NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
1. Connexio, et excusatio breuitatis antecedentium librorum.
2. A Principe rerum omnium exacta cognitio non requiritur, sed sufficit sola historia domestica. Historiae vtilitas in se, autoritate Scripturae Pliniique, item erroribus historiam ignorantium deducitur.
3. Votum.
1. HActenus iussu atque mandato vestro (Principum nobilissimi) in altum a littore profecti fumus, nunc vbi optatam metam contigimus, retrorsum vela damus, ad portum, duce et auspice Christo redire contendimus. Nec imus inficias, multa esse, quae nos praeterierint. Vt enim verum fateamur, taedio aduersae valetudinis et timore mortis, metuque dirae pestilentiae, vbique ira Dei grassantis, ne scilicet hisce ante tempus interciperemur, citius quam decuit., tantum opus absoluere coacti sumus: alioquin meticulosa hominum desideria diutius protrahere, ac frustrati periculosum fore visum est. Quamobrem ego plane meis adiici posse multa confiteor. Cuncta scire mihi quidem haud placet. Homo sum, neque tam insanus, vt vniuersa scire velim. Alius alio plura scire potest, nemo omnia, de alieno ingenio nolo male iudicare. Nondum effoeta est natura, posteris suum laborem reliqui. Proinde si quis plura addere velit, per me quidem licebit, modo mea vestigia sequutus, publicam instrumentorum authoritatem, fabulis Chronicariorum praeferat. Equidem mihi non tantum sumo, vt in historia satis fecisse me putem, vel breuitate, vel luce, vel suauitate, vel splendore, etiam sublimitate narrandi. Plura adhuc diplomata, ciues, monachi, equites, patresque retinent, quae ego euoluere supersedi. Si quispiam nostra vestigia insecutus, vniuersa monumenta, tabulas atque instrumenta ciuium, nobilium, aulae, sacerdotum, monachorum curiosius perscrutatus fuerit, et reliquas Boiorum regiones Nariscos, Noricos, Iuuauenses, Austriacos, Tyrolios, Charionas, sicuti ego, Vindelicorum, portionemque Noricorum Oeno continuam perlustrauerit accuratius, non dubitamus, quin et ipse operae pretium facturus sit, et Reipublicae rem vtilem, principibus obsequium gratissimum praestiturus.
[Note: 2] Etenim illi errant, mea quidem sententia, qui nescio quarum rerum exactam
cognitionem a Principibus postulant. Satis est et sufficit, conflictantibus cum Reipublicae procellis, Annales praecipue suae gentis, patrio etiam sermone atque vernacula lingua conditos, tum voluptatis, relaxandique animi, tum vtilitatis causa euoluere. Est enim Historia dux vitae, magistra morum, exemplar affectuum, cos et calcar virtutis, fortunae mortalium speculum, et rerum humanarum pictura, fortis humanae volumina explicans, omni aetati atque conditioni, cognoscendi voluptate iucunda, exemplo necessaria, vsui esse solet ob ignorantiam, imperitiamque rerum gestarum, multa in publica commoda, in vtraque Republica sacra, prophana passim, quotidie peccari temereque fieri ab alioquin sapientissimis quotidie experimentis cognosco. Suprema coeli maiestas, non quicquam aliud magis in sacrario vtroque cauit, adeo vt huc vniuersa eius mandata tendant, quam vt ea quae gererentur ad vtilitatem posteritatis, memoriae commendarentur, atque aeternitati literarum, delegata hac prouincia diuinis vatibus consecrarentur. Nec enim in alia vspiam re tam aperte, tam clare, tanquam in speculo, si quis animum aduortat, supremae illius maiestatis vis, sapientia atque bonitas, et iustitia patris indulgentissimi perspicitur. Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quantum denique numen sit (ait Plinius) historiae cum frequenter alias, tum proxime sensi. Quam ridiculi, quam inepti sint, quantum nostrae tempestatis nebulones arrogantissimi atque Sophistae, ita enim verius dixerim, quam vt audio, magistros, doctores et theologos, cum maximo Reipublicae atque religionis nostrae detrimento, imperiti rerum humanarum hallucinentur, maius est, quam vt hic explanare debeam, planissime id sentit, quisquis talpa non est. Quippe versutia illorum conuiciis, vel a vulgo imperito frequentatur. Cum ingenuis, apertis, simplicibus veritatis amatoribus et acri iudicio praeditis mihi res est. Alios, nempe ardeliones, vitilitigatores, obscuros, fallaces, versutos nihil moror. His audiendi est, quae fecerint, pudor, nullus faciendi, quae audire erubescant illic vbi opus non verentur, hic vbi nihil opus est, ibi verentur.
[Note: 3] Sed male ominatos missos faciamus, potius bene precari, coelites omnes venerari atque implorare debemus, vt principes optimos, quorum beneficio tot mortui reuixere, defendant: quippe illi in excelsissimo gentis Boiorum fastigio positi, vicem Dei Opt. Max. rebus humanis praesidendo perfunguntur, Reipubl. consulunt, aduersa tolerant. Multa cura tanto Imperio inest, multi ingentes labores, quos nequaquam abnuunt, et pacis opulentiam quaerunt. Proinde tu Christe liberator et seruator noster, qui pontificis Max. sacerdotis perpetui dignitatem, tenes, Imperatoris summi honorem et iudicis potestatem possides, praesens tuo numine atque auxilio illos tutare. Cuncta regno Boiorum, illisque feliciter fortunatim bene vertas, vt quocunque modo agant, ea res illis Reipublicaeque prospere veniat. At nunc reliqua propositi exequamur.
1. Ottonis Ducis Boiorum Maiores vnde orti? Schirae gentis nobilitas comitesque et familiae ex ea oriundae.
2. Stemma Comittum Schirorum et a Wittelspach: Nomen Comitum a Wittelspach vnde.
3. Ottonis IV. elogium.
4. Eiusdem familiae restitutio in Ducatum Boiariae. Comitatus Dachau peruenit ad Ottonem. Comitum a Dachau et Phalay familia.
5. Raning castellum, Paring monasterium. Comites de Paring. Otto Kelhaim et Landsbutam olim Praetorium Ducum Boiariae, extruit.
6. Reginoburgium fit imperialis ciuitas, vectigalia et portoria tamen penes Duces Boiariae manent. Templum Salisburgense restauratur.
7. Comites a Reitenburg equitibus Iohannitis bina monasteria tradunt. Templum Fruxinense restauratur.
8. Capitulum et populus Gurzensis sine consensu Archiepiscopi Salisburgensis Episcopum sibi deligunt, vnde ad arma peruentum,
a quibus tamen partes mox pace facta recedunt.
9. Certamen ob portorium et vectigal salinarum inter Ottonem Boiariae Ducem et Episcopum Fruxinensem. Otto moritur. Eius testamentum et sepultura.
[Note: 1] MAiores Ottonis ducis Boiorum (quem iam scripturi sumus) ex Scheurn castello superioris Boiariae, nunc vero templo orti sunt ex regulis Boiorum, Schiram vero gentem praecipuam olim apud Boios fuisse multa declarant. Nam et Plinius [Note: Plin. L. 4. c. 13.] caeterique illustres rerum authores illorum meminere, et oppida, vici, arces, pagi celeberrimi, ab hisce Schiri vocantur. Et adhuc ostenditur templum magnifice extructum, diuo Benedicto a Schiris principibus dedicatum, vbi Mausolea eorundem visuntur. Pleraque nobilitas, honoratissimae familiae, veteresque Boiorum Tetrarchae ab illis genus trahunt. Comites a Dachau, a Phalay. Palatini a Wittelspach, Wartenberg. Comites ab Abensperg, Rietenburg, Greifenbach, a Bogen, et multi alii, quos enumerare longius ab incepto est.
[Note: 2] Vt autem altius repetam: Ottonis ducis tritauus Berchtoldus, praefectus praetorio Boiariae, curator templi Fruxinorum, filius Arnulphi primi Schirorum dynastae, qui author originis, et cognominis, nepos Arnulphi reguli summi Boiorum, Vindelicorum, Nariscorum, Noricorum, Imp. Ottoni secundo rebellauit, aduersus eundem Hainricum secundum ducem Boiorum, amitinum suum, sicut supra in quinto libro narrauimus, concitauit. Huius filius Babo, Babonem ab Abensperg patriae meae regulum, et Ottonem primum progenuit. Hic praefectus praetorio (ficut in diplomate Imperatoris Hainrici tertii legimus) fuit Boiariae et Kelhaimorum. Ex Tuta vxore, Ottonem secundum, Eckhardum primum Arnulphumque a Dachau, comitem tulit, Fruxini sepultus est: secundus cum vxore Haziga Vischpachau condidit, diui Benedicti sacris initiauit, vbi ambo conditi fuisse perhibentur, Schiram deinde translati sunt. Reliquere tres filios, Eckhardum secundum, Bernardum et Ottonem tertium. Is in Witelspach habitauit, vnde et soboles eius cognomen sortita est. Cum Welphone duce Boiorum Hierosolyma profectus, ibidem obiit mortem, cum fratre Eckhardo, anno Christi millesimo centesimo super primum. Vxor eius Richarda, filia Magni ducis Saxoniae, soror Wolhyldis, quae Hainrico octauo duci Boiorum nupsit. Ex his nascuntur Vlricus, Ludouicus et Otto quartus, quem apud Nariscos Enstorff [Note: Enstorff proxime Ambergam. Vnderstorff non procul a Monachio.] D. Benedicto, in Vindelicia Vnderstorff flaminibus Augustalibus condidisse constat. Ex Helica Ottonem ducem, qui et maior, Fridericum Bardum, Conradum archimystam Mogontinum atque Iuuauensem et Ottonem minorem procreauit, reliqua quae adhuc ad elogia generis attinent et desiderantur, apud Vnderstorff in vetustis diplomatibus (quae mihi nescio quam ob causam, eiusdem fani antistes, per fidem atque salutem principum obtestatus, exhibere noluit) quaerenda sunt. Otto iunior ex Benedicta filia Mangoldi Verdunensis Ottonem vltimum tulit. Fridericus coelebs vitam finiuit.
[Note: 3] Otto maior magni animi princeps, laboribus atque bellis asper, amicus bonorum, inimicus malorum, viribus corporis, ingeniique dotibus pollens, domi forisque praeclarus, consilio atque manu iuxta valuit. A pugione atque Aquila Imp. Friderico primo Barbarossae Caesari Augusto fuit. Saepius suscepta legatione in Italiam, Romam, in Graeciam ad Imperatorem Orientalem, Constantinopolim profectus est. Modeste Augusto parendo omnem suam operam Reipublicae deuouit, omnes neruos disciplinae militari intendit. Plurima in Italia praeclara facinora fortiter edidit auspiciis Augustalibus. Complura de eo Guntherus vates Germanus, Otto Fruxinensis pontifex Richouinus, [Note: ab aliis Radeuicus.] eiusdem fani mysta in annales retulerunt. Imperator equitibus, militibus, populo aeque charus fuit.
[Note: 4] Quamobrem in celebri Reginoburgii concilio, suffragio optimatium Imperii abdicato, crimineque laesae maiestatis condemnato Hainrico duodecimo, [Note: quem alii vndecimum volunt esse.] Boiariam valentissimum Imperii ducatum, vnde maiores sui ante annos ducentos atque triginta vnum, ab Imperatore Ottone primo submoti fuerant, in
fidem virtutis ergo ab Imp. Friderico primo accepit, tertio Idus Iulii, qui dies diuo Hainrico secundo Caesari Augusto festus est, anno ab orbe seruato millesimo centesimo octogesimo. Ius saepius in Asylo, porticibusque templorum, in frequenti populi corona, ciuibus, agricolis, sacerdotibus, et nobilitati dixit. Mortuo Conrado atque Arnulpho vltimo huius patruo consentiente, ab Vthylda Conradi ducis Dalmatiae et Meraniae, Dachau emit duodeuiginti pondo auri. Est autem Dachau vicus atque arx superioris Boiariae, a Monachio occidentem Septentrionalem versus decem millia passuum abest, alluitur Ambrone fluuio. Arnulphus frater Ottonis secundi Schirensium reguli, primi filius, Dachau a fratre accepit, ibi soboles eius habitauit, Dachunensesque dicti sunt praefecti. Ex Arnulpho et Beatrice nascuntur Otto a Phalay, et Conradus a Dachau. Huius vxor Wilpyrga, filii Conradus secundus dux Dalmatiae, et Arnulphus a Dachau, ille Bergomi in expeditione Italica decessit anno aerae nostrae M.C.LVIII. Ex Vthylda Conradum tulit, qui absque liberis obiit. Phalaia arx est primae Vindeliciae, inter Isaram et Oenum, sub radicibus alpium, qua Mangualda amnis praeterfluit, Ahanstain [Note: a Nobilibus de Ahaim qui nunc possident.] nunc dicitur. Eius reguli a Dachau oriundi, quos infra narrabo. Nunc ad Ottonem redeo, qui Raning quoque infiscauit.
[Note: 5] Raningii vestigium extat inter duos Lauaros amnes, ad decimum lapidem infra Abusinam patriam meam, eorum Roteburgium fuisse aiunt. Paring diuum Magnum [Note: St. Mang zu Regenspurg.] Reginoburgii, Raningii dynastae Hainricus, Gebhardus, Conradus condidere. Machtylda mater eorum cum Gebhardo apud diuum Magnum condita est. Hainricus et Conradus apud Paring. Huius filia Benedicta, vxor Iuditha, soror Margaretha, filius Conradus fuit: hi absque liberis decessere, nec plura de comitibus de Raning comperi. Eorum opes ad Ottonem regulum Boiorum rediere. Qui Kelhamorum vrbem ad confluentem Alemanni, Danubiique, vbi in regia eiusdem cognominis tum munitissima natus fuit, extruxit. Laudeshutam (galeam atque tutelam patriae siue regionis valet) inferioris Vindeliciae ciuitatem nobilissimam, praetorium principum nostrorum, in ripa Isarae, Iudaeis quoque deductis eo colonis, auspicatus est: ita vetus diploma apud Schefftlarn ostendit.
[Note: 6] Reginoburgium vrbs ea tempestate potentissima, hactenus domicilium ducibus atque regulis Boiorum fuerat. Ciues nacti occasionem ob toties mutatos Principes, excusso iugo regulorum Boiariae se vindiciis redemptos in libertatem vindicant. Vectigalia tamen et portoria, seruitutemque huiuscemodi sibi non asseruere: eadem adhuc nostri Principes partim possident, partim ciues ex pacto obtinent. Sub idem tempus Ottonis frater Conradus archimysta Boiorum cardinalis, presbyter sancti Marcelli, Sabonensis episcopus templi Iuuauensis, quod vti supra diximus, conflagrarat, fundamenta iecit, hoc elogio: Quartodecimo Calendas Martii, imperante Friderico primo Augusto et Henrico eius filio Caesare, Ottone de Wittelspach inclyto Boiorum duce.
[Note: 7] Eadem tempestate Hainricus atque Otto fratres Reitenburgenses reguli Tissiam atque Alemanni monasterium, [Note: Altmühl Münster oberhalb Rietenburg.] equitibus sacris, quos a templo Palaestino cognominant, dedicauere, quod hisce excisis, Rhodiis, quos Ioannitas nuncupant, traditur. Albertus Fruxinensium pontificem ope atque consensu Ottonis Boiariae ducis, Ottonis a Wittelspach dynastae, Theoderici a Wasserburg comitis, sacram aedem, quae irato Vulcano perierat, reficit.
[Note: 8] Fames atque cupido honorum, et diuitiarum inexplebilis est. Vnde bella per omnia secula terris omnibus continuantur, plus hominum luxus, ferrum et arma, quam naturalis fatorum conditio rapit. Romanus secundus Noricorum Gurtzensis episcopus eodem moritur tempore. Mystae atque populus Hermannum Qttenburgensem allegunt Pontificem. Conradus Salisburgensis archimystes illos sibi contra fas beneficium praeripuisse causatus, Theodoricum Iuuauensem praepositum Gurcensi ouili absque consensu gregis imponit. Contractis copiis Hermannum Strasburgii apud Noricos obsidet. Petrus Bonus, legatus Alexandri pont. max. frustra in rem
praesentem vadit, ab armisque vtrumque discedere et Romae potius iure disceptare iubet Conradus mandata haec flocci facit, obsidionem pertinaci animo continuat, obsessos fame expugnare pergit. Arbitris tandem Ottone a Wittelspach minore, praefecto praetorio Boiariae, Odagrio Stirio, Hermannum Charionum regulo, Ottone Bambergensi episcopo, Hainrico pont. Brixinensi pax sancitur. Hermannus pontificatu se abdicat, arcem tradit Conrado, qui eam exussit.
[Note: 9] Caeterum ob portorium, vectigalque salinarum Otto frater eius regulus Boiorum et Albertus Pont. Fruxinensium inuicem decertarunt Hic sibi portorium, mercatum, pontem, iuxta sententiam Imp. restitui postulat: ille seruare, quae acceperat, decreuit. Sed vtrumque dum adhuc sub iudice lis est, fata abstulere, Otto cum Boiariam annos tres diebus duobus minus administrasset, moritur, V. Idus Iulii, anno ab orbe asserto 1183. Sophiam et Machtyldam filias, Ludouicum filium impuberem ex Hagna filia Theodorici a Wasserburg tetrarchae reliquit. Ex testamento tutores fratres suos dedit puero, Conradum archimystam Salisburgensem atque Mogontinum, Fridericum Bardum, quondam praefectum praetorio Boiariae. Corpus ad Scheurn delatum est, iustisque interfuere hi dynastae, Fridericus dux Sueuorum, frater eius Philippus, filli Imp. Friderici primi: Conradus a Phalay, Hainricus a Dornberg, Conradus a Mosburg, Almannus et Eberhardus fratres ab Abensperg, Arnulphus a Dachau, Fridericus Bardus, Wernherus de Labar, et plerique alii.
1. Administratores Boiariae Ludouico impubere existente, Comites a Sultzbach et Rietenburg deficiunt eorumque bona Duci Boiariae cedunt. Familia comitum a Sultzbach.
2. Comitatus a Rietenburg. Eius comites alias Burggrafi Reginoburgenses, Landgrafii a Stephaning, Lengenfeld et Kalmuntz. Harum familia.
3. Neuburgium, Varnbach, Lambach et Scharding ex testamento Odagrii ad Luitpoldum Austriacum peruenit. Testes in hoc testamento. Scherding Regia Austriacorum.
4. Fridericus I. expeditionem tertiam in Asiam suscipit, eius ibidem successus bellici et insecutamors.
5. Heinricus VI. Romae coronatur. Welpho Dux Hetruriae et Spoleti moritur, eiusque prouinciae cum Sueuia Philippo cedunt. Hainricus XI. Imperatori reconciliatus Brunonis vicum, eiusque filius Palatinatum Rheni in feudum accipit.
6. Ludouicus pro maiorenni declaratur. Solennitas circa hunc actum obseruata.
7. Bellum inter Albertum a Bogen et inter Comites ab Artenberg de limitibus. Ludouicus bello implicitus in fugam vertitur. Implicatur et Luitpoldus Austriacus. Boiaria vastatur.
8. Imperator partes ab armis discedere iubet, comitem a Bogen proscribit, Ottocarum Ducatu submouet. Comes a Stein capite plectitur.
9. Richardus Rex Angliae Viennae in vincula coniicitur et ad Imperatorem deducitur et quare? auro tamen emunctus in libertatem restituitur. Marca auri, tina quid.
10. Quarta expeditio in Syriam ab Imperatore suscepta. Principum et Episcoporum nomina qui eo commigrarunt.
11. Philippus Imperatoris frater Irenam Graecam ducit. Imperatori filius, Fridericus ex Constantia quinquagenaria nascitur et Caesar declaratur. Comes a Bogen et Ottocarus Boiemus restituti.
12. Heinricus XI. moritur, eius filii relicti.
13. Imperator Heinricus VI. moritur. Papa status a iuramento eius filio impuberi praestito absoluit duoque Imperatores Philippus et Otto IV. filius Heinrici XI. creantur.
14. Germania bellis intestinis ateritur. Expeditio in Syriam re infecta finitur. Bellum inter Albertum a Bogen et Comites
ab Artenberg resuscitatum. Alberti a Bogen mors et liberi relicti.
15. Prodigia, terrae motus
16. Ottenburgium aedificatum. Otto Episcopus Fruxinensis, Conradus Reginoburgensis, et Eberhardus Archi-Episcopus Salisburgensis Boiariam inuadunt et vastant. Fruxinum atque Iuuauia cum templis comburunt. Conradus moritur.
17. Philippus Bellum superius sedat et Papa concitante contra Ottonem arma mouet, cognat aeque acies committuntur.
18. Tartari inclarescunt. Byzantium expugnatur, Baldouinus Flandrensis rebus orientalibus praeficitur.
19. Ludouico Duci Boiariae Ducatus Carinthiae et Histriae, vt et quaedam castella ab Episcopo Reginoburgensi, Monacensibus pro certa pensione portorium salinum conceditur. Tres noui Episcopatus.
20. Ludouicus Dux Boiorum Ducatum nouis vrbibus et praeclaris aedificiis ornat.
21. Ludouicus succedit in quibusdam comitatibus, palatiumque Rheni in Boiariam transfert.
22. Wolffgeng Patriarcha Aquileiensis. Bertholdus dux Dalmatiae moritur. Eius liberi relicti.
23. Ludouicus affinitate Ottocarum in partes Philippi trahit, ipsique et successoribus titulum Regium procurat.
24. Pax inter Philippum et Ottonem IV. constituitur. Philippus ab Ottone a Wittelsbach et ministris Eckberti Episcopi Bambergensis interficitur.
25. Otto a Wittelspach cum sociis proscribitur, Palatinatusque Boiariae ab ipso in Rapotonem ab Artenberg transfertur, eiusque terrae distrahuntur. Wittelspach dirutum.
26. Otto adiuuante Ludouico Aquis Grani et mox Romae Imperator coronatur, Campaniamque recuperat.
27. Calatinus Ottonem a Wittelspach interficit qui nono post anno humatur. An is liberos reliquerit. De Waldgrafiis.
28. Marchiones Chamaborum et comites Vogburgii deficiunt. Horum stemma.
29. Otto IV. excommunicatur. Inde quidam status imperii Fridericum II. Caesarem declarant, et Ottone in fugam verso Aquis Grani coronant.
30. Episcopus Bathauiensis et Albertus a Bogen Comitem ab Artenberg bello aggrediuntur. Aspach monasterium comburitur. Poppo arcem Hellingersperg redimere cogitur.
[Note: 1] LVdouico itaque impubere, patrui eius Fridericus, Otto et Conradus Archimystes, summa prudentia, auspicio tutorio Boiariam administrarunt. Istoc tempore dynastae Nariscorum a Sultzpach atque Rietenburg defecere. Horum enim progenies in Gebhardo atque Hainrico extincta est, anno ab orbe seruato millesimo, centesimo, super quintum et octogesimum. Opes eorum atque praedia, castella, vici, arces, velut bona derelicta, haerede vacua, ad fiscum atque aerarium reguli Boiorum lege redierunt. Sultzpach Nariscorum municipium est haud contemnendum, cuius tetrarchae ab Ernesto Castellano [Note: Ernestus de Castelberg.] duce et Ottone de Ambergthal [Note: qui aliis, comes de Hirsberg vel Hebberg.] genus traxere. Prolesillius Gebhardus Sultzpach condidit, nepos Berengarius castellum in templum commutauit, D. Benedicti consecraneis dedicauit: Berchtoldsgaden apud Noricos flaminum Augustalium collegium instituit. Eius soboles Fridericus, Otto et Hermannus Habusobergenses, Berengarius secundus a Sultzbach, cuius filiae Gertrudis et Bertha, [Note: Bertha quae et Irene Augusta.] eadem et Irena, Augustae, haec Manuelis Imp. Orientalis, illa Conradi Occidentalis coniunx. Pares horum in obsidione vrbis Romanae periit, anno aerae Christianae M.C.LXVII. Gebhardus vltimus absque liberis duodeuigesimo deinceps anno.
[Note: 2] Rietenburg arx et vicus est in Boiaria Septentrionali, Germaniaque Magna, supra Kelhaim occidentem Aquilonarem versus, ab hostiis Alemanni decem millia passuum abest. Eius dynastae, praefecti vrbis Reginoburgensis fuere, Landgraphii a Stephaning Lengenfeld et Kalmuntz nuncupati sunt. Author huius familiae Babo Abusinus, patriae meae regulus, quem triginta filios procreasse, supra in lib. 5. retulimus, quorum vnus Rupertus duos mares ex Wildruda tulit, Magnum comitem de Ror, et Hainricum comitem de Rietenburg. Hic anno Christi et liberatoris nostri millesimo, centesimo super primum
Hierosolymis obiit: filius eius Otto, nurus sophia, vxor Richarda fuit. Otto Allerspach condidit Cisterciensium monachorum templum, Reginoburgii in vestibulo aedis diui Haimerani sepultus est. Ab hoc sunt Otto Landgrafius a stephaning et Hainricus Burgrafius, ita Boia lingua vocati sunt. Romano sermone praefectum limitis atque vrbis valet. Hainricus ex Bertha filia D. Luitpoldi et Hainrici summorum Boiariae regulorum. Otto ex Adelhaide sorore Ottonis a Wittelspach tres liberos, vterque cognomines progenuerunt Fridericos, Hainricos, Ottones. Hique omnes absque liberis decessere. Berthae sepulchrum Reginoburgii in templo scotorum ostenditur. Castella, arces horum, ducibus Boiis parent.
[Note: 3] subsequenti anno, qui est aerae nostrae milllesimus, centesimus octogesimus sextus, Odagrius [Note: qui et Ottocarus.] stirius cum liberis careret, Anassi in montem D. Georgio [Note: st. Görgenberg.] dicato, testamento stiriam, Neuburgium, Varnpach, Lambach, scharding Luitpoldo Austriaco legat. Haec quamor ad Odagrium patrem illius, morte Echrti, Pictauionum dynastae lege redierant. Testes qui more Noricorum atque Boiorum auriculas apposuere, hi sunt. Henricus et sigbardus schalae, Albertus et Adelramus Chamabi. sig fridus et Otto de Libmau. Luitpoldus et Hainricus Plaienses, Conradus Dornbergensis, Bernhardus Hagiodunus, Bernhardus schoneburgensis, Conradus de Pilenstain, Eckbertus Beronecho, Wichardus Carolobergensis, Wernherus de Griespach, Angelbertus Plancoburgensis. Neuburgium autem et Varnpach atque scherding Boiorum sunt, arx, templum D. Benedicti, ciuitas Oeno contermina, ab hostiis eiusdem supra Bathauiam decem millia passuumdistant, Neuburgium et scherding, Warnpach medio fere itinere ab vtroque abest. scherding in ripa Noricorum, Neuburgium vero atque Varnpach in Vindelicorum parte cubant. Haec tum ex testamento Luitpoldus Austriacus regulus possedit, apud scherding regiam consentiente Ludouico occidentali Boiorum rectore, construxit, saepiusque ob istos vicos Austriacis, occidentalibusque praesidibus bellum fuit, quae suo loco referen tur.
[Note: 4] Eadem tempestate rex Aegypti Palaestinam inuadit, triginta amplius millia Christianorum contrucidat. Imp. Fridericus I. Reginoburgium in hyberna concedit, conuentus agit, expeditionem Asiaticam indicit, declarato Hainrico filio suo Caesare, arma in Asiam mouet. Pleraque Boiariae nobilitas cum Augusto profecta est. Theobaldus genere sueuus, Bathauensis episcopus filius Theobaldus Bergensis et Gisalae ab Andechs, frater vero Vlrici Bergensis dynastae, Ottonis III. episc. Fruxinensis, Hainrici Wurtzburgensis Pont. Manegoldus in Chrembsmunster atque Tegernsee praesul, qui successor fratris Theobaldi in pontificatu fuit, item horum amitinus Berchtoldus dux Dalmatiae siue Meraniae comites Imp. fuere. Theobaldi iussu eius decurio Tageno expeditionem hanc aeternitati literarum consecrauit, quam ego Reicherspergii inueni, eamque Conrado Adelmanno mystae Augustensi, vt illam publicandam curaret, superiore anno misi, quamobrem is tam diu rem differat, nescio. Fridericus victricibus armis Thracia, Asia, Cappadocia, Armenia, Ciliria peragrata, Acone [Note: quae antiquitus Ptolomaeis vocabatur.] regia Turcarum primo impetu expugnata, seleuciae in syria repentina morte obiit. Tum plerique omnes prope Antiochiam dira lue absumpti sunt, et quasi capite Imperii extincto, caetera quoque membra triginta millia fuisse referuntur, contabuerunt.
[Note: 5] Inter haec Hainricus Caesar Mediolani nuptias cum Constantia filia regis siculi facit, Campaniam in ditionem redigit, Neapolim obsidet, inde Romam proficiscitur, Paschalium altero die, septimo decimo Cal. Maii consecratur a Coelestino III. Pont. max. qui pridie inauguratus fuerat. sub idem tempus Welpho dux Ethruriae atque spoleti, Lycatiorum tetrarches moritur, eius mausoleum et monumentum extat in superiore Boiaria apud staingaden. Imp. in Germaniam proficiscitur, in celebri apud Vangionas concilio, sueuiam Conrado fratri Philippo itidem germano suo Ethruriam spoletumque tradit. Hainrico vndecimo, saxonia atque Boiaria cum liberis atque vxore, ab Augusto patre pulso, ad Anglosque relegato gratiam facit, filium natu maiorem obsidem capit, Brunonis vicum, Luneburgum, vrbes saxoniae reddit. Clementiam patruelem suam filiam Conradi praefecti praetorio Rheni,
Hainrico filio illius dat in matrimonium, huicque principatum Rhenanum in tutelam committit Illique progenuere duas filias Irmingardim, Hartmanni Badensis vxorem et Hagnam coniugem Ottonis V. reguli Boiorum.
[Note: 6] In eodem concilio Ludouicus dux Boius, more maiorum virilem togam sumpsit. Principes nimirum atque propinqui ense, scuto, framea iuuenem ornarunt, moxque Reipubl. pars esse coepit, qui antea domus duntaxat videbatur. Nec enim cuiquam arma sumere tum antea licebat, quam Caesar suffecturum probasset.
[Note: 7] Caeterum dum ea res agitur, Boiaria inferior, incendio, praeda, caede, intestino tumultu affligitur. Albertus a Bogen, Rapoto, atque Henricus fratres Artenbergenses, ob limites, atque venarionem, clientelam Altaichii inferioris discordant inter se, ad armaque concurrunt. Rapoto Vilshofen vicum moenibus cingit, eo coloniam dedueit, iure ciuitatis donat. Vnde Alraichio inferiori, Diethmaroque antistiti damna, ad ducentas libras iniunxit. Albertus curator templi, cui nupta erat Laodamia Boiema, Ottocarum Boiemiae regulum, cui affinitate et confinio proximus erat, socium ad se assciscit, Boiariae fines intrat, igne, ferro impune grassatur. Ludouicus haec prohibiturus obuiam ar matus pergit. Verum ab Alberto in fugam datur. Multi tum mortalium viri, foeminae, pueri, puellae in Boiemiam captiui abducti sunt, vici, casae, aedes sacrae, prophanae, direptae, incensae, Altaichii inferioris, finitimorum templorum opes grauiter attritae sunt. Altera parteDanubii, Calendis Octobribus Luitpoldus Orientalis dux, Berchtoldus ab Andechs Dalmatiae regulus, quam Meraniam vocant, caeteri Boiariae, Stiriae, Charionum proceres aduersus Rapotonem, atque Hainricum fratres Artenbergenses dynastas, pacis violatores arma sumunt. In confinio Norici, atque Vindelici, quatenus Oeno, atque Danubio continuantur, vniuersa deuastant, nec sexui, nec aetati parcunt. Artenbergium obsident, Osterhofiae pleraque damna inferunt, nullam rationem nec sacri, nec prophani habent. Rapoto [Note: Rapoto de Teringer von Stein.] de Stain, Eckhardus de Dornberg, Austriaco fauentes Paumburgium, quod sub tutela Artenbergensium erat, compilant Ludouicus Occidentalis dux Carnoburgium arcem et vicum tetrarchiam Boiorum, atque Noricorum inter Vtinum, et Wasserburgium, quam Angelbertus patruus Artenbergensium [Note: Artenbergenses marchiones a Crainburg dicti.] tenuerat, obsidet, vindicat, in ditionem cogit.
[Note: 8] Imperaror Reginoburgium in Hyberna concedit, Boios vniuersos, Nariseos, Vindelicos, Noricos, Austriacos occidentales, ab armis discedere iubet. Octauo Idus Octobris Albertum a Bogen, authorem huiusce belli contra Rempubl. fecisse declarat, proscribit, in Apuliamque relegat, Ottocarum Boiemum, qui illi auxilium tulerat, ducatu submouet, Boiemiam Bizetisslao, siue Hainrico ponrifici Pragensi committit Ludouicus occidentalis dux, Gotfridum de Stain apud Nariscos dynastam, Piburgio proxime patriam meam oriundum, quod cum hostibus clam senserat, crimine laesae maiestatis sententia principum condemnat, securique percuti iubet.
[Note: 9] Hisce confectis Luitpoldus Stirius, atque Austriacus domum reuersus fit certior a Wernhero Charionum rectore, patruele Artenbergensium, Viennae habitu seruili latitare Richardum regem Anglum. Is in obsidione Ptolomaidis insigni contumelia Austriacum, signo eius refixo, in lutum abiecto, pedibusque conculcato affecerat. Praeterea Cypri rectorem, cui matertera Luitpoldi vxor erat, capite deminuerat, vrbes eius occuparat: cumque deinde domum redire parat, naufragium facit, omnibus pene amissis in littus Histriae eiectus est. Inde Aquileiensium, Charionum, Stiriorum agro cum paucis perreptato, Viennam Austriae peruenit. Vbi agnitus in vincula a Luitpoldo coniicitur, duodecimo Calendas Ianuarii, et confestim septimo deinceps die Reginoburgium ad Imperatorem Heinricum Caesarem Augustum deducitur. Philippus rex Francus vbi isthaec accepit, Nordmannium, Rothomagum, et caetera quae in Gallia Anglus possidebat, in ditionem suam redigere conatur. Anglus quin quaginta marcarum, hoc est, quatuor centena millia vnciarum (Marca enim octo sunt vnciae) tribuit Austriaco, sicuti hic Alberto dynastae Boiorum, et is ad Caelestinum Pont Max. retulit. Vnde Anassus, Hunnoburgium, Neostadium, vrbes instauratae, Viennae
moenia ampliata, pleraque alia castella refecta sunt. Augustus ab Richardo mille marcas auri tricies extorsit. Sunt auri Vnciae mille ducenties quadragies, faciunt auri tinas, vt nostri appellant, vndeuiginti super viginti millia drachmarum auri. Tina autem est nummum [Orig: nummûm] aureum [Orig: aureûm] centum millia: Drachma vero octaua pars vnciae, nimirum aureus nummus, quem Rhenanum vocant. Ita auro Anglus emunctus, domum redit, aduersus Gallum regem bellum continuat.
[Note: 10] At Imperator acceptam pecuniam ab Anglo militibus distribuit, copias in Asiam praemittit, quibus praeficit, ducesque dedit Henricum Saxonum, Hermannum Turogorum rectores, Conradum archimystam Mogontinum magistrum Epistolarum, Heinricum Palatinum a Rheno, filuim Hainrici vndecimi, Boiariae quondam ac Saxoniae reguli, Fridericum Austriacum, filium Luitpoldi superioris, Conradum Laecholingonem episcopum, Reginoburgensem, Gotfridum Brabantinum, Henricum Calatinum, Albertum a Bogen, Wolfgerum ab Ellenbrechskirchen episcopum Bathauensem.
[Note: 11] Ipse e Boiaria in Italiam migrat, Apuliam petit, Irenam Graecam Philippo fratrisuo nuptum collocat, eique ducatum Sueuiae, mortuo fratre Conrado, tradit. Vbi anno eodem Augusta filium peperit, cui aui Friderici nomen parentes dixere. Albertus a Bogen, qui in Apulia exulabat, posteaquam hoc accepit, ad Imperatorem ob recens natum haeredem laetabundum cum suppliciis se confert, veniam non solum sibi impetrat, sed et dignitatem, ac honorem et sibi et Ottocaro Boiemo recuperat. Ambo edicto restituuratur, Philippus cum sponsa sua in Germaniam migrat. Augustae in Rhetia regio cultu magnifice nuptias facit. Conuenere frequentes principes Imperii, filium Augusti in cunis adhuc vagientem Caesarem declarant, eidem fidem tabulis signatis astringunt.
[Note: 12] Eadem tempestate plerique Principes finem viuendi faciunt. Hainricus Brunsuicensis nepos Imperatoris Lotharii, Saxonia atque Boiaria pulsus. Fridericus Bardus patruus Ludouici Boiorum ducis, apud Nariscos in Ensdorff sepultus. Hainricus ex Machtylda Anglia tres mares tulit Hainricum, Ottonem, et Wilhelmum authorem regulorum Brunonis vici.
[Note: 13] Haud ita longo post tempore Imperator in Sicilia mortem obiit, relicto filio impubere. Consestim parricidiali discordia orbis Christianus affligitur, duo pro Imperio authore et antesignano primario sacerdote decertant, Philippus frater Imperatoris, tutor nepotis impuberis, a Ludouico Boio, sociis eius Sueuis, Noricis, Vindelicis Caesar salutatur. At Saxones, Boiemi, instigante Innocentio tertio Romano episcopo, qui eos sacramento, quo Friderico infanti authorati erant, soluit. Praeterea Richardi regis Angli pollicitis inescati, amitinum eius Ottonem filium Hainrici vndecimi, Saxonia atque Boiaria exacti, nepotem Hainrici noni, itidem Boiariae atque Saxoniae regno deturbati, pronepotem ex filia Imperatoris Lotharii, rebus imponunt. Eum Angli pecunia adiuuant. Philippo rex Occidentalis Franciae fautor adest.
[Note: 14] Ita Germania ciuilibus armis, Pont. Max. classicum canente, attrita est. Argentoratum, Erdfordia, Aquae Graneae, Agrippinensis Colonia, item aliae vrbes obsessae sunt. Philippus, vt sibi Boios coniungeret, filiam suam Chunegundam Ottoni praefecto praetorio Boiorum, patrueli Ludouici ducis Boiariae, despondet. Nostri qui in Asia erant, audita morte Imperatoris, ciuiliumque armorum tumultu, nulla re memorabili gesta, non sine periculo Reipub. Christianae maximo, domum remigrant. Fridericus Austriacus, ibi periit. Wolfgerus Bathauensis episcopus, Albertus a Bogen in Boiariam reuersi, bellum Rapotoni, et Hainrico Artenburgensibus indicunt, castella eorum expugnant, vicos incendunt, aedes diripiunt. Oberndorff arcem, et vicum Oeno conterminum in ripa Noricorum episcopus constituit, atque munit. Albertus archimysta Boiorum a suis nobilibus, equitibus in vincula coniicitur. Albertus a Bogen fato concedit, treis filios superstites reliquit. Luitpoldum sacerdotem, Berchtoldum, Albertum.
[Note: 15] Pleraque tum prodigia in Annales relata reperio. Augustae apud Rhetos hostia in carnem cruentam reuersa est: terrae tremor quarto Nonas Maii orbem terrarum afflixit, vrbes, casas, aedes, templa subuertit, apud Longionas, pagum Boiariae, qua cum Hercynio iugo ad Boiemiam pertinet, annum et sex menses
continuatus est. Incolae relictis aedificiis sub dio, atque Ioue frigido manere coacti sunt.
[Note: 16] Otto Frisingensis episcopus Ottenburgium superioris Boiariae arcem condit, praesidio firmat: ob salinarium portorium, vectigalque Boiorum regulo, Monacensibusque bellum indicit: salem deuehentes, Veringen vicum atque Ottoburgium petere cogit: caetera itinera praecludit atque obsidet. Hactenus episcopi, sacerdotes, monachi, sacratae foeminae ocio literario addicti, scribundis libris, vti adparet, in Bibliothecis operam nauarant. Prophani, qui sacerdotes collocupletarunt, praedia sacerdotalia administrant, eos Conradus quoque Reginoburgensis episcopus ex Asia reuersus, a curatione ecclesiasticarum opum, Deo dicatarum, deuotarumque superis, amouere vi connititur. Eberhardus archimysta Boiorum ob clientelam et parochiam Vtinensem cum duce Boiorum digladians, socia arma collegis suis iungit, atque de improuiso coniunctis copiis, nemine resistente, fines Boiariae inuadunt, castella expugnant, omnia caede, incendiis complent, templa expilant, nec ab aris, atque sacris manus sacrilegas, egregii sane pastores, abstinent: oues quas pascere deberent, more luporum sub magna superficie pietatis deuorant. Et ne omnino res diuinas floccifacere videantur, magno religionis supercilio Chunegundam Augustam albo Superum [Orig: Superûm] asscribunt. Mox verus, et aeternus pastor gregem suum vlciscitur. Fruxinum atque Iuuauia cum templis conflagrant. Conradus Reginoburgii eodem anno animam efflat.
[Note: 17] Ludouicus Teispach inferioris Boiariae regiam, quae episcopo Reginoburgensi parebat, obsidet, oppugnat, insidiis capit, moenia solo aequat, fossam explet. Philippus episcopos ab armis discedere iubet. Conradum filium Conradi Phronthusii [Note: forsan a Frontenhausen.] , atque Medulli oppidorum Boiariae dynastae Pontificem Reginoburgensem, Eckbertum ab Andechs [Note: in catalogo Episcoporum Bamberg. non Eckbertus, sed Potho comes de Andechs.] adhuc impuberem, fratrem Hainrici Histriae, atque Carnorum praefecti, episcopum Bambergensem legit: deinde aduersus Ottonem pugnat. Spectante itaque atque concitante Romano sacerdote, Philippus, et Otto cognatas acies committunt, frater aduersus fratrem, filius aduersus parentem confligere cogitur, atque inuicem sanguine se polluunt. Argentoratum, Atquae Graneae, Agrippinensis Colonia, Erdfurdia, pleraque alia oppida obsessa, cuncta luctu, caede completa sunt. Quis aliam tantae discordiae inter Christianos causam attulerit, nisi Romani episcopi spectaculum, quasi paria componentis? Populus Christianus mutuis se vulneribus, cohortantibus flaminibus Romanensibus contrucidauit.
[Note: 18] Dum haec in Germania fiunt, ad Septentrionem in Asiatica Sarmatia Tartarorum primum audita sunt arma. In Thracia Germani Saxones, Flandri, Halberstatensis episcopus expugnato Byzantio, rebus Orienralibus Baldouinum Flandrum imponunt.
[Note: 19] Inter haec Philippus Hainricum Histriae, Carnorumque rectorem cum Ottone sentientem dignitate submouet: Camos et Histros Ludouico Boiariae duci in tutelam tradit: Eundem cum episcopis Boiariae in gratiam redigit: Monacenses quotannis e portorio septem et quinquaginta drachmas auri Fruxinensibus pensitare iubet. Conradus Reginoburgensium episcopus, quod cognatis, et haeredibus priuatus erat, Frontenhausen, Werd, Kunigsuuerd, Teispach, Buros Vindelicorum atque Noricorum castella Ludouico regulo Boiorum vendit. Xenodochium Reginoburgii [Note: Spital am Hoff zu Regenspurg.] in altera ripa ad ceruicem pontis lapidei, in suburbano Ludouici oppido condit. Eberhardus archimysta Iuuanensis tres Pontificatus instituit: In Boiorum lacu maximo apud Noricos Chimensem, [Note: Chiemsee.] in confinio Norici, atque Pannoniae Seccouiam, [Note: Seccare.] atque Lauentinum, [Note: Lauent.] hisque praeficit Rogerium Radechonem, Carolum Frisiacum, et Vlricum.
[Note: 20] Ludouicus pacis atque iustitiae studiosissimus, plurimum dignitatem atque opes Vindelicorum, quae multum Imperator Fridericus separato inde Norico diminuerat, auxit, magnifice pleraque condidit. Boiariam nouis coloniis impleuit. In inferiore Vindelicia, in ripa Danubii Strubingam, clarissimum municipium extruxir, atque Abudiacum olim excisum, arcem in agro Pruuenensium monachorum refecit,
monachis aliis praediis satisfecit, nempe Chynigobisen [Note: forte Konigswiesen.] regium beneficium ipsis reddidit. Arbitri fuere antistites hi, Hainricus Tigurinus, Conradus Schirensis, Gotfridus praepositus Reginoburgensis: atque hi dynastae, Albertus a Bogen, Conradus a Mospurg, Diethpoldus Dolechsensis, Menardus ab Abensperg, qui et a Roteneck. Atque idem Ludouicus in ripa Isarae Landau aedificauit, Dingelfing auxit, arcem Lanshutae erexit, Monachii xenodochium, aedemque vbi pauperes alerentur, publica annona pascerentur, instituit. Iuxta Oenum in ora Noricorum Scherdingii eius consensu a Luitpoldo Austriaco regia extruitur. Ipse Braunau, quod hactenus suos regulos habuerat, moenibus cingit, ciuitate donat, eoque a Rantherouia [Note: Rannshosen.] praetorium, portoriumque transfert. Vtini collegium condidit, in quod duodecim populares mystas cum Antistite cooptauit.
[Note: 21] Toparchias Boiorum Cham, Frontenhausen, Dachau, Andechs, Wittelspach, Vogburgy Rietenburg, Stephaning, Lengfeld, Sultzpach, Krayburg, mortuis absque liberis tetrarchis vendicauit: palatium quoque Rheni in Boiariam transtulit. Imperatoribus ex Sueuia oriundis ob paterna beneficia acceptus, eisdem virtutis ergo perquam charus fuit, praecipue Fridericis, Philippo, et Hainrico.
[Note: 22] Eodem tum anno Pilgrinus patriarches Aquileiae, cui Wolfferus Bathauensis episcopus relicta Popponi Bathauia, suffectus est, et Bertholdus dux Dalmatiae atque Croatiae legatus, ex Damasia atque Andechs castellis superioris Boiariae oriundus, animam efflarunt. Berchtoldi liberi Gerdrudis regina Vgrorum, vxor Andreae, et ii parentes diuae Elisabethae, Otto dux Meraniae, praefectus praetorio Burgundiae, Hainricus praefectus Histriae atque Carnorum, Berchtoldus, et Eckbertus pontifices.
[Note: 23] Sub idem tempus Ludouicus Boiorum regulus Laodamiam foeminam cordatam, atque pulchram in Boiemia ortam ducit, ipsa prius Alberto a Bogen nupta fuerat. Ottocarus Boiemus hac affinitate delinitus, suasu Ludouici ab Ottone ad Philippum deficit, isque Ottocarum, successoresque eius perpetuo sententia principum, reges appellat. Ottonem a Wittelspach ob homicidium generum abdicat, Chunigundam filiam, quam illi desponderat, Wentzeslao filio Ottocari dat in matrimonium.
[Note: 24] Post haec Otto et Philippus, vbi satis debacchati sunt, sanguineque cognato polluti, pacem sanciunt. Otto filiam Philippi, magnae amitae suae proneptem, vxorem ducit. Philippus Bambergensi Eckberto, purganti se, quod coniurasse cum rege Vgrorum suspectus erat, gratiam facit. Hisceque ex sententia confectis, cum eum satietas hominum atque negotiorum odium caepisset, vt requiesceret atque illam expueret miseriam ex animo, Bambergam secedit, venas secat, profluuio sanguinis morbidum corpus exonerat Otto a Wittelspach assumptis secum ministris Eckberti episcopi atque fratris huius Hainrici Histria exacti, quasi quippiam secreto cum Caesare, quod ad salutem eius spectaret, collocuturus, aulam petit, facileque ad conclaue Philippi admittitur. Nemo tum praeter sacri scrinii magistrum atque. Hainricum Truchsassium a Waldburg Sueuiae oppido oriundum, praesto erat. Otto vbi solitudinem animaduertit, ense iugulum Philippi nihil mali suspicantis de improuiso petit, lethaliter, licet leuiter, sauciat. Vociferanti Truchsassio, pessulum hostio obdere conanti, malam eodem ense affligit, plagamque facit. Ita ad ministros erumpit, quorum ope elabitur. Philippus paulo post fato concedit X. Cal. Iulii, anno ab orbe seruato, millesimo ducentesimo super octauum.
[Note: 25] Confestim Otto a Wittelspach, Eckbertus episcopus, Hainricus frater eius proscribuntur, crimine laesae maiestatis condemnantur. Eckbertus in Vngariam ad sororis maritum, Hainricus in Palaestinam elabitur. Otto in Boiaria palabundus oberrat Rapoto ab Artenberg praetorio Boiariae praeficitur, qui vices Caesaris absentis, praesidendo tribunali perfungatur. Ludouicus dux Boiorum, Otto a Phalay, Hainricus Calatinus Andechs, arcem Hainrici inuadunt, diripiunt, solo aequant, praedam inter se diuidunt, lacra Wolffratshusium, inde ad Matronam montem in templum diuo Petro dicatum, Oeno conterminum, furtim sublata, ibique condita sunt. Iidem
Glaneck, [Note: Glanechios habuit, an recte mutauerim nescio.] Buchoros [Note: Buchoros non intelligo, nisi sit Buchorn.] simili clade afficiunt. Ludouicus praeterea dux Boiorum Wittelspach [Note: Wittelspach Teutonibus equitibus datur.] quoque, patruelis sui regiam, incunabula maiorum suorum diruit, solo aequat, templum ibi Deiparae Virgini condit, sacratis Teutonum equitibus tradit, lapides haud procul inde Aicham deuehit, in ripa Barii amnis nouam coloniam deducit. Ita mihi Ioannes Haelius ciuis eius vrbis, harum rerum studiosissimus retulit.
[Note: 26] Porro Otto a Ludouico, aliis nutantibus ad Aquas Graneas deducitur, ibique inungitur. Deinde ab omnibus recipitur. Subsequenti deinceps anno Romam proficiscitur, Augustusque appellatur, moxque Campaniam Imperatoribus dolo Romanorum flaminum praereptam inuadit, subigit, Capuaeque hybernat.
[Note: 27] Inter haec in Boiaria Hainricus Calatinus apud Oberndorff proxime Abudiacum, haud longe a Reginoburgio, in ripa Danubii Ottonem a Wittelspach profugum deprehendit, vulneribus confossum occidit, caput eidem amputat, in Danubiumque proiicit, Caesari sanguine percussoris atque parrieidae parentat. Reliquum corpus Ottonis ad Vnderstorff aedem flaminum Augustalium, quas auus eius condiderat, et vbi parens sepultus est, deportatur, nono demum anno indulgente Pont. Max. more Christiano humatur. Liberos ne habuerit, nondum comperi. Hermannus aedituus Franciscanus religione, ait eius sobolem Boiaria exactam, in confinio Teutonici atque Celtici Imperii, in Arduenna sylua diutius exulasse. Waldgrafios, [Note: Die Waldgrafen oder Wildgrafen.] hoc est, syluestres praefectos dictos esse, alii in Sueuia et Germania magna Peitelspach [Note: Weitelspach in VVirtenberg.] condidisse magis suspicantur, quam sciunt. Ego fidem meam non astringo.
[Note: 28] Sub iisdem diebus octauo Calendas Ianuarii, aerae nostrae anno M. CCX. Berchtoldus Chamaborum, Vogburgii, Oegrae atque Neomarti dynasta absque liberis obiit. Vogburgium arx oppidumque est superioris Vindeliciae, Danubio imminens: caetera oppida Nariscorum, qua ab orientis ora Boiaria Hercynios saltus atque Boiemos spectat, hac lege ad Ludouicum ducem Boiorum redierunt. Author atque parens huius familiae Berchtoldus dux Boiorum, frater Arnulphi Boiorum itidem reguli, quem supra in libri quarti fine retuli. Berchtoldus, Hainrico, ortus Hainrico Berchtoldus, huic Arnulphus successit. Hunc Hainricus atque deinceps Theobaldus primus excipit. Hic ex vxore Luitgarda Castellana [Note: Comitissa de Castelberg vel Castel.] Theobaldum sibi cognominem genuit, cui per manus Chamaborum praefecturam tradidit. Theobaldus secundus cum Adelhaide vxore Reichenpach, et Waldsaxoniam condidit, obiit anno Christi M. C. XL VI. sexto Idus Aprilis: sex liberos, duos mares, quatuor foeminas progenuit. Adelhaidim Augustam, coniugem Friderici primi, Chunegundam Stiriam, Iuditham vxorem Friderici a Bogen, curatoris Reginoburgensium sacerdotum, Sophiam a Lechsgmund, Theobaldum tertium et Berchtoldum, qui absque liberis obierunt.
[Note: 29] Ea tempestate Pont. Maximus Imperatori Ottoni quarto facrificiis interdicit. Quamobrem Ludouicus dux Boius, Ottocarus rex Boiemiae, Luitpoldus Austriacus, Otto ab Andechs Dalmariae praeses, et Ludouicus Comes prouincialis in Turingen, Fridericum Siculum cui adhuc in cunis vagienti sacramento authorari fuerant, Caesarem declarant: Hainricum a Neiff, Anshelmum de Iusting magistrum Equitum, in Italiam, Siciliamque legant, qui Fridericum in Germaniam deducant. Fridericus postulatis annuit, Romam, inde Ticinum peruenit. Per Rhetias alpes in Germaniam, et Aquas Graneas contendit. Otto vbi haec comperit, ex Campania properat, per iuga Tridentina, Alpesque Noricas in Saxoniam, frustra Friderici conatus prohibiturus, imo ab eodem in fugam versus rediit, ibique se continet. Fridericus apud Aquas Graneas inungitur. Inde Francofordiam petit, ibi hybernat, et omnes principesin eius verba iurant.
[Note: 30] In Boiaria Mangoldus Bathauiae episcopus, Albertus a Bogen, contractis atque coniunctis viribus, Rapothoni Artenbergensi bellum indicunt. Inferiorem Boiariam deuastant, templa, casas, monasteria diripiunt, Aspach monasterium diuo Benedicto consecratum, quod incolae, qui eo tutelae causa confugerant, res suas atque
suppellectilem detulerant, treis comites Albertia Bogen, templum oppugnantes, vim vi repulsuri, occiderant, irati exurunt. Almannus ab Helingersperg [Note: nunc Hengersperg.] arcem suam testamento Althaichii inferioris monachis legat, qui eam, ne ab aliquo occuparetur, solo aequare conantur: sed ab Alberto a Bogen prohibiti, donec Poppo Altaichii antistes eundem pecunia data in suam sententiam traxit, atque pedibus (vt aiunt) itare perpulit.
1. Status imperii Friderico II. iuramentum praestant. Ludouicus Palatinatus Rheni in feudum accipit. Mox captus se magna pecuniae summa redimere cogitur et a Rhenanis recipitur.
2. Berchtoldus ab Andechs Histriam et Carinthiam recipit. Eckbertus Episcopus Bambergensis restituitur. Comitia Norinbergensia.
3. Otto Imperator cum sociis a Philippo Rege Galliae profligatur. Mater D. Elisabethae in Vngaria interficitur.
4. Ordo Pauperum Lugdunensium et Italorum humilium oritur, quibus profligatis Dominicani et Franciscani succedunt, qui abs Honorio III. confirmantur.
5. Fridericus II. conuentus agit. Pontifices ex Apocalypsi Iohannis Europaeos ad quintam expeditionem in Asiam concitant. Nomina Principum expeditionem suscipientium. Chiliastarum error.
6. Christiani Domiatam capiunt, mox astu Regis Aegypti aquis obruuntur, reliqui re infecto domum reuertuntur. Pueri Palaestinam liberatum expeditionem infeliciter suscipientes ad mare procedentes interiere.
7. Otto Imperator moritur. Fridericus Romae coronatur, filiumque Heinricum datis eitutoribus Caesarem declarat, et Margaretham despondet.
8. Germani nouis dogmatibus ad sextam expeditionem in Asiam concitantur, vnde caedes, scelera, et variae turbae oriuntur.
9. Bellum inter Albertum a Bogen et Rapothonem Artenbergensem. Damnum aflumine et grandine datum.
10. Controuersia ex electione Episcopi Reginoburgensis. Laici decreto Pontificis ab electione Episcopi excluduntur. Franciscanis et Dominicanis monasteria traduntur.
11. Ludouicus nuptias celebrat, similiter et Otto eius filius. Heinricus Charinthiae Dux in gratiam recipitur.
12. Imperator expeditionem Asiaticam suscipit
13. Christiani cum Saracenis inducias paciscuntur, in quibus illis Hierosolyma et aliae praerogatiuae cedunt. Fridericus diadema Caesareum gestans loca sancta visitat.
14. Pontifex Romanus Imperatorem excommunicat, Romaque pulsus Heinricum filium contra Patrem concitat. Heinricus Ludouicum Ducem Boiorum persequitur, Boiariamque vastat.
15. Imperator de tyrannide Pontificis literis conquestus cum ipso quibusdam Germanis intervenientibus reconciliatur. Luitpoldus Austriacus moritur.
16. Ludouicus Dux Boiariae a Morione interficitur. Aliaerelationes de eius morte. Eius sepultura.
[Note: 1] SVb idem tempus Fridericus Caesar ex hybernis Francofordia egreditur, Boiariam petit, Reginoburgii celebrem Imperii conuentum agit. Frequentes principes coeunt, denuo in verba noui principis iurant. Ludouicus Boiariae rector ab eo Rhenanum ducatum, quemPalas vocant, officii, ac singularis obsequii ergoimpetrauit, atque in
fidem accepit. Quippe pietate omni Caesari satisfecit, et ob merita, obsequia, parenti, auo Friderici praestita, rantum commeruit principatum. Dumque eo proficiscitur, atque incautius oppida, castra, vrbes vendicat et accipit, ab incolis cum omnibus comitibus capitur, maximo pecuniae numero, quam viritim Boii tribuere, se redemit. Schirenses monachi centum libras Boiaricas pensitarunt. Posthaec omnium rerum obliuio decreta est. Ludouicus a Rhenanis recipitur, Agnetem filiam Hainrici praefecti Rhenani fratris Imperaroris Ottonis Augusti, cum ille tum absque liberis maribus in tempore obiisset, filio suo Ottoni despondet Id factum esse anno Salutis restitutae M. CCXV. diploma Friderici Caesaris indicat: Vbi dilectos consanguineus, et sidelis (inquit) noster illustris Ludouicus Palatinus Comes Rheni, et dux Boiariorum, etc. Atque ab eodem tempore hactenus Boiaria oriundi Rheno potiuntur.
[Note: 2] Ludouicus tum Carnos atque Histros reddidit, hos Berchtoldo ab Andechs restituit Caesar, et fratrem illius Eckbertum excusatum habuit, atque Bambergam redire concessit. Hisce confectis rebus XI. Cal. Februarii Norinbergam ad solenne concilium Imperii celebrabdum se confert. Praestotum fuisse reperio principes, Ludouicum Vindelicorum, Luitpoldum Noricorum, Bernhardum Charionum, Ottonem Dalmatiae regulum, Sigefridum Mogontinum archimystam, Eckbertum Bambergensem, Sigefridum Augustanum, Hainricum Basiliensem, Conradum Mediomatricum atque Nemetum pontificem, Anshelmum a Iusting magistrum Equitum, Waltherum pincernam, Theodonem camerarium, Waltherum a Danberg, atque Vlricum episcopum Bathauensem, qui in monte diuo Georgio dicato, arcem, vbi inposterum eius vrbis episcopi habitare consueuerunt, aedificauit.
[Note: 3] Tum in Gallia Belgica Otto Imperator, Ioannes rex Angliae, Bernhardus Flandrus, Rengoldus Bononiae dynasta a Philippo Occidentalis Franciae, qui Friderici rebus studebat, superantur: Flandrus, et Bononiensis capti, Anglus et Augustus amissa Aquila, profligatis copiis, fuga sibi cum paucis consulere, vixque euasere. In Vngaria Petrus Bancobonus Varadinus, quem nostri Prengarium nominant, Gertrudam matrem D. Elisabethae sub papilione ferro confodit.
[Note: 4] Eadem tempestate duas religionis Christianae factiones emersisse, authore Bernhardo quodam reperio: Pauperes Lugdunenses, et Italos humiles. Hi cum populo agebant, publice concionabantur, interpretandarum sacrarum literarum prouinciam citra authoritatem pontificum sibi sumebant: illi in diem victitabant, nihil possidebant, hostiatim stipem emendicabant, legatos Christi se aemulari iactabant. Ambo genera in sacerdotum luxum, auaritiam, superbiam, libidinem, caeteraque vitia, ingeniosa atque diserta erant. Innocentius tertius Pontif. Max. illos contra philosophiam Christianam facere decernit, a sacris veluti erronesarcet. Hissuccessere alia duo genera, diuis Francisco, et Dominico authoribus. Quae cum grauatim (ita refert Martinus a sacro auriculario et piaculari Rom. episcopi) Innocentius tertuis reciperet, obiit, et successor huius Honorius tertius continuo author factus est.
[Note: 5] Iisdem diebus Caesar Augustae in confinio Rhetiae et Vindeliciae conuentus agit Inde Aquas Graneas petit, perlustrata Germania atque Saxonia, Wurtzburgium Franciae caput se confert. Inter haec pontifices Romani ex sacra historia, nempe libro, quam Ioannis diuinationem appellant, fatum exitii Saracenis, Turcis, Machometicae superstitioni aduenrasse inrerprerantur, classicum clangunt, ad arma ingeminant. Machometum antichristum fuisse sibi persuaserant, sicuti et patrum memoria Ioannes Annius in commentariis, quos in eundem librum edidit, sentit, et nostro saeculo eam superstirionem desituram, Christum iuxta Chiliastarum opinionem aduentaturum, interrisque regnaturum arbitratur, quae mendacissima esse exitus probauit. Nihilominus Andreas rex Vgrorum, vxoris eius fratres Otto Dalmatiae dux, Eckbertus Bambergensis episcopus, Luitpoldus Austriacus, Ludouicus dux occidentalis Boiorum, Vlricus Bathauensis episcopus, Albertus et Berchtoldus a Bogen, Luitpoldus a Plaien, Eberhardus archimystes Boiorum, Albertus praepositus Salisburgensis, Fridericus
praepositus Berchtoldgadensis, in Palaestinam, atque Aegyptum arma mouent.
[Note: 6] Cum Damiata vrbe Aegypri Nilo contigua, sex dierum itinere ab Alexandria, expugnata, consultationibus tempus trahunt, locum Coloniae deducendae capiunt, reges Aegypti riuo, qui in Nilum cadebat, obstructo, aquis deinde obrutos, subito circumueniunt. Periere tum plerique Boiorum: Vlricus Bathauensis episcopus, Luitpoldus a Plaien, Berchtoldus a Bogen, Albertus, et Fridericus Iuuauenses mystae, caeteri pacti vitam cum maximo incommodo domum redeunt. Vlrico episcopo successit Gebhardus, frater Luitpoldi a Plaien. Puerorum quoque chorus, qui vndique sturnatim confluebant, Palaestinam, liberaturi eandem, petunt. Cum ad mare processissent, nusquam postea comparuere.
[Note: 7] Interim Imperator Otto naturae concedit, testamento insignia Imperii Friderico reddit. Qui conuentu Norinbergae peracto Romam contendit, ab Honorio Pont. Max consecratur, Augustusque appellatur, astante Ludouico duceBoiorum, Hainricum deinde filiurn Caesarem declarat, ei tutores dat Angelbertum Agrippinensem Archimystam, et Ludouicum praefectum praetorio Rheni, regulumque Boiorum: eidem insuper Margaretham filiam Luitpoldi Austriaci despondet. Ludouicus rector Boiorum nouum principem secum in Germaniam deducit, Norinbergae nuptiae Caesareae fiunt.
[Note: 8] Rursus Conradus Portuensis episcopus, flamen Romanus, filius Egonis Vri Suitonum dynastae, et Ioannes quidam consecraneus Diui Dominici Germanos ad arma concitant, ad Asiaticam, Asricanamque militiam cohortantur, et vt facilius toties longinquae militiae poenas dantes, precium ob stultitiam ferentes, inducerent, multa noua hactenus inaudita dogmata inculcant. Quemcunque sceleri obnoxium, parricidio, incestu, sacrilegio pollutum, continuo, vbi cruciculam vesti assuisset, solutum esse, et crimine et poena declamitabant. Quippe hisce aliter ab auditoribus (vt fit) acceptis, maximam fenestram ad nequitiam patefecerunt. Plerique ansa hinc arrepta, inimicos prius suos tollebant, hinc in militiam facram nomina dabant. Angelbertus archiepiscopus Agrippinensis Coloniae, curator Caesaris istoc tumultu rerum, specie religionis occisus est a Friderico cognato suo in Boiaria.
[Note: 9] Albertus a Bogen, Rapotho Artenbergensis discordant, praedia, templa, aedes inuicem diripiunt, incendunt. Rapotho Landouerdunum [Note: forsan Landuuehr.] oppidum proxime Altaichium inferius subito extruxit. Albertus a Bogen solo aequat, atque igne concremat. Flinsobergomum [Note: Forsan Flinsberg.] arcem in secunda Boiaria aedificat. Monachium cum xenodochio conflagrat. Pisoniumk [Note: Botzen.] vrbs Noricorum, in confinio Italiae, atque. Boiariae, ad confluentes Isaci ac Athesis, de coelo tacta est, vndecimo Calendas Iulii: populus, qui vndique spectatum ludos equestres confluxerat, fulmine atque grandine affectus: trecentos homines periisse memoriae literarum traditum est.
[Note: 10] Reginoburgii mortuo Conrado episcopo, pauci mystarum vniuerso cum populo, iure suo Gotfridum praepositum legunt pontificem, plerique mystarum aduersantur, Sigefridum Sueuum magistrum Epistolarum Imperatoris, ouili Reginoburgensi imponunt. Res Romam delata est. Sigefridus consecratur, aduersariis sacris interdicitur. Prophani edicto perpetuo inposterum a Comitiis pontificalibus arcentur. Sigefridus ille Reginoburgensis pontifex templum diui Blasii consecraneis Diui Dominici, Seruatoris aedem Franciscanis tradidit. Dynastae Boiorum Truchsassii, [Note: qui sint nescio, exemplar habet Drugassii] Eccomyli, Albertus a Bogen, eius mater Laodamia, vxor Ludouici Boii, suo sumptu aedes construxerunt.
[Note: 11] Hisce diebus Ludouicus Boius nuptias Strubingae parat: Ottonem filium emancipat, eum armis more Germano ornat, eidem Agnetem Rhenanam connubio iungit, coenam exquisitissime nuptialem dat principibus, et episcopis Boiorum. Hosque conuiuas fuisse reperio: Eberhardum archimystam Iuuauensem, Hermannum Wurtzburgensem, Eckbertum Bambergensem, Gebhardum Bathauensem, Sigefridum Reginoburgensem, Sibothonem Augustanum, Hainricum Aichstetensem, Hainricum Sabonensem: Rogerium
Chiemensem, Carolum Seccouensem, Vlricum Lauentinum, qui ibidem inunctus est: Item Hainricum Caesarem, filium Friderici secundi Augusti, Luitpoldum Austriacum, Bernhardum Charionum, Ottonem Meraniae regulum vocatos interfuisse traditur. Huius frater Hainricus in gratiam receptus, in Boiariamque redire permissus, Grassae in Noricorum pago Chimino lacu, continuo moritur eodem anno, quo et Gerardus Hirspergensis, Bernardus Libodunensis finem viuendi faciunt.
[Note: 12] Dumque haec in Boiaria fiunt, Augustus Asiaticam expeditionem indicit, praemittitilluc Ludouicum Turogum, Sigefridum a Rechberg episcopum Augustanum, qui Brundusii interiere. Imperator posthaec ob partum exanimata Augusta ad Cyprum cum copiis nauigat, XVII. Calendas Decembris Ioppe appulit, eamque munit, octo ibi dies commoratus fame laborare coepit. Nam commeatus a Ptolomaide vehiculis, clitellis, equis terrestri itinere, ob hostes vbique passim debacchantes conuehi nequibant, et nauibus ventus contrarius erat. Supplicatione igitur decreta, placato coelesti numine, lachrymis tandemque mari pacato, annona, arma, caeteraque huic bello necessaria, Ioppen vicissim nauigio, impune sursum, deorsum deportantur. Rex Aegypti, frater eius Scharaphus Gazare praefectus, et neposhorum Damasci regulus, cum maximis copiis vnius duntaxat diei itinere ab Augusto, quisque separatim cum suo exercitu consident, et castra locant.
[Note: 13] Deinde vltro citro commeant legati, paxsancitur, Saraceni atque Christiani decem annorum iuducias paciscuntur, Saraceni omnes captiuos reddunt. Hierosolyma cum omni circa regione vsque Ioppen, quo tuto Christianis pateat aditus, restituuntur, Saracenis concessum extra vrbem diuerti absque armis in templo, quod ipsis sacrosanctum esset adorare: insuper Bethleem, Nazareth, quicquid inter Ptolomaida atque Hierosolyma longe lateque interiacet, cum Tyro et Sydone, et finitimis regionibus redditum est Friderico. Eodem foedere comprehensum licere principi Romano moenia, castella, arces reficere atque munire nihil horum Soldano atque Saracenis in Syria, atque Palaestina permissum. Atque haec omnia religione iurisiurandi, more vtriusque gentis confirmata sunt. Hisque XII. Calendas Martii, qui tum dies Solis Christo triumphanti festus est, renunciatis, Fridericus Hierosolyma tendit, Sabbato, qui dies sextusdecimus ante Calendas Aprilis, eo peruenit. Postridie diadema ob honorem Christi Caesareum gestans, cultu Imperatorio, loca quaeque nobis sacrosanctae venerabundus adit, facta sunt haec anno Christi domini, Deique nostri millesimo, ducentesimo, vndetricesimo, indictione secunda. Haec ex Epistola Friderici excepimus, quae Bathauiae in tablino pontificali seruatur.
[Note: 14] Dum haec in Asia geruntur, Gregorius nonus Pont. Max. qui Honorio tertio successerat, suspectam habens potentiam, prudentiam felicitatemque Friderici (sicuti in quadam epistola refert) aduersus Augustum, cum Italis, ac Longobardis conspirat, Imperatorem deuouet. Romani indignitaterei commoti, pontificem vrbe pellunt, qui triplice agmine fines Campaniae hostili animo inuadit. Nec hoc contentus, Hainricum Caesarem missis legaris, aduersus patrem conspirationis valentissimae principem facit. Hainricus sub idem tempus Haganoiae brumales ferias celebrat. Ludouicum Boiorum ducem, Rhenanumque praefectum (inuidia semper comes virtutum est) quod eloquentia, et prudentia, pietateque in Augustum nulli secundus foret, hactenus omnium consiliorum, secretorumque participem, curatoremque a patre sibi quasi ad regendum puerum datum, curia atque senatu amouet. Is vbi animum Caesaris abs se alienatum esse et iniqua agi, parricidialiaque iniri consilia sentit, cum Ottone filio clam secedit, in Boiariamque migrat. Subsequitur Caeser, Boiariam ferro, igne depopulatur, Ludouico nequaquam, ne minimo quidem digitulo contra nitente.
[Note: 15] Interim Augustus pacata Syria, atque Palaestina, quas quindecim annis possedit, in Apuliam redit, vbi fines regni ab episcopo Romano armis occupatos, seque per omnium flaminum religiones deuotum offendit. Quamobrem literis per vniuersum orbem Christianum missis, acriter in Romanum pont. inuehitur, fraudes, astutiam, acerbitates, iniuriam,
tyrannidem eius commemorat, iniusticiae, impietatis eundem accusat. Germaniae, maxime Boiorum, et Noricorum principes, atque episcopi, Berchtoldus patriarcha Aquileiae ex Boiaria ab Andechs, et Damasia oriundus, frater eius Otto Dalmatiae, atque Histriae regulus, Eberhardus archimysta Boiorum, Sigefridus Reginoburgensis pontifex, Bernhardus Charionum, Luitpoldus Austriacorum, atque Stiriorum rector, Venetias, inde Romam proficiscuntur, sacerdotem primarium appellant, modestiae Christianae, bonique pastoris officii commonefaciunt eundem, et Augustum in gratiam redigunt. Pontifex Augustum coena Salinari, dapibusque pontificalibus excipit. Luitpoldus Austriacus ibi moritur. Caeteri pace terris reddita, coniuratione, vt existimabant, perniciosa Reipub. extincta, laeti Germaniam repetunt.
[Note: 16] Proximo deinceps anno Ludouicus regulus Boiorum Kelhaimii, dum post coenam in ponte deambulat, a Stichio morione, quem per ludum incessebat, cultello laetali vulnere sauciatur, moxque in conspectu omnium aulicorum exanimatus, corruit XVI. Calendas Octobris, anno ab orbe vindicato millesimo, ducentesimo, tricesimo, primo. Extat Kelhaimii aedicula, stipesque sacratus, huiusce rei monumentum. Sunt qui tradant, fraude Hainrici Caesaris caesum esse a quodam ignoto, qui quasi cultu nuncii Augustalis literas exhibuerit, legentemque easdem de inprouiso confoderit. Aliam quoque fabulam vulgo narrari audio, eundem scilicet ob illatum stuprum vxori alienae, a duobus feris pueris, quos maritus violatae coniugis, auidus vindictae, solitos pecudes, et quicquid digito monstrasset, laniare, educarit, dilaceratum indicante domino esse. Quod neque verisimile est, neque verum arbitror. Administrauit Boiariam annos duodequinquaginta, menses duos, dies sex: corpus Schiram delatum, magnifice regio luxu sepelitur. Manes placauere Eberhardus archiepiscopus Boiorum, cum collegis suis Chiemensi, Seccouiensi, Fruxinensi, Augustano episcopis: Laodamia vxor Ludouici, Agnes nurus eius, et ii proceres, Otto a Phalay, Conradus a Plaien, Conradus a Wasserburg, Conradus et Hainricus fratres Mosburgenses. Pauperibus vna et quadraginta librae, numeratae pecuniae, distributae sunt, quinque et viginti, annuum vectigal monachis, perpetuo condonatae. Laodamia [Note: Ludmilla, ab Auentino Laodamia, fundatrix Monasterii Saling.] suburbanum Landeshutae contubernium sacratis foeminis construit, caeremoniis Cisterciensibus initiat, dotem suam donat, ibi eius Mausoleum, Landshutensiumque principum ostenditur.
1. Rapoto Comes Palatinus Boiariae moritur. Machtylda comitissa ab Henneberg 1514. filios simul gignit. Literae consolatoriae Imperatoris Friderici II. ad Ottonem.
2. Otto comitia prouincialia indicit, Caesar Heinricus vetat. Proceres Boiariae foedus ineunt de bono publico procurando.
3. Heinricus cum Papa clandestinum foedus init. Ottonem V. ab Imperatore deficere nolentem persequitur, et filium obsidem dare cogit.
4. Imperator filium ab armis discedere et Ottoni obsidem reddere iubet. Otto conuentum Reginoburgii habet.
5. Fridericus Austriacus inquietus finitimos lacessit, vxorem repudiat, Boiariae vrbes diripit.
6. Otto vrbem Trostberg contra incursationes extruit, Friderico bellum indicit, in Austriam arma mouet inque latrones animaduertit.
7. Otto conuentus habet. Episcopi ad Fridericum de pace facienda missi in vincula coniiciuntur.
8. Imperator cum Conrado filio in Germaniam
redux, Hainricum parricidii accusatum in Siciliam relegat, Conradumque successorem in Imperio declarat.
9. Fridericus Austriacus proscribitur executione Wenceslao Regi Bohemiae, Ottoni V. et Episcopo Bathauensi demandata. Friderious Ottonem cedere cogit, armaque in Wenceslaum vertit.
10. Imperator Fridericus in Austriam mouet, eamque subigit. Mox Reginoburgum et tandem in Italiam concedit.
11. Gregorius IX. Decretales promulgat. Varia prodigia. Murium horrenda multiplicatio, vnde et an salis gustatu generentur, deque eorum interitu.
12. Lex historiae: libere loqui.
13. Fridericus II. Imperator Princeps Optimus, ob vicinitatem Pontificibus suspectus fuit, qui Imperium Germanicum in fauillas redigere cogitarunt.
14. Episcoporum mores antiqui et hodierni.
15. Sacerdotia olim beneficio [Orig: beneficiô] Imperatoris, mox haec a populo et Clero, tandem a solo Clero concedebantur. Episcoporum titulus: Apostolicae sedis gratia.
16. Quaenam olim Papae iura in Episcopos fuerint. Pontifex Romanus ad opprimendum Fridericum tollere potestatem Episcoporum statuit.
17. Pontifex Romanus consultore Matthaeo Dominicano cum quibusdam Statibus Italiae contra Imperatorem conspirat et in Germania discordias serit.
18. Pontifex Romanus in Germania factionem sibi conciliat, in qua Fridericus Austriacus, Otto Boius, Rex Bohemiae, Vngariae, et Dux Poloniae.
19. Factio Papalis filium Regis Cimbrorum in partes, Episcoporum opes ad se trahere et filium Regis Danorum rebus imponere satagit.
20. Comites Habspurgenses palmam equestri spectaculo consequuntur. Papa Imperatorem excommunicat. Coniurati arma contra Imperatorem corripiunt. Pontifex nuncios emittit.
21. Sententia trium bullarum Papalium contra Fridericum emissarum.
22. Albertus a Beham in Boiaria beneficia Ecclesiastica contra instituta asseclis papalibus pro lubitu distribuit, aliosque excludit. Philippus exacto tributo a monasteriis Romam reuertitur.
23. Albertus Boiariae et Sueuiae Proceres sibi obligat, nobiles adiuuat, monasteria supprimit.
24. Episcopus Fruxinensis cum omnibus monasteriis suis et Purpuratis cur excommunicatus.
25. Alia exempla suppressorum Episcoporum.
26. Ranerius Bullas contra Imperatorem emissas renunciari frustra iubet, renuentes banno ferit.
27. Imperator caesis in Italia hostibus in Germania comitia indicit. Status praeter Boium et Boiemum auxilia promittunt, posteriores discordias serunt. Otto Friderico Austriaco suppetias mittit.
28. Fridericus Austriacus obsidione liberatus Austriam et Stiriam recuperat.
29. Albertus in magno periculo versatur, omnes tamen in Germania inter se committit, et banno saeuit.
30. Nemo Alberto dicto audiens est. Episcopus Fruxinensis ad Imperatorem prouocat, omnemque iurisdictionem Pontifici in Germania denegat. Episcopi Reginoburgensis sententia de Friderico Imperatore.
31. Odium aliorum erga Albertum. Fridericus Austriacus Imperatori reconciliatus eius partes strenue defendit.
32. 33. Eberhardi Episcopi Salisburgensis de Alberto sententia; Odium erga Albertum alio modo declaratum.
34. Quinam rebus Alberti studuerint. Imperatoris Epistola ad Ottonem Boium. Bathauenses sacerdotes Albertum iussu Imperatoris excommunicant.
[Note: 1] EOdem anno Rapotho praefectus praetorio Boiariae, cum Wilhylda vxore obiit. Per idem quoque tempus Machtyldam Hennebergensem, filiam Florentii Bathauini, sororem Wilhelmi Caesaris, mille quingentos quatuordecim simul genuisse, in malluuio ab Ottone Traiectensi episcopo sacra aqua lustratos esse, inter ostenta a nonnullis narratur. Quod equidem magis, ne praetermitterem, retuli, quam quia verum, aut verisimile putem. Eadem tempestate Imperator, qui Rauennae hyemabat, audita nece Ludouici reguli Boiorum, Ottoni filio eius consolatorias literas, quae extant, scribit. Isque viuente adhuc patre, vtrumque ducatum Rheni, atque Boiorum ab Augusto impetrauit, in fidemque acceperat.
[Note: 2] Vbi igitur iusta parenti fecit, inferiasque retulit, concilium Boiorum procerum
episcoporum, vt auspicato honorem iniret principatus, feliciterque munia obiret, pacis artes, concordiae bona firmaret, leges gubernandi more maiorum praescriberet, imperium suum stabiliret, incolae in eius verba iurarent, Reginoburgium ad Idus Ianuarias indicit. At Hainricus Caesar filius Augusti edicto id vetat, et ciuibus praecipit, ne Ottonem vrbe accipiant. Boiorumque dynastae atque pontifices, Eberhardus Salisburgensis, cum suis collegis, Chiemensi, Lauentino, Seccouiensi episcopis, Conradus Fruxinensis, Sigefridus Reginoburgensis, Hainricus Aichstatensis, Gebhardus Bathauiae, Sigefridus Augustanus, Sabonensis, Eckbertus Bambergensis Landshutae frequentes conueniunt, bona Reipub. se procuraturos pollicentur, foedus, concordiam, fidem iurisiurandi religione, sacramento sanciunt. Gebhardus, quod Eberhardum vitia eius carpentem necarat, pontificatu tribuque sacerdotum mouetur, Bathauiae Rogerius [Note: qui et Rudigerus.] Chiemensis praeficitur. Eberhardus Salisburgensis pastor cum Ottone Augustam proficiscitur, frustra sibi operam sumit, vt illum atque Caesarem in gratiam redigeret.
[Note: 3] Caesar clandestinum foedus cum pontifice Romano fecerat, Germaniam, Teutonicumque regnum sibi vendicare nitebatur. Otto praefectus praetorio Rheni, Regulusque Boiorum, primarius Germaniarum princeps, ab Augusto patre Caesaris deficere nefas ducebat, in Boiariamque se protinus contulit. Caesar collecto magno exercitu Boiariae fines hostili animo intrat, nemine omnino resistente, templa, vicos, agros incendit, castra ante moenia vrbis Reginoburgensis colocat, ferro, praeda impune cuncta atterit. Hisce coactus Otto, arbitro Eberhardo archiepiscopo Salisburgensi, filium Ludouicum quadrimum Caesari obsidem dat.
[Note: 4] Augustus, vbi haec in Italia resciuit, legatos in Boiariam mittit, Caesarem ab armis discedere, obsidem Ottoni reddere iubet. Plerique Boiorum equites clam armati, copias eius subsequuntur, praedae intentos inuadunt, occidunt, magna clade discedentes afficiunt. Otto tum Reginoburgii conuentum rursus cogit, praesto fuere Boiorum dynastae, atque omnes Boiariae pontifices, quos supra enumeraui: quae Landshutae constituta fuerant, redintegrantur.
[Note: 5] Inter haec Fridericus Austriacus magni animi, quietis atque otii impatiens, laudis auidus, finitimos armis vltro lacessere coepit. Omnibus vicinis suis, Boiis, Boiemis, Vgris, Charionibus bellum indicit. Agnetem vxorem filiam Ottonis Dalmatiae praesidis, ab Andechs in Boiaria dynastae, quasi cognatam repudiat. Vlricum Charionum ducem, quod Pantheram Stiriae ducatus sui insigne vsurparet, capit, eundem posthac Austriacum scutum, tribus leonibus, a dextra distinguere iubet, atque his pro insigni Charionum vti praecipit. Agnetem a se repudiatam, huic nubere permittit. Morauiam inde, atque Vngariam duplici agmine inuadit. Eius praeses Muringerus Veseno [Note: Würinger Weser.] Schardingii praefectus, latrociniis infamis, in confinio vtriusque regni Varnpach monachis pulsis occupat, praesidioque firmat, inde Occidentales Boios vastat, omnem oram Oeni, Noricique depopulatur. Neukirchen, et Weihard Noricorum syluam, atque pagum, vbi tum nundinae, celebresque feriae erant, et populus frequens coiuerat, sexto Idus Septembris inuadit, templum exurit, opes, merces diripit, ciues ditiores, mercatoresque captiuos amplius quadraginta abducit.
[Note: 6] Regulus Boiorum ex Vindelicia egreditur, Noricum petit, ad confluentes Trani, atque Alzae nouam coloniam deducit, arcem, atque oppidum extruit, munit, praesidio firmat, Trosperg a fidendo appellat. Inde Vtini, conuentus agit, Austriaco misso caduceatore, bellum indicit, amicitiam ei more maiorum renunciat, copiisque contractis, orientalis Boiariae fines ingreditur, Lambach exurit, vsque Tranum amnem, Valentiamque vrbem, vniuersa incendiis, caede complet: Schardingium capit, in ditionem redigit, praesidio atque muro firmat Varnpach expugnat, templum monachis reddit, vnde quinquaginta, quos ibi ceperat, partim in crucem agi, partim securi percuti iubet, de omnibus supplicium sumpsit.
[Note: 7] Ad Strubingam postea vrbem, inde Monachium ad conuentus agendos proficiscitur. Interfuere episcopi Boiariae, atque
proceres, foedus factum aduersus Austriacum, discordiae, litesque Boiorum direptae, et compositae sunt. Eberhardus Salisburgensis archimysta, et Eckbertus Bambergensis pontifex profecti ad Fridericum, vt pacem facerent, in vincula coniiciuntur, totaque Quadragesima captiui detinentur.
[Note: 8] Augustus posteaquam, quae in Norico atque Germania fiebant, accepit, quartodecimo demum anno in Germaniam cum Conrado filio, quem regem Palaestinae, Syriaeque nuncuparat, redit. Otto Boiorum regulus eundem quam maximo potuit honore, proxime Burckhusium excipit, Landshutam deducit, filiam suam Conrado Hierosolymorum regi despondet, quae tamen in paucis post diebus fato concessit. Imperator posthaec Reginoburgium Boiorum caput petit, Hainricum filium Caesarem atque successorem iam pridem a se declaratum, parricidii accusat, sententia septuaginta principum condemnat, in vincula coniicit, in Siciliam, vbi non longo post tempore obiit, remotis Germanis relegat. Mogontiaci deinde XI. Calendas Septembris Conradum Palaestinae regem, Caesarem atque successorem designat. Postea Calendis Maii diuam Elisabetham Superum [Orig: Superûm] albo asscribendam curat.
[Note: 9] Inde Augustam Rhetiae petit, Fridericum Austriacum obedire atque parere detrectantem proscribit, hostem Reipubl. iudicat. Eius iussu Wentzeslaus rex Boiemiae Austriam transdanubianam in Germania Magna, suo regno confinem, inuadit. Altera parte Otto dux Vindelicorum et Nariscorum, Rudigerus episcopus Bathauensis Lintzium obsident. Fridericus Austriacus accito in auxilium Alberto a Bogen, tetrarcha Boiorum potentissimo, fratre Ottonis reguli Boiorum, obsessis suppetias fert, episcopum capit, in vincula coniicit, captiuum abducit, ducem cedere cogit. Inde vim belli in Boiemos conuertit, eosdem finibus suis deturbat, mandata, minas Augusti floccifacit.
[Note: 10] Quocirca Romanus princeps, copiis collectis, accitis principibus cum Wentzeslao rege Boiemiae, Ottone Boiariae, Bernardo Charionum, Hainrico Turogorum regulo, item cum hisce episcopis Berchtoldo ab Andechs patriarcha Aquileiensi, Eberhardo archimysta Boiorum, Theodorico Treuerorum, Sigefrido Reginoburgensi, Eckberto Bambergensi, Rudigero Bathauensi, Conrado Fruxinensi episcopo, cum Boiorum dynastis, Bernhardo Leobergensi, Sigefrido Fromesel, Hainrico Artenburgensi, Rapothone praefecto praetorio Boiariae Austriam atque Stiriam portiones quondam Boiariae inuadit, cuncta ad obsequium redigit, Viennae hyemat. Fridericus Austriacus Neostadii in confinio Stiriae atque Austriae se continet atque communit. Imperator Viennam atque Austriam Eckberto Bambergensi episcopo, viro bellicoso atque magni animi ex Boiaria superiore oriundo, fratri Berchtoldi patriarchae Aquileiensis et Ottonis Morauiae legati: Item Rudigero a Radeck episcopo Bathauensi atque Conrado Tollusio episcopo Fruxinensi committit. Ipse Reginoburgium Boiariae caput petit, vernas ibi perlitat ferias. Ibidem tum Hainricus ab Artenberg templum sacratis foeminis condidit, quod sanctam crucem vocitant. Posthaec Fridericus Imperator compositis rebus Germaniae, relicto in Cisalpino imperio filio Conrado, in Italiam remigrat, Taurisium in hyberna concedit, neque posthac ex Italia in Germaniam redit.
[Note: 11] Gregorius tum nonus Pont. Max. libros pontificales, quos Decretales nominant, per Remundum Dominicanum edidit. Eadem tempestate prodigia pleraque futuras calamitates portenderunt. Magna pestis in homines, pecudesque iuxta debacchata est. Vniuersa flumina gelu constiterunt acuto, vernoque demum calore soluta, casas, horrea, pontes, moenia, arbores subuerterunt. In finibus Charionum in oppido Stain, dum Volbertus mysta sacrificat, victima sacrosancta in carnem atque sanguinem commutata est. Berchtoldus patriarcha Aquileiensis, Albertus Goritiae regulus spectatum perrexere. In Rathstadio oppido in Alpibus Noricis, quas Taurum incola vocat, infans cornutus natus est, vagitus atque ploratus eius quatuordecim ante dies, quam ederetur, auditus. In agro Fruxinensium meridiem versus murium agrestium ingens vis, examen subito natum, messes populatur, segetes, herbas, foenum radicitus depascitur: inde fugatis accolis, execratum
locum mutare, auitos lares deserere agricolae coacti sunt. Mirum est, vnde vis tanta, salis gustatu fieri praegnantes, generationem eorum lambendo constare, non coitu, ex vna gigni viginti, prouentus eorum siccitatibus, tradunt Aristoteles, et alii naturae interpretes, quibus talia consectari curae fuit. Illud adhuc latet, quo nam modo illa magnitudo repente occidat. Nam nec exanimes reperiuntur, neque extat, qui murem hyeme in agro offenderit. Terra tremuit in Burgundia, mons alio de improuiso migrauit, quinque millia hominum obruit. Tertio Nonas Iulii Sol interuentu Lunae duas horas continenter occultatus est, Luna sexangulis versus Orientem protensis visa est. Pridie quoque Nonas Octobris rursus solis radios Luna interpositu suo auferente terrae, meridie stellae, quasi noctu, colluxere. Quippe manifestum est, Lunam obiectu terrae occultari: solem Lunae. Pleraque alia huiuscemodi prodigia in annales, fastosque relata sunt, quae scrupulosius persequi, superstitiosum duxi.
[Note: 12] Rursus crimina, factiones, fraudes, scelera, caedes, bella ciuilia (quibus omnia diuina humana commixta, Respublica Christiana discordiae malis contusa, praedae paucorum libidini facta est) commemorare cogor. Quod quam molestum, quam arduum mihi sit, quisque veritatis amator, Christianaeque simplicitatis cultor, rerumque humanarum peritus, suo ingenio metiatur. Equidem nullius obtrectator, aut adulator sum, sicut lex historiae postulat, libero ore loquor. Id quod non fecisse L. Sisennam, primus Romana Crispus in historia carpit. In libera ciuitate, inquibat Imp. Tiberius, licet mortalium tristissimus, linguam, mentes liberas esse debere. Hoc profecto magis in historia, quae veritatis scrinium atque interpres est, exigitur. Haud vnquam mihi credibile fuisset, tantam vaecordiam cuiquam hominum inesse, nisi authographa nactus forem, pudet explicare verbis, quae illos non puduit facere. Quam paucissimis potero, et quatenus ad Boiariam (in qua haec primum scintilla Landshutae exarsit) attinet, summis duntaxat (vt aiunt) digitulis rem attigero.
[Note: 13] Imperatorem Fridericum secundum Caesarem Augustum, haud dubie secundum Carolum Magnum, potentissimum vtilissimumque Reipubl. Christianae, atque sine controuersia sapientissimum principem fuisse, Nicolaus Cusa, episcopus Brixinensis flamen Romanus, vir vndecunque doctissimus, testis est, atque Egidius Romanus, Bituricensis in Gallia pontifex, philosophus atque Peripateticus insignis, qui in libris, quos scripsit de Institutione regia ad Franciae occidentales Imperatores, hosce ad illius exemplar properare cohortatur. Idem Fridericus libros Aristotelis omnes, pleraque alia in sacris, prophanis literis, vniuersam supellectilem philosophiae (quam vt ait Albertus Magnus, inopia linguae Latinae a diuitiis aliarum linguarum emendicare cogitur) ex Graeco atque Arabico sermone, per interpretes doctissimos vertendam curauit, Atheneis legendam exhibuit. Quibus rebus se a teneris vnguiculis oblectatum fuisse profitetur. Leuoniis, Aestiis, Pintziis, Sennogalliis, adcolis, Venedi atque Codani, in Germania atque Sarmatia Europea sinus, quod exploso falsorum deorum cultu, pietatem Christianam receperint, priuilegia, immunitates, ciuitatemque Romanam donat. Eius potentia, vires, prudentia, magnitudo animi, rerum bellicarum peritia, vicinitas (nam in Italia contra morem veterum Imperatorum habitabat, Germaniam per filium administrabat, bis duntaxat ex Italia in Germaniam egressus) formidolosa atque suspecta fuere Romano sacerdotum senatui. Quod Gregorius nonus pont. Max. non it inficias, sed ingenue fatetur. Visum est flaminibus Romanensibus Imperium Germanum magis florere, quam ipsis vtile foret. Placuit id contundere, atque discordia non solum debilitare, sed in cineres quoque atque fauillas redigere, et Fridericum huncce a fastigio rerum humanarum deturbare. Quod haud temere per pontifices Germaniae tum longe Reipubl. literarumque studiosiores, proinde prudentiores, fieri licebat.
[Note: 14] Etenim eadem adhuc tempestate episcopi, atque in vniuersum sacerdotes, amantiores artium atque boni publici, ac nondum seruituti obnoxii erant, non ita (vt nunc) fugitantes laborum, socordiae, inertiae, ocio atque voluptatibus deuoti erant, sapientiae operam dabant, libris incumbendo, Christum
amando, oues sedulo pascendo, Rempub. procurabant, Christianae concioni consultabant. Ipsi sacra cuncta atque munia obeuntes, populum docebant.
[Note: 15] Atque huiuscemodi sacerdotia atque pontificatus fuisse primum beneficia Caesarum atque Imperatorum et principum nostrorum: deinde ab Imperatoris Hainrici quinti tempore, comitiis calatis atque curiatis viritim suffragiis latis, lectos esse communiter a populo, sacerdotibusque vniuersis, communes animorum pastores: demum Friderici huius aetate, excluso populo caeterisque sacrificulis, duntaxat mystis imponi pontifices coeptum esse, supra explanauimus. Eas ob causas illius tempestatis episcopi in titulis, initiis epistolarum, atque decretorum, non, vti nunc fit, ascribunt, Apostolicae sedis gratia, nimirum fauore humano: sed more Pauli, clementiae duntaxat diuinae id munus atque donum acceptum referunt. Ita enim coepisse epistolas, senatusconsulta, placita, rescripta, exempli gratia, reperio: Sigefridus sola miseratione diuina Reginoburgensis episcopus.
[Note: 16] Non licebat tum Romano pontifici absque illorum, vrpote venerabilium fratrum suorum consilio, in cuiusquam prouincia quicquam attentare, nempe illi melius sui gregis mores cognoscebant, a Deoque se, non ab hominibus destinatos existimabant. Si quippiam peccatum, aut temere actum fuerat, quod coarguendum foret, id primum ad suum gregis pastorem referebatur, isque primum cognoscebat, Romanus duntaxat admonebat, cuncta iure, lege, bonorum virorum ex prouincia arbitratu et more maiorum, ex communis consilii popularium, sacerdotum decreto agebantur. Nihil tumultu, armis, vi, dolo malo, potentia, seditione, vnius, paucorumue, pessimorum etiam temeritate atque libidine gerebatur. Hoc institutum tollere et antiquare, episcoporum authoritatem labefactare, ad vnius cuncta potestatem redigere complacitum est. Nec enim aliter Fridericus opprimi poterat, quem illi suum charissimum atque pientissimum principem propalam praedicantes, nequaquam saluo rerum statu deserturi videbantur. Primus enim Imperatorum, sicuti et in libris pontificalibus legimus, et diplomata ostendunt, Fridericus ille secundus tanta immunitate sacerdotum genus condonauit, qua moxaduersum eum abusi sunt Romanenses.
[Note: 17] Matthaeo igitur Dominicano (vt nihil hoc genus hominum, sicuti vulgo dici solet, non audet) potissimum consultore, dum Imperator Germanis rebus intentus, deuicta Austria Taurisii hyemat, Romani flamines cum Iacobo Teupolo duce Venetiarum, quem dominum Croatiae atque Dalmatiae, quartae partis et dimidii totius Romani Imperii, in epistola cohortatoria ad eum data, nuncupant, cum Mediolanensibus, Bononiensibus, Brixiensibus ciuibus, episcopis, item caeteris Longobardis, quibus vtilius bellum, quam pax videbatur, dato his Gregorio a monte Longo duce, valentissime conspirant, occasionem rebellionis faciundae praestolantur. Et ne Germania suppetias ferre posset, bona concordiae pellere, discordiae mala serere, in Germania, orbeque Romano decernunt. Principes, equites, auarissimum quemque et maxime honorum, pecuniae studiosum, decimis, ecclesiasticis opibus eisdem distributis, aduersus pontifices concitare constituunt, Hocque consilium magis Gregorium tentare voluisse, quam quod aequum, aut iustum censeret, aut denique ex animi sententia, votoque successurum speraret, eius epistolae indicant. Quippe conquerente etiam nuncio suo, episcopos, quos hic [Orig: hîc] deuouerat, ipse nihilo secius benigne datis ad eosdem literis, dissimulata deuotione fratres suos Venerabiles appellat. Nec legatum tanto tempore efflagitantibus consciis, virum grauem, aut senatorem quempiam mittere voluit: maxima [Orig: maximâ] ex parte ipse Sueuorum conatus frustratus est, complorante id Alberto, [Note: Albertus Beham decanus Bathauensis.] institore huius negocii tragico modo.
[Note: 18] Posteaquam ergo Italiae plerique ciues, episcopi, dynastae coniurarunt, Vulturii Romanenses (res ante cum filio Augusti tentata non processit) alia vi aggrediuntur. Fridericus Austriacus proscriptus ab Augusto, pulsus patria, exutus vrbibus, vicis, castellis Neostadii in confinio Austriae, Stiriae circumsidebatur. Is primus haud grauatim spe recuperandi perdita, socius accessit. Eadem tempestate
Conradus Tullosius Fruxinensis episcopus ob limites, vti fit, cum Ottone regulo Boiorum, praefecto praetorio Rheni disceptabat, in suaque ditione omnes non suae partis a sacris arcebat, clausisque templis, nemine nisi suis admissis, rem diuinam fieri praecipiebat. Mogontinus quoque archimystes itidem Ottoni ob praereptum sibi Laureacum, vetustissimum Monachorum contubernium, diras atque inferias dixerat. Pontifex Romanus inuitis hisce episcopis, Mogontino atque Fruxinensi atque inconsultis, Ottonem ad se prouocantem soluit, fama simul dissipat, Ludouicum patrem Ottonis principem in orbe Romano, pietate, sapientia, armis, eloquentia, opibus, virtute nulli secundum, crudeliter scelere Imperatoris Friderici, specie amicitiae, coram familia comitatuque nihil maline suspicantem quidem trucidatum esse, idcirco eius filius Otto, qui principatum inter Germaniae regulos obtinebat, credulus his et ob superiora beneficia operam suam pollicetur, plus etiam, quam petebatur, promittit. Vltro arces, vrbes, castella, quo coniurati tuto se reciperent, atque ibi de summa rerum consultarent, aperit. Wentzeslaum quoque regem Boiemiae cognatum suum in parteis trahit. Hique antesignani primas sibi parteis coniurationis in Germania sumpsere, sociosque Belum [Note: Belus qui et Bela.] quartum regem Vgrorum affinitate, Hainricum ducem Poloniae, filium diui Heduuigae sanguine Ottoni coniunctum, adsciscunt. Mater huius ex Boiaria, ab Andechs oriunda erat, ille filiam suam Elisabetham Hainrico filio Ottonis desponderat: et Laodomia mater Ottonis Boiema erat.
[Note: 19] Filium deinde Cimbrorum regis spe Imperii alliciunt. Ottocaro regis Boiemiae filio, Friderici Austriaci, qui liberis careret, neptis despondetur, hocque connubio viam sibi ad Austriam, Stiriamque Boiemi aperiebant. Hi omnes inuicem sibi iureiurando, sacramentique religione fidem astringunt. Ipsis potentia Friderici Augusti atque opes formidolosae erant. Praeterea pontificum dignitatem atque vires moleste ferebant animo, hoc nouo aucupio inescati, eorum diuitiis inhiabant. Vbi se pares viribus Imperatoris fore existimarunt, Budeuissit, oppidum est Boiemiae, conuenire, filium regis Danorum rebus imponere statuunt, a pontifice Romano postulant, vt eodem legatos fortes, graues, sapientes mittat, qui hisce Comitiis Caesareis intersint.
