31 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

Dissertatio I.

DE NATURA POLITICAE

Politici nomen in Gallia factionis fuit: Definitio Politicae: Politica occupata est in Societatis cognitione: Fuisse, qui potuerint sine doctrina ad summum rerum Politi carum usum enire: Libri Dogmatici in Politicis; De Clapmarii Arcanis: De Machiavello varia; Loci su specti in. Machiavelli Principe: An e re sit Libros scribi quibus vitia hominum exhibe antur: Quid de Compendi is Politicis sentiendum? Libri Hist orici in Politicis; Cur veteres recentibus postponendi? Quo sensu Iuvenes non sint Idonei Auditores Politicae? Cognata Politicae.

I.

DE nomine POLITICES eiusque cognatis omnia ab aliis prolixe ac perspicue tradita: Illud non praetereundum, POLITICI nomen superiori saeculo in Gallia factionis fuisse, et a Seditio sis Regiarum partium et Pacis studiosis attributum. Thuan. L. LII. ad A. MDLXXII. Et. L. XLIV. ad A. MDLXIIX. cum de Lotharingica factione locutus esset, siqui sunt, ait, qui ipsorum ambitiosis Conatibus se opponant, eos calumniis impetunt et nopo nec usit ato nomine POLITIC OS vocant, et sectariis pernicicsiores ac periculosiores esse aiuni etc. Tunc primum POLITICI nomen in odium tractum in monumentis rerum nae stra rum video, in quod postea Concien atores grassante licentia supra modum debacchati sunt, optimates Pacis, gua Rel gio et securitas publica continentur, Studiosos eo not antes. Confer eundem L. XCV. quo inducuntur qui asseruerint, Zelot am, quod nomen factionis POLITICIS oppositae erat, si mentiatur, plus gratiae apud Deum mereri, quam POLITICUM si vera divat. Sicque Marc. Ant. de Dominis Hieromonarchicos POLITICIS seu POLITICE. Catholicis opponit: Et ipsum Thuanum Catholici eapropter Historicum. POLITICE-Catholicum appelare soliti fuerunt, Qua de re videndum Calumniosum scriptum, Ioh. Bapt. Galle Notae in Hist oriam Thuani; Et Scriptum Theologorum Moguntinorum adversus Calixtum: Sed quibus hic respondet §. CXXXIV. Ergo habetis alios Hildebrandice- Catholicos, qui Hilde brandi de potest aie in Reges et Regnae dipinitus tradita Doctrinam amplectuntur.

II.

POLITICA est prudentia socialiter vivendi; Clarius: Habitus bene agendi in vit a sociali. Est Prudentia, h. Habitus bene agendi: Socialiter vivendi, h. in coniunctione cum aliis; In discrimen ab


page 2, image: s008

Ethica et Oeconomica, quibus itidem Prudentia inest, sed occupata in statu Hominis non sociali, sed singulari, s. estra sociali: Et. Politica cum sit Prudentia socialiter vivendi, Ethica est Prudentia. honeste vivendi, Oeconomica Prudentia vivendi commode,

III.

Occupata igitur est POLITICA in Societata humana seu Vita Sociali. Ratio, quia in nulla Disciplina de Societate agitur, in. Politicis a. omnes Societates specia les Minores ac Maiores tractantur; Eoqu~e et Societati in genere suum locum ibidem esse oportet. Nihil est dicerei Excludi ita Princeps membrum, quod in Rep. consistat. Res publ. n. non excluditur, sed tantum universale obiectum. et Adaequata Politicae esse negatur: Adaequatum n. est, quod non abundat alienis, nec destituitur suis; Res publica a. qua talis est destituitur tota Cognitione Societatum minorum, ac proinde non, poterit exhaurire latifundium Politices. Speciale tamen et exquisitum obiectum erit, quia reliquas Societates omnes antecellit, easque comprehendere potest. Inst. II. Societates minores hic non aliter se habere, ac partes constituentes futuram Remp. aut materiam e qua Resp. formatur. Resp. N. Res publica n. sine omnibus illis esse potest, quod olim exemplo inchoatae Reip. Romanae patuit, et hodienum Reip. Ecclesiasticae apud Catholicos. III. Societates minores referri posse ad Oeconomicam. Resp. I. Scrupulum. remanere de Collegiis et Corporibus. II. Nullam Societatem minorem eo pertinere, nisi quatenus privatis commodis nostris inserviant; Tota n. Occonomia unice hoc quaerit, ut provatim nobis bene sit.

IV.

Acquirendam POLITICAM tria iuvant omnibus habitibus communia, Natura, Doctrina et Usus: Natura capaces reddit, Doctrina cultum addit, Usus cultui complementum. Solam tanen. Naturam ad summa rerum ducere posse claruit in Henrico Mommorancio Galliae Conestabili et in Septimania sue Languedocia Prorege, de quo Gramondus testatur, Ipsum non modo nescivisse Literas, sed ne prima quidem Elementa calluisse, ut portento, addit, haut absimile videri possit, Virum liter arum penito rudem solo nartur ae genio summum rerum apicem assecutum, quem ambiguis tempo ribus tenuit, tanta laude, ut Aulicorum aetatis suae Princeps fueri, seu Natales, seu fortunam attendis aut dotes Animi. Histor. Gall. L. I. p. 51.


page 3, image: s009

V.

Doctrinam Libri praebent, quorum duo genera, Dogmartici et Historici. Dogmatici Doctrinam Rebus gestis vel gerendis applicant; Historici e rebus gestis doctrinam praebent. Inter Dogmaticos in fronte collcamus priscos Platonem et Aristotelem: Quorum hic doctrinam suam Exemplis a LXVI. Rerum publicarum institutis ac moribus petitis confirmavit, haut dubie ratus Politicam exemplis non posse destitui; Quem secusus nostro tempore Erycius Puteanus Civilis Doctrinae Lineam scripsit, quo tres Politicorum Aristotelis Libros ad perpetuos Aphorismos reduxit. Ceteri sunt Ioh. Bodinus Libris VI de Republ. Ioh. Chokier Thesaur. Aphorism. Polit. R. Dallington in Aphor. Militar. et Civil. Verulaemius in Sermonibus Fidelibus, Ioh. Th. Sprenger. in Axiomatibus status, Cyriacus Lentulus in Aula Tiberiana, Principe Absoluto, et Arcanis Regnorum, Traianus Boccalini Relationibus ex Parnasso, Didacus Savedra de Idea Principis Christiani, Boxhornius in Disquisitionibus Politicis, Aulicus Politicus Duri de Pasculo, seu quod proprivin Nomen eius est, Eberhardia Weibe, qui et nomine Waremundi ab Ehrenberg alias innotuit. Arnoldus Clapmarius. s. Clapmaier Libris de Arcanis Rerum publicarum, qui tamen an augustae huic inscriptioni respondeant, alius viderit, vel castigaverit, Si Monarchiae, Aristocratiae et Democratiae Arcana in scholis nota sunt et ab omnibus possunt legi, non sunt amplius talia: Quod est iudicium Magnifici Dn. de Iena de Arcanis hisce, De Rat. Stat. Diß. III. Conclus. IlX. Ne dicamus ambigi posse de Clapmarii isto scripto, an proprium ipsius fuerit? Ita modo laudatus Waremundus ab Ehrenberg in L. de Subsidiis Regni et onerib us Subdit orum: Cui mortao (Clapmarium in digit at) nolo exprobr are quod pleraeque in dictis Libris mea sibi vendic averit: Quid n. ego in biscegloriae et nominis quaererem, vel pistillum cur arem? Cum infiniti sub aliena arbore legant fructum et alien am messem metant. Sed ad propositum; Videnturque omnium felicissime in hisce talibus versati esse Incomparabiles Viri Hugo Grotius Libris de Iure Belli ac Pacis, et Themas Hobbes Libris suis de Homine, Cive et ceteris; Nec laude sua carent Elementa Iuris a Cl. Puffendorfio formata.

VI.

Ad Classem Scriptorum Dogmaticorum referendus et Machiarelli Liber de Principe, Scriptum non maximi quidem Ponderis,


page 4, image: s010

(nam de Machiavello iam dudum Campanellae censuit, ipsum omnium scientiarum, excepta sola Historia Humana, fuisse imperitissimum notante Voent. Vol. I. Disp. p. 220.] nec prorsus tamen inutile, inhumanius vero a plerisque acceptum, quia quod alii obscurisu, ille comptiori Sermone pleniorique apparatu mundo exhibuit; Ita namque tempore Clementis IIX usque circa finem praecedentis saeculi ab ipsâ Sede Romana in Indicem Expurgatorium conici et prohibitis Scriptoribus annumerari oportuit: Praeterea adversarios nactum. I. Antonium Possevinum, qui iudicium aliquod de quatuor, uti vocat, Scriptoribus Ph lippo de la Nue, Ioh. Bodino, Philippo Mornaee et N. col. Machiavello iussu Innocentii IX. P. M. conscripsit, illudque post obitum eius Romae A. MDXCII divulgavit, ac postmodum ex parte Bibliothecae suae inseruit. II. Innocentium Gentilletum. qui Auctor creditur esse celebris illius Scr pti. quod Anti Machiavelli nomine circumfertur. III. Thomam Bozinm L. de Imperio Virtutis. IV. Petr. Riga de Neirae L. de Principe Christiano. V. Hieron. Osorium L. III. de Nobilitate Christiana, cuius pariter ac Poslevini iudicium Editioni Machiavelli adnexuit Cl. Conringius. VI. Stephanum Iunium Brutum, quem alii Hotomanum, alii Mornaeum esse putant L. de Iure Subditorum adversus Tyrannos. Quorum ommum opera non quidem sine laude est, cum impietatibus ex abusu Politicarum rerum tractis sese mascule opponant, Machiavellum, tamen non videntur satis assecuti esse, vel ferire, cum scripto hoc cius vix quicquam talium contineatur. Ne dicamus Possevinum ne vidisse. quidem Machiavellum. quem refutavit; Cui Indicio est, quod tres Libros eius de Principe refutet, cum ille tantum unus sit et exiguus XXVI Capitibus constans: Prorsus eodem modo, quo plurimi hodienum non viso sibi Machiavello insultant consutis centonibus Diabolicorum, uti vocantur, Machiavelliprincipiorum: Quae vere quidem sunt, sed nec nova, nec a Machiavello profecta.

VII.

Cardo rei in hisce duobus potissimum verti creditur. I. Quod Principem aliquando requirat esse non bonum c. IV. II. Quod agnoscat res humanas non solúm hominum prodent â aut viribus, sed praeterea fortuna quoque gubernari, quae altera sit rerum humanarum valida moderatrix c. XXV. Posterius Christ ano homine indignum, nisi Fortunae nomine Arcanam Dei Providentiam


page 5, image: s011

indigitet, aeque ac Salomon quoque per hibet Eccles. c. IX. v. XI. Nec velocium esse cursum, nec fortium Bellum, nec sapien ium panem, nec doctorum divitias, nec artisicum gratiam, sed tempus casumque in omnibus: Casum, Fortunam, h. Arcanam et in finem incertum atque incognitum nos ducentem Dei providentiam: Ita n Fortunam concipiendam esse alibi peculiari Dissertatione ostendemus; Et Machiavellum I. non aliud excra idem intellexisse in citato loco Scripti eius liquido claret. II. Hominum de arcana hac Dei Providentia praeposteros conceptus idem Fortunae nomine circumscribit: Quo sensu accipienda, quae adi cit: Fortunae obviam cundum esse, et quae huic similia sunt; Non alio fine, quam ut vanam de Providentiae huius rigore persuasionem indeque natam socordiam nobis excuteret, ne dum Fatorum ordinationi ineluctabili aut Fortunae nimis immoremur, ordinaria prudentiae media prorsum negligenda putenus. Priori non bonum quidem requirit Principem, sed nec malum etiam, et virtuti adversarium; Nec perpetuo, sed rebus ita ferentibus, quibus non bonus, nec malus, sed neuter sit: Quemadmodum privati nos etiam in foro, Consiliis, obambulationibus abstinemus Sacr s precibus aut cantionibus, quia temporis ratio id exigit, eoque non-piisumus, sed tamen nec impii, verum neutri; Et neuter etiam, seu non boms Princeps solùm intuitu circumstantiarum praesentium, et eorum qui interiora agentis non penetrant iudicio, cum interim reipsa in bonitate persistat, sed quequam inferiores non aeque semper penetrando ???unt. Plura de hisce talibus V. in seqq. quà Dispensationis Natura illustrabitur.

IIX.

Ab aliis prolixe annotatum, Machiavellum non laudare Tyrannidem aut Tyrannidis eversionem iniquam iudicare, sed docere tantum, quid ei agendum sit aut omittendum, qui in Tyrannidem propendet, eoque ipso sequi Aristotelem, Platonem, Xenophontem, Tacitum, quorum nemo non Tyrannidem est detestatus, interea v. omnes tradunt non tantum quid in laudabili statu requiratur, sed etiam quid depravato statui expediat. Sic Tacitum dum Augusti extrema atque Tiberii et Neronis actus tam curiose describit vix aliud quam vivam imaginem Principum q. ex Machiavelli Schola prodeuntium exhibere: Et Xenophontem Popularem Statum deterrimum esse confiteri, qui tamen ad retinendum eum


page 6, image: s012

prudenter illos faeere iudicet, qui virtutibus omnibus Bellum indicunt. Non prorsus male: Sic n. et nostro temproe Navem Stultorum condidit Keisersbergius, et ex eo Navem Narragoniam Sebastianus Brandt Germanicis Rhythmis inclusam; Alius Nebulonem Nebulonum exhibuit; Angli Cantabrigienses Ignoramum; Iterum alius, quod ridiculum, Claus-Narrium, cum Notis moralibus, et quidem zur Bürgerlichen und Christlichen Lehre, uti Titulus Libro praefixus indicat; sicq: et Schuppius iudicat de Opin. Se Machiavellum ita legere posse ut Grobianum. Dubium tamen, an vitae humanae ita consulatur, cui, cum in vitia suopte instinctu propendeat, nova occasione per vivas velut imagines et exempla confirmari minime opus est. Solon. certe cum Thespin tragoediam tunc promum inpublicum edentem et agentem spectasset, eum mox sub ludos convenit quaesivitque, ecquid ipsum puderet in tanta Corona tanta mendacia priferre; Et Thespis cum indignum non esse responderet ea per ludum dicere aut facere, Solon terra graviter baculo percussa: At brevi, inquit, qui nunc probamus et amplectimur hunc ludum, reperiemus eum in. Contractibus et negotiis nostris. Quam sententiam et suam facit Doctiss. Gentilletus praef. in Antimachiavellum. Et Plutarch. in Vita Cimonis: Illas quaeex motu animi aliquo aut ex Reip. temporibus intercurrunt actionibus offensas et vitia, non debemus nimium diligenter et ad amussim in scribendo prosequi, sed tq. rubore capi sortis humanae, quae nihil boni sincerum, neque mores ad viriutem edat inculpatos. Confer Sciopp. de Stil. Histor. p. 250. et seqq.

IX.

Discept aliones Scholastieas circa negotia haec vicaria opera legi satis est, quia Argumentis universalibus tantum nituntur citra. respectum ad futurum aliquem usum eorum. Compendia Politica, cadem conditione sunt, quia non nisi praegustum aliquem terminorum suggerunt, Documentis interim sufficientibus, quae usum rerum et modum agendi edoceant, destituta. Simili sorte ne magna pars Institutionum, Systematum, Idearum veniant, metuimus; Silvae etiam aliquando conditae, sed caeduae, quas foco parando adhiberi religio non vetet. Confer Verulam. de augm. Scient. L. II. c. VI.

X.

In Scrintoribus Historicis Veteres sunt ac Recentes. Veteres licet praestantissimi sint, maximam partem tamen minus prosunt: Cuius


page 7, image: s013

causae: I. Quia perlegi et revolvi non consueverunt a Viris aetate et iudicio maturis, sed pueris tantum et tironibus relinquuntur II. Quia plerique qui hosce docendos sibi sumunt non nisi usum Grammaticum ipsorum inculcant sine aliquo civilis Prudentiae fructu: Quod notavit Gentilis ubi de Machiavello iudicat: Ipsum hoc habere quod in Lectione Historiarum non Grammatizet, sed ph. losophetur. L. III. de Legat. c. III. Selectiores videntur esse inter Graecos: Thucydides, Tacitus Graecorum, Scriptor Veteris Belli Peloponesiact, densus sententiis, quique primum Historiaead usum humanum scribendae exemplum dedit: Quem et Carolus V. tanti fecit, ut numquam cubitum iret, quin aliqua eius legeret; Tum Her???dianus, qui vitam. Imperatorum ab obitu Marci ad Gordianos usque exh buit. Inter. Latinos noti sunt, Livius, Caesar, Suetonius, Florus, Tatitus prudentissimis recentiorum Forstneri, Sprengeri, Lentuli, Zevecotii et aliorum relectionibus iam instructiroes redditi. E recentioribus indicamus, inter Gallos Phil. Comineum de Reb. Gestis Caroli IIX et Ludovici XI, qua Historia etiam Carolus V. maxime delectatus fuissedicitur. V. Thuan. ad A. MDLII. L. XXI. Ipsum Thuanum in Historia sui temporis. Barth. Gabr. Graemondum Histor. Rer. Gallicarum; Ex Anglis Verulamium in vita Henrici VII. Ex Italis Petrum Suavem Polanum in Historia Concilii Tridentini, Albertinum Mussatum de Rebus Gestis Henrici VII Imp. Eundem in Ludovico Bavaro ad Filium. E Belgicis Famian. Stradam de Bello Belgico, Guidonem Cardin. Rentivoglium de Bello Flandrico etc. Quo referimus Actorum Publicorum Scriptores, quales Goldastus, Hortlederus, Lundorpius de Rebus Germanicis; In Anglicis, Cabalas. Scrinia Sacra, opus summe Politicum, de negotiis Status sub Rege Henrico IIX, Elizabetha, Iacobo et Carolo I. Lond. MDCLXIII. fol. In Gallia, Les memoires du Mornay, Lettres du Cardinal d'Ossat etc. Miscellanea variarum Rerum publicarum videre est in Theatro et Diario Europaeo, Trutina Statuum Europae, Philippi Honorii Praxi Prudentiae Politicae, Threfor Politique etc. Quos omnes veteribus ideo anteferimus, quia res tempori nostro propiores eoque notiores et usui appiores tradunt, non a. quod revera novi aliquid inculcent; Perpetuae n. Veritatis est illud: Nihil novi sub Sole: Et luditur nunc eadem fabula, quae olim, eaedemque virtutes atque eadem vitia repraesentantur: Tantum personae mutatae sunt, sed quae doctum et prudentem spectatorem desiderant.


page 8, image: s014

XI.

Politicae discendae omnes homines, iuvenes pariter ac Senes aeque capaces sunt; Usurpandae soli senes seu provectioris aetatis homines. Ratio. 1. Quia Iuvenes experientia et usu rerum carent, qui in Politicis requiritur. 11. Quia iidem ab affectibus immunes non sunt. Quaestionem in Scholis agitatam, An Iuvenis sit idoneus Auditor Politices, Verborum paucitas potius, quam Rerum ipsarum Natura peperit. *o)ikei=os a)kroath\s2 enim apud Aristo telem, quod idoneum Auditorem reddiderunt, non significat Auditorem discentem, sed iudicii maturitate iam imbutum s. utentem: Quemadmodum simili loquendi modolibros Acromatices consignavit, qui non pro incipientibu essent, sed iis qui iudicio pleniori iam uti sciant: Quibus et Exotericos opponit, h. non. subtiliter adornatos, sed cuiunsvis etiam incipientium captui accommodatos. Sicque reste negantur Iuvenes idonei Politicae Auditores esse, non ut ideo discenda abstineant, sed ut ea tanto ardentius perfici desderent. Vulgo Distinctione inter Iuvenem Aetate et Iuvenem moribus rem expediunt; Sed minus solide. Ratio ista n. perpetuo militat de defectu Experientiae et excessu affectuum, coque iuvenes aetate pariter ac Iuvenes moribus complectitur.

XII.

Cognatum Politicae est Ius Gentium, A quo nec aliud discrimen eius, quam quod est inter Rem cognitam, atque ipsam huius cognitionum, seu Repraesentans et Repraesentatum: Quemadmodum necalia ratione Theologia a S. Codice differt. Discrimen Politicae ab Ethica et Oeconomica iam §. II. redditum: Politicam nempe versari in Statu hominis sociali; Ethicam et Oeconomicam in eiusdem statu singulari; Et Ethicam honestam, Oeconomicam commodam vit an homini procurare; Seu Ethicam efficere, ut homini intrinsecus, Oeconomicam eidem ut extrinsecus bene sit. A Iure Civili et Publico differentia est, quod Politicâ tradatur Ius commune omnium Societatum Publicarum, et Privatarum; Illis v. Ius certo Rei publ. Statui proprium; Idque iterum cum hoc discrimine, ut Ius Publicum tractet ea, quae ipsi Reip. et Statui Publico conducunt, Iurisprudentia Civilis a. Ius Privatum Subditorum. Confer §. 2 ff. de I. et I. In statu comparato Politicam Ethica praestantiorem esse iudicamus, quia tenditad conservationem Formae amplioris: Societas n. amplius quiddam est, eoque dignius singulari homine. Confer Verulam. de A. S. L. VII, c. 1.


page 9, image: s015

Dissertatio II.

De IURE GENTIUM

Primum et Universale Principium Politicae: Iuris Gentium Circumscuiptiones: Specialium Principiorum I. G. ex universali concepta eius illustr atio: Quid praestet ipsi consensus Gentium? Quomodo se babeat respectu Iuris N. Quid alii hac de re opinati sint? Ius Gentium apud omnes est idem, perpetuum, immutabile: Rami Iuris Gentium: Ius puniendi an I. Naturae sit? Quorsum Emphyteusis ets. referenda? Aliorum divisiones I G.

