis Directivae, interim Vicogendi manente prorsus alia. quae non tantum prohiberi vel praecipi rem vult, sed etiam si sponte nolimus regi, praeter voluntatem nostram id a nobis faciendum esse adicit. Exercitium harum Fac7ltatum vocatur Exsecutio, LL. ideo necessaria, ne frustrà datae videantur: Frustra n. est potentia quae non deducitur in actum. Nasciturque exinde novum q. nomen LL. ut Sanctiones Pragmatica vocentur, qui Terminus in Iure Publico visu frequens est, h. Lex quae Exsecutionem et praestationem futurorum continet: Quo quidem differt a Transactione, quae in compositione antegressorum consistir.
Porro Legem, quia Iussum est, promulgari oportet, h. ut voce vel signo quodam alio innotescat. Ratio, quia Lex praestari exigitur. e. cognosci debet; Facere n. rem, quam non cognoscas, erit sine intellectu et voluntate rem gerere, quod bruti est, non hominis. Scriptio Legum minus necessaria est, commoditatis causa tamen et ad recordationem adhibenda. Leges etiam requiruntur breves esse, ut ab omnibus aeque facile teneri possint; Nec prologos earum Politici perinde approbant, quod LL. disputantes potius, quam iubentes introducant: Quamquam hodie moris sit eos adhiberi instar suasionis ad perferendas LL. in comitiis et ad satisfaciendum populo. Verulam. Serm. Fid. n. LXI. Aph. 19.
Interpretatio LL. consistit in intellectus earum declaratione: Cuius causa eadem persona, quae auctor Legis erat, Legislator nempe, qui velut unusquisque alius, optimusvoluntatis suae interpres esse praesumitur. Hinc et Interpretationem, quam Authenticam vocant, Ipsi soli relinquunt, praeter quam duo alia genera sunt, sed minoris valoris, nisi quatenus ad Authenticam referuntur: Doctrinalis, quam absolvunt
perscriptio iudiciorum, consulta prudentum et Libri auxiliares; Et Usualis, quae fit precessu ad similia, ut videatur, quo Iure Resp. in eiusmodi casibus retro usa fuerit. Huc pertinent etiam Aequitas et Dispensatio, ambae Interpretationis quaedam ipecies, sed in eo diversae, quod illa Legum vim inhibeat, haec plane tollat. Aequitas rem de qua quaeritur Legi subicit, sed factam esse negat: Unde et correctionem Legum vocant, communiterque censetur consistere in agnitione erroris circa singularem quaestionem: Non quod ideo Leges male latae sint, sed quia nulla in universum tam accurate ferri qotest, quin casus aliquis emergat, cui secundum omnes circumstantias applicari nequeat. Dispensatio contra rem factam esse agnoscit, sed Lege comprehendi negat: Itidem non ut Legi derogetur aliquid, sed Lege integra manente, factum aliquod ad Legem non pertinere statuat. Sic Israelitae divinitus iubebantur vasa Aegyptiorum auferre, non ut contra Legem furti id fieret, sed ut ita declararetur, factum hoc Israelitarum ad Legem non pertinere. Dispensationes personis applicatae, h. declarationes personas aliquas non comprehendi Legibus vocantur Privilegia. Neque n. illa alio titulo veniunt, quam quod beneficia Maiestatis sint, quibus bene meriti communi Iuris observantia eximuntur. Eademque soli Maiestati vindicantur, quia Dispensationum genus sunt; Dispensare a. et in universum Legem interpretari solius Maiestatis est.
Species LL. quod attinet, autumamus 1. Leges Morales vere Leges non esse: Nam licet omnes aeque obligent, et faciendi necessitatem nobis impoant, iussa tamen non sunt, nec a voluntate alicuius dependent, cum licet numquam iussae fuissent, necessario tamen observari debuissent: Veluti homicidium Caini, irreverentia Chami, stuprum Dinae vera delicta erant, licet Scripto nondum prohibita, quod cum Decalogo demum secutum fuit, siquidem satis erat ipsa â natura rationali discrepare. II. Nec Leges Fundamentales ad proprie dictarum Legum seriem referendas, cum itidem iussa non sint, sed tantum conspectus necessariae connexionis rerum ad statum Publicum facientium: Quales licet itidem necessitas exigat, Legem tamen ideo non gignunt, sed immutabilem rerum faciendarum cum Publico conformitatem tantum declarant. Valetque hic ratio eadem, quae superius data, quia licet numquam vel iubeantur, vel scripto comprehendantur, nihilo setius perpetuo observari debent. Possent a. distingui LL. in Universales, quae universos Subditos dirigunt, quid ratione rerum, p ersonarum et actionum
suarum facere debeant, et Particulares, quae ad certam Reip. partem faciunt, cuiusmodi sunt Leges Provinciales, h. non universam Remp. sed certas eius partes concernentes; Item Statuta, quae a Collegiis et Corporibus de negotiis eorum observantur.
Cognata Legum sunt Mandata, Rescripta, Consuetudo. Mandata iubentur ad certum tempus citra stabilitatem; ut si Iube aris hoc tempore in armis praesto esse. Rescripta sunt placita superiorum ad supplicationem partis veldubitationem Iudicis prodeuntia. Consuetudo est Ius sine sanctione tacito utentium consensu genitum: Eius requisitum necessarium est tenax seu uniformis actuum frequentia. Vis ipsius in. itidem in Voluntate eius, qui summam potestatem babet, sita est, sed illâ non verbis propositâ; Volant atis signum n. aliquando etiam est silentiu. Ad Consuetudinem Exempla referimus; Reveran. consuetudo nihil aliud quam complexus exemplorum; Et exempla quoque non valent, nisi quatenus ad LL. componuntur, vel consuetudinem gignunt: Quo sensu etiam putamus Exemplis aeque ac Legibus pugnari posse. Oportebitque exempla tunc esse. 1. a temporibus moderatis et bonis petita, non tyrannicis, factiosis et dissolutis; Hac n. partus spurii sunt, et magis nox i, quam proficui. 2. Integra, non exemplorum fragmenta aut compendia: Sin. iniquum est, non perspectâ totâ lege, de parte eius Iudicare, multo magis id valere debet in exemplis, quae ancipitis sunt usus, nisi valde quadrent. 3. Per manus Superiorum transacta, qualia, quae apud Senatores, Iudices et curias principales occurrunt: Quae publ: câ approbatione muniuntur. Nam exemplis inesse debet auctorit as h. opinie perfectionis, qua inferiores hominum carent. 4. Publicata, non quae in scriniis sepulta mansere; Exempla n. sicut aquae in profluente sunt sanissima. 5. In praesens congrua, Hinc recentiora vetustis praevalent, quod n. paulo ante factum est, unde nullum in commodum secutum sit, quidni iterum repetatur? Vetusta a. decursu temporis mutata esse praesumuntur. Conf. Verul. de Augm. Scient. Lib. IIX. 1.
Opposita Legi est Anomia seu Delictum, h. transgresio Legis civilis, veluti Peccatum est transgressio legis divinae; Vitium recessus â Iure naturae seu virtute. Causa Anomias est Contemptus Legislatoris: Unde fit, ut non solum facta et dicta, sed etiam transgrediendi intentio puniatur, si in actus externos b. cognitionem erumpat. Et in rebus divinis omnia cogitata peccata sunt, quia non minus contemptum Legis latoris Dei involvunt, quamfacta vel dicta eoque et Poenis subiacent, quia divinitus perinde cognoscuntur. Actus circa delicta versantes sunt Extenuatio et Excusatio. Extenuatione Delictum, quod videbatur magnum, efficimus minus; Excusatione id, quod delictum videbatur, recte factum ostendimus.
Iudiciorum superiorum et inferiorum Syllabus: Eorum obiecta: Quid accusare, defendere, advocare? Quid Testes, Iuramentum praestent? Purgationes Canonicae; Vulgares; Cruentatio cadaverum: Tortura: Utrum Iudici secundum acta et probata an secundum conscientiam iudic andum sit? Ius extremae provocationis; Ius delegandi alteri causam remota appellatione; An a Principe male informato ad melius informandum appellari possit? De extrema provocatione ad tribunal Christi.
LEgum applicationem praestant Iudicia: Iudicare n. est Leges singulis casibus applicare. Causa eadem, quae LL. Princeps n. frustra Leges dedisset, nisi adminiculis hisce eas custodire posset. Privati non possunt esse iudices, quia exsecutione carent. Tanto minus ipsi dissidentes, uterque n. a studio aequalitatis recederet cum damno alterius. Instrumenta sunt Iudices Principi subordinati, h. ii quibus causarum cognitionem et Decisionem Princeps commisit: Nam quia solus rerum omnium arbiter esse nequit, alios in adminiculum requirit. Sic in Rep. Iudaica collegium LXXII Seniorum admissum, Sanhedrin aliàs dictum; In Veteri Imperio Romano Praefecti Praetorio, Praesides, Magistratus Provinciales constituti: In Gallia hodie tali munere funguntur X Parliamenta h. Curiae et Consilia supremae Insticiae, quibus lites controversae ducuntur et finiuntur, quibus Ludovicus XIV. A. MDCLVII Undecimum Ensishemense adiecit pro Landgraviatu utriusque Alsatiae et Suntgoviae; Romae est Rota e XII Praelatis, quos Auditores Rotae vocant conflata; In Anglia Banci duo, Bancus Regius et Bancus communium Placitorum; In Imperio Camera Imperialis Spirenfis et Iudicium Aulicum, et ratione aliquarum Germaniae superioris partium Iudic. Rotwilense a quo tamen ad Cameram et Iudicium Aulicum appellare licet. Reliqui sub supremis istis Tribunalibus collocati varios Magistratus oppidani, Praetorum, Consulum, Iudicum Titulos ferunt et ignobilioris Iuris dictionis exercitium habent. In Anglia singulis Dominiis praesunt Vicecomites, illisque adiuncti e Nobilitate Irenarchae seu Iustitiarii Pacis; In Urbibus sunt Maiores, et Seniores, Maire and Altermen: Quibus semestri quoque succurrunt Iustitiarii errantes s. Itinerantes a Rege in singulas Shiras missi ad decidendas medio tempore enatas controversias maiores.
Iudiciis subiacent omnes causae controversae, omnes item personae quae subditorum nomen ferunt, et res ab illis possessae. Cum discrimine tamen; Aliquorum actuum cognitionem n. Principes sibi solis servant, qualis cognitio criminis laesae Maiestatis: Quia n. res est quae solum Principem concernit, nec sub diti satis iudicii de eo habere praesumuntur. Inter personas ordinariis iudiciis eximuntur in Gallia Principes Sanguinis, quoram causae a Ducibus et Paribus Franciae cognoscuntur; In Anglia universo um Procerum hoc Privilegium est, ut a membris Parliamenti superioris et Magno Seneschallo Angliae iudicentur, quod Veredictum Parium vocant Cowell. Inst. I. A. de Iudiciis. Imperii nostri Immediati cives plerique Ius Austregarum habent, cuius specimen ante paucos annos eluxit in Wildfangiatus controversia, licet a solito Austregarum processu paulum difforme. V. Burgold. P. II. Disc. XIX. §. 4. et 19. Iudicia de Capite et fortunis Principum Imperii a Caesaribus quidem saepe administrata, sed non sine Ordinum contradictione; Et Electorum consensum requiri patet ex Capit. Leop. Art. XXIIX.
Partes controversiarum sunt Accusatio, Defensio: Accusare est alterum rei commissae vel omissae reum peragere, Defendere vim alienam amoliri. Utraque audienda Iudici opus est, ut sciat, cui Legem suam applieare debeat: Persona accusans est Actor, accusata Reus; Qui agunt agunt vel proprio nomine, vel alieno; Hoc modo si res gerantur vocant Advocare, procurare. Procuratores, sc. Iudiciales, s. Advocati qui pro alio lites in iudicio curant et persequuntur. In Anglia singulare est Regem ipsum in omnibus Actionibus Criminalibus Actorem esse. Accusationis et defensionis evidentior dilucidatio est probatio, quae nititur vel argumentis intrinsecis et in natura rerum sitis, vel extrinsecis Testium, Iuramenti. Testibus locus est, quia Iudicem oportet ambobus litigantibus seseaequalem praebere, atque adeo dum utrique eredit, neutri credere: Unde tertio quarto vel pluribus opus est, quibus demum fidem habeat. Hobbes de Civ. c. III. Iuramento denique, ut si aliud argumentum vel testimonium desit, Divino testimonio confirmemur. V. Diss. V. §. IX.
Sequioribus aevis et crescente superstitione homines alia Probationum genera adiecerunt Purgationes, h. declarationes Innocentiae dicta, et in duo capite distributa: Purgationes Canonicas et Vulgares.
