DOCTRINA POLITICA In Genuinam Methodum, Quae est ARISTOTELIS, Reducta, et ex Probatissimis quibusque Philosophis, Oratoribus, Iuris-consultis, Historicis, etc. breviter comportata et explicata, AB HENNINGO ARNISAEO, Halberstad. Editio nova, correctior, et triplici Indice, Auctorum, Capitum ac Rerum Verborumque memorabilium locupletissimo aucta. [Gap desc: illustration] AMSTELODAMI, Apud Ludovicum Elzevirium, M DCC LI.
SOcratem laudavit olim antiquitas, quod Philosophiam ex astris in terram detraheret, cum a rerum nuda contemplatione paulum sevocatum animum ad Rei publicae curam abduceret, ratus parum satisfacere suo nomini Philosophum, si speculationibus solis ita immoriatur, ut numquam, quid patriae, quid amicis, quid propriae denique beatitati debeat, recogitet, nec iis tangatur rebus, quas inde dixere publicas, quod earum cura ad omnes pertineat. Illud cum recte cogitatum a Socrate de communi opinione mortalium scirem, non putavi Philosophiam, quam qewrikhn\ <BetaCode: qewrikhn\> vocant, tam efflictim mihi depereundam, ut alteram eius partem practicam interim oderim, sed ita mea divisi studia, ut et illam excolerem, [Note: Aristot. 1. Ethic. c. 3. Cic. lib. 2. de Orator.] neque hanc negligerem. Quod dum facio, et in his ipsis Politicis haereo, videor mihi iam non neminem videre, qui vel Aristotelem mihi opponat, ex Ethicorum
a)kroathri/w| <BetaCode: a)kroathri/w|> adolescentes abesse iubentem: vel Hannibalis sibilo me excipiat, qui Phormionem senem delirum vocabat, quod de instruenda acie dicere auderet, cuius ne pictam quidem imaginem oculis usurpasset, quasi illud Pyrrhi ipsi insusurratum [Note: Salust. in Iug.] Voluisset. Ne mihi de militia iudicet, cuius aures tubarum clangor non circumsonuit. [Note: S. Aurel. Victor, in Const. Mag.] Atqui si vel Marius, qui sibi parum curae fuisse ait Graecas literas, ex quibus nihilo ad res gerendas fieri possit aptior; vel Licinius, qui industriam forensem publicam pestem, ac virus nominavit, vel alius quispiam ex indocta barbarie loqueretur, facile esset, eius iudicium contemnere. [Note: Aemilius Prob. in Hannib. Strab. lib. 15.] Hic vero is est, quem scribit Probus etiam inter arma literis operam dedisse, quod unicum in Alexandro mirabatur Mandanis Indus: qui ipse libros conscripsit, qui Philaenium et Sosilum philosophos suorum factorum perpetuos comites, [Note: Apul. 5. de asin. aur.] an non etiam directores habuit? At quem ille ridet? hominem quippe matura aetate, et, ut ait Apuleius, senectutis prolixae beneficio [Note: Eurip. in Phoen.] multis experimentis in structum. Si iam Iocastes recte admonet filium Eteoclem: To\ gh=raj, w)= pai\, tw=n newte/rwn frenw=n Sofw/teron pe/fuke, k' a)sfale/steron , multo iustius tanget haec reprehensio iuvenes, quibus nec animus rebus gerendis, ut ait,
Cicero, concalluit, nec aetas usum dedit bene suadendi.
[Note: Quint. lib. 2] Et absque Hannibale esset, Aristotelis telum clypeo illo Quintiliani exciperemus: Non id esse aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam [Note: Plautus in Trin.] effecerit. Nec enim aetate, sed ingenio adipiscitur sapientia, ut ait Plautus, quo argumento Cicero disputabat contra Patres, qui Augusto ante annos, curules honores [Note: Cic. 5. Philip.] denegabant. C. inquit, Caesar ineunte aetate docuit, ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. Difficilius autem est, quod in foro rerum emeriti Politici cum Hannibale obicere [Note: Plutar. de praecip. ger. Reip.] possent: Non esse sutori ultra crus, aut fabro ultra malleum, homini de schola ultra ferulas iudicandum. Nec ego nullus timeo, quin illud Euripidaeum sim auditurus: Tractasti, cum faber esses, non fabrilia: aut Horatianum: Quod medicorum est promittunt Medici, tractant fabrilia fabri. Infitiari quippe non possum, verum [Note: Plat. l. 3. de II. Isocrat. in Archid. Plut. in Pericl. et Ansen. ger. Resp.] esse, quod Plato, Isocrates et Plutarchus non uno in loco docent: Aliam longe esse rationem altercationum in scholis, aliam rerum gerendarum: quam ob causam Marius id sibi putat palmarium, non quod in scholis palluisset, et magistri ferulas timuisset, sed, quod, quae verbis ibi
ornantur, ipse reipsa doctus fuerit, hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere, nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, eodem tempore famem tolerare et laborem, [Note: Salust. in Iug. Nicet. lib. I. Annal. Isaac. Salust. in frag.] etc. Atque hoc est, quod Guilielmi Regis Siciliae legatus Isaacio Angelo exprobrabat: ipsum videlicet fumo lucubrationum sordere, nec sub clypeo unquam ausum dormire, et Mithridates usu se acquisivisse prudentiam significabat, cum diceret: Mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi.
Quid igitur tandem hinc conficietur? An nemini quicquam consulere licebit, cuius ipse periculum in se non fecerit? An Medicus parturienti mulieri consilio adesse non potest, nisi ipse pepererit? luem Veneream curare, nisi eius mala ex se didicerit? An de Musica, de carminum geniis iudicare nemo potest, nisi ipse fides tangere sciat, aut multa prius, ut ille ait, fregerit subsellia versu? Fieri certe numquam potest, ut tam bene subducta ad [Note: Terent. in Adelph.] vitam ratione quisquam siet, Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi, aliquid moneat, ut, quae rescire credas, nescias, et quae putaris prima, in experiundo repudies. Usque adeo praemeditata oportet esse futuro Politico, quibus, si usus exegerit, licet antea a se non usurpatis,
cum commodo Rei publicae uti possit. Hoc nimirum ect, alieno periculo sapere, quidque ab aliis vel bene vel male gestum sit, vel imitari, vel fugere, quem fructum [Note: Liv. l. 1.] historiae maximum vocabat Livius, quod scilicet in ea omnis exempli documenta in illustri posita monumento intuearis, unde tibi tuaeque Rei publicae quod imitere, capias, unde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Quid enim interesse putes, [Note: Polyb. lib.1.] in te experiaris, an in alio? Imo Polybius periculum ex alio factum propriae praefert [Note: Diod. lib. 1.] experientiae, quod ut Diodorus Siculus ait, didaskali/an e)/xh a)/peiron. <BetaCode: didaskali/an e)/xh a)/peiron.>
[Note: Cicero de orat.] Et hoc certe confert historia, cum sit testis temporum, lux veritatis, vitae memoria, magistra vitae, nuntia vetustatis, ut suum lectorem saepe expertiorem dimittat, quam quem aliquot lustra, in medio rerum agendarum defatigarunt. Haec Alexandrum Magnum, haec Scipionem, haec Selymum 1. magnum bellatorem effecit, quorum primus Homerum ita non dimisit e manibus,ut ipsi etiam indormiret: alter Xenophontem nocturna [Note: Curtius in Alexand. Polyb. in hist. Vas. in Selym.] versavit manu simul et diurna, quo Cyrum in rebus gerendis exprimeret: Hic vero Alexandri et Caesaris vitas edidicit, quasi quos sibi Duces sequendos praestinasset, Quid ni mihi quoque, aut
cuivis historiis dedito, liceat in res ante saecula gestas retrogredi, prosfa/seij <BetaCode: prosfa/seis> eventuum, et maxime ai)/na <BetaCode: ai)/na> ipsa annotare, [Note: Xenophon. in Oecon.] exemplo Socratis, qui, licet ultra V. minas in re non haberet, Critobulum tamen artem ditescendi docebat. Si, inquit, me posceres aquam vel ignem, quem non haberem, non improbares, si ad alios, quibus istarum rerum copia fuerit, te deducerem.
[Note: Verba sunt Lips. lib. 5. polit. cap. 1.] Ita, inquam, ego non ex meo Rem publicam fingam cerebro, quam nullibi exprimi res humanae patiantur, in quo Platonem deridet Athenaeus, sed, qui ab omni aevo Rerum publicarum historias continuata serie et intemerata fide scripserunt: nec id tantum, sed saepe in ipsa narratione, aut extra eam in contionibus dedita opera saluberrima monita et consilia miscuerunt ad omnem rem gerendam, hi mihi erunt omnes, quorum ductu ad mare deveniam, ab his petam, quod ad Aristotelis Methodum pertinere videbitur, et ita, quod Mercuriales statuet olim faciebant, aliis ostendam iter, quod numquam emensus fui, Potuit et Antipater, licet vires haberet agrestes atque horridas, sine nitore ac palaestra, tamen admonere reliquos, quo accuratius [Note: Cicero lib. 1. de Il.] scriberent. Quis neget posse idem in
Politicis fieri, ubi laus est, ex sententia sapere illorum, qui non tantum rebus maximis interfuerunt, sed et eas sua vel prudentia vel ope, tam in bello, quam pace, probe expediverunt. Sed, ne, dum nimis morose me excuso, videar singulare quippiam in hac disciplina mihi arrogare, lineam hic [Orig: hîc] figo, et te, Benevole Lector, quisquis es, rogo, aequum velis ad hos meos conatus iudicium afferre.
Nam cum ante quatuor annos, quae ad Methodum Aristotelis, suo quodque loco, ex auctorum, qui tum mihi ad manus erant, lectione annotaram [Orig: annotâram], in ordinem cogerem, feci hoc consilio certe non alio, nisi ut, postquam in ceteris Philosophiae partibus me satis defatigaram [Orig: defatigâram], satisfacerem mihi quoque in illa, quam a plerisque, etiamsi nomen Philosophorum gerere velint, contemptim haberi cernerem: Tum vero morem etiam gerere volui iis, qui privatim mea utebantur opera. Sed ubi ea non paucis placuisse video, et nunc a pluribus expetuntur, incudi, quae iam seposueram, reddidi, et publici iuris fieri passus sum. Plane autem alius hic sum, quam in aliis opusculis esse soleo, ubi meis ut plurimum verbis loquor, hic vero alienis, quod sciam mea hic [Orig: hîc] verba parum habitura ponderis, nisi auctoritate
armentur eorum, qui ipsi in rebus gerendis consenuerunt. Sed tu, Lector, vale, et si studiis tuis quicquam profuero, gratias mihi habe, et meis officiis, quocumque loco et tempore, utere.
[Note: Logica particularis.] SUmmus Aristoteles interpres Averr. in praef. Annal. post. duplicem facit Logicam, communem et contractam, non ad eum quidem sensum, quo Thom. 4. Mestaph. lect. 4. Tart. q. 1. prooem. Log. Logicam dividunt in docentem et utentem: aut quo Graeci in rebus abstractam et immersam, quam distinctionem tradit idem Aver. 2. Metaph. commun. 15. Sed per communem intelligit actum signatum, ut loquuntur Scholastici, seu ipsa praecepta Logica in generali sua amplitudine: per contractam vero accommodata ad certam disciplinam. Ac si Logicus doceat a principiis in scientiis initium esse sumendum, Physicus postea id ad suam trahat scientiam, et dicat, sibi quoque a principiis sumendum initium, sicut Arist. fecit 1. Phys. t. 1. universalia Logici praecepta Physicus determinat, et ad suum institutum accommodat, quae Logica contracta Averroi merito dicitur.
Ita in vestibulo Politices, prooemii loco, per contractam Logicam ordinandae sunt nobis partes universae Politices, ne sparsim mox hoc, mox illud, nihil suo loco tradamus, quod plerisque, qui post Aristot. huic rei manus admoverunt,
accidisse, facile adverteret, qui, qua [Orig: quâ] Methodo Arist. suam tradiderit politicam, notare voluerit. Illud enim a quovis mediocriter in Philosophia versato obtinebimus. Politicam reponi in classe istarum disciplinarum, quas Aristot. 6. Polit. t. 1. practicas vocat: Praxeos quidem multas significationes [Note: Quid sit praxis.] recenset Scotus q. 4. prol. et ipse Arist. 1. Eth. c. 1. praxin tam late interpretatur, ut quamvis operationem complectatur: Tum definitur in genere a Fr. Maron. i. fent. dist. 48. q. 2. operatio regulata a ratione, id est, si Latinius loqui velis: operatio, cui regulam et directionem praescribit intellectus. Ex usu vero philosophiae Peripateticae praxis proprie accipitur pro ista operatione, quae ad honestatem destinatur 6. Met. t. 1. et. 1. Eth. ita ut praxis et honestas aeque late pateant: Tum definitur a Scoto in pr. 4. q. prol. operatio alterius potentiae ab intellectu, naturaliter posterior intellectione, nata conformiter elici rationi rectae ad hoc, quod sit recta. Multa disputavimus alibi, in Met. et Logicis, pro dilucidatione huius definitionis, quam et Zimara probat, in solut. contrad. et Socin. 6. Met. q. 2. qui eandem totidem verbis ex Thoma elicit. Solum illud, quod in principio dicitur, praxin esse operationem facultatis distinctae ab intellectu in dubium iure revocari posse videtur impugnaturque a Greg. Arim. qu. 5. prol. a. 1. Ochan. q. 4. a. 1. Gab. q. 10. Fons. 2. Met. c. 3. qu. 2. Soar. disp. 41. sect. 13. Nam ut omittam argumenta illorum, ipsa intellectus speculatio vocatur Arist. praxis 7. polit. c. 3. ex fine, ad quem dirigitur, adeo, ut hic [Orig: hîc] praxis sit in ipso intellectu, quando refertur ad obiectum operabile, quatenus tale. Hoc enim est, quod Scot. ex 3. de an. t. 50. elicit: Intellectum extensione fieri practicum. Illud enim intelligendum est, non quod extendatur ad facultatem
inferiorem externam, sed quod ad externum obiectum. Hinc etiam non tantum phantasia, sed et ipse intellectus vocatur Practicus, l. 3. de an. et 6. Metaph. t. l.
[Note: Politica est disciplina practica.] Cum autem Politicae operatio, a ratione dirigatur ad honestatem, seu ut loquitur Scot. ad hoc, ut sit recta, infitiari nemo potest, eam inter practicas disciplinas reponi debere. Id quod in hunc ostendo finem, ut ordinem inveniam, [Note: Ordine resolutivo tradendae practieae disciplinae, ut et Logica.]quo Politica doctrina tradi debet. Certum enim est in doctrina Aristotel. non posse disciplinas practicas aliter, quam ordine resolutivo tradi, quippe cum in Ethicis, ut planum est, in Politicis, ut ostendemus, adeoque in Logica, quae licet ars non sit, arti tamen affinis est, non alium observaverit: quod ita fieri debere procul dubio quoque docuisset, si de Method. in Logicis tractasset. Exstat tamen 7. met. t. 23. apertus locus, ubi vult in artibus finem praecognoscendum esse adeoque resolutivam Method. observandam, quod et ibi notavit Aver. in com. et in Medicina pertractanda, [Note: Et Medicina.] in actum deduxit. Nam quoad Methodum, accuratius artem observavit Aver. quam quisquam alius, excepto Galen. qui in pr. Const. art. Med. artes, ait, omnium consensu ordine resolutivo tradendas, quod et in suis de tuend. san. et de Method. Med. libris eleganter praestitit. Nam in lib. 1. de san. tuend. ex praesupposita et explicata sanitate tamquam fine, educit media omnia ad sanitatem tuendam: In lib. 1 Method. generaliter ostendit, quomodo a morbi depulsione prima indicatio desumatur, et quomodo ceterae omnes, ad hunc colludant finem, ut morbus abigatur, et sanitas restituatur, qui Medici finis est. Unde pater per universos libros Method. tantum resolutivum ordinem observari, quem et in tota Medicina observari aequum
est, cum unius morbi curatio proportionem habeat universae Medicinae, ut Galen. demonstravit 1. Meth. quod vero Galen. de art. Med. c. 1. definitiva quoque Methodo velit Medicinam tradere, in eo tertium ordinem non invenit, sed accidentale tantum discrimen effingit, quippe, cum definitio talis, quae partes omnes artis complectatur, praeposita, naturam Methodi non immutet, ut ostendit Zabarell. lib. 1. de Meth. Putarunt Capivac. in l. de diff. doct Fernel. in praef. Medic. Piccol. com polit. part. ult. et non pauci alii, artis Medicae systema, quod a physiologicis per Pathologica ad Therapeuticam progreditur, ordine compositivo traditum esse, eo quod primum de elementis, humoribus, spiritibus, functionibus, etc. tractetur, deinde de morbis, morborum differentiis, causis, signis, et symptomatibus: denique de Methodo medendi, quam Celsus l. 1. c. 1. in tribus collocat, Diaeta, Chirurgia, et Pharmaceutica. Verum his accidit, quod antiquis Philosophis apud Arist. 4. Phys. c. 4. qui inviti etiam et nescientes veritati testimonium perhibuerunt. Nam dum illi compositivo ordine progredi se putant, Analyticum praecise observant, quod Averr. 1. collig. cap 2. iterum praemonuit; dum ait: Quia artes practicae in quantum sunt artes, continent tria: Primum est scire loca suorum subiectorum: Alterum scire finem quaesitum ad inducendum ipsum in subiectum: Tertium scire instrumenta, cum quibus valeamus ducere finem in subiectum. Ideoque ars Medicinae primo divisa est in tres partes, quarum prima explicat subiectum, id est, corpus humanum, per Anatomiam dissectum in sua membra: altera de fine, qui duplex est, conservatio sanitatis et remotio morbi, unde Physiologia nascitur et Pathologia, haec de morbis, ista de sanitate. Tandem tertia
pars conquirit remedia ad finem obtinendum, Hunc ordinem resolutivum esse nemo negare potest, cum a fine procedatur ad explicanda media, quae ad finem ducunt. Sed eum ordinem observat Fernel. praecise, ad imitationem Averr. quamquam Avicen. et eum imitatus Bertinus, paululum deflectunt, deum non ab Anatomia corporis, quod fieri debebat, sed ab elementis et temperamentis incipiunt, et postea partium dissectionem subiciunt. Hunc autem ordinem compositivum non esse, quis tam hospes est in doctrina Methodi qui non advertat? In artibus resolutivus ordo est a fine ad media, id quod Galen. docuit 9. method. c. 7. dum ait: Est enim totius artis summa, invenire auxilia, quibus aeger sanatur. Iam ordo resolutivus debet compositivo contrarius esse: Proinde a mediis procedet ad finem. Iam elementa, temperamenta, functiones, partes corporis, et cetera, quae in Physiologicis traduntur, non sunt media, quibus Medicus in sanitate restauranda utitur, nec si sint, in Physiologicis, ut media considerantur, sed in sua natura, sine respectu. Multo minus vero morbi et symptomata et causae morborum, sunt media curandi: Proinde dicere non possumus, per compositionem ascendi hic [Orig: hîc] ad finem, in quo acquiescimus, sicut Piccol. qui voluit nova Methodo Ethicam tradere, in summo bono tandem desinit. Non ita, inquam, hi auctores infine acquiescunt, sed in medicamentis, quae finis medici non sunt, sed sanitas, cum nec ipsum operari Medici finis sit. ut Quintil. sentit l. 2. Inst. c. 12. 14. Seidelius in lib. de morb. incurabil. Augen. l. 8. epist. 1. et 3. Verum sanitas ipsa, quippe, cuius gratia aliquid fit, illud est finis. Quod si dicere quisquam voluerit, ordinem compositivum esse, quia proceditur a principiis ad totum: Iam talis ordo artificialis
non est, et proinde nec ordo, quia nec scientiam parit, nec artem. Ideoque mirum est. cum Gilken. in com. de hac re, ostenderit, iurisprudentiam esse scientiam, etiam proprie dictam: (quod examinabimus in progressu.) tamen eam ordine resolutivo traditam contenderit. Scientia enim, praesupposito toto, seu subiecto, cuius principia quaerit, non progreditur ad totum. sed ad affectiones per principia demonstrandas: ars a fine, tamquam principio incipit, et progreditur ad media. Sed esto talis ordo concedatur: Elementa sane sunt principia corporis mixti. Mixtum igitur totum erit, quod hic [Orig: hîc] cognoscitur, aut si mavis, ut remote petita principia putemus, corpus animatum. Ostendas mihi, quomodo temperamenta, functiones, morbi, morborum causae, signa, symptomata, ipsa denique medicamenta, sint principia totius animati. Usque adeo nulla est cohaerentia in partibus Medicinae, si quis eam compositivo ordine traditam asserere velit. Verum, in ordine resolutivo, ut Zab. ostendit l. 2. Meth. optime omnia cohaerent. In Anatomia enim explicatur subiectum Medicinae, quod est corpus humanum. Rudis enim illa partium cognitio sufficit, cum subiectum secundum omnes minutias dissecari non debeat, sicut in praedicamentis Arist. et c. 13. Eth. pater. In Physiologia explicatur finis th=j u(gieinh=j <BetaCode: th=s u(gieinh=s> , qui est sanitas, quippe quae ex iis conflatur, quae in Physiologia traduntur: In Pathologia explicatur finis th=j qerapeutikh=j <BetaCode: th=s qerapeutikh=s> , qui est morbi abolitio. Morbus igitur cognoscendus est, cum ab eo prima indicatio, in inveniendis remediis desumatur. Cognoscitur morbus ex symptomatis et signis, curari vero non porest, quamdiu causa fovens manet: propterea ex his conflatur Pathologia. Superest igitur Methodus, quae continet media.
Chirurgica, Pharmaceutica et Diaetetica, et ita apte cohaerent omnia membra, a primo fine, ad ultima media.
[Note: Ordo desumendus a nostra cognitione.] Sed nos ad Politicam redimus, ostensuri, eam, quod sit practica, non alio, quam resolutivo ordine tradi debere, cum omnis disciplina practica eo tractari debeat. Praesupponendum autem est, quod Zab. contr. Picc. in Introd. in gr. Mor. demonstravit, ordinem a nostra cognitione desumendum esse, hoc est, ita instituendum, prout nos facilius discimus. Nam ordo est instrumentum discendi. Instrumenta vero discendi ad id excogitata sunt, ut faciliorem reddant disciplinam. Alioquin quovis modo sine ordine discere possumus, sed difficilius, et maiori cum taedio. Quod si iam ordo naturae repugnet cognitioni nostrae, ita ut eius ductu difficilius cognoscamus, instrumentum hoc inventum est, quo obscuritati lumen, difficultati facilitatem addat. Unde Arist. 6. Polit. c. 1. 1. Phys. t. 1. 1. de hist. animal. c. 6. 2. part. an. c. 10. 5. Metaph. t. 1. 7. Met. t. 10. non a natura, sed a nostra cognitione Methodi regulam desumit, quod et Aver. facit 7. Met. com. 10. et ion Epit. Metaph. tr. 2. de definit. ubi ait: Procedimus semper a notiori apud nos, ad notius apud naturam. Galen. 9. Met. in fin. propterea prius de diariis febrib. sibi agendum sumit, quod simplicem, et cognitu facillimam primam curandi indicationem habeant. Thom. de Ente et Ess. c. 2. Quia, inquit, substantiarum simplicium essentiae sunt magis occultae, ideo ab essentiis compositorum incipiendum est, ut a facilioribus convenientior fiat disciplina. Et quid fortius contra Piccolom. urgeret, quam quod Arist. saepissime ordinem naturae deseruit, ut ordinem cognitionis observaret. Ex multis unum atque alterum sufficiat. Licet Ar. 2. de an. t. 27. tactum dicat sensuum
communissimum, tamen a communi non incipit, sed a visu, in quo, quae de sensibus sibi demonstranda proposuerat, clarius perspiciebantur. In libris de partibus, hominis partes primo loco plerumque proponit, quod ut 2. de part. c. 10. dicebat, nobis sint notiores. In Topicis 2. l Top. quaestionem accidentis praeponit quaestionibus definitionis et generis, non alia de causa, nisi quod notior. Libros de anima, quamquam libris de partibus universaliores, his tamen postposuit, ut constat ex ult. c. l. de Incess. animal. Idque notavit Alex. Aphrod. 1. de an. c. 2 et Aver. in 1. Meteor. quamquam Avicen. in pr. tract. de an. Thom. in prooem. 1. de an. Flandr. in prooem. expl. Albert. M. in comp. Phys. part. 4. c. 1. et alii dissentiunt. Notavit Faber. Stapul. quoque propterea Porphyrium c. 2. Isagog. primo loco explicasse genus, quod notius sit, et reliquorum praedicabilium notitiam ad sui cognitionem non requirat.
Cum igitur ordo ita sit instituendus, prout nos facilius discere possumus, manifestum fiet, non posse practicam disciplinam, nisi resolutive tradi. Nam practicae disciplinae intentio et scopus est, instrumenta seu media docere, quorum opera finem attingas, seu producas, quod Gal. 9. Meth. cap. 7. totidem fere verbis docuit, et 1. Meth. exemplo oculi declaravit. Sutoriam considera: nihil docet discipulum sutor, nisi qua arte, quibus mediis consuere possit calceum quam commodissime. Quid Ethicus? nisi ut doceat, quomodo per virtutes, et iis annexa, summum bonum assequaris. Totius Philosophiae moralis, aut Apul. in pr. lib. de philos. caput est, ut scias, quibus ad beatam vitam pervenias rationibus. Quid Logicus docet, praeter instrumenta attingendi veritatem? Iam vero media excogitare nemo potest, nisi cui fini ea adhibere velit,
praenoverit: Quia finis est quasi meta et terminus, ad quem omnia media collineant, tum demum pro veris habenda, si ad finem obtinendum idonea fuerint. Disputent exempli causa Chrysippus, Epicurus, et Aristoteles de assequendae felicitatis mediis, Chrysippus perturbationum vacuitatem, Epicurus tranquillam et moderatam vitam, Aristoteles virtutum actiones pro mediis vendicet: Numquam iis conveniet, nisi prius in uno fine consentiant eo, quod media ex fine, tamquam ex principio deducantur. Epicurus enim talia media conquiret, quae ad voluptatem ducunt: Aristoteles, quae ad actionem secundum virtutem. Unde Arist. 3. Eth. cap. 3. recte dixit: Consultationem omnem fieri ob finem propositum, et 7. Eth. c. 8. finem in artibus esse principium. Docuit idem Seneca Stoicus Ep. 71. Nemo, inquit, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constet, quid velit pingere. Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota nemo deliberat. Scire debet, quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc dirigere et moderari manu telum. Errant consilia nostra, quia non habent, quo dirigantur. Ignorati, quem portum petat, nullus suus ventus est. Nimirum perinde est de mediis disputare sine praesupposito fine, atque ventis vela dare, ad nullum directa portum.
[Note: In Politicis initium a fine faciendum.] Proinde in Politicis quoque initium faciendum est a fine, quod iterum oculatissimus Arabs tr. 1. polit. licet Aristotelis doctrina Politica ut ipse confitetur destitutus, animadvertit. Sicut, ait, qui valetudinem curare intendit, eam prius cognoscat, oportet: ita, qui vult Resp. recte instituere, eum oportet primum id considerare, in quo beatitas vera consistat. Quamdiu enim ignoratur finis vel terminus, tamdiu nequit inquiri
via, quae ducat ad illum. Hoc idem, sed generalius dixit Cic. 1. de finib. Constituto scil. bonorum fine in Philosophia, constituta esse omnia, et inventam iam esse viam ad reliquas omnes partes recte constituendas. Non produco Aegid. in com. libri Thom. de regim. Princip. Iason de Not. in tr. de constit. Polit. et alios, cum res plana sit.
[Note: Duplex finis in Politicis.] Duplex autem ut in Logica et plerisque artibus, ita in Politicis quoque finis est: Externus et internus. Externum intelligit Arist. 7. pol. c. 1. 2. et 3. ubi bene et beate vivere Reip. summum bonum vocat, illique finem internum subicit, quando Remp. et civitatem propter bene vivere institutam docet 1. pol. c. 2. 3. polit. 3. 6. 4. pol. c. 4. Sicut autem veritatem praesupponit Logicus [Note: Finis Ethicorum Nicamachorum.] tacite: ita Politicus hunc externum finem, quippe qui iam in generali Ethica explicatus est, libris Nic. et Magn. Moral. Non enim ut Thom. et plerique alii credunt, privatus ibi homo tantum instituitur, quia generalis finis, generalesque virtutes proponuntur, quae non tantum privato homini, sed et in publica hominum corona victuro necessaria sunt: imo nonnullae in privatam vitam prorsus non cadunt. Ac tantum abest, ut Arist. ad privatam vitam quemquam instituere velit, ut 1. polit. cap. 2. prorsus privatum hominem, aut Deum esse velit, aut extreme pessimum. Universalis igitur is finis est, qui omnem felicitatem complectitur, non solum Moralem, ut sentit Acciaiol. 1. Eth. c. 6. et Philop. 2. post. t. 202. sed et Intellectualem. Nam nisi Ethicus doceat, quomodo habitus mentis beatum faciant hominem, nulla disciplina id docet, quod tamen scitu necessarium erat, cum Arist. 10. Eth. bonum intellectuale praeferat morali. Nec aliud quicquam ex ordine Ethicorum Arist. colligere possumus.
Nam post summum bonum, confusius in 1. Eth. declaratum c. ult. eiusd. progressurus ad virtutes, quarum operationem dixerat esse summum bonum, statim dividit eas, in Morales et Dianoenticas, non ut has amoveat, quod facere debuisset, si media ad summum bonum non fuissent, sed ut lib. 6. perinde, ut 4. et 5. Ethic. morales explicarat [Orig: explicârat], ita intellectuales pertractet. Unde in 10. lib. denique duplex colligit summum bonum, ex duplici serie virtutum, adeo ut Piccol. in gr. Ethic. recte ostenderit, habitus mentis non tractari in Ethicis tantum incidenter, sed per se, quia sunt virtutes. Nisi enim ad summum bonum per se conferent, virtutes dici non deberent. Et quid opus est longiori probatione, cum Ar. 6. Eth. 12. [Note: Vir bonus et civis bonus differunt.] conceptis verbis doceat, se propterea de sapientia egisse, quod summum bonum suo concursu compleat. Quando vero summum finem Rerum pub. in bene vivendo consistere dico, non tollo discrimen boni viri et boni civis, quod ponit Arist. 5. Eth. c. 2.
Nec enim eo dementiae cum Ramistis deveniendum est, ut velimus finem semper obtineri debere, ut sit verus finis, qua opinione negarint illi, verbum Dei praedicari propter salutem hominum: sed hunc dico finem esse externum, quem tamen omnes Res pub. non assequuntur, si in iis vel pravi mores dominentur, vel malae leges, vel si omnino prolabantur. Qualis erat Sybaritarum Res publica, cum lex eorum esset: Nemo nostrum frugi esto, aut quam ponero/polin <BetaCode: ponero/polin> inde vocat. Suid. in voce ponerop <BetaCode: ponerop> . quod Philippus illuc congregaret omnis generis maleficos, aut Ephesiorum denique, quorum legem refert Cic. 5. Tusc. ut vir virtute excellens e Rep. eiceretur. Hic [Orig: Hîc] cerre aliud est vir bonus, aliud vivis bonus, quorum hic legum, ille virtutum iussis obsequitur. In sola
enim bene constituta Rep. ubi leges sunt virtutes armatae, et, ut Imp. ait. de concept. et confirm. ff. cum aequitate et iustitia consentiunt, verum est illud Arist. 7. Pol. c. 3. idem esse bonum privati hominis et civitatis.
[Note: Finis internus Polit. est Res pub.] Ceterum finis ille externus, ad generalem Ethicam reiciendus est, ubi eum ex Aristot. doctrina satis explicavimus. Hic [Orig: Hîc] internus primo loco explicandus venit, qui respondeat Syllogis. in Logicis, calceo in sutoria, vestimento in sutoria. is vero, ne longum faciamus, est ipsa. Resp. quippe per quam recte instituram, multitudo beate vivit. Unde Speusippo in defin. Plat. mens, et Aristotel. 4. polit. cap. 11. vocatur vita civitatis, et Isocrati in Panat. et Areop. yuxh\ <BetaCode: yuxh\> multitudinis. Nam in Repub. continentur omnia bona, quae, qui in multitudine vivit, exspectare queat, et sine ea vivere nemo potest, nisi extreme malus, aut Deus, qui nulla re indigeat. 1. polit. c. 2. Cetera, quibus, in communi vita indigemus, a Repub. suppeditantur.
[Note: Constitutio et Partes Politicae Aristoteleae.] Aristoteles igitur 3. Polit. c. 4. initium fecit a Rep. sicut 1. prior. Anal. c. 1. a Syllogismo. 1. post. c. 2. de scientia et demonstratione, 1. Top. c. 1. de Syllogismo Topico, et 1. Eth. de summo bono. Haec enim omnia primo loco traduntur, quia rationem finium, et in practicis disciplinis locum principiorum obtinent. Res publica vero in genere primum consideratur, quod facit Arist. 3. Polit. a cap. 4. usque ad 10. mox dividitur intres species, quia ut Tacit. scribit 4. Ann. cunctas nationes et urbes populus, aut primores aut singuli regunt. Debemus enim virtutes et vitia Rerum publ. a speciebus earundem distinguere, quod cum Plato 3. de ll. 8. de Rep. et in polit. Auer. tr. 3. polit. Polyl. lib. 6. Patr. 1. de Rep. tit. 4. non observarent, confusissimas rei pub. divisiones
tradiderunt. Tyrannis enim vitium quidem regni est, sed speciem diversam ab eo non constituit magis, quam homo improbus diversus specie est a probo. Simplices igitur primae tres species sunt, Monarchia cuius diversitates exsequitur Arist. 3. polit. usque ad fin. excepta Tyrannide, quam, utpote omnium pessimam, quippe quae optimam Remp. ut ait Alcin de doct. Plat. c. 33. et Arist. 4. polit. c. 2. vitiat, reservat ad finem ceterarum Rerump. 4. polit. c. 10. Deinde imperium paucorum et Democratia, quae regno statim lib. 4. subiciuntur, et 11. capitibus prioribus explicantur. Ex harum Rerum publ. mixtione, oritur quarta quaedam composita, de qua controversum est, an inveniri queat, cum non contemnendi Politici eam impossibilem, aut certe seditionum plenam, futuram contendant, quam tamen, si bene temperetur, Plato in 3. de ll. stabilissimam futuram demonstrat. Aristotel. examinat eam. 4. polit. cap. 9. et pro exemplo addit Remp. lacedaem. in qua idem notant Isocr. in Areop. et Panath. Polyb. lib. 3. Plato 3. de ll. Iustin. lib. 2. Addemus nos exempla Rei pub. Romanae, post eiectos reges proximis annis, Imperii Germanorum, Polonorum, Danorum, etc. de quibus historici diversa sentiunt.
Hactenus immoratus est Aristotel. in explicando fine, qui est Res pub. cum suis speciebus. Quid Methodus porro praecipiat, ex doctrina ordinis Analytici facile patet. Repetamus enim illud Galeni: Artis summam esse, invenire praecepta ad finem sive producendum, sive assequendum. Nam duplex finis est, unus, qui iam exsistens praesupponitur, tantum ut te illi applices, qua ratione Deus est finis universi: alter, qui a causa efficiente adhuc producitur, qualis est finis internus, Logicae, Ethicae, et huius nostrae quoque
Politicae. Imprimis igitur docendum est, ex quibus essentia Rei pub. constituatur. Frustra enim de virtutibus vel vitio alicuius sollicitus sis, nisi hominem exsistere praescias. Constituitur autem [Note: 3. Resp. constituitur ex Imperantibus et Oboedientibus.] Res pub. ex duabus partibus, scilicet ex Imperantibus et Oboedientibus, id quod ex definitione Rei pub. patet. Definitur enim. 3. polit. cap. 6. 4. polit. c. 1. quod sit ta/cij <BetaCode: ta/cis> , id est, ordo, ut Sepulveda vertit, aut, ut Thomas, ordinatio civitatis, imprimis circa to\ ku/rion <BetaCode: to\ ku/rion> , et reliquas civitatis koinwni/aj <BetaCode: koinwni/as> : ita, ut accommodatiorem partium, ex quibus Res pub. constituitur, divisionem habere non queamus, quam qua dividitur, in summam potestatem, et eos qui huic subiciuntur. Ac Bodinus quidem de Repub. lib. 1. cap. 10. pauca ait Aristotelem de maiestate attigisse, quod ita esse, inficiari non possumus. Quaecumque enim ad maiestatem pertinent, Arist. in fin. 3. polit. et pr. lib. 4. cum universae Reip. tractatione permiscuit. Nec enim, quod de ceteris disciplinis fortasse alicui concederemus, in Politicis Arist. omnia tradere potuit, quae hodie consuetudo in usum posuit.
Pauca sunt de compositis propositionibus, Syllogismo Hypothetico, consequentiis Syllogismorum Modalium; item de Methodo in Logicis Aristotelis ??? pauca in Physicis de aeternitate mundi, ad cuius probationem unum atque alterum falsum argumentum adhibet. 8. phys. c. 1. 1. de coel. de numero et divisione orbium, de via lactea, et generatione fontium, deinde in partibus animalium, et earum usu describendo: pauciora in Methaphysicis, de quarta scientia, de simplici actualitate intelligentiarum, de accidentium doctrina neglecta. etc. Pauca inquam sunt, quae tempus nos post Aristotelem accuratius docuit; In Ethicis nihil fere notaveris, in quo Aristotel.
possit videri Suffenus, ut proverbio Catulli utar. Haec enim, excepta Anatomica corporum dissectione, ratione investigare potuerunt: Verum politicorum longe alia est ratio, quippe quae in arbitrio hominum consistunt, et in dies, ne dicam in horas, mutantur. Quot enim sofi/smata <BetaCode: sofi/smata> , ut Aristot. verbo utar, nostra aetate inventa sunt, quorum ne suspicio quidem Aristoteli subire potuit, ita ut Busbeq. in consil de bell. Turc. Francispatrit. lib. 1. parellel. milit. et Sturm serm. 2. et 3. de bell. contra Turc. admini. prorsus novum dicant esse modum hodie ducendi belli, quam olim fuerit.
Quod vero de una parte Politices dico, de ceteris quoque intellectum volo: Nec id propterea dico, quasi Aristotelem falsa in Politicis docuisse, demonstrare velim, licet alicubi quoque Bonus dormitet Homerus, sed quod nestor Diomedi obicit apud Homer. 1. Iliad, Plut. in pr. de gerend. Repub. Non omnia dixti: hic [Orig: hîc] quoque usurpare possemus. Quid enim de fiduciariis regibus et principibus, quid de feudis a Longobardis, si plerisque Feudistarum credimus, introduci ceptis, et nunc per totam fere Europam et Asiam dispersis, quid de pluribus aliis Aristoteles tradere potuit, quae tum nondum in usu fuerunt. Nec enim, ut 4. polit. cap. 1. protestatur, fingere sibi Rem pub. voluit, quod Plato in lib. de Rep. fecerat, ut Polyb. lib. 6. confitetur, sed praecepta sua Politiis, iam a se observatis accommodare, ideoque, quae in usu nondum posita erant, ea nec ipse fingere ex suo cerebro voluit. Proinde mirum nonest, si in maiestate quoque explicanda concisus sit Aristotel. Ut autem, quae a Politicis et Historicis inde usque a tempore, Aristotel. observata fuerunt, de auctoritate summae potestatis, utrum sit legibus soluta, et quibus, quae sint maiestatis iura: quae Icti, ex usu feudorum
specialiori nomine vocant Regalia, quantum obligata sit maiestas subditis, et quid hi debeant maiestati, etc. ut inquam haec in unum compendium comportemus, operam dabimus sedulo. Mox, qui proximus labor est, ad subditos pergemus, seu eos, qui maiestatem comiter observare tenentur. Subditi sunt in triplici differentia, aut Peregrini, aut Incolae, aut Veri Subditi. Peregrini olim vocabantur hostes: Fest. 8. de V. S. Pomp. l. 118. de V. S. Cic. 1. cont. Rull. et 1. de off. De quibus accipimus illud: Erga hostes perpetua auctoritas esto: aut illud: Hostis murum ne astcendat [Orig: adscendat]. Cum enim saepius a peregrinis hospitibus malum crearetur, ut ostendit Arist. 5. polit. c. 3. hinc cepit peregrini nomen, perinde, ut Tyranni, fieri odiosum, adeo ut nunc in malam partem tantum accipiatur. Unde non immerito disputatur, utrum, quod Moscovitae Sigism. Baro in Muscov. et Chinenses, Bernhardin. Scharlant. in descript. Chin. faciunt, peregrini prorsus repelli debeant, et postquam, ut recipiantur, statutum est, quid iuris in Rep. aliena possidere debeant. De incolis eadem disputatio est: De veris autem subditis diligentius considerandum est, cum in his requiescat fundamentum Rei pub. de quibus Aristotel. 4. polit. cap. 12. nonnihil egit. Non tantum hic, quales esse subditi, quibus rebus studere deceant, etc. edocendum est, sed et quot ordines illorum sint, et quantum inter se discrepent. Antiquo more Gallorum, ut Caesar, refert. 6. bell. Gall. omnes subditi erant divisi in duo genera: Sacerdotum et equitum, quae divisio hodie quoque observatur. Nov. 6. in pr. cap. Duo sunt dist. 96. Ceterum Bulla Bonifacii et Rescripta quamplurima Pontificum, a potestate Maiestatis eximunt Clericos, et imprimis, de Pontifice ipso, enuntiat gl. c. per venerabil. Qui
fil. legit. in verbo Superiorem, quod sit super omnes, et Boer. in tr. de sedit. quod eius potestas sit maior, quam Imperatoris: Imo Bald ait in c. Cum super. de caus. prop. et pos. Papa est supra, contra, et extra ius, omnia potest. Propterea de Iurisdictione Ecclesiasticorum et eorum ordinibus disputandum est, utrum, quoad politica (Nam de Iudicio Ecclesiae hoc loco non curat Politicus) subiciantur maiestati, et quantum de iurisdictione sibi indultum habeant. Saecularium iterum alii sunt nobiles, ut Duces, Marchiones, Comites, etc. alii plebei, ut mercatores, opifices, agricolae, etc. de quibus diligenter Plato, Xenophon, Dion, Arist. et reliqui Philosophi vetustiores praecipiunt.
Quia vero magnus est subditorum numerus: (Nec enim certam multitudinem definire possumus, quamquam Aristotel. quantus sufficere posset numerus ad felicius degendum, praescripserit, qua in re iniuria reprehenditur a Bodino, quasi cuivis Rei publ. certum numerum praescribere voluit) multitudo vero sine ordine est confusio, ut ait Thom. 1. p. q. 40. a. 4. Scot. 2. d. 11. q. 1. a. 2. Politici inierunt rationem, quo in certas classes cives digererent. Ad id enim exercitus Lacedaemoniorum exacte divisos fuisse, Thucid. docet lib. 5. ut iussa Imperatoris brevi spatio ad singulos milites deferri possent, et Flor. 1. de histor. Rom. cap. 6. auctor est, Servium suo consensu effecisse, ut magna civitas, quasi minima domus regeretur. Dividerunt igitur Athenienses et eos imitati Romani cives in tribus: item in classes, centurias, decurias, etc. Item in collegia, corpora et Universitates, quae omnia hoc uno cum suis iuribus explicanda sunt. Duplex enim est collegiorum in politicis consideratio, altera hoc loco, ubi considerantur, ut certae classes civium,
altera in cap. de Instit. ubi considerantur, prout conducant iuventutis institutioni.
Iam nunc quoque proximas partes, ex quibus Res publ. constituitur, w(j e)n tu/pw| <BetaCode: w(s e)n tu/pw|> proposuimus, quarum non tantum definitio declarabitur, sed et singularum virtutes adiungentur. Proximum est, cum summa officii regii sit, dicente Virg. 6. Aeneid. Regere imperio populos, quo sensu et definitur Res pub. gubernatio subditorum a summa potestate, ut media explicentur, seu instrumenta, per quae summa potestas gubernat subditos, in qua gubernatione consistit salus Rei pub. [Note: Res pub. gubernatur per Officiales et Leges.] Gubernatur autem Resp. per maiestatis vicarios, et per leges, quae sunt scita summae potestatis, ad id latae, ut et improbi a peccatis arceantur formidine poenae, et ceteris de voluntate principis constet.
Vicariis indiget maiestas, tum, quia non sufficit per se ipsam ad omnium officiorum administrationem, tum, quia a nonnullis retrahitur, propter auctoritatem, quae non sinit principem cuivis negotio immisceri, ne nimia familiaritate faciat sibi imperium contemptibile. sicut de Agricola testatur. Tacit. in Agricul. et Mammaea admonet filium Alexandrum Imperat. Lamprid. in Alex. In Aristocratia vero et Democratia tanto magis opus est vicariis, quod plures vel omnes cives, qui maiestatem ibi obtinent, non possint simul munia Rei pub. subire, si res quaedam ardua sit expedienda, si legatio obeunda, si ducendum bellum, Sunt, qui etiam a rege bellum per legatos confici, exemplo Iustiniani, Zonar. in Iust. velint. Stur. Ser. 2. de bell. Turc. et Agam. lib. 2. hist. Gothorum Imperatorem vituperat, quod manibus ipse proelium iniverit. Improbat Comin. quoque lib. 3. de bell. Gal. praesentium principum congressus et pacta, quae multo
rectius per legatos expediri possint. Usque adeo omnes Rerump. formae indigent vicariis, quos Ar. c. 13. 4. pol. porro subnectit, sicut et leges capite proximo, sed generalius et confusius, cum paulo post lib. 6. et 7. distinctius et particularius explicentur. Nam cum Arist. 5. polit. c. 1. dicat omnia fere a se pertractata esse, hoc insinuat scil. in genere, et quantum traditae doctrinae conveniat. Nam 6. polit. in pr. resumit libri quarti doctrinam particularius percurrendam, quod et in progressu lib. 6. et in pr. 7. exsequitur, ubi Rerum pub, naturas peculiaribus circumstantiis accommodat, et magistratuum officia minutius examinat. Unde quae ad omnes magistratus pertinent, excerpemus.
Officia igitur Rei pub. alia facit ordinaria, quibus Res pub. ut salva sit, carere non potest: alia extra ordinem instituuntur, prout res incidunt expediendae. Illa, quia ordinaria sunt, lege definiuntur: horum munus lege non est definitum, ut ait Pompon. l. 2. §. Et haec 33. ff. de orig. iur. qui vocat etiam curationes, quod curatorio tantum nomine administrentur. Talis erat olim dictator, quem Orosius propter metum belli Sabini, Livius tum huius; tum accedentis Latini belli metu creatum tradit: Halycarnassaeus vero quod plebs alieno aere gravata, ad Latinum bellum nomina dare nollet. Ad quamcumque autem causam dicebatur, re peracta cogebatur se abdicare. Eutrop. lib. 1. cap. 11. Onuphr. in comm. Fastor. Ideoque curator erat, et non magistratus, sicut nec decemviri, qui legum ferendarum causa tantum dicebantur, nec tribuni militum consulari potestate, qui tamen postea consuetudine et continuatione officii ex lege in magistratus abierunt. Ad hunc ordinem refert Aristotel. 4. politic. cap. 13. legatos de
quorum officio et sanctitate, multa disputari solent.
[Note: Officiales aut consi lio prosunt, aut auxilio.] Quibus vero munus suum lege praescriptum est, nec ii unius sunt generis. Liceat enim nobis cum Lipsio 3. polit. c. 2. et 3. adiutores Reip. dividere in eos, qui Consilio, et qui Auxilio prosunt. Illos Senatus nomine appellare solemus, hos magistratus. magistro enim apud Festum idem quod impero. Hinc magistratus, quem maiestas imperavit, vel cui imperat. Ab omnibus enim magistratibus ad maiestatem datur provocatio, sicut et Cicero tulit. 3. d. ll.
Senatu carere nulla Resp. potest. Quemadmodum navis, ait Plato. 6. de ll. in medio mari noctes diesque custodibus indiget: ita quoque civitas in mediis aliatum civitatum veluti fluctibus constituta variis insidiis obnoxia, in eo est statu, ut ne capiatur, maximum sibi impendeat periculum: idcirco et ex die in noctem, et ex nocte in diem, sibi succedere invicem custodes oportet, ut perpetuae excubiae indesinenter serventur. Quin etiam vulgus populare instar furentis sali est, in quo, nisi Senatus arte regat consiliorum navim, facile naufragium facere potest. Et sane si omnes Politici recte praesupponunt, armis ad defensionem Rei pub. opus esse, quanto magis opus erit consilio, cum Eurip. recte dixerit: unicum rectum consilium magnam militum manum vincit, quod Polylb. lib. 1. exemplo Xantippi Lacedaemonii, qui Regulum vicit, demonstrat: et Darius Persa, dicere solitus est, malle se tot Megabyzos habere, quot sunt grana in malo punico, quam universam Graeciam possidere. Herod. lib. 4. Nec Agamemnon, ad expugnandam Troiam, multos sibi Aiaces, sed Nestores optat. Homerus 2. Iliad. Senatus igitur diligenter ratio est habenda, de quo, quae huc pertinent, considerabimus,
quantae in Republ. auctoritatis et potestatis esse debeat, quantus senatorum numerus, quod eorum officium, utrum principi obloqui, et quomodo debeant, etc. Atque de hoc egit Aristot. 4. polit. ad fin. diligenter; nec nonnulla 6. polit. particularius repetiit.
Magistratuum ordo latius adhuc patet, quem Iuris-consultorum controversiae intricatiorem nobis fecerunt. Eas circa magistratus in genere, quantum praesenti rei conducit, expediemus; mox ad divisiones procedemus, quarum nec una omnino a Politicis et Iurisconsultis proponitur. Instituto nostro utile est, ex officiis distingui magistratus. Nam alii sunt apud Polonos, alii apud Germanos, apud Turcas eo pauciores, quo plures erant apud Imperatores Graecos olim, ut patet ex Cod. Iustin. Prolixum esset de omnium Rerum public. peculiaribus magistratibus disserere, quod ad Iuris-consultos cuiusque Rei publ. pertinet. Politico satis est, si magistratus illos inter se conferat, indeque depromat officia, quae omni Rei publ. necessario conveniunt. Inprimis in Democratia et Aristocratia opus est generali quodam magistratu, cuius suprema lex sit, Salus Rei publicae quam Cicer. 3. de ll. Consulibus in primis inculcat, quamque Dictatori, aut alterutri Conss. olim iniungebant: Videat, ne quid Res publicae detrimenti capiat. Evenit, ut talibus quoque in Monarchia opus esset magistratibus, qualis erat apud Impp. praefectus praetorio, apud Francos Maior domus. Ceterum his ita indulgendum est, ne aliquando maiestatem in se transserant, quod saepissime factum fuisse, omnes historiae testantur, et Aristoteles in 5. polit. docet.
Alter magistratuum ordo versatur circa
reditus publicos et aedificationes urbium, palatiorum, templorum, etc. Errat enim qui putat citra aerarium Rem pub. consistere posse, inprimis ingruente bello. Nec abs re miratur Scipio Ammirat. in discurs. supra Tac. quid Machiavel. lib. 2. disc. super Liv. cap. 10. in mentem venerit, quod nervos belli neget esse aerarium, quod tamen Archidamus Laced. nolens volens, contra leges suae Rei pub. confitetur apud Thucyd. lib. 1. Huc igitur, quae ad aerarium conficiendum, ad aedilium officium, et his annexa referuntur, pertinent, quae Aristotel. lib. 6. et 7. satis eleganter pertractat.
Denique ad exercendam iustitiam novo opus est magistratu, quod Pirata Demetrius obiecisset Alexandro M. cum ab eo rationem reddere cogeretur, quare Piraticam exercuisset: eadem, inquit, ratione, qua tu per totum orbem terrarum latrocinium agis. Unde August. de civitat. Dei, cap. 9. elicit, magna regna a magnis latrociniis nihil differre, nisi per iustitiam. Iustitia igitur maxime in Repub, colenda est. Duae vero sunt iustitiae partes; distribut viva et commutativa, quarum altera honores, altera poenas distribuit et commercia curat, haec proportione Arithmetica, illa Geometrica. Utrique parti oportet custodes proponi diligentes. Nam, qui solis suppliciis student, interim bene meritos nullo honore mactant, eos Isoc. in Areop. merito ridet, quod licet nonnullos deterreant a sceleribus, nullos tamen invitent ad virtutes.
Imo bonus segnior fit, si negligas, sicut malus improbior. Salust. in Iug. Qui praepositi sunt contractibus corrigendis et suppliciis irrogandis, iudices vocantur, aut praetores, si iudices accipiamus pro iis, qui mandatam gerunt
iurisdictionem. Ceterum praeter hos opus est Censoribus, qui moribus praefecti sint, et ea corrigant, quae iudicibus per leges corrigere non licet, sive quod legibus comprehendi non potuerint, sive quod supplicia aut poenas non mereantur, sed ruborem tantum aut levem ignominiam. Ostendit Liv. libr. 4. Plutar. in Cat. Mai. quam necessarium sit hoc officium, quantumque Romanorum incrementis profuerit, et Cicero in Pison et alibi. Clodium merito insectatur, quod censuram sustulerit. Nec vero in corrigendis moribus absumitur totum officium Censorum, sed Ascon, lib. 1. in Ver. addit aliam partem, quae ad distinguendos cives, pro disferentia aetatum, dignitatum, conditionum, patrimoniorum pertinet, cuius usus recenset Flor. lib. 1. hist. Rom. c. 6. Ita ut duplex sit officium Censorum, de quorum utroque seorsim agendum est.
[Note: Leges an necessariae.] Posthac de legibus consideratio subnectitur. Sunt quidem in genere leges necessariae, ut quos dicente Iohan. XXII. c. ut quos Ext. com de. offic. iud. ordin. virtutis amor a vitiis non abigit, eos severitas disciplinae cogat: Verum hic [Orig: hîc] de legibus considerandum, quod per eas tamquam instrumenta, gubernet maiestas subditos. Nam lex est, quae cogit, lex est, quae punit, seu potius ipsa maiestas, quae legem armavit. Facti quidem quaestio, ait Papin. lib. 1. §. 4. ff. ad Sc. Turpil. in arbitrio est iudicantis, poenae vero persecutio, non eius voluntati mandatur, sed legis auctoritati reservatur.
De curatoribus res planior est, cum Legati Romanorum ad Larentinos missi, ne iniuriam quidem sibi factam expostulare voluerint, ne ultra mandatum quicquam agerent, Valer. lib. 2. cap. 2. In omni igitur officialium genere opus
est legibus, tum vero ad hoc etiam, ut licet, qui ultro officium faciunt, non cogant, iis tamen voluntatem summae potestatis aperiant, quid scil. a subditis fieri velint. Alioquin ad ea, quae scire non potes, non est obligatio.
[Note: 6 Institutio civium ad quid necessaria.] Leges vero frustra feruntur, nisi ita instituti sint animi, ut legibus obtemperare sciant. Quem mali mores corruperunt, illi, ait Senec. epist. 94. frustra praecipis, sic vives cum patre, sic cum uxore. Nihil enim proficient praecepta, quam diu menti error obfusus est. Si ille discutitur, apparet, quid cuique debeatur officio. Cum igitur legibus praeparet animos subditorum Institutio, imo leges etiam antevertat, quandoquidem bene institutis legibus opus esse negabat Lycurgus, merito cum legibus de Institutione praecipiendum fuit. Aristotel. reservavit sibi hunc tractatum ad fin. pol. quod sit ultimum instrumentum, quod resolvendo invenitur. Comprehendimus autem Institutionis nomine hominis curam, a primo conceptionis tempore, usque dum plenus fit Rei publicae civis. Multum enim interest primordia vitae recte poni, quia, dicente Cicer. ad Attic. ut male posuimus initia, sic cetera sequuntur: et vitium in principiis parvum, maximum fit in progressu, ut ait alibi Aristot. 1. de coel. tit. 33. Educatio vero iam editi infantis aut publica est aut privata. Privatam remittit Politicus ad Oeconomiam, nisi quod eam patribus familias praecipiat, publiceque prospiciat, ne mendicorum et otiosorum hominum copia gravet Rem public. contra quos Amasia elegantem tulit legem, Herod. lib. 2. a Solone quoque usurpatam, et ex institutione Gymnosophistarum Chinensibus relictam. Bernardinus Scharland. in desc. Chin.
Publicam vero ordinat et praescribit
Politicus, quo cives ita instituantur potissimum, prout Rei publicae conducit. Nam aliter ait Aristotel. in Aristocratia, aliter in Democratia, aliter in Monarchia convenit cives assuefieri: aliaque officia aliis Rebus publ. plus prosunt. Hinc certa institui oportet collegia istarum artium, quas Res publica maxime florere cupit, non tantum illiberalium, sed et liberalium, quas Scholas vocant ab otio, tam particulares, quam universales, seu Academias. Quod enim de harum iure et studiis Politico disputandum est, huc pertinet.
Denique huius loci est Consuetudo, quae perinde, ut institutio, animos hominum occupat, cum sit tacita institutio: quod insinuavit Horat. lib. 1. Sat. 4. ubi postquam dixerat: denique teipsum concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim Natura, addit: aut etiam consuetudo mala. Namque neglectis urenda filix innascitur agris: in quem locum notat Bersman. illud Hippoc. e)pi/kthtoi fu/seij ta\ h)/qh <BetaCode: e)pi/kthtoi fu/seis ta\ h)/qh> , imo vim quoque legis habet, ut ait Iurisc. l. sed et ca. ff. de ll. si satis longo tempore fuerit observata. Quin et Iacobus VI. Rex Britan. l. 2. Basil. dori. filium admonet, ut ingenia, naturam, mores et affectus hominum accurate indaget, priusquam ad salutaria remedia descendere possit.
Completa iam sunt omnia, quae essentialiter ad constituendam Remp. requiruntur. Sola restat religio, de cuius introductione et conservatione nonnulla quoque Politico praecipienda sunt. Verum, quia dum haec scribo, longe adhuc a Iuventutis annis absum, nolo mihi de re tam seria [Orig: seriâ] iudicium sumere, ne mihi obiciat quisquam, quod Photeae Rhetori contra Alexand. Magn. peroranti obiectum fuit: audesne iuvenis de tam magnis rebus loqui? Plut. de gerend.
Rep. Recognosco et illud Iudaeorum, non esse ante 30. annos secreta scripturarum in vestiganda, nedum ante iuventutem disputando. Ioh. Pic. in Heptapl.
[Note: 8. De corruptione Rerump.] Hactenus quae ad constituendam Remp. faciunt, proposuimus: restat adhuc l. 5. pol. in quo Arist. postquam c. 1. dixerat, ex pedita sibi fere esse omnia, quae proposuerat, pergit de corruptione Rerum publ. agere, in quo Methodum Medicorum imitatur. Cum enim Galeno ad Thrasyb. cap. 30. 1. de san. tuend. c. 1. 9. Meth. post med. et Aver. 1. Collig. c. 1. duae sint Medicinae partes: altera de tuenda sanitate, altera de abigendis morbis, eo, quod duplex finis sit, diversis mediis procurandus, conservatio sanitatis et depulsio morbi: Ex eadem ratione duae erunt Politices partes, altera, de construenda et servanda, altera de corrigenda Rep. eiusque corruptione antevertenda. Nam, qui subtiliter factum emendat, laudabilior est eo, qui primus invenit, ait Imp. §. 4. de concept. ff. ex Arist. 4. c. 1. Diversae autem sunt hae duae partes, propter diversitatem tum finium, tum mediorum.
In hac parte Arist. iterum observat ordinem Analyticum, sicut et Medici in Pathologia, primo loco explicant morbos et eorum differentias, quod inde finis cognoscatur: Ita Politicus primo loco explicat corruptiones Rerum pub. distinguitque naturaliter senescentes Resp. a violenter, seu per morbum pessum euntibus. Sicut enim, Tempus edax rerum, tuque invidiosa vetustas paulatim lenta consumitis omnia morte: Ov. l. 15. Metam. ita Reip. ut Polyb. ait: 1.6. et Agath. l. 1. hist. auxesis quaedam est secundum naturam, deinde vigor, postea rursus diminutio. Per morbum vero interit Res pub quando vitium contrahit ante diem, et per illud vel adulteratur,
id est, ut eodem statu manente, degeneret in peiorem gubernationem, puta ex regno in Tyrannidem: vel prorsus interit et a stirpe exscinditur, intereunte civitate una cum Republ. vel denique transmutatur in novum statum, manente civitate, novamque formam induente, quod l. 3. Polit. cap. 2. Aristot. adumbravit. Haec vocatur proprie Conversio, quod Res publ. una mutetur in aliam.
Cum vero morbum tollere medicus non possit, quamdiu causa durat, morbumque fovet, 10. Meth. c. 1. unde in regulari cura, morbi cum causa coniuncta, prima, quoad operandum, indicatio desumitur a causa: nec Politicus sine causae cognitione, morbos Rerump. curare porest. Unde Aristot. iure subicit causas eversionum, quae aut remotae sunt, aut propinquae. Remotas intelligo, fatum, astrorum inclinationem, numeros Platonicos, etc. quas Arist. praeterit, quod non remotarum, sed proximarum causarum ratio Politico sit habenda, sicut Cassius innuit, cum a Chaldaeo veraretur Parthos lacessere, priusquam Sol Scorpii sidus evasisset: Non, inquit, Scorpiones metuo, sed Sagittarios. Nec propterea voluntatem aut decretum Dei contemnit, Arist. sed ubique praesupponit, quod sine eius concursu nihil fieri posse crediderit. Nec enim numen abest, si sit prudentia, ut ait Poeta.
Proximarum causarum aliae prorsus sunt per accidens, quas cum omnes simul commemorare nequeat Arist. uno atque altero simili exemplo innuit. Apri caput Aetolos et Arcadas contra se armavit: Pictos et Scotos ereptus canis. Cervus saucius Latinos et Troianos, Macrob. 5. Sat. c. 17. Sed si vis causae consideretur, minor est, quam ut per se ad evertendas Resp. sufficiat. Proinde Arist. eas ordine proponit, quibus tanta vis est, ut
per se queant Reip. statum destruere. Duplices autem eas facit: Externas, ex quibus bellum, Internas, ex quibus oritur seditio. Has pertractat primum in genere, utpote ke/rdos, timh\n, u(/brin, fo/bon, u(peroxh\n, katafro/nhsin, au)/chsin, th\n para\ to\ a)na/logon . Item e)ri/qeian, o)ligwri/an, mikro/thta, a)nomoio/ thta <BetaCode: e)ri/qeian, o)ligwri/an, mikro/thta, a)nomoio/ thta> . Mox de pecularibus corruptionum causis in specie considerat, et quia tres sunt primi status Rerum publ. de Democratia, et paucorum statu primum, deinde peculiariter de Monarchia agit, quae privatim quamque Rem publ. corrumpere maxime soleant, diligenter edisserens.
Tertium idque potissimum, cuius gratia cetera huius partis praemissa oportuit, est remediorum inventio, quibus vitia cadentium Rerum publ. curare possimus, aut etiam praeservare. Nam, quae curativa mixta est profulaktikh\ <BetaCode: profulaktikh\> Calen. libr. 11. Method. c. 2. ad qerapeutikh\n <BetaCode: qerapeutikh\n> revocatur. Tradit autem Aristotel. primum praecepta generalia, quae causis et corruptionibus universalibus respondeant, quale est: Principiis etiam levissimis obstare: nihil facile nec cito immutare: dhmagwgw=n <BetaCode: dhmagwgw=n> praestigiis fidem non habere: prudentes magistratus praeficere, quod in iis salus Rei publ. procumbat, etc. Deinde in specie subicit remedia, quae omnibus prosint vitiis, et quomodo causae vel sint praeoccupandae, vel si altius radices egerint, exscindendae, ostendant.
Hactenus curatio internarum seditionum. Ita enim distinguit Plato 5. de Republ. Inimicitias, quae inter familiares incidunt, seditiones esse, quae inter extraneos, bellum. Sequitur nunc corruptio a causa et vi externa, quae proprie bellum est: Cuius tractationis omnino duo sunt capita: Alterum de iure belli: alterum de
commodiori bellum ducendi modo. Ius belli, continet ius fetiale [Orig: feciale] Romanorum, de denuntiando bello, de feriendo foedere, pactione aut sponsione, etc. Haec enim distingui Sigon. docuit, 1. de iur. antiq. Roman. et Bodin. lib. 4. polit. c. 6. Imo ipse Liv. lib. 9. et in eius libri annotat. Godelevae: satis apertum inter foedus et sponsionem discrimen ponit. Foederis iterum tria sunt genera, quae vide apud Hottoman. in Comment. ad 5. Verr.
De modo vero ducendi bellum ea proponemus, quae ex historicis observata sunt, quaeque alii, qui partim ipsi bellis intersuerunt, tradiderunt, ut Polyb. Leo, Vegetius, mauritius, Aelianus, Xenophan, Machiavell. Franciscus Patrit. in Parall. milit. Fronton. Polyaen. Castellan. Onosander, Synesius. Nec nihil observavit Lipsius in lib. 6. Polyb. Cetera bellatoribus relinquimus, ne Hannibal quispiam aurem Phormioni vellicet, vetetque fabrum ultra incudem sapere.
[Note: Quaesit intentio primorum librorum Polit. Arist.] Ex iis, quae hucusque decurrimus, satis constare puto, non alium quam Analyticum ordinem observasse Arist. in Politicis, quippe, cum nec alium observari potuisse rationibus demonstratum sit: Invenies tamen quamplurimos, Casum 1. polit. cap. 1. Victor. in princ. comment. Zuinger. in praef. imo plerosque alios, qui Synthetico ordine Aristotel. usum contendunt, primo Polit. libro, et principio secundi decepti. Nam cum in primo libro de familiis, in tertio initio de civitate agat, putant haec ab Aristotel. loco Principiorum praemitti, cum tamen res longe aliter se habeat, si ad regulas Logicas revocetur. Nam si ordinem Analyticum inchoavit Aristotel. cum disciplina Politica uniformis sit, debuit eundem toto discursu continuare.
Ostensum tamen fuit, quod a Republ. tamquam toto descendat ad partes et media explicanda, donec in primo medio acquiescat, videlicet educatione, quae ultimum quidem est in inveniendo, sed primum in operando. Praeterea civitas et familiae non sunt principia, per quae constituitur Res publ. sed sunt materia, in quam res pub. tamquam forma inducitur. Res publ. enim forma est, anima civitatis, sicut Aristot. 3. Polit. 1. et 2. demonstravit. Materia vero non est principium formae. Proinde, ubi illi principia tractari putant, [Note: Non principia ibi explicantur, sed subiectum.] ibi subiectum explicari, ex doctrina Methodi cognoscimus. Omnium enim artium primum officium esse, suum subiectum explicare, optima ratione enuntiavit Aver. 1. Coll. cap. 2. id quod fieri debere Aristot. 1. Ethic. c. 13. exemplo oculi docuit, quod Galen. 1. Method. c. 6. latius quod examinat, et Celsus quoque lib. 4. cap. 1. insinuat, dum subiecti explicationem particularibus morbis praemittit, quasi praeviderit, non posse disciplinam practicam sine subiecti praecognitione absolvi. Hac enim ratione coactus fuit Arist. 1. Eth. c. ult. de anima rationis participe, et in vestibulo Logices de praedicamentis agere, ut Galen. censet 2. method. in fin. quod utrobique contineatur materia seu subiectum.
Nam si aurifaber nesciat aurum capax esse istarum operationum, quas ipse meditatur introducere, numquam de ipsis operationibus consilium inire potest. Ex quo apparet necessitas, quare in disciplinis practicis subiectum primo loco sit explicandum.
Oportet enim non tantum in scientiis, ut Aristot. praecipit 1. post. t. 73. 2. post. 42. sed et in practicis disciplinis subiectum praecognitum esse, quod ignorato subiecto necesse sit et cetera ignorari, quae ex subiecto dependent, quaeque
intereunte subiecto, interire necesse est. Scotus quidem 1. Metaph. qu. 1. et Anton. And. 1. Metaph. q. 1. m. 3. volunt subiectum a posteriori posse in scientia demonstrari, sed quia in tantum sunt cetera, in quantum est subiectum, recte Aver. 1. post. com. 73. Thom. in prooem. phys. Zimar. in solut. contrad. 14. ad poster. et Theor 53. Zabarell. 2. de const. Logic. 1. Method. et in lib. de trib. praecog. volunt in omni scientia subiectum debere praecognitum esse, quod si ignotum fuerit, ut in subiectis disciplinarum practicarum evenire necesse est, in principio artis declarandum est, sicut Aver. 1. lib. Collig. et Fernell. lib. 1. physiol. corpus humanum in Medicina declarant. Anatomia enim non alio iure ad Medicinam pertinet, nisi quod subiectum eius in partes dissectum ruditer, et w(j e)n tu/pw| <BetaCode: w(s e)n tu/pw|> explicet. Nam et hoc quoque sciendum: Subiectum debere rudi tantum Minerva [Orig: Minervâ], quantum praesenti conducit instituto, proponi, qua in re hallucinatur Ramus in Schol. Log. cum suis asseclis, dum Aristot. reprehendit, quod praedicamenta exactius non tradiderit. nam exactam eorum cognitionem Logica non exigebat: ideoque si quid praeterea tradidisset, Arist. peccasset, et supervacanea tradidisset. Subiectum enim eatenus debet explicari, quatenus, ut ait Aver. in Epit. praedica. c. 4. artem adiuvat. Iam omnes minutiae, rei subiectae, tantum abest, ut adiuvent artem, ut potius impediant, tanto quippe difficiliorem futuram, quanto pluribus supervacuis subtilitatibus gravatur.
Nec enim Ethicus, de rationali et sensitiva anima, plura scire tenetur, quam quae ad cognitionem virtutum conducunt. Cetera ad Physicam, et fortasse etiam ad divinam scientiam pertinent, kai\ ou)de\n pro\j to\n nu=n lo/gon <BetaCode: kai\ ou)de\n pro\s to\n nu=n lo/gon> . Nam, quae nihil ad institutum faciunt, omnino abundare putanda sunt.
[Note: Subiectum Tolitices Civitas.] Subiectum igitur Politices primo loco adumbrari oportuit, Civitas vero est subiectum Rei publ. prout 1. Oecon c. 1. docuit Aristot. thom. 1. polit. in pr. Ian. de Nor. in lib. de Constit. Polit. et ipse Casus 1. polit. cap. 1. Huic enim inducitur Resp. per media, quae in synopsi proposuimus, et in progressu declarabimus latius. Propterea in pr. 3. lib. antequam Rem publ. aggrederetur, sumpsit Philosophus civitatem w(j e)n tu/pw| <BetaCode: w(s e)n tu/pw|> sibi explicandam.
[Note: Civitatis partes familiae.] Civitas vero, cum sit totum aggregatum ex pluribus familiis 1. Oecon. cap. 1. 3. polit. c. 1. et 2. cognosci sine iis non potest, cum confuse cognoscatur totum quam diu partes ignorantur, ut docet Aristot. 1. post. c. 1. et ex eo Thom. 1. p. q. 85. art. 3. in corp. Zimar. in q. de prim. cognit. Scot. 1. dist. 3. q. 2. in princ. Ocham. 1. d. 3. q. 5. Fonsec. 1. Metaph. c. 2. qu. 2. s. 1. Propterea in 1. lib. polit. Arist. praemisit familias, tum de iis disputans in genere, tum in specie singulas societates, earum percurrens, quae sunt: Viri et Uxoris: Domini et Servi: Parentum et Liberorum.
Interest autem inter doctrinam Politicam de familiis et Oeconomicam, sicut Xenophon. in pr. Oecon. recte docet. Non enim habenda est Oeconomia pro parte aut appendice Politices, quae est opinio Piccolom. in Introd. cap. 9. Cas. in praefat. Oecon. cum alium finem habeat, et alia omnino tradat praecepta. Politicus enim tantummodo familias considerat, quatenus sunt partes civitatis, et communi Rei publ. iuri subiciuntur. Quae vero privatis Oeconomiae terminis includuntur, utpote, modi acquirendi, et conservandi familias, praecepta regendae uxoris, et servorum, vel educandorum liberorum, cum privatim competant familiis, non quatenus illae
sunt partes totius civitatis, Aristotel. merito in libris Oeconom. separatim pertractavit, ut ita respective tantum Politica consideret familias, quatenus ad civitatem et Rem pub. rediguntur.
[Note: Liber secundus Polit. interiectitius.] Atque haec iam est integra totius Politices delineatio, prout ab Aristot. primo Methodi artifice octo libris comprehensa est. Solus restat liber secundus, cui locum nondum assignavimus. Sed qui artificium Aristot. ex 1. phys. 1. de an. 1. Metaph. 1. Eth. didicit, facile intelligit, quid in hoc 2. lib. Arist. sibi agendum proposuerit. Quia enim facilius, quid quidque non sit, quam quid sit, intelligimus, Arist. cognitionis nostrae rationem habens, plerumque solet ab impugnatione et refutatione falsarum opinionum initium facere, ut dum, quid res non sit, disputat, sensim deducat auditorem, ad id, quod res est. Ita in sec. lib. quoque examinat varias legumlatorum Resp. Socratis, Solonis, Lycurgi, Minois, Hippodami, Phaleae, etc. et in singulis, quid probet, quid reprehendat, annotat, ut hac via planiorem sibi faciat aditum ad veram opinionem explicandam. Unde patet, secundum librum Interiectitium esse, et continere tantum refutationes Rerum publ. ab aliis minus recte fundatarum. Hoc igitur lib. omisso, materiam nostram persequemur, a familiis facto initio, quod eas primo loco tractari conveniat, quia sunt partes subiecti.
[Note: An Politica sit ex Accidenti.] DIsputat Anton. Mirand. in lib. de honor. Politicam ex accidenti obortam fuisse, propter hominum malitiam. Si enim omnes probi
essemus, non indigeremus Politia [Orig: Politiâ], legibus et magistratibus, sicut Arist. 8. Eth. 1. ratiocinatus est: si omnes essemus amici, nullus esset locus iustitiae. Propter hoc enim conduntur statuta, ut humana coerceatur audacia, et inter improbos innocentia securitate laetetur. In Stat. Pol. l. 1. c. 2. a. 3. Isid. 5. Etym. c. factae. 1. dist. 4. Verum haec opinio erronea est, quoniam imperantium et parentium gradus adhuc oporteret distinctos esse, licet omnes praesupponerentur probi, siquidem non possemus omnes simul imperare. Quin etiam in bonis Rebusp. non tantum poenae infliguntur maleficis, sed et praemiis mactatur virtus. Esto, sint omnes probi, adhuc tamen Politia opus est, ut virtuti suus habeatur honor. Denique opus etiam est praeceptis Politicis, ut inscia mens, quae virtutum omnium rudis nascitur, quid agendum sit, quid fugiendum, inde discat. Aliquin non advertit Mirand. se eo argumenta universam disciplinam moralem, omnia praecepta virtutum supervacanea asserere, et ex accidenti.
[Note: Utrum societas instituatur ob indigentiam vel honestatem.] Sicut igitur universa moralis disciplina, ita et Politica per se instinctu et ductu naturae constitit. Plato quidem 3. de ll. et fere Machia v. l. 1. disc. ad 1. Dec. Liv. c. 1. Ioh. Marian. l. 1. de reg. instit. c. 1. homines putat primum egestate et necessitate compulsos societatem iniisse. Sed Arist. 4. pol. 4. illam sententiam merito improbat, quoniam, ut in loci illius enarratione dicit Thomas, civitas non est propter ipsum vivere, sed propter bene vivere. Possumus enim utcumque extra societatem vivere, sicut Homer. citatus ab Arist. 1. pol. c. 2. Plat. 3. de ll. Cic. 2. de ll. Plut. in Thes. Thuc. l. 1. maiores olim nostros habitasse scribunt, ita, ut praecise ad conversationem aliorum necessitas nos minime compellat: sed tamen etiam in rerum omnium abundantia honestas et
naturalis instinctus hortatur animos ad societatem appetendam. Id quod Arist. 1. pol. c. 2. non uno argumento planum facit, tum imprimis ex eo, quod homo natura sit animal sociabile, quod et Epicurus pro principio recte ponit. apud Arrian. Epict. l. 1. c. 23. ideoque a natura, etiam cessante indigentia, ad societatem impellatur.
Probat etiam ex sermone, quo uno fere secund. Plutarch. homo differt a brutis. Hunc enim propterea natura indidit homini, ut animi sui sensa aliis exprimere possit. Unde voces vocantur Boetio signa, animi conceptus aliis patefacientia. Edit. 1. in 1. c. 1. de interp. Hoc autem oportet in societate fieri: Et quia natura, quippe quod sit sapientissima, prout edisserit Scal. ex. 6, frustra sermonem non indidisse putanda est, nec ipsa voluit hominem in tenebris aut solitudine vivere, sed cum aliis in publica societate, ubi sermonis usus esset. Posthac, sicut apes, dicente Cicerone, congregantur, non ut favos faciunt, sed cum natura coeunt, tum favos faciunt: Ita postquam coierunt homines, duce natura, tum demum verterunt studia sua ad vitae necessaria comparanda. Atque hic iam secundarius finis est, quem cum vulgus potissimum respiciat quod honestatem susque deque habeat, hinc dixit Arist. 1. polit. c. 2. vivendi causa natam esse civitatem, non quod is sit finis, absolutus et primus Reip. sed quod homines eum sibi, cum primum societatem inierint, neglecto primario, proposuerint.
Si enim naturae ductum sequi voluissent, ad honestatem primum respicere debuissent, quam natura utilitati semper praeponit. Honeste enim secundum virtutes, nisi cum aliis, in honestate vivere non licet. quo argumento Arist. 8 Eth. demonstrat etiam felicem indigere amicis,
ut scilicet sint, erga quos virtutes exercere queat.
[Note: Societates ex fontibus naturae.] Ut tamen ex fontibus naturae societates deducamus, notum est rebus omnibus inditam esse, se conservandi cupiditatem, et primae causae aeternitatem assequendi. Quae iam in individuo se conservare nequeunt, per propagationem in specie conservant: Unde nascitur appetitus Veneris, non homini solum, sed et ceteris animantibus communis. quia dicente Iustin. de iur. nat. inst. a iure naturae descendit maris et feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, et ante eum Cic. 1. de offic. Commune animantibus omnibus est, coniunctionis appetitus, procreandi causa, et cura eorum, quae procreata sunt. Ante utrumque Aristot. 1. polit. cap. 1. necesse est primum copulari eos, qui seiuncti esse non possunt, ceu feminam et marem procreandi causa. Atque hoc non consilio aut voluntate, sed quemadmodum et in aliis animantibus et stirpibus natura datum est appetere, quale ipsum est, tale relinquere alterum. Innuit Aristot. primis verbis, etiam aliam rationem istius naturalis appetitus, quam 1. phys. c. ult. exponit; Imperfectum scilicet, qualis femina est, naturaliter appetere sui perfectionem in mare.
Prima igitur societas, et ut Cicero ait 1. de Offic. seminarium Reip. seu fundamentum societatum reliquarum est coniunctio maris et feminae, ex qua prodeunt liberi, et ad horum sustentationem necessarii servi, qui complent totam familiam, sicut mox dicemus, si prius familiae significata varia distinxerimus.
[Note: Quid significet familia.] Familia enim aliquando significat universam rem familiarem, quam Xenoph. in Oec. oikon <BetaCode: oikon> Vocat. Domus, inquit, idem est quod universa
possessio. Nomine possessionis appellamus, quod ad vitam cuique est utile. Eo sensu Terentius ait: Decem dierum vix mihi erit familia, et Plaut. in Pseudol. Sustenta tu misericordia familiam. Lex. 12. Tabb. refertur a Cic. 1. ad Herenn. paterfamilias uti legassit super familia, pecuniaque sua, ita ius esto, in qua familiam pro tota possessione accipi, ex interpretatione Iurisconsultorum patet, His enim verbis eandem retulit Pompon. l. verbis 120. de V. S. Uti legassit suae rei, ita ius esto. Ulpian. vero tit. 11. § testam. 14. uti legassit super pecunia, tutelave rei suae, ita ius esto, sive, ut legit Cuiac. super Instit. ad l. Aquil. super pecuniae, tutelaeve rei suae: quae lectio desumpta est a Paulo l. saepe 53. de V. S. Eo sensu sumitur quoque t.t. de fam. hercisc. et Inst. §. 4. de offic. iud. quid enim aliud est familiam herciscere, quam hereditatem dividere. Borcholt. Instit. d. loc.
Deinde accipitur familia pro stemmate, seu gente, l. 195. ff. de V. S. et l. 196. eod. ubi liberi negantur esse in familia feminarum. Iure autem proprio definit Ulpian. 195. §. familiae de V. S. familiam plures personas, quae sunt sub unius potestate, aut natura, aut iure subiectae. Ceterum, praeterquam quod haec definitio collegiis quoque competit, quae scil. ab uno praeside reguntur, non exprimit etiam veram familiae essentiam. Familia enim licet pro personis ipsis alicubi sumatur, tamen, ut de Aristot. habemus 1. Oecon. c. 2. proprie nomen Iuris est, non personarum. Est enim familia, parva quaedam Res pub. ut 1. Oecon. c. 1. dicitur, et in proportione, 8. Eth. prolixe ostenditur. Sicut igitur Res pub. non per civium personas, sed ta/cin <BetaCode: ta/cin> seu administrationem definitur: ita oportet familiam quoque definiri, quod sit recta gubernatio
corum, quae sub imperio unius patris familias continentur.
[Note: Quot ad eam requirantur personae.] Quot vero personae ad familiam requirantur, nec Ulpian. expressit, nec Aristot. In Promptu tamen est ostendere; quod de collegiis I Ctus enuntiavit: l. Neratius de V. S. tres facere collegium, optimo iure de familiis quoque dici posse. Aestimandus enim est numerus personarum ex fine familiarum, cum familiae tantum ad fines suos comparatae sint. Quae autem sic sunt, eorum natura ex fine aestimari solet. Duplex autem est finis familiarum, procreatio sobolis et sustentatio liberorum. Unicuique enim debetur alimentum ex eo, unde natura fuit, et sic parentes de iure naturae coguntur liberos alere, l. unusquisque. 3. C. de infant. expos. Ad sobolem autem procreandam opus est viro et uxore, ad sustentationem familiae servis. Ideoque tres minimum ad familiam complendam sufficiunt: id quod prisco saeculo iam dudum docuit Hesiod. 2. oper. et dier.
Postquam enim iusserat prw/tista me\n zhtei=n oi)=kon <BetaCode: prw/tista me\n zhtei=n oi)=kon> , id est, postquam sibi finem proposuerat, cui erant indaganda instrumenta, deinde subicit, quaerendam esse uxorem, et mox bou=n a)roth=ra, kthth\n ou) gameth\n <BetaCode: bou=n a)roth=ra, kthth\n ou) gameth\n> ; illam ad procreandam sobolem: hanc ad sustentationem familiae. Non inficior Arist. 1. Polit. cap. 3. 1. Oecon. cap. 2. et Ulpian. l. 40. §. 2. de V. S. 195. §. Eod. complecti in familiis quoque liberos.
Sed, sicut in Logicis conclusionem ostendimus accenseri Syllogismo, licet eius non sit pars, sed finis, ut docetur 1. prior, c. 26. ab Aver. 1. prior. c. 1. et 25. ita liberi quoque, postquam a familiis producti sunt, iis annumerantur non tamquam partes, cum multae familiae constent sine liberis perfecte, quoad suam naturam: sed
tamquam effectus, perinde ut possessiones. Nam et has familiis immiscet Arist. quando familiam componit ex homine, et possessione, ubi Aretinus et Casus possessionem interpretantur pro re inanimata, seu pro quavis re ad familiam sustentandam utili, quam divitias proprie vult nominari Averr. tract. 3. de Repub Nec tamen possessiones in sua definitione, complexus est Ulpianus.
Dixi ad Familiam sufficere servum, quem tamen nolim in individuo, ut marem et foeminam intelligi, sed in specie. In usu enim iuris, frequenter ut nos Cascellius ait singulari appellatione, cum plura eiusdem generis significare vellemus. l. 158. de V. S. Unde unius servi nominationem ad intelligendam familiam sufficere I Ctus docet, l. 1. §. sed quaeritur. 17. de vi et vi armat. Marem vero et feminam in individuo intelligere debet Politicus, siquidem rectas et honestas constituere velit familias: Licet olim, cum flagitium non esset plures ducere uxores, Salomonis familia 700. concubinas et uxores, 3. Reg. 11. Commodi 300. concubinas, Lamprit. in Comm. Ulodimeri Muscovitae 500. uxores habuerit. Sigismundus Bar. in histor. Musc. nec nunc Turcarum Rex multo pauciores habere solet, quae ratio tamen familias non multiplicavit, cum, ut nunc servum, ita tum uxorem in specie, non individuo intellectam oportuit. Multitudo enim servorum non facit diversitatem in familia, cuius naturam non ex multitudine, sed differentiis personarum metiri debemus. Crassus quidem 500. servos in centum retulit, et Milo uno die 300. servos manumisit, ne in Clodii caedem torquerentur. Ascon. in Miloniam.
Sed familiae illorum non magis familiae censendae sunt, quam Antonii consularis viri, qui 8.
solum servos domi habuit, aut Carbonis, qui uno minus, aut marcii Curii, tot adoreis longe incluti, quippe, qui ter triumphum una porta egit. Huic enim duo soli in castris calones fuere. Ita ille vir, de Sabinis, de Samnitibus, deque Pyrrho triumphator, pauciores servos habuit, quam triumphos. Apulei. lib. 1. Apolog.
[Note: Disputatur de Rep. Platonis, in qua omnia communia.] Hinc priusquam abeamus, eripiendus est error Platonis in 5. de Republ. qui non tantum sacris oraculis repugnat, ut Seranus ipse confitetur in comm. 5. de Republ. sed familias et discrimina rerum prorsus tollit, dum uxores, liberos, et omnia facit communia Delet enim storgas, quas omnium non tantum hominum, sed et brutorum animalium animis, insculpsit natura. [Note: 1. Delet storgas.] Nam et canis dominum occisum custodiit, occisorem prodidit, Cedron. in Constant. pagen. quin etiam socium canem defendit. Busbeq. in Epist. Quid fecerit homo, quem innatae storgae tanto tangere fortius deberent, quanto earum rectitudinem per rationem melius edoctus fuit? Certe Timantes, cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Chalcantem, tristiorem Ulyssem addidisset Menelao, quem summum poterat ars efficere maerorem, consumptis affectibus, non reperiens, quo digno modo patris vultum exprimere posset, velavit eius caput, et suo cuiusque animo dedit aestimandum. Quintil. 2. institut. cap. 12. Adumbrare scilicet voluit storgas illas et affectiones, quas natura parentibus erga liberos, his erga se mutuo et cognatis invicem insevit. Eas tamen prorsus [(transcriber); sic: porsus] eradit sententia Platonis, quippe, ubi nec parentum, nec liberorum, nec fratrum, nec cognatorum ulla differentia est, adeo, ut Ficinus Remp. Platonis quoque commendet ex eo, quod omnes ibi suturi sint fratres: atque utinam non etiam
patres simul et fratres, et sororii. Quamquam nec ipsa ratio quippiam momenti habet. Nam, quia dubii semper sunt, nec quisquam de fratre suo certus est, quis credat levissimam istam suspicionem, quae non minus in hanc quam illam partem vacillat, ad concordiam sufficere, cum plurimos revera fratres vix amicitiam aluisse constet, sicut in Demetrio et Perseo, Geta et Caracalla, Caroli M. et Ludovici Pii filiis, aliisque infinitis patet.
Est hoc quidem ini Republica Platonis satis magnum absurdum, quod naturae ius oppugnet, cui nulla constitutio praeiudicare debet, distinct [Note: 2. Cononbitus incestos introducit, naturae inimicos.] 9. in pr. Sed alterum maiori laborat absurditate, quod incestos introducat concubitus, tam naturae, quam pietati inimicos, quos Isichius Hierosolym. lib. 5. comm. in Lev. cap. 18. propterea prohiberi scribit, ne idem fiat pater et filius, mater et uxor, etc. Myrrha quidem apud Ovid. 10. Metamorph. cum Cyniram patrem arderet: Gentes, ait, esse seruntur, in quibus et nato genetrix et nata parenti iungitur, et pietas geminato crescit amore: et Arnob. 8. cont. gen. incestum pluribus gentibus in usu positum fuisse dicit, quarum Catalogum texuit Alexand. ab Alex. libr. 1. gen. dier. cap. 24. Ceterum, quaecumque gentes illae fuerint, certum est, et ex universa constat historia, maximo datum esse vitio, quicumque naturae tantam vim inferre ausus fuerit: Cum Cambyses consiliarios suos rogaret, numquid [Orig: nunquid] iure sororem in matrimonio habere posset, non ausi fuerunt, quantumvis magni adulatores, aflerere, sed aliam legem invenerunt: Ius esse regi, quicquid placuerit: Herodot. lib. 3. qua [Orig: quâ] lege audacter usi sunt postea Artaxerxes, qui Amestrim sororem, Plutarch. in Artax. et Darius, qui itidem sororem in
matrimonio habuit. Iustin. l. 11. Unde Alexand. M. et inter cetera correxisse apud Persas fertur, ne matrem cuiquam liceret uxorem ducere. Plutarch. in libr. de fort. Alex. Cum etiam Ptolomaeus Philadelphus rex Aegypti Arsinoen sororem duxisset, ut Pausan, in Attic. scribit. reprehensus fuit a Sotade: In foramen minime sanctum aculeum tradis Strabo libr. 10. Quanto conatu Iohannes obiurgarit herodem, quod fratris coniuge pro uxore uteretur, post sacras literas ex Egesip. 2. de excid. Hiero. cap. 1. notum est. Claudius Imp. fratris quidem filiam Agrippinam in matrimonio habebat, Sueton. in Claud. legemque addebat, ut id genus nuptiae essent legitimae, Tacit. 12. Annal. quod Nerva postea abrogavit, Dion. in Ner. Sed tamen incestos concubitus prorsus a natura alienos iudicabat. Cum enim femina quaedam filium agnoscere nollet, iussit eos concumbere, sic cogitans, feminam agnoscituram potius silium, quam tam detestandum quid scienter commissuram. Suet. in Claud. Nec Caracalla, quamquam frontem perdiderat, ausus fuit cum noverca consuescere, donec illa diceret: numquid [Orig: nunquid] se Imperatorem esse meminerit, evius non sit accipere, sed dare leges. Ael. Spart. in Carac.
Usque adeo naturaliter omnes gentes aversantur incestos concubitus. Vah, quid dico gentes, cum etiam animalia bruta ab iis abhorrere temptiderint [Orig: tendiderint] Avic. 9. de hist. anim c. 47. lustin. Nov.12. unde Halycarn. l. 2. homines incestuosos brutis deteriores merito vocat. Qua de causa Paulus l. Adoptivus. §. unde. l. ult. ff. de rit. nupt. distinctionis graduum non aliam causam affert, quam ius gentium et naturam, et Tiraq. l. 7. Connub. num. 47. Beust. 1. 2. de matrim. cap. 58. potissimam rationem vetiti incestus credunt ius
naturale et gentium. Thom, quidem 2. q. 154. a. 9. Anton. 2. p. Sum. tit. 5. c. item 5. vers. quantum ad 3. afferunt rationes alias, et praefertim Plut. in probl. Rom. c. 108. Quoniam, inquit, nuptiis necessitudines augere volebant, et ultro citroque filias dando et accipiendo multos sibi propinquos adiungere, quam rationem, adducit etiam August. 15. de Civ. Dei, c. 16 citatus, cap. cum igitur. 35. q. 1. Item Chrysost in 1. ad Cor. homil. 34 reddens rationem de Lege Mosis, Lev. 18. Ad alienos, inquit, traduxit nos, illos vicissim ad nos pellexit, quos naturali necessitudine copulari non licet, hos nuptiis conglutinavit, integras saepe familias unius Nymphae gratia conciliando. Et quod obiecerit aliquis: per nuptias cognatorum firmiores effici amicitias, respondet idem Chrysostom. Satis causae sit, cur illas ames, ex eodem esse te utero prognatum: aliter tibi competent aliae. Cur tu charitatis amplitudinem redigas in angustum? aut cur officium caritati non necessarium impendis? quo amicitiam coiuge aliunde ducta, et per hanc longissimam affinium seriem, parentes, fratres, et illorum necessarios omnes tibi conciliare potes. Adiungit et causam alteram, quod imbecillitas mulierum exposcat plures adiutores, et ut cognati uxoris, in maritalibus iniuriis possint ipsi adiumento esse. Subiungit et tertiam, quam tamen una cum ceteris numquam tantae auctoritatis esse putamus, quantae est illa quam ex iure naturae et gentium peti diximus, imprimis cum lege divina roboretur, Levit. 18. et 20. ubi non tantum personae, ut nonnulli augutantur, sed potius gradus intelliguntur, ut ostendit Osiand. ini lib. de vet. et incest. nupt. Anno 1535. Noriberg. edito. Qua de causa et graviter puniti sunt, qui incestibus torum
suum macularunt, quod non tantum Iudaeis, sed omnibus omnino populis minitatur Deus, Levit. 18.
Semiramis a filio interfecta fuit, quod eius concubitum appeteret, si Iustino lib. 1. Aug. 18. de C. Dei, c. 2. credimus, quamquam Oros. l. 1. c. 4. eam filio nupsisse confirmat. Iacob silium suum natu maiorem ita exsecratur, Gen. 35. et 49. Ruben, primogenious meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei, prior in domo, maior in imperio, effusus es, sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum eius. Absolon, pulso patre, manifesto iacuit, cum eius uxoribus, 2. Reg. 16. paulo post de quercu pependit, 2. Reg. 18. Nota est Oedipi et matris concubitus: Herodiani item incestus Tragica Catastrophe. Artaxerxes filio Dario, ob incestum commissum, novacula [Orig: novaculâ] gulam praecidit [Orig: praecîdit]. Plutar. in Artaxerx. Sed Heraclium quis divinitus punitum negaverit, qui, postquam sororis filiam duxerat, non potuit urinam reddere, quin faciem sibi ea conspurcaret. Egnat. in Heracl. lus quoque Imperatorium.§. Sed advers. Instit. de nup. Aut. incestas. C de Incest. nupt. Aut. de incest: nupt. collat. 2. et Canonicum c. Quid est. 35. q. 7. c. consanguineor. 3. 9. 4. c. infames. 6. 9. 1. c. Incestuosi. 35. 9. 8. c. cum secundum. de Haeret. etc. graviter in incestuosos advertunt, Landrecht solutas personas cum caesione virgarum relegat, sub tit. Von peinlichen Straffen/ und erstlich vom Ehebruch/ in fin. iuncta. ibi. sententia Lipsens. sub tit. Straff umb incest. mit dem Ehebruch.
Cum igitur Plato in alio libro, utpote 4. de Republ. ipse confiteri cogatur, ascendentium et descendentium concubitus vetitos esse, et
naturae repugnare, qua fronte talem politiam propugnare ausit; in qua illa omnia licita sunt.
Quin etiam, si demus, posse vagos istos concubitus quodam modo excusari, status tamen Reip. non admittit omnium rerum aequalitatem. Ubi enim omnia sunt aequalia, ibi periit distinctio imperantium et parentium, sine quibus Res pub. ne cogitari quidem potest.
[Note: Nullibi inventa Resp. Platonis.] Quapropter Anabaptistae, qui confusam Platonis i)so/thta <BetaCode: i)so/thta> imitati in VVestphalia voluerunt, ut esset, cui ceteri oboedirent [Orig: obedirent], nec tamen aequalitas violaretur, alternis reges fuerunt et lictores. Sleid. l. 10. Munst. 3. Geog. Nec pro commendatione Reip. Platonicae facit, quod concors et durabilior ceteris sit sutura, siquidem Meo et Tuo non perturbetur, sicut de nonnullis Cubae incolis scribit Martyr. Dec. 1. l. 3. Nam ipse Polyb. l. 6. qui hoc argumento usus fuerat, et Isocr. in Panath. nequaquam putant lacedaemonios propter concordiam laudandam, sicut nec Piratas, aut eos, qui maleficio pascuntur. nam hi quoque inter se consentientes, interficiunt alios, quomodo Lacedaemoni suam concordiam in detrimentum aliorum aluerunt, dum, quod domi facere prohibentur, foras avidissime quaecumque diruperunt, etc. nec magnam Reip. stabilitatem ex ista concordia sibi quisquam promittere potest, cum dicente Arist. 1. Oecon. 3. 6. adeoque ipso Platone 3. de Rep. publica fere quisque curemus propter privata, ut haec salva habere liceat. In Rep. vero Platonis, cum nemo quicquam privatim possideat, nemo quoque magna contentione publica tuebitur, quod ex eorum iactura parum suis decessurum sciat.
Sed et Lacedaemoniorum Res publ. et Essaeorum vita apud Porphyr. l. 4. de sacrif. longissime ab aequalitate Platonis abest, nec ullibi Res publ.
ad mentem Platonis efformata fuit, ut ipse lib. 5. et 9. de Republ. confitetur. Imo cum Cabades rex Persarum mulierum saltem communionem introducere vellet, a subditis in carcerem coniectus fuit. Cedren. in Zenon. Obtinuerat Plotinus a Galieno Imperatore, ut liceret sibi circa Neapolim Campaniae in deserto quodam oppido Rem publicam Platonis excitare: Sed aulici restiterunt, non ex invidia, ut Porphyr. suspicatur in vita Plotin. sed quod Rem publicam Platonis naturae repugnare viderent, et in imaginatione consistere magis, quam in re ipsa. Iam vero aureum est Aristotel. 4. Polit. capite 1. praeceptum: Non solum optimam Rem public. considerare oportet, sed eam, quam in usum ponere possumus Et Solon rogatus: Ecquid optimas tulisset Atheniensibus leges: Optimas, inquit, quas illi accipere poterant, Plutarch. in Solon. quo responso innuit, non esse Ideam quandam Rei publicae abstractam fingendam, cuius nulla civitas capax esse possit. Ita ut vel hoc nomine, et multis aliis de causis Res publ. Platonis ab Aristotel. in pr. 2. politic. merito reiciatur. Quid igitur laudat eam Ficinus, quod in ea omnes victuri sint instar fratrum? Quid Piccolom. putat eam ex ordine universi deductam? Quid Porphyr. in vit. Plotini contendit eam in optimis civitatibus instituendam? Quid Bessarion. lib. 4. cont. calumn. Platon. eius patrocinium suscipit, quam tamen sacris legibus repugnare confitetur. Nimirum nihil, inquit Cicero, tam absurde cogitari potuit, quod non aliquis Philosophorum sibi defendendum sumpserit.
AMmonius apud Plutarch. l. 9. Sympt. c. 1. Phaenices referr, Bovem non secundo vel tertio loco in familia requisivisse, sicut Hesiodus 2. oper. et dier. prw= ton me\n oi)=kon <BetaCode: prw= ton me\n oi)=kon> , mox gunai=ka <BetaCode: gunai=ka> , et denique bou=n a)roth=ra <BetaCode: bou=n a)roth=ra> numeravit, cuius sententiam commendat Arist. 1. Oecon. cap. 2. Sed primum Bovi locum tributum fuisse narrat, unde et iisdem Bos vocabatur a)/lfa <BetaCode: a)/lfa> . Ceterum, quia primarius familiarum finis est procreatio sobolis, unde multiplicantur primum pagi, mox etiam civitates: et ad hunc requiritur uxor, merito prima in familia societas constituitur mariti et uxoris, quam Cic. lib. 1. de offic. principium urbis vocat, et seminarium Reip. De qua nos quoque primo loco agemus; quod sit caput et domina reliquarum in familiis societatum.
[Note: Coniugiumne inevndum?] Ante omnia vero utrum haec societas sit ineunda, videndum, ne frustra de ea disputemus, quae an concedi debeat, nondum planum sit. Si Aristot. adeamus 1. polit. c. 2. per naturalem appetitum eius necessitatem demonstrat, cui honeste nisi in coniugio satisfacere non possimus. Natura autem nullum appetitum innatum vult frustra esse. Ex sine aliter eius necessitatem deducere licet. Instituta enim est ad propagationem generis humani, et ut vir et mulier mutua sint sibi adiutoria. Praeter hos fines D. Paul. 1. Cor. 7. eam institutam docet ad restinguendum ignem libidinis. Fieri enim vix potest, ut naturae impetus sustineatur, aut sine peccato restinguatur, nisi illigetur coniugio.
Unde episcopus Florentinus, cum Pontifices inciperent Clericis coniugia interdicere,
Antichristum dixit prodiisse, quia praevidebat, illud mandatum sine peccato minime servatum iri, Sigon. l. 9. hist. Ital.
[Note: Sententia Hieron. coniugium non esse per se bonum.] Tacianus Cass ut refert Clem. Alexandr. 3. Strom. et Tripart. l. 4. c. 27. Item D. Hieronym. in lib. 2. advers. Iovian. et praecipue in primo multis argumentis, ex 1. Cor. 7. de ductis: caelibatum propugnat, et coniugium vituperat, cuius verba arripuerunt Canones, abusi hac quoque in parte auctoritate D. pauli, qui coniugium non simpliciter condemnat, sed caelibatum in isto genere vitae, ista saeculi, quae tunc erat, conditione, praefert. Inde vero non sequitur, ut Hieronymus arguit, coniugium tantum esse minus: malum, quam scortationem, concessum ad temperandum libidinem, quia honorabile est coniugium omnibus populis, ad Hebr. c. 13. v. 4. et Paulus ipse ait: non peccare, qui virginem elocet, monetque, ut cuius res ferunt, nubat in Domino, cum et in coniugio vivere per se bonum opus sit, sicut ostendit Augustin. de bon. coniug.
Primarium autem finem dissimulat Hieronym. imo modeste negat 1. contra Iovian. consistentem in procreatione sobolis et conservatione Ecclesiae: absque quo foret, certum est, genus humanum et proinde Ecclesiam Dei brevi pessum ituram, nisi per scelera et libidines propagentur homines, l. liberorum 220. § ult. de V. S. l. 12. C. de leg. haered. Unde et in Paradiso, antequam remedio libidinis opus erat, coniugium instituebatur: Accedit alter coniugii finis, 2. c. Gen. expressus, ut mulier sit adiutorium viri, et contra, qui cum semper duret apud omnes homines et bonus sit, bonum quoque erit coniugium et omnibus licitum; licet ad orandum, ad Apostolatum defungendum, imo ad pleraque officia
Ecclesiastica et Politica expeditior sit coelebs, quam uxoratus.
Id quod intellectum vult Paulus dum ait: Bonum esse uxorem non tangere. Bonum enim pro commodo accipit, et utili ad vitam, unde addit se parcere Corinthiis, quod imbecilles sint, et perferre molestias nequeant; quas ex coniugio exspectare habent. Tum etiam bonitatem refert, non ad omnes cuiuscumque conditionis homines, sed ad suam personem suique similes, cui, cum donum continentia haberet, et in functione sua cogeretur huc illuc circumerrare, profecto non conducebat uxorem et familiam alere. Denique vel ad preces peragendas caelibatus idoneus est, ne intentio animi a curi corporis et lascivia avocetur.
Nec negamus in coniugio plures esse molestias, quam in caelibatu. Unde Theodectes dicere solitus fuit. Uxor et senectus eadem res sunt. Utramque enim concupiscimus, postquam adepti sumus, contristamur. Stob. serm. 66. Sed recogitandum est, nec extra coniugium sine molestia vivi posse, sicut Socrates respondit, interrogatus, an commodum sit, uxorem ducere: Utrum, inquit, facies, paenitebit: Euseb. 5. praep. Evang. cap. 50. et qui vult vitare omnes molestias, vitet mundum, ait Erasm. in Misoga. Imo coniugii molestiae propterea leviores sunt, quod pluribus iucunditatibus condiantur et edulcentur. Quod reliquum est, in gratiam publicae utilitatis libenter devorandum est. Pulchra est ad hanc rem admonitio Metelli Numid. ap. Gell. l. 1. c. 6. Si, inquit, Quirites, sine uxore esse possemus, omnes ea molestia careremus. Sed quoniam natura ita tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius, quam
brevi voluptati consulendum. Consonant versus Susarionis Megarensis ap. Suid. quorum Latinus is sensus est: malum quidem uxores: tamen cives sine hoc Nulli licet parare familiam malo: ut ita feminas iure necessarium malum vocare queamus, cum Menandro ap. Stob. ser. 67.
[Note: Ducendam esse uxorem.] Rei publicae quippe interest, ut coniugia sint frequentia, sine quibus illa nec stare quidem potest, multo minus vigere et accrescere. Unde id inprimis propositum sibi habuerunt legumlatores antiqui, ut ad coniugia compellerentur cives, idque inter principalia praecepta recenset Arria. Epict. l. 3. c. 7. Rem pub. tueri, uxorem ducere, procreare liberos, etc. Lycurg. instituit coelibes cum ignominiosa cantilena per urbem duci, Plutarch. in Lycurg. Athenienses quoque coelibes dederunt mulieribus in die festo circa aram trahendos et flagris caedendos. Iul. Caes. 3. de re Poet. eademque lege coactus fuit Socrates cum reliquis civibus, secundam uxorem superinducere primae, ut civitas bellis exhausta citius restauraretur, Laert. quod et Euripides facere coactus fuit, quantumvis magnus mulierum osor. Gel. l. 15. c. 20. quamquam Moscopolus in vit. Eurip. scribit, eum duxisse unam post alteram.
Apud Romanos censoria nota inurebatur iis, qui matrimonium abhorrebant, Valer. Max. l. 2. c. 9. Idque inter officia censorum numerat, Cic. 3. de ll. Censores, inquit, populi aevitates, soboles, familias, pecuniasque censento: et post pauca: coelibes esse prohibento. Idem innuit. Apul. in fin. Apol. Uxorem duxisti: leges iubent. Quin etiam Augustus fertur non acceptasse testamentum cuiusdam, qui coniugium detrectaverat: Valer. l. 7. c. 7. et ut incenderentur cives eo magis ad coniugia celebranda, multae immunitates
et vacationes concessae sunt iis, qui plures genuerunt liberos. Numerus trium liberorum excusat a tutela et cura, Instit. de Excus. tut. §. 1. l. 1. C. Qui num. lib. item a legationibus, l. 1. C. de legatio. A ceteris muneribus personalibus, numerus quinque: ab omnibus vero muneribus numerus sedecim, l. semper. ff. de iur. immun. ubi Calistratus. §. demonstratur, refert Pertinacis super ea immunitate rescriptum: Iulian. l. si quis. C. de decur. etc. quiete munerum donat patrem etiam 12. liberorum, ubi tamen suspicatur Cuiacius 16. potius legendum. Borch. intr. de gradibus. Semper, qui liberos habet plures, praefertur. l. 9. C. de Decur. l. 6. §. fin. de Decur. et ex consulibus prior fasces sumit, non qui senior, sed qui plures genuit liberos, Gell. l. 2. c. 15. Apud Spartanos tres filii patrem ab excubiis, quinque ab omnibus officiis publicis liberabant. Aelianus lib. 6. cap. 5.
Unde constat, bene a Platone 6. ll. constitutum esse, ut quicumque quocumque tempore et loco post annos aetatis 25. postquam rationem vivendi inivit, intra annos 35. uxorem ducat, aut damnas sit, et mulcta [Orig: mulctâ] quotannis plectatur, si de maximo censu sit, drachmarum 100. si de secundo 70. si de tertio 60. si de quarto 30. ea vero pecunia fiat publica, et in templo Iunonis dedicetur. Non tantum uxorem ducere praecipit Plato, sed et tempus praefinivit, quo commodum sit, contrahere nuptias.
[Note: Qua aetate ducenda uxor.] De hoc enim tenetur etiam Politicus sollicitus esse, ne puerorum nuptiae noceant Reip. id quod Troetzeniis quidem contigit, qui ab oraculo causam sciscitantes, quam propter apud eos tantopere condensarentur funera, audierunt id fieri propter immaturas nuptias, Arist. 7. polit. c. 16. Quibus enim aetas nondum consistit, ab iis non
potest non infirma et morbosa posteritas generari. E contrario Tacitus de morib. German. proceritatis Germanorum causam scribit esse, quod sera sit apud eos Venus. Nam et Caesar l. 6. de bell. Gall. in turpissimis habitum memorat apud Germanos ante 20. annum uxorem novisse.
Arist. 7. polit. c. 6. plures affert alias rationes, quibus adolescentum praeproperas nuptias reprobat, quod feminae nimium pueriles in partu plerumque moriantur, sicut Stiliconis utraque filia, Honorio nuptum data, ob eam causam malum incurrit: Diac. in Arcad. et Hon. quod enerventur corpora virorum ad concubitum ante diem properantium, et inutilia ad res gerendas efficiantur: quod ex imbecillitate parentum imbecilles partus, et crebrius feminae nascantur quam viri: quam rationem etiam de sua lege reddidit Lycurgus. Plato in apopht. etc. Sed et haec optima ratio est, quod in tali iuvenum coniugio perire soleat reverentia liberorum erga parentes, quos iuventus liberis contemptibiles facit. Quo enim aetate superior est parens, eo gravior quoque est et auctoritate maior.
Nec commodum est senium, l. penult. C. de Nupt. tum quod et hoc imbecillum sit; tum quod illam incommoditatem habeat coniunctam, ut cogatur pater a vita abire, priusquam liberos educare, aut eorum vitae satis prospicere possit. Proinde mediam aetatem legislatores potissimum probarunt. Hesiod. 30. annum in maribus, 15. in feminis. 2. oper. et dier. cui consentit Aetius Tetrabi. 4. serm. 4. c. 26. ex naturali ratione. Lacedaemonii post 25. Aegyptii post 30. Xenoph. in Spart. Rep. omnium optime Aristot. 7. polit. 16. cum coniugium institutum sit suscipiendae prolis gratia, eiusque defectus turbas
pariat inter coniuges, iis aetatibus coniungendi sunt mas et femina, ut simul generare desinant. Mas autem generat ad ann. 70. femina 50. l. si sterilis 21. de act. empt. et vend. ex 5. de histor. anim. 14. Si igitur femina 15. annorum ferendo viro idonea fuerit, marem oportet, secundum Platon. 6. de ll. triginta quinque vel praeter propter esse. Et hoc est, quod Solon 5. septenarium coniugio aptum dixit. Philo. 2. de opif. Mundi ex elegia Solon. de 10. aetat.
[Note: De sponsalibus.] Legibus Romanis, duodecimus annus praefinitus est feminis, quo nuptum dari possint, l. Quaesitum. ff. de sponsal. l. minorem. 4. de rit. nupt. Ulpianus tamen l. Falsus tutor. §. Iulianus. 3. ff. Quod falso tut. aut gest. dic. excusandum putat patrem, si maturius etiam ante 12. annum deducere filiam in sponsi familiam properaverit: affectu enim propensiore id fecisse videtur. Leo praecise constituit Novell. 109. ne femina minor 12. mas 15. annis, nuptias contrahat, nisi per rescriptum Imperatoris lege abrogetur. Sponsalibus vero certum tempus praefinitum non est l. in sponsalib. 14. ff. de sponsal. dummodo ante 7. annum non fiant. Suetonius scribit, Augustum tempus sponsas habendi coarctasse. Constituit enim, ne minor 10. annis sponsa haberetur, ut Dio et Zonaras referunt. Sed Leo pristinam constitutionem revocavit Novell. 109. Quamquam vero reverentia patris non concedit filiae licentiam dissentiendi, nisi indignis moribus sponsus aut turpis a patre eligatur, l. sed quae. 12. de sponsal. tamen ad consensum personarum, liberiorem et ad pleniorem rei arduae considerationem satius esset, ne in matrimoniis quicquam tentaretur, donec prae aetate utraque persona iudicio polleret, aut ne nova res interveniret, ut inter Hedvvigin. reginam Polon. et Wilhelmum Austriacum. Cromer. lib. 14.
[Note: De consensu contrahentium.] Coniugia enim debent libera esse l. Titia de V. Obl. l. nec fili. l. neque ab initio. C. de nupt. scilicet, quoad iure non prohibentur, §. 1. Inst. de iur. Pers. nec quicquam essentialius requiritur, tum ad sponsalia, tum ad nuptias, quam consensus l. Nuptiae. 2. l. Filiusfam. miles 35. ff. de rit. nupt. §. 1. Inst. de nupt. l. nec fili. C. de nupt. adeo ut Imperator solam gamikh\n dia/qesin <BetaCode: gamikh\n dia/qesin> ad coniugium sufficere dixerit, Nov. 22. 74. et 117. et alibi. quod voluit etiam Ulpianus, cum concubitum negat facere connubia, sed consensum l. nupt. 30. de R. I. seu destinationem, ut de concubinatu loquitur Paulus l. 4. ff. de concubin. 27. q. 2. c. 1. et c. Matrimonium. Imo si pater voluerit ad inhonestas conditiones filiam cogere, non tenetur sequi, l. sed quae 12. de sponsal. licetque ipsi confugere ad iudices, l. viduae. C. de nupt. vide 31. quaest. 2. inque eo conqueritur Pamphilus sibi iniuriam fieri: Proh Deum, inquit, atque hominum fidem, quae haec contumelia est= Uxorem decrevit sese mihi dare hodie, nonne oportuit praescisse me ante, nonne communicatum oportuit? Ter. And. act. 1. sec. 5.
Libertatem vero liberorum absolutam non intelligimus, qualis definitur l. Vell. ff. de V. S. cum etiam coactus a patre filius dicatur maluisse a Celso. l. si patre cogente. ff. de ritu nupt. Sed illam, quae legitima est, seu legibus consonat. Leges vero divinae, naturales et civiles exigunt consensum parentum. Unde sine parentum consensu non licet liberis nuptias contrahere, Deut. 7. Hierem. 29. Eccl. 7. et Tob. 6. ubi a patre petitur filia, nondum explorata voluntate filiae. Lex naturae illud suadet, propter cultum et reverentiam parentibus debitam. ut vult Ambrosius c. Honorantur 32. qu. 2. Lex vero civilis Romanorum, quia soboles est in potestate patris. Iam
nemo potest ius suum ad alium transferre, qui ipse sui ius non habet. Hinc sequitur ex l. Romana [Orig: Romanâ] consensum matris non exigi, licet in nuptiis filia suadeatur, l. 2. et l. in coniunctione de nupt. nisi mortuo patre fortasse quodammodo recidat filia in speciem potestatis maternae, l. 1. l. coniunctione. C. de nupt. Sed honestas, vel lex naturae et divina, aequaliter praecipientes coli patentes. l. 4. ff. de curat. fur. et al. extr. min. dan. utriusque consensum suadere et exigere videntur.
[Note: Definitio coniugii.] Hoc consensu contrahentium et parentum, ut explicatur l. 2. ff. de ritu nupt. praesupposito, definitur coniugium a Modestino l. 1. ff. de ritu nupt. coniunctio maris et feminae et consortium omnis vitae, divini et humani iuris communicatio. Nec obiciat Antonius Guibert. in comm. de spons. et matrim. quare nulla hic [Orig: hîc] fiat mentio consensus, quoniam praesupponimus nuptiarum legitimarum, vel secundum leges inceptarum definitionem, in quibus consensus subintelligitur, ut statim subicitur verbis Pauli l. seq. Nec conqueratur Hottomannus 4. observ. 26. in q. illust. 25. a quo non valde abludit Gothofred. l. nupt. 30. de R. I. ad domum ductionem requiri in nuptiis, quo distinguatur uxor a sponsa: nam ad domum deductio externus tantum ritus fuit apud Romanos, cui apud nos successit deductio ad templum. Et ab hoc externo signo saepe deduxerunt Iurisconsulti decisionem, an sponsalia fuerint tantum, an nuptiae l. 6. l. 66. in fin. de donat. int. vir. et uxor. l. Mulierem. l. denique de ritu nupt. l. cum in te. C. dedonat. ante nupt. Alias vero sola affectio maritalis facit coniugium. Nov. 15. in fin. Nov. 22. 74. 117. et passim. alibi. licet ad prohibendas clandestinas nuptias Ecclesiasticae ceremoniae sint necessariae, l. uxor. 7. c. de Repl. l. sancimus. 24. C. de nupt. c. 4. ext. de Cland. despons.
c. aliter. 30. q. 5. qua de causa eas in Polonia et Bohem. tamquam rem necessariam instituendas putavit Capuanus. Cromer. lib. 7. Rer. Polon.
Quod mas et femina in singulari nominantur, indicat unius viri, itidemque unius feminae copulationem, excluditque errores, multorum populorum, qui partim communes habuerunt uxores, partim proprias quidem, sed plures simul, partim alternas, partim vel semel vel saepius aliis prostituerunt, partim adiunxerunt legitimo toro concubinas. Ac ne de primis, qui communes fecerunt uxores, quicquam dicam, praeter illud, quod Halycar. lib. 2. iis impingit, eos videlicet brutis deteriores fere esse, quae promiscuos parentum et liberorum concubitus aversari docent, Arist 9. Animal 47. Aelian. 5. de hist. Animal. exemplo Cameli Avicenna l. 9. de hist. Anim. exemplo equae Scythicae Varro lib. Rei rust. 2. c. 7. Equi, etc. ad secundum ordinem pergimus, qui nostro quoque tempore propugnatores invenit.
[Note: De pluralitate uxorum.] Bernhardinus Ochinus in Dialogis a Sebastiano Castellione latine conversis, sollicitus admodum est in defendenda multitudine uxorum eodem tempore, quam exemplis patrum probat, praecipique putat Deuter. 25. v. 5. quo loco credit Gratianus 35. qu. 1. cap. quod autem. Tiraquellus quoque 7. connub. gloss 7. num. 50. probari, de iure divino licitum esse, fratris uxorem demortui in coniugium assumere, quasi aliter non posset legis sententia salvari, nisi incestus committeretur, Levit. 18. v. 16. prohibitus, unde et Ioseph. scribit 17. Antiq. cap. 15. contra leges Iudaeorum fecisse Archelaum, quod Glaphyram olim Alexandri fratris uxorem in coniugio haberet. Sed licet fratrum Polygamiae conniverit Deus, tamen numquam eam vel praecepit, vel
probavit: Imo Laban, ipse Polygamus rogat Iacobum, ne alteram uxorem superinducat, Gen. 31. v. 50. ratus Polygamiam vitae minime et naturae congruam esse. Quod vero ignoscitur et non praecipitur non statim sine vitio est ait textus in cap. Nervi. 13. dist. et D. Marc. l. Et si quis. §. Divus. ff. de reli. et sumpt. fun. concedit aliquid, quod tamen fatetur sibi non probari. et l. 2. c. de donat. int. vir. et uxor. licet militibus scortari, quod tamen improbat Ambros. 32. quaest. 4. cap. Nemo.
Concessit etiam Deus fratrum et sororum coniugia, de quibus Aug. lib. 15. c. 16. de C. D. Cum nulli, inquit, essent homines nisi ex Adamo et Eva nati, viri sorores suas coniuges acceperunt. Quod profecto, quanto est antiquius, compellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius, religione prohibente. Derestandum quoque nobis est, quod in novo testamento expresse improbatum est et prohibitum, cum ex institutione coniugii duo tantum iubeantur esse in carne una, cui consentiunt Il. Romanorum lib. 2. C. de incest. et inut. nupt. lib. ult. C. commun. de manu. §. Affin. Instit. de nupt. et iam praetor edicto infames pronuntiarat Polygamos lib. 1. ff. de iis qui not inf. imo nec ipsis Iudaeis ulterius Polygamiam concesserunt Arcadius et Honorius l. Nemo. C. de Iud. et coel. Et Carolus V. art. 121. Polygamiam capitali poena afficit. Et licet Valentinianus geminam duxisset uxorem, Nicephor. lib. 11. cap. 33. et supet eadem re legem tulisset, ut idem liceret subditis, Socr. in Tripar. 8. c. 11. Diac. in Valen. qualem indulsit suis quoque subditis, Evenus III. rex Scotorum, cum ipse centum duxisset, Buchanan. lib. 4. tamen lex ipsa per se, propter iniquitatem, aetate diminuta est, et abolita.
Beza 1. parte, tr. de Polyg. Polygamiam sie etiam improbat. Nemo potest, inquit, rem alienam invito Domino abalienare. At vir non habet sui universam potestatem, sed partem bonam in contractu coniugali concessit uxori, sicut Apost. ait. 1. Cor. 7. v. 4. vir non habet sui potestatem, sed uxor. Iniquum igitur est, si ius suum uxori eripere velit vir, suique potestatem et copiam etiam aliis facere. Euripides quantumvis Bigamus, bigamiam tamen improbat in Androm. his versibus: Ou)de\ ga\r kalo\n Duoi=n gunaikoi=n a)/ndr' e)n h(ni/aj e)/xein, A)ll' ei)j mi/an ble/pontej e)unai/an Ku/prin Ste/rgousin, o(/stij mh\ kakw=j oi)kei=n qe/loi . Non enim est honestum, unum virum habere habenas duarum mulierum: sed intuens in unum lecti sociam Venerem, est contentus quicumque non vult male habere. Non enim posse bene in polygamia vivi, verbis postremis docuit, et propter aemulationes mulierum, et propter rixas plurimarum heredum, et propter unius viri insufficientiam.
Legat, qui volet apud Busq. Epist. 1. machinamenta primariae Solymanni uxoris, quomodo reliquarum filios antevertere properaverit, Mustapham quoque primogenitum fraude interfecerit, ut vel Selymo vel Baiazethi regnare liceret. Legat quis Amestris, Xerxis uxoris, Zelotypiam et furorem contra Masistam, matrem Artayntae, quam sibi rivalem in torum Xerxis inductam suspicabatur. Herodot. 9. Legat idem Olympiadis Alexand. M. matris in maritum iracundiam, quod Cleopatram in societate tori sibi coniunxerat. Iustin. l. 9. Addat etiam homicidia mulierum Zelotyparum ob pellicatus suspicionem: Polyxenae in Helenam. Pausan. l. 3. Lemniarum mulierum in maritos: Appol. 1. Argo. Dirces in Antiopen. Propert. lib. 3. El. 14. Iul. Hygin. Fab. c. 6.
Cleopatrae in Nicanorem, Appia. in Syr. Clytemnestrae in Agamemnonem. Eurip. in Elect. Senec. in Agamem. etc. adeo ut Ov. 2. art. Leonino furori iure Zelotypiam mulierum comparaverit.
Unde antiquorum Germanorum severitudini et hoc respondet, quod de iis scribit Tacitus de morib. Germ. soli fere Germani singuli singulis uxoribus contenti sunt, praeter paucos, qui non libidine, sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur. Ariovistum enim duas habuisse uxores Caesar refert. libro 5. in fine. Cecrops Atheniensium incertas nuptias correxit, unum uni iungens, unde difuou\j <BetaCode: difuou\s> Athenaeo; biformis Iustino dicitur.
[Note: De concubinatu.] Eadem rationes concubinas quoque dissuadent, imo omnino prohibent, inprimis vivis veris et legitimis uxoribus, l. unica. C. de concub. Sozom. 1. hist. cap. 8. De Persis scribit Strabo 15. quod plures uxoribus iungant pellices. Athenae. l. 13. ex Dinonis Persicis scribit, reginas pellicibus connivere, quod se tamquam numina colant. Apud Iudaeos concubinarum documentum praebet Salomon, quem 700 uxores et pellices habuisse legimus 3. Reg. 11. Apud Romanos vocat Iustin. l. 5. C. ad Sctum Orfic. probatam consuetudinem concubinis utendi. Nam quia concubinatus per leges nomen assumpsit, extra legis poenam est, ut Marcell. l. 7. ff. scripsit. Augusto Imperat. Livia uxor undecumque pulchras acquisivit puellas, quibus pellicum loco in senio utebatur. Suet. in Aug. Stratonica uxor Deiotaro suasit, ut Electram pro concubina sibi iungeret. Plut. de clar. mulier. Quae enim inferioris conditionis erat, ut liberta vel ingenua infimo loco nata, vel quae corpore quaestum fecerat, non poterat coniunx fieri, quia aequalis coniugi non
erat, ideoque in concubinatu vivebat tantum. l. in concub. 3. ff. de conc. Concubina enim non differt a matrefamilias, nisi dignitate, l. item legat. 49. §. 4. de leg. 3. quia matrem familias dignitas facit. l. pronunc. 46. de V. S. In ceteris imitatur concubina coniugem. Iulian. Novell. 18. et vocatur h(mi/gamos <BetaCode: h(mi/gamos> a Zonara, quasi semiconiunx. Cui. in parat. de concub.
Mirum est, cum Pontifices Clericis interdixerint uxoribus, ne impedirent eos a precibus: quare potuerit Concil. Toletan. hunc canonem sancire: Is qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam, a communione non repellatur: cumque Pelag. Papa dist. 33. c. Fratr. Digamum, id est, secundam uxorem habentem ab officio removerit, quare admiserit, qui ex concubina Mycena post uxoris mortem liberos suscepisset. quasi concubinae precibus non obessent, aut honestius esset concubinam habere, quam matremfamilias, ut censuit Ulpian. l. Quae in concub. 1. ff. de concub. Fortasse non venerat ipsis in mentem, quod Gratian. cit. 32. q. 4. ex Ambros. 1. l. de Abrab. c. 4. Quicquid in ea, quae non sit legitima uxor, commissum fuerit, adulterii crimine damnatur. Item ex eod. in ser. 65. de Sl. Iohan. praesta concubinae tuae libertatem et nomen uxoris, ne adulter sis potius verus, quam maritus.
Subierat dicta ratio Leoni, qui Novell. 90. non passus est inaequalitatem personarum ulterius turbare ius coniugiorum naturale: et Augustin. de bon. coniug. citatus 31. qu. 1. c. denique ex personis illicite coniunctis, ait, posse fieri matrimonium honesto placito, id est, maritali affectu, ut explicat gloss. subsequente. Imo ipso iure cecidit concubinatus, postquam libertorum gradus sustuli Iustinian. et singulis manumissis ius ingenuitatis restituit. §. ult. Inst. de Libert. Sacrae
enim literae concubinatum non agnoscunt, sed duos iubent vivere in una carne: quam unitatem lacerare et distrahi necesse est, quoties vir se pluribus impendere cupit.
Nec ratio politica multitudinem pellicum admittit. Nam ut taceam, quod Claudianus de bello Gildo. obicit: Connubia mille, Non illis generis nexus, non pignora curae, sed numero languet pietas: adulteriis et scortationibus concubinatus manifestissime patet. Apud britannos plures viri unam uxorem olim duxerunt. Bardesanes in libr. de fat. et Ortel. in descript. Britan. Apud Lituanos matronae nobiles solebant concubinos suis maritis asciscere, quos vocabant matrimonii adiutores, Aeneas in descript. Europ. cap. 26. quasi unus uni non sufficeret. Quid de tanta pellicum multitudine dicemus, quarum tercentum Commodus. Heliogabalus vero tantam copiam habuit, ut, sicut Nero, numquam unam vestem bis induit. Sueton. in Nero. ita is unam pellicem numquam reiterarit, excepta uxore. Lamprid. in Heliogab. Unde incusavit Aelium Verum uxor, quod alienum fundum araret, proprium incultum relinqueret, ut Artemona conqueritur apud Plaut. in Asinar. Sed Aelius respondit: patiatur se per alias, cupiditates suas exercere: Uxorem dignitatis esse, non voluptatis nomen.
Nec hoc tantum iniquum est, quod concubinae praeripiant legitimis uxoribus, quod ipsis deb???r, sicut Thietberga Lotharii uxor conquesta est coram Pontifice, Sigon. lib. 5. Ital. Cario lib. 4. sed ipsarum quoque filii in adeunda hereditate turbas creant, nec infrequenter legitimos heredes antevertunt. Iugurtha certe hac occasione. Adherbali et fratri regnum Numidarum eripuit. Salust. in Iug. Gyllus 13. rex Scotorum duos
legitimos heredes de regno deiecit, ut ipse spurius regnaret. Buchan. 4. histor. Scot. Friganus frater Canis Grandis Scaligeri ex concubina, absente Cane, Veronae Tyrannidem occupavit: Volater. lib 4. et nihil non egit Albertus Landgravius Thuringiae, quo Thuringiam in spurium Apitzium transferret, exclusis legitimis heredibus, Friderico et Dieterico, Marchionibus Misniae Riv. in Chron. Thuringiae.
[Note: De nuptiis reiteratis.] Constat ex his polygamiam probandam non esse. Sed a Beza et Conrado Mausero ad tit. de nupt. ex Nov. lib. 2. cap. 1. notatur altera polygamias species, quando mortua [Orig: mortuâ] uxore, secundae, tertiae et quartae reiterantur nuptiae, quas Tertullianus, Montanum secutus, in lib. de Monoga. multis argumentis, lascivas et illegitimas vocat, improbatas ab Augustino lib. 2. c. 9. contr. adversarium ll. et prophet. Fuisse in Graec religione secundas nuptias famosas, tertias et quartas damnatas, ex Zonara in Rom. Diog. et Diacono patet, et Chrysost. hom. 38. ad c. 19. Matth. 31. qu. 1. c. Hac ratione vocat iteratas nuptias honestam fornicationem. Eam imitati sunt Muscovitae, apud quos, ad secunda vota transire utcumque licet, ad quarta vero minime. Sigism. Baro in relig. Muscov. Sed cum secundae nuptiae numquam prohibitae sint in sacris literis, ut laborat Tertullianus demonstrare, habeantque sibi eundem finem propositum, quem primae, omnesque nuptias honorandas vocet Epist. ad Hebr. frustra et non sine malo improbantur. Nam viduae indigent remedio saepissime, easque Paulus iubet ad coniugia redire, 1. Cor. 7. v. 39. Quid, quod et David, et Abraham, uterque senex, nuptias puellae invit? Camillus tulit legem, ne quis abstineret viduas ducere eorum, qui bello interierant. Plut. in Cam. Et Iustin.
l. 2. C. de indiv. vidu. Iuliam Miscelsam tollit, quia iuvenculae tori expertes, nisi aegre esse non possunt, neque satis gratus est illis caelibatus, ut scribit Theano in Epist. consol. ad Nicostratam.
[Note: De mulieris permutatione.] Supersunt castigandi illi, qui uxores mutant, tamquam merces, aut eas prostituunt, in proprium corpus iniurii, dum carnem suam scortatione conscelerandam exponunt. Nec enim, licet consentiente uxore, vir sui copiam aliis facere potest, tum quia licet iuri suo renuntiet uxor, tamen ordinationi divinae renuntiare nequit, quae ita voluit contractum coniugalem constitui, ut duo tantum sint in carne una: tum quia contractus coniugalis ea est natura, ut includat individum vitae societatem, adeo, ut matrimonium iam solutum sit, si individua fuerit dissoluta societas.
Quid enim est, nisi adulterium, quod Lacones petenti uxorem communicant: Xenoph. de Spart. Repub. quod Solon negavit denegandam uxorem viro strenuo ad similem prolem suscipiendam: Plut. in Sol. quod Tapyri Parthorum populi: Medi item, exceptis regibus, concedant uxores utendas aliis: Strabo lib. 11. quod Saraceni et Arabes usurarias olim habuerint feminas. Strab. 16 Marc. lib. 14. Et nisi cum Iust. l. 1. plus apud imperitum vulgus valere ignorantiam scelerum, quam praecepta virtutum putarem, nisique proficeret scelera ignorari, ut dicit gl. c. cum secundum, de Haeret, in 6. plures multarum gentium impietates producerem: Verum haec pertinent ad illa, quae Clemens Alexandr. 5. Strom. non tam verbis, quam suppliciis refutanda putat
Permutationem vero mulierum, quam apud Germanos quoque in usu fuisse Caesar testis est, 4. de bell. Gall. et adhuc apud Calcutios
observari historia Indica memorat, perpetuum vitae consortium, in definitione supra positum refutat. Et Theodorus Longobard. Rex, propterea Brandilam puniri iubet, apud Cassiod. 5. var. Ep. 33. quia, inquit, omne matrimonium incertum relinquetur, si in tanta reverentia sine aliquo terrore peccetur. Quod enim Deus coniunxit, homo separare non debet. Deus autem coniungi vult marem et feminam, ut perpetuo in eodem thalamo maneant. Unde Hieron. 2. contra Iovian. Augustin. cap. 18, de bono coni. et alibi iure taxant Catonem Uticensem, quod Martiam uxorem Hortensio, filiae iam desponsatae loco, elocarit, ut refert Appian. 2. bell. civ. Lucan. lib. 2. quod ille fecerat ex auctoritate et constitutione Numae. Plutarch. in Numa.
Antiquitus lanea et nodosissima Zona cingebatur sponsa, quam sponsus vix solvere poterat, ut perpetui vinculi, quo se obstrinxisset sponsae, recordaretur. Pancirol. 1. p. Memor. ad cuius rei admonitionem Turcae adhuc ocreis insolubilibus novas nuptias implicant. Menav. in hist. Turc. Baeoti axem, quo vecta erat sponsa in domum mariti, comburebant, ut sciret, abitum ex domo mariti sibi interceptum. Plut. in problem. Rom. c. 28. Illud cum sciret Artemisia, viri mortui cinerem ebibit, ne et in morte a viro separaretur. Gell. libr. 10. cap. 18. Senecae uxor curavit sibi venas una cum marito incidi, ut etiam in morte philosophiae exemplum daret. Gruter. in vit. Senec. Quid de Indicis referam mulieribus? Namque ubi mortifero iacta est fax ultima lecto, Uxorum fusis stat pia turba comis: Et certamen habent leti, quae viva sequatur Coniugium, pudor est, non licuisse mori. Ardent victrices et flammae pectora praebent, Imponuntque suis ora perusta viris; Propert. lib. 3. Ele. 12.
Strabo tamen lib 15. lege quadam, quam refert etiam Diodor. Sic lib. 17. iniunctum id fuisse feminis suspicatur, ad praevertenda beneficia, quibus mulieres solebant vitis maritorum insidiari.
[Note: De solutione matrimonii et divortiis.] Voluit antiquitas ostendere perpetua debere foedera coniugialia esse, cum etiam aliae amicitiarum species, nisi morte, non dirimantur: Nec enim divortia Mosen Iudaeis concessisse, nisi ob duritiem cordis, Christus ipse docet Matth. 19. vers. 8. Alioquin divortia per se licita non sunt, sed ad illarum rerum classem pertinent, de quibus dicitur in cap. Nervi 13. d quod ignoscantur, sed non praecipiantur, et proinde vitio non careant. Quod enim ita permittimus, ait Chrysostomus homil. 73. in cap 19. Matth. in c. hac ratione 31. q. 1. nolentes praecipimus, quia malas voluntates hominum ad plenum prohibere non possumus.
Charondae iniqua lex est, ut quacumque de causa liceret uxori a viro divertere, quam Thurii coacti suerunt corrigere, cum mulieres illa licentia abusae, prae libidine sua mutarent maritos. Diod. Sic. lib. 12. biblioth. Legem quoque 12. Tab. fuisse, ut divortium esset, si mutuo consensu suas res sibi habere iuberent, colligere est ex. 2. Phil. Cic. et l. pen. ad l. Iul. de adult l. 2. et 7. de divort. ex Apul. et Ambros. epist. 65. Nihil enim tam naturale est, quam eodem genere vinculorum dissolvi, quo colligatum est, l. nihil tam nat. de R. 1. Et quae cosensu contrahuntur, contraria voluntate dissolvuntur §. sin. I. quib. mod. toll. obl. quia prout quodque contractum est, ita et solvi debet, l. prout. de solut et liber.
Tanta tamen apud priscos Romanos matrimonii reverentia fuit, ut dicente Tertull. in lib. de Monog. post annum 600. V. C. id genus duritiae primum fuerit: aut, ut in Apolog. per annos
fere 600. nulla repudium domus senserit. Sp. enim Carbilius Ruga anno V. C. 523. M. Attilio P. Valerio Coss. cum uxore primus divortium fecit, idque iureiurando coactus, quo censoribus promiserat, se uxorem liberorum quaerendorum gratia ducturum, Gell. lib. 4. cap. 3. Dionys. lib. 2. Ubi divortiis semel via patefacta, libido aliorum plenis velis secuta est. Sulpitius Gallus uxorem dimisit, quoniam eam capite aperto foris versatam cognoverat. Plutarch. in problem. 13. Valer. lib. 6. cap. 3. P. Sempronius Sophus uxorem repudiavit, quod se ignorante ludos spectarat. Q. Antistius, quod eam in publico cum quadam libertina vulgari locutam viderat, Valer. ibid. Aemilius Paulus, ne quidem rationem reddere voluit, quare uxorem, probam, castam, pulchram, domo eiceret, Plutarch. in Aemil. tantum calceum ostendit, dicens: se solum scire, qua in parte pedem premat.
Propterea coacti fuerunt Imperatores, immoderatam hanc licentiam certis legibus circumscribere: et iam facilitas dissolvendi matrimonia solo consensu, displicuerat Theodosio et Valent. l. consensu 8. C. de Repud. et iud. mor. subl. Difficiliorem enim debere solutionem esse, favor imperat liberorum. Unde certas causas divortiorum d. l. enarrat, praeter quas non liceat nuntium uxori remittere. Sed et ex illis, utpote adhuc minus sufficientibus, nonnullas mitigavit Iustin. Novell. 117. quo nihil praeceps relinqueretur et temerarium in matrimonio, propterea, quod homini non liceat ea solvere, quae Deus ipse copulavit: Paulus notanter addit 1. Cor. 7. vers. 20. iis, qui matrimonio iuncti sunt, denuntio non ego, sed Dominus: Uxor a viro ne discedito. Quod si etiam discesserit, maneat innupta, aut viro reconciliator: et vir uxorem ne dimittito.