I.

PRincipium POLITICAE est IUS GENTIUM; Primum siquidem Principium, in quod omnia Dogmata Politica resolvuntur, est: Rem congruere cum Vita Sociali: Statim n. atque et homines necessitas induceret ad Statum Socialem, Observarunt iura aliqua enasci, quae Bonum universale omnium concernerent: Quae deinde uno nomine Iuris Gentium appellarunt, q quo iure omnes Gentes uterentur.

II.

Hinc a Iuris Universalis Interpretibus Ius Gentium circumscriptum: Quod natur alis ratio inter omnes homines constit vit, et apud omnes peraeque custoditur; Item. Quo Iure omnes Gentes utuntur. § 9. ff. de. I. et I. Et ratio addita: Nam usu exigente et humanis necessit atibus, gentes humanae iur a quaedam sibi constituerunt. §. 2. Inst. de I. N. et G. Unde recentiores, Grotius de I. B. 11.14. Ius Gentiü esse: Quod Gentium omnium aut multarum voluntate vim obligandi accepit. Clarius Wesenbec. Par. adff. De I. et I. Quod ex ratiocin atione commodorum vitae et Societ atis a sapientibus multo rerum. usu variaque doctrina vestigatum. excultum et introductum in omnium gentium usum pervasit et propter evidentem utilitatem ab omnibus per aeque custoditus. Brevius alii: Quod natur alis ratio inter omnes bomines constituit usu exigents et humana necessitate. Confer de Roy de eo quodiustum est. L. 1. Tit. IV. Quae omnia in summam hanc brevissime contrahi posse putamus: Ius Gentium esse Conformit atem cum Vitae Sociali. Et Conformitatem quidem, quoniam inclinatio nostra in illud tendit: Quod n. a nobis discrepat, in id nulla


page 10, image: s016

Inclinatione ferimur: Cum Vita Sociali h. dum cum aliis coniungimur; Extrahunc Statum n. Iuri Gentium nulus locus est; Et homo etiamsi singularis esset, humana necessitae quidem premeretur, sed nullo Iuris Gentium Principio uti posset; Unde nec necessitas humana ibi aliter intelligenda, quam quoad Socialem Vitam. exigit.

III.

Itaque ex hoc Iure Gentium introducta Bella, discretae Gentes, Regna condita, Dominia distincta, Agris termini positi, aedificia collocata, commercium, empliones, venditiones, locationes, conductiones, oblig ationes institutae l. 5. ff. de I. et I. Quorum omnium causa universalis sita in ratiocinatione commodorum vitae et Societatis, squia congruunt cum Vita sociali. Ideo n. Bella suscipimus, quia Societati nostrae bene esse, illamque ab aliorum iniuriis liberam esse volumus: Dominia distincta sunt, nequa confusio Societatum. oboriatur: Termini posuti eandem ob causam: Commercia instituta, ut commodis vitae consulatur: Ceterorum similis ratio; Et ipsa Servitus Iure Gentium invasit princ. Inst de Libert. Quia Societatibus non poterat bene esse, nisi operâ Singulorum aliquando sublevaretur; Nec singularibus personis aliquibus bene esset, nisi operam suam aliis locarent.

IV.

In Consensu Gentium vel omnium vel plerarumque et moratiorum qui situm putant I. G. non prorsus male quidem agunt; Sed eiusdem fundamentum ex conformitate cum Natura sociali quaerere habent. Nam si solus consensus Gentium sufficeret nulla alia ratione fultus, iam obtineret, quae laiquàm multos habet. persuasio: Iura ex mera opinione ita vel aliter sentientium enata. fuisse; Quomodo iam prisci Pyrrho et Aristo opinati fuerunt, et Carneades cum contra Iustitiam Romae disputaret, nullum esse Ius naturale, sed homines pro utilitate sua sibi iura sanxisse contendit. V. Pitterhus. ad Inst. de I. N. et G. Ac proinde Gentes ideo in eiusmodi res, contractus, servitutem, Dominium ets. consensere, quia Societatë non aliter consistere posse ratae sunt, seu verbis nostris, quia congruere cum Natura Sociali senserunt. Ipsaeque Barbarae Gentes Americanae, cum primum detegerentur, hisce talibus destitutae non esse inventae sunt, quia ipsae quoque senserant, Societatibus suis iis opus esse.


page 11, image: s017

V.

Causa itaque Iuris Gentium Indigentia bumanae; Sed prokatarktikh( seu extrinsecus movens: Intrinsecus movens et prohgoume/nh est Amor nostri, quo quoniam in omne illud ferimur, quo con. servemur, perficiamur, et ampliemur, in conformitatem cum. Vita Sociali quoque ferimur, cum aliunde imperfectioni nostrae consuli nequeat, quam si aliis adiungamur, seu Vitam vivamus Sociam. Consensus Gentium nihil addit, nisi ut praesto esse indicet: Quo sensu et Ill. Grotium Intelligimus I. B. 1. l. §. 4. Probari Ius G. ut civile non scriptum usu continuo et testimonio peritorum. Hoc est a. posteriori, ut causa per suum effectum, non a. a priori q effectum. per causam.

VI.

Quod porro a. IURI Gentium Essentiale videtur, est ipsum Ius Naturae, tamquam universale quidpiam aut generale hoc ceu particulare sub se comprehendens. Ius Naturae n. veluti consistit in dictamine Rectae Rationis, seu phrasi nostra, conformitate cum Natura Rationali, ita mirum non est, si respectu Obiectorum Rectae Rationis in varietatem aliquam diffundatur; Atque adeo dum. isthinc Actiones singulorum sibi conformes exigit, sicque Iuris Naturae in specie nomen retinet, hinc Actiones eorundem prout in. Societate vivunt eodem modo sibi accommodari cupiat, eoque ratiocinia sua primo Societati applicari, deinde ad se transferri dictitet. Manente nimirum perpetuo hoc discrimine, quod Actiones morales singulorum immediate ad se trahat; Sociales vero non, sed mediate seu per Consequentiam ac praesupposito, Actionem talem congruere cum vita sociali; Atque tune demum ad Ius Naturae per Regulas Iustitiae et prohibitam laesionem reducendam. esse. Seu clarius: Naturae Rationalis praecepta facienda sunt, vel ideo, quia Naturam Rationalem persona quae obligatur habet; Vel quia cadem Statui Sociali alligatur; Hoc modo fit Ius Gentium, per, consequentiam demum ad I. N. trahendum; Isto Ius N. in specie ita. dictum permanet.

VII.

Senserunt haec nobilissimi ICtorum, ideo cum Naturae Rationalis dictata ab omnibus Gentibus et qua homînes sunt, et quatenus in Societate vivunt observanda viderent, ambo genera Iuris Gentium nomine appellarunt, atque prius Ius Gentium primaepum,


page 12, image: s018

alterum secundarium dixere; Seu quod illud primo hominis statui mox connatum sit, quippe Naturam Rationalem sequens, et hoc demum accesserit secutâ societate: Seu quod Iuris Gentium primaevi Principia particularia, ut parentes esse honorandos, Deum colendum prima statim Consequentia ex natura Rationali fluant, quiae nemo laedendus, vel suum cuique tribuendum sit; Alterum autem secundariâ et remotâ consequentia inde pendeat, ut Dominia distingu enda esse, contractus faciendos esse, quia Status Socialis alias turbaretur, et hoc demum quoniam alias suum cuique nec integrum necillaesum maneret.

IIX.

Alii affinitatem hanc utriusque Iuris ita implicuerunt, ut prorsus. eadem esse, nec discrepare a seinvicem velint: Sic Cl. Auter Elem. Iuriis L. I. Desin. XIII. §. 24. et seqq. I. Ea quae de Iure N. et singulorum Officiis traduntur facile poße applicari ad cipit ates et gentes integras, quae in unam quoque personam moralem coaluerunt. Resp. Non controverti, an Iuris N. praecepta a personis eiusmodi moralibus vel singulis etiam membris in personas tales coeuntibus observari debeant? Sed, an unice, et qua talia sunt? Et annon praeter ista aliis standum sit, quae ex ratiociniis indigentiae nostrae immediate fluunt? Quod faciendum affirmamus. 11. Pleraque quae apud ICtos Romanos, aliosque ad Ius Genlium referuntur, putae, quaedam circa. modos adquirendi, contr actus et alia, vel ad ius naturae pertinere, vel ad ius civile singularum gentium, quod istis in rebus cum legibus civilibus plurimorum populorum coincidit. Ex iis tamen peculiaris iuris speciem non recte constitui, quippe cum ista iura gentibus inter se. sint communia non ex aliqua conventione aut oblig atione mutua, sed ex placito peculiari singulorum legulatorum in singulis civitatibus constitute, quaeque adeo ab uno populo inconsultis aliis mutari possint, ac saepenumero mut ata deprehendantur. Resp. Eo ipso iam disquirendum esse, quî singuli Legislatores seorsim in placita eiusmodi inciderint? Cui nos respondemus, id factum, quod necessitatibus humanis haut aliter consuli, vel Vitae Sociali bene esse viderint. Ius Gentium. n. apud omnes aeque notum est, de quo in seqq. III. Nomine Iuris potissimum venire consuetudines circa bellum tacito consensu quodam usurparisolitas: Quales exemptiones certarum rerum et


page 13, image: s019

personarum a vi bellica, modum nocendi hostibus, modum tractandi Capti vos et ß. Cum tamen siquis iusta geraet bella, solo naturaeiure earegere. possic, nec ullo iure ad istas consuetudines, nisi sponteob commodum aliquod suum tene aetur. Resp. Non ambigi, quin Modorum aliqui ex constit. unius atque alterius Reip. fluant; In reliquis vero, illud ipsum rationis loco valere, quod Auctor nobis suggerit, posse aliquem ob commodum suum Consnetudinibus eiusmodi obligari, h. ne, dum status Socialis plane laceretur, nihil supersit, quod opponat defectibus suis. IV. Legatos non esse violandos, quoditidem unum sit e praecipuis Iure Geniium capitibus, ex I. N. fluere. Cum enim eiusmodi personae sint necessariae ad pacem conciliandam aut servandam, quam ipsumius natturae rmnibus modis honestis amplecti iubet, utique intelligitur etiam idem ius cavisse securit ati earum personarum, sine quibus finis ab ipso praeceptus obtineri nequit. Resp. Fluere. id tamen immediate ex I. G. quia societati aliter bene esse nequit, quam si personae tales salvae sint, qui coniungendis singulorum. animis operam navant: Id v. quin deinde ex tranquillitate a I. N. porrecta fluat, tantum abest, ut dubitemus, ut progressum eiusmodi a. I. G. ad I. N. perpetuo instituendum esse, iam ante ipsi notaverimus. Egitque et Ingeniosissimum Hobbes materies haec transversum. Ideo Iuris N. et Gentium praecepta promiscuo Iuris naturae nomone comprehendit de Cive. II. et III. Quia tamen argumenta. eius rei non affert, satis fuerit, si factum indicaverimus, hoc tantum addendo, Ius Naturae nihilominus ab ipso vocari Dictamen. rectae rationis circa ea, quae agenda vel omittenda sunt ad vitae membrorumque conservationem, quantum fieri potest diuturnam. cit. C. II. §. I.

IX.

Alii complura congesserunt, quibus utrumque Ius discernerent, non tamen aeque congrua; Ut: I. Ius N. a Deo esse, seu divina. providentia, I. G. ab hominibus s. humanum et positlvum. Resp. Negando utrumque; Ambo n. fluunt ex Natura Rerum. Tangiturque proprie hic nobilissima omnium moralium Quaestio: Utrum res morales bonae sint, quia Deus voluerit, an Deus illas voluerit, quia bonae essent? Quorum posterius affirmamus, probationem aliò reservaturi. II. Ius Gentium iubendo aliquid facere Bonum et prohihendo malum, I. N. inferre necessit atem rei praeceptae exse et sola natura


page 14, image: s020

Rei, quae vel mala sit vel bona. R. Iuris N. et I. G. eandem esse. rationem, atque Ius Gentium itidem inferre necessitatem, non quia homines voluerint, sed ex natura rei, seu quoniam id congruat. cum Vita sociali. III. Illudnon posse esse tam immutabile, quam hoc constans ex proncipiis naturalibus. IV. Ius N. in universalitate et communitate apud omnes gentes commune esse omnibus, solumque per errorem possealicubi non servaevi, Ius a. G. non semper omnibus et fere. omnibus esse commune. Quorum utrique in seqq. iamiam satis fiet. Nobis iterato dixisse satis est, differre ut amplius et strictius, ac potuisse Ius Naturae exsistere etiamsi etiamsi ius G. nullum secutum fuisset, perinde ac homo potuißet esse, non facta Societate.

X.

Fit etiam saepissime, ut Ius Naturae sese ipsis actibus circa rem, quae est Iuris Gentium, immediate insinuet, haut dubie ob implicatam. coniunctionem ipsius Naturae Rationalis et socialis. Ut in furtis, quae Iuri Naturae subiacent, quia unusquisque quod suum est retinere, nec quisquam laedi debet; Et tamen furta fieri nequeunt nisi in Distinctione Dominiorum, quae Iuris Gentium est. Huius causa, quia ut unusquisque aliquid habeat, iuris Naturae est, ne v. omnia haberet, etut cum aliis aliquid haberet, Iure Gentium demum cautum. Iamque cum furta ipsam possessionem laedant, non a. modum possidendi tangunt, in ipsum Ius Naturae involant. Similiter Contractus sunt Iuris Gentium et tamen ut Contractibus fides praestetur, est Iuris Naturae, quod fidem servandam dictitat: Neque n. Indigentia humana qua talis est fidem praebet, sed servandam ex Iure N. praesupponit.

XI.

Quaeque iam porro ex Iure G. erui possunt, fuerint. 1. Quod Ius G. apud omnes idem sit; Ratio, quia societatis natura ea dem apud omnes, et omnes pariter in Societatem propendemus. Unde. fluit etiam, id omnibus aeque notum esse. Quia n. Societatem amamus, quid ei congruat, facile assequimur. Quae tamen intelligenda, non quod a singulis hominibus observetur, sed quod ab omnibus acsingulis observari rationi consentaneum sit. Sunt n. quos malitia alio ducit; Alii Barbarie impediuntur, quo minus in omnia rationis exercitia diffundantur. II. Idem perpetuum est: Quia Vita Socialis perpetuo perstat: In se tamen ac generali Natura eius; Ratione particularium Principiorum ipsius secusest; Haec n. pro re nata et data occasione demum innotescere oportuit: Cuius causa, quia ratiociniis commodorum vitae Socialis singula nituntur, quae quoniam simul se nobis non prodiderunt, ex usu rerum formanda


page 015, image: s021

fuerunt. Quemadmodum Bella non ante innotuerunt, quam iniuriae ex Societatibus maioribus in alios redundantes emergernt; Et Legatos violandos non esse sciei non poterat, antequam Legatis opus esse aliquando sciretur. Hincque et Ignorantia Iuris Gentium praesertim in mulieribus aliquando pro Excusabili habetur. V. Rittershus. l. c.

XII.

III. Ius Gentium est immut abile. Quamdiun. natura Societatis manet eadem, tam diu idem quoque manet Ius Gentium. Et videntur quidem aliqua posse addi Principiis eius; Id tamen nihil aliud etit, quam explicatius ea proponere: Sic n. Ius Civile ipsi modum potest adicere interpretando, ratiocinando, et ad circumstantias Personarum, locorum ac temporum applicando: Bacchov. ad §.2. Inst. de Iur. Person. Simile de detractione dici poterit, detrahi quidem ipsi posse, non tamen, quod pisum Ius Gentium aliquo curtari possit, cum nihil sperflui obitneat; Sed quod detractio, siqua videatur, nihil aliud sit, quam determinatio s. declaratio horum Principiorum, quod propter interunientes causas alias universaliores uni atque alteri rei applicari nequeant. Cuiaffinis Quaestio de Dispensatione circa Ius Gentium: Quam quidem fieri posse putamus, sed Dispenstionem nihil aliud, quam declarationë, actuma aliquam non pertinere ad Legem, esse rati.

XIII.

Singularia Iuris G. Principia prosequi huius loci quidem non est: Omnia n. quae Societati attribuuntur, partem Iuris Gentium explent, eoque Principia eius efficiunt: Quod tamen ab aliis ea hic recenseantur, non absre nos facturos rati fuimus, si eodem cum iis pede hic progrederemur. In genere notandum, ea se valut instar partium Totius cuiusdam Collectivi habere, in quod constitudendum illa conspirent. Hincn singula non Ius Gentium, sed Iuris Gentium, h. partes Totius cuiusdam dici solent; Aggregativ. ad modum Disciplinarum omnium, quae itidem non nisi habitus aggregati sunt suorum habituum particularium: Ut Scientia rerum naturlium est habitus aggregatus ex particularibus habitibus cogniti corporis, Animalis, Plantae etc. Ipsa v. quod attinet ea in geminos ramos nobis videntur abire, Studium Aequalitatis et prosecutionem Iuris nostri, seu Aequalitatem cum aliis servandam, et Ius nostrum aliquando prosequendum esse. Isthinc sequuntur duûm generum actiones: Aliae, quae nobis commoda praestant, Quales


page 016, image: s022

Diviso rerum, Distinctio Dominiorum, Contractus, Neminem arbitrum esse posse causae Suae, Legatos non esse violandos, etc. Aliae, quae nulla saltim incommoda nobis praestant; Quales innoxius, transitus, percontanti viam monstrare ets. Ex prosecutione iuris nostri fluunt, Facultas alium a rebus nostris arendi; Item Bella, Captivitates, Acquisitiones ex Bellia alea, Ius postliminii, servitus, repressaliae, arresta; Ipsa Magistratus constitutio, ut per illum ius nostrum prosequamur, quod ipsi prosequendo non eramus; Tum iurisdiction, poena sontium ets. Quam tamen non male etiam ad studium aequalitatis reduxeris, Poenam n. qui merui, eum rem factis suis aequivalentem exspectare oportet. Alii eam inse at quod actus Substantiam ipsi Iuti Naturae adiudicarunt, modo tantum et determinatione poenae Iuris Gentium relicta. Sed naturam non tam praecipere, ut delinquentes puniantur, quam quo minus id fiat non vetare, iam animadvertit Ill. Grotius I. B. II. XX. Rationum hac in rem allatarum examen hae paginae non capiunt; In genere tamen repeti satis est, nullum Principum Iuris Gentium ita comparatum esse, quin idem ex Iure Naturae derivari possit, verum remote tantum: Unde verum quidem, Sontes puniendos esse, qui turpe fugiendum est, sed causa hacintermedia connexionem istam firmante: Sontes puniri debere, quia turbarunt vitam socialem; Id v. turpe esse etc. Utrum Stipulatio, literarum obligation, exphyteusis, Donatio propter nuptias I. Civili an Iure Gentium nitantur, a Ictis ambigitur. Emphyteusin Iuris G. esse asserit Ludwel ad §. 3. Inst. de Locat. Cand. De ceterisplerisque negant; Eodë donationes et Testamenta ab aliquibus referuntur, In singulis vem ipsam ac rei determinationes distingui maxime opus esse videtur. Hugonis de Roy summa I. G. capita prolixe non examinabimus. Sunt illa: Dividere res et punite sontes. de eo q. I. e. I. IV. 5. Prius studio aequalitatis accommodari posset, sed sensu longius petito. Posterius non universale est, sed ex particulari principio constitutae Iurisdictionis demum sequitur; Nec omnem servitutem, Ius postliminii etc. facile sibi applicari patietur Ne dicamus in tota Bellorum materie Ius puniendi locum non habere; Cum poena infligatur propter Leges, et Leges a superioribus emanent; Illi v. qui Bella gerunt aequales sunt. An satis sit alîa Iuris G. Principia ex usu, alia ex necessitate hominum arcessi in medio relinquimus: Usus certe et necessitas in Vita Sociali nexu adeo firmo impliciti sunt, ut ut Separari, nedum opponi vix possint. V. IIahn, ad ff. de I. et I.


page 017, image: s023

Dissertatio III.

De RATIONE STATUS

Cur de Ratione Status hic agendum; Vocis evolution; Rationis Status antiquitas, Amplitudo in privatis, publicis, malis etiam: Aequilibrium Amoris nostri ac proximi: Rationis Status requistitum ut obliqua sit: Quo sensu fiant mala, ut eveniant Bona? Ratio Status requiritur esse arcana: Politico aliquando Simulandum esse: Simulationis commoda.

I.

UNiversalia Iuris Principia singulis singulis Actionibus nostris applicata rationes fiunt, cur illo vel isto modo se habeant, cur non semper eodem tenore fluant, cur saepe prorsus aliae evadent? Seu ita sunt comparata, ut ex illis, veluti notioribus et prioribus istae tq. ignotiores et posteriores colligantur.

II.

Hinc Rationis Status nomen formatum, tamquam ex qua et per quam res nostras ita instituimus, ut illi tq. causae et fonti has ceu rivulos quosdam et effecta transcribamus: Augustiori quidem alias sensu, dum solis Rei publicae Arcanis attribuitur, quem tamen solum per eminentiam ferre arbitramur; Aliquando etiam iusto ampliori, ut ipsis depravatis actionibus applicetur, quam huius loci non esse in seqq. clarebit.

III.