Purgationes Canonicae fiebant Iuramento, dequo nulla controversia, vel perceptione Eucharistiae, cuius Formula erat: Corpus Dominisit Tibi in probationem hodie. Prolixiorem Vid. apud Sigonium in exmine causae lotharii ab Adriano P M. facta de Regn. Ital. L. V. ad A. DCCCCLXIX. Purgationibus Vulgaribus Veritas culpae aut innocentiae eventui praeternaturali committebatur: Illasque alias Iudicia Dei, et Ordalia ab Ordeel seu Urtheil item Legem Paribilem vocabant. Erantque talia Iudicia seu Ordalia Ignis, Ferri candentis, Aquae Ferventis, Aquae Frigidae, Iudicium crucis, Offa Iudicialis, Duella: Eventu ubique simili, ut siquid praeternaturale admitterent, et illaesa praesaretur persona ipis subiecta, illa ulteriori dis quisitione nulla amplius facta innocens pronuntiaretur. Apud Hebraeos tale erat Iuditium Aquae Amarae, quod Lex Sacra causis Adulterii alligat. V. Num. V. 12. 13. 14. Indeque sine dubio occasio cetera comminiscendi sumpta, quae fiduciam tanto maiorem hominibus imprimebant, quo frequentius miracula fieri sentiebant. Quis n. credat aut ferrum candens aut aquam fervidam citra miraculum non usturam? Et iam si Digito Dei regebantur istae probationes, cur aliquando abolitae sunt? Sin minus, cur usque adeo in Ecclesia toleratae; Quod Spelmanni est ratiocinium Glossar. V. Iudicium Dei. Sed facta haec numquam sine praesumptione et Deum tentandi proposito, eventus sine scrupulo esse possunt, quo demum spiritu ducantur? Habent Mosem et Prophetas, edicit Abraham ex ore Dei, cum Dives in inferno similiter miraculum pro convertendis fratribus suis exposceret. Luc. XVI. 21. ct Paulus ad Galatas I. 8. Etiamsinos ipsi aut angelus aliud Evangelium annuntiaverit, ac nostrum est, maledictus esto. In hoc igitur acquiescendum. Pro Iudicio Aquae Frigidae, quod hodienum non nullibi superest, seorsim allegari solet Aquam sinu suo eos non recipere, qui fidem in Aquae Baptismo datam abnegarint. Sed Aquae hoc proprium non est nec ratione aut kapdiognwsi/a praedita dici poterit, ut dignoscere possit, an sacrosanctum Baptismi pactum violatum sit, nec ne? Aut si praeternaturali virtute Divina id fecerit, iterum haberemus immensum novorum miraculorum numerum, quae nulla necessitate exigente patrarentur, quod in Ignominiam Divinae Maiestatis cederet: Quae omnia fusius diduximus peculiari Diss. de Iudiciis Dei, ad quam B. Lectorem remittimus. Huius loci quoque Cruentatio Cadavetum, quae inter signa Homicidii reponi folet, ut qui homicidii postulatur si praesens sit, cadavera sanguine manent: Eiusque ratio reddi solet, quia sanguis innocens clamet e terra et vindictam exposcat, ut Gen. IV. 10. Sed dubia adhuc est
hypothesis observationum, an adeo frequentes et certae sint, ut conclusio universalis inde formari possit. Praeterea docuit experientia hamorrhagiam cadaverum aliis quoque ex causis accidisse, nec tantum in cadaveribus occisorum, sed etiam communi fato exstinctorum. Notumque omnia fere cadavera humana ad motum violentiorem sanguinis aliquid emittere. Quae pluribus diducta ante cit. Diss. de Iudic. Dei c. ult.
Sequitur demum eruta veritas; Eaque agnitione tum partium litigantium, tum Iudicis. Partes, ut Legum exsecutione sibi nihil iniuriae inferri sentiant. Unde ipsi atrocissimorum criminum rei ante supplicium iubentur culpam palàm declarare. V. Specimen eius in sententia de supplicio Ravaillaci Henrici IV R. G. parricidae ap. Gramond. Hist. L. I. Quo fine et Tormenta introducta, non in testimonium et eruendam adeo quam agnoscendam et confirmandam veritatem: Neque n. iis subici solent, nisi quorum facinora iam in aliis indiciis claruerunt; Idque nequis condemnetur, nisi ipse quoque agnoscat, sibi non fieri iniuriam. V. Puffend. El. I. L. I. Def. XII. §. 33. In quo quidem et fontes solutionis corum, quae contra Torturam afferri solent sitos putamus: Servile aliquid sapere, nec Reip. prodesse posse, cuius membra adeo exhausta et detorta fuerint; Et dn. si insontem esse contingat, quae par esse possit compensatio, ut illi de iniuria satisfiat? Aut si mori porteat, cur prius excarnificari debeant? Et ipsae Resp. a tormentis aliàs alienae analogum quidpiam plerumque excogitarunt, ut reus, licet convictus alias, propriam confessionem delicto adiciat. Quemadmodum Angli eum in finem Poenam Fortem ac duram sua commenti sunt, quam prolixius descripsimus Hist. Orb. Terr. p. II. c. V. §. xxv.
Iudex quod agnoscit prolata sententia exprimit, quod decidere ucant, idque vel secundum acta et probata, si rei veritatem evidenter docuerint, vel secundam conscientiam Iudicis, si probata quidem plausibilia, et contra quae alter nihil excipere possit, exsistant, talia tamen sint, quae ille aliter se habere sciat. Cuius rationem reddimus, quia probationes eo fine tantum instituuntur, ut Iudicem veritate rei informent, qui si rem gestam iam ante novit, probationibus opus non habet: Deinde quia Iudicis sententia debet veritatem rei aut ius dicere, id iam si Iudex sciat, etiam contra probata facere poterit.
Consequens Decisionis est vel Appellatio à prolatâ Sententiâ, vel eiusdem exsecutio. Illa superior imploratur in praesidium Innocentiae, habetque locum in Iudiciis intermediis ac subordinatis, à quibus ad summum in Republ. Legislatorem excurritur: Unde Ius ultimae provocationis Maiestati tributum, quippe superiorem non agnoscenti. Quod tn. ex speciali concessione aliis etiam tribui potest, veluti a Praefectorum Praetorio sententiâ appellare fas non fui. L. 17. ff. d. minor 25. Ann. Creduntur n. ii, quibus ob singularem industriam exploratâ eorum fide et gravitate officii huius magnitudo committitur, non aliter pro sapientiâ suâ iudicaturi esse, quam si Princeps ipse iudicaret l. un. ff. de Praef. Praet. Referendumque buc fuerit Ius Maiestatis delegandi alicui causam remotâ appellatione. Q. An â Principe malè informato ad melius informandum appellare liceat? Resp. N. Quia omnis Appellatio debet fieri ab Inferiore ad Superiorem, ac proinde ab uno ad alterum, non ab eodem ad eundem; Neque probabile est, Principem tot prudentibus Viris stipatum sententiam inconsultò prolaturm. Monent tn. aliquid eius fieri posse si extraiudicialiter ad Relationem alterius Partis rescriptum aut Iudicatum fuerit, idque non tam ex Iure scripto et Ordinario, quam per interpretationem aquitati et humanitati congruentem; Neque Principis personam hic negligentiae aut Socordiae argui, sed potius exceptionem Sub. et Obreptionis proponi.
Quaeritur porrò, quo in loco habenda sit Extrema Provocatio ad Vallem Iosaphat seu ad tribunal Iesu Christi? Resp. Negativa non levibus argumentis innititur. l. Candore, qui erga omnes aeque adbiberi debet, et singillatim erga Superiores. II. Difficultate explor andi causas et fontes negotiorum publicorum. III. Moderatione illâ, quâ leves infirmitates et offensiones tolerare, et tranquillit ati communi condonare debemus. IV. Quia Magistratus Auctoritatem ita cum scandalo proculcamus, Subditorumque animos adversus Ius dicentes excitamus. Quia tn. provocationibus hisce aliquando eventus respondit, eoque divinae lusticiae specimina desideriis Provocantium respondisse deprehensa sunt, res non semper de nihilo esse credita fuit; Ac proinde distingvendam autumamus provocationem supercausâ et Provocationem super personâ Adversarii. Causa ipsa sireus humano iudicio et potenti exsecutione illius iniustè opprimatur, à parte innocenti ad Dei ludicium deferri potest, ita ut innocens ad Deum confugiat, et coram
illo de innocentiâ suâ protestetur. Confer II. ad Cor. I. 23. Rom. IX. v. 1. et 2. Non tamen in particularibus quibusque iniuriis, quas per iniustam hominum Sententiam patimur, ne obliviscamur illius Matth. V. 44. Iac. V. 7. 8. Provoeationem super persona Adversarii quod attinet, eam difficiliorem esse arbitramur: Nam Imprecationes, Maledictiones et denuntiationes, quae in S. Codice occurrunt Ps. XXXV. LXIX. CIX Spiritu Prophetico regebantur, ac proinde in imitationem trahi aptae non sunt; Neque etiam omni vindicta privata liberam provocationem eiusmodi facile praestare possumus. Tanto minus ea definitè h. quoad speciem, modum, locum, tempus, institui poterit, quia properationem, tardationem omnesque terminos et Periodos Iudiciorum Dei in terris observare possumus, non tn. praefinire aut praedicere, quod iustae Dei Providentiae relinquendum est. Minime omnium ad spiritisalia mala extendi oportebit. Nescimus n. an Deus adversarum velit convertere. V. II. Tim. II. 25.
Poena Damni et Sensus: Poena quid sit: Ius puniendi solius Magistratus esse; Nos ipsi nec auctores nec instrumenta Poenarum nostrarum esse possumus. Poenae invitis inferuntur; Vitia quaedam, Actus in terni, Cogitationes, Religio in poenas non incurrunt: Cur Athei puniendi: De Poenis Martyrum, Cadaverum, Posterorum: Aequivalens Poenarum quale, Poena Talionis: Adquam Iustitiae speciem Poenae pertine ant? Poenarum finis: Ius aggratiandi; Asyla.
IUdicia excipiunt POENAE vel PRAEMIA: Poena accipi potest negative pro defectu oppositi, seu fruitionis rei alicuius bonae, vel positive pro eo quod ob delictum ab alio patimur: Quam Distinctionem Theologi Scholastici in materie de cruciatibus inferni suam fecere, et prius Poenae genus Poenam Damni, posterius Poenam Sensus vocarunt: Et Poenam sensus ex dolore ad igni et similibus inflicto, Poenam Damni tantum ex privatione visionis Dei aestimant. Similiter incommoda, quae patiuntur aliqui ob morbum contagiosum, aut corpus mutilum, aut alias impuritates, quales multae exstant in Lege Hebraea, ut arceri coetibus, aut functionibus, licet proprie Poenae non sint, tamen ob similitudinem quandam et per abusionem eo vocabulo nonnumquam appellantur. Grot. I. B. II. XX. I.
Poena est Passio ob Delictum. Passio h. mali alicuius praesentis receptio, s. a Malo molesto facta impressio: Malum molestum est, quod hominem dolore afficit, seu opinionem damni per praesentiam suam ipsi imprimit. Ob delictum, in discrimen a passionibus Innocentum, Martyrum et ss. qui patiuntur quidem, sed non puniuntur, cum nullius delicti rei sunt. Grotii Definitio, quod Poena sit malum Passionis, quod infligitur ob malum actionis, verbis tantum a nostra divertit. Malum Actionis enim est Delictum, Malum Passionis istud ipsum quod passionem vocavimus, et hanc quidem infligi oportet, iuxta generalem naturam passionum omnium, quae ut tales fiant, requirun tur proficisci ab agentibus.
Poena quia passio est Agentem requirit, unde procedat: Pati n. non possumus nisi sit, qui in nos agat. Solum Magistratum id esse in eo
clarum est, quod arbiter Publici sit; Clarius adhuc, quia Delicta Leges tantummodo violant, eoque qui LL. qutor est, idem violatarum vindex erit. Dn. solus Magistratus securitatem societati suae praestare potest, h. non tantum praescribere, quid cuique sit tribuendum et quomodo damnum alterius culpa datum compensandum sit, sed etiam unicuique quantum fieri potest, de iniuriis et damnis non assipiendis cavere: Quod privatus facere nequit. Nosmet ipsi punire nos non possumus; Poena n. inviti est: Quod a. nobis ipsis voluntario inferimus invitis accidere non potest: Nec amoris quem nobis debemus teneritudo permittit, ut molestum aliquod in proprium corpus decernamus, cum Molestum aversemur et fugiamus, Poenam v. si nobis infligeremus non fugeremus, sed vellemus et appeteremus; Appeteremus ergorem, quam aversaremur, quod contradictionem implicat. Nec instrumenta Poenarum propriarum esse possumus, quia ne tum quidem omnis voluntas in nobis deficit, vel Amori proprio satis consulitur; Videnturque improbandi esse mores populorum quorundam, quibus reis iniungitur ut sibi ipis mortem conscilcant, veluti in Iapania frequentissimum et honestissimum supplicium capitale Ventris sectio non nisi propriis reorum manibus administrari solet. V. Varen. Descr. Iapan. c. XIIX. Rei enim sic instrumenta nimis activa se praebent ad propriae naturae eversionem. Similis ratio quoque, seu Poenam ipsam sibi accersat aliquis, seu acceleret eam, ipsamque iuvet: Manet n. Instrumentum Poenae suae et malum molestum sibi si non creat, ut tamen citius accederet quam par erat promovet. Sic peccant, qui suspendii damnati ipsi desiliunt non exspectata manu carnificis, quia circumstantiae inserviunt, quae mortem necessario attrahit, quam tq. molestorum molestissimum exspectare non optare deberent. Secus tamen est, si instrumenta mere passiva sint et in omnibus circumstantiis cogantur; Coactio n. sicuti contra voluntatem nostram est, sic reprehensioni nulli nos subicere potest: Quo pertinet si capitis damnati scalas sponte ascendant, capillos sub mitris abscondant ets. Hae Circumstantiae n. eius. modi sunt, quas mors ipsa non necessario sequitur, et deinde id faciunt ad evitandam maiorem molestiam, quae metuenda erat, si talia non fierent, ut ne, ad scalas dum per vim rapiuntur, dolorem patiantur, aut in decollatione geminum ictum experiri opus habeant etc. Eoque partes amoris proprii in eo adhuc explent, ut dum malum ipsum ineluctabile sentiunt, leniorem saltim eius gradum sibi procurent. Q. an licita
sit Poenarum optio? Rs. A. Quia optio non rei ipsius est admittendae vel declinandae; Malum molestum n. reo certòsubeundum est, quod proinde non eligir, sed invitus patitur; Id v. quod eligit, est tantum modus Poenae, et apparens mali molesti gradus inferior, eoque per electionem non Poenam ipsam quaerit, sed quae necessario subeunda est, leniorem fieri cupit.
Instrumenta POENARUM sunt Personae, quarum opera POENAE a Reis sumuntur. Magistratus n. quia ipse non potest omnia effecta dare, assumit, qui ministerium suum ipsi praebeant; Accedit existimationem eius laesum iri, si omnibus rebus romiscue manum admoturus esset. In Veteri Rep. Israelitica Strangulationis ministri erant ipsi Testes. Tr. Sanhedrin. c. VII. Lapidationis iidem primo, ac post eos totus Populus. Sanhedr. eod. l. Confer Levit. XXIV. XIV. Ioh. IIX. VII. Ratio in eo videtur sita fuisse, quod ita testatum facere debuerint, se solius Iustitiae amore nec ulla alia re inductos testimonia sua posuisse. Sed nostris temporibus munus hoc certis tantummodo personis, Lictoribus, Carnificibus etc. commissum fuit: Ut hominum mansuetudini tanto magis consuleretur, quae satius est, si in paucis ac vilioribus absit, quam si ab omnibus aeque abesse requiratur. Hincque communiter istiusmodi homines abominaioni sunt, quia in praestatione ministerii sui nihil praeter dolorem in eo qui punitur spectare praesumuntur, quod humanae Naturae mansuetudini repugnat: Cuius quidem iterum Ratio fuerit, quia homines eiusmodi e faece vulgi sunt, neque quid humanitatis officia requirant, adeo sciunt, vel praestare didicerunt. Eandemque ob causam subinde infamia notati sunt, quia non sine crudelitate esse eoque humanam naturam exuisse concipiuntur: Quod tamen non tam Officio ipsorum, quam Personis trascribetur.