[Note: Fornicatio causa divortii.] Ambrosius in eum locum relatus c. uxor a viro 32. q. 7. limitando: Uxor, inquit, a viro non discedito, nisi fornicationis causa. Hanc enim exceptionem facit ipse Christus Matt. 3. v. 32. Matt. 19. v. 9. Augustin. lib. 1. de adult. coni. ad Pollent. c. 8. et 9. lib. 1. de bon. coniug. c. 7. c. 1. et 2. etc. quemadmodum 32. q. 7. Fuitque lex omnium fere gentium, quae coniugia immaculatius coluerunt, communis, ut adulteria solvant coniugium, quia licet graviora sint peccata, quae matrimonii iura statim non tollunt, tamen adulterium peccat in fidem coniugalem, adeoque in ipsum coniugium, et proinde sine controversia sufficit ad eius solutionem.
[Note: Poena adulterii.] Nec vero impune cetera habet adulter vel adultera, si a toro excludatur, aut etiam a coniugio reiterando prohibeatur: Verum optimi quique legumlatores adulteris gravissimas destinarunt poenas. Poenam capitalem ipse Deus infligi voluit, Lev 20. Deut. 22. eaque apud multas gentes in usu retenta fuit. Parthi, ait Iustin. lib. 41. nulla delicta adulterio gravius vindicabant. Tenedi lex refertur ab Heraclide in polit. ut utriusque adulteri corpus securi concidatur. Nonnulli vero poenam mitigarunt, prout Plato infamiam pro poena posuit, 8. de ll. quam Athenienses una cum interdictione sacrorum infligere solitos, ex Demosthen. orat. contra Neaet. colligitur. Cortynenses, Aelian 12. var bist et Cumaei, Plut in probl. 115. foro expositas adulteras riserunt, postea infames dimiserunt Zaleucus oculis mulctavit adulteros. Valer. lib. 6. c. 5. Aegyptii, nares feminis, viris mentulas ferro demetebant, ut huc alludens ait Horat. Diod. r. Sic. lib. 2. c. 3. Diogenes volebat ex testibus suspendendos moechos. Cum enim Didymum quendam adulterum esse audierat, respondit hominem ex nomine suspendi debere,Tiraq. 13. l. con. n. 12.
Nec possunt non mollitiei accusari primae Romanorum leges, quae non ultra ducentesimum lapidem adulteras, adulteros paulo longius relegabant, ut constat ex deprecatione Tiberii pro adultera ap. Tacit. 2 hist. Aug. Sed et Augustinus lib. 3. de civit. cap. 5. scribit, antiquos Romanos, quamvis aliqua damnatione, numquam tamen morte feminas adulteras punivisse, idque secundum ius ff. obtinere Alciat. 5. parad. cap. 8. putat per l. si quis viduam, ff. de quaest. ubi mulier ob duplex peccatum, incestum et adulterium, a Marciano deportari scribitur. Sed quid de iure Dig. sit, nos Iurisconsultis disputandum relinquimus: illud certum est I. Iuliam, poenam sanguinis irrogare adulteris, tam maribus, quam feminis: Constat etiam Macrinum Capitol. in Maor. et Aurelianum gravissimis suppliciis adulteria puniisse. Vop. in Aur. item Constantinum I. tulisse, qua gladio puniuntut sacrilegi nuptiarum, ut loquitur in l. 30. in fin. C. ad l. Iul. de adult. Ideoque probanda non est indulgentia Iustiniani, qua passus est a Theodora eximi adulteras a poena capitali. Nov. 134. cap. 10. Quod si Zonaras nullus dixisset, Theodoram nomine Imperatoris multas tulisse ll. si Imperator non indicasset, se saepius usum consilio coniugis, Novell. 8. cap. 8. nec coegisset magistratus etiam in iussa eius iurare, Novell. 8. tit. 3. eiusdemque alienationes valere iussisset, l. 1. Bene a Zen. C. de quadr. praeser. vel ex sola hac lege sagax coniectator id discere posset.
Exclamat Iuvenal. Sat. 2. Ubi nunc lex Iulia? dormis? imitabor, ubi nunc tua lex est, Romule? dormit? Is quippe legem tulit talem: In adulterio uxorem tuam si deprehendisses, sine iudicio impune necares: illa te, si adulterares, digito non auderet tangere, neque ius est, Gell. lib. 10.
cap. 23. Et Plutarch. in Rom. auctor est, Romulum dedisse viris facultatem accusandi adulteras, sed idem denegasse feminis: id quod a Severo Anton. decretum quoque habemus, in l. publico 1. ff. ad l. Iul. de Adult. et a Constantino repetitum, l. placet. in C. Th. de Repud. ubi sancitur: viro licere repudiare uxorem, sed non contra. Mulier enim debet viro reverentiam, l. Rem. 1. §. 7. de rei ux. act. l. 14. §. ult. solut. matrim. quemad. ubi Ulpianus contra bonos mores pactum ait, quod contra reverentiam, maritis debitam, pactum est. Personae vero, quibus reverentia debetur, sine venia et iussu praetoris in ius vocari non possunt, l. Generaliter. ff. de in ius voc. cap. Episcopus. quaest. 2.
Sed nos illud Ambrosii ex 32. q. 4. c. Nemo probamus. Omne stuprum adulterium est: nec viro licet, quod mulieri non licet. Eadem enim a viro, quae ab uxore debetur castitas. Nec enim alterutri impunius licet scortari. Unde nec alterutrius vel imbecillitas, vel licentia vacationem poenae meretur.
[Note: An viro in adulteram uxorem privatim liceat advertere.] Illud tamen circa praesentem materiam adhuc considerandum, an recte Romulus privatae mariti vindictae mulieris adulterium commiserit, an vero rectius causa coram iudice disceptari debeat. Aemilius nemini vel ex agnatis uxoris repudiatae rationem reddidit. Plutarch. in Aem. De Germanis scribit Tacitus de mor. Germ. Adulterarum poena praesens et maritis permissa erat. Accisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus, ac per omnem vicum verbere agit. Publicatae enim pudicitiae nulla est venia. Bodin. 1. de Repub. c. 3. cupit privatam uxorum castigationem reductam, ne publica accusatio utramque personam diffamet.
Sed idipsum est, quare publice secundum ll.
accusari debeant, ut a facili delatione metu infamiae deterreantur mariti. Alcibiades sane humeris ex foro abripuit coniugem, ne secreta tori publice panderet. Philippus Melancht. in lib. de collatione actio. forens. Attica, et rom Accus. 12. et Ant. Pius adulterium Faustinae ignovit. Capit. in Ant. exemplum futurus reliquis maritis, ut peccata coniugis mussitare potius, et sciendo nescire velint, quam se in publicam ponere infamiam, quod Adrianum quoque fecisse Ael. Spart. scribit, qui uxorem, licet adulterii suspectam, tamen retinuit, remotis ex aula adulteris, Cabbas Romanus solebat Maecenati, cum uxore sua colludenti, dormire, Plut. in Amat. Consulitur hac ratione quoque innocentiae feminarum, quarum multas sine causa domo exactum iri a maritis verisimile esset, nisi illi cogerentur magistratus inquisitionem revereri.
[Note: Causa alia divortiorum.] De ceteris divortiorum causis disputent Theologi cum Iurisconsultis. Quid de diversitate religionis sentire debeamus, a nemine rectius discere possumus, quam D. Paulo. 1. ad Corinth. c. 7. v. 12. si quis frater, ait, uxorem habet infidelem, quae consentiat ad habitandum cum eo, ne eam dimittito, et v. 14. Maritus enim infidelis sanctificatus est in uxore, et uxor infidelis sanctificata est in viro, quod repetitur in 28. q. 1. in Sum. et in c. Iam nunc illud: cui consonat text. in l. Eum qui in fin. C. de Episc. et Cler. ubi dicitur mulier sua conversatione dignum sacerdotio virum effecisse.
Si vero infideli placuerit discedere, fidelis liberatur a nexu matrimonii, ut ait Apostolus, quia deseritur, Sed et Childebertus III. Rex Francorum, ab Amalrico Gothorum in Hispania rege, sororem suam Clotildin reduxit, quia frustra laboraverat, iam diu in convertendo marito ab
Arrianismo. Volat. l. 3. Geog. Quamquam satius esset, ut antequam contraherentur matrimonia, consensioni religionis prospiceretur, sicut proceres Poloniae Iagelloni Lituaniae duci noluerunt Ludovici filiam elocare, antequam baptizaretur [Orig: baptisaretur] et Christianus fieret: Munst. in Georg. et Vladislaus Locticus Gedemini, Lituan. ducis filiam prius sacris initiari curavit, quam cam filio Casimiro iungeret, Cromer. lib. 11. Iagello quoque postea l. tulit, ne essent inter Russos et Catholicos matrimonia, nisi illi converterentur, Crom. 15. quod cum non observaret Alexander M. Dux Lituan. Iohannem Moschum in se incitavit. Sigism. in Moscov. Leves enim Theophili Iconomachi et Theodorae uxoris, super imaginibus dissensiones, perpetuo virum erga uxorem exacerbarunt. Zonar. in Theoph.
Solon ob sterilitatem quoque uxoris, et multo magis ob impotentiam viri dissolvit matrimonium. Plutarch. in Solon. Anaxandrides rex Spartanorum iussus fuit uxorem sterilem repudiare, quod cum recusaret, coactus est aliam superinducere. Herod. lib. 5. Spurium Carbilium Censores coegerunt, primum divortium Romae facere ob sterilitatem uxoris. Gell. lib. 17. c. 21. Tartari ne quidem pro uxoribus habent, quae non pepererunt. Pant. in descr. Tart. Basilius Muscovitarum princeps Salomon, quam ex 1500. virginibus unam elegerat, ob praetextam sterilitatem, in monasterium detrusit. Sigis. Bar. in bist. Muscov. Griffina, Roscislai Russorum, ut vult Dlugossus, ducis filia, accusata viri sui, Lesci Siradiensis, frigiditate, ab ipso abiit. Crom. l. 9. Verum sterilitas ad dissolvendum matrimonium non sufficit, quia, ut ait Aug. de bon. coni. c. 7. citatus c. tantum. 32. q. 8. c. matrim. 27. q. 2. tantum valet vinculum sociale, ut licet causa procreandi
colligetur, tamen ob eius defectum nequeat separari: Cessante enim primo fine, adhue durat alter, videlicet, ut mulier sit adiutorium viro; Alioquin senum matrimonia impu ne dissolvi possent, aut contrahi minime deberent. Quin etiam Spadones in matrimonio patitur lex, quorum generandi potentiae non est omnino desperata: in muliere vero difficillime potest incurabilis sterilitas demonstrari. Imo D. August. de bon. coniug. cap. 15. scientibus coniugibus se non habituros liberos, separare tamen se, atque aliis copulare non licet.
[Note: De officio viri et uxoris.] Hactenus ad intelligendam coniugalis societatis naturam multa disputavimus: nunc ad reliqua subicienda pergemus, de officio viri et mulieris: Quando enim primum et praecipuum finem coniugii intuentur, facile advertunt coniuges, quod non ad fovendam perpetuam virginitatem, sicut Cunigundis Belae regis Ungar. filia, et Boleslaus Pudicus Rex Polon fecerunt, Michov. lib. 3. cap. 38. aut etiam ut Henricus 8. qui Cunigundam reddidit fratribus virginem, Sigon. 8. Ital. sed ad procreandam sobolem conveniant. [Note: Debitum naturale.] Non est hic disceptandum, an concubitus suscipiendae prolis gratia vacet peccato: an venialiter peccet, qui restinguendi ignis gratia remedio coniugii utitur, ut disputat. August. de bon. coni. etc. quidquid 32. q. 1. Expresse enim vocat Apostolus coniugium remedium ustionis, tum videlicet adhibendum, quando incontinentia incipit luxuriare. Ne fraudate, ait, alius alium, nisi ad tempus, etc. Et Salom. Prov. 5. Laetare cum muliere adolescentiae tuae, et in amore eius delecteris iugiter. Quin Deut. 42. praecipitur: Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quicquam necessitatis iniungetur publice: sed vacabit absque culpa domi suae ut uno anno laetetur cum uxore sua.
Nihil est, quod Zopyrus Gordiensis Medicus, festiva Thaletis responsione eludere appetitum uxoris docuit. Thales enim a matre sollicitatus ad nuptias, subinde respondit: ou)/pw kairo\j w)= mh=ter <BetaCode: ou)/pw kairo\s w)= mh=ter> : nondum tempestivum est, ô mater. Stob. c. 66. Laert. in Thal. Simili, inquit, modo ad venerea affici debemus, ut cubituri illud succinamus: Nondum accommodum est, itidem et a somno excitati: ou)k e)/sti kairo\j <BetaCode: ou)k e)/sti kairo\s> , iam effugit occasio, ut ita numquam commodum sit. Plut. in Symp. Vehementer enim accusat Isoc. ad Nicocl. eos, qui in aliis contractibus aequitatem servant: in matrimonialibus vero, quos sanctius observari decebat, pactis et conventis stare tergiversantur.
Sed haec nobis inspicienda sunt iis oculis, quibus Livia contemplabatur nudos iuvenes: ideoque non immoramur, nec disputamus cum Thom. in add. 3. p. q. 64. a. 1. an alter coniugum teneatur alteri ad redditionem debiti ex necessitate praecepti, quod ipse affirmat: Item an teneatur tempore festivo, quo iubet abstinere ipse Paul. et Gregor. 33. quaest. 4. propterea quod voluptas ipsa sine culpa nulla tenus esse potest. Unde constitutum est, ut quadragesimali vel sacro tempore nuptiae non celebrentur, id quod Concilium Laodicense olim sanxit cap. 25. ubi canon est: Non oportet in quadragesima aut nuptias, aut quaelibet natalitia celebrare: et Concilium Iserdense 33. q. 4. minitatur dissolutionem coniugiis tali tempore contractis. Nec disputamus, an vir sine consensu uxoris possit continentiam fovere, et cetera, quibus plena sunt Decretalia Burchardi: sed pergimus ad verum officium, quo vir uxorem regere, et ipsa viro oboedire [Orig: obedire] debet.
[Note: De potestate mariti in uxorem.] Apud Sacas, si quis uxorem puellam ducere cuperet, pugnam cum ea suscipiebat: et illa, si superior esset, captivum abducebat, atque imperium
in eum tenebat: sin inferior, ab eo regebatur, Aelian. de van. histor. 12. Non tam ancipiti duello depugnandum est viro, pro imperio, quod ipsi iura divina, naturae, et positiva plene offerunt. Ipse, inquit auctor coniugii, dominabitur tibi, Gen 3. et Petrus 1. Epist. 3. mulieres iubet esse subditas viris, quod hi sint illarum capita, ut ad Ephes. 5. scribitur. Propterea ad omnia natura fecit mulieres imbecilliores, quo a natura suae subiectionis admonerentur. Ius enim naturae est, ut dignior imperet. Unde Megistona Timoleontis uxor reprehendebat Aristotimum Eliensium tyrannum, quod ipsam iuberet imperatorias ad virum scribere literas. Si, inquit, ius naturae scires, non utique iuberes viris suis mulieres quidquam praescribere, sed nos ad ipsos, tamquam dominos nostros, permitteres proficisci. Plut. de clar. mulier.
Isidorus recolit 2. de off. eccl. c. 15. quod repetitur c. foem. 30. qu. 5. c. mulier. 33 q. 5. feminas, dum maritabantur, olim velari solitas, ut sui servitii se admonerent, et in c. quaecumque 30. distinct. scribitur: Quaecumque mulier sibi comam amputaverit, quam Deus ad memoriam subiectionis illi dedit, tamquam resolvens ius subiectionis, anathema fit. Ad quod caput duo non contemnendi ICti festiviter notarunt, iccirco relictos esse feminis crines, ut viri invenirent in illis, quo trahi possent et ligari. Hanc consuetudinem consideravit Olorus rex Dacorum, cum Dacos, quod contra Bastarnas infeliciter pugnassent, summa ignominia adfecturus, sub imperium mulierum damnavit, quasi maiorem nescivisset contumeliam. Iustin. lib. 32.
Revera enim maxima est infamia viro, si mulieris utpote indignioris imperio se subiciat, sicut Hercules servivit Omphalae, et Ninus
imperium dedit Semiramidi, Antonius Cleopatrae. Recte Plinius in Paneg. Traian. Multos foris claros domestica destruxit infamia, et ne maximi cives haberentur, hoc effecit, quod mariti minores essent. Prilusius in com. stat. Polon. lib. 3. c. 6. a. 3. refert Ciceronis dictum: an ille mihi videatur liber, cui mulier imperat? cui leges praescribit, iubet, vetat? quod videtur, cui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet. Si poscit, dandum est: si vocat, veniendum: si eicit, abeundum: si minatur, extimescendum. Apud Tibarenos olim Apollo Rhod. 2. Argo. Corsicos. Diodor. lib. 6. Hispanos. Cael. Rhod. 18. cap. 22. postquam mulieres pepererant, viri cubabant in lecto, instar puerperarum: puer perae vero ipsis ministrabant, more inverso. Invertitur tum quoque natura, quando mulier imperium sibi vendicat, virum excludit foras: qua de causa Epiphanius lib. 3. haeres. cap. 6. iure taxat Seras, quod viri apud illos texant, culinas curent, pensos trahant, liberosque educent, mulieres contra virilia subeant officia: quo more usos olim Aegyptios. Herod in Eut. Mela lib. 1. et Gorgonas Diodorus auctor est lib. 4. Evertunt enim ius naturae, quod viro et non feminae potestatem dedit. Inferior matrona suo sit, Prisce, marito, Non aliter fiunt femina virque pares. Martial.
Sara prudentissima femina sua erga virum reverentia exemplo debebat esse cunctis mulieribus, quippe quae virum non alio, nisi domini nomine nominat. Et quaecumque fuit mulier, quae testamentum suum apud Scaevolam, l. 8. 8. filii dulcissimi praecipitote omne, quod ex hereditate bonisve Titii, domini mei, patris vestri, ad me pervenit, mortis eius tempore, etc. aut altera, apud Paulum L. Ea quae 57. ff. de donat. inter vir. et uxor. quae literarum ad maritum caput facit:
Domine carissime. Sic enim debitam viris suis reverentiam exhibent mulieres, suamque eo ipso ostendunt prudentiam. Uxor enim, quae sapit, viro inservit, quae non sapit, eum spernit, ait Eurip. in O Edipod.
Atque non tantum, quia magis in vulgus coluntur, si viros observent, mulieres, viris se subicere debent, sed quia sciunt, se tantum honoris habere, quantum vir habet. Quod si viri honori ipsae sua imperiosa arrogantia detrahant, illumque in macellis fabulam efficiant, eo ipso suae quoque famae derogant, quoniam omne earum decus a viro pendet. Phormionis uxor viri res gestas dicebat suum ornatum esse, Plut. de Mus. Leges Romanorum dignitatem feminarum aestimant tantum ex dignitate mariti: immo nec filiae senatorum clarissimatus honorem habent, nisi senatoribus nuptae. l. feminae 8. ff. de senat. unde Virginia Auli filia, quamvis patricia, eiecta tamen fuit ex sacris Pudicitiae a patritiis feminis, quod Volumnio plebeio nupserat. Liv. lib. 10. et Fabii filia indignabatur, quod contemneretur ob virum plebeium. Liv. Dec. 1. Mulieres enim honore maritorum erigimus, genere nobilitamus, et forum ex eorum persona statuimus, et domicilia mutamus, aiunt Imperatores in l. mulieres 13. C. de dignit. quod et scriptum est l. 9. C. de Inco. nec retinere iudicantur mulieres claritatem generis ab Alexandro l. 1. C. de dignit. nisi clarissimis quoque nupserint. Quae enim priorum dignitatum oblita est, non rursum ex prioribus iuvabitur, ut statuit Imperat. Nov. 22. c. 36. super muliere post primas nuptias inferioris conditionis homini nubente, l. cum te 10. ff. de nupt.
Propterea audiant mulieres Hieronymum ita Celantiam admonentem: Servetur inprimis viro auctoritas sua, totaque a te discat domus,
quantum illi honoris debeat: tu dominum illum obsequio tuo: tu magnum illum tua humilitate demonstra: tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraveris.
[Note: An uxor adhuc sit in potestate patris.] Quia vero nullum imperium est sine potestate cogendi; consequitur viris quoque concedendam esse facultatem, vel invitas in ordinem cogendi mulieres, idque apud omnes fere gentes obtinuit, ut uxor esset in potestate mariti: exceptis Romanis posterioribus, qui mulieres, imo etiam viros, nondum emancipatos relinquunt in potestate patris. Cum enim Ulpianus l. 1. §. ult. ff. de iniur. et Paulus lib. 8. §. 2. eod. scribat, tribus fieri iniuriam, si uxori facta fuerit, marito, uxori et patri; inde colligit Accursius, patri propterea adhuc fieri iniuriam, quia filia mansit in potestate patria, argum. l. Si uxor. C. de condit. insert. ubi Dioclet. et Max. mulierem relinquunt in potestate patris, donec emancipetur, id quod expresse statuitur l. 3. §. prohibetur. ff. de donat. inter vir. et uxor. etc. adseriturque ab interpretibus, licet nonnulli nuptias ex farre et usu excipiant.
Verum illa positio omnino conturbat ius coniugale, quando mulier cogitur duorum iussa sequi, mariti et patris: aut ab illius potestate eximitur: id quod non obscure vidit Ulpianus l. 1. §. ult. de lib. exhib. vel deduc. Unde ait: Hoc iure utimur, ne bene concordantia matrimonia iure patriae potestatis turbentur: quod sic erit adhibendum, ut patri persuadeatur, ne acerbe patriam exerceat potestatem. Nam si vel leviter laesa suerit uxor a marito continuo ad patrem defugiet, negabit marito in se ius esse, et ita, quae est impotentia feminarum, patrem in maritum armabit, qui, quod maritus fieri velit, infectum efficiet, domumque generi furialibus implebit discordiis.
Unde ius divinum, Relinquet, ait, vir patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, quod a natura quasi animis insculptum plures gentes secutae sunt. Lycurgi lex fuit apud Lacedaemon. ut in mariti potestate esset mulier, ne contempto marito ad patris domum rediret. Plutarch. in Lacon. Unde Lacaena rogata, an consentire vellet adultero concubitum petenti, respondit: cum puella essem, didici parenti parere, et hoc egi, mulier autem viro. Huic ergo, si iusta roges, manifestum facias primum. Plutarch. in Lacon. Apoph. Illud enim apud Stob. serm. 71. Euripides dicit: Gunh\ ga\r e)celqou=sa patrw/wn do/mwn, ou) tw=n teko/ntwn e)sti\n, a)lla\ tou= le/xouj , et hinc fluxit consuetudo Pictavorum tit. 15. Contino quam vir et femina, sive nobiles sive ignobiles matrimonium simul inierunt in Pictavia, ex more illius gentis, uxor est in potestate mariti, non patris.
[Note: An vir habeat potestatem vitae et necis.] Quin imo eo processit Imperium virorum, ut in mulieres ius vitae et necis sibi vendicarit. De Gallis scribit Caesar. de bell. Gall. Galli in uxores et liberos, aeque ac in servos ius vitae et necis habent: ac si quidem vel minima suspicione teneantur maritos necasse, quaestionibus a proximis torquentur, et sine ulla magistratus cognitione damnantur. De Germanis videatur Tacitus in mor. Germ. De plerisque barbaris legatur testimonium Aristot. 1. polit. 1. De Romanis antiquis idem testatur lex Romuli apud Gell. lib. 10. cap. 23. et Halycar. lib. 2. invenimus, ait Plinius lib. 14. c. 13. inter exempla, Egnatii Mecennii uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fuisse a marito, eumque caedis absolutum a Romulo. Valer. lib. 6. c. 3. Vocat Egnatium Metellum, additque non accusatione tantum, sed et reprehensione vacasse. Fabius Pictor in suis Annal. scribit, matronam, quod loculos, in quibus erant claves
cellae vinariae, resignasset, a suis inedia mori coactam. Arnobius 5. cont. gent. memorat: Fatuam a Fauno marito Latii rege virgis Myrteis ad mortem caesam, quod contra morem clam vini ollam ebiberat.
Atque adeo licebat viro non tantum ob adulterium, nec in continenti, ut per l. Iuliam de adulteris, sed ob leviorem causam uxori manus inferre. Unde Cato ideo propinquis feminis osculum dare voluit, teste Plinio. 14. c. 13. ut scirent, an temetum olerent. Hoc tum vino nomen erat, unde temulentia, ut notat Non. Marcell. Et ita oscula apud Roman. ut Salmuth. in not. ad Pancir. ostendit, ex mala intentione introducta, postea ad signa amoris traducta sunt. Vinum vero gustare etiam apud alias gentes feminis non licebat, ut de Italis in universum testatur Athen. lib. 10. cap. 13. De Milesiis idem lib. 10. cap. 9. De Massalioticis Aelian. 2. Var. Caelius lect. ant. 15. cap. 6. et Xenophon. in lib. de Spartana Repub. Prope, inquit, apud omnes gentes usitatum est, ut mulieres ant omnino vini expertes sint, aut eo quam aquatissimo utantur: quem morem Sarracenicis feminis pro lege iniunxit Mahomet. in suo Alcorano.
Sed ne a scopo abeamus, exstant ll. Rotaris et Luit prandi in ll. Longob. tit. qual. mul. liber. permiss. quibus viro faciunt potestatem capitaliter in uxorem privato iudicio animadvertendi. Ceterum nimis mehercule dura esset et iniqua conditio mulierum, si impune liceret viris, eas pro arbitrio tractare. Quid non facturos plurimos misoguna\j <BetaCode: misoguna\s> putemus, qui quo iure, quaque iniuria, saevitiam in innocentes mulieres exercere iam diu satagunt. Accedit, quod vindicta privata omni iure, inprimis divino sit prohibita; Item quod uxor sit pars viri, in propriam autem
carnem nemini liceat vim, vel manus mortiferas inferre, l. 13. ff. ad l. Aquil.
Quare sicut Imperator dicebat, patriam potestatem non in atrocitate consistere, sed in pietate, ita et de potestate maritali statuendum est, quae in paterna castigatione, non in atroci et capitali supplicio consistit.
[Note: An vir habeat ius castigatio.] Atque hanc thesin nonnulli in favorem mulierum ita ampliarunt, ut quantumvis graviter peccent mulieres, adhuc tamen a verberibus iubeant maritum abstinere, cum Censorio illo Catone, sacrilegium putantes, si quis uxorem verberet. Plutarch. in Caton. Sed verendum, ne nimia ista indulgentia imperium mulierum inducat, sicut et idem Cato confitebatur: Nos imperamus hominibus cunctis, uxores nobis, Plutarch. in Caton. aut ut Themistocles: Athenienses imperant Graecis, Themistocles Atheniensibus, uxor Themistocli, uxori autem filius. Plutarch. de educatione puer. in Themistoc. et Graec. Apopht. lubet Cato in Orat. pro l. Oppian. ut frena demus impotenti animali, ne si par esse coeperit, continuo superius esse velit. At si castigatione reali omnino abstineat, quomodo poterit mulierum plurimarum petulantiam coercere. Nec enim verbis et obiurgationibus cessit Xantippe, nec Catonis increpationibus matronae Romanae. Nisi quis fortasse velit iurgia domestica, exemplo Socratis, cotidie audire, ut obdurescere inde discat ad externas iniurias, Gellius lib. 1. cap. 17. aut secundum praeceptum Chrysostom. homil. 26. super Epist. 1. ad Corinth. tolerare vitia uxorum, ut gymnasium et palaestram quandam Philosophiae domi habeat. Alias enim pertinacia mulierum etiam quietissimum animum saepe ad duriorem castigationem everberat.
Illud quidem Caso in Oecon. q. 4. Bedin. 1. de Rep. c. 3. Tiraq. 8. et 9. l. connub. credimus et concedimus, crudeles esse, imo, ut de nostro hoc addamus, crudelissimos, qui sine causa, et non prius tentatis omnibus humane, ad verbera progrediuntur, quasi corpus tantum exercere velint, similes iis Medicis, qui levi morbo obsessum membrum statim amputant, nec malum levioribus medicamentis prius expugnare conantur. Nec enim cogitant, quod scriptum est: Nemo unquam carnem suam odio habuit: nec, ut Lombardum imitemur 2. d. 18. ortum primae mulieris respiciunt, quam Lombardus ait, non ex pede desumptam, ut pedibus conculcari, sed ex latere, ut intimo corde amari debeat.
Quid praeterea iucundius, ti\ me\n, <BetaCode: ti\ me\n,> , ait Phocyl. h(du/teron kai\ a)/reion, h)\ o(/tan a)ndri\ gunh\ frone/h| fi/la ghra/os a)/xri, Kai\ po/sij h)\ a)lo/xw|, mh/d' e)mpe/sh| a)/ndixa nei=kos . Elegans est encomium, quo adficit Plinius Epist. lib. 8. ad Gemin. quendam Macrinum, quod cum uxore vixerit annos 39. sine iurgio, sine offensa. Quid, quod amor et observatio viri ad laudabile certamen mutui amoris excitat uxorem. Ego, inquit Seneca Epist. 9. ad Lucil. monstrabo tibi amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius veneficae carmine: Si vis amari, ama. Cui colludit Mart. lib. 6. Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praester Oresten, Hoc non fit verbis, Marce, ut ameris, ama. Alias sicut L. Crassus senator dicebat ad L. Philippum consulem: Non es mihi Philippe consul, quia nec tibi senator sum. Valer. l. 6. c. 2. aut, ut orator Domitius apud Hieron. c. Esto subi. dist. 95. Cur ego te habeam ut Principem, cum tu me non habeas ut senatorem? Ita uxori erga maritum dicere licet? Cur ego te habeam ut
maritum, cum tu me non habeas ut uxorem? Uxor enim in manu et tutela, non in servitio habetur, ait Valer. de l. Oppia apud Livium. unde infert; Quo plus potestis, eo [Orig: eô] moderatius imperio debetis uti.
Unde etiam sapientissimus Homerus 1. Iliad. introducit Iovem ad minas usque, dum Iuno ipsi obluctabatur, progredientem, adhuc tamen verberibus abstinentem, quasi admonere nos velit: Omnia experiri prius decere sapientem, quam armis rem adgrediatur. Si vero aliter cum uxore vivi non possit, si petulantia verbis reprimi nequeat, secundum Hippocrat. praeceptum: Extremo malo extremis occurendum remediis, et malo nodo malus quaerendus cuneus. Bellovis. l. 1. pract. crim. c. 9. n. 17. Nec tum maritus uxori facit iniuriam, ut Casus obicit, quando erga peccantem suo imperio utitur: nec suo corpori infert vulnus, quando membrum mortuum aut extremo vitio occupatum, non ulterius membrum est, sed ense rescindendum, ne pars sincera trahatur, Ovid. 2. Met. Atque hoc dicebat Gallius lib. 1. cap. 17. Uxoris vitium aut ferendum esse, aut tollendum.
[Note: Potestas uxoris.] Ex quibus omnibus patet, mulierem esse sub potestate, quando vid. refertur ad virum: Alias enim in liberos, inprimis filias in ancillas, in familiae administrationem imperium haber cum marito divisum: ita tamen, ut adhuc subordinetur reverentiae mariti. Illud Aristoteles docuit lib. 1. Oeconom. cap. 2. 1. Polit. cap. 8. Ethic. ubi regimen domesticum comparat Aristocratiae, et Iamblichus in epist. de usu coniug. citatus a Stobaeo serm. 72. In hoc, inquit, convenient etiam, ut mas imperet, oboediat mulier. Erit autem imperii forma, non qualis est herilis, ubi superioris utilitas curatur, nec qualis artium,
ubi inferioris tantum cura est, sed similis Politicae, in qua communis utilitas promovetur.
Idem Romani nos docuerunt, qui sponsam in domum mariti deductam, ita loqui iubebant: Ubi tu Caius. ego Caia, Plutarch. in Probl. 28. quod ex lege Romuli tractum est, quam halicar. l. 2. describit talem: Mulier viro legitime coniuncta fortunarum et sacrorum socia illi esto, utque domus ille dominus, ita haec domina. Domus enim administratio feminarum propria est, quam Raguel quoque Sarae filiae demandat. Tob. 10. et Ischomachus apud Xenoph. in Oecon. ait: Quae domi sunt, uxori peragenda relinquo. Unde mulier post viri mortem retinet dominium in bona: id est, administrationem, quam habuit, vivo marito, quia est quasi caput regiminis in domo, ut ait Baldus in ult. col. 2. vers. quid si testator. C. de indiv. div. Dominium enim directum mulier non retinet, per l. 2. C. de ind. vid.
[Note: Quibus ducenda sit uxor.] De iure igitur mariti et uxoris abunde satis disputavimus: unicum idque postremum adhuc disquirendum superest, qualiter adfectae debeant esse personae, quae matrimonium initurae sunt. Cum Aristotelem quispiam interrogaret, cur pulchra amaremus: Tuflou= ei)=pen e)rw/thsij <BetaCode: Tuflou= ei)=pen e)rw/thsis> , stulti interrogatio est. Laert. in Arist. Stob. serm. 63. Eadem ratione diceret aliquis, stultam hanc esse disputationem, quia omnes sciunt ducendam esse optimam, aut nubendum optimo. Verum bonarum mulierum, ut. de his tantum dicamus, nedum optimarum, magna est raritas. Vix sunt numero totidem, quot Thebarum portae, vel divitis ostia Nili. Zeuxis cum Helenam Crotoniatis pingere deberet, sciens in una persona non posse omnes pulchritudinis articulos inveniri, iussit sibi omnes virgines in conspectum produci, ex quibus quinque elegit pulcherrimas, ut ex
singulis partem pulchritudinis exerceret, et inde perfectam formam Helenae pingeret. Circer. lib. 2. de Inv. Quod si ille non potuit totam pulchritudinem in una reperire virgine, quanto difficilius erit, in una omnium virtutum concursum invenire?
Unde Philosophus quidam, cum inimico elocasset filiam, rogatus, quare di fecisset? quia non potui, inquit, illum gravius multare, quam elocando id, quod pessimum habui. Et Democritus interrogatus, quare parvam duxisset uxorem? respondit: Quia ex duobus malis minus eligendum fuit. Anton. Mona. serm. lib. 1. c. 34. Quid si Accursium in eam sententiam producam, qui in l. ex his. ff. de ll. ex eo, quod ibi scribitur de iis, quae raro fiunt, non ferri leges, facete infert: non esse propterea leges de bonis mulieribus ferendas, quia rarae sunt. Idem lib. 2. c. de his qui ven. aet. imp. reddens rationem, quare mulieres citius veniam aetatis impetrent, quam mares, quia, inquit, mala herba cito crescit. Proinde Pacuvius antiquo versu dixit: haud facul femina inventu bona. Ubi facul pro facile sumi monet Nonius Mar. Et Menander Graece gunaiko\j e)sqlh=j e)pituxei=n ou= r(a/|dion <BetaCode: gunaiko\s e)sqlh=s e)pituxei=n ou= r(a/|dion> . Gallus quidam licet quatuor duxisset uxores, periculum facturus, an bonam invenire posset, postremam priore semper peiorem sensit. Beust. lib. 2. de matrim. cap. 3.
[Note: Ducenda est nota.] Ut tamen ex istis malis minus eligamus, circumferendi sunt oculi, non tam corporis, quam animi, ut ex omnibus eam excerpamus, quae minimis urgetur vitiis. Id autem fiet, si ante omnia mores, parentes et patriam pervestigemus probe: ne occinatur illud poetae, de moribus ultima fiet Quaestio, quae in coniugio prima esse debet. Si enim amicus eligendus non es,t, nisi qui cum
modium salis absumpseris, multo magis in ducenda uxore idem observandum: quia amicum, cuius te satietas capit, cum gratia eiurare licet, uxorem non licet. ldcirco [Orig: lccirco] Clistenes Sicyonius tyrannus, cum vellet filiae maritum iungere, Graecam iuventutem undecumque convocatam, annum apud se detinuit, donec singulorum mores perdisceret. Et iam decreverat filiam Hippoclydae elocare, cum ille petulantiori saltatione totum desaltat matrimonium. Herod. lib. 6.
Hinc Libanius ad Solonicum scribit, uxorem cognitam ducas, cuius parentes et matrem praecipue bonis moribus praestantem noveris. Non enim tantum in servis patriam spectandam monet Ulpian. l. Quod si nolit. ff. qui mancip. de Aedil. edict. quod praesumptum sit, quosdam bonos esse, quia nationis non sunt infamatae, quosdam malos, quia ea natione sunt, quae magis infamis est: Verum multo magis parentum rationem habendam monet Iohan. Fabr. in rub. Instit. de nupt. ubi aliquot praecepta proponit, et ad hoc rationem addit, quia ut plurimum videmus, non solum labem sanguinis, sed et morum ad posteros derivari. Ex quo fundamento Arcadius et Honorius in l. quisquis §. 1. C. ad l. Iul. Mai. in filiis timent exempla criminis paterni propter praesumptionem, ut explicat Alciat. 1. praesumpt. 24. ou)/te ga\r ek sku/llhj r(o/da fu/etai, ou)q' u(a/kinqos; ou)de\ po/t' e)k doulh=j te/knon e)leu qe/rion , ut ait Theognis.
[Note: Servanda aequalitas in matrimonie ineunde.] His probe consideratis, uniformis ducendae uxoris regula sit illa Ovidii, Si qua voles apte nubere, nube pari: aut Ausonii: Par pari iugato coniux, quod impar est, dissidet. Posterior addit etiam rationem: Imparum coniugia fore discordia: id quod ita esse, ex Ethica ratione
discere licet. Est enim coniugium amicitia quaedam et quidem firmissima, ut. 8. Ethic. docuit Philosophus. At idem ibid. cap. 1. docuit, amicitiam consistere in aequalitate: quod etiam Plato 6. et 8. de ll. Boet. 1. de Mus. c. 1. et nos alibi ex Aristotele diximus: Quod simile est, firmam servat amicitiam. Atque hoc adeo verum est, ut Atarneti iuveni, pueri idem consilium dederint: th\n kata\ sauto\n e(/le <BetaCode: th\n kata\ sauto\n e(/le> . Tu tibi torque parem: quod Callimachus Dioni de ducenda uxore consilium petenti, respondit, et versibus expressit elegantibus; qui apud Laertium leguntur.
Aequalitatem autem accipere debemus non per omnia, secundum idem, sed sicut Alexandr. in consil. 209. ponderatis his col. 7. et seq. l. 6. censuit, nobilem div itemque mulierem, deformem tamen, quae pauperem quempiam formosum matrimonio sibi desponderit, non videri nupsisse indigno, cum debeat mulieris nobilitas et divitiarum copia cum forma compensari: Et e diverso Imol. et Panormit. dicunt formam mulieris etiam pauperis compensari cum divitiis et nobilitate viri: ita aequalitas haec interpretanda est, ut si Metrodorus pauper Philosophus, apud Strab. lib. 13. ditissimam duxerit uxorem, non videatur tamen aequalitas violata, quia eruditio compensat divitias, et potentia includit multas opes, quas eruditione sua vel Philosophus vel alius litterator comparare potest, sicut Thales demonstravit. I. Polit. 7.
Hanc igitur Geometricam aequalitatem requirimus in omnibus, quae aequari possunt, et principio in aetate. Nam licet cum inaequalitate quoque stare possint matrimonia: magis tamen florida et stabilia sutura verisimile est ea, quae inter personas aequales contrahuntur. Esse autem contrahenda matrimonia in iuventute,
[Note: An virgo ducenda, vel vidua.] supra diximus, ubi etiam demonstravimus, quoto iuventutis anno commodius contrahantur: nunc cetera subiciemus, illudque futuro marito consilium dabimus: virginem esse ducendam, iuvenique ducendum, idque ita vulgariter approbatum putat Eusebius libr. 5. praepar. Evangel. cap. 10. ut Apollinem rideat, qui illud cuipiam responderat, tamquam divinum responsum, quod tamen omnino vulgare sit.
Aristotel. 1. Oeconom. cap. 3. addit rationes, quia sequax est iuvencularum animus, quem facile, quo velis, ducas et adsuefacias. Rationem hanc sumpsit ex hesiod. 2. oper. et dier. cuius hic est versus:
Parqenikh\n de\ gamei=n w(j k' h)/qea kedna\ dida/ch|j , Virginem vero ducito, ut mores castos doceas: eandemque huic instituto adsignat. Ioan. Fab. in rub. Inst. de nupt. desumptam ex l. 37. ff. de Aed. ed. et redh. ubi Ulp. ait: Venditores plerumque veteratores vendere pro noviciis [Orig: novitiis]. Praesumptum enim, ait, est, ea mancipia, quae rudia sunt, simpliciora esse, et ad ministeria aptiora et dociliora, et ad omne ministerium habilia: trita vero et veterana difficile est reformare, et ad suos mores trahere. Viduae vero iam primi mores adsuetae mariti, non deerunt, inquit, Libanius in Epist. ad Phremil. querelae, se primo marito fuisse cariorem.
Praetereo incommoda alia, quae senectutem comitantur: Oi)mi\ kakodai/mwn <BetaCode: Oi)mi\ kakodai/mwn> , conqueritur Blepyron apud Aristoph. in concion. o(/ ge/rwn w)/n h(go/mhn gunai=ka <BetaCode: o(/ ge/rwn w)/n h(go/mhn gunai=ka> . Nam, Quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas, Turpe senex miles, turpe senilis amor. Quos petiere [Orig: petiêre] duces annos in milite forti, Hos petit in socio bella puella toro, OV. 1. Eleg. Atque licet aliquid generatum sit, imbecillum tamen erit et infirmum, aut
relinquetur orphanum, sine patre vel matre. Nam post mediam aetatem, qui ducit uxorem domum, si eam senex praegnantem fortuito fecerit, Quid dubites, quin sit paratum nomen puero, Posthumus. Plautus in Aulul. Mediam aetatem interpretor annum 50. quia centum annorum aestimatur vitae terminus, secundum Artemid. lib. 7. c. 75. et Caium ICtum. l. an ususfructus. ff. de usufr. et quemad. quis ut. fr.
Ad haec, amicitiam negat Aristoteles inter senes facile conflari, quia voluptates respuunt, et, ut Horatius inquit: Canities morosa est. Coniugium vero est socialis amicitia. Ne dicam, quod senum nuptiae contrarientur iuri naturae. Solon robustum iuvenem in sinu divitis vetulae pinguescentem extraxit, et in torum puellae induxit, ut robur civitatis augeret. Plutarch. in Solone. Unde l. Iulia et Papia quinquagenariae feminae nubere non licebat, Ulpian. in titul. 16. quod Iustin, non sustulit. l. penult. C. de nupr. In iis enim naturalis finis coniugii cessat: Et proinde Dionysius recte admonebat matrem ad nuptias redire meditantem. Nam, inquit, etsi leges Syracusanas violare potes, leges tamen naturae violare non debes, Cas. lib. 1. Oecon. cap. 4. quaest. 3. Sed et in eo violatur ius naturae, quod cum hoc praecipiat, exhibere reverentiam senibus, quam vocat Arist. 8. Eth. 13. 14. Amicitiam secundum excellentiam; in coniugio vetulae vir cogatur contra iura domestica uxori reverentiam exhibere, et senex uxor, contra ius naturae, iuveni marito, quem filium multo rectius nominare, quam maritum debeat.
Demetrio abneganti Phyllam Antipatri filiam, Cratero olim iunctam; viduam ducere, pater Antipater insusurravit in aures illud Euripideum o(/pou/ to\ ke/rdos para\ fu/sin gamhteon <BetaCode: o(/pou/ to\ ke/rdos para\ fu/sin gamhteon> : Ubi
adfulsit lucrum, contra naturam ducendum est. Sed haec coniugia tamdiu quieta sunt, quam diu spes lucri avarum continet animum: sicut Arist. dicebat, tam diu stare amicitias ob voluptates et quaestus, quamdiu voluptas et quaestus exspectantur. Postquam penes se habent amplam dotem, quam propter probi suerunt, continuo ex probis pessimi fiunt. Ita romanus Diogenes Eudociam, Michael Paphlagonius Zoen, Nicephorus theophanonem, zono. in horum vitis: Ottocarus rex Bohemiae Margaretham ducissam Austriae, Munster. 3. Geogr. tamdiu in honore habuerunt, donec imperium in se transtulerunt: postea durissime anus tractarunt, et Margaretha interiit non sine suspicione subornati a marito veneni.
Qua de causa, quod ex lege Mosaica observat Iosephus 4. Antiq. cap. 8. et quod Naevius poeta antiquus in Gymnastico ad propositam quaestionem: Utrum sit melius, virginem aut viduam uxorem ducere? respondet: Virginem, si musta est, id est, si novella, ut Non. Marcell. explicat, et citat in voc. mustum: illud in ducenda uxore primum considerandum esse plerique consentiunt, et novissime propter hanc Catulli rationem: Quod senis amplexus culta puella fugit. Omnes enim, et inprimis iuvenes, quales sponsos esse convenit, pulchritudine maxime trahimur, quae in vetulis et senibus nulla reperitur.
[Note: Vtrum habenda sit ratio pulchritudinis.] Hinc consequenter disputatur, de formae pulchritudine. An et pius sit habenda ratio in eligenda uxore, sicut Iacob Rachelem dilexit ob venustatem, Gen. 26. in quem locum cum incideret Bonavent. in 4. sent. negat venialiter peccare, qui mulierem duxerit ob pulchritudinem, modo pulchritudo non sit causa principalis, sed
inductiva: cum Deuteron. 21. non prohibeantur Iudaei, quin captivas ob pulchritudinem domum ducere liceat: quod, qui volet, consideret: nos illa suis auctoribus relinquimus. Et ad Plinium Secundum pergimus, qui 1. Epist. ad Iun. scribens, cuius nepti ex fratre maritum delegerat, sic eum commendat: Est illi facies liberalis, multo sanguine, multo rubore suffusa: Est ingenua totius corporis pulchritudo, et quidem senatorius decor, quae ego nequaquam arbitror negligenda.
Quis enim cernua ista spinturnicia [Orig: spinturnitia] et pithecia amplexari malit, quam Helenam, pro cuius forma tota Graecia 10. annos bellum gessit. Quintil. 8. Inst. et Isoc. de laud. Helen. Recte Leo Hebraeus in lib. de amore, et Camutius de felic. ostenderunt: amorem esse desiderium pulchri, ex Symp. Plato. Cum igitur omnes requirant in coniugiis amorem, quare vetant pulchritudinis rationem haberi, qua amor potissimum alitur. Si tu esses formosa minus, inquit Acont. ad Cydippen ap. Ovid. in Epist. peterere [Orig: peterêre] modeste, Audaces facie cogimur esse tua. Quod cum sciret Spurina, pulcherrimus adolescens, se a multis expeti, et propterea parentibus suspectum esse, faciem vulneribus conscidit, deformitatemque sanctitatis suae fidem, quam formam irritamentum alienae libidinis esse maluit. Val. l. 4. c. de Verec. Mamer. in Paneg.
Quod si coniecturis et praesumptionibus uti licet, adhuc formosae palmam dabimus. Nec enim illud de forma praesumemus, quod quintil. lib. 5. Inst. c. de argum. Ducitur, ait, frequenter in argumentum libidinis species, sed potius cum Ambros. 2. de Virgin. quod verisimilius est, dicemus: species corporis simulacrum est mentis, figuraque probitatis, et ex contrario cum Aug. d. 41. §. ult.
Incompositio corporis, inaequalitatem indicat mentis. Quo signo ductus Bartholomaeus Capta Mediolan. Antistes ministros quaesivit tantum forma praestantes, quoniam turpes animi turpia corpora incolerent, ut scribit Anton. Panorm. in facet. Alph. Eodem respexit, qui Constantino Panegyr. dicavit: Non frustra, ait, doctissimi viri dicunt naturam ipsam magnis mentibus domicilia corporum digna metari: et ex vultu hominis ac decore membrorum colligi posse, quantus illo caelestis spiritus intrarit habitator.
De deformi vero et petricosa muliere quid dicam, cum olim monstrosi et deformis hominis occursus ominosus habitus fuerit, qui Bruto et Dioni mortem portendit, ut in pr. vitae Dion. scribit Plutarch. itidemque Severo Antonino, ut Spart. in Seve. memorat. Audiamus Medicorum unum atque alterum, de deformium mulierum moribus coniectantem. Rasis sententia est 2. ad Almans. cap. 33. Cuius facies est deformis, vix potest habere bonos mores. Cass. Iatrosophista, quem se vocat; in parvoprobl. Med. libel. ad hoc problema, cur monstrosae formae homines insipientes sunt? Respondet, quia corporalibus consentiunt animalia, sicut animalibus corporalia. Atque ne longum faciamus, Gal. 1. de V. P. citat Hipp. dicentem, naturam circumdedisse simiae ridiculam animam ridiculo corpore, quasi vellet repetitum, quod 2. de Temp. c. 6. scripserat, naturam conformare membra, prout moribus animae convenit.
Ex his, puto neminem esse, qui non consentiat Publio Syro; quod formosa species, muta sit commendatio.
[Note: Limitatio.] Nec tamen ita aestimandam formam suaserim, ut illi olim populi, qui Sophitae regi parebant, de quibus diodor. Sicul. l. 17. quod in
matrimoniis contrahendis, neque dotis, neque magni apparatus, sed formae duntaxat rationem habeant: Sed considerandi quoque sunt mores, quorum primam debere curam esse retro ostendimus. Saepe enim occuluit picta sese hydra sub herba; Er nivea irrepsit furialis lilia vermis. Quin animus nequam atque occulto crimine plenus, Sub specie formae, incauto se saepe marito Vendidit, et misero tulit invida iurgia lecto. Unde obiurgabat Olympias, Alexand. Magn. mater, quendam aulicum, quod solius formae ratione ductus, formosam duxerat uxorem, non habito respectu morum: O stulte, inquit, qui solis oculis duxti uxorem. athen. lib. 13. cap. 32. Plut. in praec. connub.
Quod si uxor tua stata sit forma, quam Ennius dicebat fere incolumi pudicitia esse, aut non adeo formosa, opinione tua supplendum est, quod formae desit, sed non ea ratione, qua nescio quis Philosophus, cum uxorem non admodum venustam haberet, vellet tamen eam pulchram sibi videri: da, inquit, puer, mihi vinum, ut faciam [Note: Unicuique uxorem debere videri pulcherrimam.] uxorem pulchram apparere, sed potius amore ebrium te finge, et cum Caso in quaestionibus Oeconom. persuade tibi uxorem tuam esse pulcherrimam, ex eo, quod tibi maxime placeat. Sic enim aeque efflictim amabis illam propter opinionem, atque Paris suam Helenam propter ipsam realem pulchritudinem.
Exemplum ab Hipparchia illa Apulei 2. Florid. petere licet, quae cum appeteret nuptias Cratis Philosophi gibbosi, is interscapilium, quod gibborosum erat, detexit, plerumque cum baculo et pallium humi posuit, professus puellae, eam sibi esse suppellectilem, eam formam, quam videret. Proinde sedulo, inquit, consule, ne post paenitudo te capiat. At Hipparchia
conditionem accepit, respondens, iamdudum sibi provisum satis esse, et satis consultum, neque ditiorem maritum, ne formosiorem usquam gentium posse se invenire. Qui hoc sibi persuasit per alienam pulchritudinem, non dimovebitur a suae uxoris amore, sed eam solam medullitus colet, quia curat quisque maxime id, quod maxime diligit, ut ait Socrat. 3. de Republicar.
[Note: Occultum notabile vitium detegendum.] Cum igitur deformitas disiungat animos coniugum, adeo ut propter notabilem deformitatem sponsalia de futuro Canones dissolvunt, c. quemadmodum, vers. quod si post, iuncta gl. de iureiur. Nicol. Hemming. in libell. de coniug. ne adulterio via aperiatur, quia, ut Auson. ait, Deformis uxor cui sit, ancilla elegans, uxorem habere, subigere ancillam velit: quod Casimirus M. quidem fecit, quoniam uxor eius Adleida, Heinrici Hassiae Landgravii filia, deformior erat: Crom. lib. 12. Aequum est, ut priusquam matrimonium contrahatur, si quod occultum vitium apud alterutrum contrahentium delitescat, detegatur. Regibus hic mos est, ubi equos mercantur, operos Inspiciunt, ne si facies, ut saepe decora Molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, Quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. Hoc ille recte, inquit Horat. l. 1. Sat. 2. quanto igitur circumspectius agendum in ducenda uxore, quam semel emptam, ut equum, numquam vicissim extrudere, aut meliori mutari possis.
Illud tamen minus recte, quod detegi mulieres velit, et de vitiis occultis explorari, quia mulier exuta tunica pariter exuit et verecundiam, quod Herod. l. 1. quidem profert, sed Clemens Alex. in paedag. lib. 2. cap. 9. et lib. 3. cap. 5. multis verum facit. Tertullianus in lib. de velan. virg. id
unicum agit, ut, ex antiquo more Arabicarum feminarum, ne facies quidem detegatur virginum et mulierum: et Theodoret. in lib. de virt. activa laudat Lysidicen, quae ne quidem, cum lavaretur, subuculam exuit: rata illud Hier. ad Laetam de Inst. filiae verum esse: Mihi, inquit, omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae se ipsam debet erubescere, et nudam videre non posse.
Proinde iniqua fuit Francisci Sfortiae Ducis Mediolanensis petitio, qui cum Dorotheam ducis mantuani, Ludovici filiam, filio suo Galeacio despondisset, a Ludovico poposcit, ut filiam nudam quibusdam medicis ostenderet, quod tamen Ludovicus iure recusavit, ut demonstrat Tiraq. lib. 4. concubin. contra Philip. Dec. et Francisc. Aret. consil. 142. qui iure petitum a Sfortia, et iniuria negatum a Ludovico iudicabant.
Cetera igitur satis bene habent, ut vitium occultum verbis patefiat, ne vid. maritus, qui quasi emptor coniugis est, decipiatur. Ubique enim curant aediles, ait Ulpian. l. 37. ff. de Aedil. ed. et redh. ne emptores a venditoribus circumveniantur, idque cavetur in toto tit. de Aedil. edict. et lib 1. §. venditor. ff. de actio. empt. consonatque naturae, ut, sicut ait Valer. lib. 8. cap. 2. in pr. Bonae fidei venditor, nec commodorum spem augeat, nec incommodorum cognitionem obscuret. Iam coniugium contractus quidam est, et habet speciem emptionis, quia tribus modis apud Romanos inibantur matrimonia, usu, farre et coemptione, ut patet ex Arnob. 4. contr. gent. Boet. in 2. com. in Top. Cic. In coemptione secundum Isidorum 5. Etym. cap. 24. in verbo Donatio, mulier unum ex tribus assibus, quos in manu tenebat, viro dabat, quasi coemptionis gratia: et Assyrii olim nubiles virgines in foro
vendebant, Aelian. 4. var. Stob. serm. 42. sicut et Thraces, Solon. c. 15. et Indi, Strab. 15.
[Note: De dote.] Porro in dote quoque aequalitatem spectari debere, Plato docet 3. de Rep. et Auson. in Monosyll. Saepe, ait, in coniugibus sit noxia, si nimia est dos. Est enim feminae proprium superbia, ut dicit Petrar. 2. Dial. 42. de remed. utri. fort. quod si dos accesserit, adhuc sit imperiosior, continuoque viro inequitare conatur, id quod Seneca 6. declam. l. 2. dicit: Omnes uxores divites servitutem exigunt: crede mihi, volent regnare in suis divitiis: unde ille exclamat: Dotem accepi, imperium vendidi. Demenaetus ap. Plaut. in Asin. Quod cum sciret Hermocrates, noluit filiam Antipatri, qui Imperatori ab epistolis erat, ab ipso patre oblatam, in matrimonium accipere: Doti, inquit, magnae non serviam, neque soceri superbiae, ut scribit Philostrat. lib. 2. de vit. Sophistar.
Ea fortasse causa fuit, quare Mahomet sponsas voluit nubere sine dote, Menavin. in capit. sua. secutus Solonem, qui tres tantum vestes et parvi empta nonnulla vasa concessit dotis loco uxori a patre ad virum exportanda, Plut. in Solon. Plato 3. de Republ. 50. dragmarum dotem constituit. Lex divina 50. siclis i. e. 13. aureis, si recte computat bodin. 5. de Rep. c. 2. Arist. quoque taxat lacedaemonios 2. polit. 7. quod amplam dotem relinquant mulieribus, rationem taxationis reddens eam, ne mulieres insolescant, et propter dotem arrogent sibi imperium. Eandem rationem reddidit et Plato 3. de Repub. et simul illam alteram, ne familia paterna per dotem exhauriatur, quam Veneti potissimum respexerunt, dum certam patritiis dotem praefinierunt, nimirum 1600 aureorum, ut in Statutis Venetorum continetur. Solent enim Veneti patritiarum
familiarum maxime curam habere, quippe, penes quas vertitur cardo Rei publicae.
Apud Romanos olim lex Voconia, cuius mentionem facit Cic. in 3. Ver. Aug. 3. de C. D. c. 21. Iustin. §. 1. Inst. de l. Falcid. modum imposuit quoque dotibus, quia aequalem fuisse masculorum et feminarum successionem, Iustin. exprimit l. 14. C. de leg, hered. Sed pristinam legem Iustinianus, vel potius Theodora quae feminas ubique maribus fere aequavit, revocavit d. l. 14. C. de leg. hered. et Nov. 118. cap. 4. Et cum Armenii a bonorum successione repellerent feminas, ut familiae conservarentur, extra quas ablegantur feminae, dum nubunt, Iustinianus hoc ius Romanum iisdem imperavit, Nov. 21. quae est de Armeniis. Antequam II. Romanorum a Lothario in Italia vicissim excitarentur, antiquum Armeniorum ius apud Gallos quoque et Germanos valuit. Antiqua enim lex est: In terra Salica [Orig: Salicâ] mulier ne succedat. Et de Massiliensibus scribit Strabo l. 4. quod ultra centum aureos et vestes quinque aureorum pro dote nihil dederint.
Huc quoque respexit Lycurgus, qui auctore Iustino 3. lib, iussit virgines sine dotibus nubere, quo severius esset imperium virorum, si non regerentur frenis dotium. Item Casimirus M. rex Polon. qui Palatini ditissimi filiae dotem noluit excedere 100. Mar. si fratres fuerint superstites: in minus ditibus, minorem statuit dotem: In Comit. Vissic an. 1368. l. 3. stat. cap. 6. a. 3. l. 2. Idem iudicium est, de mulieribus dignitate et nobilitate superioribus, quae viros multo magis contemnunt, non tantum ob nummatam dotem, sed quia nobilium generi semper aliquid innatum est elati animi, quod licet in viris calcar possit addere ad virtutem: in feminis
tamen improbatur, quia non ad imperandum, sed parendum natae sunt.
Ludovicum Comitem Thuringiae filia Ulrici ducis Saxoniae ita despexit, ut ad parentes ex coniugio rediret. Rivand. in Chron. Theodosius Imp. licet Eudociam Athen. philosophi filiam, impense ab initio amaret, tandem tamen sub praetextu religionis misit eam Hierosol. non suspicione alienati ab ea animi, Zon. in Theod. Henrico Stuarto regium coniugium vitam ademit, quippe quem Maria Regina, vix uno anno pro marito habuit: mox ab auctoritate clanculum deiecit, tandem etiam clandestinis insidiis per Bothuelium interfecit, buchan. l. 17. 18. hist. Scot. Qua de causa Elisabetha uxor Casimiri 3. Matthiam regem Ungariae noluit habere generum, quod ab Hunniade ex humili stirpe ortus esset, Crom. lib. 28. et Boleslaus Mazoviorum Dux repudiavit Annam Pauli Hunovii Palatini Belsensis filiam, exagitatus a fratribus et proceribus, quod imparem duxisset coniugem, cum tamen Conradus eius frater plebeiam uxorem haberet, Cromer. l. 28. Hinc etiam Pfammenitus rex Aegypti noluit Cambysi filiam nuptum dare, quod suspicaretur, illam non uxoris, sed pellicis loco habitum iri. Herod. lib. 3. Et Cato denegavit filiam suam Pompeio, quod sciret potentes inferiorum connubia non virtutis, sed suorum commodorum gratia petere. Plut. in Pomp. et Cat.
Apud Romanos ardua fuit concertatio super l. 12. tab. qua plebeii arcebantur a coniugiis patriciorum. Canuleius apud Liv. l. 4. incusat morosum patrum superbiam, qua plebem iuxta se despiciebant, nec destitit, donec legem perferret, qua promiscue libera fiebant patritiorum et plebeiorum coniugia. Patritii suae legis hanc
habebant rationem, quod plebeii carere crederentur auspiciis, sicut Cicer. de div. docet. Unde et tributa comitia erant inauspicata: et licet alii eius legis alias adferant rationes, tamen haec vera est, quam adfert Zasius in Catal. Il. Rom. quamque ipse Appius Claudius, post longas disputationes Canuleio respondet, apud Liv. lib. 4.
Verum, quia ratio illa ex falsa superstitione proficiscebatur, quam Decius sua devotione non longe post refutavit, non tam superstitiose distinctio ordinum in contrahendis coniugiis observanda est, quamquam ad distinctionem et conservationem familiarum utilis est. Ad coniunctionem vero civium et concordiam retinendam, Plato 6. de ll. iubet Plebeiorum et nobilium coniugia misceri. Nam Venetorum plebem nihil magis retinet in officio, quam quod filiarum suarum liberos, et sanguinem suum inter patritios recipi vident, unde se quoque minus a patritiis contemni putant, quando familiae ipsarum ad coniugia patritiorum admittuntur. Sed ne temere plebeii filias suas ingerant patritiorum familiis, utque patritiae familiae plebeiorum matrimoniis augeantur, maior dos praefinita est plebeiae ad thalamum patritii ad spiranti, quam patritiae, prout in Stat. Venet. legitur. Leges Romanae a senatorum liberis segregant non in universum plebeios, sed libertinos, artemque ludicram facientes, per l. Iuliam. de marit. ord. l. oratione. l. semper. §. 1. de ritu nupt. l. 3. C. de nupt. Ulp. Inst. 1. 13. §. 1. Si tamen hic ullo modo ad inaequalitatem declinandum, melius est, ut superior dignitate sit maritus, quam uxor, quia solutius habebit imperium, et uxorem magis obsequentem.
In ceteris quoque matrem amicitiae aequalitatem observari tutius est, ita tamen, ut sinamus
unumquemque abundare suo sensu. Nam, ut verbis Plinii utar. l. 22. c. 24. non omnibus eadem amara sunt, aut dulcia: Et sua cuique Deus fit dira libido. Nos hinc abimus, si illud prius repetiverimus, nihil in coniugiis temere, nihil inconsulto tentandum. Nam ea est poena male emptae mercis, ut emptori perpetuo suam exprobret stultitiam. Propterea non ut olim Lacedaemonii noctu: Plutarch. in Lycurgo: aut, ut Romani per tenebras sine luce inibant matrimonia: Plutarch. in lacon. aut, ut Dapsolybies, omnes uno die congregati uxores simul ducebant, post Vergiliarum occasum, ea ratione, ut seorsim discumbentibus feminis, exstinctis lucernis immiscerentur viri, illam quilibet pro uxore retenturi, in quam forte fortuna inciderant, Stob. serm. 42. Sed circumspectis prius omnibus, habita ratione parentum et morum, et inprimis, quod in hoc negotio caput vocabat Ischomachus ap. Xenoph. in Oeconom. invocato supremo nuptiarum auctore, tum demum, qualem descripsimus, eligenda est. Sin amor quemquam alio abripiat, et huius oblectationibus dandam veniam putamus, quo nostris impetremus, Plin. lib. 9. Epist. 19.
[Note: Ad quid opus sit servis.] PYthagoram narrat, vel potius fingit Aelianus de var. hist. in duobus locis simul visum. Et Antoninus 2. part. t. 10. c. 11. §. 4. Ambrosium testatur simul Mediolani divinis rebus astitisse, simul et Thuronae exsequiis D. Martini interfuisse. Sed Amphitruo ap. Plaut. in Amphit. nequit illud sibi persuadere. Nemo, inquit, unquam homo vidit, nec fieri potest, tempore uno homo
idem duobus locis ut simul sit. Quod cum de patrefamilias quoque verum sit, nimirum ut non possit in omnibus locis, ubi res eius agitur, simul apparere, indiget vicario servo, cuius cum domino conversatio, proxime explicanda est.
Servum quidem in genere cum Prilusio in statut. Polon. lib. 2. c. de serv. accipimus pro omni adiumento, quod ad operas suas paterfamilias conducit: verum huc pertinet tantum ea cura, quae ad Politiam universam attinet, et concernit veros servos, qui perfectam servitutem serviunt.
[Note: Quot modis fiant serri. 1. a natura.] Servi secundum Martianum l. 5. §. 1. ff. de stat. hom. in dominium nostrum rediguntur, aut iure civili, aut iure gentium. Aristot. 1. Polit. c. 1. et 3. addit et ius naturae, quando videlicet natura generavit hominem, adeo rationis impotentem, ut sibiipsi de victu et salute prospicere non possit, illum ad serviendum generasse videtur. Sicut igitur Iason dixit, se oboedire [Orig: obedire] non posse, quod ad imperandum natus esset, Aristot. 3. polit. cap. 3. et Themistocles declinavit a se suspicionem defectionis ad Persas, ex eo, quod non esset verisimile ipsum serviturum, qui natus esset ad imperandum. Plutarch. in Themistocl. Ita in multis ratio ita diminuta est, ut sub domini cura melius, quam in libertate vivere nati sunt.
Non apparuit clarius, quam parum sapiant servilia ingenia, quam in servis Tyriis, quibus universis, etiam servorum iudicio, Strato unicus prudentior apparuit, Iustin. lib. 16. Cum etiam tempore Constantini M. Pontifices Ecclesiarum manumittendis servis certarent, sicut de Paulino Nolae Episcopo historiae Africanae memorant, quod corporis sui pretium liberandis servis impenderit tanta oborta fuit mendicorum, quique ex propria prudentia se nutrire nesciebant, multitudo, ut rogatione Pontificum
Xenodochia, Nosocomia, et id genus alia hospitalia coacti fuerint Imperatores aedificare, quo mendicis regiones levarent: Et Valens edicto vetuit, ne quisquam sine labore ostiatim stipem quaereret, sed in servitutem retraheretur, Bedin. 1. de Repub. c. 5.
Apparet hinc, quosnam Aristoteles vocet natura servos, eos videlicet, qui prae impotentia mentis familiam non regere, nec se cum consilio sustentare possunt. Quod ipsum non pugnat cum ICtis, qui negant aliquem natura servum esse. l. quod attinet, de R. I. l. 5. ff. de stat. hom. §. 2. Inst. de iure person. ubi servitus definitur contra naturam esse. Nam sicut Cicero in parad. ex Stoicorum sententia disputat: omnes sapientes esse liberos: ita Aristoteles, omnes insipientes a natura ad servitutem destinatos, dicit, non autem vult, eos actu servos esse, sicut ICti servitutem accipiunt, quando natura servos vocant, qui ex ancillis nascuntur. Hi enim actu servi sunt. Arist. autem sententia accipienda est in eum sensum, quod Plut. in pelop. ait, Pelopidam natura Imperatorem fuisse, non quod talis fuerit natus, sed quo prudentiam regiam a natura habuerit.
[Note: 2. Ex iure gentium.] Ex iure gentium dupliciter scribit I Ctus, fieri servos: aliquos nasci, aliquos in bello capi, qui inde etiam mancipia dicuntur. Manceps enim est secundum Festum Pompeium, quod manu capitur. Cyrus enim apud Xenoph. lib. 4. No/mos <BetaCode: No/mos> , ait, e)n pa=sin a)nqrw/poij a)i/dio/j e)sti <BetaCode: e)n pa=sin a)nqrw/pois a)i/dio/s e)sti> , ut urbe in bello capta, victori cedant omnia, quae in illa sunt, tum corpora, tum pecuniae: cui consonat omnino Arist. 1. polit. c. 4. et Plat. 1. de ll. omnia scilicet bona et corpora eorum, qui vincuntur, victoris fieri. Et iure sane, quia cui licet impune occidere, cur non liceat id, quod minus est, scilicet in servitutem abducere.
Eo iure etiamnum hodie Christiani, quos ex bello Turcico capiunt infideles, in servitutem condemnant, aequali severitate crudelitatem Turcarum retaliantes: Et Iagello Rex Poloniae constituit Anno 1430 in comit. Iedlin. ut captus capientis servus esset. Gromerus libr. 19. licet indignum Christiana pietate esset, Christianos invicem in servitute possidere, cum etiam Graecorum humanitatem eo processisse scribat Aristotel. 5. Ethic. ut si quis a Graecis captus fuisset, auri libra potuisset se vel ex inviti victoris manu liberare: imo Atheniensium legibus morte multabatur, qui hominem in servitutem redegisset, Xenoph 1. de dict. et fact. Socr. Lacedaemonii tamen antea expugnatis Helis et Messeniis, universos in servitutem abduxerunt, unde Helotae postea prodierunt. Pausan. in Lacon.
[Note: 3. Ex iure civili.] Ex iure civili nominat Marcianus tantum eos, qui pretium accipiunt, et libertatem suam vendunt. Merito enim servi fiunt, unde et eorum, qui ad actum gerendum, id est, ut actores rerum fieri possint, in servitutem abeunt, testamenta valere negat Ulpian. l. 6. §. 5. ff. de iniusto rupto, etc. quia servi sunt. Hos in servitute relinquit ius divinum, Exod. c. 21. volenti enim non fit iniuria.
Sed et qui praescribitur bona fide, emptus a piratis vel latronibus, iure praescriptionis possideri potest. Item, servus est, qui ad mortem damnatus, salvatur, et in servitutem datur. Fit enim servus poenae eo ipso, quod damnatur, ut ait Ulpian. l. si quis 6. §. 6. ff. de iniust. rupt. Cum enim servitus sit mitior poena, quam mors, l. capita. ff. de poenis. l. 8. §. 4. ff. eod. iure videtur in servitute retineri posse, quem alias mors absumpsisset. Sed sicut Leo venditionem, Novell. 59. sic Iustinian. Nov. 22. c. 8. abrogat
legem 17. ff. de poenis. Nos, inquit, hoc remittimus, et nullum ab initio bene natorum ex supplicio permittimus fieri servum. Neque enim mutamus nos formam liberam in servilem statum, qui etiam dudum servorum manumissores esse festinamus. Et haec quidem constitutio aequior est, ne unius patris peccatum totam posteritatem trahat in servitutem, cum ne iudicio quidem parentis, nisi meritis de causis summoveri heredes a bonis damnatorum possint, ut ait Paul. l. cum ratio 7. ff. de bon. damn. c. Quaesivit 2. de iis quae fiunt a maior. part. c. in 6. tot.
[Note: Num debitorem ius sit in servitutem abduci.] Ex ll. 12. Tabb. putant plurimi fluxisse immanitatem illam, qua creditores abducebant debitores, qui solvendo esse non poterant, in servitutem, aut si plures essent creditores, dividebant debitoris artus inter se. Verba legis recenset Gellius lib. 20. c. 1. sed quia admodum corrupta sunt, a Cuiacio, Raevardo, Hottomanno et Crispino ad ll. 12. restituta leguntur, unde peti possunt.
S. Caecilius excusat severitatem legis, quod maiores Romani fidem non modo in officiorum vicibus, sed in negotiorum quoque contractibus sanxerint, maximeque in pecuniae mutuaticiae usu atque commercio. Verum addit tamen, neminem unquam ob aes alienum dissectum fuisse. Sed nexi et addicti omni tempore habiti leguntur, in quibus vindicandis Metius et Manlius, Liv. l. 6. gratiam plebis captabant. Nam singulae fere domus patritiorum singuli erant addictorum carceres, ut ait Livius. Et hinc timet sibi Terentianus Phormio, cum nihil haberet, ne duceretur damnatus domum. Immo ante ll. 12. apud Liv. lib. 2. legitur senex quidam promissa barba, squalore obsitus, ex patritii carcere prorupisse in forum, et populum ad misericordiam
seditionemque concitasse, quae non antea quievit, donec ius addicendi abrogaretur. Decemviri vero fidei servandae causa, pristinam severitatem reduxerunt, in quam Ambr. invehitur in lib. de Tob. c. 8. et 10. Item in lib. 1. off. ait: Grandis culpa est, si te sciente fidelis egeat, si sit in carcere, et poenis et suppliciis propter debitum iustus torqueatur, etc.
Saepius vero potestatem, sibi debitores addicendi, creditoribus eripuit seditio vilioris plebis, ut apud Liv. lib. 2. et 8. ubi Leges 12. Tabb. abrogatur, per legem novam Paetilii et Papirii Coss. qui, inquit Livius, iussi sunt ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, poenam daret in compedibus, aut in nervo. Verisimile tamen est, antiquam consuetudinem iterum rediisse, quia Var. lib. 6. de Ling. Latin. mentionem facit rogationis Popilianae, Sylla dictatore perlatae, ne, qui bonam copiam eiurarent (id est, qui iurarent se in bonis non habere, unde solvere possint. Sic enim eiurationem fere Sex. Pompeius interpretatur) essent nexi. Interim tamen dabant operas soluti, cum cicero pro Flacco, et 2. de Orat. eorum saepe meminerit, qui, quod aeris alieni iudicati erant, domum addicti ducebantur, et Corn. quoque Scipionem, quod iudicatae pecuniae satis dare non poterat, iussum a Consulibus in carcerem duci, Valer. scribit. l. 4. c. 1.
Donec tandem lex Iulia lata est, sive a Caesare, sive ab Augusto, l. 4. C. qui bon. ced. poss. qua cruciatum corporis et carcerem effugiebant debitores, si infortunio quodam et casu ad inopiam se reductos esse docerent, ut patet ex tit. de cess. bon. Dig. t. Qui bon. ced. C. et Novell. 135. c. uni. Hoc enim beneficium, ait Alexand. l. Qui bonis 1. Cod. Qui bon. ced. poss. introductum est, et prodest, ne iudicati detrahantur in carcerem. Quin etiam
Iustin. Novell. 135. in pr. infamiam detrahit cessioni bonorum ad quam impellit necessitas.
Sed haec non vulgariter ita accipienda sunt, ut accipit Antimachia v. in praef. l. 2. quasi antiquo iure Roman. licuisset civem Romanum in servitutem veram duci. Nam Diocl. et Maxim. l. 12. C. de Oblig. et Action. scribunt: ob aes alienum servire liberos creditoribus, iura compelli non patiuntur. Et tam gratiosa fuit libertas apud Romanos, ut licet pater ius vitae et necis habuerit in liberos, non potuerit tamen eos in servitutem vendere, l. ult. C. de pat. pot. Libertas enim inaestimabilis res est, l. libertas 106. de R. I. Inst. §. 7. Qui et ex quib. caus. Et Isidorus ait, 5. Etymol. c. de poenis: Ubi libertas periit, ibi etiam perierunt omnia. Quare igitur id licitum fuerit creditoribus, qui post Paetilii rogationem, ne quidem vinciendi potestatem habebant. Unde Fabius lib. 5. et 7. docet nos distinguere inter servire et servum esse: quasi dixeris, inter operas perpetuas servilesque, et inter ius, ut sic loquar vel conditiones servorum. Addictos enim, qui operas creditoribus dabant, scribit serviisse quidem, sed servos non fuisse. Adde l. 11. Ex quib. caus. maior. l. 10. et 12. de lib. caus. l. 3. et 8. de acq. possess.
[Note: Quos pro servis habere liceat.] Ex his modis servitutes efficiendi constat, quinam admiti adhuc hodie, salvo iure et religione, qui non possint. Unde Paulus servum monet, ut in conditione sua maneat, 1. Corinth. 7. et acerrimus servorum vindex Constantinus l. 2. de his qui in Eccles. manumiss. concedit etiam Ecclesiae ministris servos habere, quos diu in usu fuisse, ex dist. 54. colligere est. Iustinianus, qui se ubique servorum patronum profitetur. Instit. de serv. cog. §. 1. servitutes nullibi omnino sustulit, licet servorum et libertorum in multis aequiorem
conditionem fecerit. In Ecclesiis durarunt servitutes usque ad annum 1190. aut praeter propter, ut colligere licet ex tit. 9. et 10. in Quint. ubi adhuc Alexandri III. Verbani III. Innocentii III. et Gregorii IX. decreta leguntur, de connubiis servorum et prole ex iis suscepta.
In Muscovia adhuc asscriptos glebae reperiri auctor est Sigism. Baro in Lituan Aen. Sylv. in Westphal. proprios homines. Vult. com. in Inst. §. serv. 2. de iur. person. n. 6. in Polon. Cmetones Cromer. lib. 1. de magistr. Polon. Et quamquam Cromer. d. loc. et Prilusius in praes. c. de Kmeto. lib. 1. Stat. Polon. cum servis, id genus homines confundat, revera tamen servi non sunt, ut Bodinus et Vulteius iudicant, cum eorum conditio fere melior sit, quam olim Latinorum fuit, apud Caium lib. 1. Instit. tit. 1. §. 4. propria enim bona possident, eaque ad heredes transmittunt, ut Casimirus M. statuit Viss. anno 1368. cum iam olim Casimirus Ian. 1180. vetuisset Kmetonum villas diripi. Michov. lib. 3. c. 24. Habent et cognationes civiles. In stat. Polon. l. 1. c. 17. a. 3. l. 8. coniugia celebrant. Ibid. a. 6. l. 3. imo nec perpetuas, vel quas vult dominus, operas praestant, exstat. Sigis. Turon. A. 1520. et multis ex causis dominum repudiare possunt. In stat. Polon. l. 1. c. 7. a. 5. et l. 2. etc.
[Note: Aequitatis esse servitutem abrogare.] Verum, ut haec omnia iure procedant, melius tamen est, ut non iuris rigorem semper, sed et aequitatem seu iuris mitigationem sequamur, quam Aristot. 5. Eth. cap. 10. iustitiae non raro utiliorem et laudabiliorem pronuntiat. Non poterat Sapor Rex Persarum prohiberi, quin ad arbitrium tractaret Valerianum Imperatorem a se captum: Zosim. in Valer. admonebatur tamen a vicinis regibus, ut conditionem fortunae recogitaret, nec adeo
inhumaniter victo principi inequitaret. Poll. in vit. Valer.
[Note: Misera servorum conditio apud Romanos.] Macrobius 1. Satur. cap. 11. pro servis citat curam Dei, ex historia Atronii Maximi, quam et Livius libr. 2. sed paulo secus, alioque tempore recenset: Et Hierem. cap. 34. minitatur Deus servitutem dominis, quod servos iusto tempore non manumittant. Est enim iniquum, eiusdem animi et corporis hominem tam viliter et pecudum more haberi. Qua ratione quidem tractabantur servi apud gentes. Servus de iure civili Roman. pro nullo habetur, l. 1. §. 1. Unde cogn. l. Quod attinet de R. I. l. 2. de iure de lib. id est, ius nullum habet, ut loquitur Paul. l. 3. §. 1. in f. de cap. min. Hinc servi comparantur pecudibus, l. 2. §. 2. ad l. Aquil. mortuis, l. 59. in fin. de cond. et demonstr. cognationem nullam habent, nisi naturalem, nec matrem, nec patrem, nec liberos, l. Hos ac cus. §. pen. de Accusat. quo alludit Plautus in captiv. cum quidam servus patrem suum nominaret, quomodo ridens, inquit, patrem, qui servus est. Inde nec nuptias contrahunt, l. 3. C. de incestis. nec sibi quicquam acquirunt, sed dominis, l. 79. de acquir. hered.
Hinc porro sequitur, quod omnium fuit deterrimum, ut cum ius nullum haberent, nec iniuria affici potuerint, §. Serv. 3. Inst. de iniur. qua de causa impune a dominis occidi poterant, l. 1. §. 1. de his, qui sunt sui vel, etc. Nam Lacedaemonii, cum a suis Helotis sibi timerent, congregatos circa fanum Iovis, ad unum omnes trucidarunt, Thucyd. lib. 4. Apud Romanos, quoties contigisset dominum necari, omnes servi rapti sunt ad supplicium, Cicero pro Rosc. Amer. Ita 400. ad supplicium decreti sunt, cum caesus esset Paedianus urbis praefectus, Tacit. lib. 14. Quintius Flaminius in gratiam Cynaedi, servum in medio convivio peremit, quem tamen Cato,
non aliter, nisi honore senatorio multavit, cum is interim una cum fratre putaret sibi magnam factam iniuriam, Plutarch. in Flamin. Quid Vedius Pollio? an non ad piscinam murenarum damnavit servum, ob vitrum Crystallinum fractum? Senec. 3. de ira. cap. 40.
[Note: Servorum infuriis quomodo gentes mederi voluerint.] Displicuit ista crudelitas Augusto convivae, et servum, si Senecae credimus, liberavit, si vero Dion. lib. 55. non potuit e potestate domini eripere. Displicuit eadem quoque aliis gentibus, quae asyla, pro refugiis innocentum servorum, erexerunt. Et, ut Alexand. ab Alexandr. lib. 3. gen. dier. c. 20. scribit, Cadmus primus omnium Thebis, mox Theseus Athenis erexit aram misericordiae, Plutarchus in Thes. quae asyla Tiberius sustulit, ut servatorum gratia solis Principibus accepta referretur, Tacit. 3. Ann. Romae ex Senatusc. statua Romuli primum asylum servorum fuit, Halyc. lib. 2. Servius tullius Dianae templum adiecit, halyc. l. 4. deinde statuae Principum pro refugiis habitae sunt, tit. C. de hic qui ad stat. conf. et tandem sacrae Ecclesiae, l. Fideli 2. et l. Praesenti 6. de his, qui ad Eccl. conf. c. Reum. c. Frater. c. Nullus. c. Si quis contumax. et c. 17. q. 4. Sed haec privilegia innocentiae tantum sunt concessa, l. 28. §. 7. ff. de poen. l. un. in fin. C. de his qui ad stat. Pr. conf. In stat. Pol. l. 1. c. 4. a. 5. l. 13. c. 12. a. 9. l. 2. c. 16. et 17. a. 2. l. 11. lib. 3. c. 11. a. 7.
Quin etiam Romani aliter occurrere voluerunt saevitiae dominorum, per l. Aquil. l. 2. et 3. ff. ad l. Aquil. et L. Cornelia de sicar. tenetur, qui ad bestias tradidit servum sine iudice, l. 11. §. 1. et 2. ff. ad l. Cornel. de sic. et ven. quod ipsum l. Petronia et SCtis ad eam l. pertinentibus, antea cautum erat. Postea D. Pius durius tractatos servos, quam aequum erat, dominorum potestati subtrahit, l. si dominus 2. ff. de his qui
sui vel al. §. sed hoc. Inst. eod. Et D. Hadrianus Umbriciam matronam in quinquennium relegavit, quod ex levi causa ancillas atrocissime tractasset, §. ult. in fin. l. 2. ff. eod. Idem vetuit servis virilitatem auferre. l. 4. §. ult. ff. ad l. Cornel. de sic. aut thlibias ex iis facere. l. Hi quoque 5. ff. eod. aut aliter inhoneste tractare, sicut Scythae cogebant servos vulvas asinarum inflare, quo lac copiosius producerent, Herod. l. 3.
[Note: Multitudo sevorum nocet Rei pub.] Sed pergemus propius ad nostrum institutum, et ostendemus multitudinem servorum, qualis olim habita fuit, Rebus publ. inutilem et perniciosam esse. Ad hanc rem accommodatissimum est argumentum Arist. 2. polit cap. 7. quo is reprehendit Rem pub. Lacedaemoniorum ob abundantiam servorum. Illi enim, inquit, si aspere tractentur, insidiantur: si molliter, superbiunt, et se dominis pares putant. Fieri quidem non potest, quin irascantur servi, et suae conditioni, et iniuriae dominorum, adeoque ad libertatem, cuius amor omnibus innatus est, incitentur. Unde Macrob. lib. 1. Satur. c. 21. in proverbium narrat abiisse: Totidem nobis hostes esse, quor servos: Et Livius scribit lib. 3. cum Appius Herdonius Sabinus collectis exulum et servorum quatuor milibus Capitolium ascendisset, servosque omnes ad libertatem proclamasset, maximus timor erat, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere, nec non credendo, ne fieret infestior, fidem abrogare satis tutum erat. Haec quoque fuit ratio, quare Mucha rusticanus homo ex servili grege VValachorum, sine negotio exercitum 1000. conscribere potuerit, Cromerus libr. 29. rerum Polon. Poterit autem servos eo magis contra dominos armare quo plures fuerint, sicut Athenis aliquando sunt censa 10000. peregrinorum, 20000. civium, sed servorum 40000.
Quod is potentiam suam nossent servi, quantilla opera potuissent dominis imperium eripere. Unde caute intercessit senator Romanus SCto de distinguendis ordinibus per vestitum, ne si multitudinem suam viderent servi, contra dominos insurgerent, Bodin. 1. de Rep. c. 5. Hoc modo Tyrios eiecerunt servi, Kustin. lib. 18. Scythas ex Media redeuntes, a patria repulerunt servi Herod. lib. 3. sicut et Novogradenses ab expugnatione Corsi reversuros, Sigism. Baro.
Regnum Tartareum a servis initium ducit, Hatto Armen. a quibus Sultanatus Aegyptius institutus erat, Mart. 3. leg. Babyl. Sed hi Mamme- luci cum intelligerent armorum tractationem sibi adiumento fuisse in occupanda Aegypto, subditis omnino armis interdixerunt, in quem finem nec servis Romanorum, licebat arma tractare, l.8. l. 11. ff. de re milit. l. 8. C. Qui milit. poss. quamquam eius altera adhuc causa erat, ut infra dicemus. Sed nec sic potuerunt tuti esse Romani, quo minus App. Herdonius servos in aciem produceret, Lib. lib. 3. et Spartacus gladiatorum manus colligeret, quos duo summi duces, Crassus et Pompeius vix debellare potuerunt, Plut. in Cras. Appian. Athen. deipno/sofij <BetaCode: deipno/sofis> .
Praeterea servi sunt, materia seditiosorum hominum, qua in evertendis Rebusp. uti solent. Cum enim eos suae conditionis non possit non paenitere, verisimile est, quod levi quadam occasione contra dominos excitari possint, sicut Pausaniae obiectum fuit, quod contra patriam servos in militiam conduxerit, Thucyd. lib. 1. et Nabis Tyrannus, revera servorum opera contra subditos usus est, idque putat fecisse more maiorum, Liv. lib. 34. Mahometis viribus nihil attulit maius pondus, quam servorum ad pileum vocatio, quam Haumarus proclamavit. Clearchus
Heracleensis ad eiciendos 65 Tyrannos, servos primum conduxit, mox eorum opera universam civitatem evertit, Iust. l. 16. Quin etiam apud Francos Lotharius Ludovici Pii filius, bis a fratre victus, tandem ex servis exercitum reparavit, Aemil. 3. de reb. gest. Franc.
Atque hoc periculum augetur, quando in servitutem abducuntur excelsi, et ad maxima quaeque nati animi. Quamquam enim in his suffocandis naturae iuri infertur iniuria, quae eos ad libertatem genuit, et non ad servitutem: tamen et in servitute illi animi non magis quiescunt, quam libertati assueta animalia in caveis et carceribus. Exemplo sint Epaminondas, Pelopidas, Timoleon, Ararus, Lycurgus, Dion, Brutus, Cassius, et infiniti alii, qui suorum conatuum aliam non habuerunt rationem, quam quod Tyrannide premi nescirent. Quid enim Scanderbegium contra violent iam Amurathis II. everberavit, nisi heroicus animus, in corporis quoque lineamentis ostensus, Marin. Barlet. in hist. Scanderb.
[Note: Servi manumittendi.] Denique cum servi saepissime lapsuras Resp. conservarint, quid facturos putemus, si liberi omnes fuerint, cum certum sit, quod Polyb. lib. 6. de exerc. Roman. scribit, eos propterea fuisse fortiores, quo cives illic pro libertate depugnarunt, cum e contrario Carthaginensium imbecilliores exstiterint, quod constarent ex mercenariis, pro aliena salute militantibus. Ita si servi in civium numerum reciperentur, eo pugnarent animosius, quo sciunt certius, se pro utilitate propria pugnaturos. Cleomenes, cum Lacedaemonii usque ad 1500 deleti essent, ex servis exercitum recollegit, Plut. in Cleom. quod iam antea fecerant Lacedaemonii, cum bello Messeniaco exhaurirentur, Iust. lib. 3. Ita Athenienses contra Chios, Chiorum servis pugnarunt, Thucyd. 8. lib. et
Romani secundo bello Punico exhausta civitate, lacunas servis Volonibus expleverunt. Nam Scipio post Cannensem cladem, 300. servos manumisit, Plut. in Scip. Florus vero Epit. 32. et Macrob. 1. Satur. c. 21. octo milia manumissa scribunt, et ad bellum decreta, quod in bello civili repetitum uterque testatur.
Satius igitur esset, ut servitus omnino tolleretur, sicut Bodin. 1. de Rep. c. 3. auctor est, Hispano in Galliis, adiudicatum esse servum, quem eo induxerat: Et cum Carolus V. in servitutem damnasset omnes Americanos, Paulus III. intercessit, iisque per bullam libertatem restituit. Boter. 4. Cosm. imprimis cum iniuria fortunae non parum multi serviant, qui prudentia sua Reip. insigniter prodesse possint, sicut Diogenes Cynicus, rogatus a Xenide licitatore, quid artis calleret? Novi, inquit, hominibus liberis imperare: Eubolus in lib. qui inscribitur: venditio Diogen. et Micetas ab Anaxilao Messenio, liberis tutor relictus tam prudenter administravit regnum, ut illud gratiosissimum heredibus apud subditos efficeret, Macrob. 1. Satur. c. 21. Quid? inquit Canuleius apud Liv. lib. 4. nonne Servius Tullius captiva Corniculana natus, patre nullo, matre serva, ingenio et virtute regnum tenuit. Praetereo Philosophos summos, ex servis natos, quos apud Macrob. 1. Satur. c. 21. Gell. lib. 2. c. 18. legere quisque potest.
DE servis hactenus: Cetera ad Oeconomicam pertinent, cum de iis, dicente Cicerone 2. de Offic. commodius a quibusdam ad medium Ianum sedentibus, quam ab ullis Philosophis ulla
in schola disputari possit. Parentum adhuc et liberorum societatem subiungemus, quippe, in qua ius Politicum magis locum habet. Est autem inter parentes et liberos societas vel amicitia regia, 1. Politic. 8. 1. Oecon. 3. quam Aristotel. 8. Eth. cap. 11. et 12. vocat secundum excellentiam, in qua inferior persona superiori debet reverentiam. Hanc enim lex divina Exod. 22. Deuter. 5. cum singulari Emphasi liberis inculcat: Imo Turcae inter 8. sua vitae praecepta, tertio loco iubent colere parents, fortasse, quod ex Platone. 9. et 11. de l. Plutarch. de frat. am. Hierocl. de off. l. sciant, Deos nihil audire facilius, quam imprecationes parentum, quippe, quas iustissimas esse putant, cum liberi parentibus maximum honorem debeant, Menav. in relat. hist. Turc. Vide prolixe Grut. disc. 3. ad Tac.
Unde non immerito Solon rogatus, quare parricidis poenam non destinasset, respondit: Neminem adeo detestabilem fore, quem id facturum putaret, Cicer. pro Rosc. Amer. Nullum enim scelus parricidio comparandum venit, quia nemo est, cui plus honoris debeamus, quam parentibus. Unde Horatius 2. lib. Od. 13. scelestissimum hominem descripturus: Illum, inquit, parentis crediderim sui fregisse cervicem, quasi scelestius dicere nil potuisset, et Iustin. lib. 16. in pr. cum scripsisse,t Antipatrum matrem suam interemisse, id factum, ait eo gravius fuisse visum omnibus, quod nullum maternae fraudis vestigium fuit, quamquam in parricidio nulla satis iusta causa ad sceleris patrocinia praetexi potest. In parricidio enim omnia scelera complexa esse videntur, ut ait Cicero pro Rosc. et hoc scelus asperrimum vocat Imper. §. Alia. Inst. de publ. iud.
Apud Festum antiqua Romanorum lex
scribitur: Si parentem puer verberit; ast olle plorassit, puer Divis sacer esto. Et merito. Si enim recte scriptum est a Macro. l. Milites 13. §. 4. ff. de re milit. Irreverens miles non tantum a tribuno vel centurione, sed etiam a principali coercendus est:Nam eum, qui centurioni castigare se volenti restiterit, veteres notaverunt. si vitem tenuit, militiam mutat: si ex industria fregit, vel manum centurioni intulit, capite punitur: quanto magis idem filio capitale futurum putandum, qui longe magis subiectus est patri, a quo et vitam et omnia sua accepit. Et hoc ita statuit Ulpianus l. et iam 1. § si silius. ff. de obseq. par. Si filius matrem, et patrem quos venerari oportet, contumeliis afficit, velim pias manus iis infert, praefectus urbis delictum ad publicam pietatem pertinens, pro modo eius vindicat. Hodie carcere, relegatione, vel manus, qua verberavit, amputatione punitur Wesemb. in parat. ad l. Pomp. de parricid. n. 12. in fin.
Hinc idem Ulpianus l. Honor. 2. de obseq. par. honori parentum ac patronorum tribuendum putat, ut quamvis per procuratorem iudicium accipiant, nec actio de dolo, aut iniuriarum in eos detur. Licet enim verbis edicti non habeantur infames taliter condemnati, re tamen ipsa et opinione hominum non effugiunt infamiae notam. Interdictum quoque; Unde vi, non est adversus eos reddendum, quod repetitur l. parens 5. l. 6. l. 7. §. 2. ff. eod. l. non debet, de dol. mal. l. 2. C. de in ius voc. l. 3. cum seq. ff. cod. Parentis enim et patroni nomen semper debet sacrosanctum esse, l. Liberto 8. ff. de obseq. par. iunctae gl. ibid. et Cic. pro Clu. contra matrem Sassiam dicturus, sollicite se excusat prius: Non me, inquit, praeterit, cuiusmodicumque mater sit, tamen in iudicio filii, de turpitudine parentis, vix dici oportere.
[Note: Poenae Parricidarum.] Quin etiam ingravescentibus delictis coacti fuerunt legumlatores in parricidas poenam statuere, ut quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ii magnitudine poenae maleficio summo arcerentur, Cicer. pro Rosc. Amer. et si Modestino credimus §. 9. ff. ad l. Pomp. de Parricid poena parricidii more maiorum, haec instituta est: ut parricidia virgis sanguineis verberatus, deinde culleo insuatur cum cane, gallo gallinaceo, et vipera et simia, deinde in mare profundum culleus iactetur. Et sic primum Publius Malleolus, matre interempta, interfectus est, Liv. 48. Cuiacius in paratit C. ad t. de iis, qui par. vel lib. occid. ex sententiis Adriani refert, cum impiis animalibus, impios homines insutos culleo, solitos plaustro iuncto, bobus atris in mare deportari, et abici in profundum.
Postea Cornelius Sylla quaestiones dedit de parricidio. l. 2. §. 31. ff. de orig. iuris, sed punivit parricidas tantum poena l. Corneliae de sicar. quae poena per l. Pomp. de parricid. relicta fuit, ut refert Martian. l. 1. ff. ad l. Pomp de parricid. Hadrianus deficiente aqua, damnavit parricidas ad bestias. l. poena. 9. ff. eod. Constantinus vero l. unic. Cod. de iis, qui par. vel lib. occid. poenam antiquam revocat, eamque retinet Iustinianus §. Alia. 6. Inst. de publ. iud. nisi, quod eam l. Pompeiae asscribat.
Si rationem istius poenae petieris, ipse Iustin. §. 6. Inst. de publ. iudic. propterea culleo inseri et submergi parricidam, ait, ut omniium Elementorum usu vivus carere incipiat, et ei coelum superstiti, et terra mortuo auferatur. Cic. pro Rosc. Viperam et simiam addiderunt, ob similem impietatem, quia vipera perrodit uterum matris: Nicander in vers. Hirod. lib. 3. Galen. de Thor. ad Pison. c. 11. Plin. l. 10. c. 62. Simia ex osculando
et comprimendo fetus necat, Plin. l. 8. c. 54. Sanguineis virgis caedebatur prius antiquitus parricida, quam exacerbationem sustulit Constantinus. Sanguineum autem flagellum, sicut Virgil. 8. Aeneid. vocat, decerpebatur ab infelici arbore, cuius saepe meminit Plin. lib. 16. c. 18. lib. 24. c. 10. Liv. l. 1. etc. de qua vide Budaeum l. 4. Misc. c. 6. Macrob. 3. Satur. Coel. Rhodig. l. 10. lect. antiq. c. 7. Turnib. l. 4. adis. c. 3. Godoleu. ad 1. lib. Liv. Sed Corrasius 1. Miscell. 5. legit, virgis sagmine is, quem refutat Turneb. 2. ad. c. 23. quod sagmina, quae sunt herbae sacrae, numquam corpore parricidae contaminassent Romani, cum Cic. pro Rosc. Amer. scribat, propterea insui parricidam corio bovis, ut Iuvenal. loquitur sat. 13. aut ut Cedrenus, de/rmati boei/w| neoda/rtw| <BetaCode: de/rmati boei/w| neoda/rtw|> , ne corpore suo inquinet undam, qua solent omnia cetera expiari. Plura supplicia vide apud Tholos. 36. syntagm. 14.
Nec tantum parricidas acriter castigarunt homines, sed eos ultrice poena per totam vitam prosecutus est Deus, et proinde recte ridet Lactantius l. 1. c. 16. Iovem Ethnicorum, quod ipse patrem Saturnum in exilium egerit, cum tale facinus severe punire debuisset. Quis Serviae Tulliae et Tarquinii exitus fuerit, ex Liv. l. 1. notum est. Quis obitus exceperit Neronem, cuius, ut ait Iuvenalis, supplicio non debuit una parari Simia, non serpens unus, non culleus unus, apud Tacit. legere est: imo Burrhum et Senecam ex vindicta divina ab ipso Nerone interemptos creditum fuit, quod matricidium Neronis excusarent, Gruter. in vit. Senec. Nec melius finiverunt vitam Theodatus, Athalarici filius, qui matrem in balneo suffocarat, Diac. in Instit. Conradus rex Italiae, Sigon. 9. hist. Ital. eiusque frater Henricus v. Car. lib. 4. et Iohannes Maria, Vicecomes Mediolan. Anno 1410. Volater. 4. Geogr.
[Note: Quando exempti sunt liberi a potestate parentum.] Propterea liberorum prima cura debet esse, ut parentes debito obsequio colant, nisi superiores parentes, ut Deus et natura, dehortentur. Imo nec in iis, quae Gell. lib. 2. c. 7. me/sa <BetaCode: me/sa> seu a)dia/fora <BetaCode: a)dia/fora> vocat, semper liberis oboediendum est, quia Arist. 9. Ethic. c. 2. ostendit, filium non teneri patri febrienti, contra sententiam medici, vinum nociturum ad ipsius iussa porrigere. Propterea ad oboedientia liberatur filius per officium publicum, Ulpian. Inst. tit. 10. §. ult. quod tum sustineat vicem totius Rei publicae, quae privata potestate patris procul dubio superior est. Quod cum ignoraret Laurentii Celsi, Venetorum ducis, pater, erravit, dum filio, recens duci creato, obviam ire recusavit, ne filio cogeretur caput aperire, et patriam potestatem vilem facere. Volat. 4. Geogr.
Rectius Fabius Gurges, qui cum Consul esset, et patrem proconsulem sibi obvium haberet, iussit patrem equo descendere, et pro more peditem ad consulem venire, Plut. in Fab. Max. Hunc enim laudavit optimus pater, hortatus, ut istac auctoritate pergeret auctoritatem populi Romani tueri. Videbat enim in publica persona volvi auctoritatem totius Reip. Et hoc ipsum Taurus Philosoph. apud Gell. lib. 2. c. 2. cum controversum esset inter patrem privatum et filium praetorem, ita determinavit, ut in pub. locis et congressibus Magistratus praeferretur, non habita ratione iuris domestici: in privatis vero ius domesticum observaretur.
Imo ICti dederunt filio in parentem imperium et iurisdictionem, si in tali constitutus fuerit officio. Ita Ulpianus. l Ille a quo. §. 5. ad SC. Treboll. scripsit, patrem posse a filio magistratum gerente cogi, et ex Hermogeniano l. Nam quod ff. eod. additur ratio: Nam quod ad ius publicum attinet, non sequitur ius potestatis paternae. Ita et Africani verba sunt. l. 77 ff. de iudic. et ubi
quisque. In privatis rebus pater filium, vel filius patrem habere potest iudicem, cuius rationem subdit Paulus l. seq. eod. Quia iudicare munus publicum est.
[Note: Quanta sit potestas parentum im liberos.] Quia vero oboedientia refertur ad imperantem, consequens omnino est, ut pater in liberos habeat potestatem, seu, ut Plin. sec. in Paneg. ditionem: Lex, inquit, et vis naturae, semper in ditione parentum esse liberos iussit, nec uti inter pecudes, sic inter homines potestatem et imperium valentioribus dedit. Unde et Casimirus M. irritos vult esse contractus cum filiisfamilias initos, ex hac ratione, quod, cum sint in potestate paterna constituti, non habeant dominium, vel alicuius, potestatis, traditionem, lib. 1. Stat. Polon. cap. 21. a. 2. Nec enim: ut Iustinianus scribit §. 2. Inst de patr. pot. ulli homines tantam in liberos potestatem habuerunt, quantam cives Romani. Sed et de Gallis scribit Caesar. lib. 6. de bell. Gall. quod in liberos et uxores aeque ut in servos ius vitae et necis habuerint. Thracem quendam sex filios excaecasse refert Herodot. lib. 6. quod invito patre Xerxen erant in bellum secuti.
Sed ad Romanos redimus, quorum lex curiata a Romulo lata, deinde in ll. 12. transsumpta fuit, ut qui ex patre matrequefamilias eius nasceretur, in patris familias sui manu, potestate, mancipioque esset: haberetque paterfamilias ius in cum vitae et necis, terque eum venundandi potestatem. Halycar. lib. 2. Cicero pro Caecin. Hottoman. in com. Petrus Pellitar. ibid. in fin. Sed addit Ulpianus 1. 10. §. 1. Inst. Si ter filium pater venundarit, filius a patre liber esto. Est licet lex. 12. numquam illud diceret, ex historiis patent severitatis istius plurima exempla. Horatius, Horatii tergemini pater in deprecatione pro
filio, ait, se iudicare filiam iure occisam: alioquin privata potestate in filii vitam adversurum fuisse. Liv. lib. 1. Cassius pater Cassium filium fertur a nonnullis occidisse secreto in aedibus, et bona eius Cerei dicasse, ea de causa, quod cum consul esset, agrum Hernicis ademptum, divisisset Latinis et non Romanis, Liv. lib. 2. C. Flaminium trib. pleb. pater de rostris detraxit impune, Cic. 2. de Inv. et A. Fulvium parens interfecit, quod Catilinam sequeretur, Salust. in Cattil. Hinc illa vox Cicer. pro dom. Credo re, Clodi, interrogatum auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in filio.
Ceterum quicquid Bodin. 1. de Rep. c. 4. pro hac vitae et necis potestate disputer, iniqua est. Vindictam enim privatam nemini concedi turum est, l. 10. ff. de iurisd. Unde Adrianus. l. 5. ff. ad l. Pomp. de parricid. in insulam deportavit patrem, qui in venatione filium interfecerat ob adulterium cum noverca commissum, quia, inquit, id est latronis in modum interficere: et addit: Potestas patria debet in pietate, non in atrocitate consistere. Ulpianus. l. 2. ff. ad l. Corn. de sicar. iam tum censuit, inauditum filium patrem occidere non posse, sed accusare eum apud praefectum, praesidemque provinciae debere: Et Diocletianus postea rescripsit: magistratui esse inter parentem et filium iudicandum, l. si filius de patr. potest. quod consonat cum lege divina, Deuter. cap. 21. ubi iubentur contumaces filii ad iudicem duci, ut ab eo ad arbitrium patris condemnentur.
Alioquin prae ira plus aget pater, quam debeat, sicut Plato in ira noluit servum castigare, sed Speusippo verberandum tradidit. Quia ego, inquit, irascor, plus faciam, quam oportet. Senec. 3. de ira. cap. 12. Non enim prodit ad puniendum
filium pater, nisi oppido graviter laesus, et ad maximam iram concitatus, quam iustus dolor adauget, inde conceptus, quod putet minime omnium laesionem sibi a filio exspectandam fuisse.
Nec effugit Bodinus, quando obicit, maiorem parentum in filios amorem esse, quam ut crudelius quicquam in eos tentare possint. Annon Brutus sine affectu et perturbatione filiorum caedes spectavit? Livius lib. 2. in princ. et T. Manlius pater, deprecante universo exercitu, filium ad mortem decrevit? in quos Augustinus de Civ. Dei, propterea invehitur. Omitto Lysimachum, qui Agathocli filio venenum propinavit: Iustin lib. 17. Solymannum Busbeq. Ep. 1. Constantinum, quem Zosimus et Victor a caede filii nequaquam liberant: Irenen Imperatricem: Zonar. in Iren. Laodicem reginam Cappad. Iustin. libr. 37. Machaeum saltem, Carthaginens. ducem, specter aliquis, quam levi ex causa filium prae ira in crucem egerit, Iustin. lib. 18.
Est quidem et liberis et parentibus invicem maxima innata storge, quam Psammenitus rex Aegypti patefecit, quando amicorum infortuniis illachrymavit quidem, sed liberorum caedes sicco obtutu aspexit, Herodot. libr. 3. quod putaret domestica mala graviora esse, quam, quae lacrimae exhaurire queant, Herodot. lib. 3. cuius vocem et affectus imitatus fuit Mauritius Imperator, cum primum amicos, mox etiam liberos ad supplicium rapi videret, Zonar. in Maurit. Sed quo impensius amarunt antea, eo oderunt gravius laesi, sicut et fratrum odia propterea tenaciora esse comperimus, quod antea coniunctius inter se vixerint. Minime enim aequo animo ab iis nos laedi patimur, a quo non tantum nihil mali, sed summa beneficia meriti sumus, sicut et Cicero conquerebatur, sibi nihil
accidere molestius, quam quod deceptus fuerit ab iis, a quibus se decipi nefas putasset.
Propter has rationes, et alias, utpote, quod liberi sint partes parentum, suis autem membris nemo debeat vim inferre, l. 13. ff. ad Leg. Aquil. non tantum Valent. et Valens modum patriae potestati posuerunt, l. in corrig. C. de emend. propinq. dum placuit, si atrocitas facti ius domesticae emendationis excesserit, enormis delicti reos potius iudicum notioni dedi, quod et Alexandro placuerat, l. Si fil ii. §. 1. C. de patr. pot. sed postea Constantinus M. ceteras ll. de summa ista potestate omnino antiquavit, et filiorum interfectores, ut parricidas, puniri voluit, l. si quis. C. de his qui par. vellib. occid. Reliqua Bodini argumenta potest quis refutata legere in Idea Polit. Melandr.
[Note: De alimentis praestandis.] Nos cetera brevibus subiciemus, quid scilicet parentes liberis, et hi illis praeterea debeant. Naturalis ratio suadet, ait Ulpian. lib. 5. de agnoso. et alend. lib. ut pater educet liberos pro modo facultatum, quod praecipiunt etiam Imperatores, lib. 3. et 4. C. de al. liber. eosque imitatur Landrecht , art. 21. lib. 1. num. 3. gloss. et ita ius naturale, quod est notitia tantum, ut ait Carol. Molin. in addit. ad Dec. l. 8. de R. I. deducunt ad necessitatem, quo a iudice compelli possit pater ad praestandum alimentum filio, nisi ob aliquam causam iure negari queat, l. 5. §. Si vel parens. ff. de agnosc. l nec filium iun. gl. C. de patr. potest. per alimenta autem intelliguntur omnia onera, et vitae necessitates, l. 5. §. si parens. ff. de agnoscend. l. Verbum victus. de V. S. l. legatis. l. fin. de alim. legat.
Arist. 1. polit. c. ult. ex natura illud ita diducit, quia unumquodque naturaliter ex eo alimentum accipit, ex quo generatum fuit, alioquin sine alimento interiturum, cui consonat text. lib. 4.
Nec. ff. de Agnosc. Quam diu igitur, impotentia ista sese nutriendi liberos comitatur, tam diu debent parentes illis nutritionem: postquam suis se possunt sustentare operis, iam non ulterius obligantur parentes, l. si quis a lib. §. sed si fil. de lib. agn. quia pigris et negligentibus iura non subveniunt, l. Non enim 1 6. ex quib. caus. mai.
Et contrario filios quoque natura obligat ad alimenta reddenda parentibus, iuxta illud Ecclesiast. 3. Fili, succurrito patri senescenti. Unde et a)ntipelargi/a <BetaCode: a)ntipelargi/a> praecipitur l. 5. de agn. l. 1. et 2. C. de al. lib. et Solon infames voluit esse, qui parentes non alerent. Laert. in Solon. Exceptis iis, qui artem a parentibus non didicissent. Plutarch. in Solon. Admonent huius rei filios quoque beneficia paterna, de quibus Senec. 3. Cont. 4. Etiamsi filius patri benefaciat, non benefacit, sed benefactum rependit. Qui enim dat aliquid, si prior accipit, non obligat, sed reddit. Plat. 4. de ll.
Sed quia huic naturali iuri necessitatem legis induxit ius civile, de quo disputat. Decius ad l. 8. de R. I. et Wesembec. in parat. ff. de agn. lib. non est absurdum, si ex constitutione illi vicissim detrahatur, sicut Pericles Xantippo filio, sumptus subtraxit ob prodigalitatem, Plut. in Pericl. et Neocles pater Themistocli, Prob. in The. et ICti concedunt exheredationem ingratorum liberorum, cum Severus et Anton. l. ult. C. de al. lib. tum demum teneri patrem ad praestanda alimenta filio censeant, si patrem debito officio promeruerit. Ceterum de causis exheredationis: Item de adoptionum iure, adeantur libri ICtorum, ne nimis diligenter hanc materiam persequamur, quam aliquo saltem modo, ut subiectum explicare debemus, w(j e)n tu/pw| <BetaCode: w(s e)n tu/pw|> , ut Aristoteles loquitur.
HActenus primordia civitatis exsplicavimus [Orig: explicavimus], scilicet familias, ex quibus successu temporis nascitur civitas. Postquam enim ex prima societate nascuntur liberi, qui novas vicissim instituunt familias, eo quod emancipati non sint ulterius in potestate patris, l. pronuntiatio. ff. de V. S. hinc multiplicantur familiae, quae si sparsim habitent, sicut olim Athenienses, priusquam a Theseo Plut. in Thes. et Cretenses, priusquam a Mineo congregarentur, Thucyd. lib. 1. pagorum nomen habent. Ita dicebat Caesar. 1. bell. Gall. Quaelibet civitas Helvetiae constat ex quatuor pagis. Sed quia non est necesse, ut, priusquam familiae coeant in civitates, praecedant pagi, et imprimis, quia aut parum a civitate differunt pagi, aut parum diversi, et peculiaris iuris habent, Aristoteles in princip. lib. 3. pergit ad civitatem, quae est adaequatum subiectum Politices, illamque quantum subiecti cognitio exigit, breviter explicat, cuius vestigia nos quoque sequamur.
[Note: Discrimen urbis et civitatis.] Principio vero separandum est nomen civitatis ab urbe et habitaculis, ne decipiamur cum Carthaginensibus, qui de civitate promissam salutem, interpretabantur de urbe: App. in Lyb. sed potius cum Pompeio dicamus, cum 200 senatores et meliorem civium florem secum ex urbe deduxisset: non est in parietibus Res publica, Dion in Pom. et cum Themistocle sciamus, civitatem posse urbe exire, ligneisque muris circumcingi, Iust. l. 2. Aemil. in Them. Urbis enim appellatio muris finitur, l. urbis 2. ff. de V. S.
Quod si cohabitatio facit civitatem, ut sentis Speusip. in desinit. Platon. recte procedit
argumentum Aristotel. 3. polit. cap. 1. quod multi cohabitent, qui non sunt cives, ut incolae, servi, et cives honorarii. Imo multi extra moenia habitant, qui cives tamen esse non desinunt. Nam Quintius, ad consulatum, ut vult Halycar. l. 10. aut ad dictaturam, ut Livius lib. 3. Cicero in Lael. Plin. libr. 3. cap. 18. vocatus est ab aratro. Item Seranus, Plinius dict. loc. Cato senex. Cicero in Lael. Luculus, Plutarch. in Luc. et infiniti alii traduxerunt familias in villas, quo fit, ut Halycarnassaeus universos cives Romanos dividat in urbanos et rusticos, Sigon. 2. de iure civ. Roman. cap. 6. Quin et Athenienses in Demosth. orat. saepe leguntur ex agris ad suffragia citati. Et Elienses totam vitam ruri exegerunt, Polyb. lib. 4. qui tamen unius civitatis cives erant.
Muri igitur civitatem non faciunt, cum Sparta, quam Xenoph. in lib. de laud. Ages. in Graecia inprimis florere scribit, sine moenibus fuerit, Livius libr. 34. usque ad expeditionem Cassandri in Peloponnesum, Iust in lib. 14. Ou)k ei)=nai a)tei/xeiston po/lin, h(/tij a)nd ra/s; kai\ ou)pli/nqoij e)stefa/nwtai , dixit Lycurgus, et Agesilaus ostendens Spartanos armatos: Haec sunt, inquit, Spartae moenia, Caelius lib. 26. cap. 32. Hos imitari sunt Tarentini, eorum coloni, Polyb. lib 7. Quin de ipsa Roma scribit Zosim. in Aurel. quod Aurelianus eam muro circumdederit, sed id de amplificatione interpretatur Vopiscus, cum iam Tarquinius Priscus, ut exerceret militem, eius moenia posuerit, Liv l. 1. Sic Casimirus M. Plonorum, Cromer. in fin. in histor. Casimir. et Iohannes Basilius Moschorum civitates moenibus munivit, Anno 1416. Sigism. Baro in Mosc. quae tamen hactenus civitates, etiam absque moenibus fuerant.
[Note: Definitio civitatis.] Melius igitur Cicero in som. Scip. attigisset naturam civitatis, dum civitates vocat concilia
coetusque hominum iure societatis, nisi collegiis et tribubus vel centuriis potius conveniret, cum civitas non tam hominum, quam familiarum societas sit. Unde Aristot. lib. 3. Polit. cap. 6. optime definit civitatem, quod sit societas domorum et generum, seu familiarum,ut explicat Thomas, vitae perfectae et per se sufficientis gratia. Finis enim civitaris, ad quem ordinatur, est bene et beate, quantum in multitudine fieri potest, vivere, ut idem Thomas ex Aristotele docet, qui ibi disputat contra Platonem contendentem, civitates, non propter bene vivere, sed ex indigentia et necessitate primum institui coeptas.
Vulgariter definiunt civitatem, quod sit multitudo seu coniunctio hominum, iisdem legibus, vel eidem potestati subiectorum, ut Speusip. in defin. Platon. Bodin. 1. de Republ. cap. 6. Althus. in Polit. Sed hi non distinguunt inter civitatem et Rem publicam, sicut nec Thomas dum 1. Polit. cap. 1. ait: Civitas est principalissimum eorum, quae humana ratione constitui possunt, quod de Republica quidem accipi, de civitate minime potest. Nam civitas est quasi materia, in quam Res publica tamquam forma inducitur. Unde Isocrates in panath. et Areop. Rem publicam vocat civitatis animam, Arist. 4. Polit. c. 11. vitam, et Speusip. in defin. Plat. virtutem. Illud, quomodo se habeat, pulchre expicavit Arist. 3. Polit. c. 3. in fin. ubi Rem publ. choris et harmoniis: civitatem personis et numeris comparat. Sicut enim iidem homines mox Tragicum, mox comicum possunt constituere chorum: ita civitas eadem variis potest informari Rerum pub. formis, sicut Hebraeorum civitas nunc a iudicibus, nunc a Regibus, nunc a principibus, iterum a regibus, Sigon. de Repub. Hebr. Atheniensium primum a regibus, mox a populo universo, tum a paucis,
iterum a populo, a tyrannis, a populo iterum, et consequenter a variis Rerum publicarum formis gubernata fuit, Sigon de Repub. Athen. Zvving. 3. polit. c. 2. eadem interim societate manente.
Versor tamen notat, civitatem dupliciter accipi: materialiter et formaliter, quam distinctionem insinuat Arist 3. c. 3. usurpatque Albert. M. licet in paulo diverso sensu. Ille enim civium congregationem per se spectatam, quia habet rationem indigestae materiae, intellegit nomine civitatis materialiter: ordinationem vero eorundem vocat civitatem formaliter, quia eo sensu civium multitudo iam forma sua induta est. Sed cum in posteriori sensu civitas dicat ipsam Rem publicam, in priori a nobis hic accipi, et in abstractione a Republica definiri debet, prout eam definivit Aristoteles. Summa enim potestas et leges ad rem publicam pertinent, non ad civitatem.
[Note: Quid civis.] Pari modo, ne confundatur subditus, qui a Republ. constituitur, cum vero cive, improbanda est vulgata civis definitio, quod sit liber homo, alterius potestati subiectus. Potestatis enim mentio hic in civis definitione fieri non debet, cum subditum complectatur potius, dicatque respectum ad Rem publicam, a qua civitas hic abstrahitur. Hinc fit, ut et subditis iis competat, qui non sunt cives, ut incolis, quippe qui sunt liberi homines, alterius potestati subiecti. Ne dicam, quod libertas, licet sit conditio necessaria, ad civis tamen essentiam non pertineat: item, quod civis, qui in relatione ponitur,per absolutum genus, videlicet hominem, definiri non possit, per reg. 2. Antepr. Praedicamenta enim primo sunt diversa, nec inter se confundi possunt. 1. post. et ibid. Thom. Caiet. Zabar. Crell. Arist. 8. Metaph. cap. ult. Paul. Ven. in Metaph. c. 31. Anton.
Ant. 5. Metah. q. 7. Iandu. 3. ph. 1. 5. Fland. 7. Metaph. 1. 7. a. 3. et alii.
[Note: An civis habeat ius suffragii?] Proinde rectius definimus civem, quod sit socius, qui cum sua familia in societate familiarum bene vivere intendit. Aristot. 3. Polit. cap. 2. in cive et hoc requirere videtur, ut habeat ius suffragiorum, qua de causa a recentioribus flagellatur, qui tamen non advertunt, Aristotelem loqui adhuc de cive, Rei publ. potestati nondum subiecto. Tum enim, ut cives omnes sunt aequales, ita aequale ius haber edebent in rebus communibus, quippe quod omnes tangit, ab omnibus debet approbari, secundum Regul. 29. Iur. Can. in Sexto. Hinc Lituani in Polonorum Rem publicam noluerunt fidem dare, priusquam ad communia comitia admitterentur, prout continetur in Diplomate, tum lagellonis anno 1413. tum Lituanorum, anno 1401. Nec Prussi citius quieverunt, licet iam antea cum Uladislao pacti esset, donec Magister Ludovicus de Erlichausen primus regis consiliarius, cum commendatoribus primoribus fieret, lib. 5. Stat. Polon. cap. 3.
Alias confitetur Aristotel. 3. Polit. cap. 1. et 8. non esse idem omnium civium ius in omnibus Rebus publicis, quoniam in aRistocratia et Monarchia, nequaquam patet ius suffragiorum omnibus civibus, quippe quod in certas personas depositum est, sicut Romani omnem potestatem conferebant in decemviros, Liv. l. 3. et in Imperatorem l. Regia §. Sed et quod. inst. de iur. nat. In sola Democratia restatur Aristoteles primam istam aequalitatem remanere: frustraque obicit Bodin. 1. de Repub. cap. 6. Rem publicam Atheniensium, in qua negat ad contiones universum populum admissum fuisse. Nam vel ipse Theseus coactis in urbem singulis curiis populo dedit licentiam consultandi in foro, unde illud
manavit: Huc adeste omnis populus, Plut. in Thes. Et iam ante Thucyd. lib. 1. innuit antiquitus solitos fuisse Athenienses convenire circa regem ad ferenda suffragia. nam Plutarch. in Thes. propterea scribit compulsum esse populum Atticum in unam urbem, quod ad contiones difficulter potuerint congregari.
Post Theseum refert Demosthen. contra Neaer. universum populum porrectis manibus designasse regem, quem virtute reliquis antestare putabant. Hunc statum non immutavit Draco, cum Plut in Solon. doceat, Solonem correxisse, et hoc in ll. Draconis, quod pauperes admitterentur ad magistratus. Unde constat, non tantum ad comitia et iudicia aditum patuisse omnibus civibus per ll. Draconis, sed etiam ad magistratus, quod quamvis Solon tolleret, tamen a contionibus et iudiciis plebem numquam repulit. Plutarch. in Solon. Clisthenes autem et post eum Aristides et Pericles populo magistratus reddiderunt. Aristotel. 3. Politic. cap. 10. Xenoph. in libr. de Republ. Athen. Sic igitur, quoties Democratia fuit Res publica Attica, toties aequaliter civibus patuit aditus ad generalia comitia.
Talis in genere civis est, cuius tamen plurimae adhuc sunt differentiae, quas, ut breviter perstringamus, oculos ad Rem publicam Romanorum advertemus, in qua verum et plenissimum, ut Imperatorem imitemur, l. 1. §. sin autem socius. C. de com. ser. ma. civem definit Sigon. 1. lib. de antiqu. iur. civ. Rom. et eum secutus Althus. in Polit. cap. 5. qui domicilium, tribum vel censum, et publicos honores adeundi potestatem habet. Domicilium requirebatur quidem, quia Ciceronis pater, et Caro non prius facti fuerunt cives pleni, quam transferrent fortunas suas in urbem. Cicero confitetur libr. 2. de Legib. duplicem sibi
patriam esse, unam loci, in qua genitus, alteram iuris, in quam translatus.
Tribus quoque et census necessario requisitae fuerunt, cum sine iis ad suffragia nemo admitti potuerit. Sed, quod ultimo loco requirit potestatem adeundi magistratus, nec ad civem requiritur, nec Romae omnibus concessum fuit. Solon enim infimam classem civium a magistratibus repulit, Plut. in Solon. et Romae ante Canuleii et Icilii rogationes nullus ex plebe ad eosdem admissus fuit, Livius lib. 3. Quin et iam liberti, qui cives sunt, l. postlimin. de cap. honoribus iis caruerunt, sicut Claudius testatur apud Tacitum, dum non libertis, sed libertorum filiis, ait, prosco populo solitos magistratus commendari: et tam male habuit patritios, quod phaleras et annulos gestari a Cn. Flavio scriba, libertini generis homine, viderent, cum aedilis esset, l. 2. de origin. Iur. §. postea 7. ut ea ornamenta, omnes deponerent, Flor. Epit. 9. Liv. lib. 9. Pro hac igitur potestate substituimus ius suffragiorum, quod L. Valeria universo populo concessum est, Liv. l. 2. Plut. in Public. cum iam antea post mortem Romuli inter patres et plebem convenisset, ut patres auctores fierent, et plebs caetera vellet et iuberet. Liv. l.1.
[Note: Civis colonus.] Ab hac summa civ es perfectione deficiunt, proxime, qui apud Romanos solebant abduci in colonias. Nec apud Romanos solum, sed longis ante saeculis mos fuit deducere colonias. Sic teste Herodoto Cyrene, iussu oraculi, transplantata fuit ex Graecia. Sic Alexandria in Aegypto, Seleucia in Assyria, Babylon in Mesopotamia, Macedonum coloniae sunt, Apollonia et Syracusa Corinthiorum, Epidamnus Corcyreorum, Thucyd. libr. 2. Quin et Strabo refert lib. 5. suspicionem nonnullorum, qui putabant ipsam Roman
esse coloniam Graecorum, quod Caecilius infirmo argumento probare nisus est: quia Graeco more sacrificant Herculi.
Causa deducendarum coloniarum non una fuit, Machiavell. in libr. de Princ. propterea deductas putat, ut locis devictis imponerentur praesidia. Eum impugnat Antimach. lib. 3. Thes. 2. cum tamen Livius lib. 4. ipse scribat: Fabium et Ebutium Coss. An. V. C. 313. deduxisse coloniam Ardeam, ut esset praesidium contra Volscos, et Tacitus lib. 19. de Cremona memoret, quod numero colonorum aucta fuerit, ut esset propugnaculum contra Hannibalem, et si qua vis alia ex alpibus ingrueret. Expresse Livius lib. 2. In Norbae montes novam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt: et de Pericle. Plutarch. in Pericl. Colonias deduxit, ut timorem adiungeret sociis, ne res novas molirentur. Quia et Cicero pro Flac. Graecos ait colonias deduxisse in Ioniam, ut eam obsessam tenerent. Sed haec causa non fuit unica, quin aliam Isocrat. in Panath. tangit, videlicet seditiosae plebis eiectionem. Cum, inquit, inter Athenienses multi essent pauperes, et seditiosi, conspirarunt inter se, ut aequales fierent ditibus civibus. Ideoque ex Insulis et proximis Asiae littoribus barbaros eiecerunt, ex quibus factae sunt coloniae Atheniensium. Ita Livius auctor est lib. 10. M. Valerio et Q. Appuleio Bansa Coss. quos Onuphr. in Fast. an. CDLIII. conicit in an. V. C. 454. seditionem plebis sopitam esse, cum multitudo dispergeretur in colonias. Est et alia causa ob multiplicationem populi, quam ob rem prima colonia Caecinam, Dion. lib. 2. secunda et tertia Antemnam et Crustumerium deducta est, Liv. lib. 1. Paterc. lib. 1. Font. de col. Propterea Tarquinius Superbus opportunitati loci ductus, Circeos misit coloniam,
Dionys. lib. 4. quia in fertili loco cives magis augentur.
Sunt autem, si cum Augustino de C. D. late loqui velimus, coloniae civitates ex maioribus civitatibus tamquam populorum examinibus conditae, et coloni, ut Petrus Pellit. in com. orat. pro Caec. ait: cives, qui ad incolendam urbem bello captam mittuntur. Sed sic natura colonorum minime exprimitur, quam rectius proposuit, Alciat. lib. 3. dispunct. cap. 5. lib. 2. cap. 21. ex Gell. lib. 16. c. 13. Coloni, inquit, non veniunt extrinsecus in civitatem, nec suis radicibus innituntur, sed ex civitate quasi propagati sunt, et iura, institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii habent. Differunt igitur a persectis civibus, quod domicilium Romae perdiderint: a municipibus, tum quod ex urbe explantentur, cum municipes in eam cooptentur, tum quod non suis, sed Romanorum ll. magistratibus, et religione utantur, qua de causa Praenestini, ut Adrianus docet. in orat. quam de Italicen. in senatu habuit, a Tiberio Imp. maximo petierunt opere, ut ex colonia in municipii statum redigerentur, id quod Tiberius concessit. Unde fortasse Festus Praeneste vocat municipium sui iuris, quamquam nomina municipum et colonorum post L. Iuliam et Pompeiam, qua civitatis Romanae iura omnibus Italis patefiebant, confundi et obolescere ceperunt, Ulp. l. 1. ff. ad Munic. Manut. in com. orat. pro Amer. et Festus et Cicero pro Rull. saepe municipia vocant, quae Paterc. lib. 1. Plin. lib. 3. Liv. passim et Frontin. de colon. pro coloniis deducta referunt.
[Note: Diversitas coloniarum.] Nec tamen omnium coloniarum eadem fuit ratio. Nam Asconius in Pison. colonias duplices facit, Romanas, quae utebantur iure civium Romanorum, et Latinas, quae iure Latii. Eandem divi sionem licet ex Livio desumere, qui lib. 37.
Bononiam scribit Latinam coloniam esse, et l. 30. duodecim colonias. quae 2. bello Punico defecerant, gravius narrat punitas fuisse, quod latinae fuerint. Non advertit hoc Melancht. pro Planco, dum ius colonorum vocat ius Latinitatis. Latinorum enim multo deterior erat conditio Caiet. lib. 1. Instit t. 1. quam Roman. Unde Salustius in Iugurth. cum narrasset, Turpilium praefectum praesidii Vaccensis, quod occiso praesidio solus aufugisset, a Metello Cons. verberatum et capite multatum fuisse, addit: Erat enim civis ex Latio: quasi Metello idem in Roman. non licuislet. Et Cicero pro Caecin. in fin. miratur quod nonnulli ex civitate abeant in colonias Latinas, ex meliori conditione in deteriorem.
Aliam differentiam inter 12. colonias, quae secundum excellentiam propter pensionis immunitates sic vocabantur, et ceteras vide apud Ciceron. pro Caeci. et Manut. in com.
[Note: Municipes.] Nos ad municipes pergimus, quos Gell. lib. 16. cap. 13. in urbem recipi scribit, et Cicero 2. de ll. patriam iuris vocat, in quam asscriptus est. Deinde municipes utuntur suis ll. et magistratibus, unde miratur Adrianus, quod Italicenses et Uticenses, cum possint suis ll. in municipio vivere, praeoptent fieri coloni, ut vivant ll. alienis. Accipiebant enim coloni ll. a praetore Romano, et ex Decurionibus, qui Senatum Rom. repraesentabant: duo quotannis eligebantur, qui consulum vice defungebantur: item aediles, qui vias, et quaestores, qui aerarium curabant.
Utuntur etiam suis gentilitiis sacris, sicut Liv. lib. 4. Ardeatibus, ait, sacra reddita sunt: et Milo scribitur, pridie eius diei, quo interfecit Clodium, Lanuvium profectus fuisse, ad prodendum illic pontificem. Lanuvium autem pro municipio censent Liv. lib. 8. Paterc. lib. 1. Sext. Pomp.
et Fest. lib. 11. Unde colligitur, illud municipium usum fuisse peculiaribus suis sacris, quae Festus municipalia vocat, definitque, quae municipes habuerunt ab initio ante civitatem Romanam acceptam, quae eos observare voluerunt Pontifices, et eo more facere, quod fecissent antiquitus.
Sicut autem colonorum, ita et municipum nonnulli gradus sunt, et ne in intricata Fest. distinctione laboremus, ex Gellio et Livio duo genera colligere est, cum suffragio et sine suffragio. Cerites enim primos obtinuisse civitatem, ob custodita sacra bello Gallico, Gell. lib. 16. cap. 13. et Ascon. Act. in Ver. auctor est, sed sine suffragio. Hinc tabulae Cerites appellatae, in quas Censores referri iubebant, quos notae causa suffragiis privabant. Sed Tusculanis, et quidem omnium primis, cum civitatem iam obtinuissent, Ceritum iure, Liv. lib. 6. adiectum fuit ius suffragiorum, ut in tribu Papiria, Liv. lib. 8. aut Popillia ferrent, secundum Valer. lib. 9. cap. 10. Sic de Formianis et Fundanis testatur Livius lib. 38. quod ius suffragiorum acceperint, cum sine iis civitatem iam diu possedissent, Liv. lib. 8.
Alias diversitates civium assignat Plinius l. 2. cap. 1. et 3. dum scribit, in Hispania 400 urbes esse supra 68. ex quibus coloniae 20. municipia 8. Latio antiquo donatae 43. libertate 6. foederatae 3. stipendiariae 388. His adde provinciales subditos, l. 190. de V. S. qui subiciuntur imperio romano, licet in civitatis communionem non recepti. Sed an omnes hi sint cives, et quid inter se distent, quia fere ex dictis constare potest, operosius non disputamus, et ad modos, per quos ius civitatis obtineri potest, porro progredimur.
[Note: Modi obtinendi civitatem.] Ulpianus in l. Municipem, 1. ff. ad Municip. Primum modum obtinendi civitatem facit
nativitatem. Si enim forum mulierum ex persona [Note: 1. Nativitas.] maritorum statuimus, l. ult. C. de incol. l. Mulieres. 13. C. de dignit. multo magis liberorum ex persona parentum. Sic hic [Orig: hîc] statim oritur dubium, an utrumque parentem, an alterutrum proles sequi debeat, cum fieri possit, ut ex patre Campano et matre Puteolana aliquis nascatur Byzanthinorum Anst. 2. Dec. et Atheniensium ius erat, referente Plut. in Themist. ut civis non haberetur, nisi ex utroque parente cive genitus, et Demosth. contra Baeot. Neaer. et passim alibi: repetit l. Atheniensium: Spurium seu Nothum esse, qui ex alterutro tantum parente cive nascitur. Ad hanc consuetudinem fortasse respexit Aristoteles 3. Polit. cap. 1. 4. Polit. cap. d. dum, ut civis aliquis nascatur, utrumque parentem civem requirit.
Sed Pericles, rogatione ad populum perlata, obtinuit, ut civis esset, qui ex peregrina matre nasceretur, si modo patrem civem haberet. Ipse enim Pericles, cum duo eius filii peste absumpti essent, non habebat, nisi filium ex peregrina genitum, Plutarch. in Peri. Apud Romanos ex Appii oratione, apud Liv. lib. 3. colligere est, utrumque parentem civem requiri, ut soboles civitatem obtineat, sed tamen Ulpian. l. Assumptio, 6. §. filius. ff. ad Munic. scribit: filius civitatem, ex qua pater eius originem ducit, sequitur: et l. Munic. 1. ff. de Municip. ex patre Campano et matre Puteolana natum, Campanum esse iudicat. Quin imo non tantum municipiis nonnullis indultum est, ut soboles et iam ad matrem referret originem quod Iliensibus, Delphis et Ponticis, beneficio Pompeii concessum testatur Ulpian. l. Municip. §. 2. ff. ad Municip. sed et SCtum. auctore D. Adriano factum est, ut si uxor civis Romana sit, et pater Latinus, partus
quoque civis Romanus fiat, Ulp. in Inst. §. 2. de Latin. quod in favorem partus concessum est, sicut et Imperat. Inst. de ingen. §. uni. ex matre libera et fervo patre, iussit partum liberum esse.
Quamquam vero hic consuetudini et ll. singularum Rerum publ. standum est, tamen satius videtur, si partus originem referat ad patrem. nam si Poloni recte ex patre tantum aestimant nobilitatem, prout statuit Alexander anno 1505. in append. statuti, quo a summis dignitatibus Ecclesiarum excluduntur plebeii, multo magis civitatem aliter aestimari non convenit. Absolute enim inquit Canuleius apud Livium lib. 3. Patrem sequitur soboles, et l. 19. de stat. hom. scribit ICtus: Filii sequuntur conditionem patris. Pater enim caput familiae est, et in sua potestate habet filium: Alioquin duae saepe civitates disceptabant de cive, ex duarum civitatum civibus prognato, cum tamen, distinctarum civitatum, nisi subordinatarum, nemo possit simul civis esse.
[Note: Nemo debet duarum civitatum civis esse.] Domicilium quidem transferre quilibet potest, dummodo se patriae civem agnoscat, l. nihil est. ff. ad municip. potestque incola fieri multarum civitatum, l. incola. l. Si quis. ff. eod. Sed de civibus ita sentit Cicero pro Caecinn. Iure Romano neminem posse duarum civitatum civem fieri, amittique civitatem, quando aliquis recipitur in aliam: Et pro Balbo ait: O iura praeclara, atque divinitus iam a principio Romanor. nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum [Orig: nostrûm] plus quam unius civitatis civis esse possit. Dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est. Hinc Pomponius Atticus, verba sunt Cornel. Nep. in vit. Attici, noluit uti beneficio civitatis Atheniensium: quod nonnulli ita interpretantur, amitti civitatem Romanam, alia ascita.
Non utar hic [Orig: hîc] ratione Hottomanni et Petri Pellit. in oratione pro Caecin. qui cives dicunt esse membra civitatis, duorum autem corporum non posse unum et idem membrum esse, sed si officium veri civis respiciamus, quod in iuramento civium Atheniensium ab Heraclide in Polit. relato proponitur, nequit fieri, ut aliquis in duas civitates dispescatur. Tenetur enim civis corpore et bonis suae patriae prodesse. Iam si inhabitet duas civitates, cogetur operas suas utrique dividere, ideoque neutri debitum poterit officium praestare. Quin etiam, si Vasallus iurare tenetur, se nihil acturum contra dominum, nec hostium quidem consilia taciturum, cap. unic. de nova for. fidelit. multo magis idem incumbet civi, quem natura ipsa cum patria coniunxit. Quod si iam discordia incidat inter duas diversas civitates, qui utriusque civis est, quantum opis vel per se, vel per auxilia sua affert uni, tantum impugnat alteram, et quia a consiliis publicis civis abesse non debet, sive detexerit ea, sive non detexerit, sim ul sit periurus, et proditor alterius civitatis.