Nomen novum est, ab Italis primo adhibitum et Rerum publicarum Arcanis applicatum, qui Ragione di Dominio, di Signoria, di Regno, di Imperio dixerunt et omnium elegantissime Ragione seu Ragionamento di Stato. Sunt tamen qui in Tacito incunabula eius quaerant, Histor. I. Iv. Ceterum antequam destinata componam, repetendum videtur, qualis Status Ilrbis, quae mens exercituum, quis habitus Provinciarum, quid in toto Terrarum Orbe validum, quid aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt, sed Ratio etiam causaeque noscantur. Et idem Histor. III. LI. in Statu Militari Rationem Belli ducit. V. Gisler, de Stat. Polit. C. IX. n. IV. Eadem certe est, quam alibi Sapientiam vocat Annal. l. 28. ubi cum rebelles milites languescente Luna perculsiessent, ea inclinatione untendum Caesar ratus et quae casus obtuler at in Sapientiam vertenda, h. Raitoni Status accommodanda; Et Prudentes in concreto Sapientes et callidi temproum vocantur Ann. IV. 33. Item Histor, Ill. 55. Quae Vitellius benesicia dabat immodica, ea Sapientes cassa habebant.


page 018, image: s024

IV.

Quicquid eins sit, res utique antiquissima est Ratio Status; Neque n. unquam Res publica fuit, quin Ratione Status usa fuerit, vel privata Domus exstitit, quae ad Rationem Status sui non omnia composuerit. Et quicquid fecerunt homines ante nos, quicquid in praesenti faciunt, aut quicquid post fata nostra facient, aut omiserunt, aut omittunt, aut omittent, illud ex privati vel publici Status Ratione manavit. Status n. et sta/ois2 ut in genere consistentiam et stabilimentum rerum denotat, ita quin omnes ac singulos aeque comprehendat nullum est dubium. Sic ex Status sui ratione Abraham et Isaacus Patriarchae formosas uxores suas sorores vocarunt: Cogitabam n. inquit Abraham, nullam reverentiam Dei hic futuram, quare occident me causâ uxoris meae. Gen XX. 11. Isaacus: Ne occidant me propter Rebeccam, quod forma bona sit. Gen XXVI. 7. Iacobus ex privata Status Ratione bculis versicoloribus augmenta gregum suorum procuravit. Et Inter profanos signisicantissime hanc in rem locutus fuit Salustius Crispus, quando Liviae Dominaesuae consuluit: Ne Arcana Domus Consiliave Amicorum vulgarentur ap. Tacit. 1. Annal.

V.

Sic cuncta Imperia et qui in iis primas tenent habent peculiaria sua fundamenta et secretas rationes tum ipsorum securitatis, tum etiam praesentis status conservandi et profligandarum mutationum causa. His David olim Salomonem instruxit 1. Teg. 1. Carolus V. moriens Philippum filium hortatus est ad capessendum Imperium, et studiose praecapta tradidit, quomodo se gerere deberet cum Romanorum Rege et filiis eius, cum Imperÿ ceteris Principhbus, cum Germanis deique et Helvetiorum pagis, cum Ser. Venetorum Rep. et.c Thuan. L. XXI. Idem Philippus II. monita silio dedit, quae sibi descripserat et inter arcana servarat, eadem videlicet, quae Ludovicus IX. olim Philippo filio dederat. Thuan. L. CXX. Sic Salomon interfecit Adoniam fratrem, quoniam ipsum haut quieturum praevidebat I. Reg. II. David occidi curabat eum, qui Saulum utut hostem suum intersecerat, ex communi causa, quod ipse unctus esset, ipsi parci volens. II. Sam. 1.

VI.

Etiam spuria Ratio Status rebus gerendis saepe adhibita: Sic Satanas falsa et fraudulenta tali Ratione Status ad amplificationem Regni sui usus fuit, cum Evam seduceret, Herodem ad Infanticidium


page 019, image: s025

traheret, Cor Iudae obsideret, Ex Ratione Status non perstitit primus homo in oboedienria erga Deum, meliorem conditionem suam redditum iri confisus; Nec statim edebat Eva, quia ruinam Status sui timebat: Tuncv. cum augmentum conditionis suae sperare soepisset, edit et cecidit. Sic Fratricidium Caini perpetratum; Intolerabile n. sibi imaginabatur maiorem natu esse et non maiorî gratia pollere, sibique eum praeponi quam generatio postposuerat, contra auctoritatem commodum et statum suum fore credebat. Ierobeam vitulos aureos confici curabat; Dicebat n. cum animo suo: Si ascenderet populus iste ad parandum sacrisicia in domo Dei Hierosolymae et redirer animus eorum ad Dominum suum Rehabe amum Regem Iuda, utique occiderent me et reverterentur ad Rebabeamum Regem Iudae, 1. Reg. XII. 27. Pharao multiplicationem Israelitarum impediebat, ne illi se iungerent hostibus suis Exod. I. Atque adeo Imperantes ac parentes, docti, indocti, boni, mali sine discrimine Rationem Status observant, omnes in utilitatem vel suam vel communem aeque intenti. V. plur. Magnif. Dn. De Iena de Rat. St. Diss. II. Concl. III. et seqq. et Diss. III. Concl. VII.

VII.

Definimus Rationem Status Conformitatem cum Statu singulorum. Cui illa, quae hactenus tradidimus, facile lucem foenerabuntur; Ideo n. omnia facta esse, vel fieri censentur, quia Statui huius, illius, istius ita congruere deprehenduntur. Status v. est. per quem res est et conservatur. Simili modo a Palazzo vocata Regula et norma omnes res moderans et ad debitum suum finem perducens, de Gubernat. et vera Stat. Rat. P. IV. c. XVII. Et a Boccalin. Notitia mediorum et rationum, quibusfundatur sirmaur ac augertur Status Relat. Cent II. n. 87. Nec adversantur hisce, quos alii conceptus eodem modo Rei publ. attribuunt, cum in hac, tamquam exquisito Rerum Politicarum Obiecto, ratio Status inprimis conspicuam sese praebeat, Sic Ferdinando ab Effern est Prude ntiae gubernandi, augendi, et conservandi Remp. de Rat. St. L. 1. Punct. 1. Alîi: Certus quidem Politicus respectus, ad quem tamquam ad Normam seu Cynosyram aliquam omnia consilia, omnesque actiones in Remp. Diriguntur ut eo felicius et expeditius summum finem, qui est slaus et incrementum Reip. consequatur. Textor de Rat St c. 1 Est Sagacitas in Intellecut Practico dirigendi media ad Salutem Imperÿ et Imperantis. Omnium clarissime Magnif. de Iena Diss. III. Concl. V. Ratio Status est modus quidam Politicus obliquus et arcanus (quo summi moderatores et


page 020, image: s026

administratores Rerum publicarum et Regnorum, ob egregii publici respectum et communem Imperii beatitatem seu alicuius magis universalis iustitiae et finis gratia maioris que mali evitandi ac totius ruinae avertendi causa ex necessitate et utilitate civiliter prudenter et apte utuntur, ac Iuri Civili positivo ordinarioque plerumque contraveniunt, eique auctoritatem derogant et eius vim virtutemque temperant et flectunt, aut aliquid singulis damnosum faciunt permittuntque, posthabito privato commodo, iterumque regulariter fieri solitum omittunt et impediunt) LL. divinis moralibus consonus, neque Iuri naturali, Gentiumque, neque pietati, iustitiae aequitati, fidei, honestati etc. contrarius.

IIX.

Causa Rationis Status Amor nostri; Einis propria commoda. Quicquid n. Suscipimus id nostri gratia fit, cum naturale sit, ut unus quisque se amet, eoque propter se agat. Non tamen sola, et sine respectu ad alios; Haec. n. spuriam istam piis quie ac probis merito exosam Rationem Status peperere: Quam sui non immerito Boccalini coat Legem utilem Rebuspp. sed totam contrariam LL. divinis et humanis Cent. II. Relat. 87. Alius: Quae boni publici personato habitu non Deum, nec Rationem et iustitiam respicit, sed solam utilitatem eius, qui illa utitur, nulla alia Lege vel ratione, sed solo libitu voluntatis pro Ratione utentis subnixa. Veluti n. Naturae Rationalis primum dictamen est, ut suum cuique tribuatur, h. non nobis, sed Deo etiam et proximo, ita ut morales actiones omnes in aequilibrio pendeant, eâdem exigitur: Aequalitatem luris n. seu potestatis Natura omnibus aeque donavit; nec quemquam tenuior conditio damnat, aut privare potest fruitione Iuis sui; Cuius iterum ratio, quia primo homini in omnia aequum ius erat; Huius Filii omnes ergo eodem iure utentur, quia idem nascendi privilegium habuerunt. Et v. si nostra commoda iam aliorum iuri praeponderent, aequalitati derogaretur, nec suum unicuique, sed nobis plus, aliis minus tribueretur. Tanto minus a. amori Dei praeponderare possunt, quem numquam satis colere aut amare possumus, quia infinitus est, et a nulla creatura capi potest, hinc prae nobis ac proximo ipsum merito amamus; Atque adeo numquam vel commoda nostra iuri proximi, vel commoda proximi iuri nostrol, vel ambo amori DEI anteponere possumus, citra laesionem iuris sui alicui horum tribuendi. Sic peccasse dix erit aliquis Henricum M. Galliae Regem, quem rationem transitus sui ad Relig. Catholicam inter alias


page 021, image: s027

prodidisse ferunt: Se malle vel cenies damnari quam videre Galliam suam tot funestis dissidiis amplius lacerari; anteposuit n. amori Dei suorum amorem. Sic rapinae, invasio alieni, furta commoda mostra quidem promovent; Sed amorem proximi deprimunt eoque malitiam actionibus nostris imprimunt. Ac proinde amor nostri et propria commoda Rationem status nostri quidem sundant, sed ad aequilibrium amoris proximi appendenda, cum Deo a. nec comparanda: Prorsus ea rationes, qua Servator hac de re loquitur Matth. XXII. 37. Diliges Dominum Deum tuum extoto Corde, ex tota anima et ex tota cogitatione, h. supra omnia: Ideo addit: Illud est primum et maximum mandatum: Secundum a. huic simile est, h. non prorsus idem, nostro sensu, quia inferius amore Dei, diliges proximum, sicut te ipsum, h. ambos aeque, ne proximi amor praepinderet amori nostro, nec etiam infra eundem deprimatur.

IX.

Partes Rationis Status reddimus. I. promovere commoda nostra II. Facultatem nocendi alteri adimere: Utriusque ratio amor nostri, h. studium nos conservandi, persiciendi, et amplisicandi, cui bene esse nequit, nisi quod iuvet nos promoveamus, et quod impedimento esse possit amoveamus; Quae pleniori luce nulla egent.

X.

Modi ac Requisita eiusde: Ut sit I. Obliqua II. Arcans. Prius effciunt impedimenta progressibus nostris opposita,atque temporum moribus, variis hominum generibus, diversis utilitatum praesentiam rationibus ac dispari denique vitiorum, quibus medendum est, servores enata: Quorum intuitu res aliquando flecti opus est, nec facile fieri potest, ut uno statu semper consistant. Unde Servator: Estote simpl. ces sicut columbae, et prudentes sicuti serpentes: Quod reddimus: Nobis quidem cavendium esse, ut nemini noxae simus, sicut columbae sunt simplices, h. nemini nocent; Sed iterum sicuti serpentes numquam sine flexu sunt, vel omnibus modis praecavent ne sibi noceatur, sic nobis etiam incumbere, ut omnistudio detrimenta nostra declinemus. Nec male censet vulgo notum dicterium: Qui rectae incedunt, caput parieti illidunt.

XI.

Hinc in Publicis Ratio Status aliquando contra LL. tendit, sividenatur in detrimentum Reip. retorqueri. Quemademodum Theramenes cum Atheniensibus a Lysandro subiiugatis suaderet, ut Scytalem Lacendaemoniorum, qua iubebantur muros diruere, acciperent, et Cleomenes ipsi obiceret: Ecquid ipsum puderet muros deicere, quos Themistocles invitis Spartanis exstruxisset? Ego vero, respondit, nihil


page 022, image: s028

Themistocli eonatrarium facio: Quos ille muros excitavit pro salute pubica, hos ego ex eadem causademoliendos suadeo. Plutarch. in Lysandr. Ipsamque, speciem iniquitatis incurioso spectatori sepe osfundit: Veluti si pro declinando periculo aut promovendo commodo totius civitatis Bona privatis adimantur, aut innocens dedatur. Quae licet in se et sine circumstantiis iniqua sint, propter adiectas Circumstantias tamen, h. Rationem Status, s. conformitatem cum Rep. bona, vel saltim non-mala fiunt, et naturam mali deponunt: Causa, quia admittuntur intuitu Boni alicuius universalioris; Atque ut Publico bene sit, ideo privati patiuntur, quam diu membra manent Reip. Sic innocenti pro Rep. patienti nulla iniuria fit, quia pars est Reip. in qua nihilo setius ipsi patiendum fuisset, etiamsi solus impositum patiendi onus abiecisset: Privatibona sua amittunt, quorum amittendorum discrimini aeque patuissen, si sine peculiari eorum expostiione periclitata fuisset Res publica. Idem de similibus iudicium esto. Nihil est urgere non facienda mala, ut eveniant Bona. Quia Res eiusmodi in tali Statu naturam nali dponunt, retento solum nomine et specie externa. Ne dicamus rarissime dignosci posse, quae mala sint, cum causa applicationis eorum, et cur ita fiant, plerumque nos lateat: Atque illud quam maxime in factis nostrorum Principum, quibus, meram oboedientiam debemus, facultate iudicandi prosus destituti, de quo in seqq

XII.

Ratio Status secundo requiritur Arcana esse, h. ne alii sciant quibus fundamentis nitatur commoda nostra, quae vires nostrae, quae debilitas, quae consilia sint, eoque perniciem iis accelerent. Occulta et ignorata omnibus minantur pattibus, valentque non parum ad inimicum alio distrahendum; Econtrario, tela praevisa minus nocent. Et notum quidem vulgare istud est:

Scire tuum nihil est, nisite scire hoc sciat alter;

Sed Verius alterum: Si sciat hoc alter, scire Tuum nibil est. Sic Liviae a Salustio consulum iam ante prodidimus: Ne arcana Domus Consiliave amicorum vulgarentur. ap. Tac. I. Annal. Et Tiberio et iam in rebus, quas non occultaret, seu natura, seu assuetaudine suspensa semper et obscura verba: Nitentiv. ut sensus suos penitus abderet inincertum et ambiguum magis implicabatur. Tacit. ib. Et c? fingeret, se propediem profecturum ad componendos in Pannonia et Germania tumultuantes legiones, atque ut iamiam iturus legeret comites, conquireret im


page 023, image: s029

pedimenta, ordninaret naves, sic primo, inquit idem Tacitus, prudentes, deinde vulgum, diutissime provincias fefellit. Nam caput rerum non omitere, neque se Remque publicam in casum dare constituerat: Quo luculentius adhuc celandi specimen fuit, quod simili in causa Philippus II Hispaniarum Rex praebuit, cum tot promissis ac sollicitis apparatibus se recepisset ad comprimendos motus Belgii venturum, aliud interea, quod intenderet, semper celans, Profectionem indicit, Tribunos legi, naves instrivi, familiam de scribi iubet. Et ne is apparatus Principum aliquos sollicitos haberet per Oratores suos: quid sibi Consily foret ea in Belgas expeditione, illos edocuit. Regem Galliae etiam transitum per Narbonensem et Lugdunensem Provincias oravit. Sabaudiae v. Ducem Eman. Philibertum, cui multum tribuerat, consuluit, qua viarum opportunitate suaderet ingred endum iter: Ob eamque causam cupere se totameam regionem, qua transeundum sit a Sabaudico in Burgundiam usque accurate delineari atque expingi etc. Haec a quanto cumulabantur intentius exquisitiusque tanto minus securitati, sed famae dabantur, in eaque tam anx a tam curiosa iam proficiscendi sollicitudine nihil profectioni iner at praeter speciem. Occultabat haec tamen Rex atque navis indies argumentis spem profectionis alebat: Quamquamnon deerant ex interioribus Aulicis, qui totam illam rerum scenam, ludisicationemque intelligerent. Atvero ubi Rex de rebellione aliquet oppidorum, deque totius Belgÿ discrimine, nisi ipse accurreret ex repetitis Margaritae literis cognovit, tanto tum dolore, tum ira accensus ad expeditionem festinavit omnia, ut nemo in Aula, ne ipsi quidem Belgarum Legati Marchio Bergensis atque Montin us, qui Regis fabulam saepe irriserat, iam de profectione dubitarent; Et tamen netum quidem deponebat personam, nec serio Rex agebat. Strada de B. B. Dec. I. Libr. VI. Et causa dispar, sed ingenio similis Wilhelmus Princeps Orangius, Belgicae Libertatis fundator, ad eod? Strada decribitur Dec. I. L. Il. Et vero ad novandas res, in quit haut scio, an ullus unquam nortalium fuerit instructior, quam Orangius. Ingenium ei praesens et occasionum haut segne, sui obtegens, etiam iis, qui arcanorum eius conscÿ ferebantur, inaccessum. Tum L. VI. Quin et Antonius Perenottus Granvellanus Cardinalis, Remae audito, quod Bruxellis acciderat, et quod Egmontius et Hornaus in custodia essent, sciscitatus ab eo, qui rem denarrabat, an captus quoque fuisset Taciturnus (Sic Orangium nominabat) atque negante, dixisse fertur: Uno illo retibus non concluso nihil ab Duce albano captum.

XIII.

Viro Politico aliquando Simulandum esse, exhis non obscure


page 024, image: s030

elucere putamus, Non eâ tamen simulatione, quae sit ostentatio rei aliter facta quam est, quaque fingimus virtutem, quae reipsa non adest, et tegimus vitium, quod vere habemus, Sed qua partem propositi nostri talem prodimus, ex qua alter aliud colligat, quam revera toto proposito nostro continetur. Quod quidem simulandinotione exprimtur, sedob defectum melioris vocabulum; Improbandum tamen non esse inde constat. I. Quia non semper opus est ut alteri constet de posito nostro; Si igitur ille a scopo suo in apprehensione eius aberraverit, sua ipsius culpa id accidet. II. Nihil alieni aut falsi in hisce talibus oftenditur, sed ipsum illud quod revera est: Aliud a. fit solo eius vitio, id quisecus interpretatur. Sic Paulus totondit caput, non male, sed quod Iudaei male interpretabantur et Iudaeum esse putabant. Iacob haedinis pellibusartus tegebat, unde Isaac colligebat ipsum Esavum esse. Samuel divinits iubebatur assumpto vitulo Bethlehemam proficici, ut suspicionem declinaret, et si opus esset se Saulo excusare posset, cum tamen revera Davidem quoque unctum iret. Quae omnia revera ita se habebant, sed ab aliis in sinistrum finem aliumve quam hi sibi proposuerant detorta, non istorum culpa, sed horum incuriâ, Eodem petinent Actus in se indifferentes, eo que innoxii, quos aliquando non simulamus, dictos tamen aut ostensos ad finem su? perduci non patimur. Sic mulieribus de prolesua litigantibus Salomon iubebat puerum vivum dividi, mandato non simulato aut ficto, sed mutabili, quodque pro lubitu rescindere poterat. Christus simulabat se longius iturum, simulatione non in verbis veritati contradicentibus, sed in gestibus veritati consentaneis, quod iter continuaturus fuisset, nisi ut maneret rogaturi essent discipuli. Suntque commoda laudabilis Simulationis huius. I. Quod Oppositionem ita amoliamur et hostem impartum aggredi queamus. I. I. Quod in hominis potestate relinquat, ut pedem referat, ac sese sine iactura ex. istimationis suae negotiis subducat. Ill. Quod ad aliena cosilia viam aperiat. V. Verulam. Serm. Fid. VI.

Plura hanc in rem aggerere instituti nostri non est. Praestiterunt istud longe melius Viri gravissimi Raphael de Torre in Aftolabio di Stato, Valerianus Castiglione nel Statista Regenante, Wilh. Ferdin. ab Effera, Hoh. Hieron. Im Hoff de Ratione Status et qui Academiam nostram hoc nomine illustravit Magnif. Dn. De Iena in accuratissimis Dissert. de Ratione Status, cuius vestigia nos hic legisse ingenue fatemur. Singularia ut indagemus supra conditionem nostram est, quam si agnoscamus, confidimus nobis veniam eo citius datum iri, quo certius est: Metiri suo quemque se pede ac modulo iustum esse.


page 025, image: s031

Dissertatio IV.

De SOCIETATE.

Ordo tractandarum Rerum Politicarum: Definitio Societatis: Natur am non esse causam Societatis: Finis Societatis: Quid de communione Feminarum Platoniva? An Bruta Societatem colant? An colere possint? Quid Ratio? discrimmen inter Actiones hominum et Brutorum: Ius Natur ale quoddam an Bruta capiat? Ius Natur ale Gubernans et Gubernatum quale? Adiiuncta sociorum, apllicabilit as et Aequalitas: Societatis Discrimen a Conversantione: Vitae solitariae incommoda; Quid de Eremitarum Statu? Veteres excusandos esse; Nec hodiernos Monachos ad eam pertinere: Vitae socialis praerogativa prae actibus singulorum; Mosis Sancta impatientia.

I.

ORdo, quo res POLITICAS aptissime tradi putamus, hic est: Ut agatur l. De Societatis natura, quaeque ad Socieatatem ita consideratam proprie pertinere censebuntur. II. De Societatibus privatis, quippe generali nomine Societatis aeque ac societas Rublica comprehensis. III. De Societate Publica, s. Republica, quaeque huic necessaria videbuntur esse. IV. De Reip.speciebus. Quia enim aliis Disciplinis Generales et speciales partes assignari, hasque iterum pro obiectorum, uti vocant, varietate distribui licuit, quid vetuerit, quo minus et Politicam eodem modo tractemus, Generalis ambitu ea, quae Societatis naturam concernunt, Specialis cetera complexuri.

II.