[Note: 20] Iisdem diebus cum haec ita fiunt, Imperator ex hybernis Taurisio discedit, et vt Campaniam postea intraret, Ticini conuentus agit. Vbi Albertus et Rudolphus fratres Habspurgenses, authores generis Imp. Caroli Maximi (qui hisce diebus dum haec proderem, in Vangionum vrbe celeberrimum Imperii concilium cogebat) palmam equestri spectaculo consequuti sunt. Per idem tempus Pont. Romanus Augusto inconsultis Germaniae episcopis, sacris Romae interdicit. Confestim Italiae coniurati magna pietatis superficie arma corripiunt, ab Imperatore deficiunt. Veneti Eberhardum archiepiscopum Salisburgensem in agro Taurisiano intercipiunt, omnibus rebus, gaza, supellectile spoliant, nudum dimittunt. Porro Rom. episcopus Raenerium, a S. Quintino Trecassiorum mystam, Philippum Asisium et praecipue Albertum Beham, Bathauensis templi decurionem, nobilem, factiosum, potentem, eruditum, vltro operam suam pollicentem, in quatuor annos huiusce coepti institorem declarat, eundem remotis arbitris coram Ioanne cubiculario, contrectatis sacrosanctae historiae diuinis oraculis, sacramentum, mandatis bona fide pro virili perfuncturum, dicere iubet.
[Note: 21] Haec vbi rite peracta sunt, tribus diplomatibus (hoc est, vt vocant, bullis) nonus ille instruit, primum dat ad vniuersos Christianos, bestiam Fridericum appellat, parricidii, mendacii, crudelitatis, periurii, sacrilegii, impietatis, perfidiae accusat: nihil praetermittit, quod ab hoste proficisci, et irato animo dici potest, vt Augusto inuidiam concitet: eundem male sentire de Christo domino Deoque nostro, de mysteriis religionis nostrae asseuerat: Sacramentorum eidem consuetudinem obiicit: eiusdem triumphos atque victoriam calumniatur. Huc omnes versutissimum neruos intendere asserit, vt Romano pontifice atque flaminibus ad summam inopiam atque egestatem redactis, et ita omnino oppressis, Philosophiam Christianam
penitus exibilet atque explodat. Ideo indignum esse, cui Christianus pareat. Eundem more maiorum per omnium sacerdotum religiones deuotum, eidem sacris interdictum, vniuersos sacramento, quo ei astricti fuere, ex consilii decreto, sententia sanctissimorum ecclesiae magistrorum exauthoratos esse declarat, donec ille resipiscat atque secum in gratiam redeat. In altero edicto Fridericum cum fautoribus atque consultoribus quibusuis e ciuitate Christiana proscriptum, vicis, oppidis, casteliis, vbi versetur, sacrificiis publicis interdictum, omnes iurisiurandi religione solutos esse, Alberto aperit. Pontificibus deinde, maximis, minoribus sacrificulis vniuersis, monachis praecipit, vt hoc Senatusconsultum, hancce sententiam ritu solenni ceremonia celebri, publice in templis pro concione, adhibitis caera et aere absque cunctatione populo renuntient. Quod si ii parere recusarint, mandat Alberto, vt eosdem fulmine ecclesiastico afflet, de coeloque tangat. Tertia proscriptionis tabula, itidem Alberto data, in qua Gregorius Fridericum haereticum nuncupat, suoque more nihil conuicii praetermittit: archiepiscopis, episcopis, sacerdotibus, monachis, nobilibus, ignobilibus, diuitibus, pauperibus, vulgo, senatoribus, doctis, indoctis, vniuersis pariter Christianis, qui sibi Deum propitium esse velint, imperat, ne verbo, facto, dicto, ne animo quidem Friderico fautores sint: quasi vero perinde animis, atque linguis imperare posset. Postremo aduersarios ab Alberto execrari vult. Cum hisce mandatis Ranaerius, Philippus, Albertus Roma in Germaniam abeunt, discordias vbique serunt, quoscunque possunt, diuitiis, pollicitationibus, sacerdotiis, muneribus in partes trahunt, opesque factionis confirmant.
[Note: 22] Albertus in Boiariam venit, ab Ottone regulo Boiorum benigne [Orig: benignê] hospitio Landshutae recipitur. Confestim Hainricus Poppo, scriba ducis, secundo post pontificatum sacerdotio monasterii donatur (Praeposituram vocant) Theodericus quoque Otolinus artium, et philosophiae palmam consecutus, a sacris reguli, atque coniugis, eius riualis recipitur. Iique locupletissima Boiariae sacerdotia in breui scripta (quorum unum fuisse reperio Elsendorff, proxime patriam meam, atque pensitare quotannis quatuor et sexaginta vncias argenti puri puti) inter se partiuntur, atque caeteris cauponantur, leuique de caussa coenobia sibi vectigalia faciunt. Nam cum Sigefridus episcopus Reginoburgensis Nitunum Nariscorum sacerdotium Putruglerio Norinbergensi tribuisset, isque cum ducentis equitibus vsucapturus aduenosset, Albertus illud Hainrico superiori vice Romani episcopi tradit, cumque trecentis equitibus eo veniens vindicauit. Burbach quoque Theodorico largitus, quod Rudigerus pontifex Bathauensis alii iam contulerat, Philippus exacto a mystis, et monachis annuo censu, qui primum a Paschali immunitatis, libertatisue nomine impositus, longoque tempore tributus non fuerat, Romam rediit.
[Note: 23] Albertus in magno negotio habuit aes alienum soluere, Boiariae, Sueuiae dynastas obligare, nobiles adiuuare, qui sibi pepigissent, partium fore pontificis, atque suas propugnaturos, eius pacti non dubitauit iusiurandum, atque syngrapham exigere: Friderico a Stauff, Hainrico de Hag, Friderico a Fronhouen, Conrado a Vuasserburg, Hartuico Laureacensi, intimis Ottonis ducis, templorum, contuberniorum, collegiorum decimas precario concessit, refragantibus mulcta atque dies dictus est Landshutam. A Laureacensi antistite, quod aduersus rectorem Boiorum, atque Rheni, Mogontini rebus studuerat, duodecim millia vnciarum argenti puri puti corrasit. Hainricum a Neyffen, Sueuum, item Berchtoldum, atque Rudolphum de Vri Suitonas atque fratres ob illata damna a Constantinis mystis execratos malis precacitionibus, huiuscemodi piaculo soluit: sacerdotes iniuria affectos ad se in Boiariam Landshutam in ius ambulare praecipit. Eosdem, qui detrimento affecti erant, superioribus proceribus iniuriam fecerant, satisfacere imperat.
[Note: 24] Episcopum deinde Fruxinensem, cum Ottone (vti supra commemoraui) dissentientem, primum omnium aggressus est, atque deuouit cum omnibus sacerdotibus, et monachis Landshutae in templo diui Martini, praesente populo, sacerdotibus: idem praepositum diui Andreae
praefectum aerario Fruxini, praesules Piburgii monasterii proxime patriam meam Vuogburgii atque Abudiaci factitare iubet: vt scilicet auspicio Rom. pontificis, cuius legatus sit, episcopum mystas, sacerdotes, sacratas foeminas, monachos cum antistitibus, exceptis Schirensibus, deuotos renuncient. Et nominatim collegia, execratasque aedes recenseant Tegernsehe, Aetl, Rhod, Altonis monasterium, Ism, Vuerhenstefan, D. Vitum, Mosburgenses, Schlechdorff, Raitenbuch, Vueyern, Pinarcios, Burnbergenses. Diethranchzel, Neustifft, Viecpach, Beirberg, Bernried, Ebersperg, Vnderstorff. His adiungit equites Boios, episcopi purpuratos, Eysenricum de Vualdeck, Berchtoldum, atque filium eius Vlricum a Camer, Hainricum, Vagionem, Engelmannum, atque Sigefridum, Stahel in Staheleck, Conradum Schenck, Linardum Castum, Eberhardum de Holtzhausen, Pilgrinum, Moshaimer, Beronem Maurum, Eberhardum Spisocastum, Eberhardum Oexel. Hi Ottoni Boiorum praesidi refragabantur, rebus episcopi studebant. Vtrinque multa data, acceptaque damna.
[Note: 25] Conrado Vuasserburgensi dynastae, Ottoni regulo Vindelicorum monasteria collegiaque deuota attribuuntur, vt amotis antistitibus ipsi praedia, opes administrent, procurent, monachis victum atque vestitum tribuant. Praetori insuper ducis Valcobergensi, omnium pene templorum decimae, quae Fruxinensisibus pendebantur, redditae sunt. Mogontino in Mallersdorff atque Thierhaupten Boiariae praesules iussu Alberti, sacrificiis interdicunt.
[Note: 26] Porro Ranerius inter haec aduersus Caesarem diplomata Sigefrido episcopo Reginoburgensi Imperatoriae aulae cancellario mittit, praecipit, vt renunciet. Ille surda aure transit. Mox Ranerius D. Haimerami, Pruueniae atque Prulae, quae in agro Reginoburgensi cubant, imperat, vt episcopum cum symmystis deuotum pronuncient, et hi parere recusant. Omnes impudentiam hominis irrident, et quid omnino leuissimo et superstitiosissimo Gallo in Germania negotii sit, aut etiam Romano pont. inconsultis collegis suis episcopis Germaniae, rogant, stomachantur, irascuntur, tantas turbas concitari, discordias seri, vociferantur, libertatem Christianam opprimi, gregem sanguine Dei redemptum in seruitutem a falsis pastoribus redigi. Ranerius vltro citro missis nunciis, sumptus fecerat, mutuo pecuniam a mercatoribus Senensibus, iussu pontificis acceperat, aes alienum conflauerat. Sigefridum superiorem, eius mystas, ad vrbem Trecassiorum in Galliam, haud longe a Lutecia Parisiorum edicto euocat. Atque vbi praesto non fuere, condemnat, et aes alienum a se contractum, Ranerio, Orlando, Bartholo, Leoni ciuibus atque negotiatoribus Senensibus dissoluant, pronunciat. Quod cum facere supersederent, a praeposito Aichstetensi et Rebdorffensi, iussu Ottonis reguli Boiorum, instigante Alberto deuouentur Cal. Nouembribus.
[Note: 27] Inter haec Imperator circa Mediolanum cum hostibus confligit, eosdem magna clade afficit, vineas excindit, agros vastat, segetes exurit, legatos in Germaniam mittit, qui concilium Imperii cogant, defectionem Longobardorum atque Rom. pontificis acerbitatem commemorent, Conradus Caesar, Mogontinus pontifex, atque caeteri Principes Misnenses, Rapso Turogus, Brandenburgii, Saxones, Geroldus Aristonus, [Note: Ego puto Ernstain. Auentino enim Ario Ehr, stonos, super Stein fuit, vti obseruauimus.] Brabantini reguli orator Egrae (ciuitas est Nariscorum continua Boiemiae) conueniunt, omnes Augusto suppetias ferendum decernunt. Solus rex Boiemus atque Boiorum regulus, praefectus praetorio Rheni intercedunt. Helenobogii [Note: Elnbogen.] maioribus copiis subsistunt, tempus contentionibus protrahunt, Egram venire recusant. Legati quoque Austriaci cum Boiis, atque Boiemis adsunt, ab iis auxilia postulant. Maiore itaque discordia discessere inuicem Principes. Iam iacta erat alea, conspiratio detecta, quod intriuerant, exedendum erat. Otto totis remis incumbendum esse arbitrabatur, Austriaco auxiliares copias, cum Alberto a Bogen fratre suo mittit.
[Note: 28] Hisce diebus Eckbertus Bambergensis episcopus, vir bellicarum rerum peritissimus fato concesserat, Viennae in aditu Scotorum humatus est, huic Austriam ob militarem prudentiam Augustus
commiserat. Eo sublato, Fridericus dux accepto ad se Alberto a Bogen, eruptione Neostadio facta, cum reliquis Imperatoris copiis confligit. Rudigerum Bathauensem, Conradum episcopum Fruxinensem capit, caeteros iu fugam vertit: breuique elabentibus Caesarianis Austriam atque Stiriam, ope Boiorum, atque regis Boiemiae recuperat.
[Note: 29] At Albertus nusquam tutus, Landshutae se continet. Plures enim inimicos, sicut ipse in quadam ad Hainricum Lerchnuelder conqueritur Epistola, nullum amicum habebat. Euocatus dolo in Boiemiam, vt praesens episcopo Pragensi Bullam (ita vocant) pontificalem exhiberet, vix euasit, ex trium dierum itinere vnius diei iter confecit, quicquid treis dies peragrarat, vno die remensus est. Deinde Landshutam reuersus, nusquam egreditur. Classes profugorum monachorum ex Boiemia, maxime Cisterciensium, atque Dominicanorum, qui mandata perferrent, instituit, vt si primi intercepti forent, caeteri ad destinatos locos incolumes peruenirent. Hisque ita instructis, omnes regiones tonitru concutit, Boios Sueuis, Boiemos Misnensibus, Austriacos Morauis, Saxones Turogis, vniuersos inter se quoque vicissim committit. Diplomata omnibus episcopis Germaniae mittit: nemo episcoporum paret. Iubet monachorum patribus, vt episcopos deuoueant. Nec illi dicto audientes sunt. Imperat, vt mystae alios episcopos, monachi alios praesules, ex se, suoque consilio, nisi hi obtemperarent, legant. Nemo non miratur nouitati exempli, nunquam ante hac tentati, nedum facti.
[Note: 30] Nusquam benigne audita est legatio. Cuncti fremere, indignari, stomachari coeperunt: hominis temeritatem, cuius vitam, ac mores probe nossent, detestabantur. Omnia tumultu in Germania complentur: indignissimum facinus praeter fas atque aequum, clamitant, Romanum incoeptare episcopum. Conradus Fruxinensis episcopus ad Imperatorem prouocat, nullum ius Romano flamini absque consensu pontificum Germaniae esse in Germania propalam docet, suos, inquit, Romanensis sacerdos pascat Italos, nos a Deo constituti canes, a nostris ouibus lupos ouina pelle tectos arcebimus. Quid aliis facturus sit, hinc discite, si nos fratres suos et collegas, ille personatus vicarius, ita accipiat. Sigefridus Reginoburgensis episcopus, mystae quoque, vel coram Ottone regulo Boiorum, pro concione professi sunt, se quotannis sexcentos equites alituros Imperatori Friderico Christianissimo, pientissimo atque optimo Principi.
[Note: 31] Ciues quoque, atque Rapotho praefectus praetorio Boiariae, foedus iniere, bellumque Alberto hosti Reipub. Christianae, pacis conturbatori, hypocritae pessimo, falsoque prophetae indixerunt. Rudigerus Bathauensis episcopus, exhibenti mandata in templo, dum ipse sacerdotes initiaret, pugnum in caput impegit, illumque in vincula coniici iussit. Eberhardus archimysta Boiorum, non solum diplomata recipere detrectauit, sed ad Fridericum quoque Austriacum proficiscitur, eundem in gratiam cum Augusto redigit. Austriacus continuo Boiemum generum abdicat, Morauiam, regnum Boiemiae vastat, regem Boiemum in fugam vertit, nec prece, nec minis, nec spe regni ab Imperatoris amicitia abstrahi potuit, affinitatemque detrectanti pontifex Romanus diras inferiasque dicit.
[Note: 32] At Eberhardus achiepiscopus Salisburgensis bene precatur, atque Ottoni Boiorum regulo in eam scribit sententiam: Primo sibi, quae de pace Strubingae iureiurando sancita sint, non seruari, queritur: deinde docet rebus Austriacis occupatum non potuisse interesse concilio, quod dux Boius Monachii habuerit: tamen vbi domum in Boiariam venerit, se sedulo operam daturum, vti ea, quae ibi decreta sint, rata fiant omnia: pollicetur modo, vt aequum fasque est, Albertum pestilentissimum nebulonem, bipedum nequissimum, Boiariae perniciem, Christianae pietatis conturbatorem, finibus exigat, nihil gratius Deo immortali Christo Seruatori nostro, acceptius Imperatori fieri posse, in sinu serpentem, in bulga murem non esse nutriendum. Hainricus Bambergensis episcopus Iuliaci apud Charionas, nuncios Alberti intercepit, atque spoliauit. Brixinensis episcopus omnes angustias, aditus, fauces alpium interclusit, ne quis internuncius a duce Boiorum, Albertoue Romam cursitare, atque vltro citroque commeare posset.
Fridericus Boiobergius, Aichstetensis sacerdos, cognatus Alberti, tamen eum vicis, castellis, oppidis recipere noluit. Nec praesules monachorum in re tam nefanda (vt ipsi appellant) Alberto, hosti religionis fucato obtemperare in animum induxere, quin hominem veluti Reipublicae Christianae euersorem, morum bonorum perniciem insectabantur.
[Note: 33] Boiemiae quidem praesul eundem inuitatum in vincula coniecit, nec dimisit, ante quam bene precaretur, atque syngrapham daret. Diethmarus Altaichii inferioris antistes aduersus Alberto fuit: huic Albertus, quod pro Imperatore Friderico Deum apprecaretur, et Diethmarum nepotem Angilostadensem parochum cooptasset, sacris interdixerat. Cumque postea in id monasterium diuertisset, eius scriba Bernhardo, item nepote Bernhardo interfectis, incertum an dolo Diethmari, ipse nudus, amissis omnibus rebus, vix euasit. Episcopi non solum eius mandata in dubium reuocarunt, sed ipsum etiam, veluti osorem Christianae concordiae, haeresiarcham perniciosissimum, per omnium sacerdotum, monachorum religiones deuouerunt, deteriorem Turcis, Iudaeis, Saracenis, Tartaris praedicabant: ea fieri auspicio Rom. Pontificis apud Christianos praeter fas et aequum, contra leges, contra intercessiones, aduersus auspicia, ius gentium, doctrinam Christi, quae ne apud immanissimos Tartaros committerentur, vociferabantur. Reginoburgensis atque Bathauensis, episcopus, cruce signatas copias aduersus Albertum ducebant. Solum Hainricus Lericouelda [Note: Forsan Lerchenfelder.] mysta Reginoburgensis, proximus Alberto, Fridericus Libonizius Iuuauensis, spe pontificatus, clam rebus Alberti studebant, et Hainricus monachus Altaichii inferioris. Imperator quoque hoc exemplo Ottoni Boiorum regulo epistolam mittit. Certior factus sum literis Eberhardi archiepiscopi Iuuauensis, atque Friderici Ducis Austriae, Albertum quendam sacerdotulum, authoritate Gregorii, qui dicitur Papa, in nos conuitia iactare, eumque in vicis, oppidis, castellis tuis habitare. Quam id impium sit, tute existimare potes. Morte moriatur, qui maledicit Principi suo. Te atque tuum auum ex infimo loco, ego et auus meus ad fastigium summum eueximus, huiuscemodi crimini laesae Maiestatis obnoxius, exigatur. Data in obsidione Fauentiae, quarto Nonas Octobris. Bathauensibus quoque mystis scriptum, vt sacerdotium Alberto adimant, atque eum ex albo mystarum eradant. Ipsi obedienter imperata fecerunt.
1. Albertus Romanensibus acta in Germania nota facit, inque Moguntinum et Fruxinensem inquiri frustramandat.
2. Albertus superstitione Ottonem in partibus continet, multarum ciuitatum excommunicationem postulat et a Papa decretum de remouendis episcopis impetrat, quosdam Romam citat. Omnia tamen frustraneo successu.
3. Factio Papalis Comitia Caesarea habet, Imperator literas emittit, in quibus de fastu Papae Anti-Christi conqueritur, et de eo comprimendo media commonstrat.
4. Imperator Wentzeslaum a partibus Pontificiis abstrahit, docetque Pontificem insidiari Germaniae, esse Anti-Christum et omnibus seruitutem minitari.
5. Wentzeslaus Pontificiis partibus relictis Imperatori obsides dat.
6. Otto Dux Boiariae in periculo constitutus partes Papales non deserit.
7. Papa, Wentzeslaum a Caesare abstrahit. Factio Papalis filium Regis Danorum Anti-Caesarem creare tentat. Archi-Episcopus Coloniensis ad Pontificis partes transiens capitur.
8. Turogi et Catti ob insignia certant. Monachi dissolute viuere incipiunt, donec longo post tempore a quibusdam in ordinem redacti et literarum studia excoli coeperunt.
9. Tertia factio eorum qui vtriusque partis pertinaciam damnant et pacem optant.
10. Boiaria multa perpessa est dum quilibet sub nomine Imperatoris aut Papae quaerit emolumentum proprium.
11. Sigebotho comes a Neuburg Ducem Boiorum lacessit bello. Dux Boiorum plurima templa effringit, compilat, ferro est flamma, saeuit. Sigebotho captus in vincula coniicitur.
12. Partes Papales inter se dissident, quilibet quo bellum continuetur partes quasdam sectatur aut relinquit.
13. Austriacus Imperatori constans. Alberti Beham malitia ad Germaniam debilitandam adhibita.
14. 15. 16. Tartari Sarmatiam Europaeam et Germaniam crudeliter vastant.
17. Vngari ab Imperatore auxilium petunt. Romanenses Imperatorem inculpant, quod Tartaros concitauerit. Volonenses se in auxilium contra Tartaros offerentes domi manere iubentur.
18. Imperator ad communem calamitatem propellendam frustra pacem Papae offert. Boiemi et Boii dolus. Imperator Vngaris opem ferre nequit.
19. Monasterium Schoenfeldense extruitur.
20. Romanenses de Anti-Caesare creando frustra comitia habent. Papa moritur.
21. Imperator contra Tartaros expeditionem meditatur, qui tamen mox in Praecopiam reuertuntur.
22. Otto Dux Boiariae cum Episcopo Fruxinensi reconciliatur. Alberti Beham literae hac de causa ad Papam missae intercipiuntur. Conuentus Reginoburgensis.
23. 24. 25. 26. Eberhardi Archi-Episcopi Salisburgensis oratio in qua demonstrat Papam Anti-Christum esse, Statusque ad tollendum Albertum Beham et submissionem Imperatori faciendam cohortatur.
27. Albertus Beham proscribitur et excommunicatur. Conradus Elisabetham Boiam ducit.
28. Innocentius IV. Imperatoris hostis acerrimus, antea fidelissimus amicus, Papa eligitur.
29. Albertus hinc inde fugitiuus ad Papam vix elabitur.
30. Pax inter Boiemos Austriacos et Boios reducitur. Rex Boiemiae Moguntino bellum indicit.
31. Hermannus Marchio Badensis in Ducatu Austriae et Stiriae succedit. Bernhardus a Ziegenhagen Archi-Episcopus Salisburgensis, Albertus Pitogeus Reginoburgensis a Pontifice Romano constituuntur. Salisburgenses Philippum Carinthium substituunt.
32. Otto Dux Meraniae moritur. Heinricus Cattus instinctu Papae Caesar electus moritur. Post hunc Wilhelmus Batauus a Frisiis occiditur.
33. Saraceni Palaestinam praeter turrem Dauid recuperant. Imperator in concilio Lugdunensi inauditus condemnatur.
34. Rudigerus Episcopatu Reginoburgensi instinctu Alberti Beham remotus vxorem ducit, Berchtoldus succedit, Bathauiamque occupat.
35. Episcopi a Papa constituti Boiariam infestant, mox tamen in fugam coniiciuntur.
36. Otto Boius Bathauiam recipit, Albertus Beham pene captus fuga elabitur. Conradus Wasserburgensis omnibus vicis et castellis exutus cum Alberto Beham Boiaria extruditur. Dingelfing exstruitur.
37. Albertus captus viuus excoriatur. Insigne Bathauense Lupus excoriatus.
[Note: 1] HAec omnia Albertus per Catharinam anum sanctulam, Beguttam vocant, et Hainricum puerum (nihil minus, quam suspectos huiuscemodi rerum nuncios esse) Romanis flaminibus aperit, et significat. Argentoratensi episcopo, qui verbis amicitiam Alberti praese ferebat, factis vero negabat, datur negocium, vt in Fruxinensem, Moguntinumque episcopum, alioqui homicidii, falsarii crimine reos, inquirat. Argentoratensis caussatus se in meditullio Imperii habitare, hanc rem odiosam a se ad Hainricum Schirensem praesulem in Boiariam relegat.
[Note: 2] Albertus superstitione quoque, qua nihil efficacius ad humanas mentes continendas esse solet, rebus suis consuluit. Erat Otto vxorius, eius coniunx Agnes religiosula. Hanc per Hainricum scribam ducis, praepositum Monasteriensem, Theodoricum Otolinum domesticum sacerdotem, qui eruditionis palmam ex schola detulerat, circumuenit. Hi adseuerant, se pridie Calendas Maii noctu,
quam peruigilio legatis et auditoribus Christi D. Iacobo et Philippo celebrassent, cum concoxissent, bis per quietem atque somnium vidisse, ensem Alberto coelitus demissum, Deiparam Virginem, reliquos comites Christi eburneos, qui inscripti aureis literis, omnia acta Alberti probarent, confirmarent, authoresque fierent omnium, quaecunque is incoeptaret, aut moliretur. Hocque somnio ducem atque vxorem suos arbitrabatur. Posthaec rursus episcopo Augustano, vt Vlmam, Augustam, Vuerdeam, Laugingen, Nordlingam, Moering Vindelitiae: Aichstatensi vero, vt Noribergam, Vueissenburgium, Greding. Vvurtzburgenses, Gemundiam, Dinckelspuel, Halam, quod milites Friderico in Italiam miserint, deuoueat, praecipit. Nemo obtemperat. Deinde omnes episcopos, sacerdotes, monachos ad se Landshutam euocat: ne vnus quidem apparet. Pontifex Romanus, consilio tamen Alberti, scribit mystis, monachis, vt alios cooptent antistites, nisi hi Alberto dicto sint audientes. Cum ne hac via successisset, ternos mystas Augustanos, Iuuauenses: quaternos Brixiae, Vangionum, Constantiae, Nemetum: qui nos Bathauenses, Fruxinenses, Vvurtzburgenses, Mogontinos, Bambergenses, Aichstetenses, praeterea Sigefridum Reginoburgensem episcopum, duos ministros, totidem ciues, treis mystas, quos omnes Albertus nominatim indicauit, Romam propriis sumptibus in ius ire imperat.
[Note: 3] Haec vbi frustra tentata sunt, Imperatorique Friderico renuntiata, iam plerique coniuratorum, vt condictum erat, apud Budesin Comitia Caesarea habebant. Augustus vbi haec resciuit, Principibus cunctis, maxime Ottoni Boiorum regulo, praefectoque praetorio Rheni, literas mittit. Illarum literarum haec sententia fuit: Pleraque crimina sibi obiecta a Rom. Pontifice negando diluit, alia in illum retorquendo confutat. Pontifices Romanos auctos diuitiis, et dignitate, a se atque caeteris Imperatoribus, aemulos esse pertinacissimos omnium regum atque Principum, neque parem vltra ferre posse. Manibus, pedibusque, noctes diesque id eos conari, vt non tam se, quam sacrosancto Romano Imperio, tanquam capite oppresso, facile caeteris membris omnibus seruitutem imponant: affectare eos dominationem, atque diuinitatem, nempe vt ab omnibus haud aliter, imo magis, quam Deus timeatur. Nam multos Antichristos inesse Romanensibus illis, nec vllos alios, quemadmodum opera ostendunt, exitio Christianae religioni esse. Se quidem optime sentire de Christo, atque eius religione praedicat, nihilque magis cupere, quam vt suo tempore Respublica Christiana pristinam maiestatem, simplicitatem, et pacem recuperet. Quod fieri nequaquam potest, nisi spinae eradicentur, hoc est, ambitio, superbia, fastus, luxus sacerdotum Romanorum, subtractis opibus, atque diuitiis extirpentur radicitus. Copia rerum sapientissimos quosque corrumpere solet: in rebus diuinis non solum Romepiscopum, sed vnumquemque sacerdotem sibi patrem fore, modo rebus prophanis sibi commissis abstineat, proponit. Imperium Christianum, cuius ipse caput constitutus sit a Deo, non armis, non vi opprimi posse: sed luxuria, cupiditate, quae radix omnium malorum est, eneruari, adulterari, corrumpi. Quod ne fiat, se obuiam iturum, se summopere pro commisso sibi a Deo negotio, potestate, enseque diuinitus tradito contra enisurum: vt ouili pastorem, populo pontificem, mundo parentem, detracta persona lupi, Tyranni, atque domini restituat, vt eundem abdicata regnorum, humanarum litium cura, prophanorum negotiorum administratione, quibus illi interdictum sit, ad aemulanda pauperis Christi, cuius vicarium se iactitat, vestigia cogat: se amplius neque passurum, vt Christiani plebi lupus ouina pelle tectus, diutius imponat. Opus vel maximum pietatis esse atque charitatis, gratissimum immortali Deo, opes, et aurum, irritamenta malorum sacerdotibus auferre. Namque haec (inquit) perniciem esse religionis, adeo vt homo ille, qui dicitur Papa, diuitiis nimium auctus, maximo pietatis Christianae detrimento, omnia sibi licere, more Tyrannorum pessimorum putet, rationem actuum, nemini quasi sit Deus, reddere velit: Id quod soli Deo conuenit, vsurpet, se errare, vllaue mendacii religione adstringi non posse, credi sibi impudentissime, simulque imperiose postulat. Fraudes, dolos, commenta, fucum taceri, sibi vt vicino, eum intus et in cute notum esse. Proinde quicunque rem Christianam saluam esse velint, faueant, adsint et caussam Christi Seruatoris nostri, omnium denique Christianorum agenti, bene precetur.
Datum in obsidione Aesculi Iulii duodeuicesimo die, indictione tertiadecima.
[Note: 4] Cum hac quoque Epistola legatos, conuentu in Boiaria indicto, ad Wentzeslaum regem proficisci iubet, qui illum officii admoneant, beneficia a maioribus Imp. in gentem Boiemiae collata, commemorent. Duces Boiemiae ab auo patruoque Imperatore regio diademate donatos esse, quorum tertius sit Wentzeslaus, spectandam esse audaciam Romanorum flaminum, ne horum fallacia seductus, se atque Rempubl. discordiae malis perditum eat: Pontificem Romanum insidiari nationi orbis reginae. Ideo dare illum operam, vt eius valentissimas gentes Boiemos, Teutonas, Venedos, Sclauos, Danos, Cimbros, Vgros committere quouis queat modo. Ciues aduersus ciues, monachos aduersus mystas, hos in episcopos ab eodem concitari. Praesules pontificibus, diuendito illis cultu, mitra, pedo, lituoque pontificio aequari, prophanos, auarissimum quemque atque pecuniae maxime studiosum, decimis distributis, contra sacerdotes bene sentientes sollicitari. Qui sint Romanenses illi, opera eorum ostendere. Christum mundo pacem dedisse, illos bella ciuilia propinare, duces, regulos, tetrarchas, eisdem falsis Christis cohortantibus, inuicem saeuire, et velut membra Augusto capiti suo repugnare, atque diuini maiestati resistere, Gregorium nonum, captum Imperii consuetudine, vt solus regnet, omnia perturbare atque commiscere, cuncta tumultu complere, vt sursum, deorsum vniuersa ferantur. Iam pridem eos, qui Babyloniae, hoc est, Romae, templo Dei incubent, diuinitatem affectare, et astute id dissimulare, solasque Germanicas vires ab his timeri, quas ut spectaculum sibi paria componant. Vulpeculas illas conari, vt Germania illa victrix terrarum, eius bellicosissimi populi, Venedi, Sclaui, Vgri, Dani, Teutones suis viribus, mutuis vulneribus corruant, summopere illos studere. Ita exangues, atque defessos, praedae effoeminatis illis, libidini, atque seruituti primarii sacerdotis procul dubio obnoxios fore. Aliter non orbem terrarum, neque cunctas gentes conglobatas, robustissimis Germaniae gentibus quicquam officere posse. Omnes homines natura procliues ad mala, omnia mala exempla ex bonis initiis orta esse: vbi semel Romanus sacerdos gladium nactus eduxerit, neminem licentiae eius, atque furori finem aut modum statuere ausurum, neque illum cessaturum, donec omnes, iuxta bonos, ac malos in seruitutem redigat. Ac nos tandem sero euentu rerum, malisque nostris edoctis sapere cogamur.
[Note: 5] Haec vbi dicta sunt a legatis, rex Boiemus, commutato animo, alioqui Pontificis Max. conatus, quod legatum petentibus non miserat, suspectos habens coepta improbat, se in potestate Augusti, atque Caesaris fore respondet, atque foedus nouis sacramentis, datis obsidibus, Egrae consilio habito, redintegrandum decernit: idem caeteri Principes censent. Ottonem Boium, qui aberat, huius discordiae authorem, contra Rempubl. fecisse, crimine perfidiae, proditae maiestatis, populi Christiani accersendum esse statuunt.
[Note: 6] Otto vbi haec resciuit, atque vxor eius, metu anxii, pauoreque exanimantur, ipsa febre laborare coepit. Otto per Albertum omnia Romano episcopo aperit, periculum imminens ostendit, auxilium, atque consilium eius implorat, se imparem viribus aduersariis esse, in dubioque rem, vitam, salutem, coniugis atque liberum [Orig: liberûm] versari docet. Postea quam maximis potest itineribus ad Wentzeslaum consanguineum suum in Boiemiam, vnde genus maternum ducebat, contendit, suadet, hortatur, obtestatur, minatur, ne se atque partes Boiemus desereret. Cumque parum proficeret, hoc tandem impetrat, vti foedus, cui se quoque accessurum simulabat, differretur: aliudque concilium apud Helenobogios cogeretur. Inter haec Conradus Caesar Landshutam noctu absente duce venit, illius vxori denunciat, ni virum a proposito reuocet, atque in fide contineat, haud dubie poenas ingratum hominem daturum, auum, atque eius parentem, ab auo atque parente suo ex obscuris Wittelspachii crepundiis ad ducatum Boiariae, atque Rheni Palatium euectum esse, rursusque, si ita ingratus tot beneficiis pergat, ad Wittelspach redigendum esse. Coniux vt meticulosa erat, viro, vbi reuersus est, haec renunciat. Isque rursus Nono Romam scribit, Gregorius Ottoni, atque regi Boiemiae rescribit, ad alios quoque, quos idoneos credebat, dat literas. Hortatur, ne Ecclesiam DEI deserant, ingentia pollicetur
munera, coelum, atque diuinitatem condonat.
[Note: 7] Erat Wentzeslao soror Franciscana, eius consilio frater nitebatur. Principes Senatorum omnium erant Bochuzlaus filius Zelauconis, atque Budislaus, Iarozelai filius, hos pollicitis, atque donis pontifex sibi conciliat, illis coelum aperiendo, inferos claudendo efficit, vt regem in fide continerent, rursusque is ab Imperatore descisceret. Rursusque Wentzeslaus, et Otto, atque Hainricus Polonus, Belus Vgrus statuunt tertio Calendas Iunii Libussae in confinio Poloniae conuenire, filium regis Danorum Caesarem aduersus Fridericum declarare, atque rebus imponere: Gregoriumque certiorem faciunt per Burckhardum atque Vlricum, et postulant, ut legatum sapientem, atque magnae authoritatis per Vngariam mittat: quem rex Boiemus, atque Praeses Poloniae honorifice excepturi, Libussamque maximo apparatu deducturi sint. Iisdem diebus archiepiscopus quoque Agrippinensis Coloniae ad Nonum deficit, Brabantino, qui partium Imperatoris erat, bellum indicit. Verum amissis omnibus copiis, captus atque in vincula coniectus est.
[Note: 8] Turogi atque Catti ob insigne regni, nempe Leonem decertant. In tanto rerum tumultu (vti fieri solet) licentia armorum, partim metu, partim audacia, partim tempore, atque taedio, paulatim labente disciplina, monachi, mystae, foeminae sacratae, quorum opera Pontifices, praesules in scribendis emendatissime codicibus vtebantur (sicut in Bibliothecis videre licet) dissoluto seuerioris castimoniae iugo, populariter viuere coeperunt, mystae adeo, vt nihil illis vitio verti possit: longinqua consuetudo, virtutis nomen occupauit. Apud omnes monachorum aedes contubernia sacratarum foeminarum in Boiaria quidem fuisse reperio. Ea, hoc motu, templis ad egestatem redactis, interiere. Monachorum examina, apud quos tum literarum exercitia publica erant, huiuscemodi seditionibus, studio atque ludo sublato, ocio torpescere, luxu diffluere coeperunt, demum parentum memoria, genitoris, atque aui nostrorum Principum, et Nicolai Cusae opera, rursus sub iugum disciplinae, cui addicti, missi sunt. Principes postea certatim in suis oppidis, perpetuis salariis ex aerario publice datis gymnasia literaria aperuerunt, periclitantique Reipubl. literarum opem tulere.
[Note: 9] Sapientiores plerique pertinaciam vtriusque partis condemnabant, malebantque Imperium ex Germania rursus in Italiam transferri, modo liceret Germanis pacem a Christo datam agitare, atque auariciae, et libidinis Romanorum flaminum immunibus esse, illos vicini Imperatoris viribus in ordinem redactos iri augurabantur.
[Note: 10] Quae tum Boiaria perpessa sit, Epistolae, diplomata, tabulae, quae in templis, atque collegiis extant, aperiunt. Res opportuna nobilitati, atque grassatoribus fuit. Pars Imperatori, pars pontifici verbis quidem, verum factis omnes sibi seruiebant. Conradus Wasserburgensis regulus, vicina sibi coenobia, Rhod, Aetl, quae Imperatoria esse dictitabat, diripit. Albertus et Conradus Mosburgensis, curatores Bariorum collegii Augustiniani iuxta patriam meam, Roram vicinam eiusdem religionis aedem spoliant, frumenta, reditus, praedia intercipiunt. Huius fani propugnator Alemannus Abusinae patriae meae dynasta, Piburgii proximi contubernii Benedictini prata Apso contigua aufert. Vlricus Stain, cuius parentes hoc templum dicarant, in Italia apud Imperatorem, vbi et interiit, eques merebat. Albertus a Bogen, neutri fidus, cunctos vicinos hostes ducebat. Rapotho Artenbergensis praefectus praetorio Boiariae, quo vtilitas inuitabat, animum inclinabat.
[Note: 11] In superiore Boiaria alpibus subdita, Sigebotho Neuburgensis (arx modo semidiruta est haud longe a Vinariat) praeses Ottonis ab Andechs Dalmatiae reguli, Histriae, et praetorio Burgundiae praefecti, bello lacessere ausus est vires Ottonis, Ducis Boiorum. Huius equites monachos, et templa Tigurinos, Vinariam, Beurn, reliquos mystas in superiore Boiaria, qui in clientela Ottonis ab Andechs erant, crebro quasi rebus Imperatoris studentes, depraedabantur. Boiorum quoque regulus Wolfratzhausen obsidet, Beurn, atque Tegernsehe affligit, cuncta ferro, flamma deuastantur. Agricolae relictis agris aufugiunt. Quingenta
templa, in quae incolae res suas congesserant, vi effracta, atque compilata sunt. Sigebotho captus, in vincula coniectus Burckhusium deducitur.
[Note: 12] Partes etiam pontificales inter se dissentiebant. Rex Boiemus, quasi suis viribus niteretur, caeteros floccifacit. Si aduersarii impares fore timebantur, rursus ad eos, quo pares fierent, ii quibus bellum vtilius erat, quam pax, deficiebant Inuicem pro principatu conscii contendebant. Quisque suprema occupare auebat: fratres, parentes, liberi, diuersas sectabantur factiones. Cum nouus quispiam accesserat, illi, qui duces multitudinis erant, summ commodum, honorem, dignitatem sociorum accessione deminui sentientes, ad inimicos desciscebant. Vbi Mogontinus, Cattus, atque Turogos ab Imperatore, Boiemus atque Boius rursus ad illum defecerunt.
[Note: 13] Nemo constantior duce Austriae fuit, nullis minis, precibus, donis, pollicitis commotus, Imperatoris, quoad vixit, constantissime tutatus est partes, modo Boiemum, modo Vgrum bello continenter lacessens. Albertus quoque quos publice deuouebat, clam acceptis muneribus, data syngrapha soluebat. Romani quoque flamines, denegato suis legato, sociis non omnino fidebant, aut eos salutos esse volebant, Consilium eorum erat, vt Germania suis viribus rueret, discordiaque tunderetur, quo vires Ecclesiasticae, opesque Romanensium crescerent.
[Note: 14] Dum ita armis ciuilibus orbis Romanus flagrat, Ochodarius, Zingisae primi Tartarorum Imperatoris filius (Ioannem Capinum Franciscanum, qui in Sarmatiam atque Scythiam a Romano sacerdote missus, diutiusque ibi versatus degentis moribus, origine, situ, rebellica, religione librum scripsit, sequor) Bathum cognatum suum Sarmatiam Europeam, Germaniam inuadere, per trigintaque continenter annos deuastare, donec aut eas omnes gentes excindat, aut in seruitutem redigat, imperat, ante domum rediisse, capitale foret.
[Note: 15] Bathus igitur cum ducibus Cadano, Bugotho, Orodario Roxolanos, Bodolios, Muldauos, Vualachos, Polonos, Boruscos depopulatur: nobiles, principes, equites, pedites, sacros, prophanos, pueros, puellas, viros, foeminas, sacerdotes, monachos, pontifices occidit, interficit, necat, comburit, vniuersos inultos more pecudum mactat, aedificia, villas, ciuitates, templa cum hominibus exurit, agros, segetes incendit, parsin syluas, et ad paludes aufugiunt, Cracouia, Vratislauia, ingentes vrbes, vacuae cultoribus inuentae, illa ad Vistulae, haec ad Sueui amnis fluenta condita, ambae direptae, igne ab irato Scytha concrematae sunt.
[Note: 16] Iuxta Vratislauiam Hainricus Poloniae atque Silesiae regulus, filius D. Heduuigis, cum Tartaris conflixit, et omnibus copiis amissis, profligatis proceribus ipse captus, securique percussus est. Nouem culeos auriculis caesorum oppleuit hostis. Qui Morauiam inde, regnumque Boiemiae, nullo resistente, Vuenceslao se in munitissimis natura arcibus continente, crudeliter affligit, et ad solitudinem pene redigit. A Iulio monte, qui caput est Morauiae, Vngariam petit, Belam quartum regem Vgrorum, fratrem eius Colmannum, obuiam procedere ausos, fundit, in fugamvertit, castris exuit, ciues, indigenas, aduenas, episcopos, monachos, sacerdotes contrucidat, vtramque Vngariam cis et vltra Danubium, Pannoniam, Moesiam, Bosniam, Bulgariam, Seruiam, simili clade afficit: complures fame periisse traditur. Tribus annis hisce incubuere regionibus Tartari, nulla quies ab armis, caede illis fuit.
[Note: 17] Regnum Vngariae, quod sub Imp. Arnulpho coeperat, et per trecentos atque quinquaginta annos steterat, grauiter attritum, atque concussum est. Bela [Note: Bela, qui et ab aliis Belus.] Vgrorum rex Polam Histriae vrbem, ad Ottonem ducem Dalmatiae amitinum suum, aufugit: oratores ad Fridericum Imp. postulatum auxilium proficisci iubet. Romani flamines, Friderico authore, eiusque milite ductore, erupisse in has regiones hostem tam crudelem rumore dissipant. Albertus Boiemus Volonibus, qui vltro nomina dederant, nota coelesti se signarant, hostes aggredi meditabantur, vt domi se contineant, imperat, donec a Pont. Max. aduersus Imperatorem Fridericum euocentur. Extat haec Epistola, et quidem authographa.
[Note: 18] Augustus audita legatione Vgrorum,
mandat regi Boiemiae atque Ottoni Boio, Gregorio suadeant, vti secum in gratiam redeat, quo communibus copiis, viribus coniunctis, Tartaros ab orbe Romano exigant. Rex Boiemus atque Otto publice quidem pontificem ad pacem amplectendam ex composito hortantur. Verum occulte signo Alberti scriptis literis, vt bellum aduersus Imperatorem persequatur, consulunt. Quod si vtique ad pacem (quemadmodum fama iactitatur) pronior sit, se certiores fieri postulant. Verum malorum hominum technis, pacis conditiones ab Augusto oblatae, spretae sunt, Imperator post haec Vgro scribit, se ab Romano pharisaeo armis premi, oblatam vltro a se pacem spernere eundem, neque se audere domo pedem vsquam gentium tollere: dolere admodum, quod illi, quemadmodum optet, suppetias ferre nequeat. Conrado Caesari filio suo, atque Teutonibus et Venedis praecepisse, vt dent operam, ne quid detrimenti Respublica vltra alpes capiat.
[Note: 19] Eadem tempestate in prima Vindelicia apud Lycatios Berchtoldus, Adelhaidis vxor a Greiffenbach, Burckhaimii aedem D. Georgio dicant, virgines sanctas ibi collocant. Sed quod minus idoneus locus erat pietati solitudinem amantium, Sibothonis [Note: Sibotho Baro a Gundelfingen vt est in catalogo Episcoporum Aug.] Seeueltae Augustani, episcopi commeatu, precibus Conradi Caesaris, consentiente Berchtoldo atque Adelhaide, sacerdotissae atque flaminicae illae Cistercienses ad Schoenenfeld (quod speciosum campum, si quis interpretetur, valet) haud longe ab hostiis Lyci migrant. Factum id anno aerae nostrae M.CC.XLI. Adhuc ibi degunt.
[Note: 20] Circa eundem temporis tractum, coniuratorum quidam nihilosecius Libussae conuenire, comitia Caesarea habere meditantur, de novo principe creando consilia ineunt. At plerosque regni Boiemiae, Poloniae, Vngariae deuastatio atque casus a proposito deterruit. Rex quoque Danorum filium suum a coepto retraxit. Ita omne consilium consciorum frustra fuit. Nam et Nonus iisdem diebus animam efflauit.
[Note: 21] Augustus igitur atque Caesar, capite conspirationis sublato, partibusque grauiter a Scythis afflictis, metu liberati, copias cogunt, arma comparant, expeditionem in Tartaros parant. Quod vbi illi per exploratores cognouere, cum alioqui Ochodarium regem suum interiisse audirent, Vngaria excedunt: recta Danubii ripa ad Thauricam peninsulam, quam nunc Praecouiam dicunt, atque Meotida paludem, et Thanaim amnem in Sarmatiam Asiaticam, Cimbrorum quondam domicilium, reuertuntur.
[Note: 22] Sub idem tempus Eberhardus archiepiscopus Iuuauensis atque Rudigerus Bathauensis, Conradum Fruxinensem episcopum, atque Ottonem regulum Boiorum in gratiam redigunt, Burgiorheni episcopo tribuuntur. Aegre tulit hanc concordiam Albertus, se peti ratus, Romanis flaminibus rem, atque concordiam ipsis perniciosam aperit, petit, obsecrat, vt hanc iure suo interturbent; Ottonem quoque nonnihil negligentiae accusat, suspectumque habere coepit. Hae literae interceptae sunt, et ad archimystam Iuuauensem delatae. Quamobrem ille et omnes episcopi Boiariae Reginoburgii conueniunt. Ipse Eberhardus Iuuauiae, Hainricus Bambergae, Fridericus Aichstadii, Rudigerus Bathauiae, Conradus Fruxini, Sigefridus Reginoburgensium, Brixinaeque pontifex, Hirspergensis quoque regulus coeunt. Deinde Sigefridus Reginoburgensis episcopus, Eberhardus Abusinus, eiusdem fani praepositus, Conradus decanus, Semannus archidiaconus Landshutam ad regulum Boiorum, praefectumque praetorio Rheni se conferunt, postulant ab eo, vt Reginoburgium proficiscatur, vbi de Republica, summisque rebus agant, in communeque consulant. Annuit Otto postulatis. Vbi Reginoburgium ventum est, et proceres consedere, literae Alberti, quibus Ottonem Boiorum ducem de fide suspectum Romano episcopo facit, recitantur.
[Note: 23] Deinde huiuscemodi orationem archimystam habuisse reperio: Christus seruator, dominus et Deus noster, relicto aethereo solio, atque (vt ita loquar) immortalitate, mortalis pauperque effectus est, vt nos immortales atque diuites efficeret. Cumque deuictis inferis triumphabundus rursus in coelum rediturus esset, pacem suam nobis dedit, pacem suam nobis reliquit, concordiam atque mutuum amorem
tanquam notam, atque tesseram, qua ciues sui a militibus inferi Iouis discernerentur, assignauit. Summo opere quoque admonuit, vti falsos Christos, falsos prophetas vitaremus, qui tecti pelle ouina, nimirum Christiano nomine, atque pontificio titulo, nobis dominari, atque illudere cuperent. Quos ex spinis, atque operibus, nempe auaritia, luxu, contentione, odio, inuidia, bellis, discordiae malis, libidine dominandi, ambitione, cognosci oportere docuit. Quidnam apertius hisce verbis, quam Babylonis pharisaeos atque scribas, coelestis Imperator indicauit? Sub pontificis Max. titulo, pastoris pelle, lupum saeuissimum, nisi caeci sumus, sentimus. Romani flamines arma in omnes habent Christianos, audendo, fallendo, et bella ex bellis serendo magni facti, oues trucidant, occidunt, pacem, concordiam terris depellunt, intestina bella, domesticas seditiones ab inferis eliciunt, indies magis atque magis omnium vires debilitant, vt omnium capitibus insultent, omnes deuorent, vniuersas in seruitutem redigant. Non pontificis more gregi consulunt, sed potius immanitate tyranni licentia debacchantur: iusticia rarescit, impietas, auaricia, cupiditas bonorum, pecuniae studium, libido crebrescit, Inopes et boni praedae sunt sceleratis, ac diuexantur vndique ab iniustis, soli autem mali opulenti sunt. Christus inimicos odio habere vetat, eosdem amari praecipit, de hisce promereri, fidem hostibus seruare, beneficiis maleficia expiare docet. Romanenses contra, sancta violare, foedere Dei nomine sacrato ad fallendos homines abuti, bene meritis ingratos esse, malefactis beneficia compensare, bellare, litigare, defraudare, prodere, decipere, sub magna pietatis supersicie iubent: diuinae maiestati, coelesti prouidentiae, naturae repugnare, supremae maiestati a Deo Opt. Max. constitutae, resistere nos volunt. Hildebrandus ante annos centum atque septuaginta primus specie religionis antichristi imperii fundamenta iecit.
[Note: 24] Hoc bellum nefandum primus auspicatus est, quod per successores huc vsque continuatur. Primo illi Imperatorem a Comitiis pontificalibus extrusere, ea ad populum et sacerdotes transtulere. Deinde et his ludibrio habitis atque explosis, nunc et nos in ordinem redigere atque seruitutem conantur, vt soli regnent. Capti iam Imperii consuetudine, pensitatis suis et aduersariorum viribus, occasione rapiendae dominationis et opprimendae libertatis Christianae, specioso ecclesiasticae constituendae libertatis fuco vtentur. Credite experto, non cessabunt, donec Imperatore in ordinem redacto, Romani Imperii honore soluto, pastoribus veris, qui pascant, oppressis, canibus qui latrare queant, sublatis, per hunc morem omnia extinguant, aut occidant. Ideo omnia turbare atque permiscere volunt. Sed dominari vel ingratis contendunt. Paulus armarium Philosophiae diuinae praecipit, subiecti inuicem in timore Christi estote. Hoc interesse inter Christianorum, prophanorum principes, coelestis doctor et praeceptor noster, summusque atque immortalis pontifex docet, quod ii dominantur subditis, illi seruiunt. Formam serui suprema maiestas suscepit, vt discipulis suis seruiret, eorumque pedes lauaret. Flamines illi Babyloniae soli regnare cupiunt, ferre parem non possunt, non desistent, donec omnia pedibus suis conculcauerint, atque in templo Dei sedeant, extollanturque supra omne id, quod colitur: fames opum, sitis bonorum inexplebilis est: quo plura auido concesseris, eo plura appetit: porrige digitum, et manum concupiscet: Licentia omnes sumus deteriores. Qui seruus seruorum est, dominus dominorum perinde ac si Deus foret, esse cupit. Sacros coetus atque concilia fratrum, imo dominorum suorum aspernatur. Timet, ne eorum, quae aduersus auspicia, leges, intercessiones indies magis atque magis gerit, rationem reddere cogatur. Ingentia loquitur, quasi vero Deus esset.
[Note: 25] Noua consilia sub pectore volutat, vt proprium sibi constituat imperium: leges commutat, suas sancit, contaminat, diripit, spoliat, fraudat, occidit, perditus homo ille, (quem antichristum vocare solent) in cuius fronte contumeliae nomen scriptum est, Deus sum, errare non possum, in templo Dei sedet longe, lateque dominatur. Sed sicut in arcanis sanctarum literarum: Qui legit, intelligat: docti intelligent, omnes impii impie agent, neque intelligent. Quemadmodum longo ante tempore, Sybillae aperte, Hydaspes rex antiquissimus, sub interpretatione vaticinantis pueri ad memoriam posteris tradidit, nomen Romanum multo ante praefatus, quam illa Troiana gens conderetur. Conciones Prophetarum sub ambage aliorum nominum, ne quis facile intelligat, denunciarunt, Romani maiestas populi, qua olim orbis regebatur, sublata est de terris, et Imperium in Asiam reuersum est: rursus Oriens dominabitur: seruiet,
Occidens. [Note: Verba sunt Lactantii.] Regnum multiplicatum, summa rerum potestas per plures dissipata, concisa, minuta, ne dicam dilacerata, discordiae ciuiles in perpetuum seruntur, nec vllam requiem bellis exitialibus esse sentimus. Imperator vana appellatio et sola vmbra est. Reges 10. pariter existunt, qui orbem terrae, Romanum quondam Imperium, non ad regendum, sed ad consumendum, partiti sunt. Decem cornua, id quod D. Aurelio Augustino incredibile visum est, Turcae, Graeci, Aegyptii, Afri, Hispani, Galli, Anglii, Germani, Siculi, Itali Romanas prouincias possident Romanosque in his excidere colonos. Cornuque paruulum sub his succreuit, quod oculos habet, et os loquens grandia, tria potitissimum Siciliae, Italiae, Germaniae regna in ordinem redigit, sibique seruire cogit, insustentabili dominatione populum CHRISTI, sanctosque DEIvexat, diuina humana miscet, infanda, execrabilia molitur. Quid hac Prophetia apertius? Omnia portenta atque prodigia, quae coelestis ille magister noster cantauit nobis (euoluite annales) iam pridem siunt. Audacia et vis omnia possident, boni in omnibus contumeliis atque in egestate iactantur, confunditur omne ius, et leges pereunt. Non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non veritas, atque ita neque securitas, neque regimen, neque requies a malis ulla est. Omnis terra tumultuatur, fremunt vndique bella, omnes gentes in armis sunt, et se inuicem oppugnant. Ciuitates finitimae inter se proeliantur, eruuntur regna. Ciuitates funditus intereunt, non modo ferro atque igne, verum etiam terrae motibus assiduis et eluuie aquarum et morbis frequentibus et fame. Fiunt vbique prodigia miranda per omnia elementa mundi, aer vitiatur et corruptus et pestilens est, modo importunis imbribus, modo inutili siccitate, nunc frigoribus, nunc aestibus nimiis: nec terra homini dat fructum, nec seges quicquam, non arbor, non vitis ferunt. Cum in flore spem maximam dant, in fruge decipiunt: deficiunt in terra quadrupedes, in aere volucres, in mari pisces. Crines Cometarum, solis tenebrae, color lunae, cadentium syderum lapsus subito, et non vsitato modo, sanguine obfuscum coelum mentes hominum maximo terrore confundunt. Per iram Dei aduersus homines saeuit ferrum, ignis, fames, morbus. Impii tamen iustitiam Dei non agnoscunt: imo magis instigantur, vt oculos habeant, et non videant. Nisi hoc incendium extinguatur, vniuersum orbem terrarum comburet. Decet eum, qui primus hoc excitauit, ruina monstri nulla virtute redempti, quod huc usque Landeshutae, in oppido Boiariae, maximo Christianorum periculo delitescit, extinguere. Quid protest extrema popularium pernicie serpentem orbi terrarum educare? Illorum serui sumus, quibus si viri essemus, atque maiorum vestigia aemularemur, timori essemus, fortuna illoru mnostris vitiis incolumis existit.
[Note: 26] Date operam, Patres consulti, vt a Germania, gente Christianissima caedes, discordiae mala, incendia, crudelia facinora in ciues, in patriam, pellantur, pax ciuilibus armis exacta, concordiae bonis reuocetur. Quod tum fiet, si Imperatori Friderico secundo Caesari Augusto, principum Christianissimo, a Deo constituto, obtemperabimus, et pestem illam atque serpentem e Boiaria eliminauerimus.
[Note: 27] Posteaquam Eberhardus finem dicendi fecit atque assedit, senatus decretum fit, sicut ille censuerat. Albertus Boiemus oppidis, vicis, aedibus, castellis Boiariae edicto exigitur. Insuper omnibus rebus, supellectile, sacerdotiis, gratia, gaza, gentiliciis haereditatibus, item socii eius mulctantur. Otto posthaec Egram ad Caesarem Conradum proficiscitur filiam suam Elisabetham eidem despondet, nuptiaeque Vogburgii fiunt. Albertus denuo proscribitur, atque hostis Reipub. iudicatur, et per omnium sacerdotum religiones, sicuti falsus Christianus deuouetur.
[Note: 28] Inter haec Innocentius quartus ouili Romano imponitur, ditissimus omnium pontificum Romanorum, sicuti Martinus refert, amicissimusque ante pontificatum Imperatori Friderico. Extat Augusti gratulatoria epistola, quam Beneuenti ad Ottonem ducem Boiorum dedit, vbi significat, virum bonum, amicum pacis, amatorem Reipubl. Imperiique Christiani studiosum, Max. pontificem lectum esse a patri bus. Imperatorem tamen longe sua fefellit opinio. Nam Innocentius acerrimus eius hostis extitit, in Galliamque Lugdunum migrauit, Gallorum consilio, quibus Imperatoris potenria, viresque Germanorum formidolosae erant, aduersus eundem conspirauit, atque e fastigio rerum
humanarum, quemadmodum Gregorius destinarat, deturbandum decreuit.
[Note: 29] Albertus autem Boiaria exactus, ad Bernstain ad Wilhelmum cognatum suum aufugit, ab eoque trecentis libris Boiaricis venditur. Verum elapsus Tirobergomum, [Note: Thierberg.] inde ignoto habitu in Gallias Senonas atque Lutetiam Parisiorum peruenit. Ibi vix manus inimicorum euasit, indese Lugdunum ad Innocentium contulit.
[Note: 30] Sub idem tempus principes atque sacerdotes Boiariae concilium Bathauiam indicunt, vti Boiemum atque Austriacum conciliarent. Fridericus Austriacus cum quatuor millibus equitum Bathauiam venit. Otto Vindelicus in Boiemiam profectus Wentzeslaum regem Boiemiae, cognatum suum, Bathauiam deducit, paxque inter principes, episcopos, regulos Boiemiae, Boiariae, Noricos atque Vindelicos, nonsolum iurisiurandi religione, sed etiam datis obsidibus firmatur. Rex Boiemiae mox Mogontino, qui ab Augusto ad Romanenses defecerat, bellum indicit. Eodem tempore. Belus IV. ab Ottone duce Dalmatiae, et Hainrico genero suo, filio Ottonis Vindelici, domum reducitur.
[Note: 31] Fridericus Austriacus ab Vgris praelio occiditur, et absque liberis decedit. Eius neptem ex fratre Gertrudim Hermannus Badensis, Irmingarda, sorore Agnetis, vxoris Ottonis reguli Boiorum progenitus vxorem ducit: Austriae atque Stiriae ducatum, ope Boiorum affinium suorum sibi vendicat. Hoc quoque anno ex hac vita migrant, Sigefridus Reginoburgensis episcopus, Eberhardus Salisburgensis archimysta, quem viginti annos ab sepultura arcent Romani pontifices. Pontifex Romanus huic Burckhardum de Zigenhagen, illi Albertum Pitogeum substituit. Verum Iuuauenses spreto Burckhardo, Philippum ducis Charionum filium pontificem legunt atque recipiunt.
[Note: 32] In paucis post diebus Otto ab Andechs dux Meraniae fato concedit. Innocentius in Germania seditiones concitat, quod superiores atque Danubiani Imperatori fidem seruabant, inferiores aggreditur, fama dispergit, Ludouicum Cattum maritum D. Elisabethae scelere Friderici periisse: quare eius filius Hainricus Augusto rebellat, et a Sigefrido Mogontino, Arnoldo Treuerensi, Conrado Agrippinensi, Geroldo Bremensi archimystis, Petro Caputio legato Romanensi, regulo Brabantino Caesar salutatur. Verum eodem anno equo lapsus, exanimatus est, eiusque successor Vvilhelmus Bathauus itidem a Frisiis occisus est.
[Note: 33] Dura autem partes Pontificiae, atque Imperatoriae inuicem belligerantur et Aquae Graneae Obsidentur, Christiani inter se tumultuantur, Saraceni Palaestinam totam inuadunt, expugnant, in ditionem redigunt, omnia templa euertunt, quinquaginta millia Christianorum contrucidant, Hierosolyma subigunt, praeter turrim Dauid, quam fortissime milites Imperatoris Friderici tutati sunt. Qui licet ad concilium Lugdunense oratores misisset, atque eo se venturum, in potestate concilii futurum promisis set, tamen indicta causa absensque condemnatus est, conciliumque, ante quam veniret, solutum. Ita ipse quidem in epistolis, quas ad principes Christianos dedit, refert.
[Note: 34] Iisdem diebus Alberto Boiemo instigante, Rudigerus Bathauensis episcopus ab Innocentio tribu pontificum mouetur, Conradus Polonus, nepos regis Boiemiae substituitur. Verum quod a vendicatione arcebatur, diuenditis Alberto castellis, in Boiemiam redit, vxoremque ducit. Conradus Caesar, Otto dux Boiorum atque praefectus praetorio Rheni, Rudigeri rebus studebant. Berchtoldus frater Alberti Reginoburgensis episcopi, viuo adhuc Rudigero, Pontificatum. Bathauensem, suasu Alberti, a Romanis flaminibus, facile de alieno largientibus, in fidem accipit. Ipse et frater eius Albertus in Boiemiam se conferunt, ab episcopo Pragensi et Iulio Montano consecrantur, corruptis pecunia magistratibus, Bathauiae vrbem occupant, arcem Rudigerus tenebat. Otto dux in Obernberg Albertum Boiemum obsidet sex mensibus.
[Note: 35] Interim Albertus Reginoburgensis episcopus, frater eius Berchtoldus Bathauiae designatus pontifex, Vveilhardi iuxta Braunau pagum et syluam Boiariae in Norico inuadunt, vastant, depopulantur, agricolas spoliant, mille et quingenta pecora abigunt. Ottonem suis suppetias laturum, obsidionem soluere cogunt, Obernberg, quod iam obsidione
liberatum erat, deducere conantur. Adelramus ab Vtendorff, Orthulfus de Wald, Hainricus de Ror, aliique proceres Boiorum, qui in Norico habitant, vexillo templi in Neukirch, quod diuo Vlrico dicatum est, rapto, priores ad Obernberg perueniunt, seque condunt. Episcopos cum praeda [Orig: praedâ] accedentes, seque iam in portu nauigare, credentes, cum iam arcem intraturi forent, de improuiso adoriuntur, statimque eos in fugam coniiciunt: fugientes usque Marchiae Luppiam persequuntur, praedam omnem recuperant. Episcopi fuga elapsi sunt, frater eorum Sigmarus duo fratres Merspeckii, Wilhelmus Prambeck capti, in vincula coniecti, Burckhusium deducuntur.
[Note: 36] Interea Bathauia, quo Albertus Boiemus confugerat, Vlrico Furtario prodente, et Rudigero ex arce erumpente, ab Ottone duce Boiorum recipitur. Albertus vix euasit, et ad Conradum Wasserburgensem auunculum Ducis elapsus est. Dux Boius Wasserburgensi auunculo suo, nisi Albertum reddat, bellum indicit: quod cum ille detrectaret, Wasserburgium obsidet centum vnde viginti dies, tandem expugnat, Conradum omnibus vicis, castellis exuit, ipsum cum Alberto Boiariae finibus extrudit. Ludouicus vero filius Ottonis Teispacb castellum Reginoburgensis episcopi obsidet, capit, diruit, solo aequat, fossam complet. Lapides ad Dingelfing deducit, superiorem vrbem extruit.
[Note: 37] Albertus rursus Bathauiam intrat: Otto eo copias mouet, vrgenteitaque Rudigero ex arce foris duce, plerisque ciuium, atque sacerdotum cum his sentientibus, perpaucis Boiemo fauentibus, ciuitas ab Ottone et Rudigero accipitur. Albertus comprehensus periurii, sacrilegii, perfidiae, impietatis condemnatur, viuo cutis detrahitur, ita quidam in Annales retulere. Nam et dictum in Bathauenses vsurpatur, ideo lupum cruentum pelle exutum eorum insigne esse, quod episcopum viuum deglubuerint: monstraturque lapis, vbi hoc factum sit, qui sanguinarius inde cognominetur. Mihi quidem non fit verisimile, nec verum arbitror. Non tamen negauerim, Albertum hunc admodum crudeles poenas violatae pacis, temeratae fidei dedisse, vnde et prouerbium ortum crediderim, quo cutem eius nominamus, [Note: Es graust ihm schon die Haut.] quem cito ob facinora, supplicia soluturum ominamur.
1. Episcopi iussu Pontificis in Synodo Myldorffensi Ottonem Ducem Boiariae a Caesare deficere iubent, euentualiter excommunicationem minitantur. Otto Episcopos grauiter increpat.
2. Otto execratione Pontificiali expiatur.
3. Hermannus Austriae et Stiriae Dux moritur. Eius terrae ab Ottone V. et Wentzeslao Bohemo occupantur, certamen de Stiria.
4. Berchtoldus Franciscanus inclarescit. Conradus Telzner Ottonem excommunicat. Albertus Episcopus Reginoburgensis ciues vrbis locupletes in vincula coniicit.
5. Captiui liberantur. Albertus Episcopus Reginoburgensis cum sociis sicarius in Caesarem. Caesar percussoribus errore deceptis saluus euadit.
6. Albertus cum Abbate Vlrico et monasterio proscribuntur. Proscriptio a monachis redimitur inque mitiorem poenam mutatur. Capella Sanctae Mariae et Nicolao sacra.
7. Rex Boiemiae Boiariae fines inuadens ab Ottone et Caesare domum reuerti cogitur.
8. Friderici II. et Conradi mors. Conradinus nascitur.
9. Otto V. nouam monetam cudit. Stiriae proceres ab Ottone Heinricum filium sibi Ducem expetunt.
10. Bela Rex Vngariae dum Heinricus gener eius consilio de Ducatu oblato utitur Stirios
11. Otto V. moritur; eius liberi. Fulmina Papalia in eum icta.
12. Otto Ducatum Boiariae variis comitatibus auxit.
13. Comitatus a Bogen descriptio. Possessiones Comitum a Bogen.
14. Primus Comes a Bogen bina praedia ab Imperatore Heinrico III. accipit. Diploma.
15. Harduici filii. Alia feuda his comitibus concessa.
16. Stemmatis comitum a Bogen prosecutio.
17. Arces et ciuitates alia ad Comites hosce pertinentes et munera.
18. 19. Stemma Marchionum ab Andechs. Extincta familia Marchionam ab Andechs eorum opes a finitimis direptae sunt.
20. 21. 22. 23. 24. 25. Familia et stemma comitum a Pholay. Bona eorum ad Ducem Boiariae peruenerunt.
26. Familia Comitum ab Hall et Wasserburg.
27. 28. 29. Familia Comitum ab Artenberg, Crainburg et Liebenau.
30. De iure Palatinorum seu Landgrauiorum.
[Note: 1] EAdem tempestare noui episcopi, Philippus Iuuauensis cum collegis suis Seccouiensi atque Chiemensi, Albertus Reginoburgensis, Conradus Fruxinensis concilium iussu Innocentii cogunt, ac Myldorffii coeunt. Postulabat ab illis Pontifex Romanus, vt Ottoni, nisi ab Imperatore Friderico, Conrado Caesare descisceret, ritu sacrificiis solenni interdicerent. Episcopi Ottonem ad se missis oratoribus accersunt, eidem mandata Pontificiis Max. aperiunt. Hisce auditis, regulus Boiorum, Quid vultis? (inquit) vos mihi priores bellum indixistis, ego coactus ad Rom. episcopum prouocaui, iussuque Gregorii Pontificis Max. armis mea tutatus sum. Hoc mortuo, Romanum episcopum Antichristum esse praedicastis: egoque deserta primarii sacerdotis secta, ad Imperatorem defeci, vos suasistis, vobiscum pacem inii. Nunc rursus bellum vobis placet: magis varii, atque mutabiles estis homine triuiali. Cur sicinepti ludific amini Christianum populum vestra puerili sententia? Aequum iniquum est. Quod modo fas erat, modo nefas est. Nolo, volo, quod dictum, indictum est, quod modo ratum erat, modo irritum est. Mendacio creditis, iniquitati consentitis. Vento fortunae circumferimini, aut nunc, aut antea errastis. Pacem inire cum optimis principibus suasistis, parui libenter vestris consiliis, pacem atque fidem seruabo. Repugnantia nunc docetis atque more magis versutorum, atque argutorum hominum, quam ex aequo atque bono potestati resistere. His a quibus beneficiis collocupletati sumus, ingratissimos esse iubetis: de cernite vos, quidnam aequum sit. Hominibus ne discordiarum fallacibus fabris, an CHRISTO concordiae authori obtemperabo? Qui gladium acceperit, gladio pereat. Qui sitis, opera vestra ostendunt: opes, potentiam, diuitias, honorem, voluptates, munera concupiscitis, appetitis, adamatis, pro hisce victi cupiditate, peius Turcis, Saracenis armis decertatis. Discordia creuistis oues non pascitis, gregem discissum deuoratis: non licet Christianis per vos seruare pacem. Ego superis fauentibus obdurabe animum, mente obstinata Thyesteas vestras preces, dirasque detestationes nauci faciam. Ad CHRISTUM Seruatorem nostrum prouoco, qui tales Pharisaeos nobis vitantos praedixit: et vestris inominatis verbis se bene precaturum pollicetur. Quemadmodum DEUS immortalis, ne comparandus quidem ad mortales est: ita dum a vobis condemnamur, a CHRISTO Domino, DEOque nostro, qui vobis vestros mores probe cantauit, absoluimur. A quo sacrilegum hoc genus hominum manus sceleratas, impias abstinebunt, qui ne CHRISTO quidem authori nostro pepercerunt? Et quis est ille, qui sacricolas huiuscemodi viuos cum liberis et vxoribus combussit? atque illo egregio facinore, ea summa pietate DEO Opt. Max. perlitauit, adeo vt regnum Palaestinae non solum sibi sed et posteris suis promeruerit?
[Note: 2] Haec vbi Otto dixit, discedit, atque cum Conrado Caesare Dornbergium [Note: Dorobergomum habet exemplar.] obfidet: sacerdotes qui Myldorphii erant, rati illum vera dixisse, cum eo in gratiam redeunt: execratione pontificali eundem expiant, induciae ad Calendas Maii fiunt.
[Note: 3] Moritur eodem tempore Hermamus Austriae, Stiriaeque regulus, quarto Nonas Decembris Neoburgii sepelitur, duos liberos reliquit. Fridericum et Agnetem. Otto
Boiorum filium suum Ludouicum cum exercitu fines Austriae, olim ab Boiariae occidentali auulsae, intrare, sub ditiornem redigere, Noricos Vindelicis rursus coniungere iubet. Lintzium, Anassus, finitima oppida Ludouicum accepere. Verum Ottocarus filius Wentzeslai regis Boiemiae ducta Margaretha Friderici Austriaci sorore, Austriam iure affinitatis occupat. Pro Stiria cum Bela Vgrorum rege disceptauit: is Petauionem et finitima oppida receperat.
[Note: 4] Berchtoldus tum Franciscanus, Reginoburgio ortus, clarus integritate vitae, atque Christianae eloquentiae orator insignis fuit, sexaginta amplius millia hominum eius conciones frequentasse literis proditur, eius sepulchrum adhuc non solum incolis, sed et Vgris venerabile, Reginoburgii in templo Franciscanorum ostenditur. Dum autem talia fiunt, Conradus Teltzner episcopus Fraxinensis, magistratibus ducis iniuria, atque damno (vti fit) affectus, diram detestationem muitis ac aduersantibus mystis in regulum Cal. Maii redintegrat, sacra fieri publice, humari mortuos, aqua lustrari in prouincia Fruxinensi vetat. Albertus quoque Reginoburgensis pontifex, ciues vrbis locupletes quinque et quadraginta, quod rebus Imperatoris studere non desisterent, fraude cepit, cathenaque vinctos ad Stauff deduxit.
[Note: 5] Conradus Caesar et Otto regulus Boiorum, atque Rheni moderator, Alberti, atque ministrorum eius praedia vastant, diripiunt: Albertum captiuos reddere, imperata facere cogunt. Eius socios strage male mulctant, Reginoburgium cum copiis intrant. Caesar more maiorum in aede D. Haimerami hospitio receptus est. Atque dum quinto Cal. Ianuarii cubitum isset, nocte intempesta, Albertus qui se episcopum faciebat, Conradus ab Hohenfels, clam in cubiculum admissi, cum ante explorasset, non plures quam tres in eodem conclaui Caesareo quiescere, stertentes, vino somnoque obrutos, tenebris adoriuntur, duobus occisis, tribus in vincula coniectis, arbitrantes Conradum caesum esse, abeunt Wilpeckium Sueuum sextum casu obuium, interficiunt. At Caesar sub scamnum prorepserat, ibique delitescens euasit.
Deinde episcopum, percussores, Vlritum monachorum praesulem, socios, hostes Reipubl. iudicat, parricidii condemnat, proscribit: opes, praedia, D. Haimerami publicat. Verum monachi, qui huiusce conscii non erant, pacem a Caesare centum libris, ab aulicis quinquaginta mercantur. Conradusque accepta mulcta, edictum et tabulam proscriptionis rescindit, et vtaliquo piaculo caedes innocentium manifesta expiaretur, iubet aedificium dirui, ne cruore suorum pa rietes aspersi appareant, aediculam ibi a fundamentis extrui, Deiparae virgini, D. Nicolao dedicare praecipit. Vbi quotidie sacerdos monachus perlitaret, atque manes ob pietatem pro principe crudeliter caesorum placaret. Omnia polliciti sunt Monachi, testesque in re praesenti fuere, Otto Dux Boius Palatii Rhenani procurator, Ludouicus filius eius, Otto Hochburgensis limitis, Hainricus Burgionum praefectus, Ludouicus maior, comes ab Otingen, Gotfridus comes ab Hobenlohe, ciues Reginoburgenses, factum anno Christianae Salutis MCCLI. mense Ianuario. Extat Conradi diploma, quod ob clementiae exemplum D. Maximilianus septimo abhinc, dum haec proderem, anno, secum detulit Oenobrigam, aliud nouum exemplar, ex veteri ad verbum exceptum, suo diplomate signatum monachis reddidit. Caesi in medio templi D. Haimerami humati ostenduntur. Vlricus dignitate mouetur. Albertus capite deminuto in monachorum ordinem redigitur. Conradus princeps coniurationis fulmine de coelo tactus sub dio equitans, interiit.
[Note: 6] Reliqui conscii in Boiemiam aufugere [Orig: aufugêre]. Cuius rex propter Schittenhofen vrbem, atque Tetrarchiam Boiemiae, quae mortuo Alberto a Bogen absque liberis, lege ad Ottonem redierat, Boiariae Aquilonaris, qua Boiemia continuatur, fines inuadit, adeo concordia rara est sanguinis, Chamaborum agros depopulatur, casas, villas rusticas exurit, pecora abigit, ferro, flamma in agricolas saeuit. Conradus Caesar, et Otto Camabos petunt, Boiemi per Hercynios saltus retro domum cedunt.
[Note: 7] Intera dum haec fiunt, mors Imperatoris Friderici secundi diuulgatur. Conradus Septembri Campaniam, Apuliam, relicta vxore grauida Landshutae (quae
subsequenti anno VIII. Cal. Aprilis filium Conradum, quem Itali Conradinum vocant, peperit) petit auitum paternumque regnum, in potestatem redigit, ibique decessit, relicto filio impubere, qui annos natus duos, menses sex a matre Elisabetha Landshutae apud auunculos educatus atqueinstitutus est.
[Note: 9] Caeterum Otto reiecta pecunia veteri Reginoburgensium, sexaginta nummi drachmam auri valebant, nouum numisma Landshutae ferit, eosque nummos, nec alios in Boiaria recipi edicto iubet. Ad cundem hisce diebus Stiriae proceres de Liechtenstain, Erenfels, Ofenberg, Diethmarus, et N. de Weissenneck cum mandatis legant, postulant, vt Hainricum filium cum exercitu in Stiriam proficisci iubeat, Stirios in eius potestate fore.
[Note: 10] Hainricus annuit postulatis, se rem ad Belam quartum rege Vgrorum socerum suum delaturum, eius consilia omnia acturum respondet. Otto itaque congregato exercitu Vtini more maiorum filios armis ornat. Inde Austriam, Stiriam aditurus, in Vngariam ad Belam profecturus petit. Verum Ottocaro omnes aditus intercludente, transitumque pernegante, Francomarti XV. Cal. Octobris substitit, aliquotibi dies commoratur. Diuisoque exercitu, filium in Vngariam proficisci iubet. Is quod Ottocarus vias intercluserat, duce Diethmaro superiore, et Menhardo Goriciae regulo, filio Alberti Tyrolii, atque ope Attilae Taurisiani Venetiaeque legato, per vallem Tridentinam, alpes Noricas, in Vngariam ad socerum penetrauit: ab eo apud Albam Regiam perquam humaniter excipitur, socerum de Stiriae Principatu consulit. Bela sibimet proximus, muneribus sibi Stirios conciliat, complures pollicitis allicit, illique ita inescati socerum genero praeferunt, in verbaque Belae iurant. Ottocarus tamen eandem regionem a Bela iure affinitatis, et vi et armis repetere non cessauit, donecinter vtrumque ex aequo diuisa est.
[Note: 11] Porro Otto dimisso filio in Vngariam, cum altero filio Ludouico Landsbutam repetit, ibique secundo post mense, tertio Cal. Decembris expirauit, anno Christi M. CCLIII. potestatis vero altero et vicesimo. Liberos quatuor reliquit, Ludouicum, Hainricum, Elisabetham, Sophiam. Corpus eius Schiram funere indicto portatum. Ante sex quam expiraret annos, ab Innocentio Pont. Max. execratus fuit, quod illius partes, perinde ac Gregorii tutari, ac defendere recusaret, nec vllo compelli posset modo, vt affinitatem Friderici Augusti, atque Conradi Caesaris repudiaret. Albertus quoque Reginoburgensis, atque Conradus Telzner Fruxinensis episcopus ille ob Teispach a Ludouico filio excisum, hic propter libertatem ecclesiasticam, aes curatorium, venationes, seruitia, eidem diras dixere, inuitis tamen mystis. Multa data, acceptaque inuicem per duodecim annos damna, saepius in concordiam redierunt, saepius foedus fractum est.
[Note: 12] Ipse tamen Otto ducatum Boiariae, non parum auxit, et collocupletauit. Tetrarchias comitum a Bogen, Windenberg, Andechs, Damasiae, Hohenuuart, Phalay, item Crainburg, Pleinting, Libenauu, Wasserburgium, Belanos infiscauit, cum reguli absque liberis decessissent: quorum originem, sobolem, castella, regias, explicare pro suscepti operis instituto necesse est.
[Note: 13] Bogii sunt pagus, oppidum, arces, montes, flumina duo orientale atque occidentale Boiariae septentrionalis, qua Boiemiae contermina in Hercynio saltu. Vnde ea regio Boiorum cognomen sortitur. Nam figurate communi vocabulo Valda, hoc est, sylua, nempe, Hercynia, nuncupatur. Horum regulorum fuisse, quicquid ab hostiis Regni fluminis atque Reginoburgio ad hostia Ilissi, Bathauiamque, inter Danubium Boiemiamque interiacet, reperio: Falckenstain, Mitternfels, Windberg, Weissenstain, Flinsperg, Naternberg, Bledling. Item in Boiemia Schittenhofen, in altera Danubii ripa Isenhofen arcem, atque vicum ad hostia Isarae possederunt.
[Note: 14] Primum Harduicum (filium Babonis Abusini numerosa sobole praeter solitum, inclyti, cuius saepius mentionem feci) fuisse constat. Imperator Hainricus tertius Caesar Augustus exoratus ab Agnete Augusta coniuge sua, contulit Harduico, in Tetrarchia Hainrici pago Nariscorum bina praedia Wolfframsdorff, Linderonae, Ratomariti.
Signum DN. HENRICI regis inuictissimi Romanorum IMP. AVG.
Guntherus cancellarius vice Luitholdi archicancellarii, et archicapellani recognouit.
EIDAIA GINQERIO*u KANKELLARIO*u .
Datum XVIII. Kal. Maii, Anno Christi MLIIII.
Heinrici tertii Designationis XXVIII. regni XV. Imperii VIII.
Actum Ebilezdorff.
[Note: 17] Harduico duos filios assignant, Fridericum, ut Germani, et Graeci vocant Boethum Reginoburgensem, et Asouinum a Bogen. Fridericus ab Imp. Hainrico III. Caesare Aug. impetrauit hos vicos ob deuotissimum obsequium, in limite Chamabo, Grabatum, Furt, Mazelimum, Ticbenobergomum, Trasonodoryphos, Bochobergomum, Sichouiam.
Signum Dn. Henrici III. Rom. Imp. Aug.
Hermamus Cancellarius vice Bezelini recognouit.
Datum V. Idus Aprilis, anno Christi M. LX.
Regni Henrici XXXII. Imperii III.
Actum Reginoburgii.
[Note: 18] Idem Fridericus ex Adelhaide tulit Vlricum sacerdotem, et Fridericum minorem, fato concessit anno ab orbe seruato M CIIII. Fridericus iunior, cuius vxor Iuditha Theobaldi Vogburgensis filia, absque liberis defunctus in Palaestina, cum eo profectus esset cum Conrado Caesare anno Salutis M C XLIX. Hierosolymis sepultus est. Asouinus vero vir bellicosus, Boiemorumque terror, eosdem in Boiariam incursitantes (vti adhuc factitant) tribus praeliis fudit, ibi Abietem in modum trophaei excoluit, cruceque securi incisa dedicauit, quae vulgo Asouini postea Abies cognominata est. Filius eius Hartuicus secundus, nurus Luitgarda, nepotes Berchtholdus, et Albertus primi. Hic Hic Heduuigam filiam dynastarum Pictauiae, atque Celeiae Charionum, Neoburgii Vindelicorum, Schardingii Noricorum vxorem duxit: Altaichium superius a progenitoribus conditum, cum Friderico consanguineo suo immunitate donat, monachis cooptandi magistrum potestatem facit, annoChristi MCXXV. primo Lotharii regis Saxonici, III. Idus Dec. Testes per aurem more Noricorum tracti Fridericus aduocatus Reginoburgensis, Albertus Venedobergensis, filil eius impuberes Berchtoldus et Albertus secundi. Idem Albertus primus Venedobergomum [Note: Windenberg fortassis.] arcem inferioris Boiariae in templum commutauit, diui Nordperti sacris dedicauit, obiit anno Christi domini Deique nostri MCXLVII. Maiores eius in Altaichio superiore, ipse cum sobole Venedobergomi humatus est. Tres filios Heduuiga eidem peperit, Harduicum tertium, Albertum secundum, Berchtoldum itidem secundum. Harduicus atra bile percitus vitam finiuit. Albertus ante fata parentis in obsidione Phalaiae ab orbe vindicato anno 1140. sagitta percussus interiit. Berchtoldus admodum diues, pacisque studiosus a patre Alberto principatum per manus accepit, ex Luitgarda [Note: Ludmilla aliis dicta.] Abertum tertium procreauit: is ab restituta salute natus est anno 1165. ex Laodamia Boiema vxore suscepit tres filios, Luitpoldum sacerdotem, Berchtoldum tertium, et Albertum quartum, cum vixisset annos tres atque triginta, obiit, superstites filios reliquit. Berchtoldus in Aegypto aquis obrutus est.
[Note: 19] Albertus vir inquietissimus crebris bellis finitimos omnes lacessiuit, fugientibus incolis ob bella, regionem pene ad solitudinem redegit. Vxor eius Richissa, absque liberis tamen decessit 18. Kal. Februarii, anno Christianae aerae 1242. Opes eius ad Ottonem regulum Boiorum, fratrem eius vterinum redierunt. Haec ex diplomatibus Altaichii superioris et inferioris, Venedobergomique [Note: Windenbergii credo.] excepi. Horum sobolem esse regulos, qui ad lacum Benacum in confinio Germaniae atque Italiae habitant, atque de Arcu ab Italis appellantur, vulgus credit. Vltimus Albertus profecturus militatum in Asiam atque Africam bonorum Luitpoldi sacerdotis fratris, et vectigalium, quae oppidum Bogiorum pensitabat, monachos Altaichii superioris haeredes ex quadrante instiruit. Testes, Gebhardus maioraulae de Menna, Harduicus ab Egia, Albertus Hegiopagus, Rapotho Mennius, actum Naterbergii octauo Calendas Aprilis, Anno Christi 1221. regnante Friderico Imperatore feliciter.
[Note: 20] Damasia (cuius Strabo meminit) arx, ciuitasque quondam Lycatiorum, nunc templum, atque oppidum in superiore Boiaria, propter lacum Ambronem Vindelicorum, Occidentem, Meridiemque spectat. Ex aduerso Andechs, [Note: nunc zum heiligen Berg.] quae
item alia quondam arx, aedes sacrae nunc sunt, flaminum Augustalium, et monachorum. In eodem tractu, Wolffrazhausen arx, et vicus ad confluentes Libusae, atque Isarae, super Monachium quindecim millia passuum cubat. Hohenuuart quoque vicus, atque arx quondam altissima, nunc fanum sacratarum virginum, [Note: Hohenuuart an der Barr.] Bario amne ad decimum ab Ingolstadio lapidem alluitur. Tetrarchae hi Boiorum locupletissimi fuere. Possedere in Boiaria veteri, et libera contermina Franciae in Germania magna Voethos, [Note: Voit Land.] vbi in agro Bambergensi apud Langiochamos, [Note: Langkam Monasterium Cisterciensis instituti. Tribus milliaribus a Culmbach versus Bambergam.] eorum Mausolea ostenduntur. In superiore Boiaria, atque Vindelicia obtinuere subiecta alpibus peninis, Matronam diuo Petro dedicatum montem, Tigurinus, Schiratium saltum vbi fontes Isarae sunt, Beurn, Wolffratzhausen, Andechs, Damasiam, Hohenuuart, Angustias Alpium Noricarum, Tridentinaiuga, Oeni vt appellant, vtramque vallem, [Note: Im Inthal.] et finitima loca, qui nunc sunt Tyrolii. In Norico iuxta Chiminum lacum Boiorum maximum Burgili, Sei, [Note: Soyn.] Grassii [Note: Grassan.] dicto audientes fuere. Eosdem praefectos praetorio Burgundiae, Histriae, limitis duces, Croaciae, Dalmatiae (quem ducatum Meraniae ab vrbe maritima nuncupant) praesides fuisse constat.
[Note: 21] Gens Andechisia authorem generis sui nuncupat Ratholdum filium Imperatoris Arnulphi Caesaris Augusti. Illius filius Rathbotho, hunc soboles excipit diuus Ratho, et Hatta mater D. Conradi Constantiae episcopi, atque Fridericus primus, qui in Palestina obiit. Ratho cuius adhuc memoria, atque nomen sacrosanctum est Boiis in Ambronis ripa sepultus est, in templo quod ipse ab orbe seruato anno 954. condidit. Aribo deinde regnat, Seum fanum D. Benedicto, haud longe a lacu Chimino extruxit. Is Gebhardum primum episcopum Reginoburgensem, Aribonum Archiepiscopum Mogontinum, Rathbodum atque Fridericum secundum procreavit. Gebhardus et Rathbotho Tierhaupten Lycatiorum templum monachis dicauere. Rapothonis, et Hemmae filii Orthulfus, et Willetruda Hohenuuart in aedem sacram commutauere, faeminarum sacratarum ibi collegium instituere. Fridericus secundus ex Chunegunda Luitpoldum tulit. Luitpoldo Arnulphus amicissimus Imperatori Hainrico quarto, atque Fridericus III. cognomento Rocho orti sunt. Ille Aetl templum in ripa Oeni proxime Vvasserburgium condidit, D. Benedicti sacris initiauit. Ibi cum vxore Gisala sepultus est.
[Note: 22] Frater eius in Herciniae saltu, quem veteres Heluetiorum nunc Nigrum vocamus, in aede D. Blasii humatus est. Arnulphi filii Popo, Berchtoldus primus, Otto Wolfferathusius, et Gebhardus. Hi Damasiam in templum vertere. Item aliud fanum Benedictinis in Matronae montis vertice consecrarunt. Otto Wolfferathusius ex Adelhaide Hainricum episcopum Reginoburgensem, Ottonem secundum progenuit. Ab hoc, et vxore eius Laurita sunt Otto (cuius vxor Iustitia adhuc religiose colitur) Luitpoldus, et Hainricus, hic absque liberis obiit anno Christi 1158. Wolffratzhausen ab Andechs rediit. Berchtoldus primus Sophiam ab Ambergthal duxit, Berchtoldum secundum haeredem reliquit. Is deinde ex Agnete Neoburgensi Berchtoldum tertium Histriae Marckgrafium, Ottonem episcopum Bambergensem, diuam Machtyldam virginum sanctarum maximam, atque Euphemiam, Gisalam Diethboldi Bergensis reguli coniugem. Vlrici Theobaldi Bathauensis, Ottonis tertii Fruxinensis episcopi matrem procreat. Berchtoldus tertius Anno Christi 1188. Otto vero octauo deinceps anno decessit.
[Note: 23] Ab illo, et Heduuiga nascuntur Berchtoldus quartus, dux Dalmatiae, Poppo episcopus successor patrui Ottonis, Machtylda Goricia. Quartus cum Imperatore Friderico I. arma in Asiam mouet, obiit aerae nostrae anno 1244. Ex Agnete Austriaca filia Hainrici sex liberos, quatuor mares, duos pontifices, et duas foeminas progenuit: Berchtoldum patriarcham Aquileiae, Eckbertum pontificem Bambergensem, Ottonem I. Burgundiae Palatinum, Gertrudin Andraae regis Vgrorum vxorem, matrem D. Elisabethae, diuam Heduuigam Polonam, Hainricum Histriae profectum. Is reus parricidii, quod Philippus Caesar eius consilio caesus est, viginti annos exulauit, reuersus domum Grassae proxime
lacum Chiminum obiit, anno Christi 1228. Eckbertus decimo deinde anno, Otto sexto ex hac vita migrauit. Ipse et vxor eius Lanckhaim contubernium condidere, ubi sepulti. Ab his sunt Otto ultimus, Agnes vxor Friderici Austriaci, illeque anno ab humana gente liberata 1248. absque liberis periit Plassenburgii, arx est Boiethorum subdita Norinbergensi praefecto. Quidam toxico sublatum, alii ferro ab Hagere, [Note: Hager ut dictus fuit in cantilena Germanica habetur.] cuius vxorem constuprarit, necatum tradunt: verum ne id sit, an ad leniendam tam crudelis caedis inuidiam confictum, tum quoque cum magis liquere posset, incertum fuit.
[Note: 24] Berchtoldus Aquileiae patriarches aegrimonia contabuit, quatuor duntaxat annos nepoti pientissimo superstes fuit. Opesque horum principum a finitimis velut praeda, atque mabubiae direptae sunt, Otto Boiorum regulus in Vindelicorum planicie, subdita Alpibus, in Norico, Grassios, Burgilos, Seos: Menardus Goricius, cuiusauia ab Andechs erat, intra Alpes vallem Oeni superiorem inferiorem, Athesinos, Tyrolios occupauit, Boethos in Germania magna, in Septentrionali Boiara quatenus continuatur Franciae antiquae, Hercinoque iugo, quod Turogos, vnde cognomen [Note: Türinger Wald.] habet, a vetustis Boiis, et Francis disterminat, partim praefectus vrbis Norinbergensis, partim pontifices Bambergenses, atque Wurtzbergensium vendicarunt. Dalmatiam, Croatiam, ducatam Meraniae vocabant, Histriam Veneti intercepere. Bela tamen quartus Vgrorum rex, ex gente Andechisia maternam ducens originem, eius proles atque successores pro Dalmatia, atque Croacia cum Venetis armis disceptarunt, vi decertarunt, titulotenus adhuc eas regiones possident. Burgundiam praeripuere Franci occidentales.
[Note: 25] Phalaia castellum superioris Boiariae, quod praeterfluit Mangualda flumen, nunc Achamstain vocatur ab equitibus Boiis, qui illam nunc obtinent, Phalaienses soboles sunt, Schirensium, atque Dachuni Tetrarcharum. Nam Otto filius Arnulphi primi Dachunensis reguli, fratri Conrado Dachunum reliquit, ipse Phalaiae habitauit. Bernrid in Vindelicia, in alpibus vero Noricis Gryssam, [Note: Griessbey Potzen.] collegia mystis Aurelianis instituit. Progenuit ex Adelhaide Conradum, atque Gebhardum, hic ferro periit: ab altero sunt Conradus et Otto, qui occisus est. Conrado et Machtylda ortus Otto, qui anno aerae nostrae 1178. natus est, eodem die, quo patruus eius cognominis interiit, absque liberis fexagenarius obiit. Bona eius relicta ad Duces Boiorum redierunt.
[Note: 26] Hala oppidum Noricorum in valle Oeni [Note: Im Inthal.] in feriore, quinque millia passuum infra Oenobrigam: [Note: Inspruck.] Vuasserburgium vero, quae et Hochodunum vrbs Vindelicorum in ora Oeni, habuere suos dynastas, qui vnde genus ducant, nondum compertum habeo. Primum quem ego quidem reperio, Variomundus est. Is Vogtherreit templo D. Haimerani Reginoburgensi dono dedit. Ibidem eius Mausoleum extat in porticu. Obiit ab orbe seruato anno millesimo super decimum. Ei successere filius, nepos, pronepos cognomines Angelbert dicti, Aetl aedem D. Benedicti sacris dicatam, a principibus Damasianis conditam, a Friderico Rochone ad egestatem redactam, adeo, vt duntaxat tres monachi aegre alerentur, refecit, collocupletauit. Lindburgium praetorium suum quod proxime cubabat, solo aequauit, quod ocio, et solitariae disciplinae strepitus ciuiles officerent. Vuasserburgium cum omni famulitio migrauit, de caetero ibidem habitauit. Vxor Machtylda, quae cum filio Gebhardo adolescentulo, duabus filiabus anno Christi 1169. Reicherspergii spreta populari vita sub iugum religionis D. Aurelii Augustini missa est. Theodericus filius eius ex Helica Heduigam, Machtyldam, Agnetem vxorem Ottonis de Vittelspach IV. ducis Boiorum, Conradum atque Theodericum tulit. Hic absque liberis obiit. Ille cum Chunegunda vxore, quod sterili fruerentur matrimonio, Ottonem sororis nepotem haeredem instituit. Verum ab eodem quod Imperatori Friderico secundo dicto audiens non esset, Boiariae finibus pulsus est, Anno Christi 1247. exulem in Vngaria vitam finiisse aiunt.
Liebmau arx est Boiorum, atque Noricorum in ora Iuuaui supra Burkhusium, suos habuit regulos, gentiles veterum Charionum Tetrarcharum. Nam
Sigefridus Carnoburgensis, et Rapothonis Artenbergensis ex Hizila Sigefridum secundum progenuit. Huius vxor Adelhaidis, filius Heinricus episcopus, Sigefridus tertius et Otto. Horum coniuges Chunegunda et Euphemia; tertii filius Bernhardus, qui anno Christi 1229. obiit absque liberis. Libodunum Boiariae principes occupant. Illi omnes apud Seos sepulti sunt.
[Note: 28] Artenbergium arx est inferioris Vindeliciae, inter confluentes Oeni, et Danubii sita. Pleinting vero ciuitas haud procul in ripa Histri in vicum abiit, translata ad tertium ferme lapidem Viltzhofium. Illic quondam Quintanorum colonia Romana insignis, villae nunc sunt nomen seruantes. Carnoburgium arx, oppidum in ora Noricorum Oeno alluitur, inter Medullum, atque Wasserburgium, olim Hochodunum, atque Carnodunum ciuitates Vindelicorum cubat. Horum castellorum, vrbium reguli ab Angelberto nobilissimo Charionum legato nascuntur. Is et eius vxor Vta apud Seon Boiorum Monasterium in Norico humati sunt. Horum filii Vlricus dux Charinorum. Angelbertus Carnoburgensis limitis praefectus, Rapotho Artenbergensis. Angelbertus absque liberis obiit, cum vxore Machtylda in conditorio parentum sepultus est. Rapotho fratri Angelberto successit, ex Elisabetha vxore procreauit Rapothonem secundum Carnoburgensem, et Hainricum Artenbergensem: obiit aerae Christianae anno 1190. vxor eius quinto decimo deinceps anno: ambo humati sunt Bainburgii, quae arx olim in Boiaria Noricorum ad radices Curuancae montis, et confluentes Azali, atque Trani sita est, nunc in collegium mystarum Augustinianorum commutata est.
[Note: 29] Hainricus is Dei gratia comes Artenbergensis, fratribus diuae Margaritae Osterhofen donat vectigal apud Vilshofen ciuitatem, anno Christi 1236. Datum Vilshofen XV. KL. Octobris. Eius posteri adhuc vetus cognomen seruant, et in Boiaria omnium Boiorum nobilissimi secundum regulum censentur. Rapotho secundus Machtyldam sororem Ludouici ducis Boiorum vxorem duxit. Atque Anno Christi 1209. occiso Ottoni a Wittelspach, praetorio Boiariae, suffragiis Boiorum praefectus est. Qui tum summus honor secundum praesidem erat, dignitate caeteros antecedebat, Vicariam operam, et curam praediorum Caesarianorum, fiscique procuratorem praestans Imperatori.
[Note: 30] Praefectura tamen huiuscemodi, et sicut vocabant Landgraphos, ac Palatiigraphos, omnis sublata est, Maiestate tum Imperatoria domesticis seditionibus in ordinem redacta, priuati quique peculatores, proxima sibi praedia regia, atque aerarii publici vectigalia, aes militare, quod Fanenlehen nuncupant, occuparunt. Census quoque, quem viritim umuersi quotannis pensitabant, et Kunigsteuram vocabant antiquatus, atque obliuione obrutus est, adeo [Orig: adeô] , vtne obulus quidem nunc ad Imperatorem iure ordinario redeat, nisi immunes, et vt autumant, liberos extra ordinem tributo onerare velit. Sed ad Rapothonem secundum redeo. Is eodem anno, quo dux Ludouicus occisus est, fato concessit, relictis duobus filiis, Rapothone tertio, et Hartmanno Carnoburgensi. Tertius praefecturam Boiorum Palatinam administrauit, Messing, Pleinting, Dachsperg, Reichenberg, [Note: Teichenberg im Rotall.] Rotenburg, Giespach, Marquardstain, quaedam castella in Austria possedit. Coniunx eius Adelhaidis. Ipse obiit anno ab orbe vindicato 1243. Painbergii sepultus est. Reliquit vnicam filiam Elisabetham, quae in matrimonium data est Hermanno Veridobergensi. Is, cum soceri castella quo minus vindicaret, per fratrem soceri Hartmannum staret, cuncta in vtraque Boiaria, Austriaca, occidentali vendidit Ottoni Boiorum regulo, soceri sui amitino: eaque ille tum lege contractus, tum iure sanguinis, et affinitatis vendicauit. Hartmannus nono post fratris mortem anno absque liberis obiit, situs est cum vxore Elisabetha, fratre, parentibus, Painbergii. Trostbergium Otto cum filio Ludouico recepit a Painbergensibus.
1. Ludouici II. natiuitas et reconciliatio cum Episcopis in specie Fruxinensi. Litis causa, immunitas bonorum Ecclesiasticorum. Vetus moneta de nouo introducitur.
2. Mortuo Conrado Maenardus tutorio nomine Conradini Siciliam administrat. Innocentius IV. cum reliquis autoribus belli intestini subito expirat.
3. Diuisio Boiariae inter fratres Ludouicum II. et Heinricum XII. illo Palatinatum Rheni obtinente. Ludouicus Mariam Brabantinam ducit.
4. Ludouicus Palatinus Rheni accedit foederi ciuitatum Rhenensium in securitatem publicaminito, eamque promouet.
5. Ludouicus vicinos Proceres ad foedus superius cogit.
6. Maria vxor Ludouici ex intempestiua Zelotypia decollatur, aliique trucidantur, Fürstenfeld fundatus.
7. Ottocarus Boiariam duplici agmine infestat. Heinrico Boiemiae Austriaeque fines inuadere meditante induciae fiunt.
8. Wilhelmo sublato, Boiariae et Rheni Duces cum aliis Richardum Caesarem eligunt et contra Alphonsum coronant.
9. Ottocarus Boiariam inuadit, aduentante in auxilium Ludouico clam aufugit. Strages Boiemorum varia. Nomina Procerum Boiemiae captiuorum.
10. Captiui Proceres de pace procuranda ad Ottocarum dimittuntur. Pax componitur et firmatur.
11. Egra in Boiemiae clientelam transit. Duces Boiariae sororem Gebhardo Hirspergensi collocant.
12. Alexander IV. Papa missis ad Episcopos Boiariae literis Sacerdotum prauos mores increpat et huiuscemodi sacrificare vetat.
13. Alexander IV. Albertum Pitogeum Episcopatu Reginoburgensi mouet, suffecto in illius locum Alberto Magno.
14. Laus Alberti Magni eiusque eruditio.
15. Diplomata ab Alberto M. data eiusdemque mors.
16. Alexander IV. Philippum Salisburgensem Archi-Episcopum abdicat, suffecto in illius locum Vlrico Seccouiensi. Archi-Episcopatus grauiter atteritur, Vngaris et Boiis Vlrico, Boiemus et Austriacus Philippo assistentibus.