Porro Poena quia passio est, malum molestum involvit, ac proinde non nisi invitis infertur. Malum molestum n. Dolorem infert; Dolorem v. tque rem inimicam nobis aversamur. Unde patet, quare quando in eodem vallo exstruendo idem opus faciunt rusticus et maleficus ad id condemnatus, malefico id poena sit, rustico v. neutiquam: Quia ille ex obligatione tantum eoque sponte id facere intelligitur, alteri v. tque aliquid ab ipsius voluntate abhorrens istud imponitur. V. Puffend. L. 1. Def. XXI. Similiter hinc ratio pendet cur Poenae aliquando contemnantur, quia rei molestiam quam Iudex conceperat non experiuntur.
Hinc nec aversandi causam sentiunt, eoque rem, quae molesta esse debebat contemnunt. Contemnete dieimur res illas, quae neque cupimus neque odimus; Viles res, quas contemnimus. Et Contemptus nihil aliud est, quam Cordis Actionibus quarundam rerum resistentis Immobilitas quaedam seu Contumacia, orta vel ab eo, quod Cor ab aliis Obiectis fortioribus occupatum sit, vel ab eo, quod qualia sint illa, quae contemnimus, experti non simus. POENAE igitur si contemnantur eas non cupimus quidem, sed tamen nec odimus, îdque vel quia molestiam earum ignoramus, vel quia ob aliud Bonum praeponderans ad sensum earum occalluimus. Ex eodem sequitur, cur crescentibus Delictis etiam POENAE cresc ere debeant: Quia crescentia Delicta indicio sunt, sensum ordinariae POENAE nullum esse, ut itaque eius aliquis sit, et POENA reipsa Malum Molestum fiat, eam crescere oportebit.
Poenis subiacent Delicta, h. Legum transgressiones, unde LL. laesas esse oportet, siPoenae sequi debeant. Et e contrario quae Legi curae ho~ sunt, nec Poenas habent. E quo sequitur non omnes actus vitiosos puniri posse sed eos tantum, qui directe vel indirecte Societatem humanam laedunt: Ratio, quia Leges propter Societatem humanam datae sunt; Haec igitur si laesa non est, necLeges laesae dici et per consequens nec POENAE exspectari possunt. Sic itaque vitiorum Moralium internorum, ut Pusillanimitatis, Avaritiae, Sorditiei, etss. POENAE non sunt, quamdiu Societatem humanam non laedunt: Quia Legislatores virtutum et vitiorum curam non habent, nisi quatenus ex iis Actiones profluunt salutem Civitatis vel Conservantes vel destruentes. Similiter Cogitationis POENAM nemo patitur, eandem ob causam, quia Actus mere interni sunt, eoque Societas humana iis non laeditur, Et praeterea nulla est, cur non talia peccata relinquantur Deo punienda, qui et ad ea noscenda est sapientissimus, et ad expendenda aequissimus, et ad vindicanda potentissimus, quae verba sunt Grotii. Interim si limites suos egrediantur et in Actus externos influant, ratio ista exspirat, et POENIS subiciuntur, quia non amplius interni manent, sed actibus externis meriti Qualitatem adiciunt.
An in Causa Religionis Inquisitiones fieri et POENAE statui debeant famosa et Praxi omnium Saeculorum asserta est Quaestio. Nos ex iis, quae modo diximus Rmus I. Religionem, quamdiu Actibus
internis continetur, violentiam nullam admittere: Quia nemo cogitationum aut conscientiae alterius Domines est; Nec ullum ex iis civitatiaut alii cuicumque Societati nascitur incommodum. Quia v. in tanta Religionum diversitate cancelli tales internis Actibus poni non possunt, quin in aliquos Externos Actus erumpant, de Actibus hisce Externis Rmus II. Eos modum accipere a laesione, vel Metu saltim probabili laesionis aut turbarum in Republica: Ratio est, quia dum in sensus incurrunt, non possunt non Actibus Socialibus accenseri, eoque a conformitate cum Societate, in qua fiunt, determinari: Unde fit, ut in aliquibus Rebuspp. diversae Religionis cuiusvis Exercitium reiciatur, quia periculum sibi undecumque imminere observant Legislatores: In aliis v. duae, plures aut omnes etiam exerceri permittuntur, ob metum periculi minorem: Qui tamen quia non plane abest, ideo numquam sine limitibus suis sunt diversa sentientes, nec alia Externa ipsis permittuntur, nisi quae innoxia signa sint fidei ipsorum citra laesionem Religionis praedominantis Alia prorsus Atheorum et blasphemorum ratio est, quos ob violationem obligationis naturalis puniri oportet, et dum dissidentium transgressio est particularis quarundam Legum, horum est universalis LL. omnium laesio: Unde nec puniuntur ut iubditi, qui LL. non observaverint, sed ut rebelles achostes, qui eas accipere noluerint.
Eximuntur quoque a Poenis Actus humanae naturae inevitabiles, seu quos homo ob imbecillitatem effugere nequit. Quia Leges uti feruntur de rebus, quae in potestate nostra sitae sunt, sic delicta versantur circa res easdem: Inevitabilia vero in potestate nostra non sunt, ac proinde puniri non possunt. Secus tamen est, si Actus sint non simpliciter humanae naturae inevitabiles, sed per adultam consuetudinem, auts. attracti, quia hi non proficiscuntur ab imbecillitate naturae nostrae, sed a culpa praecedenti, quia aut neglecta sunt remedia, aut morbi ultro in animum admissi.
Tanto minus v. Poenis subiacent Actus innoxii, his n. nihil delinquitur; Aut siquid intentetur ipsis non Poena est sed Passio. Angli ideo in decla ationem Innocentiae iniuste occisi Regis sui ipsum hodie Martyrem vocare solent et XXX Ianuarii ut pote diem parricidii eius, Martyrium Caroli, quod et peculiari inscriptione adiecta statuae ipsius inter Statuas Regias in Bursa Regia Londinensi expresserunt: Carolus primus Monarcbarum Magnae Britanniae Secundus, Franciae et Hiberniae Rex, Martyr
ad Caelum missus penultimo Ianuarii 1648. Et prostat peculiaris Liber, quo communi nomine Martyres vocantur omnes, quotquot ob causam Regiam passi fuerant: The Loyal Martyrology and the Characters of tbose Regicides by William Winstanley Lond. MDCLXV. 80. Similem ob causam in Ecclesia Nomen Martyrum receptum est, iisque tributum, qui innocenter ac solummodo ob praebitum veritati Divinae Testimonium morerentur, quod ea propter etiam maximi habuere V. Tertullian, Scorpiacum s. de Laude Martyrii, Cyprian. Epist. IX. qua continentur laudes Martyrum, qui ipso in Secessu adhuc constituto coronam sumpserant. Adde Fl. Iosepb. de Maccabaeis, quo toto libro Martyria fortiter perferenda commendat. Hos tamen an semper Causae Bonitas commendaverit, Christianus Amorvetat rigorose inquirere: Ut si sponte sese Martyrio obtulerint, aut alieno Cultui, a quo abesse et poterant et debebant, se immiscuerint, aut per Actus eiusmodi, vel non requisitam Confessionem, Ecclesiae et Veritati nihil accesserit, aut sedem et tuto et commode migrare potuerint etss. Quae certe non una vice aut uno in loco contigisse in Martyrologiis multoties observare est, et ab omni imprudentiae, a)llotrioepiskopi/as2, Zeli absque scientia, aut praesumptionis suspicione liberari vix poterunt: Quema dmodum primis Christianismi saeculis Impp. Diocletiano, et Maximiano Iohannes Nicomediensis POENAS dedit, quod Nicomediae Edicta adversus Christianos detraxiset ac discerpsisset praesentibus in Urbe ipsis Imperatoribus V. Euseb. Hist. Eccl. L. IIX. c.V. Baron. Martyrol. add. VII. Sept. Audas Episcopus Persicus Templum, in quo Ignis a Persis colebatur, evertit, cumque iussus a Rege Varane id instaurare renuisset, causa exstitit crudelissimae adversus Christianos persecutionis. Theodoret. Hist. Eccl. L. V. e. XXXIIX. sed qui ipse hoc factum ou)k ei)s2 de/on, ou)k ei)s2 kairo/n fuisse iudicat. Et inter recentiores Wilhelmus Gardiner Anglus A. MDLII. Cardinali missam coram Rege ac Proceribus magnaque populi frequentia Lisbonae celebranti, altera manu hostiam eripuit et pedibus calcavit, altera calicem effudit. V. Fox. Comment. Rerum Eccl. gestar. p. 203. et Martyrolog. Germ. in 80. p. 278. Item Iohannes Aventroot Civis Ultraiectinus Ultraiecto ubi aliquandiu vixerat in Hispaniam se contulit, ut Regi ostenderet Papae Antichristianismum, eumque ad destructionem eius hortaretur, quo nomine etiam combustus fuit A. Aetatis LXXXIV. Nos e)pe/xomen in hisce talibus, et siquidem Actus eiusmodi peculiares et heroici Zeli ad destruendam Idololatriam eius que adminicula dicendi
sint, eos admirari malumus, quam imitandos aliis proponere. Confer Voet. vol. II. Disp. de Signis et Mirac. p. 1124. Et vol. 111. Disp. de Idoloatr. Indirecta p. 309 et seqq.
Principes poenis non subiacent, quia supra Leges sunt, quod liquido demonstratum Diss. XIII. §. IV. Nec Bruta, cum infra LL. sint. Vid. eand. Diss. et §. Cadaveribus quando intentantur id fit 1. In criminis seu veri seu intentati detestationem: Sic a)utoxei/rwn cadavera ordinarie Poenis subiacent in detestationem criminis, quod vivus in se ipsum commiserat. II. In declara tionem corpus istud dum vivum esset, Poena tali dignum fuisse: Quo quidem sensu aequivalet isti Poenarium generi quod in effigie peragitur, quippe eodem fine suscepto, in declarationem nepe, personam cuius ista effigies sit supplicio tali dianam esse et per actu eiusmodi infamem reddi. Dn. nec Infantum et Furiosorum Poenae aliquae sunt, quia delicta sua inscii ac proinde et inviti committunt: Hinc etiam Praegnantes ordinarie non punituntur, nequid innocuo foetui inferatur, quod solius matris erat ut lueret. Quod si tamen Rationis vestigia interveniant, ex gradu eorum et Delicti conditio et POENARUM Arbitrium oportebit statui: Sicque communitur Infantes tunc non absolvunt, si malitia praesumatur aetatem supplevisse, h. si sufficienti supra aetatem Rationis exercitio praediti esse illudque in abusum vertisse deprchenduntur. Pariterque nec Furiosos, si ex malitiâ defectum Rationis simulent, sive siRationem ideo celent, ut malitiam in usum suum vertere queant: Tunc n. Ratione non carent, sed se carere tantum simulant.
POENAS Posterorum quod attinet, de iis certum est quod reipsa non possint delinquere, quia non exsistunt; Et Non Entis nulla esse Accidentia, plus satis in Scholis notum Axioma est. Hinc itaque rursus sequitur, nec eos POENIS proprie ac per se subiectos esse. Quod tamen liber aliquando Parentibus in servitutem redactis ipsi servi fiant, vel Posteri Privilegiis aut commodis aliquevibus careant, quia Maiores corum ipsis digne exciderant, id rationes has habet. I. Afflictiones eiusmodi proprie POENAE non sunt, sed Infortunia tantum: Quemadmodum n. qui ex Imaginatione Matris naevosus, mutilus aut similiter nascitur, id nulla sui culpa fert, sed mera Naturae inclementia, unde etiam nihil aliud in eo agnosci potest, quam merum Infortunium, quo alii homines non involvuntur: Aut si cuiusvis privatorum nostrum sortem cogitemus comparatam cum alia alterius sorte meliori, nempe nos tenuiori
nota, humiliores, debiliores esse quam alterum aliquem, non alia ratio est quam quia ita nati sumus, h infortunium nostrum id ita tulisse, quod nos cum nasceremur mutando non eramus. Ita iam de defectibus civilibus codem modo dicendum erit, eos liberis adhaerere, quia dum a Parentibus servis, agrestibus etc. prodeunt, non possunt non incommodis statum talem comitantibus onerari, ac proinde Infortu nium ferre, quod mutando non erant. Idem docet Cl. Puffendorf. L. 1. DEf. XXI. §. VII. verbis hisce: Proprie non puniuntur liberi, quando pater ob suum delictum pecunia aut amissione feudi multatur praesertim cum istbac ratione liberis non directe damnum detur ablato eo ad quod ius proprium babeant, sed duntaxat per consequentiam damnum illudveniat, nempe dum non babent, quod habituri alioqui~n fuissent, cessante n imirum conditione, sine qua ius non babebant, quae erat, ut ea bona parentibus ad mortem usque essent conservata: Sic quando parentibus ob delictum in servitutem redactis liberi ex illis post nati serviquoque fiunt, in bis nequaquam POENAE rationem babet servitus, sed infortunii dunt axat, presertim cum nemo antequam sit ius babere possit, ut tali et non alia conditione nasceretur. Sed in isto minus accuratus videtur quod Liberos etiam damnum pati doceat: Damnum n. proprie patimur in iis rebus, in quas nobis Ius perfectum competit, h. si laedamur in eo, quod iam habemus, vel non accipimus, quod ex pacto aut Lege Civili debebatur. Hic v. nullum Ius praecessit, quia n. non sunt, nec ius habere dici possunt et per consequens nec in Iure suo laedi. Verum lis haec forsan in Voce erit, et potuit Damnum sensu latiori pro incommodo quocumque accepisse: Nobis satis est indicasse Liberorum incommoda, quibus per Nativita tem onerantur, non Damnum proprie dictum esse, sed merum Insortunium.