Societas est coniunctio plurium in communem finem tendentium: Diceres etiam, Unionem plurium ad eundem finem. Coniunctione, Unione plurium, Natura singularis excluditur, quae sola sibi uniri aut coniungi, eoque societatem formare nequit. In communen finem tendentium I. Ad removendam tumultuariam Confusionem, quae ex congressibus fortuitis nascitur. II. In discrimen a


page 026, image: s032

Brutorum congregationibus, quae coniunctiones quidem sunt, sed non in unum et communem finem tendentium. III. In differeniam a conversatione, qua itidem plures coniunguntur, sed non eodem et communi fine.

III.

Causa Societatis est Indigentia humana: Quian. nobis non sufficimus, aliorum ope indigemus. Huius fontes iterum duo: Desiderium propriorum commodorum et mutuus metus. Prius patet, quia omnem Societatem voluntariò contrahimus, quandocumque v. aliquid volumus, id volumus, quod bonum nobis est. E. quia bona nobis est societas, eam volumus, eoque desiderio propriorum commodorum. Posterius, quia omnes homines per Naturam aequale ius in omnia habent; Atque adeo omnes eodem modo omnia appetere possumus: Unde mutua laedendi voluntas; Et quia iam nemo sibi ipsi sufficientem securitatem praestare potest, ad alios confugimus, per quos in commoda nostra provehamur.

IV.

Natara non videtur esse Causa Societatis. I. Quia si homo hominem amaret naturaliter, nulla ratio reddi posset, quare omnes se invicem non aeque amarent, cum aeque sint homines, aut cur eos solum amemus, a quibus commoda in nos redundant. II. Quia status hominis naturalis est Status Belli: Ratio huius eadem, quae superius reddita, quia Natura univuique aequum Ius dedit in omnia h. antequam homines ullis pactis se invicem obstringerent, unicique licebat facere et suscipere, quod vellet aut posset: Quia n. omne quod Bonum ipsi erat appetere poterat, iam omnia ipsi aeque patebant, cum nihil sit, quin saltim speciem Boni praeseferat. Non igitur naturae ductu, sed solo indigentiae nostrae intuitu societatem colimus, nec socios natura quaerimus, sed quia a sociis commodo afficimur. Confer Hobbes de Civ. c. I.

V.

Finis Socieatatis ex Causa iam designata petendus: Cuius intuitu triplicem proponimus. I. Solamen contra solitudinem, II. Adiumentum in negciis. III. Protectionem adversus iniurias.


page 027, image: s033

Posteriora ex praec. patent; Frimum ex dictamine Divino Gen II. 15. Non est bonum hominem esse Solum. Adde Verulaum de A. S. LIIX. c. 1.

VI.

Societas versatur circa res in universum omnes, quarum communione ipsi opus est. Nec dubii hîc quicquam, nisi quod de communione sexus feminei aliqui movent; Hac v. opus non esse inde certum est, quia communio talis Societatem non iuvat, sed turbat, ob incertitudinem hereditatis inde necessario manantem. Vulgo Platonem huius opinionis arguunt, sed quem intelligi posse putamus non de communione corporum, sed operarum. Plato n.Loquitur de Rep. Perfecta, quae sine labe et confusione est; Communio corporum talis vero sine labe et confusione esse nequit.

VII.

Subiectum Societatis est homo, quippe raticioniis commodorum et indigentiae suae eo perductus, Hinc ab Aristotele dicitur natura esse Animal Politicum, h. Sociale; Quod nostamen interpretamur, fieri natura quidem, sed cogente, non ducente, extrinsecus impellente, non intrinsecus movente, cuius ratio reddita § IV. In Bruta non cadere Societatem inde colligimus, quia congregantur quidem, sed in communem finem non tendunt: Causa, quia Bonum commune ipsorum a Bono privato non differt. Unde quot Bruta, tot fines sunt, nullus a. communis omnibus; Eoque nec Societas, quae est unio plurium ad communem finem

IIX.

Bruta ne posse quidem Societatem inire, inde porro colligimus, quia nullis ratiociniis commodorum atque indigentiae suae se metiuntur, quippe Ratione destituta. Huius indicium, quia numquam supra se reflectuntur, quod Rationis munus, si non ipsa Ratio est; Hoc est, non cognoscuntse id esse, quod sunt: Equus non cognoscit se Equum esse, Vulpes, astutissima animantium, neutiquam se vulpem esse etc. Quod ipsum ita se habet in omnibus actionibus ipsorum, quas edunt, sed sine facultate supra eas reflectendi, adeo ut taltes esse non agnoscant; Plane ac in homine etiam potentiae ita dictae


page 028, image: s034

sensitivae sine eiusmodi reflexione sunt, et oculus non videt se videre, auris non audit se audire: Quam tamen aliunde homo addit et audire, videre se, ratiocinatur. Confer quae plurim. Rever. D. Grebenitius noster hac de re observavit in Mantiss. ad Colleg. Metaphys. Disp. VI. §. IV. Et prope abest, quod priscus Aristoteles tradidit HI. de Anima c. IV. Passionis vacuitatem non similem esse sensitivi atque intellectivi patet in sensuum instrumentis, atque in ipso sensu. Sensus n. ex vehemente sensibili sentire non potest; Anditus namque non audit sonum post magnos sonos; Et visus non videt atque odoratus non olfacit post vehementes colores atque odores. At intellectus aliquo valde intelligibili intellecte, non minus sane, sedmagis pecipit intelligitque inferiora. Sed quem interpretes eius non assecuti, nedum secuti videntur: Unde ipsa subtiliorum Scholasticorum Ingenia haec materies torsit, et cum summam in aliquam multis Actionibus hominum et Brutorum similitudinem viderent, intricatis responsis modo rem eludere, modo professione doctae I. gnorantiae se excusare conati sunt. Et Roder. de Arriaga Rationem Brutorum aliquam diu infitiatus, tandem: Ratione persuadere hanc sententiam, inquit, difficile est; Agitur n. de Actu exsistente in Bruto, de quo nos nullam possumus habere Experientiam. Disp. Phys. VII. Sect. VI. sibs. II. Iesuita Rorarius plane asserere: Quod Bruta melius utantur Ratione, quam homo: Quod et peculiari scripto consirmare conatus fuit. Eranc. Bonae Spei Scribit: Bruta ratiocinari non ad actus Liberos et in ordine ad electionem, sed ad Actus necessarios. I. Quia Bruta adhibeant Iudicium discretionis, atque illud esse quandam ratiocinationem. II. Idem patere infinitis experimentis III. Scripturam pigros iubere, ut vadant et considerent vias formicarum Prov. VI. Ratiocinari v. seu Rationale esse vocat moveri propter rationem finis et medii inter duo extrema apprehensam ab uno ad aliud per consequentiam intermediam progrediendo, ita ut ratiocinans cognoscat bonitatem consequentiae, et sciat quare actionem suam exerceat. De An. Disp. V. Dub. I. Quae omnia dilutu facilia, si cogitemus, ea Brutis quidem tribui posse, sed facultatem reflectendi super se ipsis non addere, eoque nec Rationem proprie sic dictam inferre.


page 029, image: s035

IX.

Eadem in Brutorum et hominum Actionibus similitudo neglect usque debitae, quid ratio sit, explicationis effecit, ut Brutis Ius liquod a Iuris Scriptoribus nonnullis tribueretur. Censuit ita H. de Roy de eo q. I. e. L. 1. T. II. atque eo Ulpiani descriptionem I. Naturalis pertraxit: Esse illud quod Natura omnia animalia docuit, et l. 1. §. 3. ff. de I. et I. Videmus etiam cetera quoque animlia, feras quoque, istitus iuris peritia censeri. Plenioris illustrationis causa addit Principia huius I. Naturalis ad univum summum caput referri posse: Se suaque diligere: Quod ceterasub se continet, qualis sunt, defendere vitam: tueri corpus, Coniunctionem maris et feminae appetere proceandi causa, curam gerere eius quod procreatum est. sequi bona, vitare male. eligere profutura declinare nocitura. Haec natura iusta sunt, ait; Haec omnibus animalibus bona et aequasunt: Haec naturae omniae animaliae docet: Haec dn. observanda esse suae cuius que inclinaetio seu ratio instigat ac promovet. Resp. His nihil inferri praeter appetitum Boni, non a. Ius aliquod: Neque n. Amor iste sui suorumque solis Brutis, sed Plantis etiam atque aliis rebus omnibus communis est, cum omnia aeque tendant in sui conservationem, perfectionem et amplificationem; Sicque Bruta eligunt profutura, quia congruunt cum appetitu ipsorum, nocitura declinant, quoniam ab appetitu eorum discrepant ets. Ius v. cur actibus hisce attribui nequeat, cum iidem in homine Iuris Naturae sint, causa haecest, quia Brutis, plantis et SS. ita agentibus Cognitio deest. neque n. Brutum dum defendit vitam agnoscit se defendere vitam, dum curam gerit eius quod procreatum est, agnoscit se curam talem gerere etc. Iuris quod esse debet, id tale esse cognosci opor. tet; Signum huius, quia obligamur Iure, quodcumque illud sit, id a. quod in notitiam nostram non venit, obligare nos nequit, ac proinde nec Iuris esse potest: Unde etiam patet, curiidem Actus in homine Iuris naturae fiant, quia homo tales esse agnoscit, eoque merito obligatur. Et Infantes, furiosi ets. Effectibus Iuris non comprehenduntur, quoniam agnitione talicarent. Aliirem brevius proposuere, et Iuris nomen non mereri, quod ratione caret, ratiocinati sunt, h. sensu cum nostra sententia prorsus eodem, Iuri locum non esse, ubi cognitio agentibus desit: Quod sensit Royaeus, ideo respondet, Ius naturale suum nec carere ratione a parte sui, quia nihil a Deo absque ratione conditum sit, hoc a. omnibus animalibus bonum, aquum, atque


page 030, image: s036

adeo iustum esse. Prorsus obscure, prout in omnibus quibus inventa sua Lectori proponere solet. Resp. si Rationis nomine prout videtur causam intelligat, et nihil a Deo sine causa conditum velit, atque Ius Naturale su? non carere causa, ob quam conditum sit, ipsum nihil quod adrem faciat reponere, cum scriptores istud, quo a Brutis distinguimur, per Rationem indigitent, h.facultatem supra se reflectendi. Hanc v. si intelliga, atque Ius Naturale ideo Ratione non carere velit, quoniam a Deo tq. Principio maxime Rationali profectum sit, iam totus mundus Rationalis erit, et nihil nisi Rationale quaquaversus occurret ipsi, eandem ob causam. Adeo nim. posito uno absurdo sequuntur infinita, et cum illaqueatum se sentiret, nodos rumpere non solvere voluit; Veluti et paulo post eo delabitur, ut bruta nec Ratione suà carere putet, nec irrationalia esse nisi comparatione ad nos habita; Cui in praecc. plenissime satis factum. Fortunÿ Garciae Hispani distinctionem Iuris Naturalis in Gubernatum et Gubernans, in qua tantopere sibi plaudit Royaeus, ambiguo sensu constare putamus, Ius Gubernatum esse rati, quod Obiectis inhaeret, Personis, Rebus, Actionibus, quae Ius habere, h. circa ea Ius versari, dicimus, sicque et Brutis non inconvenienter assignabitur; Ius Gubernans quod subiectis competit, a quibus actiones, quae iustae dici debent, proficiscuntur. Sed prius nihil, posterius v demum ad propositum nostrum facit. Non???n quaeritur an iis quae iuste aguntur, et quibusum iuste agitur, sed an iis, quae iuste agunt, Bruta annumerari debeant. Iuris C. dn. Verba Interpertes iam dudum explicuere, Iuris peritiam aut usum Brutis attribui non nisi ob actuum externam similitudinem. Quibus Adde Grot. I. B. l. 1.

X.

Solus homo itaque capax Societatis; Nec tamen nisi adiunctis investitus, Applicabilitate et Aequalitate. Prius, quia coniungendus est cum aliis; Aptum ergo fieri oportet ad debitum istud praestandum, quod communis finis exigit; Posterius, quia in eundem finem tendunt; Equo et Aequalitatis inter Socios naturam potissimum aestimandam putamus: Eodemque sensu, et tota Societas Fortunae apud ICtos inter Aequales versatur. Ceteris societatibus omnibus Aequalitas quidem necessara, sed I. constituendis, non constitutis: II.


page 031, image: s037

Aequalitas si non ordinis, saltim Naturae: Quae in seqq. de Imperio pluribus diducentur. Ipsis hisce argumenti vero nititur universus sociorum selectus; Neque inaequalium Societas approbari solet, quia dissimilis est eorum ad se invicem appelicatio; Nec singuli Societati colendae aeque apti sunt, quia minus applicabiles. Ita salomon: Noli esse amicus homini iracundo, ne ambulato cum Homine Furioso. Causa quia de bitum istud non praestant, quod commune Societatis Bonun efflagitat.

XI.

Cognata Societati Conversatio: Quae licet omnem Societatem comitetur, (sin . Socios habere velimus, illis nos adiungi oportet,) Qua talis tamen est Societatem non necessario involvit. Societas n. plures in unum finem coniungit; Conversatio singulis peculiares suos fines relinquit: Unde et cum Societas sit unio plurium in communem finem; Conversatio tantum est actus communicandi cum aliis, h aliis se impertiendi, iungendi, licet diverso sine, et singulis peculiarem intentionem afferentibus.

XII.

Opposita Societati Vita Solitaria, cuius incommoda expressit Seneca de Tranquill. Ill. N. 114. si omnium conversationem tolliumus et generi humane renunciamus, vivimusque in nos tatum conversi, sequitur hanc Sollicitudinem omnistudio carentem inopia rerum agendarum. Incipimus aedisicia alia ponere, alia subvertere et mare submovere etc. Quae Epictetus acute complexus mundum alium molir???instar puerorum dixit. Eius specimina posita ab hodiernis Anachoretis et qui a summe austero vitae genere Stylitae apud veteres vocabantur: Qualis Simeon Stylites, qui integris XL. Annis sponte Columnae inclusus substitit et patientiam suam exserevit. Quorum cansa erat, ut sese omnibus perturbationibus tanto facilius tunc exuerent: Quod tamen taneritudinem quandam potius fovere autumamus: Namque ille animus demum vere firmus est, qui non tantum ad abstinendum, sed etiam, ad fortiter sustinendum valet, quique animi impetum etiam in maximis praecipitiis cohibere potest: Veluti in Equis bene subactis eos


page 032, image: s038

demum laudamus, qui brevissimo spatio et sistere se et vertere possunt. Veteres Anachoretas plerosque tame excusamus, qui rationem secessus sui non in simplici exercitio patientiae, sed studio conservandi Religionem Christianam fundabant: Ut, cum flagrantibus persecutionibus onibus Doctores Ecclesiae maxime in festarentur, his desinentibus aliquando superessent, qui Sacram Religionem propagare possent. Nec etiam hodiernos Monachos, Caelibes autss. huc pertinere arbitramur, quia licet certis societatibus se subducant, tamen Sociali Naturae sese non opponunt, cum in sodalitiis similium versentur.

XIII.

Clarior utriusque pugna in eo, quod ipsi Actus Singulorum, etiamsi Societate comprehendantur, cedant Vitae Sociali: Unde notum Axioma: Bonum publicum praeferendum privatis: Cuius ratio, quia privatus dum in Societate vivit, non potest aliter considerari, quam pars totius cuiusdam maioris, h. Societatis, cuius membrum se prositetur. Totum v. praestantius suis partibus, quia tendit ad Formam ampliorem, pars v. ad formam inferiorem et minus amplam. Hoc modo Sacer Codex aliquando Amorem proximi extollit, ut nempe depresso Bono particulari Bonum commune exlatetur. Et Moses optabat se potius erasum ex Libro Vitae, quam ut Fratres sui Salute excluderentur Exod. XXXII. 32. Quod tamen Verulamius Ecstasin charitatis, et impotens desiderium Boni communis vocat: Nos Sanctam Impatientiam: Quod Moses omni prorsus modo Iustitiae Divinae satisfactum vellet, eoque, si fieri posset, in se quoque illius vindictam derivari, quam ipsam negligi maluerit.


page 033, image: s039

Dissertatio V.

De PACTIS.

Consequentia Vitae Socialis: Quid Pacta? In quibus rebus versentur: Cur impossibilia et illicita non possimus pacisci? Cur priera pacta derogent posterioribus? An pronmissa Latroni facta servanda? An pacta metu extoria valeant? An si quid promittatur homicidÿ perpetrandi causaid effectum Iuris habeat: Pacta cum Infantibus, minorennibus, feminis, Ebriis, errantibus, Brutis: An cum hoste pacisci possims? Obligationis pactorum causa, confirmatio: Iur amenta quid pactis addant? Pignora, Obsides, Fideiussio: Meritum, merces, praemium, paena: Publica et privata: Contractus, sponsiones: Vota.

I.

COnsequentia Vitae Socialis duo sunt: Iuris nostri cessio, et istius seu cessi seu relicti nobis prosecutio, Posterius Imperium praestat, prius Pacta, h. in rem alii conferendam consensus; Generaliori nomine, sed quod a natura rerum comprehensarum non adeo alienum forte fuerit: Maxime quod Communem in Iure civili ita dictis obligationibus fontem assignari oporteat, qui uno nomine alio quam Pactorum vix exprimi poterit. Confer quae circa generalia significata Vocum Contractus, Pacti, Conventionis monent Iuris Interpretes ad t. ff. de Pactis.

II.

Pactum igitur esto Translatio Iuris mutae. Dum n. Vitam Soeialem colimus, neque vel naturaliter, vel moraliter omnibus aeque pares esse possumus, patimur nostrorum aliqua ad alios transire, simul ab illis etiam exspectando, quod illorum sit, sed in nos redundaturum; Ac proninde mutuo transferimus aliqua, et illa quidem in potestatem alterius, cum nostra esse non possint desinere, antequam alîus fiant, sicque, uno verbo, paciscimur. Quod illud est, quod Salomon docet Prov. V. I. Filimi, siquid spopondisti alteri, defixisti externo volas tuas, Translationem vocamus, quia pactis fertur aliquid de persona in personam; Iuris, h. poestatis in rem exercendae; Non rei ipsius, quia sepenumero transfertur Ius, licet resipsa non tradatur: Mutuam, in Discrimen ab obligationibus hominum erga Deum,


page 034, image: s040

quibus illi quidem absolutam debent oboedientiam, ipse v. nulla ratione iisdem ad aliquid pro ea oboedientia praesandum tq. ex vi obligationis extrinsece advenientis tenetur: Quae n. ille hominibus praestat ex gratuita ipsius benevolentia proficiscuntur. Inter homines a. naturali ipsorum aequalitati repugnat ut unus obligetur alteri, vel Iuris aliquid in alterum transferat, et tamen nulla prorsus ratione ab altero exspectet qliquid. Idque licet aliquando minus evidenter appareat, ut in Pactis inter Principem et Subditos, item in donationibus, numquam tamen alterum obligatione prorsus vacuum efficit; Quemadmodum Princeps, licet aliqua obligatione exemptus sit, perpetuam tamen erga subditos fert obligationem curandae salutis publicae; Et donationes non reciprocam obligationem alterius tollunt, nisi quoniam nos eam illi remismus, eoque nullam nobis vicissim postulamus. V. pluribus Cl. Puffendorf. El Iur. Desin. XII. §. V. et seqq.

III.

Versantur Pacta in Iure nostro: Unde nec res aliae, quam in quibus Ius nostrum se exsere potest, eo referendae; In genere res quae in potestate nostra positae sunt, quia ad illas Ius nostrum se extendit. Unde ubi iuri aut porestati nostrae locus non est, ibi nec pactis locus esse potest. Sic impossibilia non possumus pacisci, quia in illa nihil possumus. Nec Illicita: Quae n. contra bonos mores fiunt impossibilia de iure reputantur, l. 15. ff. de Condit. Instit. Et Pactum prius posterius invalidum reddit, quia iure, quod hodie transtulimus, cras caremus.

IV.

Ipsa haec lucem affundunt nobili Quaesito an Pacta valida sint cum Latrone aut simili, cuius scelere nobis necessitas paciscendi illata? Resp N. Quia Latro vendicat sibi rem transferendam, quae in potestate ipsius non erat, vitam nempe, aut similem rem nostram; Atque adeo cum in eam Ius non habeat, nec ipsam ab eo pacisci possumus. Nec iuvat inspum quod in potestate sua habeat vitam nostram vel eripiendam nobis vel conservandam: Quia non est Quaestio de potestate aut sacultate naturali, qua validior semper debiliorem sibi subicere potest, sed de Potestate morali, an licite id facere possit: Et licet aliquando necessitatem standi promissis talibus feramus, id tamen accidit non vi pacti antegressei, sed respectu mali maioris, quod metuatur, evitandi.


page 35, image: s041

V.