17. Caritas annonae in Boiaria.
18. Elisabetha Regina ad secunda vota cum Maenardo Comite Goricensi transit, retento post nuptias Regio titulo.
19. Ludouicus Annam Polonam ducit. Landskron contra Reginoburgenses extruitur.
20. Vngaris ab Ottocaro victis, Heinricus Dux Boiorum victoris conata timens se munit.
21. Noua secta Flagellantium oritur.
22. Varia de noua secta iudicia, cuius asseclae in Boiaria vlterius progredi; Palatinatum vero ingredi plane prohibentur.
23. Vlricum a Philippo praelio fusum Heinricus vi deducere Salisburgum conatur. Vlricus, quod pecuniam pro Episcopatu promissam Papae soluere non poterat, excommunicatur.
24. Vgri et Bohemi interueniente Heinrico reconciliantur. Transactio inter Heinricum et Episcopum Bathauensem. Ludouicus arma contra Marescalcos a Pappenhaim sumit.
[Note: 1] LUdouicus secundus, Idibus Aprilis ab orbe seruato M CC XXIX. quo Hierosolyma ab Imperatore Friderico secundo capta, natus est. Hainricus vero frater eius tertio decimo Calendas Decembris, sexto [Note: Alii tertio anno 1231.] deinceps anno. Ludouicus defuncto parente, absenteque fratre in Vngaria, et adhuc apud socerum commorante, Hainrico Bambergensi episcopo authore, cum caeteris Boiariae episcopis Alberto Reginoburgensi, Ottone Bathauensi, Philippo Iuuauensi in gratiam rediit, omnium rerum obliuio decreta, resque diuina rursus publice procurata, quae hactenus clausis templis fiebat. Nam hi episcopi ob seruitia seruitutemque templorum,
et aes curatorium, et vt appellant, pro immunitate ecclesiastica cum Ottone regulo disceptarant. Nulli praedia, casas, vectigalia mystarum, monachorum, collegiorum, monasteriorum seruire volebant. Porro Hainricus Philippi archimystae Boiorum ductu, ex Pannonia redit, ducit secum Conradum episcopum, cum quo authore Philippo in gratiam rediit. Eundem mystae sui expulerant, quod pacem turbaret Boiariae, atque contra concilii decretum in Fruxinensi diaecesi sacrificia pro palam fieri vetuerat. Vetus quoque moneta Reginoburgensium [Note: Veteris monetae, sicut supra monitum, 60. nouae autem 150. nummi valebant unum aureum Rhenensem.] recepta; noua abrogata est.
[Note: 2] Inter haec Conradus Campania, Apulia, Calabria, Sicilia in obsequium redacta, auito, paternoque regno perdomito, ibidem moritur, filio cognomine impubere bimo super sex menses relicto, qui in Boiaria Landshutae educabatur. Maenardus patruus eius tutorio titulo Campaniam, Apuliam, Calabriam, Siciliam in fide pupilli continet, atque gubernat. Nam Innocentius quartus Pont. Max. dum infantis patrimonio inhiat, arma in Campaniam, atque Siciliam vertit, subito expirat. Berchtoldus Batauiae pontifex, Wentzeslaus rex Boiemiae eodem fato rapti, in ius ambulare coguntur. Hisce enim potissimum authoribus bona concordiae ex Germania, Boiariaque pulsa sunt, armisque ciuilibus tumultuatum.
[Note: 3] At Ludouicus et Hainricus fratres, post fata parentis anno altero, mense quarto, Aprili, atque Paschalibus Landshutae coeunt, principatus inter se diuidunt. Ludouicus Palatium Rhenanum, atque superiorem Boiariam, (cuius vrbes primariae sunt Monachium, Wasserburgium, Angilostadium) finitima his loca, praefecturam Reginoburgensium, hoc est Rietenburgium, Stephaning, Lengenfeld, Rengstauff, Kalmunt, obtinuit. Caetera Nariscos, Freystat, Ambergam, Sulzpachium, Diethfurt, Kelhaim, Cham, [Note: Cham vor den Wald.] Monachium Hercyniae, [Note: Wald-München.] Pfreimbt, Phloson, Parckstein, Weiden, Altdorff, Waldsaxen, et huiusmodi oppida Boiariae Septentrionalis, quae est in Germania magna, Boiemiae contermina: Insuper in Vindelicia Reginoburgium, Straubingam, Viltzhofium, Landau, Dingolfing, Landshutam, Aerding: In Norico Burckhusium, Halam, Traunstein, Vtinum, Braunauu, Scharding, Hainricus possedit. Ludouicus Mariam sororem Hainrici Brabantini vxorem ducit, nouamque nuptam cum Elisabetha sorore Regina Palaestinae Werdeae [Note: Schuuäbischen Vverd.] Sueuiae habitare iubet, ipse ad Rhenum contendit. Nam hanc vrbem, item Laugingen, Hochsteten, Scongauu, Peutigau, Murnau, Ambregen, finitimaque loca in confinio Vindelicorum, atque Rhetorum Conradus Caesar Ottoni socero suo oppignerauit.
[Note: 4] Et plerique tum, vt in tanto rerum tumultu fieri solet, licentia ciuilium armorum (dum res Germaniae sub multitudine tanta principum Friderici, Hainrici Caesaris filii Augusti, Conradi, Hainrici Catti, Wilhelmi Bathaui, et factione Romanorum sacerdotum distrahitur) ad omnem audaciam processerant. Qui viribus pollebat, alium opprimebat. Equites rapto viuebant, impune latrocinia exercebant, vias obsidebant, vltro citro commeantibus insidiabantur; caeteri quoque rapiebant, spoliabant, occidebant mercatores, sacerdotes, ciues, agricolas, vbicunque spes praedae foret. Nonnulli dynastae vectigalia noua commenti erant, tributoque graui alios opprimebant. Plerique excusso iugo noui principis, noua moliebantur, Frisii Flandri imperata facere recusabant. Nemo erat, qui nutantem, ac prope afflictam Rempubl. stabiliret: Nec hactenus inuentus est, nisi quid opis in Carolo Maximo sit, actum est de illa, ac plane periit. Sed et regiones. ciuitates liberae, nec non et regna quaedam inter se tumultuosius agebant. Has ob causas sexaginta fere, Rheno continuae vrbes Nouesium, Aquae Graneae, Agrippmensis Colonia, Bonno, Mogontiacum, Vangiones, Nemetes, Argentoratum, Basilea, Schletstadium, Argentuaria, Turici, [Note: Zürch.] Freiburg, Brysach, VVeissenburg, Neostadium, Vvimpffen, Haydelberga, Luzelburgium, Francofordia, Oppenhaim, Fridperg,
Saelingstat, Bingium, Liuerspurg, Mylhausen, Gelnhausem foedus ineunt. Ludouicus ciuibus societate coniungitur, copias simul una cum ipsis cogit, atque noua vectigalia abrumpit, praedonum castella expugnat, solo aequat, latrones excindit, hostes in ditionem cogit, quosdam finibus exigit.
[Note: 5] Prospere cunctis vbique succedentibus, vicinos principes, quorum haec fuisse nomina reperio, ad foedus cogit: Gebhardum Mogontinum, Conradum Agrippinensem, Arnulphum Treuerorum archimystam, Richardum Vangionum, Hainricum Argentoratensem, Berchtoldum Basiliensem, Iacobum Mediomatricum pontificem: hosque Tetrarchas, Conradum, Emichonem Vualdgraphos, [Note: VVildgrafen.] Theodoricum Elenbogium Cattum, Fridericum et Vthyldam Linios, a [Note: Leiningen puto.] Berchtoldum Zigenhagium, Popponem, et Sophiam Turogos, Vlricum Feretrium, [Note: a Pfurt puto.] Gerlochum Luneburgensem, aliosque quos enumerare curiosius nihil est opere praecium.
[Note: 6] Dumque haec apud Rhenum fiunt, Maria vxor Ludouici, quae vt dixi, cum Elisabetha regina Siciliae Vuerdeae habitabat, binas literas, vno quidem annulo, diuersa tamen caera, atra, rubra obsignatas, illas marito, alteras Heinrico Ruchoni decurioni Equestri, secreta quaepiam continentes mittit. Atque is, qui epistolas detulit, errore seductus rubra caera complicatas, Ludouico tradit. Qui lectis literis amatoria agi suspicatus, confestim paucis comitatus, dissimulata re, relicto apud Rhenum exercitu, nemine salutato, quam maximis potest itineribus ad vxorem diu noctuque contendit, subito ac insperato adest. Mox iracundia percitus, nec prece, nec lachrymis sororis reginae mouetur, absque cunctatione condemnat, securi percuti iubet. Postea veluti conscias Helicam virginem Prennebergensem cultello confodit, foeminam admodum nobilem, cuius nomen non traditur, quam Gynecio praefecerat, de turri praecipitari imperat. Proditorem, qui istaec ad se detulit primum, ferro necauit, facta haec caedes in Sueuia Vuerdeae in arce XV. KL. Februarii, anno Christi 1256. Rucho vbi hoc accepit, finibus excedit, literis, atque tabulis vbique suam, atque Mariae innocentiam praedicat, delatorum scelera, atque flagitia commemoxat. Extat epigramma tum satis nitens, nunc vero nihil incultius. Ludouicus vt coniugis manes rite conderet, Furstenfeldium extruxit, Cisterciensibus sacris dedicauit, vbi ipse cum filiis, et vxoribus situs est. Monachos ex Allerspach euocauit.
[Note: 7] Eadem tempestate Hainricus frater Ludouici, tertio in Vngariam ad socerum Belam, cum quo non bene Boiemis conueniebat, profectus fuerat. Erat Ottocarus rex Boiemiae, Austriae atque Stiriae praefectus, consanguineus ducum Boiariae, sed ob Schittenhofen, vrbem Boiemiae, Neoburgium Vindeliciae, [Note: Neuburg am Inn.] Scharding, atque Ried Noricorum oppida disceptabat cum Hainrico, alioqui ipsi iniquus, quod cum Vgris hostibus Boiemiae se inconsulto affinitatem fecerat. Eo igitur in Vngaria commorante, Ottocarus duplici agmine fines Boiariae vastat. Bucho Rosenbergensis procurator, supra Anassum cum Boiemis finitima sibi loca Vueilbardum pagum Noricum inuadit, usque Burckhusium vniuersa caede, flamma complet, ingentem vim pecorum abigit, templa, Ransshofen monasterium incendit: altera manus Boiemorum Chamabos, Nariscorum Tetrarchiam simili clade afficit. Rector Boius, vbi isthaec in Vngaria accepit, domum redit, Stain [Note: Stein arx apud Reichersberg.] arcem in ora Oeni proxime Richerspergium Noricorum aedem solo aequauit, Boiemiae, Austriaeque fines inuadere meditatur: amicis operam nauantibus induciae fiunt.
[Note: 8] Iisdem diebus Vuilhelmus Caesar a Flandris, Frisiisque insidiis circumuentus, aquisque obrutus, cum omnibus copiis deletus est. Id circo comitia Caesarea in octauum diem ante Idus Ianuarias Francofordiam indicuntur. Coeunt frequentes vniuersi principes, atque pontifices. Eo Calendis Ianuariis Ludouicus, atque Hainricus magnis se copiis conferunt. Duo licitabantur de Imperio, maximisque muneribus, maioribus pollicitis vterque sibi animos principum concitabant. Boiariae, atque Rheni praesisdes Mogontinus, atque Agrippinensis
archimystae, RichardumAnglium, spe donatiui, atque stipendii, quod elargituros Anglios sperabant (nam his cum rege Galliae res erat) summo honori imponunt. Hisque demum redeuntibus Treuerum pontisex, authoritate regis Boiemiae, ducis Saxoniae, regulique Brandenburgii, aliorum principum, qui auro corrupti a Gallo erant, et aduersus Anglum tabulis absentes suffragia ferebant, Alphonsum Hispaniae regem declarabant. Isque consilio amicorum conditionem acceptauit. Verum in Germaniam non venit. Quippe Ludouicus et Hainricus Boii contractis quam maximis poterant viribus, ad inferiorem Germaniam transitum faciunt, Richardum Anglum, qui cum quatuor millibus electissimorum equitum eo peruenerat, ad Aquas Graneas perducunt, in solioque regio octo pontificibus bene precantibus collocant celeberrimo die, quo Christus terrarum Deus, atque Dominus de inferis, atque morte triumphans, in capitolium coeleste arcemque diuinitatis rediit. His rite confectis, Hainricus in Boiariam domum reuertitur: Ludouicus in Gallia, et Rheno finitimis locis substitit.
[Note: 9] Ottocarus Boiemus legatos ad Hainricum mittit, illi petunt, vt Valentiam [Note: VVelss] Noricorum oppidum, vbi de communibus vtriusque rebus colloquantur, potius iure, quam armis disceptent, amicorumque consilio lis componatur, veniat. Annuit postulatis Boius: dumque eo proficisci parat, Boiemus clam copiis contractis, Idibus Augusti Bathauiam intrat. Inde Hainrico praeter spem bello indicto, Vilsi vallem, pagum Quintanorum [Note: Kintzn in Vilssthal.] inuadit, vicos, agros, casas, templa diripit, incendit, Landshutam vsque hostili animo progreditur. Prope Frunouium [Note: Fraunhofen.] castra locat. Ludouicus ante quinto die certior factus, et ipse insperato adest cum electissimo equitatu, et militum haud contemnenda manu, quos, vti fit in tali periculo, vndique publico edicto ad communem patriam, ad vxores, liberos, ad focos, aras, sacra tutanda, aduersus perfidum latronem exciuerat. Frater ergo copiis sibi coniunctis proxime regem castra facit. Legatos ad Ottocarum proficisci iubet: toties ius sanguinis spretum, toties pacem violatam exprobrat, hostique nunciat, vt marte aperto secum congrediatur, adfore haud dubie Boiis praesenti numine Deum perfidiae vltorem. Ottocarus repentino Ludouici aduentu perturbatus, spatium deliberandi vnum diem (is erat dies Veneris, et nonus ante Calendas Septembris, diuo Bartholomaeo festus) petit, inducias impetrat. Vbi sol occidit, intempesta nocte rex cum paucis fugam capessit, per Myldorff municipium Salisburgensium pontificum inVindelicia, atque Oeno conterminum, inde per Lauffen in Austriam elabitur, Exercitus eius vbi se desertum videt, regis vestigia insequitur. Haerent fugitantium tergo Boii. Pons Myldorphii cedentium multitudinem ferre non valens, corruit, tria amplius millia hostium Oeno submerguntur, natando salutem quaerentes, hastis, contis, sagittis Boiorum, qui se ad ripam constiparant, a litore arcentur. Qui adhuc citra Oenum erant in ora Vindelicorum, pars in turres suburbanas euadunt, ibique se muniunt, atque tutari conantur. Hi cum equis, atque armis, subiecto igne turribus, iussu Ludouici concremati sunt: caeteri in oppido obsidione clausi, quartodecimo obsidionis die absque vlla pactione se dedunt. Sexdecim Boiemorum, septem Austriae dynastae, praeter comites capti sunt. Ipsorum haec fuere [Orig: fuêre] nomina: Bocho, [Note: vel VVocho] et Zemilo, [Note: Zuml.] ac Huro [Note: Häur.] Rosenbergenses, Zemilo Leuchtenburgensis, Vvilhelmus Grodebratus, Vvichardus Thironacus, [Note: VVichard de Tyrnach.] Schatzla de Fridlam, Ibis Scherichinus, Beneis a Falckenstain, Bochuzolaus Boritius, Burckardus Clingenburgensis, Vlricus pincerna Elenobogius, Ienezo Burgiographus Graetiac, Stilothomilo Nabezodenus, Dlohomil de Nebezdan. Stiborius Capito, [Note: Stiporius dictus caput.] Vlricus Rosotales, Rosenthal. Albero, et Hainricus Churingii, Vlricus de Lobenstain, Vlricus de Capella, Ludouicus et Albertus Zelochingii, [Note: Zelcking.] Sighardus Piber.
[Note: 10] Hique omnes legati in Boiemiam depace a rege extorquenda missi dato iureiurando, vt si non impetrarent, ita demum Landshutam KL. Februarii redirent: horumque ope, atque consilio.
Mense Octobri fit pax in vrbe Chamaborum, [Note: Cham vor den Wald.] quo ad Ludouicum. Interim Hainricus Strubingae atque Mitterfelsii substitit. Ottocarus Schardingio, atque Neoburgio excidit. Ried vicum Noricorum limitaneum in confinio utriusque Boiariae atque Schittenhofen restituit Hainrico. Qui in Boiemiam ad regem pergit, soedus et amicitiam diplomatibus, et iureiurando confirmat.
[Note: 11] Inter reuertendum hortatu Boiemi Egram inuadit, Boiemiaeque regno in clientelam dicat, cuius adhuc clientes Egrani sunt. Hisce confectis, Gebhardo Hirspergensi, qui fortiter aduersus Boiemos fecerat, virtutis ergo Sophiam singularis sapientiae atque pulchritudinis virginem sororem suam, Ludouicus, atque Hainricus dant in matrimonium, splendidissime eandem dotant, atque instruunt. Ipsa templum Dominicanis Aichstadii extruxit, vbi cum filiis duobus Gebhardo atque Gerhardo condita est.
[Note: 12] Sub idem tempus Alexander quartus Pont. Max. pacis atque morum, quam armorum, atque belli studiosior, literas archimystae Iuuauensi, caeterisque Boiariae episcopis mittit, quae adhuc extant. In hisce sacerdotes ambitionis, stupri, incestus, negligentiae, inscitiae, auaritiae, luxus accusat, obtestatur, precatur, minatur, conqueritur, deplorat statum temporum. Vos (inquit) sacerdotes corruptela, atque communis pernicies Christianae religionis estis, populus vestri non dissimilis flagitia vestra aemulatur, licentia deteriores facti estis, copia rerum vos corrumpit. Publice in conspectu omnium, maximo gregis Christiani detrimento scorta alitis, nihilo secius tamen perfricata fronte sacrificare audetis. Huiuscemodi autem sacris Deus, cuncti superi ad iracundiam prouocantur, mysteria Dei prophanantur, fames, pestilentia animorum pergliscit. Per vos igitur nomen Dei male audit, deuoratis enim pauperes, exeditis, occiditis. Vestro scelere pietas rarescit, flagitia crebrescunt, sacra polluuntur, populus decipitur. Deus igitur, qui homines pro liberis habet, vos sicuti corruptos, et vitiosos, delicate, atque luxuriose patitur viuere, quia non putat emendatione sua dignos, neque vos perinde ac bonos, quos diligit, castigat vltra, et assiduis laboribus ad vsum virtutis exercet. Vos caducis, atque mortalibus bonis corrumpi, atque deprauari sinit. Vobis si quippiam boni facere videamini, hic mercedem tribuit. Ex quo intelligimus, vos Deo nequaquam curae esse: quoniam cum peccatis non irascitur, et corruptelam vestram patitur longius procedere, nec plagis, atque verberibus emendat: opes, regna, potentiam, honorem, splendorem vobis largitur, vt rerum prospera felicitate corrupti in luxuriam labamini, Dei praecepta contemnatis, terrenis, atque fragilibus his bonis eneruati abs disciplina legis, veritatisque cursu aberretis, philosophi prophani, a religione nostra alieni, nec coelesti lumine illustrati, melius quam vos sentiunt, atque praecipiunt. Iustus ac sapiens (aiunt illi) sua bona diuina iudicat, necquicquam concupiscit, ne quem contra ius humanitatis laedat omnino. Nec ullam potentiam honoremue desiderat, ne cui iniuriam faciat. Scit enim cunctos ab eodem Deo, et eadem conditione generatus, iure fraternitatis esse coniunctos, se et suo contentus, et paruo, quia frugalitatis suae memor, non amplius quaerit, quam vnde vitam sustentet. Et ex ipso quod habet, impartitur etiam non habenti, quia pius est: pietas enim summa virtus, et accidit ex eo quod voluptates caducas, vitiosasque contemnit, quarum opes causa appetuntur, quoniam continens, et libidinum victor est. Nihil tumoris, nihil insolentiae gerens, non extollit se altius, nec erigit superbum caput, sed placidus, concors, comis, nulli iniuriam facit, nec sua quoque, cum sibi vi auferuntur, defendit, Illatam iniuriam moderate ferre solet. Faxit Deus Opt. Max. vt nobis tales sint sacerdotes, quales hi imperiti sapientiae diuinae, sapientes describunt. Vbi illiusmodi multa Alexander perorauit, vetat, ne quispiam huiuscemodi sacrificulorum sacrificiis intersit. Data Idus Februarii pontificatus anno quarto.
[Note: 13] Idem Alexander quartus eadem tempestate Albertum Pitogeum Reginoburgensem episcopum, armorum magis, quam morum studiosum, cum Boiemis sentientem, discordiae mala inter consanguineos, inter Boios, atque Boiemos serentem, albo pontificum eradit; dignitate mouet, atque in ordinem monachorum redigit, praefecit eidem fano Albertum illum Magnum Germanum Varronem, aut si veritas aperte dicenda, longe Varrone doctiorem.
[Note: 14] Ortus est in Sueuia clarissimis crepundus in agro Laugingensi ex regulis Bolstadensibus, nihil eum penitus fugit, omnia perfecte nouit: naturae secundum Aristotelem verissimus interpres. Legi eius Dialectica, Mathematica, Physica, Methaphysica, Ethica, Theologumena: Et, si fas est dicere, Magica adeo exacta, atque exquisita, haud aliter, quam si vni duntaxat operam nauasset, caetera ne attigisset quidem, adeo singula in suo genere absoluta sunt. Non minus Platonis, Epicuri, Pythagorae, aliorumque Philosophorum dogmata calluit, quam Aristotelica. Primus Latinorum, quicquid in Graecis, Latinis, Arabibus, Hebraeis, Aegyptiis philosophis egregium fuit, perscrutatus est. Primus apud Latinos in omnis Aristotelis, Euclidis, Petri Lombardi, aliorum huiusmodi authorum commentaria scripsit. Eloquentia summa suo seculo, eruditione etiam nostro praeditus. Eiusdem commentaria autographa in Lucae Euangelium, quae in arce Stauff scripsit, adhuc Reginoburgii ostenduntur. Vbi annum Pontificatu functus est, taedio occupationum vltro cedit, ad Philosophiam, et literas redit. Libet quaedam diplomata ab eo data subscribere.
[Note: 15] Frater Albertus miseratione diuina Ecclesiae Ratisponensis episcopus refert de visitatione monachorum Metae, [Note: Meten.] vt Hermannus inferioris Altaichii fecit. Datum Ratisbonae 1261, octavo KL. Martii.
Frater Albertus miseratione diuina Ratisbonensis ecclesiae episcopus, parochis, decanis, vicariis decimarum, quae noualia pendunt, tertiam partem Herimanno Altaichii inferioris Antistiti ob officia hospitalitatis tribuit. Datum Ratisbonae pontificatus primo.
Aliud eiusdem.
Frater Albertus episcopus quondam Ratisponensis, Apostolicae sedis authoritate, crucis praedicator per Alemanniam, et Boiemiam, pro subsidio terrae sanctae, Vniuersis Christi fidelibus in Domino sanlutem XL. dies indulgentiarum donat Polligensi templo in festo die exaltationis S. Crucis, et Innocenium atque dedicatione. Datum Pollingen Anno Christi 1263. tertio nonas Maii. Obiitanno vitae octogesimo, Christi 1280. in Colonia Agrippinensi, vbi conditum ferunt. Sed historiam prosequar.
[Note: 16] Idem Alexander Philippum Salisburgensem designatum pontificem, quod sacris initiari, sacrificia facere, pontificalia munera obire recusaret, dignitate abdicat. Iuuauensium in collegium pontificem cooptat Vlricum Seccouiensem episcopum, Philippo, nisi cedat, castella, oppida Vlrico reddat, Iuuauensibusque, si hunc non receperint, sacris interdicit. Hancque sententiam Hainrico Dominicano, quem Philippus Chiemensi templo ante praefecerat iussu Alexandri, renunciante, grauiter aedes Iuuauensis attrita est, hic [Orig: hîc] armis, Romae foenore. Nam Philippus auxiliares copias ab Ottocaro Boiemo, Austriacoque, accepit, Salisburgium, caetera castella, arces communiuit, praesidiisque firmauit, aduersarios in exilium agit. Nam armorum, quam literarum peritior erat. Minas pontificis Max. floccifacit, anilia terriculamenta esse censet. Chiemensia quoque praedia exacto Hainrico, perfidiaeque condemnato occupat. Vgri atque Boii Vlrici rebus, Austriaci, atque Boiemi Philippi studebant.
[Note: 17] Eodem anno caritas, atque sterilitas Boiariam afflixit, fruges, et quicquid floret, laesum est. Decem modii Monachii tritici quinque libris, auenae tribus venierunt. Coloni, vulgus promiscuum, relictis auitis sedibus, patriisque laribus, in Vngariam frequentes migrant, famem vbertate regionis leuaturi. Agricolac maxime mystarum, atque monachorum aufugiunt. Sub idem tempus Elisabetha vxor Conradi Caesaris ad secundas transit nuptias, Maenardoque Goricensi, atque Tyrolio Monachii despondetur: moxque armis ornatur a Conrado Fruxinensi episcopo et Gebhardo Hirsbergensi, cui soror Elisabethae nupserat. Nuptiae deinde in eadem vrbe magnifice regio luxu, pridie Nonas Octobris fiunt. Agnes mater non interfuit. Interea apud Sophiam Hirsspergensem alteram filiam, quae filium, Garionardum pridie scilicet, quam nuptiae celebrarentur, pepererat, degebat. Elisabetham mulierem magni animi fuisse diplomata ostendunt, in quibus nihilosecius, licet praedicto comiti minoris sortis viro collocata fuerit, tamen se reginam appellat: in monasterio Polling seruatur priuilegium,
vbi mystas eiusdem fani portorii Passeri, Stiracii, Oenobrigae immunes esset iubet. Caput illius hoc est, Nos Elisabeth Dei gratia regina, et Comitissa Goricensis, atque Tyrolensis. Aera vero haec 1263. quarto Calendas Octobris.
[Note: 19] Per idem tempus Ludouicus etiam frater Elisabethae, gratificaturus Boiemo, Annam Polonam, filiam Conradi vxorem ducit, et ad domitandos Reginoburgenses (qui paucis ante annis aui, atque parentis regulorum Boiariae iugum excusserant, in libertatem se vendicarant) in Geirsberg, (quod Vulturum valet montem) e regione pontis lapidei ad laeuam in ripa Germania arcem munitissimam extruxit, Landocoronamque vocitauit: verum accepta a ciuibus pecunia, eam solo aequari permisit.
[Note: 20] Inter haec Ottocarus, accitis in commilitium Ottone Brandenburgio, Vlrico Charionum regulo, Philippo Iuuauensi archymista fratre huius, cum Vgris pugnauit. Belam Stephanumque reges, Alberonem Cumanum praesulem in fugam vertit, copias eorum profligat, vtrinque maxima clades accepta est. Hainricus Dux Boiorum, Vgris affinitate, et amicitia coniunctus victoris conata timens, et vt sunt humana, triumphum suspectum habens, Braunauu clarissimam ciuitatem Oeno conterminam, in ora Noricorum reficit, auget, vallo, fossa de integro, authore Hainrico Rorario intra nouem dies communit, turres extruit, praetorium nouum iuxta vetus templum aedificat, Oenum Ponte, atque Vindeliciam cum Norico coniungit. Ditiores agricolas rure, atque agris, in vrbem atque nouam coloniam transmigrare iubet.
[Note: 21] Sanguinaria poenitentia tum Perusiae in Tuscia orta, homines suo cruore non alieno litabant. Nobiles, atque mercatores primum frequentes coibant, deinde vulgus promiscuum, ciues, coloni, pueri, sacerdotes, attoniti, fanatici prouolant. Templatim atque oppidatim bini more sacricolarum procedebant. Vbi in conspectu templum oppidumue erat: praeeunte duce multitudinis, diuina carmina concinebant, hymnos cantabant, caelites placabant, vestibusque se exeuntes, superne vmbilico tenus nudi, caetera linteo talari tecti, capiteque ne agnoscerentur, operto, scutica nodosa humeros, atque pectus secabant, et crudeliter se verberabant, vt Gesalos, [Note: Die Geissler] hoc est, Verberones Germani vocant. Inter verbera hi tres versus Teutonum lingua resonabant:
Ir Schlacht euch sere
In Christus ehre:
Durch Gott/so lat die siind mere.
Quibus se adhortabantur, vt posthac resipiscerent, pietatem colerent, qui se tam duriter pietatis ergo caederent. Modo procumbebant, modo palmas ad sydera tendebant, et pectora pugnis contundebant. Nec vlla iniuria coeli, viaeque praepediuit, quo minus haec sacra cruenta rite perpetrarent, atque coeptum carperentiter. Itaque imperia dira in seipsos, ne somno quidem quieto irrogando, quisque per tres et triginta dies, atque semissem perdurabant. Tum se expiatos sceleribus Deoque reconciliatos existimabant, atque demum domos abibant.
[Note: 22] Plerique bonos, alii, maxime Monachi, pessimos praedicabant, haereseos notam inurebant, superstitionem flagitiosam, immodicam, dira sacra interpretabantur. Alpes iam superarant, superioremque Boiariam lustrarant, atque Fruxinum usque penetrarant. Ludouicus ultra in suo regno progredi prohibuit, Hainricus vero veluti prophanos (ne suos omnino fines ingrederentur) publico edicto coercuit.
[Note: 23] Inter haec Vlricus Iuuauensibus archimysta a Romano pontifice impositus, in Pannoniam venit ad Belam, ac Vgris deducentibus Luuauiam contendit. Verum Rathstadii in alpibus Noricis, quas Taurum vocant, obuiam armata manu Philippus venit, profligatisque hostium copiis, datis acceptisque multis vulneribus Vlricum tandem in fugam vertit. Is fuga elapsus in valle Oeni proxime Aguntum ab Austriacis capitur, ad Ottocarumque deducitur. Sed ab hoc dimissus in Boiariam se ad Hainricum confert, qui vi Vlricum Iuuauiam deducere conatus, Philippi partes oppugnat, octoque castella sibi finitima in ditionem redigit: caetera Philippo possidente, ac fortiter defendente. Vlricus igitur Iuuauia exclusus, cum aes alienum, quod hac turba contraxerat, dissoluere, et vnciarum argenti puri puti quatuor et sexaginta millia, quibus pontificatum
cauponatus fuerat Romanensibus reddere nequiret, deuouetur. Actus diris Romam petit. Hac lege rursus deducente eundem legato Romano redire permittitur, vti si intra dies constitutos pollicitis non satisfaceret, rursus inferis deuotus foret.
[Note: 24] Interea Hainricus inferioris Boiariae, atque Nariscorum rector, precibus Ottocari fatigatus in Vngariam nauigio ad Belam socerum, quarto proficiscitur. Vgros atque Boiemos in gratiam redigit, his sanguine, illis affinitate coniunctus erat: Viennam reuertitur, ibi cum Ottocaro Paschalia celebrat, inde in Boiariam reuertitur. Eiusdemque anni duodeuicesimo Calendas Ianuarii Bathauiae cum Otto [Note: Otto de Lensdorft Episcopus Bathauensis eligitur anno 1254.] episcopo foedus init. Nam ob limites saepius inter se armis disceptarant. Ouerobergomum [Note: Oberberg.] , duae aedes in nouo oppido episcopo traduntur, ipseque sacerdos Begensi, [Note: forte Bogensi.] Artenbergesi tetrarchiis, praefectura praetoriana Boiariae cedit. Monetam utriusque recipiendam decretum, arbitri fuere Fridericus vrbis Norinbergensis praefectus, Albertus Hallusius, Hainricus Roruueck, Otto Fraunbergensis, Hainricus Pholius, Grimoldus Prisingius, Hainricus Rorarius, Vinomarus Esulo, Hartolmius Vinozeron [Note: forte Winzerer.] , Richerus ab Aham, Hainricus, Harthoecius, Otto Trauner. Eodem tempore Ludouicus frater Hainrici, superioris Vindeliciae, atque Rhenanae orae procurator, arma aduersus Marescalcos a Bappenheim mouet, Vuissenburgium vrbem Nariscorum capit, diripit, exurit.
1. Vrbanus IV. in locum Alexandri IV. defuncti Papa eligitur, qui Carolo Andegauensi vtrumque Siciliae regnum, Manfredo id tutorio nomine tenente concedit.
2. Cometa et procellae. Ottocarus repudiata Margaritha Austriaca Kunigundam Moscouitam ducit.
3. Vlricus Salisburgum obsidet, fulmine tamen attonitus obsidionem soluit, pecunia destitutus a Romanensibus deuouetur, Episcopatuque abdicat Seccouiensi.
4. Clemens IV. Vladislao Polono Salisburgensem, Petro Vratislauiensi Bathauensem Episcopatus confert. Summa a Salisburgensi soluta Philippus fit Patriarcha Aquileiae.
5. Manfridus a Carolo victus occumbit. Conradinus in Boiaria tegit. Vrbes quaedam Sueuiae Heinrico Boio venditae.
6. Friedburgum contra Augustanos extruitur. Praelium in Francia antiqua.
7. Lis inter Episcopos et Abbates de cultu et pedo a Papa deciditur.
8. Ottocarus Boiariam ferro et flamma vastat.
9. Heinricus Austriam vastat nouamque Bathauiae vrbem intercipit, quam tamen mox deserit.
10. Hermannus Abbas Altaichensis quaedam loca diruit. Synodus Viennensis. Terrae motus.
11. Conradinus Italiam intrat, Romae honorifice excipitur et Carolum Andegauensem praelio fundit; victor miles ad praedam conuersus Conradinum cum paucis relinquit.
12. Conradinus captus Neapoli arcta custodia obseruatur.
13. Carolus per literas Papam et Principes consultat. Papa et Ottocarus necem Conradini; Rupertus Flandrus pacem et affinitatem suadet.
14. Conradinus cum aliis obtruncatur, postquam Petrum Arragonem manicis in coelum abiectis haeredem regnorum instituisset. Carnifex interficitur.
15. Petrus Siciliam paucis. annis post petit. Germani fabro ferrario Duce in patriam redeunt. Faber clam se subducit et ad incudem redit.
16. Clemens Papa eodem mense quo Conradus caesus, moritur. Ioannes Teutonicus ad concilium prouocat. Interregnum Papale.
17. Ingens aquarum eluuies, Principum mors, Bellum inter Vngaros et Boiemos. Oppidum
Neomarckt conditur et portorium cum Praetura ab Elsenbach istuc transfert.
18. Pax Vngarico-Bohemica. Foedus Ottocari cum Heinrico Boio. Magnitudo Regni Boiemici. Bellum Vngaricum cum Boiemis recrudescit.
19. Versio Latina Aristotelis. Episcopi Reginoburgensis Praetorium conflagrat. Neostadii extructio.
[Note: 1] MOritur tum Alexander Pont. Max. Imperio pontificio Vrbanus quartus Gallus genere imponitur. Is popularibus suis quam Germanis, atque Sueuis amicior, Carolo Andium regulo, quem Imperator Fridericus secundus Narbonensi Galliae praefecerat, fratri D. Ludouici occidentalis Franciae regis, Campaniam, Apuliam, Calabriam, Siciliaeque regnum facile de alieno largitur, eique Mariam filiam Stephani quinti, Vngariae regis, neptem Belae quarti, quo opes eius firmaret, despondet. Illa regna Manfredus filius Friderici secundi tutoriis auspiciis administrabat.
[Note: 2] Cometa tum per aliquot menses visus: Ventus praeter solitum vehemens, syluas, casas, domos, arbores euertit, mortalibus vniuersis, et pecoribus maxima detrimenta iniunxit. Otto quoque Bathauensis Episcopus de Lensdorff castello haud longe a patria mea ortus, animam efflauit. Ottocarus repudiata Margaritha Austriaca, Chunegundam Ratislai Massagetae (alii Moschos, pars Roxolanos, vulgus Teutonum Albos Russos vocat) filiam connubio sibi iungit, auspice Vuernero archimysta Mogontino.
[Note: 3] Porro Vlricus Salisburgensis Pontifex Roma cum Episcopo Squillatensi in Boiariam ad Hainricum reuertit. Dux contractis copiis Vvispeckio Iuuauensi equite ductore, illos Iuuauiam vi ducere conatur. Resistente Philippo vrbem citra flumen irrumpit, praesente Vlrico, atque Romanensi vulture, vniuersa diripit, incendit. Deinde finitima castella inuadit, Halliolam [Note: Hallel.] vastat, inde castra trans amnem transfert, vrbem vallo, atque obsidione claudit. Sed sereno coelo tactis fulmine castris, obsidionem soluit. Iuuauenses D. Rupertum, tutelare Boiorum numen atque nuncium coelestem fuisse interpretantur. Vlricus ergo rursus spe sua destitutus, cum non haberet vnde auaritiam Romanensium expleret, protinus a legato, quem secum Roma deduxerat, deuotus est. Quamobrem ab omnibus desertus, egestateque coactus, sponte dignitate cedit: vocatusque a Philippo cum Hainrico duce Boiorum, Iuuauiam proficiscitur, seque Pontificatu abdicat. Ita dum Salisburgio inhiat, Seccouiam quoque perdidit.
[Note: 4] Inter haec Clemens quartus, Vrbano defuncto, regnum Ecclesiasticum obtinet. Vladislao Polono Vvissegradensi praeposito, domestico suo sacerdoti, consanguineo vxoris Ludouici Boiorum reguli, Iuuauiam, eius praeceptori Petro Vratislauiensi Bathauiam in fidem committit. Rursusque vt est in actis episcoporum Salisburgensium, aurifugis ecclesiasticis millia vnciarum, argenti puri sexdecim depensa sunt. Ita grauius foeneratores pontificales Iuuauiam attriuere, quam bellum ciuile, quod per annos quatuordecim continenter gestum est. Philippus Aquileiae patriarches salutatus, arma deposuit, Vladislaoque cessit.
[Note: 5] Hisce diebus Carolus cum Manfredo Siculo confligit: Manfredus a suis, qui ad Carolum defecerant et transierant, proditus atque desertus, cum se cum paucis relictum videt, hos cohortatus, ne inulti perirent, fretus viribus corporis, fortiter hostibus congressus, edita maxima aduersariorum strage, haud inultus succubuit. Eius nepos ex fratre Conradus, quem Itali Conradinum vocant, in Boiaria, atque Sueuia apud auunculum degebat. Extat apud Raitenpuech in Boiaria eius diploma, cui hoc est initium: Conradus secundus Dei fauente clementia Hierusalem, et Siciliae rex, dux Sueuiae, Conradum eiusdem fani antistitem in gregem sacricolarum recipit. Datum Raitenpuech, XI. KL. Maii, Anno Christi MCCLXIII.
Aliud eiusdem.
Conradus Dei gratia Hierusalem et Siciliae rex, dux Sueuiae, castrum, ciuitatem Verdunum
[Note: Werd.] in Sueuia, Laugingen, Hochstadium, Morinos, [Note: Möringen] Pittengam, Schongiam, Schuuabeck, Ambrones, [Note: Ammergä.] Fauces, [Note: Die Claussen und Fuessen.] quae Ottoni regulo Boiorum, auo suo materno, Conradus genitor millibus vnciarum auri sexdecim, quod est nostratis pecuniae, aureoli mille centies duodetricies, oppignerarat, Ludouico Boio auunculo suo vendit. Hancque tabulam venditoriam signarunt Eberhardus Constantiae pontifex, Berchtoldus D. Galli antistes, Hainricus dux Boius, Praefectus praetorio Rheni, auunculus Conradi, Fridericus comes de Truheding, Fridericus vrbis Norinbergensis praefectus, Hainricus Burgonium praeses, Fridericus Zolrrensis. Testes vero fuere, Fridericus dux Austriae, et Styriae, Hartmannus Badensis regulus, Menradus Goriciae et Tyrolii tetrarches, Berchtoldus a Greiffenpach, Berchtoldus de Eschenlech, Berchtoldus a Fraunhofen, Arnulphus a Messenhaussen, Grimoldus, Hainricus, Conradus a Preisingen, Hainricus, Winardus Rorpeckhii, Vlricus Camerobergensis, Otto a Faunberg, Hainricus de Eysoltzried. Datum nono KL. Nouembris, Anno Christi MCCLXVI.
[Note: 6] Hoc quoque anno Ludouicus Fridbergium oppidum in confinio Rhetorum atque Vindelicorum, aduersus ciues Augustanos extruit. In Francia antiqua Hermannus Hennenbergensis, [Note: Hermannus comes a Henneberg et Hainricus comes a Castel, senex et coecus acie aperta contra Episcopum Wurtzburgensem prope Kitzingen pugnat anno 1269.] adiuncti sibi Hainrico comite in Castell, episcopus Eringus, et Würzbergensis ciuili praelio se conficiunt.
[Note: 7] Monachorum Patres atque Pontifices ob cultum, mitras, atque pedum inter se discordant. Clemens quartus litem dirimit. Monachos holoserico atque argento, episcopos auro et gemmis vti praecipit.
[Note: 8] Ottocarus quoque inita societate cum ciuibus Bathauensibus, Reginoburgensibus atque Iuuauensibus, spreto vinculo foederis atque sanguinis, ducibus Boiorum bellum indicit. Ipse Boioriam Boiemiae continuam, confestim cum sexaginta millibus hominum inuadit. Chamabos Theckendorff vastat, Rengstauff, Nitenauu, vbi sexaginta amplius homines igne concremauit, excidit: alia quoque castella Reginoburgium vsque depopulatus est. Vniuersa caede, incendiis compleuit, imbre sagittarum omnia obruit. Maximo Boiorum numerus, nemine resistente, ferro, igne, iaculis periit. Vastatis cunctis KL. Augusti Reginoburgium se recipit, ibi biduo duntaxat commoratur, coactusque annonae penuria Egram in Boiemiam redit. Dux eius Bernardus Priscus [Note: Preischl.] Aelius cum octingentis equitibus Bathauiae impositus, Vindeliciam, quam Oenus, Vilissus, Rhodanus ambiunt, a Vilshofia, vrbe ad Braunauu, usque ferro, flamma affligit: Aspach Monachorum contubernium, item caetera templa diripit, spoliat. Caeterum Ottocarus ex Boiemia traiecto Histro, mense Septembri in Noricorum reuersus, Rhied arcem, et oppidum expugnat, Ranshofen templum a Boiemis exustum est.
[Note: 9] Hainricus dux Boius Albertum ab Hals cum copiis vltra Ilissum, qui Boiariam Occidentalem atque Austriam Aquilonari Histri ripa disterminat, mittit. Isque eam regionem igne depopulatur, Veldam ciuitatem expugnat, diripit, incendit. Alius Boiorum exercitus Neuenmarckt Nariscorum vrbem, quae tum Boiemo parebat, in potestatem, exustis quibusdam aedibus, redigit, atque instaurat. Ipse dux Bathauos, qui tum murum noui oppidi, qua Oeno alluitur, octoginta diebus extruxere, sibi destinat, obsidereque parat, tertioque Calendas Nouembris a quibusdam ciuibus porta clauibus adulterinis reserata, noctu introducitur. Fit tumultus, tenebris Boius nouum oppidum, Apothecam Vinariam, aedes complures occupat: totaque veteri vrbe potitus fuisset, nisi Boii praedae auidius intenti, palabundique solutis ordinibus, diuersi per tenebras oberrantes, cum duce copiarum Suitgero Vorstero, insidiis ciuium ex notis locis atque latebris pugnantium, cum praeda ad agmen reuocari non possent, contrucidati essent. Hainricus igitur signo receptui dato, cum reliquiis Nouo oppido, Apotheca Vinaria, pluribus aedibus direptis atque incensis, plerisque ciuibus excisis vrbe egreditur.
[Note: 10] Inter haec Hermannus inferioris Altaichii antistes, liberum [Orig: liberûm] Hainrici lustricus
pater, Historiographus Flinsberg Kurnberg castrum, Mosam turrim solo aequat. Subsequenti anno Vido flamen Romanus, Ioannes Pragensis, Petrus Patauinus, Bruno Brixinensis, Conradus Fxuxinensis, Leo Reginoburgensis, Amalricus Lauentinus, Viennae in Austria conueniunt, optimas quidem leges, quas tamen nemo eorum obseruauit, feriunt, Sexto Idus Maii Monachos luxus condemnant, a decimis prophanos arcent. Minores duodeuiginti annis ab aris, sacerdotiis, sacrisque submouent. Pastorem non oues suas pascentem, neque gregem in re praesenti custodientem, impietatis accersunt. Terra tum contremuit, aedificiaque complura euertit. Boiemi atque Boii rursus in gratiam redeunt.
[Note: 11] Sub idem tempus Conradus nepos Imperatoris Friderici secundi, crebris legationibus ab Italiae vrbibus, vt auitum, paternumque regnum recipiat, euocatus, consilio matris, comitibus Friderico filio Hermanni Austriae, atque Stiriae ducis, auunculo Ludouico Italiam petit, Veronae atque Mantuae maxima omnium gratulatione excipitur. Ibi Ludouicus specie comitiorum Augustalium in Germaniam iussu pontificis Max. reuertitur. Conradus comitantibus Longobardis, Sueuis, Tuscis Romam recta (commorante tum Rom. episcopo Viterbii) peruenit, haud aliter, quam Augustorum proles atque Apuliae, Campaniae, Calabriae, Siciliae legitimus haeres a Senatu, populoque Rom. atque ab Hainrico Hispano, Castiliae regis filio, principe Senatus excipitur. Confluentibus undique Italiae proceribus, cum Gerardo Pisano praefecto Campaniam intrat, cum Carolo manus conserit. Isque copiis suis a Conrado profligatis, cum paucis fugam simulat. Conradini pro victoribus se agunt, ad impedimenta diripienda, ad praedam solutis ordinibus conuertuntur, palabundi sarcinas Gallorum diripiunt, spoliaque legunt. Ipse Conradus cum paucis relictus erat, et hi abiectis armis corpora curabant.
[Note: 12] Hoc vbi Carolus per exploratores cognouit, subito de improuiso irruit, paucis inermibus obtruncatis, caeteris, qui dispersi erant, sero aduolantibus, Conradum, Fridericum, Gerardum, Pisanum, plerosque proceres viuos capit, captiuosque Neapolim ducit, arctaque custodia obseruari iubet.
[Note: 13] Deinde refert per literas, quosdam principes consulit, quidnam de his fieri placeat. Pontifex Max. in eos animaduertendum, Ottocarus metuens, ne si Austriaca proles, Caesareaque soboles superstes foret, intercepta a se olim repeterentur, tollendos omnem stirpem radicitus excindendam censuit. At Rupertus Flandrus, gener Caroli, quo consultore, atque fautore is victoriam nactus fuerat, memor rerum humanarum, pacem ineundam, atque adolescentulos optimae indolis haud dubie omnium nobilissimos, Augustorum prolem affinitatis vinculo conciliandos esse Carolo suadebat, atque Conrado Caroli filiam, Friderico neptem ex sorore destinabat.
[Note: 14] Dum his consultationibus tempus trahitur, annus est, et Rupertus domum rediit, et regius sanguis capitali sententia condemnatur. Quod vbi Flandrus accepit ex Germania, Neapolim, quo intercederet, quam celerrime contendit. Caeterum antequam eo peruenit, quarto Calendas Nouembris die Lunae, Anno salutis 1268. solum purpura sternitur, Fridericus primo securi pecutitur. Cuius caput Conradus amplexus, atque osculatus lachrymis obortis, innocentis adolescentuli, et amici (cui causa interitus fuerit) necem crudelem miseratus deplorat. Deinde multa de acerbitate, atque perfidia inimicorum, qui se omnium innocentissimum, immeritissimumque, praeter fas atque aequum, haereditate, quam ataui, proaui, aui, parentes suo sanguine peperissent, priuassent, conquestus, causaque sua supremo praetori commissa, vltorem sceleris, atque parricidii DEUM inuocans, ad Christum Dominum, Deumque nostrum prouocat, tribunal eius appellat, fidem implorat, manicis in coelum abiectis istaec regna Petro Arragonum regi, cognato suo (nam huius auia soror Imperatoris Friderici secundi fuerat) iure suo legat, atque deinde intrepidus ceruicem carnifici porrigit, capiteque poenas luit. Postremo undecim proceres Sueuiae, atque Italiae eodem supplicio afficiuntur: inter quos fuere Gerardus Pisanus et Huronaemus [Note: Hurnaisso vocat Colonucius, forte Hirnheim.] Sueuus. Carnifex posthaec
et ipse iussu Caroli sanguine suo occisorum manibus parentare coactus.
[Note: 15] In paucis post annis Petrus Arragonum rex repetere Siciliam coepit. Atque per ducentos et quinquaginta annos continenter hactenus Galli occidentales cruore suo Conrado litarunt, atque cum Hispanis pro regnis hisce decertarunt. Porro Germani comites Conradi, posteaquam audiuere regem suum occubuisse, globo facto Stichonem [Note: Conrad Stich.] , fabrum ferrarium Wurtzburgii ortum, reliquiis praeficiunt, eoque duce per Italiae fines penetrant, ferro sibi viam aperiunt. Vbi fines Germaniae attigere, Sticho clam se ab exercitu subducit, atque ad incudem redit.
[Note: 16] Eodem anno, atque eodem mense, quo Conradus caesus est, Clemens quoque Pont. Max. viuendi finem facit. Ab hoc, decimas emungente a plebe Christiana Ioannes Teutonicus praepositus Halberstatensis, primus Decretorum Pontificalium interpres, prouocat ad communem Christianorum conuentum. Interregnum in templo Dei, ob discordiam atque seditionem flaminum Romanorum aliquandiu continuatum est. Atque haec ego ex Martino Boiemo Oppomensi transtuli, is proximus horum temporum scriptor, piacularius Romanorum episcoporum fuit, vitas Pontificum, et Imperatorum Romanorum res gestas ad alterum Rudolphi Caesaris annum deduxit. Eius aemuli Hermannus aedituus Franciscanus, et nostro seculo Platina.
[Note: 17] Per idem tempus feriis brumalibus eluuie aquarum, qualem maiores haud temere senserunt, siccitate deinceps atque fame Boios afflictos esse: Vlricum Charionum regulum absque liberis, Vladislaum Salisburgii pontificem, Belam Vngariae regem, Agnetem matrem regulorum Boiariae nurum huius, illius filiam Elisabetham, faeminam pientissimam cum Agnete filia, item Annam Polonam coniugem Ludouici tum fato concessisse, in fastos actaque relatum reperio. Vgri, atque Boiemi mutuis vulneribus se concidunt. Hainricus Boius suasu Bernardi Schaunoburgensis consensu praesulis D. Viti portorium, praeturam ab Elsenbach tribu Vindeliciae secundae, inter Oenum et Isarum, ripa Rhodani, [Note: Die Rott.] haud inde procul Vuolffsperg transfert, oppidulum ibi condit, atque Neomarckt vocari praecipit.
[Note: 18] Ottocarus cum Vgris pacem facit, deinde foedus cum Hainrico Boiariae duce aduersus omnes mortales nemine penitus excepto icit, hocque sic perpetuo fore, fidem inter se dant, atque iusiurandum dicunt. Ottocarus Schardingo cedit, Ried reddit, Charionum ducatum, Carnos, Forum Iulii, Portum Naonis ex pacto, atque testamento Vlrici haeres constitutus, adit: et a sinu Hadriatico ad sinum Codanum longe lateque rerum potitur, rursusque rupto foedere in Vgros arma mouet.
[Note: 19] Eodem autem tempore, anno nimirum Christi 1271. Hainricus Brabantinus Dominicanus rogato D. Thomae e Graeco in linguam Latinam de verbo ad verbum transfert omnes libros Aristotelis: Albertus vsus est veteri translatione, quam Boethianam vocant. Quo anno VIII. KL. Decembr. Conradus episcopus Fruxinensis parrochiam diuisit a templo D. Petri. Eadem tempestate templum Augustum, praetorium pontificale Reginoburgii conflagrat, tintinabulaque igne liquefacta diffluxere. XV. KL. Aprilis, dies Iouis erat, post solis diem, qui Misericordia domini, a capite sacrificii vocari a scribis solet. Sub idem tempus Salingostadium oppidum ad secundum a patria mea lapidem, ab eo loco, vbi nunc Heligostadium [Note: Helingstadt, ein alt Burgstall bey der Neustadt.] pagus est, transfertur, ad tertium ferme lapidem Thraephunum arcem Neostadium nunc vocatur.
1. Gregorius X. qui Electores in Romano imperio confirmauit, post inter regnum eligitur.
2. Mortuo Richardo potestas appellandi Caesarem Ludouico Palatino a statibus delegatur, qui Rudolphum Habspurgicum declarat.
3. Rudolphus ab omnibus praeterquam ab Ottocaro et Heinrico recipitur, et coronatur.
4. Rudolphus pacem publicam restituit, Teutonicam linguam in actis publicis introducit, potentiamque suam affinitate Procerum firmat.
5. Concilium Lugdunense. Zopf-Nonnen abrogatae. Romanenses sub praetextu expeditionis Asiaticae immensum censum indicunt, ingentes pecunias corradunt.
6. Romaniola quomodo et qua conditione ad Pontificem peruenerit, eaque de causa insequentium Imperatorum quaerimoniae.
7. Rudolphus filiam suam Clementiam Carolo Gallo collocat, et cur? Ottocarus eum Imperatorem non agnoscit, Salisburgensesque et Aquileienses vastat.
8. Bellum inter Ludouicum et Heinricum fratres ob nouum Imperatorem et titulum Palatini.
9. Ottocarus et Heinricus citati ab Imperatore per Legatos eum inhabilitatis arguunt, et proscribuntur.
10. Rudolphus cum Heinrico in gratiam redit ipsique filiam suam collocat. Principes qui cum Imperatore in castris fuere.
11. Rudolphus contra Ottocarum arma in Austriam mouet, et Franciscanos praemittit, qui se dedere nolentes excommunicent. Neoburgum et Vienna capitur annonae caritas per Episcopos tollitur.
12. Ottocarus se submittit. Austria, Stiria, Carni, Chariones, Liburni, Histri, Veneti Imperio redditi. Ottocarus solenni modo a Caesare inuestitur.
13. Ottocarus ab vxore Kunigunda ob submissionem factam male excipitur. Ottocarus vxorius. Kunigunda imperiosa.
14. Ottocarus a pactis cum Imperatore initis resilit et rebellat, cum Boiis et sociis Austriam inuadit.
15. Praelium ad Nieder-Inspruck anceps committitur, Boiemis tandem succumbentibus et Ottocaro occiso.
16. Rudolphus Morauiam occupat, Boiemiamque petit. Boiemi supplices facti pacem, et Wenceslao filiam Imperatoris impetrant.
17. Rudolphus Heinrico ob suppetias Ottocaro latas bellum indicit, qui tamen redditis vrbibus oppignoratis Caesari reconciliatur, eius filio Ottoni Catharina nubit. Dos ei data.
18. Filius Imperatoris Rheno submergitur. Conradus comes de Mosburg vltimus suae gentis moritur, cuius bona Heinricus occupat. Nix Mense Iulio cadens.
19. Rudolphus tumultus, ex secundis nuptiis Kunigundae, Ottocari viduae, in Bohemia ortos sedat, pacis publicae turbatores proscribit, et ex his Eberhardum Würtenbergicum in ordinem redigit.
20. Rudolphus Burgundiam ad obsequium redigit, et Regem Galliae a suppetiis ferendis deterret.
[Note: 1] IStoc anno qui fuit Christi 1273. Gregorius decimus, cum interuallum pontificatus biennio continuo fuisset, ouili Romano potitur, quem septem viros (qui sibi deligendi Caesaris potestatem sumunt) instituisse, atque comprobasse reperio. Is legatos in Germaniam mittit, mandat Germaniae principibus, vt dignum talibus viris regem creent, et eum qui optimus sit, qui summae rerum praesit, in summo rerum humanarum fastigio imponant.
[Note: 2] Nam hoc anno Richardus Caesar concesserat fato, et Anglii summam dignitatem ambibant. Calendis igitur Nouembribus Francofordiae principes, pontifices
frequentes coeunt, Comitia Caesarea habent. Dumque suffragium ineunt, variae fuere voluntates. Nemo alteri cedere animum inducebat. Tandem ne, vt antea discordiae malis Respublica labefactaretur, placuit vni deligendi potestatem deferre. Proinde vno omnium consensu, Ludouico praefecto praetorio Rheni, regulo Boiorum, qui tum in principibus Imperii praeter caeteros magnopere eminebat, summam deligendi noui principis potestatem offerunt, atque permittunt, iubent atque sciscunt, vti Caesarem nuncupet, principibus ita visum, qui deinde autores fient. Ludouicus ratus sibi arduum, ac plane periculosum fore, se vnum de alienis virtutibus iudicare, vnum demereri, alios omnes quos praeterit, offendere, item neminem vnum inueniri, qui omnibus placeat, nec citra inuidiam, iniuriamue, atque offensionem tot ac tales proceres praeteriri posse, existimans primo huiuscemodi prouinciam detrectare, excusare inuidiam, quae se maneat, si suo vnius arbitrio, vnus imperare, caeteri omnes seruire cogantur, coepit: Contra vero arbitratus hoc munere nouum principem, memorem tanti beneficii, semper fore suum, non solumque sibi, ac posteritati hoc facto multum gloriae, atque dignitatis, sed et emolumenti accessurum, quid nam ageret, incertus diu cunctabatur. Haerebat inter cupiditatem atque metum. Cumque proceres Imperii peruicacius offerrent, cessit tandem oneri, et spacio deliberandi sumpto, deinde vocata (nulla ratione Alphonsi Hispani habita) concione: Patres consulti, et populares atque ciues fidelissimi (inquit) Imperium per quadraginta ferme annos ciuili bello continenter attritum, pene afflictum, ac collapsum est: pleraque hi, qui viribus pollent, intercepere. Viro rei bellicae peritissimo, qui Rempub. stabilire virtute, et armis queat, opus esse censeo. Quamobrem quod bonum, felix faustumque sit, Rudolphum Sueuum, filium Alberti Sapfenburgensis limitis ducis, nepotem Rudolphi Hauecoburgensis praefecti ab ineunte aetate, tenerisque vnguiculis rerum gerendarum, atque militaris disciplinae exercitatissimum, Caesarem, sicuti iussistis, designo, declaro, nuncupo.
[Note: 3] Hocque dicto, omnes pedibus in eius sententiam eunt, Rudolphumque faustis acclamationibus regem ingeminant, et salutatum superos pergunt, supplicatum frequens populus iuit. Omnibus perplacebat Rudolphus: duntaxat Ottocarus Boiemiae rex, et Hainricus Boiariae inferioris regulus huiuscemodi comitia aduersus auspicia, contra instituta maiorum habita, proinde pro irritis, atque inauspicatis ducenda esse, sordibus infimae conditionis sacrosanctum Imperium violari, Rempub. prophanari, maiestatem populi Germani pollui vociferabantur. Nec solum Rudolphum non recipere, sed rebellionem quoque aduersus eundem facere comminabantur. Nihilosecius tamen Rudolphus accersitus, mox ad Aquas Graneas in templum deducitur. Pontifex Agrippinensis de eo Deum consulit, id publicum, deinde ac perpetuum sacerdotium honoris gratia Agrippinensibus episcopis fuit.
[Note: 4] Rudolphus rex declaratus, de templo egreditur, Augustali coena vniuersos accipit: Regnoque potitus, inprimis tuendae pacis curam habuit, grassatores, latrocinia, licentiam equitum, et militum compescuit, populares tumultus grauissime coercuit, ac ne orirentur, sedulo cauit. Armis, iusticia, legibus Imperium de integro condere studuit, statuitque, vt posthac ob inscitiam nobilitatis principum, et pontificum edicta, priuilegia, Teutonum lingua ederentur, quae hactenus Romano sermone data sunt. Habebat domi quinque virgines praestanti corpore, atque forma, has ex Anna Burckardi Haigerlochii [Note: Alii dicunt fuisse filiam Burchhardi Comitis de Hohenberg.] filia susceperat, quarum quae forma pulcherrima erat, Machtyldam Ludouico suffragatori suo dat in matrimonium, generique opibus adiutus, Sueuos, Badenses, Vuirtenbergenses, caeteros grauatim imperata facientes, perdomitat. A Rheno ad Hercynium nemus, qua Boiemiam pro natiuo muro ambit, vniuersa ad obsequium redigit, praecepta recuperat. Machtylda eius filia sequenti deinceps anno enixa est Rudolphum, authorem omnium principum, qui ad Rheni ambas ripas, et in Germania, quae est in finibus Celtarum, atque Belgarum, intra Heluetium, Mosellamque amnes, ac in Germania magna, Nariscis, id est, Boiis Aquilonaribus
longe late dominantur. Eadem Machtylda tertiodecimo deinde autumno peperit Imperatorem Ludouicum IV. Caesarem Augustum, vnde originem paternam ducunt nostri reguli, qui ad vtramque Danubii oram, Sudinos, hoc est Boios meridionales inferiores, superiores, Vindelicos, Noricos feliciter administrant.
[Note: 5] Circa eundem temporis tractum Gregorius decimus sacricolarum concilium Paschalibus Lugduni habet, vndecunque pontifices certos acciuit, ex Alemania, Gallia, Anglia quaternos: Hispania duos, ex et Sicilia regno ecclesiae, Vngaria, Dacia, Boiemia, Polonia, Suionibus, Nordouicis et Scotis singulos, vocataque concione, ex libris sacrae historiae, quos Machabeorum nominant, praefatus, curam studiumque belli, vtriusque Reipub. administrationem ad episcopos, et Antistites attinere, multis verbis persuadet: collegis Palaestinam expeditionem, et ad Graecos subigendos Romano sacerdoti arma induenda censet. Deinde leges, quibus vitia sacerdotum, monachorumque, Antistitum castigentur, corrigantur, rogat, Zopfnonnas genus foeminarum sacratarum abolet. Tum omnium rerum ecclesiasticarum decimas in sex annos monachis, mystis, maioribus, minoribus pontificibus imponit, partem octauo Calendas Iulii, alteram portionem octauo Calendas Ianuarii numerare iubet. Postremo haec decreta sciscit, promulgat, piacularii, atque sacro auriculario praefecti dent operam, orent, instent, suadere non desistant, vt rei, sanctissimo proposito pontificis Max. aere, pecunia, opibus faueant: Quisque Christianus, puer, vir, infans, puella foemina, sacerdos, prophanus capite census sit, quotannis numum tribuat. Deuotus est, quisquis iis pensionibus aduersus iuerit. Pleraque alia tum, vt alias, magis argutorum hominum more, quam ex aequo et bono commenta sunt. Romulei vultures, quibus defraudari, atque compilari populus solet, et quae neutiquam Deo immortali cordi fuisse exitus probauit, euentus docuit, plerique ad consilium coacti ire, eo luxu habitum est. Impendiis non suffecere aurum, argentum, gemmae, vestes preciosae artis, opes templorum venundatae, pauperibus, qui soluendo non erant, dirae dictae. Cistercienses monachi, quibus pontifex Rom. amicus erat, hasce suarum aedium decimationes redemere millibus vnicarum argenti puri sexcentis, atque quadraginta. Furstenfeldenses duo pondo argenti Teutonica pensitarunt, sunt vnciae duae et triginta. A caeteris omnibus decimae superbe atque auare exactae: et licet Decimus eodem anno animam efflasset; nihilosecius tamen Romani flamines decimas per sex annos extorta per vim pecunia a Germanis emunxerunt, rumore dissipabant, se suo periculo, atque stipendio Palaestinam, Aegyptum, Asiam, Africam erepturos Turcis, Saracenis, Tartaris.
[Note: 6] Quamobrem et Rudolphus illa lege, atque omine primario sacerdoti Bononiam, praefecturas, ducatus, vrbes, regiones Italiae hactenus Imperatoribus parentes (Romaniolam Martinus vocat) quae quotannis millia drachmarum auri septingenties pensitarent, concessit. Quemadmodum et Imperator Maximilianus anno abhinc decimo principibus aperuit, edictoque dato ex Oenobriga XIII. KL. Augusti, anno Christi 1511. conquestus est. Dum eodem anno ad Calendas Septembris Pisam aduersus Iulium secundum pont. Max. Senatum Christianum nouem Romani flamines, idem Maximilianus, atque Ludouicus Franciae occidentalis rex conuocarent, pro reformatione morum (vt eorum verbis vtar) vniuersalis Ecclesiae, in capite et membris plurimum collapsorum ac emendatione criminum grauissimorum, interiorum, continuorum, ac incorrigibilium, vniuersalem Ecclessam eneruantium. Sed ego haec missa faciam: extant huiusmodi diplomata, qui curiosus et ea legere velit, inquirat et ipse. Ego ad ordinem rerum redeo.
[Note: 7] Dum talia fiunt, Rudolphus Haganoae aestate commoratur, iussu pontificis Max. Clementiam Carolo Gallo, filio Caroli primi despondet, vt illius opes aduersus Hispanos firmaret. Inde Norinbergam ad conuentus agendos in hyberna se confert. Ottocarus Boiemus et Hainricus Boius non comminationibus, non precibus, non blanditiis, non promissis impulsi sunt, vt vellegatos mitterent, tantum abfuit, vt ipsi praesto essent. Fridericus
archimysta Boiorum, Philippus patriarcha Aquileiae apparuere, in verba Rudolphi iurarunt. Quamobrem Ottocarus Iuuauensium, atque Aquileiensium agrum vastat, manubias quas lucrifecit mille vncias argenti trecenties ac vicies fuisse in actis pontificum Salisburgensium reperio.
[Note: 8] Hainricus quoque ac Ludouicus fratres germani inuicem saeuiunt, discordia ciuili Boiariam affligunt. Hainricus, quod se inconsulto Ludouicus non solum affinitatem cum hoste coniunxisset, sed et eundem ceruicibus suis imposuisset, amorem fraternum violatum vociferabatur. Praeterea ob titulum litem mouebat germano, quem Palatini Rhenani duntaxat vsurpare, se vero regulum Boiorum appellari volebat. Duos annos et sex menses haec dissensio Boiariam attriuit.
[Note: 9] Dies igitur a Caesare Hainrico, et eius Coniurato Ottocaro Wirzburgium dicitur. Quibus venire detrectantibus, Augustam Rhetiae tertio sub poena laesae maiestatis, nisi obtemperassent, euocantur. Ottocarus Bernhardum Seccouensem episcopum admodum sapientem, Hainricus Hainricum Vtinensem praepositum Iureperitum, atque historiographum eo proficisci iubent. Qui in conuentu principum Ruldolphum sacrilegii, atque impietatis accusant. Proinde indignum esse, qui tantam dignitatem pollueret, arguunt. Sed haec legatio a nemine benigne audita est. Ludouicus praefectus praetorio Rheni, regulus Boiorum primo, deinde caeteri rogati sententiam, Ottocarum, atque Hainricum contra Rempublicam facere decernunt, hostesque publicos declarant, eisdem bellum indicunt. Oratoribus Boiemorum, atque Boiorum aegre tutis redire licuit.
[Note: 10] Porro Caesar comparato exercitu, cum Ludouico genero suo arma in Boiariam mouet: Campoduni in confinio superioris, inseriorisque Vindeliciae castra facit, fines Hainrici igne, ferro depopulatur. Hainricus vim Caesaris vltra ferre non valens, cum fratre in gratiam redit. Deinde a Caesare veniam petit, quam per Ludouicum germanum impetrat, mutuoque dat Rudolpho mille drachmas auri sexies, et quadragies. Rudolphus Catharinam filiam suam Ottoni filio Hainrici connubio iungit, regionemque supra Anassum Hainrico oppignorat. Inde castra Reginoburgium transfert, a Leone vrbis episcopo, sacerdotibus, populo, sacris excipitur. Inde tertiis castris, sexto Calendas Octobris, potestatis anno tertio, qui est Christianae aerae 1276. Bathauiam peruenit. In iis castris tum fuisse, diplomata data ostendunt, Ludouicum atque Hainricum fratres praefectos Rheni, regulosque Boiorum, Hainricum Cattorum praesidem, Fridericum vrbis Norinbergae praefectum, Albertum Hochburgensem, Hugonem VVirtenbergensem, Fridericum Linium [Note: a Leiningen.] Ottonem et Hainrucum Spanhaimenses. Inter hos pontifices Mogontinum, Salisburgensem, VVurzburgicum, Reginoburgensem, Chiemensem.
[Note: 11] Posthaec Caesar contra Ottocarum bellum in Austriam conuertit: Oenum, Tranum, Anassum flumina Boiariae, Noricorumque transit. Menardum Goriciae atque Tyrolii regulum, cui soror ducum Boiariae nupta erat, Stiriam, Charionas, Carnos, Liburnos, finitima loca a tergo inuadere iubet. Franciscanos atque Dominicanos, qui vbique incolas, iussu pontificis Rom. sacramento soluant, Ottocaro diras dicant, praemittit. Ipse comite Ludouico genero pedestri itinere Viennam contendit. Anassoburgium a Conrado Sumeruno absque vi traditur. Itidem Ibissa, Tulna deditionem faciunt. Neoburgium ab antecessoribus Caesaris vesperi apertis adhuc portis de improuiso occupatur: Boiemi, qui in praesidio erant, trucidantur. Deinde Viennam nemine resistente peruentum est. Ottocarus in altera ripa considebat, solutisque pontibus, aquarum diluuie traiicere copias nequibat. Vrbs Vienna a Caesare quinque et triginta dies obsidetur. Rudolphus quoque penuria commeatus, et stipendii laborare coepit, adeo vt Mogontinus archimysta clam fugam adornaret, Boiorum vero, Nariscorum, Vindelicorumque, atque Noricorum episcopi Fridericus Salisburgensis, Hainricus Tridentinus, Berchtoldus Bambergensis, Leo Reginoburgensis, Peirus Bathauinus, Theodericus Guricorum, [Note: Gurcensis forsan.] Ioannes Chiemensis, Leonhardus Seccouensis, Conradus Fruxinensis, praedia omnia ecclesiastica,
templorum, monasteriorum Austriae, Stiriae, Carnorum, Charionum, Liburniae censent, denariumque Caesari tribuunt. Itaque militibus stipendium solutum, annona exercitui undique coempta est. Viennenses, vt omnia sibi indies arctiora viderunt esse, et obsidionem aut non possent, aut non vellent amplius ferre, aliquot dierum inducias pacti, vt nisi intra eas auxilium Ottocarus ipse misisset, dederent vrbem. Posteaquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutum diem permisere se Caesari.
[Note: 12] Posthaec Ottocarus periculo suo sero sapit. Prouerbium est Germanum, quicquid summum est, cum non habeat, quo ultro progrediatur, rursus ad ima (sicuti ludicrum fortunae postulat) relabi necesse est. Hanc ob causam et Ottocarus, cum paulo ante in summo fastigio constitisset, descendendum sibi iam esse animaduertebat. Quod vt minimo detrimento fieret, et quiete Boiemiam, atque Morauiam possideret, neue fortunam lacesseret, vltro offerenda, quae alioqui amiserat, ratus, Ludouico Duci Boiorum cognato suo, generoque Rudolphi, communi vtriusque amico, copiam transigendi facit: eius suasu, vt clientem decet, ita literas ad Caesarem dat: Serenissimo Domino suo Rudolpho regi Romanorum semper Augusto, Ottocarus Dei, et illius gratia Rex Boiemiae aperit, se potestatem paciscundi Ludouico Palatino Rheni, duci Boiariae consanguineo suo dedisse. Hae igitur pacis conditiones dictae fuerunt. Captiui postliminii iure vtrinque restituti. Obsides quos initio belli Ottocarus in Boiemiam abduxerat, Austriacas redditi. Austria, Stiria, Carni, Chariones, Liburni, Histri, Veneti Imperio atque Rudolphi redditi. Vgris a Boiemis intercepta promissa. Filia Caesaris Wentzeslao filio Otttocari desponsa. Ottocarus traiecto Histro, cum pluribus regio luxu comitibus in castra extra Viennam processit: ibique auro, argento, gemmis praenitescens in corona purpuratorum, et populi, qui frequentes spectatum eo [Orig: eô] conuolarant, Rudolpho caerulaea tunica (quam Teutones Camelon vocant) et in suggestu considenti, genu ponit, in verba eius iurat, ab eodem Boiemiam, atque Morauos cum 36. signis in fidem accipit.
[Note: 13] Hisque omnibus ritu solenni perpetratis, Rudolphus Viennam, Ottocarus Boiemiam petit, a Chunegundaque vxore non ita benigne accipitur. Magnanimum vero (inquit illa) regem, qui nondum viso hoste, tot valentissimis, atque potentissimis nationibus, et regnis, et noua sane ac egregia affinitate, ab obscuro, ac ignobili quondam clientulo suo, seruitutem scilicet clementem cauponatus est, nempe vt praegustator ad cyathum statueretur. Oh me virum esse oportuit, ego scissem vti armis, et regno. Iam pridem ille Caeruleus, atque sacrilegus mendicus haud dubie sensisset, quid pericli foret, seruo atque gregario militi aduersus dominum rebellionem facere, et regem, ac Imperatorem suum temere armis lacessere. Idem alii assentatores aulici, perpetuum regum malum inculcabant. Eandem Chunegundam imperiosiorem, Ottocarum vxorium fuisse, diplomata ab illa data indicant, in qua nulla mentione viri habita, portoria, et immunitates donat. Vnum ad faciendam fidem subscribere satis est, in quo Osterhofen inferioris Boiariae templum in tutelam recipit, mandat magistratibus, et publicanis, ne vectigalibus atterant. Caput huius: Chunegunda Dei gratia Boiemiae regina, ducissa Austriae, Stiriae simul, et Charinthiae, Marchionissa Morauiae, domina Carniolae, Libuniae, et Oegrae, ac portus Naonis. Datum apud Chrems XV. KL. Nouembris.
[Note: 14] Ottocarus igitur amore aegrotus, improbos quoque nactus consultores magistros, animum ad deteriorem partem applicat, omnia, quae cum Caesare egerat, rescindit, nurum abdicat, Vgris praerepta non reddit Ladislaum puerum esse, se eius tutorem fore praedicat. Collectoque variarum gentium exercitu ingenti, Venedorum, Boiemiae, Poloniae, Pomeraniae, Morauiae, Saxonum accitis etiam auxiliaribus Boiorum copiis, ab Hainrico cognato suo, quem pecunia, blanditiis, pollicitis in suas partes traxerat, Austriam transdanubianam in Germania magna inuadit, pleraque oppida vi expugnat, ad deditionem cogit.
[Note: 15] At Caesar tum talia fiunt, dimisso exercitu, Viennae commorabatur, Waldramumque ciuem Viennensem locupletisimum (qui latrociniis, vastando Iuuauenses sacerdotes, opes conquisierat, ab illisque deuotus, sed capto mysta rursus expiatus fuerat) cum plerisque aliis aduersus se conspirantem, opprimit. Auditaque
defectione Ottocari, Albertum, Hartmannum, Rudolphum filios suos ad se properare cum copiis iubet. Ladislaum quoque regem vgrorum euocat. Postea superato Danubio, obuiam conatis Ottocari pergit, propter flumen Marum [Note: Pugna apud Niderispruch trans Danubium.] conueniunt ducum copiae. Septimo Calendas Septembris fit praelium anceps, equus Rudolphi occisus, ipse prosiluit, pedesque pugnam, donec a Berchtoldo Capella in alium equum sublatus, redintregat, acrius deinde instat, vincitque fortuna Caesaris, Boiemi terga verterunt. Ottocarus occisus. Vgri cum magna praeda domum reuertuntur.
[Note: 16] Caesar Morauiam occupat, inde Boiemiam petit. Otto Brandenburgius nepos ex sorore Ottocari, Bruno Iuliomontanus episcopus obuiam cum suppliciis pergunt, veniam adolescenti Wentzeslao, simul et sponsam impetrant. Caesar victricia signa Viennae intulit, ibique annum commoratus est. Filium Hartmannum domum redire, filiam se deduci imperat, quam in Boiemiam deducendam curauit.
[Note: 17] Inde Stiriam, Carnos, Charionas, Venetos, Liburnos lustrat. Vallemque Anassi exin petit, Hainrico regulo Boiorum, quod suppetias Boiemistulerat, bellum indicit, fines eius ingreditur, obuiamarmatus, pugnam cum Rudolpho conserturus Hainricus pergit. Sed se imparem viribus esse videns, cedit, internuncio suo filio Ottone, et nuru Catharina, Ludouico fratre Machtylda eius vxore deprecatoribus, veniam impetrat, auxilium aduersus Boiemos pollicetur, quos rursus rebelles animos sumpsisse rumor erat, regionem supra Anassum sibi oppigneratam, Valentiam, [Note: Welsf.] Lintzium, Stiriam, alia huiuscemodi oppida sine sorte reddit. Caesar Neoburgio, Schardingio, Freystadio, Ried, eaque Tetrarchia, et finitimis vicis, castellis, quae ad Lintzium usque pertinent, filiam Catharinam dotat, atque instruit. Postea in Austriam reuertitur.
[Note: 18] Iisdem diebus Anna vxor Caesaris fato concedit, filius quoque Hartmannus in Rheno tertio decima Calendas Ianuarii quaduordecim comitibus submergitur. Leo Reginoburgensis, Petrus Bathauensis episcopus, Conradus vltimus Mosburgensium regulus moriuntur. Hainricus dux Boius huius opes occupat. Nix sexto decimo Calendas Augusti a Fruxino usque Langiones cecidit.
[Note: 19] Inter haec Chunegunda vxor Ottocari ad secundas nuptias transit, Zebiscoque nubit, Boiemiaeque regnum sibi vendicat. Caesar igitur accito ex Boiaria Ludonico genero suo, compositis rebus Austriacis, commissisque Alberto filio, cum in Orientali regno quatuor annos, sex menses commoratus fuisset, demum Austria egreditur, Boiemiamque petit, tumultumque ob nuptias reginae concitatum compescit. Inde per Hercyniae saltus Norinbergam Nariscorum vrbem ad conuentus agendos proficiscitur. Misnenses, Turogos pacat, Rudolphum Habspurgensem patruum suum, Egonem Friburgensem, Eberhardum Wirtenbergensem, qui interim solennem, atque festam Germaniae pacem violarant, proscribit, hostes Reipub. renunciat, cum illis facinus, et temeritatem partim suppliciis, et precibus amicorum, partim muneribus, et pecunia expiantibus, facile in gratiam rediit. In hunc contumacius agentem arma cum Ludouico Boiorum rectore mouet, Stutgardiam, Northingiam expugnat, moenia solo aequat. Eodem fortunae impetu, Bitolingios, Valthusium, Rhaemoseos inuoluit.
[Note: 20] Perdomito itaque Wirtenbergensi, bellum in Burgundiam conuertit. Vesontionem, et Peligardi montem obsidet, Regis occidentalis Franciae legatis, qui regem suum suppetias laturum Burgundis, nisi ipse hisce quibus excederet, nunciabant, paucis respondit: Veniat (inquit) rex vester: nos eum hic [Orig: hîc] expectabimus, atque armis excipiemus, ipse fatebitur, et sentiet, nos non saltitandi, restisque ducendae gratia hic [Orig: hîc] sedere. Quam facile sit stricto leges imponere ferro, re ipsa experietur. Haec vbi ad regem Celtarum relata sunt, Burgundis auxilium denegavit, eos imperata facere iussit: Burgundia ad obsequium redacta. Caesar inferiorem Germaniam Rheno conterminam adire parat.
1. Senex quidam artibus Magicis se Fridericum II. esse simulat, magnisque copiis augetur. Archi-Episcopus Coloniensis vectigalia Romano imperio subtracta reddere cogitur.
2. Pseudo Fridericus capitur et palo alligatus concrematur.
3. Petrus Rex Arragoniae a Nicolao III. ad Siciliam repetendam concitatur. Galli in Sicilia ad unum omnes trucidantur. Petrus a Martino excommunicatus Sicilia potitur.
4. Honorius IV. Pontifex Romanus factus, Imperatorem in Italiam ad occupandam Siciliam inuitat et in hanc causam censum a Clero exigit.
5. Synodus Wurtzburgensis conuocatur. Clerus quartas Caesari denegat, oriturque tumultus.
6. Probi Franciscani oratio, qua aduersus tyrannidem et auaritiam Romani Pontificis grauissime inuehitur, Germanos ne eius postulatis deferant, hortatur, et a banno Papali ad Concilium vniuer sale prouocat.
7. Fpiscopi paulatim dilabuntur, Synodusque re infecta dissoluitur.
8. Tumultus inter Abbatem et monachos monasterii Niederaltaich. Abbas interficitur, caedisque autores capitis poenas luunt.
9. Mortua Catharina Ottonis Boii coniuge, frater defunctae Albertus Austriacus vrbes in dotem datas repetit, belloque exinde orto, causa in Ludouicum Palatinum Rheni tanquam arbitrum reiicitur.
10. Rudolphus Archi-Episcopus Salisburgensis se Heinrico in clientelam dat. Bellum inter hos oritur, fiunt induciae.
11. Otto Thorius casu se proprio ense iugulat. Infans Christianus ab anu vendita a Iudaeis immolatur. Vulgus in Iudaeos saeuit.
12. Albertus Baro ab Halss comes creatur. Heinricus et Ludouicus Austriam, Stiriam (et Charios sibi reddi frustra petunt, Austriaque cum Stiria Alberto Caesaris filio, reliqua Maenando Tyrolio adiudicantur.
13. Foedus inter Albertum Austriacum, Maenardum et Ludouicum seniorem. Pax inter Heinricum et Rudolphum Salisburgensem. Stephanus post mortem Rudolphi Archi-Episcopus Salisburgensis electus, ob armorum studium Archi-Episcopatu excidit, Conradusque eisufficitur.
14. Diuus Antoinus Martyr ob intentatum puero stuprum innocenter dicitur combustus.
15. Bernardus a Peffenhausen venandi ius consequitur. Ludouicus iunior armis se exercitans interficitur. Eius encomium.
16. Heinricus XII. moritur et testamento ius primogeniturae introducit.
17. Rudolphus moritur frustra Albertum filium imperii successorem declarare studens. Foemina leonem parit.
[Note: 1] DUm per quinquaginta fere continenter annos Respublica discordiae malis, a totque subinde principibus conflictata nutat, Agrippinensis archimysta peculatum fecerat, vectigalia Imperii occuparat, reddere hactenus detrectarat. Fridericus praeterea Stuphius, [Note: Pseudo Fridericus ab aliis cognomento Holstuch, et Tilecolup dictus.] manium eliciendorum gnarus, inferosque cogendi peritus, vultu Imp. Fridericum II. referens, se eundem esse praedicat, opes ingentes quas atrati spiritus subministrabant, veteranis ad se confluentibus largiter distribuit. Erat admodum faber ille fallaciarum, comis, atque affabilis, quos pecunia non poterat, blanditiis sibi conciliabat. Pleraque secreta militibus, equitibus, qui sub Friderico meruerant, geniorum disertorum instinctu memoriter recitabat. Iudaei atque Christiani, nobiles Rhenani, vulgus promiscuum, ciues, agricolae (vt sunt rerum nouarum auidi
mortalium animi) conuolant, ille populo congiarium, militibus donatiuum elargitur, diuitiae ope Plutonis, atque inferorum suppetebant. Iamque ille indies magis, atque magis copiis auctus timeri poterat, et Imperatorum more conuentus celebres agere primo Nouesii, deinde Agrippinae coepit. Caesar cum exercitu Agrippinensem Coloniam petit: pontificem ad officium cogit, vectigalia vindicat. Episcopo sibi iniuriam fieri vociferanti, Cedo quo suis (ait) arbitros, te in hac repeccare plura docebo.
[Note: 2] Interea Fridericus subdititius in Cattorum elabit regionem, apud Wetzflar se munit. Rudolphus eo castra transfert, vrbi minatur excidium, nisi veneficum dedant, traditumque ab oppidanis impietatis condemnat. Deinde ad palum ligatum igne concremari iubet.
[Note: 3] Dum talia in Germania fiunt, Nicolaus tertius Pont. Max. Caieta ortus, cui formidolosa Gallorum potentia, et nimis vicina videbatur, Petrum Arragonum Imperatorem Friderici secundi cognatum, Siciliam iure haereditario armis repetere, Celtisque auferre praecipit. Confestim omnes Siculi ad eum deficiunt, in Gallos citra omnem rationem aetatis, atque sexus crudelissime saeuiunt, hos ad vnum omnes contrucidant, ne foeminis quidem, acinfantibus parcunt. [Note: Prouerbium, Siculae vesperae. Nam in die Paschae sub vesperis Galli trucidati sunt ab Hispanis.] Genitalia viris excindunt, mulieres vterum ferentes exsecant. Haec ex diplomate Martini quarti Turonensis, qui Nicolao successit, et Gallis amicus, Petrum Siculosque deuouit, excepi. Petrus nihilominus exactis occidentalibus Francis, Sicilia potitur.
[Note: 4] Iisdem diebus Martinus animam efflat, et regno Ecclesiae Honorius quartus imponitur. Is Germanorum amantior Ioannem Episcopum Tusculanum, flaminem Romanum in Germaniam legatione suscepta proficisci iubet, postulatum, vt Caesar cum exercitu Romam petat, Augusti cognomen suscipiat, et Campaniam, Apuliam, Calabriam, Siciliam pulsis Gallis, Hispanis, Imperio, atque Germaniae asserat. Monachi, sacerdotes, foeminae sacratae, pontifices maiores, minores, militibus stipendia, nimirum quartas, quinquennales omnium rerum suarum contribuant.
[Note: 5] Has ob causas Caesar, et sacrificus Romanus Vuurzburgii altero et vicesimo die Quadragesimae coetum ecclesiasticum cogunt. Frequentes monachi, sacerdotes, archimystae, episcopi conuenerunt. Cumque his in templo considentibus mandata primarii sacerdotis Tusculanus pluribus aperit, speciosis dictis, longis ambagibus persuadere conatur, Agrippinensis legatus surgit, collegis linguis et animo fauentibus, intercedit, ad frequentem Christiani orbis Senatum prouocat, ex libello iusta sua, licet interturbante atque obstrepente flamine, recitare coepit, legere pergenti Tusculanus nequicquam diras dicit. Nam caeteri omnes monachi, sacerdotes prosiliunt, vno consensu deuouenti obganniunt, clamitant, vociferantur, perstrepitant. Romanensis vim, praesentemque necem sibi imminere suspicatus, nec se manus horum crudelissimorum, Germanumque furorem euadere male ominatus quiritatur, fidem, arma, opem Caesaris implorat. Comites eius actum de domino suo rati, diffugiunt. Magister equitum, armato milite iussu Caesaris (qui tumultum hunciam audierat) in aedes sacras irrumpit, Ioannem trepidantem, metu exanimem ad diuersorium deducit.
[Note: 6] Probus Franciscanus, episcopus Tullensis Tubiorum [Note: Tubingen.] oppido in Sueuia ortus, sacrarum literarum interpres, cuius tum clara facundia atque pollens erat, in labro lustrico consistens, huiuscemodi orationem fecit: Quousque collegae charissimi, Romulei illi vultures patientia nostra, ne dicam stulticia abutentur? quousque eorum flagitia, auaritiam, superbiam, luxum tolerabimus? Non cessabit hoc genus Archisynagogon pessimum, nisi omnes ad egestatem, et seruitutem durissimam redegerit. Discordia nostra hocce malum creuit, discordia nostra illi nebulones tuti sunt. Nec vnquam, quam diu illi salui fuerint, Christianis festam pacem seruare, ab armis feriari, pietatem inter se colere licebit. Nuper Saxones, atque Sueuos inter se commiserunt. Deinde diuum Fridericum secundum Reipub. Christianae vtilissimum, Conradum quartum,
Sueuos, atque optimos principes Imperio simul, atque vita priuarunt. In Germania discordiae mala, Satanae et Anti-Christi satrapae seminarunt: Conradum postea insontissimum, immeritissimum, et optimae indolis adolescentulum, prolem diuorum, iure gentium haereditatem maiorum repetentem, fraude, dolo interceperunt, ac crudelissime necarunt: Suenos atque Francos Vestriacos inter se armis veluti spectaculum sibi, ac paria componentes commiserunt. Deinde aduersus hos Hispanos concitarunt. Nunc nos aduersus Galliae, atque Hispaniae proceres, cognatos nostros, ex Germania quondam profectos, concitare nituntur. In memoria habete, quid ante duodecim annos ille sane egregius Decimus cum decimis egerit, idem Quartus cum quartis aget, vt illas Gregorius vigilantissimus a nobis emungeret, Scythas, Arabes, Turcas in nos armauit. Mentiar nisi hosce (nempe maximum vectigal) magis saluos, quam nos esse velint. Diui Bernhardi consecranei, quibus tamen, vt amicis illi consultum volebant, millibus aureum nummis sexcentis se redemerunt. Hinc licet existimare, quanti illa conciliabula constent, quantumue auri corradatur. Fallacia fallaciam trudit, atque placita huiusmodi argutorum hominum magis more, quam ex bono, atque aequo, Sathanae illi lucem similantes, comminiscuntur, quibus populo tenebras offundunt. Quae nequaquam Christo Domino Deoque nostro cordi esse, exitus et opera, nisi plane coeci simus, probant, euentus docet, sacrae literae cantant. Proinde patres Christo deuotissimi expergiscimini, consulite, succurrite rebus perditis, resipiscite, atque capessite Rempublicam. Maiores nostri immunes Imperii, tamen Romanos armorum studiosissimos, disciplinae militaris peritissimos, gentium victores, rerum Dominos, orbis terrarum domitores, humano generi, finitimis imperitare permoleste tulerunt, eorumque Imperium armis soluerunt. Nos pueris, atque effoeminatis (ne quid grauius dicam) aequo animo scruimus. Qui sit ille Tusculanus, non sum nescius. Noui hominis mores, aurisuga est, venalisque foenerator, atque perfidus, vile pecuniae mancipium. Ego minas eius floccifecero, Senatumque totius orbis Christiani appello. Haec vbi Probus dixit, caeteri omnes sententiam eius collaudant, atque sequuntur.
[Note: 7] In paucis diebus vniuersi, Tusculano vim formidante, neque in publicum prodire audente, paulatim dilabuntur. Ita re infecta concilium solutum est. Legatus Furstenfeldensium quadraginta argenti vncias expensas retulit.
[Note: 8] Sub idem tempus in Boiaria secunda Altaichii, quod inferius vocant, monachi, atque eorum magister Volckmarus lethali seditione, vtifit, tumultuantur. Monachi se die noctuque fame, siti, inedia excruciari, peruigilio enecari, cantus, precularum strepitu obtundi: Volckmarum vero immunem omnem vitam agitare, genio indulgere, voluptatibus frui, quaecunque libitum fuerit, facere, atque imperare causabantur. Horum cognati irrumpunt, aporthecas vinarias, cellam penariam effringunt, penum omnem, atque gazam diripiunt. Volckmarum Histrum traiicientem eminus sagittis interficiunt. Monachi posthaec qui conscii fuere, ab Hainrico regulo Boiorum exiguntur, sex eorum cognati authores caedis cathenati Strubingam deportantur, binique ibidem supplicium luunt, execti, rotae innexi, in crucem acti, securi percussi sunt.
[Note: 9] Eadem tempestate Catharina filia Caesaris, nurus Hainrici Boiariae secundae rectorisfato absque liberis concedit. Albertus frater eius, cui parens Austriam commiserat, bellum Boiis sibi finitimis indicit, cuius causam explicare, atque rem altius repetere, ceu tempus postulat, necesse est. Tempore Imp. Friderici primi, vitricus, atque priuignus proregno Boiorum disceptarunt, vt id aequa lance diuideretur. Regio Noricorum, atque Boiorum (quae cubat inter Oenum, Anassum, Maticham amnes, quibus terminis Ried arcem, atque vicum celebrem contineri constat) auulsa de Boiaria Occidentali, Austriacae addicta est. Praeterea Neoburgum, Schardingium, Varnpach Oeno supra Bathauiam contermina, fuere quondam Pictauiae regulorum. Ea lege, atque iure haereditario ad Ottocarum Stirium, testamento vero, atque legato inde ad Austriacos redierunt, tandem dos, et quicquid inde Lintzium protenditur, extitit Ottonis filii Hainrici. Mortua igitur, vt dixi, Catharina, Albertus Germanus eius, incertum an iussu parentis, illa repetere coepit, fretusque affinitate Ludouici primae Boiariae rectoris, et Rheni, copias contrahit: Fridericum
archiepiscopum Iuuauensem socium asciscit, Valentiaeque [Note: Welss.] coeunt, inde ver-sus Ried hostili animo arma mouent. Hainricus Brunduni [Note: Braunau.] (vbi tum Wichardus episcopus Bathauensis tridui sumptibus ex fisco principali acceptis Rantzenhofen, de integro 12. Cal. Octobr. dedicabat) vires colligit, hostibus obuiam acie intenta progreditur, haud procul castris Alberti, vim vi propulsurus Cellae considet. Inter haec Otto filius eius Neoburgium obsidione claudit, Schardingium praesidio firmat, Austriacos vastat. Wichardus episcopus Bathauensis, et Hainricus Rotenecho [Note: Comes a Roteneck.] ex principibus Abusinae patriae meae ortus, episcopus Reginoburgensis intercedunt, foedus faciunt, rem integram ad Ludouicum fratrem Hainrici, sororisque Alberti maritum reiiciunt. Albertus aduersus Vgros Stiriae, atque Austriae fines vastantes, retro arma mouet.
[Note: 10] Fridericus domum reuersus moritur. Rudolphus magister epistolarum Caesaris in collegium pontificum Iuuauensium cooptatur. Is cum Hainrico Boio societatem init, eidem se atque Iuuauenses sacerdotes ab illius maioribus conditos, atque collocupletatos in clientelam dicat atque commendat: inde Stiriam petit. Interea Muldorfium incertum casune, an fraude conflagrat, constanti quidem fama dissipatur, id dolo Hainrici factum esse. Quamobrem Rudolphus ex Stiria Iuuauiam contendit, inde fines Hainrici inuadit, omnia incendiis complet. Contra Hainricus arma corripit, sua tutatur, episcoporum finibus cedere cogit, Muldorfium obsidet, in ditionemque redigit. Ludouicus frater Hainrici inducias ad KL. Februarias facit.
[Note: 11] Vtino tum Otto Thorius [Note: Otto vom Thorpfleger non Oeting.] praesidebat: isdum vesperi venatur, et vulpeculam, quam catuli ceperant, atque dilacerabant, seruaturus equo descendit, hocque recalcitrante in ensem vagina elapsum cadit, atque transfossus ventrem interiit, sexto Nonas Octobris, Anno aerae nostrae 1286. Dumque talia in secunda Boiaria geruntur, in prima Vindelicia Monachii anicula quaedam infantulum Iudaeis vendidit, quem illi DEO immolant, punctim acubus caedunt, necant, cruorem malluuio excipiunt, quo perlitare creduntur. Eadem venifica alte rum infantem subreptura, a patre deprehenditur, accusatur, in vincula coniicitur quaestionibus admota, facinus confitetur, corpus interempti infantis indicat, moxque poenas luit. Vulgus viso corpore ita vulneribus confosso, saeuire coepit, concurrit, insanit, non expectata iudicum sententia, Iudaeis mortem intentant. Aulici atque praetores ducis impetum compescere conantur, minas, verbera, frustra ingerunt, consulturique Iudaeis eos in fanum lapideum, Synagogam nuncupant, comigrare iubent. Quo cum Hebraei confugissent, fit acrior tumultus. Populus conuolat, ligna, ignem aedi submittunt, faces, sulphur, taedas, et huius cemodi fomenta, quae facile ignem conciperent, subiiciunt, die quem nos sextum vocamus, prophani Veneri dicauere, centum et octoginta Iudaeos vna cum templo igne concremant. Nemo prohibere, ne dux, ne aulici, atque praetores potuere, adeo saeuit ignobile vulgus, nulla tempestas tantos ciet fluctos. Templum [Note: Zur neuen Stiffi in München.] nunc ibidem Christianorum extat.
[Note: 12] Eodem anno Caesar octauo Calendas Ianuarii Augustam in confinio Rhetiae, atque Vindeliciae concilium procerum conuocat. Albertum Hallusium in classem praefectorum, quos Graphios, literatores Comites vocant, refert: Boiis, atque Archimystae eorum diem dicit. Ibi Hainricus, atque Ludouicus fratres germani Boiorum legati cum liberis Austriam, Styriam, Charios, easque regiones sibi reddi postularunt, quae quondam maioribus suis ablata fuissent, atque illi, eadem loca, primum Romanis, deinde Hunnis pulsis atque excisis, postremo Venedis atque Vgris perdomitis, suo Marte, et sanguine peperissent, in Germaniam transtulissent, colonias ibi Boiorum, atque popularium suorum deduxissent. Caesar Senatu Imperii conuocato, refert, quid fieri placeat de hisce prouin ciis, quas interim precario filio suo commisisset. Tum ex Senatusconsulto, consiliique decreto, Austriaci, Stirii, Alberto et Rudolpho filiis Caesaris traduntur. Chariones, Carni, Liburni, Histri, Maenardo Tyrolio committuntur: frustra Ludouico iuniore, filio Ludouici Boii intercedente, atque iusalutato Caesare se domum proripiente.
[Note: 13] Ludouicus eius genitor, atque Maenardus Tyrolius, Albertus Austriacus affines, tum foedus ineunt. Elisabetha vxor Alberti, filia erat Maenardi, neptis ex sorore Ludouici. In eodem concilio pacis leges Rudolpho archimystae Salisburgensi, Hainricoque Boio dicuntur. Muldorffium Iuuauensi episcopo redditum, qui in paucis post diebus moritur. Iuuauenses sacricolae Stephanum filium. Hainrici pontificem legunt. Conradus episcopus Lauentinus, Hainricus Iureperitus a secretis, Romam, vti Pontifex Max. author fiat, legantur. Verum cum legati, quos exploratum vitam, ac mores Stephani in Boiariam proficisci iusserat, eundem paludamento militari amictum, sagittariorum spectaculo praesidentem se offendisse referrent, illum abdicat: Conrado [Note: Conradus a Fonsdorff et Breitenfurt an, 1289.] Iuuauiam, Hainrico Lauentinos, nunciis committit. Ipse Stephanus postea vxorem duxit, liberos procreauit. Eius parentem Hainricum tum Sueuiam praetorium in confinio vtriusque Vindeliciae condidisse reperio.
[Note: 14] Eodem anno Conradus Nantouinus Romam voti reus profecturus, Wolffratshusium peruenit, ibi quod puerum constuprare nisus fuerit, accusatur. A Gunthere praetore Idus Augusti ad palum ligatus comburitur. Vulgus insontem credidit, Guntherum hominis pecuniae insidias tetendisse praedicat, templum ibi condit, pro martyre colit, frequens coit supplicatum populus, eundem adhuc accolae venerantur, Diuum Antuinum [Note: St. Antwein zu nechst bey Wolffratshausen.] vocitant.
[Note: 15] Caesaris Rudolphi tum praefectum praetorio fuisse Bernardum a Peffenhausen genitum sorore comitum de Roteneckh, qui tum defecere. Huic Hainricus, atque Otto duces Boiorum, venandi ius (quod nostro aeuo Vvilhelmus eius gentilis abdicauit) condonarunt. Conradus [Note: eligitur anno 1297.] frater Bernardi Aichstetensis fuit pontifex, plurimum eius templi opes auxit. Eadem tempestate Ludouicus filius Ludouici, qui Rheno, et Boiariae praesidebat, Norinbergae cum Cratone ab Hohenlohe equestri tyrocinio, atque ludo se exercitans, tactus ab eodem hasta iugulo, decimo deinde die expirauit: Princeps mirae frugalitatis atque continentiae, parco ac parabili cibo contentus, sexto ac septimo die piscibus, vino, caeteris gulae irritamentis abstinebat. Abstemius saepius iniit conuiuium, conuiuas operto poculo sibi aquam propinari iubens, fefellit. In templo deuotissime supplicabat, Malo, inquit, conticere, quam precularum murmure, quas nullus superum [Orig: superûm] , ne ego quidem intellipam, diuum [Orig: diuûm] aures obtundere, ad iracundiamque Deum irritare. Vxor eius Lotharingia, mariti consuetudine duobus et viginti non amplius diebus vsa, tristis ad parentem reuertitur.
[Note: 16] Hainricus quoque patruus Ludouici Burckusii tertio Nonas Februarii decedit, [Note: anno 1290.] Landshutam transfertur, in Saelingthal sepelitur, vbi successores eius condi solent. Testamento cauit, ne filiis terras diuidere liceret: Stephanum, atque Ludouicum minores natu Ottoni dicto audientes esse statuit, proceresque Boiorum, hoc ita futurum, fidem dare, sacramentum animam agenti dicere iussit.
[Note: 17] Post quinque deinceps menses, diesque undecim Imperator Rudolphus, dum filium Albertum successorem declarare studet, re infecta naturae concedit. In Boiaria tum praedas inuicem agunt agricolae. In Agro Constantiensi mulier leonem peperit.
1. Caesareae dignitatis competitores. Tartari Vngariam vastant. Saraceni Ptolomaida occupant, frustra obsessis Papae auxilium implorantibus. Incursationes in Austriam et Boiariam
2. Rudolphus aduersus Augustanos quod Palatinum
Rheni pro Vicario imperii non agnoscerent, arma mouet, mox tamen a Ducibus Boiariae tituli controuersia mota inducias facere cogitur.