II. Poterit in Posteros Proprie sic dicta POENA cadere, si praesumantur idem facturi esse, quod maiores ipsorum ante designaverant. Sic Adami peccatum in nos transit et una cum eo POENIS divinis addicimur, idem n. facturi fuissemus, si exti tissemus: Quamquam aliq insuper hic interveniant, verum quae Reverendo Theologorum Ordini committenda sunt. Similiter Familiae, Collegia, civitates oneribus. ac molestiis nonnullis in perpetuum addicuntur, quia Posteri Antecessoribus succedunt, eos repraesentant, Sicque tacite q. approbare praesumuntur, quae isti deliquerant. Et in Crimine Laesae Maiestatis olim POENAE ex parte in Liberos redundarunt, quia in iis Paterni h. Hereditarii
Criminis exempla metuuntur, veluti Imp. soquitur. L. V. C. ad L. Iul. de Mai. Unde tales reddi iubentur, ut perpetua egestate sordentibus sit et mors solatium et Vita supplicium l. ead. Et Iapanenses eandem ob causam id in tota Familia morte vindicant, quemadmodum et nostro tempore placito Curiae Parisiensis in Revaillacum cautum fuit, ut Parentes scelesti hominis ditione abstinerent Gallica, sub POENA Capitis, non secus ac agnati, Ravalliacaeo Nomine infami in omne avum futuro. Gramond. L. 1. p. 8. Alibi tamen in Christiano orbe id sola nominis mutatione ferme expiatur, quamquam ne illam quidem attenderit Sermus Angliae Rex Carolus II, sed universali Gratia omnes donatos reddidit, qui Gloriosis, Parenti ipsius mortis causa exstiterant, solis iis exceptis quos Parliamentum peculiari denominatione exclusurum esset. Unde ipsi Cromwelliano et Nomini et Familiae pepercerunt, quae hodienum non plane extra Angliam est; Et solis illis, qui primarii Regicidii auctores fuerant, Gratia ista Statuto Parliamentario denegata fuit, ut Contionatoribus aliquibus, Iudicibus Regiis, Wilhelmo Huletto, qui putabatur fuisse Exsecutor Regius, et paucis aliis, Sicque de ipsa Lega supra dicta iudicat Alciatus: Sibivideri eam magis factam ad terrorem, quam ad futuram observantiam.
Ex dictis hisce videtur Iucem sibi foenerari e)nantiofane\s2 istud Sacri Codicis, Quod Deus verbis DEcalogi minitetur, Se Peccata Parentum vindicaturum in tertiam et quartam generationem, alibi v. Filios Delictorum Parentum teneri noli. Posterius declaratur Ezech. XIIX. 11. 111. et seqq. Prioris rationem ultimis verbis §. seq. Tertullianus ap. Grotium addet. Limitari v. solet, videlicet Deum vindicare Peccata in liberis, si liberi ac nepotes parentum impiorum insistant vestigiis. Quod quidem non plane improbandum est, quia tunc Delicto eodem communicant. Veruntamen id simul considerari merebitur, Delictum tunc non amplius esse Parentum aut alienum, sed proprium et filiorum ipsorum; Et filios non puniri, quia talibus Parentibus nati sint, sed quia facti complices et eiusdem facinoris rei habentur. Nos in POENA hac ad Liberos et Nepotes extendenda agnoi scimus I. Comminationem istam seorsim ad Idololatriae Crimen dirig-Non adorabis ea, neque coles: Ego sum Dominus Deus tuus fortis, Zelotes, visitans etc. Exod. XX. V. Idololatria v. unum e Criminibur Laesae Maiestatis Divinae est: Est n. facinus, quo homo declarat sibi non amplius esse volunatem Deo oboediendi: Unde veluti Crimen Laesae Maiestatis Humanae ideo gravius est aliis Delictis, quia Subditus Pacto generali
oboedientiae eoque omnibus simul Legibus renuntiavit; Sic etiam Idololatriam graviorem esse oportet Delictis aliis, cum non specialem Legem sed generale Oboedientiae pactum violet. Atque iam veluti inter homines Crimen Laesae Maiestatis ad subolem et universam Familiam extendi potest, sic tanto magis in Crimine Laesae Maiestatis Divinae id fiet, punienturque tunc Liberi quippe in Causa parili constituti et in quibus paterni ac hereditarii Criminis exempla mtuuntur. Confer Crot. I. B. II. XXI. XIV. II. Dei verbis non tam POENAM indigitari, quam Infortunium per Delicta et POENAS maiorum attractum, qua de re praec. §. XI. fusius locuti fuimus. Hocque sensu mitissime omnium putamus accipi posse, quae de Maledictionibus, seu Infortuniis Familiarum aut Nationum carumque causis vulgo circumferunt, vel suspicantur, comminiscuntur etiam aliquando: Quales sunt, quos in Vasconia Galliae Provincia Capotos, les Capots, seu Gaehets vocant: Item Sciapodes in litore Malabarico; NEc dissimile est quod iactianr stelliones hodierni Cingarorum et Zigeunorum nomine passim noti: De quibus V, Histor. Orb. Tripart. P. I. c. Ix.
Quid in casu, si liberi superstitibus adhuc Parentibus patiantur, sentiendum sit, explanat idem Grot. l. proxime cit. nempe Deum in eos agere non POENAE se planissimi Dominii iure; Et Parentes interea spectaculo tali, vel metu saltim eius tanto gravius puniri. Unde id, quod modo diximus, sponte sequitur, Liberos tunc non POENAS sed infortunium pati. Ipse Ius Dominii plenissimum habet ut in res nostras, ita et in vitam nostram, ut munus suum, quod sine ulla causa et quovis tempore auferre cuivis quando vult potest. Igitur si morte immatura ac violenta rapit liberos Acanis, Saulis, Ieroboami, Actuali in ipsosiure Dominii non POENAE utitur, sed eodem facto gravius punit Parentes. Nam si superstites sunt, (quod maxime spectavit Lex Divina, atque ideo Lex minas istos ultra abnepotes non extendit Ex. XX. quia ad eorum conspectum pertingere potest humana aetas] certum est Parentes puniris tali spectaculo gravius n. id illis, quam quod ipsi ferunt, ut a Cbrysostomo recte dicitur, quî cum consentit Plutarcbus: Nullum durius supplicinm, quamcos, qui ex se sunt ob se miseros spectare: Sive non eo usque provivunt, tamen cum eo metus occidere magnum est supplicium: Duritia populi, inquit Tertullianus, ad talia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes legi Divinae obedirent.
An aliquis teneatur Delictorumalterius, generalior Quaestio est, sed ex codem fundamento asserenda, sisi. praesumatur id facturus fuisse quod alter fecerat, vel generalius, si communio quaedam circa eadem Delicta inter ipsos interveniat: Unde qui factum vitiosum iubent, qui consensum requisitum adbibent, qui adiuvant, qui receptum praestant, aliove modo in ipso crimine participant, qui consilium dant, laudant, assentantur, qui, cum ex iure proprie dicto teneantur vetare, non vetant, aut cum teneaentur ex simili iure opem ferre iniuriam patienti non ferunt opem, non dissu adent, cum dissuadere debeant, qui factum reticent quod notum facere ex iure aliquo tenebantur, bi omnes puniri possunt, si in ipsis talis sit malitia, quae ad meritum pene susfficiat, concludit iterum et fuse diducit Grot. II. XXI. §. 1. et seqq. Et Ratio universalis omnium est, quia Delicti communio in iis intercessit. Sic Rectores tenentur delictorum Civium suorum si ea committi passi fuerint, h. sciverint ea, et cum potuissent non prohibuerint. Parentes liberorum, Domini servorum culpam ferunt in similibus Circumstantiis: Sed in Hypothesi ad personas prudentia et applicantis et iudicantis opus est, tanto magis si iudicium de POENIS Divinis in partes veniat. Saepe ex occultis causis Dei ultio in Reges est, saepe pro populo Reges, pro Regibus saepe plectuntur populi, ut visum Divinae providentiae cui subiacent Reges et populi, quamque Hominum seturitas et ultio aeque movent, inquit Gramondus, ubi pedicularaem morbum Philippi II. Regis Hispan. describit L. IV. p 262. Poterit tamen dici in hisce talibus delinquentem solummodo puniri, alterum v. Infortunio tantum affici, idque ex iure Dei in homines plenissimo. Sic Principem Pium dum adimit Populo impio, illum quidem ex placito suo vita privat, sed Populo id ipsum POENAE loco est, dum spes affuturae in posterum securitatis et tranquillitatis suae ipsis adimitur: Contra ob Davidis peccatum Populus innocens peste conficiebatur, iterum ratione Populi ex iure absoluto Dei in homines: POENA v. Davidis erat: Acerbissimum n. est delinquentibus Regibus supplicium id quod populis infligitur. Cbrysost. Qu. ad orib. CXXXIIX. Q. an POENA ad heredes transeat Resp. A. sed praesuppositis quae hactenus saepe diximus. Extra eiusmodi casum Si sit, Heres qua heres POENAE non tenetur l. si Poena ff. de Poen. Inst. I. Heredem repraesentare defunctum. Resp. Sed non in Personalibus, qualia sunt Merita propter quae POENAE infliguntur. II. Heredem teneri
debitis defuncti. Resp. Debira adhaerere Bonis, non Defuncti Personae., V. terum Groli. §. XIX.
Propter quod Paenae infligantur est Meritum, de cuius natura iam dictum praec. Diss. V. §. XI. Esse nimirum Ius accipiendi ab altero rem factis suis aequivalentem. Rem Aequivalentem istam v. arbitramur consistere in re simili illi malo, quo laesa pars affecta est. In quo quidem seorsim notari oportebit I Simile II. Laesam Partem, et ex iis erui, quae Proposito nostro inserviunt. I, Simile quia est, non requiretur esse idem, eoque non necessario aliquis idem patitur, quod alteri intulit. Causa in eo, quia eiusmodi POENAE genus non quadrat semper. POENAE v. sicut ex merito infliguntur, ita Ius dicunt et per consequens applicationem debitam s. congruam: Iam a. quae non quadrant, congrua non sunt, quod in Terminis claret. Prob. ulterius, quia hoc modo Adulteria, stupra, foedi concubitus etss. commode puniri non possunt: Et in plerisque aliis criminibus POENA iusto esset levior; Nec satis attingeret finem POENARUM, quiest cautio de securitate singulorum; Praeterea Audaciae conditio hac ratione longe melior esset, quam Innocentiae, siquidem illi nihil plus metus a Legibus, quam huic a facinorosorum malitia foret, superstite adhuc spe fallendi, aut per fugam, vel alia ratione POENAM declinandi: Quae enotavimus ex saepius laudato Puffendorf. L. I. DEf. XXI. §. X.
Similitudo itaque in POENIS requiritur, h. non identitas, sed convenientia cum damno illato. Quae unde peti debenat si quaeratur, Rmus, petendam esse a fine omnium ACtionum Civilium, nempe Bono Publico, a quo prout damnum illatum parum vel longe distare videbitur, sic POENA haec, illa, ista esse requiretur: Unde mirum non est, si Delicta etiam levissima aliquando morete puniantur, quia licet in se parva sint, Publicum tamen enormiter laedere iudicantur, eoque intuitu ipsius magna fiunt. Sicque ipse Deus exiguam Pomi morsiunculam [quantilla res!] in Adamo et nobis omnibus posteris eius aeterna morte vindicavit, non quod in se res magna esset, sed quod enormi laesione Maiestatis Divinae magna fieret. Et in militia vel pomum carpsisse, vel vestigium unum extra metam posuisse saepenumero capita li supplicio vindicatur, non obr rei magnitudinem, sed usu militaris Societatis ita poscente: Contra gravibus Delictis aliquando mitiores POENAE irrogantur quippe temporibus et usui Reip. accommodatae: Ut si vitium aliquod in mores abiit, ut propter delinquentium
multitudinem POENAE exigendae locus non restet, nisi per Supplicia Civitatem prorsus exhaurite velis, reip. necessitas POENAS remittere iubet; Aut si ingruente bello alii idonei desint, quis dubitat Duci strenuo exilium aut capitis supplicium merito POENAM esse remittendam, ideo quod opera ipsius Resp. isto tempore carere nequeat? Puffend. §. IIX.
Exinde simul paret, cur eadem delicta in omnibus Rebuspp. non eaedem POINAE maneant, et cur POENAE, quae in una Rep. Capitales sunt, in alia non Capitales habeantur? Videlicet quia pro Ingeniotum uniuscuiusque Populitractabilitate, duritie, asperitate Bonum Publicum non ubivis eadem efflagitat, Quam rem, si in Hypothesi applicetur ad Quaestionem de Furtis, utrum POENA Capitali afficienda sint, necne, codem responso facile expediemus: Capitalem esse posse pro Regionum et Ingeniorum varietate, si nempe securitati Publicae aliter caveri nequeat. Unde licet in Rep. Hebraeorum Furta pro capitalibus non habita fuerint, nostris tamen Rebuspp. quae aliud statuunt, id nihil praeiudicat, cum necessitas publica hic alios et graviores obices poni requirat, quemadmodum ipsis LL. Hebraeorum gravius punita fuerunt Furta de pascuo, quam de Domo V. Exod. XXII. I. et IX. Quia maior pro pascuis necessitas militabat. Quod in contrarium afferunt, Proportionem debere esse inter POENAM et Delictum, Furtum v. aliquot Imperialium cum Vita Hominis nullam proportionem habere; Ei Rmus Proportionem manere integram, sed quae non ex rerum levitare, sed Reip. necessitate aestimanda sit.
Hinc etiam deducimus, cur in Rebuspp. nostris tam varia mortis genera recepta sint sontibus infligenda, seu potius, cur tot cruciatus morti sontium praemittantur, cum alias mors ubivis eadem sit, et morte ipsa gravis supplicium non possit invenioti: Nimium quia necessitas Publica frequentiam Delictorum ita coerceri requirit: Quamvis, siquidem privato licet de rebus publicis aliqua cogitare, dubitari possit an fine suo ita potiantur sapientissimi Legislatores? Cum non obstante totuplici acerbitate Delicta nihilominus frequentia sint, aut aliae Resp. quae minorem cruciatuum varietatem habent, ideo frequentiora delicta videant. Agnoscit hoc de Anglia sua diligens Satus Anglicani Scriptor Th. Smith. Rep. Angl. L. II. c. XXVII. et ita loquitur: Genus Supplicii aliud in homicidas, grassatores, sic arios, raptores, ceteraque eiumodi facinora, qua maiestatem non imminuunt, praeter suspendium non babemus decretum, defunctorum corporasepeliendi cuique conceditur facultas:
Caput amputare, eqvuleo subicere, in frustra secare, in rotam confringendum aliquem exponere, nobis inusitata sunt, nec alibi tamen infrequentiora sunt homicidia.