[Note: Civis omnia debet civitati.] Quod dixi civem debere omnia sua civitati, id ita esse nemo ambiget, cui officia parentibus debita cognita sunt. Quo enim communior parens est civitas, eo plus colenda est, quam parentes privati, Cicer. 1. de Offic. pro maximo vitio habet, patriam deserere, quippe pro qua, ut ait Horat. lib. 2. Od. 2. dulce et decorum est mori. Non habuere maius incitamentum suarum virtutum Romani, quam amorem patriae, nec magis quicquam cuiquam imputatum fuit, quam Marco Coriolano, quod arma contra patriam usurparet, Plutarch. in Coriol. Et ne Regulum et Scauros, animaeque magnae Prodigum Paulum, superante Paeno, ne Fabritium et incomtis
Curium capillis, Utilem bello simul, et Catonis nobile letum referam, Horat. lib. 1. od. 12. legat, quis Valerium M. et Fulgos. utrumque lib. 5. c. 6. et Sabell. lib. 8. cap. 1. Inveniet plurima exempla eorum, qui ultro vitam pro patria profuderunt. Et hoc ius naturae esse, ut parentibus et patriae pareamus, dicebat Pomponius l. veluti 2. ff. de iuft. et iur.
[Note: Non licet cuiquam Patriam mutare.] Hinc consequitur, recte constitutum fuisse l. origine. l. si quis, C. de munic. ne alicui liceat patriam suam eiurare: cui l. poenam adiecerunt, l. unica, C. Sicurialis, etc. Arcadius et Honorius. Si enim Cicero 1. de offic. recte dixit: Cari sunt liberi propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere: si Plato in Criton. et Hierocles in sem. quales in patr. esse debeat: recte docuerunt, patriam debere parentibus potiorem esse: parentes autem nemini licet abiurare, multo minus licebit patriam.
Hac ratione Elisabetha regina Angl. Lenoxium Comitem cum filio ex regno Scotiae revocavit, eundemque cum redire negaret, cum bonis omnibus proscripsit: Bodin. 1. de Rep. cap. 6. nec potuit Alanus Rollandi fil. Scotus, regno Anglorum se prius submittere, quam Guilielmus Rex Scotiae consentiret, Buchan. lib. 8. hist. Scot. perinde, ut Dominus Barbarium servum, qui ad Urbanam praeturam aspiraverat, vendicare potuisset, nisi is pro libertate transegisset, Suid. in voc. Barb. Sicut enim servus, invito domino, nequit se ex potestate eripere, ita nec civis ex civitate, in cuius potestate est. Nemo enim potest plus iuris ad alium transferre, quam ipse habet, lib. 55. de R. I. Iam civis est in potestate suae civitatis. E. ipsa invita, nequit alteri se mancipare. Quid? annon civis tenetur patriam defendere? sed
patriam qui deserit, non tantum non defendit, sed duplici via exhaurit, tum civibus, tum bonis.
Propterea non tantum Ulpian. l. assumpt. ff. ad Municip. et Valent. in l. Curiales, C. de decurion. Negant alicui licere patriam invitam mutare, sed et Carol. 4. in aurea bull. nisi publica necessitas id exegerit, quam exceptionem addit Ulpian. et Val. d. ll. et Ferdinandus rex Roman. in comitiis August. Anno 1555. decrevit, licere subdito propter religionem, patriam et dominum mutare, Mich. Beuter. 1. lib. hist. compl. Sigismundus Vissic. ex triplici causa concessit villanis potestatem mutandi dominos: Si dominus opprimat filiam vel uxorem villani: si domi maneat in excommunicatione per annum: si bona villani diripiantur ob delictum domini. In stat. Polon. lib. 1. c. 17. a. 5. l. 1. Alias apud Moschos, ne quidem peregrinari, inscio M. duce, licet, multo minus terram mutare. Sigismundus Baro in hist. Musc. Mediolanenses arctus fere patriae astringuntur, ut in statutis Mediolan. continetur. Apud Hispanos auctor est Petrus Martyr. in Indicis, nemini licere in Americam traicere, nisi nomen regi consentienti professus fuerit.
[Note: 2. Modus per manumissionem.] Hi sunt cives originarii, ut vocantur in iure civili, sicut Atheni. au)to/xqonej <BetaCode: au)to/xqones> dicebantur, Thucyd. lib. 1. Secundum modum obtinendi civitatem vocat Ulpianus per manumissionem. Quamquam enim Servius libertorum auctor est, tamen Livius lib. 2. scribit, post Vindicium manumissum Romae obtinuisse, ut, qui ita, puta per vindictam, liberati essent, in civitatem accepti viderentur, Halycar. l. 5. Arist. 3. polit. c. 1. improbat factum Clisthenis, qui post eiectos Tyrannos, servis plurimis civitatem communicarat, cumque Demosthenes rogationem reiterasset, ut liceret manumissis civibus esse, rogatio antiquata est,
Plutarch. in Demosth. sive ex hac, sive ex alia ratione, quod liberti suffragia et iura soleant civibus praeripere, ut Romae non semel factitatum esse, Liv. lib. 9. Cicero pro Milon. et alii referunt.
Apud Romanos tamen absque controversia liberti pro civibus reputabantur, l. postlim. de captiv l. si ut propo. C. de Municip. sed infimum civium gradum constituebant, interque liberos et servos medii erant, §. 1. Instit. de liber. Nam licet per rogationem Canuleii Livius lib. 4. promiscua essent connubia patribus et plebi: tamen l. Iulia prohibentur senatorum filii libertinas ducere, Ulpianus Instit. titul. 13. §. 1. libertinae comparantur iis, quae corpore quaestum fecerunt. Nec in suffragiis plurimum poterant, nisi quod vi et fraude reliquo populo calculos praeriperent, Livius l. 9. in fin dum in omnibus tribubus ferebant, unde cos sevocavit Fabius Max. Quam enim ibi factionem forensem nominat Livius, Zasius in Catalog. ll. Roman. recte interpretatur turbam egentium hominum, ex libertorum genere. Cumque procedente tempore in tribus omnes vicissim arreperent: L. Aemilius Papus et C. Flaminius Conss. eos vicissim in 4. urbanas retraxerunt: cumque Cn. Manilius clivum capitolinum obsideret, legemque perferre vellet, qua liceret libertinis suffragia in omnibus tribubus ferre, a L. Domitio Aenobardo quaestore repressus, et a spe ferendae l. amotus fuit, Cicer. pro Milon. Donec Tiberius Gracchus omnes libertos in unam tribum Esquilinam coniceret.
[Note: Discrimina libertorum.] Non tamen eadem omnium libertorum erat conditio, quamquam a primis Romae incunabulis, ut Cicero pro Balb. et Imper. Institut. de libert. §. ult. loquitur, una et simplex libertas competebat, videlicet eadem, qua gaudebat
manumittens. Mox sub annum imperii August. 46. secundum Cassiod. in Chron. Sex. Aelius et C. Sentius Coss. legem tulerunt, de iis, qui in dedititiorum numero censebantur. Rectius enim sic loqui videtur Cuiacio, Ulpian. Instit. de liber. §. 1. et 6. de Testament. quam Trebon. in Instit. de liber. §. ult. et Caius Inst. lib. 1. t. 1. §. 3. qui vocant eos dedititios, cum non sic vocentur, quod se dedidissent, Alciat. disput. 1. parad. c. 16. sed quod haberentur in numero dedititiorum, quorum erat deterrima conditio, ut ostendit Liv. lib. 9. et in Campanorum deditione videre est.
Qui iam ferro vel igne, ut loquitur Cai. Instit. tit. 1. §. 3. aut ut Ulpianus Instit. tit. 1. §. 6. vestigiis infamibus insigniti erant, aut vincula portarant, etc. Ulpianus libr. 1. ad l. Ael. Sent. l. verum 216. ff. de verb. signif. indigni erant, ut civibus Romanis accenserentur, a quibus Cicero pro Rabir. vult abesse omnem infamiae notam, ideoque si mererentur manumitti, in infimo ordine civium relinquebantur, qui sub vilissimis conditionibus Romano imperio implantati erant.
Postea sub ann. Tiberii 5. si recte computat Cassiod. Coss. M. Iunio Silano et L. Norbano, l, Iata est de Latinis libertis seu Iunianis, Ulp. Inst. t. de Latin. de Testam. §. 7. et 13. qui sic vocabantur, quod non integram civitatem, sed ius Latii tantum obtinerent, l. unic. C. de Lat. liber. tom. Nam nec testamentum condere, nec filii ex testamento aliorum aliquid dimissum, poterant ullatenus vendicare, prout Caiet. scripsit, Institut. lib. 1. tit. 1. §. 4. et cum spiritu simul et vitam et libertatem amittebant. §. Sed haec. 4. Institut. de success. liber. Nec successione legitima gaudebant, cum edictum Traiani, Latinum ad plenam civitatem, invito vel ignorante
patrono festinantem, post mortem in ius Latinorum retraheret. §. sed, haec 4. Instit. eod. Poterant nihilominus ius Quiritium acquirere, beneficio principali, liberis, iteratione, militia, nave, aedificio, pistrino, Ulpian. tit. de Lat.
Ceterum summus huius generis fautor Iustin §. 1. de serv. cogn. Inst. Nov. 22. c. 8. cum intellexisset, Latinorum et Dedititiorum nomina iam desuevisse, Instit. de liber. eorum conditiones omnino sustulit, ut solidum haberent servi ex manumissione beneficium, l. unic. C. de Lat. lib. toll. l. unic. C. de dedit. lib. toll. Inst. de liber. §. ult. de success. liber. §. 4. Quin etiam libertis omnibus ius ingenuitatis restituit, Instin. d. t. et Nov. 78. l. 1. C. de bon. liber. ut eorum eadem esset conditio cum filiis libertorum, quibus iam olim licuit magistratus adire, ut Claudius testatur apud Tacitum.
[Note: 3. Modus cooptatio vel donatio.] Tertium modum obtinendi civitatem facit Ulpianus cooptationem, vel donationem, Mahiavell. l. 1. dist. c. 6. causam maximam stabilitatis Reip. Romanae censet esse, quod alienigenas non receperint in civitatem, cuius contrarium sentit Cicero pro Balb. multum videlicet ad imperii augmentum profuisse, quod civitas etiam hostibus aperta fuerit. Eo enim modo Romulus Romam, Plutar. in Rom. Theseus Athenas, Plut. in Thes. Alexander M. Alexandriam in ostiis Nili, Ioseph. lib. 3, beil. Iudaic. Richardus rex Angliae Londinum brevi ampliavit, dum peregrinis, decennium illic habitantibus, iura civitatis attribuit, Polyd. Virg. in hist. Rich. Et Cromer. l. 12. licet Germanis alias minus aequus sit, cogitur tamen confiteri, Casimirum M. Poloniam frequentiorem et cultiorem effecisse, quod Teutonas eo cum iure suo induxerat.
Er ne longe exempla petamus, primum
augmentum rebus Romanis attulerunt Sabini, quas Numa ll. confirmavit, Tarquinius et Appius Claudius suis divitiis auxerunt: Vindicius servus a proditione praeservavit. Ita Manilius Tusculanus Capitolium liberavit a servis: Hermodorus Ephesius ll. 12. tab. auctor fuit. Sic etiam Pomponius Atticus plurimum iuvit res Atheniens. suis opibus, quantumvis hospes, Cornelius. Nep. in vita Attic. Sed tamen, si promiscue quibuscumque civitas aperiatur, periculosum illud simul est et indecorum.
[Note: An tacite inter cives coeptandi Peregrini.] Metus enim est, ne pro civibus recipiantur proditores, sicut Demaratus Lacedaem. a Xerxe receptus, consilia eius in patriam perscripsit, Iustin. lib 2. et Amilcar Carthag. ex castris Alexandri M. omnes eius conatus Carthaginensibus patefacit, iust. lib. 21. Ita Zopyrus Babylonios, Herod. lib. 3. et si narratio vera est, apud Virg. 2. Aeneid. Sinon Troianos prodidit. Et Arist. 5. polit. c. 3. longum catalogum recenset civitatum, a peregrinitate perditarum.
Indecorum vero est, civitatem adeo vilem habere, ut dignis simul et indignis prostituatur. Qua de causa Cicero 1. Philip. merito ridet Caefarem, quod non singulis hominibus, sed integris nationibus civitatem assignarit, et Augustus indignatus est super Antonio, quod Siculis civitatem vendiderat, Sueton. in Aug. Idem exprobrat Claudio Seneca in ioco de mort. Claud. Putat enim non debuisse eum mori; antequam omnes Graecos, Gailos, Hispanos, Britannos, Sauromaras, et si qui ultra glacialem Boream incolunt barbari, ut constituerat, inter cives asscriberet. Deinde Antoninus dedit civitatem omnibus, qui in orbe Romano vivunt, l. in orbe de stat. hom. Unde Modestin. scripsit l. Roman. ad Munic. Roma communis nostra patria est. Et
Ulpian. l. nec non. §. si cum. ff. Ex quibus caus. mai. quemvis Romae putat conveniri posse, quia, ut in summa ait Salicet. Qui in communi patria est, praesens esse videtur. Iustit Nov. 78. cap. 5. approbat non tantum, sed et ampliat constitutionem Antonini.
Populares autem Resp. merito caras habuerunt Resp. suas, sicut Corinthiorum legati Alexandro respondent: Nemini unquam civitatem dedimus, quam tibi et Herculi. Seneca 1. de benef. c. 13. Lacedaemoniis ante tempus Herodoti tantum Tisamenum cum fratre receperunt, Herodot, lib. 9. sed postea etiam Helotas, Thucyd. l. 5. quos tamen iniquiore conditione usos refert Athen. lib. 6. Solon, non tantum non recepit, sed et ab urbe repelli volunt peregrinos, exceptis exulibus, Plut. in Solon. Legimus nihilominus Plataeenses ab Atheniens. in communionem civitatis receptos: Isoc. in Panath. Lysiam Thurium, et Pomp. Atticum, Cornel. Nep. in Pomp. sed non nisi ob magna merita.
[Note: Privilegia civium Rom.] Romani propterea difficulter alienigenas receperunt, quia cives Romanos putabant maiestate plenos esse. An quisquam amplissimus Galliae, cum infimo cive Romano comparandus est? ait Cicero pro M. Font. et pro Rabir. in pr. Potestas Quiritium proxime ad Deorum immortalium numen accedit. Hinc lex illa sacrata, quam Cicero 3. de ll, his verbis ponit: De capite civis, nisi per maximum comitiatum, ollosque, quos censores in partibus populi locassint, ne ferunto: eamque testatur ex ll. 12. detractam, repetitque in orat. pro Sex. Pomp. §. 16. deorigin. iur. l. 2. ex actis regibus restatur l. latam, ne consules possint in civis caput advertere, iniussu populi. Unde Plinius proconsul Asiae Christianos, qui cives erant, Traiano in urbem remittit, lib 10.
Epist. quod sibi in eorum capita advertere non liceret, et Felix abstinuit Paulum damnare, quod se pro cive Romano venditaret. Nam Verrem propterea acriter accusat Cicero lib. 5. in Ver. quod Gavium Cossanum, civem Romanum in Sicilia damnasset. Facinus, inquit, est, vinciri civem Romanum, scelus verberari, prope parricidium necari, quid dicam, in crucem agi? Hac ratione solebat et L. Cotta ostendere, Ciceronem iniuste damnatum fuisse, quia in centuriatis comitiis iudicatus non erat. Cicero lib. 3. do ll. et in orat. pro Sext.
Quin etiam Ciceronem, Caesar et Clodius propterea reum egerunt, quod Lentulum et Cethegum carnifici tradiderit, cum ipse pro C. Rabir. testetur, rogatione Portia, Valer. lib. 8. et ll. Semproniis, a Gracho latis, ut lib. 7. in Ver. notavit. Manut. virgas quoque ab omnium civium Roman. corpore amotas fuisse, libertatemque civium lictori ereptam. Unde lac. Ravard. c. 27. ad ll. 12. tab. propterea putat Horatio per duellionem iudicatam, quod secundum leges horrendi criminis puniri debebat. Erat aurem lex horrendi criminis, liv. l. 1. Caput obnubito, infelici arbore reste suspendito, verberato vel intra pomaerium, vel extra. Has voces, ait Cicero pro Rabir. impiissimum est de civis capite audiri. Proinde ut l. possint duumviri exsequi, coacti fuerunt Horatium prius perduellem iudicare. perduellis autem est, qui hostili animo adversus Remp, vel Principem suum animatus est, l. fin. ff ad l. Iul. Mai. Verum, quia virgae demum rogatione Portia a tergo civis amotae sunt, ut Francisc. Silv. l. 3. in Ver. notat: Manut. in lib. de ll. Roman. aliam eius rei assignat rationem: aliam Sigon. c. 18. de iur. ant. Rom. quod scilicet maiestatis reus fuerit Horatius, quoniam in
praesentia regis et universi populi parricidium patraverat.
CUm omnis disciplina practica resolutivo ordine tradi debeat, eo quod sic facilius addiscatur, merito, post explicatum subiectum Politices, [Note: Definitio Rei pub.] de interno eiusdem fine agit Aristot. qui est Res publica. Multitudo enim civium, quantam obtinere potest, proxime obtiner felicitatem in Repub. Ostensum vero nuper est, Rem publicam esse formam civitatis, quam idcirco Aristoteles lib. 3. politic. cap. 6. definit, quod sit ta/cij po/lewj, tw=n te a)llwn a)rxw=n, kai\ ma/lista th=j kuri/aj pa/ntwn : aut explicat ius lib. 4. polit. cap. 1. quod, sit ta/cij ek tai=j po/lesin, h( peri\ ta\j a)rxa)j, ti/na tro/pon nene/mhntai, kai\ ti/ to\ ku/rion th=j politei/aj kai\ ti/ to\ te/loj e(ka/sthj th=j koinwni/aj e)sti/ .
Rectius hoc modo definit Aristotel. Politiam, quam Speusippus in definitionibus Platonicis, et Bodinus l. 1. de Repub. c. 1. qui loco generis coetum ponunt et multitudinem. Haec enim licet materiae Rei pub. et civitati quodammodo competant, Rei pub. tamen, quatenus forma civitatis est, genus esse nequeunt, quippe quod ab ipsa eius essentia petendum est, et a forma, quam Resp. civitati superaddit. Illa vero est ta/cij <BetaCode: ta/cis> , quia per Rem pub. cives in ordinem coguntur, cum multitudo sine ordine confusiones pariat, et felici concordique vitae obsistat. Nihil autem interesse putamus, sive ta/cin <BetaCode: ta/cin> interpretemur cum Sepulved. et Scapul. 4. polit. cap. 1. Victor. tum hic, tum 3. polit. capite 6. Aretin. lib. 3. polit. cap. 4. Caso ibid. Piccol. gr. 10. cap. 7. Lips. lib. 2. polit. cap. 1. per ordinem, sive per ordinationem, cum Thom.
lib. 3. polit. cap. 4. et Lambin. cap. 6. Utrumque enim vocabulum designat legitimam constitutionem civitatis, in ordine consistentem.
Quia vero ordo refertur ad unum primum, a quo cetera dependent, ut ait Aver. 5. Metaph. t. 15. in Rei pub. quoque ordine caput et principium est, summa potestas, quae cetera omnia sibi subordinat: Sine imperio enim, ait Cicero 3. de ll. nec domus ulla, nec civitas, nec gens, nec hominum universum genus stare, nec rerum natura omnis, nec ipse mundus potest. Sed ab hoc principio ita dependent cetera, ut ab eo regantur, et leges accipiant, quod sine adiutoribus summa potestas efficere non potest, quia, dicente Paterculo lib. 2. magna negotia, magnis adiutoribus egent. Hinc magistratibus opus est, (verba sunt Cicer. lib. 3. de ll.) sine quorum prudentia, ac diligentia civitas esse non potest, quorumque descriptione omnis Reip. moderatio continetur. Quaecumque igitur essentiam Reip. constituunt, recte complexus est Aristotel. in hac definitione, quando Remp. dicit ordinem esse totius divitatis cosistentem in regimine summae potestatis per medios Magistratus.
[Note: Per quod distinguantur Res pub.] Ceterum in distinctione Rerum publicarum, nescio, an omnino ab errore liberari possit Aristoteles; qui cum l. 3. polit. cap. 5. a numero summam potestatem gerentium deduxisset species Rei publ. mox in fine capitis sententiam corrigit, asserens per paupertatem et divitias distingui, Aristocratiam et democratiam: accidere vero, ut, qui ad imperii gubernacula sedent, multi sint, vel pauci. Ita secundum mentem Arist. si civium tria sint milia, et duo milia divitum obtineant imperium, erit status Aristocraticus: si tercentum tantum pauperes regant Rem publ. erit popularis vel Democraticus.
Verum, ut oculatius paulo in rem praesentem intueamur, avocanda nobis est Reumpubl. essentia, a bonitate vel vitio earum. Nam cum Polyb. 6. lib. sex species Rerump. enarrat, et Patrit. 1. de Rep. tit. 4. dividit Res pub. in popularem, optimatum et paucorum, confundunt veras et bonas cum prolapsis seu vitiosis, non attendentes, Rei pub. essentiam priorem esse, et ab iis abstractam. Sicut enim Cic. 1. de ll. non tantum leges [Note: Haec comparatio desumpta est ex l. 3. Polit. l. 11. in fin. secundum divis. Victor.] iustas (sic enim potius cum Gothofr. et Lamb. legimus, quam cum Turnebo legis iussa) sed et iniquas, nuncupari leges vult, qualis est, quam Interrex tulit, ut Dictator, quem vellet civium, indicta causa possit impune interficere, aut quam L. Flaccus de Sylla, ut omnia quaecumque ille fecisset, essent rata, in quo sensu etiam describit legem, quae scripto sancit, quod vult, aut vetando, aut iubendo: ita corpus ipsum Rei pub. separandum est, ab accidentibus, quae qualem quidem, et vel bonam vel malam faciunt Rem pub. eius tamen essentiam non constituunt.
[Note: In quo consi stat essentia Rei pub.] Haec essentia Rei publ. non consistit in paupertate et divitiis, sed in personarum numero, quae ad potestatem summam admittuntur. Quia enim Res pub. est gubernatio summae potestatis, haec autem requiescit in personis, quando personae variantur secundum numerum, Rem pub. quoque variam necesse est, quia gubernandi potestas aliter uni soli inest, aliter diffunditur in aliquos saltem, aliter in universos. Paupertas vero et divitiae in communicatione maiestatis nullam important diversitatem. Sive enim pauper sit rex, quales Tyrannos priscorum fuisse scribit Herod. lib. 8. sive sit dives, semper unam et eandem speciem Rei pub. constituit. Nec enim minus rex erat Emathion, angustis inclusus pagis, Iust. l. 7. aut cui uxor cibaria coquebat,
apud Herod. lib. 8. quam Alexander M. qui videbatur sibi torum debellasse orbem. Ulysses rex erat parvi scopuli, nec enim est aptus equis Ithacae locus, ut neque plenis porrectus spatiis, neque multae prodigus herbae, Horat. 1. epist. 7. sed regis titulo tam gaudet, quam Artaxerxes, cuius. 127. provinciae numerantur, in lib. Esther. c. 2. et Evander non minus rex vocatur, quantumvis parvi Palatii, quam Traianus, aut Diocletianus, qui aquilas imperii ultra Cresiphontem protulit, Zosim. et Pompon. Laet. in Dioclet. et Galler.
Refutat Arist. 3. polit. c. 2. (secundum dist. Victorii) eos, qui diversitatem magistratuum aestimabant ex opibus, quod talia bona ad magistratus officia nihil attineant. Nam Phocion de industria volebat pauper esse, Plutarch. in Phoc. et Aristidi data fuit pecunia publice ad emendum pallium, Plutarch. in Arist, et filiabus decreta dos ex publico, Aemil. Prob in Arist. Nota est Lysandri, Pelopidae, Epaminondae pauperies, et aliorum, quorum Catalogum scribunt Valer. Max. l. 4. Bruson. lib. 5. Sabell. lib 8. cap. 5. Verum, propterea aeque fuerunt Imperatores, atque Cimon, Pericles, etc. Quid apud Romanos Publicolam Livius lib. 2. Aemilium Paulum, Plutarch. in Aemil. Scipionem, Fabriciumve referam? Hunc et incomtis Curium capillis, Utilem bello tulit, et Camillum saeva paupertas, et avitus apto cum Lare fundus, Hotius 1. od. 12. Nec enim credo suturum, qui hos alios consules fuisse putet ob paupertatem, quam fuerunt Lucullus, Crassus, Sulla, etc.
Sicut igitur in magistratibus non pariunt opes et pauperies diversitatem, ita nec in summa potestate, quae magistratuum caput est, et principium regiminis. Aeque enim Democratica suit
Res publ. Romanorum, cum ferreis adhuc prae inopia uterentur annulis, et legatis loco pretii offerrent annulum aureum, Panciroll. in par. 1. memor. atque tum, cum devicta Carthagine, magna vis luxus Asiatici in urbem migraret. Pauper fuit Massilia, Phocensium colonia. Strabo lib. 4. quam Cicero Rerum pub. optimam vocat lib 2. de offic. et pro Flacco. Pauper etiamnum Rhagusia, cuius imperium fere terminatur in muris, et quae libertatem annua pensione admercatur: adhuc tamen Aristocratiam alit; perinde ut Veneti in maximis divitiis.
Et sane si paupertas et divitiae varietatem efficiunt Rei publ. quid obstat, quo minus idem concedendum sit de rebus aliis, quae eadem ratione ad Rem pub. pertinent, ut alia sit forma, quando prudentes, alia, quando imprudentes summae potestatis participes sunt. Sic enim et ipse Aristot. argumentatur 3. polit. cap. 12. contra eos, qui magistratus conferebant, ob divitias. Quamquam enim Andreas Doria in constituenda Genuensium Aristocratia, ditissimos quosque allegit, quod putaret secundum consilium T. Flaminii procons. eam partem in civitate potiorem faciendam, cui salva tranquillaque omnia magis [Note: Idem est argum. Arist. 4. polit. c. 12.] esse expediat: Liv. lib. 34. tamen divitiae primario non sunt spectandae magis, quam cetera dona, quae magistratum magis conspicuum efficiunt. Quoniam enim illarum eadem est ratio, quando ad Rem publ. conferuntur, si unam variat Rei pub speciem, ad idem sufficiet et alterum.
Et hoc modo numquam eadem manebit Res. publ. imprimis ubi potestates eliguntur. Pono enim Alcibiadi propter versutiam: Aristidi propter iustitiam: Pericli ob facundiam: Cimoni ob divitias, aliis ob alias causas rerum summam
committi. Si haec diversitatem inducunt, quot modis quaeque Res publica immutabitur? Monarchicum mansisse imperium Persarum, docent Plato lib. 3. de ll. Plutarch. in lib. ad princip. indict. Strabo lib. 5. Athenae. lib. 12. Dipnos. Sed Cyrus illud obtinuit per virtutem, Cambyses iure successionis, Smerids fraude et mendacio, Darius forte, Xerxes, Artaxerxes, iterum iure hereditatis, etc. Imperium vero Romanum, quoties mutatum esse dicemus? in quod Iulius Caesar se ipsum vendicavit, sicut Cyrus in Persarum, et Ottomannus in Turcarum potestatem se ingesserunt. Ex adoptione successerunt Augustus, Tiberius, Claudius, Caligula, Nero, Traianus: Adrianum provexit astutia Plotinae: Pertinacem auctoritas: Nervam, Probum, Marcianum, Decium pietas: Galbam, Ottonem, Severum, Leonem Isaurium, Nicephorum, Romanum Diogenem scientia militaris: Didium Iulianum, Iustinum, pecuniae: Maximinum, robur corporis: Maximum et Balbinum auctoritas senatus: Gordianum favor plebis. Ita per varias causas plures ad imperium adspirarunt, adeo ut milites aliquando Mitium elegerint, quod esset in castris pulcherrimus, Diaco. in Constantio. Iam olim quoque Meroes incolae robustissimum. Mela. l. 3. Alex. ad Alex. gen. dier. lib. 4. c. 23. Aethiopes maximum, Herodot. lib. 3. quod et Camerarius 4. polit. c. 4. citat ex Diodor. Sicul. Gordii et Gothi pinguissimum elegerunt regem: Lauterb. l. 1. de Republ. et Onesicratus auctor est, apud Catheos Indos pulcherrimum obtinuisse regnum, Strab. lib. 16. Diod. Sicul. l. 17. Unde Curt. lib. 6. ait: plurimis gentibus in maiestate corporis veneratio est, magnorumque operum non alias capaces putant, quam quos eximia specie natura dignata est donare.
Ridiculum autem sit, qui ex iis et pluribus aliis rebus diversitatem Rerum pub. petere velit: et tamen propius fere attingunt Regentes, quam divitiae, et paupertas, quae bona sunt externa tantum, imo a Stoicis et Platonicis pro bonis non numerantur, ut patet per Senec. epist. 119. et 88. Cic. 3. de fin. et in Tusc. Plato in Lysid. Plotin. En, 6. lib. 7. Alcino. de doct. Plat. c. 30. Camut. 1. de amo. et felic. Sicut enim infinitus fere est illarum rerum, quae in potestate spectari solent, numerus: ita Rerump. non poterunt certae species assignari: Ubi videmus Plat. 3. de ll. 8. de rep. et in polit. quique eius vestigia sequitur in politicis: Aver. tract. 3. polit. manifeste hoc vitium incurrere, dum max duas, mox tres, mox quatuor, imo etiam octo species alicubi enumerant, nullibi tamen certum et definitum numerum assignantes, eo, quod veram rationem distinguendi Rei pub. neglexerint.
Denique premitur sententia Aristot. hoc quoque incommodo, quod cogatur confiteri, unius, paucorum, et omnium imperia non differre specie. Ubi enim est eadem ratio constitutiva, ibi eadem species. Iam paupertas, quam ponit Aristoteles rationem constitutivam popularis status, potest inveniri in Monarcha, sicut de Haebudum regibus scribit Solinus in Polyhist. cap. 35. eos paupertate exerceri ad iustitiam: potest inveniri in optimatibus, ut si Pelopidas, et Epaminondas cum sui similibus regant Aristocratiam Thebanorum: itemque in toto populo, qualis erat Atheniensium, cum Themistocles urbem cingeret ligneis muris, aut Lacedaemoniorum, quos volebat Lycurgus aequali pauperie ab avaritia, et contentionibus super meo et tuo abducere. Omnes igitur illi status erunt eiusdem speciei et populares, quia paupertas in
imperantibus ubique invenitur. Eadem ratio est in ceteris, quae praeter numerum imperantium ad Rerum pub. constitutionem adhibentur, quia possunt tribus speciebus communia esse. Quae vero communia sunt, non distinguunt.
[Note: Divisio Rerum pub.] Propterea, quod Cicero 2. de divin. scribit, se a Platone philosophisque didicisse, Res pub, tum a principibus teneri, tum a populis, aliquando a singulis, in eo putamus veras et primas species Rerump. proponi, quas et Tac. l. 4. his verbis expressit: Cunctas nationes et urbes populus, aut primores, aut singuli regunt. Latini enim sic absolute species sine vitiis et virtutibus Rerum pub. distincte proponunt, sed in Graecorum nominibus confusio quaedam oborta est inter auctores, dum alii in melius, alii in deterius idem nomen usurpant.
Quando enim unus imperat, tyrannis Aeschini vocatur, sed Plato in polit. Plutar. de Monarch. Isocr. in Panath. Arist. 3. polit. cap. 5. et Appule in fin. de Philos. generaliori vocabulo unius dominatum vocant Monarchiam, eamque Plato et Arist dividunt in basilikh\n <BetaCode: basilikh\n> et Turannikh\n <BetaCode: Turannikh\n> Paucorum statum adaequato nomine vocant Oligarchiam Aeschin. Herod. libr. 3. Plutarch. de Monarch. Thucyd. lib. 1. Sed Plato in polit. et Arist. 1. pol. cap. 5. 4. polit. c. 7. o)ligarxi/an <BetaCode: o)ligarxi/an> accipiunt pro corrupto, et a)ristokrati/an <BetaCode: a)ristokrati/an> pro bene constituto statu paucorum. Populi denique universi principatum sub communi Democratiae nomine comprehendunt Aeschin. Plato in polit. Plutar. de Mun. Apul. de phil. Verum Polyb. lib. 6. eo utitur pro popularis status virtute, et Arist. ubique fere pro vitio, quando bene constitutam populi Rem publ. communi politei/aj <BetaCode: politei/as> nomine intelligit, eo quod ibi aequale sit ius omnium civium.
Qui vero distincte Rerump. species cognoscere, nec prolapsas cum veris, exemplo Polybii lib. 6. confundere velit, illi nude tres primi status ob oculos ponendi sunt, quando unus, quando minor, quando maior pars civium summae potestati praeest. Sed in singulis speciebus, maxima porro spectanda est latitudo, et diversitas. Simile enim quippiam hic [Orig: hîc] evenire necesse est, quod et alibi evenire videmus, ut in quovis genere, sit aliquod primum, ad cuius proportionem cetera aestimentur. Sic de amicitia docuit Aristet. 8. Ethic. cap. 3 et 4. quod prima et persecta sit ex virtute: quae ex quaestu dependent, et utilitate, eatenus amicitiae sunt, quatenus ad primam illam accedunt, et quo propius accedunt, eo dignius merentur nomen amicitiae.
Sic in universa demonstrationum latitudine, una est, quam Graeci kuri/wj a)po/deicin <BetaCode: kuri/ws a)po/deicin> , Avenoistae et Latini potissimam vocant, et cui Themist. 2. post. cap. 2. principatum totius Logicae tribuit: ceterae ab hac tamquam norma deficiunt, alia magis, alia minus. Sic Alcinous de doct. Plato. c. 30. et Plotin. En. 1. l. 8. cap. 2. En. 6. libr. 7. et passim alibi, bonum contendunt ex disciplina Platonis primo dici de summo et primo bono, quod Diogenes definiebat apud Ciceronem lib. 3. de fin. quod natura absolutum est, et a)utarkei/an <BetaCode: a)utarkei/an> suam in se habet: reliqua vero aiunt, ad hoc bonum contendere, et eatenus bona esse, quatenus primum bonum aemulantur et eius umbram assequuntur.
Pari omnino modo statuendum est, de generibus Rerum publicarum cum Sebast. Eric. libr. 1. disc. de Repub. in quorum singulis datur aliquod primum, persecte et probe constitutum, a quo cetera vel proprius vel longius
abeunt, et defectum quendam important. De omnibus vero nomen generale dicitur analogice, tamquam de uno ad unum. Monarchia enim de regno, dominatu seu despotia, et Tyrannide quidem dicitur, sed prius et maxime de regno, posterius de dominatu, et denique de Tyrannide. Regnum enim norma est omnis Monarchiae; a quo proxime dominatus; sed longissime abest Tyrannis.
Cum igitur debeamus omnium Rerum publicarum constitutiones metiri ex illa, quae prima est in unoquoque genere, et norma ceterarum, ante omnia necessarium est, scire, quae sit virtus bene conformatae Rei pub. seu quid faciat perfectam Remp. ad cuius proportionem ceterae examinari debeant. Cum enim hoc negligerent Bodinus et Althusius, hinc factum est, ut alter 4. de Rep. c. 4. alter in polit. c. 14. varia coacervaret attributa ad describendum Tyrannum, quorum maxima pars ad eius essentiam nihil pertinent, quippe, quae consistit tantum in cura privati commodi, et subversione publici, prout edocuit optime Aver. tract. 3. polit. ex Arist. 4. polit. c. 10.
Lydius autem lapis, ad quem omnes Res pub. exigendae sunt, ab Arist. 3. pl. c. 5. et seqq. proponitur, quod sit cura salutis et boni publici. Nam, quia potestas refertur ad totam Rem publicam sibi subiectam, aestimanda est eius virtus ex cura, quam gerit in regenda Republica. Tum vero bene administratur Res publica, quando totius cura, et non unius vel paucorum habetur. Hinc enim Plato manifestissime lib. 3. de Rep. prolapsarum Rerum publicarum originem facit, quando imperantes praepostera partitione, publica ad privatos usus intervertunt. Primam enim legem vocat lib. 5. de ll. civitatis
totius salutem, sicut et Cicero 3. de ll. consulibus, Inquit, salus populi suprema lex esto: et Averr. 3. tract. de Republ. ait: In optima Republica civilia, id est, communia curantur prius. Oportet enim Rem publ. quae diu firma sit, velle, ut omnes civitatis partes constent, atque in statu suo permaneant.
[Note: Quae sit optima Res pubi. in genere.] Ipse Homer. ex quo Dion. putat deduci posse omnia praecepta politica, eius rei admonet imperantes, dum regem vocat poime/na law=n <BetaCode: poime/na law=n> ; Pastoris vero est, in omnibus prospicere utilitati gregis, quia dicente Gregorio cap. Quamvis de R. I. in Quinto, non potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit et pastor nescit. Et hoc est, quod Seneca de Clement. ab imperante cogitari vult: non suam esse Rem publicam, sed se Rei publicae: quodque Claudianus Honorium docet, Tu civem, patremque geras, tu consule cunctis. Non tibi: nec tua te moveant, sed publica damna. Plin. secundus, qui in Panegyr. Ideam boni principis absolvisse creditur, in Traiano id quoque commendat. Alii, inquit, se superstites Reip. optabant faciebantque. Tibi salus tua invisa est, si non sit cum salute Reip. coniuncta, nihil pro te pateris optari, nisi expediat optimatibus, omnibusque annis de te in consilium Deos mittis, exigisque, ut sententiam suam mutent, si talis esse desieris, qualis electus es.
Si enim Cicero lib. 1. de ll. recte scribit: ut quisque maxime ad suum commodum refert, quaecumque agit, ita minime est vir bonus: si Atheniensium cives olim recte iurabant, se imprimis laboraturos de salute boni publici: Heraclid. in polit. si duo Spartiatae iure se obtulerunt Xerxi, prompti ultro vitam pro patria profundere, Herod. lib. 7. si duo iuvenes Carthaginenses passi sunt, se iure vivos sepeliri, quod limites
imperii: suis sepulcris [Orig: sepulchris] testatos facerent: Salust. in Iugurth. quanto magis pro salute publica laborandum erit illi, quem Resp. in eum usum sibi praefecit, ut eius prudentia et virtute salva sit: quod quidem Iulianus Imperator consideravit, cum Rem publ. sibi commissam adeo caram haberet, ut per eam iuraret: ita Res publ. salva sit: ita quassatum recreem orbem Romanum: Ammia. lib. 25. et principes nostri, dum pro symbolo usi sunt: Aliis inserviendo princeps consumitur, imitati Alphonsum, cuius symbolum refert hist. Alphon. Pro lege et pro grege.
Ostendimus supra, homines natura appetere Rem publicam, ut in ea bene ac beate, quantum fieri potest, vivant. Is enim Rei publicae finis est. Iam tum demum res perfecta est, quando finem, ad quem destinatur, assequi potest, lib. 5. Methaph. cap. 17. et ibidem Comment. Perfecta igitur et illa Res pub. est, in qua cives bene ac beate vivunt. Ceterum, ubi omnia trahuntur ad commoda privata, cives bene non vivunt, qui tum demum arbitrantur se felices esse, si eorum salus universim procuretur. Laudandus igitur Tacitus, qui ad imperium evectus omnia sua bona, quae propria habebat, vendidit, ne eorum cura a curis publicis avocaretur: Flavius Vopiscus in Tacit. Et Antoninus Pius dixit: Postquam ad imperium transivimus, etiam, quae prius habuimus, perdidimus, Capit. in Anton.
Ceterum priusquam particulariter simplices Rerump. formas pertractemus: videndum est, an ex earum confusione, tertia quaedam
nova et mixta forma possit contemperari, quam nullo simplicium nomine recte dixeris. Ad numerum enim Rerum publicarum haec quaestio omnino pertinet. Et quidem in tantis turbis, tamque crebris mutationibus actionum humanarum vix potest adeo simplex et inconfusa Res publica reperiri, in qua non sit aliquid alieni admistum; ceterum, sicut Elementa non sunt mixta, nisi perdiderint speciem, et peneae quali proportione sese mutuo contemperarint: ita nec iudicanda est Res publica mixta, nisi formae ita inter se temeratae sint, ut nullius simplicis nomine iure nominari queant, 4. Politic. cap. 9.
[Note: Mixtio apparens.] Errat enim Isocrat. in Areopag. dum propter senatum Areopagiticum credit, Atheniensium Democratiam fuisse temperatam Aristocratia, cum Xenophon. in libr. de Republica Athen. omnium popularium eam primam faciat. Iura enim Maiestatis penes populum resederunt, cuius senatorii Magistratus erant Areopagitae. Similis erroris arguuntur Iunius Brutus in Vindic. contr. Tyran. Hottoman. de antiq. iur. Gall. Althus. lib. 14. cap. polit. qui Galliarum regnum ex Monarchiarum numero eximunt, quod prima lex regni sit, referente Hottoman. 1. de antiq. Gall. Iur. cap. 23. ut ne quid, quod ad statum Rei publicae in universum pertineat, Regi sine publici consilii auctoritate statuere liceat. Nam quia reges volentibus utuntur subditis, aequum est, ut de consilio universorum, et imprimis, qui prae sua prudentia statum imperii rectius cognoscunt, leges ad universos attinentes promulgent. Cum qua indulgentia, regia auctoritas salva adhuc stare potest, prout sentiunt Bodinus lib. 1. de Republica, 8. et 2. de Republ. et Franciscus Sansovinus de Rerum publ. gubernatione. lib. 1.
Nam et in Anglia conciliorum maxima est auctoritas, ut ostendit Eman. in hist. Bell. in hist. Mar. Stuartae. ex quo opinatur Casus lib. 3. polit. cap. 5. regnum Angliae quoque mistum esse: et de regibus Scotiae scribit Buchananus, quod a conciliorum consensu dependeant. Nam licet Iacobus 4. Petro Varbeco, suppositio filio comitis Eboracensis, praesumpto regi Angliae, auxilia promisisset, coactus tamen fuit promissa reicere ad consensum concilii: Buchanan. lib. 13. et Romachus, cum traheret in comitiis sententiae dicendae ius ad se solum, tertio anno regni, a coniurata nobilitate occisus est, Buchan. lib. 4. perinde, ut olim Hieronymus syracus. rex a suis interfectus est, quod de sua ageret omnia sententia, longe secus, quam fecerat Hiero. pater, Livius lib. 24. Quanta sit auctoritas conventuum in Hispaniis, notum est, et tamen utrumque regnum in statut. Hispan. Monarchicum vocatur. Et de Castellano expressa res est ex l. 2. 5. 6. 7. et 8. tit 1. part. 2. l. 18. tit. 4. l. 18. 19. 20. tit. 23. part. 3. rursus l. 9. tit. 4. part. ead. item l. 4. tit. 1. lib. 2. et l. 1. t. 1. l. 3. ordinat. Quando enim quis iurisdictionem suam probare non porest, praesumitur pro rege, quod ad illum pertineat, l. 2. et 8. tit. 1. part. 2. l. 1. t. 1. lib. 3. Ordin. et rex idem potestatem habet speciali iure nobilibus iurisdictionem et imperium concedendi. De Arragonensi idem probat Petrus Belluga in Specul. et Oldradus in consil.
Verum licet leviter ita aliquid admisceatur simplici formae Rei pub. sicut in mutationibus Rerum pub. saepius fieri videmus, aut quando novae primum subsistunt, tamen, quia tota species non immutatur, non proprie dicitur Res publica mixta. Nam et Romulus, auctore Dionysio, populo reliquit, ut leges per curias approbaret,
quae inde curiatae dictae sunt, ut notant Zasius et Cuiac. ad l. 2. de orig. iur. ubi Pomponius idem testatur, et tamen addit: omnia a regibus gubernata fuisse, quia per sententias patrum ipse rex rem suam expediebat.
[Note: Vera mixtia.] Hic [Orig: Hîc] vero disputatio est, de vera mixtione, in qua, quae mistionem patientur, Resp. ita contemperari debent, ut singulae a sua maiestate aliquid remittant, sicut Elementa remitti necesse est, quando perfecte miscentur, Plato in 3. et 6. de ll. item 8. de Repub. non tantum consentit talem Rem pub. dari, sed et ceteris omnibus praelatam cupit, et 3. de ll. stabilissimam esse demonstrat, quae sententia quoque est isocrat. in Areopag. Polyb. lib. 6. Machiavell. 1. lib. disc. cap. 2. Eandem proponit et explicat Aristotel. lib. 4. polit. cap. 9. concedunt et alii, Apul. de Phil. in fin. Cic. in 3. de ll. et fragm. de Rebusp. Contar. 1. de Repub. Venet. Morus in Utop. Cas. 4. polit. Turneb. in Cic. 3. de ll. Piccol. gr. 10. c. 9. Contra hos et multos alios disputat Bodinus prolixe 2. de Republ. c. 1. eorumque sententiam improbant etiam Tholos. 5. de Repub. cap. 1. et Iunius. 1. part. qq. Polit. Qua de causaoperae pretium fuerit, in huius rei veritatem diligenter inquirere.
Quod ut distincte faciamus, triplicem possumus mixtionem excogitare, eo quod triplici modo iura maiestatis possint dividi. Quia enim iura maiestatis sunt signa et argumenta summae potestatis, penes illa debemus notare, qua ratione potestas sit divisa.
[Note: Modus I. miscendi.] Primum igitur fingamus, totam maiestatem, vel universa iura, ad summam potestatem pertinentia, communicari singulis tribus, vel etiam duobus tantum statibus, ut regi, optimatibus, et reliquo populo, cuius mixtionis exemplum invenire non possumus, nisi fortasse per
seditionem similis a)narxi/a <BetaCode: a)narxi/a> nascatur, quam statim pessum ire necesse erit.
Si enim aequale singuli status habeant imperium, quale erit ibi oboedientium et imperantium discrimen? Potestatem definit Vultei. 1. de iurisp. Rom. cap. 11. quod sit ius personae in personam, quo altera subest, altera praeest. Cum autem in tali confusione nemo subsit, vana erit potestas, quae in neminem habet imperium. Nec vero, duae aequales et distinctae potestates ulla in Rep. consistere commode possunt, dum altera alterius legibus perpetuo intercedere potest: proinde prudenter videntur status Scotiae Reginae Angliae respondisse petenti, ut Mariae Stuartae matri liceat una cum filio regnare: omnem imperii societatem periculosam esse: Buchan. lib. 19. et Alexander M. Dario scripsit, quod Seneca in Thyest. postea imitatus est: Regnum non duos capit, nec mundus duos Soles: Arrian. in hist. Alex. quodque Severus respondit Iuliano, Herodian. in Sever. et Iul. Philippus Gordiano, Capitol. in Gordia. Iuni. cum uterque peteret tantum in parte imperii relinqui.
Summae enim et plenae potestatis ea ratio est, ut aliam secum non compatiatur. Sicut etiam Imperator dicebat. §. Nos vero, de concept. Digest. quod primum est, aliud ante se habere non potest: ita quod summum est, non patitur secum aliam potestatem, quae se in imperium habeat. Si enim mutuo in se possent statuere duae potestates, neutra esset summa, quo argumento recte utuntur, Algazell. disp. 5. dub. 1. et 2. ibidemque Aver. et Suessanus cum Iandu 3. physic. quaest. ult. imo ipse Damascenus. 1. fide Orth. cap. 5. contra eos, qui plures uno Deos comminiscuntur, eosque simul infinitos, ut Iamblich. facit in l. 1. de myst. Aegypt.
[Note: Secundus modus.] Alterum modum fingamus, quando idem ius maiestatis pluribus divisim communicatur, sed alio atque alio modo, sicur Cicero 3. de ll. civitatem suam ita vult moderaram esse, ut potestas in populo, auctoritas sit in senatu. Respicit hic [Orig: hîc] ad Rem publ. Roman. de qua scribit Livius lib. 1. Cum sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, ut non plus darent iuris, quam detinerent. Decreverunt enim, ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent. Hoc decreto maiestas fuit inter patres, plebemque divisa, sed apud patres constitit in auctoritate, apud populum in potestate.
Errat enim, qui, quod Victorinus scribit, sine auctoritate senatus nullam olim legem perferri potuisse, accipit de gravitate Senatus. Nam Dion. lib. 43. cum Graecae historiae vocabulum auctoritatis immiscuisset, talem addit vim esse eius nominis, ut e(llhni/sai au)to\ kaqa/pac a)du/naton <BetaCode: e(llhni/sai au)to\ kaqa/pac a)du/naton> sit. Paulus lib. etiamsi. ff. de Auctor. et cons. tutor. videtur explicare, dum ait: Etiamsi non interrogatus auctor fuerit, valet auctoritas eius, cum se id probare dicit, quod agitur. Hoc enim est auctorem fieri, Cicero lib. 3. de ll. dum ait: Imperia, potestates, legationes, cum senatus creverit, populus iussit, ex urbe exeunto; auctoritatem senatus exprimit per decernendi potestatem. Sicut enim praeconsultorum senatus Athenis decernebat [(transcriber); sic: dercernebat] prius, quod in deliberationem populi mitti debebat, ita vult Cicero, ut patres auctores fiant, id est, quomodo explicat Budaeus in annotat. ad w. et Hottoman. in orat. pro Caeci. ut S Cto decernant prius, quod a populo iubendum est. Sic enim Interrex post
mortem Romuli: Quod bonum, faustum, felixque sit, quirites, regem create. Ita patribus visum est, Livius libr. 1.
Verum, quia talis maiestatis divisio admittit omnes cives, licet alia atque alia ratione, mixtionem non efficit, sed popularem statum relinquit. Unde apud Romanos et hoc ius mansit, cum maxime Democratica esset Res publ. Nam Livius lib. 1. testatur, eum morem in II. magistratibusque rogandis observari solitum usque ad sua tempora. Eius enim mentionem facit Quintius Consul, dum confitetur se futurum in potestate tribuni: Livius libr. 2. et Tribuni iterum, dum promittunt se futuros in auctoritate patrum. Livius lib. 3. Item cum patres nollent auctores fieri, ut crearetur Consul ex plebe, non potuerunt tribuni plebeium Consulem iubere, et Ap. Claudius Sextium et Licinium tribun. pleb. increpat, ne patribus auctoritatem eripiant, Livius lib. 6. Quin et Florus Epit. 40. et Dioder. lib. 45. eiusdem patrum auctoritatis mentionem faciunt: ex quo patet, dictam maiestatis divisionem populari statui nequaquam obstare.
[Note: Tertius modus.] Restat igitur tertius modus, quando iura maiestatis separantur, et diversa diversis statibus attribuuntur. Quod enim Bodinus obicit, maiestatem consistere in indivisibili, nisi de summa et perfectissima maiestate intelligat, falsum est. Plura enim sunt capita et iura, quorum concursus efficit maiestatem perfectam, quam quidem totam et in universum pluribus communicari impossibile est, sed partes eius nihil prohibet disiungi, et pluribus attribui, ita quidem, ut in singulis sit particula maiestatis: in toto vero corpore summa et plena maiestas, ex concursu, partium, suas maiestatis
particulas in unum comportantium resultans.
Non sunt autem iura maiestatis ad eum modum dividenda, quem fingit Bodinus, ut populus magistratuum creandorum, aerarii publici, vitaeque ius et necis habeat: nobilitati II. ferendarum belli, pacisque ac tributorum imperandorum ius tribuatur: regi vero tum universi, tum singuli cives iureiurando obstringantur ad fidelitatem, obsequiumque, sine cuiusquam exceptione praestandum. Nam singulis partibus talia iura concedit, quae trahant secum universam maiestatem, quod fieri non posse, paulo ante diximus. Legum enim de omnibus rebus ferendarum potestas nulli parti soli committi potest, quia cum illa coniungitur imperium omnium rerum: sed neque ad omnia regi possunt subditi obligari in mixta hac Republica, quia et hoc modo omnium rerum summa deponitur in sinum regis.
Sed, quia leges, aut ad statum Rei publicae pertinent, cuius conformatio ad omnes partes spectat, aut de rebus aliis feruntur, illas oportet, aut iam ante fundationem Rei publicae conscriptas esse, aut consensu omnium conscribi, electis ad hoc prudentissimis viris cum sufficienti potestate. Sic Athenienses Soloni, Lacedaemonii Lycurgo id negotii dederunt, et ad eorum leges suis iuramentis se obligarunt, Plutarch. in Solon. et Lycurg. Sic Terentillus Arsa trib. pleb. quinque viros nominari voluit, qui II. omnibus aequas, sine praeiudiciis ferrent. Cum autem patres id recusarent, inter utrosque conventum est, ut legumlatores et ex plebe, et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent, quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari, missique sunt triumviri Athenas, ad ll. describendas, Livius lib. 3. Quin interdum dicebatur
dictator, ut legem praeferret, Halycar. l. 5. et Florentini octo aut decem viros creare solebant, emendandae Rei publicae, Bodinus 2. de Repub. cap. 3.
Si quis vero commodiorem miscendi modum desideret, licet unus omnino non sit, sed pro ratione Reip. diversus, vel hac vel alia quavis ratione liceat eum sine absurditate institui. Summa dignitas sit penes regem, cui ad praestandam reverentiam omnes obligentur. Quam enim Curtius lib. 3. nonnullis gentibus erga reges, ait, insitam venerationem, ea promovenda est, quia maiestas imperii salutis est tutela, ut idem Curt. scribit lib. 9. Sed ne in sola dignitate maiestatem regis locemus, poterit adiungi potestas conscribendi exercitum, bellum gerendi, et paciscendi cum externis ad salutem Rei pub. quod ipsum scribit Herodot. lib. 6. concessum fuisse regibus Lacedaemon. In bello enim maxime requiri unitatem Imperatoris, Fabius Maxim. et Minut. ostenderunt, Plutarch. in Fab. Liv. lib. 22. Praeterea cum gratiosum maxime munus sit, et legibus non alligetur, distributio praemiorum, et haec regi concedi potest: nec obstat, quo minus ius imperandi tributa, et cudendi monetam eidem tuto permitti queat. Senatus iis praeficiatur rebus, quae maxime indigent prudentia, ut sunt iudicia publica, et leges de rebus extra statum Rei publicae ferendae, etc. Plebs vero aerarii publici curam, et magistratuum creationem habeat.
Sed quia Arict. 4. polit. cap. 1. monet, non esse ideam Rei pub. fingendam, qualem Polyb. lib. 6. confitetur esse Rem publ. Platonis, sed respiciendum potius ad exempla, utrum conditio hominum patiatur sibi talem Rem publ. induci, operae pretium fuerit, formas Rerum public.
quas pro mixtis auctores venditant, examinare, et experiri, an ullibi, vel talis, qualem proposuimus, [Note: Res pub. Lacedaemon.] vel alia mixtio inventa fuerit. Laconicam Rem public. a Lycurgo plerique ex tribus formis temperatam credunt. de qua scribit Iustin. lib. 2. Lycurgus administrationem Rei publicae per ordines divisit, regibus potestatem bellorum magistratibus iudicia et annuas successiones, senatui custodiam II. populo sublegendi senatum, vel creandi, quos vellet, magistratus, potestatem permisit: fundos omnium aequaliter inter omnes divisit.
Verum, quamquam Plato lib. 3. de ll. Polyb. lib. 6. Isoc. in Areop. et Panath. Iustin. l. 2. Machinvell. 1. lib. disc. cap. 2. ex tribus formis confundunt Rem publ. Lycurgi: tamen rectius iudicavit Aristot. 4. polit. c. 9. solam Democratiam et Aristocratiam ibi componi. Reges enim nulla maiestatis iura usurparunt, ut Aemil. Prob. in Agesil recte dixerit, reges Lacedaemon. nomine magis fuisse, quam imperio. Crearunt et Romani, eiectis regibus, regem sacrificulum, ad ea sacrificia, quae, nisi a regibus, fieri non poterant, Halyc. lib. 5. Liv. lib. 2. Gell. lib. 15. c. 27. et reginam sacrorum, cuius meminit Macrob. 1. Satur. cap. 15. sed praeter nomen et dignitatem regiam, regium nihil habuerunt. Quod enim Machiavellus cap. 2. l. 1. disc. scribit: Apud Spartanos Lycurgus II. ita instituit, ut regibus sua dignitas, optimatibus sua potentia, et populo legitima libertas conservaretur: minime facit ad regium aliquid, in regibus Laconum demonstrandum, cum dignitas regem non faciat, sed potestas et imperium.
Nec vero dignitas eorum prolixa fuit, cum Xenoph. de Repub. Laced scribat, et ex eo exscribat Sansovin. l. 16. de Rebusp. admin. Regum
honores parum admodum privatorum honoribus antecelluisse. Quae enim Herod. lib. 6. Thucyd. l. 5. Xenoph. in lib. de Rep. Laced. Pausan. in Lacon. Arist. 3. polit. c. 10. recensent: Iovis sacerdotes esse, in phiditiis primo loco accumbere, duplum cibi accipere, publico planctu sepeliri: levem quidem honorem designant, sed sine potestate. Quod vero Herod. lib. 6. et Iust. lib. 2. addunt, reges habuisse ius belli, in quamcumque libuerit regionem inferendi, ut id nulli Spartiatarum prohibere fas sit: alioquin piaculari crimine teneatur: nec ceteris auctoribus, nec historiis congruit. Nam Aristotel. lib. 3. politic. 10. tum demum reges, ait, habere imperium in exercitus, cum extra regionem egressi fuerint, sive in castris, quod omnibus belli ducibus semper concessum fuit. Imo Xenophon expresse testatur in lib. de Repub. Lacedaem. reges duxisse bellum eo, quo civitas destinasset, idemque ait: Ephori per praeconem denuntiant, quibus annis educendae copiae sint. Et cum Archidamus Rex dissuasisset bellum adversum Athen. Schenelaidas Ephorus obtinuit contra regem, ut inferretur, Thucyd. lib. 1.
In ceteris sub iecti fuerunt Ephoris et legibus, quia singulis mensibus iurabant Ephoris, se secundum leges gubernaturos, Xenophon. d. loc. Unde Aristot. lib. 3. polit. cap. 10. maxime vocat eos secundum leges: at idem 3. politic. cap. 11. et 12. regem secundum leges, negat absolute regem esse. Ephororum autem imperium abunde declarat Xenoph. de laud. Ages. et Aemil. Prob. in Ages. qui cum narrasset, Agesilaum iussu Ephororum revocatum fuisse ex Asia, addit: Agesilaum maluisse imperium domi pati, quam in Asia maximum esse. Unde non immerito per potentiam Ephor, scribit Arist. 2. politic. cap. 7.
regiam potestatem eviluisse. Nam Agidem coniecerunt in carcerem, ibique suffocarunt, Plut. in Agi. nec Cleomenes quicquam ausus est aggredi, priusquam Ephoros sustulisset. Plutarch. in Cleon. Thucyd. lib. 1. cum narrasset, Pausaniam ex Hellesponto revocatum, illique ab Ephoro imperatum fuisse, ne a caduceatore abscederet, addit, e)/cesti ga\r toi=j e)fo/roij to\n basile/a dra/sai tou=to , id est, ut Aemil. Prob. vertisse videtur: Licet legibus eorum cuivis Ephoro hoc facere regi, et cum conicere in carcerem.
Hanc tantam Ephororum potestatem si respicias, non absurde dubites, cum iis, quorum mentionem facit Aristotel. 4. pol. cap. 9. qui Lycurgi Remp. popularem credebant, sicut et Nabis Tyran. Lacedaem. expresse confitetur apud Livium lib. 34. Lycurgum voluisse Rem publicam popularem instituere. Ephori, ait Aristotel. lib. 2. c. 7. omnes magistratus alios corrigunt: et Xenophon. de Repub. Lacon. Ephori quaecumque velint, potestatem mulctandi habent, et extemplo exigendi, nec non in magistratu constitutos interim abrogandi, et in carcerem coniciendi, ac de vita certamen instituendi. Sunt autem Ephori magistratus plebis, ut Cosmi apud Cretenses, aut tribuni plebis apud Romanos: quos Herod. lib 2. ab ipso Lycurgo institutos: Plutarchus vero Lycurg. Anno 130. demum post Lycurgum sub Theopompo rege introductos fuisse testatur.
Quia tamen iura nonnulla senatui relicta fuerunt, lib. 2. polit. c. 7. l. 4. polit. cap. 9. ut pote potestas per totam vitam decernendi, largiendi, gratificandi, in nonnullis quoque de vita et morte iudicandi, et cetera, idcirco cum Democratia, cuius potissimae partes fuerunt, Aristocratiam temperatam statuimus. Qui vero
Rem publ. illam pure Aristocraticam dixerunt, ut Maximus Tyrius in orat. 3. Thucyd. lib. 1. et Plutarch. in lib. de Menar. ad extremam speciem et splendorem tantum senatorum respexerunt, non ad rem ipsam. Nam senatoribus maximum exhibitum fuisse honorem, Xenoph. in Republica Lacedaemon. testatur, et nota est vox illius, qui dixit: in sola Sparta expedit senescere.
[Note: Res publica Roman.] Alterum exemplum ponit Polyb. l. 6. in Rem public. Romanorum, quam ut recte disiudicemus [Orig: diiudicemus], cum Pompon. lib. 2. de orig. iur. varia mutationum tempora nobis distinguenda sunt. Nam sub regibus florebat Monarchia, sicut Pomponius d. l. §. 1, scribit, omnia a manu regis fuisse gubernata. Quod enim M. Fabius Papyrio dictatori obicit, apud Livium lib. S. Hostilium cessisse provocationi ad populum, id ille fecit non de iure, sed remittens de sua potestate, ut crudelitatis, si damnaret, iniustitiae, si absolveret Horatium, notam effugeret. Sic et Valerius Publicola fasces populo submisit, Plutarchus in Publ. et Iulius Xvir Sextio collegae diem dixit ad populum, Livius lib. 3. licet Xviri sine provocatione creati essent.
Eiectis regibus, ius maiestatis recidit ad consules. Ita enim Livius lib. 2. Libertatis originem inde magis, quia annuum consulare imperium factum est, quam quod diminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere. Sed statim Publicola communicavit potestatem populo, cum, ut loquitur Dionys. leges ferret de provocatione a conss. ad populum, et de imperio a populo accipiendo. Plutarch. in Public. Livius lib. 2. Nam his II. ait Liv. lib. 4. dissolutum esse imperium consulare, quia hinc plebs cepit occasionem patribus se opponendi, et iura
maiestatis iis eripiendi. Hinc natae sunt contiones Tribunorum pleb. in patres, et patrum in tribunos, cumque consul mitteret lictorem ad tribunum, tribunus misit viatorem ad consulem, adeo ut inter Aristocratiam et Democratiam Res publica videretur ambigere et mutare, nitentibus tribunis pleb. omnia iura populi facere, patribus vero ea sibi retinere volentibus, donec in puram Democratiam degeneraret, et SCta, nisi iussu populi, non valerent.
Antea vero primis post reges eiectos annis, peculiaria maiestatis iura senatus usurpabat. Nam praemia et honores decernebat, sicut cum Icilius trib. pleb. negatum a patribus triumphum Valerio cons. decerneret, refutavit eum Claudius: Ne ita omnia tribuni potestatis suae implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. Ita demum liberam civitatem fore, ita aequales ll. si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat: numquam ante de triumpho per populum actum, semper testimationem, arbitriumque eius honoris, penes senatum fuisse, Livius lib. 3. Paulo post, ait, ab insectationibus tribunorum servatam esse maiestatem patrum. Et Quintius in contione queritur, iura patrum opprimi, si cogantur plebiscitis oboedire [Orig: obedire]. Ex quibus patet, distinctam maiestatem, distinctaque iura patribus competiisse.
Polybius lib. 6. scribit, senatum decrevisse de provinciis, iudicasse de civitatibus, deque coniuratis poenas sumpsisse. Nam Sabinis bellum et inducias decrevit senatus: Livius lib. 2. et Circiensibus senatus verbis responsum est: Facesserent prope ex urbe, ab ore, atque oculis populi Romani, ne nihil eos ius legationis, externo, non civi, comparatum tegeret. Livius lib. 6. Hinc etiam ll. tulit senatus, ut legem de petitione
hereditatis, l. item. §. praeter haec. ff. de petit. hered. legem Iuliam et Papiam, l. illae 71. de hered. institut. l. Filio. 48. deritu nupt. Hinc SCta, quae nihil aliud sunt, quam, quod Senatus iubet et constituit, §. 2. Institut. deiur. nat. utpote Macedonianum, lib. 1. ff. ad Sena. Mac. Syllanianum et Claudianum, ff. ad SC. Syll. Velleianum, C. de SC. Vell. et antiquum SCtum, ne servi torqueantur in caput domini, Cicero pro Milo. Tacit. 2. Annal. Quapropter Ulpianus dixit lib. 9. de ll. Non ambigitur, senatum ius facere posse. In magistratibus quoque creandis, ex instituto Servii, plus poterant patres, propter auspicia conitiorum centuriatorum, et Anno V. 286. cum plebs a comitiis abesset, soli patres crearunt consules, Livius lib. 2.
Tribuni enim, dicente Gellio lib. 13. cap. 12. ab initio creari solebant, non iuri dicundo, nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis, quibus praesentes fuissent, ut iniuria, quae coram fieret, arceretur. Hinc Varro. lib. 21. rer. human. Ego, ait, triumvir, vocatus a Portio, Tribun. pleb. non ivi, auctoribus principibus, et vetus ius tenui: Et Labeo Antistius, a Gelliano ad tribunos citatus, iussit eum redire, et Tribunis dicere, ius eos non habere, neque se, neque alium quemquam, in causa vocandi, cum moribus maiorum Trib. pleb. prehensionem haberent, vocationem non haberent, Gall. d. loc. Sic et Cic. pro Quintio, Tribunorum magistratum, ait, auxilii causa constitutum esse. Imo ipsi patres, cum Tyrannis Tribunor. inciperet vires sumere, idem cum Tribun. expostularunt. Nam Maritus Cariolanus ita defendit se: auxilii, non poenae ius datum esse potestati tribunitiae, plebisque non patrum tribunos esse, Livius lib. 2. Hoc amplius dicit
Martius: non esse tribunis potestatem in patritios. Nam cum Luctatius Tribun. patritios iuvenes, viatori minime cedentes, prehendi iussisset, obstitit Ap. Claudius Cons. negans ius esse tribuno in quemquam, nisi in plebeium, Livius lib. 2. Crediturque iure occisus fuisse Genutius tribun. pleb. quod L. Furium et C. Manlium, magistratu consulari abeuntes, prehendisset ius patritiorum, Liv. lib. 2.
Verum tribuni mox transgressi sunt sui iuris limites, dum Martio diem dixerunt, et venire recusantem damnarunt Q. quoque Confidius et T. Genutius T. Menenio, qui a consulatu primum abscesserat, diem dixerunt, et multam irrogarunt, Livius lib. 2. Pari ratione traxerunt ad se ius decernendi de provinciis. Nam Ardeatibus ab senatu responsum est: iudicium populi a senatu rescindi non posse, Livius lib. 4. et ipse senatus princeps confitetur, per senatum de Campanis iniussu populi agi non posse, Livius lib. 26. Cumque senatus Numidiam Metello decrevisset, populus decretum irritum fecit, Salust. in Iugurth. obtinuitque contra senatum, ut l. Manilia Pompeio bellum contra Mithridatem, provinciaeque omnes circumsitae, cum copiis Luculli decernerentur. Plut. in Luc. Hinc rogatio Sempronia C. Gracchi, ut eo anno senatui esset potestas iudicandi de provinciis, sine tribunorum intercessione. Salust. in Iugurth.
Quin et eo progressi sunt trib. pl. ut cum plebiscita solam plebem tenerent, posthac et in iis patres subicerentur. Ita enim Livius lib. 3. Omnium primum, cum veluti in controverso iure esset, tenerenturne patres plebiscitis, legem centuriatis comitiis tulere, ut quod tributim plebes iussisset, populum teneret, qua lege tribunitiis rogationibus acerrimum telum datum est.
Idem repetiit Philo Ann. V. 416. ut plebiscita omnes Quirites tenerent, Liv. lib. 8. et Hortensius, cum populus ad Ianiculum abscessisset, Plin. lib. 16. cap. 10. §. 4. Inst. de iur. nat. His legibus effectum est, ut quam hactenus tamquam suam usurparant patres, potestatem cogerentur toti populo committere, et tum facta fuit Res publ. popularis, quae inter Democrat. et Aristocrat. antea ambigua fuerat.
Quod vero Monarchiae vestigium in consulibus notent Polyb. lib. 6. Machiavell. 1. lib. disc. cap. 3. et Didacus scribat cap 1. pract. qq. Rem publ. contulisse summam potestatem in consules, nihil est, cum consules imperium tantum precario habuerint, et tamquam Rei publicae totius vicarii. Imo Pompon. l. 2. §. 16. de orig. iur. negat consules habuisse ius gladii in cives, quia de capite civis non licebat cuiquam, nisi per maximum comitiatum, cognoscere, Cicero pro Rabir. pro Sext. 3. de ll. 5. lib. in Verr. Cicero quidem in 3. de ll. consulum potestatem ita ordinat: Regio imperio duo sunto: Nemini parento. Sed vel ex unico hoc loco posset Sigonius ostendere, quod Ciceronis leges examussim non respondeant legibus Romanorum. Nam lege Valeria provocationis terminus a consulibus ad populum transferebatur, Plutarch. in Public. et decreta conss. invitum populum non obligabant. Ita enim Sp. Posthumius sponsione sua ait populum non teneri, quia iniussu populi facta erat, Livius lib. 9. Quin etiam senatus auctoritati cogebantur consules cedere, sicut Fulvius propterea literas senatus in sinum abdidit, ne iis vetaretur in Campanos severius advertere. Praeterea abducebantur in carcerem conss. a tribunis, et suorum actorum, postquam a magistratu abierant, rationem iisdem reddebant, quae omnia
declarant, regiam potestatem in consulibus non suisse.
[Note: Resp. imperii Romani.] Postquam Democratia Roman. per factiones Syllae et Marii, Pompeii et Caesaris in Monarchiam vicissim abiit, ut scribit Dion in August. indulgentia Impp. fecit, ut nonnulli, ad externam tantum formam intenti, crederent primorum Impp. maiestatem non fuisse regiam vel absolutam, cum principes tantum vocarentur, non reges. Sciebant enim Domini et regis nomen, in libera civitate odii et periculi plenum esse, sicut Octavius, cum ipsi sero in senatum venienti ob partum uxoris, Nigidius Figulus acclamasset: Nobis, Octavi, dominum genuisti, cogitavit puerum interficere, ne ex sua domo libertati periculum crearetur, Dion in August. ideoque talia nomina refugiebant omnino. Nam cum in Sybillinis legeretur, Parthos vinci non posse, nisi a rege, et propterea Caesar rex salutaretur, ipse respondit, non regem se, sed Caesarem vocari, Plutarch. in Caes. Sic et O vidius de Augusto ad Romulum ait: Tu domini nomen, Principis ille tenet. Tiberius, a quodam Dominus indigitatus, rogavit, ne se contumeliae causa ulterius ita appellaret, Sueton. in Tiber. cap. 27. pro/kritoj ga\r th=j gerousi/aj, kata\ to\ a)rxai=on w)noma/zeto, kai\ polla/kij ge e)/legen, o(/ ti despo/thj me\n tw=n dou/lwn: a)utokra/twr de\ tw=n stratw=n; tw=n de\ dh\ loipw=n pro/kritoj ei)mi/ . Dion. in Tiber. Hinc et Sueton. in Tiber. c. 31. formam Rei pub. vocat principium, si recte locum explicat Lipsius, cum et Tertull. advers. Hermog. principii vocabulum scribat accipi solere pro principatu potestativo, et Alciat. de V. S. Ex Vegetio l. 2. c. 7. principia accipiat pro tabernaculis principium, sensu non prorsus alieno, de quo vide Lazium de Rep. Rom. et Covar. c. 24. l. 4. var. resolutio.
Verum, licet regios titulos repulerint Impp. istac tamen simulata modestia, ius et potestatem omnem ad se trahebant. Nam, quod Caesar reiciebat diadema in Capitolium, passus est, statuis suis imponi, quod cum Flavius et Marullus detraherent, Flor. Epit, 126. amovit eos a tribunatu, Plutarch. in Caes. Dion etiam addit, Caesarem perfecisse, quamquam civibus invitis, ut publico decreto, in conventibus, regia veste indui, coronaque laurea ornari perpetuo sibi liceret, cuius rei, quod calvus esset, causam afferebat. Hinc illa regia eiusdem vox ad Metellum tribunum pleb. Quod si haec, inquit, quae ago, te offendunt, facesse in praesentia. Ferocia verba bellum non admittit. Ubi patefacta arma deposuero, tunc age populariter Atque haec dico de iure meo remittens. Nam et tu, et omnes alii, quos ex adversariis meis cepi, in arbitrio estis meo, Plutarch. in Caes. Sic de Augusto scribit Tacitus lib. 1. Annal. quod contentus consulis et tribuni nomine, senatus et populi iura ad se traxerit: et Caligula, cum Reges apud ipsum de splendore regum disceptarent, versiculum Homeri de se recitavit: ou)k a)gaqo\n polukoirani/h <BetaCode: ou)k a)gaqo\n polukoirani/h> , etc. et parum abfuit, inquit Suetonius in Calig. quin diadema sumeret, et speciem principatus in regnum converteret.
Quod igitur Thucyd. lib. 2. de Pericle scribit: Eum titulo tenus fuisse curatorem Rei pub. reipsa vero principem, idem de primis Impp. dicere possumus. Regem enim non ex nomine aestimamus, sed ex summa unius potestate. Nam cum imperio subiectus esset Bretzelius rex Bohem. non magis rex fuit, quam Archiduces Austriae, qui et ipsi ad regiam dignitatem elevabantur, nec tamen minus mansuri erant sub fide imperii, quam nunc sunt, quando
Archiducatus Austriae regio titulo non gaudet. Sicut enim Quintilianum Rhetorem scribit Ausonius in Grat. act. ad Grat. consularia ornamenta sortitum, honestamenta nominis potius, quam insignia potestatis habuisse: ita et de regibus iudicandum, qui cum potestati alterius subiecti essent, regium titulum adhuc usurpabant, qualis erat Perseus Livius libr. 45. et alii, qui solebant diadema a Republica Romana petere.
Regem enim summa et absoluta facit potestas, sicut Salustius ait in Iugurth. impune quidvis facere, id demum est, regem esse: et Martial. Qui rex est, regem, Maxime, non habeat. Ita magni duces Muscoviae, ad quos Monarchia Muscoviae rediit, licet plus quam regia usi suerint potestate, regium tamen titulum sibi non arrogarunt, ante Basilium Ioannis filium. Nam quod Paulus Iovius in pr. Musc. putet: Moschum sperasse ab Imp. et Pontifice regium titulum: Sigismundus Baro in hist. Muscov. refutat, quod Moschus utroque se putet superiorem. Nec errandum est, cum Frideric. in const. quomod. in laesae maiest. crim. proced dicente: Omnem animam subiectam esse Romano Imp. aut cum quadam gloss. c. in Apib. 7. q. 1. Itemque in c. venerabilem de elect. Imper. habere ius inaugurandi reges omnes, cum is demum verus rex sit, qui suum honorem non habet a superiori. Sic Agathocles, se ipsum pro rege venditavit, cum tantam suam potentiam esse adverteret. Diod. Sicul. l. 20. et Alexand. M. duces sibi ipsis diademata imposuerunt, appia. in Syri Iust. l. 15. nec Praemislaus, cum ad summam potestatem regni Poloniae pervenisset, Pontificis aut Imperatoris rescriptum ulterius expectavit, sed sua auctoritate diadema sumpsit, Crom. lib. 11. ratus, solam potestatem summam et liberam ad regem
sufficere, qua cum usi suerint Impp. primi, regibus eos annumerare non veremur, licet regium nomen alia ex causa repudiarint.
Summam enim in eos depositam suisse potestatem Tacitus scribit lib. 1. hist. et 11. Annal. et Strabo lib. 15. Plutarch. in Caes. Dion. in August. fuitque hoc caput legis regiae, cuius mentio fit l. 1. ff. de constit. princ. l. un. ff de offic. praef. praet. l. 2. §. Novissime. de orig. iur. l. 1. §. sed in hoc 7. C. de vet. iure enucl. Eadem vocatur lex imperii, l. ex imperf. C. de testam. et maiestatis ap. Tac. 4. Annal. Quando autem et quibus verbis prolata sit, qua occasione regia dicta, cum regis nomen exosum omnino fuerit, alii aliter disputant: Covar. c. 1. qq. pract. corras. l. 6. Miscell. c. 8. Borcholt. ad §. constat. Instit. de iur. nat. gent. Utut sit, quod hac l. principi facta fuerit omnium rerum potestas ab Imp. Iustinian. asseritur, §. sed et, Iust. de iur: nat. nec ullam difficultatem habet, cum principes ea liberaliter usi fuerint, sicut in Nerone ostendit Seneca 1. de clem. c. 1. Ego, inquit Nero, ex omnibus mortalibus placui, qui in terris Deorum vice fungerer. Ego vitae necisque gentibus arbiter: qualem quisque sortem, statumque habet, in manu mea positum est. Quod cuique mortalium fortuna datum velit, meo ore pronuntiat, etc.
[Note: Obiectionis praeoccupatio.] Nam quod Caesar comitia divisit cum populo, Plutar. in Caes. Suet. ib. et Tiberius, cum e campo comitia transtulisset ad patres, Tacit. 1. Annal. Dio. lib. 58. iussit per SCta patres causas decernere, aliis ex causis factum est. Primum, quod nulla Res publica tam subito mutari possit, quin aliquid praecedentis formae retineat, ut docuit Aristot. 4. polit. 5. in fin. Quod enim Mesua Concil. diff. 111. scribit: Omne subitum esse, naturae inimicum, etiam de imperiis verum
est. Nam Agis propterea periit, quod repente leges pristinas revocare vellet, Plutarch. in Agi. Unde Dion de augusto refert: Non omnia statim, ut decretum erat, exsecutus est, veritus, ne parum succederet, si simul homines transferre, et invertere vellet: sed quaedam ex tempore disposuit, quaedam reiecit ad tempus. Deinde conditio nascentis Monarchiae suasit, saepe populo indulgere aliquid, et fucum aspergere, ne sentiret iura a se auferri. Quae vero ex adulatione, vel indulgentia conceduntur, non debent trahi ad exemplum, prout docet Reg. Can. 74 in 6. qua in parte maxime antecelluit calliditas Tyberii, quem cum narrasset Tacit. lib. 1. in fin. plurima senatui indulsisse, subdit: Haec omnia speciosa verbis, re inania ac subdola: quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.
De Traiano scribit Plinius in Paneg. Imperator, Caesar, Augustus et Pontifex M. stetit ante consulem sedentem, iuravitque et expressit verba, quibus domum suam, caput suum, si scienter fefellisset, Deorum irae consecraret. Pariter et Alexander Severus nullam promulgavit l. quam senatus prius non approbasset, Lamprid in Alex. et Probus Imp. concessit patribus ut ll. imperatorias suis SCtis consecrarent, Vopisc. in Prob. nec tamen ex ista Impp. indulgentia sequitur, senatum potestatem summam retinuisse: quia iam tum scripserat Ulpia. l. 1. de constit. princ. in principem omnem fuisse amotam potestatem, et Antoninus de se dixerat, in l. a)ci/wsij <BetaCode: a)ci/wsis> ad l. Rhod. de iact. e)gw\ me\n tou= ko/smou ku/rios, o(/de no/mos th=j qala/sshj . Quin et Domitianus cum procuratorum suorum nomine, formalem dictaret Epistol. sic cepit; Dominus et Deus noster, sic fieri iussit, Sueton in Domit. et vix biennio post Probum
Diocletianus aperte passus est se dominum vocari et adorari, Aurel. Vict. in Diocl.
Tertia causa fuit socordia Impp. qui, quas ipsi noluerunt gerere res, senatui permiserunt. Tiberius enim cum in insulam suam Ann. Imp. 9. abiret, vetuit edicto otium suum interpellari, Tacitus lib. 4. Denique et in iis, quae concessa erant senatui, ultimum ius sibi retinebant Impp. sicut de Caesare Plutarch. scribit in Caesar. quod maximos magistratus ipse contulerit, sed in speciem magis, quam ut vera magistratus munia exsequerentur, et de Tiberio Tacit. 4. Annal. quod SCta pro libitu cohibuerit et correxerit, unde Cotta Messalinus ait: adversarios meos tueatur senatus: me vero tuebitur Tiberiolus meus: Tac. 6. Annal. et M. Terentius conceptis verbis profitetur: tibi summum rerum iudicium Dii dedere; nobis obsequii gloria relicta est, Tacitus 6. Annal. Hinc Plin. in Paneg. conqueritur: Senatores tantum ex pacto loqui, et in sententiam principis cogi, quod innuit etiam Tacitus lib. 6. dum L. Pisonem Pontificem laudat, quod numquam servilis sententiae sponte auctor suerit. Nihil igitur obstat, quo minus etiam primos Impp. Monarchas vocare queamus.
[Note: Res publica Germanorum.] De posterioribus vero, item de Graecis, Francis et primis Cermanorum Imperatoribus dubium non est, quin Monarchice imperarint: verum hodie videtur aliquid potestatis transisse ad Principes, ubi merito cum Carione et Philippo in Chron. dolendum est, quod primam originem Electorum ignorare cogamur, unde coniecturam facere queamus, quo tempore Monarchia simplex temperari ceperit. Disputent Lupold. cap. 2. deiur. Imp. Onuphr. 4. de comit. imp. Avent. 5. Chron. Bavar. et alii, de primo Electorum exortu: id constat, Othonem M. statuisse, ne
Imperator eligeretur, nisi ex Germanis et ab iisdem, quod Otho III. Romae repetiit, cum Crescentium suspendisset, et Placentinum de Capitolio praecipitasset, Sigon. 7. Ital. Peucer. 4. Chron. Ibi quidem electionis fit mentio, sicut et Conradus Salicus diu non potuit adire imperium, cum Principes nondum consentirent, sed septem Electores nondum exprimuntur. Nec tantae fuissent dissensiones inter Principes, de imperio et tutela Henrici IV. si Electorum auctoritas in usu fuisset.
Propterea Carolus IV. in Aur. Bull. et Innocentius III. c. venerabilem de Elect. rationem eligendi Imp. vocant inveteratam consuetudinem. Sensim enim et electionem et iura imperatoria in se transtulerunt Principes, donec ea propria sibi facerent. Nam iam olim Fridericus l. legem de incendiariis ita conclusit: Actum Nurenberg. in praesentia Principum, consilio et consensu eorundem, constitut. Frider. de Incend. et Carolus Quartus constitutionem de ordine sessionum sic inchoat: Nos Carolus Quartus etc. habita deliberatione cum omnibus Principibus, Electoribus, tam Ecclesiasticis, quam saecularibus, et de ipsorum consilio decernimus, etc. Sed progressu temporis Electores et Principes in isto iure se magis confirmarunt, ita ut Albertus Elector, Archiepiscopus Moguntinus, Marchio Brandeburgicus in collegio Electorum Anno 1519. imperium Germanorum contendat esse Aristocraticum, Sleidanus lib. 1. quam sententiam ubique propugnat Bodinus.
Et revera absolutam Imperatoris potestatem non esse, argumento est, quod in Senatu Principum iudicari possit, cum iam olim coram Palatino conveniri potuerit, prout in A. Bull. rememorat Carolus. Imo Adolphum Nassovium et
Wenceslaum Bohemum removerunt Electores ab Imperio, quod illud male administrarent, Cuspin. in Caesar. Aeneas Sylvius cap. 34. histor. Bohem. Hinc cogunt Electores electum Imperatorem, ut priusquam imperium adeat, iuret, se omnia privilegia et honores Statibus servaturum, Lauterb. 1. de Repub. cap. 15. Ipsum etiam iuramentum, quia cogitur illud Imperator praestare, arguit superiorem collegii Principum potestatem. Alias enim inane sit, subditos velle Principes suos ad iuramenta cogere, quasi eorum fidem ita vilem habeant, ut nisi iuratis non credant, cum tamen Areopagitae non passi sint, Xenocratem pro iudicio iurare, rati nefas esse, viro bono, etiam iniurato fidem non habere, Vives in Augustini lib. 8. de civ. Dei. cap. 12.
Cetera quoque iura maiestatis ex parte transierunt ad principes, inter quae potestas ferendi, aut abrogandi leges, caput est. Summum enim imperium, ait Innocentius de Elect. eius est, qui ordinario iure derogare potest: Et Tyberii vox est: Non aliter constat ratio, quam si nulli reddatur. Sed ea se privant Imperatores, dum ex constit. Aur. Bull. immunitates, iura et privilegia se omnibus servaturos iurant. Carolo V. inter ceteros hi exhibiti fuerunt articuli: Leges omnes Imperii et imprimis auream bullam non modo confirmet, sed et de Electorum consilio, cum res ita feret, amplificet. Item de rebus Imperii foedus et pactum nullum faciat cum externis, nisi de Septemvirorum assensu, Sleidan. lib. 1.
Atque has leges accepit Carolus, quod illud imperii ius esse sciret, qui tamen ad Pontificem scripsit: Non esse ex dignitate Augusti longe Max. Principis leges accipere, nusquam terreri, ab his maxime, qui imperio suo subiecti, Iov. in vit. Leon. X.
Fridericus in cap. un. quae sint Reg. angariarum et parangariarum praestationem regalibus immiscet, sed nec illa Imp. exigere integrum est. Lex enim est: Neque vectigal, neque tributum imperet, nisi de consensu Electorum. Aristoteles potestatem creandi magistratus accenset, et Polyb. l. 6 ut ostendat, maiestatis aliquid penes plebem fuisse, ex hoc signo id demonstrat, quod plebs demandaverit magistratus: Sed eam quoque potestatem in Carolo certis conditionibus circum scripserunt Electores, Sleidanus lib. 1. Plurima tamen eius arbitrio relinquentes, ex quibus maiestas Imper. vicissim arguitur. Potestatem enim conferendi feuda, et mandandi honores Carolo V. Principes omnino non ademerunt, et cum Landgravio a Granvellano obiceretur: Caesarem e Germania ne tantillum quidem accipere, respondit Landgravius: Etiamsi forte non ita multum ad Caesarem ex imperio redit: tamen, quod et in Turcam et Galliae regem et in alios ei dantur auxilia, quod Imperii dignitas auctoritatem ei summam ad ceteros reges conciliat, quod copias perpetuo et exercitus maximos in Germania conscibere potest, cum id ceteris non liceat, quanti id esse putabitur? Sleidan. lib. 17.
Caeterum utilitatem, quam ex imperio habet Imp. et honorem quidem haec demonstrant: potestatem vero, ut multa alia, ita potissimum, quod votum Imp. colophonium sit, ceterorumque suffragia compleat. Unde illud: de imperialis potestatis plenitudine decernimus. Nam Carolus V. acriter obiurgavit principes, quod in comitiis Norinbergensibus se inscio in causa Lutheri decrevissent, Sleid. lib. 4. Imo ipsi Electores, Principes et Civitates, Aquisgrani Imp. fidem dant, quos Imperator non tantum imperii, sed
et suos fideles vocat. Ceterum hoc modo Monarchia, Aristocratia temperata videtur. Quibus imperii iura intimius cognita sunt, rectius iudicare poterunt, quorum sententiae nostram libenter coniungemus.
[Note: Res publica regni Polon.] Similis videatur alicui constitutio regni Poloniae, nisi quod ad Aristocratiam propius vergat. Quamquam enim primi reges absolutiorem habuerunt potestatem, ut scribit Cromerus in libr. de Magist. Polon. posterioribus tamen, evilescente potestate in plures divisa, (Michov. in Chron.) plurimum imperii detractum, et ad nobilitatem translatum est, imprimis, cum Ludovicus, ut uni ex filiabus contra solita regni iura, Liv. 1. statut. c. 1. a. 1. Iagello, ut uni ex filiis regnum emereretur, multum de iure regis remiserit, Cromer. libr. 19. adeo; ut Christina, Caesaris silia, Uladislai I. uxor, iam tum dixerit: Summum illud ius, et auctoritatem Monarchiae in Polonia umbratilem esse, Crom. lib. 6.
Audiamus confessionem ipsius Stanislai Orichovii, qui, licet ex tribus Rebus publicis regnum Poloniae contemperatum putet, in orat. tamen de ll. Polon. ad proceres. Rex, inquit, Poloniae nihil aliud est, quam os quoddam regni vestri, vobiscum coniunctum, libero ac legitimo vestro suffragio, ut is prorsus nihil agat, nihil moliatur, ac ne loquatur quidem, nisi id, quod ex intimo sensu vestro publice sit profectum. Senator autem, quem maiores praesidem libertatis, atque custodem esse voluerunt, ea ratione Regi adiungitur, ut custos is sit et vindex illius cupiditatum: ac ut in sententiis dicendis regi praeeat, illumque doceat, quid illi pro communi vestra salute agendum, edicendumve sit etc. Quid multis? cum Sigism. Aug. Petricoviae anno 1548. in se receperit, se numquam commissurum, ut non
communicato cum senatoribus consilio, ulla de re quicquam statuat, libr. 1. statut. c. 1. a. 4. l. 9. c. 3. a. 1. l. 20.
Eo iure irritum factum est testamentum Casimiri M. quod inscio senatu conditum erat, Cromer. lib. 13. et Iagello prohibitus fuit Anno 1398. Cruciferis bellum inferre, quod nobilitas dissentiret, Cromer. lib. 15. cumque idem in Lituaniam iter adornaret, additus est Sbigneus Cracoviens. Episcopus comes, ne quid ex sua solius sententia ageret, Cromer. lib. 19. Ita et Casimiro III. quatuor adiuncti sunt senatores, sine quibus, quid ageret, irritum esset, Cromer lib. 22. Atque adeo ampliatum est hoc ius senatus, ut nec in rebus domesticis, nec in ducenda uxore, rex liberum habeat arbitrium, prout Sigismundus confitetur, lib. 1. cap. 1. a. 4. l. 1. Et cum Iagello tertium et quartum matrimonium, sine consensu senatus contraxisset, perpetuis ob id lacessitus fuit discordiis, Cromer lib. 18.
Legum ferendarum potestatem ipsi reges a se amovent, dum iurant, se contra leges, privilegia, iura, immunitates Baronum, Magnatum, civitatum, oppidorum, nihil molituros. Ita iurarunt Ludovicus Cassoviae anno 1374. Iagello anno 1422. Uladislaus III. anno 1434. Casimirus III. an. 1454. Iohannes Albertus an. 1496. Alexander anno 1503. Sigismundus pro filio Sigismundo Augusto an. 1530. qui pubes factus iuramentum patris confirmavit anno 1537. lib. 1. stat. cap. 2. a. 2. Hoc amplius adiectum fuit in iuramento, quod Henricus dux Andium praestitit, ut si iuramentum violaverit, incolae ab oboedientia liberi essent, Bodinus lib. 1. de Republ. cap. 9. Feruntur autem leges in regni comitiis, prout Casimirus III. anno 1454. ex comitiis Nyessov. scripsit: Pollicemur, quod novas nullas
constitutiones faciemus absque communi conventione: et Alexander Rado. anno 1505. addit rationem: Quoniam iura communia et constitutiones publicae non unum, sed populum afficiunt. Ad hoc scriptum respexit Sigismundus Petric. anno 1538. inquiens: Constitutiones novas non nisi cum consiliariorum et Nuntiorum terrarum consensu, secundum statutum Alexandri Regis faciemus, Libr. 1. stat. Pol. cap. 2. a. 6. Quin et Sigismundus, cum corrigeret Cracoviae anno 1507. nonnullas leges addit, se id facere Praelatorum, Baronum, et Nuntiorum Terrestrium consensu, quod iam antea confessus erat Casimirus III. in corrigendis ll. Casimiri. II. et Uladislai II, l. 1. c. 2. a. 5.
Praeterea provocatio, quae summi imperii argumentum est, non tam ad regem, quam conventus regni terminatur. Ita enim Sigismundus Cracoviae anno 1523. Asententia iudicis terrestris et Castrensis, licet unicuique vel ad colloquia generalia, vel in defectu illorum, ad conventionem regni appellare, Liv. 4. statut. cap. 27. l. 2. Quod enim lib. 1. stat. cap. 2. a. 4. l. 1. lib. 4. cap. 27. l. 4. §. Nihilominus, scribitur a terminis dari provocationem ad regiam maiestatem, illud Cromer. 12. rer. Polon. Prilus. in com. stat. lib. 4. d. c. sic explicant, quod detur ad comitia, quorum rex caput est, aut ad regem, quo demandet controversias Senatui expediendas. Nam et Sigismundus anno 1550. Petric. simpliciter statuit: Ex colloquiis appellatio ad comitia regni fieri debet, nulla facta mentione motionis ad regem.
Quin etiam ius aerarii a rege in Thesaurarium amovit Alexander anno 1504. Petric. Lib. 1. stat. cap. 1. a. 4. l. 3. qui Thesaurarius habet etiam ius cudendae monetae, ex concessione Iagellonis, anno 1422. Lib. 2. c. 6. a. 2. l. 1. Iodocus tamen
Ludovicus Decius in lib. de gest. Sigism. l. officiorum regiorum, Palatinatuum, Castellanearum, Capitaneatuum collationem regii iuris esse scribit, de quo videant alii: nobis ostensum est, pleraque iura ad senatum transiisse, relicta interim regi summa dignitate, quippe, quem ubique scribuntur nuntii terrestres suppliciter adire et rogare, et in quem solum committitur crimen laesae maiestatis, ut statuitur, lib. 1. c. 1. a. 4. l. 6. repetiturque a Thoma Dresnero in processis iudic. regni Polon. tit. 1. de iudic. Si quid ex iis hodie mutatum fuit, aut indies mutatur, ut fere fieri solet, iis diiudicandum relinquimus, quibus intimius arcana eius regni scrutandi occasio datur.
[Note: Res publica Venetorum.] Ultimum mixtae Rei publ. exemplum ponit Contaren. lib. 1. et 2. de Republ. Venet. In veneta politia, quam ex ducis imperio, senatuum secretiorum auctoritate, et magni consilii potestate, ad modum mixtionis conflatam putat, et iam antea scripsit Thom. lib. 4. de regim. princip. cap. 8. in partibus Liguriae, Aemiliae et Flaminiae, quae hodie Lombardia vocatur, nullus principatum habet perpetuum, nisi per viam tyrannicam, duce Venet. excepto, qui temperatum habet regimen. Sed rectius Patritius 3. de Republ. tit. 2. Ianot. de repub. Ven. Picol. gr. 10. c. 9. et Bod. 2. polit. c. 1. iudicant, hodiernam Rei publicae Venetorum institutionem penitus Aristocraticam esse. Nam quatuor summa potestatis capita, creationem magistratuum, deliberationem de bello et pace, introductionem legum, et provocationem, demonstrat Ianottus, esse penes M. Consilium, Consilium de Pregadi et Collegium: ad quae nemo admittitur, nisi ex patritiis familiis ortum suum asciscere queat, Sensav. lib. 20. de gub. rerump. in pr. Sive enim cum Sabellico omnes Venetos dividas in patritios et populares, sive cum
Iannotto in patritios, Cittadinos et populares, id constat apud omnes, ad summum consilium neminem admitti, nisi patritium. Qua de causa tota Res publica Aristocratica est.
Nam quod Ianottus ducem cum suis consiliariis, ubique intervenire scribit, honorem quendam et praerogativam arguit, sed potestatem superiorem non designat. Erat et apud Romanos in senatu princeps, quomodo Cicero pro Rabirio Scaurum vocat senatus principem: Erat apud Hetruscos olim Larthes, seu primus inter Regulos, Maneto in suppl. Beros. et M. Cato in frag. de origin. quo sensu Livius lib. 2. Porsenam Larthem nominat Tolumnium Veient. regem, libr. 4. Talis quoque apud Venetos dux est, quem tamen Contarenus negat literas aliorum principum resignare, aut suas ad eos mittere posse, aut ulla in re plenam potestatem habere, praeter publicum honorem in publicis conviciis et ceremoniis.
Ab initio quidem fuit solutior ducis potestas, cum solus fere rerum potiretur. Nam Patritium. cum scribit 3. de Republ. lib. 2. Rem publicam Venetorum in eodem statu annos 1000. stetisse, et Manutium, qui et longius tempus nominat, historiae satis refutant. Scribit enim Volat. lib. 4. Geogr. in hist. Venet. primos principes Venetiis fuisse tribunos, quos annos fere 232. rerum potitos idem testatur. Successerunt tres duces quorum primum ex communi opinione Ianottus vult creatum anno V. 282. Post eos creati sunt magistri militum, annis 4. donec res rediret ad duces, qui libere fere imperarunt, usque ad Sebastianum Ciani, cuius aetate collegiorum et consilii M. mentio usurpari capit. Antea enim eligebantur ab omnibus, aut successores sibi dabant duces. Nam Candianus a ducatu eiectus,
ipsum repetiit, et invito populo possedit. Dominicus vero Flabanicus primus tulit legem, ne dux ipse sibi successorem designaret: Simul potentem Urseolorum familiam eiecit urbe, ne hereditarium sibi ducatum vendicaret, Sabell. in hist. Venet.
Hinc etiam factum est, ut si res male gesta esset, ira populi verteretur, non in Rem publicam, sed in solum ducem, in cuius manu stetisse putabatur, ut ne accidisset. Ita Otho Urseolus Constantinopolim relegatus est: Dominicus Silvius anno 1067. exilio multatus, quod in expugnatione Dyrrachii infeliciter pugnasset. Vitalis Michael a populo occisus, vel quod pestem in urbem induxisset, Ut Volater. vel quod tributis cives gravasset, ut Ianottus scribit, et decem vel plures numerat Sabellicus duces a populo interfectos. Atque hoc quidem ab universis factum fuit: quod si tum consilio M. sua auctoritas fuisset, huius certe erat ducem abdicare, sicut remotus fuit Marinus Falerius et Franciscus Foscarus: Nec tum culpa duci, sed optimatibus imputari debuisset, sicut factum est, tempore Reneri Zeni duc 45. electi anno 1252. et Laredani anno 1509. quando salvo duce furor in totam Rem pub. conversus est.
Ducis igitur potestas imminui cepit sub Sebastiano Ciani, qui creatus est anno 1175. et subinde crescente auctoritate consiliorum, ita decrevit, ut nulla fere amplius sit. Plebs vero, ut supra dictum est, a consiliis prorsus excluditur. Unde nihil aliud colligere possumus, quam Rem publicam Venetorum prorsus esse Aristocraticam.
[Note: Monarchia Rerum pub prima.] POstquam de Rebus publicis in genere egimus, nunc considerabimus easdem in specie, facto initio, cum Arist. 3. Polit. cap. 10. a Monarchia, quod simplicissima sit et ceterarum mater, teste Plat. 3. de ll. Quin et prima origine dicitur Aristot. 1. polit. c. 2. 3. polit. c. 10. 4. polit. c. 13. Plat. 3. de ll. et Iustino in pr. libr. 1. dum ait: Principio, rerum gentium, nationumque omnium imperium penes reges erat, quam sententiam August. 4. de civit. Dei c. 6. et Vives in com. ibid. suo calculo approbat. Audacius idem affirmat Isoc. in Panath. Priusquam Democratiae et Oligarchiae nomen notum erat, barbaricae gentes et omnes Graeciae civitates regibus parebant. Adde Cic. 3. de ll. Casten. lib. 3. de off. rep. part. 2. c. 1.
Haec testimonia adduco, ut ostendam, Bodinum. 2. de Rep. cap. 24. lib. c. 1. sine causa sese opponere toti antiquitati, dum negat Monarchiam primam fuisse Rem pub cum violenter sit instituta a Nimrodo, quod licet concedam: tamen non demonstrat Bodinus ante Nimrodi dominatum homines sub alia Repub. vixisse, cum potuerint pagatim et sparsim sine Repub. tam diu habitare. Sed nec est violenta omnis Monarchia, imprimis quam Arist. 3. polit. cap. 10. Heroicam vocat. Natura, inquit Seneca. 1. de clem. c. 19. commenta est regem, quod ex aliis animalibus, et apibus praesertim licet cognoscere. De Aegyptiis testatus Herodot. lib. 2. quod nullo tempore potuerint sine rege vivere, qua de causa se illi libenter submiserunt. Primus enim ex longissima memoria eorum rex nominatur Menes, Diodor. lib. 1. Polydor. Virg. 2. de Invent. rer cap. 2. Ioseph. 8.
antiq. cap.1. Eadem fuit apud alias gentes ratio. Graecorum primi reges in histor. sacr. apud Homer. et Lactant. celebrantur, Saturnus, Iuppiter, Cecrops, Lacedaemon, etc. Troianorum Troius apud Messalam Corvin. in libr. ad August. de eius progen. Apud Garamantas, Cambyses, Herodotus libr. 13. Apud Indos Alexander Magnus, Arrian. in histor. Alexand. Apud extremos Americanos, Colonus regulos invenit, Mart. Dec. 1. libr. 1. exceptis Parisiensibus, qui annuis magistratibus usi fuerunt. Usque adeo verum est quod Aristot. Monarchiam fuisse ceterarum Rerum pub. primam docet.
[Note: Differentia Monarchiae.] Monarchiae tradit Arist. 3. polit. cap. 10. quinque diversitates, non ut habeantur pro speciebus, sed, ut ostensa in singulis varietate, demum illas sibi explicandas sumat, quae potissimae sunt. Primus modus vocatur secundum leges, quando Monarcha per omnia subicitur legibus, ut Reges Lacedaem. quos testatur Xenoph. in lib. de repub. Laced. singulis mensibus iurare solitos, se secundum II. imperaturos. Unde Demaratus apud Herodot. cum aufugisset, rogatus causam sui abitus, respondit: Quia apud Lacedaem. plus valent leges, quam reges, Lauterb. lib. 2. polit. cap. 9. Sed hos cap. 12. negat Arist. veros reges esse, quia potestatem regiam nullam habent.
Secundum modum tribuit Arist. barbaris, de quo post. Tertius ordo Monarcharum est extraordinarius, quando creatur magistratus cum summa potestate extra ordinem. Aesymnetas Graeci vocant, et Aristot. exemplum affert de Pittaco, cui Mytilenei summam rerum crediderant, ad compescendas turbas exulum, Laert. in Pittac. et Vict. in com. 3. polit. c. 10. in voce Aesymne Interpretatur Aesymnetarum vocem Camerar. 3.
Polit. c. 10. per Consules, ludices, praefectos. Sed male cum Aristot. Aesymnetis tribuat plenam potestatem, sed extra ordinem, aut ad tempus.
Vivum eorum exemplum licet intueri in Dictatoribus Romanorum, qui sine provocatione cum summo imperio creabantur, Varro 4. de ling. Latin. Cicero 3. de ll. et Seneca alic. Dictatorem vocant magistrum populi, propterea, quod ipsi fuerit indulta summa in accensos potestas. Suidas eum putat Graeca voce exprimi posse, quod sit ei)shghth\j tw=n lusitelw=n <BetaCode: ei)shghth\s tw=n lusitelw=n> , additque, quod apud Romanos propter duplicatam potestatem disu/patos <BetaCode: disu/patos> dictus fuerit. Ap. Claudius, cum vulgi furores compescere aliter non posset: Agedum, inquit, dictatorem, a quo provocatio non est, creemus. Iam hic, quo nunc omnia ardent, conticescet furor. Pulset tum mihi lictorem, qui sciet ius de tergo, vitaque sua penes unum illum esse, cuius maiestatem violavit, Livius lib. 2. Ita M. Fulvius, et mox T. Manlius creati fuerunt contra seditiones plebis, Livius lib. 6. Et cum Tribuni pleb. paterentur ad se provocari a Fabio, Papyrius Dictator acriter obiurgavit tribunos, ne ius dictaturae, quod sine provocatione esset, sua intercessione exstinguerent, Livius lib. 6. Tenuerunt igitur dictatores summam potestatem, sed ad tempus tantum, per quod a veris Monarchis distinguuntur, Polyb. lib. 3. Suid. in voc. Dictat. Godoleu. ad lib. 2. Liv. Tiraq. q. 4. de iur. prim. Turneb. in lib. 3. Cic. de ll. Perion. Blond. Fenestell. Laetus de Rom. Magist. et Antiq. Nam Syllam ex dictatura Tyrannidem fecisse Cic. iudicat in 1. Philip. idemque est iudicium Plutarch. in Caes. de dictatura Caesaris, quod ultra terminum prorogarentur.
Quartum genus vocat Arist. Heroicum. Heroes autem derivat Plato in Cratyl. ab amore,
quod eos populi prae singulari amore sibi praefecerint propter divinas et eminentissimas virtutes, unde et Iamblich. de myst. Aegyptior. passim post Deos Daemonas, post hos collocat Heroas, quod et Ap. de phil. Platon. sic explicat. Ceterum sicut virtus Heroica 7. Ethic. cap. 1. non aliter a moralibus distinguitur, nisi propter divinam quandam inclinationem (Errat enim Thomas 1. p. 2. q. 45. a. 3. dum specie distinguit heroicam virtutem a morali) ita nec heroici reges diversam Monarchiam a ceteris constituunt, sed naturalem vel divinum quendam ad regnandum instinctum ceteris regibus superaddunt.
[Note: Monarchiam esse expertem societatis.] Ultimum denique genus, verum regem constituit, de quo priusquam, sicut et de secundo agamus, illud praemittendum est, quod ad omnes Monarchias pertinet: Non posse videlicet Monarchiam inter duos dividi, quia (verba sunt Lucan. lib. 1.) Nulla fides regni sociis, omnisque potestas Impatiens consortis erit: nec gentibus ullis Credite, nec longe fatorum exempla petantur, Fraterno primi maduerunt sanguine muri. Senecae dictum est in Agamem. Nec regna socium ferre, nec taedae sciunt, quod Ovid. 2. de arte aman. sic expressit: Non bene cum sociis regna, Venusque manent. Si enim Pompeius et Caesar, quos et potestas populi et auctoritas patrum poterat cohibere, si Narses et Bellisarius, sine aemulatione nequiverunt vivere, quantumvis Imperatori subiecti, quid imperatori subiecti, quid speremus de iis, quibus tantum licet, quantum libet? Parcissima fuit potestas regum Lacedaem. tamen de iis scribit Paus. in Laco. quod in unica saltem re semel concorditer senserint. Unde, cum Agis proficisceretur in Argivos, Plistoanactes coactus fuit domi manere, sicut et
Demaratus, cum Cleomenes iret in Aeginetas, Herod. lib. 6. Thucyd. lib. 5.
Romanus Fabius id quoque advertit, qui cum Minutio noluit eadem castra figere, quod duobus Imperatoribus raro conveniret, Liv. lib. 22. Plutarch. in Fab. Qua de causa Polyb. putat inter Romanos Coss. alternum fuisse imperium, ne dissensio eorum periculum afferret Rei pub. Nam Castor et Pollux, quamquam ovo prognati eodem, diversis tamen ducti fuerunt studiis, si Horatio credimus. Laudet Mamertinus in Panegyr. concordiam Diocletiani et Maximiani, nobis sane constat ex Zosim. Aurelio Vict. et Pomp. non admodum unanimiter ab iis imperatum fuisse. Si tamen ulla necessitas cogit imperantes multiplicari, plures satius est praefici, quam duos. Triumviratus enim Pompeii, Crassi et Caesaris, Plutarch. in Crass. Item Lepidi, Antonii et Augusti, Dion. Aug. tam diu stabilis fuit, quam diu duorum simultates tertii auctoritas repressit.
[Note: De Regno.] Non aliter igitur constat ratio Monarchiae, quam si unus praesideat. Ut vero Monarchias recte ordinemus, ab ea inchoandum est, quae ceterarum norma est, ut pote a regno. Regnum est Monarchia, in qua salus subditorum max ime procuratur, quod fit, quando Monarcha subditis, sua cuique relinquens bona propria, secundum DEI, naturae, suasque ex iusto et aequo conditas ll. imperat. Et hic Monarcha rex est, quem a ceteris per virtutes distinguimus, sicut Castellanus ait lib. 1. de offic. reg. c. 1. Id enim constat inter Philosophos omnes, non esse regem, qui im probis infectus moribus dominatur. Qui recte faciet, non qui dominatur, erit Rex, ait Auson in Monosyl.
[Note: Virtutes Regis.] Recte autem facit Rex, si secundum Polyb. lib. 5. sem per benefaciendo, cum clementia et beneficentia subiectos gubernet. Non
requiruntur praecise omnes ad regem constituendum virtutes, ita ut si earum quibusdam destituatur, Tyrannus, aut minus rex saltem dici debeat. Negat Nicolaus Papa 2. q. 1. c. Scelus, Lotharium verum regem esse, propter adulterium cum Gualdrada commissum: et Dion. Isocrat. in Nicol. Pontan. Prilus. lib. 1. stat. Polon. cap. 1. a. 1. Patrit. de regn. Lipsi. in polit. Plinius in Paneg. Synes. in orat. ad Arcad. Machiav. de princ. et huic oppositus Antimachiav. Tholosan. lib. 8. 9. 10. 12. de Repub. Castellan. de offic. reg. Thomas Morus, Matthias Agritius, Sambuc. de ll. Imp. Ioh. Marian. 2. lib. Instit. reg. Simanca, et infiniti alii, plurimas coacervant [(transcriber); sic: coarcervant] virtutes, quibus volunt regem studere. Sed hae maximam partem privatae sunt, et omnibus hominibus competunt, quibus rex non quatenus rex, sed quatenus homo spoudai=os <BetaCode: spoudai=os> operam dare debet.
Pulchre docuit Augustin. in Epist. ad Bonifac. comit. Aliter, inquit, servit, quia homo, aliter, quia rex est. Quia homo est, servit, vivendo fideliter. Quia Rex est, servit, leges iusta praecipientes et contraria prohibentes, convenienti rigore sanciendo. 23. q. 4. c. Si Eccles. in fin. Recte instituit Dion. Prusensis in pr. praecept. rigor. reges: Deos, inquit, colant, et venerentur: deinde homines curent et ament, si et ipsi redamari cupiunt: Et Aristot. 5. politic. cap. 11. addit rationem, quare principes pietati maxime studere debeant, quia oboedientiores habebunt subditos, quippe, qui putant Deos vindicaturos, si quid in pium principem peccaverint.
Sicut Cromer. lib. 2. polit. scribit, subditos abstinuisse a rebellione, quod Pyasti pietatem timerent, rati Deum eius curam habiturum, suaque in pium regem peccata puniturum. Sed pietas amplectenda Principi est, quatenus
Christianus est, non a officium Politici, sed Theologi pertinet, quam Politicus semper praesupponit, ipse vero occupatus est in iis virtutibus, quae regi insunt, ut regi. Alioquin Cyrus, Darius, Alexander M. Augustus, Traianus, qui Christianos persecutus est, et ceteri, vera pietate destituti, reges non essent: nec Constantinus M. Carolus M. Casimirus M. qui partim homicidiis, partim scortationibus se conspurcarunt.
Proprium autem officium regis ab eius persona desumi debet, quae publica est, et consistit in gubernatione subditorum. Unde pulchre Iacobus VI. rex Britan. filio suo in princ. lib. 2. et in fin. lib. 3. Institut. reg. commendat versus Virgilii ex 6. Aeneid. in quibus officium regis separatur ab aliis studiis, Tu, inquit Anchis. regere imperio populos, Romane, memento, (Hae tibi erunt artes) pacique imponere morem. Parcere subiectis, et debellare superbos. Imitatus est Seneca in Octav. sed adiectis pluribus: Consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere, tempus atque irae dare. Orbi quietem, saeculo pacem suo. Haec summa virtus, petitur hac caelum iva. Sic ille patriae primus Augustus parens, complexus astra est, colitur et templis Deus.
[Note: Prima virtus Regis.] Porro bene gubernat subditos rex, si regulam Traiani sequatur: Talem me praestabo Imperatorem privatis, qualem optarem ipse privatus, cuius et Maecenas Augustum admonuit, ut nihil tentaret contra subditos, nisi quod sibi ab iis praestari vellet. Dion in Aug. Vellet autem unusquisque sui rationem haberi, suaque commoda in Repub. procurari. Ideoque regis est omnia acta sua ad omnium salutem referre. Summus cunctarum finis, supremaque legum Regula, Rex populi paxque salusque tui, ait Gitard. Epigr. legal. 76. Scipionis sententiam ex 5. lib. refert Cicero
ad Attic. lib. 8. ep. 11. Ut gubernatori cursus secundus, Medico salus, Imperatori victoria, sic moderatori Rei pub. civium vita proposita est. Idem dicit Socrat. apud Xenop. 3. de dict et fact. Socrat. Rex non creatur, ut se ipsum curet, sed ut populi feliciter degant. Quid ni enim publica curet rex, cum rationem subiungat, Plinius sec. in Pange. Principis enim est, quicquid est omnium: tantum ipse, quantum omnes, habeat. Unde Alex. M. rogatus, ubi thesauros suos haberet, apud subditos respondit, quem Iulianus ob id valde solitus fuit laudare, si Amm. Marc. credimus.
[Note: De clementia et severitate Principis.] An vero hoc suum officium Rex cum clementia potius, quam severitate exercere debeat, inter Machiavellum et ceteros disputatur. Cleon censuit: Tria esse a)cumforw/ tata th=| a)rxh=| o)ikto\n kai\ h(donh\n le/gwn, kai\ e)piei/keian , Thuc. l. 3. cuius sententiam arripuit Mach. l. 1. disc. c. 9. et in l. de princ. c. 17. ubi iubet imitari Caesarem Borgiam, addita quae Metui tutius esse, quam amari, quod Antim. refutare voluit. Theor. 8. 9. et 13. lib. 3. Godelev. ad lib. 8. Liv. Solent quidem et Plato et Arist. regem metiri ex amore subditorum, sicut e contrario Tyrannum, ex odio. Si enim omnia commoda a rege accipiant subditi, non possunt non eum amare. Traianum scribit Plin. in Paneg. tanto amore prosecutos fuisse subditos, ut alii se satis vixisse ipsorum viso, alii ipso viso magis vivendum esse praedicarent, etc. Et Nerva id sibi putavit palmarium, quod nihil fecerit, quo minus possit tuto vivere, etsi privatus vivat et imperium deponat. Dion. in Nerv.
Et quidem eo magis subditorum favori studendum est principi, quod in eo sciat fundari firmamentum Rei publ. Errat enim ex sententia Terentii in Adelph. qui imperium, vi quod fit, stabilius putat, quam quod lenitate et clementia,
Firmissimum longe imperium est, quo oboedientes gaudent. Liv. l. 8. nec ulla potestas tuta, nisi benevolentia munita. Aemil. Pro. in vita Dion. Cicer. in Lael. addit rationem: Quis enim eum diligat, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet. Unde Xenophon. 1. de dict. et fact. Socr. vetat unquam vim adhibere, cum persuadere possis cum lenitate. Qui enim, inquit, coguntur, tamquam exspoliati [Orig: expoliati] oderunt. Quibus autem persuasum est, tamquam gratum quid acceperint, amant, etc.
Assequi autem videtur rex favorem subditorum, non per severitatem, sed per clementiam. Clementia enim, secundum Senec. 1. de Clem. non tantum honestiores, sed et tutiores praestat, ornamentumque imperiorum est simul, et certissima salus. Propterea Leonem I. putant imitandum esse, qui dicere solitus fuit: Ut sol, quibus affulsit, iis calorem impertiri solet: ita et ab imperatore clementiam tribuendam iis, quos aspexisset. Zona. in Leo. Desumpsit sententiam a T. Vespasiano, qui non tantum curavit se creari Pontificem Max. ne cogeretur cuiusquam sanguine manus cruentare, sed et semper in ore habuit: Non oportere quemquam a facie principis tristem discedere. Suit. in Vesp. Tantam clementiam in Antonino Pio, Capitol. in eius vit. Antonino Philosopho, Dion. in M. Anton. Vulcat. in Cass. Diocletiano, Capitoli. in Ant. Pio Iuliano, Marcellin. l. 16. alii in aliis quoque commendant, qui per illam tantum amorem subditorum captarunt.
[Note: Limitatio.] Sed quando regem a subditis amari volumus, iustum intelligimus bonorum subditorum amorem. Alias enim optimus princeps malis necessario odio est, et iis, quos antea libertate sua abusos, recens sibi subiecit. Quos enim viceris, ait Curtius lib. 7. cave tibi amicos esse credas: Pari ratione a bono principe scelerati sibi metuunt,
dum sciunt scelera sua inulta non futura. Erga hos igitur severitate: erga illos clementia principi utendum est, sicut Tacit. 11. Annal. docet: Amorem apud populares, metum apud hostes, quaerat. Quantum enim odii apud improbos contrahit, tantum favoris sibi conciliat apud bonos, qui non tantum virtutem honorari, sed et scelera puniri et exstirpari [Orig: extirpari] volunt. Hinc Minos iusti nomen adeptus est, quod mare a piratis liberasset, Thucyd. lib. 1.
Omnino enim duplex hominum genus facit Aristot. 1. Eth. Vulgus, ait, non ita natum est, ut pudori obsequatur, sed ut metui, nec ut abstineat a pravis ob turpitudinem, sed ob supplicia et poenam. cum vero maximam partem tales sint subditi, crebro suppliciis et severitate utendum est principi. Qua de causa Aurelianus iudicatus fuit necessarius princeps, licet severus, quod vitia Rei public. mitiorem principem non admisissent: Flavi. Vopis. in Aurel. et Severum censuit senatus, aut non nasci, aut non mori debuisse propter severitatem. Aeli. Spart. in Seu. Iacobus VI. rex Britan. exemplo suo filium docuit, lib. 2. ne clementiae laudem nimium affectaret. Hic [Orig: Hîc], inquit, Phryx tibi sum, qui et nimis sero et nimis magno pretio sapere videar. Nam cum lenioribus principiis omnia praetexere in animo haberem, ut facilitate et clementia omnium animos ad oboedientiam pellicerem, contrarium mihi prorsus usu venit, et nullum aliud, quam populum ingratum, imperium dissolutum, lenitatis meae praemium reportavi. Erga tales enim homines, qui virtute regi nesciunt, valet regula Theodosii: Salutaris rigor vincit inanem speciem clementiae, Marcell. lib. 2. 9. ex. Cic. ad Brut. Ep. 2.
Qui enim irasci nolunt, et clementiae laudem in omnibus affectant, Arist. 4. Eth. ad
imperandum inidoneos putat, sicut Diogenes, cum ipsi in os puer inspueret, non, ait, irascor, sed dubito, an irasci debeam: et Cato, cui causam agenti, cum Lentulus pinguem salivam in os proiceret: nihil amplius, quam affirmabo, inquit, Lentule, falli eos, qui te negant os habere, Sen. 3. de Ira. cap. 38. Irascendum enim et severitate utendum, non tantum quia Rei publicae interest, ne crimina maneant impunita, sed ne, dum fertur vetus iniuria, invitetur nova. Nisi enim Casimirus I. Miezislao fratri peccato contra senatus decretum condonasset, tot periculis se non implicuisset, Michov. lib. 3. cap. 24. Crom. l. 6. Hinc Otto M. cum saepius rebellarent Romani, tandem Consules relegavit, tribulos suspendio necavit. Petrum praefectum ignominiose in asino per urbem duxit. Sigon. 9. de hist. Ital.
Patet igitur clementiam severitate temperandam esse, Poenam, inquit Seneca. 1. de Clem. si tuto poteris, donabis, sin minus, temperabis. Atque hoc est, quod Capitol. de Maximo scribit: Rogatus semper ignovit, nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit. Sed haec prima regis virtus ex communi conditione omnium bene constitutarum Rerum publicarum deducitur: altera vero requirit, ut ceteros mortales nitatur virtutibus [Note: Secundae regis virtus.] superare. Honestas a quovis quidem homine exigit studium virtutis: sed in rege, ut antecellat virtutibus, aut quam minime iis se inquinet, peculiares rationes requirunt.
Persona enim regis talis est, ut minima quoque vitio pro summis ostendat. Sicut in facie lens et verruca molestiores sunt, quam reliquae corporis maculae: sic exigua peccata, ubi principis cernuntur in vita, pro magnis habentur, Plutarch. in lib. de ger. Repub. Nam omne animi vitium, tanto conspectus in se Crimen habet,
quanto maior, qui peccat, habetur, ut ait Iuvenal. Vinum Cimonis Athenienses, Romani somnum Scipionis culparunt, et Pompeio M. inimici vitio verterunt, quod caput uno digito scaberet. Lucullus male audiebat, quod cenaret sumptuosius, Plutarch. in libr. Philosopho esse vers. cum princ. et in l. ad princ. indoct. Hinc Tiberius recte dicit apud Tacit. lib. 4. Annal. Ceteris mortalibus in eo stant consilia, quid sibi conducere putent: principum diversa sors est, quibus praecipua rerum ad famam dirigenda. Nam omnia facta, dictaque principis rumor excipit: nec magis ei, quam soli, latere contingit. Senec. 1. de clem. Et Plut. in lib. de ger. rep. Non tantum iis de publice dictis et factis ratio reddenda est, sed et in vitam eorum inquiritur, et cubile, et matrimonium, et quicquid serii iocive agunt, etc.
Deinde ad summum virtutis enitendum est Principi propter exemplum, iubente Arrian. Epict. lib. 3. cap. 4. quia Plato 4. de ll. ait: Nemo nobis in animum inducat, neque citius, neque facilius, quam principum exemplo praeeunte, leges in civitate commutatum iri. Componitur enim orbis Regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus humanos edicta valent, quam vita regentum, Claud. de 4. Consul. Honor. Haec, inquit Quintil. 4. declam. conditio Principum, ut quicquid faciant, praecipere videantur. Hinc Senec. in Thyest. Rex velit honesta, nemo non eadem volet. Rationem assignat. Plin. in Paneg. Flexibiles, quamcumque in partem, ducimur a Principibus, atque, ut ita dicam, sequaces sumus. His cari, his probati esse cupimus.
Ita cum Dionysius Platonem audiret, tota aula repleta fuit Mathematicis, cum Augustus Poetas, M. Antoninus venatores coleret, id genus homines in gratiam Principis plurimi prodierunt:
cum Iosina rex Scotorum Medicos in honore haberet, quo quis illustrior haberi voluit, eo impensius dedit operam Medicinae: Buchan. libr. 4. Cum Casimirus I. coenobia ubique excitaret, eius pietatem nobilissimorum quique imitati sunt, Cromer. lib. 6.
Ostendit hoc Herodianus in vita Marci. Solus. ait, Imperatorum, non verbis aut decretorum scientia, sed gravitate morum vitaeque continentia studium sapientiae usurpavit. Quo factum est, ut magnum sapientum virorum proventum aetas illa extulerit. Solent enim plerumque homines vitam Principis imitari. Hinc etiam Nicolaus Papa ad Lotharium Imperatorem scribit cap. praecipue 11. q. 3. deterius peccare praelatos, et magis puniendos esse, quam privatos, secundum Gregorium, quia dicente Cic. in 3. de ll. Vitia non solum ipsi Principes concipiunt, sed etiam in civitatem effundunt, plusque exemplo, quam peccato nocent. Recte igitur Cicero in 3. de ll. cum posuisset legem: Magistratuum ordo vitio careto, addit rationem hanc: Ceteris specimen esto.
Tertiam rationem aperit Isocrates in orat. ad Nicocl. ne videlicet deteriores habeant imperium in praestantiores, stolidiores in prudentiores Nam Halycarnass. ait in praefat. orig. Roman. Naturae lex est, omnibus insita, quam nullum tempus dissolvit, deterioribus semper imperare meliores. Unde contemnere solemus regem, quem nobis indigniorem existimamus, sicut Doricus Anaxandridae regis Spart. filius, maluit exul vivere, quam Cleomeni fratri hebetiori oboedire [Orig: obedire], Herod. lib. 1. Iafnutam vero Gedemini filii a ducatu Lituaniae removerunt, quod hebetior esset, et ceteris inferior, Cromer. lib. 14. rer. Polon.
In omnibus igitur rebus principi minus licet peccare, quam ceteris, sicut Iulius Caesar,
ceterorum quidem facto, suam vero familiam etiam suspicione carere debere dicebat. Plutarch. in Caesar. et Scipio, cum capta Carthagine milites ipsi adducerent pulchram puellam: Libenter, ait, acciperem, si essem privatus, non Imperator. Intellexit enim minus licere Imperatori, quam privato: quin et Tacit. 4. Annal. Malum vocavit, qui ex magna fortuna licentiam usurpet tantum. Pericles, cum videret Sophoclem praetorem eleganti puero delectari: Praetorem, inquit, decet non tantum manus, sed et oculos abstinentes habere. Plut. in Pericl. Themistocles, cum inter cadavera obambularet, visis armillis aureis, iussit eas a famulo tolli. Nam ego, inquit, ut faciam, minime convenit. Plutarch. in Themist.
[Note: Tertia virtus.] Denique ad stabiliendum regnum conducit Auctoritas, qua inicitur subditis opinio magnifice de rege sentiendi. Quia enim maiestas imperii salutis est tutela. dicente Curtio lib. 10. recte admonuit Alexandrum Severum mater, ne nimia familiaritate auctoritatem suam perdat, et imperium dissolvat: Lamprid. in Alex. et Tacit. in Agric. ait: Nec tibi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem, aut severitas amorem diminuat. Reges Persarum olim conspectui hominum se subtrahebant, herod. lib. 3. Iust. l. 1. Athen. l. 4. Dipnos. quod putarent, dicente Livio lib. 24. homines minus, quod quottidianum est, revereri, quam quod rarum, aut, Tacit. 1. Annal. maiestati maiorem ex longinquo reverentiam esse: qua de causa hodie Rex Abyssinorum, vix ter quotannis faciem subditis aperit, ut Alvares. et Damianus a Goes scribunt. Continuus enim aspectus minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, Liv. libr. 35. Eadem de causa Sultanos Aegyptiorum narrat Martyr. l. 3. legat Babyl. solitos uti gravissimo capitis tegmine, ne facili
nutatione gravitatem perderent: et Xenoph. 8. lib. Cyrop. laudat Cyrum, quod et in vestitu magnificentiae studuerit et in ornatu corporis. Omnia haec, inquit, putabat aliquid conferre, ut minus foret subditis contemptui.
Prolixum esset cetera coacervare, quibus regem instituere solent Politici: Nos ad modos pergimus, per quos conducibilius fit regem asscendere [Orig: adscendere] ad imperium. Plato 3. de ll. sortem praefert, quod illam Deus maxime videatur moderari. Ita Darius Her. l. 5. Lescus II. apud Pol. Michov. 1. c. 8. et Pyastus: Decius in comp. hist. Pol. Gordius apud Phryges Iust. lib. 11. et Praemislaus rex Bohem. Alb. Cranz. l. 1. Vandal. c. 17. ad regna devenerunt, sed, quia et inter sortes saepicule regnat temeritas, nec Deus a ceteris modis abest, Platonis ratio non valet, rectiusque sana consilia praeferuntur, quibus Deus moderator adest perinde, ut sortibus, Isocr. in Areop.
[Note: An satius sit eligi regem, quam succedere.] Propterea Aristot. 3. polit. c. 11. Basil. M. 8. lib. Hexaem Hieron. in cap. Moses 8. q. 1. ubi idem notat gl. Machiav. l. 1. Disc. c. 10. et alii anteferunt electionem. Alii successionem potiorem faciunt, ut Buridan. in 3. pol. q. 25. August. de Anchon. intr. de pot. Eccl. q. 35. a. 7. Aegyd. Rom. l. 3. de regim princ. c. 5. Cirierus l. 2. de primog. q. 14. Bodin. l. 6. c 5. Cas. 3. pol. c. 11. q. 2. Covar. cap. 1. qq. pract. Tholosan. lib. 7. de rep. c. 4. et 12. Cardin. a tur. crem. c. Mos. 8. q. 1. Ioh. de ter. rub. in 1. tr. contr. rebell. a. 1. conc. 4. Ioh. Mar. lib. 1. de reg. c. 3. Utri parti credendum sit, quamquam res ardua est, et controversiis plena, brevibus ostendemus, si unicum modo praeceptum politicum praemiserimus: Boni civis esse, praesentem statum, quantumvis improbulum, boni consulere, quoniam sine maiori malo mutari nequit. Grut. disc. 3. ad Tac.
Ita dicebat Alcibiades apud Thucyd. l. 6. Tw=n a)nqrw/pwn a)sfale/stata tou/touj oi)kei=n, oi(/ a)/n toi=j parou=sin h)/qesi, kai\ no/moij, hn)= kai\ xei/rw h)=|, h(/kista diafo/rw| polute/uousi : Et Aug. ad Senatum: Positas semel ll. constanter servate, nec ullam earum immutate. Nam quae in suo statu, eademque manent, etsi deteriora sint, tamen utiliora sunt Reip. his, quae per innovationem vel meliora inducuntur. Dion. lib. 52. Unde Cicero in 1. Philipp. quaedam Antonii statuta retinet, licet mala, quod a Platone didicerat: Praesentia esse ferenda, 2. de divin. si sine scandalo mutari nequeant. Ubi igitur successionem confirmavit consuetudo et diuturnus usus, ibi omnino observari debet, sed Aristot. loquitur de Monarchia absolute, quam nulli adhuc mores praeoccuparunt, et quidem non de principibus alterius potestati subiectis, sed de summa potestate. Quia enim illi a superioribus reguntur, non necesse est, examussim optimi sint et perfectissimi.
[Note: Pro electione.] In regno enim electionem potissimum probamus, quod cum Rex a nimine cohiberi possit, aut ad recte faciendum cogi, ex se virtutibus praeditus esse debeat, alioquin Rem public. pessundaturus. Per electionem enim, rite institutam, semper possumus idoneum et optimum accipere regem: successio saepissime offert malum et ineptum. Utrumque patet, et prius, videlicet quod electio praestet bonum regem, probatur a Cromer. lib. 25. rer. Polon. Nam Electores, quos praesupponimus prudentes et honestos viros esse, futuri regis vitam, mores et res gestas probe percognoscere possunt, ut non nisi dignissimum eligant, inque eo minus periculi aut suspicionis est, quando iureiurando promittere coguntur, se electuros tantum, quem iudicent dignissimum, prout fit in electione Pontificis, Sleid. l. 21. et Imperatoris Germanici, ex
constit. Aur. Bul. Caroli IV. Quod si fortasse quinquennio Neronis decepti Electores, deteriorem elegerint, potestatem habent, eundem abdicandi, sicut Wenceslaum et Adolphum deiecerunt ab imperio Germanico, Cuspinian. in Caes. et Miezislaum III. a regno Poloniae, Cromer. lib. 6.
Hinc Alexander M. in agone rogatus, quem sibi successorem vellet, non de fratre Arideo, nec de Roxane praegnante, nec de Hercule filio respondit, sed dignissimum sibi succedere iussit, Iustin. lib. 15. et Lysander Lacedaemoniis persuadere voluit, ne proximum, sed optimum pr rege acciperent. Plutarch. in Lysan. Pari ratione, Antoninus Philos. Commodum filium suum voluit exuere regno, quod indignum eo se praeberet, et meliorem substituere. Dion. in Marc. Habet enim electio id commodi, ut successionis vitia emendare, et si improbus speretur ex stirpe rex, eum praevertere possit. Ita enim Casimiro I. proceres Poloniae denegarunt regnum, Cromer. lib. 4. Michov. lib. 2. cap. 14. et Miesconi Boleslai impii filio. Crom. lib. 5. Item Lesco Boleslai Crispi filio. Crom. lib. 6. quod in iis pravam indolem, et paternorum vitiorum imitatricem timerent. Conradus I. Imperator, cum ex proximis agnatis non inveniret aliquem, ad molem imperii sufficientem, Henricum Aucupem hostem suum successorem relinquere maluit, tantum, ut imperio dignus praeesset Imperator, Peucer. lib. 4. Chron.
Alterum, quod ex successione non habeamus bonum regem, multis probari potest. Nam Cic. 3. de ll. et Senec. 2. de ira. ex Arist. 3. pol. dicit: Qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est: et Traianus regulam sui imperii vocabat: Talem me praestabo Imp. aliis, qualem optarem ipse privatus. Turcae inter 8. vitae praecepta et hoc numerant: Quod tibi non vis fieri, alterine feceris,
Menav. in rel. hist. Turc. quod Maecenas apud Dion. in Aug. pulchre transtulit ad principem. Si omnia, inquit, quae alium quemvis imperantem in te facere velles, ea ipse tua sponte feceris, nec peccabis quicquam, et omnia rite diriges, et vitam ex eo iucundissimam simul et tutissimam vives. Unde Galba apud Tacit. 1. hist. utilissimum et brevissimum rerum bonarum malarumque dilectum vocavit, cogitare, quid sub alio principe vel nolueris, vel volueris. Sed qui in purpura natus, in deliciis educatus aetatem fuit, nec alterius imperium expertus, unde sciet, quomodo erga principes affecti sint subditi, aut quid sibi ab iis fieri velint.
Sed quia haec interpretari possumus saltem de Magistratibus in libera Republic. experientiam intueamur, et videamus, quam vere dictum sit: Heroum filii noxae. Possem ex omnibus regis longam seriem degenerum filiorum afferre, et catalogum Aeliani de var. histor. complere: sed, quid opus est verbis, ubi rerum testimonia adsunt. Nec enim ulla familia, ex qua non kaqa/rmata <BetaCode: kaqa/rmata> (Sic vocabat Augustus filias suas, Dion. in August.) prodierint. Casus alio argumento vult hoc argumentum tollere, dum putat, reges plus operae collocaturos in instituendis filiis, si sciant eos sibi heredes relictum iri, ita, ut, quod naturae desit, institutione recompensetur. Verum si ingenium ad vitium propendeat, Naturam expellas furca, tamen usque recurret. horatius in Epistol. Quid profuit Neroni, habuisse Senecam praeceptorem? Non, inquit Aus. in Grat. act. ad Gratian. indolem eius erudiit Seneca, sed armavit saevitiam. Postquam enim animus in libertatem se vindicavit, fertur equis auriga, nec audit currus habenas, Virgilius 1. Georg.
Praeterea in aulis principum et regum ita comparatum est, ut raro patres animum ad rectam
institutionem liberorum convertant: quod Bodin. 4. de Repub. cap. 1. nolens volens connfitetur, nec vero convertere possunt, in tot curarum myriades distracti. Ostendit Plato 3. de ll. exemplo Cyri et Darii, optimorum regum, quomodo, dum in bellis absunt, aliisve intricantur negotiis, nequiverint educandis filiis operam impendere, qui interim aliorum fidei, incertum an satis fidae concreduntur. Arduum enim et periculosae plenum opus aleae subire eum, qui principem instituendum sumit, Casel. docuit in Paradox. Porro nec omnium Principum ingenia propter innatum aliquid superbum, ita tractabilia sunt, ut institutionem admittere velint. Hercules Lino tabulam in caput impegit: et Arcadius Arsemio Theologo praeceptori suo insidias locavit, indignum quippiam sua origine se pati existimans, quod vilioris hominis disciplinae subiceretur. Zon. in Theod.
[Note: Refutatur obiectio.] Bodinus lib. 6. de Republ. cap. 5. putat, se totam argumenti vim effugere, si ostendat plura incommoda comitari electionem, quam ex bonitate regis exspectentur commoda. In Republica vero censendum est, perinde ut in amicitia dicebat Horatius: Amicus dulcis, ut aequum est, Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce, Si modo plura mihi bona sint, inclinet, amari Si volet, etc. Illud enim praestantius iudicandum, quod cum minoribus incommoditatibus coniunctum est, ut ostendit Alex. Aphrodis. in 3. Topic. ex loco Arist. Iam Bodinus in Electione notat primum incommodum, tempore interregni, quod nos facile averti posse ostendemus, simulque plura adhuc incommoda in successione demonstrabimus.
Nam apud Germanos negotium administrandi imperium, mortuo Imperatore, datum est Comiti Palatino et Duci Saxoniae, §. quoties in
Aur. Bull. Apud Polonos universa nobilitas recepit defensionem regni et Ecclesiarum, tempore interregni post Ludovicum anno 1382. in confoederatione, quae dicitur Kaptur. Lib. 1. Stat. Polon c. 1. a. 2. l. 3. a. 3. l. 2. Lib. 6. c. 1. a. 1. Nec ibi manet periculum, ut administrator regnum sibi retineat, sicut Gustavus regnum Sueciae, quia non uni tantum, sed pluribus aut omnibus conceditur potestas, et brevi quidem tempore. Sed et alia compendiosior via est, hoc malum praeveniendi, si videlicet ante mortem regis novus successor designetur, sicut apud Romanos Imperatores illi, qui ab initio Caesares, postea Augusti vocabantur, apud Gallos Delphini, apud Germanos Reges Romanorum, proximae successioni destinantur. Ea ratione petiit Carolus V. ut sibi vivo Ferdinandus frater substitueretur, Sleidan. l 17. et Sigismundus, ut filio Sigismundi Augusto, vivo adhuc patre, regnum a Proceribus decerneretur. Lib. 1. Stat. c. 1. a. 3. l. 11. cum iam antea Iagelloni adhuc vivo surrogatus esset filius Uladislaus, ne fratres post mortem patris dissidiis regnum lacerarent. Crom. lib. 20. Idque cautum est in L. Persarum, quam refert Herod. lib. 7. ut rex in bellum abiturus, prius sibi successorem designet, ne Res pub. careat capite.