3. Ludouicus Palatinus Rheni titulum Ducis Boiariae defendit, et cum Augustanis pace facta Vicarii dignitatem apud Augustanos obtinet.
4. Otto arma in Austriacos mouet et quaedam loca expugnat.
5. Albertus pace cum Vngaris facta, Ottoni et Conrado superuenit eosque fugat, atque Augustae tanquam successor imperii excipitur.
6. Otto cum Conrado St. Vitum expugnat et Ottonem Tyrolium captiuum abducunt.
7. Nicolaus IV. Synodos haberi iubet et auxilia contra Saracenos petit. Salisburgenses sine Imperatore nihil decernendum censent.
8. 9. 10. Maenardus Tyrolius ob castella Tridentino erepta excommunicatus se publico edicto defendit, Papam Anti-Christium vocat, Romanensium mores perstringit et a Papa ad Papam appellat.
11. Interregnum Papale.
12. Protestatio quorundam Principum contra Albertum Austriacum Imperatorem eligendum.
13. Adolphus Nassauius Caesar pluralitate votorum eligitur. Albertus Austriacus Rathstadium frustra obsidet.
14. Fürstenbergenses ob portorium non solutum quendam in Caesaris naui sagitta sauciant, quod alii tanquam in necem Caesaris a Ludouico iussum interpretantur.
15. Ludouicus per legatos sese excusare frustra satagit.
16. Ludouicus Adolphum excusationem suam recipere cogit, et sese iuramento purgat.
17. Ludouicus inter Principes cognatos pacem atque concordiam stabilire maximopere annititur.
18. 19. Eiusdem ad eos insignis oratio in qua suum et Episcopi Reginoburgensis arbitrium offert.
20. Marchio de Burgau adoptato filio Hainrico moritur. Ludouici morbus, testamentum, mors et sepultura.
21. Eiusdem liberi et elogium. Quaenam eius opera [Orig: operâ] ad Boiariam peruenerint.
22. Roteneck eiusque comites. Vltimus eius familiae Episcopus Reginoburgensis.
23. Comitatus Neoburgensis, Hartmersperg, Falckenstein Weiarn etc. Stemma vltimus comitum.
24. Comitatus Mosburg et Stemma comitum.
25. 26. 27. 28. Aedes sacrae in Boiaria tempore Heinrici XII. exstructae. Occasio monasterii Augustani Reginoburgensis.
[Note: 1] ALbertus Austriacus, Adolphus Nassouiae regulus Imperium ambiunt, vterque armis disceptare parati. Scythae Vngariam transdanubianam, vbi quondam Gepidae, Getae, Daci consederunt, vsque Pestum deuastant. Saraceni Ptolemaida, quam vrbem adhuc Christiani in Syria possidebant, obsidione claudunt. Ciues et accolae frustra ad opem Romani pontificis, principum Europae confugiunt. Nemo suppetias tulit, vrbs expugnata, maximus numerus Christianorum contrucidatus est, nomen Christianum in Syria, Palaestinaque excisum. Conradus archimystes Salisburgensis, Otto, Ludouicus, et Stephanus fratres, Boiariae secundae procuratores, foedus ineunt. Falckenstain arcem Austriaci in confinio vtriusque regni, quod Austriaci crebris incursationibus regionem infestam redderent, eoque praedas agerent, expugnat. Ibanus quoque, qui et Ioannes, filius Hainrici, tetrarches Vgrorum, fines Stiriae, atque Austriae depopulatur.
[Note: 2] Solet in Germania, quam diu orbata capite, praefectus praetorio Rheni, Duxque Boiorum interrex esse, atque Imperii munia obire. Ludouicus tum huiuscemodi dignitate defungens apud Rhenum diuersabatur, filius eius Rudolphus in Boiaria degebat, atque vti Augustani, vicini sui, ciues, sacerdotes, episcopus se, atque parentem suum tanquam interreges reciperent, atque imperata obedienter facerent, postulabat. Id Augustenses detrectant, Hainricum Burgionum praetectum, veterem Boiorum inimicum accersunt, eidem vrbem, templum aduersus Rudolphum commendant. Rudolphus hac iniuria, atque contumelia lacessitus, proxime fauces, atque propter Lycum in Alpibus arcem ad perdomitandos Augustales extruxit, atque communit. Ciues erumpunt, munimentum id obsident, in fugam datis,
quos ibi Rudolphus collocarat, diruunt, et solo aequant. Rudolphus militibus donatiuum distribuit, atque Augustam inuadere meditatur. Verum patrueles eius Otto, Stephanus, et Ludouicus, bellum ei, nisi contentus Palatini Rheni cognomine, titulum Boiariae nomini suo adiungere posthac desistat, indicunt. Ille coactus, inducias cum episcopo vsque ad aduentum parentis paciscitur, parentem deinde certiorem facit.
[Note: 3] Qui vbi haec accepit, in Boiariam se confert, cuius aduentum territi aduersarii sunt. Nepotibus respondet, principatuum, atque regionum diuisionem, non tamen dignitatis factam esse. Ideo se vti hactenus illi, et ipse consuerit, vtrumque honorem vsurpaturum. Deinde frustra contra nitentrbus nepotibus suis, nam alioqui etiam superior (Alberto Austriaco, Maenardo Tyrolo foedere iunctus erat) pacem cum Augustanis, atque Vuolfhardo episcopo vrbis confirmat. Captiui vtrinque dimittuntur, ne noua arx iuxta fauces reficiatur, cauetur. Ludouicus interregis munus iure suo perfungi Augustae permittitur.
[Note: 4] Ottoni nepoti eius, neque cum patruo, neque cum fratre coniugis suae conueniebat, vtrique, Ludouico ob titulum, Alberto propter dotem, quam praeripere conabatur, infestus erat. Verum Ludouico impar viribus, in Albertum, Vgrorum bello impeditum, a suisque (quod indigenas floccifaceret, Sueuos [Note: Albertus dux Austriae cognomento Sapiens quatuor celebres familias Sueuorum in Austriam deduxit, sc. de Walsee, de Diern-Stein, Donunos, de Missau et Marescalcos de Reichenau.] aduenas tolleret, hisque ditissimas quasque Stiriae, Austriae foeminas, posthabitis incolis connubio iungeret) desertum, impetum omnem belli conuertit. Nam et a plerisque proceribus, nimirum Stubenbergensibus, Haunbergensibus, Phannenbergensibus euocatus, socia armacum Conrado archiepiscopo Salisburgensi iungit. Hique contractis copiis in Stiriam primo arma mouent, Clusam ex pugnant. Hainricus. Agunti antistes, Auriae praeses, scribaque regionis fuga in arcem elabitur. Otto et episcopus templum occupant, reperta vini, et casei copia, quinque ibi, et triginta dies commorantur. Vltra procedere altitudo niuis (sicuti hisce locis Alpestribus tempestiuae longiores, atque acriores hyemes esse solent) prohibuit.
[Note: 5] Albertus cum Andrea rege Vngariae inducias facit, affinitatem contrahit, Agnetem filiam ei despondet, collectoque exercitu ad Ottonem, et episcopum infesta acie properat. Sexcentos rusticos cum scopis, palis, caereris ferramentis, qui viam sibi per niues aperiant, praemittit. Ita de improuiso Ottoni, et Conrado superuenit: illique multis amissis terga vertunt. Albertus castra hostium inuadit, atque diripit. Per Alpes Stiriae, atque Noricorum Oenobrigam ad socerum penetrat, oppidumque sabbatho Paschalium noctu, dubium fraude ne, an casu conflagrat. Albertus inde ad Machtyldam sororem suam Monachium diuertit: post Furstenfeldium, deinde Augustam progreditur. Ibique haud aliter quam Caesareae Maiestatis destinatus successor excipitur, ita futurum plerique principum vltro polliciti fuerant.
[Note: 6] Inter haec Otto Boius, Conradus pastor Iuuauensium inuitati a Charionibus, eo castra mouent, sanctum Vitum, gentis caput circumsident: acriter vrbem tutabantur Albertus, et Otto fratres, filii Maenardi Tyrolii, atque Goriciae reguli. Albertus tum periit. Otto frater eius vrbe capta in vincula coniectus a pontifice Iuuauiam abducitur.
[Note: 7] Eadem tempestate Nicolaus quartus, Pont. Max. Franciscanus, omnes archimystas Germaniae, quemque cum suis collegis in sua prouincia concilia habere iubet. Ab hisce rursus consilium simul et auxilium petit, quo Palaestina armis recuperari possit. Primarius Boiorum sacerdos Iuuauiam sexto Calendas Februarii monachos, atque sacerdotes suos vocat, maiores, minores cogit pontificulos, mandata pontificis Max. aperit. Vbi illi Romanam auaritiam rursus ad decimas aspirare persentiscunt, paucis ex consilii decreto, rem magnam esse, et se tot extra ordinem tributis attritos, et exinanitos respondent, proinde amplius deliberandum, caput Reipublicae Christianae prius dandum, Christianos principes in gratiam redigendos, sine horum authoritate nihil decernendum censent.
[Note: 8] Eodem consilio Maenardo Tyrolio dua ob causas potissimum sacris iussu pontificis Max. interdictum est. Tridentini episcopi castella occuparat, vique obtinebat:
Hainricum ius pontificuim profitentem episcopum Tridentinum continuis attriuit bellis, cedereque compulit. Hoc mortuo, Nicolaus pontifex Rom. Franciscanus religione, Philippo Mantuano sui ordinis viro, eundem pontificatum tradit, hocque instigante Maenardus deuotus est. Qui sibi iniuriam fieri a sanctissimis illis patribus vociferatur, edicto publico obnunciat, crimina obiecta ita diluit: Equidem (ita me Deus amet) bellum non infero, sed propulso, nihil vnquam mihi magis cordi fuit, quam pacem cum quouis hominum, maxime cum episcopis conseruare, nisi boni patres, ut caeteri mortalium, copia rerum corrupti, nobis immeritissimis vltro arma praua libidine dominandi intulissent, nosque terris auitis spoliare conati fuissent. Arma sumpsi, castella hostibus patriae ademi, quo mihi, ac popularibus ocio frui absque armis liceat. Quod si quispiam vas atque praes fuerit, ne metuere perfidiam, et lupos habeam, neue de caetero huiuscemodi nobis a fastuosis illis archisynagogis (nam pastoribus dicere religio est) contingant, actutum omnia reddam: aliter nunquam committam, vt tam stultus videar, vt e manu manubrium mihi eripi patiar, aut memet vltro, atque meos ludibrio effoeminatis Antichristis, atque prodigiosis eunuchis esse sinam.
[Note: 9] Nemo magis concordiam Christianam labefactat, non sacris literis interpretandis, aut ediscendis, sed liberis dant operam, liberum amant, diuitias congregant, regna, gloriam, dominationem auidissime appetunt. Pro hisce nobis cum sanguine ouium decertant, Christi paupertatem, comitum eius simplicitatem non solum non aemulantur, sed irrident quoque, atque antiquare conantur. Si Antichristi non sunt, quid aliud obsecro sunt? Est ne istud pascere aues? amare gregem? regna, opes, aliena appetere, pro gloria, dignitate digladiari, ouiculas opprimere, occidere, belligerari, Christi praeceptum inuertunt, donanti tunicam, et pallium vi auferunt. Quis tam ferreus, vt verius dicam, tam stolidum pecus fuerit, vt superbiam, fastum, perfidiam, fraudem, flagitia, scelera, luxum, auariciam nebulonum aequo animo ferat? Peiores Turcis, Saracenis, Tartaris, Iudaeis sunt, plus his omnis Christianae simplicitati officiunt, libertatem Christi sanguine partam excindere conantur, dominationem arripiunt. Cum nostri serui sint, ipsi dominari contra ius gentium, aduersus leges, auspicia, et oracula diuina, dominos sibi seruire volunt.
[Note: 10] Scitum est vulgi prouerbium, sacerdotes superstitionum praestigiis caliginem oculis offundere mortalium, et ceremoniis, carminibus que cassis, veluti mandragorae soporiferae poculo mentem mutare, et humanis animis, atque sensibus stuporem propinare. Nunquid pastor aut oues tondet, aut mulget, nonne nuncius rem domini, atque eorum, ob quorum vtilitatem mittitur, agere debet? Proinde a saeuo, et nobis iniquo pontifice, ad aequm pastorem, pientissimumque patrem prouoco.
[Note: 11] Inter haec dum illa ad pontificem Ro. referuntur, ipse animam efflat. Vrsi [Note: Vrsiner und Columneser.] tum, atque Columnae Pontificatum Max. ambiunt, biennio continuo interregnum in Imperio ecclesiastico fuit.
[Note: 12] Sub idem tempus, anno Christi 1292 Calendis Maii Francofordiae principes conueniunt, Comitia Caesarea habent, interim Alberto in ora Rheni praestolante euentum Comitiorum, Vuenzeslaus rex Boiemiae, Otto, Stephanus, Ludouicus fratres Boiariae secundae moderatores, Conradus archimysta Iuuauensis lireris apud Senatum Albertum criminantur, vitia eius, auariciam, leuitatem, iniquitatem, saeuitiam etiam in suos commemorant: obtestantur, ne liberorum ceruicibus talem dominum, atque bonis rebellandi necessitatem imponant. Romanenses quoque lupi, qui ouili Christiano absque pastore incubabant, non solum pro lana pecudis, sed visceribus quoque certantes, quod agerent, illic inuenerunt. Columnae Adolphi, Alberti rebus Vrsi, quibus ille affinitate iunctus erat, studebant.
[Note: 13] Principes omnium receptis literis, in contraria studia ambigui scinduntur, tandem suffragium ineunt. Gerhardus [Note: Gerlacus ab aliis dicitur.] ab Eppenstain Mogontinus pontifex, qui primas tum deligendi Caesaris obtinebat, Adolphum cognatum suum summae rerum destinat, solo Ludouico Boio, qui Alberto suffragabatur, frustra refragante, caeteri collegae consentiunt, in sententiam Mogontini pedibus, vtaiunt, eunt, ne vnus quidem intercedit. Ludouicus id quod necesse erat, tandem inuitus cedit, senatusque consulto subscribit. Contra conatus nepotum suorum in Boiariam proficiscitur. Eius quoque affinis Albertus Austriacus repulsam passus,
domum reuersus, Rathstadium Iuuauense municipium duobus mensibus obsidet, oppidanis fortiter se tutantibus, tum penuria annonae, tum quod Otto Boius in auxilium Rathstatensibus properabat, obsidione soluta, domum in Austriam redit.
[Note: 14] Porro Adolphus Caesar renunciatur. Ipse, et archiepiscopus Mogontinus, caeteri collegae, eodem nauigio Agrippinam Rheno deuehuntur. Cum Furstenbergio, quod Ludouico Boio parebat, allabuntur, incolae nihil minus quam Caesarem hic esse rati, vt nauigantes appellant, portorium soluant, postulant. IIli remis incumbunt atque praetereunt. Furstenbergenses nauim sagittis appetunt, quendam in latere Adolphi assidentem sauciant, moxque cum ingeminatum foret, Caesarem hic [Orig: hîc] vehi, pauidi iram principis deprecantur, errorem atque inscitiam excusant, veniam orant. Quam tantum abfuit, vt impetrarent, vt Mogontinus episcopus Ludouicum actum furiis coniugis cum fratre eius in necem Caesaris conspirasse mandasseque suis, nempe Furstenbergensibus vt eminus sagittis Adolphum hac nauigantem interficerent, asseueraret: et Caesar, comitesque supplicium sumendum, atque in parricidam, more maiorum animaduertendum esse decernerent.
[Note: 15] Quod vbi Ludouicus noster resciuit, Ottingensem atque Norinbergensem praefectos, purgatum errorem suorum ad Agrippinensem Coloniam legat. Qui non solum non auditi sunt, sed tres etiam Archimystae Germaniarum, quae in Gallia sunt, Palatium Rheni, nimis sibi vicinum animis inuasere, atque inter se partiti sunt. Penes hos tum sacerdotes summa rerum fuit, nomen duntaxat potestatis inane Adolphus ferebat: quamobrem vulgo rex sacrificulorum [Note: Adolphutder P ajJenKunigdiBm ejlvulgo.] dicebatur.
[Note: 16] Certior de hisce omnibus tactus Ludouicus, vrbes, castra in ora Rheni praesidiis firmat, amicos orat, ambit, innocentiam suam praedicat, Epistolas ab his commendaticias ad Caesarem exorat, cum Alberto Austriaco, vxoris suae fratre, et episcopo Argentoratensi, plerisque aliis societatem init, foedus icit. Hocque facto melius de se sentire, atque excusationem suam hac lege, vt ipse noxius, atque authores facinoris exauthoraret, Adolphum recipere coegit. Cui deinde Augustae in celebri episcoporum, atque principum conuentu, iurisiurandi relgione, istud factum se inconsulto, atque penitus inscio designatum esse satisfacit, polliceturque paci atque concordiae sedulo [Orig: sedulô] operam nauaturum.
Hanc ob causam dum Caesar Sueuiam perlustrat, et Calendis Maii Norinbergae conuentus agit, Ludouicus cum filio Rudolpho quinquagenalibus Lintzium seconfert. Principes cognatos, et affines suos Wentzeslaum regem Boiemiae, Conradum archiepiscopum Salisburgensem, Albertum Austriacum, Maenardum Tyrolium, Ottonem, Stephanum, Ludouicum nepotes suos, ne venire grauentur, vt de rebus communibus secum colloquantur, orat, atque exorat. Die itaque constituto cum iili proceres Lintzium conuenissent, summam operam Ludouicus, vt eos in gratiam redigeret, nauat, ambit, orat, obsecrat, minatur, pollicetur, blanditur, irascitur, suade: sed surdis cantabat. Nemo alteri cedere in animum inducebat, illi sibi sua praereptum iri, hic se sua tutaturum vociferabatur. Boius ergo atque Rheni rector, vbi se frustra hoc negocium sumpisse sentit, discedere parat. Sed per vinculum sanguinis, quo omnibus deuinctus esset, ab Elisabetha vxore Alberti, nepte sua ex sorore, obsecratus, ne ante abeat, quam discordes cognatos, et affinitate iunctos reconciliet.
[Note: 18] Facile exoratus, rursus principes convocat, atque ita verba facit: Vulgo dici solet, vbi pax et concordia sit, Deum habitare; ibi in erferos et esse vbi bellum, inuidia, odium, seditio, ira, maledicta, caedes, incendia, pauperum compilationes grassantur. Ministri igitur Opt. Max. Dei, an Stygiae furiae esse, vultis? Si non patres patriae et boni pastores, quid aliud obsecro quam immanes Tyranni, crudelissimi latrones estis? Nihil aliud profecto regna absque concordiae bonis sunt, quam publica gentium latrocinia. Ciues optimos, agricolas insontissimos, pauperes, viduas pupillos miserrimos, propter quos tutandos a DEO Opt. Max. terris rectores dati estis, non solum contemnitis, et non auditis, atque auaris, iniustis praetoribus, lictorum rapacitati, perfidiae causidicorum, sacrificulorum auarae superstitioni, praedae esse sinitis, sed insuper quotidie nouis tributis, bellis atteritis, compilatis. Ipsi interim ocio,
voluptatibus, lasciuiac dediti, luxuria dissoluti, genio, alieno periculo indulgetis. Vt vnus vestiatur, tot egeni spoliandi sunt: vt vnus nepotetur, tot pauperibus fame periclitandum est. Vetus dictum et adhuc in ore omnium crebrum.
Quicquid delirant reges plectuntur Achiui.
[Note: 19] Principes de alieno corio ludere atque periculo agricolarum pugnare solent. Quocirca verissimum esse plane confirmamus, quod de nobis vulgo dici solet, Aulam nimirum inferos esse, virtutemque, atque pietatem ab aedibus nostris longe exulare. Vnde Lucanus:
Exeat aula
Qui vult esse pius: Virtus et summa potestas Non coeunt.
Cur insontes et inopes luunt vestra scelera? cur vos non exeditis, quae intriuistis? si libet singulari certamine depugnate, quid in miseros istaec faba cuditur? Lictores, praevores, apparitores, et bi qui scriptum faciunt, veluti hirudines exugunt miseros, rapiunt, defraudant, auferunt. Et superat haec omnia rapacitas sacer dotum, qui sub magna superficie pietatis diuites, inopes compilant, nec praesidii quicquam populo in principibus est. Quae (malum) vos dementia, quis furor cepit? sanguine, et affinitate coniunctissimi inuicem saeuitis, in vestra viscem ferrum conuertitis. Hinc prouerbium natum crediderim, potentes potenter tormenta passuros, et in solentem, atque rarissimum esse ciuem in illa aeterna et caelesti patria, qui caetoris dominetur. Ego quidem do fidem sic vobis (nisi caueritis) futurum. Proinde si quid peccatum, ut homines sumus, si quid inuicem maleficii datum, acceptumue est, inuicem condonate, atque in gratiam redite. Ego et Hainricus episcopus Reginoburgensis verus animorum pastor, nulli sacerdotum Dei pietate, et sapientia secundus, arbitri sumus, vniuersis iuxta aequi, sanguine, affinitate, amicitia coniuratissimi sumus.
[Note: 20] Haec vbi dixit, omnes commoti oratione istac, Ludouicum atque Hainricum episcopum arbitros capiunt, fidem dant, se decretis illorum staturos, Mox captiui utrinque dimittuntur, gratiae superis aguntur, et honor Deo Opt. Max. habetur. Per idem tempus Burgionum limitaneus praefectus, superstes duobus filiis obiit, Hainricum nepotem ex filio adoptauit, factus ex obscuro clarissimus, vniuersos finitimos affligendo, monachis amicus, caeteris inimicus fuit, raro concors cum Ludouico Boiorum regulo. Is tum a Caesare ad Rhenum accersitus, ut inter illum, et Albertum Austriacum pacem componeret, morbo (reduntaxat inchoata, necdum confecta) corripitur, genitalia intumuere. Ipse pudore diu languorem tegit. Deinde perfricata fronte, sero tamen, medicos consulit. Vbi desperauit salutem, annulum pronubum vxori, quae in Boiaria degebat, mittit, eam viuere atque valere, et coniugii memorem esse iubet. Testamento cauet, ne haeredes extra ordinem tributis monachos, mystas onerent. Migrauit ex hac vita Haydelbergae, in eodem cubiculo, in quo natus KL. Februarii, Anno Chrutianae salutis M CCXCIIII. vitae quinto ac sexagesimo, potestatis quadragesimo super menses duos. Corpus translatum Furstenfeldium, sepultum in conditorio Annae coniugis, Ludouici filii, caeterorum liberorum. Pridie Idus Februarii iusta funeri persoluere omnes Boiariae praesules, et episcopi, Hainricus Regino burgensis, Emicho Fruxinensis, Reynbotho Aichstetensis.
[Note: 21] Duos filios, Rudolphum viginti natum annos, Ludouicum septem, et duas filias Machtyldam Lunenburgensem, Agnetem Cattam reliquit. Eximia forma atque statura fuit, in adolescentia effuse liberalis, in senectute ad rem paulo auidior. Laudis auarus, pacis studiosus fuit. In templo exemplar pietatis singularis extitit, in cibo modestiam Christianam praestitit, vbi fere supra modum immodesti esse solemus. Auxit multum Boiorum opes, pleraque sueuiae oppida schongiam, Laugingen, Hochstet, et alia multa castella, atque plures vicos in Boiariam transtulit.
[Note: 22] Tetrarchias quasdam Boiorum Roteneck, VVeiarn, Falckenstain, Hartmersperg, Neoburgium ipse, Mosburgium frater eius Hainricus infiscauit. Haecque nunc ordine explicare operae precium duximus. Roteneck adhuc castellum est viginti millia passuum supra patriam meam inter Ilmum atque Apsum amnes in superiore Vindelicia cubat, Lamii [Note: Die von Laiming.] possident. Dynastae paternam originem ab Abusinae
patriae meae tetrarchis ducunt. Rarae cuiuscuratores fuerunt, humati sunt, quos hic praetereo, infra dum patriae meae dynastas retulero, illorum progeniem explicabo. Vltimus fuisse fertur Hainricus episcopus Reginoburgensis, is anno Ghristi 1227. vendit patrimonium Ludouico Duci Boiorum. Cantandi morem, quo hactenus vsi sacrificuli Reginobursenses, in artem redegit, accitis ex Hailrunna eius artis peritissimis monachis. Extat musica illi dedicata, atque scripta. Naturae concessit anno ab restituta salute 1292. Pontificatus vndeuicesimo.
[Note: 23] Neoburgium, Hartmersperg, Falckenstain, VVeiarn, Antorff, Harnstain, superioris Boiariae castella, sub Alpibus Noricis, atque Peninis, inter Oenum, Azalum, Isaram amnes, Antiburt in ora Noricorum cubat. VVeiarn in collegium mystarum D. Aurelii commutatum est: Mangualda amne alluitur. Haud inde procul Neoburgium semidirutum Meichslrani, [Note: Die von Mäxelrein.] Hartmersperg Pintzenaueri, Falckenstain Hoferus possidet. Horum reguli pleraque etiam in Austria, et praefectura Tyrolensi possedere. Curatores Chimenses, Iuuauensis templi Vinariae, et Aybling ac Aurdorff extitere. Vltimus fuit Sigbotho quintus, is pridie Nonas Octobris anno ab orbe seruato 1272. in balneo publico Neoburgii ab Ottone Brandenburgio ferro occiditur. Huius vxor Irmingarda, pater Sigbotho quartus ab Ottone regulo Boiomm Burgkhusium captiuus abductus. Patruus Chuno, auus Sigbotho tertius. Auia Hyltgardis, filia Chunonis Medulli fuere. Tertii parentes Sigbotho secundus et Luitgardis, soror Frideruna, fratres Rupertus praesul Tigurinus, Chuno secundus episcopus Reginoburgensis. Hic obiitanno Christi 1185. dignitatis undeuicesimo, ille quinto anno. Horum amitam Gertrudim, patruos magnos Hyldescalcum Tigurinum praesulem, Herrandum Anthuritum, auum Sigbothonem primum, auiam Adelhaidim fuisse reperio. Herrandus relicto filio Sigbothone Hierosolyma cum VVelphone duce Boiorum profectus est. Sigbotho primus Vinariam [Note: VVeiarn.] collegium flaminibus Aurelianis instituit, anno ab orbe vindicato 1133. Proauum huius Bathonem, auum Herrandum, patruum VVolfgerum, genitorem Rudolphum, genitricem Gertrudim filiam Sigbothonis, neptem Geroldi elle in fastos Vinariae relatum est.
[Note: 24] Mosburgium, urbs est in confinio Vindeliciae secundae, ac primae, medio itinere inter Landshutum, et Fruxinum, distat ab utraque urbe ad decimum lapidem supra confluentes Ambronis, et Senonis, qui haud procul diuersis oris Isarae confunduntur. Collegium ibi popularium mystarum extat: diuo Castulo in signe, quem a Rhaenobothone, atque Albino, Ludouico nepote Caroli Magni rege Boiorum Roma translatum referunt. Vulgus antiquissimam Boiorum urbem esse autumat: tetrarchas quibus paruit, enumerare haud alienum fuerit. Primus quem ego quidem inueni, Helmberthus fuit tempore Imperatoris Conradi secundi, atque Heinrici tertii. Huius filii Berchtoldus archimysta Iuuauensis, Renardus, et Burchardus primus. Hic Burckhardum secundum, secundus ex Gertrude Burckhardum III. atque Albertum progenuit. Tertio, ex Benedicta Conradi de Rain filia, Conradus primus, primo Conradus secundus, Hainricus, et Berchtoldus de Glain orti. Conradus secundus ex Benedicta Albertum secundum, Conradum tertium suscepit. Ab hoc et Heduica est Conradus vltimus, qui absque liberis ex hac vita migrauit, anno ab humana gente liberata 1281. Possedere vineas in valle Athesina. Moshurgium Hainricus Boiariae secundae rector, et Nariscorum regulus infiscauit.
[Note: 25] Dumque hic, et eius frater Boiariae ducatum administrauit, quatuordecim templa atque monasteria condita essereperio. Ego haec ordine recensebo. Reginoburgii Augustinianis mendicis in ponte Iudaeorum aedes dedicata est. Sacrificulus ad aegromm festinans eo in lutum sacram hostiam abiecerat. Conradus Hildebrant, Vlricus Brunleitus [Note: Vlrich von der Bruncleiter.] architecti fuerunt, anno ab orbe seruato 1255. Eiusdem vrbis Archidiaconus (siue vt alii aiunt Chorepiscopus) Semannus [Note: Heinricus Secmann.] Semanshusium in inferiore, Boiaria in pago Rhodani, iisdem Augustinianis contubernium erexit. Quo tempore nempe anno Christi 1273. XV. KL. Aprilis Augustum Reginoburgenlium templum cum praetorio pontificali conflagrauit, adeo vt tintinabula soluta fuerint. Tertio decimo deinceps anno
foeminae sacrarae, quae Mariae Magdalenae fanum incolebant, et Bussariae, [Note: Büsserin zu St. Maria Magd.] hoc est resipiscentes vocabantur, suasu Franciscanorum a Maria ad Claram defecerunt, a qua templum cognomentum nunc retinet. Haec Reginoburgii tum facta lego.
[Note: 26] In superiore Boiaria Ludouicus Boiorum rector Andechisii aedem, quae cum arce ante quinquaginta annos diruta erat, refecit. In ripa Ambronis, inter Augustam Rhetiarum, et Monachium templum diui Bernardi consecraneis extruxit, Furstenfeld, hoc est principis campum nuncupant, Monachi acciti ab Allerspach ex secunda Vindelicia anno aerae nostrae 1275. quo anno, et Angilostadium religionem mendicantem Franciscanorum recepit, et eosdem deinde post annum octauum Monachii quoque in eo templo, vbi nunc eius ritus Virgines sacricolae habitant, et Anger vocatur, collocauit. Itidem Hainricus frater eius anno aerae nostrae 1271. Dominicanos, et nono deinceps anno Franciscanos Landsbudae recepit.
[Note: 27] Hartuicus quoque a sacris Heinrico et Ottoni patri eius mysta Bathauensis, et Ludi literarii magister in inferiore Boiaria inter Oenum, et Vilsum amnes, Cellam sacris Cistersiensibus auspicatur anno ab humano genere ab inferis vindicato 1274. cumque impendiis non sufficeret, Hainricus dux Boiorum perficit, atque bene ominato nomine Furstocellam, quod principis cellam valet, nuncupauit, confirmauitque sequenti anno KL. Februarii Burckusii, interfuere Vlricus Abusinus, Gebhardus Artenbergensis, Bernhardus Leobergensis. Eodem in tractu deinceps Septembri Bernhardus, et Fridericus Berengarii [Note: Die Beringer.] templum seruatori, Saluator vocatur, condunt. D. Nordperti facris initia runt, mystas ex Osterhofen accerfunt. Bernardus Grisopagus episcopus Bathauensis fit author et dedicat.
[Note: 28] Pholia [Note: Pholing inter Boegen et Meten.] in secunda Boiaria adhuc praetoriolum est, in ora Germaniae, inter montem [Note: Bogum,] Dabubio imminentem et Metenam riuum, atque templum D. Benedicti, huius dynastae Hainricur, et Machtylda, coniuges, in Boiaria, quae in Hercynio saltu, vbi ad Boiemiam pertinet, cubat, D. Bernardo aedem Droschlach condunt, sacrificulos ex Allerspach euocant, qui iubente duce Hainrico Rumasfeld arcem solo aequant, illaque diruta, lapides Droschlachium vecti, aedes inde constructa Hainricus episcopus Reginoburgensis dicat, et Gotscellam, id est, dei cognominat, anno seruatoris 1286. Post annum octauum Otto, Ludouicus, Stephanus fratres reguli Boiorum authores facti sunt Rumasfeld vicum Allerspachensibus vendidere, ab his Michael antistes Gotscellae demum post annos ducentos, atque nouem emit. Gäicofium [Note: Gäikhosen.] quoque eadem tempestate, nempe anno 1278. in inferiore Boiaria, inter Isaram, atque Oenum Bernardus Leoburgensis condonat sacratis Teutonum equitibus, vbi quinto deinceps anno obiit, atque sepultus est cum duobus filiis Hainrico et Bernardo. Illius frater Berengarius infra Landshutam Vichpachium in monte Isarae imminente, Venatorium tugurium in templum commutat, XII. Virginibus Augustalibus tradit, Augustinianis Reginoburgensibus dedicat. Ibi eius sepulchrum ostenditur, obiit tertio decimo post fratrem anno, Hainricus regulus Boiorum duodeuiginti addidit puellas.
1. Machtylda Ludouici IV. impuberis tutrix cum Rudolpho mortuo Ludouico II. terras diuidit.
2. Rudolphus Caesaris Adolphi filiam, quam diu aspernatus est, ducit.
3. Celestinus V. Papa eligitur, quitamen luxus Romanensium pertaesus sese abdicat. Bonifacius IIX. succedit. Iubilaei Romani initium.
4. Misnia in ordinem redacta. Reginoburgensis Clerus ad expensas publicas coactus Caesarem implorat immunitatemque praetendit. Caesar pro Clero pronunciat.
5. Caesar Rudolpho iniquus Misniam petit. Nix alta in medio Aprili. Terrae motus; Principum mors.
6. Adolphus subacta Misnia Maenardi filios dignitate mouet et inordinem redigit.
7. Rudolphus filiis Maenardi bellum indicit. Arcesin Alpibus extructae. Matran monasterium excinditur, sacra et missionale ablata.
8. Rudolphus a Tyroliis arma in Augustanos conuertit. Otto Crondorffer ob petulantiam loquendi oculti et lingua priuatur.
9. Episcopus Augustanus castellum Kaltenbergense solo aequat. Rudolphus Mergethamiam clanculum occupat. Caesar ab armis partes recedere iubet.
10. Induciae ad diem Martini. Pax inter filios Caesaris restituta.
11. Finitis induciis cum Augustanis hi Oberthalam solo aequant, Fridbergum frustra obsident et cum praeda domum reuertuntur.
12. Boii cum auxiliaribus in agro Augustano grassantur.
13. Caesar ad Calendas Ianuarias inducias imperat.
14. Finitis induciis tertium ad arma peruentum, Pyel ab Augustanis exustum, indeque VVeinhardus de Rorbeck confoditur.
15. Fratres occisi Rudolpbi opem implorant, qui Wildenrhodio diem dicit.
16. Wildenrodiis non comparentibus bona gentis publicantur.
17. Conradus a Wildenrod deductionem innocentiae impetrat et exilio atque amissione Kaltenbergii et aliorum punitur.
18. Rhorbekii Wildenrodios lethali odio, suo tamen cum damno, persequuntur.
19. Duces Boiariae Otto et Stephanus Reginoburgum repetunt. Transactio sequitur, vi cuius Reginoburgenses libertatem, Duces portorium et alia iura obtinent.
20. Imperator ob Arelatense regnum bellum contra Gallos meditatur. Wentzeslaus Pragae nuptias celebrat, vbi status praesentes de Adolpho Caesare deponendo et Alberto eligendo deliberant. Caesar Mogontino bellum indicit.
21. Alsatii deficiunt, Duces Boiariae Caesareas partes tuentur.
22. Conuentus coniuratorum. Adolphus et Alberti amicos atterit. Conradus a Peffenhausen Episcopus Aichstetensis.
23. Albertus cum Ottone Boio pacem facit, copias contrahit et ab Ottone pro certa pecuniae summa transitum impetrat.
24. Albertus ab agro Augustensi arcetur. Rudolphus eumcum Adolpho reconciliare frustra tentat.
25. Albertus iter persequitur copiis effrenam licentiam permittit, inque suos fines peruenit.
26. Caesar aperto marte decernere contendit. Albertus fugam simulat. Alberti exercitus in dies augetur.
27. Otto Dux Boiorum Albertum Haigerlochum caedit inopinataque potitur victoria.
28. Albertus Moguntiacum contendit, Alze obsidet.
29. Principes Caesarem in conuentu Moguntiaco deponunt Albertumque substituunt.
30. Adolphus arma in Albertum mouet, qui tamen fugam simulat. Adolphus auidius cum paucis insequitur, pugnamque conserens caeditur, Caesariani fugam capessunt.
31. Athertus imperat suis, nequenquam occidant. Rupertus Adolphi filius capitur seque castellis quibusdam redimit. Duces Boii Wormatiam confugiunt.
32. Wormatienses Duces Boiariae capere tentant, qui admoniti elabuntur. Adolphi sepultura inter obscuros quare facta.
33. Coniuratorum aduersus Adolphum omnes violenta morte interierunt.
34. Alberto Ducem Boiariae in gratiam recipit et imperio abdicat, qui tamen mox communi omnium consensu denuo electus coronatur.
[Note: 1] POrro funerato Ludouico secundo regulo Boiorum, praefecto praetorio Rheni, Rudolphus filius terras cum matre (quae tutelam fiduciariam Ludouici [Note: Hic Ludouicus est in ordine IV. ab aliis V. vocatur computato scilicet Ludouico eius fratre, qui Noribergae per comitem ab Hohenlohe hastiludio periit, et ab illis III. vocatur. Ludouicum IX. vid. infin §. 5.] filii nondum regno maturi exclusis caeteris suscepit) diuidit: Lengfeld, Riettenburg, Neustat, Vogburg, Ingolstat, Neuburg, Aicha, Landsperg, Pal, Hochstet, et Sueuiae reliquae urbes, praeter Vuerdeam [Note: Donauuerd.] traduntur Machtyldae, reliqua Rudolpbus possedit.
[Note: 2] Vbi itaque inter vtrumque superior Boiaria diuisa est, ambo in media Quadragesima cum pleraque nobilitate Vlmam ad Caesarem euocati concessere. Actum de concordiae bonis, atque pacis artibus confirmandis. Filia Adolphi Rudolpho despondetur, qui diutiuscule has nuptias cum matre (quod eas cordi non esse auunculo intelligebat, et sibi destinata filia reguli Brandeburgensis foret) aspernatus est. Amicis tamen pertinacius repudiare hanc urgentibus, atque subinde obtundentibus, isthaec ob concordiam fieri licere, cessit, et annuit, sponsalibusque rite factis, Rudolphus et Machtylda domum reuertuntur: ille Monachium se contulit, haec Agilostadium, vbi toto vere, totaque aestate, vsque KL. Octobris habitauit. Tum Norinbergam se cum filio confert. Vbi coniuge Caesaris connitente, nuptiae magnifice regio luxu apparantur, Machtyldaque filia Adolphi connubio Rudolpho iungitur.
[Note: 3] In Italia eodem anno Petrus Moroneus ex consecraneis D. Benedicti tertio Nonas Iulias Pont. Max. legitur, Celestinus quintus nuncupatur. Is Maenardum Tyrolium ab aliis deuotum resoluit. Dum inuitis Romanensibus asello vehitur, paupertatem Christiaemulari conatur, infestos sibi sentit flamines. Quam obrem lege lata, atque promulgata, qua liceret Pontifici Rom. se abdicare, sexto mense relictoregno ecclesiastico, ad priuatam redit vitam, successit nono Calend. Ianuarii Bonifacius ille octauus. Qui inducto priore decreto, pontificatu maximo abire nesas esse statuit inexpiabile. In hunc conuicia, maledicta, probraque obscoena, crimina nefanda congessere Philippus Galliae rex, et mendicantes monachi, quibus Octauus aduersabatur. Ea referre, ne procacitatis, atque petulantiae vitio obnoxius esse videar, mihi religio est. Hermannus edituus Franciscanus proximus horum temporum scriptor, qui aemulus Martini, principes Romanos, Imperatores, Pontifices sub Imperatore Carolo quarto persecutus est, curiosius cuncta recitat, ad hunc relego curiosum. Atque Bonifacius ille primus Auream portam (vti vocant nostri) aperuit, seculares ludos fecit, auream aetatem reducem instituit.
[Note: 4] In Germania Adolphus cum genero Rudolpho Misniam petit, hisque superatis, atque ad obsequium redactis, Rudolphus accepto commeatu, cum genitrice in Austriam ad auunculum se confert, tertio Idus Martii, quae erat media Quadragesima, Viennaeque commoratur duos menses, ad quartum Idus Maii. Interea Caesar acturus cum genero de dote, et pacis conditionibus Boiariam petit, Reginoburgii conuentus agit. Vbi cives nouis, atque extimis moenibus, veteribus adiunctis, vrbem cingere, propugnacula erigere parant, et sacrificulos, vt communem patriam communibus expensis communiant, cogunt. Hainricus episcopus ciues ad Caesarem in ius ducit, ecclesiasticam libertatem violatam esse vociferatur, ut Imperatoris, Friderici II. lex, qua sacer dotes huiuscemodi seruitute immunes sunt, recitetur, postulat. Non abnuit Caesar. Edictum Friderici Augusti non solum Hainricum Brixinensem episcopum ciuibus legere praecipit, atque de integro comprobat, sed secundum sacerdotes quoque iudicat. Intermere Otto, Ludouicus, Stephanus fratres.
[Note: 5] Rudolphus ad socerum vocatus, ab auunculo detentus, venire detrectauit. Quamobrem Caesar genero iniquior, rursus Misniam petit. Hocque anno tertio nonas Aprilis, quo die tum Paschalia erant, nix alta terras operuit, grandines insolitae attriuere fruges. Et deinde pridie Nonas Septembristellus intremuit. In alpibus Rheticis, quindecim castella, arces euersae, fames Boios afflixit. Subsequenti anno qui ab orbe asserto 1296. e medio abierunt hi proceres: Ludouicus quartus dux inferioris Boiariae frater Ottonis atque Stephani, coelebs, et absque liberis
decessit: Hainricus Reginoburgensis episcopus ex tetrarchis Abusinae patriae meae oriundus: Maenardus Tyroliorum, Charionumque rector, sapientia singulari praeditus, pacisque studiosus, a Caelestino absolutus, a Bonifacio Rom. pontifice condemnatus, Stamis [Note: Stams monaslerium Tyrollense.] sepultus est.
[Note: 6] At Adolphus subacta Misnia octauo Calendas Iulii concilium cogit, in quo Rudolphus regulus Boiorum apparet. Caeterum Ludouicus, Otto, Hainricus fratres, Maenardi Athesinorum, Charionum, Noricorum rectoris filii, quod ad conspectum Caesaris venire grauabantur, in eius verba more maiorum iurare aspernabantur, denique sacris interdicti vltra annum fuissent; Quod praeterea Rudolphum Ratenburgium vrbem Boiorum in ora Norici Oeno conterminam (quam Ludouicus pater Rudolphi Maenardo parenti illorum, millibus vnciarum argenti quatuor, ac viginti oppignorarat) licet accepta pecunia, contra parentis testamentum reddere recusabant, crimine laesae maiestatis condemnantur, exauthorantur, in ordinemque rediguntur. Caesar ad eos literas dat, quibus sententiam principum renunciat, nobiles a Tyrolio appellat, nec ducis cognomen nominibus eorum, vti mos est, asscribit.
[Note: 7] Eius iussu gener Rudolphus, Boiorum atque Rheni praeses, caeteris bellis compositis, illis bellum indicit. Duae tum arces in Alpibus, quas Cattenbergium, et Trastbergium vocant, extruuntur, et contubernium monachorum, quod Damasianos dynastas, accito Metino ac Vuessesprunna magistro, condidisse supra in libro quinto, in monte Matrona, D. Petro dicatum, excinditur, monachi in exilium aguntur. Conradus ab Hornstain eiusdem religionis Bardus, sacra, librum ritualem, quae adhuc monstrantur, secum abstulit.
[Note: 8] Dumque Rudolphus Noricum inuadere parat, induciae, quas cum Augustanis Rhetiae fecerat, exeunt. Armorum igitur curam a Noricis in Rhetos conuertit. Erat apud Rudolphum praeter caeteros maximae authoritatis Otto Crondorffer, is obscuris atque humilibus crepundiis natus, in aulamque delatus, obsequium accurate praestando, sedulo obtemperando, modeste parendo, mandata gnauiter exequendo, breui principibus charus factus est, per gradusque paulatim dignitatis quosque ascendendo, tandem ad vicariam operam maximum secundum principem honorem euectus est. Fretus ergo authoritate, qua apud Rudolphum valebat, nimium sibi indulgere, petulantius de matre, filio loqui, discordiae mala inter eos serere coepit. Hanc ob causam grauiter utriusque animum commouit, utriusque iram sensit, uterque in eum exempla edidit. Nempe captus a Rudolpho in vincula coniicitur, quaestionibus admouetur. Postea apud Dachauu eidem septimo KL. Maii oculi eruuntur, lingua nimis procax amputatur.
[Note: 9] Iisdem diebus VVolfhardus episcopus (Augustae Rhetiae castellum in monte Kaltenberg a Rudolpho ante quatuor annos viuente adhuc patre extructum, diruit, ac solo aequat, induciasque petere a Rudolpho dedignatur. Conradus ab Haldenberg iussu Rudolphi Mergethamiam noctu clanculum adoritur, cuniculisque ac via facta ferramentis a quodam huiusce rei perito per vepres ac fruticeta irrumpit, atque occupat. Quod vbi Augustae postridie fama diuulgatum est, ciues recuperaturi castellum, prouolant: sed fortiter a Boiis, qui in praesidio erant, repulsi, re infecta domos abire coguntur. Rudolphus posteaquam ciues praeter spem pacem exuisse, seque armis lacessitum certior factus est, copias undique contrahit, eaeque dicto citius apud Dachauu conueniunt. Et cum dux impensis non sufficeret, templa, casas, aedes effringunt, agros depraedantur, ditiores spoliant, frumentum, pabulum quicquid esui foret, amicis iuxta atque inimicis eripiunt. Idem, qui in castello praesidebant, factitant. Caesar vbi hoc accepit, partes ab armis discedere iubet, ad seque in ius ambulare praecipit.
[Note: 10] Quo cum illi conuenissent, inducias ad Idus Nouembris indicit, Rudolphum secum Cattos abducit, vbi filii maiores natu parenti, quod is minores natu impare matrimonio prognatos, illis dignitate coaequare conaretur, rebellabant. Erat Hainricus maximus natu, sororem Rudolphi vxorem habebat. Quapropter opera Rudolphi tanquam affinis pax facta.
[Note: 11] Is vbi in Boiariam reuersus est, septimo Idus Octobris Mergethamiam, unde sibi ac Boiis multum maleficii, atque detrimenti
iniunctum erat, dirui iubet. Id Augustenses per moleste quidem ferunt, pactas inducias temere violare tamen nefas ducunt. Quae posteaquam finitae sunt, Hainricus Burgionum limitis praefectus, atque illi de Zorn accitis in commilitium ciuibus, iussu episcopi, qui senectute grauatus bellicis turbis, militaribusque laboribus adesse nequibat, Oberthalam, quam Rudolphus nuper emerat, occulte intempesta nocte accedunt, copias occulunt, insidias que ponunt: Chimergerum virum rerum bellicarum peritissimum (cui castellum Boiorum dynasta commiserat) prima luce prodeuntem, nil mali suspicantem circumueniunt, capiunt, moxque Oberthalam, ab illis qui intus sine capite erant, traditam euertunt, atque solo aequant. Rudolpho ubi haec nunciata sunt, vires undecunque comparat, delectus agit, Boios conuocat, auxiliaque ab Ottone, et Stephano patruelibus suis, qui secundae Boiariae pricipatum obtinebant, accersit, ipse Stephanus suppetitas tulit. Inter haec Augustani atque illi de Zorn coniunctis viribus hostili animo Vindeliciae fines intrant. Fridbergum proximum oppidum (quod ab Augusta Rhetii ad quintum duntaxat lapidem in Vindelicorum ripa abest) obsident. Et cum id expugnare non possent, omnibus iuxta incendio completis, ingenti abacta pecorum praeda, Augustam reuertuntur.
[Note: 12] Boii quoque in Sueuia, atque ora Lyci quicquid ciuium, atque episcopi erat, vastant, depopulantur, praedas itidem abigunt, villas exurunt, templa diripiunt, sacerdotes spoliant. Auxiliares, dum haec fiunt, copiae quoque turmae, atque cohortes Boiorum coeunt, Decembrique in Rhetos omnem impetum belli conuersuri Kussingam intento, infestoque exercitu contendunt,
[Note: 13] At Caesar vbi haec audiuit, legatos cum mandatis mittit, inducias ad Calendas Ianuarias edicit, se auxilio fore ciuibus, nisi Boii ab armis discedant, ac mandatis pareant, comminatur. Rudolphus itaque ac Stephanus Boiariae procuratores territi potentia Adolphi, atque maiestate, et nominae Caesaris, hasce pacis conditiones inuiti amplectuntur, domosque abeunt: Stephanus Landshutam, Rudolphus Rheno conterminas regiones petit.
[Note: 14] Interea Ianuarius, indueiarumque finis appetebat. Augustani nacti opportunitatem, absente regulo sextodecimo Calendas Februarias Pyel oppidum Conradi a Vvildenrhod deimprouiso inuadunt, diripiunt, exurunt. Illi de Wildenrhod id dolo Rorbeckhiorum, veterum inimieorum factum suspicati, par pari referre conantur, supplicium de Rorbeckhiis sumere moliuntur. Indies magis atque magis inter illos odium clandestinum, simultasque gliscit, et velut ignis cinere doloso tectus clam serpit, tandem denique erupit. Quippe Conradus ab Haldenberg, illorum de Wildenrhod patruelis, communicato consilio cum Engelscalco a Wildenrhod, Weinhardum Rorbeckhium Landspergae, iuxta Conradum a Wildenrhod, caeterosque matres consultos (qui frequentes eo [Orig: eô] ut de bello Augustanis indicendo consultarent, conuenerant) consistentem deimprouiso armatis comitibus adoritur, confossumque multis vulneribus contrucidat, et euadit.
[Note: 15] Fratres occisi Hermannus, et Engelscalcus, opem, atque fidem Rudolphi ducis, qui iam ab Rheni ora, accepto tam atroci facto in Boiariam aduentarat, implorant, homicidii percussores postulant, laesae Maiestatis accersunt, sanguino lenta caesi vestimenta ostendunt, alia pleraque omnia auribus Principum, amicorumque ad miserationem et inuidiam caedis accomodata obtundunt. Dux tam crudeli facinore exacerbatus, licet illi de Wildenrhod peculiaris amici erant, tamen vltorem se fore, vti aequitas postularet, pollicetur, illosque Monachii causam dicere iubet. Huicque cognitioni deditus atque intentus, accito Stephano patruele suo, et Emichione episcopo Fruxinense praesedit. Rorbeckhii omnes cum gentilibus, et omnium amicorum cohorte adsunt, cruentam occisi vestem exhibent, iudicium officium inuocant, vt in commune consultant, ne tantum scelus inultum, atque impune abire sinant, neue cum malis ignoscant, bonos perditum eant, admonent, pro aequita te efflagitant. Mansuetudinem atque misericordiam intempestatiuam plerumque in miseriam conuerti proponunt, poenas a saeuissimis latronibus homicidii exigunt.
[Note: 16] Conradus a Wildenrhod quamuis conscium facinorisse pernegaret, tamen multitudine
Rorbeckhiorum territus non apparet. Eius gentiles antea in Italiam aufugerant, Veronae stipendia faciebant. Cum ergo nemo Wildenrhodorum, aut qui eisdem patrocinium exhiberet, praesto esset, sententiae principum scribuntur, bona eorum publicantur. Conradus fretus innocentia (vt praedicabat) sua, in munitissimis arcibus se continet, vimque potius sustinere, quam saeuitiae inimicorum, ludibrioque obnoxius esse parat.
[Note: 17] Amici eius Rudolpbum, purpuratos orant, ambiunt, concilium Boiorum, vbi se de caede ille purget, impetrant. Die constituto adest Conradus, causaque a Boiis cognita, aere atque exilio caedem innocentis luere iubetur. Regulo Boiorum Kaltenbergium, duas atque viginti libras annuum vectigal, Lechsperg, quod pignoris titulo possidebat, sorte perdita, itidem duci reddit. Hocque pactum tabulis et vadibus, et praedibus sancitur. Haec vbi transacta sunt, Conradus in exilium proficiscitur.
[Note: 18] Nihilo secius tamen clientes eius, qui domi remanserant, a praetoribus, et magistratibus Boiorum gratificaturis Rorbeckiis, grauiter opprimuntur, adeo, vt pars aufugere, plerique in vrbes commigrare, ciuitatem emere coacti fuerint. Atque Rorbeckhii nondum expiato odio, Reichershofium duci tribuunt, ab eo Kaltenbergium recipiunt, rem dubiam, impeditam pro certa amplectuntur. Ita lethali odio hallucinantur mortales plerique, nihil pensi habent, et cum maximo incommodo eibum ex flamma petunt, dummodo animo morem gerant suo, et aliis incommodent magis, quam sibi obsequantur, autsuis rebus consulant.
[Note: 19] Dum haec in superiore Boiaria fiunt, eadem tempestate Otto, atque Stephanus, secundae Boiariae rectores, Reginoburgium, quae sedes quondarn nostrorum principum fuit, repetunt. Ciues fame, penuariaque penus ad deditionem cogere nituntur, publica vetant edicto, ne quispiam annonam eo deuehat. Reginoburgenses defectu commeatus adacti, deimprouiso erumpunt, Abudiacum proximum vicum inuadunt, diripiunt, comburunt. Principes copiis contractis vrbem obsidione claudere nituntur. Conradus de Luppurg pontifex Reginoburgensium, quem prudentissimum, pacisque amantem fuisse reperio, intercedit, pacem componit. Ciues libertatem, atque foedus pecunia a regulis redimunt. Caeterum portoria, salis vectigal, ius gladii, iurisdictionem, seruitutem, caetera beneficia (quae demum parens nostrorum principum, me puero, ciuibus pacto concessit) item ciuitatem suburbanam [Note: Stadt am Hoff.] duces Boii more maiorum retinent.
[Note: 20] Et dum talia in Boiaria geruntur, et Adolphus Caesar expeditionem in Franciam occidentalem, ob Arelatense regnum, aliaque Romano Imperio praerepta, meditatur (Flandros tum rex Gallus vastabat) Wentzeslaus Boiemiae rex Quinquagenalibus Pragae (quae quondam Marobodum vocata, regia Marobodi, atque caput Sueuorum fuit) nuptias facit, connubio sibi iungit, Gutham sororem Alberti Austriaci. Gerhardus ab Eppenstein archimystes Mogontinus ex veteri more auspex fuit, coniugesque inaugurauit, diademate capita eorum circumdedit. Interfuere Bulco Polonus, Albertus Austriacus, rector Saxoniae, Otto Brandenburgensis affinitate Boiemo astricti. Hique omnes res nouas moliuntur, aduersus Adolphum conspirationem ineunt, rerum summam Alberto destinant, diem et comitia Caesarea Egram educunt, vbi Adolphum fastigio deturbare, Albertum rebus imponere constituunt. Author huiusce facinoris Mogontinus pontifex, qui pollicitationibus, nempe mille Marcis argenti quinquies, hoc est unciolarum millibus quadraginta ab Alberto, quem ante spreuerat, inescatus, isthaec machinari coepit. Quod vbi Caesar resciuit, Mogontino bellum indicit, eundem Caesaris F. Rupertus obsidione claudit.
[Note: 21] At Adolphus in Alsatiam (quae quondam portio Heluetiorum, sicut Caesar, Strabo, Ptolomaeus, Tacitus describunt, fuit) arma mouet. Vbi ob rapacitatem praesidum, quos incolis imposuerat, Argentoratensispontifex, alii plerique Alberto fauentes defecerant. Soli, Rudolphus, socero quam auunculo amicior, Otto, Alberto ob dotem interceptam infestus, reguli Boiorum Caesares tutabantur partes.
[Note: 22] Inter haec Boiemus, atque Austriacus Cadi [Note: Chadaium oppidum ut alii vocant.] (vrbs est Boiemiae) frustra conueniunt,
quod Mogontinus caput coniurationis (vti dixi) obsidione clausus adesse nequibat, re infecta dilabuntur. Caeterum Adolphus amicos Austriaci atterit, maxime Haegerlochum auunculum Alberti hostili animo inuadit, agros Vastat, oppida excindit. Hoc anno ex hac vita migrauit Reynbotho Aichstetensis pontifex, succedit sapientiae ergo Conradus a Peffenhausen mysta Reginoburgensis.
[Note: 23] Porro insequentis anni vere Albertus Austriae, hoc est Orientalium Noricorum rector astute cum Ottone secundae Vindeliciae praeside, cui nupta soror sua fuerat, pacem componit. Deinde ab amicis instigatus summam rerum affectat, copias contrahit, episcopum Constantiensem, Brandenburgii, Saxonumque regulos, Hagerlochos cognatos, et affines suos, insuper Boiemos, atque Vgros, quos gener, atque maritus sororis miserant, ascitos ad se socios recipit, et ad Rhenum suis laborantibus suppetias laturus contendit. Legatos ad Ottonem mittit, vt sibi, atque exercitui itineris faciundi copia per fines inferioris Boiariae fiat, atque ex pacto postulat. Hisce Otto se ante fidem Caesari, quem deserere non posset, dedisse: se quidem cum Alberto, vt pacem inter se seruarent, non vt a principe suo, non sine maximo scelere descisceret, inducias fecisse, respondet. Postea tamen sexdecim millibus vnciarum argenti puri puti victus, atque expugnatus labascit, et cunctis bonis vitio vertentibus potestatem transeundi concedit hocque facto secreta, interioraque patriae hosti inueterato produntur. Nec tantus exercitus, ex variis nationibus, dissonis moribus et lingua, absque maximo regionis, et incolarum detrimento, et si amicissimus, atque abstinentissimus fuisset, transire potuit.
[Note: 24] Albertus igitur Valentia, inde Burckhusio, post Fruxino, atque VVeichenstephan iter facit. Hic Machtylda cum filio Ludovico mater Rudolphi praefecti praetorio Rheni, et primae Boiariae rectoris, fratri officii, pietatisque ergo obuiam venit. Vterque consultat, quo nam pacto per fines Rudolphi (quem ob arctissimum affinitatis vinculum, quod illi cum Caesare intercedebat, Albertus metuebat) tuto copiis iter pateret. Augustanorum quoque, qui armata manu obuiam se ituros Alberto, eundem vi ad vrbem deducturos polliciti fuerant, legati adsunt, ne perfidiae nota inurantur, aduentum eius deprecantur, vti alio ille diuertat intacto agro Augustensi petunt. Austriacus tanta spe praeter opinionem destitutus, retentis secum matre atque fratre Rudolphi, tanquam pignoribus, atque obsidibus, fines nepotis ingreditur. Vinus diei itinere cum omnibus copiis a Fruxino Pesingiam proxime Monachium properat. Eo Rudolphus cum paucis, nihil hostile animo agitans, atque prae se ferens, ad auunculum paci studens festinat, in gratiam socerum cum auunculo redigere conatur. Verum frustra hanc operam (nam Albertus spe Imperii captus haud vllas conditiones pacis accipere dignabatur) sumit, sed et victus matris precibus, pollicitis aunculi, labascit, atque a Caesare ad Austriacum defecisset, nisi Schluderus praeses, et alii amici ab Adolpho pecunia redempti, id summopere dissuasissents atque horum suasu, Alberto quascunque pacis leges confutante, ad socerum Vlmam, vbi eum ille expectabat pergit.
[Note: 25] Interea vero Albertus coeptum persequitur iter, militibus suis quacunque iter fuit quicquid in villis erat, etiam sacras superum [Orig: superûm] aedes diripientibus, Furstenfeldium petit. Inde Landspergam divertit, ibi Caesarem, quem Lycicampos cum Copiis insedere, seque hostili animo operiri opinabatur, longius abesse cognouit. Tantoque metu liberatus, ob id laetus fuit, atque serio triumphauit. A Landsperga Mindelhaimium pergit atque nemine prohibente, in fines suos incolumi exercitu tandem peruenit.
[Note: 26] Quod vbi nunciatum est Caesari, cum Rudolpho genero suo vt secum aperto marte congrediatur, armisque disceptet, Alberto mandat Austriacus pugnam detrectat, se ad sua tutanda, non ad vicum quopiam decertandum venisse ait, copiam ergo confligendi hosti denegat, fugamque simulat. Adolphus auidus pugnae subsequitur vestigia cedentis, Alberti tergo haeret. Vtrinque multa mala, acceptaque vulnera, modo hi, modo illi victores, omnia infesta latrociniis erant. Nusquam totis viribus dimicatum. Austriacus peditatu valebat, quod priuatim egregia liberalitate, publice
maximis muneribus donatiua largiebatur, charus militibus erat. Eius exercitus indies magis ac magis augebatur. Hainricus quoque dux Charionum, praefectus Athesinorum a fratribus missus cum auxiliaribus copiis accessit. Caesar tamen equitatu Albertum superabat, ob auaritiam (ita interpretabantur) militibus inuisus erat. Fines tamen Alberti in Gallia Celtica conterminos Rheno, igne, ferro vastat, praedas abigit. Nemo citra maleficium, periculumue vltro citro commeabat, aut abibat.
[Note: 27] Inter haec Otto Boiorum regulus, dum suppetias laturus ad Caesarem proficiscitur, Albertum Haegerlochum auunculum Austriaci transitum denegantem, atque de improuiso longe maioribus copiis irruentem, hortatus paucis suos, vt fortiter pugnarent, in solo hostili, fugam periculosiorem pugna honestius esse mori in certamine, quam inultos more pecudum inter fugitandum mactari, alacri animo excipit, inclamantemque suos, ne victoriam e manibus dimittant, equo eius ense occiso, cum trecentis, atque quadraginta comitibus interemit, paucis fuga elapsis, potitusque insperata victoria, eodem in loco vnum diem considet, supplicatione decreta, honorem Deo Opt. Max. habet. Inter spolia hostium multi funes, pluresque nouaculae repertae sunt, Haigerlochus certus victoriae Boios funibus duriter colligatos, tonsos, atque cathenatos nepoti mittere destinarat. Sed vt vulgus nostrate ait, in foueam, quam aliis fecit, decidit author. Otto deuictis hostibus triumphabundus ad Caesarem, qui tum Ruffas Aquas, [Note: Ruffach.] Argentoratensis episcopi municipium obsidebat, peruenit, maximoque gaudio excipitur.
[Note: 28] At Albertus euitato Caesare per Argentoratensem agrum Mogontiacum, vbi principes aduersi Adolpho conuenerant, contendit. Inde Alze oppidum Rudolphi nepotis sui, quo eum a Caesare abstrahat, atque excludat, obsidet. Ille vero hoc magis odio, atque ira in auunculum accensus, soceri rebus accuratius studere, atque operam nauare coepit.
[Note: 29] Interea loci dum talia fiunt, Mogontinus pontifex, Saxoniae atque Brandeburgii praesides, legati regis Boiemiae, regulum Saxonum arbitrum honorarium (quippe Rudolphus praefectus praetorio Rheni, rectorque Boiariae, cuius munus est veluti de querimoniis aduersus Caesarem delatis cognoscere, iusque dicere, sententiam pronunciare, venire recusarat) capiunt, tribunali imponunt, Adolphum homicidii, stupri in virginem, socordiae, negligentiae, periurii, quod a Francis occidentalibus intercepta non repeteret, accusant: Deinde Senatusconsulto eum in ordinem redigunt, a fastigio deturbant, Rempublicam orbam capite esse decernunt. Postremo ne Imperium sine capite, sicut corpus sine anima contabescat, Albertum suis suffragiis rebus imponunt, Caesarem designant, nuncupant, nonas Calendas Iulias declarant.
[Note: 30] Adolphus certior de hisce omnibus factus, cum Boiorum rectoribus arma in Albertum, qui capta, atque incensa vrbe Altze, in agro Vangionum consederat, intrepidus mouet, castra proxime hostem locat. Albertus quanquam tum equitatu Adolphum superaret, tamen milites vrbiura Imperialium, atque Boiomundi Treuerensis archimystae, quos in auxilium Caesaris postridie aduentare fama erat, metuens, noctu cum comitibus cedit, tugamque simulat. Rudolphus vbi hoc cognouit, prima luce, non expectatis peditum cohortibus, auxiliarique manu auidius ad quartum decimum lapidem cum paucis equitibus Albertum fugitantem, vt ipse rebatur, insequitur. Quem curn. ille conspexisset, copias in tria agmina diuidit: Rudolphus equites, quos paucos habebat, bipartitur. In prima turma erant ambo Boiariae rectores, Rudolphus et Otto cum popularibus, secundam Belgarum atque Rhenanorum Caesar ducebat. Erant in ambabus Adolphi turmis quingenti haud amplius equites. Albertus mille atque quingentos habebat Nihilominus Boii pugnam cient, intrepide primam Alberti aciem, vbi Austriaci, atque Hainricus Tyrolius, atque Charinus consistebant, inuadunt, hisque fortiter repugnantibus, nec pedem loco mouentibus, Rudolphus Boiis subuenire, quam celerrime, vt aciem
hostium facilius perrumpant, festinat, vrget calaribus equum, impetu vasto, fertur, equo decidit, moxque a a comitibus rursus sublatus, reiecta galea, adoperto capite, solus concitatius quam par est in turmam, vbi Albertus erat, inuehitur. Quod vbi hostes conspicati sunt, ordines laxant, impetui cedunt, furorique dant locum: Adolphum circumueniunt, confosso prius equo, ipsum quoque occidunt, moxque armis, ac vestibus exuunt, continuoque ingeminant, Adolphum cecidisse. Id cum Caesariani audirent, abiectis armis passim in fugam effunduntur. Albertus imperat suis, vti ferro, ciuibusque parcant, nec quenquam occidant, sed aut viuos si fieri possit, capiant, aut effugere permittant. Otto tribus vulneribus acceptis, Rudolphusque cum paucis, qui nudi euaserant, in vrbem Vangionum fugam intendunt, atque elabuntur. Caeteri capti viui Alherto exhibentur. Inter quos Rupertus filius Adolphi fuit: is Mogontino consanguineo suo traditus, ab eo in vincula coniicitur, castellis quibusdam se redimere coactus est.
[Note: 31] Vangiones qui ante Adolphi partium fuerant, secuti fortunam, atque victoriam, rebus Alberti repente mutatis animis studere coeperunt: Boios qui ad eos vti amicos confugerant, equis atque armis, vti gratiam ab Alberto inirent, spoliant. Duces nostri vbi hoc accepere, ne et ipsi eodem pacto, perinde ac sui populares acciperentur, ex vrbe aufugiunt, Haidelbergam, inde in Boiariam se conferunt. Pauci hominum interfecti sunt, complures equi interierunt. Gestum est hoc praelium sexto Nonas Iulii, anno a mundo ab inferis asserto M. CC XXCVIII. inter Roromonasterium D. Nordperti sacris dedicatum, vbi obscuriores humati sunt, atque ad Rosothal [Note: Rosenthal. alii habent Frauenfeld, vide M. Alberium Argentinensem.] virginum D. Bernardi templum, vbi Adolphus praesentibus Alberto, et episcopis Mogontino, atque Argentoratesi, aliisque comitibus sepelitur. Albertus corpus Augustam Nemetum ad Mausoleum Caesarum deferri, regioque cultu funerari prohibebat, abdicatum causabatur.
[Note: 32] Obseruatum autem, notatumque in primis est, neque sua morte quempiam coniuratorum defunctum esse, neque diutius superuixisse, pars aquis obruti, pars praelio, nonnulli atra bile perciti interierunt, alii ferro necati sunt.
[Note: 33] Caeterum Albertus funerato Adolpho, sorore sua connitente, Rudolpho Boio nepoti suo gratiam facit. Deinde omnium rerum obliuione decreta, consilio prudentum Francofordiarn proceres Imperii, et quibus est ius dicendi sententiam in Senatu Augustali, nono KL. Augusti conuocat, ceditque imperio, illis suma potestate permissa, se abdicat, vltro de sumo fastigio rerum descendit. Atque illi, ne tanto beneficio victi viderentur, communibus suffragiis, ne vno quidem discrepante, quinto Idus Augusti, Albertum denuo rebus imponunt. Deinde ad Aquas Graneas deducunt, nono KL. Septembris solio Caroli Magni collocant, ex veteri priscae religionis ritu inungunt.
1. Comitia Noribergensia vbi Caesar torneamenta instituit. Episcopi VVormatiensis de praecedentia litigant. Acta comitionum.
2. Bonifacius Albertum Caesarem recognoscere detractat.
3. Albertum se Tullum confert. Blanca Rudolphi Austriae Ducissponsa Viennae moritur.
4. Ciues Bathauenses iura ciuitatum imperialium affectantes ex communicantur. Caesar contra ciues pronunciat, qui banno soluti multam soluunt.
5. Agricola quidam cognomento Rindfleisch tumultum contra Iudaeos excitat, inque eos per Boiariam et Franconiam crudeliter saeuitum, Magistratu tum multitudini resistere non valente. Animaduersio in caedis autores.
6. Boii vectigalibus onerantur. Huba quid.
7. Stephanus Dux Boiariae Iuditham Polonam ducit. Cisterciensium regula quod foemina eorum aedem intrare non debeat.
8. Moguntinus Archi-Episcopus cum aliis contra Caesarem conspirat, quibus etiam Rudolphus Palatinus Rheni accedit, vectigaliaque Rheni abrumpere conantur.
9. Albertus Duces Geldriae et Iulich iubet vt Rudolphum inuadant. Caesar Moguntinum et Treuirensem ad obsequium redigit ciuitates quasdam Rudolphi expugnat, Duces Boiariaeque ipsi Rudolpho succurrere denegant.
10. Rudolphus gratiam Caesaris pecunia redimit, pro soluendoque aere alieno tributum pecuarium frustra indicit.
11. Ingentes procellae Arbores mense Ianuario frondescunt. Eluuies aquarum.
12. Conradus comes a Luppurus absque heredibus decedit, eius bona Episcopatui Reginoburgensi cedunt.
13. Rudolphus Machthyldam matrem a tutela fratris Ludouici reinouet vrbesque Ludouici occupat.
14. Machthylda dolose cedit, pacta tanquam metu extorta rescindit Conradus Oettlingerus securi percutitur.
15. Oettlingorum familia.
16. Caesar matrem cum filio reconciliat Rudolpho promittente cuncta matri reddere.
17. Rudolphus quae possidebat reddere detrectat. Caesar eum cumfratre ad se vocat, et Boiariam intrare vetat, Machtylda moritur Schluderi mors.
18. Danubius in pristinum alueum cogitur.
19. Bonifacius Alberto Galliam donat. Concilium Parisiense Papae varia crimina obiicit.
[Note: 1] POsthaec Caesar Idus Novembris ad conuentus agendos, more maiorum, Norimbergam se confert. Frequens eo conuenere Germaniae principes, reges Cimbrorum, Boiemiae, Apuliae, episcopi quinquaginta. Rudolphus noster cum fratre Ludouico, praesides, atque praefecti trecenti, Equitum quinque millia. Extra moenia vrbis, septa, circus temporarius ex tabulis, subsellia, ac sedilia, vbi caereri sedendo, turres, orchestra, praetoria lignea, vbi summi principes prandendo spectarent, extructa. In cauea, atque arena Tyrocinia equestria, munera militaria exhibita sunt. Solus VVichualdus Agrippinensis pontifex haec spectacula contempsit. Mogontinus Caesaris dextrum latus, quod sui officii esse dictitabat, texerat. Tumultum quoque Vangionum, atque Aichstatiensis episcopi concitarunt, pro consessu, atque ordine subselliorum litigabant. Hic arma Gebhardi Hirspergensis curatoris templi sui implorauit. In hoc concilio Elisabetha vxor Alberti Augusta appellauta: Conradus Archiepiscopus Salisburgensis in amicorum numerum receptus. Rudolphus Caesaris filius Austriae regulus declaratur, eique Blanca filia Philippi Celtarum rectoris desponsa.
[Note: 2] Ioannes episcopus Tullensis, Conradus Ottingensis tetrarches Romam missi, qui Bonifacio octauo pontifici Rom. sacerdotibus, ciuibus Albertum rebus impositum renunciarent. Verum Octauus acta concilii rescindit, Albertum parricidii condemnat, tantum abfuit vt author fieret.
[Note: 3] Albertus autem peracto conuentu, cum archimystis tribus Gerhardo Mogontino, Boiomundo Treuerorum VVichvaldo Agrippinensi Tullum Leucorum vrbem perit, atque cum Philippo rege occidentalium Celtarum de summis vtrivsque Imperii rebus colloquitur. Illius filiam in Austriam deduci imperat. Vbi ipsa in paucis post diebus absque liberis decessit, Viennae in templo Franciscanorum humata est.
[Note: 4] Per idem tempus [Note: Haec saeditio contigit anno domini 1698.] Bathauenses eum episcopo suo Bernhardo discordant, in libertatem se a seruitute sacrificulorum, vti quondam Reginoburgenses excusso iugo principum fecisse commemorabant, vendicant. Senatum ad modum, splendoremque vrbium Imperialium, atque liberalium ciuitatum legunt, consulem creant, tintinabula in turri, quibus Senatus legitimus statis diebus cogeretur, suspendunt. Mystae ciuibus sacris interdicunt, ex vrbe trans Histrum in arcem commigrant, bellicis tormentis vrbem oppugnant. Albertus ab armis eos discedere iubet, placere sibi, vt iure potius ante se disceptent. Causam deinde cognoscit, sed ciuibus trecentarum librarum mulctam irrogat, moreque maiorum episcopo parere praecipit, tintinabula eidem tradit, iubetque, vt is ciues a diris soluat, atque cum ipsis in gratiam redeat.
[Note: 5] Rumore tum dissipatur, a Iudaeis sacra nostra furto ablata, ludibrio, atque in mortario pistillo contusa fuisse, cruorem emanasse. Quapropter quidem cognomine Rindflaisch, conditione agricola, se vt Iudaeos vbique gentium deleret, coelo dimissum, diuinitusque delectum praedicat. Qui saluam Rempublicam Christianam esse velint, me sequantur, proclamat. Credit vulgus, centuriatim prouolat, ducem Rindflaisch sequitur, fit tumultus, nemine opem ferente frustra Iudaeis quiritantibus, Vvirzburgii, Mergethaimii, Norinbergae, in Neuenmarckt, Rotenburgii, Bambergae, Ambergae, in Parthing, in VVildenstain, aliis oppidis antiquae Franciae, atque Boiariae, Hebraei incolis fauentibus, concremantur, viri, atque foeminae obstinatissimo animo, cum paruis liberis, cum rebus, et supellectili omni, ne haec a Christianis occuparentur, illi sacris nostris lustrarentur, in medium se incendium mittunt. Iram diuinam fuisse necesse est. Quippe Caesar vindicandi cupidus, genti calamitosac auxilium praestare nequivit, furori cedere, isthaec dissimulare coactus est. Persuasissimum vulgo, atque sacrificulis erat, haec dei iussu fieri. Ciues Reginoburgenses aegre suos ab imminente nece eripiunt, nec plebem in eos saeuire permisere, quoad diuinae voluntatis certiora signa, euidentioraque ederentur omina. Caeterum Albertus furore vulgi euanescente, grauiter de percusssoribus Iudaeorum supplicium sumpsit, aliosque in vrbibus, vnde excisi erant, collocauit.
[Note: 6] Plerique Adolphum desiderabant. In Boiaria prima Rudolphus consensu matris vectigali extra ordinem Boios onerat. Classes rusticorum praediorum apud Boios duae sunt. In prima tantum agri, quod quadrigis, in secunda quod bigis arari solet, hanc Hubam, atque mansum, illam curtim, hofam prisci Boiorum iurisperiti vocant, illi a Rudolpho sexaginta asses, alteri triginta impositi sunt. Sed refragante nobilitate, pauperes duntaxat, atque monachi aes indictum luerunt.
[Note: 7] Hoc anno Stephanus secundae Boiariae rector Iuditham Pulzkonis Poloniae ducis filiam vxorem duxit. Dumque ea venatum ad Allerspach proficiscitur, atque ad adytum, vt rei diuinae interesset, de improuiso cum coniuge, et virginibus intrat, mox monachi omnes, extinctis caeteris, ex templo diffugiunt. Is quoque qui adaram astabat, atque sacrificabat, vestibus sacris se exuit, moxque se e fano proripit, illoque die res diuina intermissa est. Cistercienses religionem pollui, si foemina nedem illorum intrarit, docent. Hugo fani antistes, qui tum forte domi non erat, in tempore aduenit, iratum ducem, iratam coniugem, qui contumeliae id causa factum interpretabantur, placat, religionis instituta excusat.
[Note: 8] Subsequenti anno Gerhardus Mogontinus episcopus ab Alberto apud Rhenum pecuniam, quam is pollicitus adhuc debebat, repetit. Sed Albertus ne tum quidem soluendo erat. Ideo pontifex cornu venatorium collo dependens, ostentans, in hoc (inquit) complures gesto Caesares, eoque dicto abiit, cum collegis Boiomundo Treuerensi VVichualdo Agrippinensi aduersus principem conspirationem facit. Alios muneribus, illos pollicitis corrumpit. Hique vectigalia Rheni, quae adhuc in prouerbio [Note: Prouerb. Haett ich den Zoll am Rhein.] (quod crebro vulgo vsurpari solet) sunt, et tum Caesaris erant, abrumpere conantur. Rudolphum praefectum praetorio Rheni, superioris Vindeliciae accersunt: eidem honorario arbitro, cuius ea prouincia esse solet Albertum criminantur, perfidiae,
et parricidii accusant: a pontifice Maximo quod optimum principem interfecerit, deuotum calumniantur: Indignum esse supremo rerum humanarum fastigio vociferantur. Decernunt postremo, atque edicunt, non placere ipsis, Albertum rerum potiri, huicque edicto Rudolphus, nescio quam ob causam ab auunculo desciscens subscripsit.
[Note: 9] At Albertus vbi hoc accepit, Geldriae, atque Iuliaci Tetrarchis, vti Agrippinensem, atque Treuerensem pharisaeos, Augustanis caeterisque liberis ciuitatibus, vt Rudolphum nepotem suum inuadant, atque ab eo vrbes, et vicos quos ipse, et pater eius per quadrag inta annos partim pignoris, partim clientelae titulo ab Imperatoribus in fidem acceperant, possederint, vi et armis repetant, imperat. Ipse sibi Mogontinum archisygnagogum authorem scelerum deposcit, plerisque eum castellis, vicis, oppidis mulctat. Itidem fit Treuerensi, atque Agrippinensi sacerdotibus, inuiti, et suo malo coacti tandem Alberto subduntur. In Boiariae finibus Caesariani Neuenmarckt, Nariscorum oppidum obsident, oppugnant, capiunt. Laugingiacum, atque VVerdea, Sueuiae vrbes coloniae Boiorum, continuo deditionem faciunt: praesidium Boiorum, quod VVerdeae in arce erat, fortiter resistit, donec suffossa, atque euersa moenium parte, Alberto se permitttere coactum est. Dissidebant tum Boii principes nonnihil. Otto, et Stephanus fratres cum ducentis ferme ex equestri ordine insignibus, cum Alberto et Adelramo de Hals Landshutae munera bellica edebant, spectaculis, voluptatique vacabant, patrueli aduersus Caesarem auxilium denegabant. Machtylda quoque cum filio Ludouico, deserto Rudolpho, cum fratre sentiebat. Has ob causas proximo deinceps anno Augustam rursus, caeteraeque, Caesarianae ciuitates Schuuabeckhium obsidione claudunt, in ditionem Alberti redigunt. Qui intus erant latrociniis operam dabant, cuncta incendiis complebant, praedas longe late agitabant, inter se discordabant: arcem igitur sine vi, pacta salutem, et vt incolumibus cum rebus abire liceret, tradunt.
[Note: 10] Coactus hisce Rudolphus matre eius connitente, quam tum Vogburgii habitasse inuenio, aerarius fit, et pecunia auunculo satisfacit, veniam supplex petit, et impetrat, capta recipit. Inde censum pecuarium, vt grande aes alienum, quod hoc bello conflarat, dissolueret, suasu matris indicit. Equum atque bouem triginta, vaccam quindecim, pecora, suem, ouem, capram decem assibus censet. Verum episcopi Boiariae intercedunt, Rudolpho eiusque amicis, nisi desistant, inferias, dirasque dicunt.
[Note: 11] Hoc anno KL. Decembribus ventus vehemens aedificia, casas euertit, subsequitur maxima aeris tranquillitas, coeli serenitate, et calore insolito, adeo vt in Ianuario arbores frondescerent, postea aquarum eluuies ingens fuit.
[Note: 12] Conradus Luppurgensis Nariscorum dynasta absque haeredibus vita defungitur. Nepos eius ex fratre Conradus episcopus Reginoburgensis Luppoburgium aerario pontificali confiscat.
[Note: 13] Boiariam superiorem pernicior rursus tumultus concussit. Machtylda filio Rudolpho potentior visa, atque ob nimiam cum Conrado Oettlingero. Mulhusiii haud procul a patria mea dynasta, praeside suo, familiaritatem, suspecta esse coepit. Et sane Machtyldam, sicut diplomata ostendunt, cordatam, atque imperiosam mulierem fuisse reperio. Vt fides fiat, capita tabularum, quae Damasiae, aliisque templis extant, subscribere idoneum visum est.
Machtylda dei gratia Comitissa Palatina Rheni, ducissa Boiariae, Rudolphi quondam regis Romanorum, potentissimi Caesaris filia, et soror Alberti regis Romanorum, etc. Damasianis, caeteris mystis, atque monachis pleraque largita est, diplomataque dedit. Caeterum Rudolphus non solum illa resignat, atque rescindit, verum nono quoque Calendas Iulii correptis armis hostili animo Schildbergium, superioris Vindeliciae arcem, vbi tum Machtylda cum Conrado praeside suo, atque Ludouico filio versabatur, inuadit, irrumpit. Conradum in vincula coniicit, matrem cum Germano, Conradumque vinctum Monachium vi abducit, castellum ianuis effractis direptum a Schludero Rudolphi praeside illiusque sociis, quorum suasu haec gerebantur. Vrbes deinde vniversas cuncta castella, quae hactenus a morte mariti tutorio titulo Machtylda
possederat, Rudolphus occupat, seque tutorem fratris fore iactitat.
[Note: 14] Machtylda vt erat astuta, necessitatem in rationem vertit, dolorem, atque angorem animi dissimulat, accito Emichone Fruxinensi episcopo atque Ottone inferioris Boiariae duce, oppidis cunctis vltro cedit, vniuersa quae possederat, filio tradit mille duntaxat libras assium Monachiorum, quotannis paululum vini, casei quippiam, quibus victitet, supplex petit. Annuit postulatis Rudolphus, atque vt haec Caesareo diplomate confirmentur, ad Albertum ambo proficiscuntur. Machtylda vbi Hochstadium venit, atque a filii potestate se emancipatam esse videt, pactis stare detrectat, nec se teneri foedere vllo, quod vi, contra ius gentium, aduersus vinculum maternae pietatis extortum sit, causatur, se fraude circumuentam armisque coactam vociferatur. Rudolphus vbi sibi matrem imposuisse sensit, iram omnem in Conradum, cuius suasu isthaec fieri dictitabat, vertit. Eidem consuetudinem maiorem, quam quae honestati aulae conueniret, obiectat, eundem quarto Idus Iulii anno ab orbe seruato 1300. super tertium Monachii securi percutit.
[Note: 15] Huius Conradi filium Degenhartum reperio, qui Mulhusium, haud longe a patria mea possedit. Id Elisabetham vxorem Ioannis tertii Abusini foro aleatorio victricem lucri fecisse aiunt. Ottlingonum autem, vnde cognomen hisce equitibus, castellum est in ora Germaniae proxime Phering vicum Danubianum, vbi Epona quondam colonia Romanorum insignis fuit, vestigia adhuc visuntur. Ottlingeri sepulti sunt Rorae in templo mystarum Augustalium, quinque millia passuum a patria mea. Sed ad ordinem historiae reuertor.
[Note: 16] Machtylda tam insigni contumelia a filio affecta, fratris fidem implorat, communem genti suae ignominiae notam inustam, falso ac praeter pietatis iura, aduersus naturae leges conqueritur, tantas impietatis poenas a filio impientissimo exposcit. Caesar Nordlingam, quae vrbs est Sueuiae libera in Germania magna, petit, Rudolphum nepotem quam primum ad se venire imperat. Paret Rudolphus, cum fratre Ludouico ad auunculum se confert, facinus excusat, tactum purgat, innocentiam suam praedicat. Conradum inter se atque matrem discordiae mala seruisse, poenas meritas dedisse commemorat. Caesar odiosum contum eliosumque ratus diutius de hac re disceptare, omnium rerum obliuionem decernit, ablata sorori reddi iubet. Assentitur Ludouicus, et se nunquam intraturum Boiariam iurat, nisi omnia matri pientissimae reddantur atque tam insignis contumeliae macula sibi atque genetrici indulgentissimae illita eluatur, et beneficiis atque operis talis iniuria compensetur.
[Note: 17] Rudolphus ea quae possidebat, reddere grauabatur, Machtylda Augustam migrat, ciues atque praetores iussi sunt matri aduersus filium fautores, atque consultores adesse. Schluder praeses, huiusce seditionum author amotus est dignitate. Qui cum ad Caesarem se excusatum pergit, ab amicis Machtyldae, atque Ludouici ferro occiditur. Conradus a VVildenrhod, ab exilio reuocatur, aulae Rudolphi ab Alberto praeficitur, qui in paucis post diebus mortem obiit. Caesar iterum Vlmam ad se sororem, et Rudolphum, atque Ludouicum nepotes suos vocat, quod grandem pecuniam debebant, cuncta oppignorata erant, vetat aliquot annis in Boiariam illos progredi, secum in aula consistere eosdem iubet. VVigelino, [Note: VVigelinus a Trausnit. fortasse VVigeleus.] vt procuraret Boiariam, atque ex reditibus aes alienum dissolueret, praecipit. Machtylda in paucis post diebus aegritudine animi moritur, decimo Calendas Ianuarii, anno Salutis 1304. conditurque in Mausoleo viri apud Furstenfeldium.
[Note: 18] Eodem anno Danubius Reginoburgii versus Aquilonem exesa fluctibus tellure cursum intendit, aggere ingentis molis ex lapidum cumulis, tignis, et arborum truncis congesto, ad pristinum alueum coactus est.
[Note: 19] Bonifacius Pont. Max. circa eundem temporis tractum cum Alberto in concordiam redit, eidem regnum Francorum occidentale, quod a Francis Germaniae populis conditum sit, facile de alieno largitur, atque auspiciis Pontificalibus recuperare iubet. Franci coacto Luteciae concilio, ad Senatum orbis Christiani prouocant: Bonifacium de multis atrocissimis criminibus accusant, quae ab Hermanno Franciscano enarrantur.
1. Andreas Rex Vngariae moritur, Carolus VVentzeslaus et Ladislaus de successione certant.
2. Ladislaus coronatur, Papa frustra contra Vngaros excommunicatione procedit. Benedictus XI. Pontifex Romanus eligitur.
3. Caesar contra VVenceslaum, qui Ladislaum Regem Hungariae recognouerat bellum mouet, Boiumque in partestrahit.
4. Otto Boius ad VVentzeslaum deficit cuius suasu Rex Hungariac a quibusdam declar atur.
5. Clemens V. Pasa Templarios delet, Caesarem ad expeditionem syriam et pacem Galliae reddendam cohortatur.
6. VVentzeslaus moritur relicto Ottone testamentario tutore filii. Otto Rex Hungariae coronatus cum Ladislao transactionem init eamque affinitate firmat.
7. Albertus Imperator Ottonemsolio Hungarico deturbare connititur, filium Rudolphum Legem Boiemiae constituit, quo mortuo Heinricus Dux Carinorum Boiemiam occupat.
8. Otto a Ladislao in vincula coniicitur, stephanus frater morbo decumbit, Caesar Boiariam deuastat.
9. Otto fuga in Boiariam elabitur. Caesar interimitur. Papa Rudolphum hortatur vt dignum Caesarem eligant.
10. Heinricus Luzelburgicus huius nominis VII. Caesar creatur et cum vxore coro natur. Adolphi et Alberti Mausolea.
11. Eberhardus VVirtebergensis et Conradus Oettingensis bannum imperii incidunt. Iohannes filius Caesaris Boiemiae Rex constituitur, Heinricus Tyrolius Boiemia pellitur.
12. Vlricus a VValdsehe Austriacos deficientes a Friderico ad obsequium redigit, et agros Boiariae vastat. Gelu acutissimum.
13. Otto cum fratre stephano Neoburgum ex pugnat et excindit Induciae vsque ad aduentum Friderici.
14. Fridericus Boiariam inuadit et vastat vrbes quasdam expugnat, et scharding obsidet.
15. Otto et stephanus obsessis succurrunt, ponteque repente super Oenum confecto, Fridericum ad obsidionem soluendam et fugam capessendam adigunt.
16. Boii castris hostium potiuntur.
17. stephanus Dux Boiariae moritur. Eius matrimonium et liberi.
18. Conuentus Principum Bathauiae pacem et foedus reducit, Otto frater Friderici Austriaci Elisabetham Boiam ducit. Neoburgum restauratur.
19. Heinricus cum exercitu in Italiam tendit et a ciuitatibus recipitur.
20. Otto Rex Vngariae cum tutore liberorum fratris, omnem iuris dictionem ciuit atibus et nobilibus inferioris Boiariae vendit.
21. Aes alienum pauperes imposito censu omnium rerum imprimis pecuario et frumentario, soluere cogantur.
22. Bona immobilia in Boiaria triplicis generis, pignor atitia, propria eaque duplicia, atque clientularia, Vogt Güter.
23. Homines liberi et proprii. Leibsteuer, Leibcensus, liberorum diuisio et dominorum in eos iura.
24. Manumittendi homines proprios solennitas.
25. seruorum et hominum propriorum origo. De his qui pietatis causa se tales constituunt.
26. Otto Rex Vngariae cum iuris dictione etiam ius collectandi extraordinarium vendit et se dislomate quodam isthoc iuri abdicat.
27. Diploma istud contra interesse publicum nec Imperator, nec Papa, nec Episcopi confirmare voluerunt, licet Otto ad confirmationem extrahendam se obligauerit et diploma cum aliis subscripserit ac signauerit.
28. Episcopi censui refragantur Ottonem banno feriunt, donec per certos arbitratores Reginoburgii lis perempta.
29. Nobiles et oppidani qui pecunia pauperum hocce priuilegium emerunt.
30. Nomina vrbium.
31. Heinricus VII. Ruperto et Iohannc bis profligatis coronatur, sacramentum tamen dum Papae praestare denegat, hic ad ipsius hostes deficit. Heinricus veneno appetitur. Rupertus criminis laesae maie statis damnatus.
32. Otto Rex Vngariae, et Dux Boiariae moritur, eius haeredes et tutor eorum Ludouicus V.
33. Nobilitas Boiariae inferioris, duces Austriae tutores expetit, cui se vrbes opponunt, inde depraedationes et spolia sequuntur.
[Note: 1] sVb idem tempus Andreas Vgrorum rex absque liberis animam efflat. Carolus nepos ex sorore Caesaris ab pontifice et Alberto rex Vngariae constituitur, et a quibusdam Vgris recipitur. Auia eius vxor Caroli primi siciliae regis Vngara erat. Pleraque gentis nobilitas, atque episcopi, VVentzeslaum regem Boiemiae accersunt.
[Note: 2] Is Vgris filium VVentzeslaum regem declarat, Vgri Ladislaum nuncupant, Budam, quae et sycambria, atque Ofa, vi deducunt, atque apud Albam regiam solenni ritu, celebri conuentu inaugurant. sed vterque Carolus et Boiemus titulotenus Vngaria potiebantur, potestas omnis penes proceres erat. Nicolaus Dominicanus a Caesare atque Bonifacio missus, Budae Boiemo fauentibus, frustra sacrificiis interdicit. Nam sacerdotes conuocato, et ipsi Budae coetu, caereis extinctis pontifici Romano a Gallica Ecclesia deuoto inferias dicunt. Nicolaus Romam reuersus, mortuo Bonifacio regno Ecclesiae praeficitur, Benedictus vndecimus vocatur, potiturque pontificatu posteaquam interregnum duodecim menses continuos in pontificio Imperio fuit.
[Note: 3] Iisdem diebus VVentzeslaus rex Boiemiae timens filio cum exercitu Pestum contendit, VVentzeslaum filium cum sacro Vngariae diademate in Morauiam abducit, Ladislaum Budae, atque Vngariae praeficit. Caesar autem Boiemiae regi bellum indicit, consensu Ottonis ducis Boiorum, fratrisque eius in Boiaria copias cogit, cum Ottone Boio, quem pollicitationibus sibi conciliarat, vadibusque satis dederat, in Boiemiam arma mouet. Verum tempestatibus redire compulsus, oram Rheni, Otto Boiariam petit.
[Note: 4] Is cum hoc bello sumptus fecisset, nec Albertus promissa verbis iam pridem re comprobaret, nec quod violatum erat, et damna illata inter transeundum beneficiis compensaret, praedes quoque satisfacere detrectarent, ad regem Boiemiae VVentzeslaum defecit. Eius suasu a quibusdam Vngariae proceribus veluti regni legitimus haeres (nempe Belae quarti ex filia nepos erat) rex salutatur, et vt haereditatem auitam adeat, rogatur.
[Note: 5] Sub idem tempus Clemens quintus Pontifex Max. legitur, regnoque Ecclesiastico imponitur. Is Roma in Galliam migravit, vt regi Franco gratificaretur, religionem Templariorum, eorum opibus confiscatis, deleuit. Ad quem Albertus Heinricum Hugobilarum [Note: ego puto Haig.niueilen [reading uncertain: print faded].] mystam Thomam Argentoratensem, Burckhardum Phelissum, qui imperium primario sacerdoti commendarent, legat. Grata legatio Clementi fuit, Caesari rescribit, eundem cohortatur, primo, ad expeditionem Palaestinam obeundam, quae parenti eius Imperatori Rudolpho tantopere cordi fuerit: deinde mandat, vt pacem inter Viennae, Galliae, Narbonensis legatum, quem Delphinum vocant, et Allobrogum, qui sunt Sabaudii, Tetrarcham componat.
[Note: 6] Inter haec VVentzeslaus Boiemusanimam efflat: Ottonem inferioris Boiariae regulum, filio VVentzeslao curatorem atque consultorem testamento nominat. Otto cum Alberto de Hals, Hartliebo de Puechberg praefecto aulae, Brunoniam [Note: Bryn in Maehren.] Morauiae vrbem ad Vuentzeslaum regern Boiemorum, sibi a patre eius ex testamento et foedere commendatum, se transfert Idibus Septembris. Ab eodem receptis sacris, regni Vngarici insignibus a gentibus optimatibus, qui eo conuenerant, inuitatus, Sycambriam (Vgrorum caput est) dissuadentibus amicis, et aduersantibus Alberto Caesare, et filio eius Rudolpho
Austriae regulo, tertio Idus Novembris deducitur. Deinde apud Albam regiam, octauo Idus Decem. solennibus caeremoniis a Benedicto VVessesbrunnensi, et Antomo Chonadensi episcopo, Ioanne, et Stephano Tetrarchis bene precantibus, in solio regio collocatur: Budamque perpetratis rite sacris regni auspiciis reuertitur, superioreque Vngaria potitur. Atque quo opes suas confirmaret, Ladislai vlterioris Vngariae, Transsy luanique praesidis filiam sibi despondet. Seque hac affinitate tutum fore inter alienos ratus, Albertumde Hals, Hartlibium a Puechberg, reliquos, Boios domum nono Cal. Maii remittit, hique per Charionum fines in Boiariam reuertuntur.
[Note: 7] Albertus Caesar, qui nepotem suum Vgris imperitare aegre ferebat, Ottonem non solum insidiis, sed et vi oppugnare, Vgros auro sibi conciliare parat. Rudolphum filium, VVeutzeslao ferro necato, in Boiemiam deducit, regemque Boiemorum constituit. Quo paucis post diebus defuncto, Hainricus Tyroliorum, et Charinorum Tetrarches, cui Anna soror VVentzeslai nupta erat, consilio Ottonis Vgrorum regis, Landshutae in Boiaria copias cogit, inde adiutus a Stephano fratre Ottonis, regis Vngariae, auxiliaribus copiis cum illo Hercynios saltus, qua Boiariae continuantur, penetrat, Boiemiaeque regnum occupat. Stephanus Landshutam e Boiemia reuersus, repente aduersa corripitur valetudine, lectoque decumbit.
[Note: 8] Iisdem quoque diebus Otto Vgrorum rex inuitatus a Ladislao socero suo in vincula coniicitur. Albertus vbi ista resciuit, ex Austria in occidentalem Boiariam arma mouet. Neoburgii ponte facto Oenum transire, ex Norico in Vindeliciam progredi contendit. Nobilitas Boiariae secundae raptim incolis terrae ad arma vocatis, Neoburgiumg obsident, Caesarem aditu arcere conantur. Qui cum Boiis deesse caput, ipsos perinde negligentius agere, atque inter se discordare exploratum haberet, relictis quibusdam comitibus a tergo, qui quasi abundante multitudine Bathauiam se conferrent ibique Oenum traiicerent, ipse prima luce pontem Neoburgii transire coepit, Boios territos maiestate, atque fiducia Caesarea in fugam vertit, obsidionemque soluere cogit. Nemine prohibente, Vindeliciae secundae fines ferro, flamma atterit mense Nouembri. Inde ad superiorem Boiariam visum nepotes suos pergit: vnde Sueuos assumpto secum Ludouico petit.
[Note: 9] Interea Otto Vgrorum rex, ope ministri euadit, Russia, Polonia perreptata, Glogouiam peruenit, vbi a Conrado vrbis regulo agnitus, filiam vxorem ducit, ope soceri, atque Boiemorum in Boiariam cum noua nupta reuertitur, Strubingensium vrbe nuptias facit. Caesar admiratus Ottonem incolumem ex Vngaria rediisse, Rheni tractus, Suitonumque valles perlustrat, a Ioanne nepote ex fratre, quod Sueuiam paternam haereditatem repetenti reddere supersederet, KL. Maii interficitur, anno aerae Christianae 1308. post annos centum, quam Philippus Caesar simili fato sublatus fuit. Clemens Pontif. Max. ad Rudolphum Boiariae ducem dat literas, necem auunculi deflet. Deinde mandat, vt Rudolphus operam nauet, quo idoneus, atque rei bene gerendae peritus summo rerum fastigio imponatur. Datum in Pictonum vrbe quartodecimo, KL. Iunii, pontificatus anno tertio.
[Note: 10] Hanc ob causam Germani Idibus Octobris comitia Caesarea Francofordiae habent Hainricum Lutzelburgensem Caesarem declarant. Isque octauo Idus Ianuarias a Mogontino archimysta ad Aquas Graneas in solio Caroli Magni conditoris huius imperii collocatur, solenni caeremonia inungitur, armis Caelareis, atque insignibus more maiorum ornatur, cum Margaretha Brabantina coniuge inauguratur. Adotphum atque Albertum Caesares Nemetum Augustam, ad Augustorum mausoleum transfert.
[Note: 11] Eberhardum VVirtenbergensem, Conradum Otingensem hostes Reipublicae iudicat, in exiliumque agit. Boiemis filium Ioannem regem pulso Hainrico Tyrolio, imponit, isque in Boiemiam a Petro Mogontino episcopo, et Rudolpho praefecto Rhenij, duce Boiorum deducitur.
[Note: 12] In interiore Boiaria, dum Fridericus Alberti Caesaris filius, Austriae regulus apud Caesarem longius abest, Austriaci quidam proceres, freti Ottonis Boii auxilio, ab illo deficiunt, conuentus agunt, noua moliuntur. Vlricus a VValdsehe
Stiriae procurator, capita factionis inuadit, conniurationem opprimit, ruina coniuratorum recens incendium restinguit. Inde Nouembri cum trecentis equitibus per Iuuauensem agrum, Conrado episcopo Salisburgensi annuente penetrat, apud Diethmoning (quod est muni cipium Iuvauensium supra Burckhurium [reading uncertain: print faded] , in ripa Iuvaui amnis) considet, agros in de Boiariae, quae in Norico cubat, vastat, casas villas omnes exurit. Gelu acutum, hyemsaspera subsequitur, multos mortales extinxit, fame, atque frigore bis mille atque trecentos homines periisse aiunt.
[Note: 13] Otto rex Vngariae, atque Stephanus fratres Boiariae secundae rectores, Neoburgium iuxta Oenum, quod Austriacis parebat, tertio Idus Ianuarii obsident, pontem erigunt, quatuor menses continuos castellum oppugnant, per metallarios tandem cuniculis ductis moenia subruunt, adeo vt exercitui aditus pateret. Lambergensis, arcis praefectus, ac caeteri comites ignem aedificiis immittunt, ad Bernstain aufugiunt. Neoburgium in cineres, et fauillas redigitur. Mystarum Bathavensium, et Bemardide Praunbach [Note: alii in Grynbach.] vrbis episcopi opera induciae ad aduentum Friderici fiunt.
[Note: 14] Is vbi Neoburgium a Boiis excisum accepit, a Rheni tractibus, et Caesare domum contendit. Contractis copiis per superiorem Boiariam, Iuuauensemque agrum in Orientales penetrat fines. Accitis ad se in societatem, Vgris, Stiriis, Austriacis, Charinis, Conradum, Iuuauensem archimystam socium ad receptum sibi asciscit: octauo Calendas Augusti quindecim millibus virorum Boiariae fines inuadit, Ried oppidum atque arcem dies quatuordecim circumsedet. Tum qui in arce erant, eam tradunt. Oppidani vero, vbi vltra obsidionem ferre nequeunt, deploratis rebus suis, ignem tectis subiiciunt, clam que fuga dilabuntur. Fridericus circum cuncta incendiis complet, agros vastat praedas agit, Burckhusium tendit. Inde recta Oeni ripa ad Schardingium convertit, vrbem obsidione claudit duodeuicesimo Calend. Septembris.