Denique et Quaestionem huc referimus, ad quam speciem Iust: ciae commutativam ne an Distributivam POENAE pertineant? Nos ut Iustitiam ingenere ex constanti et perpetua voluntate suum cuique tribuendi satis aestimari posse putamus, ita Commutativam fieri arbitramur, si inter privatos occupetur, Distributivam si a publico in privatum tendat: seu brevius: Iustitia Distributiva versatur circa Actus Sociales, Commutativ circa Actus singulares. Haec exercebitur inmutua Iuris translatione; Illa in iuris nostri in alium prosecutione. Instantias quae in contrarium adduci possint, diluendas praesens pagina non capit, veluti et quae Ill. Grotius de ipsis Nominibus disputat. Exsistisv. ita positis POENAS ad Iustitiam Distributivam referimus; Et ratio est quia a Publico in singulos proficiscuntur. Ad Commutativam non possunt pertinere I. Quia in POENARIUM irrogatione Publicum spectatur, Privatus a. non nis secundario ac propter Publicum. II. Quia nulla inter Personam privatam laesam et laedentem intervenit mutua Iurium translatio: Quam de Essentia Iustitiae Commutativae esse autumamus. Puffendorfius cur Iusiciam Vindicativam induci et ad eam POENAS referri velit penetrando non sumus; Neque n. videmus cur non posita ca et quarta species, quae Praemoirum collatrix sit velplures etam adici debeant; Vel quid desit POENIS, quo minus in illis obveniat, Recta applicatio eorum, quae ex pacto societatis cum membro aut membri cum Societate debentur, quam tamen Distribu. ivae naturam esse prodit L. 1. Def. xVII. §. 11.
Grotius POENAS ad Commutativam seu prout ipse vocat Exploetricem Iustitiam refert: Videri n. delinquentem se delicto suo POENAE obligasse et quasi ex contractu ad eam ferendam teneri; Quia sicut qui vendit etiamsi nihil peculiare dicat, obligasse se consetur ad ca omnia quae venditionis sunt naturalia: Ita qui delinquit sua voluntate se videri obligasse POENAE, cum crimen grave non possit non esse punibile, adeo ut qui directe voluerit peccare per Consequentiam et POENAM mereri voluerit. Sic Imperatores cuidam dicere, Ipse Te huic POENAE subdidisti; et qui sceleratum capiunt consilium suo merito iam tum puniri, i. sua voluntate POENAE meritum contraxisse dici; Et Tacito mulierem quae se servo coniunxisset, in servituten sui
consensisse dici, quia id POENAE in tales erat constitutum. Sedenim in POENIS Contractui locum non esse ante diximus, quia in omni Contractu est mutua iuris translatio, quae in PCENIS non est: POENAS v. non nisi in vitis inferri patuit §. V. Hos saltim per consequentiam cas velle hic urgetur, quod negamus I. Quia hoc modo nulla Legis transgressio Delictum foret: sed quam suo quisque periculo libertatem emeret, eam iure habetet. Ratio, quia dum POENAM aliquis velle potest, Libertatem habere censebitur aut Delicto abstinendi, aut POENAM subeundi, coque Delicto non necessario abstinere dicendus erit. II. Non deliquisse dici possent, qui suo Damno delinquunt, Ratio eadem, quia Lex censenda foret Libertatem proposuisse aut facinore vacandi, aut. POENAM ferendi. III. POENA pretii loco proponeretur, licentiam faciendi ca quae Lege prohibentur venundarentur. Hobbes C. XIV. § XXIII.
Restat Finis POENARUM, qui est Securitas Publica, ut universis et singulis caveatur de damnis accipiendis. Ex quo deinde alter fluit Terror singulorum, quo Voluntates eorum ad oboedientiam confirmantur: Hoc est nequid in posterum simili modo designetur, quo alius quis in Publico laedatur: Idque fiet, si qui deliquit vel tollatur, vel vires nocendi ipsi auferantur, vel malo suo delinquere dediscat. Hinc si malum infligatur absque consilio publico cavendi aut Subditos reformandi POENA non est, sed factum hostile, quia POENA sine fine suo esse non potest. Et Privati vindicta ideo inutilis est, quia privatus Securitatem suam Publico praestare non potest, vel terrore alios avocare: Unde et rationem petimus, cur POEN Aepublice fieri debeant? Quia cuique ita in memoriam vocatur, quam tenere securitatem suam Res publica diligat, quamque severe ipsa ei cautum velit. His accedit particularis privatorum Finis, Utilitas eius et qui deliquit, et cuius intererat delictum non esse; sed sub universali isto comprehensi, quia quicquid his exigitur vel obtinetur, id omne in communem locum Securitatis Publicae confluit, et propter cam contingit. Utiliras eius qui peccavit in emendatione consistit; Alterius, cuius interetat delictum non esse, I. ne tale quid postea aut ab codem aut ab alio patiatur. II. Ut damni, quod passus fuerat, causa ipsi satisfactio detur; De priori non adeo res dubia est; Pasterioris fundamentum in Lege illa Sociali situm est, nequis inferat alii, per quod Pax et Societas hamana turbatur, cuius vigore laedens tenebitur ad eompensandum alteri damnum, quod sua Culpa quoquo
modo intulerat, et praeterea ad Cautionem de non offendendo in posteru. Q. In quo consistat Satisfactio? R. Reduci ad priora et retributione aequivalentis a magistratu determinati absolvi posse remur: Ut n. plane in eundë sta rum redeamus, quo ante iniuriam vel Delictum nobis intentatum fueramus, id impossibile est. Laesio n. semel facta numquam desinit esse Laesio, cum factum infectum non possit fieri. Quid e. aequivalens praestabit? Rmus Solamen et rationem mulcendae laesi molestiae. Quemadmodum qui furto rem amisit, etduplum aur triplum eius recipit. numquam ideo desinit iniusta ablatione laesus esse, sed istud quod accipit, in solamen passae iniuriae nanciscitur: Et qui ab homincida occisus est ideo non reviviscit, quia alteri etiam moriendum est, sed ex morte alterius superstites solamen visae iniuriae hauriunt. Sed determinatio eius a Magistratu exspectanda est; Ratio, quia sibi soli non ponitur, sed prout conducit universaliori Fini, securitati publicae; Aut si Solamen esset, Publico fieret inutile: Unde et Puffendorf. bene iudicat parum cum ratione congruere, quod apud nonnullas civitates in homicidio penes occisi cognatos sit, homicidae Poenam condonare aut relinquere, quia non primario mulcendo ipsorum luctui, sed ob exemplum hominem iugulari ere est.
Oppositum q. Poenis est Ius aggratiandi seu veniam delictis dandi. Discrimen eius a Dispensatione et Aequit ate, quod cum Aequitas rem de qua quaeritur Legi subiciat, sed factam esse neget, et Dispensatio rem factam esse agnoscat, sed Lege comprebendi neget, Venia et factum et Legem agnoscal, sed effectum Legis inhibeat, idque ignoscendo vel parcendo. Ignoscere est effectum Legis plane tollere; Parcere eudem non tollere quidem, sed suspendere. Ex parcendi actu Asyla fluunt, quae sunt loca refugii immunit atem contra vim praestantia, in quae quidem ab omnibus fere nationibus consensum fuit. Selectus eorum vero iste, ut loca essent, quibus iam ante reverentia aliqua competerel, qualia templa, signa in castris, statuae et imagines CAesarum. Causaut munimento essent propter vim iniustam. Apud Christianos ad quaevis loca sacra extensa fuerunt, sed nimia indulgentia gravissimis delictis occasionem praebuit, dum facinorosos promiscue omnes Ecelesiarum immunit atibus gaudere passi sunt: Unde et plerisque in locis buic rei derogatum est libereque facinorosi iis extrabuntur: Cuius ratio non ut Deus ideo contemnatur, sed quia Religione ad receptacula et irritamenta malesiciorum uti velle eius pess mus abusus est. V. plur. Muller. de Asylis.
Natio ordinis: Dignitas nulla quin fluat e publica existimatione; Quid sentiendum de Nobilitate Virtutis? Ius Dign. conferendi etiam extra Civitatem extenditur: Dignit atum bonor ariarum Syllabus et not abilia; An e re sit eas bonis donari? Aniuvet eas mulliplicari? Dignitatum personalium index: Dignitates Officariae Imperii, Anglia, Suediae: De Consiliariis, Primis ministris, Legatis.
SEquitur ut de DIGNITATIBUS agamus, sed Publicis: Generalis natura Dignitatis n. Diss. VI. iam exposita. Ratio tractandi his gemina, una, quia praemia sunt Rei publicae Altera quia adminicula praebent Imperio Publico; Unde et duûm generum Dignitates constituendae Honorariae et Officiariae. Dequibus non nisi parcissime ac veluti per Indicem agemus; prolixius n. iam integro scripto plerasque earum prosecuti fuimus, et residuum earum quod est propediem nos adiuncturos recipimus.
Causa Dignitatum agnitio Publica, seu propius ad propositumnostrum, iudicium Maiestatis. Maiestaten. iubente Dign tates sustinentur l. 5. C. de Dignit. Unde nec aliqua est, quin causam hanc agnoscat. Et Dignitas licet in se nihil aliud sit, quam eminentia super alium, causam tamen cur emineat semper praesupponit: Veluti ipse Princeps ideo aliis eminet, quia Cives illum praestare posse, quod ipsi praestando non erant, agnoscunt; Sicque et Cives eminent, quia Publicum id ipsis deberi agnoscit. Et e contrario saepe abiecti manent, quos virtus commendat, quia Publicum virtutem corum non agnoscit. Similis ratio est, cur sola Nobilitas Civilis in numerum veniat, posthabita Nobilitate Virtutis, vel Philosophica, prout Lansius eam vocat, quia Nobilitas est Praemium publicum, quod sola virtute non confertur, sed tunc demum, si virtus a Rep. in aestimationem trahatur; Ac licet Nobilitas numquam sine virtute esse possit, alias n. praeminum non esset, non tamen ideo reciprocus nexus est, ut ubi Virtus est etiam sit Nobilitas. Sed Nobilitas ubi est, ibi virtus quidem esse requiritur, non a. vice versa, ubi virtus est, ibi Nobilitas etiam locum habet, nisi aestimatio publica accedat. Qua de re pluribus actum Not. Dign. Ill. Diss. XI. Cap. 1. §. II. et C. II. §. I. II. V.
In Subiectis Dignitatum notabile, ea etiam extra Civitatem extendi, pervincente id mutua hominum propensione et studio alios iuvandi, tum etiam communi axiomate: Omne Bonum est communicativum sui. Sic ab Imperatoribus nostris saepe Principes, Nobiles etss. extra Imperium creati, perstantque hodienum RAdzivilii, Lubomirscii, Princeps Transilvaniae, tq. Principes Imperii, Imperio tamen non comprehensi. Eodem modo olim Reges Poloniae creati, e quo alii collegerunt, Polonos Imperio tunc tributarios fuisse. Et in Ordinibus Equitum hodiernis Rex Hispaniae Regem Poloniae non ita pridem Equitem Aurei Velleris creavit; Item Rex Angliae Regem Suediae, Sermum Electorem Brandenburgicum etc. Equites Aureae Periscelidis, sed sine omni subiectionis indicio.
Dignitates iam initio duûm generum constituimus Honorarias et Officierias. Honorariae sunt sine negotiorum administratione; Officiarias quigerunt, simul expediendis rebus admoventur. Honorariae aliae Reales, aliae Personales. Reales sunt Tituli Archiducum, Ducum, Principum, Marchionum, Comitum, Vicecomitum, Baronum, Nobilium. Archiduces solum Imperium nostrum habet in Sermis Archiducibus Austriae; Magnum Ducem Toscanae Italia habet praecedenti seeulo demum a Pontifice M. creatum; Quo nomine tamen et Rex Poloniae ratione Lituaniae gaudet, item Czar Russicus, et Orientales quidam Principes, nisi arbitrarii apud hos tantum sint et non fixi Tituli. Ducum nomen passim obvium, Dania tamen iis, veluti et ceteris Dignitatibus Nobilitatis superioris, fere caret; Etiam Suedia, exceptis Principibus Sanguinis; Sic n. Carolus, qui initio huius saeculi Rex Suediae fuit, vivente fratre, Rege Iohanne, et post eum regente Sigismundo, Dux Sudermanniae salutabatur: Marchiones Italia, Gallia, Hispania habent sed imbecilles, et quorum aliqui vix ducenta iugera agi possident; Germania potentiores habet et in iis potentissimum Sermum Electorem et Marchionem Brandenburgicum. Comites Palations sola Germania, et Anglia si non Comitem, certe Comitatum Palatinum Cestriae numerat. Landgravios iterum Germania sola et hodie quidem Hassiacos et Leuchtenbergicum. Principes seorsim ita dictos Germania, Gallia, Po. lonia; In Italia plerumque sunt e nepotibus Pontificum; Alibi proli Regiae hoc nomen familire est: Rex Suediae etiam Magnus Princeps
Finlandiae inscribitur. Comites ubivis videre est; Vicecomites in Gallia et Anglia, quibus in Germania Dominos in specie ita dictos aequiparaveris, quemadmodum Principes Anhal;tini sunt Domini Servestae, Comites Mansfeldici Domini Heldrungae etc. Barones itidem passim obvii; Item Nobiles. In Hungaria et TRansilvania sunt qui Vere Nobiles in scribuntur, qui fortean illi, qui antiqua prosapia editi sunt. Apud Turcas plane nullus Dignitatibus hisce locus: Honos cuique pro muneris et officii quod adininistrat ratione defertur, nec quemquam, ne suorum quidem, nisi ex se pendunt, sola domo Otomannorum excepta, quae suis censetur natalibus. Busbeq. Enist. I. Legat. Turc. Cuius rei rationem in arcano Dominationis quaerit Besold. Diss. 11. De Iur. Ordd. Civ. c.IX. §. VI. Ut omnes ab uno pendeant Principe et nemo fiat magnus nisi per Principem solum, sicque Principi tanto magis devinctus sit. Adde Not. Dign. Diss. XI. c. III. §. IIX.