Verum in successione si contingat, quod frequentissimum, ut vel sine posteris moriatur rex, vel pueros relinquat impuberes, vel nepotes ex filiis, ibi infinitum quod et quantae oriantur turbae. Si proles mascula nulla sit, superstite feminea, inter hanc et patruos cognatos, nascuntur controversiae: si nulla relinquatur soboles, graviores timendae discordiae a propinquis. Exemplum sit in Imperio rom. quod, interfecto Maximino cum filio, quinque fere simul creaverunt. Her. et Cap. in Max. Mortuo Michaele,
Constantini Ducis filio sine liberis, duo proximi duces Nicepho. Botoniates et Bryennius, de imperio tam diu disceptarunt, donec alter succumberet. Zonar. in Niceph. Graviora bella orta sunt in Imp. Germano, cum Ludovicus IV. in bello contra Hungaros occubuisset: Item inter Fridericum III. Venetam Remp. et populum Mediolanensem, cum Philippus Maria, ultimus Vicecomitum Mediol. ex gente Angleria mortuus esset.
Si successor puer sit, et prae aetate sceptri incapax, non minora ingruunt mala, adeo, ut Ecclesiastes recte exclamaverit: Vae vobis, quorum rex puer est. Cum David Brussius, invit Buchan. lib. 9. puer esset 10 annis, et sub tutoribus viveret, Eduardus Balliolus ex pueritia regis sumpta occasione, regnum invasit, et post multa civilia bella regem se fecit. Non enim tantum a subditis viles habentur pueri reges, ut in Lesco Albo pater, Crom. lib. 7. sed et ab hostibus. Qua de causa Hiero rex Syracus. dicitur ultima senecta liberas voluisse Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili, per ludibrium, bonis artibus partum firmatumque interiret regnum, Liv. lib. 24. Nec satisfacit, qui tutores velit puero dari, quia numquam tam habebunt curam aliarum rerum, quam suarum. Cum Fridericus II. ab Henrico VI. puer admodum relictus esset, proceres Philippum, non tam tutorem, quam Imperatorem fecerunt, ne sine capite esset imperium. Peucer. 4. Chron. et Scoti tulerunt I. ut minorenni exsistente filio ex cognatis proximus rex esset, quae l. duravit usque ad Kennethum III. per ann. 1025. Buchan. lib. 4. Ratio erat, quod instantibus periculis puer non sufficeret: quo consilio Uladislaum regem Poloniae accersiverunt Ungari, quod infantia Ladislai non posset viribus Amurathis obsistere Crom. l.21.
Praeterea periculosum est, tutores cum plena potestate dari regibus, quia, cum superiorem non agnoscant, facile ad se trahere solent potestatem. Ita Cassander, Alexandri M. heredes, quorum tutor erat, inter fecit. Iustin. l. 15. VVirtigornus Gevviscorum comes, Constantem regem Britan. Alan. ab Insul. in prophet. Merlini. Irene Constantinum filium: Zonar. et Diacon. in Iren. et Const. Alexander et Romanus Lacapenus Constantinum, Zonar. in Constan. Andronicus Alexium, Nicetas in Annal. Alexi. Guido Lusignanus Balduinum regem Hierosolym. Peuc. 4. Chron. alii alios, tutoria potestate, simul a vita et principatu deiecerunt, cum quibus consentit historia Dynastae Atheniensis, apud Melancht. de exc. Athen. Qua de causa Vascones noluerunt Balduinum Flandriae comitem tutorem concedere Philippo I. regi Francorum, ne tutelam pupilli suum regnum faceret. Paul. Aemil. lib. 3. Ut interim taceam pugnas cognatorum de tutela, quae quidem inciderunt circa tutelam Henrici IV. Boleslai Pudici Polo. Ladislai Ungari, etc.
Sed obicit Bodinus incommoda alia, ex contentionibus heredum orta, adducens exemplum imperii Germ in quo non parum errat. Nam licet concedatur, in electione novi Regis incidere seditiones quasdam, leviora tamen mala sunt, quam quae exspectantur a pravo rege. Breviter enim expediuntur et desinunt in tranquillam pacem: sub malo rege perpetuo male vivitur. Unde Tacit. 3. Annal. scribit: Miseram pacem vel bello bene mutari. Sed nec comitantur electionem bella, nisi per accidens. Olim enim Hispani elegerunt regem, ut constat. ex Can. 3. conc. Tolet. Quinti. Elegerunt et Romani Livius lib. 1. Veneti ducem, Dani, Poloni regem, sed sine magnis controversiis. In Imperio autem Germanorum causae
aliae fuerunt seditionum, quas Tyrannis Papae non parum confirmavit. ut Guicciard. com. de pol. novum proverbium retulerit, proprium esse Ecclesiae, Caesares timere et odisse. Adrianus enim IV. scripserat ad Fridericum I. accepisse se coronam a Papa, tamquam beneficium. Sigon. 9. hist. Ital. et Innocentius III: cap. Venerabilem. de Elect. putat ab Apostol. Sede Romanum imperium a Graecis translatum fuisse in Germanos, quod ibid. confirmat. gl. in Ver. Transtulit.
Potissima enim seditionum causa fuit inveterata consuetudo succedendi, quae heredum animos ita occuparat, ut non paterentur se ab ea repelli. Ita Conrado I. controversiam moverunt Arnolphus Malus Bavarus, Giselbertus Lotharingus, Burchardus Suevus, et Henricus Auceps propter Carolum Posthumum, cui ex stirpe Carolina videbatur imperium iure hereditario deberi. Eadem de causa idem Arnolphus postea opposuit se Henrico Aucupi. Henricus frater Ottonis I. fratri propterea bellum movit, quod putabat partem imperii ad se pertinere, cui in ea causa favebant Eberhardus Francus, Giselbertus Lotharingus, et postea Ludovicus Transmarinus rex Franciae, qui partem quoque eius sibi arrogabat. Idem Henricus eadem de causa bellum contra Ottonem II: redintegravit, Ottoni III. negotium fecit Lotharius rex Franciae, imperium Carolinae stirpi repetiturus. Ita controversiae ortae sunt ob successionem, quae inveteraverat: nos vero Electionem in sincera et nulla successione praeoccupata Republ. consideramus, ubi a contentionibus heredum nihil metuendum.
Aliud argumentum affert Plin Sec. in Paneg. his verbis: An Senatum, populumque Roman. exercitus, provincias, socios, transmissurus uni, successorem e sinu uxoris accipias? summaeque
potestatis heredem, tantum intra domum tuam quaeras, non per totam civitatem circumferas oculos? et hunc tibi proximum, tibi coniunctissimum existimes, quem optimum, quem Diis simillimum inveneris? Imperaturus omnibus, eligi debet ex omnibus. Non enim servulis tuis dominum, ut possis esse contentus necessario herede, sed Principem civibus daturus es. Denique retinetur quoque rex in officio, si sciat sibi a male administrato imperio abeundum.
Nihilominus commodum non est, ut si in stirpe occurrat quidam regno dignus, is excludatur, quia sic vitantur contentiones, quae ex mala hominum de iure successionis opinione nascuntur. Simul redditur gratia bene merito patri, quo argumento obtinuerunt Fulco Episc. et Nicolaus Palatin. Cracov. ut Lescus Albus Casimiro patri succederet. Cromer. lib. 7. Instigatur quoque pater, ut diligentius administret regnum. Denique homines libentius obtemperant natis ex illa stirpe, cui iam per consuetudinem didicerunt oboedire [Orig: obedire]: qua fraude Alexander sibi, qui Demetrio Soteri substitutus est, Iust. lib. 35. et Mesa mater Heliogabalo conciliavit gratiam. Herodia. in Seve. Nam Gordiano populus Roman. se ultro subiecit, quod Gordianorum imperium semel gustarat. Capi. in Gord. Iun. et Capetorum genti non prius oboediit Francia cum gratia, quam Philippo l. iungeretur stirpis Carolinae uxor. Aemil. 3. de re. gest. Franc. Bodin 6. de Republ. Qua de causa VVenceslaus Bohem. accitus rex Poloniae, ut gratior esset, Praemissai filiam sibi uxorem sumpsit, Cromer. lib. 11. sicut olim Darius duxerat filiam Cyri. Her. lib. 5.
[Note: An primogenitus debeat succedere.] Quando vero alicubi successio invaluit, aut etiam electione temperata servatur, magna de integro ingruit disputatio, cui primo debeatur
successio. Primogenitum praefert ius gentium, teste Iustin. l. 16. Pausan. l. 1. Liv. l. 40. apud quem Perseus maior natu accusat Demetrium: Regnare, inquit, utique vis: huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat vetustas Macedoniae mos: obstat vero etiam patris iudicium Patritius lib. 9. de regn. t. 22. addit et ius naturae. Ius, inquit, naturae exigit, et gentium consuetudo confirmat, ut maximus natu ex filiis mortuo regi succedat, quod Tiraquel. in praefat. de iure primig et ibi. q. 4. multis verum facere laborat.
De iure gentium plana res est. Nam Hieronymus ad c. 49. Genes. Iudaicum regnum scribit primogenitis competere, quod probatur. 2 Paralip. cap. 21. ubi scribitur: Regnum tradidit Ioramo, quod esset primogenitus. Iosephus 14. Antiq. c. 1. Apud Aegyptios idem in usu fuisse elicitur ex Exod. c. 11. ubi dicitur: Occidam omne primogenitum a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio eius. Id enim Nicolaus Lyra interpretatur de regno. Idem in usu mansisse tempore Ptolomaeorum ex Iusti. 16. et 39. Paus. l. 1. Floro Ep. 46. patet. De Syris testatur petitio Demetrii, Antiochi regis Syriae fratris, apud Liv. et Flor. lib. 46. De Persis historia Artaxerxis et Cyri. Plut. in Artax. et Procop. l. 1. de bell. Pers. ait: Lege Persarum maiorem natu ad regnum vocari. Gosroes a maiore natu filio in carcerem coniectus est, quod regnum in minorem transferre vellet. Diaco. in Heracl. De Parthis testatur Iust. lib. 41. dum scribit Pharnacem maximum filium more gentis regni heredem fuisse. Item Tacit. 2. in An. in pr. ex historia Volonis. Fuit apud Troianos similis consuetudo, ex qua Ilus successit Troio, Messala Corv. in lib. ad Aug. de prog. Aug. et Dares Phryg in lib. de exc. Tro. ait: Priamum admonuisse filios, ut minores paterentur sibi imperari a maioribus,
Herod. in Euterp. De Macedonibus testatur Liv. lib. 40. Diod. Sic. lib. 16. Iust. lib. 7. De Spartanis Herod. lib. 5. et 6. Aemil. Prob. in pr. vitae Agesil. Mamert. in paneg. De Rhodiis Diodor. Sic. lib. 6. bibl. c. 13. De Cretensibus Evem. Mossen. in histor. sacra. Lact. lib. 1. c. 14. De Albanis Liv. lib. 1. et Halyc. lib. 1. De Romanis Tac. 4. An. De Siculis Iust. libr. 21. Diod. Sic. libr. 11. De Gothis Iohan Magn. l. 16. c. 17. De Francis vetustis, Anastasius Bibl. Adriani II. seu Landulphus Sagax. histor. Miscell.
Hodie apud plerasque gentes idem observari docent, de Tartaris. Pantal. in hist. Tart. Turcis. Fas. et Ann. Turc. in hist. Zitzimi et Baiaceth. Busbeq. Ep. 1. in historia Mustaphae a noverca interfecti: De Polonis, Michov. lib. 1. Chron. c. 4. et Crom. in quam rem exstat statutum Uladislai, lib. 1. Stat. c. 1. a. 2. l. 6. ubi Uladislaus vocat se verum et legitimum successorem Iagellonis. De Scotis, Buch. l. 4. De Anglis, Baldus l. ex hoc iure ff. de Iust. et Iur. Raynerius de Forlivio in disp. cuius initium: Consuetudo est in regno Angl. et consentiunt historiae, Polyd. Virg. Aemil. Pauli, etc. De Hispanis exstat Regia lex Tauri, exsplicata [Orig: explicata] a Covar. c. ult. qq. Pract. Item. l. 2. t. 15. part. d De Castellae vero regno peculiariter testes sunt Panor. cons. 85. lib. 1. Barb. cons. 10. l. 2. Dec. cons. 397. et 443. in pr. Did. c. 1. qq. Pract. De regno Arragoniae, Old. cons. 49. et 231. Alb. in l. Donationes. C. de donat. int. vir. et ux. et in 1. p. stat. q. 144 c. stat. regis. De Gallis. Petr. Iaco. in tit. de suc. reg. Franc. Cir. l. 2. primog. q. 13. Tria. in praef. iur. primig. De Ungaris, Inn. III. in c. licet de voto et vo. red. et Michael. Riccius. in histor. Colomanni et Armi.
Quod igitur tot gentium moribus receptum est, non facile iniquitatis argui debet, imprimis,
quando commoda fulcitur ratione, sicut Galeatius I. dux Mediol. cum ducatum vellet translatum in minorem filium, exclamavit: iniquam esse consuetudinem, quae soli primogenito concederet successionem. Barbat. cons. 20. l. 5. quasi non in privatis quoque hereditatibus melior sit conditio primogenitorum, secundum ius divinum Deut. 21. Saxonicum et Hispanicum de Maioratu Covar. l. 3. var. res. c. 5. In regnis adhuc longe diversa ratio est, sicut Robertus Brussus negabat regna debere dividi adinstar privatorum bonorum. Buch. lib. 8. Licet enim concedamus, aequalitatem inter fratres servari debere. l. pen. in fin. C. Communi div. l. ut liberi, l. illud. §. ult. de Coll. eosque aequaliter ad hereditatem admittendos, l. inter filios C. fam. Herc. l. 1. avus. C. Unde lib. l. Si post mor. §. ult. de bon. poss. con. tab. quod Iustinian. Nov. 22. c. illud quoque ult. observari vult in liberis diversorum matrimoniorum: non tamen cogimur dicere cum Corn. cons. 199. l. 2. hanc consuetudinem esse exorbitantissimam a iure communi, aut esse iniquam cum Cyn. in Barb. de off. praet. item Alex cons. 128. l. 1. Franc. Aret. cons. 164. I. uc. Pen. in l. quaecumque Cod. de princ. agentium in reb. l. 12. quamque primogenitus salva conscientia observare non posset.
Nam quamquam Baldus in l. Sed ea ff. de leg. l. et in l. omnes ff. de iust. et iur. dicit, statutum de successione primogeniti esse odiosum et irrationabile, quoniam in natura pari non debent contraria constitui, tamen multis in locis sentit, quos annotat Tiraq. q. 4. de iur. primig. propter favorem publicae utilitatis, et Dyn. in c. Sine culpa de R. I. in 6. favore publicae utilitatis ait, res interdum possessori auferri, quam rationem affert quoque gl. in c. licet de veto et Iustin. lib. 21.
qui Dionysio scribit substitutum filium maximum, non tantum ob praerogativam aetatis, sed quia firmius putabatur fore regnum si penes unum remansisset, quam si portionibus inter plures divideretur. Argumentum eius est in cap. Maiorib. de praeb. et dig. ubi Alexand. III. negat praebendas dividi debere, ut Ecclesia retineat firmatam suam unitatem, Hesiod. 1. oper. et dier. requirit unum filium in familia, cuius rationem reddit Spondan. quia hereditas mole sua coadunata diuturnior futura erit. Exempla patent in Polonorum, Moschorum, Italiae, Germaniae et Silesiorum principatibus, qui inter filios aequaliter divisi universam virtutem dissiparunt, ut conquesti sunt proc. Polon. in Comit. Cracov. Cromer. lib. 6. in pr. ad unum vero regem collecti, animam recuperarunt: Et Nicer. in fin. suae hist. non aliam interitus imperii Constantinop. causam affert quam divisionem in multos principatus.
Totum autem imperium ad neminem ex fratribus referri debet, nisi ad primogenitum, non quod praesumatur melior, Tiraq. ait q. 4. num. 31. de prim. Id enim in Esau, Ruben, Caino, etc. falsum est, et Calo Iohannes Manuelem iuniorem praetulit Isaacio, quod ineptior ad imperium videretur: Nice. 1. An. Caloio. Item Aristobulus excusavit se Pompeio, quod Hircanus abiisset ab imperio ob impotentiam, Ioseph. 14. Antiq. cap. 2. Sed quia primogenitura dignitas quaedam est, cui regni successionem inniti omnes fere gentes credunt. Nam Ungari Colomannum Geisae filium, Monachum et tum corpore, tum animo mutilum, praetulerunt Armo, contra testamentum Ladislai, tantum quod maior natu esset, ut Mich. Riccius narrat. Epirotae contra testamentum Pyrrhi minorem filium regno
eiecerunt, substituto maiori, quod et Aegyptii fecerunt, se Pausan. credimus lib. 1. in Alexandro. quem Cleopatra praetulerat Ptolomaeo Lathiro: et Spartiatae, qui Cleomeni, quantumvis impotentis animi oboedire [Orig: obedire] maluerunt, quam Dorieo, prudentiori quidem, sed natu minori, Herod. lib. 5.
[Note: Quid faciendum de fratribus reliquis.] Leges igitur de aequalitate fratrum loquuntur de privatis: in regnis aliter observatur. cap. 1. §. praeterea de prohib. feud. alie. Ibi enim ceteri fratres sat habent, si honorifice sustententur. Alimenta enim ex bonis paternis debentur liberis l. naturae l. 1. §. huius stud. ff. de iur. nat. c. ius nat. d. 1. l cum rat. de bon. dam. Unde Mart. Laud. intr. primog. col. 5. et 7. tantum dicit ceteris relinquendum, quantum ad vitam sustentandam requiritur: Sed quia alimenta debent respondere dignitati personae, l. 5. de agnos. l. 3. et 4. C. de al. lib. Land. a. 21. lib. 1. num. 3. debent etiam pro dignitate tractari, sicut Iosaphat, fratribus dedit annuas pensiones et civitates, ex quibus regie viverent, 2. Paral. cap. 21. vers. 3. qua ratione Cyrus quoque apud Xenoph. 8. Cyrop. res suas ordinat, ut Cambyses regnum, reliquus frater minutiora bona nonnulla retineat: Et Artaxerxes fratri Cyro Satrapiam dedit et classem marinam. Plut. in Artax.
Quod enim Iohannes Cantu rex Abyssinorum instituit, ut ex relatione Alvares. scribunt Iovius, Daminaus a Goes et Boter. quo regii liberi, excepto uno, qui imperat, includantur arci firmissimae: iniquum est, cum ita iis in perpetuo carcere vivendum sit: iniquius vero, quod Ottomannici omnes fratres interficiunt. Praeterquam enim, quod crudele est, conscientiam, ut regnare possis, conscelerare: non potest non tale imperium infinitis seditionibus fluctuare, dum is,
qui sibi moriendum scit, omnia per fas molitur et nefas, ut aut non moriatur, aut ne moriatur inultus. Baiazethes, quid non machinatus est in Zitzimum? Quid Selymus, qui patrem a regno deiecit, et duos fratres, Acomathem, cui ex primogenitura regnum debebatur, et Corcuthem, cui ex pacto, interfecit, quod excusare solitus fuit: Melius esse praevenire, quam praeveniri Fasc. in Baiaz. Contentiones filiorum Solymanni, ex simili causa enatas, apud Busq. Ep. 1. et Annales Solym. legere est.
Si vero primogenitus moriatur, priusquam regnum adierit, vivo patre, relicto filio et fratribus, [Note: An patruus debeat praeferri nepoti.] Utri in successione primi sunt? Si enim primogenitus regnum iam possederit, non est dubium, quin nepos praeverterat patruum, prout sentit Martin. Land. in tr. de primog. et Corset. de pot. et exc. reg. q. 115. Sed si ante initum regnum decesserit, tanta viget controversia, ut Thomas Grammat. decis. 1. lib. 8. parerg. cap. 15. Cirier. lib. 1. de primog. q. 25. et 26. Hottom. in q. 3. Illust. Triaq. q. 40. de primog. num. 12. et 15. Covar cap. 38. qq. pract. potuerint 70. ICtos inter se disceptantes nominare, quibus si adieceris Politicos, numerus erit infinitus. Dissentiunt quoque diversarum gentium statuta. Patruum praetulit lex Scotorum, a Kenneth. III. abolita Buch. lib. 4. Normannorum tit. 25. et 99. Arabum antiquorum Strab. lib. 16. Vandalorum Procop. lib, 3. de bell. Vand. Longobardorum. Luc. Pen. in l. ult. C. de Tyr. l. 12. a quo dissentit Tir. per l. Siquis. habuer tit. de suc. Francorum, ut in Carolo M. et Bernhardo, rege Italiae patet, quamquam Thol. lib. 8. c. 10. Bodin. 6. de Rep. cap. 3. Tiraq. et Hotom. d. l. in parlamento Franciae pro nepote maxime pronuntiari testantur.
Pronuntiavit et Bonifacius in regno Neapol.
pro Roberto patruo, sed hic in simili casu in comitatu S. Severini stetit a patribus nepotis, Pandolphus Collenutius lib. 5. histor. Neapol. quasi nepotis causam potiorem iudicaret: quod et fecit Lycurgus Plutarch. in Lyc. et senatus Lacedaem. in causa Arei nepotis et Cleonymi patrui. Pausan. in Lacon. In Hispania iudicatur pro nepote ex l. reg. Tauri, exsplicata [Orig: explicata] a Paulo Cast. cons. 164. in 2. p. et Covar. cap. 38. qq. pract. Item ex l. reg. par. 2. t. 15. In Anglia idem constitutum ait Bald l. cum antiq. l. ex hociu. ff. de iust. et iur. Nec enim Richardus rex Angliae, Eduardo IV. fratre mortuo, regnum occupare potuit, priusquam nepotes ex fratre sustulerat. Comin. lib. 6. Bellai. lib. 1. Comin. In Muscovia idem patet ex surrogatione Demetrii, facta ab avo Iohanne, Sigism. in Musco. Apud Saxones cum res incerti iuris esset, duello commissa fuit sub Ottone I. ubi vicit causa nepotum VVidekind. lib. 2. Alciat. in lib. de Monom. cap. 7. Sigebert. in Chron. Otto. I. anno 942. quamquam in simili fere causa fratrum patruelium vicit maior, apud Liv. lib. 28.
Pro nepote potissima argumenta sunt, quod per ius repraesentationis, quod et in feudorum successione locum habet, §. 1. de suc. feud. §. si cap. de March. fin. et tot. tit. de nat. suc. feud. filius subeat gradum patris: Nov. 118. cap. 3. ubi tollitur l. Consang. 3. C. de leg. hered. Nov. 127. cap. 1. l. ut intest. 4. C. de suis et leg. quia agnascitur quasi avo, l. Post. 13. de iniust. rupt. tantumque accipit, quantum acciperet pater, si viveret, Nov. 127. c. 1. quia subit omnia iura patris, l. si quis fil. C, de in offic. Succedens enim in locum, succedit in ius: et subrogatum sapit naturam eius, cui subrogatur, l. 1. §. haec actio ff. Si quis testam. lib. et cap. Eccles. ut licet pen. Unde testamentum
rumpit perinde ut pater, l. Posth. ff. de iniust. rupt. §. Posth. Instit. de exhered. lib. Deinde nepos est haeres bonorum paternorum, quia hereditas transit ad proximos §. pat. de success. feud. Et filius est eadem persona cum patre, l. si quis 11. C. de impub. et al. substit. cap. Cum itaque 1. q. 4.
Iam primogenitus adhuc vivo patre habet ius succedendi, quia filius ex parte est dominus bonorum paternorum. l. in suis 11. ff. de lib. et post b. et certam spem regni habet, quae cum persona non exstinguitur, quia non personae competit, sed dignitati primogeniturae. Quae vero huic competunt cum persona non exstinguuntur, ut ait gl. in cap. Quoniam ext. de off. et pot. de leg. per cap. idem et l. 4. ff. de leg. 1. et gl. in cap. Si gratiose de Rescript. in 610. Imprimis autem valet hoc ex intentione successionis, ut ostendit Cov. d. l. Adde similem decisionem in l. 3. §. fin. et duab. seq. de assig. lib. l. cum avus de cond. et demonst. etc.
[Note: An natus ante adeptum regnum succedere possit.] Exsurgit [Orig: Exurgit] hoc loco alia, non minor difficultas, si videlicet ante adeptum regnum patri nascatur filius; iterumque alius post adeptum, uter utri praeferri debeat. Anton. Cors. 26. q. de excell. reg. Bald. in l. Imperialis §. illud C. de nupt. et alii nolunt adeo indistincte quaestionem proponi debere, cum alia longe sit ratio, in eo, qui hereditarium ab avo accipit imperium, aut cuius pater regnum primus occupat. In illo enim putant cessare, l. Senatoris filium. ff. de senat. et gl. ibid. cum filius, licet non patris, avi tamen nomine regiam dignitatem obtineat, arg. l. emancipatum infin. ff. de senat. Ceterum, si rationes decisionis in hac qu. intueamur, facile apparet, distinctionum hanc locum non habere, aut frustra adhiberi. Propterea enim filius succedit patri, quia regnum hereditarium est. Constat autem non minus
hereditarium esse regnum, quod vel iure belli, aut alio modo occupatur legitimo, quam quod per hereditariam successionem obtingit. Haec enim causa est, quare putemus primogenitum, etiam ante adeptum regnum praeferendum esse, quia quaecumque pater acquirit, bona, tam corporalia, quam iura, tam allodia, quam feuda, non magis nascendis acquirit, quam iam natis, l. 3. et l. si quis 8. C. de sec. nupt. Omnia liberis nostris ex voto paramus ait Tryph. l. nihil interest de bon. liber. et Pap. l. scripto ff. unde libert. Liberos ad hereditatem admittit naturae, simul et parentum commune votum. Aestimamus enim hereditatem tantum in articulo mortis l. 1. §. si impubes, ff. de collat. bonor. ita, ut heredibus dividantur ea omnia, quae parens tum relinquit.. Cum igitur rex in articulo mortis relinquat regnum acquisitum, manifestum est, ad id tamquam particulam hereditatis, etiam ante adeptum regnum genitum admitti, quod eo tempore haeres et filius regis inveniatur. Proximus enim in hereditate is putatur, qui proximus est eo tempore, quo moritur, de cuius hereditate quaeritur, §. proximus, Inst. de leg. ag. success Quod vero ICti nonnulli disputant, non vocari aut esse filium regis, qui ante regnum natus est, aut quod distinguunt inter primogenitum Regis, et filium primum Regis. arg. l. Titius. 25. de test mil. quae tamen propter dissimilitudinem rerum huc trahi non potest, absque ratione et ex falso fundamento faciunt. Scribit quidem Luc. Pen. l. quicumque, C. de princip. ag. in reb. dignitatem patris nullum commodum afferre filio nato ante dignitatem, arg l. ibi. et l. si avis, Decur. l. doctitii etc. C de decurio. lib. 10. Sed male trahit ad omnem dignitatem, quod de certis nonnulli privilegiis, et quae ad heredes non transibant, dicitur, ut notat Bald. l. ult. C. de
decur. lib. 10. Senatoria enim dignitas, ut regni, hereditaria non est: et proinde ex l. Senatoris fil. in fin. ff. de senator. non adeo firmum petitur argumentum, nisi a minori ad Maius argumentari velimus. Scilicet, si in ista dignitate, in qua minus debebat, observatur, ut nihil intersit, an in dignitate constitutus pater filium susceperit, anante dignitatem, multo magis observabitur idem i dignitate regia, in qua debebat maxime. Clarius patet intentio nostra ex cap. Ad exstirpandas [Orig: extirpandas] ext. de fil. presb. ubi pro sacerdotis filiis reputantur, tam in sacerdotio, quam qui ante nati fuerint, quod et satis obscure ex cap. inter ceteros de Rescript. notat Panormit. Facit huc simile decretum Anastasii l. advocatos. C. de advoc. divers. iud. et lex. 8. C. de advoc. divers. iudicio. Probant Salyc. in l. Imperialis §. his illud. C. de nupt. Hottom. quaest. 2. illust Tiraq. quaest. 31. de iur. primig. num. 14. assertionem nostram alio argumento. Quod scilicet, si non essent alii praeter ante dignitatem natum filii, tum is iure sit successurus, alioquin absurdum esset, relinqui regnum sine herede. Inde putant demonstrari ius succedendi in genito ante dignitatem. Ius vero suum propter supervenientem quendam casum, qui personam non attingit, tolli non potest, Ceterum ratio est inefficax, quia vel Laudensis vel Dynus vel quivis alius contrariae sententiae propugnator diceret, genito ante dignitatem non competere ius succedendi primo, sed devolvi ad eum propter defectum primi et proximi successoris, sicut idem descendit ad fratres, si filii aut nepotes nulli exstiterint, nec tamen fratres filios aut nepotes in successione antevertere debent, quod ex hanc ratione sequitur.
Rectius igitur prior ratio ostendit, primogenitum etiam ante regnum ceteris praeferendum esse,
nisi aliud per leges Imperii statutum fuerit. Nos enim non disputamus, contra leges iam latas, sed quid ex aequitate ferri debeat, si lex desit, aut si de ea re lex sit statuenda. Favor enim, cuius hic maxime ratio habenda, suadet, ne ante dignitatem natus ab imperio exscludatus [Orig: excludatus], cum Bald. in l. 2. C. de lib. et eor lib. scribat: In favorabilibus factum patris, indistincte ac sine delectu et discrimine prodesse liberis tam natis, quam nascituris.
Apud Lacedaemonios quidem Demaratus, exul, ante dignitatem genitum repelli a regno dicebat, idque ius esse Xerxi persuadebat, qui propterea fratrem Artabazanem maiorem natu, sed ante adeptum regnum a Dario procreatum, praevertebat, Herod. lib. 7. Iustin. lib. 2. Sed, cum aequitati res non videretur consentanea, sensim eviluit, et Artaxerxes, quantumvis ante regnum patris genitus, fratri tamen Cyro praelatus fuit, nequiquam allegante matre exemplum Xerxis, Plutarch. in Artax. Labitur quoque iudicio Ioseph. lib. 16. antiquit. c. 3. dum Herodi irascitur, quod Antipatrum a se privato genitum, duobus in regno natis fratribus Alexandro et Aristobulo proposuerit. Non enim ius tantum et aequitas, sed et consuetudo populorum multorum Herodi suffragatur. Nam Pannoniarum populi Geizam vel Geisara, antequam pater Bela rex esset, natura, prae fratribus regnare iusserunt Bon. fin. et Mich. Ricc. de reg. Ung. lib. 2. Ludovicus, Caroli XI. regis Franciae filius primus sine controversia exclusit fratrem Carolum, qui primus in regno patris genitus erat. Otto I. vicit Henricum fratrem, qui sibi regnum expetebat ea [Orig: eâ] de causa, quod Otto a patre nondum Imperatore natus esset. Sigebert. in Chron. Et cum Zitzimus a fratre Baiazethe deiceretur ab imperio Turcarum, quod ex patre
privato natus esset, conquestus est coram Pontifice Rom. contra ius patrium secum agi. Vas. in Baiaz. Nec Guilielmus rex Angliae, Robertum, ante occupatum Angliae regnum genitum, regno exclusit, nisi propter contumaciam. Aem. 3. de reb. gest. Franc. in fin. vide plura ap. praedictos auctores, et Cirior 1. de primog. q. 12 Tholos. 7. de rep. c. 9 etc.
[Note: De successione feminarum. Cas. 1. politic. c. 16. 3. Pol. 11. Theolos. 7. de Republic. c. 11. Lips. 2. politic. cap. 3.] Consequens est, videamus, an ita hereditaria debeant regna esse, ut admittant etiam feminas successores, quod in regnis nonnullis observatum est, in Imperio Constantinopolitano, regno Hispanorum, Neapolitano, Francorum, Scotorum, Anglorum, etc. Nam et Tacitus in Agric. Solitum, ait, Britannis, mulierum ductu bellare.
Quicquid sit de legibus et moribus nonnullorum populorum, apud Tiraq. q. 10. de iure primog. quos convellendos non putamus, licet non sint ab omni parte optimi, illud quidem facile planum facere possumus, quod tutum aut utile imperio minime sit, feminas ad rei gubernacula elevari. Nam si naturam consulere velimus, apparet mulieribus regnum non deberi, cum ad parendum natae videantur, non ad imperandum. Ghtaiki\ d) a)/rxein ou) di/dwsin h( fu/sij , ut habet vetus Senarius. Quaecumque enim ad imperandum requiruntur, natura iis negavit, et ex contrario, quae ad oboediendum pertinent, iis insevit, ut recte Paulus 1. ad Tim. 2. v. 2. admonuerit mulierem, quo discat cum silentio, et cum omni subiectione, nequaquam cum imperio. Destituitur enim mulier primum prudentia et consilio, sine quib. nulla Resp. diu stare ac ne stare quidem potest. Non occinat mihi Lips. 2. polit. c. 3. Theolos. 7. de Republ. c. 11. Tiraq. l. con. 11. pauca quaedam prudentum mulierum exempla, quia has dicam naturam suam supergressas fuisse, perinde ut Amazones, sive antiquas illas Asiaticas, sive recens in America
repertas. Illarum enim reginam Penthesileam Achilles ex decreto Graecorum, equo exscussam [Orig: excussam] in Scamandrum fluvium praecipitavit, quod naturam superare ausa fuisset. Dyctis Cret. lib. 4. de bell. Troian. Et possum ex contrario infinitum, imprudentum et temerariarum mulierum numerum reponere, quas si a natura muliebri non abire addidero, tum demum patebit prudentiam obtigisse mulieribus per accidens, ex divino quodam, supra naturam muliebrem, afflatu, quam in pueris quoque plurimis repertam esse constat, nec tamen propterea pueros omnes imperio idoneos asserere quisquam potest. Quin etiam prudentes foeminas rationes aliae abigunt a regno, de quibus infra. Nunc imprudentiam mulieribus propriam esse, non tam rationibus physicis, ex habitu corporis, etc. ostendendum est, quam politicis ex communi experientia petitis.
Antiquitas propterea fortunam muliebri habitu pinxit, ut eius temeritatem et inconstantiam ipsa facie indicaret: Galenus in exhortat. ad art. bon. nec alia ratione negarunt Poetae Palladem, in qua sapientiam proponere voluerunt, ex muliere natam, quod nihil prudentiae ex muliere proficisci posse scirent. Versus Martiani in hym. Pall. hi sunt: Hanc de patre ferunt sine matris foedere natam, Provida consilia quod nescit curia matrum. Propterea Bald. in cap. significavit. ext. de rescript. affert etiam hanc rationem pro iure feudali, quod mulieres regulariter non succedant in feudis, quia animi consilium non reperitur apud feminam. Vasallus autem iurat se consilio velle succurrere Domino. cap. 1. de for. fidel. cap. mulier de nov. for. fidel. Imo Plato ex hoc fundamento dubitat, in utro genere animalium ponere
debeat mulierem, rationalium an brutorum, quod videret illam prudentia plerumque carere, qua tamen bruta animalia superamus maxime.
Praeterea firmamentum imperii est taciturnitas, quod Polonus ille, teste Cromer. recte intellexerit, qui negabat subuculam scire debere, quid agat corpus. At quae mulier taciturna reperta fuit, cum nulli non recte dici possit: Plena rimarum [Note: Vide de Ioquacite mulierum Iuven. Sat. 6.] es, haec atque illac perfluis. Terent. in Eun. act. 1. sc. 2. Confitetur ipsa Portia Catonis Uticensis uxor, quantumvis animosa et supra sexum virtutis studiosa, apud Plutar. in Cat. et Plautina illa, in Aulul. Loquaces, inquit, omnes habemur, nec mutam ullam repertam hodie esse dicunt mulierem ullo in saeculo: Iam ante in Phaeniss. idem dixerat Eurip. Smikra\j d) a)forma\j hn)\ la/bwsi tw= lo/gwn, Plei/ouj e)peisfe/rousin h(donh\ de/tij Gunaici\ mhde\n u(gie\j a)llh/laij le/gein , cum parvas occasiones sermonis accipiunt, plures addunt: voluptas vero quaedam mulieribus est, ut nihil sani inter se dicant. Et Portius Latro apud Sen. 13. con. id solum, ait, muliebrem garrulitatem tacere posse, quod nescit. Assignat eandem rationem Chrys super 1. epist. ad Tim. c. 2. Homil. 5. ad locum Apostoli, quo vetat mulieres in Ecclesia docere. Est, inquit, ferme loquax muliebris sexus, ideo omni ex parte fluentem restringit, ac reprimit. Hinc Plautus in Trinum. rem secretam non vult uxori communicandam: Uxorem quoque ipsam, inquit, hanc rem ut celes face. Nam pol tacere nun quam quicquam est, quod queat. Sed quid Comicum profero, cum Iovem ipsum laudare possim, qui in Rhaps. 1. Ilia 1. Iunoni dicit: Quamvis, Iuno, mea uxor es, tamen omnia non scies. Eius quoque Ulyssem admonet Agamemnonis umbra, 11. Odyss. ne omnia consilia credat mulieri. Imo
quid iovem, cum ipsas sacras literas producere possim? Mich. 7. Custodi oris claustra ab iis, quae dormit in sinu tuo, id est, uxoribus, ut interpretatur Lyra. An non Eriphyla Amphiaraum vitum prodidit? Hygin. in Fab. cap. 73. Eriphyle, inque Cic. 6. in Ver. auro viri vitam vendidit. Solebat August. ad Agrip. clam uxore, invisere, idque nemini, nisi Fulvio, quem vocat. Plut. in lib. peri\ adolexi/aj <BetaCode: peri\ adolexi/as> , aut Fab. Max. ut vult Fac. 1. An. et Lips. in com. ibid. patefaciebat. At hic quicumque demum fuerit, mulieri rem rursum indicavit, per quam ad Liviam permanavit. Haec cum illud cum viro expostulasset, Augustus, non aliunde nisi a Fulvio sciri potuisse cognoscens, ad se ingressum Fulvium, et solitum illud dicentem: Ave Caesar, hoc responso excepit: Vale Fulvi, quod moriturus dici solet. Atque is intelligens, domum ilico se subduxit, et vocata uxore rescivit, inquit, Caesar, me non siluisse arcana. Ideo mori mihi decretum est. Uxor autem, Iure, ait, quoniam tam diu mecum habitans, vivensque nec noveris, nec caveris intemperantiam meae linguae. Sed praecedam tamen ego, et accepto gladio se ipsam coram viro interemit. Sic Plut. sed Tac. scribit eius planctus in viri funere fuisse auditos, et Ovid. de Pont. et Eleg. 3. lib. 1. introducit eam post fata viri superstitem.
Plura loquacitatis muliebris exempla proferrem, nisi res plana esset: nec nunc in aliis mulierum vitiis enumerandis operosus sum quod ad Reip. administrationem minus pertineant, nec ita naturae muliebri affines sint. Post animum contuebimur corpus, ut hinc quoque ad imperium minime natas mulieres conficiamus. Docet hoc pro nobis Xenoph. in Oec. Mulier, inquit, imbecilliori et molliori corpore est, ut admoneatur intra tectum manere, et lanificia curare: Inde
etiam ingenerata est illi maior storgh\ <BetaCode: storgh\> , ut sciat domi sibi tractandos et nutriendos liberos. Item, Deus uxorem pulchriorem condidit, cum forma, cum pudicitia, domi se continendo tueretur: virum torosiorem, ut extra magis ageret, edidit etc. Hinc Naumachus Poeta Christianus apud Stob. sermon 72. mulierem hortatur: lei=pe de\ oi(= ta\ qurhfi, ta\ kai\ du/natai pone/esqai. Soi/ d) oi)kofeli/h mele/tw megaro/nte fula/ssein . Multa enim sunt officia publica, quae propter pudorem subire prohibetur, aut prae impotentia corporis nequit mulier. Quid enim ab bellum mulier? Proverbium vetus est: mh\ ma/xairan ai)re qh=lu <BetaCode: mh\ ma/xairan ai)re qh=lu> : et cum Pheretima mater Arcesilai Cyrenaeorum regis ab Enelthone principe Salaminis exercitum petiisset, pro restituendo filio, Enelthon misit fusum aureum et colum penso circumdatum, rescribens talia dona deberi mulieribus, et non exercitus. Herodot. lib. 4. quod ab Homer. lib. 6. Iliad. desumptum esse potuit, ubi Hector increpat uxorem: A) ll) ei)j oi)=kon i)/ousa ta\ sauth=j e)/rga ko/mize. I)sto\n t)h)laka/thn kai\ a)moipo/lasi ke/leue e)/rgon e)poi/gesqai po/lemos d)a)ndra/si melh/sai . Imitatus est Virg. 7. Aen. quamquam: Macrob. 5. Sat. cap. 8. id nullus notat: Cura tibi Divum effigies et templa tueri, Bella viri, pacemque gerant. Et 8. Aen. vers. 410. Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum. Propius accedit Ov. 12. Metam. Columque cape cum calathis, et stamina pollice torque, Bella relinque viris. Fuerunt fane, quae viros vincerent mulieres, ut Semiramis, Iustin. lib. 1. Tomyris Cyri domitrix, Herodot. lib. 2. Iust. l. 1. Zenobia victrix Persarum, Trebell. Pol in 30. Tyran. Helena Russorum regina, Sigism. Bar. in Muscov. Sed primis illis saeculis. cum servilior hominum esset natura, nec pro vitio reputarent, femineo iugo collum subdere, quod
postquam viri edocti sunt, nullam videlicet esse viliorem servitutem, quam feminis servire, sicut Tacit. de morib. Germ. recte addit, cum Sitones a mulieribus regi dixisset: Tantum non modo a libertate, sed etiam a servitute degenerant. Nequaquam porro utile potest esse imperium muliebre, quippe, quod a viris contemni solet. Nihil autem detrimentosius est imperio, quam contemni, ut 5. pol. c. 10. docet Aristoteles, et nos inter causas corruptionum Rerum publicarum repetemus.
Habebatur in amore et deliciis omnium Libussa, regina Bohemorum, sed cum vis quaedam gravior invergeret, coacta fuit nubere, quod moli regni non sufficere crederetur, Aen. Sylv. in histor. Bohem. Eudoxiae Imperatrici Const. ultro iurarant proceres, sed cum imperium Sultanus Turcicus premeret, omnibus non obscure indignantibus, qui femina tantum bellum sustinere posset, coacta fuit Romano Diogeni, militum optimo nubere. Zon. in Roman, Diog. Quid Vanda Polonorum? quae licet a subditis tuta fuisset, non poterat tamen vicinorum principum impetus evitare. Michovius lib. 1. Chron. De Hedvvigi regina Poloniae, Ludovvici filia, ita memorat Cromer. lib. 14. Non gravati videbantur viri mulieri parituri, nisi impendentibus bellis impar fuisset iudicata. Et iam antea Rixae, unicae filiae Praemislai, successio negata erat, quod instantia bella virum fortem requirerent, Cromer. lib. 11. Ita, licet animosae satis sint mulieres, quia tamen tales non esse creduntur, contrahunt in animis parentium contemptum, qui plus ad destructionem imperii facit, quam auctoritas ad conservationem.
Hac de causa plerumque laborarunt imperia, quibus mulieres praefuerunt. Non debemus
quidem omnes calamitates soli principi imputare, quod tamen fere fieri solere, Ian. Gruter. in disc. super Tacit. multorum sententiis demonstravit, sed dum mulieres imperant, causam calamitatum tum in ipsis haerere feminis ostensum fuit, idque patet ex historia Semiramidis, Sabell. 1. Enn. Muret. lib. 6. var. lect. cap. 19. Irenes, Zoes. Zonar. in har. vit. Laodices. Iustin. lib. 37. Ataliae 4. Reg. Tullii filiae, Liv. lib. 1. Cleopatrae Ioseph. 15. antiq. Drahomirae Bohemae. Dubr. l. 5. Brunhildis Franciae, Aymon. lib. 4. de gest. Franc. Lesci III. Polon. uxoris, Michov. l. 1. c. 11. Rixae Polon. Crom. l. 4. Iohannae Lupae Neaoplit. Collen. in hist. Neap. Mariae Stuartae Scotae, Eman. in hist. Bel. Buchan. in hist. Scot. et multarum aliarum, quas longa referre mora est. Unde non immerito Esaias. c. 3. v. 12. reg ni Iudaici calamitatem propositurus: Pueri, inquit, populi mei exactores sunt, et mulieres dominantur eis, etc. 19. v. 16. inter Aegyptiorum calamitates numerat, quod sint futuri similes mulierum, quasi mulieres ad res gerendas sint inidoneae, quod et Aristot. docet 2. polit. c. 7. Collenut. 5. hist. Neap. recenset Leoninum hoc distichum, quod et apud Luc-Pen. legitur, l. penult. C. de prof. et med. lib. 10.
Regna regunt vulvae, clamat gens tota simul Veh,
Interitus regni est a muliere regi.
Proinde Gynaecocratiae plurimi populi contumaciter restiterunt: Ac ne de omnibus dicamus, Romanorum ea laus est, quod vix siverint mulieres in publico versari, nedum in imperiis et magistratibus. Etenim Nov. 117 cap. 7. inter causas divortii scribitur: Si uxor cum viris extraneis, nolente marito, convivatur, aut cum iis lavat: Si nolente viro foris domum manserit, nisi forsan apud proprios parentes: si Circensibus, aut
theatris, aut amphitheatris inter fuerit ad spectandum, ignorante aut prohibente viro. Et hac tantum de causa Sulpitius Gallus, P.Sempronius, Sophus, Q. Antistius uxores dimiserunt, Valer. lib: 6. cap. Plutarch. in probl. Sic et Gellius auctor est lib. 5. cap. 19. mulierem, quae in patris potestate est, non posse arrogari, quoniam cum feminis nulla est comitiorum communio. Sic Constantinus l. 1. C. de off. div. iud. Nemo, ait, iudex officialem mittat ad eam domum, in qua materfamilias degit, cum praecepto, ut eam in publicum protrahat, cum certum sit, debita eius, quae intra domum considerato sexu, semet contineat, domus eius, vel cuiuscumque rei habita distinctione, publicis necessitatibus posse servari. Quod si quis in publicum matremfamilias posthac crediderit protrahendam inter maximos reos citra ullam indulgentiam capitali poena [Orig: poenâ] plectetur: Statutum quoque est cap: mulieres. de iud. ne mulieres vel ferendi testimonii, vel alterius rei causa cogantur personaliter venire in iudicium. Et apud antiquos Romanos, cum mulier aliquando propriam causam in foro dixisset, misit Senatus Deos consultum, quidnam civitati ea res portenderet, Plutarch. in Num. sicut et Gallis mirandum visum fuit, quod Mathildis Artesiorum Comes, cum senatus Roberti Arthesii causam iudicaret, affuisset, Bodin. lib. 6. de Repub. cap. 6. Unde non immerito indignatur Cato in orat. pro l. Opp. Maiores, inquit, nostri, nullam, ne quidem privatam rem agere feminas sine auctore voluerunt: in manu esse parentum, fratrum, virorum. Nos, si Diis placet, iam etiam Rem publicam eas capessere patimur, et foro quoque et contionibus et comitiis immisceri, Liv. lib. 44, Digna est oratio haec Catoniano spiritu. Nam quibus in publico versari non
licebat, qui liceat in publico imperio. Et repellit sane lex a virilibus officiis feminas, l. feminae 2. de reg. iur. l. 1. §. 2. de postul. ubi Ulpianus, postquam praetoris edictum proposuerat: Ratio, inquit, prohibendi est, ne contra pudicitiam, secui congruentem, alienis causis se immisceant, ne virilibus officiis fungantur mulieres, quibus tolerare colo vitam, tenuique Minerva impositum, ut loq. Poet. Nititur Tholos. 7. de Rep. c. 11. legis mentem restringere, quod lex lata sit contra Calphurniam improbam mulierem: Iam putat cessante causa cessare effectum, arg. l. generaliter, C. de Episc. et Cler. ideoque probam mulierem non excludi, sed improbam, qualis erat Calphurnia, aut Afrania, de qua Valer, lib. 8. c. 3.
Sed improbitas Calphurniae tantum fuit causa impulsiva, de qua negat Bald. in b. Si mulier. C. deiur. dot. regulam valere, cessante causa etc. Mali enim mores multas bonas pepererunt leges, quae adhuc cessantibus moribus manent. Causas autem finales alias assignat Ulpianus, quae sunt perpetuae, quibus Caecina alias addit in oratione, ne mulieres comitentur magistratus in provincias apud Tacit. lib. 3. Annal. Verba sunt: Haud frustra placitum olim, ne feminae in socios aut gentes externas traherentur: inesse mulierum comitatui, quae pacem luxu, bellum formidine morentur, et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant: Non imbecillem tantum, et imparem laboribus sexum, sed si licentia adsit, saevum, ambitiosum, potestatis avidum.
Ex quo patet, satis rationabili consuetudine exclusas esse feminas a regulari successione feudorum, prout constat ex 3. §. Haec autem de his qui feud. dar. poss: cap. 1. §. Filia. de success. feud. cap. un. Quemadmodum feud. ad fil. pert. cap. 1.
de nat. success. feud. quia scilicet officia domino debita, praestare non possunt, nisi aliud introduxerit consuetudo aut privilegium, sicut Cusp. ex Archiv. Archid. Austr. notavit, ad Ducatum istum admitti etiam feminas, quo iure Ottocarus ad se transtulit Austriam, cum Margaretham Austriae Ducissam duceret, Munst. 3. Geogr. Est in hanc rem Lex Salica Francorum a multis celebrata, tit. de Allod. In terra nostra mulier ne succedat, ex qua Bald. in l. 1. ff. de Senat. accusat regem Anglorum, quod titulo feminae ius in eo regno sibi arroget. Observarunt eam legem Lacedaemonii quoque, ut ex Lycurgi historia patet, Plutarch. in Lyc. Is enim successor fratri erat designatus, nisi fratris uxor, quae adhuc praegnans erat, filium peperisset. Ex hac enim conventione patet. Lycurgum fratri successorem futurum fuisse, licet mulier feminam peperisset.
Apud Polonos feminis ad regnum viam praeclusam fuisse, constat ex lib. 1. stat. cap. 1. a . 2. l. 1. Nam quod Ludovvico ex gratia concessum fuit, Casimiro negatum est. Cromer. lib. 12. Germani ne quidem voluerunt Henricum IV. esse in tutela Agnetis matris, nec Flandri liberorum tutelam matri Richidi reliquerunt, ne cogerentur mulieri parere. Aemil. 3. gest. Franc.
Neapolitani demum, quod incommoda Gynaecocratiae satis experti essent, a collegio Cardinalium obtinuertunt, ne apud eos mulieres ulterius succederent, ut cavetur in tabulis fidelitatis et possessionis, quam accepit Alphonsus anno 1455. Bodin. 6. de Republ. cap. 5. et Romani, post mortem Heliogabali, qui solitus erat matrem in curiam secum ducere, Senatus consultum fecerunt: Ne ulla posthac mulier curiam ingrederetur, nedum imperaret, Lamprid. et Herodot. in Heliogab,
Quod recte factum fuisse praeter iam dictas rationes, sic quoque ostendimus. Aut manet innupta regina, aut nubit. Si prius difficile est, pudorem illibatum servari ab ea, cui impune est, quidvis facere, imprimis cum tot irritamentis incitetur. Non satis in tuto videbatur reginae pudor, ait de Hedvvigi Cromer. lib. 14. illa aetate, illaque forma, et necessaria cum viris conversatione. Exemplo sint Semiramis, cleopatra, Iohnanna Neapolitana etc. Et licet quam maxime se contineant Reginae, at hanc suspicionem qui effugerint, quam nonnulli inniti verisimilitudini constat. Non enim in nostra manu est suspiciones hominum prohibere, ut ait comicus in Trinum. Si nubit, aut totum imperium transfert in maritum, aut totum sibi retinet, aut dividit cum marito. Habent quidem tales nuptiae in genere hanc coniunctam difficultatem, quod aut inferiori cuidam cogatur mulier nubere, aut peregrino: quorum neutrum commodum est, cum peregrinum sint ingratiis, accepturi subditi, ut infra ostendemus, inferiorem vero contemptura ipsa uxor, prout cap. 3. planum fecimus, quidni etiam subditi? Nam Elisabetha regina Angliae propterea negavit cuiquam ex subditis nubere, quod se illorum conditione superiorem putaret, Bodin. 6. de Repub. cap. 5. Et Casimirus M. in comitiis Cracov. an. 1339. obtinuit, ne Ianus, Dux Mazoviae, sibi successor daretur, quia, inquit, vasallus regni, qui praeterquam, quod nihil splendoris afferet regno, etiam vobis erit contemptui. Cromer lib. 11. Sed nos dilemma nostrum pertexemus: Si regina totum imperium transfert in maritum, sicut Latini regis, quae sola domum et tantas servabat filia sedes, translatum erit integrum regnum ad maritum, Virgil. l. 7. Aeneid. aut sicut regnum Siciliae accepit Henricus U I. per
Constantiam consobrinam Guilielmi regis Siculi, Sigon. 15. Ital. et Iagello Lituanus regnum Poloniae. Cromer. lib. 15. tum servatur quidem ius coniugiale, sed perit publicum et ius successionis, quod tantopere urgent, qui feminas volunt succedere, ne scilicet regnum hereditarium a stirpe dimoveatur. Quamquam hoc argumentum parum habet roboris. Nam si innupta moriatur regina, nihilominus regnum recidet ad alios: Si nubat, et transferat regnum integrum in maritum, iam eo ipso ab iis, qui ex stirpe masculi supererant, aufertur successio, quod per se iniquum esse comparet. Ita mater Constantini, a filiis transtulit Imperium in Romanum Lacapenum, et Eudocia in Romanum Diogenem, qui postquam in imperio se obfirmaverat, legitimos regni heredes facile exclusit. Zonar. in hor. vit. Sed nos hoc sic ponimus, quod tamen vix futurum est, aut non futurum sine turbatione coniugii, dum omnes reginae, si modo imperandi dulcedinem degustarint, cum Vanda Polon. sentient, quae propterea procos omnes respuebat, quod mallet princeps esse, quam principis uxor, Cromerus libr. 2. Concesserat Maria Henrico Stuarto regnum: sed quam cito, paenitentia [Orig: paenitentiâ] ducta [Orig: ductâ] illud repetiit, maritum interfici curavit? Buchan. lib. 18. 19. Ne de lohan. Neop. quae ex hac causa tres viros interfecit. Si enim recte Senec. 6. declam. l. 2. de dotata uxore dixit, crede mihi regnare volet in suis divitiis, quis non tanto imperiosiores credat futuras reginas, quanto plura antea, et maiorem potestatem possederant, cui cum assueta parum esset Irene, filium excaecavit, ne sibi regnum vicissim eriperet, Zonar. in Iren. Si vero hac conditione nubat mulier, ut totum sibi regnum retineat, sicut in coniugio Mariae reginae Angliae, et Philippi regis
Hispan. item Sigismundi Imp. et Mariae reginae Ungar. cautum fit, praeterquam quod omnia redenat incommoda, quae Gynaecocratiae impegimus, peculiariter hic convellitur ius domesticum et divinum, quando scilicet maritus est subditus uxoris, sicut Ninus cessit imperium Semiramidi. Mur. 6. var. lect. Omnino enim vetat Paulus 1. Tim. 2. vers. 12. non tantum mulierem docere in Ecclesia, sed et viro imperare, quod licet de marito tantum interpretemur cum adversariis, tamen planum est, quod in hac conventione mulier in suum maritum sit habitura potestatem, contra praeceptum Pauli. Si denique dividat imperium cum viro, adhuc violabitur ius coniugiale, ut uxor retineat imperium in maritum: et praeterea exorietur a)narxi/a <BetaCode: a)narxi/a> , quia nuper ostendimus, Monarchiam non aliter quietam esse, nisi si unus imperet.
Concludimus igitur, utile Rei publicae non esse, ut mulieres una cum viris succedant. Nec obstant nobis leges, quae ad haereditates aequaliter admittunt feminas cum masculis, l. Maximum vitium. C. de lib. praet. l. in successione. C. de legit. haer. Nam privatis commodis derogari potest per utilitatem publicam, sicut Robertus Brussius disputabat contra Dornagillam. In privatis quidem bonis ait, proximum semper succedere: in publicis vero bonis, aut quae feudi nomine tenentur, et regnorum successionibus, contrarium ius esse, Buchan. lib. 8. Idque in hac causa minus iniquum videri debet, cum ipse Ulpian. lib. 7. de stat. hom. in multis dixerit esse deteriorem conditionem mulierum, quam virorum, et ex Lege Voconia mulier a locupletibus, etiamsi filia esset, ultra quadrantem haeres fieri prohibeatur, Augustin. 3. de civ. Dei, c. 12.
Exclusimus mulieres, de mente Aristot. 2.
[Note: De sucessione spuriorum.] polit. 7. porro videndum est de spuriis seu naturalibus, utrum illis quoque successio iure degenerari possit. Res videtur plana ex legibus Romanorum, ubi naturalis non succedit, nisi in bonis maternis, et cum hac quidem exceptione, si persona sit illustris. Unde tripliciter contra spurios argumentari licet. 1. Si enim in privata hereditate spurio succedendi locus non datur, quanto minus in regno, a quo ipsum abigerent peculiares rationes, licet in privatis succederet. 2. Cernit naturalis tantum hereditatem maternam. Iam proxima disputatione exempta sunt regna ex hereditate materna. 3. Denique excipitur per- sona illustris, unde nascitur hoc argumentum: propter personae magnificentiam, excluditur spurius ab hereditate alias sibi debita, scilicet materna, quia, ut ait Baldus in l. cum legitim. ff. de stat. hom. sordes non merentur poni inter praecipuos. Iam principis personam maxime convenit esse magnificam, quo auctoritatem erga subditos sibi conciliet. Non igitur in feudis principum datur spuriis succedendi locus. Nec possunt hic [Orig: hîc] spurii obicere, l. 5. §. 2 in fin. ff. de stat. hom. l. 6. de Deccur. l. 2. §. nullum. ff. eod. ubi Ictus ait, patris delictum non debere filio poenae esse. Nam quando spuriis nihil de iure debetur, nullam vel poenam sustinent vel iniuriam, si nihil accipiant, quia iure suo utuntur. Idque de fortiori valet potissimum, si legitimi exstent heredes, qui ex stirpe regia nati, iure agnationis imperii hereditatem cernunt, cum spurii agnationem nullam habeant cum cognatis patris l. si spur. 4. unde cogn. §. vulgo concept. de succession. Quin et hoc confitetur Ulpian. l. generaliter. §. Spurios de Decurion. Dum scribit: Spurios quidem posse in ordinem allegi, nulla dubitatio est. Sed si habeant competitorem legitime
quaesitum, oportere eum praeferri Divi fratres, Iuliano Avito Bithyniae praesidi rescripserunt. Immo lex illa ad ius gentium sine controversia traducta fuit. Apud Persas ait. Herod. lib. 3. Nefas esse illegitimum obtinere regnum, si legitimus adsit. Demaratum exuit pater regno, quod suspicio saltem de eo esset ante nuptias conceptum fuisse. Suid. et Herod. lib. 6. Apud Macedonas, cum Perseus Demetrium accusaret, indignatur, Liu. lib. 40. Plut. in Aemil. legitimum filium deferri ab illegitimo. (Talis enim putabatur Perseus) in eum finem, ne sibi regnum anteverteret. Apud Suevos, Gothos, et Norvagios olim, vix licuit nothis inter honestos versari, Ioh. Magn. libr. 18. cap. 6. quippe quos etiam Lex divina a communione repellit, Deut. 23. vors. 2. Apud Polonos Lescus III. licet naturales haberet 20. uni tamen Popielo regnum, ceteris externas imperii oras dedit regendas, Bernhard. Vapov. in histor. Polon. Uladislaus I. postea Sbigneum Nothum in monasterium detrusit, cui cum Boleslaus frater dimidium regni redderet, plurimis se intricavit bellis, Cromer. lib. 4. et 5. Basilius Dux Muscoviae praeteriit filium suum in electione successoris, quod suspicaretur saltem, ipsum ex adulterio Anastasia uxoris natum, Sigismund. Bar. in histor. Muscov. nec Albertus, Thuringiae Landgravius potuit a subditis impetrare, ut Apitzium, ex concubina natum, pro legitimo herede agnoscere vellent, Rivand. in Chron. Nam etiam non exstantibus legitimis filiis, populi tamen non patiuntur subi imperari facile a spuriis, quippe quos prima nativitas contemptibiles facit. Ita Parthi Phraatatem Phraatis spurium filium ex Tharmiosa, de regno eiecerunt, Sabel. lib. 1. En. 7. Iugurtha quodque tandem a Numidis
desertus fuit, Sal. in Iug. Aimundus, nothus Aimundi Aimosi, numquam oboedientiam plenam a Gothis obtinuit, quamquam per subsequens matrimonium legitimatus, Ioh. Mag. lib. 18. Ital Frigatus Scaliger. Volat. 4. Geog. Gillus Scotorum rex, uterque spurius, subditorum opera interiit, Buch. lib. 4. Atque haec lex observari propterea debet, ut ab adulteriis, et scortationibus licentia principum abarceatur. Vide Ioh. Andr. cap. grandi in voc. legitimo de suppl. neglig. prael. in Socer. Tholos. lib. 7. capite 8.
[Note: De Dominatu.] A Regno, quod nuper absolvimus proxime abest dominatus inter regnum et Tyrannidem ambiguus. Sicut enim Dominus servos non intendit pessundare, cum sciat servorum perniciem tracturam secum totius domus ruinam: nec tamen eos primaria intentione curat, sed quia aliter ipse salvus esse nequit: ita dominus nec evertit subditos, quod est Tyrannorum, nec eorum salutem primam habet. quod est regum, sed tum familiam suam intuetur, eamque subsistere aliter non posse advertit, consequenter deflectit curam suam secundario ad subditos, a quibus propterea redamatur, quia Barbarorum talem naturam ait esse Arist. lib. 3. polit. cap. 10. ut aliter commode vivere non possint. Accedit, quod cum libertatem non gustarint, ignorantia bonorum eius contineat homines in officio, sicut Lacon respondebat Persae; hortanti, ut regi potius cum spe divitiarum serviat, quam pauper in libertate vivat: Tu, inquit, si dulcedinem libertat is degustasses, aliter sentires, nunc quia liber vivere nesciisti, reliquae vitae tuae consimilia suades.
Domini vero nomen multifariam accipitur, Nam blandientis est, cum Virgil. 4. Aeneid. scribit: Et dominum Aeneam in regna recepit
aut cum Catullus: Ad solam dominam usque pipitabat. (Sic enim legit Gifanius) Subiectionem alterius significat, cum Sara virum vocat dominum, Genes. 18. 1. Pet. cap. 3. quam imitata est Matidia Clementis mater, Clem. lib. recognit. 9. cap. ult. Sic et Lucretia apud Ovidium 2. Fast. Mittenda est domino, (nunc nunc properate puellae) Quam primum nostra facta lucerna manu. Sic Nezennius Paulum I Ctum vocat dominum l. Nezen. ff. ad l. Falcid. et Anastasius regem Francorum Domini nomine citat, quo sensu hodie Principes domini nomine appellantur. Verum hoc [Orig: hôc], ad imitationem dominii, quo paterfamilias utitur in servos, dominum accipimus, qui libertatis et fortunarum omnium dominus, iure belli factos, aut foedere subditos, quasi paterfamilias servos moderatur. Nam, quod Speusip. in defin. Platonis definit dominationem, iustum principatum nemini subditum, ad ipsum etiam regnum extendi potest.
Dominum autem a Rege et Principe distinguit Arift. 3. polit. c. 10. 4. pol. c. 10. cum et Plutarch. testetur in vit. Alex, Aristotel. solitum Alexandrum admonere, ut Graecos paterna pietate: barbaros dominandi maiestate in officio contineret. Item discrimen facit Plin. in Paneg. Sedem, ait, obtinet principis, ne sit domino locus: et ante eum Salust. in Iugurth. inquiens: Cum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est, Dominum esse, non Imperatorem. Ante utrumque Philip. rex Maced. cuius fertur dictum: Malo diu bonus, ac commodus, quam brevi tempore dominus appellari, Tholos. 6. de Repub. c. 13. n. 9.
[Note: Regnum Persarum.] Talis dominus erat olim rex Persarum, de quo refert Plutar. in lib. ad princ. in do. quod omnes pro servis habeat, excepta uxore et
Strabo. l. 15. scribit: Persae reges habent ex eadem stirpe, quibus qui non paruerit, capite aut brachio amputato proicitur. Hinc Persae a deditit iis solebant petere terram et aquam, ut se bonorum dominos indicarent, quae cum peterent etiam a Lacon et Atheniens. illi legatos proiecerunt in puteum, iussos inde utrumque petere, Herod. 7. Hinc etiam magnificus ille fastus regum Persicorum, qui se subditis vix conspiciendos praebebant, nec eodem cum ceteris utebantur potu: Athen. lib. 4. Dipno. indignumque sua maiestate putabant, terram pedibus contingere, Athenae. l. 12. aut cum ceteris ire in militiam, ut Marcell. scribit de Persis sui temporis. Hinc fastuosa illa adoratio, quam Graeci strenue refugerunt, ut duo Spartiatae, Herod lib. 7. Themistocles, Plutarch. in Themi Conon. Iustin. l. 6. Callisthenes, Arrian. in hist. Al. Tantum enim non deos se putabant: prout scribat Sapor ad Constantin. Imp: Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et Lunae. Ammi. lib. 17. et iam olim Darius dixit se Regem regum, et consanguineum Deorum, ut habetur in lib. 2. supplem. ad Curt. Cambysem huius dominationis auctorem facit Plato 3. d. ll. ubi scribit, eum to\ despotiko\n <BetaCode: to\ despotiko\n> contra aequum et bonum invexisse.
[Note: Imperium Turcarum.] Talis dominus hodie est Turca, cuius ll. caveri memorat Bodin. 2. de Rep. c. 2. ne quis omnino dominatum affectet, aut ullius praedii dominum se dicat, praeter Calipham Pontif. Max. Quin etiam familiarum dominium Imperatori asscribit Menav. l. 4. c. 2. dum ait, per totam Graeciam, Bosniam, Vvallachiam, ex quavis familia tertium adoptari filium in militiam ianitzerorum [Reg: ianizarorum]. Cum concussa esset Constantinopolis terrae motu, Baiazethes II. indixit in singula
capita tributum et fabrorum decimum quemque sub poena capitis ad reficiendam urbem convocavit. Menav. l. 5. c. 14. Apparet severitas ista dominandi in devictis hostibus tractandis. Romani olim pacem dabant debellatis hostibus, nec eos pristina dignitate prorsus exuebant. Post primum bellum Punic. ait Flor. Ep. 19. Carthaginensibus pax data: nihil praeterea. Philippo Macedon. ait Flor. l. 2. Rom. hist. c. 7. consul pacem dedit, regnumque concessit, imo ut idem scribit lib. 3. cap. 2. numquam Pop. Roman. hostibus domitis suam victoriam exprobravit. Athenienses quid victis Samiis imperarunt, nisi Democratiam? quid Lacones Atheniensibus, nisi oligarchiam? At Turcae, cui vel principi, vel urbi, vel regi victo, dignitatem et possessionem reliquerunt? Quamquam sponte in deditionem Amurathis II. transierat Iohannes Castriotes, rex Epiri et Albani, tamen posteritas eius regno exuta fuit. Marin. Barlet. in hist. Scanderb. Nec Solymannus aliter pacem cum Ferdinando pangere voluit, quam si Hungaria tota excederet, et Austriam Turcis tributariam faceret, Iovi. lib. 40. hist. sui temp.
[Note: Imperium Aegyptiorum, Tartarorum, Africanorum, et Asiaticorum.] Talis fuit olim Sultanatus Mammelucorum in Aegypto, Mart. 3. legat. Babylon. et nunc eandem severitatem imitatur M. Chamus Tartarorum, quem M. Paulus et ex eo Boter. P. 2. Cosmogr. lib. 2. omnium dominum esse scribit, bonaque suorum subditorum decimare. Quoscumque quandocumque vult, pro arbitrio suo educit in bellum, aut ad alia usurpat officia, ut Hatto Armen. in Tart. histor. Michov. l. 1. de Sarm. c. 2. 3. 4. Pantal. in descript. Tart. insinuant. Qui sunt Tartaris utrimque [Orig: utrinque] vicini, Chinenses et Muscovitae, sub simili dominatu vivunt. Rex Chinae, ait Boetius p. 2. Cosm. l. 2. solus est dominus in suo
regno, ubi nomen ducum, et comitum prorsus ignoratur. I solus distribuit subditis bona, quantum cuique vult. Rex Siannensis, ut ex China enatus fuit, ita dominatum sequitur. Subditi enim bona a manu Regis accipiunt, et veluti titulo locationis possident: usum fructum cogit rex in aerarium. Boter. 2. p. Cosm. lib. 2. Eandem dominandi rationem apud Narsingenses et Insulanos observari indicat hist. Indi. et peregrin. Hisp: Magir. et Merean. in Cosmogr. adeo ut tota fere Asia hodie regatur a dominis, recteque dixerit Arist. 3. pol. 10. Babaris placere dominatum.
Nam et in Africa Abyssinorum rex, quem alii Praetorem Iohannem, alii Presbyterum M. utrique male vocant, dominice imperat. Bona fiduciae nomine confert, quoties, quibusque voluerit: singulis annis accipit a subditis renovationem iuramenti fidelitatis, nec patitur quemquam, praeter regem, subditos habere. Ex familiis tertium filium in satellitium suum, seu militiam S. Antonii adoptat. Pluribus aliis oneribus lubentes onerat subditos, quae vide apud Alvaresium, Horatium, Malaguccium, Damianum, Iovium, Leonem, Boterum, etc. Nec mitius ullo modo imperat Seriphius in regnis Marocco et Fessae. Bona omnia Alcaidiarum, id est, Vasallorum suorum ad fiscum trahit: filiis numerat stipendia: filiabus prospicit de maritis, ut iidem referunt. Verisimile est regem Adelensium, quia inter principes Mahometanos primarius est, ad modum Turcarum imperare. De ceteris ultra montes Lunae regibus pauca nos docent navigationes Hispan. nisi quod reges, ut Deos, observari scribant. Solus rex regni Borno, videtur ad regiam gubernationem propius accedere, si verum est, quod Boterus scribit, eum subditis bona omnino propria relinquere.
[Note: De vestigio dominatus in feudis apud Europaeos.] In Europa hodie, praeter Turcam et Muscovitam, (de cuius dominatu vide Sigism. Baro. in Muscov. hist. et Iovin. in descript. Musc.) dominandi severitas exspiravit, nisi quod eius reliquiae in feudis adhuc vivant. Feudum enim definit Obertus de Orto lib. 2. F. 23. quod sit beneficium, ita alicui datum, ut proprietas quidem rei immobilis beneficiatae penes dantem remaneat: usus fructus vero illius rei ita accipientem transeat, ut ad eum, heredesque suos pertineat, ad hoc utile, ut sui heredes fideliter domino serviant.
Brevius Azo tit. de iis qui feud. dar. poss. Feudum est alicuius rei, investitura interveniente, sic concessae seu datae alii, ut dominium penes concedentem remaneat. Clarius Iohan. Raymund. in compr. feud. et Rebuff: in declarat. feud. Feudum est benevola et libera rei immobilis vel aequipollentis concessio, cum translatione utilis dominii, proprietate retenta, sub fidelitate et exhibitione servitiorum honestorum.
Feuda igitur ex dominio nata sunt, cum caput Rei publ. possessionem propriam et directam sibi retineret et utile dominium aliis indulgeret. Antiquitus ita erat feudum connexum in domini potestate, ut quando vellet, illud auferre posset: deinde in annos, mox in vitam fidelis, denique in heredes et nepotes lege Conradi, confirmatum est, cap. Et quia 1. F. de his qui Feud. dar. poss. et ita dominatus sensim decrevit.
Videtur Attila in Germaniam invexisse barbarum dominandi modum, quippe quem post pugnam Cathalonicam, Anno 450. Isenachi iuramentum fidelitatis sumpsisse a Catthis et Thyrigetis legimus. Rivand. in Chron. Turc, Mox Odoacer, quem Diacon. in Leon. Rugorum regem vocat, Chronicon vero Saxon. antiquam ex Barbiensi tractu ad Albim exurrexisse [Orig: exurrexisse] putat, occupata
Italia [Orig: Italiâ], in Capitolio fecit se totius Ital. dominum proclamari. Eius vestigia secuti Longobardi, et ipsi ex Germania oriundi, dominatum in Italia complerunt, feudorum usum ibidem instituerunt, cuius et quaedam vestigia exstant in speculo Saxonico. Unde plerique Feudistarum orginem feudorum referunt ad Longobardos, licet a Gallorum Solduriis Canon. 2. com. 9. num. 6. alii eam alio derivent. Unde Vvesenb. de feud. cap. 3. n. 2. Borchol. c. 2. n. 2. Clar. q. 1. in § feudum, Vultei. Donell. etc.
[Note: De Tyrannide.] Longissime a regno abit Tyrannis, omnium Rerum publ. deterrima, quia optimo bono opponitur, 4. polit. cap. 2. Alcin. dedoct. Plat. cap. 33. Tyranni olim dicebantur, qui potestate erant perpetua in ea civitate, quae libertati assueverat, Aemil. Prob. in Miltiad. Imo ipsum Iovem vocat Aristoph. in Nub. Tyrannum Deorum, nomine a Chaldaeis Syrisque deducto, ut explicat Cael. l. 22. cap. 2. et Scholiastes Sophocl. in Oedip. Cum vero saepius abuterentur Tyranni sua potestate, nomen una cum re abiit in odium, sicut nomen regis, Liv. libr. 2. et dictatoris apud Romanos, Cic. 1. Philip. et vexilliferorum, apud Florentinos. Nostrum vero est sequi consilium Pauli libr. 18. §. Item kakab <BetaCode: kakab> . de instruct. et instr. leg. et eo sensu interpretari tyrannidem, quem illi hodiernus usus imposuit.
[Note: Quid sit Tyrannus.] Laert. lib. 3. in Plat. ex Aristotel. mente desinit Tyrannum, qui per vim civibus imperat. Sed nec ea mens Aristot. est: nec cum veritate consentit. Nam a Cyro Babylonii, Herod. lib. 2. et Lydii, Iust. lib. 1. saepius defecerunt, quod inviti eius imperium paterentur, quem tamen. Xenoph. in Cyrop. tamquam exemplar boni principis proponit. Nec Domitianus propterea Tyrannus audit, quod magistratibus odiosus esset, quia utut
sint cetera, illud factum uno ore ab omnibus laudatum fuit. Sueton. in Domit. Ceteri Politici solent congregare plura attributa, ex quorum concursu Tyrannum constituunt. Bartol. in tract. de Tyran. 10. notas affert, quem imitatur Antimach. in praefat. lib. 2. et lib. 3. thes. 15. Plures addunt Claudian. de bell. Gild. Bodin. 2. de Repub. cap. 4. Alt hus. cap. 14. polit. Tholos: 6. de Repub. cap. 18. Ioh. Marian. I. lib. de reg. et reg. inst. c. 5. sed hae maximam partem aut vitia privata sunt, quaeque ad Tyrannidem non pertinent: aut etiam Tyrannis natura posteriora. Recte enim Philip. 4. Chron. quamquam Henricus IV. vitiis nonnullis laboravit: non tamen propterea, ut Tyrannus, a Papa excommunicari debuit. Et ridicula sunt vitia, quibus Iohannes Parvus in sua orat. oneravit Aurelianum Ducem, unicum Regis fratrem, ut ostenderet, ipsum Tyrannum esse et iure interfectum a Iohanne Duce Burgund. Monstrel. lib. 1. cap. 38. 39.
Tyrannus enim persona publica est, et proinde ex publico officio aestimanda, sicut recte Aver. tract. 3. polit. mentem Arist. assecutus est, licet eius lib. polit. a se visos neget tract. 1. polit. Opponitur autem Tyrannus regi: Et cum regis officium dicat Theodorus rex apud Cassio. lib. 1. Ep. 6. esse, omnem suam curam consumere in Republica quoniam dicente Thom. lib. 3. de reg. princ. cap. 11. rex creatur causa parentium: Tyrannus erit, qui negligit et subvertit bonum publicum, habita tamen ratione sui commodi. Thom. in com. 4. polit. Senec. 1. de clem. Sebast. Eri. disp. 1. de Republic. Huc enim quadrat uterque Tyrannus Bartol. tr. de Tyrann. in Titulo et Exercitio. Quamquam enim Caesar leniter imperabat, Flor. libr. 3. histor. Roman. et Pisistratus ad Solonem scribebat, se leges non immutare. Laert.
in Solon. quamquam Herodi Ascalonitae libenter fidem dabant Hebraei: Ioseph. 17. antiq. cap. 10. tamen Tyranni erant in titulo, quia malo titulo ad se trahebant, quod erat publicum.
[Note: Tyranni vitia.] Hanc publici commodi subversionem sequuntur cetera vitia. Quia enim Rem publicam in se transferre nequit Tyrannus, si leges, aut prudentes cordatique viri obsistant, tum hos; tum illas prius tollit. Adumbrarat hoc consilium Periandro Thrasybulus, si Herod. lib. 5. et Halyc. libr. 4. credimus, aut huic ille, si Aristot. l. 3. polit. c. 13. Item Tarquinius Sup. filio, dum summa papaverum capita demetebat, per hoc, Principes Gabiorum interficiendos esse, intelligi volens, Flor. lib. 1. cap. 7. Nec temere illud negligendum putat Arist. lib. 3. polit. 13. et Machiavell. in lib. de princ novo principis simile dat consilium. Nam si Syllam imitatus fuisset Caesar, non aluisset suos in Republica homicidas. Ita Pisistratus eiecit prius potentiores cives, post Tyrannidem invasit, Isocrat. in Panath. Agathocles, et Dionysius senatores, auctoritate maiori praeditos, interfecerunt, Iustin. lib. 21. 22. De Nabide scribit Livius lib. 34. Ne quid motus intestini oriretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam ut salvum vellent Tyrannum, sperare non poterat. Regula enim Senecae est in. 1. Trag. Quod civibus tenere te invitis scias, strictus tuetur ensis.
[Note: Miscria Tyranni.] Sed, quamquam per se impium est, per iniuriam aliorum stabilire principatus, nec illa crudelitas salvam praestat Tyrannidem, quia auget odia hominum, per quae plerique Tyranni pereunt. Caligula quidem quasi odia susque deque haberet: Oderint, inquit, dum metuant, Sueton. in Calig. et Tiberius: Oderint, dum probent, Sueton. in Tiber. Sed et ille et Claudius, et Nero, Domitianus, Commodus, Heliogabalus,
Maximinus, Philippus, Andronicus, experti sunt, difficulter custodiri posse, quod a multis impetitur. Utut enim multos interimant Tyranni, successorem suum nemo interimit, ait Anton. Vulcat. in Avid. Cass. Dionysius ex turri contionatus est, quod se populo non crederet. Tryzus vetuit quemquam cum quoquam loqui, ut coniurationis occasionem omnem anteverteret. Aelian. 14. var. histor. Sultani Aegyptii non passi sunt subditos arma gestare, Mart. 3. leg. Babyl. quibus et Scotis interdixit Donaldus Tyrannus. Buchan. lib. 4. nec tamen ultorem suum vitarunt. Nec Domitianum solitudo, ex qua, nisi ut solitudinem faceret, non prodibat. Plinius in Paneg. aut porticus phengite lapide distinctae, Sueton. in Domitian. nec alios externa praesidia defenderunt, quo minus verum esset, responsum Thaletis, qui rogatus, quid in omni vita vidisset difficillimum: Senem, respondit, Tyrannum. Laert. in Thal. Usque adeo Ad generum Cereris sine caede et sanguiNe pauci Descendunt reges, et sicca morte Tyranni, Iuven. Sat. 10.
Sed quia praestat scelere ignorari per. gl. cap. cum secund. de hered. in Sex. morosius de Tyranno non agimus: Tantum depingendus fuit obiter, ut principes ab eo quam longissime se avellerent. Deterrere autem eos debet non tantum calamitosus exitus, sed et tota vita periculosa, quam Dionysius Damocli pulchre in sella depinxit, Cicero 5. Tuscul. Saturninus verbis expressit, Vopisc. in Saturn Phalaris literis testatam reliquit, in Epistol. In ipsa enim mente, ait Tacitus 6. Annal. Tyran nus aspicit laniatus et ictus, quando, ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consiliis animus dilaceratur. Porro autem post fata, nullus est locus, nullum tempus, quo funestorum principum manes a
posterorum exsecrationibus conquiescant. Plinius in Paneg. Propterea Nero optabat, ut se moriente, terra conflagraret, ne posteritas sua scelera loqueretur. Sueton. in Nero. et Tyberius Cremutium accusavit, quod in se scripsisset. Sed Tac. 4. Annal. irridet socordiam eorum, qui praesenti potentia, credunt exstingui posse etiam sequentis aevi memoriam. Nam contra punitis ingeniis, gliscit auctoritas, neque aliud reges, aut qui eadem saevitia usi sunt, nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
[Note: De Aristocr. et Democrat.] ABsoluta Monarchia, ad ceteras Rerum publ. formas progredimur, quando vel pauciores, vel plures ex universo ordine civium imperant. Priorem statum Aristocratiam, si bene constitutus fuerit: si male, Oligarchiam nonnulli vocant: posteriorem Democratiam et communi nomine Rerump. vel statum popularem. Quamvis enim Aristot. 4. politic. cap. 4. neget ex numero imperantium desumi horum statuum distinctionem: tamen id supra a nobis satis demonstratum est, quia, quidquid praeterea ad distinctionem assumpseris, accidens est, et essentialem differentiam non facit.
Diximus autem indefinite ad Arstocratiam requiri pauciores, ad Democratiam plures ex civibus, quoniam certum numerum determinare non debemus. Plato quidem libr. 6. dell. ad senatum 30. viros mediae aeratis seligit vel quod plures prudentes inveniri inter cives posse desperaverit, vel quod inter pauciores facilius, cum
deliberatio instituitur, convenire soleat: totidemque in senatum suum allegerunt Lacedaemon. Sed tamen et ex paucioribus et ex pluribus constiterunt Aristocratiae. Crantzius scribit olim Saxones gubernatos fuisse a 12. comitibus: Thietmarsos praefecisse sibi 38. primores, auctor est ille, qui Regis Daniae expedit. in Thietm. descripsit. Circassiis adhuc septem Principes praesunt, Boter. part. 2. lib. 1. Sicut Belgis sui Status, qui Aristocratiam constituunt, perinde ut et Lepidus, Octavius, Augustus, Triumviratum, Sueton. et Dion. in August. Numerum Platonis excesserunt Thebani, Thucyd. lib. 3. Megarenses, Thucyd. lib. 4. Epidaurii, ex quibus 180. imperarunt, Plutarch. in Apophthegmat. Graec. Massilienses, quorum senatum componit Strabo ex 600 civibus: Noribergenses, quorum M. consilium constat ex 300. Sensan. lib. pen. de Rebus pub. Veneti, qui plures ad M. consilium admittunt. Ianot. de Rep. Ven. Contar. lib. 1. eiusdem.
[Note: Differentia Aristocratiae.] Aristor. 4. polit. cap. 5. Aristocratiae et Democratiae cap. 4. quasdam affert vulgatiores diversitates, quas Bodin. 2. de Rep. cap. 6. falso allegatas, quasi veras species impugnat, cum tamen accidentales in iis proponantur tantum distinctiones, quae vulgariter occurrere solent. Sicut enim in Monarchiis una prima est, ita et in Aristocratia et Democratia. Aristocratia bene constituta est, quando optimi quique ad salutem civium gubernant: Democratia, quando universus populus, vel maxima eius pars aequaliter imperat, secundum leges. Democratiae enim potissimus finis est libertas, seu aequalitas civium, 3. polit. c. 3. 5. pol. c. 1. 6. pol. c. 2. Machiavel. 1. disc. c. 2. Sicut Romanos non ante quievisse videmus, quam liceret plebi aequaliter cum patritiis magistratus adire, Livius lib. 4. et Theseus ap. Eurip. in Fab. i)ke/tid <BetaCode: i)ke/tid> .
inter cetera bona Democratiae numerat, quod liceat ibi tenuioribus civibus, nullarumque opum, fortunatis respondere, cum male ab ipsis audiverint: vincereque in forensi omni contentione minorem quemlibet amplum atque opulentum, si causam meliorem habuerit. Sed legibus astringi oportet populum, quia, cum ratione alias uti nesciat, nec ex praescripto virtutum imperare didicerit, facile in quamcumque partem impellitur ab iis, quos Aristot. 4. polit. cap. 4. 5. polit.c. 5. dhmagwgou\j <BetaCode: dhmagwgou\s> vocat: Lambinus interpretatur, quasi leves tribunos plebis.
Deficit paucorum status, quando in paucorum privatos usus, qua publica sunt, intervertuntur, sicut 30 Tyranni, Atheniensibus imperati, Thucyd. lib. 8. Isoc. in Areop. et Decemviri Romani, non tantum malo titulo dynastiam (sic vocat Arist. 4. pol. cap. 5.) adierunt, sed et ea ad propria commoda abusi sunt. Democratiae vitium est, quando improba plebs pro arbitrio suo omnia agit cum detrimento Rei pub. aut primariorum civium, sicut Helvetii ante annos eiecerunt nobilitatem, Chron. Helvet. Itemque Florentini, qui et Donatum plebeium multarunt, quod se nobilium sanguini per coniugium miscuisset, ducta filia Hugutionis Fagiolani Platin. in Clem. V. et Argentinenses l. tulerunt, ne quis summos in civitate magistratus adipisceretur, nisi ex cerdonibus, coriariis, aut id genus sordidis opificiis gentem suam arcessere queat, Bodin. l. 6. de Republ. cap. 4.
[Note: Comparatio Rerum publ.] Exsplicatas [Orig: Explicatas] hoc modo Res pub. iubet Aristot. 4. polit. cap. 1. inter se conferre, ut, quam Politicus in condenda Republ. potissimum sibi proponere debeat, patefiat. Omnes autem fere palmam dant Regno: id quod Aristot. adeo certum putavit, ut 12. Metaph. t. ult. inde argumentatus
fuerit ad unitatem Dei. In Deo, ait, ponendum, quod optimum lib. 8. Phys. t. 48. 1. de Cael. 5. 110. quoniam Anselm. c. 3. prosol. Deum ostendit esse Maximum id, quod cogitari potest. Sed melius est unum praeesse, secundum vers. Homer. 2. Iliad. ei(=j koi/ranos e)/stw <BetaCode: ei(=s koi/ranos e)/stw> , etc. Unde Tarquinii ad Porsennam dicunt, ap. Liv. l. 2. Regnum esse rem inter Deos hominesque pulcherrimam, quod explicat Cael. lect. ant. lib. 4. c. 25. Unus igitur Deus est. Isocr. quoque licet in Areop. et Panath. pro Democr. et Aristocrat. aliquid disserat: conspicue tamen Monarchiam praefert in Suas. ad Nicocl. quod et Plato facit in polit. licet alibi ad aliam speciem inclinare videatur. Consentiunt Herodot. in orat. Dar. Max. Tyr. or. 3. Stob. Serm. 45. Plutarch. 3. de Rei pub. gen. Ex recentioribus Patrit. 1. de regn. tit. 13. de Rep. l. 1. tit. 1. Pont. 4. de obed. Siman. de Rep. l. 3. c. 23. Cael. Rhod. l. 13. lect. ant. c. 27. Thom. Mor. in carm. Tholos. 5. de Rep. c. 3. et 4. l. 13. c. 12. Iun. q. 4. pol. Bodin. l. 6. de Rep. c. 4. Caes. 3. polit. c. 7. Lips. 2. pol. c. 2. Castel. l. 1. de off. reg. c. 2. Althus. c. 32. polit. Ex ICtis Anton. Corset. in tr. de Exc. reg. q. 74. Luc. Pen. l. ult. C. de dela. lib. 10. Albert. in prooem. ff. §. discipul. Covar. cap. 1. qq. pract. Tira. q. 4. primo. Consentit Ius Canonicum ca. in Apibus 7. q. 1. Civile Romanum l. 2. §. Noviss. de ori. iur. Hispanicum in l. 1. 5. 7. t. 1. part. 2. Polonicum l. 1. a. 1. c. 1. lib. Stat. etc.
Praestantiam autem Monarchiae, non ex vetustate cum Lipsio, nec ex naturae ductu, cum Hieron. ad Rustic. Mona. probo, sed ex commoditatibus, quibus ceteras species antestat. Et Democratiam adeo vituperarunt nonnulli, ut eam inter prolapsas ponerent, teste Arist. 4 pol. eandemque ridebat Anacharsis, quod sapientes ibi decidenda proponant, stulti vero iudicent, Alex. ab Alex. lib. 4: Gen. dier. cap. 11. Aristocratia,
licet id mali effugiat, tamen in ceteris laborat una cum Democratia. Si enim ab Epaminonda recte dictum fuit: Unicam civitatis defendendae viam esse, si consensu et unanimi consilio omnia tractarint cives, Polyb. lib. 4. quis non videt Monarchiam praeferendam? ubi unus rex a se non dissentit, ceterosque, si dissenserint, ad concordiam redigere potest, dum interim dissensionibus omnia conturbari in multorum imperiis necesse est. Voluntates enim hominum variae sunt, l. 4. ff. ad SC. Trebell. et Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.
Atque huc redit, quod Iust. Mar. in Paraen. dicit: Unius principatus a bellis dissidiisque liber esse solet: et quod Tacit 1. hist. scribit: Pacis interfuisse, ut deponeretur potestas in unum. Bene ab eodem dictum fuit. 1. Annal. discordantis saepe patriae non aliud remedium fuisse, quam si ab uno regeretur. Natura enim ipsa nos docuit, cum divisio ducat ad corruptionem, conservari et consistere omnia in unitate, quod pulchre edisseruit Dionys. de div. nom. c. 13. Asclep. 1. dial. ad Ammon. reg. Plotin. En. 6. l. 9. c. 1. Proclus de an. et daem. c. 32. 42. ex quo Mornaeus de ver. rel Chr. cap. 2. et Platonici ostendunt unitatem Dei, quod omnia tendant ad unum. Quae enim inter se, cum multa sint, dissentiunt, in uno consentiunt. Ita Multitudo Impp. saepe perdidit exercitum, quem Monarchia conservavit. Testor pugnam Isthmicam, quam Themistoclis et Euribiadis contentiones pene Persis tradiderant, Herod. l. 8. Plataeensem, Herod. 9. Expeditionem Niciae et Alcibi, Plut. in Nic. Victoriam Annibalis ad Trebiam ex Sempronii et Scipionis dissidiis relatam, Polyb. lib. 3. ad Cannas ex Terentii et Pauli. Id. a Minutio, ex eius a Fabio Max. dissensione partam. Plut. in Fab. Propterea Thucyd.l. 2. scribit, quam diu
Pericles ex sua unius sententia res Athen, gereret, tam diu alias bene processisse, postea dissensione praetorum pessum iisse.
Profectum est hoc consilium ex oraculo, quod Phrygiis aliter consuli non posse putabat, quam si regem crearent, Halicar. et Patrit. d. loc Idque Romani magno cum commodo in creando dictatore secuti sunt. Hieron. c. in Apib. 7. q. 1. allegat incunabula Romae. Roma, inquit, ut condita est, duos fratres simul reges habere non potuit, et parricidio dedicatur. Licet enim interdum sententiae multorum consentiant, tamen res saepe non patitur moram, donec sententiae colligantur. Si enim Themist. et Aristides: Si Scipio et Fabius sententias diu disputare vellent, urgente periculo, hostis occuparet portas, priusquam illi, quid agendum, conclusissent. Si Athenienses et Tegeatae apud Plateas diutius de loci praerogativa disputassent, perdidissent victoriam, Herod. 3. Propterea dicebat Eurip. in Androm. Unius potestas sit et in re domestica et in Republ. et Ulp. 3. §. apparet. de admin. et peri. tut. ait, praetori curae fuisse, ne tutela per plures administretur, quia facilius unus et actiones exercet et excipit, prout patet in tutoribus Hieronymi, Tyranni Syracus. Liv. 24. Constantini Leoni filii, Zonar. in Alex. et Const. Henrici IV. etc.
Praeterea magnum Rei pub. munimentum est, consilia haberi secreta. Nam propterea Romae abrogatus est mos admittendi pueros in senatum: Cato in orat. ad mil. cont. Galb. Gell lib. 1. cap. 23. Macrob. l. 1. Sat. 6. et mulieres in universum seclusit senatus, post Heliog. Lamprid. et Herod. in Heliog. quod, ut Portia Catonis ux or fassa est, sexus muliebris fragilis sit ad arcana servanda, quod etiam ostendit abunde historia Fulvii, apud Plut peri\ a)dolexi/aj <BetaCode: peri\ a)dolexi/as> , et Tac. 1. Annal.
Quin et Alciatus in Emblem. Minotauri caecitatem et latebras, de consiliis occultandis interpretatur. Sed in Aristocr. et Democr. vix possunt consilia tegi, qui multis communicantur. Quae vero a multis sciuntur, ab aliquibus saltem evulgantur.
Denique incommodum hoc premit Aristocr. et Democr. quod ad pleraque officia cogantur uti vicariis magistratibus. Magistratus vero non praesumuntur tantam habituri curam Rei publicae atque ipsi reges, quippe, cum hi curent Rem publicam fere ut suam, illi ut alienam. Nec vero hic boni facile queunt magistratus esse, quia ubi aequalitas, in Democratia spectari solita, requirit omnes admitti, saepissime inidoneos officiis praeponi necesse est: et licet idonei fuerint, coguntur tamen abdicare, priusquam rationem bene administrandi didicerint, ut ceteris scilicet cedant locum. Isoc. in Suas. ad Nic. Ne dicam de votorum corruptionibus et ambitu, quem quot legibus prohibuerint Romani, apud Sigon. lib. 2. de iudic. cap. 30. legere est: nec tamen quicquam profecerunt. Nam Marius modios argenti plenos in forum attulit, ut suffragia emeret. Plut. in Mar. et paulo ante Caesaris dictat: cum propter competitorum vim, et corrupta vota nulli magistratus creari possent, solus Pompeius factus est Consul. Plut. in Pomp. Unde Plato Democrat. vocat nundinas venales, quia paupertas et ignorantia impellit populum, Xenoph. in Repub. Athen. ut quod uno die velit, altero nolit; sicut Athenienses, tantum non uno die Mytilenaeos damnarunt et absolverunt. Thucyd. lib. 3. Omitto factiones, quae contra se mutuo excitant cives in adeundis magistratibus, etc. Haec enim omnia in Aristocr. et Democr. utinam non nimis crebro eveniunt; in
Monarchia vero prorsus locum non habent, ubi unius manu, sine cuiusquam gratia, gubernantur omnia.
[Note: De Maie statis iure]. POstquam species Rerump. sic satis copiose explanavimus: consequens proxime est, partes earum, et ex quibuscumque bene constituuntur, subicere. Quia (verba Thomae sunt 1. p. q. 85. a. 3.) cognoscere aliquid, in quo plura continentur, sine hoc, quod habeatur propria notitia uniuscuiusque eorum, quae continentur in illo, est cognoscere aliquid, sub confusione aliqua. Partes vero proximae, ex quibus conflatur Res publ. sunt Imperantes et subditi, cum Res publica sit ordo imperantium et parentium: de quibus, ut ordine agamus, Imperantibus primum locum dabimus. Sunt enim principium et caput Rei publicae.
[Note: Quid sit summa potestas.] Imperantes autem intelligo non quosvis, sed qui propriam potestatem sine superiori possident. Magistratus enim sunt instrumenta, per quae summa potestas imperium suum exsequitur, atque adeo potestate utuntur communicata. Haec potestas vocatur summa seu maiestas, eo, quod superiorem in Republica non agnoscat. Nec vero maiestas soli regi attribuenda est, cum Tholos. lib. 9. de Rep. cap. 1. Sed cuivis Rei publicae perfectae. Peccavit enim Conradus Badoarius, Dux Venet. quod a Conrado Imp. ius signandae monetae acceperit, Vol. 4. Geog. Item Sebastianus Cianus, quod ornamentis regiis passus sit se indui a Barbarossa, et Alexandro III. Papa:
Contar. lib. 2. de Republ. Venet. quasi Res publ. et haec et alia iura maiestatis ex sua autoritate usurpare non potuerit. Falsa enim est opinio Mart. Laud. quaest. 51. de crim. laesae maiest. Venetos accepisse libertatem ex privilegiis Imp. secundum Bal. in cap. sicut de iureiur. cuius contrarium disputat Iason. ad l. Cunctos popul. num. 8. de sum. Trinit. possemus et de Polonorum et aliis regibus illo Neronis uti: Nescivisse eos, quantum sibi licuerit, dum Miezislaus I. Michov. l. 2. c. 1. et Uladislaus I. regio titulo uti abstinuerunt, ad Papam pertinere rati, ut regium diadema conferret, ad quem etiam legatos miserunt, licentiam corona utendi petitum. Crom. lib. 5. Quanto rectius Praemislaus, qui sine cuiusquam concessione, cum summam in se potestatem transtulisset, regem se vocavit, Crom. lib. 11.
Ea enim est summae potestatis natura, ut superiorem agnoscere sine implicatione contradictionis non possit. Supra quod enim aliquid superius est, illud summum non est, sicut argumentantur Algaz. et Aver. dis. 5. ad summitatem Dei ostendendam. Quibus enim, ut scribit Livius 31. populus Roman. hunc honorem habebat, ut Reges, socii et amici vocarentur, ut Deiotaro, Cicero pro Deiot. Syphacis filio. Liv. lib 31. etc. illi potestatem suam iam perdiderant, nisi quantum [Note: Summam potestatem esse legibus solutam.] beneficio populi Romani requirebant. Atque ita, qui, cum reges vocentur, alterius tamen imperio tenentur, perfectam et illibatam potestatem non habent, qualis erat Rex Danorum, tum temporis, cum Friderico I. Imp. his verbis fidem daret: Rex Danorum Magnus se in potestatem Imp. tradidit, obsides dedit, iuramentum fecit, se successoresque suos, non nisi Imp. et successorum eius permissu regnum adepturos. Tritheim. cap.17.
Summam enim potestatem convenit a superiori potestate, et per consequens a ll. liberam esse, Alberic. Gentil. in Reg. disp. 1. quia ll. recte vocabat Seneca virtutes armatas, quod malos hominum mores in ordinem cogerent. l. legis virtus de ll. Armantur igitur leges a vi superiori, alioquin merito ridendae, ut leges leporum, in Leones latae ex fabula Antisthenis, 3. polit. cap. 13. Superiorem autem potentiam maiestas non agnoscit: ergo nec leges, quae sunt scita potentiae superioris. Unde Ulpian l. Princeps. ff. de ll. Ius Imperatoris Romani esse scribit, non subici legibus ex cuius iuris abundantia de se scribit Iustinian. Nov. 105. cap. 2. §. ult. Omnibus a nobis dictis, Imperatoris excipitur fortuna, cui et ipsas Deus ll. subicit, legem animatam eum committens hominibus. iam olim enim Dion lib. 53. testatur liberatum fuisse Imperatorem a ll. concessione populi.
Servius quidem Tullius ll. tulit, quibus ipse oboediat, Tacit. 3. Annal. et legati Scotorum apud Buchan. lib. 20. disputant regem subici legibus, quod unicum Iunius Brutus in vindict. cont Tyran. Ioh. Marian. 1. de reg. c. 9. ostendere nititur. Alii distinguunt inter ll. ad contractus pertinentes et ceteras. Cuiac. l. 15. observ. cap. 30. caducariis tantum legibus exsolvit [Orig: exolvit] regem. Res vero ita se habet: Quia potestas in sua Republica summa est, nullis positivis, in Republica latis ll. cogi potest. Nam leges erunt in eam latae, aut a superiori, aut a subditis, aut ab ipsa maiestate. Non primum, quia superiorem non agnoscit: non secundum, quia implicat contradictionem, si subditi dent leges, quas accipere debent: nec denique tertium, quia nemo habet in se imperium, ut ait Ulpianus l. ille a quo. §. Tempest. ad Trebell. aut nemo potest se ipsum cogere, l. Quod
aut. §. uxori de donat. int. vir. et uxor. Unde Tiberius dicebat: Non aliter constare rationem, quam si nulli reddatur: et M. Changius, quando regnum init, Mea vox, ait, pro gladio, pro secure futura est, Bodin. 1. de Repub. cap. 8. Quo tendit et illud Cicero. pro Rabir. Regum imperia scito: dicto pare, etc.
[Note: Limitatio.] Exolvit autem praedicta ratio regem tantum a ll. positivis, quod supremus sit in Republ. nihil autem obstat, quo minus subiectus maneat Dei et naturae legibus, quorum respectu adhuc civis est, et quibus instar aliorum civium obtemperare cogitur, ut ostendit Augusti. cap. quae contr. dist. 8. Obrecht. in Disp. de Regal. etc.
Quod enim Cambysi responderunt consiliarii, regi ius esse, quicquid fecerit, Herod. lib. 3. quodve noverca Caracallae suggerebat, meditanti adulterium, sed leges adhuc reformidanti: An nescis te Imperatorem esse, et dare, non accipere leges, aut quod de Papa scribit Bald. in cap. cum super de caus. prop. et pos. Papa est supra, contra et extra ius, Spart. in Carazin. eo nimium attribuitur licentiae regiae, quae spectatur tantum erga subditos, non erga naturam et Deum, quorum leges sunt superiores. Et sane si Caligula dicat, a matre reprehensus: Mihi omnia licent, voci Tyrannicae ignosci posset, sed Anaxarchus Philosophus merito accusandus est, quod Alexandrum consolaturus, etiam homicidium Cliti regi licitum fuisse dixerit. Ius enim Iovi et regi esse, quod videatur Arrian. in histor. Alex. Contra Dei enim et naturae statura, summae potestati nihil licet.
In sua vero Republica dicente Salust. in Iug. regi impune quidvis facere liceat, ita ut e legibus cogi nequeat, aut prohiberi: tamen Tac. 4. Annal. malum vocat eum, qui ex magna
fortuna praeter licentiam usurpat nihil. Non enim omne, quod licet, honestum est: l. Non omne, de R. I. et Cicero ait pro Balb. Est aliquid, quod non oporteat, etiamsi licet. Unde Claudianus Theodosium admonet: Nec tibi, quid liceat, sed quid fecisse decebit. Occurrat, mentemque domet respectus honesti: recteque scripsit Symmachus lib. 2. Ep. apud Imper. plus debere valere iustitiam, quam licentiam. Rex enim non est, nisi vir bonus, ut supra ostendimus: ideoque honestatem, licet non coactus, sequi tenetur, licentiamque suam legibus alligare, quod in iis iustitia et ceterae virtutes contineantur, Thom. 1. 2. quaest. 96. Atque hoc profitentur Theod. et Valent. l. 4. C. de ll. et constit. princip. dignam vocem esse, maiestate regentis, ll. se alligatum profiteri: maiusque quoddam imperio, submittere ll. principatum, quod versibus ex pressit German. Vates lib. 8. de reb. gest. Frider. Nam nihil, ut verum fateor, magis esse decorum, Aut regale puto, quam legis iure solutum, Sponte tamen legi sese supponere regem. Non enim id dicunt, quod scribitur cap. Iustum. distinct. 9. iustum esse, ut principatus subiciatur legibus, sed quod magis commendet Imper. si de suo iure recedens, se legibus alligatum confiteatur, cum non sit: sicut de Traiano scribit Plinius in Panegyr. In rostris simili religione, ipse te legibus subiecisti: legibus Caesar, quas nemo principi scripsit. Ita enim hanc sententiam explicat Alex l. ex imperf. C. de testam. ubi Salycetus, quem Auctor incert. in tract. de crim. lasae maiestat. quaest. 5. num. 5. 2. part. pract. Crim. excellentissimum doctorem, et praecipuum veritatis investigatorem vocat, ait: Licet Imp. legibus sit solutus, vivere tamen vult legibus.
Cum haec ita sint, et iam secundum Socrat.
[Note: An contra potestatem regis sit, iurare in leges]. licentia saepe reges corrumpat, quia, ut habet versic. Publii Syri apud Macrob. 2. Sat. 7. Gell. l. 17. c. 14. Cui plus licet, quam par est, plus vult, quam licet: consuetudo introduxit novum modum per iusiurandum continendi eos intra virtutum limites. Quamquam enim dicente Alphonso, tantum valere debet ad fidem, principum verbum, quantum privatorum hominum iusiurandum: Anton. Panorm. lib. 1. de dict. et fact. Alph. Apoph. 58. et Areopagitae non siverunt Xenocratem iurare, rati nefas esse, viro bono etiam iniurato non credere: Viv. in Aug. 8. de civit. c. 12. tamen subditorum aliqui tam vilem de principibus imbiberunt opinionem, ut sine iuramento iis fidem non habeant: eoque incitavit eos fraus et fallacia nonnullorum principum, qui libertate in detrimentum Reip. abusi fuerunt.
Diversa autem sunt iuramenta. Nonnulla obligant principes ad leges Rei publicae, et exiguntur ab iis legibus, ut ab Impp. Germanorum, in Aur. Bull. Carol. IV. Rege Polon. lib. 1. Stat. c. 2. a. 2. Danorum, etc. Lauterbach. lib. 1. de Republica. cap. 15. Ea imminuunt iura maiestatis in Principe, quia is, quae caput est maiestatis, potestate leges ferendi se privat, dum promittit se immunitates, privilegia, leges, etc. servaturum, sicut Xenoph. de Republ. Lac. in fin. reges Lacedaem. testatur singulis mensibus coactos fuisse in leges iurare. Qua de causa Casimirus III. Polon. difficulter adduci potuit, ut iuramentum praestaret, Cromer. lib. 22. cum adverteret, eo maiestatem suam labefactatum iri. Alia vero obligant tantum in honestatem, seu Dei et naturae ll. nec maiestatem imminuunt. Tale fuit olim regum Gallic. iuramentum: Iuro per Deum omnipotentem, et promitto, me iuste regnaturum, iudicium, aequitatem, ac misericordiam facturum,
Bodin. lib. 1. de Rep. cap. 8. Henricus quidem V. Anglorum rex: in ll. iurare coactus fuit, sed, quia alienigena, fortioribus circumscribendus erat vinculis, sicut et Carolo V. Germani, Sleidan. l. 1. et Henrico Andium Duci Poloni, leges posuerunt graviores. Imo ne rex quidem fuit, sed Rector Franciae, ut Aemil. scribit lib. 10. et Auctor Chronolog. Gallor.
Sed ad summam potestatem redimus, quam diximus superiori imperio et ll. solutam, Thom. 1. 2. q. 96. Iohan. de ter. Rub. in tr. contr. rebell. suor. reg. Anton. de Rosell. in tr. de Concil. Petr. Antibol. in tr. de Muner. Damhud in pract. crim. c. 82. n. 49. et seqq. Obrecht. in disp. de Regal. Albert. Gentil. de Regal. disp. 1. Tiraq. in tr. Retract. et gloss. 8. n. 175. ll. connub. Bodin. 1. de Rep. cap. 8. Qui igitur alterius imperio se feudatarios faciunt, sicut Bretzelius bohem. Friderico I. Imp. Aene. Sylv. in hist. Bohem. Iohan. Balliolus Scot. regno Angliae, Buchan. lib. 8. Ioh. Ang. Ecclesiae, Polyd. Virg. in hist. Ioh. Rex Siciliae eidem c. pastoral. de sent. et re iud. in Clem. maiestatis suae detrahunt, cui nihil tam repugnat, quam subici, imprimis supplicum in modum, sicut Vasalli adire coguntur dominum, cap. 3. lib. 5. stat. Polo. Ottocarum enim ut ignominia afficeret Rudolphus Imperator in genua prostratum, feudumque petentem spectatoribus detexit, Munster. 3. Geog. Unde, ut hanc subiectionis notam effugerent Duces Austriae, inter cetera privilegia obtinuerunt, ne cogerentur praesentes in vestituram petere, ut Cuspinianus ex Archiv. refert Regibus enim ait Tacit. 2. Annal. aequa, nedum infima insolita sunt: et haec causa fuit Balliolo, quam propter Eduardi potestati se subtraxit, quod coram sedente cogeretur ipse stans causam orare, Buchan. lib. 8.
[Note: Crimen Iaesae maiestatis.] In hanc quoque summam potestatem committitur crimen laesae maiestatis a subditis c. pastoral. de sent. et reiud. in Clem. Quod enim Aegid. Petr. in sum. d. cap. crimen maiestatis committi scribit in praelatos, magistros, principes, universaliter accipi non debet, cum crimen maiestatis tantum pertineat ad eos, qui sunt membra maiestatis, l. Quisquis. Cod. ad l. Iul. mai. Unde Plinius in Panegyr. Domitianum ridet, quod crimina maiestatis in arena colligeret, ac se despici et contemni putaret, nisi etiam gladiatores eius venerati fuerint, in quibus suam divinitatem, suum numen violari interpretabatur. Apud Polonos maiestas non laeditur, nisi in persona regis, libr. 1. cap. 1. a. 4. l. 6. Sed et ad illos extendi potest, qui maiestatis quasi partes sunt, per d. l. Quisquis. Alioquin recte dictum fuit a Mart. Laud. quaest. 1. de crim. laes. maiest. In ducibus et proceribus non habet locum, ut delinquens contra eum statum, puniatur secundum formam l. Quisquis. C. ad l. Iul. Maiest. secundum Alb. de Ros. d. l. Quisquis. puta, nisi princeps non recognoscat superiorem. Sed et alterius principis tanta potest dignitas esse, ut in eum aeque graviter, ac in maiestatem peccetur. Sed haec disputent ICti, nos pergemus ad iura maiestatis, ex quibus summa potestas constituitur simul et cognoscitur.
[Note: Trimum ius maiestatis.] Ex iis vero iuribus quae praeponuntur 1. Sam. cap. 8. cap. unic. quae sint Regal. praecipua est potestas ferendi leges. Summae enim potestatis est imperare, imperatur autem magna ex parte legibus. Eas igitur in manu summi principis consistere oportet, alioquin nullam vim habituras, nisi munirentur auctoritate illius, qui plenitudinem imperii possidet. Distinguendum enim inter legumlatores, quibus facta est potestas
conscribendi leges, sine confirmatione summae potestatis non valituras, et inter illos, qui auctoritate suas leges roborant. Ita Xviri scripserunt leges Roman. sed tabulas prius in foro exposuerunt, ut ab omnibus approbarentur: Livius lib. 3. nec vim iuris habent, nisi confirmatae ab Imperatore l. 2. et 3. C. de vet. iur. enucl.
Praescindunt sibi hoc maiestatis caput illi principes, qui iureiurando promittunt subditis, se nihil ex privilegiis vel ll. mutaturos, aut innovaturos, seu qui ll. caducarias ferunt, cum clausula, in perpetuum valituras. Successoris enim potentiae nequit antecessoris statutum praeiudicare, nec tenetur, qui cum summa potestate est, antecessoris acta confirmare. Adrianus quidem Papa perficit, quod Nicolaus eius praedecessor disposuerat, cap. Adrian. 2. distinct. 63. et Gregorius confirmat Mariano, Archiepisc. Ravennati ea, quae eius praedecessor concesserat, cap. Quia. 12. quaest. 5. neuter tamen ad id lege coactus fuit, sed quia aequum et Ecclesiae utile videbatur. Quae enim bene statuta sunt, propter honestatem servanda sunt successori, non propter vim legis. Ita Tacitus scribit lib. 1. Annal. cum ageretur, an histriones virgis caedi possent, valuisse auctoritatem Augusti, qui id negarat, neque fas Tiberio dicta patris infringere. Alias idem Tiberius nolebat beneficia principum aliter vim habere, nisi successores, ea rata haberent. Tiraq. in Tib. Et quod Fridericus et filius eius Henr. 6. de pace Constant. Mediolanensibus regalia nonnulla et privilegia concedunt, iubentes, ut ea possideant quiete, sine contractione successorum, Baldus in verb. successorum ita interpretatur, non quod Imperator. iniungat successori, ne privilegia imminuat, sed quod ea tantisper valere velit, quamdiu successor non
contradixerit. Imperator enim posterior, ait, praedecessoris sui factum abrogare potest, l. 2. C. de vet. iur. enucl.
[Note: Appendix.] Huc pertinet potestas solvendi aliquem a ll. et irrogandi privilegia, qui eiusdem potestatis est, illigare et eximere legibus. Privilegia vero sunt leges privatorum, qua si privatae ll. ut Isidor. lib. 5. Etym. c. 18. ait: Nam privilegium inde dictum, quod in privato feratur, Cicero lib. 3. de ll. in fin. ait: In privatos homines irrogari noluerunt: id enim est privilegium: Et pro dom. Vetant leges sacratae, vetant 12. tab. leges privatis hominibus irrogari. Id enim est privilegium. Nec enim privilegium tantum vocatur exceptio a iure, sed et irrogatio poenae aut edictum contra aliquem latum, sicut Cic. pro dom. privilegium, ait, de suo capite latum innuens legem Claudiam, qua decernabatur contra eum quaestio.
Pertinere hanc potestatem ad maiestatis capita, ipse Cicero lib. 3. de ll. ostendit, dum ait Privilegium sine maximo comitatu non irroganto. In hoc enim residebat maiestas: et per hunc Pompeius solutus fuit omnibus ll. Plut in Pomp. Postquam maiestas deposita fuit in sinum Imper. id quoque iuris una transiit. Nam Constantinus ait: l. Inter. 1. C. de ll. et constit. princ. Soli sibi licere inspicere interpretationem inter aequitatem et ius interpositum: et Theod. et Valent. l. 3. Cod. eod. non ab aliis, sed a sese aiunt ll. abrogatum fuisse. Licet quidem quia praecipua iustitiae et aequitatis, quam stricti iuris ratio habenda. l. placuit. 8. C. de iudic. iudicibus legem mitigare: l. ius. a. 7. ff. de iust. et in l. Salvius. 6. ff. de legat. praest. Sed manifeste ei abrogare summae potestatis est, aut cui illa id negotii dedit.
Et iure possidet maiestas potestatem remittendi et condonandi scelera, quatenus non
repugnat sanctionibus divinis et l. naturae, quibus princeps abrogare nequit, quia naturalia iura civilis ratio corrumpere non potest, l. Eas. ff. de cap. min. Possidet item legitimationem quam Martianus l. qui in provinc. §. ultim de rit. nupt. Marco et Lucio Impp. tantum asscribit, Innocentius III. cap. per. vener. Qui fili. sint legit eius tantum esse ait, qui superiorem agnoscit neminem. Item natalium restitutionem, quam Novell. 78. vocat paligtenesi/an <BetaCode: paligtenesi/an> , ??? regenerationem civilem. Eam enim Scaevola l. Quaeris de natal. restit. sanctissimo et nobilissimo Imp, assignat.
[Note: Secundum ius maiestatis.] Deinde pertinent ad maiestatem, summum imperium et iurisdictio sine provocatione: quia frustra ferrentur leges, nisi qui eas ferret, haberet potestatem exsequendi, et in delinquentes animadvertendi, ut ait Iacob. U I. lib. 2. basil. dwr <BetaCode: basil. dwr> . Provocatio vero, quae est, dicente Prilus. in. com l. 4. stat. 19. iurisdictionis inferioris iudicis, per legitimam invocationem superioris, in eodem iudicio factam, suspensio, semper cum ordine magistratuum ascendit, donec ad summam terminetur potestatem, in qua et ipsam figi et desinere necesse est. Unde Ulpianus lib. Tranctand. a quib. app. non lic. stultum putat esse, admonere, a principe appellari non posse. Sic Valerius ad pop. Livius libr. 2. Plutarch. in Publ. Veneti ad M. consilium, Lanott. de Republ. Venet. Poloni ad conventus regni, lib. 4. stat. cap. 25. 27. provocationes terminarunt, quod ubique provocationis terminus sequatur maiestatem.
[Note: Tertium.] Hinc tertio loco fluit potestas instituendi magistratus. Nam qui imperio et iurisdictione utuntur precaria magistratus, nequeunt ea aliunde accepisse, quam a maiestate, quippe cuius
propria sunt. Hinc Aristoteles magistratuum collationem regio iuri assignat: et Polyb. lib. 6. ut ostenderet penes plebem Roman. aliquid maiestatis mansisse, utitur tali argumento: quod contulerit magistratus: quo argumento idem supra de plebe Lacedaemon. demonstravimus. Zonar. enim ait: Creatio magistratuum pars maxima est muneris Imperatoris. Ex eodem iure profectum est, quod tradit Chassan. ad rubr. des iustices. num. 106. Regem Galliae posse tollere omnes iurisdictiones, si vellet, in suo regno, quippe, qui supremus dominus est, cap. per venerabilem. §. insuper. qui fil. sint leg. Nicol. Boe. de seditios. quaest. 6. num 17. et Francus a legibus Roman. quique dedignatur legibus subici, et sola ratione intellectus regitur, ut ait Bald. consil. 227. in 3. part. In Hispania quoque ostendit Covarr. 1. cap. qq. pract. iurisdictiones vacantes adiudicari fisco. l. 2. et 8. tit. 1. part. 2. et conferri a rege in nobiles, aliosve magistratus, argumento, quod eorum auctoritas a rege dependeat, sicut et Cassiod. 1. et 2. Epistol. semper scribit Theodoricum suo consensu magistratus approbare.
[Note: Quartum.] Quartum ius consistit in exigendis tributis et vectigalibus, quia tributa praestare, est probatio subiectionis, cap. omnis. an. de cens. quo argumento Christus Pharisaeos quoque convincit. Est autem tributum, secundum Varronem, pecunia populo imperata, quae tributim a singulis proportione census exigebatur. Constitutio feudalis ita habet, cap. un. quae sint regal. Ad Regalias pertinent angariarum, parangariarum, et plaustrorum, et navium praestationes et extraordinaria collatio ad felicissimam regalis numinis expeditionem. Angariae sunt munera personalia, quae definit Hermogen. l. 1. §. Illud de
mun. et hon. quod corporibus, labore, cum sollicitudine animi et vigilantia fiant. Parangariae sunt, ex quibus praestantur operae et pecuniae, etc.
Haec et id genus alia licet maiestati exigere, quia omnia sunt Principis, cap. ditat. 23. q. 5. non tantum quoad tuitionem ut dicit gloss. in cap. Ius. milit. dist. 1. Sed et aliter, ut explicat Seneca 6. de benefic. cap. 4, dum ait: iure civili omnia regis sunt: et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa possessio, in singulos dominos descripta sunt, et una quaeque res habet possessorem suum. Itaque dare regi et domum et mancipia possumus, nec donare illi de suo dicimur. Tantum licet regi pro Rei publicae utilitate tributa imperare. Mancolinus apud Scotos, Boet in hist. Scot. et Henricus III apud Anglos, Polyd. Virg. in hist. Angl. pupillorum bona, quoad usum fructum fisco vindicarunt, sed in eo ad dominatus severitatem accedunt. Nam Plublicola orphanis et viduis omne tributum remisit, Plut. in Publ. Servius a divitibus tantum matronis aes in milites exegit. Halycar. l. 4. Sed inter Tyrannidis Dionysii notas refert Arist. lib. 2. Oecon quod cogitaverit reditus Orphanorum fisco adiudicare.
Tangit Iustin. Novell. 149. cap. Ac sane. aliam rationem tributi exigendi, quod impossibile sit, ut sacris tributis non illatis alioqui Res pub. conservetur. Item Arcad. et Honor. lib. 10. C. de vect et com. concedunt vectigalia, quae dicunt a civitatibus comparata ad angustiarum suarum solatia. Nec enim quies gentium sine armis, nec arma sine stipendiis, nec stipendia sine tributis haberi queunt, Tacit. 4. histor. Ex iisdem ait. Imp. d. Novell. muri et civitates restituuntur, aliaque commoda Rei publ. procurantur, ut
quae a subditis contribuuntur, partim in ipsos, partim propter ipsos impendantur. Cur igitur tributa detrectent subditi, cum eius sit sentire incommodum, qui sentit commodum, oporteatque sumptus eum facere prius, qui quaerit Iucrum.
Ostendit autem haec ratio principi licere tantum tributa imperare ad publicas utilitates, cum ipse Deus Deuteron. 17. vetet reges luxu et prodigalitate subditorum decoquere, Pravum enim est, privatim largiri, quod avidius de Republica sumas, Tacitus 2. histor. et Alexand. Seu. nefas esse dixit, ut dispensator publicus, in delectationes suas, suorumve converteret, id quod provinciales dedissent. Lamprid. in Alex. Boleslaus quoque I. Polon. aiebat: Malle se gallina vescentem, salutem et tranquillitatem suorum civium tueri, quam deliciis [Orig: delitiis] indulgentem pati, ut quisquam opprimeretur. Crom. lib. 3. Mediocritas enim, si ullibi alias, in tributis spectanda est. Multi enim Principes pecuniis acerbe conquirendis plus invidiae sibi, quam virium, addiderunt, Tacit. lib. 3. histor. Vulgus enim pecunias amat vita impensius, ut Timocles ait apud Stobaeum, ideoque citius se vita quam pecunia exui patitur. Unde Romani bello Punico sec pecuniam mutuo a civibus sumere maluerunt, quam tributum extorquere, Livius lib. 26. Et Mahometh, in agone id unicum conquestus est, quod semel iniustum tributum exegerit, unde Comin. lib. 10. bell. Gall. infert: non licere principi, nisi summa urgente necessitate, nova tributa imponere.
Nota est fraus Heliogab. qui Diis suis fecit nuptias, ut iis pro dote pecuniam elaboraret Herod in Heliog Flavius ab urina pretium emunxit, Zon. Vol. 2. Xiphili. in Flav. Vespasia. Constantinus M. si Zosimo credimus, Chrysargyron
introduxit: Basilius Porphyrogeneta a)llhle/tgion <BetaCode: a)llhle/tgion> Const. Basil Margaretha, Regina Norvvegiae, Daniae et Sueciae, certam pecuniam pro quavis iumenti cauda exegit, pro foco quolibet florenum, marcham 1. Stokholmiensem a quovis coniugio. Iohan, Mag. lib: 21. cap. 19. Taceo innumera, indictionum, tributorum, ordinariorum et extraordinariorum capitationum, Annatarum etc. nomina: Illud certum est, optimos quosque Principes tributis minime studuisse, Anastasius Chrysargyrum, Evagrius lib. 3. cap. 39. Romanus Argyrus Aellelangium, Constit. uni. Rom. Theodoricus Rex pauperi solitam pensionem remisit. Cassiodor lib. 7. Ep. 45. Romani Cappadociae in provinciam redactae post Archelaum Regem bonam partem tributorum indulserunt, Tacit. l. 2. Annal. sicut et Tiberius. Sueton. cap. 32. Iulianus, Marcell. lib. 25. Traianus, Plin. in Paneg. Antoninus Pius, Oros. lib. 7. cap 15. Quin etiam Concilium Basiliense Annatas sustulit, Sleidan. lib. 4. easdemque detrectavit Sigismundus Rex Poloniae, Ann. 1443. Stat. Polon. lib. 1. c. 4. a. 9. t. 15.
Revera enim, qui depauperat subditos, Rem publicam totam depauperat, quia tantum est principis, quantum omnium, Plinius. in Panegyr. et praeterea ponit se in odium et inimicitias, quia, qui nimis emungit, elicit sanguinem, Proverb. cap. 30. Hinc tot ex severa tributorum exactione seditiones. Cum primi Athanienses sociis iniungerent tributum, hi defecerunt, Thucyd. libr. 1. sicut et socii Carthaginensium, eadem de causa. Polyb. lib. 1. Quid referam hodiernum Belgii statum, quid Helvetiorum? ubi si Imperator Luculli factum in Asia secutus fuisset, Plutarch. in Lucull. harpyiasque istos repressisset, numquam illi ab Imperio se avulsissent,
nec rustici Suevici occasionem habuissent conturbandi principatus, si primo petitionis corum capiti, quo remissionem tributorum flagitabant, indultum fuisset. Levissimum vectigal est salinarium, cum tamen Livius censor illud bello Punin diceret, propterea contumeliose Salinator dictus est: et Darius Persa Institor, quod tributum primus exegisset, Herodot. lib. 3.
[Note: Quintum.] Quinto accenset Frideric. cap. un. quae sint reg. Armandias, id est, ius tractandorum armorum, quod consistit non tantum in cura armamentarii publici, unde apud Roman. ituris in bellum arma administrari solebant, Cicero pro Rabir. sed et in potestate disponendi et statuendi de indicendo ducendoque bello, de qua Plato in 12. de legibus sanxit: si quis consilio absque auctoritate communi pacem inivit, aut bellum movit, ultimo supplicio condemnetur. Quae enim universam Rem publicam attinent, sine periculo privato cuipiam concedi nequeunt, unde in II. 12. constitutum erat, referente Martiano l. Lex. ff. ad l. Iul. mai. quod et rescripserunt postea Valent. et Valens. l. Nulli. Coll. ut armo. us. ne cuiquam inscia et inconsulta maiestate, quorumlibet armorum movendorum copia tribueretur. Nam qui in manu sua habent arma, in eorum arbitrio est, ut maneat, vel non maneat Res pub. 7. polit, cap. 9. Exstat apud Plinium lib. 34. cap. 14. edictum Pompeii in tumultu necis Clodianae, prohibentis ullum telum in urbe esse, et l. Iul. de vi public. tenebatur, qui arma, tela domi suae, agrove in villa, praeter usum venationis vel itineris vel navigationis coegerit. l. Iulian. ff. ad l. Iul. de vi publ.
[Note: Sextum.] Sexto accenset, idem vias publicas, flumina navigabilia, et ex quibus fiunt navigabilia, portus, ripatica, thesauros in publicis locis
inventos, res pro derelictis habitas. Quae enim nullius propria sunt, aut dominum perdiderunt, ad universalem dominum pertinent. Huc pertinet venatio, quae iure naturae, regale quippiam non est, sed longa praescriptione in Principes derivata, ut suorum laborum inde quoddam traherent solatium, Ruman. in tractat. de venat. Item confiscatio bonorum damnatorum. Caduca enim bona fisco cedunt, ait. Cassiodorus lib. 5. variar. Epist. 24. Denique ad iura maiestatis pertinet ius signandae monetae, quia publicae utilitatis interest, ut huic rei bene prospiciatur. Hinc maiestatis tenetur, qui nummos corrupit, l. 2. de fall. mon. et Commodus Perrennem poena capitis affecit, quod nummos publicos sua imagine signasset, Herod. im Comm.
Solebat enim in acclamatione Impp. interdum et hoc repeti: Monetae nomen Antonino reddatur, Aelian. Lamp. In Sever. quo argumento, cum quidam Firmum dixisset latrunculum fuisse, non principem, demonstrat alter fuisse principem, cum et purpura usus fuerit, et percussa moneta Augustus vocitatus; Quinque etiam nummos Severus Archontius protulit. Vopisc. in Firmo. Quin et de Ungaris scribit Otto Frising. Nullus in tam spatioso ambitu, Rege excepto, monetam vel telonium habere audet: Sed horum iurium nonnulla, quae potestatis minus habent, solent subditis communicari, ut ius signandae monetae multis Germanorum civitatibus indultum est, et Prutenis a Polonis: lib. 2. Stat. c. 6. a. 2. Ius extremae provocationis datum est Senatui Roman ab Adriano l. 1. §. sciendum, a quibus ap. non lic. et Senatui Mediolanensium a Carolo V. Constit. Mediolan. cap. de Senat. Sed potestas de omnibus II. ferendi, aliaque potestatis plena iura sine diminutione
maiestatis nequeunt subditis attribui. Hoc est, quod Hispanorum I Cti dicunt: Maiora non transint ad subditos. Covar. cap. 4. quaest. pract.
EXsplicata [Orig: EXplicata] maiestate, de subditis agendum est, non tantum, quod relata se mutuo explicent et definiant, lib. 5. Topic. quoniam correlatum est terminus essentiae relati; Aver. tract. 3. Ep. Metaph. ex categ. Arist. cap. de relat. sed etiam quod post caput, ceteris membris locus debeatur.
Quicumque vero in Republica vivunt, aut peregrini sunt, aut incolae, aut indigenae et veri [Note: De peregrinis.] subditi. Peregrinus, ait, Festus lib. 8. de verb. sign. apud antiquos dicebatur hostis, et qui nunc hostis, perduellis. Nunc enim hostem definit Pompon. l. 118. de V. S. qui nobis, aut cui nos bellum indiximus. Indicat enim Cic. cont. Rull. et lib. 1. de offic. Caius l. quos nos de V. S. et Varro 4. de ling. Lat. Hostis, ait, verbo significabant peregrinum, qui suis uteretur legibus, nunc dicunt eum, quem tum dicebant perduellem. Nos peregrini nomine intelligimus hospitem, qui in aliena versatur Repub. ubi nec domicilium habet, nec Rei pub. pars est.
[Note: An sint admittendi.] Lycurgus tales homines in suam non admisit Rem publicam, Plutarch. in Lycurg. sicut nec Solon, qui tamen exules excepit, Plutarch. in Sol. vel ne civium vitam malis moribus inficerent, ut Xenoph. putat in Repub. Laced. vel ne arcana Rei pub. pervestigarent. Propterea enim Honorius et Arcadius l. Mercat. C. de com. et merc. vetuerunt Persicos mercatores promiscue
nundinas exercere in imperio Rom. ne arcana alieni regni scrutentur: quo pertinet lex antiqua: Hospes murum ne ascendat, id est, secreta civitatis non cognoscat. Cic. l. 2. de Orat. In promptu sunt exempla Zopyri Herod. lib. 3. Sinonis, Virg. 2. Aeneid. Demarati Spartiatae, Iust. lib. 2. Amilcaris Carthaginensis, Iust. lib. 21 et aliorum, qui sub persona hospitum proditores occuluerunt. Imo Arist. 5. polit. c. 3. novem civitatum exempla profert, quibus peregrinitas infortunium creavit, additque o(/soi h)/dh sunoi/kouj e)de/canto h)/ e)poi/kouj, oi( plei=stoi e)stasi/asan .
Nec parum facere videtur ad stabilitatem Ducatus Moschorum, et regni Chinensium, quod peregrinos omnes repellant, Sigismund. Bar. in bist Musc. Boter. 2. p. Cosmograph. Moscovita ne quidem suos sinit facile peregrinari, ne libertatis dulcedinem foris edocti, dominii severitatem domi excutiant. Nam primus Gaogarum rex maiestate regia, quam Tombuti conspexerat, illectus, simili se maiestate domi munivit, et patriam libertate exuit, quod facturus non fuisset, nisi apud exteros regnorum conditionem didicisset, Leo Afer. Hinc Machiavell. lib. 1. disc. cap. 6. et 2. disc. lib. cap. 3. stabilitatis Rei publicae Romanae, et hanc reddit rationem, quod peregrinos non receperint, contra quam sentit Cicero pro Balbo. et Nero apud Tacit. 11. Annal.
Hospitalitatem quidem tum ipsum naturae ius nos docet, ut ait Arist. 8. Ethic. c. 1. tum ius divinum Exod. 22. Levit. 19. Nam et Hesiod. 1. op. et die. in hospite religionem violari opinatur, et Horat. Od. 13 l. 2. scelestissimum hominem descripturus, Illum, inquit, parentis crediderim sui Fregisse cervicem, et penetralia Sparsisse nocturno cruore Hospitis: Itemque Ovid. 1.
Metam. inter scelera summa numerat, quod nec sit hospes ab hospite tutus. Germani etiam fas non putabant, hospites violari, qui quaque de causa ad eos venerant, iniuria prohibebant, sanctosque habebant: iis domus patefaciebant, victumque communicabant, Caes. 6. de bell. Gall. quorum beneficentiam imitati sunt in regno Hierosol. Templarii, Teutones, Hospitarii, Aemil. l. 5. de reb. Franc. Volat. de sacr. ord. Cic. lib. 2. de off. in fin. addit rationem Politicam: Recte, inquit, a Theophrasto laudata est hospitalitas. Est enim valde decorum, patere domus illustrium hominum illustribus hospitibus, idque et Rei publicae est ornamento, homines externos hoc liberalitatis genere in nostra urbe non egere. Est etiam vehementer utile iis, qui honeste multa posse volunt, per hospites apud externos populos valere opibus et gratia. Nec dicam peregrinos saepe profuisse Rebus publ. ut Hermodorum Ephes. Romanis, Liv. lib. 3. Pomponium Atticum Atheniensibus, Cornel. Nep. in Pomp. Callimachum Italum Iohanni Alberto Polon. Crom. lib. 30.
Sed si temere quivis peregrinorum admittantur, periculum est, ut pravis moribus corrumpant cives, aut ut hostes recipiantur pro hospitibus. Propterea lege caveri vult Aristot. 7. polit. cap. 6. quos oporteat admitti, quos non: et Athenienses decreverunt Mytilenaeos omnes trucidare, cum viderentur aliquid contra Rem publicam moliri: Pari iure saevitum est in Iudaeos Cracoviae anno 1408. Crom. lib. 16. per totam Thuringiam, Rivand. in Chron. itemque in tractu Argentinensi, Munster 3. Geogr. quod veneficiis et iniquis usuris hospitium violarent. Mitius aliquantulum egit Philippus Rex Franciae, qui ob eadem vitia illos ex regno eiecit,
Platin. in vit. Clement. V. Nam et sic aequiores fuerunt Germani in Templarios, quam Galli, quod eos convincere prius, quam condemnare vellent. Id. ibid. Iniquissimum autem est, quod Mithridates, quia Romanis utebatur hostibus, uno die omnes apud se peregrinantes Romanos interfecit. Flor. lib. 3. c. 5. Stat. in comm. Valerius scribit 80000. occisa. Appianus Alex. de bell. Mithrid. 15000. Totam historiam refert Augustin. lib. 3. de Civ. Dei. cap. 22. et Viv. in com. Manuel Comnenus in Venetos eadem de causa statuerat, nisi illi decreti exsecutionem praeoccupassent, Nicet. in Annal. Comn. 7.
Ius enim Hospitii tam diu servatur, quam diu ab hospite nihil timetur, nec is hospitio se indignum praebet. Hospitis autem officium est, dicente Cicer. nihil praeter suum negotium agere, nihil de alieno inquirere, minimeque in aliena Republica curiosum esse: Et August. Ep. ad Ianuar. quae est 118. Item lib. 3. confess. c. citatus. Quae contra dist. 8. etc. Illa autem dist. 12. monet peregrinos, ut in iis, quae Deo et naturae non repugnant, sequantur consuetudinem loci, sicut ait quaed. gloss. cap. Illa. dist. 12. super ver. societate, et eadem gloss. in cap. Quae contra. dist. 8. super ver. peregrini quaerit: Numquid [Orig: Nunquid] scholares et peregrini teneantur sequi consuetudinem illorum, inter quos morantur: ad quod facit. tex. cap. 1. dist. 41. in pr. itidem ex August. desumptus.
[Note: An peregrinis officia publica committenda.] Qui vero ius peregrinorum ita interpretantur, quasi melius, quam civium, esse debeat, nisi de prolapse Republica intelligant, errant. Apud Aegyptios quidem, cum Sultani per fas et nefas subditos omnis generis oneribus premerent, Martyr. 3. legat. Babyl. melior fuit conditio peregrinorum, unde Florentini simili modo
onerati, rogationem tulerunt ad principem, ut sibi liceret esse peregrinis, Bodin. l. 1. de Republ. cap. 6. Sed in legitima Repub. iniquum est, peregrinos anteferri indigenis, sicui Boleslaus Dux Maio. Polon. anno 264. Iudaeos non tantum veris subditis aequavit, sed in multis praetulit, quod Casimirus M. postea anno 1343. a concubina Hesther exoratus, confirmavit, et Alexander inter statuta sua reposuit. Erat et apud maiores Romae, ut scribit Masurius Sabin. lib. 3. iur. civil. in officiis primus locus datus tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato: sed haec consuetudo ita decrevit, ut Aelius et Antoninus l. 1. C. de hered. instit. vel in hereditatibus adeundis nullum locum reliquerint peregrinis; quod tamen Friderici II. in nov. constitut. §. omnes peregrini mitigavit, reddens peregrinis ius testamenta condendi, heredes instituendi, et hereditates cernendi, etc.
Quin et Athenienses, cum sociis metoi/kion <BetaCode: metoi/kion> imperarent, cives liberos reliquerunt: Demost. contra Neaer. cuius meminerunt etiam Poll. et Harpoc. et Plin. in Paneg. vicesimam, tributum facile et tolerabile, extraneis olim heredibus recte impositam scribens, innuit, horum et inquilinorum non esse parem rationem habendam in exigendis tributis. Porro autem civibus debetur a tota Republica defensio, cum sint partes, sine quarum incolumitate Res publica incolumis esse nequit; peregrinis non item, quamvis sociis. Nam Romani Campanis contra Samnites suppetias prius ferre recusarunt, quam legati dicerent: Itaque populum Campanum, urbemque Capuam, agros, delubra Deum, divina, humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani ditionem dedimus, quicquid deinde patiemur, dedititii vestri passuri.
Livius libr. 7. Rationem si quis quaerat, argumento Ambrosii utatur libr. 3. de offic. cap. 7. qui peregrinis propterea benefaciendum putat, quia saepe nobis benefaciunt: multo igitur magis prae peregrinis est benefaciendum civibus, quia hi tum vita, tum opibus, tum omni eo, quicquid possident, Rem publicam sibi obligarunt.