[Note: 15] Otto ac Stephanus fratres, secundae Boiariae rectores, accitis a dynastis de Truheding, atque Hohenlohe auxiliaribus copiis, suppetias obsessis ferunt, mille quingentos equites, peditum ex agris, atque rure sexaginta (ita diuulgant) millia ducunt, in aduersaripa considunt, aperto Marte confligere constituunt: sed Oenus coire exercitus prohibebat. Hartlibii a Puechberg consilio pons erigitur repente praeter opinionem hostium, opereque confecto, media nocte copiae traducuntur. Austriaci multitudine agricolarum territi, prima luce tertio Nonas Nov. obsidionem soluunt, impedimenta atque castrasua incendunt: Dux, episcopus, comites sugam capessunt.
[Note: 16] Vindelici ignem restinguunt, castris, equis, armis, commeatu, tormentis bellicis, accipi tribus vino, vestinientis, caeterisque impedimentis, papilionibus pretiosae artis potiuntur. Tabernaculum episcopi, quod centum sexaginta vnciolis argenti constitisse fama erat, quatuor libris Bathauensibus venundatur. Extat Epigramma de hacre.
[Note: 17] Otto et Stephanus victoria potiti, triumphabundi Landshutam redeunt, vbi eodem anno, qui fuit Christi 1311. vndecimo Calendas Ianuarias Stephanus naturae concessit. Vixit annis quadraginta, Iuditham [Note: aliis Geuta.] vxorem cum duobus filiis Hainrico et Ottone, cumque tribus filiabus, Beatrice Goricia, Elisabetha Austriaca, Agnete virgine, sancta, superstites reliquit, hos fratri Ottoni commendauit.
[Note: 18] Posthaec anno sequenti Elisabetha regina, vxor Alberti Caesaris cum filiis, Rudolphus atque Ludduicus fratres, Rheni, atque primae Vindeliciae praesides, Cumradus Iuuauensis archimysta, Bernardus Bathauensis, Ioannes Brixinensis, Albertus Gurcensis episcopi, Hainricus dux Charinorum, Ottenburgenses, atque Hunnoburgenses dynastae, plerique alii Boiorum antistites, tetrarchae octauo Calendas Aprilis Bathaviae conueniunt, mensem paci operam, nauant. Otto rex Vgrorum cum nepotibus Reginoburgium primo, deinde ad illos se confert. Reconciliantur duces, pax religione iurisiurandi sancitur, eosdem utrisque amicos, atque hostes fore dant fidem. Captiui vtrinque dimittuntur. Elisabetha filia Stephani, neptis Ottonis regis Vgrorum, Ottoni fratri Friderici in matrimonium datur. Vindelici Noricis Neoburgium reficere iussi sunt.
[Note: 19] Iisdem diebus Hainricus Caesar arma
in Italiam (quo nemo principum nostrorum quinquag inta ferme annis venerat) mouet, commilitones sunt, Rudolphus, Boius, Luitpoldus Austriacus; Mediolanum, Brixia, Taurisium vi ad obse quium redacta: Pisa, Genua, caeteraequevrbes, vltro suum principem accersunt, portas eidem sponte aperiunt.
[Note: 20] Inter haec in Boiaria inferiore, Otto rex Vgrorum, praesente Ludouico fratre Rudolphi, quasi tutore Ottonis, et Hainrici filiorum Stephani, qui adhuc impuberes erant, septimodecimo Calend. Iulii Landshutae conuentus agit, vt grandem pecuniam (quam ob crebra bella, et inauspicato, iratisque superis tentatam Vngariam, debebat) dissolueret, quibusdam inferioris Boiariae equitibus et ciuibus omnem iurisdictionem, vniuersas actiones, praecerquam furti, homicidii, atque latrocinii, atque, vt appellant, rerum capitaluun, et ius gladii vendit. Ditiones, dioeceseis, quas Hofinarcas vocant, tradit, de cunctis controuersiis cognoscere, iudicare, decernere, coercere, castigare, mulctam irrogare, censere, nobilitati, atque equestri ordini permittit. Antehac nullum earum rerum ius cuipiam erat, omnis iurisdictio, potestas maxima, medoxima, iudicium, imperium summum, infimum, sicuti ius gladii adhuc est penes principem, fuit.
[Note: 21] Illud tamen aes alienum inopes, atque egeni agricolae, coloni, liberi, serui, clientes, quibus nihil penitus emolumenti accessit, luere coacti sunt. Ter octauas omnium rerum vilis etiam supellectilis pensitarunt, ter ipsorum equi, boues, porci, oues, capellae, pecora, iumenta censa sunt, vnde Klosteuram, id est, vngularum censum vocant. Numarii, Casearii, Gallinarii, Ouarii, et. huiuscemodi reditus semel exacti. Vectigal quoque frumentarium semel duntaxat editum est. Ad manubias sacerdotum manus etiam extensae sunt. Mensuram frumentariam, inferiores Boii Scapham voeant, ea in anno duobus hominibus satis esse solet, continet modios secundum computationem Plinianam, vnum et triginta, tantundem siliginis, octoginta, tritici sexaginta, hordei quadraginta, auenae triginta sestertiis redemptum est. Sestertium [Note: Regenspurger Pfennig thut funff beller Schuuartzer Munntz.] autem nummum Reginoburgensem voco, quem duobus assibus, atque semisse permutari placuit. Sed rem paulo altius, quomagis in aperto sit, repetam.
[Note: 22] Vniuersae possessiones in Boiaria, cunctapraedia, agri, prata, syluae, villae, quae stipendiaria sunt, et seruiunt, triplicia esse constat: Pignoratitia, propria, atque clientularia. Pignoratitia, quae sint, nomen indicat, vbiaes pignoraritium dissolutum est, quasi iure postliminii ad suum dominum redeunt. Propria duplicia censentur, quaedam mancipi sunt, iure suo, non alieno beneficio possidebantur, et Vrbaria, hoc est, prima, atque praecipua vocantur, horum vsusfructus atque proprietas domini est. Alia mobilia nun cupant, haec vsurario annuum vectigal, proprietario nihil omnino pensitant, cuius cum is cuius proprietas est, moritur, aut vsurarius morte venditione, alioue quouis modo immutatur. Tum demum hic vicesimas summae, qua annuum tributum constat, paciscitur, nam vicesimam partem sortis cuiusque leuissimam, atque legitimam vsuram Germani existimant. Clientularia, quod tertium genus diximus, Boetheiam [Note: Vogtgueter.] Graeco, atque Teutonico vocabulo a patrocinando nominamus, quod quasi praemium annuum curatori, patronoue praebeant, vti procuret, defendat, asserat, vindicet, liberrima haec conditio, minusque obnoxia aestimatur.
[Note: 23] Item hominum, atque colonorum duo genera numerantur, pars liberi sunt, caeteri Leibaigen, id est, serui dicuntur. Clementissima tamen isthaec seruitus, atque longe alia, quam quae caeterarum sit gentium. Capite censi sunt, Leibsteuram, siue Leibcensum, hoc est, munia personalia, quotannis, quinque, viginti, tringintaue asses pensitant, partim nihil: sed quando huiuscemodi colonus ex vita migrauerit, iumentum [Note: Dem Herrn des beste Haupt - Vieb, dem Schergen ein Rock.] quod domino placuerit, tribuitur, viatori vestimentum. Coniuges nonnunquam diuersae sunt conditionis, quandoque diuersos habent dominos, qui liberos inter se partiuntur, filii matrem, puellae genitorem sequuntur. Quamobrem absque consensu domini matrimonia non contrahunt.
[Note: 24] Nunc nulla iuris solennitate obseruata solo consensu domini passim, et facile manumitti solent. Apud maiores, princeps, atque Caesar excusso e manibus serui nummo, eundem libertina donabat conditione.
[Note: 25] Iureperiti, et nonnulli philosophi omnes homines natura liberos nasci tradunt, armis, atque vi introductam esse seruitutem. Vnae seruos a seruando, qui alio qui iure belli occisi fuissent, dictos opinantur. Plerique etiam cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum, aut iniuria potentiorum premerentur, se se in servitutem dicauere nobilibus. In sacrae tamen historiae arcanis legimus, reddite Caesari, quae sunt Caesaris: cui tributum debetis, tributum: cui honorem, honorem. Omnis potestas a Deo est, qui resistit potestati, diuinae maiestati aduersatur. Et profecto naturalem quondam seruitutem esse Aristoteles Stagirita, praeceptor Alexandri Magni, regum omnium maximi, in libro primo de Republica argumentis, et disputationibus probat, et aliorum rationes confutat. Apud nos reperio religionis ergo sponte plerosque se in seruitutem redegisse mystis, atque monachis.
[Note: 26] Atque vt tandem haec missa faciam, et historiam prosequar: Antea Equestris ordo, tribusque sacerdotum contenti stipendiis, vsuariam duntaxat ex superioribus praediis cepere operam. Proprietas, maiestas, ius coercendi, castigandi, iudicandi, principi addictum fuit, oneris quippiam extra ordinem imponendi copia non fuit. Atque illa omnia ex asse, quemadmodum dixi, Otto rex Vgrorum, secundae Vindeliciae, atque Boiariae rector, tum venum dedit. Attamen se atque heredes, successores, statutis, certisque vectigalibus contentosfore, nunquam huiuscemodi onus extraordinarium, precibus vel vi, vel quouis alio modo tentaturos, diplomate cauit.
[Note: 27] Vbi illiusmodi nundinarum fit author, et vt pace ciuium meorum dicam, in isto vt appellant, priuilegio, multa absurda comprehenduntur, quae sunt seditionum domesticarum, bellorum ciuilium causae et origo, seminaria discordiae inter principem, ac populum, inter ciues, ac equites, inter sacratos, et prophanos. Hinc Taringiae, Hirciniae, Leoninae [Note: der Beckler und Lebler Krieg.] ab insignibus ita dictae conspirationes. Et nuper anno abhinc septimo, secessio monachorum, sacrificulorum, ciuium, equitum, in perniciem Reipubl. a principibus Hieronymo a Stauff, et Vuolfgango Hagio, potissimum authoribus et ducibus multitudinis. Sed haec suo tempore explicabuntur. Illud diploma cuncta, priuata vtilitate, nihil publico bono metiri, duces in ordinem redigere, paucorum potentiam, optimatium (caeteris equitibus, ciuibus, sacerdotibus, monachis, colonis, agricolis, velut vulgo, sine gratia, sine authoritate posthabitis) partes, atque sectam stabilire, crimen laesae maiestatis in principem Romanum perfricta fronte committere videtur. Quamobrem nec Imperatori, nec pontifici Max. neque episcopis Boiariae, neque Noricorum tetrarchis authoribus fieri placuit. Licet Otto se non destiturum, donec id impetraret, fidem dederit. Ipse quidem, et Ludouicus, Hainricus, et Otto, impuberes, Agnes regina vxor Ottonis, Agnes soror Ottonis regis, Iuditha coniux Stephani, genetrix Hainrici, et Ottonis subscripserunt, atque huiuscemodi tabulam caera, et suis imaginibus consignarunt.
[Note: 28] Episcopi Boiariae refragati sunt, atque obstinato animo repugnarunt. Ottoni sacris interdixere, diras, et inferias dixerunt, sicuti tabulae veteres ostendunt. Hanc ob causam eodem anno quarto Idus Augusti Otto rex, nepotes eius Hainricus, et Otto, Agnes vxor, Iuditha fratris coniux Reginoburgii conueniunt, atque in gratiam cum Conrado episcopo, monachis, sacerdotibus, mystis rediguntur ea lege, vt sacerdotes, monachi, a quibus huiuscemodi tributi genus exactum sit, riuales in partem emptitiae ditionis recipiantur, at qui isthoc priuiltegio vti voluerit, nihil contribuat. Praeterea principi Boiariae nequaquam fas esse aduersus ecclesiasticam libertatem sacerdotes, monachos illiusmodi in audito genere vectigalis onerare decretum. Otto cum gentilibus, inducto priore diplomate nouo, tribui sacerdotum satisdedit Arbitri qui has foederis leges tulere, fuerunt Fridericus de Truheding antistes in Teurstadt proxime Bambergam, et Hainricus de Kirchberg
mysta Reginoburgensis, Albertus comesab Hals, Heinricus ab Ehrenfels, Ludovicus Grans, Fridericus Auer.
[Note: 29] Porro nobiles, et oppidanos, qui tum emerunt pecunia aliena tantum, vt ipsi aiunt, priuilegium, recensere haud alienum fuerit, quos in tablino principum Monachii reperi. Eos Augustinus Kolner Neuenstatensis a secretis principum nostrorum mihi exhibuit. Septuaginta sunt secundae Boiariae gentes.
Albertus, Adelramus, Ioannes ab Hals,
Hainricus ab Artenberg.
Ioannes a Fraunberg de Brunn.
Bernardus, et Vlricus tertius Abusini.
Albertus Maessenhausier, de Taesing.
Arnulphus Maessenhauser, Magister Equitum perpetuus
Boiariae.
Fridericus, et Seifridus Torringer.
Vlricus Levbelfinger, itidem discophor. Boiarae.
Hartuicus, et Eberuinus de Degenberg.
Tridericus Auer de Prenberg.
VVernicus Auer.
Egilolphus VVarter.
Fridericus Achdorfferus.
Albertus, et Hartprechtus Closneri.
Petrus Eckher praeses Strubingae.
Albertus Staudacher praeses pagi [Note: Vitzibum an der Rod.] Boiorum propter Rhod ainnem.
Sigfridus, et Thomas a Fraunberg, in Fraunberg.
Sigefridus, et Ioannes Fraunbergii ab Hag.
Ioannes Frauenhofer.
Fridericus de Praiteneck.
Vlricus Remsberger.
Albertus Schonstainer.
Fridericus, et Albertus Mautner.
Hartlieb, Conradus, et Albert. Bocksbergeri.
Hertuicus Ahamer.
Conradus Portuuitz, Vro Sattelboger.
Theodoricus filius eius VVernherus Schenckhii de
Anzaeching.
Tartneid Tachinger.
Ludouicus, Heinricus, Hertl Gransii.
Suitgerus Tuschel.
Conradus Bisent.
Hainricus, et Ottones duo Leychtenbeckhii.
Hainricus Ebrau.
Otueid Tiratz.
Conradus Nusperger.
Eberuinus Falckenstainer.
Albeitus Haydauer.
Hayportus et Conradus de Tonerstain.
Hyltebrandus, Conradus, Theodoricus Runtingeri.
Fridericus VVeichsar.
Conradus Kalbl.
Protuuitz de Aigen.
Stephanus Tyrlinger.
Eberhardus Hohenuuartet.
Albertus Harpeck.
Stephanus Hohenrieder.
Rugerus Gultlinger.
Otto Rainer.
Rudolphus, et Eberhardus Frainsperger.
Eberuinus Leitzrieder.
Hainricus, et Ortlieb Horenbergerii.
Eberuinus Frass.
Vlricus Lamp.
Hermannus Freydorffer.
Hainricus Leng felder.
Vlricus Vorster.
Caloch VVintzerer.
Agildulph Kolbeck.
Hainricus ab Ottmaring.
Conradus Thanhuserus.
Berchtholdus Neubergerus.
Eberhardus Ergelbeck.
Christianus, et Berchtoldus Pfaffingeri.
VVernherus Seybolzdorffer.
VVernhardus Singuuoldorffer.
Bericho Aindorffer.
Carolus, et Richerus Kaergelii.
Ruegerus Maroltingerus.
Fridericus Hager.
Conrad Sig fridsdorffer.
Ioannes, et Vlricus Perger.
Berchtoldus Almhaimer.
Hainricus Eckher de Maessing.
Hainricus Murzacher.
Conradus Sultzberger.
[Note: 30] Vndeuiginti quoque vrbes, atque oppida ab hisce nobilibus in societatem ascita sunt: Landshuta, Strubinga, Cham, Dingolfing, Landauu, Teckendorff, Chelham, Vilshofen, Arding, Oting, Burckhausen, Braunauu, Reichenthal, Traunstain, Mosburg, Dorffen, Piburg, Pfarkirchen, Ottenfelden.
[Note: 31] Dum autem haec in secunda Boiaria fiunt, Hainricus septimus perlustrata, subiectaque circumquaque Italia, Romam proficiscitur, Rupertum, et Ioannem fratres, reges Campaniae, Vrsinos bis secum congredi ausos, bis profligauit. Rudolpho Boio, Ludouico Otingensi, quorum virtus iis praeliis enituit, palmam tribuit. Deinde a Nicolao Hostiensi, Arnulpho Sabonensi episcopo, Frischone diacono, flaminibus Romanis, quos eo Clemens V. Pont. Max. miserat, consecratur: susceptoque cognomine Augusti, rogantibus superioribus sacerdotibus, non solum indignum maiestate Augustali, verum etiam contra maiorum morem, libertatemque religionis Christianae esse, principem principum orbisque terrarum dominum, Seruo seruorum sacramentum dicere, existimauit. Vnde Clemens odio incensus, ad Campaniae, Apuliaeque principes, hostes Augusti deficit, Rupertum aduersus Caesarem concitat. Augustus saepius ab hisce venenis appetitus, Rupertum crimine laesae maiestatis exconsilii decreto condemnat, Romaque in Tusciam migrat.
[Note: 32] In Boiaria eodem anno, qui est Christianae aerae 1312. Otto rex Vngariae, et Boiariae secundae rector, quinto Idus Septembris Landshutae fato concedit. Vixit annos vnum, et quinquaginta. Hainricum Natternbergensem, ab arce, vbi educatus est, ita cognominatum, quem ex Agnete tulit, tredecim duntaxat dies natum, nepotes ex fratre, Hainricum octavum, Ottonem quintum agentem annum reliquit. Cumque sibi finem vitae adesse animaduerteret, accitis ad se ciuibus Strubingensibus atque Landshutensibus, Ludouicum superioris Boiariae prasidem, qui post imperauit, tutorem nuncupat, ciues nequaquam alium recipiant, sibi fidem dare iubet, postea vita defungitur.
Strubingenses, atque Landshutenses Ludouico mandata Ottonis aperiunt, eumque ad accipienda oppida inuitant. Verum Albertus et Adelramus fratres de Hals, Ebervinus de Digenberg tum Boiariae praeses, Hartlieb Bocksperger Caloch VVintzerer, Albertus Schonestainer, plerique omnes secundae Boiariae Equites, quos supra enumeraui, Hainricum, Fridericum, Luitpoldum, Ottonem sponsum Elisabethae, sororis Hainrici, atque Ottonis infantum, fratres, Orientalis Boiariae Noricorumque regulos, vt tutelam impuberum accipiant, cohortantur, ascitasque ab eis auxiliares copias, quibus Vlricus de VValdsehe, eius gener Vlricus de Pfanberg, Luitpoldus de Haunberg dynasta praeerant, in castelllis suis recipiunt, ibique collocant. Ciues, praesules qui aduersabantur, et Ludouicum recipere conabantur, tutelam Austriacam recusabant, spoliant, illorum praedia occupant, colonos atterunt, nemini vltro citro commeare licuit.
1. Heinricus Sacrae Synaxi veneno admixto a Bernhardo Dominicano extinguitur. Clemens V. moritur. VVilhelmi occam et Hermanni de eo peruersoque Romanae Ecclesiae tum temporis statu testimonia.
2. VVichardus Palemus Archiepiscopus Salisburgesis, Nicolaus Reginoburgensis.
3. Ludouicus copias cogit castra Austriacorum expugnat. Strages Austriacorum et eorum in Ambrone submersio.
4. Fridericus Dux Austriae pacem offert, foedusque ictum. Inter regnum papale et Caesareum, Statibus imperii et Cardinalibus vtramque dignitatem venum exponentibus.
5. Exercitus Germanorum in Italia hostes fortiter oppugnat. Caput Conradi signum exercitus.
6. Fridericus Austriacus exercitum in Italiam mittit, et suffragia pro Caesarea dignitate consequenda cauponatur, affinitateque et amicitia sibi multos conciliat.
7. Fridericus cum exercitu ad Francofurtensia comitia se confert, ambitus et aliorum criminum accusatus a Caesarea dignitate excluditur eaque Ludouico Bauaro siue V. confertur.
8. Volckmarus autor annalium Boiorum moritur, Elisabetha Regina moritur.
9. Ludouici virtutes et vitia.
10. Ludouicus vasallos imperii inuestit. Fridericus Bonnae Caesar salutatur, exercitus dilabitur, quinam ab eius partibus steterint.
11. Ludouicus fratrem Rudolphum in exilium agit, eius terras occupat, Angilo stadii conuentus agit.
12. Luitpoldus contra Suitones ab Austria deficientes infeliciter pugnat.
13. Fridericus arma contra Ludouicum in Sueuiam transfert, et Eslingam obsidet.
14. Ludouicus obsessis succurrit. Leuia praelia eduntur. Stephani a Gumprecht singulare factum. Pugna orta nocte dirimitur, et exercitus vtrinque discedunt, vtroque cognato sanguinem abhorrente.
15. Iohannes XXII. Pontifex creatur qui legationis a Friderico missae non admodum benigne respondet.
16. Eius de animae immortaliate sententia, Epistola Theologorum ad eum perscripta in qua haereseos arguitur. Eius facta circa episcoporum constitutionem.
17. Pecuniae studium, odium in Franciscanos Beginos et Tinitatis depictores.
18. Publicatio constitutionum Clementinarum.
19. Thomas Aquinas cur in superos relatus.
20. Fridericus ante VVormatiam considet et Ludouicum cedere cogit.
21. Fridericus arma aduersus Argentoratum transfert, sequitur Ludouicus. Exercitus a cognato sanguine abhorrentes iterum recedunt sine praelio.
22. Duces inter se affinitate amicitiam confirmant. Neithardus Fuchs et Parochus de Calenberg iocandi comitate inclyti.
23. Otto et Albertus Austriaci bello abstinent. Fridericus et Luitpoldus Italis contra Guelfos suppetias ferunt.
24. Ludouicus et Fridericus ad Müldorffium castra locant. Boii proceres fuga dilabuntur, Ludouicus se Monachium confert. Austriaci Boiariam et inter alia monasteria diripiunt, pro Fridericus moribundus satifacit.
25. Reginoburgenses Fridericum vrbe excludunt. Bardi homicidium committentes a poenitentiario Iohannis XXII. absoluuntur. Vilshofen munitur.
26. Ludouicus vires recuperat. Austriaci merces negotiatorum Reginoburgensium et Allersbach diripunt.
27. Ludouicus filio suo Ducatum Brandenburgicum in feudum concedit, filiisque fratris sui decreta rerum omnium abolitione, Palatinatum Rheni. De comitiis Caesareis constitutio.
28. Tumultus Reginoburgenses ob impositum monachis ab Episcopo abbatem, et violatam libertatem Ecclesiasticam. Episcopus Nicolaus ex Reginoburgo migrans moritur.
29. Heinricus XIII. Dux Boiariae Margaritham Botemam Otto VI. Richardam Iuliacensem ducunt, sororesque suas collocant. Principes ad aes alienum soluendum et dotandas sorores censum pecuarium indicunt, actaque Parentes et Ottonis Regis confirmant, Nouum diploma.
30. Episcopi Boiariae Principes excommunicant libertatem Ecclesiasticam laesam esse vociferantes, donec iurato promitterent, se imposterum talia non ausuros. Iuramentum nobilium.
31. Fridericus Austriacus belli aleam tentaturus ingentes copias ex variis nationibus contrahit, et aduersus Boiariam movet.
32. Engelbertus atque Bartholomaeus inauspicato arma cepisse praedicunt et eum a propsito frustra dehortantur.
33. Ludouicus copias contrahit factoque testamento obuiam hosti procedit, in praelio tumultuario magnum numerum Vngarorum et Barbarorum prosternit.
34. Luitpoldus cum exercitu in Boiariam peruenit. Nuncius ab eo ad fratrem missus intercipitur.
35. Fridericus morae impatiens incertusque vbi frater sit, diem praelio statuit.
36. Archi Episcopus Salisburgensis quosdam equestri dignitate decorat.
37. Fridericus aciem ordinat.
38. Schuueppermannus Ludouici aciem instruit.
30. Praelium atrox et anceps per decem horarum spatium. Boiemi adunt et quingenti se dedunt, quibus Schuueppermannus succurrit Austriaci funduntur, Fridericus cum fratre Heinrico et optimatibus capti.
40. Ludouicus receptui canit corpore curare iubel. Prouerbium de ouis.
41. Luitpoldus audita clade fratris Boiaria excedit. Captiuorum et praemiorum distributio. Burggrafii Norunbergensis iura in Austriaenobiles. Comes Hennebergensis fit Princeps.
42. Fridericus Caesar in carcerem detruditur. Eius occasione arcis Trausnitz sermo. Ainpfing vicus.
[Note: 1] INter haec in Italia Imperator Hainricus septimus Caesar Augustus duodeuicesimo Calendas Septembris celeberrimo Christianorum die resto, in sacra aede a Bernardo Dominicano [Note: quem alii Ioannem de monte Politiano fuisse dicunt.] (qui auro male ab inimicis Caesaris conciliatus fuerat) coelesti victima toxico oblita, atque polline Adamantima (quam praesens venenum esse aiunt) sacrae optimi principis potioni indito, novo, et inaudito exemplo extinguitur. Ita non solum in fastos, annales, acta relatum est, sed et Epigramma in eiusdem ceremoniae consecraneos extat, et antiquis more maiorum celebratum est carminibus. Quamuis Romani flamines, aegritudine animi, quod homo vindictae auidus de hostibus vt vellet, supplicium sumere non posset, animam ipsam efflasse credi sibi postulant. In paucis quoque post diebus Quintus e medio tollitur. Hunc aduersarium fuisse mendicanti religioni referunt. Hermannus, et VVilhelmus Occomensis Franciscani, hominem ambitus, libidinis extremae, auaritiae nota inurunt. Cuncta tum vitia crimina, scelera, flagitia, quae hactenus sub virtutis specie, pietatisque nomine Romanam Ecclesiam incesserant, impudentissime, aperteque inualuisse commemorant. Paupertatem Christianam opprobrium maximum, vitia virtutes, perfidiam iustitiam, fidem astutiam simplicitatem impietatem, religionem stultitiam censeri, omnia denique Romae venalia esse conqueruntur.
[Note: 2] Sub idem tempus mortui sunt Gottfridus Fruxinensis, Bernardus Bathauensis, Conradus Reginoburgensis pontifex, et Conradus archimysta Boiorum. Huic VVichardus Polemus [Note: Pothaim.] eiusdem fani decurio, illi Nicolaus regis Boiemiae magister Epistolarum suffectus est.
[Note: 3] Ludouicus quoque priniae Vindeliciae procurator, flagitantibus ciuibus Boiariae, Monachii copias cogit, atque cum Berchtolde de Neyffen, Berchtoldo de Graispach, VVeichnande de Trausnitz, Hainrico et VVilhelmo marescalcis a Biberbach, viris bellicae disciplinae peritissimis, Mosburgium petit, inde Landshutam contendere in animo habet. Reguli de Halss, Boii, et Austriaci, quos enumeraui, et ipsi correptis armis aduersus Ludouicum infesto intentoque exercitu obuiam procedunt, Ludouicum a Boiaria secunda arcere connituntur, quinque millia passuum a Mosburgio, in pago Halerthauu in confinio vtriusque Vindeliciae apud Gamelsdorff, castra locant. Quod vbi Ludouicus per exploratores cognouit, eo arma mouet, toto die a prima luce ad vesperam castra oppugnat, et tandem diripit, hostes in fugam vertit. Qui Volckmansdorff versus, vbi Ambro Isarae miscetur, et pons, traiectusque esse solet, fugam intendunt. Dum flumen transire conantur, ad pontem se constipant. Pons multitudinem subeuntium ferre non valens, corruit, multi mortales in Ambronis fluentis intereunt. Caeteri proceres Boiorum per nota latibula syluarum, quae ibi crebrae sunt, elabuntur. Austriaci quibus ignota terra erat, quadringenti, quadragintaque capti sunt, caeteri pars, occisi, pars sub mersi sunt. Effodiuntur quotidie adhuc ibidem arma, enses, calcaria ab agricolis, certa huiusce conflictus monumenta. Parentum memoria cataphractus terrea omnino specie, in patula fago, caetera praeter ossa solutus, repertus est. Posthaec victor Ludouicus inferiorem Boiariam nemine prohibente, in fidem titulo tutoris accepit. Haecque pugna depugnata est, quarto Idus Nouembris anno Christianae libertatis 1313. Extant numeri de hoc conflictu.
[Note: 4] Fridericus Austriae regulus, quod summam rerum ambiret, et vt captivos redimeret, primus de pace mentionem facit, ad Ludouicum amitinum suum mittit legatos, qui ab eo postularent, vt aliquem locum medium vtriusque colloquio deligeret, velle se de Republica, et summis vtriusque rebus cum eo agere. Annuit postulatis Ludouicus, captiuos dimittit, amboque principes Iuuauiae conueniunt, ibique foedus ictum est. Interregnum tum in regno Ecclesiae annos duos, menses sex: in Imperio menses quatuor decim fuit. Principes Germatuae, veluti flamines Romani, in locatione nouorum honorum immoderatius licebantur, venale Imperium differebant, vt huic, qui pluris liceret, addicerent.
[Note: 5] Pars comitum, Germanorumque, qui apud Imperatorem in Italia stipendia fecerant, cum Baldouino fratre Augusti in Germaniam reuersi sunt, pars in Italia aduentum noui principis praestolantur, aduersus hostes continenter pugnant. Signum referunt, caput Conradi quondam innocenter ibidem (vt ait Edituus) caesi.
[Note: 6] Fridericus quoque Austriaois, filius Alberti Caesaris, cui Imperium vulgus destinabat, flagitantibus Longobardis, Vlricum de VValdsee Stiriae praesidem, cum Vlrico de Pfannberg, genero suo, et Vlrico filio illius cum exercitu in Italiam mittit, Patauii praesidia collocat. Rudolpho praefecto Palatino Rheni, duci Boiorum fratri Ludouici, ingentia dona largitur: Hainrici de Virnburg archimystae Agrippinensis neptem ex fratre Ruperto, Hainrico fratri suo dat in matrimonium. Ita caute ab hisce suffragia cauponatur. Elisabetham quoque Arragonam vxorem ducit: Catharinam sororem filio Rugerti regis Campaniae, Calabriae principi, nuptum locat. Cum Hainrico Tyrolio, auunculo suo duce Charionum, qui titulotenus regno Boiemiae, atque Poloniae potiebatur, foedus init. Carolus Vgrorum rex amitinus eius erat. Horumque dynastarum, regum, principum maximorum Europae, amicitia, affinitate, cognatione fretus ad summum rerum humanarum fastigium aspirabat. Donatiua largissime vbique per Germaniam Equitibus militibus distribuebat, auro, quae maxime humanum ingenium preces efficaces sunt, eos quos idoneos rebatur, munerabatur. Hacque disciplina ad rerum summam affectabat viam.
[Note: 7] Cum itaque anno Christianismi 1314. in Octobri Comitia Caesarea Francofordiae haberentur, plenus spei eo cum exercitu, comitibus Hainrico Charionum, Tyroliique regulo, Hainrico, Goricio, Maenardo Artenbergensi properat. Exclusus vrbe, trans Moenum in altera ripa castra locat. Petrus autem Mogontinus, Baldovinus Teuerorum archimystes, Ioannes Rex Boiemiae, Ioannes Saxonum procurator, VValdmarus Brandenburgensium rector, Fridericum ob immodicam largitionem ambitus incusant, affinitatem Cum Ruperto hoste Reipub. ab Imperatore Hainrico Caesare Augusto proscripto, contra diui Augusti decretum initam vitio vertunt, denique eius foedus cum Hainrico Tyrolio, qui se regem Boiemiae, Poloniaeque nuncupabat, suspectum habentes, Ludouicum primae Boiariae ducem, ob literarum peritiam fortunam rerum bellicarum, propter animi, atque corporis egregias dotes, quibus tum caeteris Germaniae principibus praestabat, accersunt, moxque in vrbem admittunt, receptumque pietatis, atque virtutis ergo refragantibus Hainrico Agrippinensi pontifice, et Rudolpho germano Ludovici, Caesarem declarant, quintodecimo Calendas Nouembri. Deinde Aquas Graneas deducunt, ibi eum cum vxore Beatrice ex Poloniae regulis oriunda, more maiorum in solio Caroli Magni collocant, ritu solenni inaugurant.
[Note: 8] Volckmarus tum obiit Furstenfeldensium antistes, qui Ludouico II. Rudolpho, et Ludouico quinto, et Machtyldae principibus nostris a consilio fuit, annalesque Boiorum (qui autographi extant) ab irruptione eorum in prouincias Romanas, hoc est, ab anno Christi 508. ad annum 1314. quo obiit, deduxit, sua memoria res gestas, quibus etiam interfuit, accurate perscripsit. Eodem anno Elisabetha regina, vxor Alberti Caesaris, mater Friderici decessit.
[Note: 9] Sed de Ludouici moribus pauca prius explabanda sunt, quam initium narrandi Imperium eius faciam. Imperator Ludouicus quartus Caesar Augustus, parte Ludouico praefecto praetorio Rheni,
duce Boiorum, matre Machtylda, filia Rudolphi Caesaris, nobilissimo Schirorum, et antiquissimo genere natus. Septem annos natus, patrem amisit, sub tutela matris diligentissime educatus Viennae in Austria, cumamitinis filiis Alberti Caesarisliteris institutus est. Adeoque profecit, vt omnes suae tem pestatis principes magna vi, et animi, et corporis, ingenio optimo superasse tradatur. Impudentissimo mendacio Chronicariorum, qui illum Romanas literas ignorasse, sicuti alia pleraque vana falsaque, comminiscuntur. Doctissimos quosque Italos, Germanos, Anglios, Theologos, Iureperitos eius consultores fuisse reperio: fugitans tamen, impatiensque laborum, ociiqueplus aequo appetentior fuisse narratur, a rerumque scriptoribus negligentia eius in instituendis educandisque filiis notatur. Monachi, Virgines sanctae, Christianissimum, pientissimum, et supra quam cuiquam credibile est, modestum praedicant, coeloque locant, id miraculis, et visis, diuinitus editis confirmant. Eius cultellos, mappas, caeteram huiuscemodi supellectilem, vt sacra venerantur, seruant, monstrant. Pictus est in Vnderstorff in porticu, cultu priuato egenos, et nudos manibus suis vestiens. Non admodum locuples fuit, superiorem duntaxat Boiariam, cuius primariae vrbes sunt VVasserburgium, Monachium, Angilostadium, possedit. Publicam instrumentorum (quae in Bibliothecis Boiariae extant) [Note: 10] sequor fidem, fabulas imperitorum missas facio. Id vnde diuerti, exequar.
Caesar declaratus ab Aquis Graneis Agrippinam petit, ibi culto Caesareo clientibus Romani Imperii beneficia collocat. At Fridericus interea cum Maenardo Goricio, Hainrico episcopo, atque Rudolpho Boio, viginti duntaxat comitibus, Bonnam irrepit: ibi contra decus Imperii, in templo D. Cassi, Caesar salutatur. Eius exercitus, atque duces Hainricus Charionum, itidem Hainricus Goriciae regulus, desertis, castris, atque papillionibus, metu perculsi, cum vrbibus vbique exciuderentur, foede dilabuntur, palabundi, atque fugitantium in morem domum proreptant, famem rapis, quae nondum collectae erabt, solamur, sub dio, et in agris, vbi nox eos comprehendebat, pernoctant. Fridericus quoque in Austriam clam se confert. Soli Noricorum tetrarchae Charini, Tyrolii, sanguine iuncti, Iuuauenses, atque Bathauenses rebus eius studebant. Caeteri omnes, praeter quos haereditatis titulo possidebat, cives, dynastae, principes, reguli, pontifices, antistites, Sueui, praeter Vlmam, Franci, Rhenani, Boiemi, Saxones Ludouicum recipiunt.
[Note: 11] Qui ex Agrippinensi Colonia arma in Rudolphum fratrem (vnde paternam originem trahunt omnes Rhenani principes, quos Palatinos Rheni, et duces Boiorum vocitant) mouet, eundem ex Germania, Galliaque in exilium ad Anglios agit, terras, vrbes, castella eius occupat. Vxor illius Machtylda, filia Adolphi Caesaris, in Austriam ad Fridericum aufugit, ibique in exilio deploratis rebus suis obiit. Ludouicus in Boiariam se confert, Angilostadii, atque Landshutae, vti diplomata ostendunt, et Calendas vndeuicesimo Maii, sexto decimoque Iulii conuentus agit.
[Note: 12] Luitpoldus frater Friderici bellum Suitonibus (qui excusso Austriacorum iugo, ob rapacitatem, atque vim, et iniustitiam praetorum, in libertatem se vendicarant) indixit, et faucibus alpium temere se committens, amissis plerisque nobilibus inter quos quatuor Tockenburgii, optimo quoque, ac maxime manibus prompto. caeso, ipse per calles syluestres, duce regionis perito, aegre euasit.
[Note: 13] Fridericus eius frater, Carolo regi Vgrorum, vt sibi auxilio aduersus Ludouicum foret, Scythiam [Note: Insul Schütt.] atque Pisonium vrbes, quibus Andreas rex eius gentis ab Alberto patre Friderici filiam in matrimonium emerat, reddit, collectoque exercitu per Charionum, Tyroliorumque fines in Sueuiam arma transfert, cum Kirchbergensi regulo Esslingam, partium Ludovici vrbem, obsidet, subur banas aedes occupat, ibi castra locat, Nigrum deriuare ab alueo suo connititur. Verum sagittis, iaculis, tormentis a ciuibus submouetur. Gastra igitur ad Aquilonis oram in montem transfert, vrbemque inde oppugnare non destitit.
[Note: 14] Ludouicus obsessis auxilio venit, in ripa aduersa octo dies considet, quotidie tumultuaria, leuiaque praelia eduntur. Stephanus a Gumppenberg Boiariae inclytus eques, pernici equo praetergressus suos,
Hainricum de Schueinkeryst, a quo prior vulneratus erat, equo occiso, capit, ne ab amicis occideretur, eundem equo suo imponit, abireque fide redeundi accepta permittit. Is vbi conualuit, cum equo sagittariis instrumentis, vti mos est Germanorum, vadimonium sistit. At copiae ducum tandem vesperi, praecipue qui aquatum vtrinque ierant, in vado quodam forte amnis conueniunt, et primum leuiter, vti fit, velitantur, mox vtroque exercitu opem suis ferente, pugna gliscit. Caesis mille, atque septingentis equis, paucis mortalium (in quibus Kirchbergesis regulus partium Friderici fuit) interemptis, nonnullis captis, nox praelium diremit. Victoria nulli cessit, vtrinque postea sine Marte, cunctis bella ciuilia detestantibus, discessum est, cognato sanguine manus polluere formidabant.
[Note: 15] Eodem tempore, nimirum anno Christi 1316. cum interuallum regni pontificalis duosannos, menses sex in Ecclesia Romana fuisset, Philippo sexto Celtarum rege connitente, Iacobus Baburcus rebus Ecclesiasticis imponitur, et Ioannes vicesimus secundus cognominatur. Isque Conrado Gurcensi episcopo, ab Austriacis ad se misso, vt Ludouico in ordinem redacto Friderici Imperium ratum esse decerneret, petenti, Rudolphum atque Albertum auum, parentem Friderici collaudanti, item Fridericum sobolem Augustam, indolem eius, atque mentem nutritam, ac educatam, faustis penetralibus ortam fortes fort ibus, atque bonis procreari, et in iumentis, atque equis esse patrum virtutem, nec imbellem columbam feris aquilis progenerari, multis commemoranti, paucissimis respondet: Solomonem omnium mortalium haud dubie sapientissimum, filium tamen stolidissimum genuisse. Legatos deinde non ad modum benigne auditos, re non impetrata, domos abire iubet.
[Note: 16] Atque hunc Ioannem temere, atque male de beatitudine atque felicitate humana sensisse reperio. Nullam penitus animam mortalium, donec ii reuiuiscerent, atque immortalitate donati post excidium demum orbis forent, coelestem in curiam recipi praedicauit. Legi ego Epistolam (quae extat) Theologorum eiusdemtem pestatis, maxime Paxisiorum, qui illum haereseos nota inurunt, atque vt resipiscat, commonefaciunt. Idem inuitis mystis Episcopos imposuit, sicuti Fruxinensibus Ioannem Brixinensem, deinde et Bambergensem. Illi vt symmistas placarent, Parochias ipsis tributarias fecere, hospitalitastum abolita est. Quod in alimenta pauperum ante distributum, in, ornamentum, cultum parietum, atque pompam versum est. Tum priuata sacrificia, sacrificularios pontifices, sacrilegia, compilationes, peculatus (vt tum autumabant) templorum, ac sicuti nunc vocant, incorporationes, et absentias inualuisse reperio.
[Note: 17] Hic etiam alter et vicesimus omnium pontificum Romanorum qui vnquam fuere pecunio issimus, paupertatem non soluma Christo seruatore nostro, eiusque comitibus, et legatis, verum a philosophis quoque, poetis, oratoribus, historicis, alienis a religione nostra collaudatam, irrisit. Franciscanos in diem viuentes, hostiatim victum mendicando quaerentes, suae opinioni aduersantes, vt qui Christum, eius nuncios nihil possedisse docebant, impietatis, pestiferi erroris condemnauit, ex ciuitate Christiana exegit, fraterculos nuncupauit, plerosque igne concremauit. Sacratas foeminas, quas Beginas nominamus, impietatis postulauit, nubere coegit. Quosdam qui in finibus Boiemiae atque Austriae, supremam iliam maiestatem senis, adolescentis, columbae imagine (vti adhuc fieri solet) pingebant, laesae religionis accersivit, Anthropomorphitas esse renunciat, esse renunciat, quosdam ad ignem condemnauit.
[Note: 18] Septimum iuris pontificii librum, quem Clemens quintus, decessor eius, composuerat: sed quod multa, quae simplicitati Christianae, libertati religionis imponerent, ibi continerentur, publicare supersederat, atque animam agens aboleri iusserat, edidit: omnia quae ibidem scripta erant, rata fore constituit: quae a Benedicto, qui Ioanni successit, rursus antiquata sunt. Haeca VVilhelmo Occomesi accepi.
[Note: 19] Dominicani Ioannis rebus studebant, quamobrem is illis gratificaturus, D. Thomam albo superum [Orig: superûm] inscribit, omnibus sacrarum literarum interpretibus praefert. Franciscani ab eo deuoti, principes aduersus eundem concitabant.
[Note: 20] Inter haec Fridericus Nemetum Augustam Imperatorum, et regum nostrorum manibus cineribusque sacram, petit proxime moenia vrbis castra locat. Ludouicus cum exercitu vrbem propugnaturus, proxime castra hostium considet, atque suis negligentius excubias agentibus, Austriacis de improuiso maximo impetu irruentibus, in proximum Iudaeorum conditorium, quod muro communitum erat, cedit.
[Note: 21] Deinde Fridericus arma Argentoratum vrbem Tribochorum transfert. Ciues cum Ludouico, episcospus cum Friderico sentiebat, eum aduersus ciues in auxilium euocarat. Subsequitur Ludouicus, ex aduerso papilionis Friderici castra locat. Alsatium, qui eum sagitta interficere conabatur, securi percuti iubet. Dieque postea constituto, ambo principes acies dimicaturi ordinant, signaque canunt. Mox coelesti munere vniuersi cognato sanguine manus polluere abominantur, atque ordinibus solutis dilabuntur.
[Note: 22] Duces vtrinque affinitate amicitiam confirmant. Ioannes rex Boiemiae sororem suam Mariam Hainrico Tyrolio, quem Boiemia, atque Polonia exegerat, despondet. Verum puellae hae nuptiae cordi non fuere, se deuotam Christo esse, bellum matrimonio indixisse tum causata: Carolo pulchro regi occidentalis Franciae in manum postea venit. Hainricus igitur Tyrolius Margaretham filiam suam Ioanni fillo regis Boiemiae connubio iungit. Vlricus Otingensis Ludouico intimus Gutam sororem Austriacorum vxorem ducit. Otto frater Gutae, et Friderici Elisabetham Boiam, filiam Stephani, sororem Hainrici duodecimi, atque Ottonis inferioris Boiarrae ducum, iam pridem sibi desponsam, nuptiali thalamo sibi iungit. Horum familiares, ac aulici fuere Neidhardus Fuchs, et Parochus de Calenberg, varia haud triuiali iocandi, ludendi voluptate ac comitate inclyti, maxime rusticis ioculariter animi relaxandi causa imponendo insignes, eorum lusus et facetias adhuc canimus.
[Note: 23] Otto itaque ille ob affinitatem cum Boiis initam, Albertus quod aeger pedibus esset, bello abstinebant. Horum fratres Fridericus atque Luitpoldus, ItaLis opem eorum aduersus VVelfos, hoc est hostes Reipublicae, atque sacrosancto Imperio rebelles postulantibus, Hainricum fratrem, Hainricum Tyrolium, Conradum ab Auenstain suppetias ferreiubent.
[Note: 24] Ipsi noua affintate Boiorum, qui secundam Vindeliciam incolunt, freti, aduersum Ludouicum arma mouent, Muldorffii, quod est municipium Salisburgensis episcopi, Oeno conterminum, in confinio vtriusque Boiariae copias cogunt, in fines Ludouici hostili animo progredi conantur. Ludouicus accitis in societatem equitibus, atque militibus, secundae Boiariae, obuiam pergit. Castra Muldorffii locat: Austriacos a finibus suis arcere parat. Ibi tum Seyfrido a Peffenhausen filio Bernardi Gensbergum [Note: Der Gaensberg.] prope Angilostadium cum finitimis colonis tradit. Dumque dimicare cum hostibus, aleam belli tentare, ferro decernere meditatur, inferioris Boiariae proceres partim auro, et pollicitis corrupti, partim metu, et taedio ciuilium armorum, alii affinitatem cum Austriacis excusantes, in fugam se nemine persequente, coniiciunt. Ludouicus Monachium cedere cogitur. Quod vbi Austriaci cernunt, fines Boiariae inuadunt, ab Oeni ora vsque Danubium, atque Reginoburgium impune casas, villas comburunt. Nullum quidem castellum, oppidumue expugnant incendiis cuncta, nemine prohibente complent, templa monachorum expilant, mystarum collegia diripiunt. In quibus duo fuere, proxime patriam meam Paering, atque Ror. Hanc iniuriam Fridericus (sicut tabulae ostendunt) moriturus, pecunia testamento legato postea compensauit.
[Note: 25] Caeterum idem, tum Reginoburgensibus portis clausis transitum denegantibus fines inferioris Boiariae intrat, Bathauiam versus, cuius episcopus Albertus, amita Friderici geuitus, Austriacorum rebus studebat, coritendit. SecundaeVindeliciae incolae res suas ad Allerspach transferunt. Quas cum duo Bardi furto interscepissent, a caeteris consecraneis clam in vincula coniecti, oculisque priuati, mori coacti sunt. Caedisque authores ruhilo minus rei diuinae, quod eis per homicid um non licebat, intersunt. Tandem vbi id resciuere monachi, missa Romam legatione
a Berengario Tusculano, a piaculariis sacris vicesimo secundo ritu solenni resoluuntur. Hainricus quoque, atque Otto, et Hainricus secundae Boiariae rectores, in Vilshofen, distributo opere inter monasteria, moenia, fossam, vallum subito reficiunt, oppidum, quod ligneum receperant, lapideum reddunt.
[Note: 26] Inter haec Ludouicus recuperatis viribus Austriacos insequitur. Verum praeda onustis domum properantibus, Bathaviaque cedentibus, pugnandi copiam Ludouico tum dare non fuit consilium, Posteaquam Austriam attigere, merces negotiatorum Reginoburgensium, qui Viennae, et aliis oppidis rerum venalium tabernas aperire solebant: item Allerspachii, caeterorum Boiariae mystarum atque monachorum vina, quae veterum principum Boiorum beneficio in Austria possident, diripiunt.
[Note: 27] Iisdem diebus Volckmarus Brandenburgensis regulus, absque liberis decedit, et Rudolphus frater Ludouici in exilio obiit. Ludouicus Brandenburgii ducatum filio cognomini maiori natu in fidem, atque tutelam committit, eidem filiam regis Cimbrorum connubio iungit. Auditaque morte fratris sui, filios eius, nepotes suos Rupertum, Adolphum, Rudolphum in Boiaria VVolffratzusii natos accersit, eisdem gratiam facit, et decreta omnium rerum, quae parens illorum commiserat, obliuione, Palatium Rheni quasdam vrbes Nariscorum, atque Boiariae, quae est in Francia, reddit. De Comittis Caesareis id cauit, vt proles sua, atque fratris, illis vicissim interessent, atque primas quidem Rudolphi, quippe maioris natu, secundas soboli suae tribuit. Atque hoc pactum quamobrem nunc antiquitatum sit, atque pro obsoleto, irritoque habeatur, nisi ignauiam nostram accusare velim, haudscio.
[Note: 28] Reginoburgio per idem tempus tumultuatum est. Monachi cum episcopo primo, deinde mystae etiam cum ciuibus decertarunt. Mortuo Hainrico VVintzerer D. Haimerami praesule, Nicolaus vrbis pontifex, monachis patrem atque magistrum iure suo imponere conatur, manibus pedibus recusantes vrbe pellit. Ipsi Abudiacum, atque Abusinam petunt, ad Bernardum, atque Vlricumtertium patriae meae regulos, atque propugnatores templi sui confugiunt, ibi Balduinum praesulem salutant. Is comite Albertode Schmidmul Auinionem proficiscitur, immunitatem ab vicesimo secundo impetrat, atque emit, ibique ex hacvita migrat. Cui Albertus a Pontifice Max. sufficitur. Consuetudo tum erat Reginoburgii (sicut adhuc Vienae in Norico est) panifices, qui contra legem panes coquendi, aut ponderandi deliquerant, in aquam, lacunam, volutabrumue aliquod de ponte deiicere. Huiuscemodi cum contumelia castigatus, ciuem, qui se prodeuntem denuo in coenum obtruserat, in praesentia, quidem dissimulata ira, verum postea sacerdoti ad aegrotum cum sacra hostia properanti genua ponentem, nil mali suspicantem, obtruncat, caedeque perpetrata in praetorium pontificale elabitur, fit tumultus. Ciues in dignitate facinoris commoti, arma corripiunt, in aedes episcopi vi erumpunt, ex penetralibus homicidam corripiunt, moxque indicta causa securi percutiunt. Nicolaus episcopus Ecclesiasticam libertatem violatam vociferatur, vrbe excedit, nec posthac vnquam, quod ciues se iure id fecisse dictitarent, proinde satisfacere recusarent, rediit, exul Altaichii, quod superius vocant, ibique eius sepulchrum ostenditur. Monachi ab Abusina patria mea rusus Reginoburgium migrant, atque libertatem a Pont. Max. datam acriter huc vsque tutantur.
[Note: 29] Eadem tempestate inferioris Boiariae duces Hainricus tertius decimus, atque Otto sextus, qui pubertatem nacti, ex ephebis excellerant, alter 22. hici 15. agebat annum, cum Haiurico quartodecimo patruele suo, octo annos, menses quinque, dies tres nato, Strubingae quinto Calendas Februarii coeunt. Tertiusdecimus Margaritham filiam Ioannis regis Boiemiae, Sextus Richardam Iuliacensem vxorem ducit, Beatricem sororem suam Hainrico regulo Goriciae nuptum dant: Elissam antea vt dixi, maritarant. Atque vtaes alienum dissolverent, seque atque sorores dotarent, et splendidissime instruerent, suasu equitum inferioris Boiariae, colonos, et clientes nobilium, ciuium, monachorum, sacerdotum censu vngulario, quem nobilitas vi exercuit, extra ordinem onerant. Equum, atque taurum vehicularium viginti, bouem quindecim, pecudes ouem,
capram, suem quatuor sestertiis censent. Acta parentis et Ottonis regis, atque priuilegium ab hoc datum, quod hactenus irritum, vanum, necdum vsu captum fuerat, comprobant: nouo deinde diplomate authores fiunt, dantque (nisi vniuersa quae illo pacto comprehenduntur, observentur) ciuibus, nobilibus, sacerdotibus aduersus se conspirandi potestatem.
[Note: 30] Caeterum episcopi Boiariae secundae Fridericus archimystes Salisburgensis, Nicolaus Reginoburgensis, Albertus Bathauensis, Vlricus episcopus de Chiemsehe, Fruxinenses mystae, qui tum Pontifice orbati erant, intercedunt, libertatem Ecclesiasticam pollutam vociferantur, nobilitati, ducibus Boiariae inferioris sacris interdicunt, ne rem diuinam sacrificuli, monachi, publice, priuatim faciant, edicto publico decernunt. Quamobrem Ludouicus vtrisque diem Reginoburgium Quinquagenalibus dicit. Ibi Boii, principes Hainrici, atque Otto, huiuscemodi manubiarum genus perpetuo ab iurant, diplomate, quod extat, ne id a posteris tentetur, satis dant: Ludouicus quoque Caesar iure comprobat. Deinde illi a diris soluuntur. Hancque expiationem Ioannes Pont. Max. per praesules Raytenhaslach Soin, atque Victoriaci [Note: Vitrich in Kernten.] mandatarios ea lege confirmat, vt vniuersi equestris ordinis Boii sacramentum dicant, se nunquam vllo pacto huiuscemodi ausuros, fidem dent.
[Note: 31] Hisce confectis, Ludouicus cum patruelibus suis Landshutam Iulio Mense petit, inde Augustum Monachii exegit. Dum haecin Vindelicia fiunt, Fridericus, atque Luitpoldus ferro decernere, finem bello facere, Ludouicum a tergo, a fronte vrgere, circumuenire, vincere, aut succumbere constituunt, bellum quam maximo possunt apparatu instruunt. Luitpoldus dissimulato consilio, cum paucis per fines Iuuauensium, Tyroliorumque ad principatus ab auo, patreque relictos, quos in Rhetia, Sueuia, Rheno contermina Gallia Celtica, possidebat, penetrat, vbi delectus agit, donatiua distribuit, equites, militesque legit. Idem in Orientis ora Fridericus factitat, Hainricum fratrem (Ottone, atque Alberto, vti retuli, ciuilia arma, quod amitini Ludouico essent, abhorrentibus) in partes trahit. Itidem Fridericum de Leibnutz, Albertum a Saxoniae principibus oriundum, Bathauensem, Theodericum Lauentinum episcopum, socios ad se receptos sibi asciscit. Emichonem de Alsehe ad Hainricum Charionum, Tyroliique praesidem opem postulatum proficisci iubet. Auxilia viginti sex millia a Carolo rege Vgrorum amitino suo missa parat. Vgri, Scythae, Daci, Getae, VValachi, Pannonii, Maesii, Ratzii, Bulgari, Serui, et Barbari, Turcae comani erant. Hastatorum duo et viginti millia, sagittariorum quatuor. De regno suo equites mille, atque quingentos, peditum viginti quatuor millia armat. Hisce contractis fratri per nuncios mandat, vt a fronte nimirum a Lyci ora Boios inuadat, se a tergo, nempe Oeno irruptionem facturum aperit. Posthaec ex Austria Occidentalem Boiariam versus hostili animo arma mouet. Agunto Stiriae transitum facit.
[Note: 32] Engelbertus eiusdem fani antistes, atque Bartholomaeus coeli atque syderum peritissimi, diras Friderico canunt, ipsum inauspicato arma cepisse, malis auibus proficisci, inuitis superis exercitum ductare, ad exidium praesens, necem imminentem, veluti victimam sorti suae destinatam properare praedicant. Commonefaciunt, ne iram Dei Opt. Max. proculdubio ceruici suae inpendentem, lacessere pergat, sed ineuitabile fatum est. Fridericus huiuscemodi vatum superstitionem, vanamque religionem contemnit, sese fluminasiccaturum, vniuersas Boiorum regiones consumpturum multitudine rebatur, per Iuuauensem agrum, Muldorffenses Iuuauensium clientes petit, ibi Oenum traducit copias omnes, atque castra locat, praedas agit, cuncta incendiis complet, aduentum fratris Luitpoldi, qui haud ita multo minoribus copiis a Rheno conterminis regionibus infesto intentoque exercitu, per Rhetos ad Lycum contendebat.
[Note: 33] Porro Ludouicus contra et ipse delectus agit, vires vndique comparat, auxilia accersit. Ad eum Ioannes rex Boiemiae, huius gener Hainricus tertius decimus secundae Boiariae rector cum auxiliaribus Balduini archimystae Treuerorum copiis, item Fridericus vrbis Norinbergae praefectus, Hennenbergensis antiquae
Franciae regulus Monachii coeunt cum equitibus mille, et quingentis, peditum vero duodeuiginti millibus. Ludouicus cum hisce et aliis, quas ex suo regno collegerat viribus hosti obuiam pergere constituit. Caeterum tanquam moriturus testamentum condit. VVillenrhod Furstenfeldensibus, vbi parentes sepulti sunt, et ipse condi decreurerat, legat. Inde duodecimo Calendas octobris Monachio egreditur, Muldorffium dein intenta acie procedit, vim vi prohibiturus. Proxime hostes iuxta vicum Ampfing, flumenque Iseniscum, sub monte Dornberg in campo, quem Vechuuisen Boii appellant, castra metatur, atque quinto Calendas Octobris in tumultuario praelio, primaque ferentariorum velitatione maximum numerum Vgrorum, atque inconditorum Barbarorum a Boiis, Francis, Boiemis prostratam esse in annales, atque fastos relatum est.
[Note: 34] Eodem die Luitpoldus frater Friderici, Lyco superato in Vindeliciam ad Ambronem amnem, atque Furstenfeldium pervenerat, Damasiam vicum, atque Monasterium, inde Monachium petiturus, atque obsessurus, occupat, possidet. Conradum Dominicanum, Berchtoldum fratrem eius, qui Machtyldae genetrici Ludouici amitae Austriacorum a sacris, et ab ea Damasianis mystis praefecti fuerant, capit, in vincula coniicit. Illicoque ad fratrem exploratum, quid nam rerum agatur, nuncium, qui a Ludouico interceptus est, mittit.
[Note: 35] Fridericus ergo impatiens morae, incertus vbi nam gentium frater sit, auidus pugnae, et finem bello faciendi, praeceps in fata ruit, ne vnum quidem diem, vt res fratris per speculatores explorarentur, praestolari voluit. Dissuadentibus magnopere, sed frustra hanc operam sumentibus, Theodorico de Pylichendorff magistro equitum, atque Vlrico et Hainrico fratribus de VValdsehe, diem posterum praelio dicit, atque aperto Marte cum omnibus copiis ferro decernere cum Ludouico statuit.
[Note: 36] Atque vesperi eius diei, qui conflictui constitutus est, Fridericus archimystes Salisburgensis, virtutis ergo hosce equites, quos infra enumerabo, vsu auri, atque orichalci donat, quos a numero comitum atque equorum Tritteros, siue vt vulgo loquar Ritteros, ablata ob voluptatem aurium, vocalitatemque prima, vt fieri solet, litera hoc est Tertianos nuncupamus, Romani Torquatos, ac Decuriones Equestres vocitant. Et quod numerus primum fuit, iam honor, atque dignitas, atque qui tum abs Episcopo ritu solenni, ense stricto, semel humeros verberati sunt, Norici, ac Vindelici hi tres atque nonaginta fuere. Nicolaus, atque Eckhardus de Than, comes eorum Hainricus Oder.
Conrad Thumshirn.
Dietherus Velber.
Conradus Oberdorffer.
Orthulphus de Moess. comes eius Heinricus Pruninger.
Vlriciduo VVispeckhii.
Friderici itidemduo, parens ac filius Koepffelmannen.
Hainricus, Gotfridus, Siguuoldus Lampoltinger.
Siguuoldus, et Albertus Noppinger.
Hainricus, et Gebhardus Trauner.
Nicolaus de Alben.
Conradus et Albertus Trenbeckii.
Iacobus Spoer, comes eius.
Artolphus Schoenberger.
Nicolaus, et Conradus dicti Aussaeer.
Marchardus, et Rudolphus de Vandorff.
Ludouicus de VVelkirchen, comes eius.
VVernhardus, et Ludouicus Truchsassen.
Eckhardus Geyer.
Ioannes Pfaeffinger.
Zacharias Panthir.
Albertus Gebinger, eius comes.
Iacobus, Vlricus, item Iacobus de Turre.
Rugerus de Radeck.
Petrus Gausperger, eius comes.
Vlricus de VVens.
Vlricus, et Otto de Achdorff.
Ioannes Ecckher, comes Othmarus Visler.
Rapoldus Albrechtshamer.
Luitpoldus comes de Panichenstain.
Taganus de Tegborn, comes eius.
Otto de Boibentz.
Fridericus Karlsperger.
Fridericus de VVolffsauu.
Otto de Steyr.
Rudolphus Heleneckher.
Luitpoldus Frey.
Hardneid Mansperger.
Orthulphus, Diethmarus.
Nicolaus die Püchser.
Fridericus de Lobnigk.
Hardneid Schlesperger.
Fridericus de Schraetenberg.
Iacobus de Hohenstain.
Ludouicus de Belkirch.
Ioannes a Neydeck.
Albertus de Dachenauu.
Hermannus de Muendorff.
Ludouicus de Ror.
Hainricus Silbelberger.
Vlricus, et VVittichus die Berger.
Conradus Sta.auer [reading uncertain: print faded].
VVulffingerus Flachsperger.
Conradus de Steg.
Conradus de Sachsen.
Vlricus Hofer.
Fridericus Reichenburger.
Vlricus de Langauu.
Herman de Lenberg.
Hainrich de Laim.
Luitpoldus Tuuarffer.
Conradus de Pettendorff, eius comes.
VVolfing Thor, comes eius Gotfridus Keltz.
Hainricus Maessenberger.
Vlricus Nusdorffer.
Ioannes Hauusperger.
Petrus Sultzberger.
Nicolaus Reinhold.
Hainricus Oxel.
Vlricus Geldmann.
VVolffhardus Aldenburger iunior.
Adelramus Straelenfelser.
Eckhardus, et VVolfhardus Offensteter, a patria mea ter mille passus orti.
[Note: 37] At Fridericus, vbi rei diuinae operam dedit, opemque Superum implorauit, atque illuxit, pontifices euentum belli Muldorffii expectare iubet, confestim copias e castris educit, ordines, cohortes, turmas instruit, in fronte fratrem suum Hainricum, Stvrios, et Iuuauenses, cum Austriae signo, quod Theodericus de Pilychendorff magister equitum ferebat, constituit. Vgros, Scythas barbarorum agmen Hainrico, atque Vlrico de VValdsehe ortis permittit. Ipse cum Austriacis, et Noricis propter Aquilam assistit.
[Note: 38] Ex altera parte Sevfridus Schuueppermannus, homo militaris, atque senex, qui a teneris vnguiculis aetatem in rebus bellicis egerat, legatus Ludouici, exercitum pro loco, atque copiis instruit. Ioannem regem Boiemiae cum genero Hainrico atque popularibus in principiis, ob honorem D. VVentzeslai Boiemiae reguli, cui is dies festus erat, vt pugnam cieat, atque in primis praelium committat, collocat. Ludouicum commutata veste propter Aquilam in confertissimo Boiorum cuneo constituit. Albertum Rindmaul praesidem Neostadii, quod a patria mea quinque lapides abest, Conradum de Baybrun, disciplinae militaris omnium Boiorum tum peritissimos, a laeua, dextra procurare, atque vnum Fridericum petere, in vnum tela coniicere praecipit. Fridericum vrbis Norinbergae praefectum cum quadringentis equitibus, veluti triarios, trans Iseniscum in subsidio atque infidiis delitescere, et dato a se signo erumpere a tergo hostibus instare mandat.
[Note: 39] Posthaec Boiemus paulatim incedit, idem hostes faciunt, infestis tum signis concurritur, fit praelium atrox, et diu anceps, a solis ortu vsque ad occasum ferme per decem continenter horas pugnatum est. Fridericus strenui militis et boni Imperatoris officium simul exequitur. In prima acie cum expeditis versatur, laborantibus succurrit, hostes ferit, pugnat, omnia prouidet. Iam Boiemi loco pelluntur, pedem retro referunt. Rex caballo, cui insidebat, interfecto, in alium equum imponitur. Quingenti iam abiectis armis hostibus se dediderant. Seyfridus qui non magis ducis, quam militis munere fugebatur, cum Boiorum agmine laborantibus, Boiemis subuenit, vim hostium, donec Boiemi editum collem occuparent, sustinet. Ibi restituto praelio, redintegrata acie, virtuti dolum addit. Ventosus, atque serenus dies erat, aciem ita ad solem conuertit, ac componit, vt puluis in oculos, atque ora hostium ferretur, et ex splendore armorum ac repercussione quasi coelum ardere viaderetur, et lumina hostium perstringerentur. Deindeque iussu Schuueppermanm Fridericus Norinbergensis praefectus, signa Austriaca habens erumpit, Isemscum, qui vadosus est, transit, terga hostium, qui Luitpoldum fratrem Austriaci esse, atque sibi in auxilium properare rebantur, inuadit, animum Boiis reddit, recentes atque integri facile fatigatos caedunt,
fundunt, a fronte a tergo instant, vrgent, prosternunt. Quod vbi quingenti, qui se ante dediderant, conspicantur, mox correptis armis in Austriacos feruntur. Acies itaque Friderici turbatur, fit fuga, primo terga dedere Vgri, et barbari, atque inulti more pecudum mactantur. Hainricus frater Friderici, atque Theodericus signifer viuus in potestatem Boiemorum venit. Rindmaulius cum suis optimum decus, capto Friderico, expetens, in equitum agmen, vbi Fridericus erat, irrupit, cuneum hostium perfregit, Friderico instat. Idem pars diuersis locis facit: tum vero similis strages ruinae fuit. Austriaci abiectis armis se dedunt. Tandem Fridericus, vbi se solis cum paucis relictum, copias fusas videt, deditionem Rindmaulio vrgente facit, a quo ad Ludouicum, quem a se interfectum arbitrabatur, deductus arcta custodia obseruari iubetur. Omnes Austriae optimates (mille centum, atque sexaginta fuisse referuntur) viui in potestatem hostium deuenere. Episcopi audita clade suorum, fuga sibi in tempore consulunt.
[Note: 46] At Ludouicus profligato hostium exercitu, reliquiisque captis, receptui canit, suos qui tota die conflixerant, corpora curare iubet. Cum nihil praeter pauca oua, quibus famem restinguerent, epularum curam gerens, suppetere diceret, praecipit vnicuique ouum, Schueppermanno, cuius industria vicerat, duo dare. Id quod in prouerbium [Note: s) [transcriber: note missing] ] vulgo protritum cessit.
[Note: 47] Deinde aduersus Luitboldum, quem Lycatiorum agros insedisse diximus, expeditos praemittit. At ille audita fratris, captiuitate, tam aduersa pugna nunciata, suis metu, fama tantae victoriae perculsis, passim diffugentibus et dispersis, quacunque patebat ad fugam via erumpentibus, cedere cogitur. Conradus atque Berchtholdus Damasiae antistites liberati sunt. Posthaec praemia victoribus donantur, captiuique inter eos diuiduntur. Proceres Austriaci Friderico vrbis Norinbergae addicuntur, quiseruati, et vita donati, domum liberi dimissi, sese in clientelam, seruitutemque perpetuo Norinbergensi praesidi dicarunt, adeo vt etiam nunc, quoties fata patroni, clientisue tulerint, sese viuere, ac quicquid habent, non iure suo, sed illius beneficio possidere agnoscant, in verbaque illius iurent. Hennebergensis in senatum principum Imperii allectus est. Hainricus Austriae dux regi Boiemiae traditur, atque ab ipso in Boiemiam captiuus abducitur.
[Note: 48] Fridericus Caesar primo ad Dornbergium, vbi VVolphingerus de Goldeck, filius Ottonis habitabat: deinde postero die Otingam deducitur. Hic coeunt proceres, tribuni, duces, horum consilio ille Reginoburgium in domum Gumperti. inde a VVichnando vicario ad Trausnitz (arx est Nariscorum, haud longe a Nabburgio) abducitur, vbi tres annos, menses sex captiuus detinetur. Cumque nomen arcis, quod Boia lingua, ne credideris, valet, audisset: Vates, inquit, fuit veridicus, atque diuinus superum interpres, qui hoc tibi nomen fatale indidit. Nec enim vnquam fore credidissem, vtitantus rex, et in hac regione omnium opulentissimus, ita captiuus, atque vinctus adte deducerer. Atque hoc praelium factum quarto Calendas Octobris, anno ab ore seruato millesimo, trecentesimo altero et vicesimo. Ampfing vicus antea ignobilis, vbi dimicatum fuit, hac clade emersit. Extat tinnulum decastichon de hoc conflictu.
1. Saraceni Armeniam vastant. Grates ob victoriam a Ludouico actae, Aduersarii eius se submittunt.
2. Beatrix Augusta moritur. Strubinga conflagrat. Ludouicus Margaretham Bathauam ducit.
3. Papa et Rex Campaniae et Galliae Ludouici potentiam metuentes conspirant.
4. Papa Luitpoldo decimas concedit, Poloniae Dacem Regem salutat et Lituanos contra Brandenburgensem concitat.
5. Papa per Berchtrandum et Philippum Valesium vrbes Italiae ad se deficere cogit, resistentes interque hos Vicarios Imperii excommunicant. Vicarii VVelphones Mediolano pellunt, Caesaris opem implorant.
6. Imperatores leagtos ad Papam mittit, qui non auditi vt hostes Italia exire iubentur. Papales Mediolanensem agrum vastant.
7. Ludouicus arma Papae inferre decernit.
8. Bulla Ioh. XXII. contra Ludouicum, quae docet Romanum imperium esse beneficium Pontificis.
9. Ludouicus Iureconsultos et Theologos consultat, qui pro Imperatore respondent. Dartes Aligerius cultiorum literarum sator.
10. Docti ad Caesarem deficiunt et eius causam strenue defendunt.
11. Pontifex contra se scripta comburit, et Ludouicum per Ottonem excommunicant.
12. Status Imperii excommunicationem Papalem nullam esse decernunt, cui decreto etiam Clerus Germaniae praeterquam Dominicanos nonnunquam pro vtilitate Pontificem sectantes, subscribit. Insignia imperii exponuntur.
13. 14. 15. 16. 17. Ludouicus IV. publicum edictum, in quo Papae impietatem, seditionis Romani imperii euertendi studium, iniustitiam, ingratitudinem auaritiam et fastum abiicit.
18. Inde refutat bullam, nempe negat Papae competere vtramque potestatem, et quae de animo et corpore attulerit non concludere. Etsi contra naturam quod Imperator tanquam Princeps Principum seruo seruorum debeat esse subiectus.
19. Causam ad Papam non pertinere, nec eius officii esse aut eum hac in re iudicare posse probat.
20. Negat imperii curam tempore interregni adeum redundare. Vicariis existentibus, neque verum esse discordantibus Principibus Caesaris electionem nullam esse, vbi contrarium probat.
21. Negat se sua sponte Caesaream dignitatem occupasse.
22. Filio decreto consilii Brandenburgensem Ducatum in feudum datum.
23. Cur quibusdam in Italia opem praestiterit?
24. Negat se esse haereticorum fautorem; Papam vero haeresiarcham, Antichristum aut ad minimum eius praecursorem esse commonstrat.
25. VVilhelmus Occomensis satisfacit iis, qui Papam Anti-Christum nominare periculosum esse statuunt.
[Note: 1] EOdem anno Saraceni Armeniam vastarunt, Christianos in seruitutem redegerunt. Porro Ludouicus vbi aediculam Deiparae Virgini triumphalem, Satlariam vocant, extruxit, victricia signa prima Landshutae intulit. Fridericum archiepiscopum Salisburgensem proscribit, Diethmaning supra Burchusium occupat, Vuulfingero Goldeckher tradit. Inde Angilostadium petiuit. Postea tali inclytus triumpho fines Imperii lustrat, ciuitates, municipia, vicos, castella adit, vniuersi victori obuiam procedunt, ob res bene gestas congratulantur. Qui ante eidem aduersabantur, certatim deditionem faciunt, sacramentaque dicunt. Ita enim natura comparatum est, vt eo animus hominum, quo fortuna inclinet.
[Note: 2] Et sicuti laetis semper aduersa interpolantur, Beatrix vxor Ludouici iisdem diebus e medio tollitur. Eius sepulchrum Monachii in templo deiparae Virginis iuxta marmoreum mariti Mausoleum monstratur. Strubinga quoque Vindeliciae secundae vrbs insignis 18. Calendas Iulii vesperi de coelo tacta, media conflagrauit. Verum Ludouicus vbi eluxit, ad secundas nuptias animum applicat. Margaretham Bathauam neptem VVilhelmi Caesaris filiam VVilhelmi tertii, sororem VVilhelmi quarti, sororem reginae Angliorum, vxorem duxit, nuptias regio apparatu Agrippinae facit.
[Note: 3] Auctus itaque viribus, et affinitate Angliorum, opibusque locupletissimae vxoris, quae Selandiae, Phrysiae, Hannoniae Hollandiae haeres erat, visus est Ioanni Pont. Max. Ruperto regi Campaniae, Carolo pulchro regi occidentalis Galliae potentior, quam ipsis vtile forte esset. Caepit ergo ob virtutes, atque fortunam formidolosus, atque suspectus haberi. Quam obrem illi non tam aduersus Ludouicum, quam Germanam libertatem (qua salua, illi salui non essent) conspirationem faciunt: Imperii nomen, atque fauorem ex Italia,
atque Roma excindere conantur, adeo vt nemo in Italia sit, qui Imperatoriis rebus studeat.
[Note: 4] Trahunt facile in partes Luitpoldum captiui Friderici fratrem. Decimas huic, vt Ludouicum in Germania oppugnet, sacerdotes qui in eius regno forent, pensitare Vicesimus secundus imperat. Poloniae quoque ducem, quo immunis Imperii, cui hactenus stipendiarii, ac obnoxii Poloni fuerant, agat, regem appellat. Sacerdos Teutonum equites, cum Lituanis alienis areligione nostra, hostibus Reip. Christianae foedus inire iubet, inducias inter inimicissimos biennio facit. Et Lituani eius iussu in Brandenburgenses, filio Caesaris parentes, crebro atque impune commeant. Vltro, citro arma mouent, cuncta caede, incendiis complent, greges hominum captiuos abigunt, virgines, coniuges alienas stuprant, fana, aedes sacras compilant.
[Note: 5] Sub idem tempus primarius sacerdos Berchtrandum flaminem Rom. Philippum Valesium, qui Vestriaca Francia postea potitus est, cum copiis in Italiam mittit. Ciues, dynastas, oppida ab Imperio, ab Ludouico ad se deficere cogit, fidem seruantes devouet. Eosdem per Berchtrandum Dominicanum impietatis quaestorem haereseos nota inurit, armisque inuadit. Petra Mala, et Matthaeus ab Adolpho Caesare praeses Italiae datus, eius filii Lucinus, et Stephanus, Marcus, ac Galeacius eloquentissimi, ac grauissimi viri, caeterique vi, Pontificiaque seruitute oppressi, Turianos, VVelphonesque partes pontificis Mediolano pellunt, ad opem Caesaris confugiunt, Maiestatem populi Germani implorant, Ludouici auxilium inuocant.
[Note: 6] Is Berchtoldum de Neyffen, Fridericum de Truheding, Berchtoldum, et filios eius Berchtoldum, et Hainricum de Grayspach regulos, Boiariae, Franciae, Sueuiae virtutibus, et natalibus, celebres: qui pro prudentia, atque fatidica suorum cognominum diuinatione pacem, atque concordiam Christianos confirmarent, ad Pont. Max. item ad legatum eius frustra proficisci iubet. Berchtardus ille pactiturbator (idenim Berchtrandus Germana lingua valet) non solum legatos Caesaris a Pontifice ad se reiectos, non audiuit, sed et contumelia affectos, quasi hostes excedere Italia iussit. Moxque Mediolanensem agrum crudeliter depopulatur, stupris, caede, incendiis vniuersa, vri bello fieri solet, complet.
[Note: 7] Ludouicus, quod sacramento rogatus, religione iurisiurandi adactus esset, se maiestati Imperii, Reipublicaeque nunquam defuturum, inopibus contra fas, praeter aequum armis afflictis, ad populi Germani libertatem confugientibus, quos sine maximo scelere deserere non posset, superiores tetrarchas, Caesareis auspiciis suppetias ferre, vim vi repellere, iure gentium imperat. Atque haec ex vtrivsque principis Romani edictis, quae in Boiariae publicis Bibliothecis seruantur, excepimus. Ea si Chronicariorum mendaciis discrepauerint, illorum negligentia, atque temeritas (qui amore, atque odio caecutientes, ac imperitia confifi fabulosa, omissa publica instrumentorum authoritate, sibi conquirere permittunt) accusetur, et vt possint illorum nugae sperni, tamen fides nostra non debet. Quaecunque in diplomatibus reperi, incorrupta profero. Igitur vicesimus secundus hac bulla Caesarem afflat.
[Note: 8] Posteaquam (inquit) a decessoribus nostris, res Romana, a Graecis ad Germanos translata, Carolo Magno in fidem, atque tutelam cominissa est summus ille honor, beneficium Pontificis Max. esse solet. Decretum siquidem est, vt cum Germani principes regem iusissent id demum ratum esse, si Rom. Pontifex, vniuersi orbis Christiani pater, atque princeps author fieret, nec ante cuiquam Comitiis Caesarcis, suffragiis principum designato regineque administrandi, neque regiitituli vsurpandi ius est, quam primarius sacerdos, Dei Opt. legatus, suo numine faueat, et aspiret. Praeterea summa potestas, maximum imperium, vbi orbum capite fuerit, penes Max. Pontificem, cuius beneficium illud est, existit. Itidem vbi septem suffragatores Comitiis Caesareis discordes fuerint, neuter rex est. Episcopus Romanus sicut communis omnium mortalium parens; fasces Romanos ob dissensionem destitutos, Rempublicam derelictam, suo arbitrio temperat. Quemadmodum animus imperare, corpus illi, ciuius beneficio viuit, seruire debet: ita optime consultum esserebus Christianis, nemo ambigit, vbi fragilia aeternis, prophana sacris, corporalia spiritalibus subdita sunt, atque obtemperant. Quod tum fiet, quando Pont. Max. dignitatem vtramque suo arbitratu moderatur. Ecclesia dominatur, eius lege, atque imperio omnis potestas redigitur. Et Imperator religione sacramenti ei, qui terris praesidendo vicem coelestis Imperatoris
perfungitur, addictus est. Hasce ob causas, cum post fata Imperatoris Hainrici septimi, duo Fridericus, atque Ludouicus reges consalutati fuerint, ambo vtpote contra auspicia creati, id igni sunt summo rerum humanarum fastigio. Respublica in medio derelicta, atque dilacerata, a nobis iure nostro administratur. Proinde Ludouicus maximo malo suo, non minore Ecclesiae Romanae detrimento, nec dum a nobis dignus, qui imperet iudicatus, sua sponte regium nomen, rerum habenas temere vsurpauit, atque vi in Italia, atque Germania occupat. Nam Brandenburgensen principatum contra leges atque intercessionem filio suo tradidit. In Italia Galeacio, eius fratribus de crimine haereseos condemnatis, atque renunciatis, suppetias tulit. Nos igitur iuxta munus coelitus nobis datum, Ludouico praecipimus, vt intra menses tres sese abdicet ab regio nomine, gubernatione, functionibus publicis, rebus gerendis penitus abstineat, a se hactenus acta rescindat, nec posthac nisi iussu, et mandato nostro dignitatem resumat. Quod si obtemperare detrectauerit, patriarchis, episcopis cunctis, sacerdotibus, principibus, ciuitatibus imperamus, vt eundem deserant, ac nobis parere cogant. Data, atque publicata Auinione, octauo Idus Octobris, anno dignitatis octauo, Christi vero 1321.
[Note: 9] Haec vbi in Germania comperta sunt, Ludouicus diuini, humanique iuris consultissimos quosque in Italia, Germaniis, Galliis, praecipue Bononiae atque Luteciae, iure vtroque atque sacris literis peritos, consulit. Hiomnes rescripsere, acta, et dogmata Ioannis aduersus Caesarem Christianae simplicitati, et diuinae philosophiae repugnare. Extant huiuscemodi consilia Theologorum in Bibliothecis, in membranis scripta, contra Vicesimum secundum libros quoque edunt: hi amici Ludouici, Marsilius Patauinus. Ioannes Gadunensis, Luitpoldus de Bebenburg, Andreas Laudensis mysta Fruxinensis, Augustae magister Epistolarum, Vlricus Hangenor Augusta ortus, sacro Caesaris scrinio praefectus, Dantes Alligerius Florentinus, qui tum cultiorum literarum semina sparsit, quae paulatim radices egerunt, in herbam exierunt, et nostro demum aeuo maturescunt: tantae molis fuit, exules literas, obstrepentibus vndique barbaris, atque Tyrannis reducere.
[Note: 10] Iisdem diebus VVilhelmum Occomensem, Franciscanum Theologum praestantissimum, atque Dialecticum suae tempestatis acutissimum, duos collegas eius, Bonam Gratiam Bergomensem, et Michaelem Caesenatem Franciscanorum antistitem primarium, sacrarum literarum, vtriusque iuris professores, cum sacris Antonii Patauini Monachium od Ludouicum venisse reperio. VVilhelmus is, Anglia ortus, sectam recentiorum peripateticorum, de quibus in sexto libro mentionem feci, ab omnibus Academiis fere explosam, instaurauit. Ad Ludouicum dixisse ferunt, Tu nos pugnis, ense, ferro, armis a seruitute assere: noste lingua, calamo, literis, stylo, libris, verbis vindicabimus. Atque illi omnes certatim diserti in Rom. Pontificem invecti sunt: ratiocinationes, captiones eiusdem confutant, argumenta diluunt, testimoniodiuini, humanique iuris probant, Ioannem libidine dominandi insanire, in Christi plebem grassari, pontificem Rom. vt infimum Christianorum, si quidem id quod cupit esse vult, quemadmodum Christus, Petrus, atque Paulus fuere, Imperatori subiiciunt: tantum abfuit, vt eius bullas, actaque tuerentur. Qui seruus seruorum est, inquiunt, nemini dominari debet, recumbentibus ministret, amet, pascat, coelo habitet, spretis honore, diuitiis, potentia Christum, cuius se vicarium mentitur, aemuletur: vestigia Pauli sequatur. Hi contumelias, paupertatem, beatitudinem, opes, imperia, spinas, atque scelera, et cultum deorum vocant. Pleraque tum alia praecepta, legesque viuendi, superiores Caesaris consultores libeliis editis sacerdoti Romano dixere.
[Note: 11] Quae Ioannes vbi accepit, illorum libros (pars tamen editi, atque seruati, in Bibliothecis cum blattis, et tineis colluctantur) exurit Ludouico diras dicit, sacra publice, priuatim fieri vetat. Ottonem Charionum antistitem D. Lamperti, Tolossanum, Dominicanorum Tolossae primarium sacerdotem praemiis inductos in Germaniam proficisci, sententiam suam renuntiari iubet.
[Note: 12] Ludouicus hisce turbis adactus Reginoburgium ad conuentus agendos proficiscitur, quinto Idus Augusti, sacra Augustalia, Imperii insignia, hastam, clauos, viuificae crucis magnam partem, quae
Christus seruator noster sanguine suo consecrarit, ensem, atque hastam D. Mauritii diadema aureum, ensem Caroli Magni, et alia huiuscemodi penetralia, numero centum viginti per sacrifi culos ponte in vestibulo aedis D. Haimerami facto, populo monstrat. Adfuere principes, episcopi Germaniae, in quibus fuisse reperio Balduinum, Treuerensem, Hainricum, Agrippinensem, Mathiam, Mogontinum archimystam, Ioannem regem Boiemiae: fit senatus consultum, vt Caesar operam det, ne Germana libertas inseruitutem redigatur, et maiestas Imperii a faucibus tyranni eripiatur. Ex consilii itaque decreto vana irritaque esse vicesimi secundi acta declaratum, quicunque ea tueretur, hostem reipublicae bona eius publica esse placuit. Otto, atque Tolosanus Germania edicto extrusi sunt. Nicolaus pontifex Reginoburgensis pacem a Ioanne emit, atque aere impetrauit, vt immunis Imperii pontificalis foret, neue sententiam pontificiam in Caesarem Ludouicum promulgaret. Rem gratissimam Ludouico fecit. Franciscani, aliique omnes sacerdotes, et monachi, episcopi, Caesaris, principumque decreto steterunt: soli Dominicani modo Caesaris, modo Pontificis, quocunque vtilitas inuitabat, rebus studebant. Argentorati, quod diu publice rem diuinam fecissent, demum pecunia coempti detrectarent, vrbe pulsi sunt. Reginoburgii, atque Landshutae e diuerso primo sacrificiis publicis aliquandiu supersedere, huiuscemodi caeremoniis abstinuere, mox pertaesi solitudinem, sponte templa aperuerunt, passimque, ne egestate perirent, sacra fecerunt. Nam Ludouicus clementissimus natura, atque princeps beneuolentissimus, neminem ad sacra publica adegit. Sed hoc edicto publice ex consilii decreto obnunciauit. Cuius exemplum sicuti tempus postulat, subtexam.
[Note: 13] CHRISTVS Seruator, Dominus, atque deus noster, eius legati primarii Petrus, Paulus, Iacobus, Ioannes tempora periculosa, vbi ad coelum migrarint, nobis imminere cantarunt, et in primis admonuerunt, vt summopere, atque anguium in morem astuti, decreta, Pharisaeorum, Pseudochristos, Pseudophetas, Pseudapostolos, a mendacio simulatae religionis ita appellatos, vitaremus. Qui se mystas Christi ferunt, cumsint nuncii Antichristi. Eos inexplebilis, honoris, potentiae, pecuniae sitis atque luxus auaritia, fastus quae in prouerbium venere, produnt. Non imus inficias, ingentia fatemur, tempora nostra censuram non ferunt. Iam pridem corrustis moribus simplicitas Christiana sordet, longinqua consuetudo potentior veritate vincit, tamen indignatio silentium rumpit. In altissima humanarum rerum specula coelitus positi tacere non possumus: ne canes muti, iuxta vatem sacrum, qui latrare non possunt, simus. Et si lusos pelle ouina tectos abigere ob infelicitatem temporum non valemus, resistere tamen, huiuscemodique prodere, munus nostrum est. Quamuis tantundem, vt vellemus, non possumus, tamen non assequutis voluisse, abunde pulchrum atque magnificum est. Et vt rem pauca conferam, nec diutius ambagibus immorer, circuitioneque vtar, remque aperte dicam, Ioannes ille qui se Papam vicesimum secundum nuncupat qualis sit, ouiculis Christi nostro beneficio operae precium est agnoscere, ne deceptae pelle ouina a saeuissimo lupo deuorentur.
[Note: 14] Nempe sanguinem Christianum sitit, discordiae, seditionum mala vbique gentium inter Christianos serit. In Germania, et Italia, literis, pollicitationibus, auro, principes, tetrarchas, episcopos, sacerdotes, monachos, ciues corrumpere nititur inducit, sollicitat, ad arma vocat. Aduersus diuinam prouidentiam, supremam coeli maiestatem, vnde omnis potestas existit, contra charitatem Christianam pugnat, fratres infratres armat, praecipit, vt Christiani mutuum affectum, et amorem, quem solum pater immortalis a nobis exigit, exuant, arma corripiant, atque in sua viscera vertant, fidem frangant, pacta dissolvant, inuicem fraudent, decipiant, imponant, a sacro sancto Imperio deficiant, rebellionem, conspirationem, caedes, incendia, stupra faciant. Nec licet per hunc Antichristum Christianis pacem a deo datam seruare, tanta est hominis, vel potius Sathanae illius vecordia, publice pro concione scelera sua, quasi benefacta, praedicat. Cum Christiani (inquit) principes inter se discordant, tum vere Romanus sacerdos est. Pontifex Max. demum regnat, demum dominatur, vbi omnibus discordia, seditione, mutuo odio debilitatis formidolosa fit eius potestas, vniuersi eius nutui obsequuntur, et vel screatus obseruant, seditio atque discordia Germanorum, salus est Romanorum Pontificum. Proinde pro virili enitendum est Pontifici Max. sisalvus esse velit, vt aeneum serpentem, hoc est, Alemannorum Imperium conterat, in cineres atque fauillas redigat. Itidem iactitat sua opera effectum esse, vt nullus neque Romae, neque in Italia vltra siet, qui Imperii rebus vel faueat, vel studeat.
Et profecto eius fraude duo rebus impositi sumus, quos vt vel vna quidem literula (cum tamen vndique aurisugae, atque vultures sui circumuolitarent, templa, fana, sacras aedes compilarent) in gratiam redigeret, aut vtiure potius, velapud se, quam armis disceptare hortaretur: tantum abfuit, vt nos vltro adbellum ciuile concitaret. Nullam operam dedit, vt inter nos pacem componeret, imo magis discordiam aluit, modo mihi, modo Austriaco studebat: nunc Friderico, nunc Ludouico fauere se simulabat, vt quisque imbecillior erat, ita magis huic operam suam pollicebatur. Ad consecrationem vltro inuitabat, per fallaciam vtrisque verba dedit, et pronos ad concordiam rursus arma sumere persuasit. Astu haec omnia egit, vt interea dum domesticis armis, cognatisque bellis atterimur, Imperium pessundaret, labefactaret, vrbes, castella, populos, Rempublicam inuaderet, in cuius perniciem conspirauit, populumque Christi in seruitutem redigit, aduersus sanctos dei pugnat. Sacerdotia maxima, infimasordidissimis quibusque, modo hostes Reipublicae sint, committit. Neminem publici boni studiosum, aut pacis amantem in curiam sacerdotum allegat.
[Note: 15] De Pharisaeorum supercilio nimium sibi assumit, nihil pensihabet, modo animo suo atque libidini perfas, atque nefas morem gerat. Diuina, humana decreta iuxta contemnit, atque conturbat. Ius gentium violat, leges naturae prophanat, sacra polluit, indicta causa, necdum, reos condemnat. Sibi licere absque mora actutum, vel in nos indemnatos sententiam ferre iactitat. Cum capitalis sit inimicus, publicusque hostis, tamen in propria causa actor, testis et iudex est, id quod nec apud Turcas, neque Iudaeos, neque Saracenos, neque Sarmatas fieri solet. Eos qui fidem Caesari seruant, et Christo seruatori nostro praecipienti obtemperant, nec vllam aliam ob causam haereseos nota inurit. Quicquid libet, licitum iudicat, metitur opibus licentiam. Quidigitur cum illo agam? neque ius, neque bonum, neque aequum exequi, scire studet. Nihil videt, nihil facit, nisi quod lubet. Sathanae spiritum sibi sumit, se similem altissimo facit, se adorari (quod coelitum quidam sibi a Ioanne fieri prohibuit) pedes sibi osculari, more Diocletiani, atque Alexandri crudelissimorum tyrannorum permittit. Cum Christus manceps, diuinitatis dominus, et deus noster pedes comitum suorum piscatorumque lauerit, vt nuncii sui vicissim illis, ad quos missi sunt, faciant. Vna maiestas atque diuina prouidentia ipsa suispollens opibus, nil indiga nostri, vbique praesens, vniuersis rebus incubat, rebus omnibus per se consulit. Nec in manu factistemplis habitat. Nos Deigenus in eodem viuimus, mouemur, et sumus. Ipse coeli, et terrae rector est, nisi forsitan artifex, natura effoeta, supremusque rerum parenssenio, atque labore continuo fessus, Atlantis ritu (vt est in fabulis Poetarum) Herculis (qui respiranti interea loci coelum humeris sustineat) vicaria opera, atque sempiternus mortalis auxilio indigeat. Sed nihil fortuito, nihil humana temeritate, aut fit, aut regitur. Imperatores quoque terris, neque forte neque casu, neque a mortalibus, neque occulta fatorum potestate dantur, sed a supremo numine eliguntur, atque diuinitus constituuntur, rebusque humanis a patre indulgentissimo imponuntur.
[Note: 16] Porro Romanus sacerdos, cuius conuersatio in coelis esse debet, vrbes, castella, vicos, regiones, opes, potentiam, tantum splendorem, ius gladii, aduentitia non iure suo, sed alieno beneficio occupat, possidet, nempe benevolentia, atque liberalitate, ne dicam socordia, atque ignauia rectorum Germaniae. At mortalium ingratissimi de optime meritis pessime merentur. Ensem, cuius manubrium nostra munificentia tenent, in nostra viscera, quorum beneficiarii sunt stringere non verentur. Obscuri, versuti, versipelles, Celtatum occidentalium freti viribus atque amicitia, gentisque gentilitia infirmitate, hoc est, leuitate atque superstitione confisi, libertati Germanae plagas tendunt, simplicitati Christianae captiosis aculeis sub magna superficie pietatis imponunt. Darios Croesos, Epicuros aemulantur, pauperiem, ignominiam, contumeliam, famem, sitim, aestum, frigus, mortes, vincula, carcerem, crucem pati (sicuti Paulus et Petrus et Christus, cui se operam vicariam praesidendo terrae dare gloriantur, fecerunt, et docuerunt) non solum non callent, sed et peius flagitio timent. Diuitias solas, imperia, regna, honorem spectant: anxius quam vlli hominum ea conquirunt. Quae tamen non tantum Christus, et eius legati contempserunt, verum etiam philosophi, poetae, oratores, historici alieni asacramento verae religionis aspernenda esse viro sapienti, praecipue sacris destinato constanter praecipiunt: vt quae absque scelere, et aliorum damno comparari nequeant. Et fere malos, nunquam bonos (vt est apud Germanos prouerbium) efficiant. Nec sine causa Christus sentes, et spinas: Paulus rete, atque laqueos principis Stygii adpellauit.
[Note: 17] Et vt est dissociabile regnum, omnisque potestas impatiens consortis, iam egregii illi pastores, opibus, et splendore amaioribus nostris aucti ferre parem nequeunt. Caesarem Italia Roma, Christum terris extrusere: illi coelum quidem permittunt, inferos, atque terras sibi asseruere. Deusque terrarum hominumque non solum dici, sed etiam credi volunt, quasi perinde animis atque linguis (quod ne deus immortalis quidem tentat) imperare possint, atque diuisum cum Iove habeant Imperium, repugnant, et maxime diuer sa sunt Crucifixus, et summa potestas miles, et sacerdos: Imperator et pastor. regnum et patibulum: corporalia, et spiritualia: arma et sacra: bellum et pax: Caesar, et nuncius: princeps et minister: Dominus et seruus. Qui vult esse max. inter vos (ait supremus arbiter coeli legatis suis) infimus omnium, atque vester seruus sit. Caeteris recumbentibus quemadmodum ego feci, ad cyathum ministret. Vnus magister, et dominus vester in coelis, vos autem fratres estis.
[Note: 18] Bellua multorum capitum, monstrum biceps est Augustus, et pontifex Max. Id quidem fuisse Decium, atque Neronem, et huiusmodi Tyrannos, falsorum deorum cultores in numismatis et epigrammatis legimus. Quod de animo, et corpore afferunt, nugae sunt, et contortae conclusiunculae, ceu vero nesciamus carnem aduersus spiritum pugnare, et animam nisi e corpore emicuerit, interituram. Ludibrium naturae abominabile, ira dei, socordia atque ignauia nostra est, principemprincipum, seruo seruire seruorum.
[Note: 19] Siseruus seruorum Dei est, cur non seruit? cur non amat? cur non ministrat? cur non pascit? cur non docet? non nunciat? Si id quod cupit esse velit, cur non Christi, Petri et Pauli vestigia in carceribus, et periculis variis aemulatur? Cur mentitur, tergiuersatur, fallit, regnat, dominatur? Auiditate potentiae, pecunia ima summis miscet, omnia venalia, deum et inferos habet. Cur vitam Christi parui pendit? qui de haereditate afratribus captus, etiam arbiter iudicare noluit, sed competitores ad praetores Caesaris reiecit, et tribunal relegauit. Cum populus eidem regnum Palestinae vltro offerret, aufugit, suum regnum inhoc mundo non esse confitetur. Quamobrem vicesimus secundus non sine maxima sua, atque Reipublicae pernicie libidine dominandi inpraeceps abit, aliena, quae nihil ad eum attinent, curat, vsurpat: sua, hoc est religionem, spiritualia, mores, vitam, hominum negligit. Imperium terrae, mortalia, vetante Christo arripit. Praesides, proconsules professus, crucem, atque paupertatem in aliena ditione obtrudit.
[Note: 20] Vbi res ad interregnum redit, penes se summam potestatem esse comminiscitur. Munus praefecti praetorio, Rheni, reguli Boiorum intercipere, atque in se transferre conantur. Nec verum est, nulli qui discordantibus inter se principibus regis cosalutati fuerint, ius esse potestatis tantae. Id ignaris Annalium et hisce qui quidnam sit mentiri nesciant, persuadere conetur. Conradus, et Lotharius, Philippus, et Otto, Richardus et Alphonsus, Adolphus et Albertus, et nuper ego et Fridericus, licet a diuersis delecti principibus tamen reges vterque vocabamur et eramus.
[Note: 21] Nos quidem caeremonia solenni, ex veteri priscae religionis instituto, Francofordiae celebri loco, Comtiis Caesaris, die praescripto habitis, frequenti senatu non solum a pluribus sed a duabus classibus sacrorum et prophanorum, superis rite salutatis, atque consultis, creati, atque renunciati sumus. Atque inde in vrbe quam Aquas Graneas vocant, in penetralibus ac domicilio sacrosancti Imperii rite sacra obiuimus, diadema, ensem insignia auspicato accepimus. Austriacus post comitia dissoluta, contra decus Imperii, aduersus leges, auspicia, contra intercessionem, et institutum maiorum, non stato die nec tempore constituto, obscuro vico, duobus duntaxat pecunia et affinitate corruptis suffragantibus demum irrepsit, vltroque se ingessit. Et nostram sane causam immortalis coeli Imperator (a quo in summo rerum fastigio constituti sumus) et ensem ad inopes, vi oppressos vindicandos, et malos perterritandos accepimus) felicitate faustis ominibus, et victoria adprobauit.
[Note: 22] Idcirco recte, bene ac sapienter, sicuti legibus cautum est, ex consilii decreto, more maiorum Brandenburgensem ducatum (quem ille homo, qui vulgo papa dicitur, Maedenburgensem falso vocat) filio nostro Ludouico in tutelam, atque fidem commisimus.
[Note: 23] Et cum nostri ciues, amici, populares, socii pientissimi in Italia a flaminibus Rom. quod Imperio, et nobis fidem seruarent, nec vllum aliud propter facinus, armis praeter aequum et bonum attererentur, nobis eos deserere non fuit consilium. Quemadmodum sacramemto rogati, religione iurisiurandi promisimus, regulos Germaniae clarissimos,
de Grayspach, Neyffen, Truhedingen ad vicesimum secundum, inde ad legatum eius in Italiam, vti pacem componerent, foedus icerent, proficisci nostro iure iussimus. Nihilominus illis reiectis, aduersus Maiestatem Imperii, populique victoris gentium, legatus ille Ioannis, osor Christianae charitatis, Mediolanum, Comum, Cremonam, Vercellas, Nouariam, Ticinum, Laudem, Mutinam, Veronam, Vicentiam, Felsinam, Placentiam, Parmam, Brixiam, Alexandriam, Terdonam, Lucam, Pisas, Aretium, Cesenam, Genuae exules, item alias vrbes Italiae, insuper Mathaeum, Galeatium, Passerinum, Petrae malae, montis Ferrati, Matinae, Salutiarum limitum praefectos, ciues, praesides, propraetores Imperii, Christianissimos atque grauissimos viros, hostili animo cum copiis vastat, agros, vicos incendit, stupra, caedes, sacrilegia, impune committit. Illos quod bella ciuiiia abhorrerent, anobis, et Imperio deficere nollent, crunen laesae Maiestatis, scelus perfidiae admittere recusarent, haereseos nota inussit. Romanus princeps a deo ad arcenda huiuscemodi flagitia delectus; gladiumque ideo gestans, inopes, insontes ciues, clientes Reipublicae deuotissimos (quibus etiam a propinquis opem ferre instituimus) potentia, vi, armis malignorum oppressos, sine summa infamia, absque summo scelere deserere non potuit, opem tulit fidissimis, atque Christianissimis amicis. Accusetur illius perfidia, qui prior laesit. Vim vi repellere licet. Pascat bonus pastor ouiculas Christi, et amet, non armis oppugnet, vi opprimat. Argutas cauillationes missas faciat, veritatem, simplicitatem Christianam, Christumque, cui verba dare difficile est, amplectatur. Illius conuersatio sit in coelis, spiritalibus deditus, corporalibus se non contaminet. Nos nostro iure, maiorum instituto, sicut ius gentium est, sacra oracula docent, res nostras, nimirumterrena, caduca, fluxa, fragilia agere sinat, et verbum inter nos non commutabimus. At tandem de sinat tam impudenter mentiri, nisi forsitan omnes Germanos (vt Romanenses autumant) stultos, caudices, asinos, stipites, plumbeos existimat.