Eodem numero veniunt Pacta metu extotta: Quae toties invalida esse putamus, quoties rem talem ab altero pacisci cogimur, quae in eius potestate non erat. Quemadmodum Latro vitam nostram paeisci non potest, quia potestatem eius moralem non habet'; Et in negotiis coniugalibus pactum coniugale pro nullo habetur, quandocumque ex metu probabili profectum censetur, h. tali, qui cadere possit in constantem virum, et explicatius, metu mortis, cruciatus corporis, amissionis omnium vel plerorumque bonorum: Quia is, qui Pactum tale urget, rem in se transfert, quae potestatis ipsius ante non erat; E contrario matrimonia metu reverentiali contracta rescindi non possunt, si filius propter solam reverentiam paternam contraxit sponsalia cum virgine, quam alias non erat ducturus: Quia iure suo is non privatur, nec parentes potestatem aliquam in se transtulerunt. Similiter siquis Bello Captus liberta tem ea conditione accepit, ut pretium redemptionis postea solvat, promissis stare tenetur, quia vita aut libertas eius iure Belli revera in promissarium transierant. Eodemque recidunt, quae Ill. Groiius hanc in rem affert-Promissarium, si metum intulerit non iustum, sed iniustum, quamvis levem, atque inde secuta sit promissio, teneri ad liberandum promissorem I. B. et P. II. XI. 7. Huius n. non alia ratio, quam quia promissarius potestatem sibi vendicat, quam non habet. Et censet quidem eodem in loco: Promissorem alias obligari, quia consensus adfuerit. Sed Resp. I. Consensum in moralibus non sufficere; Eodem modo n. obligaremur rebus illicitis, si ea pacisci oportuisset. II. Consensum hic factum quidem, sed non tantum in praestanda, sed etiam in accipienda re aliqua, quae dum promissarius nobis vel natur aliter vel moraliter praestare nequit, nec nos proprie consensisse praesumendum est. Neque magnopere nos urgent Hobbesii ratiocinia, Pacta ideo invalida fieri non posse, quod a metu processerint: Quia inde sequeretur. I. Pacta quibus in vitam civilem bomines congregantur et LL. condunt invalida esse; Procedere n. ametu mutuae caedis, quod alter alterius regimini se submittat. II. Neque cum ratione eum facere, qui captivo paciscenti pretium redemptionis suae fidem adhibet. de Civ. c. II. §. XVI. Resp. Ad I. Metum istum talem non esse, quo sentiamus potestatem nostram ab altero usurpari, quia in statu naturali aequale Ius est


page 36, image: s042

omnium. Ad II. Fidem habere posse, quia in promissorem tq. Captivum potestatem iustam habuerat.

VI.

An valida sint Pacta ob causam illicitam inita, ut siquid promittatur homicidii perpetrandi causa, alîus atque altioris indaginis est. In se Invalida esse ratio non levis urget: Quia homicidium veluti in se illicitum est, ita nec licitum istud mercede ab alio pacisci. Quam igitur mercedem, h. pretium destinatum eripiendae vitae alterius alter pacisci, h. ius poscendi eam, in aliquem transferre non potest, eandem alter nec poscere potest. Aiunt tamen Iuris Interpretes ea effectu Iuris non carere. Quae accipimus ratione paciscentis: Et ratio videtur esse, quia promissor utriusque rei pacto comprehensae, h. et receptae praestationis, et illicitae conditionis, a qua praestationem suspenderat, arbitrium in se suscepit, illasque connexas in alium transtulit; Unde quia ausus est ius aleinum alteri tractandum subicere, nec Ius suum sibi proprium ab eo revocare poterit, cum maiori parti expletae minorem merito accommodari oporteat: Longe gravius quippe rem alienam lateri subiicer,e quam propriam in eundem transferre; Et Legum beneficiis, ne ad rem indebitam cogeretur, ipse renuntiavit, dum alteri aliquid a se exigendi copiam fecit. Sic Iudas, quia arbitrum totius pacti cum Thamare se constituerat, merito agnoscebatse laesa pudicitia eius mercedem ipsi debere, cum quia in re aliena versari potuerat, etiam post in propriis sibi similiter versandum esse facile agnosceret. Eodemque sensu venit Marcelli ICti iudicium de meretrice l. 4. § 3. ff. de condict. ob turp. velini. Caus. Illam turpiter fatere, quod sit meritrix, non turpiter accipere, cum sit meritrix.

VII.

In Materia de Subiecto Pactorum rationis usus requiritur in eo, qui pacisci debet: Ideo furiosi et infantis nulla est promissio; Nec Ebrii, quia quia agatur tunc non intelligit. Minorennes et feminae non prorsus eximi possunt, cum ratione iam utantur, nisi Erroris titulus aliquando liberos fecerit: Pacta errantis invalida sunt, quia movebatur ad paciscendum praesumptione rei, quae ita se non habebat. Cum Brutis pacisci non possumus ob causam initio dictam, cui accedit quod nec debitis signis voluntatem suam indicare possint.


page 37, image: s043

IIX.

Quaestioni an cum Hoste pacisci possimus iam satisfactum a Cl. Puffendorf c. I. §. XXII. Cuius summa: Pacta cum hostibus, quae in Bello seu mediate seu immediate finiendo occupantur, servanda esse, quia pacem tq. maius Bonum homini procurent: Cuius generis sunt, pacta induciarum, securus transitus negotiantium de pace ets. Cetera circa res quasdam praestandas durante Bello, quaeque ad hostilitatem tollendam non spectent, non obligare: Cum implicet, postulare, ut alter fidem meam sequatur, quod in Pactis fit, et nihilominus profiteri fe velle manere hostem, i. qui quacumque via ipsi nocere velit; Seu nostra explicatione, ut alter Ius aliquod suum in nos transferat, et tamen se omni iure suo adversus nos agere profiteatur. Quod tamen more cultiorum gentium hostilitas in certis locis, temporibus, personis restringatur, item certa nocendi instrumenta non adhibeantur ets. id fieri, quia rebus humanis expedire videbatur, quaedam veluti commercia belli constituere, postquam per libidinem belligerandi non pauciores futuri erant, qui indigna poassuri, quam qui facturi essent.

IX.

Ex Pactis fluit Obligatio h. Actus quo tenemur praestare, h. admittere aut pati aliquid. Cuiusratio interna est, quia dum pacti fuimus, ius nostrum ac potestatem in nos s. libertamtem nostram in alium transtulimus, eoque non amplius liberi sumus et per consequens iuxta voluntatem eius, in quem Ius nostrum transtulimus, quique hoc ipso libertatis nostrae arbiter factus est, nos vivere oportet. Externa ratio duplex. I. Quia fallere dedignamur, quae ratio tamen raro in numerum venit. II. Ob metum damni ex violato pacto nascituri; Metus il. le v. duplex I. potentiae humaniae, per quam si nolimus, cogi possumus; Et quidem vel ab ipso promissario, vel a superiori, qui Ius promissarii prosequitur. II. Potentiae Divinae, quam unusquisque a sua religione habet. Priori respectu nituntur cautelae, quae inter privatos pignoribus vel fideiussione, in publicis Obsidibus promissarios securos reddunt. Pignoribus, si fides eius partis quae debitum Suum loco posteriori praestat videtur esse dubia: Fideiussione, si alterius obligationem in nos suscipimus, ut si ab illo non praestetur, a nobis ipsis explendasit. De Obsidibus agetur in Diss. de Foederiubs Posterioris intuitu Iuramenta Pactis addi solent, ut si violentur me


page 38, image: s044

tuendum sit, Deum quem tq. ultorem violationis invocaveramus, nobis clementem haut futurum. Quibus ICti et promissiones per fidem humanam assimilant, ut bey Fürstl. Gräfl. Adelichen Ehren, bey Christlichen treuen und guten glauben, quoad vim obligandi et remedia rescissoria removenda pro iuramentis habendas. V. Hahn. ad ff. de Iure Iur. n. VI.

X.

Nihil horum tamen novam obligationem producit, sed factae certitudinem tantum confirmat. Veluti Iuramenta semper praesup. ponunt rem praestandam cui metum excidendi divina misericordia si secus faxint, tantum adiuciunt: Unde nec Pacta, quae lias inse et Iure Naturae alteri nullum Ius tradunt, validiora fiunt accedente Iuramento: Quia Iuramenta Pactum praesupponunt, quod in casu eiusmodi non praecessit. Sicque si vitam a Lagtrone quovis pretio iurato etiam paciscamur, obligatio tamen nulla sequitur. Latro n. rem paciscitur, quam non habebat, atque adeo revera non paciscitur, tanto minus a. confirmationem Pacti urgere potest, cum nullum praecesserit. Sed An in honorem Divini Numinis eiusmodi promissa servari debebant? Ait Cl. Auctor El. Iur. Cit. l. §. XLI; Cum n. eius dem intuitu gravius effugeris malum, quam promissum illud est, irreverens utique foret, postquam periculum effugeris tam proficuam Numinis invocationem velut retractasse. Quod nos in medio nunc relinquimus: Dubitandi ratio tamen esse potest, si Latro coe~gerit nos rem illicitam iurare; Sic n. reverentia Dei velut in propriam eius ignominiam ipsum abuti facile ipse Cl. Auctor dederit: Atqui hi similis ratio esse potest. Agnoscitque idem Cl. Vir Iuramenta introducta esse, ut licitis ac bonis Actionibus inter homines firmitatem addant, non ut sceleribus succenturientur.

XI.

Pactorum circa Actiones consequens est Meritum, h. Ius accipiendi ab altero rem factis suis aequivalentem. Sic merces operariorum est meritum, quia expletio ipsius iudicatur aequivalere operae positae; Et Bo na opera non possunt dici meritoria, quia Ius a Deo rem factis nostris aequivalentem poscendi non habemus, cum numquam satis coli possit. Praemia sunt merita, quippe in redhostimentum laborum impensorum collata: Quamquam in eo a mercibus differant, quod


page 39, image: s045

mercedis expletionem expresse stipulemur, Praemium v. ut conferatur, ratione modi, temporis et Quantitatis arbitrio et aequitati alterius relinquevamus, prout bene explicatur a. Cl. Puffendorf. L. 1. Defin. XX. §. Ill. Sed qui in generali natura Meriti ibidem explicanda intricatior videtur, unde et Meriti ac demeriti nomina introduxit, et Meritum deinde Praemiis ac Mercedi, Demeritum POENIS assignavit: Sed communis usus vocabulorum satis docet Demeritum in Bonam et Meritum aeque in Bonam ac inmalam partem accipi, ut proinde noviter excogitata videri possit haec Nominum Distinctio: Meritum deinde ipsi est Qualitas Moralis aestimativa in bominem ex Actione indebita resultans, secundum quam illidebetur Bonum aequipollens ab eo, in cuius gratiam ista Actio fuit suscepta: Demeritum, Qualitas moralis aestimativa ex Actione mala in bominem resultans, qua tenetur pensare damnum alteri datum. In quibus veremur ne et iusto prolixiora et obseuriora proposita sint, maxime quod Qualitas moralis aestimativa notio sit parum solita; Sed nanciscentur haec forte dextrum aliquem Interpretem. Nos generali isto conceptu superius posito omnem Naturam Meriti satis exhausisse nobis videmur, cui speciale Discrimen ita vocatorum a Puffendorfio Meriti et Demeriti facile a varietate Aequivalentis adiungentur: Ut si Aequivalens iucundum sit, Meritum Merces vel Praemium vocetur; Si Triste et molestum, POENAM attrahat.

XII.

Dividimus Pacta in Publica et Privata. Publica concernunt Statum Belli vel Pacis. Pacta publica in statu Belli, vel Bellum tollunt, et tunc quia aliud vocabulum non suppetit, Pacis homine exprimuntur; Vel relinquunt Bellum, et vocantur Induciae: Pacta Publica tempore Pacis sunt Foedera. Privata Pacta sunt Contractus, h. mutua Iu ris in res privatas nostras translatio: Qui eo ipso et Personas Publi cas et ipsos Principes obligant, quia res in quibus versantur privatae sunt, eoque illos extra publicum constituunt. Similes hisce sunt


page 40, image: s046

vulgo ita dictae Sponsiones, quando eventum alicuius rei deposito pignore vel affirmamus, vel negamus: Quae cur obligent ratio est, quia inter paciscentes convenerat, ut in praemium veritatis assertae pignus acciperet, pro quo veritas militatura esset. De Pactis perfecte et imperfecte mutuis dictum aliquid, praec. §. II. Cetera in Commentariis ICtorum clarent.

XIII.

Cognatae Pactis Obligationes sponte accersitae adversus Deum, uno nomine, Vota: Quae obligant, quia Libertate nostra, quam Deus alias nobis reliquerat, cessimus, dum rei alicui necessariò explendae nos obstrinximus. Pacta v. non sunt, quia nihil reciproce a Deo exspectare possumus. Iis necessario standum esse in eo claret, quia Libertatis nostrae arbitri non amplius sumus; Neque desunt divinae ultiones in violatores Votorum exempla frequentia. Vota monastica eodem reducimus, sed eo sensu, si Monachus rem quae in sua potestate sit, Deo se praestiturum receperit. Quamquam alio quoque sensu his Votis sua constet necessitas, quia Monachus pactum cum Collegio iniit, eoque in illud Ius suum transtulit: Quomodo tamen non Vota proprie, sed pacta erunt. Ex eodem patet, cur qui S. Ministerio se semel addixit, Characterem ferat indelebilem? Quia recepit in se votum de verbo Dei annuntiando et praedicando: Quod quia numquam sufficienter expleri potest, ideo perpetuo eo explendo obligamur. Sed omnia haec in rebus, de quibus constat ipsas Deo gratas futuras. In aliis res secus est, cuiusmodi ieiunia certis diebus servanda, rasuracapitis, rerum aliquarum abstinentia: Quia non constat, an Deus nos iis obligari velit; Inst. Suscipi tamquam testimonia specialia humilitatis et reverentiae nostrae Deo debita. Resp. Persistere rationem eandem, quod incertum maneat, an Deus velit nos obligari eiusmodi circumstantiis, vel humilitatem nostram testimoniis talibus indicari.


page 41, image: s047

Dissertatio VI.

De IMPERIO.

Imperii Definitio: Sola Natura Rationalis Imperii capax; Cur homo Dominus universi divinitus constitutus? Cur Furiosis, infantibus Feminis Tutores dentur? An Feminae cpaaces Imperii? Cur Nomina masculina aliquando assumpserint? An Imperium maritale Reginarum bereditariarum Maiestati obstaculo sit? Ratio selectus person arum Imperantium: Quid Usus, iussum, Dignitas? Cur Dextram digniorem iudicemus? Cur Turcae sinistram etc. Dignicas Naturae, Ordinis: Auctoritas; Cur Discentem oporteat credere? Oboedientia; Cur personam subiectam oporteat Iuspendere iudicium? Quid captivare Rationem? Res propriae, communes: Causae propristatis? Servitus Maris? Ius venandi Principibus merito relinqui: Imperium publicum, Privatum; Imperii privati fontem esse Publicum: Ratio inaequalitatis in Imperiis privatis: Dominium Directum, utile; Plenum, diminutum.

I.

Prosecutionem Iuris nostri praestat Imperium, h. Potestas in alium. Potestas, h. facultas Dirigendi s. disponendi. In alium, in Discrimenea Libertate, quae est Potestas in se. Sic Imperium maritale importat potestatem in aliam; Imperium herile potestatem in alios, h. iervos; Imperium Publicum Potestatem in Subditos, itidem alios ab Imperantibus. Est tamen, ubi nobismetipsis videmur imperare, veluti dum imperamus affectibus, dum in Statu Democratico tota multitudo imperat singulis ets. Sed tunc q. alii evadimus a nobis ipsis propter varios respectus morales nobis annexos: quod ipsum eminentioribus Imperiis aliquando contingit, si Princeps qui Imperium repraesentat Bona Patrimonialia in Imperio tali habeat; Quemadmodum in Aula Imperatoria saepe videre est mandata proficisci ab eodem, qui Imperator, ad eundem, quatenus est Archidux Austriae.

II.

Capax eius in substratâ materie nostra solus homo; Generalius Natura Rationalis: Haec n. rerum agendarum, expetendarum, fugiendarum cognitione eminet, et sola sua cuique tribuere novit: Quae causa etiam, cur Deus hominem universi orbis Dominum constituerit, quia reliqua omnia ratione carent, sicque merito ab homine tq. rationali eoque digniori Imperium accipiunt. Et Theologi


page 42, image: s048

partem seu Consequens Imaginis Divinae in Dominio hoc quaerunt, non aliam ob causam, quam quia ex ratione fluit: Cuius habitu ac usu a terrestribus recedimus ac deo assimilamur. Econtrario Bestiae, tanto minus inanimata, imperare non possunt, quia res rite gerere et in fines suos dirigere nesciunt. Et inter ipsos homines Infantibus, ac furiosis tutores et Curatores dantur, quia rationis usu carent, ac proinde potestatem rerum suarum ipsi administrare nequeunt: Etiam Feminis dantur, quas consuetudo a rerum usu removit.

III.

De Feminis ambigi solet, maxime circa possessionem Maiestatis, an capaces sint Imperii? Nos esse non ambigimus, nisi Lexaut mos Patrius aliter iubeat. Nemini n. praeclusa est virtus, sed omnes admittit, nulla vel census vel sexus ratione habita. Senec. XIIX. de Benef. Nec est quod imbecillitatem animi, iracundiam ets. ipsis obicias: Cum I. id fiat non naturae defectu, sec quoniam extra consuetudinem rerum gravium tractandarum positae sunt II. Particularia exempla id solum evincant in viris aeque ac in mulieribus frequentia. Et ipsa L. 12. ff. de Iudic. et ubi quisque ag. vel conv. deb. non nisi consuetudo contra ipsas producitur. Quosdam natura impediri ne iudices sint, ut impuberes, furiosi, surdi, muti, quod iudicio careant; Quosdam v moribus, ut Feminae et servi, non quia non habeant iudicium, sed quia receptum sit, ut civilibus officiis non fungantur. Britannis utique olim solitum Feminarum ductu bellare apud Tacitum commemorat Boudicea Britanna Annal. XIV. 35. Et veteres Germani sanctum aliquid et providum iis inesse rati, nec aut consilia earum aspernati esse, aut responsa neglexisse leguntur ap. eund. Tac. de Mor. Germ c. IIX. Nostraeque aetati eximiae Reginae Maria ac Elizabetha in Anglia, Maria in Scotia, Isabella in Castilia, quaeque non ita pridem maximam orbis politioris partem si non tenuerunt, certe moverunt, Anna Regina Galliae, Christina Regina Suediae, Amalia Landgravia Hassiae, et quae eodem tempore filii minorennis sceptra tractabat, Augusta constantinopolitana, etiamnunc obversantur, quae evidenti documento virilibus curis feminarum Vitia exuerant. Immo ipsa quoque sexus sui nomina subinde respuerunt, ampliorem splendorem sibi ita conciliaturae; Nec unquam Maria et Elizabetha Anglae aliter quam Defensores Fidei appellatae; Nec Maria Hungara Regina, sed Rex salutata fuit, ut, quod sexui


page 43, image: s049

suorum voluntate suppleretur. Nadauni Flor. Hung. L. III. c. III. Et Isabella Castellana, ut pares cum marito faceret, semper eadem Qualitate ipsi Coniuncta fuit: Ferdinandus et Isabella Reges Catholici. Quorum causa, quia Regium officium et munus administrabant, cum Reginae non a munere Regiae Gubernationis, sed a matrimonio Regis appellandae fuissent: Quemadmodum et in LL. Mulier Procurator, Mulier Defensor, Mulier Iudex, Mulier Tutor etc. nominatur, quoties illla mascula munia obit. Rumel. ad A. B. p. III. Diss. II. §. 20. Confer. Notit. Dign. Illustr. P. I. Diss. V. c. III. §. 1. Una Gallia eas Regia Dignitate excludit, idque seu recepta ab immemorabili tempore consuetudine, seu Legis Salicae vigore, quam tamen non pauci ac potissimum Scriptores Anglici in dubium vocant, casuati eam a Philippo Valesio ex. cogitatam, ut hac ratione Eduardum III Angliae Regem a Galliae Imperio arceret. Quid Imperium maritale et maledictio divina Gen. III. 16. ipsis attrahat, aliquid scrupuligignit? Resp. Actum tolli, facultatem manere integram; In connubiis Regiis v. Ipsum Actum quoque retinere Reginas hereditarias: Maiestate ipsarum omnia Imperia minora eminenti modo in se continente et veluti absorbente, aeque ac in naturalibus Lumen maius tollit minus. Hinc et mariti tales licet socii tori sint, nullatenus tamen Regni administratione participare solent: Quemadmodum Maria Scotorum Regina Henrico Stuarto marito suo in publicis negotiis non nisi ministri loco utebatur, nec Regem, sed Reginae maritum appellari patiebatur; Eodemque modo Proceres Angliae Philippi II Hispaniarum Regis cupidinem circumscribebant, cum Marîam Reginam ipsorum in uxorem duxisset: Quae causa enatarum inter Coniuges hosce simultatum et paulo post secutae mortis Mariae, quippe moleste ferentis se sperni a marito, ab Historicis affertur.

IV.

Intuitu Rationis igitur homo imperat. Cur non omnis, in commodis Vitae humanae, quorum toties iamante mentio facta, situm est: Quae quo melius alter praestat, eo aptior sit Imperio; Dixeris brevius, Sufficientiae opinione fieri, ut alter plus, alter minus imperet, et plus imperare, qui magis sufficiens vitae humanae videatur, minus, qui minius Sufficiens sit, Imperio carere, qui sibi suisque prorsus sufficere nequeat. Unde licet omnes natura aequales simus, iis tamen quae nobis connascuntur efficitur, ut modo aequalitatem istam retinere possimus et imperemus, modo Ius illus nobis datum alii


page 44, image: s050

cedamus, et pareamus. Sic in Coniugio uxor quae natura Viro par esse potuisset, caret Imperio, rebus Coniugii obstantibus, quo minus eâdem constantia omnibus gerendis aeque sufficiat; In Societate Paternâ Parentes imperant, quia liberi sibi ipsis non sufficiunt; Et Subditos, cum nemo eorum par esse possit declinandis incommodis suis omnibus, Opinio sufficientiae in uno aliquo coniungit, cui omnes ac singuli pareant.

V.