Hinc consequitur, Senatum Romanum apud Tacitum lib. 11. Annal. Neronem merito accusare, quod exteros in honoribus anteferret inquilinis, quia, qua ratione turpius negligimus amicos, quam inimicos, eadem turpius deserimus indigenas, et prosumus extraneis. Unde Aemil. reb. gest. Franco. semper scribit cives irasci, si sibi praeficiantur alienigenae, et Pat. l. 3. de Rep tit. 2. Cas. lib. 5. Polit. in dub. cap. 3. inde includunt, non esse alienigenis magistratus mandandos, quod cives semper putent se contemni, si ab alienigenis regantur, libentiusque oboediant suae nationis et sanguinis hominibus, quam extraneis. Nam Tyrii maluerunt vilissimo homini sui generis oboedire [Orig: obedire], quam alienigenae. Siculus lib. 17. et Dlug. in pr. histor. Polon. ex eo coniectat Cracum non fuisse Romanum, quia videbantur Poloni sibi potius conquilinum praeficere voluisse, quam advenam. Nescio enim an ulla Gens superstitiosius inquilinorum, et ut ipsi vocant, possessionatorum rationem habuerit, dum Ludovicus, anno 1374. Iagallo, Anno 1433. Casimirus III. Anno 1454. Alexander, Anno 1505. Sigismundus Anno 1507. 1519. 1538. exteros ab honoribus Ecclesiasticis et saecularibus prorsus excludunt, cumque Callimachus Italus apud Iohannem Alber. in honore esset, cum maxima semper depugnavit invidia. Crom. lib. 30. Rixam propterea eiecerunt proceres cum
Casimiro, quod Teutonibus magistratus conferret, Michov. lib. 2. cap. 13. eademque de causa Miezislaum senem secunda vice regno exuerunt, Crom. lib. 7. et Boleslaum Calvum ducatu Vratislaviensi. Crom. lib. 8. Ludovicum perpetuo odio prosecuti sunt, quod sine interprete adiri non poterat, Michov. lib. 2.
Nec minores inde natae sunt turbae in aliis regnis. Wilhelmus Neap. rex. cum Gallis nimium faveret, effecit, ut Galli uno die omnes a Neapol. trucidarentur, Iun. 1. part. quaest. 15. et Albertum Sueonum Regem coniecerunt subditi in carcerem, quod per exteros omnia ageret, Iohannes Magn. libr. 11. Scoti maluerunt Anglae fidem offerre, quam Francisci Delphinatis legibus teneri, Buchan. libr. 16. Quid referam indignationem T. Manlii, sacrilegium vocantis, si exteris magistratus communicentur: Audi, ait, Iuppiter haec scelera: audite, iusque, fasque, peregrinos Conss. et peregrinum senatum, in tuo, Iuppiter, augurato templo, captus, atque ipse oppressus, visurus es? Livius libr. 8. Revera enim ius divinum Deuteronom cap. 17. vetat peregrinum Regem eligi, idem dicturum quoque de magistratibus ceteris. Numquam enim alienigena tantam praesumitur curam habiturus Rei publicae atque inquilinus, quem patriae amor ad diligentiam maiorem admonebit, et quod in Rep. suos sit relicturus heredes. Ludovicus certe Ungariae diligentius praefuit, quam Poloniae, quam vix a limine salutatam deseruit: et Henricus Andium Dux Poloniae prorsus valedixit, ut ad domesticum regnum rediret. Hombergius in Chronolog. et in Epist. Henric. ad Proc. Unde Archiepiscopus Trevirensis contra Moguntinum obtinuit, hoc argumento, ut Carolus Regi Galliae praeferretur, Sleidan, libr. 1. imprimis, cum
exteris viam iam praeclusisset Carolus IV. in aur. bull.
Accedit, quod magistratibus debeant civium mores cogniti esse, qua in re Probum Imperatorem laudat Vopiscus, quod omnium, quibus imperaturus erat, hominum mores perdidicerit. Sed indigena concivium mores multo rectius noscet, quam peregrinus, quippe cum eorum mores ex suo possit metiri ingenio. Denique et illud Machiavell. lib. 1. disc. cap. 26. argumentum aliquid roboris habet, quod novus rex novas inducat leges et mores. Inducere autem novos mores, non necessarios ad rectitudinem vitae, est inducere discordiam, et in Decret. dicitur: discordiam parit praesumptio novitatum. Nicolaus Boerius de seditios. num. 2. Unde apud Carthaginens. olim et Syracusanos Diodor. lib. 11. magistratus tantum dabantur familiis civium vetustioribus, et apud Massiliens. timou=xos <BetaCode: timou=xos> nemo creabatur, nisi et liberos haberet, et ex civium sanguine per tertiam generationem ortus esset. Strabo l. 4. Consentit cap. Hortamur, dist. 71. cap. Bonae memor. 4. §. fin. de Postulat. praelat. l. in Eccles. C. de Episc. et Cler. l. Div. 24. ff. de tur. et cur. dat. ab iis. etc. Item Statutum Caroli VII. Reg. Franc. An. 143. 1. factum.
Nec obest, quod Machiavell. lib. 2. disc. cap. 3. contra disputat, nec quod Philippum pulchrum aut Carolum V. Reges Gall. movit, ut civibus praeficerent alienigenas, ne cives prae indulgentia nimis remisse agerent, aut nimis severe propter privata odia. Guagnin. lib. 9. Nam si suspicionibus agere fas est, magis timendum ab extero, ne prae odio civium in severitate peccet: a cive vero tantopere non metuendum, modo sit vir bonus, qualem oportuit eligi. Florentini quidem, Luccenses, aliaeque civitates
Italiae, cum Gibellinorum et Guelphorum factionibus agitarentur, coactae fuerunt alienos sibi praeficere magistratus, eo quod inter factiones convenire non poterat, ex utra eligi debuerint: Sed quia hac impulsiva destituuntur Veneti, mirum est, quare vim belli tantum exteris committant. Contar. lib. 5. de Republica Venet. Nam quod Tyrannidem timent a cive, eam multo magis timere habent ab alienigena, quem ostendit Polybius facilius, maioribusque et minus probrosis incitamentis, contra Rei publicae libertatem excitari posse.
[Note: Arrestum Clarigatio.] Sed ut ad peregrinos redeamus, cum illi quidem omnimodo non sint obstricti Rei publicae ne post violatam forte iustitiam impune se subtrahant, inventus est alius modus, retinendi eos in Republica Arrestum vocant, aut repressalias, utrumque barbare. Turneb. 12. Adu. cap. 1. et in com. Varr. de ling. Lat. super verb. Feciales. clarigationem interpretatur. Quamquam enim clarigatio significat repetitionem rerum per fecialem: tamen, quod et ius prehendendi complectatur, ex Livio lib. 8. patet, urbi scribitur: Veliternos per clarigationem tam diu detentos fuisse, donec praefinitum aes exoluissent. Imp. Iustin. Nov. 52. cap. 1. vocat enxeiriasmo\n <BetaCode: enxeiriasmo\n> : vulgo vertunt pignorationem, quam cum a)ndroleyi/a| <BetaCode: a)ndroleyi/a|> Demosthenis coincidere putat Budae. in post. annot. ad p <BetaCode: p> . Portasse non absimile fuit ius prehensionis, quod Gell. lib. 13. cap. 23. tribunis plebis sine iure vocandi concessum scribit.
[Note: De Incolis.] Post peregrinos sunt Incolae, quos Pompon. l. 239. de V. S. vocat paroi/kouj <BetaCode: paroi/kous> , quasi iuxta habitantes, Cam. in 5. pol. c. 3. etiam sunoi/kouj <BetaCode: sunoi/kous> , quasi cohabitantes, quales erant Iudaei in Aegypto, teste Philone 3. de vit. Mos. et Aricini apud Romanos, quibus ex Aritia per Hetruscos eiectis. Liv.
lib. 2. scribit datum fuisse locum ad habitandum Romae, quem deinde Tuscum vicum appellarunt. Incolam enim facit domicilium, ut aiunt Impp. l. cives. C. de Incol. et Pompon l. ut supr. Incola, inquit, est, qui aliqua regione domicilium suum contulit. Quamquam vero Philo 1. de vit. Mos. Incolam ab indigena non multum differre sentit, tamen nondum utitur omnibus civitatis iuribus, nec politeuma possidet, nec particeps est Rei publ. nec ad publicas deliberationes admittitur: sed tantum tenetur civilia munera subire, l. Non tibi l. Est verum cum seqq C. de incol. quia cum a Republica sentiat lucrum, aequum est, ut pro eadem ferat incommodum.
[Note: De veris subditis.] Denique veri et proprii subditi, sunt partes Rei publicae quae summae potestati, quod ad omnia sua, obligantur, pro quo omnibus Iuribus et privilegiis Rei publicae vicissim fruuntur, Loquimur autem de veris civibus, non honorariis, quales fieri volebant Gallos Romani senatores. Fruerentur, inquiunt, sane vocabulo civitatis, insignia patrum, decora magistratuum ne vulgarent, Tacit. 11. Annal. Tali conditione Corinthii obtulerunt Alexandro M. civitatem Senec. 1. de benef. cap. 13. Athenienses Demetrio, Plutar. in Dem. et Pomponio Attico. Cornel. Nep. in Pomp. Artaxerxes Pelopidarum genti, Plutarch. in Pelop. et Augustus Segesti Germano. Tacit. 1. Annal. Sed de his nomen civis praedicatur aequivoce, cum praeter nomen civitatis nihil iis communicetur, quo pacto et aliarum dignitatum attribui solent tituli sine rebus. Ita Clodoveum Reg. Franc. consulem et patritium creavit Anastasius Imp. Sansov. l. 1. de Republ. Childebertum Iustinianus. Basilius Imp. Ursum Particiacum Ducem Venetorum fecit Protospatharium, ob classem, contra Sarracenos
praestitam. Volat. lib. 4. Geogr. et Casimirus III. Rudolphum legatum Apostol. qui post 13. annorum bellum, pacem inter Regem et Cruciferos fecerat, recipit in titulum et honorem consiliarii Crom. lib. 26.
[Note: Utrum senes primi in Repub. esse debeant.] Veros autem cives hic [Orig: hîc] tantum proponimus, non modo genera eorum, quae ad Rem pub. admitti debeant, consideraturi, sed et singulis suum praescripturi ordinem, quod nihil homini tam sit utile, tamque pulchrum, dicente Xenoph. in Occonom. quam ordo bene digestus. Et ut hinc incipiamus, fuerunt, qui senectuti primum locum darent, ut Lycurgus, quem Iust. l. 3. Xenoph. de Repub. Lac. Plutarch. in Apoph. Herod. in Eu testantur, maxime honoratum voluisse senium. Unde Lysander Lacedaemon. dicere solitus est: Lacedaemone esse honestissimum domicilium senectutis. Cicer. in Cat. Mai. Hunc morem ad Romanos defluxisse, auctore est, Gell. 2. Noct. Att. cap. 15. dum ait: Apud antiquissimos Rom. neque genti, neque pecuniae praestantior honos tribui, quam aetati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur, ad Deum prope et parentum vicem, atque in omni loco, inque omni specie honoris potiores habiti. Idem scribit fere Valer. Max. 2 de institut. antiq. Iuven. Stat. 13. et Callistr. in l. semper. ff. de iur immun. Maiores nostri, inquit, eundem honorem senibus, quem magistratibus tribuebant.
Ceterum senectus, secundum Pythagor. in reg. vit. honorem quidem addit, si cetera sint paria, id est, nisi cum insipientia coniuncta, aut nisi in alio honoris causa gravior. Notum enim est illud Gregor. Magn. ex Moral. Senes non eos sacra scriptura vocare consuevit, qui sola temporum quantitate, sed qui morum gravitate maturi sint. Ideoque quod in a. Domino Sancto, distinct.
50. Isid. scribit: Quotiescumque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius concilii sententia magis teneatur, cuius antiquior et potior exstat auctoritas, gl. inver. Antig. ita limitat: Si ambo concilia sint aequalis pietatis. Alioquin senex absolute praeferendus non est, nec rusticus senex iuveni Philosopho anteponendus. Recte enim Indi, quos refert Strab. 15 aetati senum nullam praerogativam tribuisse, nisi prudentia excelluerint. Erit igitur dignitas civium aliunde deducenda, quod faciemus quidem, si servos prius reiecerimus.
Servi enim consensu omnium gentium, pro nullis habentur, l. 3. §. 1. in fin. de c. min. l. 2. de iur. de lib. l. 32. de R. I l. 1. §. 1. Unde cogn. cuius rationem reddit Arist. l. 3. pol. c. 6. quia nequeunt participes fieri vitae beatae, aut vivere ut volunt. Civitas [Note: Servi non sunt cives.] autem est ee(/neken zwh=j th=j e)udexome/nhj a)ri/sthj. <BetaCode: ee(/neken zwh=s th=s e)udexome/nhs a)ri/sths.> 7. polit. cap. 8. Proximi ab his sunt liberti, vel per vindictam, vel censu, vel testamento in libertatem asserti, Cicero in Top. Boet. in comm. quos lex Visellia a dignitatibus repellebat. l. unic. Cod. ad l. Vis. quamvis in infimo gradu civium relictos. Nunc, quoniam favore, Iustin. Inst. de lin. §. ult. Nov. 78. lib. 1. Cod. debon. damn. sublati sunt, nullam quoque civium differentiam important, nisi vel Cmetones Polonorum, Crom. lib. 1. de magi. Polon. Pril. in praefat. cap. de Cmeto, lib. 1 stat. vel Colonos Moschorum Sigismund. Bar. in Musc. et Lituanorum Aene. in Lit. vel proprios homines Westph. Crantz. in Westph. eorum loco et ordine habere placeat.
[Note: Divisio civium.] Ceteri sunt ingenui: sed propter magnam latitudinem aliter ab aliis divisi, ut videre est apud Plat. 2. dell. Aristot. lib. 4. de Rep. cap. 5. 7. lib. cap. 9. Isoc. in laud. Busyr. Plut. in Thes. Boter. 2. part. Cosmog. lib. 2. Sabel. in hist. Venet. Ianott.
de Rep. Ven. Halycar. l. 2. Liv. 1. Strab. l. 15. Nos, ut distincte singula genera civium per transeamus, duo primum fora distinguemus, Ecclesiasticorum et Saecularium, quae distinguit Imp. quoque Novel. 6. in pr. duo maxima dona in homines divinitus collata scribens: Imperium et Sacerdotium: Item Gelas. papa ap. Ivon. lib. 5. de sent. excom. cap. Duo sunt dist. 96. Duo sunt, inquit, quibus principaliter hic mundus regitur: auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas. Iam olim in omni Gallia referente Caes. l. 6. de bel. Gal. eorum hominum, qui in aliquo habebantur numero atque honore, duo erant genera: Alterum Druidum, qui sacerdotes erant: alterum Equitum.
[Note: De Ecclesiasticis.] Ecclesiasticis primum locum assignat Machiav. l. 1. disc. c. 10. quem vult iis relinquendum Iacobus VI. Rex Britan. lib. 2. exhort. ad fil. non tantum, quod sint animarum parentes. cap. in scripturis distinct. 96. sed etiam, quod Deorum vicem in terris gerant. Arist. fortasse imitatus statutum Thesei, Plutarch. in Thes. 1. dignissimis in civitate sacra tractari voluit, 7. polit. c. 10. quod et Romulum instituisse Halycar. testatur lib. 2. Reges, inquit, voluit prw=ton i(erw=n kai\ qusiw=n h(gemoni/an e)/xeein, kai\ pa/nta di) e)kei/nou pra/ttesqai ta\ pro\j tou\j Qeou\j o(/sia . Et quamquam Numa curam hanc dividebat cum Pontifice Max. quaedam tamen sacra, nisi a rege, fieri non poterant. Liv. l. 2. Hinc et Caesar et Aug. Suet. in Aug. T. Vespasianus, Suet. in Vesp. Traianus, Plin. in Paneg. et alii simul Pontifices fuerunt et Reges, ut Reges Lacedaem. Herod. lib. 6. Pausan. in Lacon. In Syria et Palaestina, ait Dion. l. 37. Rex summi Pontificis nomen habet: Apud Tyrios proxima a rege dignitas fuit sacerdotium Herculis, Iustin. lib. 18. Apud Tartaros hodie Seido, qui summus sacerdos
est, obviam procedunt reges, inclinati, Sigism. in Tart. Ne de Caliphatu Turcarum quicquam dicam, aut antiqua dignitate Magorum apud Perfas, Philostrat. lib. 1. de vitae Apol. adeo; ut Isidor. c. Cleros. dist. 21. merito dixerit: Antiqua consuetudine idem erat Rex et Pontifex.
[Note: De Pontifice Romano.] Verum ut fieri solet, cui plus licet, quam par est, plus vult, quam licet, Macrob. 2. Sa. 7. Sacerdotes quoque, ut conqueritur in universum Iacobus VI. d. loc. et imprimis Pontifex Romanus dignitate sua abusus est, eamque in potestatem vertit. Tantum enim sibi sumpsit, ut gloss. cap. per venerab. Qui fil. sint legit. in verb. Superiorem dicat: Papa est super omnes, et Bald. in cap. Eccles. ut lit. pend. Papa est causa causarum, unde non est de eius potestate inquirendum, cum primae causae nulla sit causa. Item Nicol. Boet. in tract. de sedit. Papae potestas est maior, quam Imperatoris: Id quod conspicue affirmatur cap. suscipitis, dist. 10. c. duo sunt. dist. 96. cap. Cuncta 9. quaest. 3. c. Alius 15. quaest, 6. cap. principes. 23. q. 5. c. Omnes de Maior. c. Venerabilem de Elect. in Clem. Pastoral. de sent. et re iud. c. unam sanctam. Extr. com. de Maior. et obed. Nec verbis tantum eam sibi potestatem tribuerunt Pontifices, sed factis usurparunt, prout August. Steuch. in libb. de donat. Const. ostendit ex bibliothecae Vatic, regestis, quod Papa imperium in omni fere Europae regna sibi attribuerit.
Nam et Moschorum Ducem, si Iovio credimus in Musc. titulo regio et licentia utendi corona donare voluit: et Opisso legatus Apost. Danieli Haliciensium Principi Russo, diadema concessit. Crom. lib. 9. Mendocus Dux Litu. An. 1253. a Papa impetravit diadema pro restitutis aliquot ditionibus [(reading uncertain: print faded)] Cruciferorum, Crom. l. 9. Regnum Poloniae scribit Crantz. l. 8. Vand. c. 2. a
Lakoldo Duce Cracov. tributarium factum Ioh. Pontif. sed nescio an eius rei Annal. Polon. meminerint, qui tamen testantur, Bolessao regium nomen ademptum a Gregorio VII. ob interfectum Stanislaum, et Vincentius memorat, non potuisse Uladislaum, quantumvis pium, illud a Papa vicissim exorare. Bohemiae Regem Georgium ob Hussiticae religionis studium privavit Pontifex omni Ducali, Marchionali, et regio honore, vetuitque subditos ipsi parere. Bonfin. Dec. 4. lib. 1. et. 3. Hungariae regnum testatur Steuchus tributarium factum D Petro a Rege Stephano, et Alexander V. Ladislaum in Concilio Pisano regno privavit. Plat. in Alexand. Innocentiusque III. cap. licet de voto, minitatur filio Regis Ungariae privationem regni, nisi expeditionem sacram urgere perrexerit.
Regnum Daniae vocat idem Steuchus vectigal Ecclesiae, sed ex tabulis Papae, quibus credendum quidem, sed contra auctorem scimus. Regnum autem Angliae Iohannes Rex, ne a Rege Francorum vinceretur, Innocentio III. feudatarium fecit, Blondin. libr. 6. Dec. 2. Virgil. 15. hist. Ang. qui lib. 17. Scotorum regno idem testatur: Propterea enim scribit Bonifacium interdixisse Eduardo Angliae Regi, ne Scotos amplius bello vexaret, quod id regnum in fidem et potestatem Ecclesiae concessum esset. Regem Siciliae Ecclesiae subditum, hominemque ligium et vasallum vocat Clemens in Clement. pastoral. de re iudic. Nam in instrumento donationis Ludovici apud Volat. libr. 3. Geogr. continentur etiam Sicilia, Sardinia, Corsica, quae tamen absunt cap. Ego. distinct. 63. Venetos declaravit, Clemens V. pro servis, quod ipsius iussu non abstinuerint a bello Ferrariensium, Platinus in Clement. V. Imo alterum orbem sibi quoque
adiudicavit Papa, et Alexander VI. Americanas provincias inter Reges Portugaliae et Hispaniae quod dominus earum, divisit, Martyr. Dec. 1. libr. 3. perinde ut Papa olim Gothofredo et Balduino donavit regnum Hierosolymitanum Carion. 4. Chron. et Bonifacius IX. Rigam vendidit Cruciferis, aureis 15000. Crom. lib. 11. cum tamen nihil eorum ad Papam iure dominii pertineret.
Bonifacius VIII. quem huius Tyrannidis artificem non immerito dixeris, nihil intentatum reliquit, quo et regem Galliarum sibi subiceret: Philippum regno exuit: Platinus in Bonif. et universaliter statuit cap. Unam sanctam de maior. et obed. Regem subesse Ecclesiae, cum iam ante scripsisset Gelasius cap. Alius. 15. quaest. 6. Zachariam Pontificem deiecisse Regem Francorum sua auctoritate, et substituisse Pipinum. Sed Innocentius III. ipse confessus erat cap. per Venerab. Qui fil. sint legit. Regem Franciae superiorem in temporalibus minime recognoscere: et Philippus Bonifacio semper restitit, legatum coniecit in carcerem, Platinus in Bonif. cumque ad eum scripsisset Bonifac. Scire te volumus, quod in Temporalibus et Spiritualibus nobis subes, respondit: Sciat tua Maxima fatuitas, in Temporalibus nos alicui non subesse, Nicolaus Gellius in Annal. Unde Clemens v. cap. Meruit. Extr. com. de privil. Bonifacii decretum irritum fecit, Regemque Francorum Tyrannidi Papae exemit.
Quamquam Imperatores Germanorum violentiae Pontif. fortiter quoque obsistebant, non obduruerunt tamen, quin tandem superstitioni cederent. Imprimis vero fundabant Pontifices suam potentiam super donationem Constantini, quae non tantum a veritate historiae
redarguitur, sed et suis se destruit verbis. Testantur enim et illi, qui in favorem Ecclesiae scripsisse praesumuntur, Italiam et Illyricum assignata fuisse Constantino filio, Euseb. lib. 4. de vit. Const. Socr. 3. hist. Eccl. in fin. cuius meminit Victor quoque, et Zosim. in Constitit. Si enim totum imperium Occidentale donatum adeptus est Silvester, quare Paschalis a Ludovvico Pio Exarchatum, urbesque. Hetruriae muneris loco recepit, cum rei suae acquisitio nulla sit, l. 4. C. de cont. Empt.
Si verba ipsa intueamur, conspicue falsitatem Paleae produnt. Nec enim lepra laborasse Constantinum historiae memorant, nec a Silvestro in Italia baptizatum fuisse, sed Nicomediae ab Eusebio Nicomed. Episcopo, prout scribunt Euseb. lib. 4. de vit. Const. Rufin. lib. 1. cap. 11. Socrat. lib. 1. cap. 39. Theodor. lib. 1. cap. 31, et imprimis ultimo vitae tempore. Praeterea quomodo, quod in Palea scribitur: omnium satraparum, senatus, optimatum et totius populi consensu, datum esse imperium Silvestro, consentit cum eo, quod Zosim. in Constantin. narrat, senatum, aliosque optimates maxime odisse Constantinum propter novae religionis institutionem, nedum ut eam tantopere promovere voluerint. Porro subicitur Silvestro sedes Constantinopolitana, quae nulla adhuc fuit, quo tempore fingitur Constantinus baptisatus, cum 10. demum anno Imperii Constantinopolis nominari cepta sit, teste Nicephor. lib. 8. cap. 4. Quin etiam impium dicitur esse, ut Imperator eandem cum Pontifice inhabitet urbem, cum tamen ea de causa Constantinus Patriarcham Constantinopoli constituerit. Praetereo styli barbariem, et quod ista palea ab antiquis absuerit Codicibus, ceteraque, quae illam donationem
Nicolao Cusano Cardinal lib. 3. Concil. Cathol. Vallae in declam. super hac re. Volater. libr. 3. Geograph. Occanmo in libr. de postest. Pontific. suspectam fecerunt. Ipse Bartol. in praefat. ff. num. 14. cum multa utrimque [Orig: utrinque] disputasset, tandem ait: Videte quod nos sumus in terris Ecclesiae: ideo dico, quod illa donatio valet, etc.
Alioquin ex merissima Tyrannide scribit Innocentius I II. cap. venerabilem de Elect. ab Apostolica sede translatum esse imperium a Graecis in Germanos: et Adrianus ad Archiepiscopum Elector. apud Aventin. libr. 6. Imperator, quicquid habet, totum habet a nobis. In potestate nostra est, ut demus illud, cui volumus. Recte Otto Comes Palatinus increpuit legatum Apostolicum, quod Adrianus IV. ad Fridericum I. scripserat: Datum ipsi esse Imperium a Papa, tamquam beneficium, et Fridericus negavit, se coronam ulli, praeter Deum et Principes Germaniae debere. Sigon. libr. 9. histor. Ital. Quid enim aliud est coronatio Papae, quam publica testatio quae Imperator non facit, ut putat idem Adrianus apud Aven. libr. 6. sed factum publice declarat. Ludovvicus enim Bavarus tulit l. ut Imperator vel sine coronatione Papae plenam haberet potestatem, Cuspinus in Caesar. apud Moschos Metropolites, Sigism. Baro in Muscov. apud Danos contionator aulicus: Lauterb. libr. 1. de Republica apud Bohemos, ex constitutione Iohannis, Archiepiscopus Pragensis coronationem peragit, Cromer. l. 12. Polon. nec tamen quisquam eorum sibi regnum asscribere potest magis, quam olim patriarcha Constantinopol. qui et ipse corona induit Imp. Craecos, Zonar. in Caes. Graec.
Pulchra est potestatis Pontificiae probatio, quem adducit Bonifacius VIII. cap. Unam sanct. Ext.
com. de maior. et obed. quod scilicet Christo data sit omnis potestas, is autem reliquerit eius potestatis vicarium, Papam. Non enim discretus videretur Dominus, ait Petrus Bertrand. in addit. ad dict. cap. nisi unicum post se talem reliquisset vicarium, qui haec omnia posset, scilicet, quae Christus potuit, et per potestatem omnem intelliguntur. Hinc liceat alicui non tantum concludere, Papam habere potestatem in reges, sed etiam esse omnipotentem, et posse, secundum Abbat. in. c. licet. de Elect. quasi omnia facere, quae facit Deus. Praeterea adducit Bonifacius verba haec. Reconde gladium tuum, quibus tamen Albert. Crantz. lib. 8. Vand. c. 2. potestatem Pontificum omnino retundi putat. Nam, ut ratiocinatur Iohan. Monach. in gloss. cap. super verb. in potest. quando dicitur: gladius tuus asscribitur Petro gladius, tamquam suus, quasi non sit aliud ius, aliud possesso gladii. Et tamen haec Petro Bertrand. in addit. ad cay. Unam sanct. et Hostiens. in sum Qui sint legit. admodum placent.
Adducit idem Iohan. Monach. ubi supra, Bernardi sententiam, quam ex lib. 2. Consid. ad. Eugen. asscribemus, ut ex ipsius verbis cognoscatur, idque potissimum, quia continet argumenta contra Tyrannidem pontific. Disce, inquit, exemplo prophetarum, praesidere non tam ad imperitandum, quam ad factitandum, quod tempus requirit. Disce sarculo tibi opus esse, non sceptro, ut facias opus Prophetae. Item, Esto, ut alia quacumque ratione haec tibi vendices, sed non Apostolico iure. Nec tibi Petrus dare potuit, quod non habuit. Quod habuit, hoc dedit, sollicitudinem super Ecclesias. Numquid [Orig: Nunquid] dominationem? audi ipsum. Non dominantes, inquit, in clero, sed forma facti gregis. Et ne dictum sola
humilitate putes, non etiam Veritate, vox Domini est in Euangelio: Reges gentium dominantur: Vos autem non sic. Planum est, Apostolis interdicitur dominatus. I ergo tu, et tibi usurpare avide, aut dominans apostolatum: aut Apostolicus dominatum. Plane ab utroque prohiberis: si utrumque simul habere voles, perdes utrumque.
[Note: Distinctio inter potestatem Ecclesi asticam et Politicam.] Propterea Iustin. Nov. 6. in pr. recte distinguit potestatem Ecclesiasticam a Politica, quod et antiqui Canones faciunt, c. Cum veram. c. Duo sunt dist. 96. c. Celebritatem in fin. de cons. di. 3. et late Gerson in libr. de pot. Eccles. Graviter invehitur Budaeus lib. 5. de ass. in Iulium II. qui, ut Arnaldus Ferron. scribit in Annal. Gall. cum exercitum Roma trans Tyberim in Gallos educeret. Quando, inquit, nobis claves Petri nihil prosunt, age gladium Pauli distringamus. An, inquit Budaeus, eius temporis in mentem non venit, cum D. Petrus Paulusque, et eorum sequaces Ecclesiae Architecti; non armorum splendentium fiducia infecti ad proelia grassabantur, sed innocentia freti, cetera inermes, ad castra Christi tuenda in tumultu flagrantissimae caritatis classico ciebantur? Nimirum, cleri ci vetantur bella exercere, cap. Nimium et seqq. 23. q. 8. et Albertus Rex Poloniae Creslaum Curozuanzium Episc. Uladislav. cum dissuaderet expeditionem contra Turcam, iussit sacrorum, non belli curam gerere, Crom. lib. 21. Ostendit enim Avent. in exhort. contra Tur. exemplo Iuliani Cardinalis raro Clericis bella bene cedere.
Et quamquam Alexius Imp. Constantinum Mesopotamitam Pontif. Thessal. ab officio removit, quod in curiam ex templo pedem proferret, Nicet. 2. Anna Alex. Iustinianus quoque noluit saecularia tractari a Clericis, Nov. 123. c. Sed
neque: et Sigismund. Rex Polon. prohibuit Ecclesiasticos misceri iudiciis saecularibus, nisi peculiariter a rege requisitos, lib. 1. stat. c. 2. a 11. l. 5. c. 3. a. 1. l. 19. lib. 4. a. 1. et c. 5. tamen in suum ordinem concessa est superioribus cognitio, et ut explicat. Cuiac. ad tit. de Episc. aud. audientia, seu potestas iudicium ferendi. Ita enim Iusti. Nov. 123. c. 21. Si quis contra Clericum habeat actionem, adeat prius S. Episcopum, cui is subiacet: ille vero causam inter eos iudicet, et siquidem utraque pars iis, quae iudicata sunt, acquieverit, iubemus per loci iudicem hoc exsecutioni perfectae tradi. Et sic auctoritati sacri ordinis datur cognoscendi ius, exsequendi vero relinquitur potestati saeculari, sicut Randolphus pro rex Scotiae, cum quidam Latro a Papa admercatus esset literas impunitatis: ad Papam dixit pertinere quidem condonationem culpae, sed poenam corporis ad regem, Buchan. lib. 9.
Receptum fuit idem ius apud Orientales et Romanos. Quod enim Lentulus Pontifex in senatu dicit: Pontifices religionis iudices fuisse, legis Senatum, Cicero ad Att. libro 4. ita interpretari debemus, quod de religionis veritate iudicarint, non quod violatam puniverint. Clodium enim, quamvis violatae religionis reum, Cicero tamen coram Senatu accusavit, Plutarch. in Caes. et Ci. cer. er Minutiam vestalem insimulatam apud Pontific. ab indice servo, Pontifices tantum iusserunt sacris abstinere, familiamque in potestate habere. Sed post facto iudicio, viva sub terram, ad portam Collinam dextra via straram, defossa est scelerato campo, Livius lib. 8. Ceterum quia alibi plus, alibi minus de imperio et iurisdictione Ecclesiasticis concessum fuit, standum hic est legibus cuiusque Rei publ. Fridericus enim II, in universum fere Clerum exemit a potestate
forensi, §. Item statuimus. 4. in nov. const. Frideric. quod et Carolus IV. fecisse scribitur a Bonifacio Papa in Bulla super hac re consecta, Item apud polon. idem obtinuit Ivo Ep. Cracau. Anno 1217. Crom. lib. 7.
[Note: De audientia Ecclesiasticorum.] Unicum adhuc superest, utrum cognitio summa Ecclesiasticorum, quod ad causas politicas, iure pertineat ad unum Pontificem Romanum, sicut Gelasius statuit cap. Renovantes. distinct. 22. et Innocentius III. c. Antiqua de privileg. in Quint. Nam, quod utrobique ad statuta antiquitatis provocatur, frustra fit, cum in Synodo Nic aen. c. 6. tres distinctae, et aequales sedes ponantur: et Socrates scribat lib. 3. hist. in 1. Conc. Syn. conclusum fuisse, non esse confundendas Ecclesias, quod fieret, si unus Episcopus immisceat se negotiis alterius, sicut Papa facit, c. omnes, c. ad Roman. c. Si quis, c. Ido, c. placuit, ut presb. 2. 9. 6. c. antiqua de priv. ext. In Constantinopolit. c. 36. habetur hic Canon: o(ri/zomen, w(/ste to\n Kwnstantinopo/leos qro/nos tw=n i)/stwn a)polabei=n presbei/wn tw= th=j presbute/ras R(w/mhj qro/nouj, kai\ en toi=j e)kklhsiastikoi=j w(j e)kei=non megalun/esqai pra/gmasi . Decernimus, ut thronus Constantinopolitanus aequalia privilegia antiquae Romae throno obtineat, et in Ecclesiasticis negotiis, ut ille magnifiat.
Propterea merito repulsus fuit Papa Roman. a Concilio Africano, cum principatum omnium Ecclesiarum sibi assignari peteret, imprimis cum falso allegaret Synodum Nycaen. ut ostenderunt Magdeburgens. Centuriatores, contra quos parum efficaciter disputat Bellarmin. l. c. 25. Sed praestat ipsa verba concilii asscribere, quin iam tres in iis continentur rationes, quare noluerint partes subici unico Pontif. Rom. Verba igitur sunt: Prudentissime iustissimeque Nicaeni patres providerunt, quaecumque negotia in
suis locis, ubi orta essent, finienda, nec unicuique provinciae gratiam Spiritus Sancti defuturam, quod arg. tractum est ex Epist. ad Gal. c. 2. ubi Paulus obsistit Petro. Nam ait, qui efficax fuit per Petrum ad Apostulatum ludaeorum, idem per me fuit efficax erga gentes. Praeterea, quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provinciae, vel etiam universale provocare, nisi fortasse quisquam est, qui credat, Deum uni alicui cognitionis et examinis inspirasse iustitiam, innumerabilibus autem in Synodo congregatis, denegare. Aut, quomodo ipsum transmarinum iudicium, ratum erit, ad quod testium necessariae personae vel propter sexus, vel propter senectutis in firmitatem, vel multis aliis intervenientibus impedimentis adduci non poterunt.
Hactenus Ecclesiastici: Cetera ex aliis peti possunt. Ordinem Cleri Rom. descripsit Isidor. l. 7. Etymol. cap. Cleros. dist. 21. cap. perlect. dist. 25. Pontif. Roman. Ethnicorum Fest. Pomp. de verb. sign. Plut. in Num. Gell. lib. 10. cap. 15. Onuphri. lib. de Civ. Rom. Sacerdotum Turcicorum Menavinus Genu. et Auctor. lib. de Republ. Turc. qui [Note: De secularibus.] auctores adiri possunt. Nos pergemus ad saeculares, quos licet alii aliter, nos distribuemus, in nobiles et ignobiles seu plebeios. Romulus interiecit ordinem medium, ut Appian. scribit. lib. 1. Nam Halycarn. testatur 300 viros robustissimos ex clarissimis familiis ad custodiam corporis electos fuisse a Romulo, denos, ut ait Festus, ex singulis curiis. Eos Celeres vocatos, constat ex historia Tarquinii, ap. Liv. l. 1. et Flor. 1. Hist. Rom. ubi Brutus nominatur magister Celerum. Plinius auctor est lib. 33. qui sub Romulo Celeres, postea Flexumines et Trossuli nuncupati sunt, nomen tantum mutasse, dictosque Equites.
[Note: Equites.] Hinc in triplici erant differentia Romani, sicut Ausonius canit: Martia Roma triplex, Equitatu, plebe, senatu: et Paterc. ait libro primo. Tum senatus, atque equestris ordinis pars melior, et intacta perniciosis consiliis plebs in Gracchum irruere [Orig: irruêre]. Humilior habebatur illorum conditio, quam patritiorum, ut innuit Martial. lib. 5. Dum proavos atavosque refert et nomina magna, Dum tibi noster eques sordida conditio est. Dum te posse negas nisi lato, Gellia, Clava Nubere, nupsisti, Gellia, cistifero. Eligebantur tamen a Censoribus, notante Manut. in com. or. pro Quint. tam ex plebe, quam patriciis, qui C. D. milia H. S. possidebant, Sueton. in Caes. quod vel Horat. ostendit lib. 1. Ep. 1. dum ait: Si quadringentis sex septem milia desunt, Plebs eris, in cuius loci enarratione refert Acron. Roscii rogationem, ne fiat Eques Romanus, nisi habeat CD. milia aeris, et Porphyr. ibid. Roscia lex est, qua cavetur, ut proximis ab Orchestra 14 gradibus spectent, quibus est census 400. sestertium.
[Note: Nobilitas.] Sed hunc ordinem mittimus, et ad nobilium gradum redimus. Nobile est, quod in unoquoque genere ex cellit, adeo, ut Donat. in Hecyr. superverb. Sed sibi nobilitatem ex eo, et meretricem et gladiatorem nobilem dici affirmet, si videlicet in suo genere excellant. Sed hoc modo, ut loquitur Flandr. 5. Meth. 9. 17. a. 1. oppositum glossatur per oppositum, glossa destruente textum. Quo enim meretrix in genere suo est nobilior, eo fit ignobilior absolute. In genere quidem describit Gerson. in tract. de Nobil. nobilitatem, quod sit praeeminentia, seu, ut ipse loquitur, principalitas, inter alias res sui generis, habens facultatem aliquam in illas, praesertim in propinquas influendi: sed nos hic [Orig: hîc] loquemur de vera tantum praeeminentia, quam alii aliunde deducunt, prout alia in pretio habent.
[Note: An divitiae nobilitent.] Vulgus, quod divitias colit. 1. Eth. cap. 5. in iis nobilitatem ponit, sicut Plutarch. innuit in lib. cont. nob. dum ait: Quid aliud nobilitatem esse putamus, quam opes antiquas, aut veterem gloriam, et Hieronym. ad Helbid. Nobilitas mundi nihil aliud est, quam inveteratae divitiae. Imo, Simonides quoque interrogatus, quis esset nobilis, respondit, qui natus esset ex his, qui iam multo ante divites fuissent: Aristot. in libr. de nobil. apud Stob. serm. 84. quod idem Athalaricus, apud Cassiod in lib. 8. Ep. 19. scribit ad senatum: Inveteratas scilicet divitias et per genus deductas, nobilitatem parere. Quid? quod pauperi non licuit ad Romanos senatum ingredi, postquam Servius ex censu legit Senatores, Livius lib. 1. qui videlicet octingenta milia HS possideret. Sigon. de antiq. iur. civ. Romanor. Onuphr. lib. 1. Fast. cap. de Senat. Manut. in orat. pro Quint. Unde Cicero ad Attic. quendam senatu motum scribit, quod censum non compleret, et Claudius Caesar laudavit eos, qui ob paupertatem senatu cederent, removitque qui manendo impudentiam paupertati adiecerint Sueton. in Claud.
Sed hoc Repub. Roman. merito taxant Poetae, quod in pretio pretium tantum sit, det sensus honores, census amicitias, pauper ubique iaceat. Ovid. 1. Fast. Solae enim divitiae non nobilitant, quia cadunt etiam in personas turpes et infames, quibus dignitatum portas claudit Constantinus l. neque 2. de C. dignit. l. 12. Accedit, quod Plotin. Enn. 6. l. 7. Alcin. de doctr. plat. c. 30. Sen. ep. 88. vix inter bona collocent opes, quod perinde sint, ut illius animus, qui ea possidet. Qui uti scit, ei bonae, illi, qui non utitur recte, malae, Terent. in Heaut. Nobilitatem autem oportet de genere verorum bonorum esse. Praeterea Cepol. in mater. Nobil. male credit paupertate exstingui
nobilitatem, cum lex. 7. C. de incest. nupt id expresse neget. Annon Scaurum, Plin. in lib. de vir. illust. nominat simul nobilem et pauperem, et Tacit. in Annal. Cottam nobilem quidem, sed egentem; Annon Camilli maiestati omnes magistratus cesserunt? Livius libr. 6. At hunc saeva paupertas tulit, et avitus apto cum Lare fundus, Horat. 1. od. 13. Nihilominus tamen, cum omne bonum, bono additum, faciat illud praestabilius 10. Eth. cap. 3. et Aristot. 1. Eth. ad perficiendum summum bonum aliquid afferre divitias doceat, splendorem et decus nobilitati accedere propter divitias, cum Tiraq. cap. 4. et 26. de Nobil confitendum est, nec admodum inepte scripsit Curt. ICtus in tract. de nobil. Sicut fides sine operibus mortua est, ita et nobilitas sine divitiis. Nam genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est. Horatius 2. Sat. 2.
[Note: An sola virtus nobilitet.] Alia igitur capita, ex quibus Aristot. 4. Polit. cap. 4. nobilitatem deduci solere docet, excutienda sunt, scilicet genus, virtus, et scientia. Poetae et Philosophi, inprimis Stoici, ex sola virtute spectant nobilitatem: Tota licet veteres exornent undique cerae Atria, nobilitas sola est, atque unica virtus, Iuven. Sat. 8. ubi multa pro hac sententia disputat, sicut et Ovid. 5. de Pont. et Horat. 1. Sat. 6. qui ex Maecenatis referre negat, quali sit quisque parente natus, dum ingenuus. Seneca in lib. de Mor. Ep. 31. 44. lib. de Ira. et pertinaciter lib. 2. cont. 6. disputat contra nobilitatem generis, quam et Hostiens. in cap. venerabilis. de praeben. vocat nobilitatem stercoris Galenus in exhort. ad bon. art. comparat numismati quod in sua tantum Repub. valet, in aliena adulterium est, Aristot. 1. polit. cap. 6. vocat nobilitatem, quae domi tantum valet. Nam virtus non in uno loco, sed ubique nobilem facit, et dictum
Epicharmi est: o(/j a)/n e=u gegonwj h)=| fu/sei proj t) a)gaqa/, kai aiqioy h( mh/thr )e)sti\n e)u genh\j .
Propterea Poggius Florenti. et Platin. in libr. de Nobil. omnem nobilitatem definiunt per virtutem, eamque sententiam Philosophus asscribit Bald. in l. Nobiliores in fin. C. de com. et mercim. ubi nobilem scribit dici tribus modis: Genere, et ita, inquit, vulgus accipit: Virtute, et ita Philosophus: tandem utroque modo, quae est nobilitas perfecta. Quin etiam Tullius Hostilius apud Halyc. lib. 3. singulari laudi vertit suis Romanis, quod nulla alia in re, quam virtute nobilitatem collocent, quod in iisdem commendat Pater. libr. 2. et Liv. lib. 1. ait. Romae omnis repentina et ex virtute nobilitas sit. Ceterum quicquid sit de Romanis, de Turcis certe testatur Petrus Bellon. libr 2. observ. cap. 95. nullam ab iis censeri nobilitatem, nisi quam ipsa facta pepererunt. Nam, quae non fecimus ipsi, vix ea nostra putant, Ovid. 13 Med.
Atque ut Poggio credamus, nobilitatem veram fundari super virtute, eo quod sit praeeminentia rei optimae, tamen absit, propterea deleamus nobilitatem generis, cum et ipsa fundetur super virtute parentum, quorum filii sunt quasi partes, ut loquuntur ICti, l. Si quis 11. C. de impub. et al. subst. l. post humor. 13. de iniust. rupt. cap. Iam itaque 1. q. 4. et alibi. Debet enim, dicente Ciceron. pro Sext. valere apud nos clarorum hominum de Rep. meritorum senex memoria, mortuorum quidem, sed in filiis reviviscentium. Nec facile praesumuntur liberi parentum virtutes relicturi, tum quia concludente Stobae sent. cap. 86. h( a)rxh\ toiau/thn e)/xei th\n dun/amin, polla\ paraskeua/zein oi(=a/per au)th. todto ga/r e)stin a)rxh=j e)rgon poih=sai, o(=ion au)th\ e(/tera polla\ : tum quia imposita est nobili loco natis quasi necessitas, ne a miaorum
virtute degenerent, ut ait Boet. 3. cons. Phil. pros. 6. Si enim degenerare inceperint, incipit ipsorum contra se stare parentum Nobilitas, claramque facem praeferre pudendis, Iuven. Sat. 8. et utcumque defecere mores, dedecorant bene nata culpae. Horat. lib. 4. Od. 4. Maiorum gloria, ait Marius apud Salust. in Iug. posteris quasi lumen est, nec sint eorum acta obscurari. Quanto vita maiorum praeclarior, tanto horum socordia ignavior. Quanto genus illustrius ait Gal. in exhor. ad art. tanto plus dedecoris accedit de generibus
Hoc igitur voluit Plinius in Paneg. dum ait: Nobilitas non imaginibus et statuis, sed virtute et meritis propagatur. Concedit enim propagari virtutem, sed non in statuis, verum si posteritas imitetur virtutes parentum. Alioquin omnes fere conveniunt nobilitati detrahi, nisi propagetur virtus. Quis enim generosum dixerit hunc, qui Indignus genere, et praeclaro nomine tantum Insignis? Iuven Sat. 8. Hinc Salicet. ait in l. providendum C. de postulando. Non est nobilis, qui de nobiliori est genere, nisi et ipse bonis polleat moribus: et Chrysostom, verba sunt ex homil. 5. Nobilitas vel bonitas cognatorum non valet, nisi fuerimus nos ipsi boni. Notum est et illud Arist. 1. de hist. an c. 1. ex versione Gazae, Nobile est, quod ex bono prodiit genere, generosum, quod non a sua natura degenerat.
[Note: Conclusio de nobilitate generis.] Duo igitur nobilitatis fundamenta recte posuit Plato: aut virtutem dignitatem, honorem parentum: aut virtutem propriam Laert. in vit. Plat. De genre ait Aristot. 3. polit. cap. 5. Nobilitas est virtus generis, et 2. rhetor. cap. 15. Nobilitas est quaedam maiorum claritas. Item Boet. in Top. et 3. consil. Philos. pro 6. Nobilitas est quaedam laus, veniens de meritis parentum.
Quin et Socrates Aristidis filiam propter patris virtutem nobilem dicebat. Aristot. de nobil. apud Stob. serm. 84. et Gratianns l. provid. 7. C. de post. in aequali ferc gradu ponit antiquitatem et merita, quod elicitur etiam ex l. 1. in pr. ff. de cens. ex §. 3. v. similes de pace ten. et eius viol. Nam ipsa antiquitas res commendat, patresque Romuli, non alia ratione digniores censentur patribus conscriptis, aut minorum gentium, nisi quod antiquiores. Unde Iohan Raynud. in tr. nobil q. 3. nobilitas, inquit, tanto maior est, quanto plus inveterascit.
[Note: Collatio eius, qui nobilis fit, et qui nobilis nascitur.] Utrius vero, an qui ex genere, an qui ex propria virtute nobilitatur, maior sit dignitas, cum distincitone disputandum est. Nam si nobilis genere a parentum virtute deficiat suapte culpa genere cadit, genus ingenuum improbat. Plaut. in Merc. illique putat Arist. in lib. de nobil. ap. Stob. serm. 84. recentem virtutem merito praeferendam, quia et in se commendabilior est, et plus prodest Reip. Nec novitas exprobrari potest. Si enim iure obiciunt mihi novitatem, ait Mar. apud Sal. in lug. Idem faciant maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas cepit. Omnia enim (verba sunt Tac. l. 11. An.) quae nunc vetustissima creduntur, nova fuere. Inveterascet hoc quoque, et quod nunc exemplis intuemur, inter exempla erit. Quemcumque volueris, ait Sen. l. 2. contr. 6. revolve nobilem, invenies humilem, Patritios Romanos intuere: An unquam fando accepistis, Canueleius ap. Liv lib. 4. patritios esse primo de caelo missos et non factos? Ut igitur cum Mario concludamus: iniqui sunt, qui, quod ex aliena virtute sibi arrogant, aliis ex propria negant. Salust. in lug.
Si vero nobilis genere imitetur virtutem pater nam, male sentit Barb, con. 57. lib. 2. incap. ad
aures. de roscript. doctorem literarum et ignobilem praeferendum esse nobili et literato: quo errore Cicero quoque in resp. cont. Salust. maiori sibi laudi vertit, quod nobilitatis initium posteris relinquat, seu quod genus suum a se incipiat, ut respondebat Iphicrates Harmodio, obscurum genus sibi exprobranti. Plutarch. in Apoph. Certe, quia difficilius est emergere ex humili loco, putat. Panormit. in cap. de multa extr. de praeben. inter duos aeque bene moratos, nobilem genere esse magis honorandum, sed ignobilem magis commendandum, idemque tenet Arch. in probatione ult. part. c. Numquam di. 56. ubi notat Barbat. idem statuere Chrysostomum, ad quod adduci potest text. cap. in scripturis d. 96. Sed quia non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri, cum Tiraq. denobil. c. 5. putamus praeferendum eum, qui nobilitatem ex genere deductam, nova virtute adauget, quia nova nobilitas novum gradum dignitatis adicit, ut ait Host. in c. venerabilis in ver. non multos, de praeb. Hac enim de causa filii ICtorum in complendis advocatis praeferuntur ceteris, l Nemini 11. C. de ad voc. diis. iudic. quem tex. ad id ibi notat Bald. dicens: Si duo sint aequalis scientiae, id est magis honorandus, qui est de meliori sanguine arg. l. 2. §. Quae omnia 9. C. de vet. iur. enucl.
[Note: Confomatio nobilitatis.] Ostendimus fundamenta, in quibus nobilitas recumbit. Sed sicut gradus Doctoris et Magistri confertur quidem, conferri sane debebat, propter eruditionem, nemo tamen pro doctore se venditare audet, nisi renuntiatus ab eo, qui rei illius potestatem habet: Ita nec ex virtute quisquam nobilis est, nisi declaratus consensu eius, cuius ea est potestas. Hinc Paul. Castrens. lib. 2. cons. 22. illos proprie vult dici nobiles, quos princeps nobilitat, deque iis rescripta de Nobilibus loqui
autumat. Pertinet autem potestas conferendi nobilitatem ad maiestatem, ut patet ex l. 5. C. de diu. reser. ubi Bald. ait: Imperator potest nobilitatem conferre alicui non habenti, et nobilitare quemcumque vult, et Bart. in l. 1. C. de dig. lib. 12. ubi tractat materiam nobilitatis, maiestatis teneri putat, qui, cum non sit, venditat se pro nobili. Certe tenetur falsi per l. Eos. §. qui se pro mili. ff. de fals. ut notat Rayn. in 6. q. de nob. et Tir aq. cap. 13. Item per l. Unicam C. ad l. Viscelliam. Damhud. prac. crim. c. 123. num. 10. Hottom. cons. 35. in pr. quod incipit: Magnum habet pondus.
Et quamquam Impp. hoc ius tribuitur in iure Roman. et Plin. in Paneg. dicit: Caesaris est, ut nobiles efficiat, ac tueatur: tamen adaequate iis non competit, sed omni maiestati, quippe cum omnis maiestatis aeque libera sit potestas. Supra enim inter iura maiestatis reposuimus natalium restitutionem. At plus videtur esse nobilitare; quamquam Budaeus in an. ad 11. ult. de. Senat. natalium restitutionem coincidere facit cum creatione nobilium. Sed tamen, canente Boet. lib. 3. cons. philos. Omne hominum genus in terris Simili surgit ab ortu. Quid genus et proavos strepitis? Si primordia vestra, Auctoremque Deum spectes, Nullus degener exstat, Ni vitiis peiora fovens proprium deserat ortum. Unde cum nemo nobilis nascatur, non commode videtur nobilium creatio cum restitutione natalium confundi.
Sed ad maiestatem hoc ius pertinere, adeo certum est, ut indignum quoque nobilitare possit, si ex certa scientia, et non ex ignorata eius conditione id facit, ut disputat Raynud. in tr. de nobil. in 3. q.4. Nam sacrilegii instar est, dubitare, an is dignus sit, quem elegerit, Imperator, l. Disputare 3. C. de crim. sacr. et princeps praesumitur dispensare voluisse cum eius defectibus, arg. l. Quidam 57.
ff. de re iudic. Quod si tamen id faciat maiestas, et nobilitatem solo pretio vendat, recte putat Poggius in lib. de nobil. ab ea peccari, quia pecuniis comparari non possunt Generositas et Virtus, secundum Eurip. apud Stob. serm. 85. et Theoctistus tutor, Michaelem Imp. cum meditaretur, vili cuidam homini dignitates maximas conferte admonebat, ne dignitates indignitate afficeret, Zonar. in Michael.
[Note: Doctores.] Quae de virtute hactenus diximus, non dubitamus, quin plerique de Morali, et imprimis fortitudine, interpretentur: sed nec tamen dianoeticarum principaliores exclusas volumus. Nam Salicet, in l. provid. C. de post uland. ex eo, quod ibi dicitur, Scientia nobilissimos facit, colligit: Nobilitatem esse filiam scientiae. Scientia enim pretio nummario aestimari non potest, l. 1. §. 4. et 5. ff. de extraord. cognit. Ius Canonicum cap. de multa vers. circa sublimes. de praeb. et dign. nobiles et literatas personas pro iisdem accipit. Nam doctrina facile exornat generosum, quae etiam ex obscuro nobilem facit. Cass. lib. 9. Ep. 7. Unde Spart. in Iul. proavum Iuliani magis nobilem fuisse scribit, quod esset ICtus: et Ulpianus nobilissimus appellatur l. diximus 4. de Excus. Quod vero de ICtis dicitur, in similibus quoque habet locum. Non enim ICti tantum, sed et Grammatici et Sophistae, 20. an. professi, vicariis annumerantur. l. un. C. de profess. qui in urb. lib. 12. Vicariorum autem dignitas similis est comitibus, l. 1. C. de Comit. et Archi. Et quamquam Medici praedicto tit. non exprimuntur, ad eundem tamen honorem extolluntur, l. ult. C. de prof. et Med. lib. 10. cum Lucian. in Medi. abdicato iam olim Medicis publicitus honores, immunitates etc. tribui solitas scribat. Omnes enim profitentur tales disciplinas, quae nobiles faciunt.
[Note: Theologi Prudentes.] Ut vero sic nobilitatorum quoque ordinem proponamus, primum locum damus Theologis, ob rationes supra dictas: Secundum prudentibus. Quamquam enim scientes absolute praestantiores sunt, 10. Eth. quia au)tarkei/an <BetaCode: au)tarkei/an> suam in se habent. 3. Top. et ad divinitatem propius accedunt: tamen propterea primum locum in Repub. sibi vendicare non debent, quoniam eorum dicebat Arist. 4. Polit. c. 12. potissimum habendam rationem, in quibus Reip. salus maxime consistit, seu quibus minime carere potest. Pictoria ars pura quidem est, multisque commendata a Plin. lib. 35. Fabioque nobilissimo viro, ait Cic. in Tusc. laudi datum, quod pingeret. Sed apud Turcas prorsus [Note: Pictores.] sordet, cum nullum ibi habeat usum; Dusa initin. Constant. Nec quisquam pictores agrorum possessoribus aut mercat oribus liberalioribus praefert. Quid? quod Sen. Ep. 88. pictores ne recipit quidem in ordinem liberalium, quia tantum ad delitias comparati sunt. Prudentes vere plus prosunt Rei publ. quam scientes.
[Note: Iurisprudentia non est scientia.] Nec vero nobis hic obsunt Corrasii 1. de art. iur. c. 14. Chassan. in Catal. de gl. mundi par. 10. consid. 18. et aliorum ICtorum disputationes: Iurisprudentiam esse scientiam. Quamquam enim illi, cum Scholasticis, dum distinguunt scientiam in speculativam et practicam, contradictoria loquuntur, cum scientia vero non magis sit practica, quam ars speculativa, tamen gravius errant, et nullo probabili argumento contendunt Iurisprudentiam esse scientiam proprie dictam. Profert pro hac sententia Chassan. multa argumenta, quae, quia nullius momenti sunt, et res illa huc proprie non pertinet, praetereo. Lubet slatem Gilckenii ex q. An Iurispr. sit scientia: argumentum obiter tangere, qui ex eo probat Iurisprudentiam esse scientiam, quod habeat nonnulla axiomata
philosophica. Illa enim axiomata maximam partem sunt ex Ethica et Politica, aut ex Logica et Rhetorica, quae mutuo eadem possident petita, ideoque scientiam demonstrare non possunt. Praeterea licet sint generalia principia, et ex suprema Philosophia petita, an inde liceat mihi concludere, iurisprudentiam esse Philosophiam quasi Mathematica esset Metaphysica, quia utitur principiis Metaphysicis, aut Medicina esset scientia, quia utitur principiis physicis. Principia enim non faciunt scientiam, sed affectionum per principia demonstrationes. Imo principia quae scientiam pariunt, debent priora et propria esse. Sed haec principia Iurisconsultorum sunt a posteriori, et praeterea rei demonstratae essentiam non attingunt, cum sint prorsus generalia.
[Note: Prudentia triplex.] Dividitantem Aristoteles 6. Ethic. c. 7. prudentiam in tres partes: Nomoqetikh\n, Bouleutikhn\ Dikastikhn\ <BetaCode: Nomoqetikh\n, Bouleutikhn\ Dikastikhn\> , quarum priores duae, maiores, plures et Rei publicae magis necessarias res pertractant, quam posterior, quae pronuntiat tantum secundum leges, quibus obligatur, cogiturque cum Ulptan. l. prospexit. §. 1. Qui et a quibus dicere: Dura quidem lex est, sed tamen sic scripta. Haec in rebus ad forum pertinentibus, quae in comparatione ceterorum minima sunt portio, potissimum occupata est, domique tantum prodest, et non apud exteros. Sed illae longe plura et maiora sibi proposita habent, inque omnem Rem publicam curam coniciunt. Unde Comin. lib. 3. bell. Gall. consiliarios Principum monet, ne in sola ultima parte occupent curas suas, sed tales evadere potius cogitent, qualis describitur Labeo iurisconsultus a Pompon. l. 2. §. ult. ff. de orig. iur. qualesque Ulpianum, Paulum et ceteros exstitisse. Tiraq. in praef. part. 2. recte auguratur.
His enim Res publica nullo modo carere potest,
cum tamen Thomas Morus sine istis suam constituerit Rem publicam iisdemque caruerit Res publica Atheniens. et Lacedaem. et Colum. lib. 4. rei rust. scribat sine causidicis olim satis felices fuisse, futurasque urbes: Imo cum Ludovvicus Vives de emendat. Iurispr. Ungariae Rem publicam melius viguisse doceat, antequam Neapolitani legum aucupes eo ingrederentur, quod et in Republica Romana ostendit Ammian. Macell. prolixe et Petron. Arbit. in Sat. et Lucilius Satyr. cuius versus refert Lactantius lib. 5. Nec efficax est argumentum Christoph. Ehemii lib. 2. princ. Iur. cap. 6. pro eorum dignitate. Non enim quovis modo dirigi ad nobilem finem, dignitatem parit, sed modo quoque nobili. Alioquin sunt instrumentales nonnullae disciplinae ad iustitiam comparatae, quae tamen propterea aeque nobiles non sunt. Quin etiam priores duae partes, cum universali Rei publicae salute attingunt iustitiam, sed eminentiori modo, prout Cicero docet 1. de leg.
[Note: Medici.] Post ICtos collocamus Medicos, quorum conditio, ut ait Ulpian. l. 1. §. 1. ff. de extraordin. cogn. iustior est, quam Philosophorum, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam gerant. Merito enim Modestin. l. inter eos. §. 2. ff. Ex quib. caus. mai. medicos militum dicit publice prodesse, quia, quid utilius fieri potuit, quam quod Hippocrates plurima oppida a peste liberavit, Gal. de commod. Ther. cap. 6. Aet. Tetrab. 2. ser. 1. cap. 94. pro quo beneficio ipsi Athenis honores Herculis decreti sunt, eiusdemque manibus Coi singulis annis parentarunt. Soran. in histor. Annon Democedes Crotoniensis regnum servavit, cum Darium servaret, Herodot. lib. 3. et Antonius musa, cum Augustum, cui ob id statua decreta est iuxta Aesculapium: Tranquill. in August. cap. 59. ipsique Aesculapio habita erat Romae
supplicatio, ut ex Epidauro veniret, et Romam peste liberaret. Liv. lib. 25. Tantum honorem Medicis habuerunt, quod illud Quintiliani scirent: Sola medicina est, qua omnes indigent. Sicut enim sine sanitate, dicente Orpheo in Hym cetera sunt inutilia, ita et sine medicina, sicut pulchre edisseruerunt Lucian. in Med. abdic. Alex. Aphrod. in pr. sect. 2. probl. et Cassiod. lib. 9. Ep. 19. ubi scribitur formula comitis Archiatri.
Propter has et alias rationes Petrus Charmensis in Lixoperita medicum exaequavit Iurisconsulto, imo Bernardus Medicus Florentin. in disput. super hac re anteposuit, quam disceptationem Poggius Flor. olim in medio reliquerat. Quicquid sit, certe Panorm. cap. coeterum. vers. venio ad gloss. ext. de iura. cal. et Luc. Pen. in rubr. C. de prof. et Med. lib. 10. argumentum non valet, alioquin universa philosophia, tum Iurisprudentiae, tum Medicinae praeponenda erit. Antiqui sane, cum maximam Medicinae utilitatem viderent, Medicos pro Diis habuerunt, Hippocr. de antiq. medic. ipsique reges et Pontifices Medicinam exercuerunt, ut late diducit Tir de nob. cap. 31. Cast. l. 1. de off. reg. c. 17. Nec passi sunt a civitatibus medicos abesse. Quam sollicite Artaxerxes accersiverit Hippocratem ex Ep. eius ad Hyast. pater. Melampo Argivi dederunt regnum, ut mulieres ab insania liberaret. Herodot. lib. 9. Dioscorides in deliciis [Orig: delitiis] fuit Antonio et Cleopatrae, Suid. in Diosc. Alexandro Philippus, Arrian. in Alex. histor. Pyrrho Timochares et Nicias, Plutarch. in Pyr. et Virg. 12. Ancid. Iapidem medicum adiungit suo Aeneae, quem imitatus Syl. Ital. lib. 5. hannibali addit Synalum. Nullibi enim Medicina carere possumus, quod ubi advertit Augustus, cum peregrinos omnes eiceret urbe, solos medicos et praeceptores reservavit, Sueton. in August.
[Note: Philosophi.] Succedunt Philosophi speculativi, quorum vitam dicebat Aristot. 10. Ethic. a Republica alieniorem, qui tamen propterea Republica non sunt eiciendi, sicut tempore Domitiani Philosophos Italia pulsos memroat Xiphil. in Domit. Nam Plato 5. et 6. de Repub. tum demum salvas futuras Res pub. scribit, si vel imperantes philosophentur, aut Philosophi imperent, quod in ore habuit semper Antoninus. Capitol. in Anton. latiusque explicant Philo lib. 2. de vit. Mos. Cic. in Epist. ad Q. Fratr. Niceph. Blem. in pr. suae Log. Boet. in cons. Nec est, quod de Metaphysica cum Ramo quisquam obiciat illud Plutarchi: Eam esse inutilem, et proinde cum Gell. lib. 5. c. 15. Ennianum Neoptolemum probet, qui ait: Philosophandum est paucis, nam omnino haud placet. Quamvis enim nobilior est Meraph. quam ut ex utili aestimari debeat, tamen, quod Them. 1. de an. c. 1. de scientia animae dicebat, tam fecunda est eius bonitas, ut praeter intentionem suam eius radios ad omnes disciplinas diffundat, iisque incredibile momentum asserat.
[Note: Ordo militaris.] Cum hoc doctorum ordine coincidit militaris, quia sicut illo in pace, ita hoc opus est in bello, 2. Pol. 5. 7. Pol. 8. Apud Polonos ordo militaris primas habet, ut dicitur l. 1. Stat. c. 3. a. 1. l. 2. cuius quandam rationem affert Pol. Virg l. 2. c. 10. quia facta dictis praestant: Sed, quia parvi sunt foris arma, nisi sit consilium domi, Cic. 1. de offic. et qui consilio iuvat, plus iuvat, quam qui armis, Cic. in Cat. aequalis est utrorumque dignitas, nisi praesens necessitas unius conditionem nobiliorem efficiat. Tum enim is pra ferendus, quem praesentia magis exigunt, sicut Valent. et Valens statuerunt l. in civil. 1. C. de off. Vicar. ut in civilibus causis Vicarii comitibus militum anteferrentur, in militarib. negotiis comites vicariis. Vide Bolog. in disp. et Lauterb. in l. de hac re et c.
Alias militia per se non nobilitat, cum apud Romanos cogerentur cives omnes militare: Polyb. lib. 6. l. cum ob C. de his qui non impl. num. l. fin. c. de veteran. et qui ad dilectum, non respondebat, libertatem perdiderat lib. 4. §. 5. de re mil. nec tamen omnes fiebant nobiles, imo libertini repellebantur a dignitatibus, l. 1. siserv. aut lib. cumque App. Claudius libertinorum filios legisset in senatum, senatus inquinatus putabatur indignis. Flor. lib. 9. Epit. sed his patebat militia, ut constat ex l. si duobus. ff. detestam. milit. l. 43. de op. l. 1. super servis, C. Qui mil. pos. Praeterea Faber in rub. de milit. testam. instit. hoc argumento utitur: infamia non compatitur dignitatem l. infamia. C. de Decur. lib. 10. sed miles potest infamis esse, quia damnatus publici criminis, fit infamis, l. infamem. de publ. iud. non tamen desinit esse miles. l. si quis filio. §. irritum. ff. de iniust. testam. Non tantum ostendit ratio haec, militiam non nobilitare, sed ne dare quidem dignitatem, quod elici videtur ex l. ult. C. qui mil. poss. et Salicet. idem notat ex l. ult. C. de pagan. Proinde non recte sentit Alciat. in lib. de sing. cert. cap. 30. ex sententia Iacobi Trivultii, militiam omnem nobilitare, quod tenet etiam Raynud. de nobil. sed Matth. de Afflict. in const. Sicil. quae incip. Constitutione praesenti in 1. notab. recte sentit: Licet simplex militia non connumeretur inter gradus dignitatis, ea tamen, quae cum praepositura est, ut sunt Capitanei Equestres, vel Pedites, dignitatem habet.
Restat iam ordinem nobilium subiciamus.
[Note: Ordo nobilium.] Nobilium autem nomen latissime patet, ita, ut complectatur omnes ordines infra maiestatem usque ad plebeios. Nam et Marchionm Misnensem Innocentius III. vocat nobilem virum, cap.
constitutis. de test. et attestat. et Innocentius IV. comitem Bononiensem, regis Portugaliae fratrem, nobilis nomine citat, cap. Grandi. in pr. de suppl. neglig. prael. in sext. Eadem vis est nominis Generosi. Licet enim si Etymologiam spectemus, Corn. Front. in lib. de nom. verbor. diff. nobilem dicat nominari nobilitate rerum, Generosum autem eum, qui Graece gennai=os <BetaCode: gennai=os> apud Aristot. 2. Rhet. appellatur, quod et indicavit Ovid. 4. Trist. El. 3. O, qui nominibus cum sis generosus avorum, exsuperas morum nobilitate genus: tamen usus Latinitatis obtinuit, ut et de nobilitate ex propriis factis dicatur generositas. Ita enim Marius fortissimum quemque vocat generosissimum, Salust. in Iug. et Iuven. Sat. 8. ait: Quis generosa putet, nisi fortia?
Sed, quia ambitio hominum plures honorum gradus excogitavit, quam suppetant nomina, hinc factum, ut ex consuetudine coacti suerint communibus titulis peculiares affingere gradus, qui in significatione nativa non continentur. Ostendit Tiraq. cap. 2. de nobil. nomina: Clarus, Illustris, Spectabilis, Generosus, Nobilis, apud Latinos de universa latitudine nobilitatis accipi: iam olim tamen, et nunc multo magis, quando titulorum proventus luxuriat uberrimus, alium atque alium dignitatis gradum designant. Clarissimatus enim, honorem denotat senatorium in iure Rom. l. unic. C. de Eq. dig lib. 12. seu consularem. l. 2. C. de dom. et prot. libr. Eod. Marcell. l. 21. Cass. 7. Ep. 38. Spectabilitas olim denotavit honorem ducalem l. 2. C. de dom. et prot. lib. 12. Cassiod. 7. Ep. 4. 37. Illustrium vero ordo alius fuit, et superillustrium, quamquam hunc titulum in iure reperiri negat Alciat. 3. dispunct. cap. 4. de quorum omnium, aliisque dignitatibus et gradibus consulle ICtos ad l. 1. ff. de off. ci, cui mand. iurisd.
Impossibile enim est, in tanta honorum varietate praecise et ordine nobilium in quavis Republica numerum determinare, cum is a puro arbitrio summae potestatis dependeat. Nam cum Imperatores Graeci plurimis cogerentur blandiri, immensum quantum multiplicaverunt dignitates, ut alia esset Imperatoris, alia Augusti, alia Caesaris, alia Protosebasti, alia Sebasti, etc. prout ex paulo Diacon. Zonar. Gregor. et Niceph. patet. Imperii Germani nobilitates recensentur, cap. unic. Quis dic. dux. Dux, Marchio, Comes, Capitaneus, aliique valvasores maiores, quibus anteponendus est rex Rom cum ceteris fiduciariis Regibus. Eundem fuisse fere ordinem inter Mammelucos seu Nobiles Aegyptios, Martyr refert de legat. Bab. Apud Chinenses, ait Bot. pat. 2. Geog. principum nomen ignotum est, nec sunt nisi unus gradus nobilium post regem: apud Muscovitas similiter, ubi Baioreni vocantur. Sig. Bar. in Musc. Apud Polones non tam nobilitas, quam officiorum gradus distincti sunt in Palatinos, Castellanos, Capitaneos, etc. Crom. de Mag. Polon. sicut et apud Turcas in Visiros Bassas, Bassas, Bellerbeios, etc. Busbeq. 1. Ep. Menav. de offic. saecul. Turc. In aliis Rebus publicis, alii sunt gradus, quos sollicitius huc infero iri operae pretium non est.
[Note: Plebeii agricola.]Ad plebeios pergimus, qui officia tractant sordidiora, ut agricolae, mercatores, opifices etc. De agricolis exstat lex Romuli: Plebeii agros colunto, Halyc. lib. 2. Liv. lib. 1. et apud Thraces agricolae erant contemptissimi: Herod. lib. 4. Apud Cretenses Ilotae et Periaeci exercebant agros, 2. Pol. c. 8. Unde Iason in §. item. Inst. de act. ignobilem putat fieri, qui rus exit ab urbe, quod tamen mos Gallorum, Angl. Germ. Plon. falsum demonstrat, et quod Plin scribit. l. 18. c. 3. manibus Impp. tractatam fuisse agriculturam, cum et Cyrus hortos
severit, Xen. in Oec. et Attalus Var. 1. de re rust. c. 1. Colum. lib. l. c. 1. Item Archelaus, Hieron. Plin. d. l et nobilissimi Romanorum agros exercuerint. Cicero in Caton Mai. Colum. 1. de re rust. c. 1. Plin. lib. 18. Ideoque Aristot. 7. Polit. cap. 9. et 10. distinguit inter possessores agrorum, quos nihil vetat esse nobiles: et inter cultores, qui ad servilia opera non parum deflectunt: sin vero pretium pro labore accipiant, omnino ad sordes abeunt.
Oportet autem hunc ordinem prae ceteris diligenter in Republica conservari, Plato 3. de legib. Aristot. 1. Polit. cap. 5. 7. Polit. 8. 1. Oecon. 2. Aver. tr. 3. Polit. quia in omni Republica ante omnia necessarium est alimentum, 7. politic. c. 8. Ad hoc maxime et commodissime acquiritur per agriculturam, qua de causa Terram eandem vocabant matrem et Cererem, Var. 3. de re rust. c. 1. Unde et leges vetant rusticos avocari ab operis, l. 2. de Nund l. 1. C. de agric. ne, ut loquitur Callistr. destituatur annonae praebitio, eademque de causa, censorium probrum erat, agrum male colere. Plin. l. 18. et Varro 2. de re rust. in praefat. conqueritur de Romanis, quod, postquam intra murum fere correpserunt patres familiae, relictis falce et aratro, frumentum locent, qui nobis advehat, qui saturi fiamus, ex Africa et Sardinia, et navibus Vindemiam condiant ex insula Coa et Chia, quae verba repetit Colum. in praef. 1. de re rust. Accedit, quod honestissimus modus acquirendi sit ex agris. Cetera, inquit Colum. d. loc. diversa et repugnantia, quasi dissident a iustitia, sed hoc genus amplificandi retinendique patrimonii omni crimine caret. O Fortunatos nimium, bona si sua norint Agricolae, quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum iustissima tellus, Virgil. in Georg.
Varro 3. de re rust. cap. 1. Colum, in praefat.
lib. 1. duas alias tangunt rationes, quas una cum praecedenti complexus est Cato in princ. lib. de re rust. Virum bonum, inquit, cum laudabant, ita laudabant: Bonum agricolam, bonum colonum. Amplissime laudari existimabatur, qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo, verum periculosum, et calamitosum. At ex agricolis viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur: maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur, minimeque invidiosus: minimeque male cogitantes sunt, qui in co studio occupantur. Nimirum optimus est populus, qui constat ex agricolis. 6. polit. c. 4. quippe, Extrema per illos Iustitia, excedens terris, vestigia fecit. Virgilius in Georg. deinde usu indurescunt ad belli labores sustinendos, qua de causa annum ita olim diviserant, ut nonis modo diebus urbanas res usurparent, reliquis ut rura colerent. Quod dum servarunt, ait Var. in praef. lib. 2. utrumque consecuti sunt, ut et agros fecundissimos haberent, et ipsi valetudine firmiores essent. Inde Gallos robur suum acquisisse, auctor est Polyb. lib. 2. et Maximinum. Capitolin. in Max. Philo 1. de vit. Mos. Xenoph. in Oecon. Ut taceam iucunditatem studii huius, quam Xenoph. dict. loc. Virgil. in Ecl. et secundo Georg. Horat. in Epod. Cicero de sent. Polyd. Virg. lib. 3. de inv. rer. cap. 1. in commendationem producunt, quia Politicus rationem habet, non iucundissimae, sed optimae vitae.
[Note: Mercatores.] Post agricolas necessarii videntur negotiatores seu mercatores, quos plerarumque Rerum publicarum auctoritate inter plebeios reicimus. Halycarnass. libr. 2. ne quidem inter cives Romanos eos relinquit, et Martian. l. legatis 65. de leg. 3. negotiatores accenset servis. Sed huic l. derogatum oportuit, cum admissi suerint ad suffragia.
Sigon. 2. de iur. Rom. cap. 7. et Cic. 5. in Verr. introducat Gavium Cossanum conquerentem, se civem Romanum esse, et meruisse cum L. Pretio splendidissimo Equite, qui Panormi negotietur, in quem locum Manut. Equitibus, inquit, mercari licebat: patritiis minime. Unde illud Cic. in Parad. propter aviditatem nullum quaestum turpem putas,d cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus. Clarius Liv. lib. 20. Quaestus omnis patribus indecorus visus, et Scaevol. l. 3. de vac. et excus. mun. Senatoribus navem habere non licet, L. Iulia Repet. Quin et Tarquinium viliorem fecit, quod mercaturam pater eius exercuisset: Valer. Max. libr. 3. cap. 3. Vespasianum vituperat Suetonius cap. 16. in Vespas. quod negotiationes, vel privato pudendas, propalam exercuerit, coemendo quaedam tantum, ut pluris postea distraheret, et Capit. in Pert. inter Pertinacis sordes numerat, quod mercaturae studuerit, quod Com. l. 2. bell. Neap. Ferdinando quoque regi Neapolitano exprobrat, Sed Damian. a Goes, regem suum, cui idem obiectum erat, excusat, quod in commutandis rebus non tam quaestum, quam occasionem propagandae religionis spectet.
Theophilus enim Imperator uxoris negotiatoriam navim in portu combussit, cum hac increpatione: Cum Deus me Imperatorem fecerit, tu me nauclerum facere contendis. Scito autem mercaturam privatis hominibus esse attributam, ut eam tolerandae vitae occasionem habeant. Quod si nos praeter imperii opes etiam mercaturae emolumenta interceperimus, unde nam fortunae tenuioris homines victum comparabunt. Zonar. in Theophil. Revera enim mercatura aliquid sordium habet, quia sine fraude vix quicquam proficit, et cum incommodis aliorum
coniuncta est, 7. polit. cap. 9. In personas vero nobiles non cadunt sordes, quo argum. Bald. in l. cum legitimae, ff. de stat. hom. Pastardos negat esse nobiles, quia sordes, ait, non merentur nominari inter praecipuos. Quin etiam elanguescit nobilitas et virtus, si in quaestu faciendo occupetur, quam ob causam Caes. scribit lib. 2. de bell. Gall. Nervios a suis oris repulisse mercaturam, et Apollonius Thyanaeus solitus fuit adolescentes ab ea abducere, tamquam a re vili, quae non vereatur odium omnium capere, modo sit cum aliquo coniunctum lucello Philostr. lib. 4. et 8.
Hinc factum est, ut nobiles negotiari prohibiti fuerint, l. Nobil. C. de com. et merc. l. 6. C. de dignit. quia et inter sordidos et abiectos quaestus mercatura reponitur. l. Humilem, C. de incest. nupt. l. Senatores 1. C. de nat. liber. Russorum nobiles adeo despicatui habent mercaturam, ut mendicare malint, quam eam exercere, Sigis. Bar. Apud Polonos pro Nobilibus non reputantur, qui exercent eas artes et actiones, quas communiter cives, et qui in civitatibus morantur, exercere solent, ut statuit Alexander anno 1505. lib. 1. Stat. Polon. cap. 15. a. 1. l. 3. Nec apud Saxones olim nobilis aestimabatur, qui mercaturae dabat operam, ut patet ex articulo 9. Torneam: quem Philippus Caesaris Cancell. rogavit, et Henricus auceps confirmavit, ne liceat illam ad palaestram prodire, quae mercatura nobilitatem contaminasset, Munster. in descript. Torneam. Cautum quoque est in Saxonia anno 1573. ne nobiles mercaturam, ceterave civium opificia ad se transferant, quod Mauritius et Augustus Electores propterea se constituisse addunt, ne nobiles civitatibus debitum lucrum praeverterent, et suo genere quicquam indignum admitterent, Constit. Electoral. Saxon. pag. 17. et
124. Civitates Daniae Haffnia et Ellenbogen, inter cetera, quibus se a nobilitate praegravatas putabant, hoc quoque, urserunt, quod commercia ipsi nobiles tractarent, nec civibus relinquerent, unde familiam alere possent. Vide respons. civitat contra nobilitatem pro Christierno.
Veneti tamen, Genuenses aliaeque ad mercaturam sitae civitates, non credunt per negotiationes nobilitati detrahi, ut Peggius refert de nobilit. quamquam Cepol. in mat. nobil. etiam nobilitati per mercaturam aliquid decedere putat in illo loco, ubi ex statuto licet nobilibus negotiari.
Ceterum ne omnes mercatores uno stylo perfodiamus, distinguendum est cum Cicerone 1. de offic. Inter mercaturam tenuem, et copiosam. Mercatura, inquit, si tenuis, sordida putanda est: sin copiosa, magna et multa undique portans, multisque sine vanitate impartiens, non est admodum vituperanda. Et de hac interpretandum est illud Aristotel. ex lib. 6. Polit. Necessarium est in omni civitate, aliquid vendi, aliquid emi, eo, quod quibus Res publica indiget, non omnia domi nascantur. Aliam rationem affert Plato 2. de ll. et Callist. l. Siquis 2. ff. de Nund. ut sint, qui a rusticis et opificibus emant, ne si ipsi cogantur, in foro emptorem exspectare, rus et opificia negligant. Adhuc aliam addit, Plutarch. in Sol. Honor, ait, habitus olim fuit mercaturae, quod ad Barbarorum necessitates, comparandasque Regum amicitias valere putabatur: Ex eaque homines multarum et maximarum rerum experientiam percipere: Eo consilio Solon ad mercaturam se contulit: Plato oleum in Aegyptum exportavit: Theod. in lib. de act. virt. et Thales oleum in Chio coemit, 1. polit. 7. ostensurus, etiam Philosophos posse ditescere, nisi illud
Ulpian. l. 8. ff. de vac. et excus. mun. §. 4. nimis verum putarent: Vere Philosophantes pecuniam contemnere.
Oportet autem mercaturam honeste institui, id est, ut res necessariae ad Rem publicam inferantur, nec exportentur, illae, quibus vel Res publica carere nequit, vel quibus armantur hostes: l. Non solum. de com. et merc. l. 1. et 2. Quae res export. c. ad liberand. de lud. et Sarra. idque sine fraude, ut praecipitur, Levit. 19. vers. 11. aut ita, ut lucrum non sit propositum mercatori, tamquam finis, sed tamquam stipendium laboris, ut dicit Thom. 2. 9. 77. Hoc enim lucrum honestum vocare possumus, cum Innoc. III. c. per vestras. de donat. nt. vir. et ux. et Leone c. Qualitas. dist. 5. de poenit. Lucrum enim verum est, definiente Cassiod. lib. 9. c. 15. quod constat iudicia divina non punire. Quamquam non infitemur, difficile esse, ut non plenius aequo laudet venales, qui vult extrudere, merces, Horat. 2. Ep. Quid enim stultius, ait Cic. 5. de off. quam venditorem vitia rei, quam vendit, narrare, et quasi per praeconem praedicere: Domum pestilentem vendo.
Unde Leo Pap. Ep. 90. c. Qualitas dist. 5. de poenit. licet quaestum quendam putet negotiantem excusare, tamen addit: Paenitenti utilius esse, etiam dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi, quia difficile est, interementis vendentisque commercium, non intervenire peccatum: Pomponius enim concedit in pretio emptionis et venditionis naturaliter licere contrahentibus se circumvenire l. in causa 16. §. Idem, ff. de Minor. quod et gloss. d. c. Qualit. elicit ex l. Item si pretio. §. Quemadm. ff. Locat. pond. Baldusque notat ex manisesta l. 2. in fin. C. de rescind. vendit. et C. cum causa ext. de empt. et
vend. qui cum in c. cum causa in fin. de Test. illud dixisset addidissetque, non tamen id licere in foro conscientiae, tandem infert: quo ergo vadit anima mercatoris? Unde Ecclesiast. cap. 26. vers. 28. duae, inquit, species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, sive a deceptione: et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum, ex quo traxit Chrysost. quod 2. part. homil. 38. in Matth. cap. 21. nimis duriter scribit, repetitque Gratianus cap. Eiciens. dist. 88. Arg. Psal. 70. De tenui denique mercatura consentiunt omnes Ciceroni 1. off. qui sordidos eos ait esse, qui emunt a mercatoribus, quod statim carius vendant. Nihil enim proficiunt [(transcriber); sic: prqficiunt] nisi admodum mentiantur. Nec vero quicquam est turpius vanitate, nec quicquam ingenuum habere potest officina.
[Note: Opifices.] Reliqui opifices viliores sunt, et inter plebeios infimi, quos Ianot. de Repub. Venet. peculiariter populares vocat. E, inquit, son quelli, i quali escercitano arti vilissime per sonstarla vita loro. et nella citta non hanno grade alcuno. Iam olim manurii opifices excludebantur Rei publicae honoribus, priusquam rerum summa ad plebem devolveretur, 3 Polit. 3. Nec Lycurgus in sua Republica opificibus locum dedit, Plutarch. in Lycurg. nec Romulus, Halyc. lib. 2. Nemini enim Romanorum, ait, licet cauponariam, aut ulla opificia tractare, ipseque Cicero pro Flac. opifices, tabernarios etc. vocat secem civitatum: et Herod. in Euterp. sua aetate scribit opifices fuisse contemptissimos. Aristot. licet 7. polit. c. 8. eos putet necessarios, c. 9. tamen in optima Republica non vult misceri civibus, quia, ut 3. Polit. cap. 5. ait, non potest virtutem sectari, qui in vilibus opificiis vitam traducit, quam rationem huic rei assignat quoque
Demosth. in orat. de Republ. ordin. In optima vero Republica civis debet perfectissima virtute praeditus esse. 7. polit. c. 8. Idemque docet Eccl. cap. 38. qui propterea a sella iudicis opifices excludit etc.
Sed quia nostrae Res publicae non sunt omnino perfectissimae, demus cum Libye regina Aegypti,, Isocr. in laud. Busir. inter cives esse opifices, quos Plat. 2. de Il. facit materiam civitatis, et Arist. 4. Pol. cap. 4. 7. Pol. cap. 8. post agricolas numerat propter necessitatem, quam artes praestare Rei publ. Cic. docet 2. de off. Adhuc tamen cum Cic. d. l. et Aristot. 4. Polit 4. distinguendum est inter artes ad necessitatem: et ad voluptatem comparatas. Hae, quae ministrae sunt voluptatum (loquor cum Cicerone) minime probandae, ut cetarii, lanii, coqui, fartores, picatores, ut ait Terent. Adde his, si place,t unguentarios, saltatores, totumque ludum talarium. Recte Cicero, et post eum Sen. Ep. 88. a Republica tales opifices amandat, quod ingenia sua ad perniciem civium accommodent.
[Note: Coci.] Et, quod saltatores, et id genus homines attinet, det iis dicemus proxime sub officio Censorum: Cocos vero etiam Lacedaem. Republ. eiecerunt, Aelian. 14. var. hist. exceptis, qui ius atrum coquerent. Plutarch. in Lyc. Nam Mythecum, qui in coquinaria peritior erat, iusserunt urbe exire. Maxim. Tyr. serm. 7. Quo in loco apud Romanos suerint, docet Liv. lib. 39. Coquus, inquit, vilissimum mancipium, et aestimatione et usu, tum in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi cepta: Imo adhuc inter servos censentur, l. legatis 65. de leg. 3. lib. 99. eod.
[Note: Pistores.] Pistores quoque nullos Romae fuisse, usque ad bellum Persicum anno V. 580. Polydor. Virg.
docet lib. 3. cap. 2. de in v. rer. ex Plin. l. 18. cap. 11. Sed, ut eos, qui panem simpliciter conficiunt, in Republ. patiamur, dulciarios tamen, et id genus alios scitamentorum fabros ablegamus, eodem argumento, quo Veget. lib. 1. de re milit. c. 7. eos a castris abesse iubet.
[Note: Tabernarii.] Tabernarios etiam, seu, ut vocat Marcell. Papinones et Caupones in vilissima faece civium ponit Cio. pro Flac. et Clem. V. clericos, in talibus artibus occupatos exauctorat, quasi inhonestis artibus suum ordinem inquinantes: Clem. 1. de vit. et hon. cler. Imo c. Clerici. dist. 14. vetantur Clerici tabernas ingredi, nisi peregrinationis necessitate compulsi, et Demosthenes Diogeni exprobavit, quod in taberna cenaret, Ael. Var. hist.
[Note: Unguentarii] Eodem gladio iugulantur unguentari, quos Plutarch. in Pericl. sordidis opificibus immiscet: sed Senec. lib. 4. nat. qq. testatur a Lacedaemoniorum urbe pulsos, et Augusto vitio datum est, quod proavum habuisset unguentarium. Graeci vocant muropa/laj <BetaCode: muropa/las> , ne quis fortasse pharmacopolas intelligat, quos tamen olim quoque cum inhonestis numeratos fuisse, Lambin. colligit ex illo Horatii: Ambubaiarum collegia, pharmacopolae.
[Note: Mimi.] Omnium vero consensu inter infimos collocandi sunt Pantomimi, histriones, ludiones etc. Pantomimorum enim aedes vetuit Tiberius senatores ingredi, Tacit. 1. Annal. et histriones Italia exclusit, Tac. 4. An. quos una cum pantomimis removit Traianus, Plin. in Paneg. Comprehendo autem sub hoc ordine, non tantum ludiones scenicos, quo Pegasus et Nerva filius infames pronuntiant, si ob praemium in scenam descendant, l. 2. §. Ait praetor. in fin. ff. de his, qui not. infam. et Aemil. Prob. in praef. partim
infames, partim humiles, atque ab honestate remotos putat: sed et tibicines istos, qui frusto panis ad cantandum conduci se patiuntur. Eos enim in sordidorum et infamium loco habent Canones, cap. definimus 4. 9. 1. c. pro dilectio, de cons. di. 2. et ius Sax. ab unionibus honestis repellit, non propter Musicam, quam numquam satis laudatam a Plutar. de Mus. Boet. in pr. 1. lib. de Mus. Capell. de Mus. antiq. Aless. Picoll. lib. 4 Inst. Morc. cap. 12. 13. credimus, sed quod Musica ad turpem quaestum abutantur, et male praeterea vitam deforment, sicut Dion. Cynicus dicere solebat: Eos chordas quidem bene temperare, animi autem mores distemperare, Salmuth. in not. 1. p. ad Pancir. et recte Livius libr. 9. cum scripsisset, tibicines, ebrietate sepultos, Romam revectos fuisse, subiungit: Solet enim id genus hominum vini avidum esse.
[Note: Ministri publici.] Non possumus plures iocularium artium in scenam producere, sed si quae sunt ad corruptelam comparatae, aut Republica excludi, aut infirmo loco negligi debent. Necessariae vero non habentur omnes eiusdem rationis. Nonnullae enim licet desiderari commode nequeant, tamen sua natura ita sordidae sunt, ut ingenui ab illis abhorreant, quale est officium Lictorum, Carnificum, Libitinariorum, Agitatorum etc. Carnifice opus est, nisi accusator ipse, reo manum inferre velit, qui mos fuit apud Lituanos olim, Alexand. Guagen. in descript. Lituan. Cromer. lib. 16. et Gandavernses, cum filius patris iugulum hauriret, quod publica persona, quae id facere, non esset, Bodin. 3. de Republ. cap. 8. Sed tamen carnifex honestis civibus admiscendus non est, verum, ut ait Cic. pro. Rab. extra moenia ablegandus, in quo loco et Romae habitabat, ut patet ex illo Plauti: Extra portam
Metiam currendum est prius, Lanios inde accersam duos cum tintinnabulis. Idem apud Rhodios observari solitum, testis est Dion. Chrysost. orat. 31. Kirchmann. lib. 2. de fun. Roman. cap. 24. Eadem de causa, scilicet ob sordes, amoti [Note: Coriarii.] sunt urbe Coriarii et Vespillones, ut constat ex verbis Artemidor lib. 1. cap. 53. Coriariam exercere malum omnibus. Corpora enim mortua abiectat cerdo: ideoque ab urbe secluditur.
Ceteri opifices, qui nec sordida opera, nec inhonestum quaestum exercent, nec corruptelas inducunt, civibus asscribi queunt cum Plat. 2. de ll. et Isocr. de laud. Bus. eo tamen ordine, ut qui honestioribus utuntur mediis, et plus prosunt Rei publicae potiorem semper obtineant locum. Fabros enim commendat ipse Deus, Exod. 31. nec pudet Ulyssem se fabrum profiteri, apud Hom. 23. Odyss. quod sine hac arte civitas commode exstrui, muniri, aut arma da bellum parati nequeant. Unde non parvum incurrerunt periculum ludaei, cum faber ferrarius nullus esset in Israel, i. Reg. 13.
[Note: Tribus et curia.] Declaravimus ordinem civium, quoad dignitates, sed,d quam Thucyd. l. 5. putabat causam esse, quapropter exercitus Lacedaem, tam accurate distincti fuerint, eadem coget Politicum distinguere cives in certas classes, ut scilicet commode gubernari per iussa et imperia maiestatis possint. Id enim summa regis Servii sollertia factum testatur Flor. 1. hist. cap. 6. ut omnia, patrimonii, dignitatis, aetatis, artium, officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac si maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.
Antiqua est distributio civium in tribus, in quas Hebraei dispositi erant, et Athenienses a Theseo. Quatuor enim fula\j <BetaCode: fula\s> instituisse
Theseum, Steph. Pollux. l. 8. Paus. in Att. aliique scribunt, quas alii eo numero mansisse, alii ad 10. alii ad 12. usque auctas fuisse putant, de quibus videatur Plut. in Sol. Thes. Cimo. Ulp. in Timoor. Paus. in Timoor. Pausan. in Att. Covar. l. 4. Var. resol. cap. 1. num. 6. Sigon. 1. de Repub. Ath. cap. 2. Romulus in sua Republica imitatus est similem divisionem. Quamquam enim Livius lib. 1. a ceteris dissentit, Varro tamen libr. 4. de Ling. Latin. Plutarch. in Rom. Dionys. lib. 3. in Verr. Propert. lib. 4. Eleg. 1. urbem a Romulo testantur in tres partes divisam fuisse, Tatienses, Ramnenses et Luceres, quas inde tribus appellatas verisimilius putat Perion. lib. 2. de. magistrat. Roman. quam Livius a Tributo. Tarquinius Priscus duplicavit quidem praedictas tribus, ut Dionysius docet, sed numerum non mutavit. Servius vero Tullius, quem Livius lib. 1. auctorem tribuum laudat. quamquam libr. 10. ante eum tres tribus concedat, non tantum nomina, sed et numerum tribuum mutavit, quatuorque urbanas instituit, quibus quot rusticas adiecerit incertum est. Dionys. libr. 3. Sext. Pomp. Var. libr. 4. de Ling. Lat. In summa tamen 35. tribus fuisse ex Ciceron. cont. Rull. libr. 3. in Verr. et ibidem Ascon. Paedian. Livius lib. 1. cap. 6. Plutarch. in Grach. colligunt Onuph. Panvin. Nicolaus Gruch. lib. 2. de comit. Rom. Sigon. de antiq. iur. Rom. cap. 3. Godolev. ad lib. 1. Liv. Covar. lib. 4. var. resol. cap. 1.
Tribus subdivisit Romulus in curias, has in decurias. Quamquam enim curiarum notionem admodum obscuram facit Livius, adeo ut Perion. l. 2. de mag. Rom. fateatur se ignorare, quid per curias Livius intelligat: tamen Gruch. lib. 3. de Com. cap. 1. et Budae. in post. annot. 11. curias comparant paraeciis apud nos, cum ex Dion.
lib. 2. manisestum sit: Curiam fuisse decimam partem tribus, certis sacris, certoque loco alligatam. Athenienses tribus diviserunt in tri/ttuaj e)/qn <BetaCode: tri/ttuas e)/qn> et fratri/aj <BetaCode: fratri/as> , easque vicissim in partes tricenas, quas ge/nh <BetaCode: ge/nh> , seu gentes dixerunt. Sigon. 1. de Rep. Ath. cap. 2. Sed praeterea Ser. Tullius aliter distribuit populum, non ex regionibus vel locis, sed ex censu, in classes et centurias. Sex enim classes in 193. centurias divisas, instituit pro ordine census et divitiarum, ut patet ex Liv. l. 1. Dion. lib. 3. flor. l. 1. hist. cap. 6. Gall. lib. 10. cap. 28. ascon. in Cornel. de quibus prolixus disserere, instituti nostri angustia vetat.
[Note: Collegia.] Unica tamen divisio magni adhuc momenti est, a Solone profecta, l. ult. de colleg. et a Numa usurpata, Plutarch. in Num. Plin. lib. 34. 35. vel ut Flor. Orosi. et lorn. sentiunt. a Ser. Tullio, qua dispescuntur cives in collegia, corpora et Universitates. Collegium est trium ad minimum, ex l. Ner. de V. S. aut plurium personarum eiusdem conditionis societas. Societatem voco, quia collegium est nomen iuris, quod si inpluribus fuerit firmatum, etiam in uno servari potest. Collegae autem quos Var. 2. de ling. Lat. interpretatur, quasi simul lectos, debent similes esse et eiusdem professionis. Propterea enim M. Messal. lib. 1. auspic. Censores negat consulum collegas esse, quia non iisdem creantur auspiciis Gell. l. 13. cap. 14. inque dubium merito vocatur, an non error subsit, quod ibidem praetor dicatur collega consulis, cum ab illo ad hunc provocari potuerit, ut suspicatur Bodinus. Nec Medicus est college ICti, nisi in alio quodam communi officio et magistratu conveniant. Ex diversis enim professionibus nascitur corpus: ex corporum et collegiorum congregatione Universitas. Quod si unus etiam auctoritate et
potestate excedat nimium, ita ut non tantum in singulos, sed et universos ius habeat, qualem se facit pontifex Romanus in concilio, eum non ulterius collegam dici putat Bodin. 3. de Republ. c. 7. Abbas enim aut Rector, tam diu collegae nomen retinet, quamdiu ab aliis suam sententiam vinci patitur.
Quamquam vero collegia ad amicitiam civium firmandam, distinctionem servandam eorum, qui eadem tractant, item ad melius excolendas artes, institui debent: tamen ne hoc praetextu, noxia irrepant conciliabula, videndum, nec ulla concedenda sodalitas, ut vocat Cic. et Caius Ictus, nisi consensu Rei publ. confirmata, l. 1. 2. et 3. ff. de coll. Nam cum 300. iuvenes Pythagorei Crotonae novum genus vivendi instituere vellent, tantum non a civibus trucidati sunt: Iustin. lib. 20. et Athenienses Alcibiadem damnarunt, quod sacra collegia privatim tractaret, Aemil. Prob. et Plut. in Alcib. Xenoph. 1. re gest. Graec. Romae contra talia collegia, quae contra Rem publ. coierant, L. Caecilio et Q. Martio Coss. SCtum factum est, ut irrita essent, Cicero in Pison quae cum restituisset Clodius, Caesar iterum sustulit, Dion. lib. 50. eumque secutus Augustus, Suet. in Aug. Claudius, Dion. lib.58. M. Antonius l. 1. de manum. quae ser. ad Univ. Severus l. 1. ff. de colleg Dioclet. et Maxim. l. Collegium, C. de hered. inst. et Fridericus I. §. conventicula de pac. ten. lib. 2. F. Pontifices item negant collegia subsistere, quae non a sede Apostol. sint probata cap. 1. de relig. dom. in sext. quod et gl c. ult. de rel. dom. in Quint. elicit ex eod. cap. etc. cum olim de consuet. c. 1. dist. 21.
lus vero collegiorum consistit in hoc, quod possint de rebus suis, et in collegas statuere, dummodo non statuant, contra ll. publicas. Ita
enim Solon, qui huius privilegii auctor est, censuit, ku/rion ei)=nai <BetaCode: ku/rion ei)=nai> , quicquid ab e(tairi/aij <BetaCode: e(tairi/ais> positum fuerit, e)a\n mh\ a)pagore/ush| dhmosi/a gra/mmata <BetaCode: e)a\n mh\ a)pagore/ush| dhmosi/a gra/mmata> , l. Sodales. ff. de colleg. Et Carolus V. quoque irritade claravit edicta collegiorum, quae publicae utilitati praeiudicent: In const. Bruxel. editis, sicut et Franciscus I. Gall. rex in Edict. anno 1539. promulg. tit. de coll. et magist. artif. Nonnullis collegiis etiam iurisdictio in singulos collegas concessa est, sicut Fridericus II. Rechtoribus Academiarum dedit, Autent. habit. C. ne fil. pro pat. Sed haec ex usu diiudicanda sunt. Tum autem valet edictum collegii, quando maior pars consentit, nisi aliud sit exceptum in II. collegii. 4. Polit. cap. 5. l. Quod maior. 19. ff. ad Municip. de Incol. c. Cum in cunctis de iis quae fiunt a mai. par. cap. quamquam Iohan. And. in gl. c. Quod omnes de R. I. in Sext. distinguit in ea, quae omnes et quae singulos attinet.
[Note: Necessitas officialium.] POstquam duas primas partes Rei pub. exsplicavimus [Orig: explicavimus], abeundum est, ad instrumenta, quibus superior regit et continet inferiorem, cum impossibile sit, ut summa potestas etiamsi pano/pthj <BetaCode: pano/pths> sit, qualem Argum regem Pelop. exstitisse ferunt, Eustath. 2. Iliad. sua unius opera ad tantam molem sufficiat. Quantum enim imperandi onus sit, prolixe exsplicavit [Orig: explicavit] Tiber. in senatu, cum diceret, se in partem curarum ab Augusto vocatum, experiendo didicisse, quam arduum sit regendi munus, Tacit. in Annal. quam ob causam Diocletianus deposuit imperium, quod eius magnitudini non sufficeret, Pomp. Laet. in Dioclet. Imo Seleucus dicere solitus fuit, si
multi scirent, quantum esset negotii, tantum tot Epistolas mittere ac legere, numquam humo diadema tollerent: quibus non dissentiunt, quae scripsit Gordianus ad socerum suum Misitheum. Capit. in Gord. lun. Hinc oritur necessitas vicariorum, de quibus Cicero in 3. de ll. et Arist. 4. Polit. 4. a)/neu a)rxo/ntwn a)du/naton ei)=nai po/lin <BetaCode: a)/neu a)rxo/ntwn a)du/naton ei)=nai po/lin> .
Horum vicariorum munera, ut vocat de Paul. l. Munus de V. S. quia Cic. 1. de offic. officia indigitat, inde Icti antiquiores flexerunt nomen officialium, quo utitur et Ulp. lib. 9. de op. liber. et constantin. cap. 1. C. de offic. divers. iud. Nov. 17. c. 5. Martin. Laud. in tract. de officialib. domin. Officiales definit Bod. 3. de Rep. cap. 2. qui habent munus ordinarium, l. definitum. Sed quia Papinia, l. Filius 7. de legatio. etiam legationem vocat officium publicum, quam Paul. l. 11. §. Exod. et Ulpian. l. 22. §. 2. Eod. nominat munus: Item Papin. l. 13. Eod. et Paulus l. 12. de vacat. et excus. mun. negotium publicum, nihil causae est, cur non extraordinario vicarios, qui gerunt officia maiestatis, sub officialium nomine in genere comprehendere queamus.
Cum igitur supra ostensum sit, officia et honores debere dari inquilinis, porro sciendum est, inquilinos, si ea detrectent a Repub. ad gerenda munera cogi posse, Arri. Epict. lib. 3. c. 7. ne Res pub. destituatur gubernatoribus, cum videamus multos refugere administrationem Rei publ. vel magnitudine deterritos, Vide lib. 1. de dign. Rei pub. Vel invidia et mala gratia civium. Non enim, ut dicit Aemil. Prob. in Chabr. magnarum tantum et liberarum civitatum hoc vitium est, ut invidia gloriae comes sit, et libenter iis detrahant, quos emergere vident altius, nec animo aequo pauperes alienam opulentam intueantur fortunam: Sed et, dicente Crom. lib. 30.
apud principes ita fit, ut, qui apud eos principem aut aliquem gratiae locum obtinent, difficulter invidiam et obtrectationes hominum vitare possint. Nec enim tam modesta ulla felicitas, aut virtus suis utilis, mitisve exstitit, quam invidia non vellicarit: Sabell. lib. 7. ita ut mirum non sit Xenophontem repudiasse imperium Graecorum, ex hac ratione: Qui enim, inquit, tantam invidiam sustentare possem? Xenoph. lib. 6. de Exped. Cyr. Et Chrysippus rogatus, quare ab administratione Rei pub. abstineret, respondit: Si bene administravero, civibus, si male, Deo displicio. Lauterb. lib. 2. cap. 4. Qua de causa et Chabrias multum civitate oberat, et Iphicrates in Thracia, Plutarc. in praec. reg. Rei pub. Canon in Cypro, Timotheus in Lesbo, Chaces in Sygeo, Lucullus in praedio etc. Prob. in Chabr. Atheneus. libr. 12. Plutarchus in Lucull.
Si quis enim Bellisarium clamantem audiat: Date Bellisario Eleemosynam, quem virtus extulit, invidia et ingratitudo depressit: Crinit. lib. 9. Egnat. lib. 5. aut Scipionis Africani Epitaphium Linterni legat: Ingrata patria, ne ossa quidem mea habes: Valer. lib. 5. cap. 3. Oros. lib. 4. c. 10. Quis non patris Themistoclis apophtegma probet, qui filio seniles rates in mari dispersas ostendens, eandem dicebat esse rationem eorum, qui officia publica gerant, quos postquam emeriti sunt, non tantum neglectos, sed et infortuniis multatos vidimus. Plut. de ger. Rep. Nam cum Phocioni, ad mortem tracto, Eraphylaeus occurrisset, dicens: O quam indigna pateris, Phocion: At non inopinata, inquit. Hunc enim exitum plerique clari viri Athenis habuerunt. Aemilius in Phoc.
Sed Sicut Seneca 1. de benefic. disputat, ob ingratitudinem hominum non esse a
benefaciendo absistendum, ita nec cum Coriolano arma movenda sunt contra ingratam patriam, Plutarch. in Coriol. sed cum Aristide precandum, ne tale tempus incidat, quod paenitentiam facti inducat, Plut. in Arist. aut cum Camillo, ut eveniat occasio, invidiam exstinguendi, ingratitudinemque patriae exprobrandi, livius libr. 5. Interim, quantum licet, cura ad Rem publicam adicienda. Si quis tamen et aliis molestiis absterreatur, per praesidem, munus agnoscere, cogendus est, ait Ulpian. l. si quis, de Mun. et hon. l Lucius 21. ff. ad munic. quod iam statuerat Plato in pol. idoneos cives ad officia cogi posse, ne ea recidant ad indignos: et Graeci Sophonaetum 10. minis multabant, o(/ti ai/reqei\j kathme/lei <BetaCode: o(/ti ai/reqei\s kathme/lei> , Xenoph. 5. Expedi. Cyr. Severus Imp. ne quidem a patria potestate vult filium retineri posse, quo minus cogatur patriae obsequi l. Honor. ff. de mun. et hono. Si enim filius ad officia patri praestanda cogi porest, ut notat Cuiac. in parat. de obseq. par. multo magis poterit civis co- gi, ut praestet obsequium patriae, quia, ut Plato loquitur in Crit. an sic es sapiens, ut te latuerit, et patri et matri, et progenitoribus omnibus patriam esse anteponendam?
Nec retrahere quemquam debet neglectus proprii commodi, quia, ut Arist. ratiocinatur 5. Eth. honor et dignitas pluris aestimanda sunt, quam opes, M. enim Curius, cum rapa in foco torret: Malo, ait, haec in fictilibus meis esse, et aurum haberentibus imperare. Plin. de vir. illust. cap. 33, Sabell. lib. 8. Deinde bonus vir semper magis pensi habet bonum publicum, quam privatum, et Arist. 2. Pol. 7. ait: Melius esse, ut boni etiam periculosum gerant magistratum, quam ut Res publ. pessum eat, quia ut ias publicum praeiudicat privato. l. Quod ad ius. 14. ff. ad
Trebel. et Ulpian. l. uni. §. generaliter, de ventr. in poss. mitt. Ventri propterea magis faveri scribit, quia puero favetur, ut in familiam inducatur, ventri vero non tantum, ut parenti, sed ut Rei publ. nascatur. Denique potest causa haec praescindi, si posteri sustententur ex publico, ut filiae Aristidis, Plut. in Arist. Fulgo lib. 4. et Scipionis: Front. lib. 4. aut pinguia dentur magistratibus salaria, quod in Repub. omnino fieri necesse est.
[Note: Salaria efficialium.] Aequum enim est, ait Cassiod. lib. 2. Ep. 33. ut unicuique proficiat labor suus, et sicut expendendo cognoscit incommoda: ita rebus perfectis consequatur augmenta. Quid contra iniquius, quam si populus et senatus, iudices, mercede sua priventur? Demost. in Timocr. Adeo quidem omnibus suarum rerum cura insedit, ut et Dione, viro bono, scribat Aemilius Prob. in Dion. quod res Dionysii propter suas curaverit: si iam cives, dum publica tractant, sua negligere cogantur, non est dubium, quin cum uxore Periclis, Plut. in Pericl. semper illud conquesturi, et inviti ad Rem publ. administrandam sint prodituri: quo argumento disputant Suilius et Cossutianus contra senatum pro stipendiis advocatorum: Eloquentiam scilicet gratuito non contingere: omitte curas familiares, ut quis se alienis negotiis intendat. Tacit. 11. Annal.
Basilius I. Imper. alia de causa officialibus larga dabat stipendia, ne cupidinem in subditorum bona converterent, aut ab iis munera extorquerent, Cedren in Basil. quam rationem statuto Andronici Comneni quoque assignat, Nicet. 2. [Note: An liceat magistratui accipere munera.] An. quo salaria ampliabat iudicibus. Nam et illud disputatur, utrum Xenia, et munera liceat magistratibus accipere, et Severus l. Solent. §. de offic. pro. cons. Modestinus l. 18. de off. praesid.
Bonifacius VIII. c. 11. vers. insuper, de re script. in Sex. esculenta et potulenta tantum concedunt accipi licere, quae necessaria sunt in dies paucos: Sed non a reo vel actore haec accipi voluerunt, sed ab iis, qui mera liberalitate offerunt. Litigantes autem non offerunt ex mera liberalitate, sed ad favorem iudicis conciliandum. Unde Ephialtes ne ab amicis quidem accepit, veritus, ut vel contra ius iis gratificaretur, vel, si id non faceret, ingratus videretur. Aelian. lib. 11. Var. hist. cap. 9. Nec Cicero, quod ulrro sibi in Cilicia muneris loco offerebatur, accipiendum putavit: Cic. 5. ad Att. Plut. in Cic. et Gracc. de sua Sardiniae administratione ita loquitur: Ita versatus sum in provincia, ut nemo posset vere dicere assem, aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quempiam sumptum fecisse, Gell. lib. 15. cap. 12. Nunc quoque assessores Iudiciorum provincialium in Saxon. Lips. et Wittebergae, et alibi iurant, se pro iudicio munera non accepturos. In constitutione Mauritii, Anno 1540. pag. 196.
[Note: Ambiens.] Diximus de iis, qui offcia refugiunt: e contrario, qui ea ambiunt, non sunt admittendi, nisi id faciant ad evertendos potentiorum et improborum conatus. Sicut enim T. Manlium excusatum habuerunt Romani, quod diceret, nec cives suum imperium perpeti, nec se civium mores ferre posse, Valer. lib. 6. c. 4. Plinius de vir. illust. cap. 28. et Ludovicus Landg. Thuring. imperium recusavit, quod literas nesciret: Fulgos. lib. 4. ita excusandus est Aristides, quod se Themistocli collegam adiunxerit. Plut. in Arist. et Cato, quod affectaverit tribunatum plebis, quo posset Caesaris potentiae obsistere. Plutarch. in Cat. Sed, qui alias in Rem pub. se ingerunt sui commodi gratia, sicut Stratocles et
Dromoctidas dicebant, se ad Rem pub. accedere, tamquam ad auream messem: Plut. in lib. de ger. Repub. hos officiis indignos iudicare debemus. Indignus et sacerdotio, ait Imp l. 31. in fin. C. de Ep. et Cler. nisi ordinetur invitus: et Severus invitos, non ambientes dixit in Repub. collocandos. Lamb. in Seu. Nec Galba dedit equestria et senatoria officia, nisi recusantibus, Suct. in Galb. qui enim per pretium vel alio illicito modo aspirant ad dignitates, indicant, se virtute vera carere, tum quia virtus contemnit per sordes inclarescere, Sim. 2. de Rep. c. 8. ex Plat. Ep. 9 tum quia suis viribus potius, quam istis mediis exurgeret.
Sordidum enim est, et contemptibilem facit magistratum, si per ambitum acquiratur. plut. de ger. Rep. Pericles enim libere et sine timore ausus castigare, quod sine malis artibus ad dignitatem aspirasset. Thucyd. lib. 1. Quod pretio aestimatur, vile est arg. l. 1. §. 4. et 5. ff. de extraord. cog sicut Herodia. in Iulia. scribit: Imperium cepisse contemni, cum ceperit vendi. et Vopisc. in Aur. certam pessum ituri imperii notam ponit, quod magistratus essent venales, quod et Iugurtha de Roma dicebat, eam venalem esse, et cito perituram, modo mature emptorem invenerit. salust. in Iug. Tanta enim referente Nonio ex Varro. invaserat homines honorum cupiditas, ut vel caelum ruere, dummodo magistratum adipiscerentur, optarent, et Mamert. ait. ad Iulian. etiam priscis temporibus multorum ambitu campus suit infamis. Nota divisorum flagitia, notae bellorum praestigiae, tum operarum ad vim et seditionem manus emptae. Nec quicquam profecerunt ll ambitus, quarum quantam seriem recensent Manut. dell. Roman. Nicol. Gruch. l. 1. de Comit. Rom. Sigon. 2. de iud.
cap. 30. quibus non tantum politica, sed et Pontificia munera prensari vetabantur. l. Unic. §. 1. ff. ad l. Iul. Amb. quia hic ordo maxime ab eo abstinere debet, quod laicis divina consideratione inhibitum est: Cassiod. l. 9. Ep. 15. Quid enim cautum et securum esse poterit, si ipsa sanctitas corrumpatur? ut dicitur l. si quemquam, c. de Episc. et Cler. Adde 1. q. 1. et 3. per tot. tit. de Simon. in Quit. c. Nervi §. Alius, di. 13.
Impp. in d. l si quenq. addunt rationem aliam, ut is tantum promoveatur, qui meretur: Tunc autem, dicente Cassiod. lib. 9. Ep. 16. electi meritum, quaeritur, quando pecunia non amatur. Eandem iam tetigerat arist. 2. Politit. 9. ubi reprehendit Carthaginenses, quo per divitias saepe indignos promoveant, quia, ut seneca dicit, ambitio ad dignitatem, non nisi per indigna, ducit, ideoque Nero initio imperii promittebat, apud se nihil venale suturum, quod et alii servarunt, quorum catalogum refert Sim. l. 6. de Rep. cap. 14, 15. Addit arist. 2. Pol. c. 11. adhuc aliud argumentum, quia ubi magistratus venduntur, ibi oportet pecuniam magni fieri et praeferri virtuti. Ubi aurem hoc fit, stabilis numquam erit Resp Denique et hoc docet Arisi. non parciturum subditis, qui pretio pervenit ad imperium, quod et Severus dicebat: Verisimile esse, ut, qui emit, vendat, Lampr. in Seu. non tantum, ut sumptus, quos erogavit, recuperet, sed ut ditior factus, maiora admercetur. Cast. lib. 4. de off. reg. cap. 3. Et hanc rationem assignat Iustin. Nov. 8. in pr. etc. sic igitur 7. itemque Synesius de regn. ad Arcad. dum negat id hominum genus iniustitiam odisse. Atque hinc dixit Thom. in Ep. ad duc. Brab. et Sot. lib. 3. de iust. et iur. q. 6. a. 4. licet concedatur principi, ut vendat magistratus, quo tamen non expediat.
[Note: Virtus officialium.] His videndum ante omnia, quo aptae, tantum personae dignitatibus praeficiantur, ut praecipit Cassiod. 4. Ep. 3. et monet Gedeon Episc. Crac. Cromer. lib. 6. quia de claritate servientium crescit favor dominorum: et tales provehere principem decet, (verba sunt Cass.) ut quoties procerem suum fuerit dignatus conspicere, toties se cognoscat recta iudicia habuisse. Non possumus autem in tanta officialium latitudine communem omnibus virtutem praescribere, nisi cum Cassiod. lib. 9. Ep. 9. dicamus: Disciplina imperandi est, amare, quod multis expedit. Latius Cicero 2. de offic. Boni magistratus est, commoda civium defendere, non divellere, atque omnes aequitate eadem continere, et pro Rabir. in pr. Boni consulis est, ut cum cuncta auxilia Rei publ. labefactari convellique videat, ferat opem patriae, succurrat saluti, fortunisque communibus, imploret civium fidem suam salutem posteriorem communi salute ducat. Nam et Chirisophus cum acciperet imperium in Graecos: Dabo, inquit, operam, ut quam maxime possim, vestris commodis serviam, Xenoph. 6. Exp. Cyr.
Praeterea requiritur probitas morum in quovis officiali, non tantum quia est imago maiestatis, sed et quia debet moribus conspicuus esse, qui datur imitandus, ut ait Cassiod. l. 4. Ep. 3. aut, ut Cicero de ll. Magistratuum ordo vitio careto, ceteris specimen esto. Vir magnus Lucullus ferebatur commode respondisse, cum esset obiecta magnificentia villae Tusculanae: duos se habere vicinos, superiorem equitem Romanum: inferiorem libertinum, quorum cum essent magnificae villae, concedi sibi oportere, quod iis, qui tenuioris essent ordinis, liceret. At non videbat Lucullus, a se idipsum natum, ut illi cuperent, quibus id, si is non fecisset, non
licuisset, Cicero l. 3. de ll. Quin etiam eorum iussa spernimus, quos scimus vitiis conspersos, Xenoph. 1. Cyrop. sicut Spartae, cum Demosthenes, homo intemperans sententiam commodam dixisset, eam populus reiecit, donec Ephori eam alterius ore pronuntiarent. Et Romani, Carbone iurante ita rem esse, contra iurarunt, se ipsi tamen non credituros. Plut. de ger. Repub. to\ ga\er a)ci/wma ka)/|n kakw=j le/gh| to\ so/n, pei/sei lo/gos ga\r e)/kt) a)docou/ntwn i)w\n) ka)/|n tw=n dokou/ntwn, a)uto\j ou) tauto\n sqe/nei . Versus sunt Eurip. in hecub. quos ita vertit Ennius: Haec tu etsi perverse dices, facile Achivos flexeris. Nam cum opulenti loquuntur pariter atque ignobiles: Eadem dicta, eademque oratio aequa, non aeque velet, Gellius lib. 11. cap. 4. Erasm. in Proverb.
Hoc iam in officialibus fundamentum est, sicut Synes. ad Arcad. docuit, et Marcus rescripsit l. 11. §. 1. ff. de municip. et hon. ante omnia spectandum in magistratibus ut sint idonei, postea [Note: Divites an praeferendi.] disputandum de ceteris conditionibus, Et hoc praesupposito, si quaeras, utrum dives praeferendus sit pauperi, respondebimus pro divite, licet nec divitias, nec paupertatem primo spectandam teneamus cum Aristotel. lib. 2. Polit. 7. et 9. lib. 3. Polit. cap. 12. Moventur Andr. Isor. et Matth. Affl. cap. 1. vers. et quae sit ratio. titul. de prohib. feud. al per Feder. quod divites sint amantiores patriae, quia ex interitu eius plus perdent, quam pauperes. Quorum vero magis interest, Rem publicam manere salvam, eorum iubebat, Aristotel. lib. 4. Polit. cap. 12. lib. 5. Polit. cap. 9. potissimum rationem habere, quod et T. Flaminio Procons. Placet. apud Liv. lib. 34. Lubet asscribere verba Iulii Pauli, quibus idem respondit Gellio lib. 16. cap. 10. cur Roman. senatores et milites ex censu legerint, quoniam
res pecuniaque familiaris obsidis vice pignorisque esse apud Rem publicam videbatur, amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat.
Nihil etiam perniciosius [Orig: pernitiosius] magistratui est, quam contemni, Lips. 4. Polit. cap. 9. 11. sed paupertas homines facit contemptibiles, et ut loquitur Plaut. in Stich. ridiculos. Sapientia pauperis, ait Salom. Eccl. 9. contempta est, quia verba eius non sunt audita; quod recte vidit Phormio, qui imperium classium Ath. repudiavit, quod se paupe4rem et obaeratum, nec satis auctoritatis apud milites, nec mentis ad cogitandum habiturum esse diceret. Paus. in Att. Tangit autem adhuc aliam rationem pauperes scil. timidos esse, nec sat animi habere ad imperandum, quam Arist. 4. polit. cap. 11. magis exaggerat, ostendens difficilius futurum imperium pauperum in divites, qui parere non didicerunt. Quin etiam potentiam requirit in magistrat. Arist. 5. polit. cap. 9. At haec maxime viget in divitiis, quibus saepe integram Rem publ. servatam scimus, cum exhaustum esset aerarium, ut de regno Scotiae, eiecto Bothuelio, scribit Buchan. Et praesumptio bona militat pro divitibus, quod plura pauperibus didicerint, cum et in foro versati, et facultatibus discendi non destituti fuerint: nisi fortasse fraude et quaestu divitias acquisierint. Tum enim reiciendi sunt, eadem ratione, qua Thebani mercatores arcebant a Republica, nisi decennium abstinuissent a mercatura prius. aristot. 3. polit. 3. 6. polit. 7.
Denique paupertas facit magistratus suspectos, quia periculum est, ne manus rebus alienis iniciant. Egentissimo enim, ait Salust. in Iugurtb. omnia cum pretio honesta sunt: Et contemnere fulmina pauper creditur, atque Deos,
Diis ignoscentibus ipsis, Iuv. Sat. 3. Qua de causa Calist. l. 3. in pr. ff. de test. inter cetera vult inquiri de paupertate testium, quia, ut scribitur in cap. Habebat in fin. 12. q. 1. timendum est, ne propter inopiam iustitia deseratur. Magnum pauperies opprobrium iubet. Quidvis et facere et pati, Virtutisque viam deserit arduam, Horat. 3. oda. 24. Propterea Scipio perinde a paupere, atque ab avaro abstinendum putabat. Cum enim Servius Sulpitius Galba et Aurelius contenderent, uter ad versus Viriatum in Hisp. mitteretur, neutrum mitti voluit, quia, inquit, alter nihil habet, alteri nihil satis est. Ex quo scip. ammir. l. 17. disc. 6. ostendit in magnis personis aeque periculosam esse paupertatem, atque nimias divitias, Valer. l. 6. c. 4. et merito Indi, Plin. lib. 6. cap. 19. Soli. cap. 60. Carthaginenses, Aristot. l. 3. polit. 9. et Romani l. rescripto 6. in pr. de mun. et hon. l. 45. C. de Decur. lib. 10. lib. 6. de dign. C. l. 12. ex censu et divitiis magistratus aestimarunt.
[Note: Utrum consaguinei simul ad officia evehendi.] Pertinent huc multae aliae quaestiones, quas breviter percurremus. Utrum videlicet ad idem officium congregare liceat multos consanguineos, quod faciendum non putamus, ne illorum conspiratione vota ceterorum superentur aut praevertantur, nec vincat sententia melior, sed quae plurium calculis onerata est. ideoque, quae in Septimaniae provinciae generalis conventu, anno 1557. rogatio lata est, ne deinceps in eadem curia iudicum proximi crearentur, Bodin. 4. de Repub. cap. 4. satis probabili innititur rationi, recteque in omnibus Rebus pub. perferretur.
[Note: An unus debeat multa officia gerere simul.] Utrum vero uni plures debeant commendari magistratus, sicut Aristotel. Carthagine scribit, unum multitudine magistratuum fere obrui, hinc facile diiudicabitur. Sicut enim Libye instituit, Isoc. in laud. Busyr. et Arist. docuit lib. 2.
polit. cap. 21. cum Aver. 1. tr. de Rep. ut unus tantum unicum tractaret artificium, in quo alias excellere non posset: ita satius est, unum versari tantum in uno officio, tum, ut illud optime administrare discat, tum, quod ad plura, bene regenda non sufficiat, cum duas res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore, sed ne cogitando quidem explicare quisquam possit. Cic. Phil. 12. Notum est illud Atheniensium de polupragmosu/nh| <BetaCode: polupragmosu/nh|> Metiochi. Metiochus exercitum ducit; Metiochus vias curat. Metiochus farinam tractat: Metiochus cunctis aliis praeest: Metiochus itaque plorabit. Plutarch. de ger. Repub: Is enim solet exitus esse curiosae temeritatis. Atque hanc rationem assignat Iustin.l. Nemo 14. C. de ads. et dom. ne, qui ad utrumque festinat, neutrum bene peragat: Leo vero l. Hac parte 10. C. de prox. sacr. scrin. aliam rationem adiungit, ne omnia conferantur in unum, et nihil relinquatur ceteris, qui aeque merentur honores et munera. l. 10. ff. de mun. et hon. Qua de causa et Cancell. et Vicecancell. Polon. cum ex lege ad Episcopatus aspirarint, aut dignitates Palat. aut Castell. coguntur officio suo resignare. L. 1. Stat. Polon. cap. 5. a. 1. l. 24. Vide Scipion. Ammir. l. 15. disc. 1. Mach. l. 3. cap. 24.
[Note: An magistratus diu continuari, ex usu sit Rei pub.] Praeterea considerandum est, utrum magis ex usu Rei publ. sit, ut praesides iis praeficiantur perpetui, vel temporanei, quam disputationem Arist. 4. pol. cap. 15. arduam vocat, cum pro utraque parte non contemnenda militent argumenta. Et Michov. quidem libr. 1. Chron. cap. 4. taxat Polonos, quod Palat. Castell. et Capit. perpetuos faciant, quia compertum, ait, est, cos neglecto publico commodo, in propria intentos esse, cum timere non habeant, ut, vertente magistratu, ratio administrationis ab iis exigatur: qua
voce tribuni minitabantur Manlio apud Livium, privatum redditurum rationem, quoniam Consul noluisset. Magistratibus enim, deposito officio, litem posse intendi, Adrian. constituit. l. pars est. ff. de iud. et ubi quisque. Hoc metu cum liberi essent Imperatores Carthagin, pro arbitrio quidvis agere ceperunt, donec centumviri a populo creati, ad rationem reddendam eos cogerent: Iustin. l. 19. et Claudius vetuit magistratus in provinciis, vertente anno, manere cum legatione, ne magistratuum continuatione tempus exigendarum rationum eluderetur, Dion. in Claud.
Alias rationes assignat Cassiod. dum ait: Antiquitas voluit provinciarum dignitatem annua successione reparari, ut ne divina potestate unus insolesceret, et multorum profectus gaudia reperirent: quarum primam Halycar. quoque l. 4. Dion. l. 52. Simaen. 8. de Repub. c. 36. reddunt, et Tiberius ipse apud Tacit. 2. Annal. Superbire scilicet homines annua designatione, quid, si honorem quinquennium, aut aeternum agitent? Nam propter Hyperionis superbiam Megarenses annuos crearunt magistratus, Pausan. in Attic. et hannibal, cum iudicum ordo Carthagine dominaretur, eo maxime, quod iidem perpetui essent, ambulatoria fecit eorum officia: Livius lib. 35. Tria enim ad modestiam voluit Agatho magistratui cogitanda, quo imperet hominibus, quod imperet secundum leges, quod non semper imperet.
Tertiam rationem dat Cassiod. ut scilicet multis ad magistratus aditus detur. Nam ea est imprimis Democratiae natura, ut specter aequalitatem, l. 3. polit. cap. 3. l. 6. polit. c. 2. velintque in ea omnes cives capaces esse sceptri, sicut plebs Roman. non quievit, nisi admitteretur ad magistratus curules, liv. lib. 3. 4. 5. Unde et Arist.
lib. 6. pol. c. 2. ait: Status popularis est, magistratum nullum habere perpetuum. Nec vero, si plures inter cives officio digni sint, unus prae altero excludi debet, quod in perpetuitate officiorum fieret, tum quia unius virtus nescit alterius imperio subici, siquidem optimi mortalium altissima cupiunt: Tacit. lib. 2. Annal. tum, quia evilescit ardor virtutis, nisi honore, ut ait Senec. alatur. Et hoc carpebat Cato, quoties idem magistratus saepe reficeretur, quasi plures digni non essent, Plutarch. in Cat. et Asinius Gallus, apud Tacit. 2. Annal. vix, ait, per singulos annos offensiones vitari, quamvis repulsam propinqua spes soletur, quantum odit fore ab his, qui ultra quinquennium reiciantur, aut aeternum excludantur.
Quartam rationem suppeditat Ianot. de Repub. Venet. qui scribit, propterea mutabiles suisse magistratus Venet. factos, quod alias rei familiari consulere non potuissent. Nam nisi Prytanes Athen. post annum ad res suas rediissent, non potuissent sine iactura familiae totos dies in Prytaneo causas audire. Ulpianus in Timoc. Poll. lib. 8. Propterea Athenienses, Thucyd. lib. 1. Carthaginenses, Livius lib. 35. Prob. in Hanni. Magerenses; Pausan. in Attic. Haedui, Caes. libr. 7. Parisienses Americani, Mart. Dec. 2. lib. 8. et omnes fere populares civitates, lib. 6. polit. cap. 2. ambulatorios constituerunt officiales. Lex erat ex 12. tab. Cic. l. 3. de ll. Censores magistratum quinquennium habento: ceteri magistratus annui sunto. Sed, quia et Censorum auctoritas suspecta erat Mamerco dict. terminum censurae contraxit ad annum 1. cum dimidio, Livius lib. 4. simulque dictatura abiit, ut ostenderet reipsa, sibi diuturna imperia nequaquam placere. Scip. Ammirat. l. 1. disc. ult.
[Note: Limitatio.] Ceterum, ut conclusum ita sit, non omnia officia debere perpetuari, imprimis, quae cum magna potestate, et vi armorum coniunguntur, quia magna magistratus potestas periculosa et libertati suspecta est: tamen, quod nonnulla satius sit in una persona continuari, quam saepius mutari, hinc patet. Crebra enim mutatio, novis subinde sanctionibus conturbat Rem publicam, dum quisque suum magistratum novis legibus memorabilem facere nititur. Omnia, inquit Livius libr. 5. repente mutaverat Imp. mutatus: Alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri. Quare Ulp. l. praetor. §. 3. de vac. et exc. mun. tolerabilius interdum putat esse iudicem, qui semel cognoverat, aliquandiu exspectare, quam iudici novo rem rursus iudicandam committere: Accedit, quod brevitas officii faciat homines attentiores ad rem suam, sicut vulgo dici solet: Non parcit populis regnum breve: et Tiberius comparavit magistratus hirudinibus, quarum, quae longo haustu rumpuntur, quiescunt: recentium vero morsus accerrimi sunt. Siman. 8. de Repub. cap. 37. ex Ioseph. 8. antiq. Niceph. lib. cap. 17.
Imprimis vero in iis officiis oportet eosdem diutius detineri, quae cito expediri non possunt, aut quorum administratio usu ipso addiscitur, Aristotel. libr. 4. Polit. ne, ut ait Dion. lib. 52. prius cogantur decedere, quam eius, quod didicerunt, specimen dare possint. Decemviri enim ll. 12. perferre non potuissent, nisi imperium prorogatum esset in annum alterum, liv. lib. 3. periissetque victoria Epaminondae, si stato die magistratu abiisset. Plutarch. in Epam. Propterea Antonius Pius novenis et septenis annis bonos praesides in Provinciis detinuit: Capit. in Pio et Maecenas, cum Augusto consilium
daret de instituenda Republ. magistratus quinquennio ad minimum circumscripsit. Dion. in Aug. praeterea, qui circa secreta versantur, ut quos hodie Cancellarios, Secretarios, etc. vocamus, non possunt sine incommodo saepius mutari, quia tutum non est, secreta pluribus communicari, ne aliqua ad hostes dispergantur.
NUnc ad officia Rei publicae in specie descendendum est, quae, ut sine confusione distinguamus, sciendum est, nonnulla Rei publicae ita necessaria esse, ut carere iis minime possit, quae, idcirco ordinaria sunt, et legibus definita. Alia vero extra ordinem imperantur ad explicanda ea, quae praeter spem incidere solent, quae licet interdum lege ferantur, sicut Pompeio l. Gabinia contra Piratas, Plutarch, in Pompon. et l. Manilia contra Mithrid. extra ordinem datum est imperium: Cicero prol. Manil. tamen ordinaria non sunt. Horum praefectis dedit Pompon. lib. 2. §. 33. de or. iur. titulum Curatorum: ceteros vocant magistratus. Sed adhuc separandi sunt ab utrisque consiliarii sive senatores, qui non aliter, quam consilio iuvant Rem publicam. Recte enim Lipsius lib. 3. Polit. cap. 2. et 3. adiutores principis duplices proponit, tum qui consilio, tum qui auxilio prosunt. De illis agemus prius, quia sunt fundamentum, in quo, tamquam immobili cardine, ceteri magistratus mutabiles versantur.
[Note: De senatu et eius necessitate.] Opus autem est senatu in quovis rei publicae genere, to\ ga\r bouleu/esqai tw=n peri\ tw=n a)nqrw/pwn, qeio/tato/n e)sti . Aristotel. in Rhet. ad Alexand. et nihil est, non modo in orando, sed omni vita,
consilio prius. Quintil. 6. Institut. in fin. Eventus enim docuit, ubique plura in summa fortuna auspiciis et consiliis, quam telis manibusque geri. Tacit. lib. 13. Annal. quod multis ostendit Ian. Gruter. 1. disc. super Tacit. annotatque Annibal. Scot. com. in Tacit. super illud. lib. 2. Sustentasse opibus, Iuvisse consiliis dicebatur. item Scip. Ammir. l. 3. disc. 15. super Tacit. Hippolyt. de col. in tract. de Senat.
Propterea, ut Phornutus tradit in palaest. olim colebatur Mercurius cum hercule, ut intelligeretur, vim moderandam esse arte, et Velleius laudat Mithridatem, quod non tantum armis miles, sed et Dux consiliis esset, Hectoremque commendat Dictys Cretens. numquam ei vires consilio potiores suisse, Et Alexandrum M. Curtius: consilium par magnitudini animi, et quantum vix poterat aetas capere, sollertia. Ostendit enim Cicero in Cat. Mai. quid praestet consilium viribus. Sertorius item in vulsione caudae equinae, Plutarch. in Sert. Valer. lib. 7. cap. 3. et Columbus in compresso ovi acumine. Unde et Agamemnon, ut Troia potiatur, non multos Aiaces, sed Nestores sibi optat: Homerus lib. 2. Iliad. Imo de Romanis quoque scribit Cato de re rustic. quod sedendo vincant, id est, consilio. Quid multis? In omni vita, inquit Salust. in fragment. multa audiendo et legendo ita comperi, omnia regna, civitates, usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt. Quam primum enim Palladium motum fuit, id est, consiliorum acumen conturbatum, Troia in potestatem hostium venit. Natalis. lib. 4. Mythol. cap. 5.
[Note: Quare opus sit senatu in Democratia.] Verum, ut res fiat planior, Plato 6. de ll. in Democratia propterea senatum constitutum voluit, ut praecipitantiam et furorem vulgi, sua tarditate
contemperaret. In quem finem Solon 400 Praeconsultorum collegium Athenis instituit, Plut. in Sol. sine quorum praeconsulto ad contionem nihil referebatur, unde Thrasybulus et Androtio capitis accusabatur, quod sine SCto ad populum referrent, Plut. in Lys. Demost. contr. Androtion. quam sanctionem Demosth. in orat. de Ement. leg. merito, ut optimam collaudat.
[Note: Quare in Monarchia.] Aristocratia ex senatu ipso consistit: Monarchia vero consiliariis indiget, quia dicente Xenoph. lib. 8. Cyrop. pauca videt unus aliquis, pauca audit: ac principis oportet multas esse aures, multos oculos. Imo, quotus quisque est tanta prudentia praeditus, aut quae mens tantae molis capax, ut alterius monitis non indigeat? Et licet aliquis tanta prudentia polleat, sicut de Scipione suo Polyb. et de Caesare scribit Tranquill. quod citius confecerint sua consilia, quam capta esse putabantur: tamen eum, qui de sua unius omnia agat sententia, temerarium magis iudicat Livius, quam sapientem.
Nam nescio, quomodo sit, ut subditi, si nemo consiliis principis intersit, se contemni suspicentur, odiumque in principem concipiant, sicut Romulus a manibus senatorum confectus creditur: Plut. in Rom. et Caesar in senatu trucidatus est, quem numquam solitus erat consulere. Plutarch. in Caes. Ea res et Tarquinio Superbo Liv. lib. 1. et Hieronymo Sicil. regi iugulum fregit, quod nullum consilium publicum esse sineret. Livius lib. 24. Macrino vero ad imperium viam aperuit, quod ad Senatum scriberet, se sine eius consensu nihil acturum, Herod. in Macri. Praeterea, magis consulit princeps rebus suis, si consilium forte male cesserit. Non enim ipsi, sed potissimum consiliariis culpa imputari solet: Tholoss. lib. 24. cap. 3. cum pro affectione
erga principes soleant subditi has voces usurpare: Principem quidem virum bonum esse, sed decipi et regi a consiliariis, etc. Qua de causa Carolus V. Rex Gall. in re ardua, cum vellet Anglos Aquitania eicere, prius voluit omnium procerum consensum elaborare, Bodin. l. 3. c. 1. Quia, ut ait Comin. lib. 10. bell. Gall. Cum subditi, imprimis equestris ordinis homines, ac nobiles viri, non modo facultates omnes, verum etiam vitam et sanguinem in bella profundant: aequissimum est profecto, ut priusquam suscipiatur bellum, eius rei consilia cum ipsis communicentur.