[Note: 24] Me haereticorum (vt eius verbis vtas) fautorem falso vocat. Christianus sum, at ipse Haeresiarcha est. Non enim discipulus est Christi, cuius vitam irridet, paupertatem floccifacit, pietatem aspernatur, religionem polluit, sacraprophanat, mores spernit, instituta condemnat, dogmata vilipendit. Nam diuum Franciscum, veritatis diuinae praeconem, paupertatis Christianae antesignanum, consecraneos eius vniuersos Auinionae sexto Idus Decembris anno ab orbe seruato M CCC XXII. impietatis condemnauit: Audite obse cro quam ob causam. Homo pecuniosus, auidusque Imperii argentum Euangelio (vbi opes scelera vocantur) aurum Christi inopiae praefert, Franciscanos, fraterculos ignominioso apud se cognomine, item stolidas pecudes, perniciosas vulpeculas, quae simulata religione mundo imponant populum fallant, nuncupat. Illorum religionem excindere, quod Christum, comites eius nihil possedisse in terris, doceant, asserant, praedicent, conatur. Sed contra coetus Franciscanorum Perusiae celebris, vniuersis suffragantibus Theologis, probe eius facta depinxete, veritatemque sacris literis, testimonio diuino tutati sunt, quamuis magis carcere et vinculis, quam disputationibus huiuscemodi genus hominum castigandum foret. Tamen eundem suis depinxere coloribus atque insatiabile auaritiae baratrum et simulachrorum cultorem declararunt. Nam et auri pondus ingens, quod ab orbe Christiano, praecipue Alemannia, Arelatensiregno, Italia, sub specie expeditionis, Asiaticae emunxit, Saracenis, vt Christianis Armeniae, qui ab eo compilari, atque venire detrectarant, arma inferrent, distribuit. Vt Antichristus non sit, tamen eius antecursorem atque anteambulonem esse necesse est. Aquo ad propugnandum templum dei (vnius curanobis coelitus a Deo Opt. Max. data est) ad vniuersumtotius orbis senatum Christianum prouocamus, etc.
[Note: 25] Atque haec appellatio quibusdam novo atque inaudito antea exemplo periculosa, et aduersas implicitati Christianae visa est, scrupulumque iniecit. VVilhelmus Occomensis, collegae eius, libris de hac re editis, nodum in scirpo quaerentibus, satisfecerunt.
1. Reformatio status publici et Aulae Boiaricae a Proceribus suscepta.
2. Status Boiarici duodecim administratores constituunt, non obseruato diplomate Ottonis Regis Vngarorum querunt. Legesque statum publicum concernentes ferunt, quas Duces Boiariae confirmant.
3. Ludouicus Imperator ciuitatem primariam marchionatus Burgam obsidet. Ludouicus et Austriaci in gratiam redeunt, et Fridericus dimittitur. Pactum inter vtrosque de non ambienda dignitate Caesarea Boii eam petentibus, pacisque confirmatio.
4. Luitpoldus et Heinricus moriuntur. Pax a Friderico interturbata restituitur.
5. Ludouicus contra Pontificem in Italiam vocatur Italicam expeditionem clanculum suscipit. Rudolphoque nepoti res Germanicas cominittit.
6. Caesar a multis Italis concomitatus Italiam intrat, Mediolanique coronatur. Galeatius ob malam administrationem in vincula coniicitur, Hugoque Sueuus ipsi sufficitur.
7. Ludouicus Ethruriam intrat Pisam capit. Hostes in Galliam et Campaniam cedunt, Ludouicus nemine resistente Romam peruenit, ibique cum coniuge a sacerdotibus coronatur.
8. Papa Iohannes XXII. deponitur.
9. Decretum depuritionis, in quo Imperator docet sibi ensem a Deo concessum ad turbatores pacis Christianae puniendos scelera malorum, non amplius ferre non posse.
10. Papam Iohanem XXII. esse caput turbatorum pacis Christianae, qui pecuniama Christianis fraudenter corrasam aduersus Christianos, Lithuanos in Brandenburgenses Saracenos contra Armenios concitando expendisse indeque ansam horrendorum scelerum suppeditasse, aliaque eiusmodi crimina perpetrasse.
11. Imperatoriam dignitatem contra Christi praecepta vsur passe Romanum imperium, cui Christus cum Apostolis obedientiam, et vectigal praestiterint feudum suum venditasse Auinione habitasse, aliaque crimina commisisse.
12. Ad exemplum igitur aliorum Imperatorum, se Iohannem XXII. iam a Fraciscanis haeresiarcham declaratum, ac proinde imperii Antichristi autorem officio suo iure mouere.
13. Nicolaus V. Papa Romanus eligitur.
14. Imperatrix Ludouicum Romanum Roma enititur. Imperator cunctando rei contra Neapolitanum gerendae facultatem amitttit.
15. Episcopus Aichstadensis et Eboracensis a Iohanne XXII. designatus iussu Imperatoris repudiatur, illius Fridericus Norimbergensis, et huic Heinricus de Stain ab Augusto praeficitur.
16. Iohannes Boiemiae Rex Lithuanis bellum infert eosque profligat, Monachium tertiam partem conflagrat.
17. Imperator expeditionem Neapolitanam deserere Romaque cedere cogitur Nicolaus V. Iohannem XXII. banno fecit haeresiarcham declarat et eius imaginem comburit,
18. Ludouicus Mediolanum obsidet. Fridericus Austriacus moritur. Otto Austriacus Argentuariam obsidet. Imperator obsessis succurrit.
19. Hostes in Italia vires recipiunt. Nicolaum IV in vincula coniiciunt. Imperator contra eos Iohannem regem Boiemiae contra eos mittit cum exercitu.
20. Imperator nepotibus ex fratre Palatinatum Rhenicum Amberga restituit. Fratres et patrueles Boii in inferiori Boiaria bello ciuili impliciti ab Imperatore abarmis recedere iubentur, Boiariaque inter eos intres partes diuiditur.
[Note: 1] DVm talia in prima Boiaria fiunt, in secunda eodem anno, nempe Christi MCCCXXIIII. Landshutae Calendis Octobribus Hainricus tertius decimus, Otto sextus, Hainricus quartus decimus impubis, tertium decimum nactus annum, conuentus agunt. Proceres et ciues Boiariae, quod principes inter se nondum diuisa regione discordarent, tumultuarentur, grandem pecuniam, omnibus prouinciis Reipublicae oppigneratis deberent, magnis sumptibus, luxu immodico, donatiuis superuacuis, intempestiuis largitionibus, omnium prodigorum ingenia superarent, veteres regulorum amicos, Fridericum magistrum Epistolarum, Conradum Camerauer praesidem, Sigfridum Ratenburgensem, item alios dignitate atque curia submouent.
[Note: 2] Deinde suo arbitratu e corpore optimatum duodecim, penes quos administrandae Reipublicae, imperandi potestas omnis foret, in senatum allegunt. Duodecim viri fuere. Adelramus de Hals, Hainricus de Artenberg, Hainricus de Preysing, Sigfridus Buchbergerus, Bernardus Grans, Ebranus de Lauterpach, decem millia passuum a patria mea, Conradus de Fraunberg, Adelhardus Fraunhofer, Arnulphus Massenhauser, Vlricus Loblfinger aulae praefectus, Hainricus Ramsperger, Albertus Rustorffer. Posthaec diploma Ottonis regis Vgrorum, Boiariae inferioris reguli, prolatum. Vti rescissum, id vt vetus, atque obsoletum quiritati sunt, has leges gubernandi principibus praescribunt. Ante biennium, atque quatuor menses Boiaria secunda non diuidator. Foedera nulla, neque tum externis, neque indigenis sunto. Absque duodecim virum [Orig: virûm] consilio, ducibus in gratiam redire, concordiam inire, in quempiam animaduertere, vel munificum esse, senatorem abrogare, vel allegere fas non esto. Praesides, praetores, se tutaturos acta Ottonis Vngariae regis, eius diplomati staturos, sacramento dicunto. Praeses tricenis libris, praetor denis, per quos hisce decretis fraus fiet, mulctator. Regulo qui ista tueri recusarit, nemo dicto obtemperato, cuncti populares ciues, agricolae, sacrificuli, equites exauthorati sunto, conspirationemque faciunto. Hac rogatione promulgata, subscripsere Bernhardus de Abensperg, Diethelmus de Freyberg, Hartlieb Buechberger, Conrad Preysinger, Hainricus Sattelboger, Ortlieb Massenhauser, Adelramus Rotauer, Ioannes VVarter, Vlricus Eckher, Albertus Neukircher, Berengarius, et Ludouicus Gransii, Hartuicus Degenberger, Eprechtus de Haydau, VVilhelmus VVintzerer, Seyfridus Fraunberger de Fraunberg, Hainricus, Torringer, Suitgerus Tuschel. Item ciuitates primariae, Landshuta, Strubinga Vindelicorum, Cham Naricorum in Hercynio saltu Boiemiae contermini, Burchusium Noricorum. Neque tres Boiorum resistere ausi, illa et alia talia sibi placere fatentur, authoresque fiunt.
[Note: 3] Iisdem diebus Caesar arma in Burgionas (tribus est Sueuiae, Austriacis tamen parens) mouet, atque caput pagi arctissima claudit obsidione, Burckhardus de Herlpach, qui cum duobus filiis, atque trecentis equitibus praesidio ibi collocatus fuerat, fortiter limitem tutatur, donec Albertus, ac Luitpoldus fratres, Austriae reguli, suppetias obsessis ferrent, atque diem quo aperto marte cum Ludouico confligerent, dicerent. Intercepere pugnam Hainrici ambo, Tyrolius, atque Goriciae: Vlmae connentu celebrato amitinos in gratiam redigunt, omnium rerum obliuionem decernunt. Fridericus liber dimissus, regium nomen abiurat. Vt Ludouico gratificaretur, et ne victus beneficio videretur, nunquam Austriacos, Boiis candidatis Imperii competitores fore dat fidem, tabulisque cauet, quas Ludouicus Barbatus Angilostadiensis Imperatori Friderico tertio, quo sibi fidem eius, aduersus Ludouicum Gibbosum, filium suum, sibi rebellantem, oppignoraret, resignasse, atque reddidisse fertur Gotfridus Carthusianus Maurpachii rem diuinam fecit, Ludouicus, atque Fridericus vna hostia, pacis stabiliendae ergo, perlitarunt.
[Note: 4] Luitpoldus Argentoratum reuersus, ibi atra bile percitus periit. Hainricus quoque frater eius a Boiemia postliminio domum redit, atque absque liberis fato concedit, dum Friderico fratri e Boiaria Austriacos fines repetenti obuiam procedere parat. Fridericus nihilominus
regem se nuncupat, pacta non seruat. [Note: Vide Cuspinianum in sua Austria. Insbruck.] Quamobrem rex Boiemiae iussu Ludovici, Austriae fines depopulatur rursusque duces Oenobrigae coeunt, pacem de integro, atque foedus iurisiurandi religione sanciunt. Diethmaning episcopo Iuuauensi redditur.
[Note: 5] Crebri quoque legati Italiae ibidem fuerunt, Ludouicum in Italiam aduersus Ioannis pontificis Max. tyrannidem euocant. Nam Galeatius, Castrucius, caeteri Italiae praesides cum copiis auxiliaribus Ludovici, partes pontificias, Florentinos, atque Gallos profligarant. Ioannes accepta clade suorum, Ioannem Vrsinum Flaminem Romanum cum supplemento in Italiam e Gallis mittit Isque cum Ruperto Campaniae, siue Neapolitano rege, Caesarianos persequi coepit. Ideo Ludouicus ab illis frequenter efflagitatus, tandem Italicam expeditionem clanculum meditatur. Vbi iam se ad eam rem paratum arbitratur, Rudolpho nepoti ex fratre, praefecto praetorio Rheni Monachium, Boiariam primam, impuberes filios, res Germanicas committit. Ipse cum vxore sua Margaretha Bathaua, paucis comitantibus Tridentum petit, ibi aliquot dies vndique ad eum ex Germania, Italia, cohortibus turmisque prouolantibus substitit.
[Note: 6] Posthaec a Cane Scalae, Galeatio Mediolanensi Castellano, Veneto, atque Aretino pontifice, Columnis [Note: Columneser.] Romanis, caeteris Italiae ciuitatibus, Veronam, Brixiam, postea Mediolanum, nemine prohibente, atque aduersante (pontificalibus partibus Florentiam cedentibus) festa pace deducitur. Ibi Quinquagenalibus ferreo diademate ex veteri instituto, a Vidone Mala Petra archimysta Mediolanensi ornatur. Galeatium cum filio Accio fratribus Marco, Luca, Stephano, quod multa auare, superbe in cives commiserant, in vincula coniicit. Mediolanum libertati restituit, vbi Hugonem Sueuum, regulum Montis fortis praeficit.
[Note: 7] Composita atque pacata Gallia togata, Italia omni citeriore in deditionem accepta, superato Apennino, in Ethruriam descendit. Lucae cum maximo honore a Castrucio exceptus est: duos ibi pene menses commoratur, gratiam precatore Castrucio, Galeatio facit. Inde Pisas tendenti ciues portas claudunt. Nec mora vrbs arctissima obsidione circum sidetur, nec pontificiae partes auxilio esse queunt. Mense ergo Octobri Pisani Ludouico se permittunt, qui eosdem in fidem acceptos, peculiari beneuolentia posthac prosecutus est. Inde maritiroa ora lustrata, Gallis, qui rebus pontificis studebant, domum redeuntibus, Stephano Columna, Berchtoldo Vrsino, Ruperto Neapolitano rege, Roma in Campaniam cedentibus, summa tranquillitate, nemini molestus, nemine resistente, contradicente, repugnanteue Romam peruenit. A Flaminibus, episcopis, sacerdotibus, Senatu populoque Rom. Imperatorio apparatu, nullo honoris genere, more gentis praetermisso, confluentibus vndique Italiae optimatibus, pontificibus, ciuibus Castrucio cum centum, atque quinquaginta equitibus cataphractis apparente, in vrbem deducitur. Celeberrimo Epiphaniorum festo, frequentissima populi corona, in templo D. Petri nullo penitus refragante crebris acclamationibus, more veterum, Imperator, Augustus, et pater patriae: vxor eius Margaretha Augusta consalutatur: a Flaminibus, [Note: Ludouicus non a Pap sed sacerdotibus Romae habitantibus coronari voluit, vt eo ipso doceret, coronationem saltem solennitatis gratia non vero insignum feudi concessi, vti Papa interpretatus adhiberi, adeoque imperium Romanum non esse beneficium Papae Romani.] et mystis, qui Romae habitabant: in auguratur, anno ab restituta salute millesimo, trecentesimo, duodetricesimo.
[Note: 8] Posthaec pontificum, procerum Italiae, Germaniae, omni die senatu coacto, Vicesimi secundi iniurias commemorat, aliorumque episcoporum Romanorum fastum, ambitionem, Reipublicae perniciosam, veritati Christianae exitiosam docet. Sententiae graues, multalibere, audacter, fortiterque dicuntur. Tandem multis sermonibus vltro citroque habitis, ex consilii decreto, Ioannes pontificatu, atque dignitate abdicatur, aditu Reipub. Christianae submouetur,
aduersus religionem nostram fecisse pronunciatur. Petrus Corbarius Franciscanus admodum sapiens, ouili Ecclesiastico destinatur. Posthaec ad quartum Calendas Maii perscribitur Senatusconsultum, quod vt inueni ex fide, pro necessitate suscepti operis, huc transferre debeo.
[Note: 9] IMPERATOR LVDOVICVS quartus, Caesar Augustus, gentis humanae, orbis Christiani custos, a deo electus, germanis et veris Christianis Salutem: Cuius parandae atque constituendae gratia, relictis focis, aris, patria, genitali solo, pignoribus nondum adultis in Italiam transiui, ad caput mundi, Romam sacrosancti Imperii domicilium, sedem nostram, pacifice summa omnium quiete, atque fauore veni, ibique more maiorum, veteri instituto consecrati imperatoris praenomen, Caesaris Augusticognomen rite suscepimus, atque vrbi et orbi. Dei ope et armis nostra potentia, victrici et insuperabili dextra praesidemus, excisuri nostro iure diuinae maiestati resistentes, pacis Christianae violatores ense, quem ob id a supremo Imperatore acceptum gestamus: Huiusmodi autem tumultus atque turbae discordiarum, perniciosissimaque mala inter Christianos, a malignis pontificatus maximi occupatoribus, alioqui fame et inedia morituris seri et exercitari solent, Dum alienis inhiant, alia vsurpant, falcem proteruam in messem non suum temere porrigunt, et quod ab altero postutant, in se recusant. Equidem hactenus, vt iusticia atque aequitate superarem, conniui. Et quemadmodum pientissimum Dauida (cum filius eius Adonias regnum ambiret, aduersus Solomonem sapientissimum fratrem suum a deo electum conspiraret) factitasse legimus, scetera patienter tulimus atque dissimulauimus. Verum ne tenuis, et infirmi animi, ignoscendo malis, bonos omnes perditum eamus, lethalem ambitum, crimina perditissimorum (qui requiescere, donec animi libidinem expleant, non solent) ad viuum ferro, amore Reipublicae, cuius cura nobis a coelesti numine tradita est, resecabimus, lupo pellem ouinam iure nostro detrahemus, et vt paucis, missis ambagibus, rem aperiam, aures arrigite, fauente, omnium res agitur. Vniuersi vulgus sine authoritate, sine gratia, domi atque foris venales sumus: maiestas et authoritas religionis, tibertas, Imperiumque populi Christiani, leges, diuina, humana prodita sunt hosti acerrimo. Quies in seditionibus in pace turbae sunt. Hommes sceleratissimi, cruentis manibus immani auaritia, nocentissimi, et iidem superbissimi: itidem luxu effoeminati, atque ambitione perditi, quibus fides, decus, pietas: postremo vitia, virtutes, honesta, atque inhonesta omnia quaestui sunt, arcem Reipub. Christianae occupant, tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt.
[Note: 10] Caput factionis Iacobus ille de Barbarco, qui se Papam nominat, ingentem vimpecuniae, quam vndique a Christiana plebe fraudulenter corrasit, aduersus sanctos dei, imperio Christiano deuotos, pugnantibus suasu Ruperti reguli boni publici hostis atque D. Hainrico septimo Caesare Augusto proscripti, expendii. Sicuti Abiathar sacerdos, ense Caesareo nobis a coeli numine commisso, abutitur, temporalibus huius seculi curis contra diuinum praeceptum incubat, regno mundano inhiat, sicuti pastor est personatus, ita mysticus est antichristus, canispellicula tectus, in gregem Christi lupina rabie grassatur. vendit scelera: Inferos, superos, beneficia coelestia cauponatur, cum Saracenis Armenios Christianos quinque annis continenter eius opem implorantes, infestantibus foedus societatemque iniit. Boruscorum primarium praesidem diras, inferiasque comminatus, cum Lituanis hostibus pietatis Christianae acerrimis, atrocissimis latronibanducias facerecoegit, hosti regionem prodidit, fenestram inuadendi Brandenburgenses Christianos aperuit. Lituani coniurati Baburci, vltro citro impune per fines Brandenburgensium commearunt: Christianos ferro, caede extinxerunt: vagientes in cunis, in sinu parentum crudelissime contrucidati sunt. Templa coenobia, collegia sacerdotum, monachorum compilata, incensa, euersa: virgines sanctae per vim stupratae, hostia sacra (quod referens horresco) hasta transfixa, insultante hoste, hoc conuicio sublata, En hic est deus Christianorum. Liberi a complexu parentum, vxores maritorum ad ludibrium hostium abstractae, captiuorum greges velut pecudum abstracti sunt. Adhuc Brandenburgensis populus vulnus acceptum luget. Atque haec omnia scelere V cesimi secundi acta sunt. Quinetiam class m a Franciae occidentalis rege ad opem, Christianis Armeniae incolis aduersus Saracenos ferendam comparatam, astu intercepit. Eadem in Genuensium, qui deuotissimi sunt Christiano Imperio, caede abusus est.
[Note: 11] Imperatoriam maiestatem, authoritatem Reipub. temere contra placita Christi vsurpando labefactat, polluit. Monstrum biceps, mundanus et spiritalis esse contendit. Christus seruator noster, cui omnis potestas in coelo atque terra deta est, tamen Imperium atque regnum terrarum, a oopulo sibi oblatum suscipere detrectauit. Regnum meum, inquit, non est in hoc mundo. Atque satis constat inter omnis diuinae philosophiae, legum et pontificii iuris scientissimos, penes pontificem Romanum nequaquam esse vtramque dignitatem, sacram atque prophanam. Omnis potestas ab immortali, atque suprema est maiestate, coeleste beneficium quod imperamus, non humanum est. Comitiali conuentu delecti, suffragiis principalibus comprobau, mortalis cuiuspam aftipulatione, alioue hominis authoramento nullo pacto indigemus. Sacrosanctum Romanum Imperium, cui Christus, comites eius, obtemperarunt, et vectigales fuerunt, sacrificuli fastuosi beneficum esse pernegamus. Caput orbis terrarum a suprema coeli maiestate constituti, nulli mortalium, quatenus ad huius seculi Imperium attinet, rationem reddere debemus. Alia a illius Iacobi pestilentissimi pessima facinora reticeo: sacrificulos, qui canes muti latrare non audent, poenarum metu, ne veritatem dicant, perterritat. Crimen ambitus sacrilegium, novumque aucupium, aesreceptitium, et quod Auinione habitat, saepius euocatus Romam migrare recusat. Quod omnibus bonis cordi non sit, velut leuissima, missa facio, id quod ad nos spectat, agamus. Ius gladii diuinitus nobis traditum ad eradicanda scelera exerceamus, obuiam ire factionis potentiae, vtilitatis Reipublicae, amor religionis atque pietas subigit.
[Note: 12] Iacobum igitur antea a sacrarum literarum autistitibus hacresiarchen declaratum, ex consilii decreto, more maiorum pontificatu submotum, atque a Christo repudiatum renunciamus. Habemus bonorum exempla, quibus nobis licere id facere, quod illifecerunt, putamus. Otto primus cum populo Romano, sacerdotum eius tribu, Ioannem duodecimum ex albo Pontisficum Romanorum ob scelera (quae si ad flagitia Vicesimi secundi comparaueris, ludus est) erasit, alium pastorem vrbi et Orbi imposuit. Idem alios complures Imperatores, optinosque principes fecisse, in Annales et fastos relatum est. Proinde Iacobum illum crimine verae irreligiositatis nota haereseos antea a Franciscanis, caeterisque Theologis inutum, contemptorem paupertatis Christianae, Imperii antichristi authorem, iure nostro, consilio, sententia, consensu communi principum, pontificum, Germaniae, Italiae efflagitantibus sacerdotibus populoque Rom. exauguratum, abdicatum, haereseos condemnatum declaramus, proscribimus, acta eiusdem rescindimus, vniuersi Christiani eundem in numero impiorum atque sceleratorum habeant: ab eo omnes decedant, aditum, sermonem defugiant, velut contagionem, ne quid incommodi accipiant, deuitent. Eidem nullus honor communicetur, et ab his quorum interest, opera detur, vt deprehensus more maiorum puniatur. Quisquis adversus haec fecerit, hostis Reipubl. esto. Nos confestim cum sacerdotum curia populoque Romano, vrbi, atque vrbi pastorem, communi consilio atque veterum instituto, iuxta sacrae historiae leges allegemus. Hoc edictum ab Imperatore, item sacerdotum senatu populoque Romano signatum est, publicatumque in celeberrimo myslarum, populi Rom. regulorum, dynastarum, tetrarcharum flaminum, pontificum max. minorum antistitum conventu. Datum et factum extra templum Augustissimum, diuis Petro atque Paulo legatis Christi dedicatum, octauo decimo die Aprilis, in vrbe Romana, cunctis sacrificus, vniuerso populo Romano in regione pro concione publice eius rei gratia coacto, Christianae libertatis anno M.CCC.XXVIII. Inuictissimi Imp. Ludouici IV. Caesaris Augusti, principis optimi, regni XIV. Imperii vero primo.
[Note: 13] Posthaeca Flaminibus et sacerdotibus qui Romae habitabant, Petrus Corbarius ouili ecclesiastico praefectus renunciatur, Nicolaus quintus nuncupatur, a Castellano pontifice, eius collegis consecratur.
[Note: 14] Iisdem diebus Augusta Romae enixa est filium, cui hancce ob causam Ludovico Romano parentes dixere nomen. Porro Augustus ad vlteriorem quoque Italiam pacandam animum intendit, expeditionemque Campanam aduersus Rupertum meditatur. Verum cunctando disputationibus dies, tempus consultationibus extrahens, hosti interea sese confirmandae locum fecit, rei gerendae facultatem dimisit, rem cunctando perdidit. Qui si [reading uncertain: print faded] nulla interposita mora,
fortunaque vsus, celeritate conatus atque consilia hostium occupasset, Campaniam, regnum Neapolitanum haud dubie, si famae creditur, subegisset.
[Note: 15] Interea dum haec in Italia fiunt, in Germania Gebhardus a Grayspach Aichstadiensis pontifex decedit. Fridericus Leuchtenbergensis praesul Eboracensis a vicesimo secundo templo praeficitur: verum iussu Caesaris, nec a mystis, nec a populo receptus est. Fridericus Norinbergensis praefectus Aichstadium in fidem atque tutelam a Caesare accepit. Eboracensi eodem anno defuncto. Hainricus a Reicheneck Auinione degens, Ioanni serviens substituitur Caeterum Hainricus de Stain a Caesare datus illum extrusit: Rabanus Truchsassius et Albertus de Hohenfels praedia iussu Imperatoris administrarunt. Idem Ioannes itidem in aliis templis tentauit, sed omnes eius conatus frustra fuere.
[Note: 16] Eadem tempestate Ioannes Boiemiae rex, cui intima Germaniae Ludouicus commendarat, Lituanis, qui dolo vicesimi secundi Christianos vastabant, bellum intulit, eosdem profligauit, quendam celsissmum Lituanum viuum cepit, atque spectatum circumduxit. Superiore anno, nempe aerae nostrae M CCC XX VII. Monachium vrbs Vindelicorum maxima, populosissimaque postridie Iduum Februarii, is dies sextus decimus ante Galendas Martias, Caesare tum in Italia considente, casu an fraude, non traditur, intempesta nocte arsit: ignis iuxta Angeronem (sacratarum virginum aedes est) erupit, templum D. Petri cum adito Xenodochium, regio, quam Thalam vocant, regia principum, tertia pars vrbis igne concremata est.
[Note: 17] In Italia Imperator ab vrbe Romana, relicta ibi vxore, aduersus Rupertum Neapolitanum, a se et ante a diuo Hainrico hostem Reipub. iudicatum arma mouet, Tyburtes obsidet. Castrucius atque Galeatius Italiae praesides ex hac vita migrant. Sueui quoque ac Rhenani ciuili tumultu inter se ob praedam discordant. Augustus itaque militari seditione pulsatus, rationibusque suis morte procuratorum conturbatus, mense Augusto cum omnibus copiis Romam rediit. Ibi ocii licentia, vti fieri solet, milites corrupti, iniuria atque contumelia Romanos ciues, alioquin Ludouico, quod minus quam sperarant in eo auxilii foret, indies magisatque magis obtemperare detrectantes, afficiunt. Hasce ob causas Caesar vtcunque a compositis rebus Romanis, omissa cura belli Neapolitani, cum Nicolao V. Pont. Max. Viterbium, inde Pisas concedit, Postorio, Luca, atque Castrucii patrimonio potitur. Ibi Quintus aliquot flamines creat, habito suae sectae concilio, vicesimum secundum rursus diris deuouet, haeresiarchen renunciat, imaginemque eius ligneam comburit.
[Note: 18] At Ludouicus pacata Tuscia, relicto Pisis, Nicolao, Ethruriam Francisco cuidam committit, subinde Mediolanum petit atque obsidet. Circa idem tempus Fridericus Austriacus Idibus Ianuarii decedit: frater eius Otto Ioannis primarii sacerdotis instigatione concitatus, Argentuariam Germaniae, quae est in Gallia Celtica oppidum, circumsidet. Imperator vbi hoc audiuit, Mediolano Accium filium Galeacii imponit: patruos illius Marcum, Luchinum, Stephanum, Canem Scalam, citeriorem Italiam, Patauiam, Veronam, item alias vrbes procurare imperat. Quarto demum anno cum triennio Italiae pacandae operam nauasset, in Germaniam reuertitur, obsessis auxilio venit. Ioannes rex Boiemiae, ob profligatos, pulsosque Lituanos triumphabundus obuiam Augusto procedit: eundem cum Austriaco in gratiam redigit. Isque Augustae Rhetorum concilio habito, in verba Ludouici iurauit.
[Note: 19] Interim in Italia Stephanus Columna, Berchtoldus Vrsinus, caeteri hostes Reipublicae, partes Ruperti atque Ioannis, e latebris rursus prodeunt, coeunt, arma iungunt, Caesarianos opprimunt, Pisani quoque deficiunt. Quintus a Bonifacio Pisano in vincula conii citur, cathenatus Auinionem ad vicesimum secundum deducitur, vbi e medio sublatus est Haec vbi Ludouicus per nuncios cognouit, Ioannem regem Boiemiae, filium eius Carolum Morauici limitis praefectum cum exercitu in Italiam proficisci praecipit. Isque Lucam liberat, Florentinos, qui eam obsederant, vastat. Brixiam, Bergomum, Parmam, Rhegium, Mutinam, item alias plerasque vrbes in fide, collocato ibi
praesidio, continet. Caesariani ad eum confugiunt, obedienter imperata faciunt.
[Note: 20] Sunt qui tradant, eodem temporis tractu Imperatorem ducatum Francorum in Boiaria, cuius caput Ambergomum, ita Nariscos vocant, atque Palatium Rhenanum nepotibus ex fratre demum reddidisse. In Boiaria quidem inferiore ciuilia arma intonuisse constat. Nam Hainricus tertius decimus fratri suo Ottoni, et patrueli Hainrico quartodecimo bellum indicit. Iique reguli impares maximo natu, opem atque fidem Caesaris, communis cognati et parentis implorant. Ille duces ab armis discedere iubet, ipsis diem nono Calendas Septembris Reginoburgium, vbi iure disceptent, dicit. Eo et Ioannes Boiemus ex Italia, relicto ibi filio Carolo, Fridericus vrbis Norinbergensis praefectus, cum Imperatore veniunt. Cumque aliter principes reconciliari non possent, secunda Boiaria in tres partes diuisa est. Tertiodecimo genero Boiemi Landshuta, Strubinga, Schardingium, Pfarkirchen, et hisce contermini vici: Ottoni Noricorum oppida finitima Iuuauensibus, Burckhusium, Braunau, Ottinga, Traunstain, Reichenthal traduntur. Quartus decimus Landau, Dingolfing, Vilshofen Vindelicorum, Teckendorff, vbi habitauit, Cham, Bogen Nariscorum possedit. Hacque diuisione facta atque promulgata, dynastae omnes quisque domum suam abeunt.
1. Ioannes Rex Boiemiae Italia repetit cum legato Ioannis XXII. colloquitur. Bellum ciuile in Boiaria inferiori recrudescit. Heinricus XIV. ob libertatis Ecclesiasticae violationem excommunicatus restituitur.
2. Autor belli multatur Imperator Hainricum XIII. foederis superioris violatorem aggreditur Strubingam obsidet. Rupertus Neapolitanus ad Imperatorem deficit, Hungaros successores declarat. Ioannes Boiemus ex Italia migrans Boios reconciliat.
3. Tempestates. Modus euitandi fulgur. Aquarum eluuies. Hainricus XIV. et Otto VI. Boiariaque reducitur.
4. Ioannes Rex Boiemiae reconciliaturus Imperatorem et Philippum Vabesium in Galliam proficiscitur Ioannes XXII. moritur. Benedictus XII. Successor omnia eius acta rescindit.
5. Heinricus Tyrolius moritur Ducatusque Cannorum atque Carinthiae ab eo relicti Austriaris in feudum dantur, Heinricus XIII. exinde aduersus Imperatorem bellum mouet, excommunicationem Papalem intimat.
6. Heinricus XIII. imperium affectat Scharding obsidet. Imperator inferiorem Bolariam inuadit et vastat.
7. Rex Boiemiae Iohannes inuito cum Boio foedere Austriam vastat. Iuliacensis Comes fit Dux Imperator Boiemis obuiam pergit.
8. Induciae et pax conciliatur. Pacis conditiones Anna Boiema Austriaco, Elisabetha Ludouici filia Boio nubit.
9. Imperator Reginoburgium conspiratione duorum clanculum intercipere frustra tentat.
10. Cometa. Iudaei aduersus Christianos conspirant, venetio tollere parant, sacras hostias ludibrio afficiunt.
11. Iudaei vndique locorum, praeterquam Viennae et Reginoburgii trucidantur.
12. Locustarum vis Germaniam per triennium atterit, donec volucrum agmina illas deuorarent. Varia de locustis illis notabilia irritique conatus imprimis pet Gallinas ad eas extirpendas suscepti.
13. Papa aliorum arbitrio regitur, Germaniae felicitatem inuidet, ipsumque esse stolidissimum optat. Comitia Mogontina contra eos, qui Iohannis XXII. actatuentur.
14. Conclusum seurecessus ipse in quo continetur.
15. Imperium Romanum a nemine pro feudo agnoscendum, sed a Deo concessum esse, Imperatoremque neque superiorem in terris habentem, nulli rationem reddere debere.
16. Electionem ab Electoribus factam constituere Regem, non coronationem Papae, quae solennitatis et religionis gratia non ex necessitate iuris adhibeatur, Papa seruo gregis existente.
17. Contrariam sententiam, Imperatorem esse vasallum Pontificis a Diabolo esse, vnde bella aliaque scelera orta sint.
18. Asseclae huius sententiae imperii banno feriuntur et criminis laesae maiestatis rei iudicantur.
19. Certamen inter Philippum Valesium et Eduardum Angliae Regem, de successione regni Gallici, illo Germaniae proceres largitionibus, hoc Imperatorem in suas partes trahente. Carolus Marchio Morauiae ad Philippum se confert.
20. Recessus Francofurtanus de auxilio Eduardo praestando et hostibus imperii habendis, qui Imperatorem excommunicatum habeat, aut bullas a Papa in hanc causam datas recipiat. VVilhelmus Occomensis.
21. Diploma Ludouici IV. quo acta Iohannis XXII. ex iis fundamentis rescinduntur, et imperium Romanum feudum Pontificis esse negatur, quia ista thesis a falsis prophetis nata.
22. Quod sit contra principia Christianae religionis, secundum quae maximus sit, qui est minimus, nec sacerdotes sint Domini sed serui gregis.
23. Quod sint incompatibilia corporale et spirituale, coeleste et terrenum, ensis mysticus et ferreus, quippe hic occidat, ille non. Repugnent etiam esse seruum seruorum, et principem principum, et confirmari id vsu omnium seculorum.
24. Quod sit contra iuris Canonici placita, omnemque pietatem Christianam.
25. Et plane in tota causa nulliter actum esse.
26. Prouocat Imperator ad concilium, sententiaeque Pontificis subscribentes, antichristi et hostes imperii declarantur.
27. Status imperii in Lonstein iurant de Caesare non deserendo.
28. Reinholdus primus Dux Geldriae creatus. Dominicani Reginoburgenses ad Imperatorem desciscere coguntur.
29. Otto Austriacus moritur. Parochus Kalobergensis et Neithardus Fuchs.
30. Heinricus XIII. Dux Boiariae moritur, relicto testamentario tutore Ludouico Imperatore.
31. Ludouicus adit tutelam administratoresque ipsisque leges administrationis constituit.
32. Dominicani Landshutae habitantes vt Imperatori reconcilientur et salua existimatione templum aperire possint, technas fabricant. Fridericus de Seuneck Comes Celeiae creatur.
33. Rex Angliae classem Gallorum submergit.
34. Iohannes I. Dux Boiariae inferioris sine liberis decedit, circa successionem concurrunt 1.) Austriaci, 2.) Adolphus Palatinus Rheni, et 3.) Imperator. Partium iura.
35. Sententia Senatus Boiorum Imperatorem heredem declarat, qui et hereditate adita Ottonis Regis Vngarici privilegium statibus datum confirmat. Eius circa facta defuncti praestationes decretum de Boiaria amplius non diuidenda, et cura circa administrandam iustitiam.
[Note: 1] IOannes iussu Augusti rursus cum exercitu in Italiam, vbi filium reliquerat, contendit, velut author pacis, non vindex belli inter partes inducias componere connititur, cum legato Ioannis pontificis Max. de summis vtriusque Imperii rebus colloquitur. In Boiaria inferiore sicuti antea, ita post diuisionem reguli in se ciuili bello saeuiunt, a Martio, capiteque Ieiunii per quatuor continenter menses a Cham vsque Iuuauiam, et a Bathauia ad Monachium igne, incendiis cuncta complentur, villae, agri, casae, vici concremantur. Hainricus minimus natu Vilshofen moenibus lapideis de integro reficit, diuiso inter colonos praesulum opere. Ideo a Conrado Allerspachii antistite dirae ei dicuntur. Sed ab Alberto Bathauensi pontifice maledictis soluitur.
[Note: 2] Inde in Adelramum de Hals authorem discordiae arma mouet, eundem viginti
castellis, atque vicis mulctat, sub ditionem vi et armis cogit. Inde cum patruele Ottone Augusti fidem auxiliumque inuocat. Is Hainrico maximo natu genero Boiemi foederis violatori bellum indicit. Iulio Strubingam, quae eidem parebat, circumsidet, ponte Danubium eo loco, qui Chagarus vocatur, iungit, vrbs duos menses obsessaest. Sub idem tempus Ioannis Bohemi colloquium cum pontificali legato VVelphones suspectum habere coeperunt Hanc ob rem Rupertus ad Caesarianos deficit, deserta pontificis secta, Andream filium Caroli regis Vngariae nepotem suum, successorem declarat. Rex igitur Boiemus pertaesus ractiones Italorum cum filio ex Italia in Boiariam reversus, Boios reconciliauit.
[Note: 3] Subsequenti anno, qui Christi seruatoris nostri M. CCCXXXIII. septimo Calendas Iulii continua fulgura atque coruscationes terruere mortalium mentes, multosque extinxere, sacris, atque victimis vici, vrbes lustratae. Quidam equo vehens, reclinato capite in collum equi, fulmen euitauit. Eluvies quoque aquarum praeter solitum agros inundauit. Eodem anno Hainricus quartus, decimus, filius Ottonis regis, dum Natterbergii saltitando se exercet, crus fregit, in paucis post diebus animam efflault: coelebs fuit, nec liberos reliquit. Sepultus est in Salingthal, in suburbano Landshutae templo. Biennio post et Otto patruelis eius absque liberis obiit: inferior Boiaria rursus ad vnius potestatem rediit.
[Note: 4] Eadem tempestate Ioannes Boiemus, pacis studiosissimus, germana Augustorum soboles summos Reipublicae Christianae principes in gratiam redacturus ad Philippum Valesium, regem Galliae Lutetiam, inde Auinionem petiturus, cum literis Ottonis atque Alberti regulorum Austriae (qui itidem, vt reconciliarentur Pontifex Max. atque Imperator operam nauabant) proficiscitur. Verum Ioannes vicesimus secundus fato concedit, ingentem pecuniarum modum, prope vt fidem excedat, reliquit, diuitiis praeteritos vicit pontifices. Ipsi Benedictus duodecimus suffectus est. Is pleraque acta Ioannis rescindit, legatos Augusti Rupertum praefectum praetorio Rheni, nepotem ex fratre, VVilhelmum Iuliacensem benigne excipit, in gratiam cum illo redire parat.
[Note: 5] Inter haec in Germania Hainricus Tyrolii, atque Charionum dynasta, qui titulotenus regnum Boiemiae atque Poloniae possedit, eius Mausoleum Tridenti monstratur, ex hac vita migrat, relicta vnica filia Margaretha, quae Ioanni filio regis Boiemiae nupta fuit. Imperator Ludouicus Ottoni atque Alberto Austriacis, amitinis suis sorore Hamrici progenitis Lintzii tertio Nonas Maii ducatum Carnorum, atque Charionum in fidem atque tutelam, ritu solenni iure suo commendat: Tyrolios quidem Ioanni, Margarethaeque permittit. Porro Hainricus Boiariae secundae regulus, gener regis Boiemiae, cui soror Ioannis Tyrolii nupta erat, huius frater, Carolus Morauici limitis praefectus, ob praereptos sibi Carnos atque Charionas, bellum Austriacis indicunt. Imperatori amicitiam more maiorum renunciant. Landshutae tum demum fulmen pontificium, vbi hactenus repudiatum fuerat, erupit.
[Note: 6] Quinetiam ipse Hainricus noua molitur: Imperium (nescio quo fretus dolo) affectat. Ludouicum vt gratificaretur Pontifici maximo, vltro a rerum humanarum fastigio descensurum, fibique summam terrarum potestatem, ope soceri, fatisque destinatam esse, rumore dissipat. Inde accitis auxiliaribus copiis a Boiemia, Morauiaque, cum mille, atque quingentis equitibus Neoburgium Austriacorum castellum, in ora Oeni proxime Scharding, quinquagenalibusobsidet, Vlricum Ecker cum septingentis itidem equitibus Allerspachii subsidere iubet. Imperator in altera parte cum exercitu Boiariam secundam inuadit, in meditullio inferioris Vindeliciae Landuni castra facit, auidus pugnae, aduentum hostium operitur: his copiam confligendi dare detrectantibus, Bathauiam versus contendit, Neoburgii obsidionem soluere Hainricum, atque cedere cogit. Commeatu exercitum recreat, annona vehicula onerat, rursus inferiorem Boiariam inuadit.
Vniuersa intra Oenum, Isaramque, depopulatur: incolumi milite Monachium reuerrit. Quadringenri equites VVeichenstefan suburbanum Fruxini coenobium diripiunt atque exurunt.
[Note: 7] Inter haec rex Boiemiae ex Gallia domum reuersus, vbi filio suo intercepisse duos valentissimos Noricorum ducatus, Austriacos accepit, recepto in societatem Hainrico Boio, genero suo, infesto intentoque exercitu in fines Austriae, Boiemiae, atque Morauiae continuos contendit, praeda, igne vniuersa corrumpit. Austriaci ad opem Augusti confugiunt. Is collectis copiis, accito Vlrico VVirtenbergensi, VVilhelmo Iuliacensi, cui soror Augustae nupta erat, Viennam nauigiis defertur. Ibi ex veteri instituto Iuliacensem in classem ducum. transfert, inde cum Ottone atque Alberto Orientalis Boiariae (quatenus cum Danubio infra Oenum extendit) regulis, obuiam Boiemis procedit, proxime hostes castra locat.
[Note: 8] Sed amicis vtriusque partis bella civilia detestantibus atque intercedentibus induciae fiunt, ducesque Lintzii, deinde Neostadii Noricorum conueniunt, pacemque hisce conditionibus confirmant. Sententia Romani episcopi rursus exploditur, iniuria facta Boiemis, damnaque illata pecunia, et auro luuntur. Ottoni Austriaco mortua Elisabetha, Boia, Anna filia regis Boiemiae nuptum dat. Ioanni filio Hainrici Boii, Elisabetha filia Imperatoris despondetur.
[Note: 9] Eadem deinde tempestate Augustus Boiariam peragrat, inter Kefering atque Gebolchhofen octo dies commoratur. Reginoburgium liberam tum vrbem, sedem principum Boiariae veterem et auitam recuperare clanculum atque dolo, quod vi, et aperto non licebat, nititur. Nam et ciues in hoc bello cum Hainrico senserant, auxilia eidem misisse constabat, pontificias quoque partes, hoc est, Ecclesiae, vt vocabant, demum hoc bello tueri coeperunt, et sicuti Landeshutenses sententiae atque fulmini vicesimi secundi demum subscripserunt. Reginoburgensium quidam, praecipue duo, Praepositus, et Haimeranus, qui paucorum, superbe atque auare dominantium potentia oppressi, operam suam in hac re Caesari pollicentur, in aedibus Boiariae regulorum, quae muro haerent, et nunc in templum D. Egidii commutatae sunt, cuniculos, quibus Caesariani irreperent, Boiemo artifice fodiunt. Quartodecimo Cal. Iunii deprehensi, in crucem acti sunt, a moenibusque pependerunt. Artifex Boiemus aufugit. Consilium ac conatus Imperatoris frustra fuit. Adhuc saxum cum epigrammate huiusce facinoris monumentum ostenditur.
[Note: 10] Fuit is annus ab or be seruato M. CCC XXXVII. quo et comites dirus per tres amplius menses Iunium, Iulium, Augustum apparuit. Et Iudaei hostes pietatis Christianae peruicacissimi, ob lethalem simultatem, et plusquam ciuile bellum, summorum principum Caesaris atque Pontificis religioni nostrae (quam alioqui vanam, falsam, confictam existimant) excidium adfore rati, in necem Christianorum per vniuersam Germaniam conspirant, illos veneno tollere parant, sacra nostro furto sublata, furnis ardentibus iniiciunt, incude contundunt, aliisque ludibriis afficiunt.
[Note: 11] Quae vbi prodita sunt (sicut nulla scelera, praecipue huiuscemodi, diu latere possunt, quippe sanguine pluisse traditur) Hartmannus de Degenberg. Teckendorfenses pridie Nonas Octobris Iudaeos in vincula coniiciunt, contrucidant, igne incremant, eorum opes diripiunt Idem Strubingae, caeteris vrbibus Germaniae atque Boiariae praeterquam Viennae atque Reginoburgii factitatum esse reperio, inuitis magistratibus, tamen ob furorem vulgi, tumultumque popularem opem ferre non audentibus. Irato deo illis et nobis, qui neque sancta sancte, neque secreta secrete tractemus, sed religionis nostrae sanctissima mysteria, quibus silentii fides debetur, inuulgando prophanemus, et vniones porcorum pedibus subdamus.
[Note: 12] Locustarum tum ingens vis ab Orientis ora erupit, senas alas habebant, dentibus gemmarum in morem nitentibus armatae erant. Nubium in morem solis conspectum auferebant, longitudine quinque ac triginta millia passuum, latitudine decem occupabant.
Acie instructa aera sulcabant, in terra castrametabantur. Antecursores itinere vnius diei locum aptum castris occupaturi legiones, anteibant, quae in cohortes distributae, cum ortu solis proficiscebantur. Nona demum super tellure sedebant, vbi annona deficiebat, alio migrabant. Hyemis frigore coactae, latebris, aestate rediturae, se condebant. Quarto demum anno Ciconiarum, Gracularum, Cornicum, Monedularum, et huiuscemodi volucrum agmina illas deuorarunt. Herbas, arborum frondes, segetes, foenum, per vniuersam, qua longe late porrigitur, Germaniam tres aestates depastae sunt: supplicationes nec quicquam decretae, frustra coelum aeris crepitu, tintinabulis lacessitum, frustra sacris arua, vrbes lustratae, pars fustibus ac flamma tollere conabantur. In Boiaria ouis Gallinaceis redemptus, gallinarum copias in locustarum agmen educebat.
[Note: 13] Iisdem diebus legati Caesaris, quos supra Auinionem ad Pont. Max. pacis conciliandae gratia missos commemorauimus, in Germaniam reuertuntur: propensum quidem sacerdotem primarium ad concordiam esse, verum illum alieno viuere more, et intercedentibus flaminibus, maxime rege Galliae, inductum atque deprauatum, seque re infecta abiisse queruntur, illis suspectam felicitatem, concordiam populi Germani esse, qui neminem secum dignitate exaequari, nedum superiorem ferre velint, referunt. Postremo prouerbium Romanensium proponunt, quibus maxime vtile sit. Germanos esse quam stolidissimos. Hasce ob causas proceres vniuersae Germaniae, sacerdotes, dynastae in agro Mogontino conueniunt quarto Idus Iulii, hostem Reipubl. atque religionis Christianae proditorem iudicant, quicunque illa acta Vicesimi secundi tutatus fuerit. Sed praestat huiuscemodi Senatusconsultum sensibus suis omnino, partim etiam verbis inserere.
[Note: 14] Anno Christianae libertatis M. CCC. XXXVIII. sexto die Iulii, hora 6. Benedicti XII. Pont. Max. anno IIII. in pomario vici Rhenosei, in ripa Rheni amnis, vbi fere septem viri Caesariani electores conuenire, atque de summis imperii rebus colloqui solent, Hainricus Mogontinus Valentinus Agrippinensis, Balduinus Treverorum archimysta, Rudolphus, Ruperti duo, et Stephanus praefecti praetorio Rheni, cum nondum decretum foret, quisnam eorum Comitiis Caesareis suffragium ferret: Rudolphus dux Saxoniae, Ludouicus Brandenburgensis limitis praefectus, item alii plerique omnes sacrosancti Imperii clientes et optimates, sacrati, prophani, concione vocata, sacramento prius rogati, ritu solenni ex consilii decreto, accitis tribus libellionibus, qui in acta quaecunque fierent, dicerenturue, ex fide referrent, subscriberent, atque in vulgus ederent: Hanc rogationem sciuerunt, iusserunt, decreuerunt, voluerunt, promulgarunt, perpetuo sanxerunt.
[Note: 15] Sacrosanctum Imperium, summa in terris potestas, coeleste donum est. Imperator enim primus ante omnes, secundus post Deum est, et tam grande nomen a sclo Deo traditur. Cui scli ille Reipublicae administrandae rationem reddendam habet. Qui a supremo duntaxat coeli numine in summo rerum humanarum fastigio collocatus est, et in terris, neque parem neque superiorem habet. Per quem leges, iura, regna humanae genti largitur aeterna maiestas. Caesari reddite, quae Caesaris sunt, praecipit Christus. Is et Comites eius omnes, vectigalia, honorem, officium, obsequium obedienter, ac reuerenter Imperatoribus praestiterunt.
[Note: 16] A curiatis igitur Heptarchis rebus impositus, continuo more maiorum atque iure gentium rex est vocatur. Ipsum contra maiestatem Reipublicae, decus Imperii, legatos ad sacerdotem Romanum, vt author fiat, copiam administrandi concedat, mittere, eidem iureiurando fidem astringere atque petere ab eo vsum regii diadematis, religio est, nullum harum rerum ius omnino est pastori, qui seruus ouium est, et in consecrando domino, gregi seruit. Quippe iure suffragiorum beneficio electorum atque populi quisque imperat. Haec verissima esse conuenit inter omnes annalium, rerum humanarum, diuinarumque peritos, atque iam saepius vtriusque iuris Caesarei atque pontificii, coelestis thesauri testimoniis comprobatum est.
[Note: 17] Tamen quidam (vt sunt ebrii successu rerum nimio atque impotentes sui mortalium animi, prosperis enim rebus ferocitas atque superbia augescunt)
impudentissime refragari non erubescunt. Et nonnulli sanctuli, qui sibi sacrarum literarum magisterium arrogantissime sumunt, per fallacias verba domini arguunt, simplicitati Christianae imponunt, diuinae sapientiae viua oracula polluunt, contaminant: sacram historiam falso interpretando suae causae seruire cogunt, suis moribus atque vitiis, nempe ambitioni, superbiae, auaritiae accommodant, veritatem adulterant humanis nugis, coelestem philosophiam commentis deprauant, inuertunt, a germano sensu ad suum negocium, suas nundinas captiosis ratiocinatiunculis detorquent: non voluntatem legi sacrae, sed legem voluntati iungunt. More argutorum hominum magis quam ex aequo atque bono disputant, praeter fas, contra naturae legem docere non erubescunt. Pastoris beneficiarium esse dominum, neque ante principem principum esse, aut nominari oportere, quam ille seruus seruorum author fiat et dignum iudicarit qui regnet. Haecque cum maxima Reipub. Christianae pernicie, intoler abili populi Christiani, Imperatoriae maiestatis iactura, nec sine gravissimo tetrarcharum, dynastarum, clientium, Imperii detrimento, instigante Stigio principe, domino huius mundi commenta esse, cuentus docet, exitus probat. Inde bella plusquam ciuilia, seditiones domesticae, tumultus intestini concitantur, populus Christianus se mutuis vulneribus atterit, cognato sanguine manus polluit, stupra, periuria, adulteria, sacrilegia, peculatus, incestus, perfidia impune committuntur. Haec vbi dogmata pestifera, hisce pestilentibus erronibus classicum concinentibus caedes, parricidia, homicidia, incendia passim eduntur, excidia regnorum, vrbium, regionum direptiones vbique fiunt. Ima summis miscentur, diuina, humana perturbantur, pietas refrigescit, lites, discordia, scelera, simulata religio, caeromoniae cassae feruent et gliscunt. iustitia, pax, concordia, simplicitas, libertas, depulsae terris exulant: diuitiae atque arma dominantur, fraus, dolus, ambitus ecclesiasticus corripiunt gradum, vt posthac huiuscemodi malis euitatis, augusta pace, festa quiete, populus Christianus fruatur ex consilii decreto, hocque plebiscito decernimus quae supra ritu solenni, religione adacti censuimus, perpetuo sancimus edicto, nimirum ex solo electionis beneficio, omnem potestatem, imperiumque proficisci: nec vllo pacto pontificis Romani in hac re sanctimonia, flaminio, authoritate consensu opus esse.
[Note: 18] Quicunque aliter docuerit, senserit, factitarit, crimine laesae maiestatis reus, hostis Reipublicae atque proscriptus esto, capite poenas soluito, bona eius publica sunto, praedia infiscentur.
[Note: 19] Eodem temporis tractu in Occidentali Francia, mortuo Carolo Pulchro absque liberis, duo de regno, iure atque armis disceptant. Philippus Valesius patruelis Caroli et Eduardus rex Anglorum eius ex sorore nepos. Hic iisdem diebus in Germaniam venit, nam vxor eius soror Augustae erat, et filia in gynecio Augustali educabat Iure igitur affinitatis apud confluentes Rheni atque Mosellae ab Imperatore excipit. Francofordiam ambo principes se conferunt: vbi frequentes Italiae, Germaniae, Galliae, Angliaepurpurati et pontifices coeunt. Philippus Valesius a popularibus occidentalis Galliae rex declaratus per nuncios (sicuti et nostro aeuo factitare Celtici rectores solent) Teutonum animos aduersus Anglios auro sibi conciliat, auxilia Germanorum emit, donatiua, congiaria largissima distribuit militaribus tribunis, fidem illorum perpetuis sibi oppignerat stipendiis. Carolus Morauici limitis praefectus iussus fide publica cum ducentis equitibus apparere, cum quingentis venit, ibi in verba Ludouici iurat se in eius potestate fore dat fidem. Atque inde a Francis redemptus in Gralliam Lugdunensem, Lutetiam ad Philippum Valesium se transfert.
[Note: 20] Caeterum praesente Anglio senatusconsultum perscriptum est, lex lata est. Eum qui Imperatorem execratum dicat, aut sentiat, bullasque huiusmodi pontificias absque consilii decreto recipiat contra Rempub. fecisse videri. Eadem quoque quae Rhenosei a principibus constituta, commemoraui, tutanda esse summa vi atque ope, iuratum ab omnibus Anglius quoque sententia procerum rex Franciae, procuratorque, Imperii per Gallias, vt amplitudine nominis Germanos alliceret, consalutatus est. Iussi sunt equites, milites, tribuni, centuriones, duces, pro viribus eidem auxiliares esse. Interfuisse senatui reperio cum
collegis, VVilhelmum Occomensem Franciscanorum primarium sacerdotem, acerrimum Dialecticum, Philosophum, Theologumque acutiorem, quam ea aetas ferebat. Ab illo recentiorum peripateticorum cohortes lectae sunt.
[Note: 21] Eodem consilio acta vicesimi secundi, hoc diplomate Imperatorio, quod latine extat, denuo rescissa sunt.
IMPERATOR LVDOVICVS IV. divino duntaxat munere Caesar Augustus, vniuersis Christianis salutem. D. Petrus atque Paulus nuncii aeternae maiestatis primarii, longo ante tempore praedixere, cecinerunt, sedulo nobis denunciarunt, post fata sua vafros, versutos, audaces, falsos prophetas, sacerdotes, legatos mendaces, futuros facta iam pridem illorum depinxere nobis. In templo Dei (inquiunt) hoc est ecclesia, quasi sint deus, sedebunt, et supra omne id, quod vsquam gentium aut colitur, aut cultum est, extollentur. Neque dicendi neque faciendi vllum, nisi qui libet, noscent modum, gloriam, regnum concupiscendi nec finem scient, nec terminum capient. Dominationem, potentiam, vrbi orbique terrarum, nec minus ipsis exitiabilem, reiecta cruce Christi, arripient, confictis ad quaestum, lucrum, ambitionem, luxum sermonibus de populo Christiano, abusi crudelitate stolidi vulgi nundinabuntur. Quae itaque vates illi veridici, arcanorum dei interpretes nobis ante cantarunt, verissima esse experimentis animaduertimus: et plane, nisi asini ad lyram simus, sentimus. Non imus inficias, est genus hominum superstitiosius, quam vt temporum infelicitas refragetur, ad fraudes et commenta superstitiosa, quibus vulgus imperitum facile lactari atque capi solet, ingeniosissimum existit: ad tutandos mores impudentissimum, crudelitate stultorum, quorum infinitus est numerus, abutitur. Meum est huiuscemodi argutias atque vaframenta, ne hisce simplicitati Christianae imponatur, veritati diuinae illudatur, detegere atque confutare. A spinis non colliguntur vuae, Propheta dei non accipit munera.
[Note: 22] Qui vult maximus esse, sit infimus omnium, nunciis Christus praecipit, et reges quidem dominantur populo, vos autem serui gregis mei, nempe pastores, non domini estis. Nihilominus tamen, quanquam illa clarissima sint, tamen pessimi Pharisaei, perditissimi antichristi, comitiis Caesareis, suffragiis principum, rebus impositum, aiunt, non esse Imperatorem, nisi primarius sacerdos, qui dominus rerum et vtriusque potestatis manceps sit, author fiat. Id etsi prauum, ineptum, falsum, perquam absurdum, alienum a vita sacerdotis crucifixi, diuino humanoque iuri, sacris contrarium, nec rationi consentaneum siet, tamen illi impostores in malicia peruicatiores, quam boni in pietate existunt.
[Note: 23] Quis obsecro non videt, nisi talpa plane perpetuo oculis a rerum summo opifice damnatus, terrae tenebris incubet? Repugnantissima sunt, nec coire possunt, corporale et spirituale, terrenum et coeleste, fluxum et aeternum, caducum et immortale, ensis mysticus atque ferreus, hic Caesari a Deo datus est, vt malis et pacis atque concordiae disturbatoribus neci datis, bonitranquilla quiete perfruantur. Ille concioni Christianae a servatore commissus mortuos vitae restituit, neminem occidit. Diuersa sunt sacrificulus et Augustus vterque coelesti dono constituitur, suis limitibus clausus atque vt sunt humana atque diuina, ille seruorum seruus, hic princeps principum habetur, et esse in bene constituta Republica debet. Nos solius Dei beneficio curiatorum Comitiorum iure, lege suffragiorum, authoritate senatus, maiestate, atque viribus populi principatum tenemus. St quis ambigat, ad sacrae historiae penetralia, annales priscos recurrat, ita dubitare desinet. Quod si ignorare perrexerit, ignorabitur.
[Note: 24] Vt tamen sophistae illi, monstra, et larvae religionis Christianae abominandae, claua Herculis repercutiantur, et suo ense iugulentur, veteres iuris pontificii, cui vacat, euoluat codices, vbi non semel scriptum est, Pontificis, atque Imperatoris omnino diversas esse iurisdictiones, nec vices earum commiscendas esse. Quocirca liquet, quam perperam, atque temere Vicesimus ille secundus Imperii habenas sibi vsurparit, praeter fas, atque aequum Italiam a regno Germaniae separare conatus fuerit, aduersus leges, instituta, morem maiorum, contra auspicia, intercessionem, authoritatem senatus, maiestatem principum, atque populi Romani, Italici, Germanici.
[Note: 25] Non tam nobiscum, quam cum ipsa Republica Christiana bonus sane pastor vi, et armis et manu, non iure disceptauit. Sanguinem Christianum lupus cruentus sitiuit, et hausit. Idem hostis, accusator,
testis, et iudex, atque inimicus noster publicus in propria causa tamen aduersus nos absentes, indemnatos, inuocatos, iniudicatos, inauditos, nec citatos, nec loco legitimo, nec die dicto, contra leges, indicta causa, secundum se homo bellissimus pronunciauit. Sicuti in rebus inuisibilibus et diuinis sacerdoti cedimus: ita iure nostro in humanis, et his quae conspici, tangive queunt superiores eo, qui temporalia, dignitatem regum nostro beneficio possidet, sumus. Oportet magis Christo, quam pontifici Max. obtemperare, ille Imperatori suos dicto audientes esse praecipit, hic vetat.
[Note: 26] Hasce ob causas bene, recte, atque sapienter, ab hoste Reipublicae Christianae ad futurum totius Christianismi, cuius ille membrum (si tamen existit) non caput est, senatum prouocamus: Orbis, inquit Diuus Hieronymus, maior est, quam vrbis Ecclesia. Sententiam igitur illius alterius, et Vicesimi aduersus nos latam, vanam, irritam ex consilii decreto censemus, de claramus hoc edicto, quod Francofordiae in Augustiore templo ritu solenni subfixum, si quispiam pertinax fuerit, qui oblatrare, aut obstrepere ausit, tanquam veritatis osor, pacis conturbator, hostis Reipublicae, inimicus pietatis, satelles Antichristi, mancipium sathanae, perduellionis, perfidiae, periurii reus, non philosophorum argumentis vel decretorum, sed verbere, vinculis, carcere fatigatus, possesissionibus, peculio mulctabitur, et vltimo supplicio, more maiorum parricidium luet. Datum in oppido nostro Francofordia, die sexta Augusti, anno Christianae libertatis MCCCXXXVIII. Domini Ludouici Imp. clementissimi, regni XXIIII. Imperii XI.
[Note: 27] Nono subinde die, peracto conuentu Francofordiae, optimates Imperii rursus in Lonstain (oppidum est in agro Mogontino) frequentes coeunt, postridie in Pomario iuxta Rhenoseum vicum, in Ripa Rheni, sacramenta inuicem, se maiestati Reipublicae non defuturos, sed operam daturos, ne quid Imperium detrimenti capiat dicunt, desertorem periurii nota inurendum statuunt.
[Note: 28] At Imperator Francofordiae hyemat. Vbi proximo deinceps anno Reinoldum filium Reinoldi Geldriae praefectum albo ducum asscribit, et in gratiam cum Reginoburgensibus redit. Dominicani Flaminicas partes (nam Benedictus Pont. Max. amicus Caesari erat) deserere, ad Imperatorem desciscere, nisi vrbe excedere maluissent, publice rem diuinam facere, coacti sunt.
[Note: 29] Eodem anno Otto Austriacus relictis; ex Elisabetha Boia duobus filiis Friderico, et Luitpoldo, ex hac vita migrat. Eius aulici fuere parochus Kalobergensis, et Neithardus Fuchs, antiqua Francia ortus, cuius Mausoleum Viennae, lusibus, quibus rusticis imposuit, insculptum adhuc spectatur.
[Note: 30] Caeterum in Boiaria secunda Hainricus tertius decimus, frater coniugis Ottonis Austriaci, dum Imperator Francofordiae agit aestiua, moritur Calendis Septembribus, anno Seruatoris nostri millesimo trecentesimo, vndequadragesimo. Vxorem Margaretham, filiam Ioannis regis Boiemiae, filium Ioannem, et ducatum testamento Imperatori Ludouico committit. Qui aestatem atque autumnum Francofordiae exegit, ibidem hyemauit.
[Note: 31] Primo vere ad Boios Landshutam concedit, testamentum Hainrici recitari iubet, tutelam adit, legatum imponit, hasque leges, quas subtexam, administrandi praescribit: Praesides ab odio, et gratia, ab amicitia et ira vacui, publico bono consultent, inopes ab iniuria potentiorum vindicent, sedulo causas popularium gratuito, absque sumptu, xeniis, munere, accito scripturario, sapientum consilio cognoscant, prudentium suasu decernant, si qua maiora fuerint, ad nos deferantur. Praetores ipsi per se ius dicant, responsa reddant, ne iuris dicundi prouinciam a se (id quod nostro aeuo fieri solet) in suppositicium quenquam relegent. Patrocinia ne veneant, causidici salario contenti sint, nec clientes onerent. Infames quibus aduocare interdictum, nequaquam in iudicio atque foro appareant. Latrocinia communi ope ab omnibus communiter vindicentur: dent operam magistratus, ne fraus hisce legibus fiat. Nemo, si quis in publica commoda peccarit, impune habeat. Culpa ferro rescindatur. Nullus tamen, cui iniuria facta est, si peccatum condonare, iniuriae ignoscere velit, inuitus accusare cogitur.
[Note: 32] Dominicani, qui Landshutae habitabant, cum Imperator Hainrico bellum indixisset, demum templum suum clausere, rem diuinam in contumeliam Caesaris, gratificari principi suo Hainrico, facere, supersedere: et ne inconstantiae argui possent, vt qui omni vento doctrinae circumferrentur, hactenus, cum etiam in gratiam principes rediissent, defuncto etiam Hainrico, in proposito perseuerabant. At vbi Imperator Landshutam venit, pertaesi solitudinem, vltro amicitiam Caesaris ambiunt, fallaciam, ne leuitate notarentur, concinnant, Satrapam de Deck clanculum orant, sibi conciliant, quid fieri ab eo velint, edocent. Is ex composito faculis postridie prima luce ardentibus, ad contubernium mendicantis religionis prouolat, nisi aedes actutum aperiatur, res diuina, vti prius fiat, sese igne fanum cum monachis concrematurum simulat, vociferatur, clamitat, altercatur, obedienter, atque lubentissime Dominicani huius fallaciae fabri, sua voluntate coacti obtemperant. Aperto templo, nemine repulso, sacra palam quod ante recusarant, faciunt. Posthaec Imperator Monachium reuertitur, Fridericum de Seuneck praefectura Celeiae, in confinio Pannoniae, Norici, Illyrici, Dalmatiae donat.
[Note: 33] Interea Anglius rex affinis Augusti, fretus auxiliaribus Teutonum copiis, in Clusino Flandrorum portu classem regis Galliae, quae Fauonium spectat, inuadit, submergit: vndeuiginti millia Gallorum ferro partim necat, partim aquis obruit.
[Note: 34] Per idem tempus in Boiaria secunda Ioannes filius Hainrici absque liberis decedit, anno aerae Millesimo trecentesimo supra quadragesimum, vndecimo Calendas Ianuarias, quo die ante annos vndetriginta Stephanus eius auus ex hac vita migrarat. Confestim equites, ciues, antistites Landshutae coeunt, Fridericus et Luitpoldus, fratres Austriaci, Ottone superiore, et Elisabetha Boia, filia Stephani, amita Ioannis progeniti: item Adolphus filius Rudolphi fratris Augusti, praefectus praetorio Rheni, ducatum principibus orbum ambiunt. Illi materna quidem origine proximi erant. Nam Ioannem secunda cognatione amita eius procreati, contingebant: sed Imperator Adolpho vna stirpe prior erat: eius pater, auus Adolphi, proaui, Ioannis germabus fuit.
[Note: 35] Senatus Boiorum Imperatorem tanquam legitimum haeredem aliis repulsis agnoscit, legatos ad eundem Monachium mittit, haereditatem adeat, illum efflagitant. Annuit postulatis Augustus, pridie Idus Ianuarias Landshutam proficiscitur, sacramenta sibi equites dicere iubet, fidem dat, sese legi Ottonianae, qua iudicia regulorum ad equestrem ordinem transferuntur, staturum. Inde Vilsouiam petit, ibi quartodecimo Calendas Februarii Margarethae vxori Hainrici (quae eiusdem anni quinto Idus Iulii obiit) Richardae coniugi Ottonis sexti, dotem, paraphernam pensitaturum, aes alienum, quod Hainrici duo atque Otto contraxerant dissoluturum pollicetur, tabulis cauet. Praeterea decreto sancit vt posthac prima atquen secunda Boiaria vnus ducatus rursus sint, quae ante annos quinque atque octoginta primum in duos principatus dissectae fuerint. Quod siquis filiorum contra moliri tentarit, eundem exhaeredem esse iubet. Insuper pacem vbique seruari, latrocinia communi consilio atque ope communiter vindicari mandat. Propraetores quoque edicto submouit.
1. Iohannes filius Regis Boiemiae ob praetensam ab vxore Margaretha Maultescha impotentiam coniugalem separatur, et a principatu excidit.
2. Margaretha Maultescha Ludouico Brandenburgico nubit, qui titulum Ducis Charionum sibi arrogat et Boiemiae regnum affectat.
3. Coruorum pulli implumes. Primates qui obierint. Capitulum Eichstadiense Episcopum a Papa sibi impositum repudiat, aut Caesar praedia denegat.
4. Rupertus Rex Neapolitanus moritur herede instituto Andrea Vngaro. Carolus Vngariae Rex, Andreae pater, item, Benedictus XII. decedunt.
5. Clemens VI. successor Benedicti iubileum singulis quinquaginta annis celebrandum instituit. Capitulum Reginoburgense et Aichstadiense Episcopis ab eo sibi impositis repudiatis, ex corpore suo alios eligit, quibus et Imperator praedia concedit.
6. Imperator legatos ad Papam de pace constituenda mittit, cui rei totum triennium consultationibus et quare impensum. Philippus Valesius cur pacem promouere laborauerit.
7. Ludouicus pro regno Campaniae a fratre suo relicto Papae ingentem pecuniae summam licitatur.
8. Imperator pacem publicam constituit legesque vestiarias et sumptuarias ferre iubet.
9. Nouus alueus Danubii in fauorem monachorum Altaichiensium ducitur. Vetus Danubius.
10. Papae ad Imperatorem cum Legatis transmissa responsio et postulata, et Recessus Imperii desuper factus.
11. Iohannes et Carolus Imperatori iuramentum fidelitatis praestant. Imperator de pace coneilianda alios frustra ad Papam remittit Legatos, Papa postulatis suis inhaerente. Theologorum et Iure Consultorum Parisiensium et Bononiensium de iis sententia.
12. VVilhemus III. moritur sine liberis, prouinciae eius Germaniae inferioris ad Imperatricem transeunt, quae cum filiis hereditatem adit.
13. Heinricus infans Monachii excruciatur et crudeliter necatus reperitur.
14. Andrea Rege Neapolitano interempto Papa fratri suo regnum et viduam concedit. Frater Andreae Ludouicus Rex Vngariae regnum Neapolitanum vi armata occupat, Iohannam fratris viduam et Papae fratrem Italia pellit, ac Christiano orbi autores caedis dictam Iohannam, Papam et Cardinales nimirum literis notos facit.
15. Proceres quidam Carolum Ducem Morauiae a Papa pecunia corrupti Caesarem eligunt, Pontifex eum a iuramento Imperatori dato absoluit.
16. Imperator Statibus perfidiam Caroli et eius factionis proponit, et vtrum se an illum habere velint Imperatorem rogat? Status Ludouico iurant et auxilia promittunt.
17. VVilhelmus Occomiensis aduersus Clementem et Carolum scribit, istum haeresiarcham et Anti Christium, hunc periurum, indignum, infaustum esse deducit, et technas Gallorum et Pontificis aperit.
18. Alius Libelli Occomiensis, in quo diuersitatem inter Papam et Imperatorem demonstrat, Imperiumque Romanum superiorem non recognoscere, et Imperatorem electione Septemuirali, non
Papali coronatione constitui. Libellus eiusdem sententiae Leopoldi Episcopi Bambergensis.
19. Alius Occomensis liber, Vindex pacis Christianae inscriptus. Franciscani Caesaris partes, Dominicani modo Imperatoris modo Pontificias pro ratione temporis et emolumenti tutantur.
20. Conradus Maidenburgensis VVilhelmum Occam septem annos post eius mortem inepte refutat, et varia inscite nugatur.
21. Imperator Francofurtum concedit. Vlricus Hangen Ohr Cancellarius Imperatoris moritur, metuensque Papales insultus in cineres, vetat testamento, ne in loco consecrato humaretur, qui tamen postmodum in templo magnifice sepelitur.
22. Eduardus Rex Angliae Philippum Galliae Regem ingenti strage profligat triginta millibus Gallorum et compluribus Procerum occisis.
23. Clemens VI. Eduardum excommunicat. Hic a Papa Tyranno ad Papam iustum prouocat. Carolus Boiemus ex Gallia profugus magna clade afficitur, Bonnamque confugit.
24. Imperatrix ex Germania inferiori redux. Carolus Morauiae Dux omnibus inuisus publica fide deductus in Boiemiam deducitur, nec viuo Ludovico ibidem egreditur. Boiemi castello Hatzigstein potiuntur.
25. VVilhelmus Occam moritur. Eius et collegarum monumentum.
26. Ludouicus Imperator inter venandum ob filium ex Augusta susceptum laetabundus apoplexia moritur. Caesaris pratum. Eius sepultura et mausoleum.
27. Ludouici virtutes animi et corporis.
28. Ludouicus quoad vixit Germaniam tranquillam eruditoram consilio obtemperans conseruauit, licet vndique Papales et alii ipsam turbare maximo conatu anniterentur.
29. Eius prudentia et similitudo cum Alberto Duce Boiariae.
30. Criminationes aduersariorum. Ludovicus cur pauper fuerit. Noribergae Monachii et Ingolstadii incrementum.
31. Cura illius circa leges prouinciales. Accessiones comitatuum Boiariae factae.
32. Comitatus Massenhausen et eius vltimus comes.
33. Comitatus Hirsperg et quid ex eo Boiariae accesserit.
34. Comitatus Gregshaim, Lechsgemund et Burckheim Comitum stemma.
35. Comitatus a Lungau, Dornberg et Leonsberg. Comitum stemma.
36. Comitatus Iulbach.
37. Comitatus VVelheim; Praefectura Ostenloch.
38. 39. Monasteria a Ludouico IV. extructa, restaurata et adaucta.
[Note: 1] IIsdem diebus Margaretha Tyrolia Maultescha, ab oris magnitudine ita cognominata, nupta Ioanni filio regis Boiemiae, Leopolaum de Schaumberg episcopum Fruxinensem (qui aduersus Ioannem Verdensem a pontifice Romano impositum, sed Auinione exulantem, a mystis electus Fruxino potiebatur) accersit, se virginem adhuc integram esse, maritum liberis operam dare non posse, comprobat. Pontifex ergo velut arbiter honorarius matrimonium non esse, nunquam fuisse, nec vnquam esse posse pronunciat, dissidiumque iure suo facit. Quapropter Ioannes simul ab vxore, et principatu praeter spem excidit, exactusque finibus ad Berchtrandum patriarcham Aquileiensem inde in Boiariam confert.
[Note: 2] Caeterum Ludouicus Brandenburgensis, filius Augusti, cuius vxor regibus Cimbrorum oriunda, pridem defuncta erat, Maultescham, quamuis eorum aui germani fuissent: vxorem ducit: exacto Boiemo, eius coniuge et ducatu potitur. Se quoque Charionum regulum, quem ducatum Austriaci (quibus eundem Imperator ablatum Boiemo in fidem dederat) possidebant, appellat, et dici imperat: occasionem eius regni arripiendi expectabat, et titulo huiuscemodi aucupabatur. Idcirco etiam Augustus
male audiebat, et quasi haec eius techna atque suasu fierent, vulgo c astigabatur.
[Note: 3] In eiusdem anni Septembri apud Bethmes (vicus est Lycatium superioris Vindeliciae) coruorum pulli implum es in nido reperti sunt, lique tum episcopi atque reges e medio abierunt: In Boiaria secunda Nicolaus Reginoburgensis Altaichii, quod superius cognominant, decessit, ibique sepultus est. Albertus filius Alberti Saxoniae rectoris, consobrinus. Imperaroris, amitinus Austriacorum, Bathauensis episcopus mortem obiit, Hainricus a Reicheneck Aichstadiensibus sacrificis a Pont. Max. impositus, verum a mystis repulsam passus, exul Norinbergae fato functus est. Imperator quidem hunc sacra procurare permisit, verum castella, oppida, Caesarea beneficia, in Albertum de Hohenfels transtulit, isque administrauit.
[Note: 4] In Italia Rupertus rex Neapolitanus vita decessit, Andream filium Caroli regis Vngariae, nepotem suum ad se accitum, haeredem instituit. Eodem anno Carolus quoque Vgrorum rex, parens Andreae, fato naturaeque concessit. Auinione in Gallia Benedictus duodecimus vita defunctus est. Succedit in regno Ecclesiae Clemens sextus.
[Note: 5] Is secundos ludos seculares instituit, et quinquagesimo quoque anno, sicuti octavus centesimo celebrandos, censuit. Reginoburgio Fridericum, Aichstadio Berchtoldum Teutonum sacratum equitem, germanos fratres Ioannis Norinbergensis praefecti imposuit. Verum mystae illos recipere recusarunt, Reginoburgenses Hainricum de Stain, Aichstadienses Albertum de Hohenfels episcopum de corpore suo legunt. Hique, praedia, vrbes, arces, agros possederunt, et Augusto sese in clientelam dicarunt.
[Note: 6] Qui eadem tempestate Humbertum Viennae Allobrogum, et Ludouicum inferiorem in Otingen Sueuiae regulum, Vlricum Hangenhor magistrum epistolarum, ciuilia bella exosus, Auinionem legatos ad Clementem proficisci iubet: amore Reipublicae, iram ponit, in se praeter aequum et bonum commissa condonat, pacem expetit, omnia patienda statuit, quoad spes aliqua concordiae stabiliundae relinqueretur. Porro flamines (vt est genus hominum peruicacissimum) rati ad quos legati mitterentur, iis authoritatem attribui, timorem eorum, qui mitterent significari, orationum atque consultationum ambagibus tempus extrahunt. Sibi deuoti animis indulgent, nullum finem, nec modum, nec cupiditati, nec irae, nisi vincant et voti compotes fiant, neque ponunt, neque norunt. Aliquo manifesto piaculo impietatemin pontifices maximos terrarum deos temere perpetratam luendam esse causantur. Philippus quoque Valesius Romanae Franciae rector, vt animum Augusti ab Angliis abstraheret, sibique conciliaret, sedulo operam nauavit, vt Romanos praesides, pastorem atque Imperatorem in gratiam redigeret. Totum triennium hisce consultationibus extractum est.
Sub idem tempus Vgrorum oratores Auinione in eodem luto haesitarunt. Ludouicus rex Vgrus Campaniam haereditatem Andreae fratris sui, verum a primario sacerdote venalem, proscriptam, ne germanus excluderetur regno, licitatus est, atque redemit millibus marcarum auri quatuor et quadraginta, sunt vnciarum millia trecenta, quinquaginta duo, id est nostratis pecuniae, super sexdecim millia aureum nummum octies et vicies centena millia. Haec ex Ioanne mysta Strigoniensi excepimus.
[Note: 8] Dum autem talia Auinione fiunt, Imperator in Germania ciues et equites concordiam inire, foedus icere, pacem (quam tam diuturnam atque stabilem nullo alio principe in Germania fuisse haud temere inuenies) iurisiurandi religione more maiorum sancire praecipit. Proceres ad parsimoniam, frugalitatemque hortatur, persuadetque, vt leges vestiarias, sumptuarias, quibus luxuriae efferuescentis aestus coherceretur, et ferrent et exercerent. Quippe nobilium plerique (sicuti et mea aetate factitare solent) patrimonia amplissima helluati fuerant supellectilem, familiam, pecuniam, praedia, agros, praeterea arces, castella proluerant.
[Note: 9] Caeterum in secunda Boiaria Altaichii superioris monachi Histrum, quod nimium vicinus templo agros, prata exederet, ab antiquo meatu, qui locus adhuc vetus Danubius vocari solet,
graui impendio alio deriuant, nouum alueum decem continenter annis effodiunt, mille amplius libras Reginoburgenses expensas referunt.
[Note: 10] Quarto tum demum anno legati Caesaris Auinione reuertuntur, mandataque scripta pontificis Max. ad Augustum perferunt, quorum haec summa fuit: Caesar VVilhelmum Occomensem Haeresiarcham, eius collegas, et socios Pontifici Max. dederet. Decreta aduersus Vicesimum secundum vicarium Christi, retractaret, acta rescinderet, opprobria recantaret, edicto perpetuo publice sanciret, Imperium beneficium esse primarii sacerdotis, nec ante Caesarem esse, aut vocari, quam ille author fieret. Haec vbi ad Imperatorem relata sunt, Francofordiae proceres convocat, mandata Sexti recitare iubet. Fit decretum, huiuscemodi postulata praua, inepta, antiquata, argutiora denique esse, quam simplicitati Christianae, atque maiestati Reipublicae conueniret, irrita, vanaque declarata sunt, flaminesque Auinionenes secundis rebus oblitos humanae imbecillitatis, nullum modum neque dicendi, neque faciendi, nisi quem velint, noscere, promulgatum. Quic quid libeat, licitum putare, licentia sanctitatem metiri, acclamatum.
[Note: 11] Ioannes rex Boiemus, filius eius Carolus denuo in verba Augusti iurant. Inde in Franciam ad Philippum regem secedunt. Imperator cum hisce, eosdem legatos ad Clementem redire iubet, vt aequis conditionibus concordia paciscatur, et bene inter bonos agatur, postulat. Sed Sextus nullo pacto postulatis annuit, sua dicta velut fulmen rata esse, atque obseruari voluit. Reges Boiemus atque Francus frustra reconciliandorum principum sumpsere operam. Consulti iussu regum Theologi Lutetiae Parisiorum, rescripsere responsa Clementis non solum iniqua, superba, sed et contraria aequitati Christianae esse. Idem Bononienses fecerunt.
[Note: 12] Inter haec VVilhelmus frater Augustae eius nominis quartus, cuius vxor fuit, Ioanna Ioannis tertii Brabantiae ducis filia, absque liberis fato fungitur, anno Christi M. CCC. XLV. Bathauia, Hollandia, Caninefates, Selandi, Toxandri, Hannonii, Frisii lege ad Augustam redeunt. Quae et eo profecta cum duobus filiis Alberto, et VVilhelmo haereditatem adit, principatu earum gentium potitur.
[Note: 13] Interea Monachii sexto Calendas Iulii, qui dies erat Sabbathum post ferias, quae Christo triumphanti inferos, arcemque coeli ascendenti celebres sunt, Hainricus infans excruciatus crudeliter necatus est, corpus venis excisis sexaginta vulneribus, cultellis confossum in agro extra moenia repertum, in vrbem transfertur, funus omni apparatu atque honore celebratur.
[Note: 14] Hoc etiam anno in Apulia Andreas rex noctu in cubili laqueo necatur. Clemens germano suo regnum tradit. Verum Ludouicus rex Vgrus occisi frater, cum infesto exercitu in Campaniam contendit. Ioannam vxorem fratris, cum marito nouo, fratre Sexti, item alios caedis conscios, authoresque Italia exigit, regno Neapolitano potitur. Literis per orbem Christianum Ioannam: item pontificem Romanum, quatuor flamines parricidii incusat. Ioanna cum coniuge fuga sibi consulit. Auinionem euasit ad primarium sacerdotem.
[Note: 15] Cuius auro, et pollicitationibus (sic vt amicus Auinionensium Conradus de Maidenburg, quasi benefactum iactitat) in Germania Baldouinus Treuerensium archimysta, Rudolphus Saxoniae regulus corrupti, Gerlacus de Nassauu Mogontini pontificatus (quem alter tamen huiuscemodi conatus, ac perfidiam detestans tenebat) spe inescatus, in agro Treverensi coeunt, Carolum Morauici limitis praefectum, filium regis Boiemiae Caesarem designant, quarto Idus Iulii, anno Salutis M. CCC. XL VI. Carolus, qui tum in Galliis cum patre Ioanne, Philippo regi aduersus Anglios suppetias ferebat, ab flaminibus sacramento, quo fidem Ludouico astrinxerat, solutus, annuit, noua molitur, totis viribus imperio inhiat.
Augustus vbi haec comperit, ad Rheni oram cum exercitu contendit Augustae Nemetum concilium cogit, concionem procerum aduocat, perfidiam paucorum, maxime Baldouipi Treuerensis (quo consultore et authore vniverta hactenus a se gesta sint) arguit, Pontificum Max. insolentiam, fastum,
omnium temporum iniurias in se eorum commemorat, a quibus inductum deprauatumque Carolum, item alios, conqueritur, Carolique periurium proponit, senatus authoritatem, populi Christiani libertatem, maiestatem Imperii, fidem religionis proditam, pollutam docet, liberos esse Germanos afferit, rogat, ne se, cuius clementiam, benignitatem, fidem, constantiam, munificentiam iam pridem tot aduerfitatibus comprobatam senserint, imperare, an Carolum, perfidum caput, parricidamque, qui auum optimum Imperatorem impietatis condemnet, regnare velint. Absque cunctatione tote concio conclamat, Ludouicum rerum potiri, Ludouicum a Deo Imperatorem constitutum esse, seque in eius potestate futuros. Perfidiam deinde paucorum execrati, Caroloque innominatis verbis male precati, denuo Ludouico sacramenta certatim dicunt, dantque fidem, operam daturos, ne huiusmodi flagitia inulta sint, et Germanicae virtuti ab hostibus etiam laudatae, tanta macula illinatur.
[Note: 17] VVilhelmus Occomensis librum (qui extat) aduersus Carolum, atque Clementem scribit. Vbi hunc haereseos nota inurit, ipsum Antichristum, paupertatis Christianae osorem, hostem Reipubl. coniuratum Celticorum tyrannorum, Germanorum gentis Christianissimae inimicum, sectatorem Clementis quinti, Ioannis Vicesimi secundi, falsorum pontificum, et saeuissimorum luporum appellat. Carolum periurii, laesae maiestatis, parricidii, impietatis in auum, et parentem postulat, quod fidem iurisiurandi, qua Ludouico astrictus sit, frangat, quod legibus Confluentiae, Francofordiae, in Lonstain, ex consilii decreto perlatis, perfide fraudem faciat, obiectat. Mancipium Auinionensium sacrificulorum, a quibus Imperium emerit, appellat. Contra decus Imperii, maiestatem populi Germani, in loco obscuro et ignobili, contra morem, a perfidis electum, exprobrat. Inauspicatissimum eius fore Christiano orbi Imperium ominatur. Postremo indignum esse, qui in Germania, nationum regina, imperet, docet, maxime quando amicus sit regi Francigenarum: qui perpetuo hostis sit Alemannorum, et Reipublicae Christianae tyrannus, disturbator pacis, author discordiae, et seditionum. Cuius leuitate, atque superstitione, et viribus freti pontifices Max libertatem Christianam oppresserint, Imperii maiestatem labefactarint, Rem publicam antiquarint, Germanicam virtutem discordiae malis debilitarint, attriuerint, populum Christianum in seruitutem redegerint durissimam. Et cum alios (inquit et pergit VVilhelmus) Gallicus rector ad Imperium orbisterrarum iam pridem aspirans, fastu, et gentilicia auiditate perdiderit, seipsum tamen non fefellit. Dum sese, et pontificem Max. et Imperatorem in suo regno esse praedicat.
[Note: 18] Idem VVilhelmus cum collegis alium libellum edidit, in quo pastorem Romanum, atque rerum dominum diversa esse, argumentis probat. Hunc terrae dominari, illum dispensare spiritalia: illius munia, amare oues, pascere gregem, crucem egeni, et mendici Christi ferre: huius imperare, strictum ensem gestare, belligerari asserit. Item docet Imperium nequaquam sacerdotis, sed dei Opt. Max beneficium, cuius populus sit, esse. Caesarem continuo esse, et vocari, posteaquam a septem viris delectus sit, ad Caesarem regna, Imperia, diuitias, bella, huius seculi potentiam spectare, sacerdotem Romanum nihil horum contingere, ac procurare debere, nisi Antichristus esse velit. Caeteri Theologi, item vtroque iure periti, in eandem sententiam pleraque disputarunt, in libellos redegerunt, quae opera cum blattis in Bibliothecis colluctantur. Leopoldus episcopus Bambergensis de hac re scripsit: eius opusculum ante annos tredecim, Iacobus VVimpfelingius sacrarum literarum professione, et disciplina inclytus, excudendum curauit, Fridericoque Saxonum rectori, Musarum patrono, et omnium eruditorum Moecenati dedicauit.
[Note: 19] Alium quoque librum VVilhelmus Occomensis, et eius collegae publicarunt, cui Vindex pacis Christianae titulus est. Ibi sacrae historiae testimoniis arguunt Rom. Pontificem, nisi Antichristi fastum, quam Christi, et eius comitum paupertatem aemulari malit, infimi cuiusque
Christiani, nedum supremae potestatis seruum esse tantum abesse, vt cum maxima Reipublicae Christianae iactura, dominari, quicquid libitum fuerit, factitare, Deus non solum dici, sed credi postulet. Atque Franciscani illa, et Imperatoris partes constanter tutati sunt. Dominicani modo pontificales, modo Caesariani, quo commodum invitabat, erant.
[Note: 20] Conradus Maidenburgensis parochus, et mysta Reginoburgensium, septimo demum post fata VVilhelm anno, illi et Luitpoldo, multa ad Imperatorem Carolum quartum praefatus respondere connititur. VVilhelmum Occomensem authorem scelerum, cultorem tenebrarum, haeresiarcham, deprauatorem philosophiae nuncupat, qui suis argutiis nobilissimae simplicitati Imp. Ludouici principis alioqui optimi imposuerit. Quicquid enim is in Romanam peccarit Ecclesiam, VVilhelmo acceptum fert, quo authore atque consultore vniuersa commissa sunt. Et tandem homo suauis, modos significandi, alia pleraque huiuscemodi sophistarum commenta nugasque nugacissimas ab eodem VVilhelmo Grammaticae pomerio explosas, plusquam tragice conqueritur, atque deplorat. Homo omnium rerum imperitissimus, qui tamen tacere non posset, et ne id quidem sciret, quod nesciret. Chronica quoque scripsit, vbi fabulosissima quaeque conquisiuit. Ea quae de Carolo Magno, et Reginoburgio, diuo Bernardo eius vrbis episcopo, et Scotis vulgo protrita referuntur, primus confinxit, et inuenere similes lactucas labra, adeo nullum tam impudens est mendacium, quod teste careat.
[Note: 21] Sed ad Ludouicum Augustum reuertor, qui peracto conuentu Augusta Nemetum egressus Francofordiam migrat, ibique habitat, et aduentum Augustae operitur. Per idem tempus vita defungitur Vlricus Hangenohr, scrinii Imperatorii praefectus, sapientia insignis, Augusta ciuitate Rhetorum ortus, cuius opera, consilio, domi, foris, in pace, ciuilibus rebus, ocio, negocio plurimum est vsus Imp. Ludouicus, testamento cauit, veritus talionem ab Auinionensibus Antichristis (ita appellabant) et effossi corporis contumeliam, ne in Asylo, sed extra humaretur. Verum Hainricus a Schoneck Augustanus Episcopus, cum fratre Vlrico decessore suo Auinionensium hoste, in templo eundem magnifice condidit.
[Note: 22] Dum haec in Germania geruntur, in Belgica secunda, et Picardia inferiore prope Ambianos atque Abouillam Anglius Philippum regem Francigenarum atroci praelio vicit, copias eius profligavit, sabbato sexto Calendas Septembris, quo die ante annos octo et sexaginta Odagrius rex Boiemiae ab Imperatore Rudolpho pugna interemptus est. Caesa triginta millia Gallorum referuntur, proceres auxiliares ii cecidere, Ioannes rex Boiemiae, rex Balearicarum, frater regis Franciae, regulus Lotharingiae, Ludouicus Flandriae praefectus, Rosenbergius Boiemus, quatuor episcopi, duodetriginta dynastae. Haecque Ioannes a Schonfeld Boius, ex Brugis Morinorum oppido (qui partium Anglii praelio interfuit, et vulnus aduersum in mala dextra, item aliud sagitta percussus in capite accepit) Gotfrido a VVeisseneck Bathauensi episcopo scribit. Rex Philippus, Carolus filius regis Boiemiae, noctu Ambianos aufugiunt, inde Luteciam petunt.
[Note: 23] Sextus amicior Gallis, quam Angliis, Eduardo diras inferiasque dicit. Ille a personato vicario, tyrannoque ecclesiastico ad iustum Christiani populi pastorem prouocat. Porro Carolus in Germaniam, vt Lucilloburgium, Boiemiam auitos paternosque ducatus adeat, redit, ad Aquas Graneas non admissus, a Leodiensi episcopo recipitur. Verum ciues episcopum vrbe pellunt, auxiliaribus Angliorum copiis adiuti illum cum Galliis, Boiemis vrbem obsidentem maxima clade afficiunt, duodetriginta mortalium millia contrucidant, ciuitatem obsidione liberant. Carolus accepto isthoc vulnere, Bonnam ad Baldouinum Treuerorum patruum suum magnum et Baldovinum Agrippinensem, Gerlacum titulotenus archimystam Mogontinum septimo Calendas Decembris contendit.
[Note: 24] Iisdem diebus Augusta Francofordiam ad maritum relicto VVilhelmo filio in ducatibus paternis, reuertitur. Ambo subinde coniuges in Boiariam migrant. Carolus ob perfidiam omnibus inuisus, nusquam receptus, pollicitus se
concordiam seruaturum, publica fide per Francorum fines in Boiemiam deducitur. Nec viuo Ludouico aut Galliis, aut Hercyniae latebris prodire, nec habenas rerum vsurpare ausus est. Clanculum et dolo populares eius Hatzigstain Nariscorum prope Cham castello potiuntur. Arcis praefectus Conradus a Camerauu securi ab Augusto percussus, seu perfidiae, seu socordiae poenas capite dedit.
[Note: 25] Monachii tum ex hac vita migrauit VVilhelmus ille Occomensis Anglia ortus, quarto Idus Aprilis, anno ab orbe servato millesimo trecentesimo quadragesimo septimo, in adyto templi Franciscanorum ad laeuam arae sepelitur, vbi eius ossa marmoreo saxo, cui superius epigramma incisum, conteguntur. Itidem duorum collegarum, et consecraneorum Bonaegratiae Bergomensis, et Michaelis Caesenatis, ibidem monumenta ostenduntur.
[Note: 26] Eodem anno dum Imperator Ludovicus, quod senectus ipsa, quemadmodum vulgo dici solet, morbus sit, valetudini suasu medicorum, venatibus indulgendo, consulit, ac inter Monachium, et Augustam Rhaetiae proxime Furstenfeldium, et vicum Puech, vbi D. Edigna (quam accolae furcis praeficiunt) humata colitur, et ouilia sunt in prato, venationi operam dat, et quod Augusta puerum enixa foret, laetatur, quinto Idus Octobris circiter meridiem, de equo lapsus repentino, atque inopinato fine (Apoplexiam vocant) naturae concedit: vixit annos tres et sexaginta, imperauit tres atque triginta, minus diebus sex. Locus vbi mortuus est, Caesaris pratum inde vocatur. Corpus a monachis Furstenfeldium translatum, vt cum parentibus conderetur. Tertio deinde die Monachium ciuibus deportatur, vbi in templo Deiparae Virginis eius Mausoleum marmoreum magnifice regio apparatu extructum, cum dignitatis insignibus monstratur.
[Note: 27] Omnes Ludouico corporis animique virtutes, et quantas nemini cuiquam principum contigisse, quippe quod ne inimici quidem negent, satis constat. Maiestatem corporis, staturam eminentem, eximiam, venustissimamque formam, fortitudinem egregiam, perpetuam in prosperis modestiam, in aduersis constantiam, aequam vtraque sorte mentem, literarum peritiam (vt captus est principum) non vulgarem pacis conciliandae, amoris popularium, civiumque promerendi, latrocinii extirpandi, concordiae stabiliendae, Germaniae pacandae (licet circumstreperent acerrimorum hostium turbae) mirum, atque efficax studium.
[Note: 28] Tranquillissimo ocio, quiete augustissima, quanta alias non temere Germania hoc rectore perfruita est. Hostes maximi, potentes, dites, factiosi, sortunati, nobiles, ipse pauper, vt qui primam duntaxat Boiariam, cuius vrbes primariae sunt Monachium, atque Angilostadium, possedit. Tamen curauit vnum hoc quidem, vt sibi esset fides. Auinionenses bullae vndique inturgescebant, varia ad conturbandam Germaniam discordiae mala serere tentabant, nihil immotum, nihil denique in eodem statu relinquere connitebantur: Comitia Pontificia, Caesarea in se transferebant, sed industria Ludouici, atque optimorum sane, et eruditiffimorum amicorum consilio obtemperantis, contra omnia quieta, omnia tranquilla fuerunt, benignitate superum tanti principis prudentia, conatus atque consilia Auinionensium pseudochristorum (ita vulgo nuncupabantur) frustra fuere.
[Note: 29] Animi sub vulpe latentes, nec ciues, nec equites, nec sacerdotes, neque monachos fallere potuerunt, tantum valuit virtus, cura atque vigilantia boni pastoris, et vt principem salubrem Reipublicae ex hisce notis (quae adhuc in animis et memoriae hominum nostri aeui notissimae inhaerent) agnoscas, atque plane sciat, Albertum regulorum nostrorum principem, quem eloquentissimum, sapientissimumque nostra aetas (sicuti etiam Itali fatentur et aeternitati literarum commendarunt) vidit principem, quamsimillimum corpore, ingenio, vultu, moribus ataui fuisse, et eius virtutes, quasi traditas, atque ingenitas retulisse reperio. Quemadmodum annalium scriptores et picturae indicant.
[Note: 30] Procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria promouisse a monachis quibusdam traditur: sunt tamen, qui contra opinentur. Ad hoc, ad pacem retinendam, necessitate Reipubl. tenuitate fisci, inopia aerarii compulsum. Primus enim Imperatorum priuatis opibus peculio atque aere proprio, ac censu suo Rempublicam administrauit. Frequens domi habitauit, ne prouinciales oneraret, quibus eiiam temperatissimi principis familia grauis esse solet. Et semel duntaxat, quod equidem sciam, tot annorum spatio, tot hostibus, tot aduersis petitus, Boios vngulario aere extra ordinem onerauit. Equus sex atque triginta, Bos viginti, pecora ouis, capra, sues octo assibus censa sunt. Angilostadii, Monachii, Norinbergae fere concilia celebrauit, quamobrem illae vrbes divitiis et moenibus auctae in eam amplitudinem, eumque splendorem, sicut modo enitent, praeter vicinas vrbes, creuere.
[Note: 31] Idem veteres leges Boiorum correxit, nouas tulit. Instituta [Note: Die alte Landsordnung.] gentis in libellos retulit, quibus adhuc Boii vti solent et secundum eas, codice proposito, ius dicunt. Plurimum ciuitatibus tribuit, eas legibus, rogationibus peculiaribus donauit: Boiariae regnum, quod lacerum, egenum accepit, locupletissimum reliquit: adeo vt eus cura adhuc sentiatur, opera adhuc appareat. Accessione et fortuna tetrarchiarum quarundam, quas referre operae pretium est, ditatum fuisse reperio.
[Note: 32] Massenhausen vicus est inferioris Boiariae, Rhodano amni conterminus, eius dynasta Arnolphus Zelotypus vxorem suam, filiam Ottonis de Greyffenberg, cum ministro, a quo falso suspicabatur adamari, illam in Cronsperg combussit. Mulieris innocentis, imprecantisque viro matrimonia infoecunda, vota superi audiuere. Eius progenies defecit, opes infiscatae sunt. Sepultura horum Landshutae in templo Dominicanorum est.
[Note: 33] Hirspergium vero arx est Alemannorum, qui pagus est Boiariae veteris, atque Nariscorum, eius regulos locupletissimos curatores Aichstadiensium mystarum fuisse comperio, ex quibus oriundus fuit Victor secundus Pont. Max. Plancksteten diuo Benedicto condiderunt. Nam Parching, Berngries Alemanni oppida atque vicos possederunt. Vltimi fuere Gebhardus maritus Sophiae amitae Imperatoris Ludouici quarti, et filii illorum Gerhardus et Gebhardus: hi ante genitorem ex hac vita migrarunt, cum matre Aichstadii in templo Dominicanorum, quod condidere, humati sunt. Caeterum parens omnium suorum superstes orbus vxore et liberis decessit anno Christianae salutis millesimo trecentesimo super quintum. IIII. Nonas Martii. Reb. dorffii in suburbano Aichstadiensium coenobio conditus est. Oppida, vicos, praedia, castella episcopo Aichstadiensi legauit, at iurisdictionem, vbi pleraque Nariscorum nobilitas assistens iudices sunt, Imperatori Ludouico quarto Boiariae primae regulo testamento addixit, quam adhuc principes nostri exercent, et bello Boiarico antiquatam instaurarunt, industria et cura Leonardi ab Eckh: qui, vt de P. Crasso Mutiano a Sempronio Asellione dictum est Romanae historiae scriptore, Boiorum ditissimus, nobilissimus, eloquentissimus iurisconsultissimus est.