Conditio Dignitatum talium non ubique eadem, et plerique Procerum in Anglia, Gallia, Hispania nudum Titulum locorum, a quibus nominantur, gerunt, locis ipsis v. haut aeque potiuntur, aut certe Iurisdictione in ea carent; Saepe et reditus iusto tenuiores numerant, exprobratque Marchesiis Gallorum et Italorum Sagac. Monzambanus, esse in iis qui vix ducenta iugera agri possideant, de quo iam ante dictum; Et alius rerum Italicarum spectator Scribit, se non sine dolore in Agro Lunensi vidisse triginta Marchiones sub una arbore ficus colligentes. Mox bis mille Comites in tenui quodam et exiguo Comitatu ap. Laens. Or. contr. Ital. p 540. Ioco quidem, sed tamen non sine tenuitatis nota. E contrario in Germania plerisque e Nobilitate superiori opimis reditibus prospectum, nisi quo successio aequalis ad tenuiorem sortem redegit; Eratque istud priscis Imperatoribus, Ottonibus etc. in more pofitum, ut Dignitates Ducales, Comitivas etss. una cum bonis aeque magnis Viris bene meritis conferrent: Cuius rei rationes erant: I. Quod Personae tales Rei publicae e devinctiores sint, dum non suo tantum sed etiam liberorum nomine agunt. II. Idem Principibus imperandi securitatem praestat, dum n. pro Liberis laborant, simul operam navant conservando statui a quo dependent, III. Corradendi cupidine minuit eos, qui liberos suos in eadem dignitate videndi spem habent; Liquetque e contrario abusus huius rei in Nepotismo Pontificum Romanorum; Nepotes n. veluti in aula Romana regnant, sic omne quod possunt ad se tra hunt,
quippe conscii facultatem hanc se diutius non habituros, quam quoad Pontifex M. superest. Confer Muller. Archolog. c. XI.
An iuvet multiplicari Dignitateshasce, quaeri solet? Prodesse Reip. videtur elucere in actionibus prudentissimorum nostri temporis Principum eo fine susceptis. Sic n. Iacobus Angliae Rex et post eam hodiernus Carolus II. numerum Procerum suorum non parum auxerunt; Idem in Hispania a Philippo II. factum, quod prolixe reeen sed Auctor des Voyages d' Espagne c. XI. Affertque rationem eius I. Ut sparsâ hoc modo invidiâ et aemulatione inter antiquos ac novos, sese suamque Remp. a molestiis, quibus illi eam premebant, liberaret. II. Ut auctoritas corundem evielsceret, quippe in plures diffusa, sicque Reip. et Regia tanto magis praevaleret, cui antea illi proxime accedere videbantut. Quam rationem et Monzambanus inter consilia Ferdinandi II. Imp. refert, quando itidem Imperio complures Novos Principes addidit. Sed haec alîus indaginis sunt. Vid. Ipse C. II. v. IX.
Dignitates Personales, h. non familiis, sed personis alligatae sunt I. Sacri ordinis, hae n. ex officiariis in honorarias nunc fere migrarunt: Quales Pontificis M. cui similis apud Turcas Muftius, apud Iapanenses Dairus, ad Tarariae fines Magnus Lamma; Tum Cardinalium, post Patriarcharum, quam Dignitatem Orientales Ecclesiae fere habent, et in Occidentalibus h. Romanis Patriarcha di India et Patriarcha Venetus; Ab his sunt Archiepiscopi, Episcopi, Abbates etc. Quorum plerique Nobilitati superiori aequiparantur; Veluti Archiepiscopi et Episcopi Germaniae iura Principum habent, in Anglia Archiepiscopi ipsos Duces, Episcopi Barones antecedunt, quod Bona sua dicantur habere per modum Baroniae; In Gallia hoc ipsis peculiare, ut Titulum Consiliariorum Regnorum ferant. II. Dignitates Equestres: Quales Equites Teutonici in Germania, item Iohannitae, sed qui in aliis Christiani orbis partibus quoque morantur; In Hispania Equites de Alcantara, Calatravae et Sant Iago, et ratione Burgundiae Equites Aurei Velleris; In Gallia Equites S. Spiritus et S. Michaelis; In Anglia Equites A. Periscelidis et Balnei, in Dania Eq. Elephanti, in Suedia Eq. Draconis etc. III. Dignitates Scholasticae, Doctorum et Magistrorum, tq. publica eruditionis testimonia. Doctores superiorum facultatum sunt, Magistri Facultatis Artium; Olim tamen et Doctores Theologiae Magistri
vocabantur: Quo sensu caepienda hodienum usita ta Formula in Scriptis Academicis, qua Magistri Doctoribus praeponuntur: Nos Magistri et Doctores.
Dignitates Officiariae in universum omnes sunt, quae Officium, h. curam rerum gerendarum, iuxta schabent. Supremae Rerump. Camerarii, Mareschalli, Seneschalli, Conestabilis, titulis nunc fere geruntur. In Imperio nostro Classes officorum Imperialium sunt I. Officia Elect. ralia, die Ertz und Churämpter, qualia, I. Cancellariatus. Qui Ecclesia sticis Electoribus tributus, Moguntino per Germaniam, Trevirensi per Galliam, Coloniensi per Italiam. Ratio fuit, quod Officium hoc insignem Doctrinam requirat, quam mediis saeculis extra Sacrum ordinem invenire non erat. II. Archipincernae. III. Archi Truchsessii, seu Archidapiferi; Ita n. Truchses interpretantur, q. Er Trug das Essen. Videtur tamen nomen aliû, originis esse, cum et Suedia Magnum Drocsetum habeat, sed dubium maxime an a Dapibus ferendis dicendum. Burgoldensis a priscis Germanicis vocibus Drot h. Dominus, et Set h. Tribunal derivat, ut esset q. Dominus Tribunalis, Drocset seu Drotset Dialecto Saxonica, Truchses deinde Dialecto Franconica. Sicque et Drocsetus Suediae est supremus praeses Dicasterii Holmensis; Et Contracta ex Drotset vox Drost in Inferioris Germaniae partibus quibusdam hodienum Praesidem Iudicii denotat. IV. Archimareschalli, a suprema cura rei Equestris et militaris; Mare n. est Equus, Schalck apud veteres Minister, V. Luther. de Nomin. propr. German. V. Archicamer arii. VI. Archi Thesaur arii. II. Die Erb und Affter-ämpter, quae certi Comites superioris Germaniae vice Electorum Saecularium gerunt. III. Aulica in specie ita dicta et ad Personam Imp. potissimum relata. In An- glia distinguunt officiarios suos in Officiarius Status, Coronae et Domefticos. Officiarii Status sunt Magnus Conestabilis, Mareschallus et Seneschallus Magnus, Lingua Anglorum, the Lord bigh. Steward of England: Coronae, Cancellarius, Magni Sigilli custos, Privati Sigilli custos, Magnus Admir alius, Magnus Thesaurarius: Domestici sunt Senesihallus Domesticus, Thesaurarius Domesticus, Constabilis Domesticus. Admiralii vox Hybrida, ab Amir Arabico, quod Principem denotat, et a(/ls2 Graeco, mare, q. d. Principem maris. Constabilem dicunt q. Comitem stabuli, unde et Mareschallo qequiparatur, quocum parem iurisdictionem in diiudicandis litibus dellicis gerit. Seneschalli nomen ab antiquo Saxonico Sen, h. Iustitia et Schalck Minister, q. d. Ministrum Iustitiae, unde
et munus eius ab antiquo describunt: Supervidere et regulare sub Rege et immediate post Regem totum Regnum Angliae et omnes ministros Legum infra idem Regnum temporibus pacis et guerrarum. Sed officiarii Status iam desierunt, neque sunt nisi tempore inaugurationis aut sim. sollennium, et Seneschallus praeterea, sicui e Paribus illorumque uxoribus contingat in indicium criminale vocari, nec diutius, quam durante actu isto, seu tu Formula Anglorum est, hac vice. In Suedia quinque sunt: I. Magnuss Drocseitus praeses supremi Dicasterii Holmensis II. Mareschallus Regni qui militare consilium dirigit, imperat Armamentario et omnem curam militiae terrestris gerit. III. Admiralius, cui marina curae sunt. IV. Cancellarius, qui Legum normam dirigit. V. Thesaurarius, qui circa reditus Regni versatur, quaeque ad Fiscum pertinent, veluti olim Comes Sacrarum Largitionum. Estque cum plerisque harum Dignitatum ita comparatum, ut personales sint; Aliquibus tamen etiam successio obvenit adeo ut vel Familiae alligentur, quales in Serm. Electoribus Officia Archipincernae etc. Item in Comitibus ipsis subordinatis officia vicaria: Qua ratione et Duces Wurtembergici sunt Vexilliseri beredit arii Imperii; Vel cum alio munere attrahantur, quod genus officiorum, Nati nomine appellare solent; Veluti Archiepiscopus Toletanus est Cancellarius natus Castiliae, h. Archiepiscopatum Toletanum inseparabiliter comitatur Cancellariatus Castiliae, adeo ut qui illa Dignitate potitur, hanc simul obtineat. Similiter Abbas Fuldensis est Cancellarius natus Augustae; Et primi Archiepiscoporum Legati Nati Sedis Romanae in Rep. sua vocari solent, de quo §. ult.
Hactenus Officia certis rebus in Rcp. gerendis destinata. Officia quae communem eiusdem curam concernunt, si domi exerceantur a Consiliariis, si apud exteros a Legatis geruntur. Consiliarii q. praeparationes rerum gerendarum suggerunt; In quibus qui summae Reip. adhiberi solet Primus et Supremus Minister dici solet. Quales exstiterunt in Hispania sub Carolo U Card. GRaullanus, sub Philippo II idem et Comes de Silva, sub Philippo III Dux de Lerma, Sub Philippo IV Comes de Olivarez et Don Lovis de Haro. In Anglia tempore Henrici IIX fuerunt Cardinalis Wolsaeus et Thomas Cromvvellus: In Suedia Oxenstiernius; In Polonia tempore Sigism,undi Iohannes Zamoscius; In Galli olim Maiores Domus, nostra aetate Ancraeus, Luynaeus, et Cardinales
Richelius ac Mazarinus; Ast Henricus IV. plurium consilio et auctoritati res publicas concedebat. V. Gramond. L. I. p. l. Fortuna et successus ipsorum non iidem: Felicis administrationis specimina eluxerunt in Iosepho, qui primus Pharaonis Minister erat, item Cardinalibus Richelio et Mazarino, quorum curis res Gallicae in florentissimum statum evectae sunt. Secus est, si vel propria insolentia, vel invidia aliorum, vel quod oneri impares rerum administratione negligenter fungantur, eoque Remp. ac semet ipsos incommodis obruant, seu ut Tacitus significanter loquitur III. Annal. quia aut satietas capit illos, qui omnia tribuerunt, aut hos, cum iam nihil reliquum est quod capiant: Cuius rei exempla patuerunt in tragicis casibus Cromvvelli, Wolsaei, Ducis de Lerma, Comitis de Olivarez, Marchionis Ancraei, Fuit etiam cum ipsis Principibus suis formidabiles exstiterunt, dum e meta sua ad ipsum Principatum contendêre: Qua ratione Pipinus Caroli M. Parens et Maior Domus Regno Franciae potius fuit eiecto Childerico naturali Regni Domino, qui curarum molem in solum ipsum transtulerat.
Legati sunt Mandatarii publici ad Exteram Remp. sollemniter missi. Sunt Mandatarii h. e. Procuratores alienorum negotiorum missi ad exteros; Unde Senatus Rom. Ius legationis Extero non Civi comparatum dicit apud Livium; Et Cicero ostensurus non esse legatos mittendos ad Antonium: Non n. ait, cum Annibale res est hoste Reip., sed cum Cive. Ad exteram Remp. ad designandum Legatos ad Pares proficisci; Eoque in discrimen a Commissariis, quia a Superiori ad Inferiorem, et Deputatis, qui ab Inferiori ad superiorem delegantur; Ambo a. in eo a Legatis differentes, quod Legati ad pares mittantur. Denique Sollenniter missi requiruntur, ut distinguantur ab Agentibus seu Residentibus et Nuntiis, qui sine sollennitate mittuntur. EStque horum a Legatis discrimen in co situm, quod Nuntii Mandatum ordinarie perferant sine potestate agendi; Residentes causas Principalium suorum agant, et quicquid in cos aut pro iis facere possunt, communicent, sed conclu. dendi potestate careant. In Aula Rom. nota sunt nomina Legatorum Natorum, Legatorum a Latere et Nuntiorum Apostolicorum; Quorum hoc discrimen est, quod Legati Nati ut plurimum sint Primates Regnorum, qualis Legatus in Imperio nostro est Archi-Episcopus Salisburgensis, In Gal;lia Archiepiscopus Remensis, in Polonia Gnesnensis, ut pote Primas totius Poloniae; Horumque communis functio est invigilare commodis sedis Rom. Quâ quidem in re a Residentibus haut
magnopere difforfunt. Legati a latere deinde et Nuntii Apostolici specialibus negotiis exp ediendis admoventur, sed cum hoc discrimine ut Legati à Latere vocentur si Cardinales sint, si nondum Cardinales Nuntii Apestolici. Vocantur tn. etiam Legati à Larere Cardinales Pontificis M. Vicarii in regendis Diti onibus Pontificiis, quales Bononiensis, Ferrariensis et Avenionensis. Necessitas Legatorum in eo sita 1. Quod Imposibile sit, ut Princeps omnia per se ipsum expediat. 11. Etiamsi id fieri possit tutum tamen non sit, quam rationem fusè dîductam vid. a pud Cominaum init. L. III. ubi de Conventu Ludov. XI et Caroli Burgundi agit. Personae, quibus hoc officium committitur, plerumque ex Eminentioribus seliguntur ad conciliandum splendorem Muneri: Hispanis familiare est Clericos mittere: Cunus rationes reddunt, quod videantur minus expensarum requirere, et intuitu adiunctae ipsius reverentiae desiderata facilius obtinere possint. Iura Legatorum potissim um duo sunt I. ut admittantur, seu ne sine causa reiciantur, quia et hostes audiri debent, nisi evidenter constet, admissionis actu aliquid contra dignitatem admittentis vel salutem publicam designari, vid. Gret. II. e. XIIX. §. III. II. ne violentur: Cuius ratio I. Quia vices mittentis gerunt, qui quicquid ipsis accidit, sibi vel honori vel contumeliae ducit, eoque unversae Rei pubi. loco sunt, quae laedi aut contemni sine presentissimo metu non potest II. Quia necessarii sunt ad Pacem conciliandam aut servandam: Quam veluti natura ipsa servandam dictat, ita et personat eam tractantes Securas' velle probabile est. Puffend. El. Iur. L. I. Def. XIII. §. XXVI. Id que etiam ad Comites et bona ipsorum extenditur, quia publico nomine ad est, quicquid cum legato est. Quod in. tn. intelligendum est, quamdiu limites muneris sui non excedunt: Unde si criminum reos se faciant, aut timultus excitent, impune id ideo non necessario ferunt, talia n. designando Munere suo egrediuntur, sicque Nomen Legatorum amittunt. Rarò tn. id fieri solet et ut plurimum praevalere censetur Amicitia mittentis Iupplicio legati, committique solet principalis ipsius arbitrio, quid de eo decretum velit. Circa munera s. donaria, quae dimissis legatis donari solent in testimonium gratiae, peculiare est apud Belgas quod legatis ipsorum non liceat talia accipere. Vid. deliberationem eâ de re institutam et Decretum in causa Domini de Odyck Filii Domini de Beverwert Legati Belgarum ad Regem Angliae in Diar Europ. Cont. V. p. 405 et 406. Plura de bisce talibus V. ap. Marselaer de Legatis, et Iac. Howellum de eadem materia.