[Note: De Comitiis regnorum.] Hinc bene constitutum est, etiam in Monarchiis chiis Anglorum, Hispanorum, Gallorum, item in principatibus Germaniae, et alibi, ut conventus haberentur generales, in quibus deliberationes publicae instituerentur: vel potius retentum est ex antiqua consuetudine cum Gallorum, Germanorumque conventuum locupletes testes sint, Tacit. primis libr. An. et Caes. de bell. Gall. et Eginhartus in vita Carol. M. scribat; cum saepe habuisse generalia comitia, in quibus res serias proponeret deliberandas, in quem finem et Graeci olim Delphos conveniebant, Strabo in Geograph. Conciliumque Basiliense censuit, etiam es usu Ecclesiae suturum, si de decennio in decennium patres ad commune consilium convenirent, cap. 1. de aut. gen. conc. in pragm. sanct. Non enim tantum in talibus conciliis res excutientur rectius a pluribus, quibus omnes articuli notiores sunt; sed retinet princeps quoque favorem subditorum, et suspicione mali consilii, si fortasse eventus non respondeat, sese vindicat. Propterea Traianus iuravit, se sine senatu nullam legem laturum, Plinius in Paneg. nec Alexand, quicquam in militaribus,
sine ducibus, in ceteris rebus, sine prudentissimis viris decrevit, Herodian. lib. 6. Lamp. in Alexand. Ipse Augustus etiam ad domestica consilia sibi 20. senatores dari petiit, quod Tiberium imitatum fuisse Xiphilin. autor est in eius vit. Exstat lex Theod. et Valent. l. Humanum. C. de ll. non valituram l. alb Imperatore prolatam, nisi senatorum consensu fuerit concessa: cui similis est sanctio Firmani Reg. Scot. apud Buchan. l. 4. ne quid Reges, quod maioris momenti esset, sine auctoritate conciliorum decernerent.
[Note: Potestas senatus.] Inde tamen non conficitur in senatu esse imperium vel iurisdictionem, si senatum spectes in se, nisi aliud quoddam officium a maiestate ipsi una committatur, sicut Tiberius, Tacit. 1. Annal. Postea Nero, Suet. in Ner. et Adrianus senatui tradiderunt iudicia, quibus antea senatus se superiorem putabat, sicut Cicero in Ver. ait: Quo confugient socii? quem implorabunt? ad senatum devenient, qui de Verre supplicium sumat? non est usitatum, non est senatorium. Antea enim senatus erat particula maiestatis, ut Disputat. 5. ostendimus, et tum habebat imperium et potestatem, ut Polyb. conicit lib. 6. quod cum non advertat Bodin. lib. 3. de Repub. cap. 1. in fin. frustra tantopere sollicitus est, ut ostendat, in senatu Roman. non fuisse imperium. Quaestio enim facti haec est, non iuris. Quia enim non erat senatus Roman. simpliciter senatus, sed gerebat partem maiestatis, huius nomine quoque potestatem habuit, sicut et senatus Lacedaem. 2. polit. 7. 4. polit. c. 9. et hodie collegium principum in Germania, Lupold. de iur. Imp. et Senatorum in Polonia, de quibus Stanisl. Orichov. in orat. de ll. Polon. ad proc. quod sint potentiae regiae et ceterorum libertatis moderatores et custodes, Potestatem igitur habent,
non ex vi senatus, sed quia simul sustinent partem maiestatis.
Absolute vero Senatus decernendi, et sententiae pronuntiandae ius quidem habet, sed potestate carere debet. Nam, si cum consilio coniuncta esset potestas, quia Senatus de rebus omnibus consulitur et decernit, haberet Senatus plenam maiestatem, essetque omnis Res publica Aristocratica. Consentiendi igitur et decernendi potestatem habent comitia et senatus, exsequendi minime, nisi aliud sit usu receptum, ut in conventibus Germanorum Principum, et senatorum Polon. in quibus volvitur tota maiestas. Alias Xerxes, cum consiliarios suos coegisset, ad capiendum de expeditione in Graeciam consilium, fecisse hoc se dixit, non ut illorum consilia sequeretur, sed ut illi suis parerent: Herod. libr. 7. et Domitianus, etiam coacto senatu, solus dixit, censuit, mandavit, conclusit, Suetonius in Domitiano. Sed hoc Tyrannicum est, nec aliter constat ratio, quam si auctoritas principis tum demum roboret edicta, quando consentit senatus, ut loquuntur Impp. l. humanum. C. de ll. aut si iudicium principis senatus sequatur consensus, ut loquitur Theodor. ap. Cassiod. l. 1. Ep. 4.
[Note: Qui Senatui asscribi debeant.] Ut autem ordine cetera subiciamus, considerandi sunt senatores, quales ante consilium, quales post, quales in ipso consilio esse debeant, apud Cretenses cuivis licebat senatum ingredi, et suam expromere sententiam, Aristot. lib. 2. polit. imo Romani quoque admittebant in senatum, magistratibus defunctos, qui nondum erant senatores, ut patet ex Gell. l. 3. c. 18. Liv. lib. 23. et Festo, qui edictum cons. referunt: Conveniant senatores, quibusve in senatu sententiam dicere licet. Sed, quia periculosum est, quemque admitti ad consilia, occasionemque
seditionibus aperit, satius est certum numerum optimorum civium conscribi inter senatores. Nam dicente Cassiodor. l. 1. Ep. 51. praecipua huius ordinis cura, cautiora facit nos proferre iudicia, et admittendum reverendo coetui, examinare cogit sollicitus honor senatus, quem non solum oportet numero augeri civium, sed ornari maxime luce meritorum. Recipiat alius or do forte mediocres: Senatus respuit eximie non probatos.
Plato in Phaedr ait: in omnibus unicum principium iis, qui bene consulere volunt, est intelligere id, de quo bene consulatur. Rogatur autem senatus consilium de rebus omnibus, quae ex prudentia regendae Rei publicae proficiscuntur. Oportet igitur eum maxime prudentia pollere, idque eo magis, quod huius sit deficientem principis prudentiam excipere et supplere. Quod anima est in corpore, senatus est in Republica. Quicquid humani generis floris est, inquit Cassiodor. lib. 1. Ep. 13. habere curiam decet: et sicut arx decus est urbium, ita illa ornamentum est ceterorum ordinum: Accedit, quod conventus senatorum sit dignitas principum, Cassiod. libr. 1. Ep. 4. talesque hi praesumantur, qualibus utuntur consiliariis. Unde et Moses prudentiam in senatoribus maxime exigit. Colligite, inquit, mihi viros sapientia et prudentia praestantes, Deuteron. cap. 1. vers. 13. Prima enim pars prudentiae est, recte consulere, 6. Ethic. cap. 7.
[Note: E magistratibus oportet senatum se.] Et quia maxime consulendum est senatui de rebus Rei publicae, quas nemo rectius cognoscit, quam qui eas administravit, merito hanc legem tulit Cicero l. 3. de ll. E magistratibus senatum esse oportet, et cum Buteo dictat: 2. bell. Pun. senatum suppleret, primos omnium allegit, qui
post L. Aemilicum, C. Flaminium Censs. curulem magistratum cepissent, tum qui aediles, tribuni pleb quaestoresve fuissent, tum ex iis, qui spolia ex Romano hoste fixa domi haberent, Livius dec. 3. Solon in Areopagum nemini aditum concessit, nisi Archontis imperium gesserit, Plutarch. in solon. et Pericl pollux, Demosth. in timocr. Libanius ad Androtian. Isocr. in Areop. et in iudicio dokima si/aj <BetaCode: dokima si/as> probatus fuerit, Ulpian. in Leptin. Nec nunc apud Polon. senator est, nisi magistratus, lib. 1. stat. c. 3. a. 1. nec apud Turcas, nisi Bassa, aut praefectus provinciae, aut Cadelescherus, Menav. de offic. Turc. Idque vel propterea observari convenit, quod ex magistratu cuiusque virtus maxime cognoscatur, utrum senatorio ordine dignus sit. Magistratus enim virum indicat, ait Bias apud Arist. l. 5. Ethic. c. 1. et Tacit. l. 1. hist. de Galba. Ab omnibus imperii capax iudicatus fuisset, nisi imperasset.
Praeterea, cum constet, quo seniores sumus, eo plus habere nos experientiae et usus, cap. sciendum 26. quaest. 4. in senatore aetatis progressus exspectandus est, sicut Plato l. 6. de ll. ante 50. annos senatorem non admisit, nec qui senior esset 70. quod, ut Eurip. ait: Nos senes nihil aliud, quam turba sumus, et figura tantum, somniorumque [Note: Senectus in senatore requiritur.] simulacra serpimus. Mens autem non est amplius: putamus tamen nos recte sapere. Propterea et Q. Fabius ultimum consulatum recusavit, quod nec temporis, nec animi, idem, qui ante, vigor esset, Plutarch. in Fab. Pontan. 2. de magnan. Iuvenes vero cum repellat, Arist. 1. Ethic. c. 3. a studio Ethico, quanto magis repelli convenit a Republica. Quos enim iura sub potestate relinquunt, eo quod se ipsos regere nequeunt, eos incivile est, ait Imp. §. Minores. 1. Inst, de excus. tut. aliorum tutelam subire, sui
concinit, l. Nemo. C. de leigt. tut. l. sic eveniet. 21. ff. ad l. Iul. de adult. c. Indecorum, de aet. et qual. et ord. praef. et gloss. ibid. Nec sine experientia Res publica administrari potest, quae aetate acquiritur. Namque ubi robustis adolevit viribus aetas, Consilium quoque maius, et auctior est animi vis: Lucret. libro 3. et Sophia apud Afranium dicebat: Usus me genuit, Gellius libr. 13. cap. 8. Themistocles, cum moreretur anno 107. se dolere dixit, quod tunc egrederetur vita cum primum sapere cepisset, Hieron. ad Nepot. de vita Cler.
In aliis quidem officiis, quia auctoritate senatus reguntur, subscribimus Cic. 5. Phil. quod nulla aetas repudianda, nec ab excellenti et eximia virtute aetatis progressus exspectandus sit. Non enim tantum Gothis, ut Cassiod. scribit l. 1. Ep. 38. sed omnibus gentibus aetatem legitimam virtus facit, c. ult. dist. 84. Disputat Cepolla in tr. de elig. Imp. et Iul Front. lib. ult. Stratag. c. ult. in pr. ex sententia L. Pauli, exercitibus praeficiendos senes, quales fuisse omnes duces in exercitu Alex. M. Iustin. scribit l. 15. sed tamen Hannibal minor 25. annis Imp. factus triennio omnes Hispaniae gentes subegit, Tortel. in voce Hannib. Romulus duodeviginti annos natus, auspicato urbis fundamenta iecit, Socin. c. 2. Alexander M. nondum 33. annis completis victor exstitit totius orientis, in quo Curtius maiorem, quam aetas capere poterat, sollertiam praedicat: Arrian. in hist. Quid de Scipione dicam, aut Pompeio; de quo Cic. pro Manil. Quid tam praeter consuetudinem, quam homini peradolescenti, cuius a senatorio gradu aetas longe abesset, imperium atque exercitum dari? Unde et Michael Hospit. Franc. C. Cancell. legem Ulpian. lib. 8. de mun. et hon. mitigavit, ut Carolo, anno 14.
liceret regnum inire, Gotho. ad l. 8. de mun. et hon.
Ceterum Solon, licet iuvenis ante barbam senili sit prudentia, adhuc tamen senem praeferendum in senatu putat, propterea, quod senatus aliorum magistratuum iuventutem regat, ipse a nemine regi debeat, Plut. in Sol. Senum enim proprium est consilium, ut Eurip. ait in Menalip. apud Stobaeum sermon. 114. Palaio\j ai)=nos, e)/rga me\n neote/rwn, boulai\ d) e)/xousi tw=n geraite/rwn kra/nos . Et praeterea in senatu maxime requiritur auctoritas, cum sola auctoritate obtineat, quod potestate non potest. Senectus autem maximam conciliat auctoritatem hominibus, sicut Cic. in Top. ait: Auctoritatem aut natura affert, aut tempus, et pro dom. sua auget aetas dignitatem. Nam, quod Plat. 3. de Rep. 5. de ll. Arist. 7. polit. c. 14. natura dicunt senibus deberi imperium, Olrad. cons. 94. in favorem primogeniti, latius explicat, atque ita esse ex experientia confirmat Iason. in l. cum quid in fin. ff. si cert. pet. ubi et rustici iudicium affert: Tu maior, tibi me est aequum parere Menalca.
Hinc videmus iuvenes non tantum inter se, sed multo magis a senioribus contemni, si his praeferantur. Davides quidem a Ionatha iuniore consilium cepit, ut notat Ambros. 1. off. c. 18. et Agamemnon, lib. 4. Iliad. exsistat, ait, aliquis, qui meliorem mea sententiam dicat, seu grandior, seu minor, cum mea bona gratia dicturus. Verum non ita Cato, qui octogenario maior, cum causam diceret, Difficile, inquit, est, eum, qui cum aliis vixit, aliorum subire iudicia, Plut. an sen. ger. Resp. et Nestor. apud. Homer. 1. Iliad. quamquam confitetur a Diomede rectiorem sententiam dictam, es iuvenis tamen, ait, et posses mihi filius esse, propterea negat eius consilium sequi. Cum igitur iuvenum consilia
saepissime lubrica sint, ut patet ex consiliariis novellis Roboami, 1. Reg. 12. et licet bona, tamen non exaudiuntur a civibus, merito senatum, tum Graeci, tum Latini, a senio dixerunt, inque eo senes reposuerunt, nisi in iuvene, tanta sit indoles, ut eius admiratio auctoritatem suppleat, qualis fuit in Papyrio, Macrob. l. 1. Satyr. 6. Papiniano, Catellianus Cotta in Memorabil. de I Ct. Nerva l. 1. §. initium ff. de post. Celso l. si servum. §. sequitur. ff. de verb. obl. et puero decenni, qui coram Henrico Imp. de Philosophicis et Theologicis rebus disseruit, Cramer. in Cron. Pomer.
[Note: Quomodo se gerere debet senater in consilio dando.] In dando vero consilio respicere debet senator ad bonum publicum. Nam privatae res semper offecere, officientque publicis consiliis: Liv. 22. et Thucyd. inter causas eversionis Graeciae recenset, quod comitia privatarum rerum disceptationibus trahantur, Plut. de ger. Repub. Atheniensis senator iurabat, se praecipue consulturum populo: Demosth. cont. Neaer. Polonus: pro posse meo utilitates regiae maiest. regni et Rei pub. augmentabo, lib. 1. c. 3. a. 1. l. 2. Non enim consiliarius est, qui ad curiam, tamquam ad certamen adulationum venit, sicut de senatoribus Domitiani scribit Plinius in Paneg. Trai. aut qui ex odio iudicat. Nam male cuncta ministrat impetus, et stimulat non raro privati odii pertinacia in publicum exitium, Tacit. 1. hist. Utrumque senatori fugiendum, quod fiet, si observet praeceptum Cic. 11. in Phil. qui vult, ut quisque rectissimam dicat sententiam, tametsi solus in ea, singularisque futurus sit, quod ad eum non rei exitus, sed consilium et suffragium optimum pertineat.
sunt principes nonnulli adeo infractae pervicaciae, ut bene monentes difficulter audiant:
Nam Cambyses a Croeso increpitus, sagittas ei intentavit, et Prexaspis filium ob patris obiurgationem interemit, Herodot. libr. 3. Zeno Pelagium, Zonar. 3. volum. Boleslaus II. Polon. Stanislaum ad aram trucidavit, Cromer. in hist. Polon. lbi vero caute agendum est consiliariis, ne importuno tempore aut intempestivis verbis principem obiurgent, quod Clito quidem et Callistheni iugulum fregit, Plutarch. in Alexand. Nec enim Clito tantopere iratus fuisset Alexand. nisi se in praesentia aliorum monuisset, et Ptolomaeus Aristome nem, praeceptorem suum, venenum bibere coegit, quod se excitasset, cum legationem audiret, nec potius clanculum admonuisset, Castell. lib. 1. de off. reg. c. 50. In hac parte laudat Tacit. 6. Annal. L. Pisonem, quod numquam quidem servilis sententiae sponte auctor fuerit, sed, quoties necessitas ingrueret, prudenter moderans. Suadere enim et sententiam suam dicere potest consiliarius: cogere non potest, cum senatus potestate destituatur. Quomodo vero moderanda sit admonitio. Demetr. Phaler. et Plut. in l. de discr. adul. et amic. docent, ubi inter cetera Ammonium imitandum proponunt, qui cum rescisset, discipulorum suorum nonnullos prandio non simplici usus, puerum a servo castigari curavit, quod absque aceto non fuisset pransus, interim subinde in discipulos respexit, quomodo Apollonius docuit Leones castigare, si catulum ipsis praesentibus ferias Philostr. libr. 7. et Pescenninus Niger, Ael. Spart. in Pesc. et Alexander Seu. Lampr. in. Seu. soliti fuerunt se ipsos et suos, aliorum exemplis admonere.
[Note: De Ordine dicendi sententias.] Praeterea in senatu multorum utile est Roman. morem observari, qui magistratibus et potentioribus postremum dabant dicendi locum,
privatis primum, ne illorum votis deterrerentur, vel praeoccuparentur, Dion. lib. 39. Siman. 7. de Republica, cap. 12. quod institutum refert Verro lib. 4. Epistol. quaest. ad praevertendam ambitionem et gratiam, cum antea initium fieri soleret a gradu consulari, et ab eo, qui Princeps senatus lectus esset, Gellius lib. 14. cap. 7. Fere enim tenacius haerent, quae primo loco dicuntur, qua de causa Theodorus Graecus Tragoed. numquam post alios egit, quod prima putaret magis delectare, Arist. lib. 7. Polit. cap. 17. et Caesar, ut gratia Pompeii aliorum sententias praeverteret, post novam cum ipso initam affinitatem cum primo loco rogavit, Tranquill. in Caes. Turneb. l. 3. de ll. Denique dicenda sententia senatori breviter, qua in re Scaurum laudatum accepimus, quod tanta brevitate et auctoritate dixerit, ut non causam, sed testimonium dicere videretur: non tantum, quod senatoriam gravitatem brevitas deceat, sed ut omnia planius intelligantur. Propterea enim sine affectibus in Areopago dicebatur, ut referente Luciano in Anaehars. facta nuda Areopagitae inspicerent. Sane, si recte Caio ad fil. ut citat Seneca l. 1. declam. definiisset oratorem, quod esset vir bonus, dicendi peritus, nihil foret periculi: sed, ut semper fuerunt mores, Aristot. lib. 5. Polit. cap. 6. ostendit, per oratores dhmagwgou\j <BetaCode: dhmagwgou\s> , multas mutatas fuisse Res publicas.
[Note: Quomodo se gerere debet senator post consilium.] Post consilium maxime requiritur in senatore silentium, optimum et tutissimum rerum administrandarum vinculum, Valer. lib. 2. Nam si Veget. lib. 6. der re milit. c. 6. recte dixit: Nulla sunt meliora consilia, quam, quae ignoraverit adversarius; constat eximiam virtutem esse, praestare consiliis silentium. Unde Senarium laudat Theod. Rex ob taciturnitatem. Fuit, inquit,
in te pars altera vitae laudabilis, quod arcana nostra morum probitate claudebas, Cassiodor. l. 4. Ep. 3. et Aemil. Prob. in Epam. inter ceteras Epam. laudes refert, quod esset commissi celans. Senatores quoque Poloni iurant taciturnitatem, Lib. 1. c. 3. a. 1. l. 2. et 12. et Romanae ll. iniuriae alligant, qui secreta iudiciorum publicat, l. 41. in pr. ff. ad l. Aquil. renuntiatorem consiliorum capite plectunt, l. Omne. 6. §. 4. de re milit. et aut vivum exurunt, aut furcae suspendunt, l. si quis. 38. §. 1. ff. de poen. Lex Aegyptiorum iisdem linguam exscindit, Diodor. Sicul. Horatius ait: Commissa tacere, Qui nequit, hic niger est, hunc tu, Romane, caveto, l. 1. sat. 4.
[Note: Numerus se natorum.] Hinc concludere possumus de numero senatorum, qui licet ad numerum civium, et multitudinem negotiorum componi debeat, tamen amplus esse non potest, non tantum, quod pauci tanto honore digni aut tantae molis capaces sint, sed quia inter multos consilia custodiri nequeunt. Leo Imp. in libell. de bell. appar. hoc docet: in rebus, ait, occultis et abditis adhibe tibi fideles et temperantes viros, et taciturnos, et qui in sua, et non aliorum potestate sunt, cum secretae istae res, ut secretiores fiant, non indigeant ad agnoscendum multitudinem. Apud Persas quoque nemo fuit consiliorum Regis particeps, praeter optimates fidos, et taciturnos, apud quos silentii numen colebatur, Ammianus lib. 21. Magnus Chamus duos quidem senatus habet, sed bellicum tantum ex 12. alterum ex 24. personis, Boter. libr. 2. Cosmograph. lib. 2. Praecopitae praeter quatuor Conciliarios ad summa consilia neminem admittunt, Sigismund. Baro in Tartar. nec Turca, praeter Bassas, quos Visiros vocant, Busbeq. Ep. 1. Atque hoc praecepit Vegetius libro 3. cap. 6. Front. lib. 5. Strat. cap. 1.
ut consilia secretiora maneant. Ioh. Albertus Polon. dixit, se vel subuculam suam commutaturum, si sciret eam consilii sui participem, Crom. lib.30. quod a Metellio Macedonico tractum est, qui idem in ore habuit. Aliae civitates licet ex pluribus componerent senatum, secretum tamen et sanctius habuerunt consilium, ex paucis conflatum, in quo secretiora disceptarentur. Ad eum finem Areopagum instituit Solon praeter 400. probou/louj <BetaCode: probou/lous> : quos sic vocat Aristot. lib. 4. polit. cap. 14. 15. Plutarch. in Solon. Carthagine ultra 100. senatores fuit quinqueviratus, lib. 2. polit. 9. Lacedaemone ultra 30. sanctius exstitit consilium ex 12. pro tractandis arcanis imperii, Xenoph. lib. 3. Graec. rer. Cum autem Romae tale consilium non esset, miratur Livius lib. 48. Graeciae et Asiae legatos ex tanto senatorum numero non potuisse expiscari, quid Eumenes in senatu egerit. Sed, quo Thucyd. libr. 5. de Lacedaemoniis scribit, erant Romani natura et consuetudine taciturni, Valer. lib. 2. cap. 2. Pompeius legatus a Gentio rege captus, ut senatus arcana proderet, sollicitatus, ardenti lucernae admotum digitum exussit, ostendens, se nullis tormentis ad prodenda arcana adactum iri, Valer. l. 3. c. 3. et Q. Fabius acriter obiurga. tus fuit, quod quamvis errore honesto, consilium senatus, de bell. 2. Pun. Pub. Crasso aperuisset, Valer. l. 2. c. 2.
[Note: DE Magistratibus.] Dehinc ad magistratus Pergimus, quos non accipimus cum Theologis, pro quavis potestate Politica, sed pro ea, quae summae subicitur. Consules enim, praetores, etc. vocat Gell.
lib. 13. cap. 14. Cic. lib. 3. de ll. magistratus: sed universum populum Romanum quis magistratum nominat? Magister enim dicitur Paulo. l. 57. de V. S. cui praecipua rerum cura incumbit, et qui magis, quam ceteri, diligentiam et sollicitudinem rebus, quibus praeest, debet. Sic dictator vocabatur Magister populi, quod in accensos summam haberet potestatem, Var. lib. 4. de ling. Lat. Hinc per derivationem denominati magistratus: qui, licet imperent, alterius tamen imperio tenentur, ut explicant Alciat. ad l. 57. de V. S. Pompon. Laet. de Magist. Rom. Tholos. lib. 18. Syntagm. Univ. c. 4. Brechaeus et Fornerius ad l. 57. de V. S. in princ. Magistro enim Apud Festum idem est, quod moderor vel guberno, a quo magistratus deflectitur.
[Note: Definitio magistratus.] Quia vero maxima Analogia et latitudo magistratuum est in diversis Rebus publ. difficulter potest eorum essentia una communi definitione comprehendi, quod cum videret Aristotel. qui in re obscura et alibi tali definitione usus est, per partes magistratuum definiit, lib. 4. polit. cap. 15. qui scilicet consilii publici, iudicii, et imperii particeps sit. Immerito insectatur Bodin. l. 3. de Repub. cap. 2. hanc definitionem, quod collective eam accipiat, cum distributive accipi debeat, ut definitio naturae 2. Phys. c. 1. et animae, 2. de an. c. 2. Maxime tamen proprium, ait, magistratuum esse, to\ e)pi\ta/tiein <BetaCode: to\ e)pi\ta/tiein> , qua de causa Ecclesiasticos hinc excludit, quos et Modest. l. un. §. 1. ff. ad Iul. Amb. a magistratibus separat, cum Liv. lib. 3. introducat patritios conquerentes, Salios Flaminesque sine imperiis ac potestatibus relinqui.
[Note: An Ecclesiastici sint magistratus?] In primitiva Ecclesia vix ulla leguntur Ecclesiastici usi fuisse potestate, cum August. cap. 19. in Iohan. et Bernh. in Epist. ad Archiepise. Sozonensem, quasi singulariter notatum voluerint
quod Christus ipse Pilato se submiserit. Postea plus iuris sibi subinde acquisiverunt, et Iustinianus Novell. 83. et 123. permittit Clericis, ut in civilibus nonnullis iudicent, sed cum provocatione ad praesidem. Non loquor de quaestione religionis, aut si adversarius in Episcopum consensisset, l. cum Clericis, l. omnes. l. iubemus. C. de Episcop. et Cleric. Sed de civilibus, in quibus perfectam iurisdictionem Episcopis Iure Iustinianeo concessam nego, unde titulus de Episcopali audientia, et non de Iurisdictione conceptus est, nec unquam Episcopi, ferro, lictoribus, apparitoribus aliisve iurisdictionis signis usi fuerunt. Quos enim satellites nominat c. cum venisset, de testib. de satellitibus Regis Bohemiae interpretantur Ostiens. et Cuiac. et Scipto. Gentil. lib. 3. de Iurisdict. cap. 15. Imo Ruff. lib. 1. hist. dum de Georgio Episcopo Alexandrino loquitur, an non iurisdictionem ab eo tollit? Satis, inquit, procaciter vi raptum Episcopatum gerebat, it aut magist sibi Iuris dicendi fasces, quam sacerdotium administrandum religiosis officiis aestimaret, et in criminalibus clerici semper fuerunt subiecti politiae, quia Ecclesia in universum abhorret a sanguine, c. His 33. quaest. 8. licet utatur media usque ad mortem, teste Claro 5. sent. poena item exilii et deportationis, cap. 1. ext. de calum. et perpetui carceris supplicio, c. quamvis ext. de feud. l. 6. quod Innocentius morti comparat, cap. qualiter et quando ext. de accus. Vide Epistolas Gregor. M. Pontif. lib. 1. Ep. 41. l. 7. Eph. 11. l. 11. Ep. 54. Autent. Clericus quoque C. de Episc. et Cler. Ceterum Carolus M. ut scribitur c. Omnes 11. q. 1. unicuique ante latam sententiam fecit copiam appellandi a saeculari Iudice ad Episcopum, quae erat sanctio Theodosii lib. 17. c. 11. a Carolo resuscitata, et repetita ab
Innocentio III. c. nov. Extr. de iudic. qui tamen eam non probat, cum in toto capite Iurisdictionem (sic enim loquitur) Papalem distinguat a regia, et illam collocet in corripiendis peccatoribus, quod confirmat tum Christi, tum Valentiniani dictum ibidem allegatum. Glossa enim tum c. novit, tum c. omnes citat. legem Caroli abrogatam testatur, et Alexandri III. cap. Si duobus de appell. ut ibi notat Bernhard. gloss. contrarium probavit, licet ex consuetudine, Ecclesiae iurisdictionem competere addat, quae alias ex iure rigoris non competat. Ideoque ex consuetudine locorum totam hanc controversiam diiudicandum putamus.
[Note: De iudicibus datis.] Excludit Aristoteles etiam iudices, quos in Republica Romana quoque seiungit Sigon 2. de antiq. iur. Roman. cap. 18. a magistratibus. Sciendum enim, praetorem vel ipsum ius dixisse: in causis gravioribus, Tac. de orat. per duo verba: Dico, Addico: vel iudicam, aut iudicium dedisse, per verbum, Do: Unde Macrob. 1. Sat. cap. 16. tria verba sollemnia nominat: Do, Dico, Addico, in quibus Varro ait contineri totum ius. Docet Cicero l. 3. de ll. dum ait: Iuris disceptator, qui privata iudicet, iudicarive iubeat, praetor esto, et clarius Ulpian. l. 13. de iurisdict. Eum, qui iudicare iubet, magistratum esse oportet. Idem patet per. l. 2. §. 2. l. 12. l. 58. l. 81. ff. de iudic. et ubi quisque l. 1. et 3. de iurisd. l. 4. de off. praetor.
Hos iudices datos se parar Sigon. a magistratibus, l. 13. de iurisdict. quia nec ordinarii erant: (Lex enim non dabat iis iurisdictionem, l. Et quia 6. ff. eod.) nec propriam habebant iurisdictionem, sed iudicabant vi eius, cuius mandatu causam suscepissent, l. 6. eod. l. 1. et 3. de offic. eius, cui mand. iurisdict. Proinde certae formulae a praetore illigbantur, l. Divi. 27. ff. de liber. caus. sicut ex Festo patet, in verbo: Paret, et Senc. lib. 3.
de benef. qui ait: Iudicem formula cludit, et certos, quos non excedat, terminos point, cuius formulae exemplum est apud Cic. in Ver. Similes erant iudices apud Athenienses, ut colligere est ex oratione Mercurii: apud Lucian. in Dicast. Audite populus. Quod felix, faustumque sit, hodie concilium de litibus habebimus, etc. Quicumque grafa\j <BetaCode: grafa\s> intenderunt, veniunt in Areopagum, ubi Dice sortietur forum, et ipsa aderit iudicibus, Iudices ex omnibus Atheniensibus erunt. Numerus iudicum pro ratione criminis. Sorte autem ductos fuisse ex Demosth. contra Aristogit. conicimus. Atque hos exclusit a magistratibus Arist. Nam ceteros, quos Suidas scribit ius dixisse, Regem, Thesmothetas, Archontem, Polemarchum, Praetores, Logistas, Undecim viros, sub magistratibus comprehendit, dum vult magistratum quoque iudicii participem esse.
[Note: Vera definitio magistratus.] Si vero in genere aliquid dicendum sit de magistratu, erit potestas ordinaria ex lege, a maiestate concessa, ad gerendas res Rei publicae, Cicero libr. 3. de ll. in omnibus magistratibus requirit auspicium et iudicium. Quid per iudicium intelligat, disputent Gruchus et Sigonius, Auspicium certe nec ad omnes magistratus requiritur, nec, ubi in Republica Romana requisitum fuit, ad essentiam pertinuit, cum teste Zonar. 2. Volum. et Cicero lib. 3. de legib. ad id introductum suerit, ut multos inutiles comitatus probabiles impedirent morae. Antea tribuni non poterant auspicari, Livius lib. 4. quod gentem non habebant: Cic. de divin. eos tamen Cic. pro. Quint. magistratus ait, constitutos fuisse, et Varr. lib. 21. rer. hum. ap. Gell. l. 13. cap. 12. et Imp. Instit. de iur. gent. §. Constat. vocat magistratus plebeios, sicut et Arist, lib. 5. Polit. magistratum
Ephororum nominat: quamquam Appius, oratorie ex tenuaturus tribunorum potestatem, eos, ait, sine imperio, sine magistratu esse, quod in dubio relinquit Plutarch. in problem. Roman. Rosin. lib. 7. c. 24. Quia enim ius prehendendi habuerunt, quod in potestate consistit, Gell d. loc. a magistratibus separari non possunt, ut nec Advocatores Venet. quibus idem fere iuris est, Contar. lib. ult. de Venet. Repub. Sanso v. lib. 20. de rer. dam. Potestatem enim maxime requiri in magistratu, Arist. 4. Politi. c. 15. docuit, quia est vicarius summae potestatis, cuius officium repraesentare debet.
[Note: An potestas sit magistratuum propria?] Convenit autem inter Gruch. et Sigon. potestatem late dici, ut non tantum imperium maius, l. 3. de iur. sed et minores magistratus complectatur. An vero haec potestas magistratuum propria fuerit facta, an penes summam potestatem manserit, legis tantum actione magistratibus concessa, inter Azonem et Lotharium olim disputatum fuit, sub arbitrio Hendrici V. equi sponsione facta. Et Lotharius quidem accepit equum, negans potestatem communicari magistratibus: Azo vero consensu ICtorum iudicavit aequum, Alciat. 2. lib. Parad. 6. Molin. in gloss. consu. Paris. Muscor. in tr. de iurisdict. Neutrius tamen sententia sine distinctione stare potest. Nam, quando magistratus ex praescripto superioris, aut ex lege iudicat, imperium summae potestatis est, quae legem tulit, legis actio apud magistratum, arg. l. 3. ff. de offic. proc. quia, ut Papin. respondit, facti quidem quaestio in arbitrio est iudicantis, poenae vero persecutio, non eius voluntati mandatur, sed legis auctoritati reservatur, lib. 1. §. 4. ad S. C. Turpi. Unde a sententia, secundum ll. data, non appellatur, sed a decreto praetoris. citra ll. dato, appellatur,
l. 32. ff. de reiud. quod illic potestas sit maiestatis, hic praetoris. Quoties enim praetor corrigit et supplet ll. l. 7. §. de iust. et iur. quoties magistratus citra ll. sua auctoritate decretum interponit, potestas ad ipsum magistratum pertinet.
Ulpianus l. enim 1. de offic. eius cui mand. eum, cui mandata iurisdictio est, distinguit a magistratu, quod is nihil proprium habeat, qua de causa, qui mandavit, exsequitur mandati iudicis sententiam: l. a Divo. 15. ff. de re iud. l. si quid 11. ff. de offic. proc. l. un. C. eod. Ex quo relinquit concludendum: magistratus suam habere potestatem propriam, quam alias mandare non possent, l. ult. de off. cui mand. Hinc ulpian. l. ??> §. 2. l. 8. ff. de off. proc. proconsuli in provincia plenissimam concedit iurisdictionem, in qua comprehendit etiam maius imperium: et Alex. l. 2. C. de off. praef. praet. Ori. servari iuber formam a praefect. praetor. datam, nisi ab Imp. suerit aliquid innovatum, Eodem modo magistratus provinciales, qui merum imperium exercebant, quaestores rerum criminalium, l. 2. de orig. iur. arbitros quoque, quos Festus dicebat totius rei arbitrium habere et potestatem, sine ll. praescripto propriam exercuisse potestatem statuendum est. Utrum vero potestas, pro imperio accepta, magistratui insita sit, copiose disputant Sigon. et Hottoman. contra Gruchium, quorum controversiam non recte accipit Bodinus, quando eam ridet. Loquantur enim de Imperio militari, Clapm. lib. 11. de arcan. Rerum pub. cap. 10. quod cum Sigon. et Hottom. negamus magistratui insitum fuisse, sed quod magistratui competit sua natura, illud frustra aliquis a magistratu seiungere nitatur.
Praeterea vero, cum Ulpiano l. 7. in fin. ff. de off. pros. et Pompon. l. 2. §. 33. de orig. iur. magistratus
se iungat ab iis, qui dantur extra ordinem, ita [(transcriber); sic: ta] coarctanda est potestas magistratus, ut curatoribus non competat. Nam tres Cuiacii definitiones, quamquam et in eo peccant, quod magistratum iudiciis tantum illigent, tamen etiam curatores complectuntur, quo vitio laborat quoque definitio Sigon. lib. 1. de ant. iur. Rom. cap. 20. et lib. 3. de iur. prov. cap. 5. quod magistratus sit potestas eorum, qui res humanas, quae ad Rem publ. pertinent publica auctoritate curant, Bodin. 3. de Repub. cap. 2. reprehendit hanc distinctionem, quod Deum includat, cum multo magis culpari debeat, quod summae quoque potestati competat. Utrumque igitur in definitione addendum, tum, ut a summa potestate, tum, ut a curatoribus distinguatur magistratus, quod in data definitione praestitum est.
[Note: Divisio magistratus.] Dividuntur magistratus pro numero negotiorum et amplitudine Rei publicae: Romani enim Reges contenti erant tribuno Celerum, quaestore, et absente Rege, praefecto urbis: Dion. Halyc. mox crescente Republica crevit numerus magistratuum, ut videre est apud Pompon. l. 2. de orig. iur. Laetum, Fenestell. Blond. Perion. Manut. Onuphrius, Gruch. Sigon. de mag. Rom. Zas. Cuiac. aliosque 1Ctes ad l. 2. de orig. iur. Atque, ut Aeschinis in orat. cont. Ctesiph. divisionem xeirotonhtou\j, klhrutou\j <BetaCode: xeirotonhtou\s, klhrutou\s> et a)iretou\j <BetaCode: a)iretou\s> praetereamus, eo quod sit per accidens, ab ipsa natura magistratuum divisionem desumemus, quia eadem est differentia constitutiva et divisiva, ut ait Porphyr. c. de diff. M. Messala apud Gell. lib. 13. c. 14. Magistratum distinguit in maiores et minores, ad differentiam maiorum et minorum auspiciorum, interprete Var. Sed, quia et auspicio per accidens attinent ad magistratum, Ulp. 32. ff. de in iux. et fam. minores interpretatur, qui sunt sine
imperio: et eo sensu Castell. 4. de off. reg. cap. 1.. minores accipit pro municipalibus, quia, quae magis imperii sunt, quam iurisdictionis magistratus municipalis facere non potest, lt 26. ff. ad muntc. Hinc liceret alicui inferre, maiores esse cum imperio, nisi Coss. iure gladii in cives caruissent, l. 2. §. 16. de or. iur. Cicero l. 3. de ll. pro Sext. Rabir. 5. in Ver. Raevar. ad l. 12. et Censores numquam imperio usi fuissent, sicut Cic. pro Cluent. ait: Censores damnare possunt, sed sine iurisdictione. Hos tamen Gellius lib. 13. c. 18. inter magistr. maiores reponit.
[Note: De imperio et iurisdictione.] Imperium vero et iurisdictio, cum multis modis dicantur, una tamen significatione iurisdictio accipitur generaliter, ut notat Accurs. in l. 3. in verb. Mixtum. ff. de iurisd. definiturque Goddaeo disp. 2. potestas de quacumque re cognoscendi et iudicandi, seu iudicatum exsequendi. Nam, quod Vult. l. 1. disc. et Hakolm. disp. 4. thes. 2. eam definiunt per notionem, cui interdum imperium adhaeret, non satis congrue fit, cum notionis nomen etiam ad eos pertineat, qui iurisdictionem non habent, l. ait praet. 5. de re iudic. imprimis cum differentia sufficiens adiciatur. Praeterea iurisdicctio in genere complectitur sub se imperium, tamquam speciem, l. 7. et 8. de offic. proconsul. l. 1. in princ. ff. de offic. eiusd. cui nomen notionis non convenit. Hoc sensu Hispani Maioriam vocant iurisdictionem, l. 6. tit. 13. l. 3. ord. l. 2. t. 9. lib. 6. eiusdem. Covarruv. c. 4. qq. pract. et Accurs. in l. 3. ubi. supr. iurisdictionem interpretatur, quasi ditionem iuris, id est, legitimam potestatem, cuius Etymologiae licet sensu non sit ineptus, ipsa tamen derivatio claudicat, ut ostendunt Coras. l. 3. Misc. cap. 16. Cuiac. et VVesenbec. in par at. de iurisd. per l. si filius de vulg. et pup. subsist. l. 7. in fin, de offic. proc. etc.
In specie opponitur iurisdictio imperio mero, quod est, dicente Ulpian. lib. 3. de iurisdict. habere gladii potestatem, ad animadvertendum in homines facinorosos. Iurisdictio vero definitur, Accurs. in l. 1. in ver. potest. ff. eod. et Schard. in Lexic. potestas de publico introducta iurisd dicendi, et statuendae aequitatis. Sed, quia iurisdictio esset elusoria, nisi exsecutionem coniunctam haberet, l. Mandatam. §. 1. in fin. de offic. eius. hinc nascitur imperium mixtum, quod causae cognitionem coniungit cum exsecutione, et in danda possessione bonorum conspicitur. l. Imperium, de iurisdict. l. 2. §. Dies. ff. Quis ord. inposs. serv. Ceterae personae publicae, quae imperio et iurisdictione carent, hisque subiciuntur, ut viatores, actuarii, scribae, accensi, apparitores, etc. magistratus non sunt, sed magistratuum ministri, sicut illum ordinem increpat Cato: Vos, inquit, vestrae conditionis memores esse decuit, nec magistratus, sed ministros vos esse, Plut. in Cato.
[Note: Primus ordo magistratuum.] Versatur autem magistratuum cura primum in providentia de salute totius Rei publicae, cui oportet imprimis in Democratia et Aristocratia Viros prudentissimos praefici, quales erant apud Athenienses novem Archontes: Sigon. lib. 4. de Repub. Atheniens. cap. 3. apud Roman. consules Cicero lib. 3. de ll. His enim Rei pub. cura demandatur, quod, ut Cassiod. ait l. 1. Ep. 27. si unicuique daretur haec potestas, voluntas diversorum vaga relinqueretur, et confusio, culparum amica, gigneretur.
[Note: Non esse summum magistratum, nimia Potentia armandum.] Sed diligens adhibenda cautio, ne hic magistratus nimia armetur potentia, Machiavell. lib. 1. disc. cap. 50. quod non tantum liberis Rebus publicis, sed monarchiis saepe perniciosum [Orig: pernitiosum] fuit, Unde Athenienses ostracismo potentiores et
auctoritate praestantes cives eicere solebant, quod Aristotel. lib. 3. polit. non admodum improbat. Pisistratus enim nimia potentia Athenis, Pausan. in Att. et Decemviri Romae obtinuerunt Tyrannidem, Livius libr. 3. Nec tantum potuisset Brutus in eiciendo Tarquinio, nisi fuisset Tribunus Celerum, Flor. lib. 1. hist. Roman. Seianus nimia potentia auctus a Tiberio, annisus fuit ipsi imperium praeripere, Tacit. lib. 4. Annal. eademque occasione Philippus Gordianum interfecit, Capit. in Gord. Iun. nec ulla res saepius exitialis fuit Impp. Graecis, quam magna potentia ducum, ut ex Diac. Zonar. Nicet. et Gregor. patet.
Apud Francos Pipinus regno exuit Pharamudi stirpem, quod Maior domus, cum maxima potestate creatus esset, Volat. in Georg. Apud Suecos Gustavus, eadem via ivit in regnum, et Secechus, quod vires exercitus in manu haberet, Bolessao III. Polon. regnum eripuisset, nisi ab ipso praeventus fuisset, Cromer. lib. 5. Praeterea non potest unus prae ceteris ad magnos ascendere honores, sine odio et indignatione concivium, quia invidia selicitatis comes est, sicut Epaminondam, Leuctrica victoria clarum, coegerunt Thebani prae invidia in ordinem privatorum militum, ne unus prae reliquis excelleret, Pausan. in Baeot. quod cum sciret Pittacus, cum Mytileni illi multa milia iugerum dare vellent: Nolite, inquit, mihi dare, quod multi invideant, Aemil. in Thras. Occurritur autem potentiae huic, vel si in plures dividatur, qua ratione mutua intercessione collegarum, dissolutum fuit imperium Tribun. pl. vel si, committatur tantum ad tempus, qua de causa dictatura fuit semestris. magnam enim custodiam libertatis dicebat Mamercus, si magna imperia diuturna non essent, et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non posset, Liv. l. 4.
vel denique, si opponantur propugnatores libertatis, quales erant Cosmi apud Cretenses, Ephori apud Spart. Aristot. 2. polit. c. 7. et 9. Nuntii terrestres apud Polon. Crom. de mag. Polon. Tribuni pleb. apud Roman. de quorum usu et necessitate, vide Cic. l. 3. de ll. Fenest. c. 10. Lat. c. 18. Blond. lib. 2. cap. 1. Rom. triumph. Alex. ab Alex. l. 5. c. 2. Ovid. 3. Fast.
[Note: Aerarium.] Alius ordo magistratuum versatur circa reditus publicos et aerarium, quos ab inquirenda pecunia Quaestores dictos testatur Pomponius lib. 2. §. 22. de orig. iur. Errat enim, qui putat Rem publicam commode sine aerario posse subsistere. Sicut enim Petron. Arb. in Sat. sine nervis, ait, hominem ambulare non posse, ita nec Res publ. progredi sine aerario potest, cum antiquo veriverbio Cleomenis, pecuniae dicantur nervi rerum agendarum, imprimis bellicarum, quod nescio an satis firma ratione neget Machiavell. com. in Liv. l. 2. c. 10. Patrit. in Parall. milit. lib. 5. c. 10. contra quos disputat Scip. Ammir. lib. 18. disc. 9. Cyr. Spont. 4. part. cor. reg. Hannibal. Scot. com. in lib. hist. Tacit. ubi Muciarius ait: belli civilis nervos esse nummos, Lips. l. 4. pol. c. 9. Nam de bellicis negotiis ipse Thucyd. lib. 2. scribit: ta\ polla\ tou= pole/mou gnw/mh kai\ xrhma/twn periousi/a kratei=sqai . Id enim confitetur ipse Archidamus Lacedaem. apud Thucyd. l. 1. expertique sunt Lacedaemon. in oppugnatione Sami, quam urbem cum 40. dies oppugnassent, re infecta, ob defectum aeris, coacti sunt domum redire, Herod. l. 3. Unde Polyb. lib. 6. propterea putat Romanos potentiores factos Spartanis, quod aerarium habuerint, quo caruerunt Spartani.
in ceteris vero rebus opus est praesentaria pecunia, ad sustentandam familiam regis, ad salaria magistratuum, ad praemia bene meritorum, ad
sustentationem pauperum. Quin etiam aedificia publica, tam sacra, quam profana hinc restaurari debent. Scribit enim Ulpianus l. 7. ff. de offic. proconsul. Proconsulis esse, aedes sacras et opera publica circumire, inspiciendi gratia, an sarta tecta sint, vel an aliqua refectione indigeant. Interest enim Ecclesiae, ne ob defectum aedificiorum religio negligatur, c. ad Audient. c. de his. c. Tua de Eccles. repar. vel aedif. Cetera opera publica partim ad munimenta, partim ad ornamenta pertinent, quorum alteris non potest, alteris non debet Res publica carere. Unde ad eorum conservationem Arcadius et honorius tertiam partem de reditibus fundorum Rei publicae deputarunt, l. 11. C. de op. publ. volueruntque subditos cogere, quemque pro suis facultatibus, ad curam operum publ. l. 12. C. eod. Pericli sane maximam conciliavit gratiam. Athenis vero perpetuum honorem, quod magnificis aedificiis eas exornaret, Plut. in Peric. et Augustus laudi sibi vertit, quod urbem, quam laterit iam accepisset, marmoream reliquisset, Sueton. in Aug. quo nomine laudatur Claudius, Sueton. in Claud. Nerva, Xiphil. in Nerv. et Traianus, Dion. in Trai. quem propterea herbam parietariam dixerunt, quod nomen eius in omnibus operibus publicis legeretur, Ammian. lib. 27. Atque huic magistratui perfecti olim erant aediles, l. 2. §. 21. de orig. iur. l. 1. §. ult. ne quid in lo. sa. l. un. in pr. de via publ. Apud Athenienses a)stu/nomoi <BetaCode: a)stu/nomoi> , Plat. 6. de ll. Arpocrat. Demost. in Timocr. et ibi Ulpian. teixopoioi\ <BetaCode: teixopoioi\> , Arist. 4. polit. c. 15. Aeschin. de ement. legat. oi( e)pista/tai tw=nu) da/twn <BetaCode: oi( e)pista/tai tw=nu) da/twn> , Plut. in Them. oi( o(dopoioi, krhnofu/lakej <BetaCode: oi( o(dopoioi, krhnofu/lakes> , Pollux et alii e)pista/tai tw=n dhmosi/wn e)/rgwn <BetaCode: e)pista/tai tw=n dhmosi/wn e)/rgwn> .
[Note: Tertius erd. magistratuum.] Reliqui magistratus exercentur circa iustitiam, quod officium regi Gallor. maxime
commendavit Aegid. Roman. in lib. de Inst. reg ut refert Paul. Aemil. de reb. gest. Franc. cum iustitiae fruendae causa olim reges factos testetur, Herod. l. 1. et Cic. 2. de off. quo respiciunt Iudaei, dum regem petunt, qui ipsis more aliarum gentium ius dicat, 1. Sam. 8.
[Note: Praemiorum distributio.] Sicut autem duplex Arist. 5. Eth. est iustitia: ita legislatorem non tantum criminibus poenas definire, sed et bene merita praemiis mactare oportet, Lips. 5. polit. cap. 13. Bodin. 5. de Repub. c. 4. Iun. q. 106. Scip. Ammir. lib. 1. disc. 2. prolixe Ioh. Marian. lib. 3. de reg. Instit. c. 4 Machiavell. lib. 1. disc. 24. Nihil enim magis devincit magistratus subditis, quam praemia, nec quicquam iustius est, quam virtuti pret ium reddere: nihil denique magis incitat homines ad virtuti studendum. Parum enim prosit abstinere a vitiis, a quibus metus poenae homines abigit, nisi accedat etiam studium virtutis, sine quo tota Res pub. quasi exsangue et emortuum cadaver iacet. Proinde pleraeque Resp. non recte severas se praebent in poenis, de praemiis nihil sollicitae. Rectius Isocr. in Areop. Ad magistratus, ait, pertinet, cives instituere potius, ne quid dignum poena committere velint: suppliciis autem invigilare hostium est.
Hoc nomine commendatur senatus M. Chami, quod non tantum, quibus poenae, sed et quibus praemia debeantur, conquirat: Boter. 2. p. Cosm. lib. 2. et Traianum laudat Plinius in Paneg. quod bonos cives faciat, non poenis malorum, sed praemiis bonorum. Qui enim male consultis impunitatem, recte factis nullum praemium pollicetur, nec illos a crimine, et hos deterret a laude. Quae ratio admodum pulchra est, et melior, quam illa Sallust. in Iug. ubi dicitur: in Rep. multo praestat beneficii, quam maleficii immemorem
esse. Bonus segnior fit, ubi negligas: malus improbior. Neutrum quippe fieri convenit, cum Res publ. non minus detrimenti sentiat ex neglectu virtutis, quam impunitate scelerum. Hinc enim licet nonnulli mali, inde tamen nulli fiunt boni. Unde Persae bene meritos, Orosangos vocant, solebant notare, ut iis praemia concederent, ex lib. Hesth. et Xenoph. 1. Cyrop. inter quos Phylacum asscriptum a Xerxe, testatur Herod. lib. 8. Ita Graeci, Herod. lib. 9. et Alexander Magnus Iustinus lib. 11. virtutem militum aeternis prosecuti sunt honoribus, nec aliter incenderunt Romani suos cives ad fortia facta, quam triumphis, coronis, et publicis laudationibus, Polyb. lib. 6, 8, 10. Eo enim dicit Livius lib. 4. impendi laborem et periculum, unde emolumentum et honos speratur: et Veget. lib. 3. cap. ult. ait: Milites poena et timor in sedibus corrigunt, in expeditionibus spes et praemia faciunt meliores.
[Note: Poenarum irrogatio.] Hanc iustitiae partem, quia gratiae plena est, princeps per se exercere debet: alteram satius est [Note: An princeps soram milites audire, et iudicare debeat.] praetoribus et iudicibus committi, secundum Xenophon. praeceptum in Hieronym. ita tamen, ut ius provocationis sibi retineat, ne neglectae iustitiae accusari possit, et ut metu iudicia magistratuum, intra iustitiae terminos contineat. Regum enim officium proprium esse ait: Hieronym. cap. Regum. 23. quaest. 5. facere iudicium et iustitiam, et ad id natos putat Reges Hesiodus. Qua de causa et Salomon potissimum petiit sibi a Deo prudentiam ad iudicandum, 3. Regum cap. 5. exemplo Davidis, Psalm. 71. Sed propterea non cogitur princeps iudiciis omnium rerum interesse, sicut Augustus saepe in noctem traxit iudicia, Dion. in August. quem, cum sibi non vacaret ius dicere, mulier increpuit: noli igitur imperare: quod et Adriano obtigit: aut sicut Severus in civilibus
negotiis non minus, quam pueris erudiendis diligens fuit, Herod. in Sever. Theophilus Imp. ipse forum circumivit, iustane essent pondera, sciscitans: Zonar. et Cedren. in Theoph. quod et Lescum Album fecisse auctor est Crom. lib. 7. Philippus, Herodis Antippae frater, ubique post se curavit portari sellam, ex qua quamcumque controversiam, sibi oblatam, diiudicaret, Ioseph. lib. 18. cap. 6. Muscovita hodie solus fere exercet iudicia capitalia, Sigism. Baro in Musc.
Iustitiam enim facit Rex, si probos praeficiat iudices, eorumque iudicia regat, eo, quod ad se provocari patiatur, aut si exemplo Mosis, graviores causas ipse decidat, minores relinquat iudicibus. Nam iudicia negligere prorsus, contemptus opinionem parit in animis civium, eaque de causa a Demetrio exercitus defecit, quod dicas subditorum, in flumen contumeliose proiecisset: Plutarchus in Demetrio, et Sadachireum Praecopitae regno exuerunt, quod numquam ad publicum forum prodiret, Sigismundus in Musc. Astute olim Rex regionis, quam thuris feracem vocant, cuius vestigia Turca imitatur, Busbeq. Ep. 1. Is enim, referente Athen. lib. 12. cap. 4. iudices quidem litibus iudicandis dabat, sed si quis minus iuste decidisse putabatur, fenestra erat in altissimo loco, quae ferrea catena ligabatur, quam, qui iniuste iudicatum putabat, apprehendebat, et fenestram trahebat. Qua re admonitus Rex causam ad se vocabat, et si viderentur, iudices minus iuste iudicasse, moriebantur, si minus, alter, qui fenestram moverat. Oportet enim poenam adici, ne temere increbescant provocationes, aut vilescat auctoritas magistratus. Praesentia vero occulta principis facit, ut modestius litigent homines, et iudicatum plus auctoritatis habeat, quia creditur consensu
principis tacito armatum. Imo iudices quoque sollicitius iudicant, quando suspicantur, se semper in praesentia principis decernere.
Alioquin multae sunt causae, quae prohibent Principem ipsum lites quascumque audire. Quam enim propter negabat Comin. lib. 3. bell. Gall. ex usu Principum esse, ut ad colloquia coram coirent, propter eandem multo magis necessarium est, ut a frequenti conversatione subditorum abstineant, non tantum, quod illa contemptum pariat, qua de causa Callistr. l. 19. ff. de offic. praes. praesidem a familiaritate provincialium absterret, et Mammaea increpabat Alexandrum Severum, quod familiaritate dissolveret imperium, Lampr. in Alexand. id quod sibi obtigisse conqueritur Iacobus VI. Rex Britan. lib. 2. admon. ad fil. Verum etiam quod levissima errata in Principe habeantur pro flagitiis, interdum etiam ad imitationem rapiantur, ut ostendit Bodin. lib. 4. cap. 6. Unde Reges Persarum, Athen. lib. 4. Dipnos. Abyssinorum, Alvares. in enar. reg. Abys. et Bornaei, Leo Afer in hist. Afric. vix unquam subditis se manifestant, quod putent, rariora impensius coli: c. legimus. d. 93. et Tiberius, quamvis praesens, voluit tamen scripto adiri, Tac. 4. Annal. ne ex gravitate aliquid deperderet, Scip. Ammir. l. 4. disc. 9. Huic tamen vitio datum fuit, quod libellis accus. invigilaret, maiora negligeret, Tacit. l. 3. Annal. unde aliam licet desumere rationem, maius esse officium regis, quam quod litibus consumi debeat, sicut Modestus praefectus praetorii admonebat Valentem, Ammian. l. 30. imprimis cum res admodum taediosa sit, nec regis studia patiantur illum minutias litium addiscere.
Praeterea regis omnia debent comparata esse ad benevolentiam, sicut Theod, ait ap. Cassiod. 4.
Ep. 23. in omnibus causis divina consideratione id fieri volumus, quod opinionem nostrae pietatis accumulet. Unde reges Aegyptii non tantum interficere quemquam, sed et supplicia spectare prohibebantur, Plut. de Isid. Nam Bruti crudelitatem auxit, quod praesens necem filior. spectaret, Aug. de Civ. Dei. Fulvioque idem vitio vertit Liv. l. 26. Verri Cic. l. 5. in Ver. et Volaso, Asiae procons. Snec. 2. de ir. c. 5. Laudem vero clementiae perderet Princeps, si ipse iudicia, quae severe exerceri debent, obiret, qua propter Germanicus non ipse seditiosos milites condemnare voluit, sed exercitui iudicandos dedit, Tacit. 1. Annal. Supplicia exigendi vis non divina, non caelestis est, ait plutarch. peri\ a)orghsi/aj <BetaCode: peri\ a)orghsi/as> : sed Furiis et geniis convenit.
[Note: Iudices.] Diximus, in iudice severitatem, puta convenientem, Hippol. de Mars §. Exped. n. 86. §. ult. n. 3. quae non consistat in summo rigore, ut vult Claud. de Battand. in prax. crim. reg. 153. n. 11. sed aequa animadversione, requiri, id quod ita esse Callistr. demonstrat, l. 19. ff. de offic. praes. et August. c. Sunt plures. §. Quaedam. dist. 3. de poen. imo Ambros. lib. 1. de offic. affert illud ex Deuter. non miserearis eius, quod de iudice dictum est, ut explicat Isidor. Pelusiot. lib. 4. Ep. 89. Neque enim in iudicio Cassiod. l. 11. Ep. 40. assentiri debemus, scribenti: Benigni Principis esse, ad clementiae commodum, transilire interdum aequitatis terminos, quando sola misericordia est, cui omnes virtutes cedere honorabiliter non recusant: Ignoscere pulchrum, ait Claudianus, iam misero, poenaeque genus, vidisse precantem. Haec, inquam, misericordia in iudice semper laudem non meretur, vocaturque Ambros. c. Est. iniusta 23. q. 4. iniusta misericordia, quia non oportet impunita manere maleficia, l. 5. 1. ff.
ad l. Aquil. ubi Bald. ait, publicae disciplinae favorem dictare ac suadere, ut maleficia puniantur. Id enim pertinet ad quietem Reip. l. 13. in pr. ff de offic. pras l. 2. in fin. C. quando lic. uni sine iud. Nec querelis aliorum, qui laesi sunt, aliter satisfacere possumus l. Capitalium. §. 15. ff. de poen. quibus duabus rationibus ostendit Thom. 22. q. 67. a. 4. in iis, quae ll. definita sunt, non esse misericordiam faciendam.
[Note: An iudex condonare Malificia deboat.] Propterea iudex in condonando nimium facilem se praebere non debet, ut praecipiunt Impp. l. 14. C. de poen. ne ad maleficia temere quisquam prosiliat. Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquenti, c. Est iniusta. 23. q. 4. c. ut clericor. de vit. et hon. cler. multisque aliis peccandi fenestram aperit, c. loc. §. proinde. 35. q. 9. Nov. 17. cap. 5. quam utramque rationem assignat Plat. 5. de ll. Proinde Bias, damnaturus aliquem, illacrimavit [Orig: illacrymavit]: rogatus, quare id faceret, quia, inquit, naturae condolendum est, sed legi suffragandum. Potest quidem leges civiles temperare praetor, l. ius autem. §. 1. de iust. et iur. sed ut scelera puniantur, legis divinae interest, sicut Deuter. 2. ratio adicitur, quare iustitia sit observanda, quia Dei est iudicium: Unde puniuntur divinitus non punientes scelera, sicut Ambros 1. de offi. probat, exemplo Saulis, quem contraxisse, ait, offensam, quod miseratus esset Agag hostium regem, quem prohibuerat divina sententia servari: et Innoc. III. exemplo Heli, c. Licet Heli de Simon. ex quo infert: Ad corrigendos igitur subditorum excessus tanto debet diligentius praelatus assurgere, quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Ludovicus Pius cum alicui scelus quoddam condonasset, et mox incidisset in vers. Psal. 106. Beati, qui faciunt iustitiam, hominem revocavit, et
gratiam irritam fecit, Antimach. lib. 3. th. 7. Necesse enim est profecto, ut vitia suis poenis iure afficiantur, Machiavell. l. 1. disc. c. 24. meritoque ridet Petr. de Ferrariis in pract. t. Forma inquisit. laxam Canonum indulgentiam et immodice licentiosam protectionem quam, ait, ad placitum, et sine ratione, imo contra ius divinum introductam, in quam sententiam vide et Ioh. Fabr. in §. fin. Inst. de iis, qui sunt sui: Boeri. in decis. q. 109. licet dissentire videatur Hippol. de Mars. §. ult. in fin. Prorex Scotiae, condonationem culpae ad Pontificem, sed poenam corporis ad regem pertinere dicebat, Buchan. l. 9.
[Note: Iudex debet iudicare secundum legem.] An igitur secundum leges debet iudex semper iudicare? Ubi lex sine dubitatione plana est, non tantum iniuria sit legi, si iudex se ea prudentiorem putet, per Bald. in l. 2. C. de sent. ex brev. recit. sed etiam in maiestatem peccatur, quia inferior potestas nequit superioris legem abrogare, c. inferior. dist. 21. cum eiusdem sit ferre et abrogare, ut gloss. ex d. cap. elicit. reg. 1. Ferre autem leges, pertinere ad maiestatem, disputat. 8. diximus. Iudex vero tantum est minister legis, quae ipsi imponit necessitatem, Bellov. lib. 2. pract. crim. cap. 4. num. Unde Baldus dixit, in l fin. C. de poen. iudic. qui male iudic. iudicem debere sequi regulas iuris, et non conscientiam suam, legibus adversantem. Non enim clementiorem lege iudicem oportet esse, No vell. 82. c. oport. l. servos. C. ad l. Iul de vi Iacobi de Aren. in tract. de Bannit. num. 18. Nellus de Bannit. 1. pa. 2. tempor. num. 62. imo Baldus ait, in l. Non omnium. ff. de ll. etiam legem sine ratione non posse a minore infringi, per l. prospexit. ff. Qui et a quibus, et quod maius est, Hippolyt. in pract. §. diligenter. num 24. et seq etiam arbitrium iudicis vult iuri et aequitati illigare. Bonus iudex, ait
Ambrosius. cap. Iud. 9. quaest. 7. nihil ex arbitrio suo facit, aut proposito domesticae voluntatis, sed iuxta ll. et iura pronuntiat: statutis iuris obtemperat, non indulget propriae voluntati, etc.
Hinc Imp. l. Rem non novam. 14. Cod. de iudic. antiquis legumlatoribus placuisse testatur, ut calculum iudicialem non aliter acciperent iudices, nisi prius sacramentum praestitissent, omni modo se cum veritate et legum observatione iudicium disposituros. Charondas enim vetuit magistratus etiam ab iniquarum legum verbis discedere: Diodorus lib. 12. et Demosthenes cont. Mid. admonet iudices, cogitent, quid iuraverint. Iurant enim se secundum Leges iudicaturos, ut Xenoph. docet lib. 1. de dict. et fact. Socrat. et Demosth. pro Ctesiph. iuramentum sic inchoat: sententiam feram, ut iubent ll. et decreta Atheniensis populi, et Senatus quingentum virum: brevius Aeschin. contra Ctesiph. in princ. Feram sententiam ex ll. Pollux addit et hoc: Feram sententiam de iis, quorum exstant leges, ut iubent leges, quorum non exstant, optima mente. Romanis magistratum plus quinque dies, nisi iuratis in ll. non licebat gerere, Livius lib. 31. Propterea C. Valerius Flaccus non potuit aedilis curulis fieri, quia flamen Dialis erat, quem iurare religio vetabat, Gellius l. 10. cap. 15. In temporalibus legibus, ait Aug. c. in istis discurs. 4. quamquam de his homines iudicant, dum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae, et firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas, c. 13. Nov. 82. Hottom. quaest. illustr. 27. 28.
[Note: Obiectio.] Aristoteles tamen lib. 5. Ethic. aequitatem alicubi praefert iustitiae, quam citat Claud. de Battand. in prax. crim. reg. 153. n. 13. ubi docet, ius summum cedere aequitati, quod et Paulus affirmat l. 90. de R. I. l. 85. l. 183. eod. et Ioh. de ter. rub.
cont. reb. sui regis super verb. intromittere, ubi ait: Iustitia cum misericordia coambulet. Id enim est magnum censorem esse, ait Var. in Sat. Menip. non studere multos aerarios facere. Idem voluit Salom. Proverb. 30. Noli nimirum iustus esse, ne pereas in iustitia. Qui enim nimium emungit, elicit sanguinem: et Poetae Herculis clavae affingunt oleum, ostensuri, ictus oleo misericordiae leniendos, Dambud. ult. c. pract. crim. Hinc iudici licet ex causis poenam legum minuere et intendere, l. quid ergo. §. poena ff. de his qui not. infam. l. penult. ad l. Corn. de sic. c. In Archiepiscop. de Raptor. Bellov. lib. 3. pract. c. 19. n. 3. Gundissal. de haer. q. 8. n. 7. aut mutare, sicut Bernhard. Bonon. elicit ex d. c. In Archiepisc. in verb. poteris. Verum aut aequitas locum habet, quando ius vel obscurum vel nullum est: l. 85. de R. I. l. 244. de V. S. l. 4. de custod. et exhib. aut consistit in commoda interpretatione legis, et accommodatione aequa [Orig: aequâ] ad circumstantias, quam praescribunt etiam ipsae ll. ut patebit infra. Manifesto vero legi abrogare, tantum principis est: l. Et ideo de ll. l. int. C. de ll. et const. princ. qua de causa privilegia ponit Cic. l. 3. de ll. tantum in potestate comitiorum dentur: in quibus volvebatur summa potestas, quod privilegium sit contra tenorem iuris, ob aliquam utilitatem inductum, l. 16. de ll.
[Note: Limitatio.] Si vero leges oppugnaverint honestatem, pietatem vel naturam, qualis erat lex Ephesiorum, Cic. 5. Tusc. fortiori potius potestati nimirum Deo et naturae oboediendum. Non enim iudex tantum suae civitatis civis, sed totius mundi et Dei est, unde horum ll. non minus tenetur. Quin etiam, quae rerum natura prohibentur, nulla lege confirmata sunt, l. Ubi repugnant. de Reg. Iur. et constitutiones contra bonos mores, nullius sunt momenti, cap. 4. cap. 2. dist. 10. ideoque iis
nemo tenetur, imprimis cum tales Leg edantur ultra principum iurisdictiones: Ultra vero iurisdictionem iubenti non sit parendum, l. ultim. de iurisdict. Unde Aegyptii Reges nolebant quicquam exsecutioni dari a magistratibus, quod inhonestum putarent: Plutarch. in Apopht. Anastas. vetuit valere, quod rescriptum esset contra leges, l. ult. C. contra ius, eumque imitatus Iustinianus cap. illud Nov. 81. Gallorum quoque Reges aestimationi iudicum sua rescripta subiecerunt, ut patet in Constit. Caroli. V. art. 66. et Philipp. Belli art. 11. Quod tum demum valere debet, quando rescripta contra Deum aut honestatem peccant: cap. non licet. dist. 10. Alias etiam iniquiora et inutilia rescripta principum magistratui servanda sunt: cap. in istis. dist. 4 l. praetor. 20 §. ait. 3. ff. de op. nov. nunc. propter rerum iudicatarum, et principum auctoritatem, l. 65. §. 2. ff. ad Trebell. Bod n. 3. de Repub. cap. 4.
[Note: In iudico requiritur scientia iuris.] Redimus ad personam iudicis, quam oportet scientia iuris, quod redditura est, instructam esse. Professionem, ait Cassiod. 8. lib. Ep. 18. constat esse iustitiae, legum peritos iudices ordinare, quia vix potest negligere, qui novit aequitatem: nec facile error is vitio sordescit, quem doctrina purgaverit. Si enim Q. Mutius versus Servium Sulpitium recte illo fuit usus sermone: Turpe est patritio et nobili viro ius, in quo versatur, ignorare, Ioh. Francis de Pavin in praefat. Extrav. quanto melius possit increpari iudex, cuius aedes volebat Cic. lib. 1. de ll. tamquam oraculum adiri debere: imprimis, cum iudex, ignoranter procedens litem suam faciat, ut ostendit Hippol. §. occurrunt. n. 3. ext. t. 1. de paen. iud. qui male iud. Hinc Bald. in l. 2. C. de sent. ex brev. recit. duos sales requirit in mente Iudicis, scil sapientiae, qui est intellectus Leg. et Cann. et conscientiae.
Tum autem, ait Damhud. in pr. cr. c. 36. n. 9. ex Hennin. Goden. in prooem. iudic. process. n. 16. et seqq. iudex rectam retinet conscientiam, si sit bene instructus sale iurium.
Potest quidem ignorantiae suae ex parte mederi iudex, si ICtos adeat, ut praecipit Damhud. pract. crim. c. 76. n. 35. sed miser est, qui ex alieno pectore sapere cogitur, qua de causa Persae ridebant Romanos, quod apud eos viri indocti iudicum munus sustinerent: literati vero iis, post terga assisterent, Ammian l. 23. quod de antiquis Germanis quoque refert Iohan. Boem lib. 3. de morib. gent. c. 12. Recte Messala Valerius apud Tacitum lib. 1. Annal. ait: se in iis, quae in Rem publicam pertinent, non usurum consilio, nisi suo: ubi notat Annibal. Scot. Placent. Prudentis viri esse, non alieno, sed proprio niti consilio. Nec excusatus est iudex, si male pronuntiatam a ICtis sententiam exsequatur, quam ex officio suo corrigere, aut mitigare debuisset. Iudicis enim causa agitur, quando scientia pronuntiatur, et de praetore, non Iurisconsulto dicitur, quod habeat potestatem supplendi, corrigendi, etc. ius civile, l. 6. de iust. et iur. Quid vero si casus incidat, quem iura non definierint? Ibi omnia, quae non determinantur a iure, arbitrio iudicis per doctrinam, cap. de causis ex. de offic. de leg l. 1. ff. de iur. de lib. l hodie l. sanctio. ff. de poen. l. 1. §. quibus multa. ff. de Effract. Hoc vero arbitrium sine prudentia interponi non potest Proinde recte Aegyptii circumdabant iustitiae picturam libris, ut indicarent, se doctrinam in iudice requirere, Diodorus libr. 1. Cael. Rhodig. libr. 23. caepite 18.
[Note: Altera virtus iudicis.] Deinde necesse est a crimine, quod damnaturus est, iudicem immunem esse, Alioquin Epictet. in sentent. ad fin. tom. 2. a VVolf. editi.
dicebat, turpe esse, iudicem ab alio iudicari. Xenocrates enim cum videret furem quendam duci ad patibulum, subrisit: quod magni fures minores morte damnarent. Si enim non patimur verrucas nostras, ab iis, qui ulceribus scatent, reprehendi, multo minus vitia a similibus condemnari. Iudicet, ait Ambrosius cap. iudicet in pr. 3. q. 7. ille de alterius errore qui non habet in se ipso, quod condemnet. Iudicet ille, qui non agat eadem, quae in alio putaverit punienda, ne cum de alio iudicat, in se ferat sententiam. Hoc enim parit iudicis contemptum, quo nihil studiosius fugiendum iudici l. 19. de offic. praes. Cum enim Iustinus II. semitarium quendam hominem praetorem constituisset, ipse propter vilitatem contemptus a patritiis, et iustitia neglecta fuisset, nisi Imp. severitate sua [Orig: suâ] occurrisset, Zonar. in Iust. Proinde Philo in lib. de iud. sicut, ait, ignem oportet calidum esse, ut urat, ita iudicem iustitia oportet indutum esse, ut eam reddere possit aliis: Et Athen. in Arcopagum ascensuros, triplici dokimasi/a| <BetaCode: dokimasi/a|> prius probabant, ne quid vitiorum in iis maneret: Sigon. l. 2. de Rep. Athen. c. ult. iudicemque suum sic instruit Theodor. Rex: Esto innocentiae templum, temperantiae sacrarium, ara iustitiae. Absit a iudicariis mentibus aliquid profanum, Cassiod. lib. 1. Ep. 12.
[Note: Iudex d bot affectibus vacare.] Porro in ipso iudicio maxime necesse est a iudice iustitiae rationem haberi, quoniam inde iudicis nomen derivat Isidor. in Etymol. Bald. etiam in l. 1. C. Ne ex deli. defunct. iudicem in criminalibus iniuste procedentem, putat teneri I. Corn. de Sic. quem capitis damnat Macer. l. 7. §. fin. ff. ad. ad l Iul repet. si alium morti iniuste adiudicarit. Alioquin, cum sit falsarius, punitur ob crimen falsi, l. 1. Sed et si. ff. de falsar. Bellov. lib. 1. prax. crim. cap. 11. n. 15. Claud. de Battand.
reg. 42. Cum vero affectus iustitiae maxime obsistant, quod, dicente Seneca. l. 8. Ep. 60. rem consilio et cogitatione videre non sinant: sicut amantes de formis nihil iudi care aiebat Quint. lib. 6. cap. 3. quod oculorum sensum amor premeret: omnes oportet affectus in tribunalis vestibulo exui. Propterea enim solent iudices sedere, Novell 71. cap. Sancimus in med. l. Quisquis. §. ult. C. de postul. l. A. procedente C. de dilat. ut tranquillitatis animi admoneantur Apud Areopagitas eadem de causa, a)/neu ta/qouj kai\ proimi/ou <BetaCode: a)/neu ta/qous kai\ proimi/ou> causae perorabantur, Lucianus in Hermotim. et Anachars. Arist. in pr. Rhet. et quidem noctu, Alexand. ab Alex. lib 3. cap. 5. quo omnes exeluderentur perturbationes.
Apud Aegyptios. Diod. l. 1. et Thebanos fingebantur imagines iustitiae caecae et sine manibus, quod, explicante Plut. nec munera capere, nec oculos in cuiusquam gratiam deflectere debeant, quamquam Chrysiph. l. peri\ kalou= kai\ hdonh=j <BetaCode: peri\ kalou= kai\ hdonh=s> , eam fingat oculis acutissimis, ut interprete Gell. lib. 14. [Note: An munera iudici accipionda.] c. 4. in momenta causarum intime intueatur. Munera vero vetant ll. accipi a iudice, quia excaecant oculos iustorum, Deut. 15. et praevaricatio sunt veritatis, c. qui recte, 11. q. 3. quae duo loca afferunt Angel. et Ias. in l. non dubium in pr. C. de testib. et ad idem adducit Hippol, de Mars. prax. crim. §. postr. n. 4. c. cum aeterni in pr. de re iud. lib. 6. cap. vi recte, c. quatuor. 11. q. 3. cap quoties de testib. Disputent Dd. Bart. in l. plebiscito de offic. praes. et gl ibid. Bald. l. Solent de off procons. utrum magistratui ob iudicium munus accipere liceat, nobis probantur ordinationes Hisp. quae propter iudicium quicquam accipere prohibent, teste Gundisalvo in tr. de haeret. n. 8. 9. cum iudex non propter munera, sed propter virtutem veram sententiam pronuntiare debeat, Castel. 4.
de off. reg. c. 4. et Greg ait c. qui recte 11. q. 3. qui recte iudicat et praemium remunerationis exspectat, fraudem in Deum perpetrat, quia iustitiam, quam gratis impertiri debuit, acceptione pecuniae vendidit. Bonis male utuntur, qui pro temporali lucro iuste iudicant: tales quippe ad veritatem non iustitiae defensio, sed amor pretii provocat, quibus si spes nummi subtrahitur, confestim a iustitiae confessione recedunt.
[Note: Utraque pars andienda.] Debet igitur iudex aequaliter utramque partem audire, sicut Heliastae iudices apud Atheniens. iurabant: kai\ a)kroa/so mentou=te kathgo/rou kai\ tou= a)pologoume/nou o(moi/wj a)mfoi=n . Demosth. in Timor. qui et in orat. de Coro. aequissimum censet, praebere se ipsum aequalem iudicem utrique et communem a)kroath\n <BetaCode: a)kroath\n> , imitatus praeceptum Platon. Ne iudica, nisi utrosque audieris. Alexandrum M. notum est, cum controversias audiret, solitum aurem alteram obturare, ut eam reo integram reservaret, Plut. in Alex. Lex 12. erat: Ante meridiem causam conscito, cum perorant ambo praesentes, Gellius l. 17. c. 2. Unde merito Seneca de mor. Claud. Claudium insectatur, quod ipso non alius potuit citus discere causas. Una tantum parte audita, saepe et neutra: Et lust. Nov. 8. t. 3 §. Et aequus, a magistratu exigit, ut utrique parti aequi sint, etc. Imo Theophilus Imp. uxoris suae fratrem Petronam in medio foro caedi curavit, quod affinitati confisus, servitutem, quam vicinae mulieri sumptuosis suis aedibus fecerat, tollere negaret, Zon. et Cederen in Theoph. Respectus enim personarum non habendus, sed utraque pars audienda. Antequam scruteris, ait Salomon. Eccl. 11. ne reprehendas, intellige prius, et tunc increpa: antequam audieris, ne respondeas: et ex eo Damasus Pap. cap. Eorum. 11. q. 3. Eorum, qui accusantur, causas discutere non licet prius
quam canonice vocati ad Synodum veniant, et praesens per praesentem agnoscat veritatem, et intelligat, quae ei obiciuntur, quod an patres Tridentini observarint, ex act. Synod. Trid. patet.
[Note: Non praecipitandae sententiae.] Magnum quoque ad rectum iudicium momentum affert, si sententiam iudex non praecipitet. Nihil enim, ait Demosthenes, tam contrarium est iudicio, quam subito sine iudicio decernere: et Seneca in prov. Ad paenitendum properat, qui cito iudicat: item, in iudicando criminosa est celeritas: et Hippol. de Mars. §. postrem. prax. crim. num. 2. refert Cardin. dictum super text. in Clem. pastoralis. §. verum in pr. de re iud. Praecipitata voluntas est noverca iustitiae. Antoninus Philos. etiam in minimis rebus diem consumpsit, ratus non oportere Imp. quicquam propere agere, Dion. in Anton. Antea Tiberius vetuit damnatos ante 10. diem puniri: Dion. lib. 57. Suet. in Tiber. et Augusto, cum praeceps ad iram ferretur, consilium dedit praeceptor, ne condemnationem ratam esse iuberet, antequam literas 24. recensuisset, ratus interim iram posse intepescere, Victor. in Theod. Longius spatium impetravit Ambrosius â Theodosio, cum per iram omnes Thessalonicenses damnasset, Zonar. in Theod. Tulit enim legem, ne severum supplicium ante 30. dies exsecutioni mandaretur, l. 20. de poen. lam olim secundum Leg. 12. tabul. causae ante meridiem propositae, a meridie demum decidebantur, Gell. l. 17. c. 2. Thomas vero Morus in sua Utop. secundo demum die vult iudicium ferri. Lacedaemonii quoque iactant se apud Thuc. l. 1. Haec instituta maiores nostri nobis tradiderunt, ne in exigua diei particula de multis capitibus, pecuniis, urbibus et de gloria properantes decernamus, sed per otium: cuius instituti rationem reddebat Anaxandrides, quod si hic [Orig: hîc] semel
erratum fuerit, non detur consilii corrigendi potestas, Plut. in Apophtheg. Lacon. Aliam rationem suppeditat Sen. 1. de clem. Prope, inquit, est, ut libenter damnet, qui cito.
[Note: Censeres.] Sed iudices denique relinquemus, omissis ceteris quaestionibus, quas Phavotinus iudici proponit apud Gell. l. 14. c. 3. et ad Censores pergemus. Ego, inquit Polyb. l 6. arbitror uniuscuiusque Rei pub. fundamenta esse mores et leges. Iam sicut II. iudices, ita moribus praepositos oportet Censores, quia ea corrigant, quae legib. definiri nequeunt, Lips l. 4. c. 11. Merito insectatur Cic. in Bison. et de arusp. resp. Clodium, quod censuram extinxerit, cum Plut. in Cat. mai. magistratum hunc vocet omnium sacratissimum, et Liv. l. 4. morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen ponat, etc. Omnes enim bene constitutae Res pub. Censuram magni fecerunt. Carthaginensium praefectum morum nominat Prob. in Hamilc. qui vetuit Hasdrubalem cum Hamilcare versari, quod impudice ab eo diligi putaretur.
Atheniensium censores Suid nominat zhthta\j <BetaCode: zhthta\s> , ad id creari solitos, ut notarent, qui publice iniuriosi fuissent, sicut Arpocrat. interpretatur. Sed praeter hos censoriam curam demandatam suisse Areopagitis, abunde testatur Isocrat. in Areopag. et Socrates in Axioch. ubi ait: postquam in Ephebos aliquis asscriptus sit, omne tempus Sophronistis et Areopagi iuvenum censurae tribui. Idque a Solone institutum Plutarch. docet in Solon. Itaque Athen. lib. 13. ex Hyperidis sententia prodidit, si quem in caupona cenasse comperisset, eum prohibuisse senatum in Areopagum ascendere, et Quintil. scribit, Areopagitas damnasse puerum, quod coturnici oculos eruisset Interpretabantur enim signum perniciosae [Orig: pernitiosae]
mentis. Venetos miratur Bodinus de Method. histor. capite non. usque ad annum 1566. potuisse censoribus carere, quo tempore tresviros corrigendis moribus crearunt. Interim censorium quoddam officium inter cetera tribuit Advocatoribus Egnat. lib. 2. c. 4.
Apud Romanos primus censurae auctor fuit Servius Tullius, de quo Flor. Epitom. 1. Censum omnium primus egit, lustrum condidit, et Livius libr. 1. Censum instituit, rem saluberrimam, tanto futuro imperio. Ipse vero Servius, teste. Dionys. quater censum egit, quintum P. Valerius, et T. Lucet. Coss. Denique ann. V. 312. novus magistratus censendis civibus creatus est, cuius originem pulchre edisserit Livius. l. 4. eumque Censorem vocatum putat Varro, quod ad eius censionem, id est, arbitrium, censeretur populus: et Festus, quod rem suam tanti quisque aestimare solitus fuerit, quantum censor censuerit. Iavolenus a censendo, quasi constituendo, derivat, l. 111. de V. S. De hoc vide Budae. in ann. ad II Liv. lib. 14. Plutarch. in Aemil. et Cat. Fenest. cap. 8. Lat. cap 22. de Roman magist. Cic. lib. 2. et 3. de Leg. pro Cluent. Ascon. lib. 1. in Ver. Blond. lib. 3. Roman. triumph. Pellit. in com pro Cecin. Scip. Ammir. l. 11. disc. 2. Primum vero lustrum, quod Censs. condiderunt, fuit undecimum: postea quo vis quinquennio novum conditum fuit, Cicero et Paedian. libr. 1. in Ver. quod quamquam Clodius abrogare niteretur, Caesar tamen restituit, dum se magistrum morum dixit, Plutarch. in Aug. et Augustus censum ter repetivit, donec Vepasianus censum 75. eumque ultimum ageret. Nam, quamquam Domitianus perpetuum se censorem nominabat, lustrum tamen non condidit, Tranq. in Domit.
Duplex autem est officium censorum, Ascon.
[Note: Primum officium censorum.] libr. 1. in Ver. Primum consistit in numeri, aetatis, ordinis, conditionis, dignitatum, possessionum, civium aestimatione et descriptione, cuius utilitates vix verbis exprimere quisquam [Note: Consus personarum.] possit: brevibus complexus est Bodin. lib. 6. de Republ. cap. 1. et Flato ait 12. de ll. quemque opes suas in censum deferre, ad multa utile. Numerum enim civium sciri oportet, ut suam potentiam cognoscat Res pub. ne gravioribus se bellis implicet, quam sustinere possit. Propterea et praecipit Deus, Num. 1. v. 2. 3. 4. Accipe numerum Israelitarum, secundum familias nomina sua profitentium: omnes masculi sexus homines, qui militare possunt, et annum 20. attigerunt, vel superarunt, viritim numerentur, etc. Num. 26. David vero punitur, quod populum in contemptum divini auxilii numeraret, victoriamque non tam Deo, quam suae potestati arrogaret. Addit aliam rationem Ioseph. lib. 7. c. 13. quod in capita censitorum aes certum, Exod. 30. v. 12. 13. praescriptum, non exsolvisset [Orig: exolvisset]. Nec tantum ad gerendum bellum multitudo civium cognosci debet, sed et in pace, quo annonae frumentariae ratio haberi possit, item pomariorum [Orig: pomaeriorum] ampliandorum et deducendarum coloniarum. Propterea Romani, licet in albo armis ferendis idoneos tantum scripserint, sicut Livius lib. 1. ex Fabio Pictore testatur, primo lustro censa fuisse 80. milia, armis ferendis idonea, omnes tamen homines censuerunt, id quod Halycar. docet, lib. 2, dum scribit: 7. Iustro, mulierum, puerorum, servorum, mercatorum, et sordidas artes exercentium, triplo plus fuisse, quam turbae civilis. Qui enim incensus erat, vendebatur, ut patet Ulp. de c. min. Maxima capitis diminutio est, cum civitas ac libertas amittitur, ut cum incensus aliquis venierit.
De aetate quoque cuiusque Reip. constare debet, non tantum ad ordinandos tutores, sed quia certis magistratibus certa aetas praefinita est, l. 8. ff. de Mun. et hon. l. 2. de minor. Gell. 4 Cic. in Manil. Sigen. de ant. iur civ. lib c. 2. Gruch. 1. de comit. Roman. Lips. com. in 3. An. Tacit. Scip. Ammir. lib. 11. disc. 5. et Ovid. in Fast. ait: finitaque certis Legibus est aetas, unde petatur honos. Servius igitur instituit, ut quotus quisque nasceretur, toties aera singula in arcam, in fano Iunonis Lucinae collocatam, inferrentur: deinde, cum Anno 17. togam primam acciperent, singula vicissim aera in templo Iuventae offerrentur, et denique in fano Veneris Libitinae, quando quisque moreretur, Halycar. lib. 4. M. Antoninus iussit apud praefectos aerarii, nomen liberorum, intra 30 diem, ut nati fuerint, edi: Capit. in Anton. et Franciscus Rex Galliae anno 1539. edictum promulgavit, ut singuli Curiones baptizatorum et mortuorum in regesto nomina conscriberent, Godofred. ad l. aetatem 3. ff. de Cens.
[Note: Census dignitatis.] Ordinis quoque et conditionum seu statuum distinctio quantum prodest Rei pub? ad differentiam nobilium et plebeiorum, civ ium et peregrinorum vel incolarum, ex cuius neglectu experimur magnas familias oblitterari, et novas prodite, de quibus illud Iuven. Sat. 8. usurpare possumus: Maiorum primus quisquis suit ille tuorum, Aut pastor fuit, aut illud, quod dicere nolo. Livius auctor est, 50000. Latinorum deleta suisse per censum, quod se pro civibus venditassent, et Fab. Max. libertos, qui omnes trib. corruperant, inde revocavit, inque quatuor urbanas trib. contraxit, Liv lib. 9. in fin. Pericles quoque cum censum Athenis ageret, quinque milia exauctoravit, et sub hasta vendidit, quod, cum peregrini essent, in civium ordinem se ingessissent, Plut. in Pericl.
[Note: Cenfus divitiarum.] Confert denique census divitiarum, quem, quomodo institui debeat, describit Ulpian. l. 4. ff. de Censib. ad exaequanda tributa pro cuiusque facultatibus. In hoc enim commendat Flor. lib. 1. c. 9. censum Servii, quod, cum patrimoniorum discrimina in tabulas retulerit, singulis certa imperaverit tributa, cum antea aequaliter omnes conferrent. Universum enim populum in quinque classes distinxit, divitiarum differentiis distinctas, quibus adiecit sextam ex proletariis et capite censis. Proletarii autem, secundum Iulium Paulum errant, qui non amplius, quam mille quingentum aeris in censum deferebant. Qui vero nullo, aut perquam parvo aere censebantur, capite censi vocabantur. Extremus autem census capite censorum aeris fuit CCCLXXV. Gell. l. 16. c. 10. hanc infimam classem scriptores interdum praetereunt, quod in suffragiis parum poterat Nam Gellius ex sententia Tuberonis scribit, Tullium quinque tantum classes instituisse, et Livius ait: Tribunos decem creatos, ex singulis classibus binos, quod Ascon. in Cornel. repetit.
[Note: Alterum officium censorum.] Alterum officium, quod Lips. l. 4. polit. capite 11. peculiariter censuram vocat, in emendatione morum consistens, Iulius Caesar, utpote maxime necessarium, solum fere retinuit, dum se Magistrum morum vocavit, Plutarch. et Suet. in Iul Caes. Censoris enim potestas, ait Dion. lib. 40. privatim quoque in cuiusque vitam inquirendi, meritosque infamandi ius habebat, et dicente Cicer. in Pison. quinto quovis anno de moribus iudicabat. Nonnulli, ut Gellius refert lib. 7. c. 22. existimant, notam censoriam poenam non fuisse, sed muneris remissionem sine ignominia. Cicero quoque lib. 4. de Repub. ait: Censoris iudicium damnato nihil affert praeter
ruborem et pro Cluent. ostendit, sine infamia fuisse, Cato tamen in orat. quam de sacrif. commis. scripsit. Obicit hanc rem criminosius, ut magis cum ignominia videri possit. Quod ut verum sit, cum Liv. 4. Mamercum ignominia notatum scribat, infamia tamen caruit, cum a censoribus notati, saepe ipsi censores facti fuerint, ut ostendit Cit. pro Cluent.
Cum autem in nostris Rebus publicis peccata adhuc multa increbescant, quae ll. certis non puniuntur, ignominiam tamen afferunt, omnino ex usu Rei publicae est, ut censura reducatur. Quamquam enim Ecclesiasticis personis Statuta Polon. libr. 1. cap. 4. a. 8. l. 11. correctionem verbalem concedunt, inanis tamen est, quia caret exsecutione, nec ulli imprimit ignominiae notam. Vitia vero, quae censura maxime resecare debeat, quis omnia referre possit? Unum atque alterum tetigisse sat sit, ut ab iis progressus ostendatur ad cetera. Nullus hodie contemptum religionis punit, quem apud Iudaeos Deus capite [Note: Contemptus religionis] multari voluit. Turpe sit, cum audiamus, Turcas aliquot plagis excipere, qui a consuetis precibus absunt, Menavius in histor. Turc. Sturmius serm. 2. de bell. Turcic. tam impune sacra a Christianis negligi, quae numquam, nisi cum publico damno Rei publicae neglecta sunt.
Nec minus in ceteris peccatur, de quibus Leges tacent. Quam angusta, ait Senec. innocentia est, ad legem bonum esse? quanto latius patet officiorum, quam iuris regula? quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae extra tabulas publicas sunt. Digna me hercule virtus est liberalitas, quae maxime in Repub. floreat, quamque Dioclerianus primam dotem principum vocabat: Pompon. Laet. in Diocletian. non tantum quod ad verum usum
divitias accommoder, sed plurima exciter ingenia, quae adminiculis destituta, alias periissent: Verum postquam censura eviluit, nec est, qui hanc civibus imperet. Cum censura adhuc vigeret, scribit Salust. in Catil. Romanos dandis magis, quam accipiendis beneficiis amicitias parasse: postquam exstingui cepit, bona pars hominum decepta cupidine falso, Nil satis est, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis. Nescis, quid valeat nummus, quem praebeat usum? Horat. 1. Sat. 1.
[Note: Perfidia.] Quidnam est gravius vitium, quam perfidia? Periurii poena divina exitium, humana dedecus, ait Cicero lib. 2. de Legib. et Hesiod. o(j de) kemar/turi/h|sin e(kw\n e)pi)orkon o)mossai, yeu/se tai, )en de) di/khn bla/yaj, nh/keston a)a/sqh, tou= de\ th=j a)maurote/rh geneh\ meto/pisqe le/leiptai, Andro\j de\ e)u o/rkou geneh\ meto/pisqen a)mei/nwn . id est, ut Claudiani versibus utar, In prolem dilata ruunt periuria patris, Et poenam merito filius ore legit. Et quas fallacis collegit lingua parentis, Has eadem nati lingua refundit opes. Nunc tamen, ut sunt mores, vere licet de nostra aetate vers. Menandri usurpare: Sugke/xuke nu=n th\n pi/stin o) kaq) u(ma=jbi/os, aut cum Comico exclamare: O Iuppiter, ubi nunc est fides? Sunt enim, qui in fortunae iam casibus omnia ponunt, Et nullo credunt mundum rectore moveri, Natura volvente vices et lucis et anni: Atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt. Est alius metuens, ne crimen poena sequatur. Hic putat esse Deos, et peierat, atque ita secum, Decernat quodcumque volet de corpore nostro Isis, et irato feriat mea lumina sistro, Dummodo vel caecus teneam, quos abnego, nummos, Et phtisis et vomicae putres et dimidium crus Sunt tanti? pauper locupletem optare podagram Ne dubitet. His verbis depingit Iuvenal.
Satyr. 13. nostros mercatores, qui tamen illud Ididori lib. 2. sentent. notare debebant: Quacumque arte verborum quis iurer, Deus tamen, qui conscientiae restis est, ita hoc accipit sicut ille, cui iuratur, intelligit. Dupliciter autem reus sit, quia et nomen Dei in vanum assumit, et proximum dolo capit. cap quaecumque 22. quaest. 5.
[Note: Foenus.] Prolixus essem, si omnia censurae corrigenda, vitia congregarem. Foenerari, ait Cato, quid est, nisi hominem occidere, apud Cicer. lib. 2. de offic. in fin. idemque in pr. lib. de re rust. ad sil. Maiores nostri, ita in Leg. posiverunt [Reg: posuerunt]: furem dupli condemnari, foeneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem aestimarint foeneratorem, quam furem, hinc licet aestimare. Hodie summi quique viri hac fraude ditescunt, quos nisi censores, nemo notat, postquam lex 12. tot plebiscita, tot praetorum edicta, contra foenebre malum evanuere, Tacit. l. 6. Annal. Praetereo avaritiam, morositatem, scurrilitatem, neglectum amicitiae, in continentiam, etc. quae Censoribus emendanda sunt. Non minima adhuc pars Censurae est, in civium vitam inquirere, quod fuisse Areopagi officium Isocr. docet in Areopag. Solon enim instituit, ut ab Areopagitis inquireretur, quid quisque Atheniensium ageret, et in quo se quaestu sustentaret, Plut. in Solon. ipseque Caesar, cum esser Magister morum, privatas aedes ambiit, quo modo quisque viveret, percontans, Plut. in Caes. Dion. 43. Censorum enim esse, ait Cicero l. 3. de ll. populiae vitates, soboles, familias, pecuniasque censere, coelibes esse prohibere.
[Note: Censeris officium circa coniugia.] Primum enim, quia rei familiaris fundamentum est coniugium, huic a Censs. pro spiciendum est, ut recte instituatur. Solon enim iuvenem in sinu vetulae pinguescentem notari voluit, Plut.
in Solon. quod ea coniugia Rei pub. inutilia putaret, quae et Iuliae rogationes, Tacit. 3. Annal. et l. Papia Poppaea improbabat. Lactant. l. 1. Ulpia. Inst. t. 19, una cum multis aliis ad coniugia pertinentibus, Lips. com. in 3. Annal Tacit. Romani Censores ita rogabant maritos: Et tu ex animi tui sententia uxorem habes? quam interrogationem cum eluderet cavillator: Habeo, sed non ex animi tui sententia, propterea in aerarios relatus est, Gellius. l. 4. c. 20. Tanta enim erat Censorum reverentia, ut et condemnarint aliquem, quod in iure stans oscitasset, Scip. in orat. de Cens. et Pyrrhander acriter obiurgavit Athenienses, quod praesente Areopago risissent, ut memorat Aeschines. Camillus et Posthumus multam dixerunt iis, qui caelibes ad senectutem pervenissent? quod in naturam deliquissent, Valer. lib. 11. cap. 9. Natura enim sicut nascendi, ita et gignendi legem scribit mortalibus, Patrit. lib. 3. de Repub. t. 7. Carbilium Rugam coegerunt divortium facere, quod uxorem haberer sterilem, Gell. lib. 4. c. 3. Imo et in mores domesticos inquisiverunt. Cato enim Manilium, consulatus candidatum, a senatu removit, quod uxorem impudicius exosculatus fuisset, scilicet inspectante filia, Plut. in Cato. Mai.
[Note: Circa institutionem.] Proxima cura deflectitur ad institutionem puerorum, non tantum, ut unusquisque quod ex se natum est, educare cogatur, sed ut ita educet, prout Rei pub. conducit. Multos enim divites invenias, qui prae avaritia nolunt liberos ad liberalia studia educare, ne sumptus forte facere cogantur, quos cum pauperes, suis impendere non possint, illi a censoribus compellendi essent, ut ad sumptuosa studia, quibus Res pub. carere nequit, liberos potissimum instituendos darent. Tum vero inprimis luxuriosum illud et
delicatum instituendi genus, censuram exigit. Nam, ut nunc sunt mores, Motus doceri gaudet Ionicos Matura virgo: et fingitur artibus Iam nunc, et incestos amores De tenero medicatur ungui, Horat. lib. 3. Od. 6. Nec vero virgines tantum, sed in quo Rei pub. se maxime misertum dicit Scipio African. apud Macrob. 3. Sat. cap. 14. virgines simul et pueri ingenui eunt in ludum saltatorium, quasi, ut ait Arnob. 2. cont. gent. membra ad id accepissent, ut incompositos dissolverentur in motus, saltarent et cantarent, orbes saltatorios verterent, etc. Non his iuventus praedita moribus, infecit aequor sangui ne Punico: Pyrrhumque et ingentem cecidit Antiochum, Annibalemque dirum, Horat. d. loc. Reicit enim has levitates, Sen. in prol. Decl. quod effeminent corpora, eaque de causa Plato. 3. dell. Ionicam harmoniam a Rep. removet.
Cicero sane 1. de off. inter illiberales reponit saltatores, et pro Mur. ait: Saltatorem appellat L. Murenam Cato: maledictum est: ex quo fundamento saltandi peritiam exprobrat Gabinio, in orat. cont. Pison. quam et M. Caelio et Licinio Crasso vitio datam, Macrob. restatur lib. 3. c. 14. Domitianus quaestorium virum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, movit Senatu, Suet. in Domit. c. 8. et inter cetera Iohanni Camatero obicit, Nicet. 4. ann. Man. quod Cordacem saltaverit, et pedes celeriter huc atque illuc agitarit. Nota est repulsa Hippoclidae, qui desaltavit matrimonium, Herod. lib. 16. et sententia Homer. Iliad. 24. qui ye=u sta/st) o)rxhsta/ste <BetaCode: ye=u sta/st) o)rxhsta/ste> vocat e)le/gxea <BetaCode: e)le/gxea> . Sed haec intelligi volumus de luxuriosa et histrionica saltatione, quae lauream saltando aucupatur. Quid enim, ait Salust. Psallere, saltare elegantius, quam necesse est probae? Adeo et ipse Semproniam reprehendit, non quod saltare,
sed quod optime scierit, Macrob. 3. Sat. c. 14. Quae vero honestam voluptatem, aut corporis exercitium sibi pro positum habet, prorsus contemni non debet, dummodo non sit nimia. Hac de causa Lacedaemonii choreas celebrarunt, Plut. in Lyc. Euseb. lib. 13. praep. Euang. c. 12. et Socrates ipse saltavit, Lucan. in lib. peri\ o)rxh=j <BetaCode: peri\ o)rxh=s> Plut. de tuend. val. quem tamen Alphonsus rex Arrag. risit, saltatorem ab insano nihil disserre, dicens, nisi, quod hic, dum saltat, ille, dum vivit, insanus est, Ant Panor. in facet. Alph.
[Note: Circa res familiares.] Quid dicam de neglectu rei familiaris? P. Scipio Nasica et M. Pompilius cum equum deprehenderent nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum: Et cur, inquiunt, ita est, ut tu sis, quam equus curatior? Quoniam, inquit, ego me curo, equum Statius meus servus. Visum est parum it reverens responsum, relatusque in aerarium, ut [Note: Circa luxum in vestitu.] mos est. Gell. lib. 4. c. ult. Quid de luxu? quem Ammian. lib. 28. recte ex neglecta censura accrevisse suspicatur. Quod enim M. Cato de l. Oppiae interitu suspicabatur: Simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu numquam facies, quodque evenisse Valer scribit lib. 9. c. 1. et Tacit. 3. Annal. ut postquam M. Fundanus et L. Valerius legem Opp. abrogarant, in immensum luxuria vestitus difflueret, idem de interitu Censurae merito usurpare possumus.
[Note: Feminarum.] Huic tamen luxuriae sedulo meta ponenda esset, non tantum, quod luxuria et avaritia sint duae pestes omnia magna imperia evertentes, ut ait Cato in orat. l. Op. sed, quod aemulatio mulierum exedat familiam. Plut. in Aulul. Miserum enim vitum, et qui exoratus, et qui non exoratus erit, cum, quod ipse non dederit, datum ab alio videbit. Interim verus ornatus mulierum
negligitur, quem Clem. Alex. 2. l. de paedag cap. 10. 11. 12. in pietate et pudore collocat, Phocionis vero uxor in reb. gestis sui viri consistere dicebat, Plutarch. de Musi. et Cornelia Aemilii Pauli filia in liberis bene institutis, Patr. lib. 4. de Repub. t. 5. Quae enim se sumpetuosius comit, et per publicum notabiliter incedit, oculos in se iuventutis illicit, suspiria adolescentum post se trahit, concupiscendi libidinem nutrit, peccandi fomitem succendit, ut etsi ipsa non pereat, alios tamen perdat. Haec et plura alia vide apud Cypr. in lib. de hab. virg. eisque similia apud Tertull. de orn. mul. et cult. faem. Ambro. lib. 1. de Virg. Chrsysos. in Homil. Clem. de loc. Xenoph. in Oecon. Livius. libr. 34. Plutarchus de praec. connub. et alios quos comportavit Tiraq. l. 3. connub.
[Note: Virorum.] Quod si mulierum luxum ita insectantur viri boni, pensate ergo, ait Gregor. quae culpa sit, hoc viros appetere, quo curavit pastor Ecclesiae feminas prohibere. Mulierum enim levitati Arrian. Epict. lib. 3. cap. 1. pigmenta nonnulla concedit, sed virorum gravitate omnino indigna putat, quia Fine coli modico forma virilis amat, ideoque viris dixit in Enchirid. Quicquid ad ostentationem, aut delicias [Orig: delitias] attinet, repudianto, quod Simp. in com. sic explicat, ut usque ad munditiem corpus colere liceat, non ultra. Nam et mundum, personaeque conditioni accommodum, amictum rationibus persuadet. Epict. lib. 4. c. 11. Guaz. de civ. conu. et alii, sed luxuriosum improbat, quod luxuriosus inde aestimetur animus. Sic enim iudicabat rex Aethiop. cum variegata amicula a Cambyse acciperet: Dolosi, inquit, hominis, dolosa vestimenta: Herod. lib. 3. et Liv. lib. 8. refert. Minutiam vestalem primo in suspicionem incurrisse propter mundiorem iusto cultum. Iudas quoque Gen. 38. ex ornatu
suspicatus est Thamar esse meretricem, nec Zaleucus superbe ullam mulierem, praeter meretricem, vestiri voluit, Diodorus. lib. 12. bibl.
[Note: In cibo et potu.] Altera pars luxus in cibo et potu consistit, de quo Seneca Ep. 86. conqueritur, quanto magis idem facturus, si nunc revivisceret, quando eo latius se diffundit luxuria, quo longius a censura abest. Profert Horatius lib. 2. Sat. 2. cenam sumptuosam et Macrob. 3. Sat. 2. Pontificale convivium, quod sumptuosissimum putat: sed nihil illa omnia ad haec nostra, quibus etiam Heliogabalum superare nitimur, apud Lampr. in Heliog. aut Metellum, apud Salust. aut Lucullum, apud Plut. in Luc. Sane Olato 3. de ll. Homerum scribit tantum assas carnes apposuisse Graecis sine condimentis, et Comicus ait: antiquorum verba allium et coepe oluisse. Sed nunc ubi Pisones, ubi Fabii, frugalitate olim celebrari, sicut sapientia Laelii, pietate Metelli? Plin. in Paneg. ubi leges sumptuariae, Orchia, Fannia, quam Lucil. Centussim vocat, quod vetaret ultra 100. ass. in convivio insumere, ubi Didia, Licinia, Cornelia, Antonia? Macrob. 3. Sat. c. 18. Ubi Oenoptae Atheniensium? qui, quid quisque biberet, in convivio observabant, Athen. lib. 10. c. 7. et contra ebrios actionem instituebant, Poll. lib. 8. ubi lex Minois, ne compotationibus usque ad ebrietatem indulgerent? Plat. in Min. ubi edictum Maximiliani, ut ebrii cum ignominia ab Imp. officiis excluderentur? ubi Mahometis, qui in Alcor. vini usum fere torum prohibuit? ubi Basilidis Muscov. qui, quamvis a Tyranno non longe absuerit, in eo tamen multos bonos principes superavit, quod, qui publice ebrii conspicerentur, in carceres impingeret, non depromendos inde nisi triduo ante Pascha, Oderb. l. 1. de vit. Basilid. Hodie invertunt Alifanis vinaria
tota Vibidius, Balatroque, secutis omnibus imis: imo etiam summis, Horat. 2. lib. Sat. 8. De plerisque enim dicere possumus, quod Aurelianus de Bonoso: Eum non ut vivat natum esse, sed ut bibat: Vopiscus in Bonos. Iohannes Boe. lib. 3. de mor. gent. cap. 2. nec quisquam cogitat, quod Basil. in orat. de Ebriet. ebrietatem vocet a)kro/polin <BetaCode: a)kro/polin> omnium malorum: qua de causa ebrios delinquentes bis puniebat Pittacus, quod bis peccarent, Aristor. 3. Ethic. cap. 5. 2. Polit. c. ult. Laert. in vit. Pittac.
[Note: Curatores.] NUnc ad eos properamus, qui extra ordinem officia gerunt, quos Pomp. l. 2. §. 33. de origin. iur. Ulpianus l. 2. §. 46. de adminsitr. rerum ad civ. pert. Papinian. l. 3. §. 1. eod. vocat Curatores: Cicero lib. 3. de legib. antiquiori dialecto, coeratores, ut explicat Turneb. in comment. Hi sunt, quibus officia committuntur extra ordinem sine lege aut consuetudine, quod indicat Livius, dum de Scipione scribit, quod licet omnes centuriae ipsi Hispaniam decrevissent, vix tamen ausus fuerit triumphum petere, quod ad eum diem nemo triumphasset, qui sine magistratu rem gessisset. Idem de Pompeio refert Plutarch. quod obtinuerit triumphum, utut Sylla obstiterit, clamaus, non esse triumphum concedendum, nisi ei, qui magistratum gessisset. Nec dubium est, cum Q. Publio primum imperium continuaretur, curationis speciem magis, quam magistratus fuisse Duo enim singularia, ait Livius lib. 8. ei primum obtigisse, prorogationem impetii non ante in ullo factam, et acto honore triumphum. Unde et miratur de triumpho,
qui nemini conferebatur, qui extra ordinem res gessisset.
[Note: Controversiae decisio.] Hinc Aeschinis et Demosth. disputationem decidere possimus, quorum unus petebat coronam pro refectis muris: alter negate et obstare, quod corona, nisi magistratui, non detur. Nam si refectio murorum ex lege ordinarium munus suisset, iure periisset Demosth. sin minus, nec petere debuisset. Nihil enim refert, quin idem munus uni, tamquam magistratui; alteri, tamquam curatori committi queat, cum idem officium saepe ex curatione abeat in magistratum, si consuetudine ceperit continuari. Ita tribuni militum consulari potestate ab initio curatores erant, mox ordinarii facti magistratus: Ita quaestiones capitalium criminum decernebantur extra ordinem, sed postquam Carbone forum tenente, L. Piso trib. pl. legem tulerat de repetundis pecuniis, ita ut quaestiones perpetuae fierent, et praetoribus sorte conferrentur, Cic. in Brut. curatio abiit in magistratum. Ita Signori alla sanita apud Venetos introducebantur extra ordinem: mox cum utilitas eorum conspiceretur, perpetuos haberi placuit, Contaren. de Repub. Venet. Sansov. de Rebus pub. lib. 20.
[Note: Divisio curatorum.] Quia vero tot possunt curatorum esse differentiae, quot magistratuum, immo etiam plures, de singulis gere non possumus. Nonnulli enim arbitrariam et plenam accipiunt potestatem, ut Dictatores, Interreges et Proreges quidam, inque privatis causis arbitri, quos hoc loco praeteribimus, et eos tantum considerabimus, quibus dantur mandata summae potestatis extra ordinem exsequenda.
[Note: Lex prima curatorum.] Horum prima lex est: Nihil ultra mandatum agere. Quid turpius, ait Cicero l. 3. de legib. quam legatus sine mandato. Magistratus, quia
potestatem propriam habet, et ex lege dependet, quae mitigationem recipit, imo quia habet potestatem supplendi leges, l. 7. de iustit. et iur. ex sua sententia addere aliquid potest: non ita curator, cui voluntas pr incipis expressa pro lege est, et qui nihil propria vi agit, sed eius, cuius mandata exsequitur.
Cominaeus quidem libr. 1. de bell. Gall. legatis nonnullis, ait, vacuas dari chartas, ut iis inscribere possint, quicquid ratione circumstantiarum profuturum videtur, et Aeschines suae legationis clausulam ponit: Ut legati, pro sua prudentia, quae e Republica esse iudicabunt, exsequantur. Sed Bodinus lib. 3. de Repub. cap. 2. interpretatur hanc licentiam, de circumstantiis, quae quotidie incidere solent, non de essentia mandati, quod legatus non magis mutare potest, quam iudex legem, si plana sit, l. minime. 23. ff. de legibus. Proinde Casar libr. 1. de bell. Gall. laudat Silanum legatum, quod detrectasset pugnam, licer certo victurus, quia, inquit, nibil debuit contra iussum Imperatoris tentare. Lex enim militaris est. l. 3. §. 15. ff. de re milit. In bello, qui rem a duce prohibitam fecit, aut mandata non servavit, capite punitur, etiamsi res bene gesserit. Atque hac l. capitis postulatus fuit Fabius Magister Equitum Papyrii Dictat. Liv. lib. 8. et Manlius a patre securi percussus, Flor. Ep. 8. Minutio vero id impune licuit, quod tum leges silerent. Plut. in Fab. quod de antiquis Germanis quoque refert Iohan. Boem. lib. 3. de movib. gent. c. 12. Recte Messala Valerius apud Taeit. lib. 1. Annal. ait: se in iis, quae ad Rem pub. pertinent, non usurum consilio, nisi suo: ubi notat. Annibal. Scot. Placent. Prudentis viri esse, non alieno, sed proprio niti consilio.
Illud porro curatoribus peculiare est, ut
[Note: Lex alia curatorum.] mutata voluntate mandantis, ipsorum quoque officium desinat. Indicium, inquit Paul. l. 58. de iudic. et ubi quisque solvitur, vetante eo, qui iudicare iussit. Si enim Fulvius, qui magistratus erat, deposuit literas senatus in sinum, quod sciret se iis inhibere posse, Livius. lib. 26. quanto magis in curatore valebit, quia a nuda voluntate mandantis dependet. Propterea scipio, cum timeret ne avocaretur ex Hispania, cum Hispanis, etiam non devictis, pactum iniit, priusquam successor mitteretur. Quamdiu enim nescit successorem venisse, tam diu rata sunt, quae agit curator, l. 17. de off. praes. quia nescit mutatam voluntatem mandantis. Hinc etiam morte mandantis solvitur curatio: et l. 26. ff. Mandat. vel cont. inter causas omittendi mandati, etiam mors mandatoris est. Nam mandatum solvitur morte, l. 58. 1. ff. eod.
[Note: Legati.] Maxime vero inter curatores prominent legati, quos Guicciard. lib. 5. histor. vocat oculos et aures regnorum, de quibus prae ceteris agemus diligentius. Quid enim cum exteris Rebus pub. aut principibus tractaverimus sine legatis, qui ad alias Res pub. destinantur, vel ad componendam pacem, vel iungenda foedera, contrahendas amicitias et coniugia, vel ad indicendum bellum, vel ad aliam rem quampiam conficiendam. Exigit autem officium, ut securitas legatis praestetur, quippe nihil alias cum hostib. effecturis. [Note: Sancti legati.] Unde ius gentium invaluit, contra quod peccare purat Pompon. Lult. ff. de legatio. eos, qui legatos pulsaverint, quia sancti habentur. Et ideo, ait, si cum legati apud nos essent gentis alicuius, bellum cum iis indictum sit, responsum est, liberos eos manere. Id enim gentium iuri convenit, Ulpian. quoque l. 7. ff. ad l. Iul. de vi. publ. lege Iulia teneri putat, si quis legatos, oratores, comitesve pulsaverit, aut iniuriam fecerit.
Sancta enim sunt corpora legatorum secundum Varron. 3. de ling. Lat. et sanctum nomen eorum apud omnes nationes secundum Caesar. 3. de bell. Gall. Sanctum autem, si Martiano credimus, l. Sanctum est 8. de rer. divis. dicitur a sagminibus, id est, herbis, quas legati populi Romani ferre solebant, ne quis eos violaret, sicut legati Graecorum ferebant khru/keia <BetaCode: khru/keia> , Scholias. Thucyd. lib. 1. Suid. et Polyb. lib. 3. quamquam quadam I Ctorum interpretatione Livius lib. 3. eum potius sacrum vocat, qui violat, quia is deditur. Vide Budae in prior, annot. II. Alex. ab Alex. lib. 5. c. 3. Estque ius illud omnium gentium usu receptum, imprimis Romanorum, qui non tantum legatos Tarquinii, etiam proditionis, convictos, dimiserunt, Livius l. 2. sed et iuvenes, qui Apollinatium legatos temere pulsassent, dediderunt Apollinatibus, Flor. Ep. 15. quod observatum quoque suit in L. Minutio Myrtilo et L. Manlio. Eos enim M. Claudius Pr. Urbanus legatis Carthaginens. tradidit, quod eos violasse convincebantur, Livius lib. 38.
Nec facile invenias alicubi impune violatos fuisse legatos. Cum Athenienses et Lacedaem. Xerxis legatos in puteum proiecissent, miserunt Lacedaein. duos suorum civium ad expiandum facinus, Herod. lib. 7. quos tamen Xerxes laedere noluit, ne ipse faceret, quod aliis exprobraret. Athenienses vero, cum de expiatione parum solliciti essent urbe exuti sunt, Herod. l. 8. Cicero pro L. Manil Corinthum refert a Romanis eversam, quod legatos Rom. durius Corinthii appellassent, eoque argumento contendit Pompeium mittendum contra Mithrid qui et ipse Rom. legatos violarat Senones Boios deleverunt iidem Romani, quod M. Curii legatum ad redimendos captivos missum, interfecerant, Polyb. 2.
Statim sub initium nascentis Reip. Rom. Tatius iure creditur occisus Lavinii, quod Laurentium legatos passus esset pulsari, Livius lib. 1. Dionysius Syrac. a civibus eiectus fuit, quorum primarios, nomine legatorum evocatos, in carcerem coniecerat, Iust. lib. 21. Russi devicti sunt a Tartaris, quod eorum legatos interemissent, Crom. lib. 7. Constantinopolitanis una cum Francis bellum intulerunt Veneti, quod eorum oratorem Henricum Dandalum Emanuel Imperat. male excepisset, Volat. 4. Geog.
Charta abuterer, si in re nota plura congregarem exempla. Sp. Posthumii iudicium tantum addam, qui, statim ac deditus erat Samnitibus, legatum Rom. pulsavit, quod putaret, se, qui iam ex ordine Samnitum esset, eo scelere Samnitibus infortunium attracturum; Liv. lib. 6. quamquam dubium erat, cum Posthumius non reciperetur a Samnitibus, utrum civis Rom. esse desisset, l. si quis 17. de legat. Idque quaesitum est in Hostilio Mancino, quem Numantini sibi deditum non acceperunt, de quo tamen lex postea lata est, ut esset civis Rom. et praeturam quoque gessisse dicitur. Utut sit, Posthumii iudicium manet, cum quo sentit et A. Cornelius Cossus, qui in Tolumnium his verbis impetum facit: Hiccine est ruptor foederis humani, violatorque gentium iuris? Iam ego hanc mactatam victimam (si modo sancti quicquam in terris Dii esse volunt) legatorum manibus dabo, Livius lib. 4.
[Note: Modesti.] Oportet autem legatos modeste sese gerere in alienis terris, imprimis, si petitum quippiam veniant. Iure enim legatos Persicos interfecit Alexand. Macedo, quod filias Amyntae, ad concubitum flagitaret, Herod. lib. 5. Et Stephanus Walach. 100. Tartaros praecop. ad repetendum regis filium missos occidit, quod soli aequationem
Walachiae minitarentur, Bodin. 5. de Repub. c. ult. Scribit quoque Plinius immodestia [Orig: immodestiâ] legatorum Roman. Gallos evocatos fuisse ad occupandam Romam: et Antonius Augusti legatum verberibus castigavit, quod cum Cleopatra liberius confabulatus esset. Est quidem legatis auctoritas suorum principum defendenda, sed sine arrogantia et immodestia. Nam Philippus Iunior Maced. a legato Roman. imperiosius, quam pro rege compellatus, increpando, Aetas, inquit, et forma, et Romanorum nomen te ferociorem fecit.
Quis enim Democharis, qui Parrhesiastes dictus fuit, rusticitatem probaret, qui ad Philip. ab Athen. missus, cum rex quaereret, quid posset gratum Atheniensibus facere? si, ait, te suspenderis, Sen. 3. de Ira cap. 23. Quis Popilii Rom. andaciam, qui regem Syriae Antiochum circulo circumscripsit, prohibens inde pedem efferre, priusquam responderit? Iustin. lib. 43. aut C. Marii, qui Mithridatem sic allocutus est: Populi Romani imperiis obtemperandum, aut potentiorem esse oportere, Plut. in Mar. Tucca certe regina Illyr. subornavit percussorem legato Rom. qui dixerat: Romanos daturos operam, ut ipsa cogeretur taxe/wj ta\ basilika\ no/mima diorqw/sasqai <BetaCode: taxe/ws ta\ basilika\ no/mima diorqw/sasqai> . Ipsa enim regias leges allegaverat: Polyb. lib. 2. Et Nicolai Curovii Archiepisc. Gnesn. a Iagellone ad Magist. Crucif. Ulricum Iuningum missi, inconsiderata temeritas maximi belli causa fuit. His enim verbis legationem peregit: Desinas nos bello terrere: Si tu arma contra Lituanos ceperis: vicissim arma nostra tuae domi habebis, Cromer. lib. 16.
Quocirca si duriora suerint legatis mandata iniuncta, prudenti temperamento mitiganda sunt, Nihil quidem de essentia mandati demutare possunt, sicut legati Romani Tarentum missi
ad res repetendas suo exemplo ostenderunt, qui, quamvis multas iniurias accepissent, unus etiam urina respersus esset, tamen in theatrum producti, legationem, quibus acceperant, verbis peregerunt: de his, quae passi erant, questi non sunt, ne quid ultra ac mandatum esset, loquerentur, Valer. lib. 2. cap. 2. Zonar. vol. 1. et P. Crassus Mutianus, cum in consulatu obtineret Asiam provinciam, et circumsidere, oppugnareque Leucas oppidum pararet, opusque esset firma ac procera trabe, qua arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret: scripsit ad Magistratum a)rxite/ktwna <BetaCode: a)rxite/ktwna> molis Atheniensium sociozum, amicorumque Pop. Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset, eum mittendum curater. Tum magister a)rxte/ktwn <BetaCode: a)rxte/ktwn> , comperto, quamobrem malum desideraret, non uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum, aptioremque arieti faciendo, facilioremque portatu existimabat, minorem misit. Crassus eum vocari iussit, et cum interrogasset, cur non, quem iusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictabat, spretis, vestimenta detrahi imperavit, virgisque multum cecidit [Orig: cecîdit]: corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus, si quis ad id, quod facere iussus est, non obsequio debito, sed consilio non considerato respondeat. Vid. Gell. lib. 1. cap. 13. ubi hanc quaestionem disputat.
Opisso quoque legatus Apostolieus, cum Praemislaum, oram Vratislaviensem se inspectante occupantem, propterea a sacris arcuisset, interdictum revocavit, ne ad Pontificem perveniret, quod ultra mandatum egisset, Crom. lib. 9. Sed meliori tamen cum gratia, quod duriusculum est, corrigere licet, qua in re Dionem laudat Aemil. Probus in Dion. quod, cum Dionysius
omnes illustriores per eum expediret legationes, ipse eas diligenter obeundo, fideliter administrando, crudelissimum nomen Tyranni sua humanitate detexerit. Idque vel sui causa legatis faciendum est, ne cum Augusti legato vapulent, aut gravius quippiam experiantur. Nam Basilius Musc. cuidam legato pileum capiti clavo affixit, quod rustice caput texisset.
[Note: De legibus.] POsthac agendum est de Legibus, quas Lycophron vocabat pactionem, Libr. 3. Polit. c. 6. Demosth. koinh\n sunqh/khn po/lewj <BetaCode: koinh\n sunqh/khn po/lews> , id est, ut Papin. verrit 1. de ll. communem sponsionem Rei publicae. Nam per has aperit suam voluntatem maiestas subditis, eosdemque retinet in officio: et eaedem sunt norma, quam magistratus exsequitur. Seneca enim differentiam positurus inter legem et virtutem, Lex, ait, est virtus armata. Qui enim dicente Machiav. lib. 1. disc. cap. 3. sponte sua recte agunt, iis lege opus non est, sed ubi desinunt sponte officium facere, hic [Orig: hîc] legibus opus est. ut cogantur, et Iohan. 22. Propterea, ait, se sancire, ut quos virtutis amor a vitio non absterret, eos severitate disciplinae cogat, l. Ut quos ext. Com. de off. Iud. Hinc instat. Polon. lib. 1. c. 1. 4. 3. Lex dicitur instituta ad compescendum improbos, et ut iusti tuti sint.
[Note: Virum ll. opus.] Antiquitus vivebant sine legibus, cuius argumentum, quod apud antiquos Poetas, Orph. Mus. Homer. Vocabulum no/mos <BetaCode: no/mos> non reperiatur. Nihil enim ilico, ut natum perfectum fuit, Cic. de clar. orat. sicut de legibus Minois dicebat Aristot. 2. Polit. cap. 8. illamque videndi rationem iuvenes patritii Romani optimam putant, apud Liv. lib. 2. quod a rege impetrari possit, ubi ius,
ubi iniuria opus sit. Illic, aiunt, gratiae locum esse, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse regem, inter amicum et inimicum discrimen nosse. Leges rem surdam esse et inexorabilem, salubriorem, melioremque inopi, quam potenti, nihil laxamenti, nec veniae habere, si modum excesseris, periculosum esse, in tot humanis erroribus sola innocentia vivere. Quae posterior ratio, Thomam quoque Mor. movit in sua Utop. ut poenas non ex legibus, sed arbitrio iudicis infligi voluerit, quia leges feruntur tantum de universalibus, l. 8. de ll. et Cuiac. lib. 8. c. 15. obs. negat leges in singulos ferri posse, cuius contrarium tenet Quint. dect. 154. Sed leges universales in singularibus, instabili circumstantiarum vicissitudini obnoxiis, plerumque iniquae sunt. Nulla enim una lex omnibus commoda esse potest, in stat. Pol. lib. 1. c. 2. a. 5. l. 3. quod totidem fere verbis Cato docet in orat. pro l. Opp. Liv. lib. 34. et Scip. Amm. explicat lib. 14. disc. ult.
Sane, si Morus prudentissimos semper magistratus habere posset, ex parte eius sententiae accederemus, et illud quoque Bartol. in l. praesenti C. de bis qui ad Eccl. per illam l. Ant. Corset. in tract. de exc. reg. q. 67. Iohan. de ter. rub. contra rebell. sui reg. a. 3. tertii tr. in gl. incip. Bonus rex. crederemus, Melius esse a bono rege, quam bona lege regi. Sed facilius invenitur unus prudens ad serendas leges perpetuas, quam multi ad iuste pronuntiandum. Imo variis multorum iudiciis conturbaretur ius, dum aliud alii iustum videtur. Detrimentosum autem est, non omnes subditos uti eodem iure, ut in princ. Stat. Polon. dicitur. Qua de causa Cornelius tribunus plebis, cum videret multitudine edictorum praetoriorum, ius incertum fieri, legem tulit, ut praetores ex edictis suis cogerentur iudicare, quae res, ait Ascon.
in Cornel. gratiam ambitiosis praetoribus, qui varie ius dicere solebant, sustulit, effecitque, ne ab iis, quae semel proposita essent, recedere possent, Dion. lib. 36. Hinc Plat. in Crit. vicinam interitui, ait. Rem pub. esse, in qua ll. magistratus imperant, et Aristot. 4. Polit. 4. sine legib. ait Rem publicam stare non posse, 1. Rhet. in pr. Quapropter L. Aruntius leges ab Augusto latas eius sepulcro inscribi volebat, quod his non minus, quam victoriis servata esset Res publica. Tacit. 1. Ann.
Quin etiam, licet prudentissimi essent magistratus, adhuc legibus opus est, ut voluntas maiesttis a subditis cognoscatur, alioquin extra culpam futuris, num ignorantiam, quae in nostra potestate non est, excusare putet Acciaiol. ad c. 1. lib. 3. Ethic. Item longe tutius ex l. quam arbitrio iudicatur, quod turbidi motus arbitrium corrumpant, qui nulli sunt in lege, dicente Aristot. 3. Polit. c. 10. quam rationem prolixius explicat Senec. 3. de benef. Propterea Allobroges, cum iudices deserta lege multa iudicia ex aequo constituerent, rogationem tulerunt ad regem, ne ulterius iudicibus liceret ex aequitate iudicare, Bodin. lib. 6. de Republ. cap. ult. et Casimirus M. certis legibus iudicum arbitria circumscripsit, ne affectibus convellerent iudicia, ut soliti erant facere, Crom. lib. 12. Quod vero ex legibus in singularibus quaedam timetur iniquitas, frustra rimetur, quia rigorem corrigendi potestatem habet praetor, l. 7. de iust. et iur. l. 16. 17. 18. de ll. Legem vero prorsus inhonestam pro lege habere non debemus, ut supra diximus.
[Note: Ap bonitas pertineat ad essentiam.] Non quidem ad l. essentiam requiritur, ut sit bona, sicut inter Periclem et Alcibiadem disputatur apud Zenoph. 1. de dict. et fact. Socr. quia, si omnis lex consentiret iustitiae, male distinxisset Arist. 4. Ethic. 1. inter civem bonum et virum
bonum, ut explicat Aless. Piccol. lib. 8. Inst. Moral. cap. 1. nec recte dixisset 3. polit. 7. in mala Republ. malas esse leges. Plurimae enim malae ll. exstiterunt, nempe Ephesiorum, Nemo virtute excellens apud nos sit, Cic. 5. Tusc. Strat. 14. Laert. in Her. aut L. Flacci, ut omnia Syllae rata essent, Cic. 1. de ll. aut 12. Tabb. quarum duritiem accusat Phavorin. apud Gell. l. 20. c. 1. Et quamquam Impp. multarum ll. iniquitatem correxerunt, non tamen omnem exstinguere potuerunt, ut confitetur Ulpian. l. prospexit, qui et a quib. et expresse Iulian. l. Ita Vulner. 51. ad l. A. quil. quod gl. super c. 2. dist. 1. in verb. Ius generale tribus exemplis probat, et Accurs. in l. semper. de rit. nupt. item alio. Multa enim per leges licent, quae honesta non sunt, l. Etsi quis. §. Divus. ff. de rel. et sumpt. fun. l. Non omne. de R. I. P. Fab. ibid. l. semper de rit. nupt. Accurs. ib. et Panorm, c. Magnae in 3. not. de vot. scribit, quod licet posset filia inconsulto patre nubere, c. sufficiat 22. q. 2. non tamen honestum sit, ut id faciat, per text. in c. 1. de desp. imp. talesque nuptiae iniustae vocantur, l. si uxor. ff. ad l. Iul. Ad. Infinita sunt alia, quae sine maiori malo mutari nequeunt, vel in favorem publici commodi et pacis instituta sunt, ut ait gl. in c. Ius gent. dist. 1. gl. in c. licet. de vot. et Dynus c. sine culpa. de reg. iur. extr.
[Note: An lex possit adversari Deo et natura.] Sciendum tamen, nonnulla adversari Deo et naturae, et haec nullis ll. confirmata sunt: l. ubi repug. de R. I. in pr. dist. 13. nonnulla vero a Gell. l. 2. c. 7. vocari me/sa <BetaCode: me/sa> , de quibus Isid. c. 1. dist. 1. Aliae ll. aliis gentibus placent, et Arist. 1. Eth. c. 3. non omnia omnibus apparent iusta In his licet lex videatur iniquior, standum tamen est eius auctoritati. Qui enim cum lege errat, non peccat, c. qui peccat 23. q. 4. nec poenam meretur, quod legitime factum est, l. Grach. C. de adult. Qui enim
mandato quid facit, habet parere necesse: l. 24. de R. I. in 6. qui vero necessario facit, non punitur, c. Vasis irae 23. q. 4. Hinc et Bald. ait in l. Decur. C. ex quib. caus. infa. quod licet maleficium non est, et Sen. 6. decl. obici non potest quod l. factum est, et Cyrus ap. Xen. l. 1. Iustum, quod ex lege. An vero etiam conscientia per ll. excusata sit, patet ex facto Helpidii, qui maluit praefectura Urbis carere, quam iniustam l. Constantii exsequi [Orig: exequi]: Amm. lib. 21. quicquid de Iure Canonico disputet Ioh. Crot. in c. Ut animar. in pr. de Const. l. 6. cum Beza in tr. de divor. Ant. l. 3. th. 32. ius can. Caesareo multo iniquius habeant.
[Note: Essentia I.] Legis igitur essentia consistit in hoc, quod sit iussum a summa potestate promulgatum Lex, inquit Cic. 1. de ll. est, quae scripto sancit, quod vult, [Note: An scriptura sit de essentia legis.] et Isid. Lex est. d. 1. Lex est constitutio scripta. Non tamen requiritur ad l. ut scribatur, Ioh. And. in reg. Nemo potest in 6. Franc. de Pau. in praefat. Extr. Ioh. per c. 1. de ren. in 6. Wesenbec. c. de ll. num. 5. Conna. lib. 7. com. cum Lycurgus vetuerit leges suas scripto servari, ut melius servarentur animo, Plutarch. in Lyc. qua de causa Tuisc. German. cantiunculis comprehensas suas leges in vicis cani voluit, Avent. lib. 1. chron. Oportuit quoque Phoronei, antiquissimi legislatoris in Graecia, Plat. in Tim. Augustin. l. 18. de sivit. Dei, cap. 3. Paus. in Corinth. Gal. 3. Meth. leges non scriptas fuisse, cum ante Cadmum literae non fuerint in Graecia. Euseb. lib. 1. et 10. praep. Clem. 1. Strom. Iust. in paraen. Plin. l. 7. cap. 56. Requiritur tamen promulgatio, §. Leges. distinct. 4. cum alias non obligent, l. fin. ff. de decr. ab ord. fac. Nec valet lex ante terminum promulgationis, vel antequam eius promulgatio sciri potuit. l. Divae. in fin. C. de decur. Corras. de art. iur. c. 11. part. 3. cum ad impossibile nulla sit
obligatio, l. imposs. de R. I. l. Nemo eod. in 6.
[Note: De ratione.] Non vero sola essentia legis tenenda est, sed et bonitas eius. Quamquam enim non omnium ll. ratio reddi potest, l. non omn. de ll. quod Accurs. ibid. probat in quadriennio ad usucapionem requisito: imo nec debet, ne multa certa subvertantur: l. Et ideo de ll. Unde Ulpianus l. presp. qui et a quib. sufficere ait, legem sic scriptam: Tamen Augustinus cap. in istis dist. 4. antequam ferantur, de rationibus legum disputandum monet. Rationes autem legum unde desumendae sint, Cicero lib. 1. de ll. docet, videlicet ex intima Philosophia. Nam si Seneca recte legem vocat virtutem armatam, si Isid. 6. Erit. di. 4. recte ait: Lex erit honesta, iusta, secundum naturam et consuetudinem patriae, etc. Haec autem omnia docet prudentia, quid virtus, quid honestas, quid iustitia, quid secundum naturam fiat, etc. manifestum est, philosophiam recte dici inventricem ll. a Cic. 5. Tusc. et legumlat. fuisse Philosophos, ut historiis docet Castell. de offic. reg. c. 14.
Derivat autem Philosophia leges ex iustitia, quam duplicem facit Arist. 5. Et hic. cap. 3. commutativa et distributivam. Ad hanc praemiorum, ad illam poenarum distributionem et commercia refert, quod haec Geometricam, commutativa Arithmeticam proportionem servet, secundum quam poenae irrogari debent. Qui enim ex recentioribus Ethicis et Iurisconsultis poenas Geometrica proportione infligi volunt, infinita scelera necesse est impunita relinquant, quia, proportione Geometrica vir magnus et de Republica meritus numquam capite multandus esset, ob id factum, ob quod multandus esset plebeius, et sic sacrilegia minuta punirentur, magna in triumphis ferrentur, ut ait Seneca ad Lucil. quod quam periculosum sit futurum
Rei publicae, ostendit Machiavel. l. 1. disc. e. 24. Imo Genes. 9. vers. 5. et 6. absolute dicitur: Quicumque profundit sanguinem humanum, sanguis eius profundetur, et Innocentius III. c. Novit. de iud. affert dictum Deut. 1. v. 17. Ita magnum iudicabis ut parvum, nec erit apud te acceptio personarum, c. in iudic. de R. I. in 6. ib. gl. et Iohan. And. cap. ult. 13. quaest. 9. Propterea Leges Polon. de homicidiis, l. 1. Stat. c. 15. 17. merito accusat Prilus. in praef. c. 15. a. 6. cum Sigismundus ipse in comitiis Petric. anno 1523, ex iis multiplicata homicidia conqueratur, et tamen hae ad Geometricam proportionem nondum ascendunt, sed in Harmonica subsistunt, quam Bodinus lib. 6. de Republ. cap. ult. Goclen. in prob. Eth. in omni iustitia itidem male observari vult. Decipitur enim Bodinus in tribus potissimum, quod non distinguat inter iustitiam et aequitatem, iudici relinquendam: inter privilegia et leges: denique quod diversa peccata pro iisdem numeret: ex quibus tota disputatio Bodini, quantumvis speciosa, refutari, et Aristotelis sententia salvari potest.
[Note: An Ieges servent proportionem Harmonicam.] Quod enim Hakelm. dist. 1. th. 2. Alessand. Piccol. lib. 8. Inst. moral. cap. 3. et 4. unaque multi alii poenas proportione Geometrica [Orig: Geometricâ], Bodinus vero lib. 6. de Repub. cap. 6. Goclen. in problem. Eth. Harmonica irrogant, non tantum cum praescriptis iustitiae, sed et legibus divinis et humanis pugnat. Forsan, inquit Innocent. III. c. Nov. de iud. dicetur, quod aliter cum Regibus, aliter cum aliis est agendum. Ceterum scriptum novimus in Lege divina: Ita magnum iudicabis ut parvum, nec erit apud te acceptio personarum, c. in iud. de R. I. in 6. Imo Bart. ait in l. 1. C. de cond l. 11. Barones, facientes contra statutum principis, debere magis puniri, quam lios cives, ut citat. Mart. Laud. de crim, maiest. q. 36. cum
Principi magis sint devincti. Qua de causa et Romanos ad Hannibalem deficientes cives, gravius quam socios punivisse, auctor est Polyb. quod, dicente Cic. in 1. Catilin. Viri fortes acerbioribus suppliciis civem perniciosum [Orig: pernitiosum], quam acerbissimum hostem coercendum putent, quod in M. Manlii supplicio demonstrarunt, licet is nequiquam manus ad Capitolium tenderet, Deosque Deasque in auxilium deprecatus, Livius lib. 6.
Confirmat idem ratio, quod vir magnus bis peccet, non tantum facto, sed et exempli, Cic. 3. de Legib. unde B. Gregorius tot mortibus, ait, praelatos dignos esse, quot perditionis exempla ad subditos transmittunt, cap. praecipue, 11. qu. 3. Nam et sacrae literae, cum, qui voluntatem Domi. ni scit, et non exsequitur, duplicibus verberibus plectendum statuunt. Ex quo fundamento Plato lib. 9. de legib. deduxit legem suam, qua [Orig: quâ] severius advertit in liberos, quam servos, et Euripid. apud Clem. in Protrept. producit homicidam ita loquentem: Parens eius, scilicet Apollo, suam parentem cecidit [Orig: cecîdit]: cum putate vos impium, et occidite: Peccavit ille, non tam ego, minus scienserem, qui honesti, et ipsius iustitiae. Quin ex eodem fundamento Augustin. c. indignantur. et c. ult. 32. q. 6. tanto vult viros feminis gravius puniri, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas. Imo Staenelaidas Ephorus Lacedaem. apud Thucyd. lib. 1. disputat: Athenienses non debere excusari, quod olim contra Medos probi fuerint, quin potius nunc, cum contra Lacedaemonios improbi evaserint, duplici pena [Orig: penâ] dignos fore, quod ex bonis facti fuerint mali.