[Note: 34] Grayspach arx Boiariae primae, tetrarchia ad hostia Lyci, vnde Lechsgmund, hoc est, Lycostoma quoque, et Burckhamensis vocata est. Eius dynastae a praefectis Schirorum, atque Babone Abusino originem ducunt, sicuti monumenta Imperatoris Hainrici quarti, quae Schirae extant, indicant. Isenhofiam, quae postea Schiram translata est, condiderunt. Primus quem reperio est Berchtoldus, huius filius (sicuti Matheus Marscalcus a Fibropago, et Calatino Iureconsultus, et harum rerum peritissimus, mysta Augustanus, mihi haec et alia huiuscemodi tradidit) Hainricus cum vxore Loitgarda, filiis Hainrico II. et VVolgerado Caesaream D. Bernardo adhuc viuenti contubernium monachorum ditissimum dedicauit, anno Christi M. C. XXXI. Soboles VVolgeradi Theobaldus, atque Hainricus tertius: Theobaldus filius Berchtoldus secundus, is cum vxore Adelhaide Schonenfeld sacratis foeminis construxit, Christianae aerae anno 1241. His
Hainricus quarius atque Gertruda Abusina, vxor Vlrici primi, illo Berchtoldus tertius progenitus, qui Gebhardum episcopum Aichstadiensem, Berchtoldumque quartum procreauit. Ab hoc sunt Berchtoldus, et Hainricus vltimi, qui absque liberis decesserunt, opes ad Imperatorem Ludouicum quartum redierunt. Haec partim ab Matheo Marscalco harum rerum diligentissimo, partim ex diplomatibus Schirae, atque Schonfeldarum excepimus.
[Note: 35] Lungiones tribus est Charinorum in Norico vltra Taurum montem. Dornbergium Vindelicorum quondam arx, nunc templum Diuo Vlrico dedicatum monstratur in monte, qui Isenisco imminet, ad quintum lapidem ab Otinga. Leobergomum itidem Vindeliciae secundae arx proximo bello Boiarico exusta, prope Landauu atque Dingelfing, in ora Isarae cubat. Theodomarus filius Babonis Abusini quadragenaria pro le inclyti, Elsenpach monachis proxime Neuenmarckt, quod Rhodanus praeterfluit, condidit. Eius nepos VVolframus Dornbergensis ad montem Diuo Vito dedicatum transtulit. Huius filius Eberhardus Dornbergensis, nepos Berengarius Leobergensis primus, is genuit Bernardum Gaykofii, et Berengarium Vichpachii, vbi eorum ostenduntur conditores. Illius filii Bernardus, atque Hainricus cum parente Gaykofii humati traduntur. Huius proles Hainricus, et Bernardus apud Neuenmarckt sepulti, absque sobole decesserunt. Imperator Ludouicus quartus successit.
[Note: 36] Iuliopagus item arx inferioris Boiariae iuxta Braunauu suos tetrarchas habuit, a quibus oriundi reguli Noricorum ditissimi, quos Schaumburgenses vocamus. Nam Eberhardum Iuliopagum, et Hainricum Schaumburgensem fratres fuisse, et auunculos Eberhardi Dornbergensis reperio.
[Note: 37] In superiore Boiaria sub radicibus alpium peninarum ad Ambronis arua Belaunorum quoque tetrarchae defecerunt. Et haud inde procul in faucibus Ostenlochii praefecti absque liberis decesserunt. Parthanum, VVernfelsium episcopo Fruxinensi parent: Ostenlochium et Murnau, Staphulensem lacum atque Belaunos nostri principes possident.
[Note: 38] Porro isthaec templa Imperator Ludouicus condidit. Monachii Angeronae Virgines collocat, Franciscanos ad aliud templum a se extructum migrare iussit. Augustinianis quoque mendicis aedem ibidem construxit: Et Emicho Episcopus Fruxinensis vno die ambo templa Franciscanorum, et Aurelianorum praesentibus Ludouico et fratre eius Rudolpho inaugurauit. Idem Ludouicus Angilostadii Xenodochium, sicut Ludouicus Barbatus pronepos eius recitat, condidit. Pettendorffium haud longe a Reginoburgio inter hostia Regni, et Nabi Nariscorum, sanctarumque Virginum contubernium dedicauit. Haypachium mystarum collegium a Seoueltis attributum vindicauit, Viechpach auxit. Roma reversus in celsissimo alpium peninarum iugo, vbi fontes Ambronis, Ethalam Diui Benedicti consecraneis a fundamento construxit, quatuordecim sacerdotes, quatuordecim decuriones equestres cum vxoribus ibidem habitare rebus diuinis operamdare, iussit, templum fornicatum vna pila sustinetur.
[Note: 39] In Boiaria Aquilonari contermina Boiemiae in Hercynio saltu Schoffolochii [Note: Schoffloch monasterium hodie Mariazell dicitur.] proxime Brenburgium, Roimari arcis dynastae consensu atque ope Mariaecellam auspicatus est. Gotfridus Puecher cum Gotfrido Strubingensi, et Alberto a Stauff, Fridericus Auer perfecit. Monachi ab Altaichio superiore acciti: Nicolaus, et Fridericus episcopi Reginoburgenses authores facti.
1. Filii Ludouici IV. natu maiores in Boiaria homagium exigunt, et Ottonianum priuilegium confirmant. VVilhelmus et Albertus in Bathauia et Hanouia principatum obtinent, Otto natu minimus a matre educatur.
2. Terrae motus per quadraginta dies Noricum affligit. Terrae hiatus et montium casus. Homines a spiritu terreno rigescunt et insularias statuas conuertuntur.
3. Saeuissima pestis grassatur, quarta hominum parte vix superstite remanente. Causa a vulgo in Iudaeos, fontes veneno inficientes, reiicitur, indeque in illos atrociter saeuitum, vltra 12000. combusta.
4. Bussariorum secta exoritur.
5. Sanguinis pluuia et riui. Posterioris causa naturalis docetur. Superstitiosa antiquitas et sacrificuli quaestuosi templum a sacro sanguine cognominatum extruunt!
6. Papa Carolum superiorem statibus Imperatorem commendans ab iis frustra postulat, ne Caesari ante confirmationem imposterum iuramentum praestent, et haeresin esse maximam statuere, quod abrogatio Pontificis ad Caesarem pertineat.
7. Carolus Reginoburgo et Norimberga a vulgo eiicitur, et in vrbe posteriori Ludouicus Brandenburgensis recipitur.
8. Principes Carolo dignitatem abrogant, Eduardum Anglium eligunt, qui tamen hancce dignitatem ob bellum Gallicum repudiat. Idem et Heinricus Marchio Misnensis Caesar salutatus accepta pecunia a Carolo facit.
9. Conuentus quorundam statuum Bathaviae irrito successu. Conradus Haedechius Norimbergensibus bellum indicit.
10. Pistor quidam se VValdomarum esse venditat, auxiliisque Caroli adiutus Ludouicum Ducatu cedere cogit.
11. Conuentus Francofurtensis Güntherum comitem a Schuuartzburg Caesarem eligit.
12. Carolus beneficiis, affinitate et muneribus sibi plurimos conciliat, et per Brandenburgensem Günthero persuadet, vt accepta pecuniae summa sibi imperialem dignitatem cedat.
13. Carolus ab omnibus recipitur. Albertus Boius eius neptem ducit. Margarethae Maulteschae matrimonium cum Ioanne nullum declaratur, novumque cum Ludouico post septennem cohabitationem autore Papa celebratur.
14. Ludouicus Brandenburgensis Carolo regni insignia exhibet, eumque cum Norimbergensibus conciliat. Ludouici cum Iuliacensi lis de iure sceptri Imperatori praeferendo a Carolo IV. dirimitur.
15. Ludouicus Brandenburgicus ducalum a VValdomaro impostore recuperat.
16. Clemens VI. Iubilacum secundum celebrat. Festus dies insignibus imperii institutus.
17. Capitulum Reginoburgense penes Caesarem veniam impetrat, et per Cardi nalem Cecilianum a banno Papali certis sub conditionibus absoluitur.
18. 19. 20. Diuisio Boiariae et terrarum a Ludouico IV. relictarum inter eiusdem liberos.
21. Dux de Teck Monachii interficitur.
22. Carolus IV. vrbem Stauff Boiemiae incorporat.
23. Margaretha Ludouici IV. vidua moritur. Otto Romanus Electoratum Brandenburgicum in feudum accipit.
24. Terrae motus. Anglii capto rege Galliae Alsatiam depopulantur.
25. Albertus et Stephanus Duces Boii Petrum Ecker ob vastatos eius dolo aut culpa Boiariae obsident. Imperator Duces cum Eckero in gratiam redigit. Albertus Hilgersbergum receptaculum latronum expugnat.
26. Menardo, Ludouici Tyrolii filio, Alberti II. Austriaci filia despondetur. Stephanus Dux Boiariae cum filiis suis censum extraordinarium imponit, posthaec pruilegtum Ottonis confirmat.
27. Strubingen conditur. Conradus de Braunau Reginoburgii in ludo Pontificali interficitur. Ludus iste quid? Eius abolitio.
[Note: 1] IVstis corpori defuncti Imperatoris solutis, filii eius (quos sex reliquerat) Ludouicus Brandenburgius, Stephanus, et Ludouicus Romanus KL. Nouembribus Landshutae conuentus agunt, sacramenta Boios sibi dicere iubent. Ipsi vicissim (sicuti fieri solet) in Ottonianam rogationem iurant: censum extraordinarium omnem perpetuo abiurant, item indigenas tantum ad officia euectum iri dant fidem. Nisi haec vt rata sint, operam nauauerint, aduersus se conspirandi Boiis potestatem faciunt. Alii duo filii Augusti VVilhelmus et Albertus in Bathauia atque Hannonia principatum obtinebant, Albertusque certior factus de morte parentis, relicto fratre VVilhelmo, cui Machtylda Anglia nupsit, in Germania atque Gallia Belgica inferiore in Boiariam se confert. Otto postremo natus, et adhuc impubes Monachii ab Augusta educabatur.
[Note: 2] Subsequenti deinceps anno octauo Calendas Februarii in Norico, qua Ponnoniae, Illyrico, Dalmatiae, Carnis, Histriaeque continuatur, maximus terrae motus, vespertinusque fuit, durabat, nec ante dies quadraginta sistebatur, varieque terra quatiebatur, miraque edebantur opera. Morauia, Boiaria superior sensit, sex atque viginti vrbes, et castella prostrata esse, in acta eius anni relatum est. Homines cum pecoribus interierunt, moenia, templa, aedes subversa sunt, totae vrbes corruerunt, montes abrupti cladem insuper eam pressere. Nam duo montes concurrerunt, vrbibus deuoratis, agrorumque tractu hausto, villae elisae, animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt. Hiatus subsecutus partim remansit, partim cuncta sorbuit, ita inducto solo vt nulla vestigia extent. Quinquaginta amplius homines, villicas mulgentes, cum vaccis extinctas diriguisse, et corpora a spiritu terreno in salarias statuas redactas apud Charinos, haecque simulachra sibi, et Cancellario Austriaco conspecta esse, refert Conradus de Meidenberg, eius tempestatis insignis philosophus, et Mathematicus.
[Note: 3] Saeuissima mox in vniuersum orbem terrarum grassatur pestilentia: plerique mortalium extincti sunt, quarta pars vix superstes fuit, et subito lue raptati, subito dicto citius interibant, pueri, puellae, laeti, mira referentes, animam efflabant. Coeleste auxilium frustra quaesitum, a Pontifice Max. sacrificium peculiare aduersus hanc pestem institutum, pagi, vici ad solitudinem redacti sunt. Quidam irae coelesti haec tribuebant, vulgus a Iudaeis fontes in perniciem populi Christiani intoxicatos credidit, quamobrem in plerisque vicis, oppidis Iudaei igne concremati sunt. Duodecim millia Iudaeorum poenas crudeliter dedisse in regionibus nostris horum temporum scriptores referunt.
[Note: 4] Buessarii tum hominum genus dirum, superstitiosum subito apparuere. Quingenti nonnunquam, aliquando mille viri, mulieres conuolabant: oppidatim bini procedebant, nudi superiora vsque ad vmbilicum se verberibus duriter caedebant tot dies, quot quisque annos natus erat. Hinc quasi expiatus omni crimine domum redibat.
[Note: 5] Sanguine quoque pluit, et riui cruenti manarant: sacra ibi recondita esse vulgus credidit. Sacrificuli spe quaestus affirmarunt decem millia passuum a patria mea, iuxta hostia Alemanni, apud Kelhaim in ripa Danubii torrens
sanguinolentus (qui iuxta conscios secretorum naturae nil aliud est, quam vapor vuidus, qui confusus halitu terreno igneoque rubescit) erupit. Ciues signum a deo lecti loci credentes, confestim aediculam ligneam ibi condunt. Nunc ibi extat templum lapideum, cui est a sacro sanguine [Note: Zum beiligen Blut bey Kelhaim.] cognomen. Veteres religionis nostrae assertores efficaciae desertorum spirituum illa quoque vt hominibus stolidis imponant, attribuunt.
[Note: 6] Dum autem talia post mortem Imperatoris Ludouici fiunt, Clemens Sextus Pontif. Max. Carolo diploma dat, postulatque, vt Germani Carolum Ecclesiae fidum recipiant, et nullum posthac prius fore Caesarem, quam primarius orbis Christiani sacerdos, Vicarius Christi author fiat, iurent. Insuper abrogationem pontificis Max. ad Imperatorem attinere, haeresin omnium perniciosissimam esse profiteantur. At Germani partim tergiuersantur, partim aperte detrectant, atque proclamant, vsque adeo ne servus ille seruorum fastu, libidineque dominandi furit, insanit, atque in praeceps abit, vt omnium saeuissimorum tyrannorum, quos vnquam fuisse legimus, crimina, superbiamvincere propalam perfricata fronte contendat ?
[Note: 7] Caeterum Carolus nunciata sibi morte Ludouici, Reginoburgium concessit. Ciues vbi eius conatus, atque postulata Romani pont. intellexere, armis correptis, ianuis obseratis, vicis cathenis ferreis conclusis, eundem Satzenhofero consule, Hainrico Zanthone vrbis praetore, et Gumperto principe senatus deducentibus atque tutantibus, ne a plebe insultante, circumfremente, conuicia coniectante, vis in eum fieret, vrbe eiiciunt. Ipse inde Norinbergam petit, honorifice a patribus exceptus est. Populus vero concitato tumultu illos ciuitate exturbat: Ludouicum Brandenburgensem filium Ludouici Imperatoris amicissimi Norinbergensibus recipit.
[Note: 8] Posthaec principes coeunt, dignitatem Carolo abrogant, Eduardum regem Anglium affinem Ludouici quarti rebus imponunt. Is quidem gratias ingentes, quod se potissimum supremo humani generis fastigio dignum censuissent, Germanis agit: verum causatus se grauissimo Francorum bello premi, tantam molem subire detrectauit. Hainricus deinceps Misnensis limitis praefectus, cui Machtylda filia Ludouici Augusti nupta erat, Caesar salutatur. Sed ocii appetentior, et detestatus bella civilia acceptisa Carolo sexdecim millibus drachmarum auri, vltro dignitaticedit.
[Note: 9] Sub idem tempus Albertus secundus Austriae regulus, cuius filius Albertus tertius gener Caroli erat, accitis ad se Gerlaco filio Garlaci ad Nassauu, pontifice titulotenus Mogontino, Bambergensi et VVirtzburgensi episcopis, cum Ortholpho, atque Gotfrido fratribus Baronibus de VVeiseneck: hic Bathauiae pontifex, ille Boiorum archimysta erat, cum legatis regis Vngariae, cuius fratri, filia quarti in matrimonium data erat, Bathauiae conuentus agit, paci operam nauat. Apparuit et Ernestus archiepiscopus Pragae, orator Caroli: filii quoque Augusti cum maximis praesto fuere copiis: ob pertinaciam partium re infecta discessum est. Conradus Haedechius iussu Caroli Norinbergensibus bellum indicit, ciues capit, in crucem suffigit.
[Note: 10] In Brandenburgensi regno pistor quidam se VValdemarum Ludouici decessorem, cui quam similimus erat, simulat: ope et armis Caroli adiutus, quasdam, vrbes capit. Eo Ludouicus filius Augusti cum Ruperto praefecto praetorio Rheni patruele suo infesto exercitu contendit, aduersus Pseudouualdemarum pugnat. Saxones, Boiemi iussu Caroli suppetias impostori ferunt, Rupertum capiunt, Ludovicum regno cedere cogunt.
[Note: 11] Is se Francofordiam confert, ibi Hainricus Mogontinus archimysta, Rudolphus praefectus praetorio Rheni, Ludouicus Brandenburgensis, reguli Boiorum, dux Saxoniae Comitia Caesarea habent, Guntherum Schuuartzenburgium (quo nemo tum melior in Germania existimabatur, vnde et optimi cognomen meruit) Caesarem constituunt.
[Note: 12] Is Francofordiam venit, vrbe, finitimisque ciuitatibus menses ferme duos
potitur, subinde aduersa valetudine corripitur. Carolus adest, et vt prudens atque eloquens erat, Boiorum vires, sine quorum ope se rerum potiri non posse animaduertebat, sibi coniungere parat. Ludouicum Brandenburgensem ad colloquium de summis vtriusque rebus euocat, benigne appellat, primus de pace mentionem facit, amicitiam Pontif. Max. pollicetur, filiam Rudolphi praefecti praetorio Rheni sibi despondet. Itidem Margaretham Polonam Ludouici Brigensis filiam, neptem suam Alberto Boio filio Quarti dat in matrimonium: Ludouico Brandenburgensi, huius fratri Tyrolios, vnde is fratrem Caroli Ioannem ducta eius vxore exegerat, in fidem committit: Brandenburgensem ducatum proscripto Pseudovualdemaro reddit, Rupertum redimit. Quamobrem ipsi in Hercynio saltu Boiariae, quae Boiemiae continuatur, pleraque castella dotis atque pignoris titulo tribuuntur, Lauff, Herspruck, Sultzbach, Reichenfeld, Hirsauu, Bernauu, Rosenberg, VVeiden. Hisce inescatus Ludouicus sedulo paci operam nauat, persuadet Gunthero alioqui valetudinario, atque regnum fatis vrgentibus propere relicturo, vt acceptis duodequinquaginta millibus vnciarum argenti, Carolo cedat. Paret Guntherus in paucisque post diebus ex hac vita migrat.
[Note: 13] Carolus itaque posthaec ab omnibus receptus in Boiemiam cum Alberto Boio proficiscitur, neptem illi suam connubio iungit. Cum qua Albertus in Boiariam redit Monachium. Vbi iisdem diebus Paulus Gurcensis, Fruxinensisque pontifex mandato Clementis Pont. Max. primarium sacerdotem cum Boiis in gratiam rediisse, inter Boiemun atque Margaretham Tyrolliam nunquam matrimonium intercessisse , [reading uncertain: print blotted] triduanumque dissidium inter eandem, atque Ludouicum Boium promulgat. Quarto deinceps die rursus auspiciis sacerdotis Romabi, hi ritu solenni cum iam septem annis coniuges fuissent, simul rem habuissent, nuptias maximo apparatu faciunt.
[Note: 14] Ludouicus deinde Brandenburgicus Norinbergae Carolo insignia Imperii reddit, ciues et eum in gratiam redigit, cum eodem ad Aquas Graneas proficiscitur. Vbi cum Iuliacensi regulo disceptat. Iuliacensis, in cuius clientela Aquae Graneae sunt, nouo principi sceptrum praeferre conabatur: Ludouicus resistebat, id sui muneris esse dictitabat. Carolus litem diremit, Brandenburgensem quidem cum Caesar inauguratur, caeterum Iuliacensem, vbi princeps erga clientes munificus siet, sceptrum praegerere imperat.
[Note: 15] Postea in Boiemiam redit, ipsum comitantur Rupertus praefectus praetorio Rheni, qui post imperauit, et Ludouicus Brandenburgicus, principatum hic, quem pene perdiderat, recuperat. VValdemarus impostor ad pristinum relicto regno redit.
[Note: 16] Per idem tempus sextus ludos Seculares secundos (quos centesimo quoque anno celebrandos Bonifacium octauum instituisse retulimus) aperuit, quinquagefimo quoque anno in posterum agendos censuit, festum quoque diem insignibus Imperii quotannis in Germania habere iussit.
[Note: 17] Mystae Reginoburgenses astutiam Caesaris timentes, suspectam amicitiam eius, atque filiorum Ludouici Augusti habendo, quod aduersus Ioannis vicesimi secundi, Clementis quoque scita, Imperatorem Ludouicum pro execrato nunquam habuerint, Ioannis mystae diul Ioannis consilio vltro veniam petunt, a Vidone Ceciliano flamine, atque Petro praesule inferioris Altaichii expiantur, hoc pacto. Primum octo dies sacris abstinere iussi, deinde iurarunt neminem posthac pro principe habituros, nisi quem primarius sacerdos iusserit, tertio Reipubl. Christianae curam gerere, concilium Christiani senatus cogere, dignitatem Pontifici Max. ex consilii decreto abrogare, isthaec Imperatori adserere haeresim omnium perniciosissimam esse subscripsere.
[Note: 18] Porro Ludouicus Brandenburgensis regno ad obsequium coacto, in Boiariam redit, ipse et fratres eius Reginoburgii pridie Idus Augusti conueniunt: Rudolphum praefectum praetorio Rheni patruelem suum, Ioannem vrbis Norinbergae praefectum accersunt, principatus bifariam diuidunt. Ludouicus Brandenburgicus, Ludouicus Romanus, et Otto primam
Boiariam, Tyrolios, Brandenburgios possident: Hannonii, Frisi, Holandi, Selandi, Boiaria inferior Stephano, VVilhelmo Alberto tribuuntur.
[Note: 19] Atque hi rursus Landshutae Nouembri coeunt, pacem more gentis publice iuramento sanciunt, praedonibus, incendiariis, homicidis, latronibus a sylua praecludunt. Quisquis hosce hospitio receperit, siue conniuerit, hostem Reipublicae iudicant. Latrocinia communi consilio, ope, coercenda decernunt, hocque foedere, Richardam vxorem Ottonis sexti, et Margaretham Augustam comprehendunt, inde haereditatem partiuntur.
[Note: 20] Augusta cum filio VVilhelmo Toxandros, Bathauos, Canine fates, Frisiosque obtinet. Albertus, et Stephanus Boiariam secundam diuidunt, ille Nariscorum oppida Diethfurt, Kelhaim, Cham, Tekendorff, Vindelicorum Strubingam, Vilshofen, Dingelfing, Landauu, Noricorum Scharding accepit. Vindeliciae vrbes, et vici Mosburgium, Ardingium, Rosenhaim Landshuta, Ottenfelden, Piburg, Pfarkirchen: Noricorum Burckhausen, Ottinga, Byraunauu, Traunstain, Hall, Trostberg Stephano contigere. Ludouicus suffragium in comitiis Caesareis, atque cubicularii, aerariique dignitatem, Tyrolios, Boiariam primam retinet: Brandenburgium Ludouico Romano, Ottonique fratribus reddit.
[Note: 21] Hocque anno octauo Idus Aprilis Conradus regulus de Teck, intimus Ludovico Brandenburgio Monachii in aedibus suis, quae turri Putrichiorum, et vico Sentlingiaco coniunctae sunt, a Suitgero de Gundelfing ferro necatur, quam ob causam nondum reperi, nec inueni, qui sciret. Percussor sexto deinde anno obiit, Scaphulariae sepultus est.
[Note: 22] Per idem tempus Imperator Carolus quartus Caesar Augustus Roma reuertitur Reginoburgium, Stauff arcem et vicum Danubianum a Friderico pontifice, ex vrbis Norinbergae praefectis oriundo, ignorantibus Mystis emit, regno Boiemiae infiscat, quinque millia aureum nummum illi mutuo dederat, oppigneratum vero vndecim millibus drachmarum auri, atque octingentis triginta sex aureolis a Friderico Auer de Brenberg redemit, alia castella in Boiemia se redditurum pollicetur.
[Note: 23] Proximo deinceps anno, qui fuit Christi seruatoris nostri 1356. Margaretha Augusta e medio obiit. VVilhelmus filius in Gallia Belgica atque Germania secunda succedit. Carolus tum Norinbergam ad conuentus agendos proficiscitur. Ludouicus Romanus magnifice instructus apparet, in verbaque Augusti iurat, ab eo Brandenburgium in fidem atque tutelam accipit.
[Note: 24] Interea terra tremuit, Basilea corruit: Angliique capto Ioanne rege occidentalis Franciae, genero Imperatoris, Elsatiam Heluetiorum quondam, Galliae Celtiticae fines depopulantur, cum ingentique praeda incolumes in Galliam occidentalem reuertuntur.
[Note: 25] In Boiaria Petrum Eckher Naterbergii (arx est Vindelicorum ad confluentes Isarae et Danubii) Albertus et Stephanus perfidia suspectum obsident, eius socordia, seu proditione Boiemiae latrunculi Boiariae agros (vti adhuc solent) vastarant. Quippe etiam nunc Boii, atque Boiemi in Orcinio nemore mutuo metu separantur, vt quaeque gens inualescit, aliam inuadit, agros vrit, villas incendit, praedas agit, pecora abigit, viuaria expiscatur, prata secat. Imperator Carolus ex Boiemia egreditur, apud Stauff Danubium transit, ad Naterbergium contendit, duces et Eckherum in gratiam redigit. Posthaec Augustus domum redit. Albertus Hilgersbergium latronum receptaculum inter Teckendorff, et Vilshofen expugnat.
[Note: 26] Porro Ludouicus Tyrotius Menar do filio suo filiam Alberti secundi Austriaci despondet, sponfaliaque regio apparatu Bathauiae celebrantur. Quibus confectis vndetricesimo postea die Albertus parens sponsae ex hac vita migrauit. Per idem tempus Stephanus Boius cum filiis suis Stephano, Friderico, Ioanne, quos ex Elisabetha Sicula progenuit, quinto Nonas Maii conuentus, censumque extra ordinem Landshutae agit. Posthaec priuilegio Ottoniano decaetero se staturum, dicta mulcta praetoribus in istud peccantibus, nunquam nec vi, nec precio, nec quouis alio
modo tributo Boios oneraturum, indigenas secundae Boiariae tantum ad officia promoturum pollicetur.
[Note: 27] Circa idem tempus Albertus Strubingensium vrberh regiam a fundamento extruxit. Reginoburgii turris praetoria conflagrauit. Rudigerus Reich ciuis admodum locuples Conradum de Braunauu philosophum, et mystam praesidentem ludicro pontificali, quinto Calendas Ianuarias ferro occidit. Quotannis noui mystae et recenter in album asscripti ludum personati episcopi, puerorum scholasticorum delectu, prisco more edebant. Moxque caedem superiorem grauiter, atque inuidiose in curia questis, huiuscemodi spectacula edendi finis factus.
1. Ludouicus Romanus et Tyrolius moriuntur, ille sine liberis, hic filio relicto Menardo impubere. Successio in Principatus relictos, et lis de tutela impuberis Menardi.
2. Rupertus Palatinus Rheni et Stepha. ni Duces Menardum in protestatem redigere student.
3. Berchtholdus Menardum Romulum secum in vallem Athesinam abducere frustra tentat.
4. Monachi in Allerspach decimo quarto post mortem Ludouici anno, quod eius partium fuerint absolutionem petunt et impetrant.
5. Menardus Monachio elapsus sine liberis moritur, eiusque portio in Boiaria ad Stephanum peruenit, qui privilegium Ottonis et alia statibus confirmat.
6. Maultescha Rudolpho Austriaco nubit et Tyrolios ad eum transfert, Boii Austriacis hanc ob rem bellum indicunt cui Archi Episcopus Salisburgensis Austriacorum foederatus miscetur, Boiosque depraedatur.
7. Boii Müldorff obsidentur Austriaci Ried. Boii frustra cum Austriacis praelium conserere tentant. Rudolphus moritur.
8. Boii Tyrolios inuadunt. Praelium imminens a Rege Daniae et Imperatore intercipitur, et belligerantes in iure disceptare iubentur.
9. Vtriusque partis iura pro vindicandis Tyrolliis.
10. Pax inter litigantes reducitur Comitatusque Tyrolensis diuiditur. Foedus inter Tyrolios Iohannes Stephani filius haereditati Catharinae Goriciae iurato renunciat.
11. Fundationes et aedificia quaedam Landshutae et Reginoburgi. Carmelitae Strubingam migrant.
12. Albertus exacto censu et confirmato priuilegio Ottonis Hanoniam petit, eius vrbes primariae.
13. Stephanus iunior Thadeam Mediolanensem ducit. Bellum inter Augustanos et Boios ab Imperatore componitur. Otto Brandenhurgensis Elector, Imperatori Ducatum vili vendit, reseruato sibi titulo et iure Electoris et pecuniam genio indulgendo cum molitoris vxore consumit Stephanus iunior moritur.
14. Vltimus comes de Hals moritur successore Landgrafio Leuchtenbergensi relicto. Osterhofen conditur. Otto superior mortem ebit.
15. Mors VVilhelmi in Hanonia, vt et Heinrici Tuschel fundatoris collegii in VVilshofen. Albertus II. Paternam hacreditatem in Boiaria occupat. Filii Stephani in communiont Boiariam administrant. Eorum diversus genius.
16. Antipapae Romae et Auinione habitant,
17. Carolus IV. moritur. Eius filii, aureae bullae constitutio, et vitia in ferendo et instigando fastu Clericali, prodenda Germania.
18. Romae ea conditione coronatus est vt illico Italia excederet. Regni Arelatensis Delphinati ab eo facta alienatio et a Sigismundo facta confirmatio.
19. Alia imperii iura ab eo pro extollendo regno Bohemiae alienata et poena divina in Bohemia conspicua,
20. Literarum in Italia restauratores Academiarumque in Germania fundationes.
21. Pulueris pyrii inuentio.
22. Iohannes VVicleffius cum sociis contra Papam scribit. Occasio huic rei.
23. Richardus Britanniae patriarcha contra mendicantes scribit.
[Note: 1] EAdem tempestate Ludouicus Romanus absque liberis anno ab orbe servato 1359. biennio postea alter quoque Ludouicus Tyrolius praefectus Cubiculariorum Caesaris quartodecimo Calendas Octobris fato, naturaeque concedit Zorngoltingii Monachii relicto filio impubere Menardo, moxque ob tutelam tumultus ciuilis in Boiaria excitatur. Otto quidem frater Ludouicorum vtrique fratri in parte succedit, Brandenburgium, Romani principatum vniuersum. Tyrolii vero dignitatem, suffragium nempe in Comitiis Caesareis, titulum praefecti aerarii Imperatorii fisci, Reipublicae procurationem vsurpat. At Vlricus tertius Abusinus, Hadmarus de Labar, Hyltpoldus de Stain, accito in societatem Friderico duce filio Stephani, in quorum potestate, vt amicorum parentis Menardus erat, suo arbitrio Rempublicam, posthabitis patruis pueri, administrabant, se testamento tutores datos a Ludouico iactitabant.
[Note: 2] Contra Rupertus praefectus praetorio Rheni, Stephani duo, pater et filius reguli Boiorum, Albertus tertius Austriacus, cuius soror desponsa Menardo erat, adire tutelam, et in potestatem Menardum redigere connitebantur. Quaedam civitates hisce, aliae superioribus studebant. Stephani copias cogunt, Monachium petunt, Menardum cum VlricoAbusino fugam Norinbergam versus capessentem insequuntur, eos in Kotinguuerd, quod in ripa Ilmi super Geiselfeld cubat, obsidere parant. Verum Menardus ope Friderici simulantis cum patre arque fratre lnducias, elabitur, ambo Vogburgii pontem transeunt, Aichstadiumque se conferunt.
[Note: 3] Eius vrbis episcopus Berchtoldus ex vrbis Norinbergae praefectis oriundus, clanculum Menardum cum paucis per Boiariam ad fines Athesinos deducere conatur: sed Vogburgii agniti, atque ab agricolis capti Angilostadium deportantur. Menardus in potestatem patrui redactus, iussus est sub tutela eius Monachii adolescere.
[Note: 4] Iisdem diebus monachi in Allerspach (vt est genus hominum religiosum) tum demum post mortem Imperatoris Ludouici quartodecimo anno, nuncio Romam misso, quod Imperatorem Ludouicum quartum Caesarem Augusturn aduersus sententiam Romanorum pontificum Christianissimum censuerint, a Francisco Innocentii sexti pontificis Max. piaculario, D. Marci flamine veniam petunt, atque impetrant.
[Note: 5] Altero deinceps anno Menardus occulte Monachio dilapsus, ad Athesinam vallem peruenit, ibique Tyrolii quartumdecimum agens annum, absque liberis decedit, anno Christi Seruaroris nostri 1363. Vbi eius mors diuulgata est, primo eius anni vere Boii superiores Fruxini conueniunt, Stephanum Landshuta adsciscunt, eidem se in clientulos commendant, in fidemque dant. Ipse vicissim legem Ottonianam approbat, incolis duntaxat primae Boiariae se delegaturum officia promittit, iudicia ad equites transfert, alia pleraque statuit, quae scrupulosius referre taedio plenum existimo. Deinde Landshutae pridie Cadas Decembris mmunitatis a Ludovico Augusto parente datae sacerdotibus author fit: Friderico filio gratiam facit.
[Note: 6] Mater Menardi Maultescha Rudolpho Austriaco nubit, cum nuru ex Austria oriunda, Tyrolios ad Austriacos transfert.
Boii occidentales ob praereptum sibi principatum, bellum orientalibus indicunt. Piligrinus de Buechham Salisburgensis archimysta coniuratus Austriacorum Norici fines Oeno conterminos hostili animo de improuiso inuadit, agros vastat, plerosque inca utos capit. Imparati erant equites, regulique. Quamobrem episcopus incolumis abacta praeda domum redit.
[Note: 7] Porro Boii correptis armis vltimo Iunio Müldorffium municipium Iuuauense obsident. Rudolphus, Albertus, Luitpoldus fratres Austriaci, atque orientalis Norici reguli cum exercitu Norici occidentalis fines ingrediuntur, Riedtum vicum in vtriusque Norici, atque Boiariae confinio circumsident. Stephanus et Albertus reguli Boiorum cum auxiliaribus copiis praefecti praetorio Rhenabo, et Norinbergae Burggrafii a Nassauu, Orlamund, et Schuuartzenburgensium dynastarum, manus cum hoste conserturi, intento, infestoque exercitu ad Austriacos contendunt. Qui soluta obsidione, cum Müldorffium, propter quod arma sumpserant, obsidione liberassent, domos abeunt: Rudolphusque ex hac vita migrat.
[Note: 8] At Vindelici Noricum alpibus, Oeno, Athesique amnibus cinctum, Veronae, atque Como et lacui Benaco conterminum inuadunt, Kopffstain, Kitzpuehel, Ratenburgium ad obsequium redigunt, per iuga Pyrenea Stiracios [Note: Stoertzing.] vsque cum copiis penetrant, praeda magna potiuntur, certatim incolis aduolantibus, atque deditionem facientibus. Castella quaedam vi in deditionem cogunt, diem quo cum hoste aperto Marte totis viribus confligant, constituunt. Cumque is appeteret, rex Cimbrorum intercedit. Imperator quoque, qui tum in Italia Mediolanum obsidebat, duces ab armis discedere, apud se potius iure disceptare iubet.
[Note: 9] Vindeliciae Boii, atque Narisci sibi Tyrolios quondam a maioribus suis conditos, sicuti et Austriacos, Stirios, Charionas, iniusteque sibi vi ac dolo praereptos, reddi postulant, vnum quondam ducatum, vnumque regnum Vindelicorum, atque Noricorum fuisse, Boiosque ex his prouinciis Romanos armis exegisse, vi occupasse, colonias deduxisse, Boiariamque communi vocabulo, sicut vetusta diplomata ostendunt, cognominasse. Contra Austriaci, ante Boiariae regnum Archiduces Austriae fuisse afferunt, prolatis Iulii, atque Neronis edictis id comprobare nituntur. Verum ea diplomata tanquam ficta ac falsa Franciscus Petrarcha iussu Imperatoris confutauit.
[Note: 10] Piligrinus deinde archimysta Boiorum, et Ruperius praefectus praetorio Rheni mandato Caroli Augusti pacem hisce conditionibus sanciunt. Tyrolios Austriaci possident, millia drachmarum auri centum Stephano Boiorum regulo solvunt, qui et Kitzpiehel, Kopffstain, Ratenburgium retinet. Incolaeque vtriusque ducatus perpetuo foedus ineunt, ne aduersus se vel ducibus discordantibus suppetias ferant. Ioannes filius Stephani, cui Catharina Goricia nupta erat, praefecturam eam, licet haeres, abiurat, exhaeredem Goriciae se fore tabula cauet.
[Note: 11] Circa eundem temporis tractum Landshutae Parochia, vti vocant D. Iudoci instituta, primus eius fani pastor Hainricus Pilamus. Reginoburgii Augusta aedes ampliata, templum D. Ioannis nimis vicinum solo aequatum, ipse fano excedere, ad sacellum tabularium migrare coactus est. Carmelitae quoque ex aede D. Osuualdi a Conrado Henneburgio episcopo, quod eundem viua, et vera Dei templa construere in concionibus cohortarentur, pulsi Strubingam migrarunt, ibi templa condunt, vbi adhuc habitant.
[Note: 12] Albertus regulus ibidem Nouembri censu exacto, Ottonianam legem se tutaturum promittit, inde Boiariam egreditur, Hannoniam petit. Cuius primariae vrbes, quas ego quidem perlustraui, Bergii, Valentinianae, Hallii Deipara virgine insignes, quo frequens supplicandi gratia coiit populus, multa ibi opulenta regum et populorum visuntur munera, et donatiua quae magnificentia sui reddentium vota gratam voluntatem, Dei opem, responsaque manifestant. Alemannus praesul Altaichii inferioris eo tum profectus Hodoeporicon, hoc est, itinerarium scripsit.
[Note: 13] Eadem tempestate Stephanus filius Stephani Thadeam Bernabouis Mediolanensis filiam vxorem ducit, dos fuit aureum [Orig: aureûm] nummum [Orig: nummûm] , quos ducatos vocant, centum millia. Augustam deinde quod ciues Fridericum Fribergensem praesidem occiderant, Boii obsident Augustus ex Italia rediens discordes in gratiam redigit. Brandenburgium ab Ottone Boio aureolorum millibus ducentis emit, Ottoque curiati principis dignitatem, praerogatiuamque suffragii retinet in Boiariamque migrat. Quinque millia passuum infra Landshutam in VVolffstain (arx est Isarae imminens) habitat, genio indulget, pecuniam ab Augusto acceptam prodigit, Gretulam pistoris vxorem adamat, quippe mola aquaria castello subdita etiam nunc Gretularia inde cognominari solet. Hanc ob causam idem Otto Finnius, id est ignauus vulgo cogno minatus est. Eius statua Landshutae pro hostio sacelli, quod ad dextram in Asylo templi D. Martini conditum est, extat. Stephanus fratris socordiae iratus, sexto atque vicesimo post vxoris fata, anno, qui est Seruatoris nostri 1375. sexto Idus Maii Monachii moritur.
[Note: 14] Hoc anno et Luitpoldus de Hals vltimus regulus mortem obiit. Ioannes Leuchtenbergensis praeses inferioris Boiariae Alberti, succedit: is nouam Coloniam in secunda Vindelicia in vico Podiorum deduxit, fossa et lacu muniuit, Osterhofiam a proximo mystarum contubernio cognominauit. Otto quoque superior vnum annum duntaxat fratri superstes fuit, in Salingthal humatus est.
[Note: 15] Proximo deinceps anno VVilhelmus frater eius in Bathauia, quae nunc Hollandia, e medio sublatus, et in Boiaria secunda Hainricus Tuschell cum filio Suitgero duodecim mystarum collegium in Vilshofen instituit, atque mox sequenti anno duodecimo Calendas Octobris decessit. Albertus secundus filius Alberti primi, nepos Imp. Ludouici quarti, ex Hollandia ad Boios migrat, paternam haereditatem adit, atque possidet, Strubingae habitar. Porro tres filii Stephani, quos ex Elisabetha Siciliae regina tulit, Stephanus, Fridericus, Ioannes, septemdecim armos summa concordia absque herciscundae familiae actione Boiariam administrant, cuique dos sua fuit. Ioannes venatibus aucupioque deditus, simplicitate, quae aeuo rarissima nostro: Stephanus disciplina militari, Fridericus rerum ciuilium prudentia inclytus fuit, sicuti adhuc prouerbium in vsu est: hic pecuniae studiosus, vitibus montes Landshutae conseuit: ille laudis auidus extitit.
[Note: 16] In Italia Romae Vrbanus sextus, in Gallia Auinione Clemens septimus a patribus pontifex Max. legitur: huic Galliae, Francia paruit. Haecque Christiani orbis discessio demurn in concilio Constantiensi anno quadragesimo sopita est. Nam tres pro vno tandem erupere personati pastores, et tot annos gregem Christianum dilacerarunt.
[Note: 17] Eodem temporis tractu anno Christi Domini deique nostri 1378. Calendas Decembris Imperator Carolus quartus Caesar Augustus eruditus, sapiens, astutus, eloquens, multarum literarum peritus, ex hac vita migrauit: reliquit tres filios, VVenceslaum Caesarem designatum, et regem Boiemiae, Sigismundum Brandenburgensem, regem Vngariae, et Ioannem Gorlitz Legem de Comitiis Caesareis habendis, quam rogationem Carolinam, et auream bullam nuncupant, tulit, promulgauit. Et vt annahum scriptores passim notant, et adhuc male audit, sacerdotum furorem alioqui intolerabilem, illis inseruiendo magis instigauit, illorum licentiae immodicae non solum aperuit viam, sed etiam statuit. Libertatem Germanam, maiestatem Imperii Romani, populi victoris gentium fortunam, Christianam simplicitatem hostibus Reipublicae prodidit.
[Note: 18] Ea lege Romae consecratus est, vt continuo Italia excederet, nec eam absque mandato Rom. pontificis adiret. Galliam Narbonensem, quam Viennae principatum Delphinatum, regnum Arelatense vocamus, ab Imperio abalienauit. Ioanni sororis suae marito, eiusque filio Carolo quinto regibus occidentalis Franciae tribuit. Sigismundus filius eius, qui post rerum potitus est, approbauit. Diploma in Bibliotheca Parisiorum amplissima, quae in templo suburbano divo Victori dedicata extat, legi, anno
abhinc duodeuicesimo, dum Luteciae Philosophiae operam nauabam. Sed ad Carolum redeo.
[Note: 19] Idem Septemuiris complura pollicitus est, et cum soluendo non esset, vectigalia Imperii, neruos Reipublicae illis distribuit. Imperium alioquin in ruinam pronum pessum dedit. Gerlaeo episcopo Mogontino, cuius suffragio aduersus Ludonicum rebus impositus est, egregiam sane gratiam retulit. Pontificem Pragensem archimystam creauit, regemque Boiemiae inaugurari ab eo constituit, quod munus hactenus archimystae Mogontini fuerat. Contra auspicia, et intercessiones, aduersus leges auitas, et patrias, contra morem maiorum, nouo, inaudito, et pessimo exemplo imperium sibi primum, deinde filio VVenceslao mercatus est. Quae omnia quam cordi fuerint deo immortali, hodiernus probat exitus: Boiemiam genitale solum, quod tollere voluit, perdidit, templa euersa, monasteria incensa, monachi, mystae, sacerdotes contrucidati, sacratae foeminae exactae sunt. Regio Germaniae opulentissima, in meditullio eius sita, dissensionibus intestinis adhuc laborat, et atteritur. Incolae diuersi religione sunt, pars Teutonas, pars Hussios, alii Iudaeos, illi Pictonas sectantur. Nobiles, ciues inuicem saeuiunt, discordia domestica, mutuis vulneribus sese debilitant: aliena ope egent, externo sustentantur auxilio, adeo vt vltra e corpere suo, atque indigenam regem creare nec valeant, nec audeant. Id quod et caeteris Germanis, nisi caverint (vanus sim precor augur) eueniet.
[Note: 20] Per idem aeui spacium in Italia Franciscus Petrarcha, et Ioannes Bocatius cultiorum literarum semina sparserunt. In Germania interiore, in latebrisque Hercyniae syluae, Athenea, et coetus iuuenum studia aemulantium Erdfordiae, et Pragae instructi sunt. Marsilius Bathauus, Ioannes Buridanus discipuli VVilhelmi Occomensis, recentiorisque sectae Peripateticorum assertores, Lutecia pulsi ad Germanos migrarunt, ille Haidelbergae, vbi sepultus est, hic Viennae in Norico ludum literarium publico salario aperuit, vbi eius autographa commentaria in Ptolomaei Astronomica ostenduntur, Berchtoldum quoque nouitate inuenti a se operis nobilem, eadem aetate fuisse non ignoremus. Teuto is fuit genere, religione Franciscanus, prosessione philosephus, et magiae, et metallariae, artium fallacissimarum (si modo artes, et non vniuscuiusque vanissimi, ludibria dicenda sunt) consultus, inuenit tormenta aerea, quibus iaculamur globos ferreos et lapideos, et homines, pecudes, moenia, muros, arces, vrbes, castra solo quasi fulmine, atque tonitru (vnde Bombardis nomen est) prosternimus.
[Note: 21] In Britannia, quam Angliam dicimus, aemuli VVilhelmi Occomensis Thomas Longastrius, Ioannes Vigilephus, Oxoniensis theologus, Parochus Cantuariensis in vitia sacerdotum diserte fuere, grauiter atque inuidiose Romanorum pontificum, quod duo Vrbanus sextus, Clemens septimus ouili incubarent, ambitionem perniciosam, fastum lethalem questi sunt, atque caninam (vt aiunt) exercuere facundiam. Sextus namque, ac septimus inter se gregem committebant: ille Angliis ac Vgris, alter Gallis fauebat. Septimus regnum Neapolitanum Ludouico Andium regulo, sextus Carolo paruo Vgris oriundo tradit.
[Note: 22] In Hybernia Richardus insulae eius Patriarches, primarius Hermicanorum flamen, aduersus mendicantem religionem librum edidit: Innocentio sexto pontifici Max. dedicauit: vbi testimoniis sacrarii coelestis comprobat, religionem mendicantem, velut cultorum falsorum deorum propriam, aduersam esse veritati, et pietati Christianae, Christumque et eius comites non solum non emendicasse stipem hostiatim, victumqua emendicando quaesisse, sed ne cuipiam quidem vel Christianorum licere sua sponte profiteri mendicitatem. Sed de hisce satis superque delicatis stomachis ptochotyrannorum, ad ordinem historiae redeo.
1. VVenceslaus Caroli IV. successor. Eius vitia et tyrannis, quae tamen Autor in dubium vocat.
2. Monasterium D. Haimerani et templum Iuuauense comburit. Portentum Cometa.
3. Duces Boiariae et Palatinus Rheni castella quaedam a VVenceslao vi et armis repetunt.
4. Fridericus Stephani filius Magdalenam Mediolanensem ducit, dos illata. Episcopus Reginoburgensis castella quaedam a Boiemis repetit. Stauff a ciuibus ibidem munitur.
5. Foederis Rhenani initium, et inuasio Palatinatus Rheni.
6. Rupertus foederatos fundit et in captivos saeuit.
7. Rupertus cum patruelibus Reginoburgensibus pecora abigit, Ciues praeda recuperata cum foederatis Boiariam inuadunt et depopulantur.
8. Foederati damno afficiuntur, eorumque Duces capti, quorum alter in carcere necatur, ipsique a Comite VVirtenbergensi funduntur.
9. Peisenberg cum aliis locis ad foederatos pertinentibus capitur. Suburbium Reginoburgense diripitur.
10. Sacrilegium a Deo punitum.
11. Pax restituitur, affinitate firmatur, vrbesque foederatae multam solvunt.
12. Iagello Lituanus Christianam religionem amplectitur, cui VVilhelmo Austriaco pulso regnum Poloniae cum vxore traditur.
13. Albertus Batauus moritur. Eius liberi et matrimonia.
14. Sigismundus Caroli IV. filius regno Vngariae potitus a Carolo Rege Campaniae pellitur.
15. Galeatius Mediolano potitur. Angli Galliam vastant. Luitpoldus Austriacus a Suitonibus caeditur.
16. Boii contra Galeatium arma mouent. Pax restituitur. Boiorum fides.
17. Stephanus a Gallis contra Anglos euocatus hos profligat, cum quibus foedus et affinitatem iungit.
18. Reliquiae sanctorum in Andechs repertae Monachium transferuntur, indulgentiaeque magnae Papales easdem venerantibus in fauorem Ducum Boiariae conceduutur.
19. Iohannes Monachium occupat. Boiaria unter hunc, Stephanum et Fridericum diuiditur.
20. Vini vectigal abrogatur. Ciues et equites pro tutando priuilegio Ottonis conspirant. Pacta confraternitatis inter Iohannem et Fridericum. Iohannis subditi filiis eius iurant, nouaque privilegia impetrant.
21. Strubinga conflagrat. Sophia Caesaris vxor. Fridericus Dux Boiorum moritur, cuius filio Heinrico impuberi subditi priuilegiis simul confirmatis iurant.
22. Iohannes cum Austriacis et Berchtholdo Fruxinensi Episcopo foedus pangit. Capitulum Salisburgense contra Berchtholdum a Pontifice Romano impositum Eberhardum de Neuhauss eligunt qui Episcopatu potitur. et Ludouicum Angilostadensem Gallis conciliat.
23. Ernestus Iohannis filii Elisabetham Mediolanensem et Carolus VI. Galliae rex Elisabetham Stephani filiam ducit.
24. Ludouicus Stephani filius contra Episcopum Fruxinensem arma mouet, Fruxinique intercipiendispe frustratus, Neostadium occupat et diripit. Praedae magnitudo.
25. Iohannes et Ernestus Aicham frustra oppugnant, Fridbergam obsident.
26. Baiazethes Vngariam infestat Auxilia Sigismundo latae.
27. Praelium ad Nicopolim Christianis infelix. Iohannes Schiltberger a Turcis captus itinerarium scribit.
28. Iohannes moritur transmissis terris suis ad filios Ernestum et VVilhelmum, qui a Ludouico Angilostadensi Monachio pelluntur.
[Note: 1] IMperatori Carolo quarto sagacissimo, atque cordatissimo principi, dispar filius VVentzeslaus, ineptus, probrosus, saeuitia, et ignauia infamis successit, in latebris Hercyniae veluti serpens delituit, nec vnquam caeteros Germaniae, Imperiique fines adire sibi permisit. Canem ferocissimum, atque carnificem, quem lustricum patrem vocabat, comites eius semper fuisse, et quemcunque ille indice denotasset, absque cunctatione invasisse, atque eundem dum deambulantem praecederet, obuium quemque corripere, ac distento sago impositum, in sublime iactare solitum, narrat Ioannes archimysta Mogontinus in oratione, quam aduersus illum in celebri conuentu fecit. Complura de eo alia scelera referuntur, quae ego falsa, atque conficta, (ita sunt ingenia hominum) ab inimicis esse reor.
[Note: 2] Monasterium tum diui Haimerani Reginoburgii, cubicularium conclaue socordia VVolfhardi Berchtoldsdorferi, Iuvauense quoque templum conflagrauit. Crebro coelum tota nocte ardere visum, sidusque crinitum clades futuras portendit.
[Note: 3] Quippe continuo, vbi Imperator Carolus ex hac vita migrauit, Boii duces, praefectus praetorio Rheni, tres fratres Stephanus, Fridericus, Ioannes, et horum patruelis Albertus Bathauus Caesari bellum indixere, vrbes, arces, castella Boiariae Aquilonaris (quae Boiemiae continuatur, et in Hercyniae saltu cubat,) ab Augusto parente VVentzeslai titulo dotis, atque pignoris occupata, vi et armis repetunt.
[Note: 4] Iisdem diebus Fridericus Magdalenam Bernabouis Mediolanensis filiam, sororem coniugis Stephani fratris sui vxorem ducit, dos itidem aureum nummum Italiae centena fuere millia. Theodericus Reginoburgensis pontifex, ex Abusinae patriae meae regulis oriundus, filius Vlrici tertii, Stauff, Sultzpach Nariscorum, Eglofshaim Vindelicorum castella a Boiemis hactenus possessa? asseruit, et sub eodem anno moritur. Stauff ciuibus Reginoburgensibus oppigneratur, Qui fossam vtrinque muro communiunt, quatuor mensibus opus propere extructum. Vrbanus sextus vrbi Ioannem filium Stephani Pontificem praefecit.
[Note: 5] Eadem tempestate vrbes Caesareae Reginoburgium Boiorum, Rhetorum, atque Sueuiae Augusta, item reliquae Rheno conterminae, iussu VVentzeslai foedus aduersus Boios ineunt, Rhenanum vocant. Ducesque eius societatis a Caesare declarantur Vlricus ab Helffenstain dynasta, et Pilgrinus de Puechham archimysta Iuuauensis. Coactisque copiis, fines Palatini Rhenani ingrediuntur, agros vastant, villas succendunt.
[Note: 6] Rupertus correptis armis hostem in Nemetum agro adoritur, ducentos occidit, trecentos capit, caeteros in fugam vertit, in Augustamque Nemetum cedere cogit. Quadraginta grassatores, qui latrociniis, et flamma longe late fines suos clam attriuerant, in laterariam candentem proiicit, Vos in me (inquit) clanculum noctu igne saeuiistis, at ego vos popalam alto die atque meridie comburam.
[Note: 7] Dum haec apud Rhenum geruntur, in Vindelicia Rupertus minimus natu,
qui postea rerum potitus est, cum patruelibus suis Alberto Bathauo, et tribus fratribus Stephano, Friderico, Ionnne castra in monte, quern ciuium cognominant, proxime Reginoburgium facit, pecora vrbana abigit. Ciues deimprouiso ex porta diui Iacobi erumpunt, triginta caesis, viginti captis, in ciuitatemque deductis praedam recuperant. Tumultus quoque in castris concitatus, duces cedere coegit. Hac victoria elati ciues, archimystaque Iuuavensis, intento infestoque exercitu in Boiariam contendunt, in Aquilonari Danubii ripa ab hostiis Lyci, vsque Reginoburgium nemine prohibente, hostiliter incendiis omnia complent. Marching, caetera castella equitum exgnant, diripiunt, comburunt, solo aequant. Reginoburgii Histrum traiiciunt, ab Abudiaco Augustam vsque Rhetorum simili clade Boios afficuint. In meridionali ora, nobilitatis aedes Rorpachium aliasque solo aequant.
[Note: 8] In Campania legionum, qua Lycus Rhetos atque Vindelicos separat nonnihil incommdi a Stephano duce Boiorum ex insidiis prodeunte acceperunt. Fridericus quoque Piligrinum archiepiscopum in Norico cepit, captiuum Burckhusium duxit. Vlricus ab Helffenstain alter foederatorum dux simili fato functus, ab Eberhardo Comite VVirtenbergensi capitur. Quem cum socii sex millibus aureum nummum redimere pararent, in carcere necatur. Ciues Caesariani necem vlturi, hostili animo VVirtenbergensem agrum inuadunt, cuncta caede, incendiis complent. VVirtenbergensis regulus accitis auxiliaribus copiis a Boiis ingenti strage ciues afficit, castris exuit, in fugam vertit.
[Note: 9] Stephanus in Boiaria nono Calendas Februarii Peysenbergium apud Lycatios castellum VVilhelmi a Seefeld, qui partibus ciuium pronior erat: Belaunos vicinos obsidere iubet: praesidium quod intus erat, quinto obsidionis die deditionem facit, arx igni concrematur, diruitur. Ioannes Zenger eques Boius subvrbanum Reginoburgensium oppidum, Neoburgiumque Danubio conterminum pignoris titulo possidebat, drachmarum auri millibus quatuordecim oppignerata erant, et Zengerus. coniuratus civium erat, Stephanos tribunos militares, Petrum Ecker, VVilhelmum de Puechberg Ioannem VVarter Neoburgium castra transferre iubet, vrbsque duodecimo Calendas Martii, qui tum erat quartus Quadragesimae dies circumsideri coepta, septima die VVeilhardo Zenger traditur. Posthaec Stephanus cum filio Ludouico, Fridericus, Ioannes eius filius Ernestus, Albertus Bathauus, Rupertusque Rhenanus vires iungunt, sub vrbanum Reginoburgensium oppidum capiunt, diripiunt. Mense Septembri castra ad Stauff arcem Danubianam, quae firmo praesidio ciuium tenebatur, mouent, oppidum vi cum templo expugnant, vuas colligunt, vites excindunt, vineas extirpant.
[Note: 10] Erat in castris Georgius Oherhaimer, eques Boius, haud longe e Braunauu Norici vrbe habitabat, huius comes Andreas cum duobus sociis in altera ripa templum Sultzpachii intrant, sacrarium vi effringunt, sacra, hostiamque (thecam auream rati) sacrilegis manibus suffurantur, proxime arcem, vbi nunc templum extat, quod accolae, eius rei gratia venerantur, condunt. Holosericam crumenulam, qua victima seruari solita, septem assibus scorto diobolari vendunt: sacrilegii poenas mox eodem die pendunt. Andreas subi to furiis actus, misere in castris quiritando, omnibusque ad huiuscemodi spectaculum conuolantibus expirauit. Alter sceleris socius, dum aquatum equitat, ab equo excussus, aquis obruitur. Tertius ferro caesus occubuit.
[Note: 11] Sub idem tempus Albertus Austriacus Boiemis, atque Boiis affinitate coniunctus, pacem inter eas gentes componit. Sophia filia Ioannis Boii, virgo vt pulchra, ita prudens VVenceslao Caesari despondetur vrbibus mulcta irrogatur. Augusta Rhetorum mille aureolos sexies tribuit. Reginoburgenses Neoburgium, atque suburbanum oppidum redimunt ducibus atque Ioanni Zenger satis faciunt.
[Note: 12] Dum haec in Boiaria geruntur, in intima Germania lagellus Lituanus speregni Poloniae inescatus, fit Christianus, Vladislaus nuncupatur. VVilhelmus
Austriacus regno pellitur, Heduiga coniunx eius Iagello cum regno traditur.
[Note: 13] In Bathauia Albertus filius Imperatoris Ludouici quarti obiit, tres filios VVilhelmum, Albertum, Ioannem, tres quoque filias Ioannam Alberti quarti Austriaci, Margaretham, Ioannis Burgundi, Catharinam, Eduardi Geldubensis coniugem reliquit, quas ex Margaretha Polona, filia Ludouici Brigensis tulit. *Idem secundam vxorem duxit Margaritham Adolphi ducis Cliuiae filiam, ex qua nullam prolem suscepit.*
[Note: 14] In Vngaria mortuo Ludouico rege, Sigismundus (VVentzeslai frater) eius filia sibi connubio iuncta, regnare coepit. Verum a Carolo Campaniae rege nepote ex fratre Andrea Ludouici exactus, illoque eodem anno a Reginis matre, atque filla interfecto, Vngaria potitur.
[Note: 15] In Italia Ioannes Galeatius a VVenceslao dux Mediolanensis appellatus, Bernabonem patruum, socerum, Boiorum capit, regnoque potitur. In Galliis Anglii debacchantur, et Luitpoldus Austriacus a Suitonibus caesus est.
[Note: 16] Posthaec Francicus Cararia Patauii praeses, ad Stephanum virtute bellica clarissimum in Boiariam cum Florentini populi oratoribus concedit, eundem aduersus Galeatium auri montes pollicendo, concitant. Stephanus cum fratre Friderico arma in Italiam mouet, proxime Mediolanum Galeatio in arce se continente, castra locat. A Flotentinis stipendiis promissis defraudatus, cum Galeatio nouam affinitatem contrahit, Elisabetham neptem illius Ernesto nepoti suo despondet. Cumque vltro citro sermo protraheretur, atque mentio de popularium fide forte incidisset, admirantibus Galeatio, atque purpuratis eius Stephanus asseuerat, nullum Boium esse, cui non audeat vitam suam credere, atque in eius sinu solus et inermis dormitare.
[Note: 17] Hisce confectis a Carolo sexto Gallia, rum rege aduersus Anglios euocatus in Gallias proficiscitur. Auxiliaribus igitur copiis Angliis profligatis, Franci Boiorum (qui tum in Germania potentissimi, maximique censebantur) opem et affinitatem necessariam, atque vtilem sibi aduersus acerrimum hostem rati, foedus cum hisce ineunt, connubiaque faciunt, regi suo Elisabetham filiam Stephani despondent. Ioannes patruelis regis, filius Philippi Burgundi Margaretham VVilhelmi patruelis Stephani sororem, vnde Philippum Burgundum, Flandrumque, et Antonium Brabantinum, patrem Ioannis Brabantini, maritum Iacobae filiae VVilhelmi, progenuit. Itidem VVilhelmus Margaretham, sororem Ioannis sibi connubio iungit. Haec Iacobam, de qua iam dixi, et complura dicturus sum, peperit. Nuptiae magnifice regio luxu Cameraci fiunt.
[Note: 18] Nostri principes ex Galliis domum reuersi Andechusii sacra, quae ibi condita, diutius sub terra latuere (inde locus Hayligenberg, id est sacer mons appellatur) a Iacobo Dachauer Franciscano reperta septimo Calendas Iulii quarto Idus Octobris Monachium transferunt, anno ab orbe seruato 1388. Qua item tempestate morte defunctis Clemente septimo, Vrbanoque sexto, rursus duo regno Ecclesiae imponuntur. Romae Bonifacius nonus, in Gallis Auinione Benedictus tertius decimus. Ille vt Boiorum animos sibi conciliaret, tribus fratribus Stephano, Friderico, Ioanni nepotibus Imp. Ludouici quarti, secularem omnium criminum, scelerum, suppliciorum veniam condonat. Quicunque Monachium voti reus proficiscatur, septem ibidem dies commoratus, quatuor templa, Deiparae Virginis, D. Petri, sacratarum foeminarum, Xenodochium supplicandi gratia intret, quotidie dona faciat, ab vniuersis inferis ereptus, coelo asseritur. Quadraginta piacularii constituti sunt. Erat res tum noua, atque inaudita in Germania. Quamobrem ex Boiemia, vniuersa Germania, frequens populus quotidie coibat, sexaginta millia hominum quotidie, confluxisse in acta relatum est. Durarunt hae nundinae Ecclesiasticae a Martio per quinque continenter memses, inuenta sacra ter septimana monstrabantur.
[Note: 19] Eo anno Ioannes Calendis Octobris (mortua superiore anno Catharina vxore, liberalitate in pauperes insigni) egestate coactus, quod ob probitatem exclusus gubernaculis sperneretur,
et omnis honos, atque vtilitas penes Stephanum, atque Fridericum foret, regiam Monachii, fauentibus sibi ciuibus aduersus fratres occupat. Moxque concilium Boiorum Monachium conuocatur. Ibi de diuisione consultatum, quae tandem eo pacto ex sententia Friderici, qui astutior erat, facta est. Inferior Boiaria vniuersa (praeter eam quae Bathauis addicta fuit regionem) longe fertilior atque populosior prima, Noricorum Reichenhal, Traunstain, Burckhusium, Braunauu, Otinga, Trostbergium, Ried.: Vindeliciae primae Rosenhaim, secundae Landshuta, Mosburgium, Arding, Ottenfelden, Pfarkirchen, Piburg, Dorffen, Neomarckt, Rotenburgium, cum finitimis vicis Friderico traduntur, Ipse se quotannis fratribus octona aureolorum millia pensitaturum pollicitus est. Deinde Boiorum proceres primam Boiariam bifariam reliquis duobus fratribus partiuntur: Stephanus Noricorum vrbes Ratenburgium, Kitzpihel, Hopffstain: Vindelicorum VVasserburgium, Schuuaben vicum, Burckhaim, Neoburgium, Rain, Fridberg, Aicha, Schrobenhauen, Sueuiae Laugingen, Hochstadium, VVerd, Nariscorum Angilostadium (vbi habitauit, et vnde cognomen cum prole sortitus est) Stain, Freystat, Gaymershaim, VVeiden. Ioannes Tunicatum Vogburgium, Neostadium, item Pfaffenhofen, Monachium, Geysenfeld, Mainburgium, Brennorum, Aiblinga, et Tullusium, Lycatiorum Belaunos, Landsperga, Schongia, Murnau: in Aquilonari Boiaria Rietenburgium, Hemmau, Lengfeld Sultzpach, Suuandorff, Halmuntz, Veldorff accepit. Haecque divisio facta est vudecimo Calendas Decembris ab orbe seruato Anno 1392. Landshutae Fridericus, et posteri eius, Angilostadii Stephanus, Monachii Ioannes abauus nostrorum principum, habitarunt, ab illisque aedibus cognomina accepere: Ioannis quarta iam soboles Boiaria potitur, caeterum progenies defecit. Stephanus quarto post diuisionem die Monachio egreditur, Angilostadium se confert.
[Note: 20 [transcriber, in the print: 2] ] Monacenses vero praesente Friderico in verba, Ioannis iurant, vectigal vini perpetuo, quod tamen adhuc penditur, abrogant. Ciues, equitesque Boiorum se priuilegia a maioribus data tutaturos, authoribus Ioanne secundo, Albertoque Abusinae patriae meae dynastis, conspirant. Fridericus, et Ioannes clanculum excluso Stephano paciscuntur, tabulisque cauent, defuncti absque liberis maribus superstitem exasse fore haeredem. Deinde Ioonnes feriis Brumalibus ad se ciues, equites, sacerdotes Monachium accersit, eosdem in verba Ernesti, atque VVilhelmi filiorum suorum iurare iubet, nulli externo officium delegaturum, censu extraordinario, vectigalique Boios nunquam oneraturum, sine consilio illorum nemini bellum indicturum promittit, facit illis ibidem vltro coeundi copiam.
[Note: 21] Strubingensium hoc anno vrbs duodeuicesimo Calendas Iulii de coelo tacta conflagrauit. Iisdem diebus Fridericus Boiemiam intrat, Sophiam neptem suam filiam Ioannis eo deducit, Caesarique dat in manum. Confectisque nuptiis domum reuersus, pridie Nonas Decembris Landshutae moritur, relicto filio impubere Hainrico cum matre Magdalena Mediolanensi, anno Christi 1393. Proximo deinceps Februario, sacerdotes, ciues, equestris ordo Landshutae concilium celebrant, sacramenta Hainrico puero dicunt, foedus quoque ab ipus ictum est, diplomata a principibus data, instituta maiorum, libertatem a patribus acceptam, tutandam esse tabulis cautum. Hainricus et tutores eius, atque patrui Stephanus et Ioannes authores facti sunt.
[Note: 22] Posthaec Ioannes amicitiam atque societatem facit, inconsulto fratre suo cum Austriacis, Berchtoldo cancellario eorum episcopo Fruxinensi, quem Bonifacius Salisburgensi pontificatui praefecerat: verum mystae Eberhardum de Neuhausen elegerant, isque Iuuauia potitus, Benedicti tertii decimi Gallorum Pontificis Max. rebus studuit, Ludouicumque Angilostadensem Gallis affinitate coniunctum arctissimo amoris vinculo sibi conciliauit.
[Note: 23] Caeterum Ioannes eodem remporis tractu Ernesto filio suo dat in matrimonium Elisabetham Bernabouis Mediolanensis filiam, quinque et septuaginta ducatoriun millia dos fuit. Stephanus
quoque cum Elisabetha filia sua, et Ioanne filio episcopo Reginoburgensi in Gallias proficiscitur, illam Carolo sexto regi Celtarum nuptum collocat.
[Note: 24] Interea filius eius Ludouicus Angilostadiensis copias cogit, Fruxinumque, quod eius episcopus hostis Iuuauensis amici sui erat, atque se Salisburgensem nominaret pontificem, occupare conatur. Erat ibi praetor VVinmannus, is ministro vno conscio, vrbem non adeo munitam, octauo Calendas Ianuarii noctu, quam natalem Christo seruatori habemus, et peruigilio celebramus, dum populus frequens in templo sacrificat, tradere parat. Verum indicio ad Berchtoldum episcopum delato, Ioannes dux Borum ex pacto Fruxinum praesidio firmat. Vuinmannus in vincula coniectus capitaliter punitur, comes eius membratim dissectus, more patriae proditorum punitur. Ludouicus igitur spe potiundi Fruxini frustratus, iram atque arma in Ioannem conuertit, eius oppidum Neostadium quinque millia passuum a patria mea, octauo Idus Ianuarias vesperi deimprouiso aggreditur, sagittariorum multitudine moenia defensoribus nudat, oppidum ciuibus compluribus occisis expugnat, diripit: Friderici Kolneri locupletissimi, item aliorum pecunias, non numero, sed galeis metitur, atque inter suos diuidit. Ingenti praeda, quam carrucis imposuit, potitus Angilostadium reuertitur.
[Note: 25] Ioannes et Ernestus, posteaquam hoc accepere, cum exercitu Aicham petunt, vrbem bis oppugnant, bis repulsi sunt, exustis ibi molis, Fridbergam castra mouent, vrbe potiuntur. Sueviam vicum prope Monachium diripiunt, igne concremant, arcemque obsidione claudunt.
[Note: 26] Eodem temporis tractu Basaites Turcarum rex Maesias Vngarici regni fines vastat, pater huius Amurathes primus Turcarum in Eoropam vocatus a dissidentibus Graecis, traiecit, Graecorum seditionem aluit, debilitatos discordia oppressit: Thraciae pleraque oppida pulsis Graecis in ditionem redegit. Inde huius filius reges Vngariae primus armis lacessere ausus est. Sigismundus rex Vgrorum furori Turcarum principio obstaturus opem Gallorum, Germanorum omnium implorat. Ioannes filius Philippi Burgundi cum Francorum manu, atque cum Stephano Ingilostadiensi in Boiariam contendit, Monacenses, atque Angilostadenses regulos in gratiam redigit. Inde Strubingum petit, vbi ab Alberto coniugis suae fratre septimo Calendas Decembris magnifice, regio apparatu excipitur. Multi proceres Boiorum nomina dant, ad Orientemque militatum proficiscuntur. Rupertus quoque, qui et Pipinus, dux Boiorum, filius Ruperti praefecti praetorio Rheni eodem arma mouet, iique coniunctis viribus in Strubingensium ciuitate, in Pannonias Danubio nauigantes ad Sigismundum deuehuntur, atque cum eo in Maesia Nicopoli (quam nostri Schiltauu vocant) copias exponunt.
[Note: 27] Verum a Turcis ingenti clade affecti sunt. Sigismundus nauim nactus Bizantium aufugit. Ioannes Burgundus captus est, magnaque pecunia redemptus, domum redire permissus. Pipinus impedimentis, ac pluribus amissis cum paucis fuga sibi consulentibus, euasit, egenus in Boiariam rediit, Ambergae in paucis diebus animam exhalat, anno ab orbe seruato M. CCC. XCV. Caeteri omnes caesi sunt, pars aquis obruta, pars securi percussi, pars praelio interiit. Ioannes Schiltbergerus tum puer, Monachio oppido Boiariae ortus, captus, ob elegantiam formae, ab filio Basaitis seruatus, in aula Turcarum educatus, et victo Basaite a Tamerlano rege Persarum, arma, victoris sequutus est, et tandem mortuo Tamerlano in patriam postliminio reuersus, a cubiculo Alberto auo principum nostrorum fuit. Istud praelium, et alia a se in Asia visa, et gesta literarum memoriae mandauit.
[Note: 28] Circa idem tempus Ioannes regulus Boiorum Monachii vita functus est, sexto Idus Augusti, anno Seruatoris nostri millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, duos filios Ernestum, atque VVilhelmum reliquit, qui simul maxima concordia Boiariae quintam regionem administrarunt, nonnihil aduersitatis a Ludouico Angilostadiensi perpessi sunt. Quippe cum iussu huius atque Stephani parentis eius proceres Boiorum,
quique anno subsequenti Augusto Monachii conuenissent, in verba illorum iurassent, illique more gentis vicissim se priuilegiis, decretis, legibus maiorum staturos tabula cauissent: eodem tamen anno patricii Monachii a Ludouico Angilostadensi, veluti maiore natu, ac legitimo haerede precibus, auro, pollicitis inescati, VVilhelmum, et Ernestum cum vxore, atque liberis concitato tumulm eiiciunt, moxque in vrbem Ludouicum accipiunt. Is aerario, tablinoque vi effracto, instrumentis, gaza, supellectile, vrbe potitur. Deinde Pfaffenhosium ad obsequium cogit. Exules Landshutam ad Hainricum, et Magdalenam matrem eius, quae soror erat vxoris Ernesti, se conferunt, vbi eos tres annos exulasse reperio.
1. Albertus II. Bathauus coelebs vita excedit. Frater eius Leodiensium administrator nomine alterius fratris VVilhelmi II. a Boiis suae ditionis homagium recipit, dato Heinrico Nothoffto praeside.
2. Ludouicus Barbatus Comitatu Mortaniae donatur, et ex Anna Burbonia Ludouicum gibbosum suscipit.
3. VVenceslaus deponitur. Rupertus Palatinus Rheni surrogatus frustra expeditionem Italicam contra Galeacium suscipit.
4. Templum Diui Iodoci Angilostadii comburit, monasteriumque Anger Monachii corruit.
5. Monachium ab Ernesto et VVilhelmo recuperatur, autoresque defectionis, qui non diffugerant, poenam luunt. Neostadium Heinrico XV. traditur.
6. Magdalena Mater Heinrici impuberis obit. Paparum Romae successio. Ladislaus Rex Apuliae Romam occupat.
7. 8. 9. Tumultus ciuilis Landshutae ob impositum vectigal contra priuilegia subditis impositum et malam tutorum administrationem.
10. Iohannes Leodiensium Episcopus obsessus a fratre et Iohanne Burgundo liberatur, Leodiensibus magnam stragem perpessis.
11. Carolus VI. metu Iohannis Burgundi Lutecia excedit, cum quo tamen interveniente VVilhelmo II. reconciliatur. Affinitas inter VVilhelmum II. Iohannem Burgundum et Carolum VI.
12. Duo Papae Romani simul imperantes a Cardinalibus deponuntur et excommunicantur, Alexandro V. suffecto. Rupertus Gregorium XII. tuetur.
13. Discordia in Germania ob schisma hoc Papale exorta. Alexander et Rupertus moriuntur.
14. Iodocus Brandenburgensis et Sigismundus Vngariae Rex Caesares electi. Caesarum et Paparum numerus ternarius.
15. Iohannes Huss Reginae Bohemiae confessionarius cum collegis oritur. Quaenam ipse contra Clerum et Papam docuerit.
16. Iodocus moritur, Brandenburg ad Sigismundum et Morauia ad VVentzeslaum redit. Sigismundus noua electione Caesar.
17. Iohannes XXIII. Alexandro sufficitur, et a Ladislao Campano Roma pellitur.
18. Heinricus XV. egestate coactus sub equitibus Teutonibus stipendia meret, administrationeque sacerdoti commissa aere alieno dissoluitur. Eius matrimonium et frugalitas. Caedes ingens homimum.
19. Heinrici XV. dotes et ingenium.
20. Anglii in Gallia grassantur. Duplex in ea factio Aurelianorum et Burgundionum rem Gallicanam dilacerant.
21. Lanii Parisiani ciues Parisianos factionis Aurelianae suspendunt. Burgundus Carolum Regem Delphinum et Ludouicum imberbem in potestatem redigit. Lanii Ludouicum Boium et purpuratos contrariae factionis capiunt.
22. Carolus arma in Burgundum mouet, VVilhelmus Batauus dissidentes in gratiam redigit.
23. Stephanus Angilostadiensis moritur. Ludouicus Barbatus cum Delphino et Clinodiis in Boiariam tendit. Delphinus a Burgundo capitur. Ludouicus cum gaza in Boiariam peruenit.
24. Puella biceps nascitur. Scoti Viennae et Norimbergae exiguntur. Matichofen et Romsau monasteria extruuntur.
25. Veneti Caesarianam ditionem in Italia occupant. Scolae ab iis pulsi in Boiariam perueniunt, ex quibus Nicodemus Episcopatu Fruxinensi potitur, sororque Beatrix VVilhelmo Oetingensi nubit.
[Note: 1] EAdem tempestate Albertus Bathauus coelebs, et absque liberis, Chelami fato concedit, tertio decimo Calendas Februarii post natum Christum anno 1399. Corpus Strubingam deportatur, vbi in templo Carmelitarum, in adytu eius mausoleum marmoreum monstratur. Atque istius anni Septembri, Ioannes frater eius Leodiensium designatus pontifex, a fratre VVilhelmo, legatus in Boiariam venit. KL. Octobribus, conuentus, censumque Strubingensium vrbe agit: Boios suae ditionis, ad vtramque Danubii ripam adcolas, sacramenta dicere iubet, legem Otonianam comprobat, Hainricum Nothafftum eius aeui sapientia, in pace, bello, fortitudine clarissimum, praesidem imponit, cum Ludouico Angilostadiensi in Gallias Leodium reuertitur.
[Note: 2] Ludouicus ad sororem reginam Franciae, cum antea a Monacensibus vectigal emulsisset proficiscitur. Vbi a rege Franciae, Constantiarum Celticae Galliae praefectura (quam Mortaniae, siue Moritonii, in Nordomannia Comitatum vocant) donatus est: Annam Borboniam vxorem ducit, vnde Ludouicum Gibbosum genuit. Ea mortua Catharinam Alasonam, sororem Carolae reginae Cypri, connubio sibi iungit. Ambas in Gallia amisit, Lutetiaeque in templo Dominicanorum cum liberis condidit, solum Ludouicum secum in Germaniam abduxit.
[Note: 3] Eiusdem aeui spatio, anno orbe ab inferis liberato, 1400. Tres archimystae Germaniae, qui in Gallia habitant, dignitatem VVenceslao abrogant, Rupertum praefectum praetorio Rheni, Boiorum legatum, pronepotem ex fratre Imp. Ludouici IV. Caesaris Augusti, rebus imponunt. Isque Septembri in Boiariam Reginoburgium se contulit, vbi expeditionem Italicam meditatur, delectus agit, copias cogit: posteaquam paratum se ad eam rem videt, arma in Italiam mouet, cum eo Stephanus Angilostadiensis, Ernestus Austriacus, abauus Imp. Caroli Maximi Augusti, et Ferdinandi Austriae reguli (qui eo die, quo haec scripsi, Angilostadium Austriam petiturus, venit) proficiscuntur. Sed a Ioanne Galeacio Mediolanensi, et a caeteris, qui nondum a VVenceslao defecerant, profligati, domum cum ignominia redire coguntur.
[Note: 4] Sub idem tempus Landshutae templum D. Iodoci cum sacris conflagrauit. Monachii Anger templum Virginum V. Idus Octobris, hora secunda corruit, refectum est quadriennio, mille librae signatae pecuniae duodecies expensae sunt.
[Note: 5] Hainricus tum Landshutensis, Ernestus, atque VVilhelmus fratres infesto exercitu coactis vndique ex Boiaria secunda copiis Monachium contendunt, castra in loco quam Gasteig vocant, faciunt. Deinde vrbem obsidione claudunt, plebes correptis armis, effractis portis, parte moenium iuxta portam Schiueram, vbi Leo adhuc pictus est, (vt more Hieronicarum introirent duces) disiecta, principes in vrbem cum exercitu recipiunt. Nondum enim fossa, pomerioue munita erat. Senatus, authores defectionis diffugiunt, pars fimo tecti, pars sacerdotalibus vestibus euasere. Caeteri capti, in vincula coniecti sunt. Hainricus Dryner, Conradus Stromair, Vlricus Implar, et Fridericus Haidfog, capitali supplicio adfecti,
aliis clementia principum ignouit. Ad luendum tamen parricidium, collo funem insertum, per annum ferre iussi sunt, Neostadium Hainrico, quod copiis pecunia iuuisset fratres, traditur.
[Note: 6] Moritur per idem tempus Magdalena Mediolanensis mater Hainrici, sextodecimo Calendas Augusti, Anno Christi 1404. Quo anno Bonifacius nonus Romae obiit, sufficitur illi Innocentius septimus. Is pulsus Roma, a Ladislao rege Campaniae Viterbium commigrat, inde Romam reuocatus, altero Pontificatus anno decedit. Gregorius quartus decimus regno ecclesiae, ea lege imponitur, vt rursus vltro cedat, si Benedictus tertius decimus se abdicarit. Cumque duo pontifices Maximi conuenissent, nec vt polliciti fuerant, magistratu abirent, sed gregi Christiano illuderent, flamines ab ipsis deficiunt, Pisae coeunt. Inter haec Ladislaus rex Apuliae reuersus, Romam occupat.
[Note: 7] Dum autem talia in Italia fiunt, in Boiaria ciuilis tumultus Landshutae oritur. Hainricus impubis vtrumque parentem amiserat, aetasque adhuc immatura Imperio a Caspare Fraunhofer, Erasimo Preysinger, Ioanne Closner, Sigismundo Affentaler, et Georgio Ahamer gubernatur. Dux Stephanus Angilostadiensis titulotenus primarius tutor nuncupabatur. Omnes magistratus et praefecturae oppignoratae erant: Nemo populo, atque Reipublicae, omnes sibi consulebant: penes paucos opes, imperia, pecunia erant, aerarium compilabatur, fisci peculatus fiebat. Hainricus ad egestatem redigebatur. Cum aere alieno premeretur, suadentibus purpuratis, quos commemoraui, onerare tributo ciues decreuit. Ciues contumacius, freti institutis, et legibus maiorum, libertateque auita, a Friderico quoque parente Hainrici servata, reluctantur, purpuratorum credulitatem obiiciunt, auaritiam praetorum exprobrant, aetatem Hainrici miserantur, non tam ab eo, quam a consultoribus eius, ad Caesarem denique prouocant. Iuuenis huiuscemodi suorum (vt nobilitas interpretabatur) rebellione irritatus, quatuor ex senatoribus, ciuium, Fridericum Pelchinger, Martinum ab Asch, Leonardum Ketner, Ioannem Mosburger, qui duces multitudinis videbantur, proscribit, in exilium agit, bona eorum infiscat. Caeteri quidem impraesentiarum metu poenarum territi, acquiescunt, iram et dolorem dissimulant.
[Note: 8] Verum clanculum coeunt, et consultant, et vindictam de proceribus, qui pueritia principis abutebantur, sumere statuunt: ad exules nuncios mittunt, redire occulte, ad domum, ad liberos, ad coniuges iubent, operam suam offerunt. Dieque constituto, noctu illi ad portam veniunt, Theodorici Rackhel auxilio, cuius aedes moenibus haerebant, per vallum, murumque euadunt: In vrbem, domumque Rackelinam penetrant. Confestim Senatus intempesta nocte ibi frequens coit, eos, qui omnia sua vtilitate metiebantur, et principi dominabantur, peculatum committebant, in vincula coniicere, vt rationem reddant, alios tutores, fidos bono publico, ciuium studiosos dare deliberant.
[Note: 9] Sed in omni re sortuna plurimum momenti habet, vxorem Rackelii, Vlricus Ebran eques Boius adamabat, isque eadem penitus hora forte fortuna (vti suus mos erat) ad amicam viam adfectabat. Mulier prius silentii fide exacta amatori rem pandit, ad coenaculum, vbi ciues consistebant, eundem deducit. Is absque cunctatione ad regiam properat, facinus indignum se comperisse clamitans, Georgio Ahamero praefecto aulae, Sigismundo Affentalero, quae viderit atque audierit, nunciat: illi quoque continuo rem exaggerantes, ad Hainricum deferunt, periculum imminens aperiunt. Ciues in necem principis conspirasse, exules in vrbem admisisse, omnes ni occupentur, in armis fore, grande periculum esse docent. Aulici mox excitantur, arma sumunt, de im prouiso in ciues impetum faciunt. Miserandus oritur tumultus, multi per moenia euadunt, complures latebris se condunt, pars capti, luminibus orbati, pars cum vxoribus et liberis in exilium acti sunt, bona omnia infiscata, Leitgebium, aliosque more maiorum poenas dedisse, adhuc memoriae mandatum est: tertio die ante Paschalia factum esse, eiusque rei postea Hainricum semper, cum gemitu meminisse, fama iactitari solet.
[Note: 10] Bene et sapienter Alexander ille Magnus apud Quintum Curtium, Regum clementia (inquit) non in ipsorum modo, sed
etiam illorum, qui parent, ingeniis sita est, obsequio mitigantur unperia: vbi vero reverentia excessit animis, et summa imis confundimus, vi opus est, vt vim repellamus. Id verissimum esse, docet quod eodem anno Leodiensibus quoque euenit. Qui Ioannem Boium pontificem suum designatum, quod sacra facere, rem diuinam procurare detrectaret, Traiecti Mosae obsidione claudunt. VVilhelmus frater Ioannis, et sororis eius maritus Ioannes Burgundus copias iungunt, obsesso auxilio veniunt, sexdecim amplius millibus Leodiensium occisis, Idibus Septembris Anno Christi 1408. Vrbem atque Ioannem obsidione liberant.
[Note: 11] Nuncio huius victoriae in Franciam delato, Carolus sextus Galliae rector insolentiam Burgundi metuens, Lutecia, quae rebus illius studebat, cum vxore Elisabetha Angilostadio oppido Boiariae orta, et liberis excedit, Turonos se confert. Nec fefellit Sextum opinio, Ioannes victorem exercitum in Gallias ducere nitebatur. VVilhelmus vtrique adfinitate coniunctissimus, intercedit. VVilhelmi soror Ioanni, huius soror vtraque Margarita dicta, VVilhelmo, et Iacoba vnica filia VVilhelmi, Ioanni filio regis Galliarum nupta erat. Quin etiam regina, Stephani, patruelis VVilhelmi, filia erat. Proneptis autem Imp. Ludouici quarti Caesaris Augusti fuit. VVilhelmus igitur vltro citroque missis oratoribus, ducem atque regem in gratiam redigit, principesque in vrbe Carnuntum, quae regio totius Galliae media habetur, conueniunt, de summis rebus collo quuntur, pacem iurisiurandi religione foeciale, atque patre patrato VVilhelmo Boio sanciunt, foedus feriunt.
[Note: 12] Per idem tempus duo pontificatui maximo incubabant. Cum crearentur vterque ad omnia se descendere paratum, atque omnia pati Reipublicae Christianae causa, promiserat, iureque iurando cauerant, vt coirent, atque per colloquium controuersia huiuscemodi componeretur. Verum auidissimi honoris tergiuersantur, populo Christiano illudunt. Flamines igitur ab vtrisque deficiunt, Pisae conuentus agunt, vtrique diras inferiasque dicunt, atque dignitatem abrogant, Alexandrum quintum ouili Romano imponunt. Is Ludouico Gallo filio Ludouici Andium regulo, aduersus Ladislaum Vgrum, multorum periculo, regnum Neapolitanum tradit. Praeterea Rupertus Caesar, qui rebus Gregorii duodecimi fauebat, per edictum obnunciat, irrita huiuscemodi comitia neque libera, Duodecimum verum pastorem decernit esse Christiani gregis, Alexandrum veluti supposititium reiicit.
[Note: 13] Rursus tumultum in Germania maximum, fastus atque ambitio huiuscemodi pastorum excitat. Rupertus et filii eius Gregoriani erant, Mogontinus archimystes, Albertus a Stauff Reginoburgensis pontifex, Alexandro studebant, Ioannes Chattus partium duodecimi, iussu Caesaris, et filiorum eius Ambergae apud Nariscos, et finitimis oppidis, sacrificia publica, priuata procurat, posthabito episcopo Reginoburgensi, sacerdotes suffcit. Idem fit in Mogontina dioecesi. Iisdemque diebus cum latius flamma discordiae perniciosae proserperet, Alexander atque Rupertus Caesar naturae concedunt, Anno ab orbe seruato 1410.
[Note: 14] Curiati principes Francofordiae Caesarea comitia habent, Mogontinus atque Agrippinensis Archimystae Iudocum Brandoburgensis, atque Morauici limitis praefectum, filium Ioannis: Teuerorum vero pontifex, et Ludouicus praefectus praetorio Rheni filius Ruperti Caesaris, Sigismundum regem Vgrorum, rebus imponunt, fuere itaque ea tempestate tres Caesares VVenceslaus rex Boiemiae, frater eius Sigismundus rex Vngariae, et horum patruelis Iudocus. Omnes pronepotes DN. Imp Hainrici septimi Caesaris Augusti. Item tres pontificatu maximo lethali ambitu discept abant.
[Note: 15] In tantoque rerum omnium tumultu, in Boiemia Ioannes Huss (id est Anser) Theologus, cum Hieronymo, aliisque collegis, hinc occasione licentiae arrepra, fretus familiaritate, et opibus Sophiae reginae ex Boiariae regulis oriundae, cui a sacro piaculario erat, in auaritiam, fastum libidinem, communia mala sacerdotum, quae in prouerbium vulgo venerant, et adhuc sunt, grauiter inuidioseque publice concionatur, vitia carpit, scelera arguit: nec a pontificibus Maximis linguam proteruam, petulantemque abstinet, maledicta in eos congerit. Antichristos nuncupat. Eosdemque Caesari
sicut caeteros Christianos, ac episcopos subiicit: Rerum fluxarum, atque caducarum curam sacerdotibus omnino adimit: Omnem administrationem ad Prophanos relegat, pleraque huiuscemodi fauente regina, equestrique ordine licenter, siue vt ipse putauit, libere disseruit.
[Note: 16] Circa idem tempus Iudocus dum Francofordiam petere parat, absque liberis moritur, Brunnae in templo Augustinianorum sepelitur, Brandoburgium ad Sigismundum, Morauia ad VVentzeslaum redit. Et Francofordiae rursus Septemuiri coeunt, Sigismundum denuo Caesarem consalutant.
[Note: 17] Romae Alexandro defuncto Ioannes tertius ac vicesimus sufficitur. Arma in Ladislaum Campaniae regem mouet, copias eius profligat. Ladislaus recuperatis viribus Romam infesto exercitu contendit, vrbe potitur, primarius sacerdos fuga sibi consulit, Florentiam commigrat.
[Note: 18] Eodem temporis tractu Hainricus quintus decimus Landshutensis tetrarches Boiorum, ex intima Germania reuertitur, vbi octo annos apud sacratos Teutonum equites stipendia fecit, aduersusque Lituanos, Polonos, contra Ladislaum Poloniae, eius patruelem Vitoldum Lituanorum rectorem in Sarmatia (vbi millia hominum centum, atque vndesexaginta caesa fuisse Idibus Iulii in fastos relatum reperio) continenter tot annis meruit. Quippe grandem pecuniam debebat, impubis parentes amiserat, omnes praefecturae se puero a tutoribus abalienatae fuerant. Vbi igitur ex ephebis excessit, purpuratorum gregem exauthorat: egestate, ac penuria coactus ad sinum, Codanum, Venedumque, militatum longissime proficiscitur. Administrationem in sacerdotem quendam, cuius nomen excidit, parcum, rei familiaris diligentissimum relegat. Isque interea dum abest Hainricus, obligata, oppignerata redemit, aes alienum dissoluit, vectigalia annua, item impendia in libellos, qui adhuc monstrantur, redegit. Hainricus autem nono anno domum reuersus, Margaritam Austriacam filiam Alberti quarti, et quinti, qui Imperatoris Sigismundi gener fuit, et rerum potitus est, sororem vxorem duxit, rei familiaris studiosissimus esse coepit: divitias ingentes comparauit, diuitiis cognomen quod ad posteros transmisit consecutus est.
[Note: 19] Ciuilitate summa, atque popularitate alios principes superauit. Primum principalium eius operum fuit, supplices audire, popularium quorumlibet causas accurate cognoscere, celeriterque responsa reddere, et ius dicere. Quemlibet cui quidpiam rei in aula esse suspicabatur, vltro ad communionem sermonis prouocabat, et de quo vellet diceret, vltro adhortabatur, pecuniam, quam candidati (vt fieri solet) cum suffragatoribus suis pepigerant, ipse huiuscemodi prudentia, atque opera intercipiebat. Nimium ad rem attentus fuisse, ceruorum greges periculo incolarum, sepibus excisis, adempto insuper canum praesidio, pavisse notatur, pacis tamen studiosissimus fuit. Omnes regionis suae angulos a latrocinii metu seruauit immunes. Ne lupis quidem (ita equites Germani cauillabantur) impune grassari licuit, quin mox laqueo suspenderentur. Negotiatores vbi eius terram (quam Rosogardam, hoc est Rosarum hortum nuncupabant) adigerant, se in vado esse, atque portu nauigare dictitabant.
[Note: 20] In Gallia eodem tempore Anglii vbique debacchantur, maximam Franciae occidentalis partem obtinebant. Carolus sextus rex Francus nonnunquam mentis alienatae valetudine laborabat. Quamobrem duae sectae rem Gallicanam dilacerabant, Aureliana atque Burgundiana: huius caput Ioannes Burgundionum, illius Carolus Aurelianorum regulus, vterque regis patruelis erat, Rex et Regina, frater eius Ludouicus Angilostadiensis, qui tum, vt dixi, in Galliis habitabat, atque adeo omnes purpurati, item Delphinus, ita successorem et haeredem regiae maiestatis nuncupant, Aurelianis rebus studebant. Lutetia Parisiorum caput regni ad partes Burgundionum pronior erat.
[Note: 21] Petrus Esarus Parisiorum praetor, in societatem, laniis Parisianis, quod sanguinarii essent, soli arma ferrent, accitis, authore Burgundo ciues Aureliano faventeis, locupletissimum quemque in vincula coniicit. Deinde bonis eorum publicatis, in crucem agit. Carolus Aurelianus
vltum suos pergit, Ioannes quoque Burgundus aduolat, vterque cum infesto intentoque exercitu Luteciam contendit, Burgundus in vrbem recipitur: isque Carolum regem cum vxore, liberis Delphino, et Ludouico Angilostadiensi, et caetero famulitio aulico in potestatem redigit, legesque dat regi. Lanii quoque eo authore, dissimulante tamen, concitato tumultu in aulam irrumpunt, purpuratos omnes, quorum quidem nomina scripta habebant, in quibus et Ludouicus Boius, frater reginae erat, capiunt, ad supplicia deposcunt, in vincula coniiciunt. Delphinus fidem atque opem Burgundi implorat. Atque hic quosdam, quemadmodum libuit laniis, ad se receptos in suas aedes deducit.
[Note: 22] Posthaec Delphino clanculum euocante, Aurelianus atque dux Borbonis socer Ludouici Angilostadiensis in vrbem cum exercitu admittuntur. Burgundus domum in Germaniam inferiorem cedit. Lanii omnes in castella, quae Burgundo parebant, diffugiunt, Esarus superior securi percutitur. Ludouicus Boius, item alii ab imminente nece eripiuntur factum id Anno Christi 1413. die Lunae ante Vrbani festum. Carolus subinde rex arma in Burgundum mouet, Attrebatium ciuitatem Metacum, in Pictonum regione finitimam Ambian orum, Samarobrigae, Tornacensibus, Cameracensibus obsidet. VVilhelmus, dux Boius Bathaviae, Hannoniae regulus, vtrisque sicuti dixi sanguine; et affinitate iunctus, Margaritha coniux eius soror Burgundi, caduceatores intercedunt, dissidentes in gratiam redigunt, rex soluta obsidione Luteciam Parisiorum redit.
[Note: 23] Eodem anno Stephanus Angilostadiensis, pater reginae profectus in Boiemiam, proceres, regem, vrbes reconciliat, in Boiariam reuersus, Schonenfeldii apud Lycatios moritur, ibidem sepelitur die Lunae ante Michaelis festum. Ludouicus nuncio de morte patris accepto, in Boiariam redire parat, soror eius Francorum regina, filium maximum natu, instructum gaza regia, et supellectile, comite duce Aureliano cum fratre in Germaniam clanculum dimittere decreuit. Burgundus vbi id resciuit, Delphinum intercepit, atque reduxit. Ludouicus potitus opibus regiis, domum reuertitur, signa sacra, simulacra diuorum, preciosae artis, aurea gemmata, Deiparam virginem, Dionysios, Catharinam, Georgium, Quinque cruces, Ioannem Baptistam, Ioannem Euangelistam, Michaelem, Barbaram, Philippum, Petrum, Carolum Magnum, item pleraque alia, quae Germania Clenodia vocat, vulgus Boiorum duodecim nuncios, praeterea diademata, vasa, gutturnia, cantharos, malluvia, pateras, lances, partinas circulos, pocula, cocleraria aurea et huiuscemodi: insuper, torques, annullos, vniones, adamantas, saphiros, sinaragdos, carbunculos, alias gemmas, Gallici luxus ostentationem, secum attulit Angilostadium: vbi adhuc atque Otingae pars tanquam sacra seruantur, atque monstrantur, partem tamen maximam, praefectus praetorio Rheni bello Boiarico, quod cum parente principum nostrorum gessit, occupauit. Commentarius in membranis scriptus Angilostadii extat, vbi huiuscemodi signa, aurum, gemmae, pecunia signata. Illorum numerus pondera precium recensentur, quae hic scrupulosius, referre alienum esse duxi. Ipse Ludouicus fatetur ingenue, partim scelere parta, fraude, dolo, vi intercepta, partim sibi a Carolo sexto rege Francorum, regina Elisabetha sorore sua, donata esse, se quoque auare multa fecisse fatetur.
[Note: 24] Circa idem tempus biceps puella in Bo iaria Aquilonari inter Danubium, atque Alemannum amnes in Sandersdorff nono Calendas Aprilis nata est, in mola pagi, quae et quaterna brachia, totidem manus, pedes habuit. Viennae tum atque Norinbergae Scoti exacti, templa indigenis tradita. In Boiaria Noricorum, Ioannes Kuchler, cum vxore Catharina Matichoviae, vbi quondam regum Boiariae praetorium fuisse vetusta indicant diplomata, collegium mystis Augustinianis instituit. At in ora Oeni, Romsauu mendicantibus Aurelianis, Georgius de Fraunberg aedem dedicauit.
[Note: 25] Sub idem tempus Venetii in Italia ad imperatorias vrbeis auaras manus extendunt, Veronam, Vicentiam, aliasque ciuitates occupant, Brunorium, Frignandum, Paulum, Bartholomaeum, Nicodemum fratres, Scalas, illarum vrbium patronos a Caesaribus impositos, Italiae finibus exigunt.
Ipsi in Boiariam migrant, vbi eorum posteri adhuc habitant: Eorum monumentum Reginoburgii in veteri aede extat. Nicodemus mortuo Hermano Artobergensi, Fruxinensi episcopo, a pontifice Romano et Hainrico Landshutensi, episcopus imponitur, Fruxinoque Ioanne Grunuualder Theologo, notho Ioannis Monacensis reguli Boiorum, quem mystae legerant, caedente, potitur. Beatricem sororem nuptum dat VVilhelmo Suevo Ottingensium dynastae. Deiparae virginis simulachrum Graeco epigrammate inscriptum, suo templo donauit.
1. Sigismundus Imperator Venetis et Mediolanensibus arma infert, sed a Teutonibus non adiutus ad Iohannem Papam tollendum Constantiense Concilium conuocat.
2. Concilii ordinatio. Iohannes XXIII. deponitur. Gregorius XII. vltro cedit. Benedictus XIII. mordicus inhaerens Pontificatui excommunicatur.
3. Fridericus Austriacus Iohanni occasionem fugae praebens ab Imperatore castellis istuc loci possessis multatur. Iohannes capitur tandem successori Martino traditus interimitur.
4. Iohannes Huss comburitur. Iohannes Ziscus eius et Hieronymi mortem vindicat. In Boiaria quidam Hussum defendentes comburuntur.
5. Bellum inter Iohannem Stauff et Reginoburgense.
6. Duces Boiariae ob inaequaliter diuisam regionem a Parentibus tumultuantur. Nobiles quidam foedus pro tutando priuilegio Ottoniano ineunt.
7. Ludouicus barbatus Heinricum Landshutensem Constantiae ob inaequalem familiae diuisionem, tributum non solutum et turbatores pacis publicae in ius vocat.
8. Heinricus spatium deliberandi petit, Ludouico insidias struit, eumque vulnerat.
9. Heinricus fuga elabitur et ab instanti banno opera Friderici Burggrafii Norimbergensis liberatur.
10. Otto Columna Papa Romanus renunciatur. Ludouicus eius et Caesaris opem contra Heinricum implorat.
11. Monachium exurit. Concilium Constantiense soluitur.
12. Bellum Hussitis indicitur. Sophia vxor VVenceslai iussu Imperatoris Pisonium comnigrat.
13. Duces Boiariae immani exercitu arma infeliciter in Bohemiam mouent.
14. Hussitae aliorum auxilio finitimas regiones eaede et flamma complent. Reginoburgium eo bello maxime attritum est.
15. Ludouicus Barbatus cum filio Ludouico Gibbso foederi equestri supra commemorato accedunt. Sigismundus foedus confirmat.
16. Heinricus Landshutensis foedus cum quibusdam init.
17. Heinricus Neostadium praesidio firmat, quod tamen Ludouicus Barbatus ob pecora Muckentalerorum abacta de improuiso inuadit et concremat.
18. Heinricus cum sociis Torringen aliaque loca expugnat. Donauuerda fit ciuitas Imperialis.
19. Vlteriores Heinrici successus, felix ad Graisbachium pugna et VVasserburgii obsessio. Ludouicus infeliciter agrum Monacensem vastat.
20. Sigismundus cum legato Apostolico partes ab armis recedere iubet. Heinricus culpam omnem reiicit. Pax Boiariae redaitur.
21. Casparus Torringer Heinricum Landshutensem in ius VVestphalicum vocat, contumaciter tamen emanens condemnatur. Heinricus cum Brandenburgo fiunt huius iudicii assessores.
22. Iohannes Dux Burgundiae trucidatur. Rex Angliae Lutetia Parisiorum Rege et Regina Galliae potitur.
23. Bellum inter Margaretham et Iacobam ab vna, et Iohannem Boium Episcopum Leodiensem de successione VVilhelmi II. Belgici, Ducis Boiariae.
24. Cauellauni cum aliis Iohanni iurant, Hochosei eum expellere tentant.
25. Iacoba instinctu Philippi Brabantini amitino suo Iohanni Burgundo nubit, in cuius verba prouinciae iurant.
26. Iohannes Brabantinus cum vxore Iacoba Iohannem Boium Dortraci infeliciter obsidet, Boius Roterodamum capit, vtrinque multa damna inferuntur.