Imperii exercitium Usum dixeris et in personis in specie Iussum, mandatum: Potestatem suam enim, qui imperat, dum in actum deducit, rebus utitur, personis mandat; Sic Iussio fuerit impulsus ad effectum aliquid dandum, Iubere effectum velle aliquid: Quae in ipsis terminis clarent. Accidunt eidem Dignitas et Auctoritas. Dignitas h. eminentia super alium: Cuius Synonyma Praestantia, Praerogativa. Causa, quia qui praestare potest, quae ipsi praestando non eramus, merito super nos eminere, sicque nobis dignior esse censendus est. Sic Nobilis plebeio dignior, quia eminet super eum; Homo dignior ceteris rebus quia super eas eminet. Et Princeps dignior Subdito, quia ab illo exspectamus, quod nobis ipsi praestare non poteramus. Eademque ipsis rebus aliquando tributa ratione utentium, saepe et in varietatem diffusa ob causam eandem: Veluti superior locus dignior est, quod a digniori occupetur; Ut vero non idem ubivis sit, varietas utentium efficit. Germani nos dextram Digniori assignamus, quod operibus faciendis aptiorsit; Turcae sinistram, quod eam partem gladius bonestet, et qui sit in parte dextra quodammodo gladium habeat sub manum eius, qui sinistrum latus claudit, iste vero eum gestet liberum et expeditum. Rusbeq. Ep. Turc. 1. p. 19. Angli, Galli locum parieti proximum digniorem statuunt, quod ambulationi commodior sit. Cur sexui femineo honoratiorem locum tribuamus teneritudini eius videtur transcribendum. Cur inter aequales aliquando alter alterum praecedat, a studio melioris ordinis proficiscitur: Unde et veluti prioritatem, Superioritatem aliam Naturae, aliam ordinis alii faciunt, sic et Dignitatem modo Naturae et rerum, modo Ordinis habendam autumamus.

VI.

Auctoritas est Opinio perfectionis. Toties n. alter aliquis Auctoritate apud nos valet, quoties perfectionem aliquam eius concipimus. Imperanti necessariam esse inde liquet, quia nisi, qui obedire vult, sciret eum, cui se submittit, perfectiorem esse, in eo nullum refugium collocasset. Et vulgo notum est, Discentem oportere credere, quia Docentisua constat apud Discentem Auctoritas, h. opinio perfectionis,


page 45, image: s051

ut dum docentem sese perfectiorem esse opinatur, ipsi quoque fidem habeat. Cl. Puffend. Auctoritatem prolixius describit, sed eodem cum nostris hisce sensu: Quodsit Existimatio, quatenus in aliis opinionem peculiaris prudentiae ac sapientiae circa determinationem rerum Practicarum aut veritatem Theoreticarum gigniet. Alio sensu tamen Auctoritas aequipollere solet Imperio, estque tuncidem, quod Ius alterum iubendi aliquid.

VII.

Obiecta imperii eadem, quae Iuris, Societatis ets. Res. Personae, Actiones; In genere omnia quae subiectionem ferre possunt: Quam vocamus Potestatis alienae susceptionem. Suscipere est uniri cum altero, a quo nobis aliquid addatur. Priora in iis, quae modo attulimus, clarent.

IIX.

Hinc duo fluunt memorabilia in Statu Sociali: In Personis Oboedientia, in Rebus Propietas. Ambo tamquam rami subiectionis, cum utrinque suscipiatur Potestas alterius. Oboedientiam vocamus Propofitum explendimandata alterius: Mandata h. Imperii in nos exercitia; propositum explendi, quia exercitia ista in nos admiseramus. Sic obedire fuerit explere voluntatem alterius, seu effectum dare id, quod alius iniunxit. Consequens eius suspensio iudicii de rebus faciendis, h. ut testemur nos nec dicto nec facto de rebus imperatis dissensuros. Imperium n. beneficio Rationis gerimus; Eum igitur qui Imperium accipit Rationem suam deponere oportet: Et qui subicitur ideo obedire voluit, quod ipse nesciret, quomodo se regeret; Si a. iudicare vult, iam se scire id praesumit: Necessum itaque ut exuat oboedientiam, aut si exuere non possit, nihil iudicet, sed quia Ius suum in alterum semel transtulit, se obligatum sentiat, quod nec dicto nec facto alteri obstiturus sit. Quem ipsum sensum et ferre putamus, quod de captivandâ ratione inculcari solet, Captivationem rationis nihil aliud esse, quam iudicii nostri de rebus sentiendis suspensionem, seu declarationem, nos nec dicto nec facto a proposita nobis sententia dissensuros. Ut n. intra nos et ipsis cogitationisub nostris alteri accedamus nemo exigere potest, nec ipsi nos praestando sumus: Cum non minus Ratio ac sensus in potestate nostra non sint, sed tales fiant, quales res ipsae in nobis necessario efficiunt. Estque illud ipsum, quod Dd. Scholastici tradere solent: Obiecta esse mensuras Actuum; Et: Praesente obiecto potentiam necessitari ad agendum. Hoc est, praesente re visibili necessario videmus, praesente sono non possumus non audire; Atque adeo et oblata re cognoscendâ eam necessarió cognoscimus et de ea


page 46, image: s052

ratiocinamur. Confer. Hobbes de Politicae Christianae Principiis in Leviath. c. XXXII.

IX.

Rebus annascitur Proprieras, b Relatio rei ad unius Potestatem: Quemadmodum Res Propriae dicuntur, quae ad unum eodem genere Dominii pertinent, seu quibus pro arbitrio nostro frui et quosvis alios inde arcere possumus; Et communes e contrario, quae ad plures uno eodemque Dominii genere pertinent: Seu quibus cum aliis aeque frui possumus.

X.

Coepit haec rerum Proprietas cum ipso primo homine, qui cum nemo alius superesset, omnia aeque occupare et in usum suum convertere poterat. Ratio iàm Superiùs §. 11. data: Cui divina confirmatio accessit Gen. 1. 28. Replete Teriam et subicite vobis eam, et dominamini piscibus maris et volatilibus Caeli et universis animantibus, quae moventur super Terram. Confer Gen. IX. 2. Quae rerum Occupatio ad posteros primorum hominum quoque transmissa: Qui cum relictam sibi universi hereditatem cernerent, praeter principale Pactum, quo quilibet heredum accepta sua portione praetensioni in cetera renuntiavit, aliud quoque pactum tacite inivisse censeri debent, ut cum ipsi universalem velut orbis hereditatem adiissent, quicquid expresse alicui tunc non fuisset assignatum, saltim per modum universitatis id in posterum prius occupanti cederet. Quae saepe cit. Cl. Ruffend. sententia hac de re est El. Iur. Defin. V. §. XVI. Ita tamen capienda, ut occupatio a proprietate, non proprietas ab occupatione nata esse censeri debeat. Imperium n. sequitur usus, non usum Imperium. Akiter de hisce sensit Ill. Grotius I. E. II. II. Contra quem V. Strauth. Diss. de Imper. Mar. c. I.

XI.

An mare quoque Imperio comprehendatur, s. an Proptium fieri possit, iam prolixe ab aliis tractatum. Assirmantium ratio est, quîa in hominum usum cedere, eiusque neglectus ipsis detrimento esse potest: Quam confirmat, quod partes eius freta et sinus proprietatis capaces sint; unde Protugalliae Reges scribuntur: Reges Portugalliae, Algarbiae et citerioris atque ulterioris Lateris Oceani Africani. V. Epistolam Emanuelis Regis Bortugall. ad Leonem X. P. M. de victoriis nuper in Africa habitis in T. II. Script. Hispan. Pistor. p. 1315. et Diar. Europ. P. V. ad A. MDCLX. p. 246. Et flagrante Bello Anglo-Belgico A. MDCLXV. in Anglia numi cusi fuerunt, quibus imago M. Britanniae exhibebatur


page 47, image: s053

cum Elegio: Quatuor maria vindico. Similiter Venetorum Dux Reip. suae quotannis Anulo Aureo Mare Adriaticum despondet: Omnia in testimonium servitutis a Mari sibi praestandae. Rationes contrariae sunt. I. Mari non posse infigi limites. Resp. De terenis et ad sensum positis concedi; Posse tamen aliquos poni ad rationem, ut certus milliarium numerus definiatur, quem egredi non liceat: Cui argumento est, quod inter Articulos Pacis suae Cromvvellus a Belgis pactus fuit: Ut omni piscatione intra decimum ab Anglia milliare abstinereat. Inst. Milliaria certo sciri non posse. Resp. Sciri posse en pla/tei, in latitudine, h. ut certi simus esse X. aut XII milliaria, non a. VIII. aut XX quod et in milliaribus terrestribus saepe usu venit. Ne dicamus ipsam terram alicubi non exactos admittere terminos, licet nihil eius fere sit, quin proprietatem gerat. Veluti montes Pyrenaei sunt limites inter Hispaniam et Galliam, sed in Latitudine; Certa Puncta n. saepe desunt, quibus utrumque Regnum terminetur. Confer Selden. Mar. Claus. L. t. c. XXII. II. Vastitate Maris fieri, ut omnium usui sufficiat. Resp. Ideo debuisse occupari; Communionem retinendam n. non rei abundantia, sed defectus exigit, sinempe res dividenda ita comparata sit, ut nulli singulorum sufficere possit, Confer Strauch. De Imp. Mar. c. II. §. IIX.

XII

De feris, avibus, piscibus minus dubium, eas proprietatis Titulo comprehendi posse. Et principibus potissimum adiudicari oportuit, quia, cum incertis vagentur sedibus, nulla privatorum iurisdictione comprehendi possunt, eoque ad Publicum et Principem tq. arbitrum Publici quique in Terram et Aquam Imperium habet, merito referuntur. Unde licet alicubi liberius habeantur, non desinunt tamen eapropter Principis propriae esse, sed tantum exercitio potestatis eius relaxantur. Ne obstat, quod in Iure Civili nonnullibi legitur, Iure Naturae aut Gentium liberum esse talia animalia venati; Id n. verum est, quam diu alia Lex specialis non intercedit, Quemadmodum et naturâ omnes nascimur liberi, et tamen ut servi fierent, interventu LL. specialium factum est.

XIII.

Quid de decantatâ communione rerum apud veteres sentiendum sit prolixe tractat Doctiss. Strauch. loc. ante cit. Intelligi vel Statum hominis in Paradiso, vel summam primorum hominum liberalitatem et in mutua officia promptitudinem. Sed Prius sine dubio non est, quia etiamsi perstitissemus in Innocentia, proprietas rerum aliqua


page 48, image: s054

futura fuisset; Et ipsa Benedictio divina Gen. I. 28. Homini in statu Innocentiae collata. E. Posterius Lactantius docet de Iustit. c. V. cuius verba vid. ap. Strauch. d. l.

XIV.

Imperium ratione Subiecti dividimus in Privatum et Publicum: Privatum etiam Vulgare dicunt; Publicum si Imperium vulgare constringat Phrasi iam notissima Eminens. Imperium Privatum est, quod singulae Personae et Societates seorsim habent, Publicum, quod gerit ipsa Res publica. Huius in illud tam validus influxus, ut nullum Imperium Privatum sit, quin ex Publico fluat; Causa, quia cum nemo ptivatorum iuri suo prosequendo sufficiat, omnes co semel cesserunt, illudque prosequendum in Personam Publicam transtulerunt, quippe a quo solo sufficientia peti possit. Nihil e. rellquum habent, nisi quod a Publico reeipiunt, tq. cui pares esse iudicentur. Hinc singulis Imperiis Privatis certi Limites positi, intra quos Imperantes coe~rceantur, quod extra eos rebus gerendis pares non esse censeantur. Et iis qui privata haec Imperia ferunt, sigravari se sentiant, ad Publicum reverti licet, ib que causam suam agere, quod ex illo tq. fonte isti rivuli deducantur. Ipsa denique varietas Imperiorum Privatorum inde nata, et Imperium maritale ac Paternum liberius haberi oportuit, quod inter personas aequales versetur; Imperium Herile v. strictius, quia inter dominum et servum est perpetua inaequalitas; Et cum servus ad vitam exhihendam semper indigeat alio. Domino, qui alio minus indiget, meritò plus cedit, quam uxor marito aut liberi parentibus, cum utrique seorsim vivere et res suas sub cura publica gerere possint, aut posse saltim praesumantur. De Eminenti Imperio ac Legalitate eius pluribus agemus seq. Diss XIII.

XV.

Imperii in res s. in specie tunc appellati Dominii distributio est in Dominium directum et Utile. Directum est ipsa potestas in rem; Utile, perceptio ususfructus eius. Iterum Dominium est Plenum vel Diminutum: Plenum, Potestas, potestatisque integrum Exercitium; Seu quando eidem tam Proprietas quam ususfructus rei competit. Diminutum, quando alterutrum eorum tantùm. Plura addi debuissent, et totum hoc de Imperio negotium pariter, ac quae ante de Pactis tradidimus iusto parcius prosecuti sumus; Sed propositi nostri ratio nos facile excusabit, cum Lineas rerum civilium tantùm ducere, non plenum volumen earum exhibere instituerimus: Quod qui agnoverit, eum veluti animum ignoscendi allaturum, tia defectus hosce nobis benevole condonaturum confidimus.


page 49, image: s055

Dissertatio VII.

DE CONIUGIO,

Distributio Societatis: Origo vocis Ehe: Quid coniugium? Requirit consensum contrabentium, Magistratus, Rarentum, Sacri ordinis: Finis coniugii: Causa prohibitae Polygamiae: Consequentia Coniugii: Cur impuberes et Eunuchi removendi? Causa prohibiti coniugii inter proximos consanguineos; Causae pudoris naturalis: Aequalitas novorum Coniugum: Imperium maritale.

I.

VIdimus Naturam Societatis in genere: Eadem in speciebus suis consideranda nunc porro materies nostra erit. Et Societatum quidem aliae sunt Privatae, aliae Publicae. Societas Publica est ipsa Res publica; Privatae sunt in Rep. quippe quas illa eminenter comprehendit. Haeque iterum minores ut Coniugium, Societas Paterna, Societas Herilis; Vel maiores, ut Familiae, Collegia, corpora, Societates Fortunae etc.

II.

A Coniugio recepto iam ordine inchoaturi, Germanicae Vocis nostrae interpretationem praemittendam duximus: Quae est Ehe, nata ex veteri vocabulo Dialecti Franconicae, Ee, quod Legem significat: Ut in antiquissimis Bibliorum versionibus Germanicis, Levii. XIII. Dieses ist die Ee des aussatzes. II. Chron. XXXIII. das Buch der Ee ets. V. Edit. Augustanam Bibl. de A. MCCCCXC. Et hodienum in Iure Ehehafften vocant impedimenta Legalia. Retio derivationis fuerit, quod Coniugium firmissimam veluti Legemgignat, qua Personae sociandae obligantur. Similiter ab Anglis Wedding dicitur, sine dubio ab affinis Dialecti Belgicae voce, Wette, quae itidem legem significat.

III.

Coniugium est Societas Maris ac feminae in communem omnium Iurium participationem. Est Societas, ad removendos actus Coniugio contrarios, quales scortatio, adulterium. Cetera potissimum adiecta in discrimen a perpetuo Concubinatu, quo licet mas et femina consentiant in perpetuum consortium, vel etiam in individuam vitae consuetudinem, non tamen in Coniugio vivere dici possunt, cum mutua omnium Iurium participatione non gaudeant.

IV

Coniugium quia Societas est, consensum eorum quorum interest requirit, h. contrahentium; Coniungi n. debent, quod sine consensu fieri nequit; Et coniugium est summus amicitiae gradus, qui, veluti nulla amicitia, sine consensu esse non potest. Hinc si coactio vel metus probabilis intercedat, Coniugium nullum est, neque n. praesumitur consensus tunc intercessisse. Confer praec. Diss. V. § V.


page 50, image: s056

V.

Quod v. nulla Societas Privata sit, quin dependeat a Publico, nec contrahentium ille consensus validus est, nisi magistratus vel expresse vel tracite annuerit. Causae. I. ut sciatur, quae Societates in Rep. formentur. II. Caveatur ne quid ex amoris amentia contra bonos mores admittatur; Talis n. praesumitur futura proles, futurusque olim Civis, qualis a Parentibus prodiit. Cuius rei et evidentissima exempla in matrimoniis Personarum Illustrium: Quae in plerisque Regnis firma non sunt, antequam consensus Regius, aut Supremi consilii accesserit. Veluti in Regno utriusque Siciliae exstat constitutio Caroli I. Quod Barones Regni absquepermissu Regis non possint ducere uxores nec matrimonia concedere filiabus, sororibus et neptibus etc. Quam et Philippus II. postea confirmavit. Et inter causas Belli a Ludovico XIII. adversus Fratrem ipsius Gastonum Ducem Aurelianensem et Ducem Lotharingiae A. MDCXXXIII suscepti erat, ut Fratrem matrimonio, quod iste se inconsulto cum Maria Lotharingi sorore inierat, depelleret: Quam in rem et a Parliamento Parisiensi illud irritum pronuntiari curavit. V. Brachel. ad A. MDCXXXIII. et Mercur. Franc. ad A. MDCXXXIV p. 849. Ubi varia Curiarum Edicta producuntur. Et ipsa matrimonia Regia aliquando sine consensu Ordinum fieri nequeunt, quod intersit Reip. scire, quid commodi vel incommodi etiam ex privatis actionibus Princips sui haurire possit. Sic matrimonium Mariae Reginae Anglorum cum Philippo II. Rege Hispaniae non ante consummari poterat, quam Parliamentum illud ratum habuisset. V. Annales Auglorum passim Et in Polonia olim Hedvvigis Ludovici Filiae Regis coniugium cum Iagellone Lithuano sola Procerum voluntatem nitebatur, quae alias Alberto Austriaco nuptura fuisset. V. Cromer. de Reb. Polon. In privatis dn. notoria Angliae consuetudo, qua omnes subditos facultatem Coniugii, quam the Licence vocant, aministris selectis impetrare oportet. Quae et in Belgii plerisque locis usu venit, iis tamen potissimum qui Reformatae Religionis non sunt, ut causam magistratui exponant et copiam Coniugii ab eo sibi fieri petant.

VI.

Magistratus a. veluti rebus a se gerendis omnibus ob earum multitudinem haut aeque adesse potest, ita hic etiam non sibi soli auctoritatem ratihabendi matrimonia servat, sed partem eius in alios transferri patitur, et duûm quidem generum personas, Parentes et Sacrum ordinem, et quidem vel manifestâ Lege, vel tacito consensu. Parentibus commendatur inchoandum matrimonium; Melius n. illi


page 51, image: s057

circumstantias nosse praesumuntur, propter quas Iuvenis hanc vel illam consortem sibi eligat, quam Magistratus, ob curam communi Bono impertiendam. Consummandum deinde committitur S. Ordini, ut publicetur et omnibus aeque constet, novos Coniuges non inordinatâ libidine, sed Societate Coniugali Reip. partes expleturos.

VII.

Parentum consensus igitur necessarius, non quidem Iure ipsis proprio, sed auctoritate a magistratu concessa, nec natura ita exigente, sed Iuris conditorum voluntate. Ideo Imperator l. un. §. 1. C. de Rapt. Virgin. Oportet, ut quicumque uxorem ducere voluerit seu Ingenuam seu Libertinam secundum nostras LL. et antiquam consuetudinem parentes vel alios quos decet petat; Et si parentes pertinaciter obstiterint proposito coniugio filii, a magistratu eò adigi posse putantur: Magistratum ipsum n. tunc munere suo fungi oportet, cuius expletione parentes abuti animadvertit. Matris itemconsensus non tam requiritur, quam Patris, quia LL. auctoritas huic potius quam illi favit. Sicque etiam cur in sexum Femineum magis quam masculinum cadat consensum exigere, Grotius hanc rationem reddit, quia Leges verecundiae sexus feminei magis convenire censuerint, si alieno staret arbitrio. I. B. II. V. 10. Quod tamen et ex ratione §. praec. allegata erui posse autumamus, quia Feminae praesumuntur minus nosse, quem coniugem sibi destinare debeant, quippe consuetudine ab usu rerum remotae.

IIX.

[Note: 2. Aff.] Ex eodem Principio diiudicanda Quaestio: An Benedictio Sacerdotalis sit de essentiâ Mátrimonii? Quod affirmamus, quia Magistratus publicandi s. confirmandi Coniugii auctoritatem in S. ordinem transtulit: Quae res quamdiu durat, tam diu necessitate quadam conditionali necessaria esse censebitur, Unde et incuriosi rerum Coniugio necessariarum Ecclesiastae a magistratu subinde puniri solent, si benedictionem suam indebitè erogent, quod auctoritatem sibi concessam in abusum trahere non debuissent. Et magistratum aliquando alia ratione confirmationis usum fuisse, patuit exemplo saeculi Iustinianei, quo Defensoret Ecclesiarum, qui erant, non sacri ministri, sed velut Advocati earum, attestationem adhibitis tribus aut quatuor Clericis conficiebant: Illa Indictione, illo mense etc. venisse adse in illam erationis Domum illum et illam et coniunctos esse alterutris. V. Novell. LXXIV. c. 4. Plura de hoc ritu V. in Selden. Ux. Hebr. L. II. c. 28. 29. Si roges I. Quid summos Principes hic obliget, cum super sacrum ordinem sint? Resp. Descendere infra se ipsos et respectim privatum induere: Veluti aliae etiam actiones Principum ab iis, qua singulares


page 52, image: s058

sunt, profectae privatis non publicis annumerantur; Eoque auctoritatem S. ordinis ab illis tq. personis publicis ductam in eosdem respectu privato isto derivari. II. Liberos ex perpetuo concubinatu natos qlicubi pro legitimis haberi. Resp. Id itidem fieri interveniente Auctoritate magistratus hac in re vel manifesté vel tacite dispensantis et legitimos reddentis, qui alias communiter pro illegitimis haberi poterant.

IX.

Finem Coniugii assumimus generalem vel specialem et exquisitum. Specialis est Procreatio subolis: Generalis mutuum adiutorium. Ratio I. Quia omnis Societatis finis est mutuum adiutorium. E. et Societatis Coniugalis. II. In prima institutione coniugii Gen. II. Deus solius mutui adiutorii mentionem fuit: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium. III. Imperator, dum nuptias definit §. 1. Inst. de Patr. Potest. non alîus quam individuae vitae consuetudinis mentionem facit, ad indigitandum mutuum adiutorium, quod individua vitae consuetudo praestat. IV. Coniugium inter senes pro valido habetur, in iis v. nulla spes proceandi prolem. V. Sterilitas non est causa sufficiens dissolvendi matrimonii. E. procreatio subolis non est causa matrimonii ineundi. Ne dicamus matrimoniis Personarum Illustrium vix aliud spectari, quam amplificationem status, renovationem foederum, sanctionem pacis etc.