Ne interim Iulii Caesaris iudicium afferam, qui ceterorum quidem uxores facinore, suam
vero etiam suspicione carere debere dicebat: Id quod Livia quoque erga Augustum repetebat: Privatis quidem hominibus satis est nihil delinquere: Principibus ne quidem suspectis esse licet, Sueton. in August. et Thesaeus apud Senec. in Herc. aiebat: Scelera taxantur modo maiore nostra, Plutarch. in Iul. Caes. nec Augusti ipsius sententiam addo, qui filiarum impudicitiam longe gravius ultus est, quam aliarum: Suet. in August. nec Ottonis III. qui uxorem suam, Mutinae, sine misericordia ob adulterium combussit, Sigon. lob. 7. de Ital. Si rationem ab Aristotele exegeris, reddet hanc, lib. 5. Ethic. cap. 4. quod iudex propterea adeatur, ut quod peccato damnum illatum est, resarciatur. Aequale vero affert damnum Turca, si patrem interficiat, atque Christianus, si idem perpetret. Proinde iustitia de eadem poena pronuntiat: Et homines, nisi fiat, indignantur. Nam Mediolanenses Napum Toresanum patricium, carcere necarunt [Orig: necârunt], quod pecunia tantum, nobilium caedes expiari vellet: Bodin. 6. de Rep. cap. ult. et Evenum III. Scoti similiter tractarunt, quod plebeiorum uxores, etiam Nobilibus ad nutum eorum, communicari iuberet, Buchan. lib. 4.
[Note: Instantia Bodini.] At vero Bodinus multas producit et ll. et exempla, quibus Arithmetica proportio, dum poenae irrogantur, non observatur. Hic autem iubemus Bodin. distinguere inter aequitatem et iustitiam, quia, cum summa iustitia summa interdum videatur iniuria, Aristot. 5. cap. 10. utilius saepe iudicat esse, ut aequitas praeferatur iustitiae, quod et legibus placet. l. placet 8. C. de iudic. l. 15. l. 90. l. 183. ff. de R. I. et Salust. ait in Catil. Audacia in bello, et aequitate in pace, Romanos crevisse. Poterat Papyrius Fabium Equitum magistrum omni iure ad securim damnare,
nec tenebatur ullis tribunorum minis aut intercessionibus cedere, quia, ut Livius ait lib. 6. adversus dictatoriam potestatem, nec tribuni plebis, nec ipsa plebs attollere oculos aut hiscere audebant: sed cum videret universum populum ad preces versum, tum ex re futurum putavit, si aequitati locum daret, Livius libr. 8. perinde sicut et Scipio, seditionis crimen exercitui donavi,t quem Iustinianus ob idem facinus fere totum morti addixit, quod Hypatium contra se Imperatorem salutassent, Zonar. et Cedren. in Iustinian. Aequitas haec est, non iustitia, et proinde arbitrio Maiestatis relinquenda, cum circumstantiae tam variae incidant, ut una [Orig: unâ] certa [Orig: certâ] lege definiri numquam possint: Imo nec tutum est, legibus, viris magnis, aut bene meritis, impunitatis spem facere, ut demonstrat Machiavellus libr. 1. discurs. cap. 24. hoc argumento: quod numquam conquietura sit Res publica ab corum criminibus, dum ista spe quidvis perpetrantes, postea impunitatem ex lege sibi promittent. Exemplo sit Neratius, cuius libido nota est ex Gellio lib. 20. cap. 1. Exemplo sint leges Polonorum de homicidiis, quibus Casimirus M. rigorem legum divinarum et humanarum corrigere voluit, ut ipse confitetur lib. 1. Stat. cap. 15. a. 6. l. 7. Id effecit nimirum, ut Sigismundus in comitiis Petricov. anno 1523. inficiari non potuerit, ex levitate supplicii, quo castigantur homicidia nobilium, nec quemquam fere in templis, nedum domibus tutum esse. Quanto rectius leges Romanorum l. 1. § 2. ad Leg. Corn. de Sic. Qui hominem occiderit, ait Iurisconsultus L. Corn. de Sic. punitur, non habita ratione, cuius conditionis hominem interfecerit.
Inveniuntur etiam in Romanorum iure privilegia quaedam, in dignitate constitutis
concessa, sed hic [Orig: hîc] distinguat Bodinus inter leges et privilegia, quae sunt ordinarii iuris derogationes. l. 16. de legib. ideoque mirum non est, si ex utilitate quadam pensiori, a legum norma, quae est iustitia, desciscant, ut pote quod Menander manumissus et ad suos reverti iussus, iure de ipso lato, ut ait Pomponius in l. postliminii 5. ff. de cap. et postlim. rer. declaratus fuit civis Romanus, quod et in Hostilio Mancino observatum fuit, l. ult. de legationib. Haec enim privilegia, ex aequitate propter quandam utilitatem, ius commune mitigant. Nec eo inficias, nonnulla in talibus iniquius sancita esse, qualis est lex Theodorae, Novell. 134. cap. 10. qua feminas adulteras eximit a poena capitali. Pone enim mitius agendum cum infirmitate sexus, l. quisquis. §. ad filias. C. ad L. Iul. Maiest. non tamen tantopere a ratione absunt mulieres, ut a poena capitis prorsus excusari possint, inprimis cum plerique sentiant, turpius in muliere esse adulterium, quam in viro, Damhud. pract. crim. c. 99. v. 117. Marius Solom. in l. Gallus in pr. ff. de lib. et posth. Tiraq. l. connub. plurium consensu confirmant.
Satis hinc patet, quae Bodino negotium fecerunt, omnia ex aequitate, non ex iustitia proficisci, nec harmonica proportione definiri posse, cum in certis semper sint obnoxia circumstantiis, nec in remissione poenae tantum, sed, ubi res exigit, intensione quoque consistant, dummodo non excedat modum, sicut Galeatius Sfortia coegit colonum, leporem, quem ceperat, crudum cum pelle vorare, unde mortuus est. Corius vol. 6. Id quod exemplo furti declaro, cui unam ex Harmonia deductam poenam Bodinus praefigere nequit. Furtum non plectebatur apud Lacedaemonas et Aegyptios, nisi inscite peractum. Plutarch. in Lycurg. Isocrat. in Panath. Xenoph. de Repub.
Spart. Diodor. lib. 2. Imo rex Aegyptius, si vera est fabula, subtili furi filiam elocavit, Herod. lib. 2. et Germanis quoque commendata fuere [Orig: fuêre] latrocinia, quae vel Arist. 1. Polit. c. 5. inter modos acquirendi reponit. Doraco licet prae solita severitate, capite multaret etiam minutissimos fures, Gellius lib. 11. cap. 18. Ioh. Boem. Auban. lib. 3. de mor. Gent. cap. 2. eam tamen severitatem ad dupli poenam reduxit Solon, Plutarch. in Solon. Moses quadruplo furtum mulctabat, Exod. 22. Suevorum antiquae leges, ab Othone I. latae, duplo, sed, si ultro se offerret fur, simplici erant contentae restitutione. Const. Suev. relatae a Munster. 3. Cosmogr.
Romani manifestum furtum simplex duplo, Cata 1. de re rust. cap. 1. conceptum et oblatum triplo, manifestum quadruplo multabant, Gellius lib. 11. cap. 18. Et novo iure pro furto nec moriebatur quisquam, nec aliquod membrum abscindebatur, sed aliter castigabatur, Autent. sed novo. 6. de serv. fugitiv. Sed nunc capitaliter puniuntur furta, non, quod delictum tantum sit, sed quod aliter in tanta malitia sua quisque tuta habere non possit. Augetur enim merita a delicto poena frequente. Prima, secunda satis, tertia culpa nimis, ut ait Girard. in Epigr. 78. l. relegati. ff. de poen. l. servos. C. eod. c. cum non ab hom. deiud. Ita Pescennius Niger decem commanipulones ad mortem destinarat [Orig: destinârat], ob raptum unius galli, quod militum alias ferocia compesci, non poterat, Aelian. Spart. in Pescen. Ea de causa Sclavoni et Carinthi furibus erant inexorabiles, imo suspicionem de aliquo quoque puniebant: Ort. in descr. Sclav. et Car. et in regno Monomotapa severissime in fures animadverti Boter. testatur part. 2. lib. 3. Cosmog. quod patrimonia tantum filiis distinguantur, sicut et Iustin.
olim Scythas eadem de causa furibus immisericordes fuisse auctor est, et Boter. Magnum Chamum, indiscretim omnes fures dissecare scribit; quamvis Sigismun. Baro in Tart. Tartaros, Cassanos et Praecopitas simplici restitutione contentos memoret. Nec alia de causa Longobardi coeperunt tertium furtum capite plectere, Damhud. prax. cap. 110. n. 33. Nec Randolphus, prorex Scotiae, alia [Orig: aliâ] motus ratione in furta operum rusticorum severissime advertit, quod absque ea poena fuisset, numquam tuta esse potuisset, Buch. lib. 9. Ex quo patet, non posse semper peccatis certa supplicia praefiniri, sed pro ratione loci, temporis, aliarumque circumstantiarum, ex aequitate nunc intendenda esse, nunc remittenda.
Praeterea errat Bodinus in eo, quod pro aequalibus factis numeret, quae minime sunt aequalia. Duo enim, si faciant idem, non est idem. Non quod dissimilis res sit, sed quod is, qui facit. Terentius in Adelph. Quot enim circumstantiae factum varient, Aristot. lib. 3. Eth hic. cap. 1. docuit. Franci olim Saxones Frisiosque gravius puniebant, Rhenan. 2. German. quippe, quod peregrini erant in aliena Republica, in qua iis licebat minus peccare, sicut dum alium in propria domo opprimo, gravius pecco, quam si eum laedam alibi. Ita servus gravius peccat in dominum, quippe, cui debebat reverentiam, et proinde severius punitur, per leges Romanas: imo Moses Exod. cap. 21. poena [Orig: poenâ] eximit dominum, si severius castigando servum occiderit. Eadem ratio est de homine probo et improbo, quorum illum leges ubique mitius tractant, l. non debet. de dol. mal. l. 3. §. 12. l. 5. § 1. ff. de re milit. quod in hoc praesumatur proaeresis et habitus, in illo minus.
Quamquam enim cogitatio non facit furem, l. 1. §. 2. ff. de furt. nec solus habitus punitur,
nisi inferatur simul aliis damnum, quomodo Simonia in parvo, licet ex habitu profecta, non plectitur: c. etsi. q. de Simon. tamen delictum proaeresis multum aggravat. lib. 3. Ethic. cap. 1. 2. et 3. cum hac unica de causa Draco, Plutarch. in Solon. Plato, in 12. de legib. et M. Chamus indiscretim sive magnos, sive parvos fures puniverint: Boter. 2. part. Cosmogr. et Damhud. cap. 110. prax. crim. n. ult. per text. in cap. ult. 14. q. 6. parvarum rerum fures maiores nominet, quod magis ex habitu agere praesumantur, pari modo, quo DCti nonnulli, quos refert Tiraquell. 2. l. connub. n. 12. Damhud. cap. 99. prax. num. 125. gravius credunt peccari ab eo, qui cum deformi rem habet, quam, qui cum pulchra, arg. cap. dict. non quod, ut gloss. quaedam d. c. putat, magis voluptuose quis cognoscat pulchram, in deformi vero, quam citius potest, se absolvat, sed ut Bazia. in gl. cap. ult. 14. q. 6. quia plura sunt, quae illiciunt in pulchra, quam deformi, quam rationem reddit et Chrysost. hom. 3. in 2. ad Tim. cap. 1. Unde maior inclinatio et libido praesumitur in eo, qui deformi consuescit, quam qui pulchrae, perinde ut Hieron. citatus a gl. ad. c. viduas in vers. usae 27. q. 1. ratiocinatur: Libidinem in virgine maiorem pati famam, dum dulcius esse putat, quod nescit. Cum enim ab obiecto cuius dulcedinem non satis assecuta est, a recto dimoventur, ex propensiori praesumitur libidine agere, quam ea, quam, ut dicebat Plato, obiecti vehementia, fere violenter trahit.
[Note: Multitudo legum nimia noxia.] Sed satis ostensum est, ex quo fundamento leges constitui debeant, illus adhuc convenit, quod, licet leges in Republica necessarias demonstraverimus, multitudine tamen noceant, ut docet Ludovicus Vives lib. 7. de caus. corrupt. art. quia viam aperiunt litibus, prout rabula
quidam cum Carolus VII. rex Galliae leges multiplicandas aggrederetur: Hem, inquit, praeslo sunt lites, et aureorum cumuli, Bodin. lib. ult. de Repub. cap. ult. Conqueritur enim ipse Iustinianus l. 1. §. 1. 4. 6. 8. 12. Item l. 2. §. 21. de emend. Cod. ex multitudine ll. a)ntinomi/aj <BetaCode: a)ntinomi/as> , variasque natas interpretationes esse, quibus totum ius conturbari, non tantum ibi asserit Imp. sed et magni docent ICti, Budaeus, Zasius ad l. 2. de orig. iur Duaren. de rat doc. et disc. iur. Vigil. in Epist. ad Carol. V. Alessand. Piccol. lib 8. Inst. Moral. cap. 8. 9. Unde recte Castell. lib. 3. de inst. reg. cap. 24. novis casibus novas leges ponere, nihil aliud esse scribit, quam hydrae capita resecare, quod ex novarum legum non tantum verbis, sed et dispunctiunculis novas exstruant controversias, illi, qui, ut Seneca loquitur lib. 9. de benef. c. 5. argutas tractant ineptias, aut, ut Constant. l. iuris. I. C. de form. et impetrat. act. sublat. qui aucupatione syllabarum insidiantur cunctorum actibus. In exemplum producit Vives Pannoniam, ubi, cum ex antiquis moribus, et paucissimis quibusdam legibus causas iudicarent, et quemadmodum de Servo Sulpitio dicebat Cic. Philip. 9. tollere controversias, quam constituere mallent, absque contentionibus pacate vivebatur. Postquam cum comitatu Beatricis Ferdinandi regis Neap. filiae, eo ingressi sunt rabulae, brevi tempore, ait Vives, vidisses omnia fervere litibus, controversiis, etc.
Hinc Plato. 3. de ll. signum, ait, male constitutae Rei publicae esse, si in ea multi inveniantur ICti, quippe, qui indicant multitudinem litium, ex multitudine legum natarum. Multi enim Medici, ut ait Scip. Ammir. lib. 4. disc. 7. et Iurisconsulti multi, aeque sunt malae Rei publicae signa: Hi, quod litigiosos, illi, quod
gulosos et intemperantes homines designent. Quam ob rem Solon paucissimas, et adhuc pauciores leges tulit Lycurgus, quia, quo pauciores sunt leges, dummodo strenue vires suas exerceant, eo bene moratae Rei pub. melius conveniunt, ut sentit Iacobus VI. lib. 2. Basil. dor. et Isocr. in Arepo. Tuisco quoque Germanus ita paucis fuit legibus contentus, ut eas cantilenis incluserit, Avent. l. 1. chron. Nec enim commodior via est obviam eundi avaritiae rabularum, qui, ut Pet. Arb. in Sat. ait, cruda studia propellunt in forum, et dicente Lucil. apud Lactant lib. 5. huic uni solent stuido se dedere et arti, verba dare ut caute possint, pugnare dolose, Blanditia certare, bonos simulare viros se, Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes, quorum mores, nimium quam graphice depinxit Ammian. lib. 30. et D. Bern. l. 11. consid. ad Eug. ubi et pravum morem iubet Eugenium corrigere. Praecide, inquit, linguas vaniloquas, et labia dolosa claude. Hi sunt, qui docuerunt linguas suas loqui mendacium, diserti adversus iustitiam, eruditi pro falsitate, sapientes, ut faciant malum, eloquentes, ut impugnent verum, etc.
[Note: Non facile mutandas leges.] Denique, sicut magna cum cura ferendae sunt leges, quod Alex. Imp. quidem observasse constat, qui nullam legem sine 20. Iurisconsultorum consensu protulit, Lamprid. in Alex. sciens quippe, ex Socr. dial. de iust. peius esse, malam legem ferre, quam hominem interficere: Ita semel latae leges non facile abrogandae sunt, ne ll. auctoritati derogetur. 2. Polit. cap. 6. et litigantibus occasio praebeatur legis, quae ipsis obstat, abrogationem petendi, quod ne fieret, Aeginetae graviter multabant, qui legis condendae aut mutandae occasionem dedisset, Thol. lib. 10. c. 6. num. 6. et Thurii cogebant eum, qui legem sublatam cupiebat, inserto in laqueum collo id petere,
Diodor. l. 12. quod de Locrensibus refert. Demosth. in Timocr. Consentit huic rei auctoritas Ulpiani l. 2. ff. de const. princip. In rebus, ait, novis constituendis, evidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu aequum visum est.
[Note: De necessitate recta institutionis.] PRoxime agendum est de Educatione et Institutione, propterea, quod, dicente Machiav. 1. disc. 3. tanta vis sit eius, ut probe educatis legibus opus non sit, sicut Lycurgus, rogatus, cur legib. non uteretur, respondit, quod bene instituti temporis utilitatem norint, et Numam testatur Liv. l. 1. effecisse, ut fides ac iusiurandum, populso ll. ac poenarum metu, civitatem regerent. E contrario vero, si neglecta fuerit institutio, frustra feruntur ll. quia frustra imperatur ei, qui oboedire [Orig: obedire] non didicit, ut pulchre de hac re docet Aristor. 5. Pol. p. 451. maximam corruptionis Rerum pub. causam asserens, quod non instituatur iuventus ad eam Rei publ. formam in qua victura est. Nam propterea non sine causa putatur Brutus filios suos trucidasse, quod ad popularem statum minus educati, regnum reductum cuperent, Clapmar. lib. 2. de arcan. c. 10. cuius coniecturam ex oratione iuvenum patritiorum desumere licet, quae est apud Liv. lib. 2. in pr. Recte Senec. Ep. 94. ubi aliqua res excaecat animum, et ad officiorum despiciendum ordinem impedit, nihil agi,t qui praecipit: sic vives cum patre, si cum uxore. Nihil enim proficient praecepta, quam diu menti error offusus [Orig: obfusus] est. Si ille discutitur, apparebit, quid cuique debeatur officio: id quod exemplo filii Dionis docet Prob in Dion. Hinc Isocrat. in Panath. et Areop. laudat antiquos
Athen. quod non impleverint legibus porticus, nec id primum respexerint, ut penae criminibus praefinirentur, sed ita voluerint cives primum institui, ne quid velint poena [Orig: poenâ] dignum committere. Non enim, ait, SCta aut Plebisc. sed praeclara instituta felicem efficiunt civitatem. Nam homines male instituti leges etiam exquisitissimas contemnere audent. Atque hanc fuisse curam Areopagitarum, Isocarat. ibidem docet, et Socrat. in Axioch. Plut. in Solon.
Lycurgus non tantum accurate instituit cives, Plutarch. in Lyc. in quo se suosque commendat Archidamus, apud Thucyd. lib. 1. Sed et ipsum partum examinari voluit in Lesche coram tribulium natu maximis, quod Germanis quoque in usu positum fuisse, Galen. auctor est de simp. med. fac. et Indis Cathaeis et Brachmanibus Sabel. Ennead. 7. lib. 6. Usque adeo circumspecti erant maiores nostri, ne qua inutile membrum totius Rei pub. corpus corrumperet, quod quam damnose hodie negligatur, pauci intelligunt, cum tamen de contumacia adultorum, nemo non conqueratur. Multa scripsit Chrysost. adversus eos, qui institutionem liberorum contemnant, tantum in eo sint, ut illis opum magnam vim relinquant: simili fere usus ratione, qua Phocion, legatis Philippi Maced. hortantibus, ut liberis prospiceret, respondebat: Si, inquit, boni evaserint, facile ditescent: Si mali, quorsum debeam illorum malitiam opibus alere et augere? Aemil. Prob. in Phoc. Quid enim opes prosint male instituto? Imo quid ipsum ingenium, quod, ut ager, quo fertilior, eo magis silvescit [Orig: sylvescit], si negligatur: ita quo melius, nisi ad virtutem assuefiat, eo naturalis illa deino/thj <BetaCode: deino/ths> turpius degenerat, et Reip. magis nocet? 6. Eth. c. ult.
Docuit hoc Plato 3. de Rep. exemplo
Cambysis, et Xerxis, quos nihil nisi mala institutio corrupit. Atque hoc Politices caput in regibus et principibus magis, quam subditis urgendum est. Hi enim, licet optime instituti non sint, legum tamen poenis in ordinem utcumque redigi possunt. Soli Reges non habent illud remedium, praeter Institutionem, et proin e Alexandrum M. Cic. 3. de orat. suspicatur temulentum factum, quod a Leonida et Lysimacho non erat aliter institutus. Populi peccantes, ait isid. 3. sent. cap. 51. iudicem metuunt et a malo sub legibus coercentur. Reges autem nisi solo Dei timore metuque gehennae coerceantur: addam ego, et nisi bona institutione praeoccupentur, libere in praeceps ruunt, et per abruptum licentiae in omne facinus vitiorum labuntur. Unde idem Plato 3. de Rep. 7. de leg. et alibi sollicite requirit puerorum institutionem, eumque imitatus Xenoph. l. 1. Cyrop. Cic. 3. de di vin. et noster Philosophus 10. Ethic. c. 10. 5. polit. pag. 451. 8. polit. c. 1. ubi ait: Quod a legislatore maxime intendendum sit circa disciplinam iuventutis, nemo utique dubitabit. Nam id quidem neglectum in civitatibus affert Rei pub. detrimentum. Oportet enim ad singula gubernandi genera disciplinam accommodari, etc. Recte enim a Poeta dictum est: o(/tan de krhpi\j mh\ katablhqh=| ge/nouso)rqw=j, a)na/gkh dustuxei=n tou\j e)kgo/nouj , quo monemur, prima bene iacienda esse fundamenta, quo cetera sequantur ex sententia, Vide Siman. cap. 9. Repub. cap. 25.
[Note: Cura circa principia generationis.] Proinde Rei pub. interest, statim a principio, generationi liberorum prospici. Alessan. Pic. lib. 3. Inst. mor. cap. 1. quod, dicente Cic. ad Att. ut male posuimus initia, sic cetera sequuntur, aut Aristot. 5. polit. cap. 1. a)du/naton a)po\ tou= prw/tou, kai\ tou= en a)rxh=| h(marthme/nou mh\ a(pa/ntwn ei)j to\ te/los kako/nti . Nec enim ineptam coniecturam fecit
Diogenes, cum temulento iuveni diceret: Pater tuus te ebrius generavit, Plutarch. de educat. liber. nec sine causa Lacedaemonii multarunt regem suum, quod parvam duxisset uxorem, quasi non reges, sed regulos procreaturam. Elementatum enim redolere sui Elementi naturam, apud Philosophos notum est, et Athen. 7. de sem. et ex eo Galen. 2. de sem. cap. 1. exemplo eorum, quae ex diversis speciebus generantur, ostendit parentum vitia in liberis relucere, quod argumentum Lucretii quoque est l. 4. sicut et Terentianus ille convincit mulierem de filia, quod nihil vitii habeat mater, quod non renatum sit in filia: Terent. in Heaut. adeoque hoc insederat Garamanthis, Solin. cap. 39, Libyae superioris populis, Arist. 2. polit. cap. 2. et Lymirni, Stob. serm. 42. ut cum in commune generarent liberos, ex similitudine sua quisque sobolem coniectare solerent: quod fieri posst ICris quoque nonnullis placuit, Fulgos. con. 212. Alberico in l. septimo mense in med. ff. de statu hom. Alciato in l. quaret. ff. de V. S.
Certa quidem ea coniectura non est, ut Iason. multique alii Dd. disputant ad l. Gall. in pr. ff. de liber. et posthum. cum multum hic [Orig: hîc] quoque possit imaginatio, quam Erastus recte secundariam similitudinis in fetu causam ponit, cum Galen. de Ther. ad Pison cap. 15. historia picta imaginis, et Thomas Morus in Epigr. apud Lemn. de occuls. nat. mirac. vero exemplo ostendat, parenti dissimilem saepe generari fetum, de quo ex medicorum opinionibus in disp. de gener. hom. diximus: Nihilominus, quod ad hanc rem attinet, certum est, parentum seu vitia, seu praeposteras cogitationes in liberis saepissime effigiari. Unde diligenter curandum ne hinc aliquid nascatur, quod Lycurgus in Taygetum abiceret, aut Germani Neptuno darent: talisque parentibus ad
lectum afferendus animus, qui liberis postea non sit pudori, Reip. vero detrimentosus futurus.
[Note: Circa tempus gestationis et nutritionis.] Par est de gestationis et nutritionis tempore ratio: cum et nutrimentum vertatur in substantiam nutriti, sicut ovem a capra lactatam, magis hircire, adeoque eius ingenium lacte mutari experimur. Praeclare Virgiltus cum Homerum Achilli duritiem exprobrantem, imitaretur, addidit: Hircanaeque admorunt ubera Tigres, Macrob. 5. Saturn. et Theocr. Cupidinis libidinem insectans Leaenae mammas eum suxisse dicit. Quin et Ovidius saevitiam alicuius increpat. Natus es ex scopulis, nutritus lacte ferino, Et dicam silices pectus habere tuum. Unde recte Plutarch. de educ. lib. improbat facilitatem asciscendi pueris nutrices ex meretricibus, quod inde corrumpantur appetitus, corporis temperiem imitantes, sicut ex agresti lupa Romulus et Remus, et Hagis Curetum Rex, tantum non ferini evaserunt. Iustin. lib. 44. Addit Plutarch. et Phavor apud Gell. lib. 12. cap. 1. alias rationes, nimirum, quod matres diligentius curent fetum quam nutrices, quod impensius ament suis uberibus nutritum. Id quod Cato quoque praevidit, qui uxoris uberibus servorum suorum filios adhibuit, ut naturali vinculo quodam, filio devincirentur, Plut. in Cat. et Antipatro maxime vitio versum est, quod matri per ubera deprecanti non pepercerit, quasi maximae impietatis sit, uberum, ex quibus altus sis, oblivisci. Improbat quoque Gregor. lib. 12. indict. 7. c. 10. nutrices, quod propter incontinentiam mulierum conduci soleant: quae tamen ratio perpetua non est.
[Note: De obstetricibus.] Dum vero enititur infans ex utero, obstetricum hodie opera desideratur, quarum tamen officium olim multo latius patebat ut, constat ex Theaet. Plat. Gal. 5. Aph. com 62. l. 1. §. sed. et
obstetricem, de extraord. opi l. idem obstet. ad l. Aq. Augent. part. 2 Epist. Med. lib. 1. Ep. 1. c. 6. Nam et de fecunditate iudicabant, idoneos coniuges consociabant, et medicinam mulieribus faciebant, quam cum, ut verisimile est, temere saepe adhiberent, edicto vetuerunt Athenienses mulierem medicinam discere, cuius edicti iniquitas apparuit, cum Agnodice, quae sub persona virili medicinam didicerat, mulieribus coepisset manum iterum admovere, Higin. lib. fab. c. 274. Multas enim morituras citius verisimile est, quam viris vitia detegerent. His igitur praescribere debet Politicus et peritiam et pietatem. Plato enim in Theaet. steriles et virgines ab hoc officio, propter imperitiam removet, nec minus puniuntur propter malam curationem, atque medici, leg. item obstetric. ad leg. Aquil. Si vero malitiosa fuerit obstetrix, quis nescit, quantum periculum nascituris immineat, quos nemo leviori negotio interficere possit, qua de causa Pharao, nec alios, quam obstetrices in exstirpando [Orig: extirpando] masculo sexu Hebraeorum adhibuit, Exod. 1. et Malleus Malefic. part. 2. talibus exemplis abundat.
[Note: De institutione.] Dehinc institutioni incumbendum, ut si quid bene natum fuerit, recte educetur, alioquin facile in peiorem partem deflexurum. Paucos enim, ait Vegetius libr. 3. viros fortes natura procreat, bona institutione plures reddit industria, quo ex Mauritio de milit. desumptum est, qui ait: h( fu)si o)li/gouj, h( de\ e)pime/leia a)gaqou\j poiei= pollou\j . Aut si quid prava indole natum, ut hac via corrigatur. Socrates enim cum Chiromanta eum salacissimum diceret, talis, inquit, futurus eram, nisi me correxissem. Idem ostendit Lycurgus canum duorum diversis studiis ob diversam assuefactionem, Plutarchus de educat. puer. Unde Aelianus. 4. de var. histor. et
Clem. Alexandrin. 7. Stromat. talem quemque evadere demonstrat, qualibus oboedientem accommodaverit aurem. Sub primis vero annis, quid possis puerum docere, nisi velis eum sensim assuefacere, quod a teneris assuescere multum, Bernhardus in tractat. de ord. vi. pueros a puritate dictos putat, quod, ut luven. ait Sat. 14. Nil foedum dictu visuque haec limina tangere debeat, intra quae puer est, etc. Et paulo post: Maxima debetur puero reverentia: si quid, turpe paras, nec tu pueri contempseris annos. Hoc enim tempore ad veram pietatem et futuram vitam assuefieri debet puer. Nam venaticus, ex quo cervinam pellem latravit in aula, Militat in silvis catulus, ut ait Horatius.
[Note: Eo ducenda natura quo vergit.] Mox ubi ad vitae genus quoddam inclinandus est animus. Platonis praeceptum in dialog. de Leg. Cicero lib. 3. de Orat. Quintil. in prooem. Instit. Orator. observandum est, ad ea ducendum unumquemque, ad quem eum raptat amor, cuius rationem addit Plato 7. de Republica, ne invitus cogatur. Nam nihil invita dices faciesve Minerva, Horatius in art. Eatenus tamen id observari debet, si animus ad honestum et Rei publicae utile studium incliner. Plato enim ex ludo discedentes discipulos admonebat: ita vos adolescentes gerite, ut, quod vobis datur otii, in rebus honestis conteratis, Plut. de valetud. tuend. et de utilitate respondebat Leothychidas rogatus, quid potissimum pueros discere oporteret: Ea, inquit, quae ipsis usui futura sunt, si viri evaserint, Plutarchus in Apophtegm. Addam ego et quae patriae, quia, ut Pythagoras dicebat, nemo sibi soli nascitur, sed maximam ortus nostri partem vendicat sibi patria, 8. Polit. cap. 1. leg. 1. §. et general. de vent. in pss. mitt. leg. 2. de iust. et iure leg. 14. ad SC. Trebell. l.
1. in fin. ad l. Iul. Mai. leg. 14. §. 4. de muner. et honor. Proinde Plato 7. de Leg. magis vult sequenda ea studia, quae patriae magis prosint.
[Note: Institutio publica.] Ea fortasse de causa publice absque parentum conversatione, voluit optimos ex iuventute institui Lycurgus, Plutarchus in Lycurg. sicut et Socrates in Republica a Platone sibi tributa. Ceterum, quia haec institutio extergit storga\j <BetaCode: storga\s> naturales, iurique domestico iniuriam infert, merito reicitur, dividiturque institutio, cum Aristotel. lib. 8. Politicor. cap. 1. in publicam et privatam. Publica pertinet ad Rem publicam totam, sicut Maecenas docebat Augustum de instituenda Republica: Hoc quoque, inquit, te hortor, instituas, ut patritii equestrisque ordinis homines, dum adhuc pueritiam agunt, ludos litterarios [Orig: literarios] frequentent. Dion. lib. 52. et Traianum laudat Plin. in Paneg. quod paulo minus quinque milia ingenuorum conquisierit, quos suo aere educaret, ut iam inde ab infantia parentem publicum munere educationis experirentur, crescerent de suo, qui crescerent sibi, alimentisque suis ad stipendia sua pervenirent, tamquam sibi omnes, quantum quisque suis parentibus, deberent. Nec ea tantum causa est, publicae institutionis, ut animi civium ab initio perenni conversatione conglutinentur, aut principi magis obligentur, sed quia ratio institutionis et utilitas Reip. idipsum exigit.
Quam multos enim videas adeo imprudentes, ut, qo pacto filios commode instituere debent, ignorent? Alii sumptibus destituuntur, nonnullis obstat nimius amor, quibus obtingit, quod simiis, quae, dum fetus nimium exosculantur, comprimendo necant, Plin. lib. 8. cap. 54. Ab his abducendi sunt liberi in scholas publicas imperio magistratuum, ut ibi ad salutem totius
Rei pub. educentur, quam educationem privatae longe praeferunt Quint. lib. 1. Inst. cap. 3. Vegius de educ. puerorum, cap. 2. et 3. Ante omnia enim ait Quint. cui in publica celebritate vivendum est, assuescat iam a tenero non reformidare homines, neque illa solitaria et velut umbratili vita pallescere. Attollenda mens semper est, quae in huiusmodi secretis aut languescit, et quendam velut in opaco situm contrahit, aut contra tumescit inani persuasione. Necesse est enim sibi nimium tribuat, qui se nemini comparat. Adde, quod domi ea solum discere potest, quae ipsi praecipientur, in scholis etiam, quae aliis: audiet multa quottidie probari, multa corrigi, proderit alicuius obiurgata desidia; proderit laudata industria, unde excitabitur aemulatio, turpe decet cedere pari, pulchrum superasse maiore, etc.
Quia vero non omnes possunt in Rep. esse sapientes, nec cuicumque datum est habere nasum Mart. 2. Epig. 42. ne ingenia omnium ad id nata sunt, quotum delectum habere studiose solebat Apollonius, dicendi Magister, ut eos tantum ad oratoriam admitteret, quos idoneo ad id putabat ingenio, aliosque ad alia studia adhortaretur, Cic. de orat. Propterea non debent omnes promiscue ad artes liberales cogi, sed qui crassiori apparent Minerva, ad alia Reip. necessaria studia averti, ne ipsi operam perdant, et Resp. interim aliis studiis careat. Nec abs re faceret Resp. si in artificiis exercendis observaret regulam Averrois 1. tract. de Rep non esse uni homini, nisi uni artificio, incumbendum, quod ipsum Libye quoque Aegypti regina suis subditis imperavit, haud ignara, inquit Isocrat. in laudem Busirid. eos, qui subinde aliud atque aliud munus susceperint, nihil exquisite cognitum habere.
In genere vero omnes cives ad honestum
[Note: De vitando otio et eiiciendis mendicis.] aliquod genus vitae adigendi et ab otio avertendi sunt, quod, ut Cato dicebat, homines nihil agendo male agere discant. Vita humana, ait Cato de moribus, est, ut ferrum, quod si exerceas, usu conteritur, et cum splendore quidem, sin minus exerceas, rubigne exeditur: Sic homines exercendo conteruntur quidem: si non exerceas, inertia atque torpedo plus illis detrimenti facit, quam exercitatio, Gell. lib. 11. cap. 2. Digna est de hac re Lex Amasis regis Aegyptii apud Herodot. lib. 2. Diodor. lib. 1. digna, inquam, est, quae in usum revocetur: quae iubebat singulos cives quotannis coram magistratur comparere et docere, qua ratione quis vitam sustentaret. Quod si non probasset, se ex fructibus praediorum, aut honesto quaestu vitam agere, aut convinceretur otio diffluxisse, capite plectebatur, Plato 8. de Republ. otiosos homines, tamquam bilem et pituitam, ex corpore eiciendos putabat. Instituerat idem Solon imitatione Aegyptiorum, seu, ut Plutarchus suspicatur in Solon. Pisistratus, seu etiam Draco, ut Lysias autumat in orat. contra Niciam, dederatque potestatem in otiosos animadvertendi Areopagitis: Diod. l. 1. Val. Maxim. lib. 2. cap. 1. Isocrat. in Areopag. Plutarch. in Solon. accusationem vero publicam fecerat, Laert. in Solon. quod videret, ut loquitur Alessand. Piccol. lib. 4. Institut. Moral. cap. 12. che il mero otio si sa seme d'infiniti disordini, et poco honesti pensieri. Id quod conquerebatur etiam Appius Claudius in seditione plebis. Otio scilicet et non alia de causa lascivire plebem etc. Liv. l. 2.
Nihil enim Rei publicae detrimentosius accidere potest, quam si inutilium ponderum multitudine gravetur, quae nec ipsa ad salutem ipsius quicquam conferunt, et aliorum operas devorant. Antonini Pii laudabilis vox est, qui otiosis
salaria eripiens: Nihil, dixit, esse sordidius, imo crudelius, quam si Rem publicam arroderent iis, qui in eam suo labore nihil conferrent, Iul. Capitol. in Ant. Pio.
Hinc Thespiensium Rem publ. vituperat Heracl. in polit. eamque Thebanorum potestati subiectam fuisse refert, quod turpe iis putaretur artem discere, vel agros colere: et floruerunt contra, quae perpetuis laboribus suos cives exercuerunt: eaque res mirum quam floridum et frequens faciat hodie Chinensium regnum, Boter. 2. part. Cosm. qui fortasse antiquorum Gymnosophistarum disciplinam imitantur, quos scribit Patrit. 1. de Rep. c. 8. discipulis cibum non praebuisse, nisi eum laboribus prius fuerint demeriti.
Quin et in vagos mendicantes advertitur l un. de valid. mend. C. lib. 11. et Damh. c. 151. pract. crim. refert regiae Maiest. Hispaniae edictum, quo vagabundi mendici ad triremes poscebantur, ut provinciae, inquit, inutilibus et perniciosis [Orig: pernitiosis] Reip. hominibus repurgarentur, quod et Carolus V. et Philippus reges Hispaniae sanxerant in statutis Mechlin. anno 1506. editis. Augustus Elector Saxoniae nullos in ditione sua mendicos patitur: In Const. Sax. p. 114. exteris et aliunde adventantibus otiosis hominibus, ne hospitia quidem praebet, p. 12. Item Maximilianus I. et Albertus IV. Dux Bavariaee in Zigaros et Zigenos, qui anno 14-17. duce Zindelio primum in Germania apparuerunt, prout merebantur, advertit Hier. Zieg. in hist. illustr. Ger. viror. c. 93. Poloni quoque vagos et otiosos homines, aut graviter plectunt, aut regiis laborib. mancipant: L. 1. Stat. c. 124. 18. c. 16. a. 7. 6. c. 17. a. 6. 7. 9. Lib. 3. c. 1. a. 1. Eos scilicet qui suo merito pauperiem patiuntur, laboribusque ferendis sufficiunt.
Qui vero imbecilli aut mutilo sunt corpore,
quod nec eos in Nosocomia recipiant, propterea Prilus. lib. 1. Stat. in com. cap. 20. merito taxat illorum inhumanitatem. Nam in Carolndaell. laudabantur locupletes, qui pauperes reciperent, et instituendos aliis darent, quod laudabiliter Brugae institutum memorat Damh. c. 110. n. 5. pract. cr. quodque multae civitates recte imitatae sunt, Antvverpium, Amsterdamum, Noriberga, Lubeca etc. ut pauperes et derelictos pueros publicis sumptibus educarent, sive ad studia liberalia, si ingenium consentiret, sive ad alia opificia: aegrotos vero et senes in Ptochotrophiis, Gerontotrophiis et Nosocomiis alerent. Debet enim Resp. communis parentis exemplum sequi, qui nemini suae benignitatis fores clausas esse sinit, sed omnes, pro sua quemque conditione, sustentat.
Ad institutiones redimus? quarum privatam Politicus patrifamilias iniungit, sicut et Solon [Note: Collegia ad studia instituta.] excusatum volebat esse filium, ab alendo patte, nisi ab hoc artem prius didicisset, Plutarch. in Solon. quo vero sit instituenda modo Oeconomicae relinquit. Ad publicae vero propagationem collegia instituit, in quibus studia excolantur: Cumque Rei publicae intersit, quae studia tractentur, cautum est legibus, ne quis sine auctoritate Rei publicae nova collegia instituat, l. collegia. 3. ff. de. colleg. l. mandatis ff. eod. l. Neque 1. ff. Quod evique univ. l. semper. §. Quibusd. deiur. immun. plurimaque conciliabula, quae sine SCti auctoritate coierant, sublata memorat Ascon Paed. in Corn. et Pison. Imperatorque tit. de stud. lib. Rom. Const. l. 11. vetat Magistros privatos sine consensu rei publicae discipulos docere, quod iam antea cautum erat de privatis scholis Rhetorum, Sueton. de etar. Rhet. in princ. Gell. l. 5. c. 11 cum etiam ordines Monachorum sine Papae auctoritate obortos prorsus prohibeat Greg. X. c. nni, in conc. Lugdun.
Inanis autem esset collegiorum institutio, nisi potestatem quoque praecipiendi haberent, quia eluderetur, l. mandatum. § 1. in fin. de offic. eius cui mand. iur. propterea potestas facta est collegiis de rebus suis statuendi, l. sodales. ff. de collat. si maior pars consenserit, l. 3. de decr. ab ord fac. l. 3. Quod cuiusque univ. l. proxima. ff. eod. nisi statutum oppugnet leges publicas, l. sodal. de collat. Data est etiam potestas singulos collegas leviter coercendi. l. Municipii, ff. de decret. ab ord. fac. aut eiciendi ex collegio refractarios, quod innuit Cic. Ep. 7. l. 2. dum scribit Mercuriales et Capitolinos M. Furium hominem nequam [Note: De Academiis] equitem Rom e collegio eiecisse. Et quidem aliis collegiis de hac potestate plus indultum est, aliis minus: imprimis liberalium collegiorum Universitatibus, quas Academias hodie vocant, tanp. Fridericus Aut. Habita. Ne sil. pro patr. multum concessisse videtur: quam Aut. qui liberaliter indulta Principum interpretanda contendunt, etiam merum imperium largiri statuunt, Accurs. ad d. Aut. Scip. Gent. lib. 3. de iuris. c. 17. Nec enim de iurisdictione dubium est, quam Imp. expresse nominat, quamque ad Rectorem delatam oportet, ne Scholaribus a iudicio saeculari exemptis, impune peccare liceat.
Sed de mero imperio nequit plus conferri, quam Episcopis competit, cum et hiloco Rectoris ponantur iudices. Sed hos a sanguine prorsus abhorrere constat ex c. his. 33. 9. 1. Modica tamen coercitione omnes uti Academias videmus, alias maiori, alias minore, sicut et Iustin. §. et haec omnia in prooem. ff. de Episcop. et Professorib. Berytiensibus in studiosos iuris potestatem facit. Nec facile permittunt iudicio saeculari potestatem in Scholares capitaliter advertendi. Nam Iaroslaus, qui postea creatus suit Archiepiscopus
Gnesnensis, cum esset Rector Academiae Bonenien sis totam Academiam secum Bononia [Orig: Bononiâ] deduxit, quod Magistratus Scholarem capite multasset, Crom lib. 13. rer. Polon. Coactus quoque fuit praefectus urbis Paris. duos studiosos, quos suspenderat de furca tollere, mortuos exosculari, et honorifice sepelire, quod illic de scelere scholaris cognitio sit Episcopi, Bodin. 3. de Repub. c. 7. Scip. Gent. 3. de iurisd. c. 17. qui idem nominat Ingolstad. Oxoniens. et Paris. Academias, quod ius quoque gladii possideant. Neapolitanae vero Fridericus II. non amplius privilegium concessit, nisi ut in civilibus scholares a Magistris suis iudicarentur, petr. de vineis l. 3. Ep. 11. Quantum igitur cuivis sit indultum Academiae, ex singularum privilegiis discendum est.
[Note: Studia liberalia praecipua inter cetera.] Cum vero Principium sit, adeoque omnis Rei publicae collegiis in universum prospicere, imprimis tamen cura est habenda studiorum liberalium, si Aristot. 4. Polit. cap. 12. recte dixit, ante omnia colenda legumlatori, quae ad salutem Rei publicae maxime faciunt, qui et alibi illud Euripidis usurpat: Non mihi quae speciosa, sed quae utilia. Nec enim tantum didicisse fideliter artes, Emollit mores, nec sinit esse feros, qua de causa Beros. scribit l. 5. quod Sarron Celtarum rex, ut contineret ferociam hominum, publica literarum studia instruxerit: sed et in his fundatur salus Rei publicae. Nimirum pulchre quidam doctissimus: esset publica res, inquit, tunc fortunata satis, si vel reges saperent vel regnarent Sapientes: quibus verbis reddidit Prud. symbolum Anton. Imperatoris. Non tantum Iulianus Apostata hoc vidit, dum Christianis interdixit literis: Cyrill. l. 2. contr. Iulian. aut Habdallas IIX. Arabum Princeps: qui Christianos ab iisdem arcuit, Diacon, in Const. Copron, sed et Mytilenenses
olim socios a se deficientes, maximo damno et infamia affecturi, literarum studium apud eos sustulerunt, Aelian. 7. var. histor. Imo et Cyrus Lydios, Iustinus lib. 1. et Xerxes Babylonios multavit literis, una cum armis, Plutarch. in Apophthegm. quod in his duobus Rem publicam recumbere sciret, ut docet Veget. in praefat. lib. 1. Comin. l. 10 bell. Gall. Quin et Theophilus Imperator Mamumum Arabum Principem. Philosophum insignem Leonem a se petentem, repulsam ferre passus est, ratus, tam utilem et praestantem thesaurum non esse barbaris prodendum, Zonar. in Michael.
Proinde Caroli M. admonitionem ex l. 2. capitularium, c. 5. audiant praesides Rerum publicar. Scholae, inquit, ad silios et ministros instruendos vel edocendos, sicut nobis praeterito tempore ad Attiniacum promisistis, et vobis iniunximus, in congruis locis, ubi nec dum perfectum est, ad multorum utilitatem et profectum, a vobis ordinari non negligantur. Et merito Homf. et ex eo Magin. in descript. VValliae laudat Cambros, quod nemo tam pauper apud eos sit, qui non tradat liberos suos literis quodammodo insitituendos. Nec dubitari potest, si qua felicitate hactenus usi sumus, eam multitudini Scholarum magna ex parte imputandam, quippe, quarum ab Anno 1237. quando prima in Germania fundata est Academia Viennae, viginti in Germania fundatae sunt. Ceterum de origine, incremento et progressu Academiarum, Item de iure et autoritate earum, quamquam [Orig: quanquam] res est huius loci, non patitur nos angustia nostri instituti prolixius agere, Poterit eorum loco legi disputatio Setzeride Academiae.
[Note: Digressio et summa libri.] QUA decausa Gal. ad Thrasyb. c. 30. 1. de san. tu. cap. 1. 9. Meth. post. med. et Aver. 1. Coll. c. 1. duplicem medicinae partem faciunt, videlicet, quod geminis mediis vel conservemus sanitatem, vel amissam restituamus: Eadem nos cogit, Politicam in duas partes tribuere, quarum una hactenus absoluta, Rem publicam ex partibus suis componere recte docet: altera, cuius summam Aristot. 5. Polit. cap. 1. proponit, ad curandas vel praevertendas eius corruptiones destinata est. nam et praeservationem ad curationem ex parte redigit Galen. II. Meth. c. 2. in sin. et Erast. in Ep. qua quaeritur: An depulsio causae sit curatio, demonstrat. Est autem, sicut in Pathologia Medicorum, ita et in hac parte Politices, primum curationis caput, corruptiones ipsas nosse, sicut Scip. Am. lib. 3. disc. 2. in cuius principio Politicum cum Medico comparat, ait: La prima sufficienza del valente Medico e conoscer il male, de ll infermo, Gal. 2. Meth. med. Proximum, ut causas malorum cognitas habeat, Gal. 2. nat. fact. cap. 9. Nam in morbis, qui causam
coniunctam habent, seu continentem, (voco continentem, non quae sit ipse morbus, ut disputant Fuchs. in lib. de caus. cont. et Trincav. Ep. 10. Lang. lib. 1. Epist. Sed quam Methodici definiebant, ap. Diosc. l. 6. de mat. med. c. 34. aliique ex antiquis Medicis, apud Gal. in lib. cont. Iulian. qua posita ponitur, sublata tollitur effectus, Ioh. Phil. Ingrass. Scegkius, Erast. in libell. de caus. cont. Valleriol. l. 6. Enarrat. medicin.) Prima et fere unica indicatio desumitur a causa, ut docet Gal. 10. Meth. c. 1. 8. Meth. c. 1. Fernel. in l. Meth. 1. Argent. et Capiv. in lib. de Indicat. quod et Lucret. lib. 3. indicavit, dum negat recte curari affectus animi, Propterea, causas morbi, quia non tenet aeger. Denique cuius gratia haec omnia proposita sunt, curandi Methodus subnectenda: quae omnia Arist. pr. 5. pol. adumbravit, et in toto 5. polit. prosecutus est. nam hanc partem prae ceteris diligenter excoluit, quod et Theophrastum fecisse Cicero auctor est in fragm. de Rep.
[Note: Interitus Rerum public. naturalis.] Distinguendum autem nobis est inter naturalem declinationem seu defectum, et inter morbum Rei publicae, idque ductu Medicorum, qui inter morbum et naturalem impotentiam omnino distinguere iubent, risit enim Arist. 5. pol. c. ult. Platonem, quod interitus optimae suae Rei pub. aliam causam non assignasset, quam quod nihil in statu suo maneat, sed ambitu quodam temporis mutaretur, cum hac via omnes aliquando Res pub. pessum ire necesse sit. Ostendit Gal. in l. de Marasm. et 1. de febr. in senib. humidum radicale, naturali quodam cursu absumi, unde et Medicum ridet, qui beneficio th=j u(giei/nhj <BetaCode: th=s u(giei/nhs> mortem volebat praecavere in aeternum, multo magis si revivisceret, Paracels. in Chir. M in Param. et alibi, conatus risurus, cum ipse Arist. 3. Eth. tamquam pro confesso sumat: Hominem non posse
immortalem esse, puta, secundum cursum naturalem, de quo Philosophus loquitur. Certa etenim finis vitae mortalibus adstat, Nec devitari letum pote, quin obeamus, ait Lucret. lib. 3. Ut idem 4. Physic. t. 117. 5. polit. pag. 493. docet et Themist. 4. Phys. ad t. 117. pulchre defendit, non secus [Note: N. In hoc lib. 5. Aristot. librum, non per capitae, cito, quod in iis sit magna varietas, sed paginas, ex editio ne Victorii cum comment.] ac si ineptias Ramilib. 5. Schol. Physic. praevidisset, Omnia consumit tempus, nec quicquam stabile est sub Sole, secundum inductionem Ecclesiastici, omniaque mortali mutantur lege creata, Manil. libr. 1. Astronom. Hanc igitur thesin ad Res publicas bene accommodavir Polybius lib. 6. Cuiusque, ait, corporis, et Rei publicae auxesis quaedam est secundum naturam, deinde vigor, postea rursus diminutio. Expressius Livius libr . 2. Id unum venenum, ea labes civitatibus opulentis reperta, ut magna imperia mortalia essent. Ne de causa interim dicam, quam in his rerum humanarum turbis effugere impossibile est. Nam, ut Annibal testatur apud Livium lib. 30. Nulla magna civitas diu consistere potest, si foris hostem non habet, domi invenit.
Praeterea vero alius Rebus publicis morbus accidit [Note: Eversio Rei pub.] ante senium, seu violentus, quando praeter cursum aetatis vel omnino subvertitur, vel in aliam diversae speciei mutatur, sive melior illa sit, sive deterior. Utramque enim mutationem vocat Aristoteles lib. 2. de anim. cap. 4. sed illam perfectivam, hanc corruptivam. Subversionem Rei publicae vero, quando aut una cum forma gubernationis populus exscinditur, aut in a)narxi/an <BetaCode: a)narxi/an> degenerat. Anarxi/an <BetaCode: Anarxi/an> vocat Aristoteles lib. 5. Polit. cap. 3. et Plutarch. in vit. Pyrrh. confusionem Rei publicae, in qua imperantium et parentium discrimen sublatum est. Populus autem exstinguitur, quando aut interficitur, sicut Severus, expugnata Byzanthinorum urbe, soloque
aequata, cives maximam partem delevit: Herodot. et Spart. in Sever. aut quando in servitutem abducitur, sicut idem Severus reliquias Byzanthinorum vendidit, et Vespasianus ad servitia duci passus est, quantum Iudaeorum excidio superfuit, Iosephus in Antiquitat. Qui enim in servili statu sunt, pro nullis habentur, l. 3. §. 1. in fin. de cap. min. l. 1. §. 1. Unde cogn.
[Note: Conversio Rerum pub.] Ceterum cum Camillus Veios Romam duceret, et urbem everteret, Livius libr. 5. aut cum Scipiourbem Carthaginem incenderet, Res publica propterea non pessum iit, quia, ut Pompeius dicebat: Non est in parietibus Res publica, Dion. lib. 41. et Carthaginensibus erat Rei publicae salus promissa, quam iis servari putabant Romani, licet urbe incensa, Appius in Lyb. Transplantari enim potest una Res publica in aliam, sicut Romani regiones devictas, et in provincias redactas, suae Rei publicae tamquam partes inserebant. Hoc enim modo non in Anarchiam degenerat praesentis formae corruptio, prout Syracusis contigit, post mortem Dionis, Plutarch. in Dion. aut in regno Fessae, ubi post mortem Ahusahitis per aliquod annos sine legibus vixerunt subditi: Leo Afric. in hist. Afric. sed transit in unam ex veris Rei publicae formis, quas lib. 1. c. 7. declaravimus. Unde Bodin. 4. de Republ. cap. 1. sex conversionum species facit, quod tres sint Rei publicae primae species, quarum singulae in duas reliquas abire possunt. Nam quando Monarchiae una species in aliam, et unaquaeque Res publica ei)j th\n e)tw=| au)tw=| ge/nei <BetaCode: ei)s th\n e)tw=| au)tw=| ge/nei> mutatur, quem modum tangit Aristoteles lib. 5. Polit. cap. 425. non mutatur essentia Rei publicae, sed qualitas, de qua hoc loco non agimus. Tota vero esse ntia Rei publicae non tantum sex, sed duodecim modis convertitur. Trium enim
simplicium Rerum publicarum quaelibet in duas simplices mutatur, utpote Monarchia in Aristocratiam et Democratiam: Democratia in Monarchiam et Aristocratiam, et unaquaeque harum praeterea in Rem publicam mistam, Aristot. l. 5. Polit. cap. 1. pag. 423. 428. 429 etc. quam nos lib. 1. cap. 8. cum Clapmar. lib. 5. de arcan. c. 20. ab interitu vindicavimus, et haec iterum in tres simplices converti potest. Unde in summa duodecim colliguntur species mutationum Rerum publicarum, quarum causas porro inquirere, et ordo Aristotelis, et ratio curandi praecipit. Nam, quam diu causa morbum fovens non tollitur, frustra morbo manum admovemus, ut est concors Medicorum sententia.
[Note: Occasiones discernendae a causis.] QUod in generali nostra Metaph. lib. 1. part. 2. cap. 4. contra Argent. 1. de caus. morb. et alios, ostendimus, occasionem veris causis innumerandam non esse, quia sua vi morbos producere non valeat, ut patet. 1. in 3. Epid. com. 15. id in doctrina causarum mutationum Rerum pub. recte quoque observatum videmus ab Aristotele, qui cum aliquot earum causas proposuisset, non posse omnes occasiones ordine et brevibus verbis comprehendi sciens, illas unico verbo indicasse contentus fuit, dum ait, etiam ex levissimis rebus saepe conturbari, nec raro funditus everti Rem publ. solere, cuius rei exempla quamplurima affert 5. polit. pag. 404. 424 431. Syracusas enim conturbavit duorum adolescentum contentio, quorum alter lateri virginem praeripuerat: Delphos, quod sponsus a sponsae, quam
deseruerat, cognatis interemptus erat. Doxandrus in Mitylenaeos armavit Athenienses, quod apud Mitylenaei cuiusdam Timophanis filias repulsam passus esset. Nec gravior fere fuit belli sacri causa, et Epidamnus eversa, quod pater filium multaret eo, quod se inscio alterius cuiusdam civis filiam sibi despondisset. Hic enim omnia isthaec de contemptu suo interpretatus, sociosque assumens ceteros, quibus Magistratus iam exosus erat, Rem pub. evertit. Simili ratione Apri caput, seminarium belli exstitit inter Aetolos et Arcadas, inter Pictos et Scotos ereptus canis. Satis leve erat, quod Constantinopolitani factiones suas diverso vestium colore distinguebant. Tantae tamen seditionis causa exstitit, ut Iustinianum fere imperio exuisset, Evagr. lib. 4. c. 13. Procop. lib. 1. de bell. pers. Nicephor. lib. 17. Notum est ex Dante Poeta, quomodo collisae fuerint familiae nobiles Florentinorum, hac una de causa, quod Buondelmontius virginem sibi desponsatam repudiasset. Erat ludicra turris pomposae oppugnatio Patavii instituta, ubi cum forte fortuna Patavinus Veneto vexillum laceraret, ea res maximum bellum inter Venetos et Patavinos peperit, Sigon. lib. 15. histor. Ital. Atque ex id genus vellevioribus occasionibus, magnum saepe incendium conflatum est, quas tamen, quia totam vim effectus in se non continent, pro veris causis Aristot. non numerat, sed postquam admonuit, solere interdum ex tam exili principio, magnum enasci infortunium, generale remedium, contra quascumque tales subiunxit, quod, quale sit, paulo post ostensuri sumus.
Inter ceteras vero causas, nonnulli referunt providentiam divinam et fatum, astrorumque cursum, Item numeros, et alia, quae generalium causarum respectum habere videntur. Unde de
iis, quantum ad nostrum propositum attinent, [Note: Numeri Platonis.] primo loco agendum putavimus, Et de numeris quidem minus solliciti erimus, quod res obscurissima sit, adeo, ut et in proverbio de rebus obscuris numeros Platonicos usurpare soleamus: et quamquam Syrianus, Philo, Pessarion, Macrobius, Ficinus, variis allegoricis interpretationibus sententiam Platonis involvere, aut excusare, alii aliter nitantur, numquam tamen numero vim efficiendi attribuent, quippe quem Aristot. 13. et 14. Metaph. et 5. polit. pag. 493. effectiva virtute prorsus destitui demonstrat. Quantitas enim nullam habet efficaciam, sicut in comp. Metaph. cap. de Efficient. in fin. deduximus et apud recentiores Metaphysicos dubium est, utrum numerus sit in Quantitate, et Ens positivum, quod si verum est, multo minus vim agendi habebit, quia plus, aut saltem non minus debet in causa esse, quam est in effectu, ut ait Procl. in com. de an. et dam. Sed de hoc vide Fonsec. et Soar. et nos in Metaph. c. de Quantit. eam rem luculenter exposuimus.
[Note: Fatum.] Quod ad fatum attinet, quaestionem difficiliorem facit, rei et nominis varia interpretatio. Stoicorum fatum, quod Plat. in Phaed. legem vocat Adrasteam, et Chrysip. in 4. lib. peri\ pronoi/aj <BetaCode: peri\ pronoi/as> definit interprete [(transcriber); sic: interpretete] Gell. lib. 6. cap. 2. Plutarch. 1. de plac. c. 26. et in lib. de fat. sempiternam quandam et indeclinabilem seriem rerum, et catenam, volventem semetipsam, sese et implicantem per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta connexaque est, qua etiam Homer. Iovi manus ligat, ut quamquam maximopere cupiat, non possit tamen filio opem ferre, merito reicimus cum Aphrodis. in lib. de fat. ad Ant. et cum Hermete in dial. de piet. et Philos. Plotin. En 3. lib. 1. cap. 2. En. 2. lib. 2. cap. 8. Fici in
lib. de fat. ad Alex. Pico. 4. cont. Astrol. cap. 4. Picol. gr. 2. cap. 34. per fatum intelligimus providentiam divinam. Qui enim hanc nomine fati intelligit, ait Augustinus 5. de civ. Dei cap. 1. linguam mutet, sed mentem retineat. Definit autem providentiam divinam Damasc. 2. orth. [Note: Providentia divina.] fid. cap. 29. quod sit bou/lhsi qeou=, di) h(\n pa/nta ta\ o)/nta th\n pro/sforon diecagwgh\n lamba/nei , quam definitionem a Ludov. Vive repetitam, nescio an satis firma ratione impugnet Scalig. exsult. s. 8. Boetii definitio est, quod sit divina ratio, in summo omnium principe Deo constituta, quae cuncta disponat, a qua non multum discrepat illa Apuleii in l. de dogm. Plat. Cum igitur hae definitiones unanimiter declarent, Deum sua providentia omnia gubernare, quis Christianorum negare velit, eundem res tanti momenti, quales sunt Regna et Res pub. maxime sibi commendatas habere, imprimis, qui legerit illud Samuelis: 1. Samuel. c. 15. Deus regnum tuum tibi ademit, et in proximum contulit, qui te longe est melior, aut quod Salomoni dictum fuit: 1. Regum. 11. Quia non servasti pactum meum, scindam regnum tuum, et servo tuo dabo. Quin et Paulus ait: Omnis potestas est a Deo, et Christus ipse ad Pilatum: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper a patre meo. Imo Ethnicis hoc non fuit prorsus ignotum. Nam M. Antoninus ad Verum collegam scripsit de Cassio: Si divinitus ipsi debetur imperium, non poterimus ipsum interficere, etiamsi velimus. Scis enim proavi tui dictum: Successorem suum nullus occidit, Vulcat. Cass. in Avid. Cass. qua voce iam antea T. Vespasianum usum Tranq. in eius vit. refert, dum insidiatores suos admoneret: Desisterent decipulis agere: si fato ipsis deberetur imperium, se iis adiumento futurum. Hinc
proficiscentur vaticinia Prophetarum de futuris regnis, et quae idem portenderunt, ostenta plurima. Quamquam enim Bodin. in Meth. hist. 4. Polit. cap. 2. in fin. visiones Danielis aliter, atque vulgo solent, interpretatur, nullus tamen negat. regnorum vicissitudines iis adumbrari. Nimis mehercule et praeter rem prolixius essem, si omnia congerere signa et ostenta vellem, quae Perdiccae, Cyro, Dario, Alexandro, M. Iulio Caesari, Augusto, Diocletiano, Martiano, Theoldosio, Lecho, Zecho, Odoacro, et infinitis aliis futuros honores praedixerunt: Solet enim Deus saepe etiam ex Bileami ore veritatem praedicare, Num. 24. sicut NIgidius Figulus, cum Augustus natus esset, Dominum orbis natum exclamavit, Dion. in August. quod et Cicero de eodem per somnium vidit. De liberis Sibyllinis negari non potest, quin multa Romanos docuerint, utpote de futura expugnatione Veiorum, Plutarchus in Camil. de deducenda matre Deorum, bello secundo Punico, Livius lib.29. etc. Lentulus quoque destinatum familiae suae regnum ex Sibyllinis versibus vaticinari solebat, et de Telepho quodam scribit Suetonius in August. quod eadem spe, tamquam fato sibi debita, dominationem et Augustum et Senatum aggressus fuerit. Et quantum tempore Syllae Sibyllinos libros conflagratos scribat, Solinus. cap. 8. tamen Zonar-in Leon. Armen. Leonis Imp. et imperium et mortem in iis praefiguratam fuisse testatur. Legitur apud Vincent. lib. 21. histor. cap. 30. et Boet. in histor. Scot. Merlini prophetia, quam Alanus ab Insul. cum commentariis edidit: Leguntur apud Philostrat. quam multae praedictiones: nec non Oracula interdum vera fuerunt, sed quorum maximam partem eventus falsam docuit. Creditum quippe fuit fatalem Romani
imperii terminum fuisse Cresiphontem, unde Flavius Vopisco. in Caro. multorum suspiciones refert, qui Carum fulmine absumptum credebant, quod fatalem Romanorum terminum supergredi ausus fuisset. Sed Deocletianus sine impedimento Aquilas longius protulit, quod cum narrasset Pompon. Laet. in Dioclet. addit. Plerumque oracula fallere: id quod etiam Arrian. Epictet. l. 2. c. 20. confessus est: Pythiam, ait, sciscitantur, ut falsa audiant, et oracula aliis enarrent. Hanc igitur mutationum causam primam, licet accuratissime non pertracter Politicus, ubique tamen praesupponit, tamquam a Theologo luculentius exsplicatam [Orig: explicatam], cuius hae sunt partes primariae. Politicus enim non potest, nisi ex sua arte causas assignare, nisi saltum facere, et terminos suos transgredi velit.
[Note: An astra sint ortus et interitus Rerum pub. causae.] Inveniuntur non pauci, qui Astrologiae nimis dediti, ex positu stellarum omnes mutationes Rerum publicarum derivant, cuius sententiae et Prud. fuisse convincitur ex his versibus l. post. ad Symmach. Urbibus affert Hora diesque suum, cum primum moenia surgunt, Aut satum, aut genium, cuius moderamine regnent.
[Note: Quantum astris tribuendum.] Non ita quidem omnem oportet nos Astrologiam reicere, sicut omnes Mathematicos et Magos per Senatusconsultum Italia pulsos memorat Tacitus lib. 2. Annal. qui iam antea C. Cornelii Hispalli praetorio edicto pulsi erant, an. Urbis 614. Valerius libr. 1. Et M. AGrippa quoque, cum aedilis esset an. 721. tou\j a)strolo/gouj kai\ tou\j go/htaj e)k th=jpo/lewj e)ch/lasen . Dion. l. 49. id quod crebro postea repetitum fuit a Vitellio, Xiphilin. in vit. Vitell. et imprimis a posterioribus imperatoribus, qui Mathematicos maleficis accensent, tit. de Mathemat. et malefic. C. quod tum temporis Mathematici vaticiniis maxime in
cumberent, ut ex Zonar. Diacon. Nicet. Gregor. abunde patet. Quin et Canones eandem Astrologiam damnant, cap. Legimus. in fin. distinct. 37. Illud quoque in fin. 26. qu. 2. quod tamen de abusu Astrologiae intelligendum, contendit Gerhardus Columb. libr. 1. de febr. pestilent. cap. 10. Nam Iohannes PIcus in libr. contra Astrol. et Franciscus Picus nimium detrahunt Astrologiae, dum Iohannes lib. 3. cap. 4 et 5. non aliter putat caelum agere, quam per motum et lumen, quae et Averrois sententia est in lib. de subst. orb. 2. de cael. t. 42. et Zimar. prop. 45. cum tamen multis experimentis, imprimis in facienda medicina, occultam influentiam probare possint, Concil. in different. Iambl. de myster. Aegypt. Plot. En. 2. lib. 3. Augen. lib. 8. Epist. 2. Conimb. 2. de cael. c. q. a. quorum opinioni subscribimus quidem, sed cum limitatione Thomae 1 p. q. 115. 3. cont. gent. c. 85. et Scoti in Report. 2. Sent. dist. 14. q. 3. quod in corpora naturalia quidem caeli virtus efficax sit, sed non in voluntates hominum, nisi quatenus corporis temperamentum sequuntur.
[Note: Opinio Cardani, Gaurici, Leovitii, etc.] Unde facile redargui possunt Cardanus, Lucas Gauricus, Leovitius et alii, qui ex Thematibus Genethliacis urbium fortunam, et aetates Rerum publicarum conicere volunt, Taruntium fortasse imitaturi, qui ex gestis Romanorum natalem urbis ambiguum invenisse scribitur a Plut. in vit. Rom. in quo tamen themate Ioh. Pic. multa falsa notat, nonnulla etiam prorsus im possibilia. Sed hoc absurdum est, quod ex Urbis fortuna, Rei publicae casus aestiment, quasi non possit [Note: Opinio Allia ei et Peuceri.] Urbs tota interire et absumi, vel undis, vel igni, Republica [Orig: Republicâ] interim salva [Orig: salvâ] manente.
Alii ad coniunctiones magnas superiorum Planetarum mutationes Rerum publicarum referunt,
ut Petrus de Alliac. et fortasse etiam Peucerus, qui in l. de divin. spatio quingentorum annorum Res pub. plerumque convelli scribit, cum tamen multae terminum istum supergressae fuerint, nonnulli etiam citius pessum ierint, et veluti in herba perierint. Coniunctiones vero magnae, licet Ptolomaeo, eluviones, pestes, et alia magna mala producant, non tamen semper novas Res publicas secum ferre, aut veteres demoliri deprehenduntur.
[Note: Opinio Copernici.] Copernicus ad Revolutionem Eccentrici terrae, ortus et interitus Rerum publicarum revocat. Sed praeterquam, quod triplex ille motus terrae, falso et contra principia a Copernico affingitur, sicut in Physicis cap. de caelo monstravimus, constat ex hypothesi Copernici motum illum regularem esse et certum: Sed Rerum publicarum conversiones adeo incertae sunt, ut multas, priusquam fere caput extulerint, ad principia redire videamus, sicut Anabaptistarum nova in VVestphalia, si id nominis meretur, Res publica eo fere cecidit die, quo emerserat, Munst. 3. Geogr.
[Note: Opinio Cardani.] Cardanus adhuc aliam causam ortus magnorum imperiorum ex astris affert, videlicet, quibus extrema stella in cauda Helices, Sole meridianum tenente, verticalis fuerit, iis magnum imperium portendi, qualiter dispositam hanc stellam fuisse putat, erga prima initia romae. Refutat exemplum hoc satis recte Bodinus, nobis vero sufficit, hic [Orig: hîc] a Cardano quaerere, si stella sic posita imperium promittit, quare multis aliis populis, quibus ab eo non tantum verticalis, sed et perpendicularis exstitit, imprimis septentrionalibus, tantum imperium nondum dederint?
[Note: Qui ad cometas referunt.] Alii Cometis mutationes Rerum pub. asscribunt, ut Mizald. lib. 2. Cometogr. quod Aphorismus 100 Ptol. confirmare videtur: Si effulserit
Cometes in cardine regni alicuius, interibit rex vel magnus aliquis in eo. Sed quicquid sit de prae sagio Cometae, quem Poenta numquam impune visum pronuntiat, cuiusque praesagii exempla quam plurima affert Iulius Obseq in lib. de prodig. Camer. lib. 2. de ostent. Meverer. in Meteor. c. de Comet. Millich. in 2. Plin. Iohan. Praetorius Ioachimicus in libell. de Comet. nonnulla quoque ponit ipse Plin. lib. 2. numquam tamen bella, ut causa, significare potest. Habet enim naturales causas et generationem aliis Meteoris similem, ut Arist. Olympiodorus, et alii in Meteor. docent, et nos in Physicis contra Neotericorum disputationes asseruimus: unde sterilitatem, serenitatem, et pestem quidem efficere potest, bella vero et interitus Reip. minime. Imo Scalig. exerc. de com. exemplis ostendit, non raro impune visos suisse Cometas, quod ex Crantzii, Sigeberti, VVidekindi. et Saxonico antiquo Chronico, imprimis vero ex Buntingi Brunsvvicensi, Pomarii Magdeburgensi. Item ex Marchico, et Rivandri Turingico Chronico patet, qui nihil fere nisi cometas narrant, nec tamen singulis notabiles rerum mutationes asscribere possunt.
Evenit saepe, cum infortunia affluant omnibus horis, ut malum cum Cometa coincidat, aut paulo post sequatur, quod etiam sine Cometa saepissime obtingit, an idcirco omnis talis eventus cometae asscribendus est. Site ambulante fulguraverit, ait Arist. 1. post. t. 34. non quia tu ambulasti, fulgura vit, nec, quia fulguravit, tu ambulasti, sed hoc cum illo per accidens coincidit. Non loquor de stella, quae ante aliquot annos in Cassiopeia, et nunc ad pedes Serpentarii, inter stellas fixas apparuit, quod cum Cometis confundi non debeant: nec omnem de Cometis religionem hominum animis exsculptam
velim: id tantum dico, non posse a Cometia certas Rerum pub. causas accersi, cum pauci anni transeant sine Cometis, res pub., vero toties non intereant, nec renascantur.
[Note: Qui ad Eclipsis.] De Eclipsibus idem est iudicium, quas, quia magnorum corporum defectus ob oculos nobis ponunt, de extremo iudicio nos admonere CHRISTUS ipse voluit, cum tamen causas habeant regulares et naturales non est, ut in rebus agendis ab iis nos impediri sinamus, sicut Niciae exercitus internecione deletus fuit, cum eum Nicias prae metu Eclipseos intra castra continuisset: plut. in Nic. Thucyd. lib. 7. aut ut tantopere ab iis nobis metuamus, sicut Ludovicus Pius, contracta ex defectu Solis maestitia, mortem sibi contraxisse scribitur, Sigon. 4. de hist. Ital. et Archelaus rex, deficiente Sole, solebat regiam claudere, et filiam, quasi in maximo luctu, tondere, Sen. lib. 5. de benef. c. 6. Rectius Pericles, qui cum exercitum ob deliquium Solis consternatum videret, nequaquam, ut Cleombrotus fecerat, Herodot. lib. 9. eum retro duxit, sed circumitis stationibus, causas aperuit, et exercitum in officio continuit, Front. lib. 1. c. 12. Quintil. lib. 1. c. 10. Valer. lib. 8. cap. 11. Patrit. 2. de Repub. it. 16. Noverat enim ex Thaletis, qui Ionas primus Eclipsium causas docuerat, Herodot. lib. 1. Cic. de divi. et Anaxagorae praeceptoris sui doctrina, Plin. lib. 2. c. 12. naturaliter accidere, non tantum Soli et Lunae, sed et aliorum Planctarum Eclipses, si eorum lumen terris eripiatur. quas causas Claudius Imper. Romae publice proposuit, cum Sol die eius natali deficeret, ne inde aliquid tumultuum oriretur, veritus. Dion. l. 60. Notum est ex Tacit. 2. Ann. de Druso, et de Sulpitio Gallo ex flor. Epit. 4. Dec. 5. quomodo exercitum ob Eclipses conturbatum
demulserint, redditis causis naturalibus, et ostenso, quod nihil inde sibi metuendum esset. Quo sophismate Columbus, Eclipsi Lunae erga Americanos abusus fuerit, ex hist. Ind. paret.
Quid igitur de astrorum inclinatione dicemus, cum in voluntates hominum, unde corruptiones Rerum publicarum originem ducunt, non sint efficacia, et si quicquam efficiant, a sapiente tamen praeverti aut impediri possint, cum sapiens dominetur astris? Nimirum sicut Cassius, cum a Chaldaeo vetaretur Parthos bello lacessere, priusquam Sol Scorpii sidus evasisset: Non, inquit, Scorpiones metuo, sed Sagittarios, ad Parthos alludens, quorum sagittis Crassus erat obrutus, Plutarch. in Crass. simulque ostendens, causarum proximarum sibi rationem habendam, et non remotarum, quibus proximae modum imponunt: Ita Politico non Astrorum cursus respiciendi sunt primario, sed, quae ex sua disciplina derivantur, causae proximae. Nam cum Manuel Comnenus cum Siculis confligere nollet, nisi proclivi siderum positu prius observato, tandem Constantinum ducem in aciem prodire iussit, quod sidera consentire viderentur, quo effecit, ut amissis copiis, dux ipse caperetur. Nicet. 2. Annal. Manuel. Quapropter Sibylla lib. 3. oracul. exstantium de bonis hominibus ait: quod ou)/te h)eli/ou ku/klion dro/mon, ou)/te selh/nhj <BetaCode: ou)/te h)eli/ou ku/klion dro/mon, ou)/te selh/nhs> curant, ou) de\ ta\ xaldai/wn, ta\ proma/ntia a)strologou=sin, ou)de\ me\n a)stronomou=s, ta\ ga\r pla/na pa/nta pe/fuken, Ossa\ me\n a)/fronej a)/ndrej e)reunw=ntej kat) h)=mar yuxa)j gugna/zontej e)j ou)de\n xrh/smon e)/rgon .
[Note: Duplex mutatio a duabus causis.] UT igitur ad causas proximas et Politicas, quae sunt huius loci, descendamus, sciendum est ex Plat. 5. de Republica Aristot. 5. polit. 443. 467. duplices eas esse, externas et internas, quam divisionem sequitur et Polyb. lib. 11. dum ait: Intestinos hostes difficilius vitari, quam externos, et Livius lib. 3. ubi vocem Annibalis refert: Nulla magna civitas diu consistere potest, si foris hostem non habet, domi invenit. De intestinis, ductu Aristot. agemus prius. Triplici autem modo ex internis causis corrumpuntur Res pub. vel per vim, vel per fallaciam, quos duos [Note: Mutatio quae fit sponte.] modos ponit Arist. 5. pol. p. 410. vel denique sponte et cum gratia tum Imperantium, tum Parentium. Id quod fit uno modo, per deditionem, utpote, quando Campani, a Samnitibus in angustum coacti, in Romanorum fidem et civitatem se recipiunt Livius lib. 7. cuius deditionis duo illustria exempla apud Livium habentur, Campanorum lib. 7. et Collatinorum lib. 1. Alciat, lib. 1. parerg. cap. 14. Aliter per indulgentiam eorum, qui Rei publicae potestatem in manu habent, quod tamen raro admodum accidere Aristot. 4. polit. c. 11. credit, ubi et recordatur, unum tantum ex principibus inventum, cui persuaderi potuerit, ut loco regio cederet: Cadmum fortasse intelligens, qui patriam Tyrannidem in Co mutavit in Democratiam, Herod. lib. 7. Nihil enim est dulcius, quam imperare, ut Selymus 1. dicere solitus fuit: Fas. in eius. vit. et Antonodorum a consilio deponendi Tyrannidem, dehortata est Democrata uxor,
admonens ipsum usurpatae a Dionysio vocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo, relinquere Tyrannidem dixerit oportere, Victor. ad. 5. polit. pag. 473. Et quamquam Augustus populo regnum reddere vellet, levi tamen ratione persuasu animum mutavit, Sueton. in Aug. Tiberium quoque ab initio dubitasse, utrum retineret sibi imperium, vel patribus resignaret, Tacit. 1. Annal. auctor est, sed dulcedo imperii praevaluit. Invenimus nihilominus apud Aelian. libr. 6. variar. Gelonis Imeraei exemplum, quid devictis Carthaginensibus et tota Sicilia, in forum processit nudus, dixitque, se civibus suis principatum a)podido\nai <BetaCode: a)podido\nai> Camer. 4. polit. cap. 11. Post tempora Aristotelis Aristaenus apud Livium lib. 34. Nabidi in memoriam revocat multos Tyrannos, qui deposita Tyrannide, honoratam inter cives vitam egerint,
Nostro tempore, Andreas Auria, cum patriam Genuam ad pacem composuisset, principatum, qui ipsi offerebatur, maluit, ut ipse loquebatur, patriae dono dedicare, Iov, lib. 34. Multi quidem regum aut principum, vel propter metum vel propter onus imperii, vel ut religiosiorem vitam capesserent, vel etiam defessi, ab imperiis abierunt, quorum catalogum vel apud Tholosan. lib. 26. de Republica, cap. 1. 2. et 3. legere licet, sed quia Res publicas non mutarunt, ad hunc locum minime quadrant. Nec in Monarchiis ea mutatio tantum locum habuit, sed, in aliis Rerum publicarum formis. Nam Mitylenaeorum Democratia in Monarchiam mutata fuit, cum Pyttaco Aesymnetae summam omnium rerum committerent, Aristotel. lib. 3. polit. cap. 10. Laert. in Pyttac. et Venetorum in Aristocratiam, cum Tribunis, mox in Monarchiam, cum Duci Rem publicam in manum traderent, de
quo diximus lib. 1. cap. 8. ex Ianott. et Volater. de Republica Venetor. Duodecim Palatinorum in Polonia Aristocratia, qui post interitum Vandae, centum annos, ut computat Michov. lib. 1. Chron. rebus praefuerant, in regnum desiit, cum uni Praemislao se subicerent, qui sua prudentia, Alexandri M. exercitum, ut errat Vincent. aut Moravorum et Ungarorum cohortes, ut rectius Duglossus autumat, compresserat, id quod iterum in eodem regno contigit, cum proceres, nisi in unius manu Rem public. consistere non posse videntes, per 200. et amplius annos intermissum regnum Praemislao redderent, Cromerus libro undecimo.
Nonnumquam cum indulgentia Principum concurrit error eorum et sophisma subditorum, idque potissimum, ubi electio invaluit, vel pura, vel cum successione temperata. Qui enim ita ad principatu deveniunt, priusquam eos sibi elaborent, vel ut eos in stirpe sua propagent, quam multum de iure suo remittere coguntur, ne ambitu et spe sua excidant, nec cogitant interim, quod hac via, interdum se ipsos, sed successores sine dubio solida potestate privent, prout in Lacedaemoniorum, Germanorum, Venetorum, et Polonorum Rebus publicis clare videre est. Nam cum Theopompus, ut volunt Aristotel. libr. 3. polit. pag. 473. et Plutarch. in Lycurg. Ephororum Magistratum institueret, ut regnum sibi firmius faceret, quantumvis admonitus ab uxore, ne liberis regnum ea facilitate perderet, brevi effecit totam Rem publicam sui iuris, suis certe successoribus praeter honorem regium nihil reliquit, ut retro declaravimus.
In imperio Germanorum Carolus Quartus, ut Wencessao filio ius succedendi emeret,
multa de iure Imperatoris Electoribus concessit, Cuspin in Caesar. sicut et apud Polonos Ludovicus Ungarus, ut uni ex filiabus, Lib. 1. Statut. Polon. cap. 2. art. 1. et Iagello, ut uni ex filiis regnum relinqueret, Cromer. l. 19. et Sebastianus Cyanus apud Venetos, cum Senatoribus iura maiestatis divisit, ex quo sensim Monarchiae delapsae sunt, aut in mixtas, aut in puras Aristocratias, perinde, sicut ex indulgentia unius Valerii, omnis potestas patribus Romanis erepta, et paulatim ad plebem deducta fuit, Livius l. 2. Plutarch. in Public. Possunt hic [Orig: hîc] igitur, et soliti sunt iam diu subditi, sophistica quadam fallacia uti, ut non admittant ad imperium, nisi certis legibus circumscriptum, quas non facile aspernaturus est, qui praeter electionem nullum regnandi ius habet. Si enim hae leges de anno in annum acuantur, et sensim particulae maiestatis, una post aliam decerpantur, ita ut tota maiestas uno ictu praecidi non sentiatur, vere Sophistic w= <BetaCode: w=> s proceditur ad potestatem unius minuendam.
Ita Veneti, mortuo Augustino Barbarino Duce, cuius laxior fuerat potentia, angustioribus terminis successores illigarunt, Sabell, in histor. Venet. Ita Danorum Aristocrat. tum maxime incrementa sumpsit, cum abdicato Christierno, Fridericum iuratum, et novis arctioribusque legibus circumscriptum substituerent, Articul. in quos Feder. iuravit. Carolo Quinto tanto graviores leges posuerunt Germani, quanto ad imperium minus iuris habebat, Sleidanus lib. 1. Poloni, quoties peregrinos reges acceperunt, toties iuramenta et leges regni acuerunt, ut in Ludovico Ungariae, Wencessao Bohmeiae, Iagellone, Lituan. et nostro tempore in Henrico Gallo patuit, quod et Angli in Philippo
Hispano, et Galli in Henrico Quinto, Anglo observarunt. Non enim facile putarunt quascumque conditiones recusaturum, cui sine iis Republica exulare liceret.
[Note: Mutatio per fallaciam.] Per fallaciam putat Aristoteles mutari Res publ. quando vulgo, vel universo populo tam callide imponitur, ut quod fit, fieri non sentiat, quam fallaciam Aristotel. libr. 4. et 5. politic. vocat so/fisma <BetaCode: so/fisma> , et Tacitus arcana imperii, ut post dicemus. Platonis enim et Xenophont. dictum est: Magistratibus non aliter, quam Medicis erga pueros et aegrotos, interdum mentiri licere, quem dolum, si ad bonum finem dirigatur, Bonum ICti vocant, si vero ad malum, fallaciam hic [Orig: hîc] nominemus. Et Solon quidem cum reformationem Rei publ. animo moliretur, ambiguis promissis voluit animos civium primum praeoccupare. Cum enim aequales se laturum leges sponderet, non minus vulgi, quam tw=n e)upa/tr???n <BetaCode: tw=n e)upa/tr???n> animos pellexit, quod hi Geometricam, illi Arithmeticam aequalitatem sperarent, Plutarch. in Solon. Lycurgus vero a populo obtinuit iuramentum, se servaturum leges ipsius, donec ab Apollinis oraculo earum confirmationem afferret. Interim ivit in exilium, nec unquam Spartam rediit, ut suis legibus cives perpetuo obligati manerent, Plutarchus in Lycurg. Facilius ea ratione uterque mutavit statum Rei publicae, quam si vi uti voluissent, sicut Agis postea et Cleomenes, frustra tentarunt [Orig: tentârunt], Plutarchus in Agid. et Cleomen. Nam ubi Leonina pellis nihil efficit. Vulpina induenda est, ut fertur vox Lysandri, Probus et Plutarchus in Lysandr. Pisistratus hac fraude, non tantum sine sanguine obtinuit, sed et pacificam servavit Tyrannidem, quod in iudicium se duci pateretur Aristotel. lib. 5. polit. pag. 490. et ad Solonem
humaniter scriberet, se nec ex libertate populi, nec ex legibus eius quicquam immutare, Laert. in Solon. Caesar quoque, quod plebi se familiarissimum faceret, et Augustus, quod se eius tribunum vocaret, Tacit. lib. 1. Annal. et Tiberius, quod pleraque a patribus sine provocatione decidi pateretur, Tacit. ibid. et libb. seqq. potestates sibi acquisiverunt, idque arcanum patefecit Arist. lib. 5. polit. p. 450. ubi docet: Qui plebi imponere voluerit, illi non esse solito iuramento utendum: tw| dh/mw| kako\n ou)k e)/somai, kai\ boule)usw, o(/ti a)\n e)/xw, kako/n . Plebs enim illi se non committet, omniaque eius acta suspecta habebit, sed tali sermone utendum putat ou)k. a)dikh/sw to\n dh=mon <BetaCode: ou)k. a)dikh/sw to\n dh=mon> . Sic enim, postquam sibi fidem plebis elaboravit, ubi volet, auribus eam ducere potest. Omitto fraudes, quibus Clearchus Heracleota, patriae libertatem eripuit: Poliaen. l. 2. Stratag. item quibus Mahometh, et postmodum eius ductu, Ismael Sophi, et Seriffii integra regna occuparunt: item, quibus Iohannes Vincentinus Monachus Bononiensium Tyrannidem in se transtulit, Fulgos. lib. 1. c. 1. cum id genus exempla passim apud omnes historias occurrant, et nobis infra ad ea sit redeundum, quandoquidem cum vi fallacia plerumque misceri, aut eam praecedere soleat: Et nunc ad tertium modum progredimur, quando per vim internam Res pub concutiuntur.
DEnique nascitur in medio Rei publicae malum, quod etiam optimae Res publicae persenserunt, nimirum seditio, certum interiturae Rei publicae argumentum, aut a se ipsa, aut per
vim externam supervenientem. Dum enim Ancini et Ardeates de agro rixantur, populus Romanus eum sibi adiudicat, Plinius libro 3. Dum Robertus Brussius et Balliolus de regno Scotiae contendunt, Eduardus Anglus illud sibi pro seudo vendicat, buchan. l. 8. Ita, licet dissensio ipsa civium, Rei publicae mortem non afferat, aperit tamen viam eam occupandi potentioribus Principibus, qui in eum finem inimicitias, inter potentiores Res publicas serere et alere solent, [Note: An discordia utilis sit Rei publicae.] donec mutuis discordiis attritas vires sine negotio occupent, ut docet Arist. 5. polit. p. 476. inter Sophismata Tyrannorum. Unde Tac. in Agric. ait: Nihil principi adversus subditos utilius, quam si in commune non consulant, id est, si factionibus se parentur. Apud Cic. 2. de orat. Crassus commendat seditiones tamquam Reip. utiles et necessarias, quas etiam probat Machiavell. lib. 1. disc. cap. 4. quod inde bonae nascantur leges, ut et Cyr. Sponto. part. 3. cordel. principe. Sed committunt fallaciam accidentis, ut ostendunt Scipion. Ammir. l. 2. disc. 11. Antimach. l. 3. theor. 31. Perinde enim faciunt, ac si quis scelera laudet, quod bonis legibus causam praebeant. Sicut enim an:e morbos necesse est cognitos esse, quam remedia eorum: Ita cupiditates prius natae sunt, quam Leg. quae iis modum facerent, ut ait Cato apud Livium libr. 34. Oratorum quippe licentia Cinciam rogationem: Candidatorum ambitus leges Iulias: Magistratuum avaritia Calphurnias leges pepererunt, Tac. 15. Annal. et idem Tacit. 3. Annal. ait: Corruptissima Repub. plurimae leges. Pari modo quartanam commendabant nonnulli apud Gellium et Langium in Epist. Medicin. quod interdum ad incurabiles morbos proficeret, quam tamen in sua natura morbum esse, et vitae temperieique
inimicam negari non potest. Nec enim melius se habet seditio vel dissensio in Republica, quam morbus in corpore, cum satis virium habeat ad dissolvendam quamcumque Rem publicam, in qua radices egit, nisi praeveniatur. Quid enim Barchina et huic opposita factio apud Carthaginenses, Livius l. 20. Plut. in Hannibal. Plebis et Patrum apud Romanos Gibellinorum, et Guelphorum apud Italos, Signoius in histor. Ital. Mediceorum et Soderin. apud Florentinos, Guicciard. in histor. Partialitates domorum Leucastri et de Lortz apud Anglos, Polydor. Virg. lib. 24. Aureliorum et Burgund. apud Francos aliaeque in aliis Rebus publicis discordiae effecerint, abunde patet, et ipse Machiavell. l. 3. disc. 27. falsitatis convincere annititur, quod vulgo credi et dici solet, melius sub imperio conservari posse civitatem seditiosam, quam concordem, quia discordiarum semina saepe in Principem Rei pub. coniciuntur, et ingruente bello, altera pars, quam Res publica inflammetur. Quid ni enim hoc malum sit, quod fundamentum Rerum publ. adeoque omnium rerum videlicet concordiam, convellit. Non alia de causa tantopere improbat multorum imperia Herodotus libr. 3. nisi quod inter multos facilius odia gliscant, unde primum seditiones, mox caedes, et denique certus Rerum publicarum interitus sequitur. Et Aristoteles 5. polit. pag. 390. populi dominatum stabiliorem putat, quam paucorum, quod hic [Orig: hîc] duplex incidere possit discordia dominantium, tum inter se, tum contra plebem, illic vero simplex tantum sit, videlicet plebis contra optimates.
Nam idem Aristotel. 5. polit. inter causas, ex quibus peculiariter mutatur Aristocratia, numerat discordiam optimatum, quam Livius recte venenum Rerum publicarum vocat, et Arist. l. 5.
pol. pag. 418. ait: a/sqene\j to\ stasi/azon <BetaCode: a/sqene\s to\ stasi/azon> . Catonis prudentiae asscribimus, quod leves oppositiunculas vel suspiciones potius inter servos aluerit, ut se mutuo timerent, sed magistratuum alia est ratio, in quorum manu ponuntur consilia Rei publicae, dum interim servi summam rei familiaris non gubernant, sed si quid peccarint a patrefamilias in ordinem rediguntur: alia longe ratio est in optimatibus, quorum discordias nullius, qui sit superior, potestas coercere potest. Nec ipse denique Cato apertos inimicitias cum potestate nocendi in sua oeconomia tolerasset, quippe universam domum secum ruituras, perinde ut Camillus et Manlius, Livius libr. 6. Sylla et Marius, Plutarchus in hor. vit. Caesar et Pompeius, Themissocles et Euribiades, Herod. lib. i. inter se cum periculo Rei publ. contenderunt, et Sturm. dial. 1. de bell. Turc. per longam historiarum seriem demonstrat, Principum Europae discordias praebuisse potestati, Turcarum satis magnum incrementum. Ex quo patet veritas dicti Aristot. 5. pol. pag. 422. quia ait o(monou=sa de\ o)ligarxi/a ou)k e)udia/fqoros e)c a)uth=j , quod Quintius in oratione ad Graecos paulo setius expressit: Adversus consentientes nec Rex quisquam satis validus, nec Tyrannus est, discordia et seditio omnia opportuna [Orig: oportuna] insidiantibus faciunt, Livius lib. 34. et Agath. lib. 1. cum recensuisset, Francorum dominationem sola primatum concordia stabilitam fuisse, addit, h( dikaiosu/nh <BetaCode: h( dikaiosu/nh> et amicitia conservat omnes magnas Res publ. facitque hostibus inexpugnabiles. Nam de Thracibus scribit Herod. lib. 5. Inexpugnabiles futuros, si unius imperio regerentur, aut omnes idem sentirent, quod de Graecis sine controversia dici potuisset: quocirca optimi quique Principes, quibus cum iis negotium fuit, stabilimentum
hoc anteverterunt, et dissensiones inter illos vel seminarunt, vel gliscentes aluerunt, ut Artaxerxes, Polyaen. lib. 7. mox Philippus, Inst. S. denique Romani, Herod. l. 5. Quin inter ipsos Athenienses Pisander hac ratione Tyrannidem aedificavit, quod alterum alteri suspectum fecisset, Thucyd. lib. 8. Id consilii imitatus est Caesar, qui inter Arvernos et aeduos tam diu inimicitias aluit, donec utrosque sibi subiceret, Caesar. lib. 1. et 6. et post eum Drusus non leve decus quaesivit, illiciens [Orig: inliciens] Germanos ad discordias, utque fracto Maroboduo usque in exitium insisteretur, tacit. libr. 2. Annal. nec Iustinianus invenit aptius seditioni remedium, quam ut auctores eius corrumperet, et partim ad se tractos, ab aliis dissentire faceret, Zonar. in Iustin. quo eodem arcano Appius putavit tribunitiam potestatem solvendam esse, quod et factum est. Non longe est, quod pari ratione Pontifex quidam, Columniorum et Ursinorum controversias, mira simulatione aleret, modo his, modo illis favens, et occulte utrisque pecuniam, et arma summittens, ut mutuis attriti cladibus, ab ipso demum, sine negotio delerentur, Iov. in Columb.
Atque hoc adeo verum est, ut et malitiae conservandae serviat concordia, sicut Livius lib. 3. scribit: Xvirorum imperium sola eorum concordia servatum fuisse. Causae autem, quare potissimum lites movere solent optimates, ab Aristot el. referuntur. Primum exclusio multorum nobilium a magistratibus, ad quos aequaliter, utpote qui se aequales putant admitti volunt. mo/non ga\r no/mimon <BetaCode: mo/non ga\r no/mimon> , ait Aristoteles lib. 5. polit. p. 427. t???at) a)ci/an i)=son, kai\ to\ e)/xein ta\ au)tw=n . Nam. Chore, Dathan, Abiron contra Mosen tumultuati, quod ipsi multos honores participarent: Num. cap. 16. et Istrorum status prorsus popularis per
contentiones optimatum factus est, sicut et Cnidiorum, quorum patritiorum illi, qui excludebantur, applicuerunt se plebi, et Aristocratiam eius ope everterunt, ut refert Aristotel. Unde recte Cato, quoties eundem magistratum saepe refici videbat, hanc causam ingeminabat, eamque septimo Marii Consulatui eius inimici exprobrarunt, et Asinius Gallus ex eadem dissuadet magistratuum ultra quinquennium prorogationem, apud Tacitum. l. 2. Annal. Deinde commoventur contra se optimates per adulatores, qualis fuit Charicles inter 30. et Phrynicus inter 400. Tyrannos Atheniensium. Auget enim animum adulatio, sicut de Demetrio scribit Plutarch. in Demet. quod alias per se parum sanus, penitus corruptus sit, cum populus Atheniensis ipsi divinos honores assignaret. Peccatum in hac parte est a L. Flacco, qui iussit omnia Syllae rata esse: Cicero l. 2. de ll. a Gabio, qui Pompeium omnibus ll. exsolvit [Orig: exolvit], Plutarch, in Pomp. et ab Antonio, qui Caesari regiam coronam imposuit, Plutarch. in Caes. Imo Sueton. auctor est astitisse Caesari adulatorem, eumque retraxisse, ne Senatui assurgeret, ex quo primum odium sibi Caesar contraxit.
Cum igitur discordia, seu seditio, (Quae enim inter familiares inimicitia incidit, seditio, quae inter extraneos, hellum vocatur, Plato l. 5. de Republica) tam sit Rebus publicis noxia, eius porro causas inquiremus, quarum Undecim Aristot. l. 5. polit. in genere recenset, ordine nobis quoque explicandas, simulque ad status singulos in specie accommodandas.
[Note: Prima causa corruptionis.] Primo loco nominat Aristoteles honorem nimium, uni, aut pluribus exhibitum, et reliquis denegatum, qui propterea ad invidiam commoventur, mox aemulantur, et odium concipiunt, denique apertis fraudibus insectantur.
Quo facit, quod Aristoteles dixerat lib. 3. polit. cap. 7. Cum multitudo inopum ab honoribus exclusa est, eam Rem publicam oportet esse plenam hostium. Cum enim omnibus insideat haec opinio, ex quae et Cyrus iudicabat apud Xenoph. in Cyrop. Aequalia tribuenda esse aequalibus, atque ex naturae ductu didicerint, quod Aristoteles tradit lib. 3. pol. cap. 3. l. 6. polit. cap. 2. l. 5. polit. ap. 2. et pag. 429. non conservari civitates, nisi aequalitate, non nihil causae videntur habere, quare honoratissimis quibusque detractum cupiant; imprimis, cum ea sit summi honoris natura, ut invidiam comitem habeat, Sicut enim Cantharides maxime laeto tritico innascuntur, Plinius lib. 11. cap. 35. ita Summa petit livor, perflant altissima venti, Ovid. 1. de remed. amor. Unde et Seneca in Med. ait: Ars prima regni est, posse invidiam pati, et Arist. lib. 5. polit. pag.4 59. coarctat hanc causam potissimum ad Tyran num, quem eo plures oportet inimicos pati, quo in maiori dignitatis culmine, et non sine iniuria aliorum residet, quamquam et in liberis Rebus pub. invidia summis honoribus nequaquam parcit. Ita enim cum omnibus fere hominibus comparatum putat Dion. Cas. l. 45. ut potissimum quemque demoliri studerent: et Augustus dicebat: cum omnia quae praeclara sunt, tum imprimis summum Imperium cum invidia coniunctum est, Dion. in August.
Apud Thebanos enim Manaclides ex invidia constituit se adversarium Epaminondae in administranda Rep. Prob. in Epaminond. imo universus populus hunc ipsum inter gregati???s milites redegit, quod ad invidiam usque ob Leuctricam Victoriam honoraretur, Pausan. in Baeot. De priscis Romanis scribit Livius libr. 2. Sine obtrectatione gloriae alienae tunc vivebatur: Hi
tamen Camillum ex invidia, quod equis albis triumphasset, exilio multarunt; Livius libr. 5. Machiavell. lib. 3. disc. 23. Quid M. Manlius? nullam seditionis causam habebat, nisi quod Furio invideret, eximio simul honoribus et virtutibus viro: aegre ferebat, ait Livius libr. 6. solum eum in magistratibus, solum apud exercitus esse: tantum iam eminere, ut iisdem auspiciis creatos, non pro collegis, sed pro ministris habeat, etc. Cato opposuit se Scipioni ex eadem causa. Nam inquiebat: Tamquam umbra volitant alii, solus sapit iste, Plutarchus in lib. de ger. Republica, et Caesar, si Ciceroni pro Ligar. credimus, hinc sumpsit occasionem Pompeium bello petendi, quod hunc perpetuis honoribus onerari, sibi vero repulsam parari videret, quamquam idem Cicero in Epist. ad Attic. causam istam Caesarem quidem praetexuisse dicit, veram tamen fuisse occasionem negat. Maximus seditionem movit Gratiano et Theodosio, non quod eos regnare nollet, sed quod Theodosium a Gratiano ubique praeferri, se vero in infimo ordine relinqui doleret, Zos. in Grat.
[Note: Secunda causa.] Eadem invidia secundam quoque causam continet, sed ex alio fundamento derivata, videlicet a divitiis, quae perinde hominum oculos perstringunt, ut honores, Nam, ut ait Seneca, facilius est pauperi contemptum effugere, quam diviti invidiam. Nec facile pauperes alieni aequis oculis opulentum intuentur fortunam, ut ait Prob. in Chabr.
[Note: Tertia cousa.] Tertia causa Aristoteli est u(peroxh\ <BetaCode: u(peroxh\> , quae Rebus publicis minitatur interitum, non tantum, quod potentiae nimiae invideatur, sed quia nimia potentia liberis Rebus publicis suspecta esse solet, imo et Monarchicis. Nec enim hac via
tantum Syracusae occupatae fuerunt ab Agathocle. Dionysio, etc. aut Cyprus ab evagora, Athenae a Pisistrato, Verona a Scaligero, Mediolanum a Sfortia, Florentia a Mediceis, sed et multis Monarchis imperium ereptum, aut saltem maximis motibus agitatum fuit. Omnes enim hi Imperatoribus arma intentarunt: aut etiam intulerunt, quod ab iisdem nimia potentia armati prius fuerant, Seianus Tiberio, Tacitus 4. Annal. Ottho Galbae, Plutarchus in Oth. Casper. Aelianus Nervae, Vict in Nerv. Cassius Antonino, Capit. et Dion. in Marc. Perennis commodo, Herod. in Com. Maximinus Alexandro, Lamprid. in Alex. Philippus Gordiano, Capit. in Gord. Iun. Aemilianus Gallo, Zosim. et Laet. in Gall. Ingebus, Lollianus, Aureolus, etc. Gallienom, Pollio in 30. Tyrann. Magnentius Constantio, Zosim. in Constant. Maximus Gratiano, Zosim. in Grat. Arbogastes Valentiniano, Zosim in Theod.Ruffinus Arcadio, Stilico Honorio, Zonar. in Arcad. Et vix leguntur postremi Imperatores alia via de imperio praecipitati, quam per nimiam potentiam ducum exercitus. Qui enim arma in manu habent, eorum arbitrii, ait Aristot. l. 7. polit. cap. 9. esse, ut maneat vel non maneat Res publ. Mortuo Marciano unus Asparis tantae potentiae fuit, ut solus Leonem ad imperium evehere potuerit, Zonar. et Diac. in Leon. Mauritium Phocas, Phocam Heraclius, Iustinianum 11. Leontius, Theodosium Adramyttenum Leo Isaurius, Irenem Nicephorus, Michaelem Curopalatem Leo Armenius, Constantinum Romanus Lacapenus, Romanum Puerum Nicephorus Phocas, hunc Iohannes Zimisces, Michaelem Stratioticum Isaac Comnenus, Michaelem Ducae filium Nicephorus Botoniates, hunc Alexius Comnenus Imperio exuit, eaque fallacia duravit usque ad imperii
eversionem, ut ex Zonar. Cedren. Diac. Nicet. Gregor. patet. Possem per seriem temporum et historiarum usque ad nostra tempora ostendere, quam merito Rebus publicis unius hominis excedens potestas timeri deberet, nisi lib. 1. C. de magistrat. iam aliquid de hac re monuissem. Nostra aetate, non ita pridem Rex Pegusinus regno Tangu exutus fuit a vicario vel prorege, cui nimis licenter istud regnum administrandum dederat, Boterus lib. 2. Cosmogr. part. 2.
[Note: Quarta causa.] Affinis huic causa est, quam Aristoteles septimo loco numerat, et au)/chsin <BetaCode: au)/chsin> vocat, de qua Bald. ad §. Conventic. de pac. iuram. firm. in Feud Custodia regni est, non permittere ullum crescere ultra commensurationem. Sicut enim, ait Aristoteles, inter membra corporis humani monstrum nascitur, si unum eorum in quantitate proportionem, quam ad cetera habere debebat, exsuperet: ita si in REpublica, quam humano corpori bene comparabat Menenius Agrippa, apud Livium lib. 2. pars una multitudine reliquas omnes transcendat, non tantum ordo, qui est forma Rei publicae violatur, sed et pars, quae superat, alteram facile sibi subicere, et Rem publicam suam facere potest. Hoc nimirum est, quo Manlius plebem contra patres commovere volebat: Quousque, inquit, ignorabitis vires vestras, quas natura ne beluas quidem ignorare voluit. Numerate saltem, quot ipsi sitis, quot adversarios habeatis: Quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, toto nunc adversus unum hostes eritis. Ostendite modo bellum, pacem habebitis: videant vos paratos ad vim, ius ipsi remittent, Livius lib. 6. Hoc quoque consideravit Senator ille, qui dissuasit, quo minus servi a civibus vestitu distinguerentur, ne si vires suas cognoscerent servi, civibus manus
inferrent quod quidem Tyri fecerunt, Iustin. lib. 18. apud Sarmatas, Marcell. lib. 17. et apud Aegyptios, quorum omnino se dominos fecerunt, Marty. 3. de legat. Babyl. adeo, ut non immerito Aristot. lib. 2. polit. c. 7. multitudinem servorum in Laconum Republica reprehendat, tamquam periculosam, quam ut diminuerent Spartiatae, Helotas suos, circa fanum Iovis congregatos, uno die omnes trucidarunt, thucyd. l. 4. quo remedio erga Templarios quoque usi sunt Franci, cum nimia illorum multitudo regi suspecta esse inciperet, Platin. in vit. Clem. V. Addit Aristot. quo tempore haec causa frequentius in Rebus publicis inveniatur, quando videlicet casu quodam, imprimis belli, altera pars infringitur et decrescit, sicut Tarenti, cum nobilium plurimi ab Iapygibus exstincti essent, populus Rem publicam ad se transtulit: Athenis, cum nobiles pugna [Orig: pugnâ] terrestri periissent, res ad populum delapsa est; et Argivorum Rem publicam occuparunt pa/roikoi <BetaCode: pa/roikoi> , cum civitas a Cleomene Lacedaemon. exhausta esset. Plebs quoque Romana incrementa sumere cepit, postquam tercentum Fabii una acie ceciderant.
[Note: Quinta causa.] Quinta causa apud Aristotelem est Metus, seu desperatio, quando quis sibi magnum aliquod malum metuit, occasionemque effugiendi desperat. Tum enim nihil non moliturus videtur, etiam si Tartara caelo miscenda sciat, ut impendens infortunium aliqua saltem via devitet. Nam, ut Scipionis Ammir. l. 1. disc. 8. verbis utar, dalla disperatione nasce in un subito un fermo proponimento di commetter ogni cosa empia et scelerata, et Cyr. Spont. part. 4. cor. del. princip. quamvis aliis verbis, eodem tamen sensu ait: 11. principe non trova mai nemici piu feroci d' cittadini ni disperati. Qui enim in tali casu
constituti sunt, nullum putant bellum iustius esse, quam quod necessitas suggerit, sicut ibid. idem docet, et Machiavellus disputat, Iustum bellum esse iis, quibus, nisi in armis, spes nulla est. Propterea Scipio, cum Numantinos prae desperatione obstinate nimium mortem oppetituros praevideret, noluit etiam cum flagitantibus pugnam committere, inquit, cum desperatis pugnandum non est, Flor. l. 2. c. 18. Ex quo fundamento dependet praeceptum Pyrrhi, relatum a Iulio Frontin. lib. 2. Stratag. cap. 6. non esse pertinaciter instandum hosti fugienti, ne fortius ex necessitate resistere incipiat. Clausis enim, ait Vegetius lib. 3. de re militar. c. 21. ex desperatione crescit audacia, et cum spei nihil est, sumit arma formido. Quo praecepto usi sunt multi probati duces, quorum exempla Front. d. loc. recenset. Nam ANtigonus Rex Macedon. Aetolos ex obsidione, Caesar GErmanos ex acie sua, cui inclusi erant, et Hannibal eosdem, vel, quod mavult stevvech. in com. Front. ex Oros. lib. 4. Livius lib. 22. flor. lib. 2. Plutarch. in Hannibal. Sil. lib. 5. Romanos ipsos ad Thasymenum, fugere permisit, ne obstinatius ad pugnam coacti, victori palmam praeriperent. Nam On. Manlius Consul, cum Hetruscos in Romanis castris, quae ceperant, ab omni latere obsedisset, inclusos hostes in eam rabiem efferavit, ut ipse in praelio caderet: Et victoriam fortasse perdidisset, nisi legati eius hosti ad fugam portam aperuissent, Frontin. d. loc. Huic quoque basi innititur praeceptum Machiavell. lib. 3. disc. 12. Prudentem Imperatorem debere operam dare, ut suis militibus pugnandi necessitatem imponat. Nam necessitatem vocat Vectius Messius Volscorum Imper. ultimum ac Maximum telum: Livius 4. et Pontius Samnitum Imp. eo
maxime putat suos admoneri posse, quod necessario pugnandum esse.t Liv. 8. Necessitas, ait Senec. 9. de Clem. magnum imbecillitatis humanae patrocinium, omnem legem frangit: et Valer. l. 7. c. 6. Abominandae necessitatis amarissimae leges, et truculentissima imperia, tum urbem nostram, tum etiam exteras gentes, multa non intellectu tantum, sed etiam auditu gravia perpeti coegerunt. Agathocles cum in Africam traiecisset, naves in littore combussit, Iustin. lib. 22. quod et Alexander M. fecit, cum exercitum in Asiam duceret, quo effugiendi spem militibus praecideret. Quoniam vero Darius in Scythica expeditione idipsum negligeret, effecit, ut cum milites pugnare deberent impensissime, fugiendi occasione illecti, ad naves certatim redirent, Herodot. lib. 5. Romani, cum Cenomannos, quibus parum fidebant, trans Padum duxissem, pontem deiecerunt, ut, nisi mori mallent, fortiter pugnare cogerentur, Polyb. lib. 2. Par est in Rebus publicis ratio, quia, qui mortem, aliudve infortunium ante pedes advertunt, quam diu in sua potestate sunt, nihil reliqui faciunt, quo viam quandam, quantumvis ancipitem et detestabilem, elabendi inveniant. Affert Aristot. 5. polit. p. 395. exemplum Rhodiorum Nobilium, qui in perniciem [Orig: pernitiem] plebis coniurarunt ob lites, sibi a plebe intentatas, quod solvendo non essent: et Pericles bellum concitavit, ne 50. talenta reddere cogeretur, quae intervertisse dicebatur, Tholos. lib. 22. cap. 12. n. 4. Quin et Plutarch. et Sueton. suspicantur Caesarem, non tam regnandi cupiditate impulsum Tyrannidem affectasse, quam ne cogeretur aes alienum, cuius magnam molem contraxerat, exsolvere [Orig: exolvere], et rerum gestarum rationem reddere. Accommodat. Aristoteles lib. 5. politic. pag. 463. hanc
causam etiam ad Monarchiam, affertque exemplum Artabanis, quem ait Xerxi manus intulisse, ob metum criminis de Dario suspenso, tamquam suspendisset, non iussus a Xerxe.
Apud Turcas frequenter hinc excitantur turbae, quod filiis Imperatoriis, excepto Primogenito, cum patre certo moriendum sit. Nec enim recte a ducibus Alexandri M. usurpatum fuit: Fratrum caedes ad securitatem regis esse, Plut. in Demet. Quia qui scit sibi moriendum, nihil intentatum relicturus est, quo vel non moriatur, vel ne moriatur inultus. Libenter cupit commori, ait Vegetius l. 3. de re milit. c. 21. qui scit sine dubio se moriturum, sicut Macrinus, cum Astrologos Caracallae indicasse videret, regnum a se ambiri, ne ipse mori cogeretur, Caracallam potius interimendum curavit, Part. in Caracall. idque admonet Machiavell. lib. 3. disc. 6. numquam eo abducendos homines, ut videant, vel sibi pereundum esse, vel alium tollendum. Hinc enim Selymus partrem de regno abegit: Vas. in Baiazeth. et Baiazethes primum erga fratrem Selymum, mox etiam contra patrem arma sumpsit, Busbequ. Ep. 1. Saepe enim, ait Cicero 1. de offic. a metu proficiscuntur, cum is, qui alteri nocere cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Ita Mnestheus, insidiator Aureliani, ut destinata morte se eximeret, manum et scripturam Imperatoris imitatus, consignavit magnum catalogum Procerum, morti ab Imperatore adiudicatorum, eumque quasi ab Imperatore scriptum, clanculum iis communicavit, vi nihil aliud nisi rem vere ita esse suspicati, ut praevenirent potius quam praevenirentur, Imperatorem trucidarunt, Flav. Vop. in Aurel.
Ita et Commodi concubina Martia, cum se inter morituros scriptam legeret, metu excita,
Electum et Laetum Eunuchos, itidem secum damnatos, ad interficiendum Imperatorem exstimulavit, Herod. et Lamprid. in Comm. Non recte igitur Machiavellus vult metui Imperatorem vel Principem debere, cum metus non conservationis, sed corruptionis Rerum publicarum causa sit. Quem enim quis metuit, ait Cic. eum sublatum cupit, et Demosthen in Philipp. negabat, adeo stabilem fore dominatum Phil. Maced. ut vulgo credebatur, quod a multis metueretur.
[Note: Sexta causa.] Sexta causa est katafro/nhsij <BetaCode: katafro/nhsis> , seu contemptus, qui potest corruptionis Rerum publicarum causa esse, tum respectu imperantium, tum respectu parentium, quem utrumque modum paucis complexus est Aristoteles. Et utroque modo dupliciter. Vel enim eum invadunt, ceteri, quem contemnunt: vel, qui contemnitur, caeteros. Utriusque probabiles sunt rationes et exempla. Si enim Curtius lib. 8. recte dixit: Maiestatem imperii, salutis esse tutelam, e contrario argumentando, oportet contemptum eius esse perniciem [Orig: pernitiem], cui Plin. consentit in Panegyr. Numquam nisi ex contemptu imperii nostri factum est, ut vinceremur. Duas facit Aristoteles libr. 5. Politic. pag. 468. interitus Tyrannidum causas: Odium et contemptum. Et de odio Cicero libr. 2. de offic. loquitur: Nulla vis imperii tanta est, quae premente metu possit esse diuturna. Nihilominus odium contemnebat Caligula, dummodo contemptus non accederet: Oderint. inquit, dum metuant, Suetonius in Calig.
[Note: Odium civium quomodo vi comprimendum.] Putabat enim odium suffocari posse, modo contemptu non armetur, ita, ut audere, aliquid, et se manifestare in effectu possit. Ideoque crudelitas multos quidem Tyrannos praecipites de dit, dicente Seneca 1. de Clem. sed plures contemptus, ut vult Bodin. 4. de Republ. cap. 1. Crudelitas
enim, nisi modum nimium excedat, et cives ad incitas seu ad desperationem adigat, terrore quodam abigit eos ab innovandis rebus, imprimis si auctoritate armetur, quam nescio quomodo homines suspicere solent, ut et quidam, qui a Persarum rege fustigatus erat, gratias egerit maximas, quod se non negligi, sed in notitia regis esse intelligeret, Nicol. in lib. de morib. Qua de causa Tyranni, quamvis in odio se esse sciant, diligenter tamen dant operam, ut contemptum avertant, et auctoritatem sibi retineant. Et hinc referebat Aristotel. 3. et 4. polit. 5. politic. pag. 475. mores Tyrannorum, quod latera sua praesidiis militum armare soleant, ne odium civium per contemptum, securius et audacius ad nocendum prodire audeat, et Machiavell. lib. de Princip. cap. 17. principi, qui per vim imperium occupavit, auctor est, ut, si amore non possit, metu et severitate subditos sub oboedientiam cogat, contra quem disputat Antimach. libr. 3. theor. 8. et 9. Certe, quod Tyrannum attinet, aliter imperium confirmare nequit. Errat enim, si quis existimet, tutum ibi esse regem, ubi nihil a rege tutum est. Securitas securitate mutua [Orig: mutuâ] pascenda est, Seneca 1. de Clem. cap. 19. Expertus est Caesar, quantopere opus sit custodia novello Tyranno, quippe qui, ut custodiam sibi iungeret, admonitus, respondit: Mori semel praestabilius esse, quam metu tam diu languere, Plutarch. in Caes. Brevi enim ita contemtui factus fuit adversariis, ut sanguinolentis manibus non timuerint eius corpus violare. Rectius Augustus, qui nec victo ad Actium Antonio, praetorianos milites a se dimisit, Severum, uti credo, imitaturus, qui cum praeter vim nullum ius ad imperium haberet, ut ait Liv. l. 1. praesidio militum usus est, gratiaque populari simul adiuncta, summa integritate ac
fide se gessit. Quadraginta quoque Atheniensium Tyranni, ut a se dissentientibus merum inicerent, armatos undique milites per forum disposuerunt, Thucyd. lib. 8. et caute Basilides, cum in seditiosos milites graviter advertere decrevisset, prius optimos et fortissimos quoque viros in satellitium suum adoptavit, Paulus Oderbor. l. 2. in vit. Basilid. Nec potuisset Cosmus Medices occiso Alexandro Florentinorum Tyrannidem sibi retinere, nisi arcibus et praesidiis conatus adversariorum retudisset. haec eo faciunt, ut ostendant, qui cupit Rem publicam suam sartam rectam, illi ante omnia videndum, ne contemptum incurrat, et si in alterutram partem peccandum est, quamquam neutrum fieri debet, ut in remediis dicemus, tutius esse ad severitatem declinare, quam ad contemptum. Hannibal enim conscriptitium militem, 18. an. absque turbis et seditione, sola severitate et auctoritate continuit: Severus Imperator post victoriam Britannicam, 41. Consulares et Praetorios Senatores interfecit, Aelian. Spart. in Sever. nec tamen de imperio deiectus fuit, sicut Heliogabalus, Macrinus et Gallienus, ob solum contemptum. Huic enim, quod domi in mollitie torpesceret, Vict. et Trebell. Poll. in Galien alteri, quod gulosus esset, et histrionibus deditus, Herod. in Macrin. tertio, quod muliebrem vitam viveret, Herodot. in Heliog. interitus causa exstitit.
[Note: Causae quae contemptum pariunt.] Ut autem ex stirpe contemptum excidere possimus, longius progrediendum est, minutioresque et priores contemptus causae inquirendae, quarum primam merito facimus, quae gravissima est, et contemptum ipso iure meretur, nempe [Note: Neglectus publicarum] neglectum rerum publicarum. Qui enim alios contemnit, ab iisdem merito contemnitur. Ea ratione scribit Aristoteles lib. 5. Politicor. cap. 10.
Sardanapalum periisse, cuius interitum ex hac causa refert Iustinus lib. 1. Francorum Rex Chilpericus eadem [Orig: eâdem] de causa regno excidit, quod eius administrationi non sufficeret, Aymon et Aemilius Paulus in histor. Franc. Nihil enim interest, sive propter malitiam, sive propter impotentiam officium negligas.
Nam Innocentius IV. Sanctium Portugalliae regem, fratri Alphonso regnum cedere iussit, quod ipse inidoneus esset: Vassaeus in Chron. Hispan. et Wenceslaum Bohemum abdicarunt Electores, quod moli Imperii non sufficeret, Cuspin. in Caesar. persuaserat Argobastes Eugenio Philosopho, ut interfecto Valentiniano, Viennae imperium usurparet: Sed quia rerum gerendarum imperitus erat, facile a militibus contemptus et desertus est, Zosim. in Theod. Eos enim, qui in Scholis consenuerunt, ad res gerendas ignavos existimat Isocrat. in Archid. et Plut archus in Pericl. ait: Non est eadem meo iudicio Philosophi, rebus dediti perspiciendis, atque in Republica versantis vita, quod et Plato docet lib. 3. de Legib. Studiis videlicet sapientiae emolliri animum Custodis civitatis, nisi ad Gymnasticam una abducatur, cuius exemplum repraesentat nobis Michael Ducae filius, qui, cum in Pselli sui schola sudaret, rerumque administrationem Nicephoro relinqueret, ita suis contemptui fuit, ut vel a servo impeteretur, denique a Nicephoro Botoniate superaretur, et a Senatu in monasterium detruderetur, Zon. in Mich.
[Note: Pravi mores.] Alterum locum merito debemus pravis moribus et vitiis, quae naturaliter odisse et despectui habere solemus, nedum in Principe, qui tanto conspectius in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur. A)polaustikw=j zw=ntej <BetaCode: A)polaustikw=s zw=ntes> , ait Aristoteles libr. 5. Polit. cap. 10. e)ukatafro/nhtoi,
gi/nontai et multas opportunitates [Orig: oportunitates] praebent insidiantibus: Apud Stob. tit. de magist. Eusebii dictio refertur: Homines inoboedientes sunt illis, qui, cum iniuste vivant, aliis praesse volunt. Nam Dion Dionysium ausus fuit armis impetere, quem ebrium quottidie intelligeret, lib. 5. Politic. cap. 10. et Seuthes Trax Amadoco, Xenoph. libr. 4. rerum Graecar. et Cyrus Astyagi bellum intulit, Herodotus lib. 1. quod uterque otio difflueret, et copias desides haberet, Aristotel. 5. Polit. pag. 465. Scylem regem suum Scythae trucidarunt, quod eum more graecorum debacchantem viderent, Herodotus libr. 4. Lucullum deseruit miles, quod luxuriosus viveret, Plutarchus in Lucull. Pausaniae vitio datus fuit habitus Persicus, Thucyd. libr. 1. qui et Heliogabali contemptum auxit, Herodian. in Heliogab. Quomodo Phocam riserit populus ob ebrietatem, refert Zonar. in Phoc.
[Note: Alia levicula.] Cum enim sero in theatrum venisset, eunti occlamatum est: Rursum bibisti, rursum mentem amisisti. Paulo post memorabo exempla eorum, quos libido perdidit, cum hoc vitium sit plerumque cum contumelia alterius coniunctum.
Quin et leviora saepe vitia, et quae sapiens minime moraretur, contemptui ansam praebent in animis vulgi. Scimus enim homines, ut metuant, aut oderint, non minus opinione et fama, quam certa aliqua ratione moveri, ut docet Cicero pro L. Manil.
Quanti enim aestimandum putes, quod Agesilaus claudicaret? Parum tamen aberat, quin propterea a regno exulare cogeretur, Xenophon et Plutarchus in Agesil. Marius apud Salust. in Iugurth. conqueritur novitatem suam contemni. At recte Martial. lib. 1. Epigram. 55. Nec me, quod tibi sum novus, recuses. Nam quondam
hoc veteres tui fuerunt. Sertorius Pompeium contemsit, ob pueritiam, illique virgas minitatus est, Plutarchus in Sertor. et Darius Alexandrum vocavit Philippi adolescentulum, quem iussit verberibus caedi, et vinctum sibi tradi, Curt. lib. 2. Et simili ratione quam plures ob alios leviculos naevos contempti sunt, ut est ap. Plut. in lib. de ger. Repub. et ad princ. indoct. Iulianum vocarunt adulatores Constantii, Graecum literionem, purpuratam simiam, loquacem talpam, capellam. etc. Erat enim hirsutus, Ammian. l. 17. Antigono nunc collisus nasus, nunc pumila statura probro dabatur, Seneca 3. de ira, cap. 22.
Praeterea adversa fortuna, paupertas et cetera eius generis imprimunt animis vulgi vilem quandam de Principibus opinionem. Prosperis tuis rebus, ait Tacitus 2. histor. certaturi ad obsequium, fortunam adversam omnes ex aequo detrectabunt. Laxa denique disciplina et nimia familiaritas facit ingenia luxuriare, nec satis decoro in pretio principem habere. Unde Dion. ait in Nover. Malum quidem, principem habere, sub quo nihil ulli liceat: Peius vero, eum, sub quo omnia omnibus. Atque haec non tantum ad principes in Monarchia pertinere putanda sunt, sed et ad plebem et optimates. Nam Thebanorum popularis status fractus est, post proelium Oenophytanum, cum a plebe infeliciter pugnatum esset: Item Megarensium et Syracusanorum ante Tyrannidem Gelonis, cum plebs rebus suis male praeesset, et propterea contemni capisset. Arist. 5. Polit. pag. 397. Pyrrhum non alia nisi haec causa, si Cyneae oratio vera est, ap. Plut. in Pyrrh. ad ex pugnandam Siciliam evibravit, quod post Agathoclis mortem omnia illic turbata, et cuiusque armis expedita videret.
Alio modo contemptus ad mutationem
[Note: Secundus modus, quo contemptus corrumpit Resp.] Rei publicae facere potest, quando qui contemnuntur, prae dolore contra assurgunt, et vindictam quaerunt. Nihil enim est, quod ingenuum animum vehementius urat, quam contemni, aut convitiis proscindi ab alio. Memorabile exemplum affert huius rei Machiavell. l.2. c. 26 quod in Asia accidit, cum Mida a Gabade Persa oppugnaretur. Hic enim cum obsidionem solvere vellet, convitiis Oppidanorum commotus, exercitum reduxit, expugnatamque Urbem militi in praedam cessit. Italorum proverbium est: Le facetie aspre, quando elle hanno troppo di verita, rimangono agramente nella memoria di quegli, a cui toccano. Sed accommodatius ad propositum Tacitus 5. Annal. scribit: Acerbarum facetiarum apud praepotentes longa memoria est. Iocati erant Antiocheni in Caracallam, matrem eius Iocastam vocitantes: Sed is ad spectaculum congregatos, ad unum omnes interfecit. Herod. in Carac. Gallieni socordiam tetigerunt quidam, qui Persis, quod ille in triumpho, quasi captivos ducebat, se immiscentes, singulosque accurate contemplantes, mox quid quaererent, interrogati: Patrem, inquiebant, Imperatoris quaerimus. Sed is comprehensos vivos combussit. Treb. Poll. in Gall. Polonus quidam, Petrus Danus Palatinus, Uladislai I. regis iocum, cum in terra procumbenti diceret: Fortasse uxor tua melius cubat cum Abbate Serinensi, retorsit in regem: Fortasse et tua cum Dobesso. Erat autem hic stupri apud vulgum suspectus. Sed regina, postquam hoc comperit, Petro linguam et oculos exsecari curavit, Crom. lib. 6.
Raro enim adeo patientis ingenii sunt Principes, atque Augustus, qui Timagenem historicum quidvis de se scribere impune passus est, Seneca lib. 3. de Ira, cap. 23. aut ut Antigonus, qui, cum
audiret, se a duobus militibus criminari, palla tantum leviter remota: Longius, inquit, discedite, ne vos rex exaudiat: Seneca ibid. cap. 22. aut etiam ut Pyrrhus, qui iuvenes quosdam, a quibus satis gravi verborum iniuria affectus erat, sine obiurgatione dimisit, quod dicerent: Nisi lagaena defecisset, Pyrrhe, etiam occidissemus te. Non ita Cordianus, qui legatis respondit: Se memorem Romanorum iniuriae futurum, Livius lib. 2. Quippe contemptum et ignominiam, qua se affectum putabat, concoquere non poterat, nec Volscos putabat speciosiorem, aut magis plausibilem potuisse suo bello causam praetexere, quam contemptum, quod iussi essent urbe excedere, Livius libr. 2. Imo ipse populus Romanus seditionibus suis superbiam patrum et sui contemptum praetexuerunt: Ecquid sentitis, ait Canuleius, in quanto contemptu vivatis? Livius lib. 4. et idem ibid. Nemo est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus, pro superbis dominis: cum quibus nec in Republica honorum, nec in privata connubii societas est. Pedites indignati, ait Iustin. lib. 13. nullas sibi consiliorum partes relictas, Aridaeum Alexandri fratrem regem appellant. Hieronymum regem Siciliae subditi trucidarunt, quod ab eo se negligi spernique cernerent, Livius lib. 24. eandemque ob causam, Scoti Argadum proregem suum, post abdicatum Conarum, magistratu abire iusserunt, Buchan. lib. 4. Atque hoc est, quod Solon Croesum admonebat, Herodot. libr. 1. Plutarchus in Solon. Arist. 1. Eth. cap. 11. quodque vulgo dici solet: Superbiam futuri interitus praenuntiam [Orig: praenunciam] esse. O(/tan, d) <BetaCode: O(/tan, d)> , ait Euripid. i)/dh|j pro\j u(/yos h)|me/n on tina\, tou/tou taxei=an ne/mesin e)u qu\j prosdo/ka , et Seneca in Herc. fur. Dominare tumidus, spiritus altos gere: Sequitur superbos victor a tergo Deus.
[Note: Accommodatur causa haec ad Nobilium Statum.] Peculiariter haec causa locum habet in Aristocratia, ut et illa, quae sequitur, quia peculiare est optimatibus, ut plebem premant, et prae se contemnant, cuius in Democratia nullum est periculum. Nam Salust. in Iugurch. Nobilium ingenia in Q. Metello adumbraturus: Quamquam, inquit, illi virtus, gloria, atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum: et Aristot. 2. Rhet. cap. de morib. nobil. Nobilium ait esse, katafronhtiko\n ei)=nai, kai\ tw=n o(moi/wn toi=j progo/noij toi=j a)utw=n , et paulo post de divitibus scribit, quod sint u(bristai\ kai\ u(perh/fanoi <BetaCode: u(bristai\ kai\ u(perh/fanoi> , contumeliosi et superbi, quae vitia Cic. de l. agr. Campanis quoque ex abundantia profecta impingit: Campani, ait, semper superbi, bonitate agrorum et fructuum, magnitudine Urbis, salubritate, descriptione, pulchritudine. Ex hac copia atque omnium rerum affluentia, primum illa nata sunt: arrogantia, quae a maiorib. nostris alterum Capua consulem postulavit: deinde ea luxuries, quae ipsum Hannibalem, armis etiam tum invictum, voluptate vicit. Aless. Piccol. in Inst. Moral. lib. de morib. hom.
Hinc fit, ut quae in contemptu perpetuo vivere se videt plebs, facile etiam cuiusvis hominis vocibus contra nobiles patiatur se commoveri, sicut plebs Romana, arctius quodammodo et contentius a patribus habita, vel Sicionio duce et auctore, in sacrum montem abscessit: Liv. l. 2. Heracleensium 65. tyrannos eiecit Clearchus discipulus Platon. Iust. l. 16. et Arist. 5. Pol. p. 424. ex hac causa testatur oligarchiam in Cnido et Chio periisse.
Quando enim animi iam ad seditionem spectant, facile est, vel proletario homini ducem se praebere. Nam Galbam duo gregarii milites imperio exuerunt, Tacit. in hist. Galb. et Commodum
totidem Eunuchi, qui et imperium ad Pertinacem detulerunt. Herod. in Comm. Aliquando, ait Salust. in Iugurth. ex Optimatibus ipsis nonnulli, qui plebi favent, nequeunt oppressionem eius pati, sed se ipsos duces praebent, sicut Lygdamis unus Optimatum in Naxo, auctor fuit ceterorum optimatum eiciendorum, et Grachus plebis dux exstitit, ad recuperandum agros, quibus divites illam privarant. Plutarch. in Grach. Nam Ar. 2. Rhet. ubi supr. nonnullos quoque nobilium putat miti ingenio nasci, qualis erat Theramenes, unus ex 30. Tyrannis Atheniensium, quem reliqui idcirco interfecerunt, et Sextius Xvir, qui, quantumvis sine provocatione creatus, submisit se tamen plebi et ad eam collegae diem dixit. Liv. l. 3.
[Note: Septima causa.] Paulo durior contemptus est Contumelia, cum sit gravis iniuria, vel in corpus, vel in bona subditorum. Utrumque Monarchis familiare esse scribit Arist. 5. pol. pag. 470. qui et pag. 459. eius multa affert exempla. Si enim contemptus tam crebro ad vindictam exstimulat homines, sicut mox diximus, et ex historia Lysandri pater: quem contra patriam non alia de causa constat consilia iniisse, nisi, quod Agesilaus res eius gestas contereret: Arist. 5. polit. pag. 427. Plut. in Lysand. tanto ad hanc rem gravior erit contumelia, quanto plus doloris infert, quam contemptus. Unde [Note: Saevitia in corpus.] Cicero. ad Attic. de Cn. Magno merito suspicatur: Timeo, inquit, tam vehemens vir, tamque acer in ferro, et tam insolens contumeliae, ne omni animi impetu, dolori et iracundiae pareat. Id quod Scanderbegius quidem fecit, ut patri et fratribus illatas iniurias ulcisceretur. Marin. Barlet in bistor. Scanderb. Quid ni enim iniuriae memores maneant Principum animi, cum viles etiam homines suas iniurias ultos severiter sciamus. Philippus Macedo a Pausania interfectus
est, quod eius stuprationi conivisset [Orig: connivisset]. Curt. in hist. Alex. Periander Ambraciaei Tyrannus periit, quod puerum in convivio interrogasset, an nondum ex se praegnans factus esset. Adamas a Coty defecit, quod puer ab eo exsectus fuisset. Aristot. 5. polit. cap. 10. Archelaus Rex Maced. necatus est ab eo, quem Euripidi Poetae verberandum tradiderat. Arist. ibid. pag. 463. et Nepos huius itidem rex Maced. ab eo trucidatus est, cuius pudicitiam ab Antipatro impune violari passus esset. Nec vero privatim tantum, qui iniuriam perpessi sunt, eam ulciscuntur, sed saepe indignatio pervadit universos, vel quod iniuriis aliorum naturaliter condoleamus, Tyrannorumque crudelitati irascamur, vel quod ab amicis commoveamur, vel quia, quod uni nostrum fieri videmus, singuli nobis timere habeamus. Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet. Non erant ipsi quidem Campani, qui Romae vivebant, admodum laesi, sed quod parentes ipsorum Fulvius occiderat, ea iniuria ita urebat eorum animos, ut cum aliter vindictam exigendi potestatem non haberent, urbem Romam incenderent. Liv. l. 26.
Iniuria enim parentum ad liberos pertinet, quod Periandri Corinthii Tyranni, minor natu filius quoque scivit, qui patrem irreconciliabili odio persecutus est, adeo, ut nec conspectum eius ferret, quoniam matrem suam interfecerat. Heyod. l. 3.
Iniuria item dominorum servos tangit, sicut Despotae servus, ut Domini sui mortem ulcisceretur, Amurathem interemit. Vass. in Amir. Item iniuria feminarum maritos. Nam Abusahita rex Fessarum, cum sex liberis a domestico servo caesus est, cuius uxorem stuprarat. Leo Affric. in hist. Afric. Sed et stupra Tyrannorum et libidinosorum hominum multoties
publicitus punita legimus. Ob feminarum contumelias, ait Aristot. 5. polit. pag. 483. multae Tyrannides eversae sunt, et Horat. in Sat. lib. 1. Et fuit ante Helenam Cunnus deterrima belli causa, sed ignotis perierunt mortibus omnes: in quem sensum interpretamur et illud Plinii in Epist. Est enim femina interdum pestis humani generis. Dioclis Atheniensis libido exstitit causa eiciendorum Pisistratidarum, Iustin. lib. 1. Tarquinii eiciendorum Tyrannorum, Livius lib. 1. Appii Claudii abolendi decemviratus. Livius lib. 3. Gallos quoque Clusini adulterium, Clusiam pellexit. Liv. lib. 5. Roderici libido Sarracenos pertraxit in Hispaniam. Volater. 2. Geogr. Iosceleni Comitis Armenii stuprum, civis Edessani filiae illatum, totam Edessam ex manibus Christianorum exemit: Hic enim per turrim, moenibus contiguam Sarracenos recepit, qui urbem occuparunt. Sigon. l. 4. Ital. Tota fere tribus Beniamin deleta est, ob stuprum unius mulieris, idque volente Deo, Iudic. c. 20. 21. Scribit H. Murius lib. 22. Chron. German. Suitzensium, Uriensium, et Underwaldensium rebellionem hinc exortam fuisse, quod nobiles et praefecti formosioribus virginibus et matronis pro libitu abuterentur. Hoc enim scelus Deus abominatur quam maxime. Nam cum homicidiis securitatem in certis civitatibus, ad instar asylorum concesserit, numquam tamen adulteria impunita relinqui voluit. Quod si ulterius progredi, aliosque comumeliae gradus considerare velimus, inveniemus nihil ad evertendas Res pub. efficacius esse, quam saevitiam et crudelitatem. Pessimus enim diuturnitatis custos est, metus, quem crudelitas gignit, ideque Maximino dictum volebat Mimus: Qui ab uno, inquit, occidi non potest, a multis occiditur: Elephas grandis est et
occiditur: Leo fortis est et occiditur: Tigris fortis est et occiditur. Cave multos, si singulos non times. Capit. in Maxim. Id nimirum innuebat fieri non posse, qui crudelitate multos sibi inimicos ceperit, quin aliquando una [Orig: unâ] multorum insidiarum capiatur.
Altera vero iniuria, quae bonis infertur, non minus habet pondus ad mutandas Res pub. quam saevitia in corpus, cum sanguis mortalium sit pecunia, ut Timocles dixit apud Stobae. Versus est. T)a)rgu/rio/n e)stin ai(=ma kai\ yuxh) brotoi=j <BetaCode: T)a)rgu/rio/n e)stin ai(=ma kai\ yuxh) brotoi=s> , cui concinit Hesiod in op. e)rg). kai\ h(mer) xrh/mata ga\r yuxh\ pe/letai deiloi=ji brotoi=si . Scripsit Salycet. in leg. admonendi ff. de iureiur. Pecuniam esse alterum sanguinem, quod confirmat glos. in leg. laudabile. Cod. de advoc. ver. iud. dum, quod ibi dicitur munus advocatorum necessarium esse vitae, ita interpretatur, quod advocati defendant patrimonia: Patrimonium autem et pecunia sint vita hominis. Quam glossam infiniti probant I Cti, quos notat Tiraq. cap. 3. de nobil. num. 364. et seqq. Imo Bald. in leg. certa. in fi. C. de iure fisci lib. 10. hinc ratiocinatur, maiorem poenam esse privationem omnium bonorum, quam mortis per tex. in l. ult. C. ad l. Iul. Maiest. ubi mors est solatium illi, qui opes perdiderat.