Iurae Maiestatis non differunt a Maiestate: Sacra quaesint? Cura Sacrorum ad Maiestatem pertinet: Nec tamen nisi ratione externa Professionis: Potestas sacrorum Architectonita et Politica; An Princeps Sacra regat qua Episcopus: Exempla Imperii Sacri: Ius stabiliendi Doctrinam Sacram; Ius mutandi Religionem: Ius ferias ordinandi; Ius indicendi concilia: Tolerantia dissidentium in Religione quos Limites babeat? An omnes promiscue toler andi sint? Iurisdictio Ecclefiastica; Ius Advocatiae; Bona Ecclesiastica necessaria esse; Eadem recte opimis reditibus aucta fuisse: Posse Saecularisari.
SEquitur ut de Maiestate agamus, prout Obiectis suis variatur: Nam ea quae hactenus diximus ad Maiestatem in se spectatam pertinuerunt; Sicque Maiestas Legas fert, iudicat, et vi iudicii sui merentibus; quod ipsorum est, confert: Unde et actus hi ad omnia aeque extendi possunt, Sacra, Profana, personarum etiam quamcumque conditionem: Quod in iis, de quibus nunc porro agendum erit secus est, quae non universalem ambitum Maiestatis exhauriunt, sed certum ei tantum denominationem addicunt, pro naturae suae, qua ab aliis differunt varietate; Unde Regalium quoque et Iurium Maiestatis sortita sunt nomina; Sed de quibus censendum non est, ea idcirco alia esse, quam ipsam Maiestatem: Cumilla semper una maneat, ab obiectis suis tantum alia atque alia nomina accipiens, quemadmodum in Religione fit Imperium circa Sacra, alibi Ptestas Foederum faciendorum, Ius Belli, Ius Tributa indicendi: Numquam tamen aliud quam ipsissima Maiestas, denominationibus solum totuplex, quot obiecta eam denominare possunt: Aeque ac in Sole est vis illuminandi, calefaciendi, emolliendi, exsiccandi, indurandi, quae licet inter se differant, manent tamen ipssissimus Sol ab obiectis tantum diversas appellationes nactus. Quorum omnium causa, quia licet Maiestas in se omnino una sit, non tamen operatur secundum
adaequatam suam tationem sed v. g. effectum Foederum, Belli, Tributorum producit secundum inadaequatam habitudinem ad eiusmodi effectum: Sic sol in se omnino unus secundum in adaequatam habitudinem ad Lutum vel ad ceram producit hinc liquefactionem, isthic indurationem: Unde et causa sequitur, cur eadem distincte concipiamus, quia quamvis res in se prorsus eadem sit, illa tamen secundum totam adaequatam rationem suam in mentem nostram sub singulis conceptibus non cadit: Ac proinde et mentem nostram eam per inadaequatos conceptus partiri oportet.
Obiecta de quibus nunc dicere habemus, sunt Res ac personae omnes Rep. comprehensae; Et Res iterum Sacrae, vel profanae sen humani Iuris. Sacra sunt, quae ad Religionem spectant, seu querite ad ministerium Dei dedicata sunt, prout Imperator loquitur §. 8. Inst. de Rer. Divis.
Horum Curam Maiestati competere probamus. I. Quia Magistratus est diiudicare subditorum suorum opiniones; hae n. sunt causae discordiarum, quippe a quibus Actiones ortum habent. E. et eorundem opiniones de sacris curare habet. II. Quia Ecclesia est in Republica, non Resp in Eccelsia Nov. VI. seu potius Ecclesia est ipsa Res publica, obiecti respectu tantum aliud nomen sortita, ut quae in genere sit Societas universalis hominum, hic fiat Societas eorundem certam de Sacris opinionem profitentium. Remp. e. Princeps si regit, eandem quoque, quatenus Sacra amplectitur, dirigit. Cui adversari quidem videtur I. Quod nostri contra Catholicos asserunt: Ecclesiam visibili capite regi non posse, nec aliud habere, quam solum Servatorum Christum. Sed R. Idem caput relinqui: Quaeri a. annon praeterea particularium coetuum eandem opinionem foventium aliquod Regimen requiratur Universali isti subordinatum? Quod non minus repugnare arbitramur, quam dum omnes aeque universale Dei Imperium agnoscimus, qua creaturae eius, et nihilominus distincta in Terris hisce ferimus imperia. II. Ecclesiam esse unam etiamsi regionibus ac Imperiis distinctam: Quemadmodum Ecclesia Reformata una est licet in Germania, Belgio, Anglia, Gallia dispersa. R. Unam essesub Christo et unitate fidei; At visibiles singularum Regionum coetus ideo vinculo Sociali non magis
colligari, quam si diversae Respp. easdem Leges habeant: Quas unitas sententiae quidem sibi invicem conformes reddit, non tamen ideo unit, vel in unum coetum coniungit; Sed manent totidem coetus eadem sententia tantum conformes, seu unam amplectentes sententiam. III. Principem esse membrum Ecclesia, at proinde ipsum regi oportere. Regi quatenus gerit singularem personam; Regere a, qua moralem personam Reip.repraesentat, seu cum Rep. unus atque idem est. III. Ius Religionis nemini Privato competit, alias tot Religiones in Rep. nasci possent quot homines exstant, quod confusionem maximam gigneret; Nec ve determinandis vel numerandis controversiis finis foret. E. vindicandum est Magistratui tq. Publici Arbitro. Antecedens facile agnoscet, qui schismata et haereses Christianorum a primis initiis expenderit, quae toties enata, quoties Libertas profitendi quod sensere privatis non impedita fuit. Et prima post Apostolos saecula haeresium ideo feraciora erant, quod priva ta libertas nulla sufficienti auctoritate constringi posset; Ecclesiâ adhuc a gentilibus pressa: Statim v. evanuerunt, ex quo Imperatorum Ecclesiae accedentium et Conciliorum auctoritas eas refrenarent: His v. iterum conniventibus mox validae succrevunt Arianorum, Nestorianorum, Eutychianorum Haereses, quarum incrementa, decrementa, ipsa dura tio ex indultu Magistratus unice pependerunt; Nec istud etiam hodienum in eadem Religione dissentiendi cacoethes aliunde est, quam quia magistratus hanc libertatem litigantibus indulget, Quod maximo suo damno Regnum Anglicanum expertum fuit, hodieque deplorat, et serio emendare studet. Et Anabaptistae simul ortu suo mox XXIIX schismata superiori saeculi generabant, nunc a. in infinitum dissentiunt, quia dum omnes Libertate Spiritus sui duci volunt, unusquisque, quod fingit sibi profitendum esse iudicat.
Quod a. unaquaeque res moralis suos et internos et externos actu habeat, eosdem et negotium Religionis habebit; Sed hic non alios applicari patietur, quam tales, qui in Universum ad Remp. et consequenter ad Maiestatem pertinent, h. non ipsa animi sensa, sed tantum Actus eorundem externos, seu Religionis dicto vel facto editam professionem: Hi n. solùm Reip. curae sunt, quia ab iis Societas humana laedi potest; Interna v. nec in potestate nostra sunt, quod demonstratum Diß. VI. §. nec Societati humanae vim inferunt, ac proinde nec Remp. attingunt.
Confer Diß. XV. §. VI. VII. Unde sequitur I. istam Maicstatis curam vira nullam conscientiis inferre, vel novam Tyrannidem iis inicere posse: Quia Conscientiae quod est, internum est, eoque Magistratui curatio non est, qui facile suo fensu unumquemque abundare patitur, modo non passim profiteatur quod sentit, eoque actibus externis suis voluntati Reip. adversetur. II. Nec novum Papatum saecularem ita erigi, substitutis loco unius Papae Catholici totidem Papis aliis, quot Principes Christianos orbis habet: Quia Papatus Catholicus non simpliciter consistit in Directorio Sacrorum, sed in universali quodam Regimine omnibus Principibus maiori: Quod est unicuique quod suum est eripere. Nec Papatui prout superioribus saeculis se habuit, satis erat Directorium istud magistratus gerere et vieius alienae Religionis exercitum prohibere, sed et propriam Pontificiam homines profiteri volebat, quod erat vim conscientiis inferre, rem n. facere, quam non faciendam dueimus, est contra conscientiam agere. Nec III. Excusandos esse Principes Christianae Religionis persecutores, eandem ob causam: Quia non tantum Christianos Religionem suam profiteri prohibebant, sed etiam ut è contrario gentilem profiterentur eosdem adigebant, quod erat limites Magistratus egredi.
Politici ut plenius exprimerent hoc Imperium Potestatem in rebus Sacris aliam fecere Architectonicam, aliam Dogmaticam, Vocantque Arcbitectonicam Iurisdictionis ac Dominii, Dogmaticam ministerialem et Characteris seu Ordinis. Hanc occupari dicunt praedicatione Verbi Dei, administratione sacramentorum, ac proinde Episcopis, Inspectorlbus, Pastoribus attribuunt, Illam Maiestati relinquunt, indeque derivant Ius ordinandi Disciplinam Ecclesiasticam, vocandi Ministros Ecclesiae, instituendi Conventus Publicos, Scholas aperiendi: Quae omnia satis bene se habeat. Alii dum Principibus Ius Religionis denegare non potuerunt, id tamen ipsis competere, non qua Principes sunt, sed qua Episcopi asserunt: Quod ideo admitti nequit, quia Episcopi et Principes non sunt personae diversae, sed illi his subordinati: Quorum discrimen tantum in eo situm, quod Princeps vel universam Remp. vel omne eius quod est humani iuris involvat; Episcopus a. idem Princeps sit, quat. in Sacris Reip. versatur, quam personam seu ipse gerat, seu ab alio repraesentari patiatur, parum refert. Unde licet diversi
Principis ac Episcopi respectus sint, non tamen ideo distinctas et potestate aequales personas efficiunt, cum Episcopi respectus vel subordinetur Principi, tq. omne quod ad Remp. pertinet repraesentanti, vel eiusdem respectibus saecularibus coordinetur, tq. unus ex iis, e quibus simul sumptis omnibus universalis Titulus Maiestatis surgit.
Exempla Imperii huius vel integre vel ex parte a Principibus Christianis exerciti iam in priscorum Impp. constitutionibus Sacris videre est. V. T. C. de Summae Trinitate, De Sacrosanctu Ecclesiis, de Episcopali Audientia, de Haereticis: Item De selectu versionum Scripturae, Nov. CXLVI. De Synodis quotannis habendis Nov. CXXII I. CXXXVII. et c. Cuiusmodi quid et Carolo M. attributum fuisse patet ex c. 22. et 23. Dist. LXIII. c. Nos si incompetenter C. II. Q. II. Inde factum quoque, ut primi Impp. Christiani nomen Pontificis Maximi licet e Gentilismo derivatum usurparent, in declarandam suam in Sacra potestatem: Quos Maximilianus I. Imp. non nomine solum, sed et reipsa imitari conatus fuit, dum dignitatem Pontificiam in seu transferre volvit, qua de re exstant literae ipsius ad Paulum a Eichtensteinin Goldasti Reichs=Handlungen fol. 96. Conf. Not. Dign. Ill. L. II. De Hierarch. Diß. II. c. II. § I. Inter ipsos hodiernos Pontificios iam pridem Rex Galliae auctoritate propria Tributa imposuit Ecclesiasticis, ab iisdem Decimae proventuum Beneficiorum a tempore ludovici XII et Francisci I exactae; Ius conferendi Beneficia ita Regium est, ut nihil in Regno sit, quod ad Regem magis pertineat. Praeterea omnes Praelati eius tenentur ipsi praestare Hocnagium Ligium; Solius etiam Regis est criminis gratiam ipsis facere et Ecclesiam reformare eumque in finem Principes et Praelatos suos congregare, non requisita Papae auroritare. Denique nec valide est Censura aut Anathema Roma emanans, nisi Reges id ratum habeant: Quod peculiaribus Edictis Caroli V. A. MCCCLXIX et Caroli VII. A. MCCCCXI. sancitum fuit, idemque hodierni Regis Arresto MDCLXV confirmatum, cum Sedes Romana censuram Sorbonae damnasset, V. cit. l. de Hier arch. c. I. §. VII. tum Iob. Bedaeum Iur. Reg. c. VII. Ludov. Servin. Vindic. Secundum Libertatem Eccles. Gallic. Si Resp. Veneta Legescondidit I. de non alienandis bonis Immobilibus per Subditos Laicos in Personas
Ecclesiasticas absque Principis. consensu II. De non aedificandis Ecclesiis aut Monasteriis eodem Principe in consulto. III. Defacultate iudicandi et puniendi Clericos pro Delictis atrocibus: Quae quidem causa fuerunt, cur Veneti A. MDCVI a Paulo V. excommunicarentur, sed qui ea re magnopere haut affecti, iura sua armis quaesiverunt et re tandom amice composita retinuerunt. V. Marc. Anton. Peregrin. Responsum pro Decretis Reip. Venetae et alios magno numero de eadem materie ap. Goldast. T. III. Monarch. S. r. I. qui et lucem non exiguam hisce nostris affundent. Similiter Angli Statutis Praemunire et de Mortmaine iam pridem aditum reclusere secutis sub Henrico IIX motibus, quibus ille postea, strenuus alioquin assertor Religionis Pontificiae, Supremum Caput Ecclesiae haberi voluit, Poena Capitis simul proposita, siqui potestatem aliquam aut iurisdictio nem per Pontificem Romanum intra aliqua Regis Dominia ullo modo defensuri aut promoturi essent. V.Cowell. Inst. Iur. Angl. §. 41. de Publ. Iudic. Alia infinita, quae huius loci sunt, V. in incomparabili Scripto III. Tomerum Goldasii de Monarchia S. R. I.