X.

Personae coniungendae sunt Mas et Femina. Mas est persona generandi facultate instructa; Femina persona pariendi s. concipiendi facultatem habens. Termini coniugales sunt Maritus et uxor. Maritus est Iuris Divini humanique cum femina socius; Uxor Iuris Divini humanique cum Viro socia. Ratio Relationis in eo sita, quia Societatem inierunt, ac proinde aliquid pacti sunt; Pactum v. est translatio Iuris mutua. E. Iure alterius altera para necessario participat. Utrum duae tantum an plures simul esse possint personae coniungendae controverti solet: Seu usitatiori loquendi modo, An Polygamia Simultanea (nam de successiva vix quisquam dubitat, nisi quod in Ecclesiis Orientis minoris fiat et transitus ad quartas nuptias plane prohibeatur. V. Const. Leon. XC. et Novell. 1. Const. Porphyrog. c. II. de Polygamia) possit consistere cum Coniugio? R. I. Polygamiam unius foe. minae cum pluribus Viris in se illicitam esse, quia oritur inde confusio seminis et incertitudo hereditatis. II. Polygamiam unius Viri cum pluribus feminis Iure Civili et LL. Christianismi itidem recte subla. tam fuisse, quia Leges hae homini non tantum ut esset, sed etiam


page 53, image: s059

eidem ut bene esset provisum voluere; Hinc quoniam ex Polygamia indeque secutâ numerosa prole commoditas vivendi per hereditatem â singulis sperari vix potest, satius erat pauciores liberos generari, ut singuli tanto commodius vivere possint. V. L. 1. de Polygam. 2. C. de Incest. et Inutil. Nupt. L. 18. C. ad L. Iul. de Adult. et stupr. §. 6. Inst. de Nupt. et in Iure Canonico c. Gaudemus 8. de Divort. Quod et Theologi Catholici tam stricte observandum putant, ut communiter statuant, Pontificem M. absoluta ista potestate, quam ipsi in Ecclesiam tribuunt, dispensare non posse, ut Princeps utcumque magnus et absolutus simul duas uxores habeat. V. Th. Sanchez de matrim. L. VII. Disp. LXXX. n. 9. Quod nobis autem ideo non videtur probabile esse, quia Pontifex gradus prohibitos dispensare posse creditur, qui non minus LL. Divinis interdicti sunt, ac Polygamiam illis interdici volunt. Priscis tamen temporibus receptam fuisse, et hodienum extra Christianismum in oriente vigere nemini ignotum est: Sicque ipsae LL. divinae olim casibus Polygamiae latae fuerunt: Qualis Lex Primogentiurae inter duos filios, quorum ex dilecta alter, alter ex exosa sit susceptus. Deut. XXI. 15.

XI.

Propria coniugii I. Individua vitae consuetudo; Consenserunt n. in communionem omnium Iurium. E. unà vivere oportebit. Cur individuè? 1. Quia omnia Iura mutò transtulerunt. E. nullum reliquum habent, quo illa revocare possint. II. Ut porli tanto melius sit et hereditatibus certior constet ratio. III. Coniugium est summus amicitiae gradus, qui non esset nisi in individua consuetudine consisteret. Cur antiquis Romanorum, Graecorum, Hebraeorum temporibus Matrimonia liberius habita fuerint, aut facilius dissolvi potuerint, Servator explicat Matth. XIX. 8. Id factum esse ob duritiam coridis ipsorum. Ab initio a. ita non fuisse. II. Copula Carnalis, ob rationem superiùs datam: Qui n. communionem omnium iurium pacti sunt, etiam Ius corporis sui inclusisse verosimile est. Unde Apostolus I. Cor. VII. 4. Mulier sui corporis potest atem non habet, sed Vir; Similiter a. et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.

XII.

Hinc sequitur. I. Personas coniungendas requiri, ut sint puberes: Impuberes n. ad peragendos actus coniugales idonei non sunt. II. Nec Eunuchos et Impotentes coniugio aptos esse, ob causam eandem: V. c. Quod sedem de Frigidis Quibus tamen paulo post magis favere videtur, si Persona cum impotenti contrahens rei ignara non sit c. Consult. IV. ib. Sed melioris ordinis et scandali ex illegitimo taliter


page 54, image: s060

coniugatorum appetendi alios desiderio vitandi gratia satius fuerit eiusmodi Coniugia prohiberi: Quemadmodum et A. MDCLXV. in suproma Curia Parisiensi iudicatum fuit contra Dionys. Binottum non obstante Iure Canonico, et praeter opinionem Causidicorum plerorumque pro eo militatium. Vid. Ephemer. Erud. T. l. p. 72.

XIII.

Referendi ad hanc classem prohibiti consanguinitatis gradus, quippe Legibus a copulâ carnali exclusi; Rectissime quidem, sed quae ob causas dictu difficillimum. Videntur tamen alicuius ponderis esse, quas Grotius a veteribus Hebraeis assumit, quippe Iuris Divini Lev. XIIX. traditi Interpretibus. Esse sc. I. Natur alem quandam verecundiam, quae non sinat ortus sui auctores cum sua subole aut in se ipsis, aut etiam personas sanguine aut nuptiali sanguinis commixtione proximi cobaerentes misceri. II. Ne quarundam personarum convictus nimis quottidianus atque inobservatus sttupris et adultertis occasionem daret, si amores tales nuptiis possent conglutinari. I. B. II. VII. 13. Quamquam Priorem quo parentes et Liberi separantur necdum sua destituat obscuritas, cum. adhuc, in ambiguo relinquatur, in quo consistat naturalis ista verecundia aut quomodo prohibitae copulae applicari debeat? Commenti sumus ex generali Principio Pudoris id peti posse, et veluti Naturalem pudorem inde nasci autumamus, quia partes naturales sordibus recipiendis et excernendis destinatae sunt; Pudor n. est Dolor quem concipimus ob indecorum aliquid in nobis deprehensum; Et sordes in nobis deprehendere est agnoscere aliquid infra Naturae Rationalis dignitatem; Eoque quia sordium nos pudet, pudet etiam sordium receptaculorum: Quod tanto magis patet, quia alias quoque sordes, ubicumque sint in nobis, tegimus, quod indecorum aliquod in se contineant. Neque etiam Pudor naturalis ex naturali aliqua deformitate aut absurda figura derivari potest, cum actus generandi non minus naturae conformes sint atque acto edendi aut bibendi, hoc n. individua conservantur isto species; Nec allegari potest pudorem nasci, quod partes Naturales pravarum rerum ministerio adhibeantur, quia Lingua et manus aeque peccant [(editor); sic: pecant] . Atque adeo veluti agnitio sordium universum pudorem [(editor); sic: padorem] Naturalem fundat, ita idem singillatim nos avocat illa in parenti bus, quibus maximam debemus reverentiam, agnoscere, quae in extraneis quibuscumque et toto humano genere pro indecoris agnocimus. Videturque haec ratio ipsum sapientissimum Legislatorem Divinum movisse cit. Levit. XIIX. cum consanguineorum copulam ex nulla alia causa prohibeat, quam ne turpitudo eorum denudetur; Ipsasque


page 55, image: s061

menstruatas ideo accedere vetet, ne reveletur earum foeditas. Cui deinde e causis Moralibus accedit, quod inter parentes et Liberos non possit intercedere perfectissima communio omnium Iurium, reverentia parentibus debita semper ipsis aliquod Ius prae liberis relinquente: Nam nec maritus qui superior est Lege matrimonii eam reverentiam potest praestare matri, quam natura exigit; Nec patri filia, quia quamquam inferior est in matrimonio, ipsum tamen matrimonium talem inducit Societatem, quae illius necessitudinis reverentiam excludat. Grot. c. I. Coniugia fratrum et sororum Ratio secunda proprius tangit: Cui illa accedit, quam Plut archus attulit in Q. Rom. CVII. et Augustinus de C. B. L. XV. c. XVI. de latius spargendis amicitiis per diffusas affinitates; Sed quam Grotius refellit, cui hic respondere non vacat. An primâ ratione superius datâ etiam comprehendi possint, in medio relinquimus. Naturae certe non prorsus adversari, Connubia Caini, Sethi etc. Adami filiorum docent: Quae numquam licita fuissent, siquid mali moralis continuissent, cum quod moraliter amlum est numquam bonum fieri possit; Et Adamum, si Eva temporius mortua fuisset, numquam potuisse aliquam e filiabus suis ducere, Theologi communiter docent, quod moraliter malum sit commisceri parentes et liberos. Creditur etiam Sara Abrahami Soror Consanguinea fuisse fatente ipso Abrahamo Gen. XX. 12. Vere soror mea est silia patris mei, et non filia matris meae et duxi eam in uxorem. Quod-Theologi excusant, quia Abraham eam duxerit 1. Ante Legem. II. Nondum vocatus. III. More aliorum populorum Orientalium. Qui et penes Reges Persiae ac Aegypti quam diutissime perstitit; Non bene quidem, nec tamen sine omni ratione: Quod utrique hi Principes neminem ne inter exteros Reges quidem sibi parem esse censerent, eoque ne Sanguis ipsorum comnubiis sororum cum inferiori maculari videretur, ipsas in consortium Dignitatis suae assumi mallent: Quo respectu et inter Casuistas Hispanicos Basilius Poncius de rege suo scribit Tr. de Matrim. Disp. XXVII. Diff. V. n. 12. Si Hispaniae Prineps cum ex una parte digna tanta Regia maiestate uxor non esset, et sine gravi incovenienti iuxta prudentum aestim ationem etiam adbuc illam ducere non posset, et ex alia parte illae, quae pari coniugio copulari possint, essent aut haeresi infectae aut suspectae, unde probabile periculum immineret etc. posse iuste dispensari, ut sororem ducat, maxime si ut erina non esset. Cetera quae huc pertinent V. ap. Casuum Scriptores et ICtospassm.

XIV.

Cur aequales requirant ur Novi coniuges ex Natura Societatis fluit, quae ut ab omnibus personis sociandis Applicabilitatem, ita simul Aequalitatem exigit, ne dissimilis sociorum ad se invicem applicatio eos


page 56, image: s062

ineptiores reddat debito isti praestando, quod communis eorum finis requitit. V. Diss. IV. X. Quae quidem aequalitas fuerit. I. Aetatis: Qui n. aetate dissimiles sunt, moribus quoque variant. II. Fortunae ac Dignitatis: Ideo Nobiles plebeiis iungi renuunt, cuius ratio in conservando splendore familiae et periculo imminuendae reputationis sita est: Accedit partem inferiorem contemni ab affinibus; Praeterea et sexum femineum saepesi ad dignitatem sublimiorem evehatur imperiosius agere, quam ob rationem et coniugia Regum cum subditis contracta inconsulta esse iudicant. III. Religionis. Religio n. unum e validissimis vinculis Societatum, unde si variet rupturam faciliorem ipsis praebet. Hinc Pontificii disparia haec matrimonia non ineunt, nisi praevia Dispensatione Pontificis M. ea demque in Illustribus matrimoniis simul cautelis hisce instructa. I. Si publica Utilitas Regni id exigat, II. Si spes Conversionis ad fidem Catholicem affulgeat. III. Si periculum absit ne Fides Catholica pervertatur. IV. Eodem pertinet, quod Coniugia cum Indigenis anteferri ament iis, quae cum exteris contrabuntur, ne animi in pereginos mores inclinentur. Quae ratio Reip. Israeliticae strictissime iniuncta fuit Deut. VII. 3. Et Salomonis exemplo confirmata I. Reg. H. Cuius iterum haec ratio erat, quia per connubia cum exteris non poterant aliae feminae ab Ifraelitis duci, quam gentiles, eoque Idoloatricae; Idololaria v. erat contra LL. Fundamentales Reip. Israeliticae, cui ne vel minima praeberetur occasio, omne cum exteris commercium prohiberi oportuit.

XV.

De Imperio maritali brevissime. Deberi marito probavimus Diss. VI. §. IV. Dependere a Publico ibid. § XIV. An fluxerit demum ex maledictione Divinâ ipsa Sacri Textus verba prodent Gen. III. 16. Multiplicabo dolores tuos, etiam conceptus tui; In dolore paries liberos, Et appetius tuus erit ad virum tuum, et praeesto tibi. Quam Tremellii interpretationem aliis anteferimus. Extendi non alio quam ad res Coniugii et familiae inde patet, quia Coniuges hoc respectu Societatem iniverunt, nec aliae res Societate coniugali comprehenduntur. Non opse extendi ad Ius vitae et necis in eo claret, quia Ius noc solius Imperii Publici est, quod Maritus non habet. Inst. Quid marito in solitudine faciendum sit, si uxor capitale supplicium meruerit? Resp. I. Rem Deo committendam. II. Maritum in eiusmodi casu Impertum Publicum una cum privato possidere; Sed tamen uxorem interficere non posse, ne periclitetur nova Societas, quam in eiusmodi casu initurus esse praesumitur. Quae et ratio erat, cur Cainus mortis supplicio non puniretur, quia cum interitu eius totum genus human um periclitaturum fuisset. Imperium maritale Reginis hereditariis nihil prae iudicare dictum Diss. VI. §. III.


page 57, image: s063

Dissertatio IIX.

DE SOCIETATE PATERNA.

Quid Generatio, Parentes, Liberi: Dignitas Societ atis Paternae; Orbitas felicissimorum: Cur Liberis alimenta debeantur? An omnibus? an matres teneantur lactare fetus suos? Mors a Philippo H. Hisp. Rege Carolo unico filio intentata; An Iephtbe occiderit filiam suam? Honoris parentibus debiti partes: Potestas patria: Liberi sequuntur conditionum parentum: Successio Liberorum: Utra praestet Inaequalis an Aequalis: Controversiae inter nepotem et patruum: Apanagia, Paragia: Liberorum Naturalium conditio; Legitimatio; An si matrimonium dispensatione egeat liberi ante illud suscepti pro legitimis per subsequens matrimonium haberi possint?

I.

EX Societate Coniugali fluit Paterna; Generatio n. sequitur Coniugium. Generatio est processio viventis a Principio viventi eius dem naturae. Hinc Parentes et Liberi. Parentes sunt personae aliud naturae suae fimile gener antes; Liberi personae ad similitudinem geners sui ab aliis generatae.

II.

Dignitatem huius Societatis inde aestimare est, quod Coniugium ab omni aevo tanto honoratius habitum, quanto pluribus liberis instructum fuit. Hinc Ius trium Liberorum apud Romanos, quo ii quibus tres pluresve Liberi erant ex publico subsidia accipirebant, donec pubescerent; Et ab oneribus publicis immunes erant. V. Comm. ad princ. Inst. de excusat. Tutor. et l. t. C. Qui num. Liber. se excus. Confer. l. 7. ff. de bonis Damnat. §. si plures filios damnatus habeat. Ac singulari sancti, one Philippus IV. Regno Hispaniae prodesse conatus fuit emisso A. MDCXXII. Edicto¨Ut omnes, qui uxorem ducerent quatuor a nuptiis Arnis ab omni onere publico immunes essent, quique sex mares haberet, qui simul in vivis essent, is toto Vitae suae tempore hac immunitate gauderet. V. Petr. Ferdin. Navaret. Tr. de Conferv. Monarch. Hisp. Ioh. Laet. Descr. Hispan. p. 483. et seqq. Et in sacris numerosa proles Benedictionis loco habetur. Ps. CXXVII: CXXIIX. Est tamen, ubi incrementis familiarum obstat; Et Margarita Comes Hennebergica indubio maledictionis exemplo circa A. MCC LXXVI uno partu CCCLXV liberos enixa fuit, in cuius memoriam et Lusduni prope Hagam


page 58, image: s064

Comitum suspensae Tabulae adhuc vicentur; Quod tamen solidis argumentis compluribus refellit Voet. Disp. Vol. 1. p. 790. et seqq. Ipsis felicissimis accidisse orbitatem in Alexandro M. Iulio Caesare, Traiano claruit: Quae ideo et in cumulum felicitatis verti posset, cum ea demum felicitas completa videatur, in quam fortunae nihil amplius liceat, quod, si posteri sint, sicri non potest. Verulam. in Memor. Elizab. p. 1315.

III.

Parentes quod attinet illorum partes explet Generatio, de cuius natura iam dictum. Gignit a. porro consefvationis debitum: Qui n. aliud sibi simile esse voluit, eundem ut illud perduraret voluisse probabile est, quod sine conservatione fieri nequit. V. pluribus Grotium I. B. II. VII. 4. Sed qui in debiti notione scrupulosius haeret: In Disputatione ICtorum an alimenta â parentibus liberis debeantur, quosdam sentire esse quidem naturali rationi satis consentaneum, ut a parentibus alantur liberi, debitum tamen non esse; Ac proinde sibi distinguendum videri in voce debiti, quod stricte interdum sumitur proea obligatione, quam inducit Ius expletorium, interdum laxius, ut significet id, quod nisi inboneste omitti non potest, etiamsi honestas illa non ex Iustitiae expletrice, sed ex alio fonte nascatur. Resp. Debiti naturam non aliud significatum admittere quam laxius: Quando n. debemus, obligamur, tenemur praestare aliquid, eoque honeste id omittere non possumus. Sicque dum quaeritur, an alimenta debeantur Liberis, necessarió sensus hic sequitur, an obligentur Parentes alimentis praestandos s. e contrario, an in potestate parentum sit alimenta liberis praestare? Quod neg. ratione superius data. Quod a. aliquando vocem Debiti stricte sumi dicit, id non peculiari vi vocis accidit, sed ideo, quia Debitum, quod ex Iustitia Expletrice, quam vocat, nascitur, species obligationis est, aeque ac homo quando animal dicitur, animali peculiare significatum non conciliat, sed nomen hoc fert, quia species sub animali contenta est. Sed ad propositum: Et Quia naturale est nhc debitum ideo etiam vulgo quaesitos mater alere debet. Et quamquam ex damnato LL. concubitu natis nihil relinqui LL. Romanae voluerunt, sicut et naturalibus nequid relinquere necesse esset caverat Lex Solonis, Canones Christianae Pietatis hunc rigorem correxerunt, qui docent qualibuscumque liberis id recte relinqui, immo si opus sit relinquendum etiam, quod ad alimenta necessarium est. Nec aliter capiendum quod


page 59, image: s065

dici solet, Legitimam humanis LL. tolli non posse, quatenus sc. in legitima insunt alimenta necessaria Idem Grot. l. c. Praeterea et ali debent non tantum liberi primi gradus, sed et secundi, si ita res ferat, et ulterioris, si pater materve deficiant, cuius ratio, quia persona horum in eos revolvitur, ut quia causa fuerant, ut parentes exsisterent, etiam nepotibus olim exstituris simul causa fuisse censeantur. Plura V. ap. ICtos ad. tt. ff. et C. de agnosc. et al. Liberis.

IV.

An matres tene antur proprio lacte nutrire faetum suum, notorium problema est. Cuius Assirmativa communiter recepta est; Negativam prosequitur Bartholinus Exerc. II. Quaest. I. Sed perinde esse videtur, seu ipsae id faciant, seu aliis id faciendum committant, cum neutrubi rationibus solidis agatur, Affirmantium rationes sunt I. Naturam ita Lac et mammas matri frustra dedisse. Resp. Bartholinus, Naturam in casu necessitatis dedisse, ut nihil deesset pauperibus vel aliis etiam auxilio nutricis vicariae destitutis. II. Bruta proprios foetus lactare. Resp. Id fieri, quia commoditatem maiorem non sentiant. III. Nutrices plerumque malis moribus imbutas esse. R. 1. Eligi posse piam et honestam. II. Nutrimenta nihil conferre ad ingenia formanda, cum Naturali facultati hominum tantum succurrant. IV. Exemplis constare pravitatem nutricum infantibus impressam. Resp. Pravitatem non lactatui, sed secutae conversationi transcribendam. V. Nutrices minus eurare infantulos. Resp. Adiungendam esse parentum curam. Nec Bartholini rationes maioris ponderis sunt. I, Primis post partum diebus Lac esse aquosius et tenuius; Humorem n. nondum ad mammas fluere suetum esse etc. Si e. praestet primis diebus Infantulum uberibus vicariae nutricis lactari, nec continuationem talis lactatus improbari posse, cum infantulus ex mu. tatione detrimenti quid sensurus esset. Resp. I. lisdem incommodis laboraturos Brutorum foetus, et hosce nihilominus manere innocios. II. Foetum in utero longe pluribus incommodis obnoxium esse, et tamen salvum manere. III. Siquid eius esset, mutationem tamen foetui noxiam haut futuram, cum nutriendi ratio et ipsum nutrimentum maneat idem. II. Lac labe infectum iri ex detentis Lochiis et s. Indeque Infantulos saepe morbosos redditos. Resp. I. merito dubitari, an Lac ex sanguine generetur? II. Infantulos morbosos reddi non a lactis substantia, sed si Lochia totum corpus maternum infecerint. III. Infantulum


page 60, image: s066

iisdem incommodis in utero laboraturum. III. Puerperam a partu infirmiorem esse. Resp. La ctatum tamen ideo novos dolores aut infirmitatem non effecturum.

V.