27. Philippus Burgundus pacem ponit quibusdam prouinciis Iohanni Boio, Hannoniam vero Iacobae addicit.
28. Hochosaei Ioanni Boio aduersantur, VVilhelmumque de Barckhen ante cubiculum Brabantini interficiunt, pluribusque in partes suas tractis Lugdunum et Gertrudenberg occupant, Hollandique Boio bellum indicunt.
29. Boius Lugdunum recipit, Gertruydenberg exurit. Pax et inundatio in Sutholland.
30. Iacoba instinctu Hochosaeorum matrimonium cum Brabantino tanquam incestuosum relinquit, et Hunofrido Anglio priori marito adhuc viuente nubit et terras suas tradit.
31. Brabantinus copias contrahit. Iohannes Boius veneno tollitur.
32. Dissidium inter Leonardum de Laiminus et Heinricum de Flock competitores Episcopatus Bathauini ob laudum ab Eberhardo de Neuhausen maledictum componitur.
33. Brabantinus et Burgundus Hunofridum Hanoniam pellunt. Hunofridus Burgundum ad singulare certamen euocans dicto die non comparet Branbantinus terras omnes recipit.
34. Iacoba a Brabantino frustra veniam petit.
35. Dum Burgundus in Francia Italica abest, Iacoba in Hollandiam euadit, ibique viribus receptis Hunofridum ex Anglia frustra reuocat, a quo tamen copias auxiliares recipit.
36. Philippus Burgundus cum exercitu in Hollandiam tendit, Anglosque fundit. Iacoba duabus insignibus victoriis polita aduersarios opprimit.
37. Brabantinus moritur. Hunofridus aliam vxorem in Anglia ducit. Pax restituitur, et Iacoba omnes prouincias recipit, data fide de non nubendo sine consensu Burgundi.
38. Iacoba clam Franconi Barsilio nubit, quem Burgundus dolo captum in Flandriam ducit.
39. Iacoba pro redimendo Francone provinciis cedit Burgundo, qui ei pro sustentatione quasdam praefecturas largitur. Iacoba moritur.
40. Boii de praefectura Staubingensi inter se concertantur, neglectis ditissimis regionibus Belgicis. Partium iura circa dictam Praefecturam.
41. Strubingenses societatem ineunt competitoribusque omnibus certis conditionibus iuramentum praestant. Andreas monachus Annales Boiariae scribit.
42. Lis de diuidenda Strubingensi praefectura in stirpes an in capita in fauorem posterioris dirimitur.
43. Boiemi auxilio Polonorum Boiariam vastant. Sigismundus, vt Polonis negotium domi faceret, Vitoldum Lituanum Regem Poloniae salutare frustra tentat.
44. Ernestus et Albertus vectigal salinarium a Reginoburgensibus redimunt. Heinricus Landshutensis et Ludouicus Barbatus bellum de nouo moliuntur. Caesar Straubingam venit, et Norimbergae Boiis solenni ritu ius reddit.
45. Sententia ab ipso data.
[Note: 1] POrro Imperator Sigismundus eadem tempestate, Venetis, Mediolanensibusque bellum indicit, cum Vgrorum duntaxat manu fines illorum inuadit, pleraque castella in ditionem redigit. Teutonum principes, edicto socia arma secum aduersus hosteis Reipublicae iungere imperat. Ne vnus quidem paruit. Quamobrem Caesar omisso tumultu bellico, ad pacis studium animum adplicat. Ioannem pontificem maximum adpellat, vt multorum capitum bellua e templo Dei tollatur, Constantiam Rhetiarum quondam, nunc vero Sueuiae vrbem, totius orbis Christiani optimateis literis euocat.
[Note: 2] Ibidem igitur Cal. Nouembribus Anno Christianae libertatis M. CCCC. XIIII. Ecclesiae Latinae frequentissimus senatus vndique coit, populus Christianus in quinque curias diuisus est, Italicam, Hispanam, Germanam, Gallicanam, Anglicam. Ex quaque tribu sex suffragiis delecti, penes quos foret arbitrium decernendi atque cognoscendi curialium consilia, causasque, et ad collegas referendi potestas. Ioannes tertius atque vicesimus excoriatus est. Gregorius duodecimus vltro se abdicauit. Benedictus tertius decimus mordicus dignitatem, quoad vixit (antiquis victu, et vestitu parco ac parabili contentis onus sine emolumento erat, ideo detrectabant) retinuit. Idcirco a patribus conscriptis, per omnium sacerdotum religiones deuotus, execratus est.
[Note: 3] Ioannes quoque quanto de fastigio decidisset considerans, ope Friderici Austriaci Athesini fugam init, Schaff husium, deinde Friburgum, Brisacumque Priscorum vrbes petit. Sigismundus Fridericum castellis, quae in Rhetia, Sueuia, Gallia possidebat mulctat. Suitones Caesaris iussu finitimas regiones occupant, et adhuc possident. Friderico itaque ad obsequium vi redacto, Ioannes ex fuga retractus, Constantiam deducitur, tribu sacerdotum ex Consilii decreto mouetur, inde in vincula coniicitur, Caesari deditur. Ab eo Ludouico praefecto praetorio Rheni regulo Boiorum traditur, captiuus Haidelbergam deducitur. Inde ab Ottone fratre Ludouici, itidem Boiorum praeside Manhaimium transfertur, arcta custodia seruatur. Posthaec millibus drachmarum auri quadraginta Martino quinto successori suo venundatur, Florentiamque deductus, e medio sublatus, nusquam comparuit, nono Calendas Ianuarias. Hocque epigrammate dodecasticho se de fortuna, vt perhibent, vindicauit.
Qui modo summus eram, gaudens de nomine praesul,
Tristis, et abiectus nunc mea fata gemo.
Excelsus solio nuper versabar in alto,
Cunctaque gens pedibus oscula prona dabat.
Nunc ego poenarum fundo deuoluor in imo,
Et vultum informem quemque videre piget.
Omnibus e terris, aurum mihi sponte ferebant,
Sed nec Gaza iuuat, nec quis amicus adest.
Sic variat fortuna vices, aduersa secundis
Subdit, et ambiguo numine ludit atrox.
Cedat in exemplum cunctis, quos gloria tollit,
Vertice de summo mox ego Papa cado.
[Note: 4] Iisdem diebus Ioannes, et Hieronymus Hussii crimine irreligiositatis condemnati more maiorum comburuntur. Boiemi duce Iano de Trosenauu (quem Ziscum, id est caecum, quod Iuscus foret nuncupant) templa, coenobia, collegia, amplius quingenta atque quinquaginta, subscribente Conrado archiepiscopo Pragensi, inuadunt, diripiunt, incendunt: monachos, sacerdotes, mystas, item flaminicas, et sacerdotissas contrucidant, in ignemque coniiciunt. In Boiaria Reginoburgii quoque Vlricus de Vahendres, et Hainricus Ratgeb, sacerdotes vrbis, quod Hussios veritatis assertores fuisse, vicia duntaxat fastuosorum flaminum, pontificumque increpasse, iniuriaque adfectos esse, publice concionarentur, provocantes ad tribunal Christi, igne concremati sunt.
[Note: 5] Eadem tempestate ciues Reginoburgenses Ioanni de Stauff (sicuti fere inimici capitales sunt equites, atque ciues in Germania) bellum indicunt, Ehrnfelsium Paschalibus obsident, tertia die expugnant, Theodericum patruum Ioannis captiuum in vrbem abducunt.
[Note: 6] Boiorum quoque duces, licet patrueles forent, tamen ob Boiariam haud integra fide inter parentes diuisam, tumultuari coeperunt, cui discordiae fenerstram aperuere equites quidam Boiorum, nempe hi Caspar Torringer, VVilhelmus eiusdem familiae a Barthopago, Ioannes et Ortulphus Laimingeri, Georgius Fraunberger ab Hohenburg, Sigismundus Fraunberger, Ludouicus Pentzenauer, VVilhelmus Maexelrainer, Erasmus, Geskircker, VVilhelmus Gamerberger, Georgius et VVernherus de VValdelk, foedus faciunt, se legem Otonianam caetera priuilegia a principibus Boiorum data, atque empta tutaturos coniurant, alios equites, item ciues Boiariae vniuersae sibi conciliare, ad parteis trahere connituntur.
[Note: 7] Ludouicus Angilostadiensis (quem Bardum, hoc est Barbatum vulgo nuncupant) vt summae popularitatis erga cives quidem, atque comites, ita quod maximus natu foret, fretusque affinitate Francorum, confisus quod multa vidisset, prudentia insolentissimus, adversus caeteros principes Boiariae patrueles suos, item alios finitimos fuit, vniuersos prae se contemnebat, hunc subdititium, illum nouum cognominabat, alium imperitiae notabat. Atque is tum Constantiae, Hainrico Landshutensi diem dicit, in ius ad Caesarem trahit, fraudem sibi factam in diuisione Boiariae conqueritur, dena millia drachmarum auri annuum tributum per quatuor, atque viginti annos nunquam sibi pensitata repetit. Docet inferiorem Boiariam longe locupletiorem prima esse, illam tamen ab Hainrico occupari. Hanc inter se, atque Ernestum et VVilhelmum patrueles suos, diuisam haud aequo iure esse commemorat: praeterea Hainricum, qui Georgium de Gundelfing grassatorem, hostem patriae in Volffstain, vnde crebris incursationibus vicinos infestaret collocasset. Violatorem pacis nuncupat, peculatus, furti, latrociniique postulat, fidem atque authoritatem Caesaris, et Senatus Christiani aduersus latronum propugnatorem implorat.
[Note: 8] Hainricus dissimulata ira, spacium de liberandi petit, et impetrat, domum se proripit, arma clam induit, Ludouicum neci destinat. Eundem cum cohorte puerorum nobilium caeteris comitibus adhuc prandentibus, e conuinio, et aedibus Georgii ab Hohenlohe episcopi Bathavensis, et archimystae Strigoniensis, vbi cum Caesare pransitarat, redeuntem, de improuiso stricto ense, duodecimo Calendas Nouembris Anno aerae nostrae 1417. inuadit. Ludouicus quidem illi ensem e manibus corripit, caeterum a comitibus illius vulneribus quatuor sauciatns, equo delabitur. Mox Hainricus ratus eum interemptum esse, fugam capessit, vrbe excedit, Ludouicus domum defertur.
[Note: 9] Vbi haec diuulgata sunt, fit tumultus, Ad arma, arma ingeminatur. Guntherus a Schuuarzenburg praetor Caesarius, Imperatore Sigismundo subsequente cum copiis, Hainricum persequitur. Verum Hainricus ope Conradi ab Reischach, et Georgii a Burgauu, et aliorum quorundam Sueuorum, incolumis cum suis in Boiariam euadit, Caesar in vrbem redit, vocata concione, quid fieri placeat, rogat. Tota concio exclamat, Hainricum violatorem pacis Christianae, Reipublicae hostem, crimine laesae maiestatis reum, condemnandum, proscribendum esse vociferatur: scelus tam atrox more maiorum vindicandum censet. Caesaris igitur pro tribunali sedentis, atque abdicaturi Boiariam Hainrico, eidemque diras dicturi, Fridericus vrbis Norinburgensis praefectus (cui soror Hainrici nupta erat, et quem eodem anno, Palchalibus Brandoburgensi principatu Sigismundus auxerat) pedibus accidit, obsecrat, obtestatur, vt ferre sententiam supersedeat, donec Ludouicus, aut restituta salute conualescat, aut fato concedat. Annuit postulatis princeps Romanus, iudicium tum dilatum. Interea inuidia, quae ex tam atroci facinore orta erat, temporis spacio lenita est. Commiseratio, et animi vis atque adfectus elanguere occupatis Caesare et concilio aliis rebus.
[Note: 10] Quippe in paucis post diebus, tertio Idus Nouembris, Otto columna Romanus, regno ecclesiae repudiatis tribus, imponitur, Martinus quintus nuncupatur. Et dum is a Caesare, et Friderico superiore ad templum Augustale deducitur, Angilostadiensis regulus erumpit ab equo desilit, supplex pontificis pedibus accidit,
ius aequumque postulat, fidem curamque communis terrarum pastoris implorat, Hainricum furti, parricidii, caedis accusat. Martinus supplicanti bene ominatur, deinde ad templum procedit, Ludouicus iussu Caesaris domum abit.
[Note: 11] In sequenti anno Decimo Calendas Maii, Monachium regia Boiorum ciuitas arsit: Maxima pars vrbis, duaeque regiones, quas Thalam, atque Grackenauu vocant, conflagrarunt. Eodem die atque anno, Concilium quod omnium celeberrimum extitit, soluitur, posteaquam per tres continenter annos 1417. habitum est. Pontifex Italiam, Caesar Vgros petit: iussu pontificis maximi a sacerdotibus decimas exigit.
[Note: 12] Subsequenti tempore mortuo VVenceslao Caesare, Boiemorum rege, fratre Sigismundi, bellum Hussiis (ita Boiemos sectatores Ioannis Hussi vocant) indicitur. Sophia vxor VVenceslai regina Boiemiae, soror Ernesti atque VVilhelmi regulorum Boiariae, Pisonium in confinio Vgrorum, atque Austriacorum iussu Caesaris commigrat, vbi vita defuncta, et sepulta est.
[Note: 13] Hainricus Landshutensis, VVilhelmus, Albertus tertius, auus nostrorum principum, Boiorum rectores, cum rerum Romanarum praeside, cum flaminibus legatis, pontificibus Maximis, minoribus, regibus, ducibus, principibus, tetrarchis, dynastis, ciuibus, equitibus, arma in Boiemiam vndique Hercinio saltu cinctam immani exercitu, qui ducenta millia excesisse fertur, mouent. Pragam gentis caput obsident. Legi literas Hainrici Landshutensis, quas ad Albertum a Preysingen vicarium (vt adpellat) suum, et Conradum Geslar scribam (ita enim, non vti nunc mos, cancellarium magistrum epistolarum vocat) dedit. Quarum aera haec est, Datum feria tertia ante Margaritae in campis, siue vt ego Romane loquar, caltris Pragae, Anno Christi 1420. Quinquies Boiemiam intrauimus, quinquies copiis impedimentis, tormentis, carris, machinis, armis, annona, commeatu, supellectile, instrumentis bellicis, calonibus amissis, plerisque occisis, multis in fuga obtritis, necdum viso hoste, turpiter terga, nescio quo fato iniquo, vertimus.
[Note: 14] Quippe Boiemi adiuti auxiliaribus Lituanorum atque Polonorum copiis non solum patriam, religionemque suam fortiter tutati sunt, sed finitimas quoque regiones, Boiorum, Francorum, Turogorum, Misnensium crebris incursationibus infestas reddiderunt, cuncta caede, flamma compleuerunt. In Boiaria septentrionali VValdsaxen, VValderspach monasteria, templa cum monachis, et sacerdotibus combusserunt, villas, vicos, casas igne concremarunt: vrbes, oppida, castella obsederunt, vi expugnarunt, vici, arces formidine eorum nondum visorum desertae. Imperatorem Sigismundum pontificem Romanum Concilium Basiliense ad iniquas pacis conditiones coegerunt. Metu illorum Reginoburgenses pontem lapideum, qua Boiartam Boiemiae conterminam contingit, fossa, muris, propugnaculo, turribus diruta aedicula, et sacello diuae Catharinae, atque aedificiis Xenodochii communiunt. Vrbem de integro firmant, fossam purgant, moenibus vtrinque substruunt: muros, turres reficiunt, atque isthoc bello maximo apparatu instructi, vniversis amissis, grauiter adtriti sunt, et sicut adhuc rumore iactatur, inde infelicitatis suae initium hausere, subinde in dies magis atque magis paulatim afflicti, et tandem ad summam egestatem redacti, nunc omnium ciuitatum Germaniae, quae quondam prima fuit, postrema est. Haec diligenter et accurate Andreas Reginoburgensis mysta Aurelianus, literis, et memoriae commendavit, idcirco eundem ciues sui Titum Liuium censent.
[Note: 15] Dum haec in Boiemia aduersa fortuna geruntur, nihilo secius Boiariae principes ciuili bello digladiantur. Ludouicus Barbatus Angilostadiensis, cum Ludouico Gibboso filio suo, foederi equestri, quod supra recitaui, socius accedit, cum ciuibus, nobilitateque Boiorum conspirat. Neminem principum, praeter Caesarem, coniugem eius, atque filiam, Carolum Galliarum regem. Item eius vxorem, atque liberos Eberhardum archiepiscopum Iuuauensem excipit. Aichae tum quartodecimo Calendas Ianuarii, Iudocus Abusinus, Caspar, et Hadmarus iunior de Labar plerique alii ciuium, equitumque coeunt, tabulis hancce
coniurationem sanciunt. Sigismundus quoque Caesar author fit. Caspar Torringer inimicus Hainrico Landshutensi, dux foederis, atque multitudinis salutatur.
[Note: 16] Hainricus Landshutensis se peti ratus, et ipse Ernestum, et VVilhelmum Monacenses Ioannem Ambergensem, duces Boiorum, patrueles suos. Item Fridericum Brandenburgensem maritum sororis suae: Ludouicum, Fridericum et Ludouicum ab Otigen Sueuorum dynastas sibi conciliat, foedus cum illis icit. Hi omnes, huiuscemodi conspirationem contra Rem publicam, exemplo nimium periculoso, contra morem maiorum, veteres leges, antiqua instituta esse causantur, sedulo operam dant, ne quid ab coniuratis detrimenti accipiant.
[Note: 17] Hainricus Neostadium in confinio regionum Boiariae praesidio firmat, illi qui in praesidio erant (vti fit) praedatum fines Angilostadiensium primo vere ingrediuntur, pecora Muckentalerorum abigunt: Erhardus Muckentaler auxilium foederatorum implorat, et impetrat: acceptis quoque auxiliariis copiis a Bardo principe suo, capite quadragesimae, cum pridie incolae, ac oppidani more gentis vino, ganeae, luxu nimio obruti, adhuc somno sepulti iacerent, ante ortum solis Neostadium inuadit, expugnat, diripit atque igne concremat. Ingenti potitus praeda incolumis domum reuertitur.
[Note: 18] In altera parte confestim Hainricus, et eius coniurati arma sumunt, Hainricus Torringen Noricorum castellum expugnat, incendit, solo aequat. Lapides Burckhusium deuehit, ex hisce pomerium, atque propugnacula, quae inde Toringia vocantur, extruit. Inde inVindeliciam arma conuertit, Reichertzhofen, Hangel, Goltha, Igel occupat, Roteneck exurit. Ernestus et VVilhelmus Schuuaben vicum, et arcem Nahofen, Lichtenbergium in ditionem redigunt, Baybrun diruunt, Fridbergam sex menses obsident, ad obsequiumque cogunt. Fridericus Brandenburgensis, Fridericus et Ludouicus ab Otingen Sueuiae tetrarchae Monhaimium quod Angilostadiensis Iudoco Abusinae patriae meae dynastae donarat, vi capiunt, viuaria piscium Teutenhusii expiscantur, rescissis aggeribus corrumpunt, Ioannes Ambergensis Nariscorum castella, oppida inuadit, Bernstain solo aequat, Herspruck, VVeiden, Freystat, Hypoldstain, Lauffen, Holenstain, Parckstain, Floss, Hohenstain Barbato vi eripit, se recipere cogit. Hoc tumultu VVerdea [Note: Donauuerd [reading uncertain: print blotted].] quoque vrbs Sueuiae ab Angilostadiensibus ad Imperium deficit.
[Note: 19] Posthaec octauo Calendas Iulii Landshutensis, Otingensesque reguli copias coniungunt, equitum tria millia, noningentos carros contrahunt apud Lycates iuxta Rain in finibus Angilostadiensium castra faciunt. Quatuor ibi dies consident, circum circa vniuersa vsque Neoburgium igne depopulantur Burckhaim vicum vi capiunt, templa ibi vi effringunt, diripiunt. Postea Thierhaupti Lycum superant, Schuuabeckium, Turckhaimium occupant. VVerdeae, quod se in libertatem vindicarat, Histrum traiiciunt, Hegel, Dapfhaim, Reinertzhausen in ditionem cogunt: quinto decimo Calendis Augusti Graispachium Eberhardus Rosenbergensis adoritur (atque vti mos est) obequitat. Deinde Landshutensis, et Otingensis castellum obsident, Angilostadiensis suppetias obsessis ferunt, cum hostibus confligunt, Ludouicum Otingensem capiunt, Fridericum interimunt, tamen amissis centum viginti quinque equitibus cedere coguntur: quarto die obsi dionis Graispachenses deditionem faciunt. Hainricus victorem exercitum per Boiariam Aquilonarem deducit, Hietintingium, Geimershaimium Gensbergium occupat: Sandersdorffium exurit, Neostadii Danubium transit, ex Germania in Vindeliciam concedit, Oenique oram petit. VVasserburgium duodeuicesimo Calendas Decembris hostili animo inuadit, vrbem arctissma obsidione claudit, per mensem oppugnat, mille trecenta sexaginta sex globata saxa tormentis aereis in vrbem iaculatus est, summa vi oppugnata ciuitas, summa vi defensa est. Haecque omnia vna aestate gesta sunt: Ludouicusque Barbatus sex vrbibus, totidem vicis, castellis duodeuiginti exutus est. Qui vt obsidionem VVasserburgii solueret, septingentos equites ducente Ioanne VVessenackhero Monacensium agrum
flamma depopulari praecipit. Ernestus, VVilhelmus, Albertus, armati erumpunt, hostem villas comburentes Hoflachii invadunt, fundunt, in fugam vertunt, ducentos captiuos Monachium deducunt Sabbato, qui tum decimus erat dies ante Calendas Octobris.
[Note: 20] Pridie eius diei Sigismundus cum Barbara coniuge sua, et Branda legatus Martini quinti Reginoburgium se contulerant, moxque Boios ab armis discedere iubent, pacem seruare praecipiunt. Hainricus, eius foederati omnem culpam in Ludouici insolentiam transferunt, per quem stet, ne Boiaria Augusta quiete perfruatur, hominem illum esse contumacem, Gallico fastu, leuitateque Celtica imbutum, caeteros prae se contemnere, amicitiam exuisse, citra rationem sanguinis bellum finitimis intulisse, se vero propulsasse, proponunt. Et sane Barbatus peruicatior erat, Norinbergam ad Caesarem venire recusarat, nec Reginoburgium, donec tot malis coactus, accessit. Ibi KL. Octobribus, Caesari genu posito, dat fidem se pacem concordiae servaturum: Brandae amicitiam ambit, quotidie supplex eum officii gratia aditare solitus, quo illius fauore ablata recuperaret. Quae Caesar se redditurum pollicitus, quadriennales inducias facit. Interea Boiorum reguli ab armis discedere, concordiae bona colere, iure, non vi disceptare apud Caesarem, atque Angilostadiensis Boiaria exulare iussus est. Captiui vtrinque dimissi sunt, pace Boiariae reddita, Branda Norinbergam, Caesar cum coniuge comitante Ludouico Bardo in Vngariam Histro nauigat.
[Note: 21] Casparus Torringer Hainricum Landshutensem in ius Sicambrorum (quod VVestphalorum vocant) trahit, die dicto apparet Hainricus cum Friderico Brandenburgensi, Casparem perfidiae accusat. Ille cum praesto non esset, contumaciae condemnatur, animaduertique in eum more maiorum, indictaque causa Hainrico ex consilii decreto potestas datur. Et Hainricus, et Fridericus albo consultorum, atque huiuscemodi praetorum asscribuntur.
[Note: 22] Dum haec in Boiaria geruntur, in Gallia Lugdunensi Ioannes Dux Burgundiae Flandrorum praefectus trucidatur: Philippus filius eius ad Anglios deficit. Ope eius rex Angliae adiutus, auxiliaribus copiis Ludouici praefecti praetorio Rhenano, Lutetia Parisiorum, rege, et regina potitur.
[Note: 23] In Belgica secunda, Germaniaque inferiore, qua Boiis parebant, armorum procellae itidem ingruere. Sequor autem annales Georgii reguli Boiorum ditissimi, quos eius iussu Fridericus Maurkircher magister epistolarum, et pontifex Bathauensis iureconsultus ex Bathauia insula in Boiariam detulit, et ego apud Tegernsehe reperi. VVilhelmus igitur secundus nepos Imperatoris Ludouici quarti Hannoniae, Hollandiae, Selandiae, Frisiae, Boiariae regulus, ex Margaretha Burgunda, filia Philippi primi [Note: Haec altera eius vxor fuit, quam defuncta Maria Caroli septimi Franciae regis filia duxit. Ex priori nullos liberos suscepit.] Burgundionum atque Flandriae praefecti, sorore Ioannis, amita Philippi secundi, vnicam filiam Iacobam tulit, quam nuptum dedit Ioanni Delphino filio Caroli sexti Galliae Italicae rectoris. Is aerae Christianae anno 1417. octauo Idus Aprilis, qui tum quartus dies ante Paschalia erat, absque liberis decedit. Iacoba ad patrem VVilhelmum reuertitur, qui eodem anno pridie Calendas Iulii ex hac vita migrat. Tum Iacoba, eius mater Margaretha et Ioannes patruus Iacobae pontifex Leodiensium designatus, de principatu vi et armis disceptare incipiunt Ioannes confestim sacerdotio cedit, pontificatum Leodiensem Constantiensibus patribus reddit. Demde liberum procreandorum causa, neptem Imperatoris Sigismundi ex fratre Ioanne de Lausnitz [Note: Alii de Lutzelburg qui vxorem duxit Elisabetham Luzelbergensem, Anihonii ducis Brabaniiae viduam.] vxorem ducit, et Durotracum in Hollandiam migrat.
[Note: 24] * Haec nomina fuerunt factionum, quae exortae fuerunt bello inter Margaritham et Gulielmum filium comitem Osteruanensem excitato. Nam Huxaei fouebant partes Margarithae, quarum principes se profitebantur Praedenrodii, Caebelausi vero VVilhelmo adhaerebant, quorum primarii erant Egmondani. * Hi atque Cauellauni primi omnium exosi mulie. bre Imperium, in verba Ioannis iurant,
subinde caeteras vrbes in partes suas trahere nituntur. At Hochosei Margarethae, Iacobaeque addicti, qui foeminis dominantibus se principatum obtenturos sperabant, Ioanni rebellant, auspiciis Margarethae, atque Iacobae arma sumunt, belligerantur, Ioannem finibus exigere moliuntur. At ille arces, oppida aduersariorum expugnat, diruit, vicos diripit, agros vrit. Hochosei quoque freti potentia muliebri, vires cogunt, eos qui rebus Ioannis studebant, ferro flamma atterunt.
[Note: 25] Dum itaque omnia ciuili bello, cognaris armis flagranr, Philippus Burgundus abauus Imperatoris Caroli Maximi Caesaris Augusti (qui hisce diebus adhuc conuentus VVormatiae agit) sorore Ioannis, amita Iacobae genitus, Margarethae ex fratre nepos, Iacobae amitinus, pronior partibus foemineis, has ad se in Flandriam euocat: Iacobam Ioanni Brabantino patrueli suo, quamuis et ipsi amitini forent, indulgente tamen Romano episcopo, connubio iungit, Hagaeque in Hollandia insequenti anno pridie Nonas Aprilis magnifice regio luxu nuptiae fiunt Plerique omnes finitimi principes, et antistites interfuerunt, in verbaque Brabantini perlustrantis vxorias regiones Hollandi, Hannonii, Selandi, Frisii iurare iubentur. Itidem Iacobae mariti regna peragranti Brabantini, Limpurgii se in eius potestate futuros, dant fidem.
[Note: 26] Inter haec Ioannes Boius nihil hostile meditatus, Durotraci se continet. At Hochoseorum suasu Ioannes, et Iacoba coniuges collecto maximo exercitu Boium hisce finib. exigere contendunt, eundem Durotraci arcta obsidione septimo Cal. Iulii claudunt. Ioannes fortiter vrbem tutatur, crebris eruptionibus diu noctuque, vbi minime rebantur, holtes fatigat permultos occidit. plerosque captiuos in vrbem abducit, Obsidentium quam obsessorum durior erat fortuna, optimus quisque ac maxime strenuus oppetiit. Hisce malis coactus Brabantinus sexto atque quadragesimo die multis suorum amissis, pluribus captis, obsidionem soluit. Boius continuo erumpit, abeuntium agmina inuadit, caedit, fundit. Postea Roterodamum patriam Erasmi illius, qui nostro seculo sacrarum literarum maiestatem asserit, et eloquentissimus omnium censetur, oppugnat, in ditionem redigit, caede, incendiis vniuersa complet. Hostes par pari referentes itidem factitant, ferro, flamma cuncta vastant. Invicem multa data acceptaque vtrinque damna, Bathauia crudelissime deuastata est.
[Note: 27] Philippus Burgundus, atque Flandriae dynasta vtriusque sanguine coniunctissimus (nam Boius eius auunculus et Brabantinus patruelis, Iacoba amitina, Margaretha amita erat) inducias facit, controuersiam dirimit, pacem componit. Hannoniam Brabantino atque Iacobae: Boio vero Hollandos, Selandos, Frisios abdicit, VVorckhemii pridie Calendas Martias anno ab restituta salute millesimo quadringentesimo vndeuicesimo. Posthaec Ioannes collectis viribus auitum paternumque regnum lustrat, sacramenta sibi vniversos sicuti haeredi legitimo dicere iubet. Brabantinus cum coniuge Brusellas reuertitur.
[Note: 28] Hochosei Boio dicto audientes non erant, deuincti beneficiis Margarethae Ioanni aduersabantur: odium certaminibus ortum non facile deponitur, nec simultas desinit, dum aut metus, aut adversarii felicitas durat, inuido quoque oculi dolent, vbi alios plus valere cernunt. Has ob causas Hochosei, aliique pacis turbatores, qui primum ambibant locum, quod ipsis sub Boio adipisci non licebat, profugi Bathauia ad Margaretham Iacobamque se Brusellas conferunt, VVilhelmum de Borckhen decurionem equestrem, quo potissimum authore pax inter principes conuenerat, apparentem, ante cubiculum Brabantini, quasi dominarum suarum proditorem contrucidant. Caede perpetrata in Hollandiam Traiectum fuga elabuntur, quoscunque possunt fraude, dolo, blandiciis, pollicitationibus, pecunia sibi conciliant, factionis opes auspiciis Margarethae coniugis VVilhelmi, parentisque Iacobae confirmant. Nec destitere, donec quasdam vrbes, praecipue Lidios a Boio deficere persuasere, moxque omnia tumultu, et armis confunduntur, ima summis miscentur, Ioanni Bathauo a popularibus suis bellum indicitur. Isque coactis copiis, Lidios syluam luporum patriae obsidet.
Maxima pars ciuium fugam capessit, caeteri deditionem faciunt. Eodem tempore Hochosei oppidum diuae Gertrudis expugnant, eoque vi potiuntur.
[Note: 29] Ioannes eo castra mouet, oppido ad obsequium, et in cineres redacto arcem obsidet, eamque septimo obsidionis mense sextodecimo Cal. Octobris, Brabantino pacis conditiones ferente, recipit, orbe ab inferis liberato anno 1421. Quo etiam tertiodecimo Calendas Decembris noctu subito Oceanus, ventis fluctus et procellas tollentibus inundauit, vniuersam Suitholandiam aquis operuit, pecora simul, et homines interiere, pagi, tribusque Ecclesiasticae (quas Parochias nominant) amplius septuaginta cum templis, collegiis, monasteriis, sacerdotibus, monachis vnda obruti sunt.
[Note: 30] Nihil ominus Hochosei, caeteri exules, atque profugi, amici Iacobae, cum primum locum, vt desiderabant, occupare, atque tueri, nec discordias serere inter principes non possent, in alia pleraque omnia descendunt, fallacia fallaciam trudunt. Tandem ex composito Iacobae ad aures (vt sunt mulierum variae, atque mutabiles voluntates) crebro atque secreto obganniunt. Ipsam cum marito sanguinis vinculo quam arctissimo coniunctam esse. Proinde adversus leges Christianas initum isthuc matrimonium, inauspicatum, ac plane incestum esse, denique calamitosum Reipub. fore: pontificem quidem Rom. indulgere, at Deum Opt. Max. non subscripsisse aiunt. Eadem apud Margaretham matrem Iacobae repetunt. Quid plura? Mater filiaque (ita sunt omnes mulieres natura religiosae, et plus superstitione trahuntur quam consilio reguntur) superioribus consultoribus fidem habent illorumque suasu Iacoba (quicquid illud fuit quod ei in marito displicuit) a Brabantino clam discedit, cum matre in Hannoniam se confert, inde in Angliam nauigat. Vbi ad eam profugorum, exulum quos Boius regno pepulerat, maximus numerus, item procerum quidam, quibus concordia damnosa, et bellum vtilius pace erat, brevi confluunt, horum consilio Iacoba Brabantinum coniugem abdicat, Hunofrido Hainrici regis Angliorum germano nubit, nuptias magnifico apparatu celebrat. Deinde cum nouo nupto in Gallias nauigat, Caletesque petit, declinataque Flandria in Hannoniam penetrat, iussu matris Hannonii in eius verba, Hunofridique iurant.
[Note: 31] Brabantinus tam insigni contumelia affectus, auxiliares copias a Philippo Burgundo patruele, et Ioanne Bathauo affine accersit. Inter haec Boius a Ioanne Flieto praefecto aulae suae, quem Iacoba auro corruperat, veneno appetitur, octauoque Idus Ianuarias, anno Chrirsti 1424. e medio tollitur, Hagaeque sepelitur in templo Dominicanorum. Ioannes a quo toxico sublatum principem rumor erat, in vincula coniicitur, parricidii condemnatur, in quatuorque partes more maiorum dissecatur.
[Note: 32] In Boiaria eodem tempore Georgius episcopus Bathauensis ex nac vita migrat. Duo eliguntur, Leonardus de Laiming, et Hainricus Flock, vterque pontificatum ambiunt, Eberhardum de Neuhausen archiepiscopum Salisburgensem arbitrum capiunt, vtrum episcopum censeat, ratum esse, dant fidem. Hainricus fretus amicitia archimystae, qui eum ante Chiemensi pontificatu donarat, solus Salisburgium cum paucissimis aduocatis venit, sed spe sua frustratus est. Nam Leonardus illuc Hainricum Landshutensem deduxit, prece, precio archiepiscopum suum fecit, ab eoque episcopus vocatur, Bathauiaque potitur. Porro Albertus Austriacus, ad quem se Hainricus contulit, repugnat, cuncta infra Anassum occupat. Post annos octodecim Fridericus Truchsassius archimystes Boiorum litem componit. Leonardus, quem plurimum Aeneas Syluius commendat, cum Austriaco in gratiam redit.
[Note: 33] In Germania inferiore Brabantinus, et Burgundus Hunofridum Hannonia pellunt, ipse Burgundum ad singulare certamen prouocat, atque in Angliam reuertitur. Accepit Philippus conditionem, sed die constituto Anglus praesto non fuit. Posthaec Ioannes Brabantinus cum legatis Philippi patruelis sui, deducentibus illum Cauellaunis caeterisque vrbibus (quae Boii rebus fauerant) ad Bathauos transitum facit, pasism ab omnibus sicuti maritus Iacobae recipitur. Deinde in Hannoniam
vbi Bergii Iacoba cum matre degebat, copias transfert, vrbem obsidet, oppugnat. Philippus Burgundus intercedit, cum Margaretha amita sua matre Iacobae pacis conditiones dicit. Haunonia Brabantino redditur.
[Note: 34] Iacoba a Burgundo amitino suo in Flandriam Gandauum deducitur, vt ibi regiam vitam, donec animus mariti placaretur, duceret, Ipsa veniam crebro postulat, sexum, aetatem, animum muliebrem, consultorum maliciam excusat: per superos omnes obtestatur maritum, vt secum in gratiam redeat, atque coniugem obsequentissimam recipiat: verum surdo fabula narrabatur, et verba fiebant mortuo. Quippe Brabantinus animum obfirmarat, penitus aures precibus clauserat, ei, quae se deseruisset, reconciliari vllo pacto pertinacissime recusabat.
[Note: 35] Dum haec fiunt, Philippus Burgundus caedem paternam vlturus in Francia Italica bellum gerebat- Iacoba nacta occasionem, sumpto virili cultu, duobus duntaxat comitibus vesperi vrbe nemine aduertente egreditur, equos pernicitatis expertae ad hunc casum paratos insidet: diu noctuque fugam non intermittit, in Hollaridiamque incolumis penetrat, ibi quae sit, fatetur, vestem muliebrem resumit. Hoc vbi rumore dussipatum est, eam Burgundi seruitutem euasisse, proceres, ciues, quorum animis nec dum reuerentia, memoria, beneficia aui, patrisque excesserant, conuolant, aduentum gratulantur, saluam aduenisse gaudent: Hochosei quam maximo possunt apparatu excipiunt Goudam, Aldobathrosque deducunt, ciues in eius verba iurant. Iacoba Hunofridum maritum ex Anglia euocat, se potiri primariis vrbibus, caetera facile cogi posfe ad obsequium aperit. Ille quidem auxiliares copias mittit, se vero in Anglia continet.
[Note: 36] Philippus certior de hisce omnibus factus literis eorum, qui eius partibus fauebant, vtrinque compositis rebus Gallicis, domum properat, exercitu infesto atque intento ui Hollandiam contendit. Anglios qui suppetias Iacobae ferebant, superat, profligat Idibus Ianuarii. Iacoba rursus collectis viribus accito auxilio a Traiectensibus, Hochoseis Herulam obsidet. Burgundiani apud Lidios obsessis operam laturi coeunt. Quod vbi per exploratores Iacoba cognouit, obsidionem soluit, venientibus insidias iuxta vicum Alphen in ripa Rheni proxime Lidios ponit, ad liberandam Herulam properantes deimprouiso inuadit, Belgarum, et Gallorum maximum numerum occidit, ducem copiarum, commilitonesque in fugam vertit, victoria potitur pridie Calendas Maii, Quingenti equites, Burgundionum quoque electissimi eo praelio caesi sunt. Lidiorum primarii quinque atque octoginta interierunt. Iacoba admodum paucos desideravit, famaque victoriae vsa, grauiter hostes affligit, agros vastat, villas succendit, vicos diripit, caede, ferro impune in aduersarios debacchatur. Burgundiani rursus vires recuparant, Herulani, Lidi, Emosterodami socia agmina coniungunt, in superiore vico Alphe iuxta Rhenum castra faciunt, Iacobam Bathauia expellere in animum inducunt. Illa cum suis intrepide obuiam pergit, manus cum hostibus conserit, a prima luce ad vesperam continenter decertat, hostes in fugam coniicit, vniuersis signis aduersariorum potitur: victrixque victorem exercitum cum ingenti praeda Gandam deducit, fortunamque plerique secuti a Burgundo, Brabantinoque denfiunt, diversae factionis vires grauiter opprimunt.
[Note: 37] Moritur tum Ioannes Brabantinus: Hunofridus quoque Iacoba repudiata, aliam vxorem in Anglia ducit. Iacoba vtroque marito vidua, intercedentibus amicis cum Philippo Burgundo amitino suo, qui cum exercitu in Hollandiam hisce diebus concesserat, paciscitur. Hanuonia, Hollandia, Selandia Frisia auitum, paternumque regnum ex asse Iacobae permittitur atque restituitur. Verum ipsa dat fidem, se minime gentium absque consilio, et consensu Burgundi nupturam. Ita pax, atque summa tranquillitas ciuibus mutuo congratulantibus redit: explosa discordiae mala, belli furiae exactae sunt. Iacoba sex annos quiete paternos, auitosque gubernauit principatus.
[Note: 38] Verum sicuti ocio lasciuia gliscere solet, et omnes homines a labore procliues sunt ad libidinem, animum inconsulto
amitino ad nuptias impares applicat, clam Franconi Barsilio, capite minori nubit. Quod vbi Philippus, incertum quo pacto, resciuit, dissimulata adventus sui causa, quasi officii gratia, et pietatis ergo amitinam visum in Holiandiam pergit, Iulioque mense Hagae ab Iacoba benigne simul et magnifice apparatu excipitur. Conuiuiis dies complusculos saltitando, ludendo consumunt. Porro iussu Burgundi occulte Franco intercipitur, occulte captiuus in Flandriam, ignorante vniuersa Iacoba deportatur. Posthaec continuo Philippus domum redit. Tum demum Iacoba cognoscit Franconem in vincula coniectum, captiuum abductum ad Flandros, arctissima custodia detineri.
[Note: 39] Quem vt carcere, atque vinculis liberaret, Hannonia, Selandia, Hollandia, Frisia, auitis, paternisque bonis cedit: ea vniuersa Philippo Burgundo tradit. Ideo Franco e custodia dimissus ad Bathauos redit, solenni ritu Iacobam vxorem ducit, nuptias in oppido quod insulam diui Martini vocant, celebrat. Caeterum Philippus perinde ac iustus, et legitimus haeres, nempe pronepos Imperatoris Ludouici quarti Caesaris Augusti, nepos Alberti, atque VVilhelmi Boiorum, amitinus Iacobae, ea praesente ab omnibus ciuitatibus Hannoniae, Holandiae, Selandiae, Frisiae accipitur, quieteque hos ducatus possedit. Caeterum Franconi, Iacobacque quasdam praefecturas precario concessit, sumptusque praebuit. Et interiecto deinde triennio Iacoba aegritudine contabuit, ex hacque vita migrauit anno Christi 1436. septimo Idus Octobris, sepulta Hagae, in praetoriano templo iuxta auum suum Albertum, regulum Boiorum, tetrarchamque Hannoniae, Selandiae, Hollandiae, dynastam Frisiae. Haeque omnes regiones ignauia Boiorum in manus Burgundionum, et deinceps mea memoria Austriacorum deuenere. Nihil humanorum stabile, atque certum existit. Regna quoque non solum commutantur, sed et intereunt, et quasi pila sursum deorsum fatis iactantur.
[Note: 40] Regio autem Boiariae secundae, quae ab hostiis Alemanni cum Histro vtrinque ad confluentes eiusdem, atque Ilissi, et Oeni amnium excurrit, et Bathauis addicta fuit, et ipsa a pluribus petita candidatis, causaque intestinae discordiae fuit. Quatuor patrueles competitores fuere, quinque annos iure disceptarunt. Inferioris Germaniae autem, Galliae Belgicae secundae locupletissimas regiones, quasi vero haeredes non essent, neglexere. Quantula portio, pro qua tot annos crebris conuentibus diuersis locis actis decertarunt, ad illas? Quippe Ludouicus Angilostadiensis maximus natu principum Boiariae, quem ideo seniorem cognominatum reperio, aetatis privilegio relictum principatum: quem ius, et ordo nascendi, et natura ipsa gentibus dedit, sibi more Gallorum, Italorumque, vbi primogenitus duntaxat haeres, caeteris exclusis, esse solet, ex asse vendicabat. Sed caeteri nixi institutis Germaniae, quae nullum discrimen sanguinis, nascendique facit, refragabantur, intercedebant, pernegabant.
[Note: 41] Equites igitur atque ciues Strubingae coeunt, concordi animo societatem ineunt, tabulis sanciunt, atque omnes subscribunt, singulis competioribus aequo iure sacramentum dicunt, fidem suam astringunt. Sed ea lege, atque omine, vt cum discordes illi sint, ipsi immunes belli, nulli suppetias ferabt. Praeterea ad dissoluendum aes alienum, praesidem, atque quaestorem e suo corpore creari postulant, qui vectigalia accipiat, impendia in libellos referat, ac postea rationem reddat. Hisce conditionibus acceptis, primo Ernestus, VVilhelmus, Hainricus Ianuario Strubingam se conferunt, haec seruaturos dant fidem. Deinde Ludouicus Iulio eo pergit: hic eius iussu, Andreas flamen Augustinianus, cuius supra memini, Annales Boiorum inchoauit, scripsit, eidem nominatim dedicauit. Nam Ludouicum literarum studiosum amantissimumque fuisse memoriae mandatum est.
[Note: 42] Post annos quinque, menses totidem, dies duodeuiginti dentum, anno Christi 1429. nono Calendas Iulii patrueles regionem diuisuri Strubingae conueniunt: et rursus controuersia oritur. Principatus iuxta triplicem sanguinis stirpem, legemque in tres partes duntaxat diuidundus erat.
Etenim Ernestus et VVilhelmus fratres germani, ambo, sicuti vnus Ludouicus, aut Hainricus vno generis gradu defunctum contingebant. VVilhelmus hos singilatim, vt se aequo iure haeredem admittant, orat, ambit, vterque vtrunque repugnaturum ratus, hac lege, si alter consentiat, postulatis annuit. Itaque VVilhelmus hoc pacto ab vtrisque tabulas extorquet. Deinde postulat, vt ni quatuor partes haereditas diuidatur. Certamen ad Caesarem in Vngariam defertur. Is causa cognita, quatuor patruelibus aequo iure principatum partitur. Ita VVilhelmus, qui ex sextante solum erat, ex quadrante, qui drachmarum auri octonis, atque vicenis aestimabatur, factus est haeres. Is VVildenstain, Diethfurt, Kelham, Abach, Falckenstain, VVerd, Schonberg, Sigstain, Linda, Saulberg, Peylnstain, Das Aigen, Eschelkam, Neunkirch, Furt, Kotzing, Deckhendorf Cham: Ernestus frater eius Haydau, Strubingam caput regionis, Mitternfels, Bogen, praetorium Reginoburgii, seruitutem vrbanam atque monetariam: Ludouicus Scharding, Neuuhausen, Typbenstain, Dingelfing, Kirchberg, Geyselhering, Iudaeos Reginoburgensis possedit. Hainricus Landauu, Naternberg, Blandling, VVintzer, Hilckhersperg, Hofkirchen, Vilshofen sorte accepit.
[Note: 43] Inter haec Boiemi freti auxiliaribus Ladislai Polonorum regis copiis Sigismundi Caesaris minas floccifaciunt, authoritatemque eius aspernantur, Boium agrum sibi finitimum, Nariscos, Cham depopulantur. Sigismundus vt Polonos domi contineret, domesticum eis excitare tumultum conatur, Vitoldum patruelem Ladislai, quem is Lituanis praefecerat, immunitate donat, regem appellat. Ioannem pontificem Bigradensem atque Ernestum Boiorum regulum, qui illum auspiciis Caesareis corona donent, illo proficisci iubet. Id vbi rescivere Polonorum purpurati, omnes aditus intercludunt. Legati Caesaris re infecta domum redire coguntur.
[Note: 44] Per idem tempus Ernestus et Albertus vectigal salinarium a Reginoburgensibus redimunt mulctitio aere, quod Eberhardus VVirtenbergensis, quia sponsalibus stare detrectarat, luit. Quippe filiam suam Alberto desponderat, et ipsa clam alii copiam sui promiserat. Nondum Hainricus Landshutensis et, Ludouicus Angilostadiensis reconciliati erant. Insequenti igitur anno, dum illi bellum moliuntur, Caesar ab orientis ora Norinbergae conventus acturus, Strubingam venit. Ibi honore maximo a septem regulis Boiorum, Ludouico Angilostadiensi, Ernesto, VVilhelmo, Alberto Monacensibus, Hainrico Landshutensi, Ioanne Ambergensi, Ottone a Mospach excipitur: quatuordecim ibi commoratus dies, Norinbergam ab illis deducitur. Vbi ritu solenni Boiis ius dicturus, Hainrico atque Ludouico responsa redditurus, pro tribunali cultu Caesareo sedet. Dextra Iulianus flamen Romanus, archimysta Mogontinus, VVurtzburgensis, Bambergensis, Reginoburgensis pontifex: laeua vero Badensis limitis praefectus, eius affinis Adolphus Bergiorum dux, cui Elisabetha filia Ernesti Boii nupta erat, Ioannes et VVilhelmus reguli scilicet Boiorum, et Leuchtenbergenses dynastae assident.
[Note: 45] Induciae per quadriennium indicuntur. Iussus est Hainricus templa, sacerdotiaque condere, vnum Constantiae, alterum Landshutae in monte proxime arcem, et euocatus a Ludovico cum equitatu apparere atque servire. Caeterum de fraudulenta Boiariae diuisione verbum nullum, et annuo tributo, quo dolus compensaretur.
1. Concilium Basiliense. VVilhelmus nomine Caesaris eiusdem curator. Sigismundus Romae coronatur.
2. Boiemorum Legati Basileam tendunt. VVilhelmus Dux Boiariae Margatetham Cleuensem ducit. Episcopus Reginoburgensis VVerd vicum antea oppignoratum gratis recipit.
3. Maxima solis Ecclipsis. Sigismundus Basileam reuertitur. Querimoniae contra Ludouicum Barbatum de uiolata libertate Ecclesiastica.
4. Ludouicus Barbatus ad concilium vocatus ob contumaciam condemnatur et in bannum incidit, cuius executionem Sigismundus meditatur.
5. Ludouicus veniam petit mutuoque Imperatori remisso et abdicato iure in VVerdeam impetrat. Lis Reginoburgi componitur.
6. Graeci a Turcis oppressi cum Latinis in gratiam redire contendunt. Concilium cum Papa desuper discordant, dum vtraque pars se Ecclesiam esse affirinat.
7. Alia huius discordiae occasio, dum Concilium Bambergenses excommunicat, Papa eosdem absoluit.
8. Alphonsus Neapolim occupat. Incendium Bathauiae exortum. VVilhelmus Dux Boiariae moritur, cuius familia mox pentius deficit.
9. Torneamenta in Boiaria et qui interfuerint.
10. Heinricus sub finem induciarum foe dus icit, bellumque occasione Equitum inter se tumultuantium recrudescit.
11. Heinrici Nothofft et Georgii Hertenbergeri ob decimas dissidium. Heinricus arcem Labar occupat, Dingelfing obsidet.
12. Albertus Monacensis bello implicatur, Neostadium occupat, pagos Heinrici exurit. Heinricus Dingelfngen cum aliis locis occupat.
13. Legati a Concilio Basiliensi ad itnplorationem Ernesti pacem faciunt inter litigantes. Pacis conditiones.
14. Monachi sex cum coenaculo in Oenum collapsi incolumes euadunt. Ernestus Dux Boiariae filii amasiam in Danubio submergit, filioque Annam Brunsuicensem matrimonio iungit.
15. Sigismundus decedit Alberto V. relicto successore.
16. Concilium Basileense Papam deponit sufficitque Amadeum Sabauduno. Germani neutralitatem hac in re observant.
17. Ernestus Collegio Andechensi fundato moritur. Eius mos in mandatis nomen suum Diuino praemittendo. Albertus III filius successor statibus privilegium Ottonianum confirmat.
18. Albertus Caesar moritur Fruiericus III succedit. Boiemi Albertum III. regnum frustra offerunt.
19. Christophorus Ambergensis regnum Daniae suscipit.
20. Zigeni primum in Gennaniam veniunt. Superstitio vulgi in iis expellendis.
21. Aedes D. Mariae Ingolstadii zu der schoeuen Marien et aliae a Ludouica Barbato extruuntur et dotantur.
22. Ludouicus Gibbosus Barbati filius contra Patris voluntatem Margaretham capitalis inimici sui Electoris Brandenburgici filiam ducit, oppidisque a Patre exclusus Angilostadii recipitur et a patre exheredatur.
[Note: 1] EOdem anno iuxta consilii Constantiensis decreta, quibus sancitum est, vt decimo quoque anno legitimus vniuersi orbis Christianae senatus cogeretur, Basileae Calendis Octobribus patres, atque ministri Christianae pietatis frequentissimi coeunt. Caesar eo cum duce VVilhelmo propatruo nostrorum principum pergit: eum propugnatorem atque curatorem sacrosancti coetus constituit. Ipse in Italiam abit, biennio pacandae Italiae intentus fuit. Tandem Romae ab Eugenio pont. Max. inauguratus solennibus sacris, Imperatoris praenomen accepit.
[Note: 2] Inter haec Boiemi Reginoburgium veniunt, quos Conradus vrbis episcopus Basileam, vt cum caeteris Christianis in gratiam redigantut, deducit. Ibi tum VVilhelmus Boiorum rector Margaretham Adolphi Cleuensis filiam vxorem ducit, nuptias concelebrat. Conrado episcopo Reginoburgensi a decessoribus eius oppigneratum Boiis principibus VVerd vicum, et arcem condonata sorte gratis reddit: ideo illi mystae Reginoburgenses (vti quidem aiunt) in Augusto templo quotannis stato die anniuersario sacro inferias referunt.
[Note: 3] Eadem tempestate defectus solis maximus, quem et quadrupedes pauent, quintodecimo Calendas Iulii factus est. Proximo deinceps Octobri Imperator Sigismundus Caesar Augustus ex Italia Basileam reuertit. Caeteri tum principes Boiariae, Otingenses, Sueuiae dynastae, Brandenburgensis limitis, vrbis Norinbergensis praefectus, mystae Aichstadienses, Reginoburgii, Bathauini, et centum equites, item viri, foeminae sacratae, Caesariani, Schirenses, Vnderstorffenses, Geysenfeldenses de Hohenuuart, de Anger, Ludouicum Angilostadiensem, quod more Gallicano aucupibus, venatoribus canibus, equis, volucribus aedes sacras oneraret, criminantur, accusant: Antistes Caesariensis eundem ad tricesimumdiem adesse iussit. Badensis limitis praefectus cum mandatis ab Augusto ad illum Langin. giacum legatur.
[Note: 4] Verum Ludouicus vt peruicax, qui neque superiorem, neque parem ferre posset, cuius alioqui erga populares summae ciuilitatis, atque clementiae multa et ingentia documenta extant, non apparuit. Quocirca eidem, tanquam violatori libertatis ecclesiasticae senatusconsulto sacris interdictum est. Primus monachorum Caesarianorum, Caduceatorque Imperatoris tabulas deuotionis proposuere. Imperator qui tum Vlmae erat, senatus decreto arma in illum, vt hostem Reipub. Carolia lege iudicatum, declaratumque mouere meditatur.
[Note: 5] Ludouicus veniam supplex petit, postulat: Sigismundo grandem pecuniam, quam ei mutuo dederat, condonat, syngrapham, oppignerataque resignat, rescribit, reddit: VVerdea Sueuiae ciuitate, quae a Boiis defecerat ad Caesares, libertatem asseuerat, perpetuo cedit, eaque vrbs Imperatoria posthac hactenus fuit. Reginoburgii deinde opera Imperatoris res transigitur. Barbatus sacerdotibus satisfacturum stipulatur, id quod violatum est, officiis compensaturum pollicetur, chirographoque satisdat.
[Note: 6] Circa idem tempus Graeci a Turcis graviter oppressi, cum Latinis in gratiam redire, atque idem cum ipsis de religione, atque caeremoniis sentire, summopere contendunt. Basilienses tum patres, atque Eugenius Romanus Pontifex discordare incipiunt. Vtraque pars author pacis esse concupiscit, amicitiam Graecorum ambit, sese ciuitatem, et templum dei, quod Ecclesiam vocant, esse asseuerat, ab vtroque naues, sumptus, quae Graecis suppetant, parantur. Inferi clauduntur, coeli reserantur his, qui totidem nummos, quot septem dies absumant, contribuerint.
[Note: 7] Sub idem tempus Bambergenses ob metum Boiemorum oppidum moenibus cingere connituntur. Annuere primo sacerdotes, deinde repugnant. Ciues episcopum cum mystis vrbe exigunt. Basilea ciues deuouet, Eugenius absoluit. itadum alios conciliare volumus, inuicem puerili leuitate, ne dicam stulticia, turpiter digladiamur.
[Note: 8] Iisdem diebus Alphonsus rex Arragonum regnum Neapolitanum occupavit. Et Bathauiae inferior regia, dum nimis incaute tormenta bellica, pollinem sulphuream ex nitro, et carbonibus pila contusis confectam, pontificales
tribuni contrectant, conflagrat. VVilhelmus quoque Basiliensis senatus pater, atque princeps Idibus Septembris, anno seruatoris nostri 1435. naturae concedit, sepultus est Monachii, reliquit Adolphum bimum, et vxorem grauidam, quae VVilhelmum posthumum, qui in paucis diebus animam efflauit, peperit. Nec admodum diu Rudolphus, Margarethaque mater, VVilhelmo superstites fuere. Legi literas VVilhelmi, vbi se Basiliensis concilii propugnatorem, et assertorem, atpus vicarium, legatumque Rom. principis appellat. Margarethae curatorem, atque aulae praefectum Conradum ab Egloffstain fuisse reperio.
[Note: 9] Insequenti anno Strubingensium oppido (vt sunt humana, dum alii seriis intenti sunt, alii ludicris aetatem transigunt) Boii, Sueui, Austriaci Tyrocinium equestre edidere. Orientalium principes fuere Vlricus comes Celeiae, Vlricus comes ab Helffenstain, Reinbertus de VValsee, Christophorus de Liethtenstain, Botho Marauus, Georgius Saurer, VVilhelmus de Stain, Georgius Schuueinbeck, Nicolaus Truchsas, Sueuorum, atque Occidentalium Boiorum primarii, Iacobus, Eberhardus Truchsassii a VValdburg, Hainricus Montis fortis dynasta, Eberhardus, Conradus de Freyberg, Marquardus Schellenbergerus, Ioannes de Pisenaug, Caspar Klingenbergerus, Variomundus, Hainricus fratres a Pentzenau Per idem tempus in concordiam cum Boiemis reditum est. Idcirco Reginoburgii supplicatio decreta est, frequensque populus supplicatum iuit quarto Nonas Februarii.
[Note: 10] Quo mense Hainricus Landshutensis, cum iam fi nis induciarum, appeteret, nouum foedus aduersus Angilostadiensem ferit, trahit in partes Fridericum Brandenburgensem, Ioannem Ambergensem Boium, Ludouicum, Vlricum, VVilhelmum Sueuos ab Otingen dynastas, Leonardum de Laiming episcopum Bathauensem. Has item ciuitates, Rotenburgium Franciae, VVerdeam Sueuiae, Nordlingam, Dinckelspuel, VVeissenburgium, Popfing. Duces quidem se pacem seruare simulabant: Equites partium tumultuabantur, et inuicem velitabantur, Martemque lacessebant. Ab his bellum ortum velut contagio rectores Boiorum inuoluit, rursusque Boii ciuilibus armis in sua viscera ferro, flamma saeuiunt.
[Note: 11] Hainricus Nothafft, Georgius Hartenberger ob decimas in Cholnpach (quas hic sententia Caesaris, senatus Basiliensis, episcopi Reginoburgensis, Eugenii, obtinuerat, ille vero vi vsurparat) disceptant, vterque fautores summos habuit. Hainrizus Labar arcem in Germania Magna supra Reginoburgium, cuius dynastae ab Abusinis patriae meae tetrarchis, atque ab illo Babone multiprole originem duxere, occupat. Inde Hainricum Nothafft tribunum militarem creat, rebusque bellicis praeficit, atque Dingolfing Angilostadiensium municipium Paschalibus obsidet.
[Note: 12] Inter haec nauigia duo Angilostadiensium Albertus Monacensis fide sua interposita e Vogburgio Neostadium, quod Landshutensi parebat, deduci iubet. Praesidium Hainrici oppido erumpit. Alberti auspicia, atque authoritatem floccifacit, naves diripit, Albertus cum Ludouico Angilostadiensi in gratiam redit, foedus icit, Landshutensi bellum indicit: Neostadium arma mouet, vrbem in ditionem redigit. Fridericus Brandenburgensis, Ioannes Ambergensis, Reginoburgium se conferunt, paci sedulo operam nauant. Interim Albertus Monacensis, et Ludouicus Gibbosus Angilostadiensis, qui et iunior, vires coniungunt, fines Hainrici ingredi contendunt. Recepti a Ioanne Abusinae patriae meae dynasta, Affhusium, Mangoltingium, Seuchofiam aliosque pagos Aprili exurunt, obsessisque auxilium, suppetias ferre properant. Hainricus dux, atque Nothafftius obsidionem soluunt, hosti obuiam pergunt, Hic Mainburgium Alberti oppidum Calendis Maii diripit, incendit. Inde Kirchbergium, Gisilariam, Ludouici castella, vicos occupat. Ille Churnstain solo aequat, castra quinquagenalibus Dingelfingium rursus mouet, oppidum obsidione claudit, quartodecimoque die vrbe potitur. Leonardus Laiminger Bathauiae pontifex, ciues eius Kungstain arcem, oppidumque Scharding, et ipsi obsidione claudunt.
[Note: 13] Dumque ita omnia ciuili discordia, domestica seditione atteruntur, Ernestus
pacis studiosus ciues suos, calamitates popularium miseratus, ad opem coetus ecclesiastici, quandoquidem Augustus in extremis Vngariae finibus aberat, confugit, Basileam properat, beneficia fratris commemorat, officia patribus sedulo exhibita proponit: a senatu postulat, et impetrat, vt duo legati in Boiariam proficiscantur, atque inter Boios pacem componant. Cuius legationis princeps fuit Nicolaus ille Cusanus vita clarus, ingenio maximus, cum collega Ioanne Lubicensi pontifice. Hi Reginoburgii Cal. Iulii principes Boios, caeteros foederatos adesse, atque ab armis discedere authoritate senatus Christiani orbis iubet, hasque pacis leges dicunt. Kungstein arx prope Bathauiam solo aequatur: Scharding Ludouici, Neostadium Alberti esto, ciues, sacerdotes institutis, priuilegiisque suis viuunto. Ernestus, Albertus, Adolphus, Monacenses pacis vindices sunto. De reliquis, de quibus adhuc ambigitur, Albertus de Rechberg episcopus Aichstetensis arbiter esto.
[Note: 14] Duas res, ridiculam, atque commiseratione dignam, quas hoc anno euenisse in fastos relatum reperio, referam Varnpach, sicuti supra in libro V. docui, in inferiore Vindelicia, in ora Oeni supra Bathauiam ibi coenaculum tignis compactum prominens Oeno, columnis quibus fulciebatur, vetustate putrefactis, atque corruentibus, cum sex monachis, Georgio praesule, Petro primario monachorum, Liuardo, Georgio, Ioanne, Vlrico, rationem tum facientibus collabitur in Oenum, fluctibusque fertur, donec piscatores, quiritantibus monachis exciti adnauig ant, ripaeque conclaue incolumi monachorum tribu appellunt. Eiusdem anni Octobri Ernestus Strubingam absente filio Alberto petit. Is Agnetem Bermuerin Augustani tonsoris filiam deperibat adeo, vt eam plane loco iustae vxoris haberet, atque publice solennibus sacris ducere concupisceret: ipsaque se coniugem reguli Boiorum, reginamque Boiariae profiteretur, et virginibus instructa, gynecio, famulicioque foemineo prodire meditaretur. Ernestus senatorii ordinis omnes quicunque aderant, accersit, atque ex consilii decreto illam in vincula coniicit, nimiumque proterue muliebri leuitate respondentem, culeo insutam sententia procerum a carnifice in Danubio submergi praecipit, quarto Idus Octobris anno Christianae aerae MCCCCXXXVI. Deinde ad eius manes placandos aediculam extra moenia ad laeuam templum diui Petri extruit, perpetuum sacerdotium addit. Vbi eius ossa conteguntur, saxo, cui annum, diem, quibus e medio sublata est, tacito elogio fati, insculptum legi. Et vt Ernestus filio aegroto medicaretur, illi Annam Brunonis Vico ortam, auiam nostrorum principum vxorem dat. Atque vt consuetudine, et coniugio liberali devinctus facile ex his malis, atque molestiis, quas amor habet, emergeret, nuptias continuo altero atque vicesimo post necem amicae die apparari Monachii festinat.
[Note: 15] Insequenti anno Imperator Sigismundus septuagenarius, magis feliciter ex hac vita migrat, quam moritur sexto Idus Decembris. Succedit Albertus V. Austriacus gener eius, et frater vxoris Hainrici Landshutensis. Vbique in Boiemia, Vngaria, Italia.
[Note: 16] Imperio tum Basiliensis Senatus dignitatem Eugenio abdicat, ouili Christiano Amodeum Allobrogum regulum, auum maternum Philippi praefecti praetorio Rheni, regulique Boiorum praeficit, Felicemque appellat. Vterque vtrumque deuouit, Germania neutrum recepit. Romani Eugenium vrbe eiecerunt.
[Note: 17] Circa eundem temporis tractum idem Ernestus principum nostrorum proauus Andechusii collegium septem mystis instituit, sacra ibidem reperta eo transferri Monachio, illicque condi iubet, templumque ibi Hailigenberg, hoc est sacrum montem nuncupari praecipit. Frequens adhuc populus ter quotannis coit, votaque reddit. Atque eodem anno qui fuit Seruatoris nostri millesimus quadringentesimus duodequadragesimus naturae Ernestus concessit, pridie Calendas Iulii Monachii in mausoleo Imp. Ludouici quarti, Caesaris Augusti proaui sui conditur. Hicque primus morem caeterorum principum in diplomatihus, libellis, epistolis, rescriptis,
edictis diuinum nomen [Note: f) [transcriber: note missing] ] suo praeponere coepit, quod etiam nunc posteri obseruant. Albertus filius eius cum Adolpho patruele Strubingam Augusto se confert, conuentus agit, sacramenta sibi dicere iubet. Ipse vicissim legi Ottonianae fidem astringit.
[Note: 18] Proximo quoque deinceps anno Albertus Caesar defungitur quinto Calendas Decembris. Imperator Fridericus tertius Austriacus, proauus Imp. Caroli maximi Caesaris Augusti, in supremo generis humani fastigio collocatur. Boiemi orbati rege, concordi animo Alberto auo principum nostrorum regnum virtutis, comitiis nono Calendas Maii habitis, destinant, ad eumque in Boiariam optimos quosque qui eum in Boiemiam deducant legunt. Albertus Boiemis ingentes gratias agit, quod se tanto fortissimae valentissimaeque gentis Imperio prae caeteris tot egregiis principibus dignum iudicarint, memorem beneficii fore, redditurumque vicem pollicetur, se plures vrbes, et castella, quam vt ab vno commode gubernari possint, habere causatus, molem hancce detrectat, legatosque muneribus donatos in Boiemiam re infecta abire permittit.
[Note: 19] Contra iisdem diebus gentilis Alberti Christophorus Ambergensis, regulus Bolorum, a Cimbris vocatus ad regnum, eo cum plerisque Boiorum equitibus, qui adhuc ibi habitant (sicut epistola Christiernus Cimbrorum rex VVilhelmo principi nostro significauit) profectus, Danorum: Schandinauiae, Schandiae, Gothiae, Suionum, Nordmannorum, Finnorum valentissimo septentrionalis Germaniae imperio potitur.
[Note: 20] Eadem tempestate furacissimum illud genus hominum, colluuies atque sentina variarum gentium, quae in confinio Imperii Turcarum, atque Vngariae habitant (Zigenos appellamus) rege Zindelone nostras peragrare coepere regiones, furto, rapina, diuinationibus impune prorsus victum quaeritant. Ex Aegypto se esse mentiuntur, extorresque domo a superis cogi, se maiorum delicta, qui Deiparam Virginem cum puero IESV hospitio excipere recusarint, septem annorum exilio expiare impudentissime confingunt. Experimentis cognoui, eos vti Venedica lingua, et proditores atque exploratores esse. Tum alii, cum in primis Imperator Maximilianus Caesar Augustus, et Albertus parens principum nostrorum publicis edictis testantur: adeo tamen vana superstitio hominum mentes velut lethargus inuasit, vt eos violari nefas putent, atque grassari, furari, imponere impune passim sinant.
[Note: 21] Circa eundem temporis tractum Ludovicus Angilostadiensis Angilostadii templum Deiparae Virgini a fundamento magnifice extruit, sex sacerdotia addit, signa preciosa legat, fanum speciosum nuncupat, mausoleum marmoreum inchoat, eo Stephani patris ossa a Schonenfeld transfert. Huc quoque vxores e Lutecia Parisiorum, ea lege ibidem in templo Dominicanorum conditas, transportandas decreuit. Ptochotropheion sexdecim bardis, quibus duae foeminae ministrarent, pone Xenodochium aedificauit, illi, et templo superiori Drachmarum auri millia septem, atque nonagena destinauit. Sexdecim quoque cooptauit Psaltas, qui die noctuque continenter per quatuor classes diuisi superos salutarent, hymnosque Dauidicos cantitarent: Basilienses patres horum omnium authores fiunt.
[Note: 22] Dumque isthaec exequi, et Ioannis Cypri regis filiam, filio suo (sicut literae ab eodem rege ad Ludouicum, XII. Augusti Nicosii datae significant) despondere parat, filio Ludouico, inuito patre, vxor, affines inuenti sunt: nempe Ludouicus Gibber (ita cognominabatur filius Ludouici Barbati) Margaretham filiam Friderici Brandenburgensis (cui parens capitalis inimicus erat, vt quem novum hominem appellare consueuerat) connubio sibi iungit: oppidisque ob hoc atque castellis a patre irato exclusus, auxilio Alberti fratris vxoris, mense Octobri Angilostadii a ciuibus velut haeres, et princeps iustus recipitur, aetate parentem delirare dictitabat, moxque in vrbem admissus, cum ciues claues exhibere nollent, vi effracto sanctiore templi aerario, gaza, suppellectile, pecunia patris, qui tum Neoburgii habitabat, potitur. Inde alias vrbes Danubio conterminas,
praeter Neoburgium, et Laugingiacum, occupat. Caeterum Noricorum vrbes, authoratas se parenti causantes, eidem portas clausere: Nariscorum vero, quas supra a socero, et Ioanne Ambergensi in ditionem coactas scripsimus, deditionem fecerunt, dotisque titulo illi redditae sunt. Porro pater exhaeredato filio, vniuersa templo, atque Ptochotropheio legat, filium impietatis postulat. Egenos haeredes testamento instituit, quotidie mille pauperes pascendos curat, Conradum magistrum Epistolarum Imp. Friderici tertii, Stephani Viennensis antistitem, assertorem, eius successores vindices nuncupat.
1. Comitatus ab Abensperg, Comitumque possessiones.
2. Abusinae descriptio.
3. Apsi fluuii descriptio.
4. Rorae aliarumque possessionum Comitum ab Abensperg situatio.
5. Stemma Comitum ab Abensperg.
6. Occasio, qua familia Comitum ab Abensperg in vltimo Nicolao extincta, et de Alberto Sapiente tribusque eius Iohanne Christophoro. Comitatus cum reliquis possessionibus transit ad Albertum IV.
7. Ludouicus Gibbosus patrem capit, et Alberto Brandenburgico in custodiam tradit.
8. Ludouicus Gibbosus moritur, viduaque ad impares nuptias transit.
9. Galli in Alsatia magna clade afficiuntur.
10. Grassatores viarum publicarum in Boiaria commeant, in quos Albertus IV. seueriter animaduertit.
11. Lis circa successionem in Episcopatu Fruxinensi.
12. Heinricus Landshutensis Ludouicum Barbatum ab Alberto Brandenburgico soluta pecuniae summa recipit. Barbatus moritur.
13. Barbati titulus et soror Regina Galliae, et de ea testimonium Ruperti Gaguini.
14. Heinricus Landshutensis vniuersam Ludouici Barbati hereditatem excluso Alberto IV. herede ex semisse occupavit, quam tamen hic amore quietis publicae non vindicauit. Heinrici IV. et Margarethae Austriacae mors.
15. Concilium Basiliense soluitur. Felix V. Papa Papatu cedit Nicolao V.
16. Typographiae inuentio et vtilitas.
17. Ludouicus X. Boiorum Dux eiusque virtutes, educatio et matrimonium et Liberi.
18. Ludouicus X. Iudaeos exigit.
19. Fridericus III. coronatur Romae. Iohannes Tulbeck fit Episcopus Fruxinensis. Fons Laberbergensis ob superstitionem obstruitur.
20. Monetae mutatio pauperibus inprimis perniciosa. Vetus moneta reducitur.
21. Cometa. Rubigo in Boiaria. Pons Tiberinus Romae corruit, sexaginta hominibus simul intereuntibus.
22. Ladislaus Poloniae et Vngariae Rex a Turcis caeditur, vltimus Dux Cili Huniadesque intereunt. Ladislai Regis Vngariae et Bohemiae mors.
23. Georgius Rex Boiemiae creatur, imperiumque occidentale et orientale affectat. Consilium et Epistola Papalis de hac re. Donauuerda a Boiis recuperatur.
24. Lis circa successionem Episcopatus Reginoburgensis.
25. Anna coniux Alberti III. Boiaria excedere tentat.
26. Albertus III. monachis Benedictinis, quamuis Nicolao Cussano dissuadente monasterium extruit, et paulo post moritur.
27. Alberti III. Elogium, liberi.
28. De Alberto IV. Autor promittit singulare opus.
29. De opere hoc Autoris studium. Votum.
[Note: 1] HOc anno, qui fuit Christianae religionis 1441. sexto Nonas Iulii natus est Nicolaus, vltimus patriae meae satrapes, a Nicolao Cusano, viro eius tempestatis vita clarissimo, eruditione vndecunque maximo, sacro fonte Iustratus est. Eius nobilissimam, magnam, et veterem prosapiam explicare, steinma proponere, imagines et elogia vniuersi generis exequi, opes, castella enumerare, situm, progeniem, originem et defectum enarrare (neque enim alio loco de hisce rebus dicturus sum) vti pietas, atque amor patriae, et suscepti operis necessitas postulat, operae pretium esse duco. Exgente Abusina duae familiae claruerunt: Vetus Schirorum Graos, id est, canos, et noua de Randeck, quos Frigios, hoc est liberos Heroas patrio sermone appellamus. Possedere in Vindelicia Abusinam patriam meam, et Roteneck atque Roram. Apud Nariscos Abinberg oppidum, Altmanstain, Essing et Randeck. Item curatores fuere sacrarum aedium Rorae, Schamhaupten, D. Haimerani Reginoburgensis, et Bariorum, atque Bambergensium mystarum. Item praefectura vrbis Reginoburgensis functi sunt.
[Note: 2] Abusina, cuius et Imperator Antoninus in Itinerario Rom. Imperii mentionem facit, patria mea, in ripa Apsi cubat, in confinio superioris atque inferioris Vindeliciae. Vltima in ora Danubii, Boiariae primae ciuitas, regia magnifice extructa, templo Carmelitarum et munificentia in pauperes, quae et cani solet, insignis est. Quotannis stato die, nempe octauo Idus Decembris, multa millia hominum aduolant. Hisce bobus duodetriginta mactatis, visceratio datur a praetore, atque panes viritim diuiduntur. Scapham frumenti (anno duobus hominibus suppetit) modios vnum atque triginta ciues mei vocant. Duodetriginta scaphae tritici moluntur, inde panes concocti, vniuersi illo die egenis distribuuntur. Modius vero frumenti in agro Abusino non excedit duodetricenas libras, si quis granum ponderet: scio enim in patria modium pondo duodetriginta pendere.
[Note: 3] Oritur Apsus in superiore Boiaria, in initio pagi, quem Hallerthauu incola vocat, qua Aquilonem Fauoniumque spectat, iuxta templum eiusdem cognominis, insigne Deipara virgine, et perquam celebre accolis. Per tria millia passuum torrens est, pluuia quidem auctus, per conuallem et prata paludinosa fluit vsque Augiam vicum. Haud inde procul Enizolusii lacuna et fontes eius, vnde perpetuus fluuius Rudolphusium, Sandolphusium regiam, Mamburgium vicum et arcem, Rhaetoniam, Mylouium, Tranos equestris aedes, Segiburgium vicum, Piburgium, Adelungodoryphos templa diuo Benedicto, Deiparae Virgini dicata, et Abusinam vrbem praeterfluit. Inde adversus Danubio, ad quintum ferme lapidem petit Salingstadium quondam ciuitatem, nunc Neostadium, infra quod Danubio, vbi triginta millia passuum cursu suo compleuit, confunditur. Rotencek in prima Vindelicia regia est modo Lamiorum ad vicesimum a patria mea lapidem, australem occidentem versus distat.
[Note: 4] Rora vicus, et collegium flaminum Aurelianorum ad orientem, atque itidem austrum sexto lapide ab Abusina cubat. Abinberg Nariscorum vrbs, nunc Aichstatensi paret episcopo. Altmanstain arx et vicus mille passus a Danubio, totidem ab Alemanno in Germania magna, Schamopago riuo alluitur, supra quos Schamhaupten collegium Augustinianorum, vbi fontes auratarum altores, et caput riui, vnde nomen templo. Randeck et Essing supra Kelhaim Alemannus irrigat: illa arx in editissimo iugo condita longe lateque prospicitur. Essing vicus sub arce vocatur. Hosque et arcem superiorem istoc anno VVilhelmus regulus Boiorum Leonardo ab Eckh iureconsulto et equiti Boio virtutis ergo contribuit. Eius viri mentionem supra, vti bonae artes, quas in eodem sitas comperi, meruere, feci.
[Note: 5] Sed ad Abusinos reuertor. Babo ille multitudine filiorum insignis, de quo plura in libro V. retuli, Arnulphi, fratris Iudithae, auiae Diui Imperatoris Hainrici secundi, pronepos: diuae Kunigundae aulae praefectus,
VVolframum Abusinum, diuumt Leobrigum Nariscum Suentodoryphum, diuum Hainricum Eburathusium, Rupertum Rietenburgensem, Bezilonem Fridebergensem, Aribonem, Scalam, Diethmarum Lungionem, item alios, quos partim supra recensui, partim nondum reperi (nam triginta habuisse filios supra doc ui) progenuit. VVolframo orti Conradus primus archimystes Iuuauensis, Otto Ambspergensis, VVolframus Abusinus. Ab hoc nascuntur Rapotho Ambspergeusibus Bambergae curator et Gebhardus Abusinus: illius posteri Friderici duo filius, et nepos. Gebhardo atque Sophia Biburgensi geniti Eberhardus et Alemannus Abusini, et Gebhardus Roteneckhius. Proles Eberhardi Bernardus: Alemanni Alemannus alter, et Eberhardus archipresbyter, et praepositus Reginoburgensis. His absque liberis decedentibus anno Christi 1270. defecit progenies Schirorum ac Grauorum, successere Randeckhii. Porro Gebhardus Roteneckhius ex Gisa Bernardum, Maenardum et Rupertum Randeckhium genuit. Maenardus ex Heliouica Maenardum secundum, Gebhardum secunduin, Hainricum episcopum Reginoburgensem procreauit. Is superstes fratribus, qui absque virili stirpe obierant, Roteneckh Ludouico Boiorum regulo vendidit, ipse obiit anno Christianae salutis 1297. Randeckii authorem originis habent Rupertum filium Gebhardi Roteneckhii, nepotem Gebhardi Abusini: Ruperto Hainricus, hoc Vlricus primus genitus, instaurator familiae Abusinorum. Is ex Gerdruda Bernardum, cuius vxor Maria, et Vlricum secundum, eius coniux sophia, atauum Nicolai reliquit. Vlrico secundo Ioannes primus, Margaretha Gebolphia, Vlricus tertius abauus Nicolai oriuntur. Hic cum vxore Elisabetha de Gundelfingen apud Essing, sub arce Randeckh. septem mystis collegium, duodecim egenis Ptochotropheion instituit, anno ab orbe seruato 1363. nouem liberos, sex mares, tres foeminas sustulit. Agnetem Heliobergam, Barbaram Rosenbergensem, Margaretham in Pylnhoven virginem sacratam: Theodericum episcopum Reginoburgensem, qui obiit anno aerae nostrae 1396. Albertum cuius ossa marmore tecta in templo Diui Haimerami Reginoburgii, iuxta Mausolaeum Diui VVolfgandi monstrantur. Vlricum quartum, qui Rhodi obiit mortem anno Christi 1375. item VVilhelmum, VVernherum et Ioannem secundum proavum Nicolai. Is Agnetem de Liechtenstain vxorem duxit, Abusinae Carmelitis templum condidit, anno qui fuit Christi 1389. Ab his sunt Iudocus auus, et Ioannes tertius, pater Nicolai, Fratres Iudoci tres, Vlricus quintus, Georgius et Bernardus: sorores vero sunt quatuor Agnes de Leuchtenberg, Margaretha de Kuchlern, Vrsula Truchsassia a Waldburg, et Elizabetha. Schaumburgia. Porro Iudoci liberi decem Magdalena, Amelia, Barbara Schuuartzenburgensis a Sainshaim, Margaretha Nothafftin, Anna de Bappenhaim, Vlricus sextus, Theodericus, Sigismundus, Degenhardus, Ioannes tertius: hic duas habuit. vxores, Magdalenam de Petau, et Elisabetham de Torringen: illa Claram virginem, quae Elephantiasi apud Essing interiit: haec Nicolaum peperit, cuius vxor Martha a VVerdenberg: ea nihil liberum peperit, ante maritum ex hac vita migrauit.
[Note: 6] Nicolaus postea coelebs hoc pacto absque liberis interiit. Albertus auus principum nostratium quinque filios superstites reliquit, testamentoque cavit, vt duo maiores natu rerum potirentur. Itaque Ioannes et Sigismundus aetatis praerogatiua patri successere. Albertus parens nostrorum regulorum, Christophorus et VVolffgangus literis operam dare iubentur, Mortuo Ioanne, Sigismundus Albertum collegam admittit, et haud ita longo post tempore, vitam victurus pruiatam, cedit, Rempublicam Alberto permittiti Christophorus tum ex testamento aduersus Albertum principatum ambit, ad paciscendum eundem cogit. Ab eo Landsbergam, cum aliis castellis extorquet ad decem annos. Finitis his, Albertus Landsbergam repetit, equetes Boios, quorum dux Nicolaus erat, conuocat Landsbergam recuperat Erat tum Christophorus Augustae in Rhetia, exploratoque nobilitatis, quae contra se arma tulerat, reditu, clam in Boiariam redit, ad Kransperg peruenit. Inde ad montem Fruxino imminentem penetrat, ibi propter aediculam Diui
Iacobi (vnde longe Monachium vsque prospectus patet) in insidiis cum suis delitescit, aduentum redeuntium obseruat, atque praestolatur. Illi nihil minus quam Christophorum timentes securi, palantesque iam Fruxinensem agrum attigerant, ad portamque contendebant. Ibi tum Christophoros qui iter speculatus fuerat, cum suis porta deimprouiso erumpit, inopinatos inuadit. Nicolaus suis diffugientibus, eo tumultu ferro per inguina adacto, interiit. Cum eo caesi sunt Laurentius Bogner frumentarius, et saltuarius Kelhaimorum, et Burckhardus de Rorbach praeses Mainburgensis pridie Cal. Martii, anno servatoris nostri 1485. Ita vetustissima honoratissimaque Abusinorum progenies in Nicolao defecit. Opes, castella, vici, oppida infiscata sunt, legeque ad Albertum tertium principum nostrorum genitorem feliciter rederunt. Haec vti spero alias copiosius iusto opere enarrabo. Ad ordinem coeptum redeo.
[Note: 7] Ludouicus Gibber redactis ad obsequium plerisque vrbibus; et paterno principatu, patrem Neoburgii, supra Angilostadium vltimo Aprili XI. septimanas obsidet, tertio deinceps mense vrbem vi expugnat, patrem capit, sapientissimos quosque sacros, prophanos Angilostadium conuocat, quid de patre capto agat, consulit. Eo quoque tum profectus iussu Ioannis Abusini Petrus Frisius Rorae antistes, vir admodum prudens. Filius autem ne fenestram seditionis aperiret, genitorem reuerenda senectute venerabilem Alberto Brandenburgio, fratri vxoris suae diligentiore custodia obseruandum tradit, atque Onoltzpachium ex Boiaria in Franciam abduci permittit.
[Note: 8] Ipse post biennium, impietatis ne dicam parricidii poenas suprema maiestate expetente, fato concedit septimo Idus Aprilis, anno ab orbe seruato 1445. Margaretha vxor eius Landshutae habitauit, ad impares nuptias transivit, clam Martino de VValdenfels curatori suo nupsit, Sanlingthalae eius sepulchrum ostenditur, socer eius a fratre captiuus detinetur.
[Note: 9] Dum haec fiunt, Ludouicus Delphinus cum Armeniacis et Delphinis Alsatiam intrat, Suitonum cohortem, non tamen inultam multitudine obruit, et longe pluribus amissis, contrucidat. Dumque domum reduces Galli repetunt, a Schletstatensibus graui clade affecti sunt.
[Note: 10] Plerique tum equitum in Boiaria latrociniis victum quaeritare coeperunt, hospitioque ab Ioanne Abusino (quem nobilitatis amatorem, patronumque nuncupant) recepti, passim vltro citro impune commeabant. Hainricus Landshutensis bellum Ioanni indicit, Abusinam cum copiis hostili animo inuadere tentat. Petrus superior intercedit. Vrbes quoque Caesarianae Ioanni amicitiam renunciant Altmanstain, Solern, Hagernhul diripiunt, incendunt, Gebelonem captiuum abducunt, Flugelspergium arcem Murharrorum capiunt, atque igne concremant. Ioannes ab Haideck fanum Augustinianorum Schamhauptum compilat. Albertus praeterea Mouacensis regionem suam grassatoribus purgare animum intendit, duos Cameraueros cum vndecim comitibus Strubingae securi percutit. Neunhusium Pauli Zenger castellum, receptaculum latronum de improuiso circumsidet, vi expugnat, quingentos intus deprehendit, eosdem in vincula coniicit, concathenatos Strubingam deducit, ibi pars aquis obruta, pars in crucem acta est, ceteri securi percussi sunt.
[Note: 11] Eadem tempestate Nicodemus Scala episcopus Fruxinensis decessit. Mystae Ioannem Gruenuualder flaminem Romanum atque Theologum eius seculi praestantissimum pontificem legunt. Hainricus Stilico eundem pontificatum Eugenii iussu ambit, aduersus Basiliensem senatum castella, vrbes, oppida in Norico orientali occupat. Norinbergae tum Electores Reipublicae, Fridericus Gaesar coeunt, Eugenio abdicato, coetum Basiliensem praeferendum censent. Insequenti anno Eugenius moritur. Nicolaus ille quintus Poetarum Moecenas, studiorum cultiorum vnicus admirator et fautor Romano ouili praeficitur.
[Note: 12] Eodem anno Hainricus Landshutensis Ludouicum Barbatum nummum [Orig: nummûm] aureum [Orig: aureûm] millibus duobus atque triginta emit, atque ab Alberto Brandenburgio (qui eum vendidit) cum ter centum equitibus iuxta Angilostadium ad pontem Sudinum, hoc est Australem, exhibitum cum quingentis recipit Idibus Augusti, captiuumque Landshutam, inde Burckhusium deducit, atque ipse post annum, minus duodecim diebus, cum Fridericus Caesar, atque Carolus septimus rex Galliae Italicae, Angilostadiensis ex sorore nepos, legatos Landshutam, qui senem decrepitum liberarent, misissent, nullis relictis liberis animam efflauit, tertio Calendas Augusti, anno Christianae aerae 1447. Rotenhaslachii in Norico sepelitur.
[Note: 13] Superbe, atque auare multa fecit, quod ne ipse quidem negat, se solitus est appellare Mortaniae tetrarcham et fratrem germanum Reginae Franciae. *De qualibet verba Ruperti Gaguini Galliae Romanae Historici recitare: Moritur eodem tempore Isabella (h. e. Elissa) Caroli sexti vxor, fortunae, si reginam consideres tenuis et pauperis, quippe quae sub Anglorum principatu degens, eorum arbitratu, vitam agebat priuatae foeminae non absimilis: patientissima quidem, et ad temporis qualitatem se accommodans, nulla re magis irritata, quam quod Carolum regem eius filium incesto fratris concubitu natum Anglus diffanabat. Cadauer nobilissimae mulieris (pergit Rupertus) quatuor tantum comitibus naui aduectum apud S. Dionysium nulla pompa sepelitur. *Cuius filius Carolus septimus Galliis expulit Anglios victricibus vbique armis virgineis auspiciis puella duce coelitus (vt credi postularunt illi, quorum interfuit) demissa, paternum principatum recuperauit.
[Note: 14] Eodem anno, quo eius auunculus obiit, Margaretha quoque Austriaca vxor Hainrici, nono Cal. Ian. et triennio deinceps eodem die, quo Ludouicus ipse, Hainricus fato concessit. Qui mortuo Ludouico omnes eius vrbes, oppida occupauit, exhaeredato Alberto Monacensi, qui ex semisse eodem gradu Ludouicum contingens haeres erat, et iure potius, quam armis disceptare destinarat: sed potior fuit, qui prior ad occupandum erat. Sueuiam solam vicum proxime Monachium Albertus possidet, caeteris omnibus excidit. A VVasserburgensibus, aliisque ciuitatibus vltro invitatus, tamen abstinuit, ne Boiaria. civili bello ob suam auiditatem inuolueretur: quod ego altitudinem, atque magnitudinem animi reor, alii ignauiam interpretantur. Familiare hominibus est, omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere.
[Note: 15] Circa idem aeui spacium Friderico Caesare connitente, Basiliensis coetus solutus est, et Felix quintus se vltro dignitate, cum pontifex fuisset annis nouem, menses sex, abdicauit, Nicolao quinto cessit, atque legatus Germaniae consalutatus est. Sequenti anno, qui est Christi 1450. ex hac vita migrauit Hainricus Landshutensis cognomento Diues.
[Note: 16] Hoc anno magnum ac vere diuinum beneficium Ioannes Faustus Germanus, ciuis Mogontinus generi humano contulit, nouum scribendi genus haud dubie coelitus reuelatum (quod Chalcographiam excusoriam, impressoriamque vocare solent) inuenit, et biennio compleuit. Consuluit pater indulgentissimus honestis literis, authoribus praeclaris, de quibus actum fuisset, ita torpore languescimus, adeo delicatuli sumus, fugitantesque laborum: tantum literarum vno mense ab vno homine imprimitur, quantum vno anno a pluribus scriberetur. Quod Campanus Aprutinus pontifex vno versu elegantissime scripsit:
Imprimit ille die, quantum non scribitur anno.Hinc indies magis ingenia vigent, studia literarum florescunt, copia librorum paruo aere egenis suppetit, omnes ad capessandas praeclaras artes tanta librorum commoditate alliciuntur. Hoc coelestissimum munus a Fausto et Petro Schoeffer de Garenshaim genero suo, cui vnicam filiam Christianam desponderat, inter secreta, adactis omnibus sociis fidem iurisiurandi religione, habitum, decimo post anno Fausti ministri Ioannes Guetenberger Argentoratensis in Germania vulgauit. Municipes huius Vlricus Han, hoc est Gallus, Xystus Resius Romae Italiaeque intulere. Vbi hoc artificio, mea memoria, Aldus ille Manutius vir ad instaurandas literas natus, claruit. Nunc vero in Germania Basileae Ioannes Frobenius,
Hagenoiae Thomas Anshelmus, Argentorati Matthias Schurerius, Mogontiaci Petrus Schofferius, nepos ex filia authoris huius inuenti, alli item aliis Germaniae ciuitatibus quotquot vbicunque ante fuerunt, et adhuc sunt, superant, longo interuallo post se relinquunt. Graeca, Hebraica, Latina diligentissime et quam emendatissime excudunt. Optimos quosque authores, sacros, prophanos in triplici lingua, poetas, oratores, historicos, philosophos, maxime religionis nostrae priscos heroas, certatim passimque restituunt, et periclitenti Reipublicae pro virili suppetias ferunt. Perditissimos tamen mortales inuenias, qui tanto Dei Opt. Max. dono ingratissimi ac plane impientissimi existant. Auguror equidem propediem scelestissimum hoc genus hominum poenas auspice Christo impietatis daturum. Sed dimissis male ominatis, potius bonis bene precemur, et reliqua historiae exequamur.
[Note: 17] Parco, ne dicam auaro parenti, liberalitatis eximiae erga omnes mortales successit filius Ludouicus decimus, summae popularitatis, fortunatus, felix, pacis studiosissimus. Multa bella in Germania sua authoritate composuit, summopere connixus, vt Ladislaum regem Boiemiae, atque Vngariae, amitinum suum atque Imperatorem Fridericum reconciliaret, et vt omnia vno verbo complectar, maior omni praeconio fuit: virtutes eius adhuc vulgo praedicantur. Natus est anno Christi 1417. sorore Alberti Caesaris Burckhusii, ibique educatus sub duro atque illiberali patre, vsque annum aetatis tricesimum, multa perpessus penuria vestium, pecuniae, equorum, obsequentissimus tamen parenti fuit. Suadentibus amicis, vt clam in Austriam ad Albertum Caesarem auunculum suum discederet, Authorem vitae meae, inquit, non deseram, nec quoad mentis compos fuero, offendam. Hasta eminus, cominus gladio, saltando, disco, equitando se exercuit occulte. Venationi operam dare coactus est, ita parens ceruos adamabat. Vbi parenti accitis vniuersis Boiariae antistitibus, iusta persoluit, rogationes eius de ceruis perlatas abrogat, saepibus munire arua praecipit, canes villaticos, quibus huiuscemodi ferae abigantur, agricolis permittit. Ameliam Friderici Saxonis filiam vxorem duxit, ex qua Margaretham, matrem Palatinorum Rheni, coniugem Philippi Septemuiri, et Georgium, in quo progenies Landshutensium defecit, tulit.
[Note: 18] Vno die, nempe quarto Nonas Octobris, vna hora, quadraginta vrbibus, vicis, finibus suis, omnes Iudaeos exegit, bona eorum infiscauit. Idem Ioannes Abusinus patriae meae tetrarches factitauit, vbi adhuc vicus, fons, synagoga Iudaeorum, quae nunc carcer est, et tumuli Iudaeorum, sepultura eorundem nominantur.
[Note: 19] Sub idem tempus Fridericus tertius Romae a Nicolao V. inauguratus, Imperatoris praenomen, Caesarisque cognomen accepit, nuptias cum Leonora sponsa fecit, eam Augustam cognominauit. Ioannes tum Tulbeck Monachii Deiparae Virginis parochus, vbi eius Mausoleum extat, albo pontificum Fruxinensium asscribitur. Laberbergii ad decimum infra Abusinam lapidem, propter Lauarum amnem subito fons emanare coepit. Ciues, agricolae, equites, Ludouicus dux, statim aduolant, bibunt, lauantur, valetudinarii sanitatem recuperant. Fridericus de Blanckhenfels pontifex Reginoburgensis Casparem Schenckium vicarium, Conradum Ansorgium, theologum eo proficisci, fontem obstruere iubet, accedentibus religionis votiue causa, lauantibus, potantibus sacris, publico decreto interdicit. Nec tamen insanam superstitionem vulgi leuissimi, cui vel Ludouicus Landshutensis patrocinabatur, prohibere potuit, quin, cum eiusdem anni messe iuges pluuiae frumenta afflixissent, plebes magis superstitiosa, quam religiosa iram coelestem ob violatum fontem interpretata est.
[Note: 20] Monetae tum pondus imminuere Imperator Sigismundus de Volckhensdorff archimysta Iuuanensis, et Leonardus de Laiming Bathauensis episcopus, septima pars lucrifacta, nigra moneta, vti vocant, in albam permutata est. In Boiaria quoque Ludouicus quintam partem argenti aeri miscuit, asses, quos Schinderlingos nuncupabant, maximo pauperum detrimento percussit. In omnium
rerum summa fertilitate, vilitateque annonae, fame laboratum est. Nemo vinum, frumentum, panes aliudue hocce aere vendere voluit. Veteres nummi coempri erant a diuitibus, et seruabantur, vulgus promiscuum nouos duntaxat possidebat, et recipere cogebatur. Veteris monetae asses tum centum atque quinque pro drachma auri, qui nummus apud nos aureus, numerabantur. Placuit tandem ciuibus, in Monacensibus primis, inuitis principibus, sex nouos asses pro vno veteri permutari. Nec hoc quidem absque damno pauperum fiebat, quinta parte defraudabantur. Boiemi tandem, qui apud Ludouicum merebant, coniecto huiusmodi aere, inspectante regulo, in ignem, idque in militari, stipendio recipere detrectantes, coegere Ludouicum, vt novam monetam aboleret, veterem feriret.
[Note: 21] Eodem temporis tractu Cometa solstitio aestiuali visus, mentes mortalium perterruit, excidia, bella, clades futuras portendit. Demum in Boiaria rubigo, coeleste frugum malum, nullo minus noxium, siliginem exussit. Erucae dirum animal visae, quae erodunt frondem, et florem arborum, et depastam arborem turpi facie relinquunt. Romae quintodecimo Cal. Octobris ponsTiberinus corruit aquis obruti interiere quingenti sexaginta homines, qui eo secularibus ludis, quos Nicolaus, contra decreta Constantiensis senatus aperuerat, confluxerant.
[Note: 22] In oriente Ladislaus Poloniae, Vngariae rex, a Turcis caesus est Et pauco post tempore Vlricus Celeiae postremus dynasta, trucidatus. Ioannes atque eius filius Ladislaus Hunnoiani interiere. Ladislaus rex Vngariae et Boiemiae, filius Alberti Caesaris, amitinus Ludouici Landshutensis, Pragae repentina morte, immaturo aeuo raptus est. Mox Vgri et Austriaci, Imperator et Albertus fratres, ciuilibus armis digladiantur.
[Note: 23] Boiemi de suo corpore regem creant. Isfiliam suam Georgio filio Ludouici Landshutensis despondet, atque Imperium vtrunque Romanum, et Orientale affectauit Legi de hac re consilium Martini Marii [Note: Mair.] iureconsulti, et magistri epistolarum Ludouici Landshutensis. Ad hunc quoque de eadem re extat epistola Pauli secundi pont. Max. Landshutensisque auxilio Boiemorum VVerdeam vrbem Sueviae, quae hactenus Boiis paruerat, et ab Ludouico Angilostadiensi ad Imp. Sigismundum defecerat. Idibus Octobris obsidet: Postridie ciues deditionem faciunt. Ludouicus eam annum, atque menses nouem possedit.
[Note: 24] Fridericus inter haec Reginoburgensis pontifex mortem obiit. Mystae Hainricum Abusobergensem pontificem allegunt. Episcopus Romanus precibus Boiorum indulgens, Rupertum filium Ottonis Mospachi reguli Boiorum, Ioanna sorore Ludouici Landshutensis genitum, ouili Reginoburgensi imponit.
[Note: 25] Per idem tempus Hainricus Vendius, quaestor Strubingensis, repetundarum apud Annam vxorem Alberti Monacensis satis imperiosam (marito pedibus aegro) mulierem postulatur, a nobilitate in vincula coniicitur. Cum insons esset, seque purgasset opera Ioannis Abusini, et Petri antistitis Rorae liberatur ea lege, ne vsquam Boiariae finibus pedem referret. Annaque a fastigio rerum descendere iussa, perquam moleste id tulit: clam cum suppellectile aufugere molita est, sed amicis arbitris in gratiam cum coniuge redit.
[Note: 26] Qui eo tempore Hailigenbergii abdicatis mystis, contubernium, aedemque construxit, D. Benedicti consecraneis (Nicalao Cusano, amicorum primario, flamine Rom. Episcopo Brixinensi summopere dissuadente, atque ociosis monachorum gregibus, Boiariae plebem, satis superque velut escamn exedi, atque deuorari caussante) tradidit. In paucisque postea diebus podagricus ex hac vita migrat, Calendas Martias anno orbe ab inferis vindicato 1460. Hailigenbergii sepelitur.
[Note: 27] Pacis amantissimus fuit, musica, aucupiis se oblectauit. Clementia, ciuilitare, modestia, tranquillitate animi adeo celebris, vt pius cognominatus sit, nec ab literis abhorruit. Quam familiarissime Nicolai Cusae (vt qui filio illius Alberto, parenti heroum nostrorum, tum in Italia, et Romae literis studenti,
opus de globo dedicauit) consuetudine vsus est. Tres filias Barbaram virginem sacratam, Margaretham Friderici Mantuani, Elisabetham Ernesti Saxonici coniugem, item filios quinque Ioannem, Sigismundum, Christophorum, VVolffgangum, patruos clarissimorum principum nostrorum, horum parentem Albertum IV. cum vxore superstites reliquit.
[Note: 28] Atque Alberti IV. vitam, et egregia facinora, item ea, quae sub ipso deinde prole eius gesta sunt, quae ego maxime memorabilia existimo, proprio operi dicare decreui. Quanquam sciam, nos recentium incuriosos esse, veteraque tantum admirari, et naturaliter audita visis laudare libentius. Nempe praesentia inuidia, obtrectatione, praeterita veneratio ne prosequimur, quod his nos instrui, illis obrui credimus. Et sicuti Aristoteles tantus philosophus, et Alexandri regum maximi praeceptor docet, admodum nouis, quae adhuc quasi sentimus, cum audimus minime oblectari solemus. Ego tamen nunquam ab officio pietateque deterrebor, quo minus ea, quae facere constitui, exequi pergam, si quidem per fata licebit, et Deus Opt. Max. vitae spatium tantisper dederit.
[Note: 29] Atque ego vsus consilio Horatii, Quintilianique, ne editio praecipitetur, decimumque prematur in annum, opus inchoatum, diligentius repetitum, tanquam lector perpendero, atque arbiter honorarius diiudicaro. Volumen hoc voto coepimus, bene precemur, ad calcem venimus, totum opus voto finiamus. Christe potens rerum, inferum, superum [Orig: superûm] , hominumque immortalis Imperator, te publica voce obtestor, obsecro, principes nostros, quorum ceruices Boiariam sustinent, custodi, protege, serua. Non solum reuirescat, sed etiam floreat Respublica, illisque longissime fato functis, excipiat Boiariae imperium eorum vtinam perpetua, certe diuturna posteritas.
[Gap desc: nomenclatura; index]