Ad partes pergimus: Quae sunt I. Ius ferendi Leges Ecclesiasticas; Frustra n. Imperium foret, nisi quid factu opus esse iubere posset. Exempla tradita initio praec. §. Sic August. Ep. L. Serviunt Reges Terrae Christo etiam Leges Ferendo pro Christo. Unde sequitur I. Facultas Doctrinam Sacram si non proponendi (hanc n. Potestati Dogmaticae reliquerimus] saltim stabiliendi: Quia n. Deo placuit S. Scripturam ita nobis non proponere, quin variae de sensu eius opiniones nascerentur, reliquum erit ut aliquam earum nostram faeiamus: Quod si v. privatae alicuius opinioni insistere velimus, iam habebimus licenter evagaturas et in infinitum dissensuras mentes hominum, eoque non Concordiam sed turbas in Rep. perpetuas, quia unusquisque genio suo duci vellet, quod §. III. pluribus diductum. Restat igitur sola illa, quam Princeps approbat et confirmat: Qui, quoniam totius Reip. Saluti invigilat, praesumendus est id etiam consulturus esse Subditis suis, quod animabus ipsorum maxime conducit. Ac fatendum quidem est, Subditi conscientiae ita non satisfieri, et si aliter sentiat, a nemine impediri posse; Sed I. Quicquid hic disseritur, id non nisi de actibus externis intelligi potest, de quo actum §. IV. Nec II. quisquam erit, qui
stringens argumentum id esse velit: Principem iussisse talem doctrinam recipi. E doctrinam istam veram esse; Sed tamen quia privatis singulorum actus stringenti nullo componi possunt, hoc saltim reliquis praevalebit, licet tantum ut morale et persuasorium: Nos ideo tale interpretamentum Scripturae, aut doctrinam talem assumere, quia Pax et tranquillitas Publica dictitat, Principem potius sequendum, quam privati uniuseviusque ductum.
Eadem Potestas infert Ius mutandi Religionem, Quia n. Doctrinae Sacrae stabilimentum a Principe pendet, idem et mutationem ei addere potest. Sed dubium non leve est, Statum Religionis bac ratione futurum mutabilem. Cui Resp. I. id periculum non in Sacris duntaxat, sed in aliis quoque rebus obtinere; Inde v. tantum sequi nullum vitae humanae statum sine incommodis esse. II. Ob periculum abutendi ius suum nemini denegandum esse, alioqui nullum ius uspiam Salvum foret. Unicum e hic solatium in Divina Providentia est, quae uti omnium hominum animos in potestate sua habet, ita speciali quodam modo cor Regis in manu gerit prov. XXI. v. I. Et Deus per bonos aeque ac per malos Reges operatur opus summ. Interdum tranquillitas, interdum Tempestas Ecclesiae utilior. V. Grot. de Imp. S. P. circa Sacr. C. IIX. Accidit etiam ut LL. Regni vel alio iure Potestas haec aliquando circumscribatur: Quemadmodum in Imperio nostro reformandi hoc Ius ad Calendas Ianuarii A. MDCXXIV. restrictum est, ut subditi Catholicorum et Augustanae confessionis, etiam si post Pacem publicatam diversam a Territorii Domino profiteantur Religionem, tolerandi sint, si illo tempore Catholicam vel Protestantium Religionem coluerint. V. Instr. Pac. Art. V. §. 12. v. IIoc tamen non obstante.
III. Inde sequitur Ius ferias ordinandi. V. l. Qui possit ferias indicere 4. C. de Feriis et L. Enumeratio Feriarum sollennrum 7. C. eod. Quam tamen itidem circumstantiae aliquae circumscribere possunt. Sic namque Sermo Electori Brandenburgico placuit Calendarium Novum in Prussia sua tolerari vi Transact. Velav. p. 284. edit. adp. IV. Tbulden. E contratio Protestantes in Germania idem respuerunt, ob
inhabilitatem constituentis, causati quippe Pontifici M. ita curam ac ordinationem Sacrorum concessum iri in praeiudicium Auctoritatis Imperatoriae: Quae res et in Comitiis de A. MDCLIV denuo agitata et ad praesentia remissa fuit. V. R. I. A. MDCLIV. §. Etsi nobis.
Eodem IV. pertinet Ius indicendi Concilia. Quin. Doctrinam sacram stabilire, mutare, et sollenniter celebrari iubere potest, quidni et Subditis sui circa Sacra versantibus conventum indicere et cum iis in delibera tionem descendere possit? Sic in veteri Ecclesia e Conciliis Universalibus Ephesinum I. coram Comite Candidiano ad praesidendum ab Imperatore misso celebratum fuit. Chalcedonense coram Imp. Marciano et Iudicibus ab eo designatis, etc. Itque etiam in reliquis, quorum Acta non exstant factum fuisse, ut in Concilio Nicaeno a Constantino M. et Constantinopolitano 1 a Theodosio Historici istorum temporum testantur: Adeo ut Principes aut delegati eorum imperarent, quid esset tractandum, quis ordo servandus, cui loquendum, cuive tacendum esset et difficultates inde nascentes aut terminarent aut conciliarent. Petr. Suav. H. C. Trid. L. II. p. 152. Adde Sriptores Anti-Catholicos passim. Unde et Protestantes superiori saeculo, cum Paulus III. illis per Paul. Vergerium Legatum suum persua dere conaretur, istam potestatem ad se spectare, Caesaris et reliquorum statuum esse ius suum in Conciliis interponere protestati sunt I. P. Suar. L. I. ad A. MDXXXV Idemque postea A. MDLXII. Decretis Concilii Tridentini opposuere: Concilium istud a Papa indictum fuisse, cum non ille sed Imperatores ac Reges Concilia legendi potestatem habeant. V. Polit. Imper. Gold. Part. XXVII. n. 8. a. MDCXIX. Sic etiam Synodus Dordracena auspiciis Ordd. Foederari Belgii habita; Et indicente Uladislao IV Rege Poloniae A. MDCXLV Colloquium Charitativum Thoruniense. In Anglia Nationales Synodos, quas Convocationes vocant solus Res auctoritate sua convocat. stat. Henr. IIX. A. XXXV. C. XIV. A. I. Eliz ab. c. I. Nec Canones sanciri possunt, nisi Regis et Parliamenti consensu corroborati: Immo ne Provinciales quidem ab Archiepiscopis convocari possunt, vel Canones condi, vel conditi exsecutioni mandari sine auctoritate Regia. V. Stat. cit.
Quid de tolerantia diversarum Religionum in eadem Rep. sentiendum sit, et quousque illa ferri debeat hic non immerito subiciendum. Namque improbandam non esse suadet, quod I. Resp. sic numerosa reddatur II. Amplissimis commerciis locupletetur, id quod in Belgio maxime elucet. E contrario eadem descriptae hactenus Potestati LL. Ecclesiasticas ferendi adversari videtur ex hoc capite, quia dum diversae Religiones permittuntur, diversis etiam et consequenter contradictoriis regantur Legibus: Quas Maiestas nec condere potest, nec amplecti. Resp. Maiestatem in hoc casu vel particulares LL. nulla. condere, sed optione alterutram sententiam eligendi proposita rem in medio relinquere, vel, quod communius est, condere quidem Leges, sed conditarum effectum suspendere, adeo ut eas observari a Subfditis pertinaciter non exigat. Prius accidit, ubi aequa libertas diversis Religionibus conceditur, qualis est in Imp. nostro Catholicae, Lutheranae et Reformatae vi Art. VII. Instr. Pac. Cuius ratio est quia Sacratissimi cives huius Reip. nostrae ipsi rerum Sacrarum opinione inter se dissident: Unde non possunt non indifferentiam aliquam Personaemorali Imperii nostri quam simul repraesentant, imprimere. Posterius ibi obtinet, ubi personae Remp. repraesentantes vel omnes vel pleraeque unius Religionis sunt, qui quoniam a se ipsis dissentire nequeunt, merito censentur sententiam suam non indifferentem relinquere, sed eiusdem certo positae effectum solummodo suspendere. Unde fit quoque, ut eodem libertatis gradu omnes haut aeque donare possint, ob metum turbarum inde nascentium: Subditorum n. aequali Libertate dissidentium unus quisque alterum subruere conatur, sicque certissimis turbis Remp. involvi exemplum titubantis Angliae ante paucos annos docuit. Ideo et Praxi plerarumque Rerumpp. hodierna receptum est, ut dum multae sunt Religiones, una praedominetur, ceterae a. tolerentur quidem, minus libere tamen habeantur. Sic in Gallia, cum duae Religl. ones sint Catholica et Reformata, Catholica praedominans est, Reformata Inferior, et talis quae toleretur, sed limitibus suis coarcta ta, de quibus V. Declarationem Regiam de a. MDCLXIX in Append. ad Contin. XIIX. Diar. Eur. In Belgio Reformata Religio praedominans es,t Catholica, Lutherana, Anabaptistica tolerantur cum hac Inferioritatis nota, quod nullis harum Religionum asseclis liceat vel editiora templa vel turres excitare, vel campanis ad sacros sermones audiendis
signa dare: Quare exercitia talia privato-publica vocare lolent. Simlilia exempla in aliis Regnis et Rebuspp. prostant: Quibus hoc denique addendum, Tolerantiam dissidentium non promisevam esse posse sed Bono Publico adaequari: Unde si siut inter diffidentes, qui noceant isti, praestat eos eici, quam continua in consilia ipsorum vigilantia fatigari. Sic in Iure videmus Iudaeos toleratos, sed Sarracenos eiectos; Hi n. nocere poterant, illi per omnia servire parati erant. Caus. XXIII. L. IIX. c. XI. Et in Anglia non tantum Religio Catholica, sed etiam Presbyterianismus, Independentismus aess, licet fundamento ab Episcopalibus haut magnopere differant severe prohibentur ob periculum seductionis, turbarumque inde pululantium. Confer Sprenger. Ax. Stat. II.
Altera pars Imperii Sacri est Ecclesiastica Iurisdictio, seu LL. latatum exsecutio: Equa derivatur Ius con stituendi Episcopos, Ius Beneficia Ecclesiastica conferendi, ets. Item Ius Consistoria constituendi, h. Terbunalia ad decidendas causas Ecclesiasticas: Quarum nomine comprehenduntur I. mere spinitualia, h. quae Religionem eiusque cultum, constitutiones Ministrorum etc. concernunt. II. Spiritualia ratione con. sequentiae, quae vel respiciunt difciplinam Ecclesiasticam, vel controversias de personis et Bonis Ecclesiasticis. III. Mixta quae partim ad forum Ecclesiasticum, partim ad Saeculare pertinent, Quales causae Ma. trimoniales, Quaestio Iuramenti, Usurarum Crimen.
III. Ad Imperium Sacrum pertinet Ius Advocatia, h. Ius defendendi et protegendi Ecclesias in territoriis suis sitas; Idque maxime in administratione Bonorum Ecclesiasticorum conspicuum est, cuius intuitu etiam Titulus Advocati Eccclesiae in Imperatores nostros derivatus est: In primitiva Ecclesia n. Saeculares personae, quae provenrus Ecclesiasticos administrabant Advocati
appellabantur. Ipsa v. Bona Ecclesiastica quod attinet, ea arbitramur I. Necessaria fuisse: Quia n. Sacri ministri laborant pro Ecclesiâ, ab eadem etiam unde vivant peti opertebit. II. Nec improbari posse tam amplos zur locupletes reditus iisdem adiectos. Rationes nostrae sunt. I. Quia donationes istae non tam amplaefuerunt, sed indefessa cura percipientium in tantam amplitudinem evectae, eoque tantummodo ditescendi occasionem, non a. ipsas Divitias attulere. II. Donationes eiusmodi factae sunt, ut essent incentivum suscipiendi Sacri ordinis: Quia n. ad Civilia munera propositis opimis praemiis recte allicimur, quidni iisdem et rerum Theologicarum cupidos ad Sacra Ministeria allici iuvet? III. Reditus isti manent intra Remp. cui etiam non semel inde ingentia accreverunt commoda, quod in splendidis monumentis ab illis positis, collegiis, Bibliothecis, stipendiis et ss. liquido claret. Confer Diss. I. De Hierarch. Eccl. c. III. §. V.
Alia Quaestio est, An eiusmodi Bona Ecclesiastica possint saecularisari, h. ab usu Ecclesiastico in saecularem tansferri? Quod Aff. Bona Ecclesiastica n. ratione usus tantum sunt talia, in sen. manent res saeculares, quia sunt de hoc mundo. Quaestio igitur est, an respectum talem possmt exuere, quod facile fieri posse unusquisque
cogitaverit, qui expendet, nihil in natura reimutari, sed extrinsecum tantummodo respectum eius; Idque tanto magis, quia Bona Ecclesiastica constituunt partem Reip. cui in omnes sui partes id licebit, quod conveniens esse iudicaverit. Inst. Ultimam voluntatem secundum placitum donantium servandam esse l. 5. C. de Relig. et sumpt. funer. Eoque quia bona haec Deo semel consecrata sunt, Divino usui etiam relinquenda esse. Resp. Concedi haec, sed in casu Saecularisationis Remp. non agnoscere aliquem usumrei Divinae a talibus Bonis praestari. Eoque veluti in casu exspirantis Intentionis fundatorum, res fundata ad Remp, redit, sic Bona Ecclesiastica, dum intentione fundatoris excidunt, itidem arbitrio Reip. cedunt eiusque usibus inservire possunt.
Possent et specia liora Iura adici, quale in Imperio nostro inter Reservata Imperatoria est Ius primariarum precum, in Anglia Ius Annatarum, in Hispania Excusado, seu debitum Ecclesiasticorum, quod Regi quotannis solvunt ad sustentationem XXX triremium; Sed illa in speciali Desctiptione singularum commodius quam in generalioribus hisce tractatum iri arbitramur.