Opposita conservationi Expositio Liberorum a crimen sensu humano alienum. Novell. CLIII. Et homicidii species; Etenim necare videtur non tantum is qui partum perfocat, sed et is qui abicii, et qui alimenta denegat, et is qui publicis locis misericordiae causa exponit, quam ipse non habet. l. 4. ff. de agnosc. et alend. Lib. Quibus et alia conservationi adversa involvuntur. Ipsius necationis triste specimen posuit maximus Hispaniarum Monarcha Philippus II. cum A. MDLXIIX. Carolum unicum filium ac heredem tot Regnorum Inquisitorum iudicio in custodiam dari et morte seu naturali seu iussu parentis procurata sen violenta etiam perire sineret, pervincente tunc Martini ab Azpilcueta Navarri Doctoris sententia: Non posse a Rege absque gravi animae noxa negligi salutem rEgni; Negligi a. si Carolum abire sineret, quippe qui procul eoque confidenter aperteque dissidens a Patre Regnum in studia partesque distra cturus esset; Sed alii id ob suspicionem propensi eius in Religionem Evangelicam animi factum autumant. Memorabile utique quod ex Ovid. I. Metamorph: Opmerius Belga isthuc traxit: FILIUS ante DIe M patrIos InqVIrlt In annos. Quo versu Annus emortualis Caroli et imputatum ipsi facinus comprehendi non sine admiratione animadversum fuit. V. plur. Fam. Strad. de Bell. Belg. Dec. I. L. VII. p. 378. Thuan. L. XLIII. ad A. MDLXIIX. Meteran. L. III. Similis materiae inter Theologos est Quaestio: An Iephthe interfecerit filiam? Quod verosimile non videtur. I. Quia fides Iephthae praedicatur Hebr. XI. 32. Ac proinde probabile non est, eum abominabile eiusmodi sacrificium, quale humanum est, immolaturum fuisse. II. Non potuit votum Iephthae amplius extendi, quam ad animal holocausti capax; Holocausta n. per legem fieri non poterant, nisi ex bobus, ovibus, capris, turture, columba: Itaque si canis aut asinus occurrisset, non potuissent immolari, sed redimi debuissent, de hoc igitur idem sentiendum. III. S. Codex disertis verbis non indicat, eam immolatam fuisse, sed tantum modo Iephtham fecisse secundum votum suum, cuius verba consecrationem quidem, sed immolationem non necessario in ferunt. Erit Domino, dicit, et offeram illud in holotaustum; Particula ET v. apud Hebraeos pariter ac


page 61, image: s067

Graecos non minus coniunctionem, quam disiunctionem denotat, ut proinde sensus esse possit: Erit Domino, aut offeram in holoc austum. V. pluribus hac de re versiones Latin. Iunii et Tremelii, et Ludovici Capelli, ac Christ ani Schot ani d ssertationes de voto Iephibae.

V. Ius Parentum est Honor a Liberis ipsis praestandus: Hoc est, ne deteriori conditione esse patiamur, qui nobis ante benefecerunt; Clatius, ne ipsis displiceamus. Honorm n. fundat. I. Agnoscere potentiam. II. Nolle dislicere. Causa ex Lege Gratitudinis pendet, ne parentes collati nobis beneficii paeniteaet.: Quod veluti fiduciam in Genere humano tollit, ita spem mutuae opis et gratiae conciliandae initia praecidit. Nemo n. dat, nisi quia respicit Bonum in se redundaturum. De quo V. plur. Hobbes de Civ. III. §. IIX. et c. IV. §. VI. Leviath. c. XV. Quo fundamento et rationem Praec epti de honorandis parentibus niti autumamus: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut diu vivas in terra etc. h, ne Deum collati talis Beneficii in nos paeniteat, si factis nostris efficeremus, ut parentes collatorum nobis beneficiorum paeniteat. Et dicitur primum Praeceptum esse, quod promissionem habeat, quia fundamentum excitandae inter homines fiduciae et initia conciliandae gratiae continet. Hinc I. reveremur parentes iisque cedimus. II. Eosdem amamus et infirmitates ipsorum tegimus ac ferimus. III. Beneficia collata rependimus, quod a)ntipelargei-n appellant, et in specie alimentis ipsis praebendis applicant. Non tamen aeque ordinarium esse, atque illud quod parentes liberis praestant ad notat Grotius l. c. §. V. Quo si intelligat quid fiat, non male loquitur; Si, quid fieri possit, minus bene: Cum Lex gratitudinis aeque ac Conservatio fetus dictamen Naturae sit. Ait. I. Liberos cum nascuntur nihil afferre, unde vivant. Resp Nec parentibus effetis aliquid superesse, unde sua ope vivere possint. II. Ipsos diutius vivendum habere quam parentes. Resp. Et vires maiores ad acquirendum habere quam parentes. III. Sicut honor et obsequium parentibus debetur non liberis, ita educationem Liberis magis quam parentibus. Resp Opponi quae subordinentur. sibi invicem; Alimentorum praebition, ex honore fluit. IV. Naturam magis iubere a parentibus liberos, quam a liberis parentes diligi. Resp. Naturam quidem utrumque perinde iubere, sed conservationem liberorum inter dictamina eius evidentius conspici, quam Legem gratitudinis. V. Papiniani essaturm ess. Non sic parentibus liberorum ut liberis parentum deberi heredit atem:


page 62, image: s068

Parentes ad bona liberorum rationem miser ationis admittere, liberes a. naturae simul et parentum commune votum. Res. Ipsum ICtum agnoscere aequale utrinque debitum, et eundem tantum utriusque modum non esse monere: Ac proince licet parentes succedant liberis praeter vota ipsorum et ordinarium naturae cursum, Legem gratitudinis tamen ius illorum non desicere. VI. II. Cor. XII. 14. Non liberi parentibus, sed parentes liberis rem congerere et servare debent. Resp. eadem: Id fieri iuxta vota parentum et ordinariumnaturae fluxum; Non tamen parentum Iura in res Liberotum ideo minora reddi.

VI.

Imperium, quod veluti omnem Societatem, sic hic Societatem Paternam sequitur, communiter appellatur Potestas Patria: Potestatis nomen recte usurpatur, omne n. Imperium est potestas in alium: Definiri posset esse Ius Parentum regendi liberos. Causa eius eadem, quae Imperii maritalis, nempe Imperium Publicum. Publicum n. ob multitudinem negotiorum communiores rerum privatarum aliis committit, sicque curam regendorum liberorum Parentibus potissimum. Impulsiva huius Generatio: Quicquid in contrarium ratiocinetur Hobbesius, quem V. de Civ. c. IX. §. I. Aequum n. est, ut quod essentiam et conservationem a nobis accepit, nobis cum primis se accommodet. Cur, cum utrique parentum communis esse posset, Patri in specie tribuatur, ratio eade de clarat; Imperium Publicum n. hunc selegit. Ratio selectus Imperium maritale: Qui n. Imperium in matrem habet, in ea quae matris sunt, etiam Imperium habere censendus est. Unde et si mater bello capta sit, natus ex ea capientis est, propterea quod qui Dominium in personam habet, Dominium habet in omnia, quae sunt eius eoque et in filium. Et si femina Imperium habens filios ex subdito susceperit, suscepti matris sunt; Imperium maritale n. eminentiori alio absorptum fuit. V. Hobbes de Civ. IX. §. V. Qualitatem ac modum Imperio huic LL. particulares adiecere: Quo respectu intelligendus Imperator §. 2. Inst. de Pair. Pot. Ius Potestatis, quod in habemus, esse proprium Civium Romanorum. lisdemque Ius vitae ac necis aliquando adiectum, ut apud Romanos antiquiores, item Iapanenses hodiernos T. Varen. Descr. Iapan. Et apud Hebraeos LL. Primogenitorum Deus etiam videtur tacite innuisse se üotestatem vitae ac necis concedere Parentibus in Liberos et heris in servos, sed quam sacra capitis illorum devotione exercerent. V. Num. IIX. collat. cum Levit. XXII.


page 63, image: s069

In se n. et Natura sua non posse eo extendi rationes eaedem evincent quas in simili argumento de Imperio maritali protulimus Diss. VII. §. XV. Adde Deut. XXI. 18. 19. 20. Quam diu duret, dum explicant Politici, tria Liberorum tempora distinguunt. I. Tempus imperfecti iudicii, quo omnes liberorum actiones Dominio parentum subici volunt; Aequum n. est, ut aliunde regantur, qui se ipsos regere nequeunt. II. Tempus perfecti iudicii, sed Filio adhuc manente parte Familiae, quo iterum Parentibus subiciunt, licet tantum ratione rerum ad familiam pertinentium, quia dum partem Familiae se esse agnoscunt, ab eo qui totam Familiam regit, etiam regi oportebit. III. Tempus perfecti iudicii, post quam Familiâ excessit, quo filium suo iuri relinquunt, quia non amplius a parentibus dependet, sed se ipsum regere potest. In Regibus aut absolutis Principibus peculiare hoc, quod eorum filii se aliter habere non possint, quam sub diti: Quoniam ea est Regni Sanctit as, ut nemo praeter Regem in Regno esse possit, aut debeat, qui non agnoscat Regiam Maiestatem sive cui Rex non sit Rex. Boncler. Ann. Tac. I. XV. In Imperio nostro Germanico tamen Pater Princeps extra res domesticas nullam iurisdictionem in Filium habet, cum hi non minus sint Principes Imperii, quam ille, nec Patri adeo nascantur, quam Imperio. V. pluribus Muller. Gamol. c. XXII.

VII.

Iura Liberorum sunt. I. Sequi Parentum conditionem; Parentes n. illos tq. similes sibi generarunt; Et Filius est paterni corporis portio l. 22. C. de Agric. et Cens. Hinc Patriciatus Dignitas apud veteres Romanos eorum erat, qui e Patribus conscriptis ortum duxerant; Et Dignitas Nobilissimatus mediis Romani Imperii saeculis eorum, qui sanguine Imperatoribus iuncti erant. V. Panciroll. Not. Imp. Or. c. IV. Et in Imperio nostro Procerum Liberi statim atque nati sunt Parentum Dignitate fruuntur, et perinde Duces, Marchiones, Comites vocantus ac ipse Pater, quia ut ante diximus non Patri nascuntur, sed Imperio. Alibi tamen Ius hoc strictius est, et Procerum Angliae, nisi Principes Sanguinis sint, secundogeniti nullum Ducis, Comitis, Marchionis nomen habent, quoad Primogenitus familiae superest, nisi propriis meritis a Rege ad honorem eiusmodi evehantur; Et ne primogeniti quidem integra Parentis dignitate fruuntur, quoad Parens in vivis est, sed vel Equestrem bantum obtinent, vel minorem aliam, ut si parens Comes sit, idemque


page 64, image: s070

Vice Comes aut Baro, ille pro indultu Parentis Vice-comes vel Baro vocetur. An Regis Filius Rex vocari debeat vivente Patre ambigi solet. Molina de Iur. Primog. III. V. 15. de Principe Hispaniae id asserit. Adde Muller. Gamol. c. XX. §. II. et quos ille allegat. Sed communi usu Principes vocantur, veluti Primogenitus Regni Angliae Princeps Walliae, Primogenitus in Hispania Princeps Asturiarum, ibidemque tota proles Regia Infantes, Primogenitus Galliae simpliciter Delphinus; In Abstracto tamen nomine Regiae Excellentiae, quemadmodum et Fratres Regii honorari solent. Huc pertinet etiam Iuris Civilis sententia, Partus sequitur ventrem. h. matris conditionem: Eaque non tantum servilem, sed omnem vulgo conceptum partum aestimant; Causa, quia matris solius sunt, mater n. in tali statu Imperio Maritali non subiacet, cuius vi veluti liberi patris fiunt, ita extra illud matris manent, quippe in cuius solius potestate sunt dum nascuntur; Ac proinde veluti matris solius sunt, ita et matris conditionem sequi necesse est. Confer Bacchov. ad ff. de Stat. Hom.

IIX.

Alterum Ius Liberorum est: Successio in Bona Parentum: Quippe iure propinquitatis ipsis debita: Nam quoniam natura proximi sunt, etiam benevolentia proximi esse censentur: Unde ICtus: Ratio naturalis quasi Lex quaedam tacita liberis parentum bereditatem addicit, velut ad Debit am successionem eos vocando. L. cum ratio 7. ff. de Bon. Damn. Et tratio ista quoque obtinet, cur si liberi desint ad fratres et sorores transeat hereditas, quia benevolentiâ censentur esse proximi.

IX.

Successio haec a. duplex: Aequalis, quando liberi in aequales portiones succedunt, et Inaequalis, quando uni liberorum plus quam alteri relinquitur. Q. Utra praestet? Resp. Inaequalem. Quia perpetua partitio et familiae et Reip. partes attenuat. Quem potissimum respiciat? Resp Pro primogenito militare I. Hodiernam praxim Gentium II. Naturae praerogativam, quia primum natus est. Dignissimum olim elegit Alexander cum amici quaererent, quem Imperii faceret heredem? Et Ratio, quia Natura quem maioribus dotibus instruxit eundem et ceteris praeferri voluisse probabile. Quod quidem licet negari nequeat, quia tamen numquam desunt, qui dignitatem istam alteri ambiguam facturi sunt, commodum haut fuerit, successionem istam introduci, nisi omnium consensu de Successoris cminentia constet. Unde et voce


page 65, image: s071

Alexandri veluti bellicum inter amicos missum adnotat Iustinus L. XII. Ita omnes in aemulationem consurrexisse et ambitione vulgi tacitum favorem militum quaesivisse. Cur sexus masculinus praeferatur feminino ratio esse posset, 1. Quod ille rebus gerendis aptior habeatur. II. Postquam in consuetudinem res abiit, quod consuetudini non sit contradicum. Hobbes c. l. §. XVI. Cui addimus, quia per filias praedia gentilitia distrahuntur, quippe quae transeunt in familiam maritorum suorum. Nec ulla hic fere controversia, nisi quod in Regnis litoris Malabarici mortuo Regi non filii aut fratres, sed ex feminino sexu Sororis filius sufficiatur, eo quod de illis incertum putent, quo sanguine creti sint, de his vero constet ipsos e sanguine Regio descendisse. V. C. Balby Descr. Cochini in T. II. Navig. Belgic. n. XII. p. 10.

X.

In ipsis Familiis Illustribus Successio Inaequalis praeferri solet aequali. I. Quia facit ad conservationem dignitatis et splendorem familiarum, quae nimiis divisionibus evilescerent et praeter nomen Dignitatis nihil retinerent. II. Neque e re subditorum est pluribus Dominis subici. Et in Fam iliis Regiis strictissime observatur; una quippe Corona duobus capitibus non convenit, et ut corona, sic Regnum si dividatur vim ac nomen penitus amittit. Arum. ad A. B. D. VI. n. 33. Neque procul hinc abest, quod in Successione Aequali quoque, ubi adhuc superest, Politici fieri observant: Quod non tam ipsa Iura Regalia Ducatuum et ss. maiorum feudorum, sed potius administratio, fructus et commoda dividi censeantur. Unde et communi consensu omnium res expediri solent; Neque in Imperio nostro Ius deliberandi in comitiis ex numero personarum crescit, sed ex Iure territorio inhaerenti aestimatur; Quod exemplo Ducum Vinariensium, Principum Anhaltinorum et ss. patet.

XI.

Nobile Quaesitum est de Iure Nepotis et patrui, seu quousque se extendat Ius primogeniturae, et si primogenitus ante tempus successionis mortuus Fratrem ac Filium relinquat, utrum Fratrem an Filium praeferri oporteat? Quae Quidem lis A. MDLXXXV. et superstite adhuc Henrico III. Rege Henrico IV. tunc Navarrae Regi mota fuit, quem Cardinalis Borbonius patruus eius gradu et aetatis praerogativa vincebat, illo interea in primogeniti Linea constituto; Ediditque pro Carolo consultatîonem Matthaeus Zampinus Racanatensis; Sed quem F. Hotomano contraria consultatione itidem edita confutavit. V. Thuan. L. LXXXI.


page 66, image: s072

init. Facitque pro nepote, quod veluti Ius nascendi, ita Ius primum nascendi immutabili serie ad descendentes propagetur et in iis continuetur; Ac proinde veluti pater, cui semel primogenitus natus est, alium eius dem gradus et ordinis amplius habere nequit, sic primogenitus eius que posteri perpetuo ordine eundem locum occupant; Ille iure suo sibi proprio, hi beneficio repraesentationis, quo in locum parentis sui succedunt, eiusque personam repraesentant, ac una eademque persona cum illo censentur. Rumelin. ad A. B. p. I. D. VI. add. ad §. IV. Quibus ne sequior quidem sexus praeiudicat, quia non Qualitas repraesentantis, sed repraesentati respicitur. Unde et Reges Portugalliae hodie non incommode ius suum a Catharina Brangantina hauserunt quippe ab Eduardo Emanuelis Regis primogenito nata eoque ben eficio Repraesenrationis iura parentis possidente; Cum Regibus Hispan iae beneficium melioris Sexus quidem faveat, sed ex secundogenita Emanuelis Isabella prognati sint. Plura de hisce talibus V. ap. Engelbreht. de Iur. Primogeniturae.

XII.

Speciem Successionis Inaequalis gerit Ius Devolutionis in Belgio et alibi usitatum; Quod est securitas quaedam liberorum habendi et fruendi Bonis devolutis si parenti suo supersint: Aut pleniori de scriptione: Vinculum quod per dissolutionem matrimonii consuetudo inicit Bonis immobilibus superstitis coniugis, ne ea ullo modo alienet, sed integra conservet eiusdem matrimonii liberis ut in ea succedere possint, si parenti suo superfuerint, vel ipsi, vel qui ab ipsis nati fuerint, exclusis liberis secundi vel ulterioris marrimonii. Quid eius causa Ultimo Bello Hispano et Gallico gestum fuerit, omnibus etiam nunc notum est. V. de eo Tr. Petr. Stockmans de Iure Devolutionis. Ex eadem Successione Inaequali fluxerunt Personarum Illustrium Apanagia et Paragia, ambo reditus minores secuudogenitis assignati, sed cum discrimine: Paragium est titulus, quo Ditionum pars minor a fratribus natu minoribus eorumque posteris ita possidetur, ut maiori fratri maiorem partem obtinenti eo nomine neque fidelitatem neque homagium debeant: quippe qui pari iure stirpis et pari titulo paternae avitaeque hereditatis id obtinent. Apanagium est assignatio alimoniae provisionalis Principibus postgenitis facta. Discrimen utriusque quod Paragium constituat partem hereditatis, certaeque debitae partis proprietatem; Apanagium v. fiat per modum provisinis et Pars Domanii, unde plerumque


page 67, image: s073

peti solet, maneat. Hinc et Quantitas Apanagiorum communiter nititur vel Lege Pragmatica Regni, vel arbitrio etiam Principis, cum hoc tantum moderamine, ut fratrum eoque familiae dignitas servetur, nec tenacitate nimia sorditici praebeatur occasio. V. plur. de hac materie G. H. Springsfeld de Apanagiis. De Apanagiis Germaniae V. Sprenger. Luc. Imp. c. II p. 191.

XIII.

Liberorum naturalium, h. e. extra legitimum Matrimonium genitorum sequior est conditio, neque n. nobilitate ac dignitate paternâ gaudent. L. cum legitimae ff. de stat. hom. Ratio est, quia naturales Liberi non censentur esse de familia Patris Nobilis l. 5. Spurius ff. unde cognati. Nec pt. habere hereditatis consortium, qui non habet originis privilegium. Can. Dicat aliquis c. 32. q. 4. Hinc et ne tunc quidem ad hereditatem admittuntur, cum nulli legitimi liberi amplius superstites sunt ob eandem causam, quia nec de agnatione neque cognatione Patris esse censentur. Interim plerarumque Gentium consuetudine receptum est, ut filii naturales personarum illustrium pro nobilibus habeantur. Et Burgundiae Ducum naturales honori sibi duxerunt Bastardos inscribi, rati id non dedecoris sed conditionis nomen esse: Quae dignitas, dignitatisque privilegia niti solent legitimationis beneficio, licet incompletoris, quae peragitur agnitione Patris, ut profiteatur ipsum suum filium esse, permittatque ei ferre nomen, arma et Insignia sua, semper tn. cum hac regula, quod Ius filiationis quidem, numquam v. Ius Successionis acquirat, cuius rationem iterum reddunt, quia impossibile sit, omnem prorsus maculam illegitimorum natalium elidi, nec legitimi adeo fiant, quam fingantur, et imaginem rectius, quem Statum legalitatis acquirant. Huic in communi addideris alios legitimationis modos per Rescriptum Principis, per oblationem Curiae et s. Completissima v. Legitimatio est, quae fit per subsequens matrimonium, ideoque tali modo legitimati in omnibus et per omnia legitime natis liberis aequi parantur: Praesumitur n. vir ex subsecuto matrimonio, amore honesto et coniuga li a primo usque principio erga concubinam fuisse l. cum quis C. de Natural. liber. quo quidem in casu legitimati hi ipsis etiam, qui in subsequenti matrimonio nati sunt, praeferuntur. [1] Quia prius hoc Ius ac quisivere. [2] Quia causae sunt, quare Pater con cubinam, quam maritali a ffectione in consortio habuerat


page 68, image: s074

in uxorem duceret, et ex eâ alios filios susciperet. Aliam en. sententiam tulit casus in M. Iudiciorum Camera Parisiensi decisus XI. Decembr. A. MDCLXVI, ubi quaestio erat: Utrum si Papa consentiat in Dispensationem Matrimonii in secundo consanguinitatis gradu, Legitimos eo ipso efficere queat liberos ante initum matrimonium procreatos? Cuius affirmativa nitebatur legitimationis beneficio, sed pro negativa decidebatur; Liberos n. non p otuisse fieri legitimos propterea, quia tempore nativitatis adhaeserit ipsis impedimentum dirimens, quod prohibuerit Parentes contarhere matrimonium. Hinc et Curia legitimationis eos successionis incapaces declaravit, decretis solum unicuique ducentis libris ad sustentationem V. T. I. Ephemer. Erudit. Vir. p. 19.


page 69, image: s075