Quod quia eatenus verum est, ut omnibus rebus exuto, ad vitam nihil sit solatii, non est mirum, si ex severa tributorum exactione seditiones plurimae oriantur, imprimis, quia et hoc verum est quod scribit Moses l. 3. perplex. cap. 41. multos mortales bonis animae anteponere bona corporis, aut quod Cato dicit: Maiorem nos habere curam marsupii, quam vitae nostrae. Ita enim et Annibal in oratione sua ad senatum ait, cum primum a Romanis tributum exigeretur:
Tantum expublicis malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet: nec in eis quicquam acrius, quam pecuniae damnum stimulat, Livius lib. 30. unde Aristot. 5. polit. pag. 457. non immerito nummos vocat, rem qua mortales student praestare. Si exempla placet intueri, vix ex ulla alia causa saepius quassatas aut mutatas Res pub. comperiemus, quam ex hac, quando cum Cicer. 5. ad Att. Ep. 16. subditi conquerentur: Audimus nihil aliud, nisi imperata, e)pikefa/lia <BetaCode: e)pikefa/lia> solvere non posse: possessiones omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis, sed ferae, nescio cuius immanis. Haec causa Tarquinium eiecit, qui praeterquam, quod plebem in fossis et lacunis defatigaret, ut scribit Livius. lib. 1. etiam 10. denarios in capita exegit, ut refert Halycar. Haec Manlianae et Metianae factionis origo exstitit: Liv. lib. 6. et Dalmatis ab Imperio desciscendi occasionem praebuit, quorum dux Batto, roganti Tiberio, quare ab imperio defecissent, respondit: Quia ad greges vestros, non canes pastoresve, sed lupos mittitis. Dion. lib. 55. Florus Belgas, Iulius Sacovir Gallos ad rebellionem conciverunt sumpta occasione ex continuatione tributorum, gravitate faenoris, saevitia et superbia praesidentium. Tacit. 3. Annal. Clitarum natio, quod Romanum in modum census deferre, pati tributa cogeretur, in iuga montis Tauri abscessit, ingenioque montis se tutata est. Tac. 6. Annal. Theodosii nova exactio Antiochenum populum ad seditionem movis: Nicephor. 12. lib. histor. Eccles. et ut ad alias Res pub. transeamus, Eadem causa simul Athenienles, Thucyd. lib. 1. Isoc. in Panath. et Carthaginenses suis privavit sociis. Polyb. in hist. Ea 10. tribus a Iuda abalienavit, 1. Paralip. c. 12 ab
imperio Helvetios, Chron. Helvet. ab Hispano Belgas separavit, quod Albanus omnium rerum decimam exigeret. Ea Thuringiam ab Henrico IV. ad Dieterichum Marchionem Misniae transtulit. Rivan. in Chron. Albertum Megapolensem Sueonum et Gothorum Regem regno exuit, et ad Margaritam Daniae reginam detulit. Iohan. mag. lib. 31. Achaeo Lydiae regi suspendii causa exstitit. Ovidius in Ibid. Nec nullam istius seditionis causam videntur habere subditi, quandoquidem se lanam quidem, sed non sanguinem debere Principibus sciunt, sicut Tiberius, cum increparet praefectum Aegypti, quod severius tributa exegisset, Tondere, inquit, oves meas, non deglubi volo, et nota est vox Alexandri: Hortulanum odi, qui ex radice olera exscindit. Diximus supra, quod Dominis in suos subditos plus liceat, quam Regibus in suos. Atqui Corinthiorum Tyrannus Periander, solis fori et portuum tributis contentus fuit, tributum non imperavit: Heraclid. in Plit. et Pisistratus vix etiam decimas ab Atheniensibus accepit. Plut. in Pisistr. Turcam, quamvis sit Dominus suorum subditorum, nihil tamen ex censu subditorum ad res suas conferre, auctor est Menavin. l. 3. cap. 20. quod putet maiestate indignum esse, subditorum sudores devorare, et Selymus I. interemit Bassam Bostangi generum suum, quod provinciam suam nimiis tributis onerasset. Vass. in Selym. Quin et Mahometh in testamento suo deploravit, quod semel extra ordinem tributi imperasset. Comin. lib. 10. bell. Gall. Quis igitur Pescennino non irasceretur, qui etiam aerem censeri voluit? Spart. in Pesc. Quis censum Syracusanorum non exsecretur, qui quinque annorum spatio, universas civium facultates ad fiscum traduxit? Arist. 5. polit. pag. 475. aut
Chilperici regis Francorum, qui multos possessores bonis in integrum exuit? Gregorius Turon. in histor. Franc. Quis non detestetur Cephalationem Leonis Isaurii Constitut. 1. et 2. Leon. Chrysargyrum Constantini Zosim. Zonar. in Constitut. Evagr. lib. 3. et e)pibolh\n <BetaCode: e)pibolh\n> Iustiniani? Suid. in voc. e)pi <BetaCode: e)pi> . Intueatur aliquis Hippiam Atheniensem et non exspuat, qui pro quolibet mortuo vel nato cive, mensuram unam hordei, alteram tritici, cum obolo [(transcriber); sic: obulo] uno poposcit. Aristoteles 2. et Oecon. Forth. 4. rex Danorum, quos sibi subiungarat, Saxones pro quolibet membro cubitali tributum pendere coegit, Saxo. Grammat. lib. 6. Crantz. 1. Dan. cap. 36. Theodosius I. censuit etiam vestem, quae pudenda tegebat, Zosim. in Theod. et Theodora uxor Iustiniani nonnullis tributa indixit, quod de religione male sentirent, aliis quod lascive viverent, Evagr. lib. 4. c. 30. quod et centuriatores Magdeburg. annotarunt, Cent. 6. cap. 3. Non est igitur mirum, si ad extremam inopiam adacti cives hisce tributorum crebris et duplicatis impositionibus, ex servitute se liberare, et res novas moliri cupiant, quibus quomodo obviam sit eundum, paulo post dicemus.
[Note: Octava causa.] Octava causa est e)ri/qeia <BetaCode: e)ri/qeia> , quam vulgariter coitionem humilium interpretantur, quia e)/riqoi <BetaCode: e)/riqoi> vocantur Hesiod. et Homer. humiles et abiecti homines, qui agros colunt, aut telas ex lana texunt. Ceterum quia facilius Rem pub. evertunt conspirationes magnatum et potentum, quam abiectorum hominum, quare has Arist. exclusas velit? Certe Machiavel. l. 3. disc. 6. stultissimam ait esse coniurationem vilium hominum, quippe cum prudentiores ex Aristot. 3. Ethic. c. 3. sciant, consilia debere ad ea dirigi, quae sint possibilia: his autem, quia a facultate et occasione
destituuntur, coniurationem in actum producere, tantum non impossibile videtur, aut certe cum certissimo discrimine vitae perpetrandum est, sicut et neminem fere eorum mortem evasisse videmus: nec Quintianum, qui prae foribus Amphitheatri in Commodum gladium strinxerat: nec Hispanum, qui Fernando Hispaniae regi cultrum in collum defixerat: nec Iesu iram, qui Henrico Galliae regi manus intulerat: nec Derusium sacerdotem Turcicum, qui in Baiazethem telum torserat: nec Thomae Perci ministrum, qui Iacobi VI. regis Britan. palatio pulverum bombardicum supposuerat. quamquam hi non tam coniurationis membra et consiliorem participes erant, quam ministri, a potentioribus ad perpetrandum facinus conducti, aut religione persuasi.
[Note: Nona causa.] Nona causa est o)ligwri/a <BetaCode: o)ligwri/a> , quando per incuriam Res publica datur administranda iis, quibus praesens status iam dividiae est et odio. sicut Heracleodorus, Aristocratiae infensus, cum ex dominantium numero factus esset, Oreo, Euboeae urbe, Democratiam instituit et Lycurgus, cum Rem publicam, utpote regius tutor, in manu haberet, et iam potestatem regum oderat, eius tantum non nomen abolevit. Plutarchus in Lycurg. Valerius, qui ob studium plebis Publicola usurpatur, cum interfecto Bruto caput Rei publicae regeret, per leges suas, paulo post secuto populari statui viam aperuit. Livius. lib. 2. Plutarch. in Publ. Quod cum scirent Lacedaemonii, inque eo a se peccatum viderent, quod Pausaniae, qui Persis favebat magis, quam patriae, rerum summam commisissent, non tantum illi imperium ademerunt, sed domum revocatum, in templo famae interfecerunt: Thucyd. lib. 1. Aristot. lib. 5. Polit. pag. 428. Pausan. in Laon.
perinde ut et Carthaginenses Hannoni imperium abrogarunt, quod populari libertati succensere et regnum spirare crederetur. Plutarch. in lib. de ger. Republ. Intelligebant hoc quoque Romani, non tantum patres, sed et plebs, utpote, quorum illi nullos, nisi Claudios, Manlios, Furios, Quintios, in magistratibus malebant: haec vero Menenium, Sicinium, Virginium, etc. eo quod utrique eo vergere Rem publicam scirent, quo eam magistratus propendere sinerent. Nec alia de causa Cato tam obstinate obstitit Caesari, quam quod eius animum altius quicquam, quam quod Democratiae conveniret, agitare deprehenderet. Nam et Sylla ex moribus ingenium aestimans, Pompeio dixerat: Cave tibi illum puerum male praecinctum: Unde iocum traxit Cicero, qui rogatus post victoriam Caesaris, cur in electione partis errasset: Praecinctura, inquit, decepit me. Macrob. 2. Sat. c. 3.
[Note: Decima causa.] Decimam causam vocat Aristoteles to\ para\ merro\n <BetaCode: to\ para\ merro\n> , eamque sic explicat 5. Politic. pag. 431. quando propter parvam differentiam nihil interesse putamus, id est, quando putamus, hoc concesso, nihil decessurum Rei publicae. Sed, ut ait Livius. lib. 7. quamvis parva sint haec, tamen parva haec non contemnendo, maiores nostri, maximam hanc rem fecerunt, de quo Scipio Ammir. lib. 16. disc. 1. Pisistratus certe ea ratione Tyrannidem occupavit, quod pro defensione contra optimates parvam manum satellitum a Republica exorasset, cuius auxilio sensim Tyrannus evasit. Eodem suco illinebat Pericles Athenienses, quod se curatorem tantum duceret, ne Princeps esse intelligeretur, Thuc. lib. 2. Perinde ut Augustus, qui licet testamento sibi traditum imperium retineret, tamen libertatis et populi defensorem se dici voluit, ut parum sibi
decessisse populus crederet. Tacit. 1. Annal. Poterat exemplum cepisse a Iulio Caesare, qui, licet se dictatorem perpetuum fecisset, sub quo reliqui magistratus cessabant, Plutarch. in Problem. ipse tamen quasi ex indulgentia tam sollicite omnes etiam summos magistratus instituit, ut cum pridie, quam abiturus a consulatu erat, Maximus Consul moreretur, in diem unum reliquum Caninium Robelium surrogaverit, Plut. in Caesar. in cuius Consulatum iocatus Cicero: Consulem, inquit, habemus vigilantissimum, qui in toto suo magistratu somnum non cepit, Dion in Caes. cumque salutatum eum iret: Maturemus, ait, priusquam ille abeat Magistratu, Macrob. 2. Sat. cap. 3. Ideo faciebat Caesar, ut plebi imponeret, ne sibi surreptam esse potestatem sentiret, in qua re Tiberium, si quemquam alium, magistrum iudicat Tacitus, ut supra diximus. Atque hoc est, quod Aristoteles dicit, Ambraciae parvum ab initio fuisse censum, quem cum non curarent cives, factum est, ut nullus postmodum observaretur. Ut enim in vita privata, dicente Demosth. 4. Philipp. sic et in Republica desidia et socordia quottidiana non in singulis statim, ut quicquam est neglectum, sed in summa rerum apparet. Ita, dicente Sturm. in serm. de bell. Turc. exhaustum est imperium, dum nunc agellus, nunc aedicula, nunc pagus nunc aliud quoddam coenobiis et religioni donabatur, quod iam ante Albericus in l. 3. de quadrien. praescript. C. dixerat. Pontifices Ecclesiae Romanae insigni asturia, nunc imperium attollendo, nunc deprimendo, sensim omnia et caelestia et terrena, et spiritualia et temporalia pedibus suib subiecisse, etc.
Habet autem haec causa potissimum locum in Democratia, proter imperitiam vulgi, quod quantum sit in parvis initiis instar, non
intelligit, et proinde a dhmagwgoi=j <BetaCode: dhmagwgoi=s> , aut plebeiis oratoribus facile seducitur, quos idcirco Aristoteles peculiariter numerat inter causas, Democratiam corrumpentes. Nam qua de causa Modestin. dixit l. unic. ff. ad l. Iul. Ambit. ambitum in Monarchia locum non habere, ex eadem Oratoribus et id genus ceteris minus ibidem loci est, quam in Democratia, quippe quam Plato nundinas populares vocabat, de qua et Petronii in Satyr. Versus interpretamur: Nec minor in campo furor est, emptique Quirites ad praedam sceptrumque lucri suffragia vertunt, Venalis populus, venales curia patrum, etc. Idque accidit propter imperitiam et mobilitatem vulgi. Dum enim in dubio est animus, paulo momento huc illuc impellitur, ut ait Comic. Plebs vero utpote omnium rerum dubia et imprudens, numquam in una re quapiam certo quiescere novit, sed semper scinditur incertum studia in contraria vulgus, sicut et Accius Tullius de Volscis querebatur: Nimio plus, quam velim, nostrorum ingenia mobilia sunt, Livius lib. 2. et Agath. testatur lib. 3. Vulgus, ait, semper novitati studet et mutationibus delectatur, id quod prolixe enarrat Scip. Ammir. lib. penult. disc. 4. Unde fit ut facile patiatur se auribus duci vulgus, quoniam, ut ait Publicus apud Polyb. lib. 11. Multitudo talis est, quales habet Duces et Consiliarios: imprimis si lenocinia orationis accesserint, quorum tantum fuit pondus apud Argivos, ut plebs iis persuasa 2200. nobiles trucidarit, tantum, quod oratores nobilitatem contra plebeios coniurasse dictitarent. Halycar. l. 15. Pericleae orationis tantam vim agnoscit Thucyd. ut, quamvis victus, negando tamen, populo se victorem persuadeat. Plut. de ger. Repub.
De Demosthene scribit Plutarch. in Demosth.
quod ipso loquente pacem et bella populus Atheniensis susceperit, suscepta deposuerit, foedera cum regibus iunxerit, iuncta quoque dissolverit. E contrario, cum dicendi facultate minori praeditus esset Nicias, vicit facundia Alcibiadis, nec ille, quem male successuram providebat, expeditionem dissuadere potuit. Plutarchus in Nic. c. Nostra aetate, ait Clapmar. l. 3. de arcan. Rerumpublicar. cap. 22. et Tholos. lib. 7. de Republic. cap. 18. num. 14. Demagogorum locum subierunt quidam ex ordine sacro, (qui pudor est religionis nostrae) veluti Kokisanus ille, cuius contionibus et debacchationibus georgius Podibradius regnum Bohemiae invasit, nec ita pridem Iacobus Bussularius Monachus, contionibus Ticiniensem populum dementavit, donec eius Tyrannidem occuparet, Iov. in Galeat. Hi enim eo facilius imponunt vulgo, quod faciant animos humiles formidine Divum [Orig: Divûm], Depressosque premant ad terram, ut ait Lucanus.
Duplici autem via Demagogi afferunt interitum Rebus publicis. Vel quando populo adulantes, eiusque res nimis dilatare cupientes, nobilibus occasionem praebent, contra plebem consilia ineundi: Vel quando ipsam plebem contra patritios armant et exstimulant. Prior modus frequens est, ubi plebs confert magistratus, ut vult Aristoteles. Tum enim, Nobilium nonnulli, quibus ad magistratus alias non multum spei est, populo se submittunt, prensando supplicandoque, ut aliquos sibi honores eblandiantur, qualis erat Absolon, qui in artiis stans, rogavit singulos: De qua civitate es tu? cumque audisset, respondit: Videntur sermones tui boni et iusti, sed non est, qui te audiat, constitutus a Rege. 2. Reg. 15, 25. Ita pessum iit popularis status in Co, cum Nobiles congregati contra
iniurias plebis, ab assentatoribus commotae, Rem publicam plebi eriperent. Pessum iit quoque Democratia Heracleensium, Megarensium et Cumanorum, cum ab assentatoribus eiecti nobiles, recollecta manu, Rem publicam occuparunt.
Cum nati apud Romanos essent tribuni, et ut dicebat Quinitus Cincinnatus apud Livium lib. 3. plebem, quasi partem abruptam a cetero populo, suam patriam, peculiaremque Rem publicam fecissent, Patres quoque ut ait Liv. l. 2. consilia non publica, sed in privato, seductaque a plurium conscientia habuere. Iidem cum Pompeio urbe excesserunt, cum a partibus Iulii Caesaris premerentur, et a plebe occupaturi procul dubio Rem pub. si Deo causa, ut ait Lucan. placuisset. Nec dubium est, nisi plebs Helvetiorum victoira Sembachiana potitus esset, quin Nobiles populares status fuissent immutaturi. Alio modo plebs ipsa patritiis eripit Remp. instimulata ab assentatoribus, qui, dicente bione, sicut amphoram ansa [Orig: ansâ] cocus, ita illi vulgum auribus circumducere possunt, Plut. de Vitios. verecundia. Tales fuerunt, apud Athenienses. Cleon, quem Aristoph. in fab. exagitat: apud Romanos sicinius, Icilius, Canuleius, Grachi, Clodius, etc. de quibus recte scribit Arist. quod olim evaserint Tyranni, cum minores essent Res pub. ipsique Demagogi adhuc arma tractarent. Nam Pisistratus apud Atheinenses, cum oppugnatis Pediacis, quos Plutar. in Sol. vocat etiam Pedicas, in favore plebis se obfirmasset, paulo post Tyrannus evasit. Eadem via Panaetius apud Leontinos, Cypselus apud Corinthios, Arist. 5. polit. p. 455. Cicero de fat. Theagenes Megaris, Dionysius Syracusis apud Tyrannidem progressi sunt, Romaeque, quod Cassius, Metius, M. Manlius frustra tentarant, obtinuit Caesar, adeo ut
recte dixerit Arist. 5. polit. p. 455. Cuncti sere Tyrannidem occuparunt, facta sibi fide apud plebem, et ibid. p. 448. polla\ tw=n dokou/ntwn dhmotikw=n lu/ ei ta\j dhmokrati/aj . Hoc enim est Demagogorum Sophisma, ut dum se plebi servire simulant, potentioribus viam occludant, sibi vero ad Tyrannidem aperiant.
[Note: Causa II. dissimilitudo hominum in Republica.] Undecima causa est dissimilitudo hominum in Republica, quae frequenter inducitur, quando peregrinorum multi recipiuntur, et imprimis, vel veris civibus aequantur, vel etiam praeponuntur. Unde merito miraretur auctor nescio quis, in Republica Romanorum homines dispari genere, dissimili lingua, alios alio more viventes, tam facile coaluisse, nisi primordia Romanorum sciremus perpetuis seditionibus turbata et conquassata fuisse, adeo ut Aristot. lib. 5. politic. recte dixerit: Omnem civitatem, quae recepit extraneos, tumultibus expositam esse, imo Sybaritas, Thurios, Byzanthinos, Zanclaeos, Amphipolitas, ex patriis urbibus peregrini, qui ab iis recepti erant, eiecerunt. Unde Regulus quidam Comnanum recte admonuit; videat, ne aliquando Graecorum colonia, cui Massiliam pater eius aedificandam concesserat, inquilinos eiciat. Iustin. l. 43. Nam Apolloniatae et Syracusani, licet sedibus suis non eicerentur a peregrinis, seditionibus tamen intestinis agitati sunt, sicut et Stockholmienses a Belgis, Iohan. Mag. lib. 21. et Budenses a Germanis, Fulgos. lib. 9. c. 7. Aen. Sylv. in hist. Nec inepte Dantes, quod novos iterum hospites Florentini adoptarent, exclamat: Hanc iterum fore causam discordiarum interitusque Rei publicae.
Accommodat Aristot. 5. polit. pag. 457. hanc causam ad Tyrannidem, quam iam antea ad Aristocratiam contraxerat, quod, ut idem docet
pag. 475. 478. Tyranni utpote vicibus parum fidentes, facile extraneos civibus asscribant: Optimates vero, cum pauci numero sint, si discordia ipsis incidat cum plebe, cogantur ad externa auxilia confugere, quae pluribus Rebus publ. exitiosa fuisse compertum est.
Ideoque prudenter Aratus, cum Achaei contra lacedaemonios viderentur sibi praefecturi Antigonum tutorum Philippi Macedon. in medium procedens, consilium illorum redarguit. Fore enim, ut devictis Lacedaemoniis etiam Achaeos sibi subiceret: Polyb. l. 2. et legatus Acarnanorum in concilio Lacedaemoniorum cum Aetoli vellent Romanos contra Philippum accerfere, dixit: Vos nebulam ex Hesperia contra Philippum excitabitis, sed quae mox totam graeciam inumbrabit. Polybius l. 9. Magna enim stultitia est, ait Polyb. lib. 2. tantam, praesertim Barbarorum hominum copiam in urbem inducere, quae aut viribus, aut multitudine magis, quam cives polleat. Rheginorum Aristocratia ita pessum iit, cum Optimates contra adversarios suos ex Imera urbe Veteranos in auxilium devocarent. illi enim eiectis adversariis, etiam a quibus vocati erant, eiecerunt. Iustin. lib. 4. Iidem rhegini, cum contra Carthaginenses praesidium Romanorum peterent, ab eodem oppressi sunt Polyb. lib. 1. Subtilius Catanenses, qui cum Athenienses contra Syacusanos excitos imperium affectare subolfacerent, exercitum eorum dimiserunt. Iustin. l. 4. quod et C. Martius Rutilius fecit, cum Campanum praesidium contra Campanorum libertatem quicquam moliri intelligeret. Livius lib. 7.
Infinita sunt exempla eversarum et vel occupatarum Rerum publicarum, a mercenariis et peregrinis militibus, quorum unum atque
alterum sufficit ad nostrum institutum delibari. Gothi, quos Arcadius diu pro auxiliis foverat, postquam Stiliconis machinis defecerant imperium occidentale occuparunt. Zonar. in Arcad. et Honor. Turcae eripuerunt Palaeologis imperium occidentale, a quibus evocati erant in auxilium contra tumultuantes Nobiles. Gregorius in histor. Idem iam ante Veneti et Flandri a Comnenis abalienarant, cum Alexio Angelo suppetias tulissent. Nicet. in Annal. Alex. Dux Beneventanus a Sarracenis, Sigonius in histor. Ital. et Guido Rex Hierosolymitanus a Solydano Aegyptio principatu spoliatus est, cui antea opem tulerat contra Raimundum. Car. libr. 4. Ita Britanni Saxonas Anglos deduxerunt in Britanniam contra Pictones, et ab iis regno exuti sunt. Diac. in Theod. Iunior. Ita Regem Cambaiae de regno deiecit Solymannus, Cuius opem Implorarat contra Portugalenses. Vasc. in Solym. Damian. a Goes libr. 1. bell. Camb. Ita Uladislaus Locticus perdidit arcem Gedanensem, cui defendendae, praesidium Cruciferorum imposuerat. Cromerus libr. 11. Propterea dixit Machiavellus libr. 2. disc. 20. Neque Principes, neque Res publicas sine periculo uti posse auxiliario et mercenario milite: Idque non tantum in bello, sed et in pace, quando Optimates sibi minus fidentes, aliorum Principum arbitrio et fidei se concredunt. Nam cum populus Romanus arbiter captus esset ab Ancinis et Ardeatibus de agro quodam dubio, populus eum sibi adiudicavit, Plin. lib. 3. et Philippus Macedo a dissentientibus Graecis ad dirimendas controversias accitus, solitus est utramque partem occupare, Iustin. l. 9. Usque adeo tutum non est in patrocinium peregrini cuiusdam salutem suam imponere.
[Note: Causa ultima., religionis mutatio.] Addam adhuc unam causam videlicet mutationem Religionis. Nihil enim, dicente Cromer. l. 2. hist. Polon. aeque valet ad moderandas stabiliendasque Res publ. et ad religandos animos hominum, semper, ut ait Tacit. l. Annal. ad superstitionem mobiles, quam religio. Quod cum sciret Numa, teste Liv. l. 1. omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et istis saeculis rudem efficacissimam, Deorum metum iniciendum ratus est, utque sancita eius plus auctoritatis haberent, a Nympha finxit proficisci, sicut et Minos, et Lycurgus, et Seleucus Locrensis et multi alii, quos enarrat Cyr. Spont. part. 2. cor. del. princ. ad Deos Legum suarum originem retulerunt, de quo Polyb. l. 10. ita scribit: Mihi non videtur Lycurgus adeo superstitiosus fuisse, ut per omnia Pythiae obsecundans Rem publ. constituisset, nec Publ. Scipio somniis et divinationibus ita deditus, sed quoniam uterque multos mortales videbant, nec Paradoxa facile amplecti, nec res graves audere sine periculo Deorum aggredi, Lycurgus sua acceptiora reddebat, quod a Pythia profecta fingebat: Publius vero, quod propositum suum publico consilio exsequeretur. Polyaen. lib. 8. Stratag. Quapropter callidus rerum agendarum Magister Lysander, ut propositum suum de abrogandis regibus populo persuaderet, nisus fuit oracula corrumpere, ut illud populum facere iuberent, Polyb. in Lys. ratus, vulgum non alia ratione facilius permoveri posse: quo consilio etiam Pisistratus finxerat se a Minerva in Tyrannidem immissum fuisse, Polyaen. l. 1. Stratag. et Hanno Carthaginensis ex avium vocibus, quas domi eas docuerat, augurium ad occupandum dominatum quaesivit. Aelian. l. 14. var. hist. Nicet. l. 3. Ann. Isaac. Caligula quoque ad populum
commentus est, se Castoris et Pollucis familiaritate uti, Dio. in Calig. et Attalus, cum Gallis congressurus, victimam ante aciem mactavit, et victoriae praedictionem manui inscriptam, particulae cuidam victimae impressit, eoque portento ita animavit exercitum, ut certam reportarit victoriam, Polyaen. l. 8. Alexander M. cum in Indiam proficisci certus esset, Utinam, inquit, Indi quoque me Deum crederent, Curit. lib. 8. Quippe, qui sciebat non alia re magis terreri posse homines, quam superstitione, quod et Romanis patribus incognitum non fuit, qui aliis comprimendae plebis remediis destituti, tandem ad superstitionem confugerunt, auspiciaque turbari a plebe dixerunt. Livius lib. 5. Patres, inquit, non vi agebant, sed precibus, et inter preces multa Deorum mentio erat, religiosum parti id maxime fuit. Sicut et adversarii Lodovici Pii, cum in ceteris frustra essent, tandem sub specie religionis illum accusarunt, et ab imperio demoliti sunt. Allal. Germ. in vit. Lodov. Hinc est, quod Machiav. disputat, lib. 3. disc. c. 11. 12. et 13. Romanos religione maxime solitos moveri, quod ex Val. Max. desumptum est, qui eos, ait, omnia post religionem ponenda duxisse, etiam in quibus summae maiestatis decus conspici voluerunt. Nam devotio utriusque Decii tantum ardorem intulit animis, ut tum a Latinis, tum Samnitibus extremas reportarent victorias. Livius lib. 8. et 10. Et Deorum, quibus imperium steterat, ut ait Virgil. l. Aen. id est, tutelarium, evocationes, urbiumque secutae devotiones, quarum typos describit Marcrob. 3. Sat. 3. 9. ex lib. 2. rerum recondit. Sammonici Sereni, unde profectas putabimus, nisi ex opinione religionis? Quid, quod Flor. scribit lib. 2. c. 6. Summa foederum Romanis religio est, an non ex
metu Deorum profectum est? Reverentia enim Deum [Orig: Deûm] non consistit tantum in sacrificando, sed et servando iuramento, ut vult Isocrac. in orat. 1. de Hipp. Cum nulla ratione ad delectum habendum plebs adigi posset, Quintius Cincinnatus iniecit mentionem iuramenti, Valerio antecessori suo praestiti, et quod voluit, obtinuit. Nondum, ait Livius lib. 3. haec, quae nunc tenet saeculum, negligentia Deum [Orig: Deûm] venerat, nec interpretando sibi quisque iusiurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad eas accommodabat. Nondum quippe Noverant illud oraculi Delphici: Mors rapit hos etiam, qui foedera servant, Nicet. lib. 6. Annal. Man. sed instituta Numae servabant, quem Livius lib. 1. testatur effecisse, ut fides ac iusiurandum, propulso II. et poenarum metu, civitatem regerent. Quod vero Marchiavell. cap. 11. in fin. addit: Religionem a Numa institutam fuisse maximam partem felicitatis romanorum, quod et Sturmius sermon. 2. de bell. Turcic. de religione Turcarum enuntiat, non recte interpretatur aut impugnat, Antima. lib. 2. theor. 6. quia non ab Ethnic religione tamquam causa, cui Deus benedictum voluerit, hanc felicitatem derivat. Machia vell. ut fortasse fecit Capelius advocatus Regius, cuius meminit Antimach. Sed, quia ista religio bonarum legum et Institutorum origo fuit. Propterea enim fidem et foedera servabant, propterea legibus et magistratibus se subiciebant, quod secus facientes Deum supplicio affecturum credebant. Nam Cosniga Dux Thracum, tumultus et inoboedientiam suorum compressit, quod multis confectis scalis, minitaretur, se in caelum ascensurum, eosque coram Iunone accusaturum. Polyaen. lib. 7. Tanta tum erat Deorum reverentia, quae et Americanorum nonnullos
Columbus sibi subiecit, quod, Lunae Eclipsi abusus, eam illis irasci diceret, quod se non recepissent. Nec apud Romanos tantum, aliasve meliorum temporum gentes, tanta vis superstitionis fuit, sed etiamnum pondus habet apud nos, tam qui Christo nomen dedimus, quam qui Ethnicorum tenebras sequuntur. Nam Henricum IV. Imp. quidnam exuit imperio, nisi superstitio? Sigon. 9. hist. Ital. qui Fridericum I. subiecit pedibus Alexandri III. Pontif. Cario. lib. 4. quid denique totam Christianitatem transvexit in Asiam, ad expeditionem sacram, In addition. ad Schafnab. Car. et peuc. 4. Chron. nisi superstitio? Superstitio denique, ut Otho Imp. dicebat: eo progressa est, ut imperium, amore eius se ipsum exhauserit. Bononienses sane eo perduxit, ut Iohannem Vicenotinum Monachum libenter pro Tyranno acceperint tantum, quod crederetur cum Deo colloquia miscere. Fulgos. l. 1. c. 1. Savanorola, quod divinis putaretur frui revelationibus, magnam partem Forentinorum in regis Franciae partes permovit, quem praedixerat in Italiam venturum. Comin. lib. 4. et 5. bell. Neapol. Machiav. 1. disc. c. 11. Memorat Flor. l. 3. c. 19. de Eumo, Syro quodam, qui fanatico furore simulato, dum Syriae Deae ceremonias iactat, ad libertatem et arma servos quasi numinum imperio excitavit, idque ut divinitus fieri probaret, in ore abdita nuce, quam sulpure et igne stipaverat, leviter inspirans, flammam inter verba fundebat. Hoc miraculo primum do milia ex obviis, mox iure belli refractis ergastulis, 40. amplius millium fecit exercitum. Eadem fallacia. Mahometis regnum crevit, qui callide morbo suo abusus, se ad Dei colloquia abripi fingebat: Schiltberg. in hist. et Sophi Persas a Turcis simili fraude ablectavit, quod se ex domo Alle fingeret, cui
sciebant a Mahomete Callistratum destinatum fuisse. Nec aliter se armavit Seriphnis in Africa, qui cum sub praetextu eiciendorum Christianorum parvam impetrasset a rege Fessano nanum, mox ex concursu plurium Barbaroum iustum collegit exercitum, et regem Fessae et Maroco regno exuit. Boter. 2. part. Cosmog. l. 3. Vix hodie invenias ullum bellum, ullam seditionem, cui non religio praetexatur, quamquam Scip. Ammir. lib. 3. disc. 10. recte ostendat: Esser cosa scelerata ricuo prissi i nostri disegni, sotto il zelo della religione: nec id novum est Sophisma, aut hodie herive primum introductum, sed iam olim lacedaemonii, cum bello peterent Athenienses, eius causam sacram ementiti sunt, videl. quod Athenienses piaculum ab urbe removere nollent. Erat autem piaculum, quod retinerent progeniem virorum, qui Eumenidum templum spoliarant, inter quod erat etiam Pericles. Thucyd. lib. 1. Philippus item Macedo, Dux Thebanorum creatus contra Phocenses, bello sacri nomen dedit, milit esque lauru, quasi Dei iniurias vindicaturos, coronavit, Iustin. lib. 8.
[Note: Contraria contrariis curantur.] COgnitis causis Aristot. 5. polit. facilem putat esse cognitionem remediorum, utpote, quae perinde ut in Medicina, a contrariis desumi debent: Contraria enim contrariorum esse remedia, in lib Meth. Galen. satis superque ostendit, quicquid Paracelsus in Paramir. Chirurg. Mag. passimque alibi, et ex eo Severin. Dan. in Id. Medicin contra disputent, dum inter morbi depulsionem, et virtutis conservationem non
distinguunt, in quo adhuc labitur, Quercetan, libr. 2. defens. Medic. Hermet. cap. ult. licet ceteris subtilius rem declarare nitatur.
[Note: Duplicia remedia.] Sunt autem remedia in duplici differentia: alia aperta, alia arcans. Sicut et duos corruptionum modos infra nominavimus. Arcana voco ex Tacito, quae Aristot. lib. 4. polit. cap. 13. vocat sofi/smata <BetaCode: sofi/smata> , lib. 5. polit. cap. 8. profa/seij <BetaCode: profa/seis> , Polyb. e)pikru/fia <BetaCode: e)pikru/fia> , Herod. in Maxim. ta\ a)po)r)r(hta krupta\ <BetaCode: ta\ a)po)r)r(hta krupta\> : Livius per hanc phrasin exprimere solet: arte agere. Vocat autem Tacitus arcana, quod eum, erga quem adhibentur latere soleant. Fortasse est a)pa/th dikai/a <BetaCode: a)pa/th dikai/a> , Aeschyli, aut dolus, quem Servius definit, l. 1. ff. de dol. quando aliud agitur, aliud simulatur agi. Sed sicut labeo Servium impugnat, quod sine simulatione aliquis decipi possit: ita arcana quaedam sine simulatione procedunt, utpote, si quis iuventutum sibi ab initio ad eam formam Rei publicae instituendam sumat, quam introducere meditatur: alia vero simulate aliud promittunt, aliud praestant, quo vocabat Cicero libr. 3. de nat. Deorum. peccare in [Note: Sophismata seu arcani doli in Rep tolerandi.] Republica cum beneficio. Errat enim, qui negat, magistratibus ut et medicis erga aegrotos aliquando mentiti licere, ex sententia Platonis et Xenophontis. Nam Imperator Fridericus I. adagii vice usurpavit: Qui nescit dissimulare, nescit imperare, quod unicum Ludovvicus XI. rex Gall. a filio suo disci voluit. Aemil. lib. 10. Sertorius, qua ratione auctoritatem sibi conciliavit, et militem in stipendiis continuit, nisi quod temporibus difficillimis ad milites mentiretur, si mendacium prodesset, et literas compositas pro veris legeret, et somnium simularet? etc. Goll. lib. 15. c. 22. qua iusta fraude etiam Eumenem pulchre usum fuisse auctor est Plutarch. in Eumen. et de Cicerone scribit Paterc. lib. 2.
quod instito amore Pompeianarum partium, Caesarem tamen laudandum putasset. Aliud quippe dicebat, aliud intelligi volebat. Infinita occurrunt apud auctores id genus sophismata, quae, qui reprehendere velit, non minus causae habebit ad reprobandos medicos, qui, dicente Lucretio, absinthia tetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum, Contingunt mellis dulci flavoque liquore, Ut puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum tenus: interea perpotet amarum Absinthii laticem, deceptaque non capiatur. Nam Appius Claudius, roganti tribuno, quare plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse vere, ita parum utiliter in praesens certamen respondit: quod nemo plebeius auspicia haberet. Plebs enim ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi Diis immortalibus, negarentur posse: nec ante finis contentionum fuit, quam victi tandem patres, ut de connubio ferrent, concessere: Liv. l. 4. Proinde magnis saepe tumultibus vias occludunt haec arcana, si probe admoveantur, quae nos propterea cum ceteris commiscebimus. v. de Clapm. in lib. de arc. Rerump.
[Note: Remedia triplicia. F. praeservativa.] Curandi vero processus iterum Medicorum Methodum imitatur. Nam aut viam occludit causis corrupturis, aut iam invalescentes amolitur, aut quando iam morbum pepererunt, morbo manum applicare docet. Quomodo causis, [Note: Causae corruptrices in propinquo [Orig: propinquo] fingendae, ut civibus metus iniciatur.] priusquam radices agant, repagulum obiciatur, aut quomodo in herba succidantur, id primo loco explicat Aristotel. Sed pulchrum admiscet Sophisma, quod non tantum causae exstirpandae sint in ipso ortu: sed quod aliquando utile sit, aut eas accersere, aut, quasi inpropinquo fingere, cuius rationem reddit Plutarch. in lib. de cap. utilit. ex hist. Equidem, inquit,
histriones et cantores scenicos videmus saepenumero in theatris pro sese remisse, ac nulla cum alacritate aut sollertia agere: orta [Orig: ortâ] autem concertatione adversus alios, non se ipsos modo, sed et instrumenta sua maiore cum diligentia ad certamen aptare, fides explorare, accuratiusque concentum instruere, et tibiis canere. Ita et qui adversarium sibi vitae existimationisque suae paratum novit esse inimicum, attentius se ipsum observabit, resque suas circumspiciet. Nam et hoc vitii proprium est, quod cum peccamus, inimicos magis reveremur, quam amicos. Eandemque rationem suo praecepto adiungit ipse Aristot. lib. 5. polit. pag. 437. ut scilicet cives quasi in nocturna vigilia excubitores maneant, et ut libr. 2. rhetor. idem ait, quoniam o( fo/bos bouleutikou\j poiei= <BetaCode: o( fo/bos bouleutikou\s poiei=> : urget quippe metus, faciuntque pericula fortes, ait Poeta Ligur. et Petron. in Satyr. quantum quisque timet, tantum fugit. Securitas enim, quam otium plerumque comitem habe,t quid mali afferat Rebusp. Livius decet lib. 26. et Nasica sensit, cum plerique deletis Carthaginensibus et subactis Achaeis, rem romanam in optimo statu collocatam crederent: nunc vero, dixit, periculose res nostrae se habent, Nu=n me\n ou)=n e)pisfalw=j e)/xomen, mh/te ou(\jfobhqw=men, mh/teou(\j ai)sxunqw=men, e)autoi=j a)poleloipo/tej . Plut. in lib. ubi supra. Id quod et Q. Metellus post devictum Hannibalem timuit, ut refert Valer. l. 7. c. 2. qui et Appium Claudium saepe dicere solitum memorat: Negotium populo Romano melius, quam otium committi, non quod ignoraret, quam iucundus tranquillitatis status esset, sed quod animadverteret, praepotentia imperia, agitatione rerum ad virtutem capessendam excitari, nimia quiete in desidiam resolvi. Atque de suo addit Valer. Sane negotium nomine horridum
civitatis nostrae mores in suo statu continuit, bladae appellationis quies plurimos vitiis respersit. Nam, ut Cyr. Spont. part. 1. cor. del. princip. recte docet, Non ha la plebe il maggior nennco alla sua salute, che il trappo facile successo deelle suae attioni: ne il maggior maestro per la prudenza, che il contrario fine de suoi, pensieri. et Livius lib. 3. scribic: Secundae res ex templo urbanos motus excitarunt. Exemplo sit populus Atheiensium, qui, occiso Epaminonda, quem soliti erant revererei, in luxum effundi ceperunt, et a bellis amoti, stipendia militum in cives distribuerunt, Poetasque magis in theatris, quam Duces in bello laudarunt. Iustin. libr. 6. Qua de causa Pericles, ne facultatem daret otio torpescendi Atheniensibus, 60. triremes in alienas terras misit, ut stipendia illic mererentur, cum patria pacata esset. Plutarch. in Pericl. et de iisdem testatur Plato 3. de ll. quod eos metus Persarum ad concordiam adegerit, et ad virtutem exstimularit, alioquin otio et securitate corrumpendos. Quin et ipsi romani non alia de causa facti sunt praeda Hannibalis, quam quod 24. ann. spatio arma magnopere non usurparant. Sturm. serm. 2. de bell. cont. Turc. ineun. Merito igitur a Plat. l. 3. de ll. et Arist. 5. pol. ad excitandas vigilias civium praescriptum est, ut aliquando ex veterno, metu periculi excitentur, quod et Front. l. 1. c. 9. l. 2. c. 9. et Polyaen. l. 5. inter stratagemata militaria reponunt. Nam Hermocr. Syracusan superatis acie Carthaginensibus, veritus, ne captivi, quorum ingentem manum in potestatem redegerat, parum diligenter custodirentur, quia eventus dimicationis in epulas et securitatem compellere victores poterat, finxit proxima nocte equitatum hostilem venturum, qua exspectatione assecutus est, ut solito attentis vigiliae agerentur. Idem
rebus prospere gestis, et ob id resolutis suis in nimiam securitatem, somnoque et mero pressis, in castra transfugam misit, qui praemoneret, se fuga elapsum: dispositas enim ubique a Syracusanis insidias, quarum metu recepit aciem. Frontin. lib. 2. Stratag. c. 9. Eodem Sophismate Theognis Dux Atheniensium, et Eudocium,s quos refert Polyaenus et apud Romanos Sylla seditiones militum compescuit, quod hostem in propinquo esse fingeret, Frontinus libr. 1. capite 9. et Valentiniano, si quando prae luxuria saevire coeperit, solitus fuit Remigius copiarum praefectus novos Barbaroum motus subicere, quos ubi leviter saltem inaudiit, statim iram remisit, et ad se rediit. Ammian. lib. 31.
[Note: Causis Remp. corrupturis viam quae praecludant. 1. Nihil quantumvis minimum, negligendum.] Porro vero ad viam, causis corruptionem protendentibus, occludendam, haec remedia potiora sunt, quae in genere proponi possunt. Ante omnia, quod Tacit. 2. Annal. dicit: Nihil esse in bello spernendum, quodque ante Aemil. in Thrasyb. dixerat: Nihil in bello oportere contemni, et paulo secus repetiit Comin. lib. 3. ne minimum quidem hostium flocci faciendum, Scip. Ammir. l. 18. disc. 10. id non minus prudenter Arist. 5. pol. p. 404, 431, 434. in omni causa, unde Rei publicae aliquid periculi metuendum esset, observandum putat, quia minima saepe scintilla in maximum exuberavit incendium, quod idem Aristot. lib. 5. polit. pag. 404. docet? to\ en a)rxh= mikro\n a)ma/rthma <BetaCode: to\ en a)rxh= mikro\n a)ma/rthma> , inquit, pro maximo in progressu habendum. Sicut enim sumptus, ait idem pag. 434. qui sensim erogatur, non sentitur, prout in multis regnis patet, quae dicente Sturm. serm. 2. de bell. contra Turc. primum agrum, mox silvam, mox aliud quoddam vectigal in coenobia et sacerdotes contulerunt, donec se ipsa exhaurirent: ita prima saepe
causa, cui sine negotio obviam iri potuisset, tam diu latet, et occulte Rei publicae unum membrum post alterum depascitur, donec tandem omnes remediorum vires superarit. Sera, inquit ille, sunt remedia cum vulnus iam ad extremos halitus pervint Propterea, quod Medici ab Ovidio deprompserunt: Principiis obsta, sero medicina paratur, cum mala per longas invaluere moras: Id ad morbos Reip. eo magis trahendum, quod Polyb. credat, altius iam progressam seditionem esse incurabilem. Unde recte Tac. 14. Annal. Saepe modicis remediis primi motus consedere, et Cis. 5. Philipp. Omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, Quo posita est primum tempore virga fuit. Tunc poterat manibus summa tellure revelli, Nunc stat in immensum viribus aucta suis.
Et Aelianus quoque lib. 14. maximo honore putat afficiendos, qui nascentibus malis occurrere, et ea, priusquam virium sit facta accessio, exstinguere sciunt. Difficile enim est principium mali, praesertim, latenter subrepentis, cognoscere, sicut et Aristot. docuit 5. polit. pag. 437. to\ en a)xh=| gino/menon kako\n gnw=nai ou) tou= tuxo/ntos, a)lla\ politikou= a)ndro\j . Nonnulli ad hoc delatores per populum disponunt, ut ex eorum relatione, quid cives machinentur, clanculum intelligant, quales Aristot. 5. polit. p. 475. nominat Syracus norum mulieres, potagwgi/daj <BetaCode: potagwgi/das> , quae turbis mistae, solitae fuerint Tyranno sensa plebis renuntiare. [Note: Delatoribus an uti liceat.] Nominat easdem, sed viros Plut. in vit. Dion et in l. de Curiosit. ex quo Budaeus redarguit Aristotelem, quod eas pro feminis referat, quasi non idem officum simul viris et mulieribus committi potuerit, ut placet Victor. comm. Aristotel. politic. pag. 475. Nam et Catilina
mulieres subornavit, ut consilia virorum sibi proderent, Salust. in Catil. et Prexaspes per mulierem cognovit fraudes Magi, pro Cambysis fratre suppositi. Herod. lib. 3. Ceterum Hieron. tales w)takousta\j <BetaCode: w)takousta\s> solitus fuit plebi immiscere, ut et Darius, ex quibus, quod de se sentiret vulgus loquereturve, intelligere posset: Plutarch. in lib. de curiosit. et Nero per theatra, idem genus homines disponebat, quos Corycaeos vocabant. Sueton. in Neron. Claudius nec convivia inire ausus est, nisi speculatores cum lanceis astarent: quippe qui erant, veluti e specula Principis. Sueton. in Claud. Quia vero istis delatoribus toto fides haberi nequit, quippe, qui non raro culpam a nocentibus in innocentes convertisse deprehensi sunt, sicut Marcellin. testatur lib. 14. quod per clandestinos versutosque rumigerulos, compertis leviter addere quaedam male suetos, falsa et placentia sibi dicentes, affectati regni, vel artium nefandarum, calumnias insontibus affingant.
Perinde ut Theodorus Syracusanus, pro veris coniuratoribus, regis intimum amicum Thrasonem, et ceteros â latere, quicumque fingenti occurrebant, sed extra culpam erant, prodidit: Livius lib. 24. merto Aristotel. lib. 5. polit. inter nodos servandi Tyrannidem, delatores nominat. Nam Imperatores Valentinian. Gratina. et Theodosi. l. singul. 14. c. de accusat. negant delatoribus in publicis negotiis locum esse, ne innocentia per calumnias periclitetur: et Tacit. ait 4. Annal. Delatores, genus hominum publico exitio repertum, nec poenis unquam satis coercitum, quos etiam vituperat Arrian. Epict. l. 4. c. 13. Theophrast in Charact.
Bonus enim Princeps longius ire, et coniurationibus remoram obicere debet, priusquam
eo deveniant, ut a delatoribus detegi possint. Tum enim oportet eas iam deliberatas esse, quo pertinent graviora remedia, infra recensenda. Hoc igitur est optimum inter remedia praeservativa, quia utilius est, intacta iura servare, quam post vulneratam causam remedia quaerere, l. fin. ex quib. caus. in integr. rest. non est necesse C. et melius est occurrere, quam post exitum vendicare, l. un C. quand. lic. un. sine iud. se vind.
[Note: 2. Leges. Reip. non facile mutandae.] Deinde utilissimum est ad praevertendas Rei publicae mutationes, Lycurgi prudentiam imitari, qui ita leges suas conditas voluit, ut perpetuae esset, Plutarch. in Lycurg. Videbat enim, quod Cicero pro Flac. scribit, tam diu sartam tectam mansuram Rem publicam, quam diu ex legibus nihil. immutaverit. Postquam vero Spartani ab iis desciverunt, et ut ait Arist. 5. polit. p. 430. patrimonia ad paucos pervenerunt, omnia retro et in peius iverunt, Donec antiquam frugalitatem Agis et Clemones restituere niterentur. plutarch. in Agid. et Cleomen. Id enim Machiavell. lib. 3. disc. 1. disputat, saepe revocandam esse Rem publicam ad sub principia, si fortasse degeneraverit, quod fere fieri solet. Satius tamen est ab initio ita constituras esse leges, (loquor autem de legibus, quae statum Reip. concernunt) ut non liceat civibus ab iis desciscere, id quod Thurios quidem observasse, Diodor. lib. 12. prodidit. Hi enim nulli civium potestatem faciebant, legis abrogationem petendi, nisi inserto in laqueum collo id faceret. Hac enim ratione seditiosis hominibus, omnium optime occluditur via ad mutandam Rem publicam, quippe cum sciant, se in mutando statu Rei publicae frustra fore, quod eum omnes cives immutabilem conservare nisuri sint, idque lege iubente et cogente. Nec facile consilia sua occultabit
corruptor Rei publicae, quod statim contra leges et maiestatem Rei publicae agere convinci possit. E contrario vero, ubi semel via patefit mutationibus, planissima aperta est fenestra seditionsis hominibus, ad bonas quascumque leges antiquandas: et novas subrogandas, quae praeposito ipsorum inserviunt. Ita Romae, cum plebs. semel patribus suos tribunos extorsisset, mox etiam coniugia cum iis promiscua obtinuisset, brevi post, omnia Senatui iura eripuit. Atque hoc est argumentum Catonis pro l. Oppia: si, inquit, mulierum libidini, parum concesseris, nihil reliquum facient, donec quidvis obtinuerint. Liv. l. 34. Si vero ab initio quicquam minus apte constitutum sit, quod necessaria mutatione indigeat, ne magni alicuius mali origo evadat, aut si progressu temporis malae quaedam consuetudines irroborarint, aut aliud quiddam acciderit, quod sui remotionem indicet, ita monet Aristotel. mutationem instituendam esse ne a populo sentiatur, et ab aliis in exemplum trahi possit.
[Note: In mutationibus pristinae rei umbra semper retinenda.] Id quod fiet, si pristinae rei umbra quaedam, monente Machiav. l. 1. disc. 25. Clapm. l. 6. de arcan. Imp. c. 5. semper retineatur, sicut Romani, exactis regibus, fasces Consuli, et Regium nomen Sacrificulo dederunt, ne regum memoria statim intercideret, Liv. 2. et mutatio paulatim fieri permittatur. Quae enim sensim fiunt, a paucis deprehenduntur, sicut legum 12. tabb. rigor ea [Orig: eâ] ratione, nemine advertente, evanuit: Gell. l. 20. c. 1. et Augustus, cum pace et gratia civium, universam in se transtulit potestatem, quod dicente Dione, quaedam in tempore disponeret, quaedam reiceret ad tempus. Quod enim Galen. 2. de comp. med. sec. loc. 1. 5. de Meth. circ. fin. praecipit. Non statim a principio efficacissima adhibere
convenit, sed a debilioribus auspicari, quodque Crat. in Isag. ad art. Med. dicit: Semper illud Mesuae tenendum: esse gradum sapientiae, ut ad medicinas fortes non deveniamus, nisi ubi debiles non contulerint, in omni adeo re verum est, cum Concil. diff. 111. enuntiet: Omne subitaneum naturae inimicum, quod Arist. 5. pol. p. 486. Tac. l. 1. Annal. Bod. l. 4. de Rep. c. 3. scip. Ammir. l. 1. disc. 5. ad Resp. bene accommodant, quibus nihil detrimentosius accidere solet, quam repente mutari. Agis enim, cum repente Lycurgi leges revocare vellet, non tantum intentione sua, sed et vita excidit. Plutarch. in Ag. Nam nihil magnum, ait Arrian. Epist. lib. 2. capite 15. fit subito, cum ne uva quidem, aut ficus.
[Note: 3. Sophismata Demagogorum cavenda.] Porro, sedulo cavendum monet Aristot. a sophismatis tw=n dhmagwgw=n <BetaCode: tw=n dhmagwgw=n> , eorum videlicet quos Lambinus vertit, leves tribunos plebis, eo quod populum [(transcriber); sic: popoulum] ad libitum suum agitent. plla\ ga\r tw=n dokou/ntwn dhmotikw=n <BetaCode: plla\ ga\r tw=n dokou/ntwn dhmotikw=n> , ait Aristot. 5. polit p. 448. lu/ei ta\j dhmokrati/aj <BetaCode: lu/ei ta\s dhmokrati/as> , nec multitudo ad rebellandum satis disposita est, nisi auctoribus suis incitetur, teste Veget. l. 3. de re milit. c. 4. His popularibus oratoribus multis modis obviam itum fuit, vel quod a)/neu pa/qouj kai\ prooimi/ou <BetaCode: a)/neu pa/qous kai\ prooimi/ou> perorare iuberentur, ut Athenis: Aristot. lib. l. Rhetor. c. 2. Lucian. in Herm. Vel quod a Republ abesse iuberentur. Sed in nostris Rebus pub. oratores tantam vim non habent, nisi religionis praetextu abutantur, sicut supra ex Clapmar. et Thol. ostendimus, nec aliis ad populum contionandi facultas datur, nisi Ecclesiasticis, quibus proinde facile est, religionis metu turbare animos mortalium, et in quamcumque partem placuerit, ducere, id quod Iohanni Rocytae cum Imperatoris legatis in Russiam venienti Basilides, Moschorum princeps obiecit. Oderborn. lib. 1. de vit. Basilid.
Nam superstitio, ut verbis Lactantii utar, lib. 4. c. 28. quae minimis rebus magnum timorem inicit, facile decipit, adeo ut postquam ex Diod. Sic. l. 4. Biblioth. scimus reges Meroes coactos fuisse ad mortem ire, quoties Sacerdotibus placuerit, non miremur ulterius, Anabaptistam quendam fratri germano ausum fuisse caput amputare, et utrique parenti potuisse persuadere, id sibi divinitus imperatum fuisse. Surius in hist. Imo religionis simulatio sola tantum ponderis habet ad dementandos animos hominum, ut cetera vitia, et quid praeterea cogitet quisque, non videant. Erat Desiderius, Rex Italiae, non tantum Politicorum, sed et Ecclesiasticorum bonorum rapax, et tamen pius habebatur, quod Pontificem sequeretur, et ex nummis Herculis imaginem removeret. Viterbiens. de Antiq. et reb. Hetrur. Erat Narses reapse violentus et sanguinarius, sed simulato cultu pietatis religiosus et pius habebatur. Agath. lib. 1.
Tantum valet in animis hominum superstitio, ut mirum non sit, Sertorium, falsis simulatis religionibus, animum militum ita adiurasse, ut ex iis nationibus, quae secum faciebant, cum multis proeliis superatus esset, nemo unquam ab eo desciverit, quamquam id genus hominum erat mobilissimum: Gell. l. 15. c. 22. nec mirum, quod hodie sub praetextu pietatis tam multae excitentur seditiones, quibus obviam itur, si nemini licentia detur aut facultas publice docendi quicquam, cuius sufficientem rationem sapientibus, piis et prudentibus viris, Reipublicae vel Praesidibus, vel Senatoribus non ediderit, l. Nemo. c. desum. Trinit. et side Orthod. Non enim permittendum est, occasione religionis haeresiumque quaestionis a quoquam Provinciam commoveri, ut ait Lmp. Nov. 17. § neque de mand.
Princip. C. Si ab romanis exemplum capere velimus, post Veios expugnatos, Aedilibus datum est negotium, ne qui nisi Romani Dii, neu quo alio, quam patrio more colerentur, unde Scipio Ammir. lib. 11. disc. 3. ostendit, non facile debere Principes pati, ut in suam ditionem nova religio introducatur, de qua re refert Sigism. Bart. in histor. Muscov. statutum Principis Muscoviae. Sed nobis solis eorum statutis hac in parte acquiescendum non est. Qui huius mali remedia quaerit, quod ex religionis abusu nascitur. Theologos adeat necesse est, quibus illam curam relinquimus, ne curiositatem Politicorum durius accusare habeant.
[Note: 4. Prudentes Reip. proponendi Magistratus.] Denique ut minus obnoxia sit mutationibus Res pub. cum Magistratus sua cura maxime providere possint, recte praecipit Aristotel. Rerum summae prudentes et versatos praeponere Magi stratus, quippe cum talis sit Resp. qualem eam sollertia vel incuria magistratuum efficit. Multas enim improbas Resp. prudentia magistratuum bene gubernatas fuisse testis est Arist. 5. Pol p. 435. et de Dione scribit Prob. in Dion. quod modestia sua Tyrannidem Dionysii, aliis tolerabilem, aliis acceptam fecerit. Iustinianus sane ignaviae nomen non effugit, apud Procop. 1. de bell. Pers. Centuriat. Magdeburg. centur. 6. cap. 3. et tamen ope Narsetis et Bellisarii, res maximas gessit, ita, ut in prudente magistratu non minus momenti sit, quam in rege ipso. Proinde magistratum opertet se bene gerere, tum erga Collegas suos, tum erga subditos, ne oriatur eius merito seditio. Erga subditos bene se gerunt magistratus, si se nimium non efferant, nec damno vel iniuria eos officiant. Nam Cornelium Gallum Aegypti praefectum Augustus ignominia notavit, quod insolentius, quam par erat se
gessisset, statuasque et Pyramides rerum a se gestarum inscriptionem continentes, locari permisisset. Dion. lib. 53. Demetrium vero, cum pr contemptum accusatorum libellos in Fluvium excuteret, universa multitudo deseruit. Plutarch. in Demet. Imprimis vero dandam operam monet Aristoteles, ne defraudetur, aut damnum patiatur quisque in eo, in quo se minime defraudari velit, utpote filo/timoi <BetaCode: filo/timoi> in honore, plebs in lucro. filo/timoi <BetaCode: filo/timoi> enim, honorum socii adoptandi sunt, ut invidere desinant: Vulgi vero lucris aliquid indulgendum, quod fiet, si magistratus a quaestu sibi temperent. Si enim officia sine quaestu sint, vulgus ea non appetet, nec aliis invidebit, dummodo rebus suis vacare possit sine impedimento. Unde Aristotel. lib. 5. polit. pag. 442. probum Sophisma proponit ad removendum vulgus ab officiis publicis. Nam si magistratibus nihil lucri sit exspectandum, plebs eas ne quidem recipiet, interim divitibus et nobilibus licebit eos sine obstaculo capere. Plebs enim, dummodo ditescat, imperia, et libertatem floccifacere solet, sicut Cic. in Epist. ad Attic. innuit. An feneratores, ait, an agricolas, quibus optatissimum est otium, timere putas, ne sub regno sint, qui id numquam, dummodo otiosi essent, recusarunt.
Erga se ipsos recte agunt Magistratus, si aequaliter magistratus et honores dividant, quia sunt collegae. Hinc enim collegae dicuntur, secundum Messalum l. 1. de ausp. quod sint aequalis potestatis. Non loquor iam de minoribus magistratibus, quorum esse supra diximus, maiorum iussa exaudire, sed de collegis, respiciendo simul ad causam corruptionis Aristocratiae, lib. 5. pol. pag. 424. quam supra proposuimus, videlicet dissensionem mutuam Optimatum, ut eius
remedium proponamus, quod in concordia consistere facile videre est, cum Liv l. 3. Decemviratum apud Romanos, solo imperantium consensu stabilem fuisse testetur. Consensus autem conservatur, si mutuum honorem sibi invicem exhibeant, quia hac de causa turbas excitabat M. Manlius, quod Furium tantum eminere videret, Livius lib. 6. nec alter alteri potestatem eripiat. Nam, qui paris potestatis sunt, mutuo se rogare non possunt, l. § ult. l. Nam Magistrat. de Arbit. lib. apud de Manumis. Vind. l. Minor. de Minor. nec sibi mutuo imperare, quia par in parem non habet imperium. Impedire quidem collega collegae potest actionem, sicut Piso praetor peregrinus tribunal iuxta Verrem urbanum praetorem posuit, ut acta eius inhiberet, Ascon. et Cicer. libell. in Verr. et Paulus scribit l. apud de manumiss. Apud cum, cui par imperium est, manumitti non posse, sed aliud est intercedere, aliud imperando prohibere M. Tullius 3. de ll. tum Magistratuum edicta valere voluit, si par maiorve potestas non prohibessit, id est nisi intercesserit. Alioquin aequalibus aequalis potestas et honor exhiberi debet, ne, qui se contemni videt, occasionem habeat Rem pub. invadendi, sicut Lysandrum se fecisse constat, quod ubique Agesilao postponeretur, Plut. in Lys. Argivi quoque societatem cum Lacedaemoniis inituri, cum regem suum non aequali cum Lacedaemonio, loco esse viderent, ad Persas defecerunt: Herod. lib. 7. Quando vero nonnulli, quod a Magistratibus excludantur, ex optimatibus tumultuantur, commodum institutum est, ut breve sit tempus magistratibus. Hoc enim modo pluribus ad publica officia aditus dabitur. Sed de hac re iam in 1. parte multa disputavimus, ubi ostendimus simul ea ratione
impediri unius potestatem, quod et infra repetemus.
[Note: 3. Remedia curativa.] Si enim unus perpetuo dominetur, et eius potestas praeter proportionem augetur, et reliquis succensendi fenestra aperitur, quippe, qui putant, ut Horatius disputat contra Xviros; unam exaequandae libertatis rationem esse, vicissitudinem imperitandi, Liv. l. 3. sicut et Arist. l. 5. polit. p. 452. duo, ait, esse, quibus populi status definiatur, libertatem, et ut plures in manu Rem publicam habeant.
Haec iam sunt remedia praeservativa, quibus subicit Aristoteles ea, quae causas ingravescentes amputant, et morbum tollunt. Cum vero ingruescant causae per seditiones, quarum interventu [Note: Seditio quomodo tollenda.] corrumpunt Rem public. Primum in genere de remediis contra seditiones agendum est. Et antevertitur quidem seditio, civiumque contentio, si aequalitas observetur inter cives, quia haec est mater amicitiarum, ut 8. et 9. Eth docetur, quod et Cic. 3. de ll. admonet: In eo, inquit, consistit salus Reip. ut tenuiores cum Principibus aequari se putent. Haec enim est aequalitas illa, quam Arist 5. polit. non tantum Democratiam, quamquam illam maxime, sed etiam ceteros status conservare dicit. Ceterum Aristot. 5. polit. pag. 437. vult praeterea seditionem legibus severe [Note: An lex Solonis probanda, qua civium quisque iubetur in seditione alterutri partium se applicare.] prohibendam esse, quia legum poenarumque metu maxima pars hominum deteratur potius, quam utilitatis publicae respectu ad tranquillitatem ducatur. Si vero iam seditio pullulare ceperit, nec praedicta remedia profuerint, inter Solonem et reliquos legumlatores controversum est, quid facto opus sit. Solon enim puniendos putavit cives, qui in civitate seditiosa otiosi spectatores manerent, nec ad alterutram parte em se applicarent. Sed aliter Cic. ad Attic. Ergo
vero, inquit, Solonis popularis tui, et ut puto, etiam mei, legem negligam, qui capite sanxit, si quis in seditione non alterutrius partis fuisset, nisi tu aliter censes, et hinc abero et filii: quae fuit etiam sententia Q. Hortensii, quem Cicero lib. 2. Epist famil. numquam bello civili interfuisse scribit, sicut nec Asinium Pollionem. Paterc. lib. 2. histor. et Pomponius Atticus, cum in Cinnano tumultu vivere se non posse videret, quin alterutram partem offenderet, Athenas se contulit, ut dum studiis ibi vacaret, tuto aliorum pugnas spectaret. Cornel. Nep. in vit. Pompon. Imo ipse Solon neutri parti adhaesit, cum inter agrestes cives et maritimos seditio exorta esset. Laertius in Solon. Bodinus tamen lib. 4. de Repub. c. 7. in Aristocratia et Democratia legem Solonis retinendam putat, eo, quod seditiosi, ab armis et seditionibus magis terreantur, si sciant, sibi totam civitatem capiendam inimicam: quasi non aliis tutioribus et aequioribus viis deterreri possint, auxilio totius Rei publ. priusquam seditio nimias vires sumpserit, et quasi una tantum esset causa seditionum, videlicet, a pravis et seditiosis civibus, qui contra Rei publicae statum tumultuentur, unde facile scire possis, utri parti te applicare debeas. Sed saepissime initium sumit seditio a privatis civium litibus, ubi difficile est iudicium, utrius causa sit potior, tutiusque sequenda. Nam ipsum Catonem, Lucanus, dum scribit aliter Deo, aliter ipsi visum, in eligenda parte aberrasse indicat: nec Caesar sane tam splendidum Rei publicae occupandae [(transcriber); sic: occcupandae] praetextum, et fortasse nec causam habuisset, nisi melior pars civium tam inconsiderate Pompeio se addixisset.
In his igitur controversiis aliter privatus se geret, aliter Resp. Privatus enim civis, ad quem
aliorum lites non attinent, nihil causae habet, quare se immisceat, et, quod Rei pub. pestiferum evadere potest, malum adaugeat, quod potius, quantum potest, in exortu suffocari debet. Nec timere habet, ne victoris praeda fiat, sicut Asinius Pollio timebat, rogatus a Caesare, ut se ad bellum Actiacum comitaretur: Ego, inquiebat; discrimine vestro me subtraham, et ero praeda victoris, Paterc. l. 2. hist. Nam ubi, depugnatum videt, ad meliorem partem tuto transire potest. In iis vero seditionibus, quae statum Reip. convellere videntur, non est dubium, quin unicuique civium vires ad tollendos seditiosos auctores sint conferendae.
[Note: Qua ratione reconciliatio tentanda.] Totius autem Rei pub. seu maiestatis, cui cura salutis publicae incumbit, nequaquam est alterutram partam fovere, sed potius operam dare, ut ab utraque patte seditio exstinguatur, et non statim ad maiora remedia transeundo, ut suadet Machiav. l. 3. disc. 27. Sed a mitioribus incipiendo, tentanda est litigantium reconciliatio. Quod enim reconciliatio omnino desperanda non sit, ut Machiavell. putat, Seip. Ammir. docet l. 15. disc. ult. et nos infra ostendemus. Multi enim eatenus adhuc patriae amantes inveniuntur, ut in gratiam eius, privatarum iniuriarum obliviscantur, sicut Aristidem et Themistoclem fecisse legimus, Herod. l. 8. Plutarch. in Arist. et Themist. Apud nonnullos auctoritas maiestatis idem obtinuit, sicut populus romanus cum Livium Salinatorem Neroni inimico collegam dedisset, privatarum iniuriarum oblivisci coegit, ne pertinacem se exhibendo inimicum, malum Consulem ageret. Valer. lib. 4. c. 2. et iam antea Senatus Fabium admonuerat, ne privatas inimicitias, quas cum Papyrio Cursore alebat, Patriae fraudi esse sineret, sed potius condonatis iniuriis eum
Dictatorem diceret. Vide Machiavell. l. 47. Paulo setius Archidamus rex Lacedaem. duos amicorum suorum litigantes in fanum convocatos rogavit. Ecquem suarum litium arbitrum capere vellent: cum innuerent et regem pro arbitrio nominarent: Vos igitur, ait, veto hinc discedere, quoad in amicitiam bona fide redeatis. Haec via est mitissima, qua si non successerit, et dissidentes nec amor patriae, nec auctoritas Rei publicae dimoverit, ad Machiavelli remedia progrediendum est, quae sunt exilia et caedes
Minanda tamen sunt magis a principio utrique parti, quam inferenda, sicut monet Apollonius l. 5. Philostr. dum ait: Res novas molientibus terribilem te ostende, minitando tamen magis, quam puniendo, quia compertum est, et Machiav. docet l. 2. disc. 25. commune periculum saepe capitales inimicos ad concordiam redegisse. Romanorum enim patrum et plebis contentiones sustulit bellum, a Veiis et caeteris Hetruscis imminens: Florentinos compescit Philippus Vicecomes, Dux Mediolanensis. Hoc nimirum est sunkrhti/zein <BetaCode: sunkrhti/zein> , quando duo inimici in tertium, a quo uterque sibi malum timebat, conspirant, et pristinas inimicitas sib mutuo condonant. Erasmus in Proverb. sunkrh/tismos <BetaCode: sunkrh/tismos> . Ea ratione Columni et Ursini ad concordiam redierunt, cum, Alexandrum VI. Pontificem viderunt eorum seditionibus abuti ad Caesaris Borgiae opes augendas. Bodinus lib. 4. c. 7. et Alexander M. Hephaestionem et Craterum ad amicitias reduxit, quod se hostem interminaretur suturum illi, qui prius laesisset. Si denique nec hoc profuerit remedium, eiciendi sunt e Republica aut alteruter, sicut Aristides pulsus est in exilium per Ostracismum, quod cum Themistocle vivere non posset, Plutin Aristot. aut, quod Reip. utilius est, uterque.
Nam, qui eicitur, ubi adversarium suum non tantum sibi praeferri, sed et honoribus cumulari videt, excandescit magis, omnemque navat operam, ut vel cum interitu patriae, inimicum de ponte deiciat: cuius exemplum in Sertorio videre est, qui ingens illud bellum in Hispania excitavit; non alia de causa, nisi, quod se proscriptum, adversarios autem in summo honore conspiceret: Flor. Epit. l. 90. et in Caesare. quem nihil acutius, quam honor Pompeii stimulabat.
[Note: Monomachia num reduci debeat.] Apud antiquos in usu erat aliud remedium compendiosius, quod non trahebat secum totius Rei pub. perniciem, videlicet Monomachia, qua secum decertabant soli dissentientes, extra periculum reliquorum civium. Sed Nicolaus Papa C. Monomach. 2. q. 4. Innocent. II. Sigon. l. 11. hist. Ital. Caelestinus. III. c. cura extr. de purgat. vulg. Clemens V. c. un. § Sane de Torneam. in Extrav. Ioh. Iohannes XXII. c. eod. Monomachiam prorsus sustulerunt, quod per eam caedes soleant committi: et legibus Neapolitanis, tit. 32. de pugna subl. Constit. statutisque Hispanorum, Petr. Bellug. in Spec. tit. 26. §. Iesu. nulla duelli iusta causa probatur. Iam vero, si quaecumque lites armis definiri debeant, sicut Fronto Danorum Rex omnia litium genera armorum iudiciis reliquit, Sax. Grammat. in hist. Dan. non improbamus Ludovvici Pii decretum, qui propterea duella sustulit, nec Raotaris regis Longobard, qui tam ferino remedio numquam utendum putavit, ne medicina sit asperior malo, quod fieri non debere Tacit. docet, et ex eo Hannibal. Scot. in com. Scip. Ammir. l. 3. dis. 2. Nectum probamus duella, quando adhibentur pro testimonio innocentiae, quia Deus non est tentandus, quam rationem huic rei assignat Nicolaus Papa. et gl. c. Monomachiam 2. q. 4. et gl. c. un.
Extrav. Ioh. de. Torneam. Unde et modus purgandi sese per ferrum candens, quo Ludovvici II. filii legitimam suam successionem, Richildis Caroli Crassi coniunx suam castitatem, Sigon. 5. hist. Ital. Comitissa Mutinensis mariti sui innocentiam probavit, Sigon. l. 7. hist. Ital. ex eadem ratione, sublatus est a Stephano V. Papa, c. Consuluisti, 2. q. 4. Sigon. 5. Ital. Honorio I I l. c. dilecti. Ext. de purg. vulgari. et ante utrumque a Gregorio, cap. Mennam. 2. q. 4. Sed in hoc casu, ubi sine caede civium controversia componi non potest, ex duobus malis minus eligendum est, minorique cum iactura Reip. duo tantum pugnant, quam universa civitas sanguine civili perfunditur. Qua de causa Raotaris rex Longobard. subditorum rogationibus compulsus, duellum, quod sustulisset, restituere coactus fuit. In ll. Longobard. quod et Philip. Bellus fecit cum Ludovv. Pii decretum renovasset. Bodin. l. 4. c. 7. Nam si Bothuelius, qui ad duellum provocabat, unius manu victus fuisset, non tot cladibus exhausta tota Scotia fuisset. Buchan. l. 18. Neque nos hic [Orig: hîc] moramur. Accursii ad l. 1. de glad. C. et l. tum filius. § ult. ff. de leg. 11. sententiam. aut Luc. Pen. ad l. 1. de glad. C. quorum ille negat Monomachiam iure permissam, hic vero ius Longobardorum, quod illam permittit, irrationabile vocat, nec audimus disputationem Zenzelini de Cassanis in gl. c. un. de Torneam. in Extrav. in vocab. Torneamenta, qui omne duellum peccatum vocat, etiam, quod David cum Goliatho pugnavit, nisi quod hunc propter instinctum Spiritus S. excuset. arg. d. c. Monomach. et gloss. ibid. Nam si totum exercitum in bello confligere peccatum non est, quid vetet solum cum solo manus conserere. Propterea Fridericus Imp. de pac. ten §. si quis hominem §. si quis.
aliquando. §. Et similes. in certis casibus duella permittenda putat, quod et fieri ex usu Reip. esse censet glossator Feud. §. Iniuria de pac. iur. firm. §. Non est de ali. Feud. pat. quamquam legibus ea praescribi non oportet. Multa enim vel ex necessitate, vel boni publici causa permittuntur, quae alias non probarentur, ut supra ostendimus. Sed vide de hac re plura apud Rebuss. ad l. 1. de glad. C. Pet. lac. tit. de duellis consuetudinariis, et Recentiores ad l. Ex hoc iure. ff. de iust. et iure.
[Note: Si plebi universa tumultuatur, quomodo curanda.] Aperuimus mitiores vias, quibus singulorum hominum, sive privati sint, sive in magistratu constituti, contentionibus, et hinc oriundis seditionibus obviam iri possit: sed quando iam plebs universa vel maxima civium pars aut contra capita et magistratus Reip. exsurgit, aut alterutrius ex dissentientibus partes sequitur, longe aliam apparet ineundam esse rationem, quia nec placet quicquam superior potestas contra vim seditionis, nec tota plebs eici potest. Proinde per arcana procedendum, consilioque, ut ait Curt. l. 7. non impetu opus est, et, quia mobile vulgus est, et facile in quamcumque partem impellitur, videndum, quo palpo quasi demulsum a proposito dimoveatur. Nam, si asperius tractare velis, instar ferae est, quae, quo durius ferias, eo efferatur magis. Accedit, quod iam in fermento situm sit. Qui vero ira incensi insidiantur, ait Aristot. lib. 5. polit. pag. 467. omnem cogitationem sui abiecerunt, et pag. 469. contentius fertur ira in adversarium, quia non utitur ratione is animi motus. Affert etiam pag. 487. ibid. Heracliti dictum, cuius et Plutarch. in Mar. meminit: Arduum esse adversus iram proeliari: yuxh=j ga\r w)nei=sqai <BetaCode: yuxh=s ga\r w)nei=sqai> . Animo namque emi. Exemplum a Roboamo capere licet, qui cum populo diceret: Pater
meus flagris vos cecidit, ego vero Scorpionibus. 10. tribus a regno Iudae abalienavit, 1. Reg. cap. 12. Nec App. Claudius, qui imperio consulari se ditionem comprimendam putabat, uno atque altero abrupto, ceteros quieturos dictitans, aliud quicquam effecit, quam ut animos plebis magis incenderet, quos Servilii Cons. et paulo post M. Valerii Dictatoris aequa sententia statim in viam reduxit, Livius lib. 2.
Qui autem istuc efficere possit, cum oportet gratia apud populum valere, qualis erat Valerius Dictator plebi adhuc ob fratrem Publicolam commendatus. Eum enim licet contra se plebs creatum Dictatorem videret, quievit tamen, quod nihil ex ea familia triste aut superbum timeret. Sed si App. Claudius tum temporis Dictator dictus fuisset, ea res, inquit Liv. l. 2. utique alienasset plebem periculosissimo tempore.
In secessione Aventina, noluit plebs alios audire, praeter L. Valerium et M. Horatium, quos sui studiosos credebat, Livius. libro 3. nec alius quisquam commodius eandem ex Sacro monte reducere potuisset, praeter Menenium Agrippam, de quo Livius lib. 2. Placuit oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum, et quod inde oriundus erat, plebi carum. Tum enim, dicente Virgil. libr. 2. Aeneid. pietate gravem et meritis, si forte virum quem conspexere [Orig: conspexêre], silent, arrectisque auribus astant. Ille regit dictis animos et pectora mulcet. Maxime enim incipiens, et nondum adulta seditio melioribus consiliis flectitur, ut ait Tacit. l. 1. Annal. Ita M. Pompilius Cons. Romanus, ut erat flaminis Carmentalis lena amictus: ita in contionem venit, et auctoritate sua seditionem compescuit. Cicero in Brut, Ita Petrus Loredanus Venetus nauticae turbae tumultum compressit, ad quam
Senatorum nemo progredi audebat. Bodin. lib. 4. cap. 7. et Franciscus Soderinus Episcopus Volat. Florentinos habitu Pontificiali, a seditione deterruit. Machiavellus libr. 1. disc. 54. Ponamus iam longius progressam seditionem, ut verba non exaudiantur, sed orator excipiatur veluti Musorinus in seditiosis castris, qui cum seditioni mixtus bona pacis ac belli discrimina dissereret, armatosque moneret, plerisque ludibrio fuit, pluribus taedio, nec defuere [Orig: defuêre], qui eum propellerent proculcarentque, nisi admonitu modestissimi cuiusque, et aliis minitantibus omisisset intempestivam sapientiam. Tacitus lib. 3. histor. Tum vero omnis culpa in auctores convertenda est. Quia, dicente Veget. lib. 3. cap. 4. numquam ad contumaciam pari consensu multitudo prorumpit, sed incitatur a paucis, qui vitiorum scelerumque impunitatem sperant, peccare cum pluribus. Scipio declarat hoc similitudine apud Polyb. l. 11. Livius l. 28. Multitudo omnis, ait, sicut natura maris per se immobilis est, ut venti et aurae cient, aut tranquilli aut procellosi: Et causa in vobis atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis.
Non dissimiliter Leon legatus Atheniensium, qui vulgata similitudine, mari tranquillo, quod ventis concitaretur, aequiparando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat. Posteaquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menetas et Damocritas cepissent, tum illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos, sicuti in scopulum intulisset. Livius lib. 38.
Ubi igitur plures auctorum fuerint, obiciendae sunt rationes, ut a seipsis ruant, quod consilium patribus dabat ille, apud Livium lib. 6.
Quin, ait, cum plebe aggredimur eum, quem per ipsam plebem tutius est aggredi, ut suis ipse oneratus viribus ruat. Nec sacrosancta Tribunorum potestas aliter diminuta est, quam quod patritii, eorum quosdam suarum partium facerent, et illorum intercessionibus reliquorum acta impedirent. Ita Iustinianus Imperator seditionem pacavit, quod auctores corrumperet, Zonar. in Iust. et Pisander Atheniensium tumultus contra se inhibuit, quod inimicitias in populo sereret, et nemo alteri sine suspicione quicquam communicare auderet. Thucyd. lib. 8.
Est alia via seditionem declinandi, amandatis sub praetextu quodam specioso, et cum spe melioris fortunae, iis, â quibus seditionem exortum iri suspicio est: quae ratio tracta est ex more Romanorum, qui seditiosam plebem in colonias deducere solebant, Liv. lib. 10. ut lib. 1. cap. 6. diximus. Ita Rutilius Consul tumultuantibus militibus militiam remisit, sub hoc praetextu, quod aetate graves et emeriti essent. Livius lib. 7. Exhausta enim materia seditioni fomitem subtraxit, quod imitatus est postea Germanicus, qui seditiosos milites ab incorruptis segregavit, et in Rhaetiam misit. Tac. 2. Annal. Si vero vis omnino sit adhibenda, rectius censet Veget. l. 3. c. 4. more maiorum, in auctores criminum vindicari, ut ad omnes metus, ad paucos poena perveniat: Cic. pro Cluent. et unius improbi supplicio multorum improbitatem coercere: Cir. 3. in Verr. Aequum enim est. dicente Liv. 38. ibi poena consistat, unde orta est culpa, non tantum, quod, ut App. putabat, uno atque altero abrepto quieturi sint ceteri, Liv. l. 2. sed et quod vulgus Ducibus suis destitutum, facile turbas remittet. O funestus multis populus, ait Senec. in Octav. qui cum flatu vela secundo ratis explevit, vexitque procul,
Languidus idem, Deserit alto saevoque mari, idque ob mobilitatem plebis, quae Christum divinis honoribus affectum, mox ad crucem damnavit: quae Manlium, quem auctorem secuta fuerat, mox ad mortem abripuit, et Messenios uno et eodem die absolvit et damnavit. Thucyd l. 1. In universum vero populum gladium vele stringere, periculosum est, et a crudelitate parum alienum. [Note: Gladius in universum populum non stringendus.] Nam quando imminet populorum strages, detrahendum est severitati, ut maioribus malis sanandis, caritas sincera subveniat, c. 25. ut constitueretur dist. 50. c. 5. ordin. 9. q. 1. Quicquid multis peccatur, inultum est, ait Lucan. l. 5. et Senec. l. 2. de ira, cap. 10. Necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis? turba peccantium, idemque ait 1. de Cle. Civitatis mores magis corrigit parcitas animadversionum. Non disputo cum Boer. in tract. de sedit. utrum tota universitas puniri iure possit, si peccaverit: sed quid ad seditionem sedandam utilius sit, quidque aequitati magis consentiat, nostri propositi est declarare.
Aequitatis enim est, et fortasse ipsius iuris, ut quos dicente Ammian. l. 21. in certaminum rabiem necessitas agit, non voluntas, aut quibus ignorantia vel fraudes aliorum imponunt, veniam mereantur, utpote quos misericordia magis dignos, quam poena aestimare debeamus. Ideo Quintius dicebat ad Argivos: satis compertum habemus, duorum, aut ad summum trium in ea re, non civitatis culpam esse. Liv. l 34. et Stenius admonebat Pompeium, ne ob unum sontem multos innocentes vellet occidere, se solum in culpa esse, qui amicis persuasisset, inimicosque vi adegisset ad Marianam factionem defendendam, Plut. in Apoph. A Tullio rege hoc profectum est, qui ap. Liv. l. 1. ita loquitur: Nec ea culpa, quam arguo,
omnium Albanorum est, Ducem secuti sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. metius ille est ductor itineris huius, Metius idem huius machinator belli, Metius foederis Romani Albanique ruptor, etc. Plena est historia laudibus eorum, qui multorum peccata paucorum caedibus passi sunt expiari, quoniam omnes ita iudicant, sicut Paulus Oderborus lib. 2. de vit. Basilid. de Basilidis severitate iudicatum scribit, qui licet exercitum plectere iure poterat, plerique tamen, ait Oderborus in decernenda poena mitiorem sententiam requirebant. Ideoque Theodosium coegit Ambrosius publice paenitentiam agere, quod Thessalonicorum totam fere civitatem trucidasset, ob seditionem contra magistratus excitatam. Theod. l. 5. cap. 17. 18. Aug. l. 5. de C. D. Sozomen. l. 7. c. 24. Diac. in Theod cap. Praecipue 11. quaest. 3. Iustinianum vituperat Zonar. et Cedren. in Iustin. quod 4000. damnasset ob rebellionem: Iustinianum II. Zonar. in Apsim. quod, cum in periculo naufragii admonitus, ut inimicis ignosceret: Ego vero, diceret, si ulli eorum veniam sum daturus, hic [Orig: hîc] submergar. Mauritium et Phocam, idem: Andronicum Choniat. quod ut famelicus Leo incustoditos greges adortus, aliis colla fregerit, aliorum viscera devorarit, alios aliter miserrime confecerit, reliquos in montes et praecipitia egerit. Fulvio Cons. Roman. ipsi iuvenes Campani crudelitatem in faciem exprobrarunt [Orig: exprobrârunt], quod 80. Senatores, 300. Primariae nobilitatis cives necaverit, ceteros sub hasta vendiderit. Liv. lib. 26. E contrario Scipio clementia sua plus in Hispania fere effecit, quam Annibal armis in Italia. Plutarch. in Scipio. Liv. libr. 28. Recte enim Livia apud Dionem. lib. 55. Ferrum quidem ceterorum animos a caedis auctore avertit, qui non propter supplicium
sumptum vindicem amare, sed ob metum mali odisse solent. Sed quibus delicti venia est donata, paenitudine ducti, benefactorem laedere in posterum verentur; et spe consequendi maiora praemia, eum suis officiis colunt. Propterea Alexander Magnus dedentibus sese Artacinis veniam dedit, iramque rogatu civium, in auctorem defectionis. Satibarzanem convertit. Curt. lib. 2. Demetrius Urbem ingressus, iram quidem prae se tulit, sed tredecim interfectis, et nonnullis in exilium pulsis liberavit noxa [Orig: noxâ] ceteros. Plutarch. in Demetr. Antigonus Macedon. cum audisset Cleomenem in Aegyptum profugisse, bello abstinuit, urbique et solo parci iussit, quia sibi bellum cum Cleomene, et non cum civibus esse dixit: Iustin. lib. 28. quin et libertatem superstitibus restituit, unde swth\r <BetaCode: swth\r> dictus fuit, Polybius libr. 5. Philopaemen tercentum tantum seditionis auctores Peloponneso eiecit: reliquis ignovit, Pausan. in Arcad. Valerius Levinus Agrigento capto, quo capita rerum erant, securi percussit,f sed quia ceteros praedamque vendidit, durius egisse putatur. Livius l. 26. Mitius Titus, qui minis magis quam supplicio affecisse contentus pacis perturbatores, remisit omnibus, ne quis vel odio vel domesticis excitatus negotiis, innoxios in invidiam deduceret. Egesip. l. 4. cap. 4. et Ottho I. Imp. quamquam reiteratas Romanorum defectiones graviuscule castigare sibi proposuerat, tribunos tamen tantum suspendio, consules relegatione, Petrum urbis praefectum infamia multavit. Sigon. lib. 6. hist. Ital. Infinitus essem, si Augusti, Tiberii, ex Tacit. Iuliani, ex Ammian. lib. 21. Nervae ex Dione. Traiani, ex eod. Antonini Pii, ex Capitol. Antonini Philosophi, ex Dione et Volcat. Alexand. Severi ex Lamprid. Diocletiani, ex Capit, in M. Anton.
Theodosil Iunioris ex Diacon. Leonis I. ex Zonar. Casimiri I. Polon. ex Michov. et Crom. et aliorum laudabilia exempla proferre vellem, quorum magnam congeriem comportavit Gruter. disc. pen. ad Tac. et iam supra l. 1. c. 9. plura in hanc sententiam diximus. Hic [Orig: Hîc] vero monemus, contra desperationem, quam inter causas corruptionum Rerump. posuimus, optimum esse hoc remedium, ne spes veniae ullis hostibus praecidatur. Nam propterea, cum Appius de sociis coniuratis quaestionem instituere praesumeret, Fulvius intercessit, ne plures prae metu deficerent, et Gandavenses, cum se in Ludovvici pacem aequis conditionibus dedere vellent, et is iussisset eos pedibus nudis, operto capite, laqueo in collum inserto, ad se supplices prodire, suoque, quid de iis facturus esset, arbitrio relinquere, per desperationem animum resumentes, triginta milia ex Ludovvici exercitu ceciderunt. Cy. Spont. 3. part. cor. del. princ. Bod. 3. de Rep. c. 7. Cum Caligula legiones, quae post excessum Augusti seditionem olim moverant, trucidare, aut saltem decimare vellet, illae, quod sibi pereundum viderent, ad arma se receperunt, ita ut Imperator concione profugere cogeretur. Tranquill. in Calig. Propterea callide Dionysius, cum Syracusis rumor increbesceret, ipsum Dionis socios necasse, blandis alloquiis iracundiam hominum mitigavit, Veritus, inquit Plat. in Epist. ad Dion. necess. ne prae metu perniciosum consilium caperent. Et Phalaris in Epistol. ad Leontinos humanissime scribit: Si vultis bellum dissolvi, nihil reveriti, dedite mihi Lycinum, ut omni in eum effusa [Orig: effusâ] ira [Orig: irâ] civitati irasci desinam. Nihil enim atrocius illi sum facturus, quam vos omnes velle scio. Quin et Annibal non alia de causa sociis Romanorum abblanditus est, sine lu/trw| <BetaCode: lu/trw|> remissis captivis, quam ut
spe clementiae eos ad deditionem facilius prolectaret. Polyb. lib. 3.
Hanc igitur ob causam, non oportet, qui seditionis progressum inhibere cupit, ultra modum se severum patefacere, ne ex desperatione maior hominibus nascatur fortitudo, fiatque seditio vel invincibilis, vel saltem maiori cum labore exsuperanda. Sed et aliam rationem tangit Scipio Ammir. l. 2. disc. 9. et Gruter. d. loc. videlicet, quod si velis, omnes seditionis participes conquirere, infinitis cogaris te caedibus cruentare, nec habiturus sis denique, cui imperare possis. Quantas enim strages hominum edidit Valens, cum post detectas insidias, quemvis etiam leviter suspectum, ad supplicum traheret? Ammian. l. 26. Quantum sanguinis profudit Commodus post coniurationem Materni, ut Herodian, aut ut vult Lamp. Paterni? quantum Sylla? de quo Lacan. lib. 2. Ille quod exiguum restabat sanguinis urbi, Hausit: nec tamen interfectorem suum quisquam occidit, ut scripsit olim Antoninus Philosophus. Vulcat. Gall. in Cass. Proinde sicut Hipp. in Aphor. Cancrum nondum ulceratum vetat tangere, ne evadat incurabilis: ita satius est, non nimis curiosum esse, in conquirendis reis, ne multitudo supplicium difficile, aut crudele faciat. Nam antoninus Pius, postquam caput coniurationis, Priscianum mortuum intelligeret, vetuit in socios inquirere. Iul. Capit. in Pio. Antoninus Philosophus vetuit quemquam Romanorum interfici, ob coniurationem Cassii, et cum literae Faustinae coniugis ipsi offerentur, quibus dicebatur, Cassium ad rebellionem exstimulasse, continuo illas combussit, ne tale facinus de uxore cognosceret. Dion. in M. Anton. Sapienter quoque Pompeius literas Romanorum, quibus Sertorium armarant contra
factiones Syllanas, Vulcano consecravit, ne multorum dolis patefactis, novum civile bellum excitaretur, Plutarchus in Sertor. Nec nostrae aetati desunt exempla. Nam Octav. Farnesius Plac. et Parm. Dux paucis ante obitum annis, coniuratione in eum exorta, noluit in omnes inquirere, sed solum confessos et convictos puniri permisit, ceteros silentio obliteravit. Hannibal Scot. ad libr. 2. Tacit. pag. 150. Carolus V. impune ab Hispanis passus est Calabriae Ducem contra se regem creari. Quippe, ait Bodinus 3. de Republ. cap. 7. universa Rei publicae membra secare oportuisset. Unde Senec. lib. 1. de Clement. cap. 10. de Augusto loquens, scribit: Ignovit abavus tuis victis. Nam si non ignovisset, quibus imperasset? quod de Epicteto desumptum est, qui ait apud Arrian. lib. 3. cap. 4. Nonne Agricolae Iovi maledicunt, cum ab eo impediuntur? Nautae non convitiantur? Quid ergo? ignorat hoc Iuppiter? imo scit, si omnes conviciatores supplicio afficeret, se, quibus imperaret, non habiturum. Pergit Seneca de clementia Augusti: Salustium, et Cocceios, et Duillios, et totam cohortem primam interioris admissionis, ex adversariorum castris conscripsit. Nam Domitios, Messallas, Asinios, Cicerones, et quicquid floris erat in civitate, clementiae suae debebat. Et de Genserico Gothorum rege scribit Diacon. quod suppliciis et funeribus suorum, non minus exhauserit civitatem, ac si bello superatus fuisset. Libr. 5. Scip. Ammir. l. 2. disc. 9. Clap. l. 6. de simul. Imp c. 12. Crut. disc. penult, ad Tacit. Lips. libr. 4. Polit. c. 9.
[Note: Remedia in specie proposita.] Sed nunc particularius causarum et morborum remedia nos intueri oportet. Quia vero invidiam vel ob honorem, vel divitias primo loco posuimus, iisque remedia assignare facilius est, eam quoque primo loco expediemus.
[Note: 1. Contra invidiam ex divitiis.] Est autem invidia dolor, aliena felicitate incensus, quam tibi obtigisse malles, ideoque in duobus consistit, quod unus felicitate careat, et quod alter ea abundet. Fac igitur illum non carere felicitate, aut diminue abundantiam huius, non habebit alter, quod invidere possit. Ita videas, multos ultro cessisse invidiae, cum priori remedio uti non liceret, ut videlicet ad honores ipsi invidi eveherentur, seu quod amantes patriae non essent, seu quod inidonei, seu quod aliud impedimentum quodcumque eos non admitteret. Aristides certe, cum in exilium iret, invidiae se dedere dixit. Plut. in Aristot. Tarquinius Consul a Bruto admonitus, ad declinandam invidiam nominis, ultroneum elegit exilium. Livius lib. 2. Marcus Agrippa, sub specie ministeriorum principalium profectus in Asiam, ob tacitas cum Marcello offensiones, praesenti se subduxit tempori, Vell. Paterc. lib. 2. Sicut et Sueton. in Tib. scribit Tiberium ultro secessisse, devitasseque aemulationis cum Caio Lucioque suspicionem: et de Plauto: in Neron. Eum a Nerone, quod vulgo crederetur imperium aucupari admonitum fuisse, consuleret sibi et turbis, seque prave diffamantibus subtraheret. Notabile est, quod Valerius Publicus aedes suas, quarum magnificentiam plebi invidiae esse audiebat, noctu demolitus est: Plut. in Publ. Liv. l. 2. quodque Fabius consulatum repudiavit, rogans patres: Sinerent demum Fabiorum familiam ab invidia quiescere. Qua de causa etiam Xenophon Graecorum imperium repulit. Qui enim, inquiebat, tantam [Note: Ei medetur census.] invidiam ferre possem? Xenoph. lib. 6. de Exped. Cyri. Si ob divitias alicui invideatur, Aristoteles. 5. polit. pag. 438. praeservativum docet remedium, videlicet Censum, von quidem aequalem, qualis erat Lycurgi, sed qualem
Romanos instituisse, Halicarn. et Liv. ostendunt, ne liceret alicui civium ultra mensuram ditescere, sicut Varro, Halycarn. Liv. et App. Liciniam referunt, ne quis civium plus 50. iugeribus possideret, quam T. Sempronius Gracchus postea renovavit, Plut. in Gracch. et Sp. Thorius ex parte. Cicero in Brut. Romulus, teste Varrin. l. 1. dere rust. bina tantum iugera civibus viritim diviserat, sed paulo post eiectos reges, plebi septem iugera assignata memorant. Columell. lib. 1. rei rust. Plinius lib. 18. c. 3. numerus is cui non sufficeret, eum perniciosum civem esse dicebat M. Curtius, Plutarch. in Apophtegm. Imprimis enim, Monente Scip. Ammir. lib. 12. dic. 3. annonae et censui plebis ita prospiciendum est, ne nimia paupertate ad res novas moliendas cogatur. Nam, ut inquit ille, Sylla inops, unde praecipua audacia: et tribunus apud Livium lib. 10. increpat patres: Auderentne postulare, ut cum bina iugera agri plebi dividerentur, ipsis plus quingenta habere liceret? ut singuli prope trecentorum civium possiderent agros, plebeio homini vix ad tectum necessarium, aut locum sepulturae pateret ager? Et sane quot vicibus tumultuatum sit a plebe, post exactos reges usque ad annum 385. quo lex Licinia perlata est, apud Sigon. lib. 2. de antiq. iur. Ital. cap. 2. legi potest, ne sim prolixior, nec de seditione Gracchi, hinc exorta [Orig: exortâ], pluribus agam. Appian. debell. Pun. Halycarn. lib. 9.
Ubi vero census neglectus fuerit, et iam unus [Note: 2. Verus divitiarum usus.] divitiis ceteros superarit, nihil invidiam citius amolitur, quam verus divitiarum usus. Propterea enim Crassi divitiae famam patiuntur, quod nemini, nisi possessori, prodessent. Plutarch. in Crass. Sed Cimonis tantum abfuit, ut vituperarentur, ut maximam etiam laudem
fuerint promeritae, quia praedia nemini claudebat, ad cenam unicuique locum dabat, et semper iubebat se pedisequum [Orig: pedissequum] sequi cum crumena, ut quibus opus esset, benefaceret. Prob. in Cim. Athen. lib. 12. Pomponius quoque Atticus, ea ratione non tantum invidiam effugit, sed tantam suis divitiis gratiam apud Athenienses iniit, ut ultro ipsi civitatem offerrent, Cornel. Nep. in Pom. Att. Solon instituerat, ut pro ratione facultatum quisque Rei pub. munia iuvaret, idque ne quis recusaret a)nti/dosin <BetaCode: a)nti/dosin> introduxit, id est, bonorum suorum cum alio permutationem. Demosth. in orat. de antid. Sed postquam lex ea eviluerat, ceperunt ex universo populo per symmorias, 1200. qui ditissimi erant, seligi, ut Pollux, Arpocr. et Ulpian. ad 1. Olynth. testantur, ut leitourgi/aj <BetaCode: leitourgi/as> consuetas suis sumptibus obirent, Nominat autem Demosth. ad Leptin leitourgou\j <BetaCode: leitourgou\s> , choragos, Gymnasiarchas, Epulones, quibus ex Lysia et Demosth. orat ionibus addere possumus, Trierarchos et Collatores, qui armamenta triremis, victumque et pecunias militibus pro patria pugnantibus de suo conferebant, Plutarch. de Atheniens. sapient. quamvis ipsi saepe ad inopiam redigerentur. Id quod sapienter institutum est, ne plebs tumultuandi occasionem haberet.
Sed quia, quomodo annonae ratio sit habenda, supra diximus, et de usus divitiarum citra invidiam, in Ethicis, hoc remedium, Philippi regis Macedon. apophtegmate, claudemus, apud quem Nicanor accusatus erat, quod male de rege loqueretur. Rex cum Nicanorem cum inopia conflictari intelligeret, causam subodoratus, donum aliquod ad eum misit. Statim cepit Nicanor regem ubique laudibus prosequi et praedicare. Videtis igitur, inquit Philippus, in nobis
esse situm, ut bene vel male audiamus. Tholoss. lib. 22. de Rep. cap. 13. n. 2.
[Note: 2. Contra invidiam ex nimia potentia.] Posthac sequitur nimia unius vel plurium civium potentia vel au)/chsij <BetaCode: au)/chsis> contra quas Aristot. et reliqui Politici sequentia excogitarunt remedia. Atque ut a praeservatione incipiamus, in eo malo, quod, ubi inveteravit, difficulter eradicari potest, monet Arist. 5. polit. pag. 43 9. diligenter cavendum esse, ne quis ultra mensuram crescat. Nam, ut Pericles indicat apud Aristoph. in Ran. non oportet nutriri Leonem in urbe, nisi nutrito obsequium praestari velis. Proinde Brutus merito Ciceronem increpabat, quod, nimiis efferendo honoribus, adolescentem Octavium adversus Rem publicam armasset. vide Clapmar. lib. 2. de arcan. Imperat. cap. 11. Sciebat enim ea ratione Caesarem Rem publicam occupasse, de quo Suetonius in Caesar. Unus ex eo tempore omnia in Rep. et ad arbitrium administravit: imo Tres viros non aliter sibi ad imperium viam stravisse, idem Sueton. testatur, nisi quod nihil in Repub. agi sinerent, Cyr. Spont. 3. part. cor. del. princ. quod uni ex tribus displicuisset. Id quod in Rep. sedulo cavendum monet Machiav. lib. 1. disc. c. 50. ne videlicet uni ex magistratibus tanta concedatur potestas, quo consuetas Reip. actiones sistere aut impedire possit. Et recte Venetos constituisse scribit Iov. lib. 1. hist. ne cuiquam temere ex optimatibus, qui vel insigni virtute, vel spiritu in gerendis rebus ceteris antecellat, nimio plus crescere, vel collecta gratia potenti et claro fieri liceret. Ipse quoque Augustus praeceptum hoc reliquit Rei pub. ne uni alicui totam Rem publicam crederet, ne fortasse dominatum affectaret, vel si quid contra spem gravius passus fuisset, secum una perderet Rem publicam, Dion. lib. 36. Et inter arcana imperii
reservasse scribitur, quod Aegyptum tantum Equestris ordinis homini regendam daret, cum provincia ista seditioni opportuna exstiterit. Unde fortasse traxerunt reges Franci consuetudinem, Comites stabuli tantum ex infima nobilitate eligendi. Bodinus libr. 6. cap. 5.
Quin hoc videtur etiam Ephesiorum quantumvis malae, ut Cic. videtur, 5. Tusc. legis fundamentum fuisse, qua virtute prae ceteris excellentes viros in ex ilium amandarunt. Nam et virtus nimia solet libertati Rei pub. suspecta esse, tum quia Polyb. lib. 10. raro ait virtutem potestate armatam sui similem manere, tum quia vulgus heroicis virtutibus prae insita mobilitate et novandi studio, plus, quam aequalitas compatiatur, tribuere solet. Unde Catulus de Pompeio dicebat: ESse quidem praeclarum virum, sed nimium iam liberae Rei publ. neque in uno omnia reponenda, et Manlii historiam Liv. l. 6. ita claudit: Hunc exitum habuit vir, nisi in libera civitate natus esset, memorabilis. Hoc consilio usus est, auctor Anonymus in Exhort. ad German. dum monet eos, ut potestati Hispanor. mature obsistant, exemplo Venetorum et Laurent. Medicis, qui vicinos Principes, exurgere altius nisuros, subinde represserunt: quod si Latii et Oenotriae incolae olim fecissent, tantam potentiae Romanorum fenestram non aperuissent. Et ne de Macedonibus dicam, qui hoc unicum agi volebant, ne vis ac potestas ad unum populum deveniret, ipsi Tartari, Ceremisci, et Astracanenses, una cum multis aliis non alia de causa Cassanensibus opem tulerunt contra Basilium, nisi quod omnibus Basilii vis suspecta erat, siquidem subactis Cassanensibus, ut credi par erat, ceteros pari insolentia vexaturus videbatur. Paulus Oderbor. l. 1. de vit. Basil. Lacedaemonios iam olim
scribit Thucyd. lib. 1. petiisse ab Atheniensibus, ne muros, ut inceperant, exstruere pergerent, veriti, ne Peloponneso fortiores evaderent, quamquam aliam minus probabilem causam praetexebant. Nec alia de causa Philopoemen Lacedaemoniorum pubertati exercitiis interdixit, fortalitia diruit, ne soli posthac Peloponneso dominarentur. Pausan. in Arcad.
Ut autem potentiae isti nimiae obviam eatur, quibus id modis fieri possit, videndum est. Nonnulli vero per magistratus et officia Rei publicae potentiam acquirunt: alii per opes privatas, sicut Locrensium status periit, quod Xenetus Locrus filiam Dorida Dionysio Tiranno in matrimonium dederat. Aristot. lib. 5. Polit. pag. 43 1. Unde et Florentini Corsum Donatium Tyrannidis accusarunt, quod praeter alias coniecturas etiam affinitatem contraheret cum Uguccione Fagiola, quasi hinc potentiam sibi maiorem ad occupandam patriam aucuparetur. Victor. in comm. Aristotel. d. loc. Ceterum, quia conatus corum latere non possunt, facileque a maiori totius Rei publicae potestate praeverti et suffocari, minus ab his timendum est. Si tamen placide iis obviam ire velis, Machiav. lib. 1. disc. 52. non putat meliorem esse conatus illorum excludendi viam, quam si eadem arte, qua illi plebem ad se trahunt, eandem ab his avertas; Et hoc arcanum video ab ipso Manlio patefactum, apud Liv. 6. ubi ait: Offendit vos P. C. affusa lateri meo turba? quin eam a me diducitis singuli beneficiis vestris? intercedendo, eximendo de nervo cives vestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo, quod affluit opibus vestris sustinendo necessitates aliorum? Video Soderinum Florentinum quoque hac ratione a Medicae is plebem voluisse avocare, nisi adversarii eum impediissent.
Ne vero magistratus potentes ad exsuperantiam evadant, videndum est, ne cum summis magistratibus potestas armorum iungatur. Nam qui arma tractant, in eorum manu, ait Aristoteles libr. 7. Politic. cap. 9. esse, ut maneat vel non maneat Res publica, et Cyr. Spont. 3. part. cor. princip. pag. 135. dicit: Principi non devono dar tantecforze a generali de gli esserciti loro, che non se li possano opperre.
[Note: Tres modi minuendi potentiam magistratuum.] Minuitur autem potestas magistratuum tribus modis, quorum supra mentionem fecimus. Primum, si potentiae unius vel plurium opponatur alius magistratus, qui horum acta impediendi facultatem habeat: quod indicat Arist. 5. polit. p. 441. ubi vult magistratus debere committi iis, qui potentibus adversentur. h(/lw| ga\r to\n h(=lon <BetaCode: h(/lw| ga\r to\n h(=lon> ait, id est, ut Cic. reddidisse videtur clavum clavo eiciendum esse. Ex hac causa Consulibus oppositi fuerunt tribuni pl. apud Romanos, de quibus Cic. 3. dell. Concessa plebi a patribus illa potestate, arma ceciderunt, restincta seditio est, inventum temperamentum, quo tenuiores cum Principibus se aequari putarent, in quo uno suit civitatis salus. Ex hac causa in Senatum polonorum introducti sunt Nuntii terrestres, quos Prilus. ad lib. 1. Stat. c. de Nunc. Terr. plus fere apud Polonos valere testatur, quam olim tribuni plebis apud Romanos, et Orichov. in orat. de ll. ad Procer. cum iis aequalitatem civ ium et concordiam introductam putat. Ex hac causa apud Cretenses Cosmi, apud Lacedaemonios Ephori, apud alios alii libertatis propugnatores nati sunt.
Alter modus est, si magnis imperiis breve spatium concedatur, quo, ut ait Mamercus apud Liv. l. 4. temporis modus imponatur, quibus iuris non possit. Ostenderunt enim Machiavell. l. 3. cap. 24. Scip. Amm. l. 1. disc. ult. Clapmar. l. 2.
de arcan. Imp. Tholoss. lib. 22. c. 10. et multi alii Rem publ. Romanam diuturna imperiorum prorogatione pessum iisse: et generalius Arist. 5. pol. p. 454. Tyrannides ortas docet ex magistratibus, quod diuturni fuerint. Nihilominus multae leges vetabant magistratus praeter tempus in officio esse, de quibus supra tractavimus: et imprimis Plut. in Corioll. et Val. lib. 4. c. 1. Censoriam legem referunt, quae nemini bis censuram concedebat, aut consularem potestatem in annum alterum continuari patiebatur. Ouin et M. Rutilius Censorinus iterum Censor creatus, gravissime increpuit populum, quod eundem sibi magistratum bis dedisset. Non affero nunc leges vel querelas alias, praeter illam Ciceronis in Epist. ad Att. de Caesare. Nam quid, inquit, impudentius? tenuisti provinciam per decem annos, non tibi a Senatu, sed a teipso per vim et per factionem datos: praeteriit tempus non legis, sed libidinis tuae: fac tamen legis: ut succedatur, decernitur: impedis et ais: habe mei rationem: habe tu nostrum. Exercitum habeas diutius, quam populus iussit, invito Senatu? etc. Callidum quin etiam est consilium Tiberii, apud Tacit. quo Germanicum a legionibus revocavit, ut cursum victoriarum eius interrumperet, nec non Ioviani, de quo Ammian. l. 25. Iovianus, ut sub imperii initium se firmaret, Maliarcham iussit Iovino armorum Magistro per Gallias succedere, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora profectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti. Tertius modus est, si potestas inter plures dividatur, quod docet Arist. 5. polit. pag. 485. Communis, ait, custodia omnis imperii, neminem unum efficere magnum aut certe plures, Servabunt enim
se mutuo. Thrh/sousi ga\r a)llh/louj <BetaCode: Thrh/sousi ga\r a)llh/lous> Ap. Claudius, Xviri nepos, vocat hoc arcanum Claudianum, apud Liv. lib. 4. Vetus ait, ac familiare consilium domo affero: Proavus enim meus Ap. Claudius ostendit patribus viam unam dissolvendae tribunitiae potestatis per collegarum intercessionem. Non enim tantum minuitur potentia inter plures divisa, sed et mutuo: qui eam participant, sese impedire possunt. Unde Commodus, cum a Perenne praetorii praefecto insidias sibi structas comperisset, posthac duos uni illi officio praefecit, quo alter alterum mutuo timore reprimeret, Herod. in Commod.
[Note: Potentiae nimis iam adaucta quomodo tractari debeat.] Hactenus, quomodo nimia potentia impediri possit: restat, ut videamus, qua arte iam adaucta tractari debeat: id quod Arist. 5. pol. pag. 440. quoque docet, dum praecipit poei=sqai ta\j parasta/seij au)tw=n <BetaCode: poei=sqai ta\s parasta/seis au)tw=n> , id est, amandare alio nimis potentes. Ait enim Alexander ap. Curt. l. 6. Sicut in corporibus aegris, nihil, quod nociturum est, Medici relinquunt: sic nos, quicquid obstat imperio, recidamus. Haec est natura regni, inquit Sen. Trag. Cedat, quicquid excelsum est, et alibi: Servare cives, Principi et patriae graves, Claro tumentes genere, quae dementia est? Ad eam rem introductus olim fuit Petalismus Syracusanorum, Diod. l. 11. et Ostracismus Argivorum et Atheniens. Arist. pag. 395. ab Hippia tyranno, si Harpocrat. et Heraclidi credimus, aut a Clisthene, si Aeliano institutus contra eos, qui Tyrannidem affectarent, Poll. lib. 8. quo potentiores cives ad tempus mittebantur in exilium, sicut Damon propter opinionem prudentiae, Aristides ob nomen iustitiae, Themistocles, Clisthenes, Cimon, Thucydides, omnes viri boni, hoc genere poenae eiecti sunt. Ceterum Cicero 5. Guscul. non absimilem Ephesiorum legem
exsecratur, quod virtutem ex civitate excludi nefas putaret, et L. Lucretius paulo diverso argumento Caesonis Quintii damnationem dissuadet: apud Livium l. 3. Mallent eum suum; quam alienum civem esse, quippe magnum momentum civitati, in quamcumque venisset, allaturum.
[Note: Ostracismus an sit Rebusp utilis.] Disputant multi alii de iniquitate ostracismi, quam tamen tantam non fuisse Arist. 5. polit. pag. 13. ostendit, cum nisi ita factum persaepe fuisset, Res pub. tota periisset. Nec vero exilium per Ostracismum imperatum, ignominiam relegatis intulit, sed potius non obscurum fuit virtutis testimonium, ut ostendit Plutarch. in Themist. Nam cum Hyperbolus, homo sceleratus, eo modo in exilium pelleretur, quasi iam Ostracismus ignominia affectus esset, postea numquam observatus fuit. Verum Aristoteli alia de causa ostracismus per omnia non placet, quia periculum est, ne eiectus plus turbarum cieat, imprimis, si exilium fuerit cum specie quadam ignominiae coniunctum, aut is non fuerit examussim vir bonus. Incendit enim animum ad contumeliam inexpertum, ut loquitur Livius de Manlio lib. 6. augetque causas iracundiae. Videmus exempla in Scipionis, quantumvis viri optimi, indignatione, et Camilli imprecatione, quem a Diis immortalibus precatum scribit Livius l. 5. si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui, civitati ingratae facerent. Ne de Martio Coriolano dicam, qui hostes in patriam duxisset, nisi matris uxorisque precibus cessisset. Liv. l. 2. Plut. in Coriol. aut de Antonio. Plut. in Ant. aut Catilina, Salust. in Catil. aut Sertorio, Plut. in Sert. qui, quamvis inops, totam tamen Hispaniam conturbavit, et optimos Imperatores astu et armis sustinuit. Nam, quod ab Exule nihil metuendum putes, cum sit auxiliis exutus,
audi Gruterum disco. super. Tacit. Numquam depugnatum putari debere bellum, quamdiu dux supersit, quippe qui multis occasionibus exercitus recolligere potest. Propterea recte repetebat Arist. praeceptum Periclis, quod est apud Valer. lib. 7. cap. 2. Operam ante omnia dandam esse, ut praecipuae nobilitatis et excitati ingenii iuvenes refrenentur, quod, postquam vires sibi nimias sumpserint, difficulter, aut non sine Rei publicae damno reprimi possent.
[Note: An media potius via eligenda.]Si tamen quisquam eo iam progressus fuerit, ut ad occupandam patriam spectare videatur, aut ille max imis beneficiis demerendus est, aut statim in ipsa civitate opprimendus. Arcanum hoc est Herennii Pontii Samnitum Imper. qui consultus a filio, quid de Romanis, in furcis Caudinis conclusis, facto opus esset, censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos, quae ubi spreta sententia est, censuit ad unum omnes interficiendos. Accitus postea in Senatum, causas addidit: Priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem, amicitiamque: altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus, haud facile receptura vires res Romana esset, bellum differre: tertium nullum consilium esse. Cum filius, aliique Principes percontando exquirerent, quid si media via consilium caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iure belli victis imponerentur? Ista quidem sententia, inquit, ea est, quae neque amicos parat, neque inimicos tollit. Servate modo, quos ignominia irritaveritis ea est Romana gens, quae victa quiescere nesciat: vivet semper in pectoribus illorum, quicquid istuc praesens necessitas inusserit, neque eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet. Livius lib. 9.
Hoc consilium, quia ex vera ratione deductum, eventus comprobavit, approbarunt Scip. lib. 18. disc. 8. Cyr. Spont. 4. part. eor. del. princip. et multi alii, quibus consentit Tacitus 1. Annal. Cum, inquit, defecissent legiones in Pannonia sub Tiberio, alii comitate permulcendum militem censebant, alii forioribus remediis utendum: Nihil in vulgo modicum: terrere, ni paveant, ut pertimuerint, impune contemni.
Nec tanta [Orig: tantâ] concertatione minorique cum periculo partibus depugnandum fuisset, si Manlius ex carcere non dimissus fuisset, Livius lib. 6. id est, si media via observata non fuisset, sed potius Cincinnati Dictatoris sententia, qui Servilium Halam ad populum publice praedicavit, quod Sp. Melium in conspectu populi, dum fugam parabat, obtruncaverit, Livius lib. 4. Nam Artaxerxes quod fratrem Cyrum ex carcere dimitteret, rpse sibi difficillimi belli causa exstitit. Plut. in Artax. et Leo Armenius se interficiendi causam Balbo praebuit, quod eum rogo, uti destinarat, non imponeret. Zonar. in Leon. Arm. Nec Casimirus I. Rex Polon. tot tantisque turbis regnum exhausisset, si Miezislaum paulo severius tractasset. Michov. lib. 3. cap. 24. Cromer. lib. [Note: An Tyrannus statim opprimendus.] 6. Sed hoc extremum sine mora et festinanter exsequendum est, imo etiam cum astu, ne consilium suum adversarius praecipitet, et prae desperatione etiam maiora aggrediatur. Tiberius cerre astu magis et dolo, ut ait Suet. in Tiber. quam principali auctoritate Seianum oppressit, Tacit. lib. 5. et Antigonus Rex Pythonem, seditiosum hominem, humanitate ad se allectum, in medio Macedonum trucidavit. Polyaen. lib. 4. Sir. Quod vero celeritatem attinet, vel unicum Agesilai stratagema nobis sufficere possit, qui cum conspirationem quandam contra
Rem publicam advertisset noctu, statim Lycurgi legem, den non occidendo indemnato, abrogari curavit, et coniuratos interim interfecit, mox legem restituit.
Notum enim est de Acha Thebanorum Tyranno, qui cum inter pocula de coniuratione contra se literas accepisset, et a nuntio monitus fuisset, ut statim legeret, quandoquidem res ageretur seria, respondit: In crastinum igitur seria, et interim ea nocte a Pelopida interfectus est, Plutarch. in Pelop. Sic et Nicephorus Phocas occisus est a Zimisce, quod non statim legisset literas, quibus huius proditio ipsi detegeretur. Zonar. in Zimisc. Proinde si contra Rem publicam coniuratos opprimere velis, mora interponenda non est, quod ea res moram non patiatur: si vero proditores reduci posse videantur, mitiori viae insistendum est, ut prorsus a periculo et suspicione liberentur, alioquin ex intervallo, ubi occasio tulerit, novi hostes futuri. Absit enim hic Machiavellum lib. 3. disc. c. 3. 4. et 27. audiamus, qui nova benefacta veterum iniuriarum oblivionem numquam inducere putat. Recte enim refutatur ab Antimachiav. lib. 3. th. 6. Scipion. Ammir. lib. 15. disc. ult. cum beneficia candidum, et alioquin non prorsus desperatum animum magis commoveant et obligent, quam supplicia deterreant. Ea ratione Augustus Cinnam ex hoste fidelissimum fecit amicum, Sen. de clem. et Philip. Audax Comitem Fuxium, qui arma in eum moverat, non tantum ingratiam, sed et inter domesticos recepit. Antimach. lib. 3. th. 6. Themistocles et Aristides quomodo privatas inimicitias patriae condonarint, ex Plut. in Themis. notum est. M. quoque Aemilius Lepidus et M. Fulvius, cum in censura tu collegae fierent [(transcriber); sic: fieren], quas per totam vitam aluerant inimicitias, non tantum
deposuerunt, sed et summi facti sunt amici, Livius lib. 40. Ne plura adducam exempla, quorum nonnulla iam supra exsplicata sunt, et ratione firmata. deo posteriori hac via cum magna sui utilitate incesserunt Scipio Africanus, Polybius lib. 10. Nerva, Dion in Nerv. Alexander Severus, qui Ovinium Camillum, imperii cupidum, Imperatorio loco reposuit. Lamprid. in Alexandr. Item Basilius Romani pueri filius, qui Sclerum rebellem Curopalatem constituit, Zonar. in Basil, et multi alii, quos operosius referre supersedeo, cum a Valerio, Fulgos. Sabell. Camerar. Zvvinger. magnus eorum sit contextus catalogus.
[Note: Remedia contra contemptum.] Pergo ad sextam causam videlicet Contemptum. Nam quomodo desperationi consulendum sit, in remediis seditionum iam diximus. Dupliciter autem contemptum afferre perniciem Rei publicae supra diximus: ideoque duplici opus est remedio. Videndum [(reading uncertain: page damaged)] enim est maiestati, et subinde magistratibus, ut nec ipsi subditos contemnant, nec ab iisdem contemnantur. Ut non contemnant subditos, laborandum est iis de favore et amore subditorum, quia iam supra lib. 1. cap. 9. vere a Camillo dictum ostendimus: Firmissimum esse imperium, quo oboedientes gaudent. Rationem innuit Leo Imperat. Quem, inquit, hominem diligunt, illi imperanti facile obtemperant, dicenti et paciscenti non resistunt, periclitanti succurrunt. Tanta res est amor, ut pro eo, quem quis carum habet, vitam profundat. Qua ratione vero amorem subditorum Principes demereantur, docet Francis. Patr. lib. 6. Paral. milit. cap. 5. et nos breviter ex principiis Ethicis deducemus.
Principio certum est amorem, mutuo amore provocandum et pascendum esse, sicut Seneca
cap. 9. ad Lucil. dicebat: Ego monstrabo tibi amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius veneficae carmine: Si vis amari, ama. Ideoque inter praecepta regia reposuit Dion. Prusens. in pr. Homines curent et ament, si et ipsi redamari cupiunt. Alioquin L. Crassus Senator L. Philippo Cons. respondebat. Non es mihi, Philippe, Consul, quia nec tibi Senator sum, Valer. lib. 6. cap. 2. et Orator Domitius apud Hieron. c. Esto subi. dist. 95. Cur ego te habeam ut Principem, cum tume non habeas, ut Senatorem? Promeretur autem maiestas amorem subditorum, si talem se gerat, qualem ab omnibus exigi in optima Rep. l. 1. c. 7. diximus, videlicet, si publicae salutis potissimam, aut unicam curam habeat. Boni Consulis est, ait Cicero, non aliquos curare, sed omnes, et totum corpus ex aequo. Unusquisque enim res suas maxime [Orig: maximê] salvas cupit, et quando eas beneficio Principis salvari advertit, ipse vicissim ad defendendum Principem incitatur. Unde Francisc. Patrit. d. loc. infert, nulli REi pub. defensionem tutius committi, quam indigenis militibus, quippe, qui defendendo lo stato, difendendo se medesimi, e tanti propii interessi, et so stegni loro. Praeterea vero, amicitia secundum Excellentiam, docente Aristot. 8. et 9. Etb. Exigit a superiore ut inferiori pro observantia et officiis maiora beneficia reponat, idque, qui tali amicitia utantur, semper ex spectant. Proinde danda opera est Principi, ut beneficiis, imprimis quae cives sibi spondere et a Repub. promittere solent, subditos demereatur, quo pertinet, quod supra disputavimus lib. 1. c. de offic. et Arist. insinuat 5. pol. pag. 485. praemia ipsis Principibus distribuenda esse, sed poenas curiis demandandas. Huc quoque pertinet, quod l. 1. c. 12. planum fecimus, ne magistratus, et
officia Rei pub. civibus praeripiantur, et alienigenis communiceutur. Semper enim cives ex hac causa indignantur, ut ait Aemil. 3. dereb. gest. Franc. et Cyrus Camby sem suum recte admonet apud Xen. 8. Cyrop. Si aliquos regni custodes tentes efficere, numquam aliunde prius incipe, quam ab eo, qui eodem loco natus sit: Quare et homines cives praeferendi sunt, et qui una sint habiti, et qui contubernales non sint. Obtinuerunt idem Daniae Proceres a Margareta, vel Olavo in quadam Const. §. 3. ne extraneus ignotae linguae, vel imperfectae aetatis, ad aliquam Ecclesiam praesentetur, quod et Fridericus II. Artic. V. suae inaugurat. proceribus promittit, se videlicet numquam in feudorum regni collatione extraneum inquilino praelaturum: et Christophorus dux Megapol. a Polonis captivus est abductus, quod Archiepiscopatum Rigensem affectaret. In comitiis enim ..olmariensibus [(reading uncertain: page damaged)] conclusum dicebatur, non esse ad officia Ecclesiastica alienigenam admittendum. Schlüsselburg. in sermon. funebr. Imprimis vero ea civibus reservanda sunt officia quae cum lucro coniuncta sunt, ut docet Arist. 5. polit. pag. 441. Nam vulgus cetera, honorem, libertatem, potestatem, susque deque habere solet, dummodo sua possit promovere commoda. An feneratores, ait Cicero in Epist. ad Att. an agricolas, quibus optatissimum est otium, timere putas, ne sub regno sint, qui id numquam, dummodo otiosi essent, recusarunt? Sunt et alia, quae subditorum favorem conciliare solent, quae, quia in Ethica generali a nobis exsplicata sunt, odiosius non repetimus. Id tamen praetereundum non putamus, quod Arist. 5. polit. pag. 472. primum caput facit regni conservandi, si vid. reges se moderate gesserint, et vitam moresque civibus accommodarint. Nam, quia sua cuique
pulchra videntur, non sine ratione civibus placet, qui eorum mores imitatur, suique copiam, quantum salva auctoritate licet, iisdem facit. Ex hac causa refert Arist. 5. polit. c. 12. Regnum Sicyoniorum tam diu stabile mansisse, in domo Orthagorae et filiorum, quod reges plurium conversatione et usu familiari favorem et gratiam hominum acquirebant, quam eandem causam Cypseli quoque Corinthii Tyrannidem firmant, idem auctor est 5. pol. pag. 490. Et e contrario Anacharsis necatus fuit, quod in ritus Graecorum transire, et patrios abolere niteretur. Laert. in Anach. Schytae eandem ob causam Scylem regem sustulerunt, quod Graeca exerceret Bacchanalia, Herod. lib. 4. Lacedaemon. Pausaniae abrogarunt imperium inter cetera, quod Persico uteretur vivendi more. Paus. in Lacon. Imo ipse Alexand. M. exercitui odiosus factus fuit, quod ad Persicos abire mores inciperet. Curt. lib. 10. Proinde Liv. l. 24. Hieronem commendat. Nec vestis habitu, inquit, nec alio ullo insigni, differens a ceteris visus fuit: et de Augusto scribit Tac. 1. Ann. Nec ipse abhorrebat a talibus studiis, et civile rebatur misceri voluptatibus vulgi. Inter Traiani virtutes refert Cassius, quod cum populo humaniter, cum senatu honorifice versatus fuerit, de quo Plin. in Paneg. Non, inquit, de Tyranno, sed cive, non de domino, sed parente loquimur. Unum ille se ex nobis putat, nec minus hominem se, quam hominibus praeesse meminit: et paulo post: At Dii boni quo temperamento potestatem fortunamque tuam moderatus es? Imp. tu titulis et imaginibus et signis: ceterum modestia, labore, vigilantia, dux et legatus et miles. Item sic imperatorem commilitionemque misces, ut studium omne laboremque, et tamquam exactor intendas, et tamquam particeps, sociusque releves.
Alexandrum quoque Severum ob familiaritatem commendant, Herod. Lamprid. et Capitol. cui cum mater diceret: imperium familiaritate fieri contemptibile, Atqui, inquit, securum et diuturnum, Lampr.l in Alex. quod a Theopompo Spartanorum rege tractum esse potuit. Nam is, admonitus ab uxore, quod minus esset liberis regnum licturus, ob indulgentiam populo exhibitam: atqui, respondit, diuturnius. Arist. 5. pol. p. 472. Traianus rationem assignavit suae familiaritatis, cum ob eam increparetur: Talem enim, ait, me praestabo Imperatorem privatis, qualem optarem ipse privatus: Erasm. 8. Apopht. et Almansor, Abuchumari filius, cum etiam infimae sortis hominum nuptiis interesset, et eius suae humilitatis causam posceretur, respondit: quo me viliorem facere voluero, eo ero honoratior. Aver. 3. tract. de Rep.
Sed similiaritati [(reading uncertain: page damaged)] ita studendum est Principi, aut maiestati, ne alterum extremum incurrat, et contemni se faciat, dum alios contemnere fugit. Magnum enim in auctoritate et reputatione momentum situm esse supra lib. l. c. 9. diximus: docentque Scip. Ammir. l. 5. disc. 8. l. 12. disc. 2. l. 13. disc. 1. Patrit. in Parall. milit. l. 6. c. 7. Gruter. in disc. ad Tac. p. 32. Lips. l. 4. polit. c. 9. Boter. in lib. de ll. stat. Nam tam diu Rei publicae status manet, quam diu maiestas, dicente Gruter. l. 4. semper metuenda, suoque Plena vigore manet, nullique impune premenda Creditur, et semper cunctis, et ubique timetur. Retinet autem maiestas auctoritatem suam, non tantum, quando causas, quas supra diximus, eam diminuere, devitat, sed et si causas cognoscat, quibus augetur, iisque pro virili studeat. Cum autem auctoritas sit reverens hominum opinio de rege seu maiestate, omnia, quae Principem venerandum
faciunt, auctoritatem ipsi conciliant. Alia vero revera auctoritatem Principibus addunt, alia creduntur ab hominibus talia esse. Cum enim auctoritas ex opinione hominum dependeat, nihil inrerest, an vere splendorem addant, vel addere putentur. Vulgus enim hominum magis opinionem, quam veritatem spectat, ut ait Manuel. Imp. in lib. de Reg. instit. c. 89. ta\ plh/qh ei)j do/can mallon, h)\t) a)lhqe)j a)poble/pei: et Curtius ait l. 8. quod huc trahi potest: Fama bella constant, et saepe 4etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinet. Id quod Alexander M. recte intellexit, cum diceret: Utinam Indi quoque me Deum credant: Curt. l. 8. et Machiavelli dictum cap. 18. de Princip. ad hunc modum interpretari possemus, quando satis esse ait, si Princeps externa specie pius et religiosus videatur, licet ex animo non sit. Nec enim videtur a religione vera Principem dehortari, prout eum impugnat Antimachiav. l. 2. theor. 1. sed ad populum promovendum sufficere dicit, si talis habeatur, quia homines, inquit, externa tantum specie ducuntur, et omnia facta non ex causis, sed ex eventu aestimant. Inter ea enim, quae Principi auctoritatem conciliant, merito connominatur religio, de qua Aristot. 5. polit. c. 11. Oportet Principem res divinas videri curare diapero/ntwj, <BetaCode: diapero/ntws,> Nam et minus iniustum aliquid sperant ab eo Principe pati, quem religiosum credunt, Deorumque verentem. Et minus ei insidiantur, ut tutores et adiutores habenti Deos. Quin et opinionem movet hominibus, ut dicente Curt. l. 3. Nihil sine divina ope aggredi videatur. Profanum vero Principem subditi communiter contemnunt, quod innuit Tacit. 14. Annal. inquiens: Senca exprobravit Neroni, pervulgatum esse incestum, gloriante matre, nec toleraturos profani Principis imperium.
Postea spectabilem faciunt maiestatem virtutes ceterae, et beatitudines in Ethicis declaratae, in quibus quomodo se ad obtinendam autoriatem gerere debeat, iam lib. 1. cap. 9. ostendimus. Nam, quas Lips. l. 4. pol. cap. 9. ad auctoritatem vias demonstrat, hinc pleraeque desumptae sunt, et desumi quidem debent, si rem ipsam per se spectare, et non opiniones hominum velis. Quia autem vulgus multa miratur, quae absolute admirationem non merentur, hinc fit, ut in minutis etiam rebus cogatur Princeps auctoritatem quaerere. Recte hoc docet in Cyro suo Xenoph. 8. l. Paed. Cyrus, inquit, non solum decere existimabat Principes subditis praestare, quod iis forent meliores, sed etiam existimabat opus esse, ut eos veluti praestigiis quibusdam deciperet. Itaque elegit stolam Medicam et ipse ferre, et ut familiares ea induerentur, persuasit. Haec enim visa est ei auscultare [(reading uncertain: page damaged)], si quis defectum aliquem haberet in corpore, praeterea indutos ea et pulcherrimos et maximos ostendere. Etenim calceos tales habent, in quibus, qui eos ferunt, clam aliquid subicere possunt, quo maiores esse videantur, quam sunt. Sinebatque, ut oculos suppingerent coloribus, quo pulchrioribus, quam essent, oculis esse viderentur, et fricarentur, ut melius viderentur colorati, quam natura essent. Exercuit cos insuper, ut neque spuerent palam, neque mucum emitterent, praeterea ne ad quicquam spectandum converterentur, perinde quasi mirarentur nihil, Omnia vero haec existimabat aliquid conferre ad hoc, ut minus forent subditis contemptui. Itaque, ut serviat opinionibus hominum, Principi ad habitum et pulchritudinem aliquid curae frustra non impenditur. Quoniam plurimis gentibus, dicente Curt. lib. 6. in maiestate corporis veneratio est, magnorumque operum non
alios capaces putant, quam, quos eximia specie natura dignata est donare. Et alias, Gratior est pulchro veniens e corpore virtus, quam sententiam iniuria taxat Seneca Epist. 67, a???l Lucil. Nihil enim gratius decore esse, Domitianus ex ore vulgi dicebat, apud Sueteon. et Iacobus Illusstris Purtillar. comes in lib, de puer. educat. Quo quisque, inquit, pulchrior est, eo magis virtus in eo refulgeat, necesse est. nec absque ratione Aemil. in vit. Dion. cum multa alia in Dione commendasset, ingenium quoque docile nominat, come, aptum ad artes optimas: magnam corporis dignitatem, quae, inquit, non minimum commendatur: et de Theodosio scribit Pacat. in Paneg. Virtus tua meruit imperium, sed virtuti addidit forma suffragium. Illa praestitit, ut oporteret te Principem fieri, haec ut deceret. Unde et Cepolla in suo oper de Imper. milit. elig. chart. pen. in 10. conclus. vult in dubio pulchriorem esse exercitus ducem eligendum, quod milites Siculi in eligendo Mitio observarunt: Diac. in Constant. Indi Cathei in eligendo rege. Strab. l. 16. Diod. Sic. l. 17. Aethiopum nonnulli, Id. Diod. et multi alii. Fuit et Absolon pulcherrimus, et Xerxes in tanto exercitu parem pulchritudine non habuit, Herod. Darium quoque Longimanum omnium hominum pulcherrimum praedicat Strab. l. 15. in fin. Hine et Bald. dicit in prooem. Decret. col. II. vers. Sed pone. quod si duo sint electi in rectores paribus suffragiss, quorum alter sit formosus et indoctus, alter deformis, sed doctus, hic praeferendus sit. Si tamen sit aequalitas doctrinae in utroque, indicat pulchrum esse praeferendum. Nam et Priami species digna iudicata fuit imperio: Porphyr. cap. 3. in praedicab. et Virgil. 4. Georg. inter apes eum vult regem retineri, qui sit melior, insignis et pre, Imo Apollinem, Euryalum, Iulum,
Turnum Lausum, Pallantem, et ceteros suos duces pulchros facit, quod ad Homero desumpsit, quem putat Valla in lib. de hon. virt. non tam laudasse pulchritudinem in Agamemnone, Achille, Deiphobo, Aenea, Ulysse, Patroclo, etc. quam affinxisse, ut laudaret, doceretque illud magnum bonum esse, et in oculos hominum collocandum. Ita et in aliis rebus, et in ipsa conversatione captari potest auctoritas Principi, qua de causa Comin. l. 3. bell. Gall. negat ex usu Principum esse, ut coram ad colloquia veniant: et nos infra prohibuimus Principem a nimia cum omnibus familiaritate, quod, ubi minutissima etiam emissitiis oculis pervestigantur, et in deterius interpretantur facile contemptui via aperiri possit: Diximus etiam infra Regibus Persarum olim, et nunc Africae regibus nonnullis in usu positum esse, ut a conspectu subditiorum se subducant, ut vitato assiduitatis studio, auctoritatem absentia tueantur. Sueton. in Tib. Certum enim est, maiestati maiorem e longinquo reverentiam esse, Tac. 1. Ann. et continuum aspectum minus verendos magnos homines ipsa satietate facere, Livius 35. Sed ita oportet Principem se subditis subtrahere, ne seditionibus et tumultibus civium ansam praebeat, sicut Titus ad Iudaeos dicebat, Insolentiores vos nostra absentia secit: quia nos occupatos putastis. Egesipp. l. 5. c. 46. Docet hanc artem Alexandrum M. Philosophus Indus exemplo siccae pellis, quam si in circumferentiae una parte calcaveris, contrarium lauts assurgit: si vero in medio constiteris, tota depressa quiescit. Ita, inquit ille, si rex extremitates regni circumiverit, rebellandi occasionem praebet iis, quos longius a se relinquit: Si vero in medio pedem fixeris, praesentia sua motus quoscumque facile supprimere potest, Plutarch. in Alex. M. inque eo stellarum
Principem imitatur, de quo Claudian. Medium non deserit unquam Caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
[Note: Remedia contra contumeliam quae vel corpori confertur.] Ostendimus, quo modo maiestas et magistratus nec alios contemnere, nec se contemptibiles facere possint. Pergendum est ad contumeliam, quam accipimus pro damno, vel corporibus, vel bonis subditorum illato. Et quamquam iam ad vitandam contumeliam prima remedia patefecimus, quoniam qui novit fugere id quod minus est, videlicet contemptum, novit etiam vitare id, quod maius, videlicet contumeliam, quae est contemptus cum iniuria: tamen, quae posteriora sunt, et ad contumeliam proprie spectant, adhuc subiciemus. Ne vero iniuria corporibus subditorum inferatur, non tantum a crudelitate abstinendum est Principi, sed et, ne id committant magistratus, prospiciendum, prout eleganti Apologo Gedeon Episcopus Cracov. admonet Miezislaum III. apud Cromer. l. 6. Docer hoc Arist. l. 5. pol. Pag. 456. dum ait: Requiritur a Rege, ut sit custos, provideatque, ne locupletes aliquid iniuriae accipiant, plebsque non vexetur ullo genere contumeliae. Cum enim in Principis potestate sit, boni sint magistratus nec ne, quicquid ab his peccatur, illis solet, et non sine ratione potest imputari. Quod vero Principi severitas nimia fugienda sit, iam supra. lib. I. cap. 9. multis disputavimus, et Cyrus suum Cambysem docet, apud Xenoph. 8. Cyrop. Cambyse, inquit, quod et te non later, non est hoc aureum sceptrum, quod regnum servet, sed amici multi sceptrum sunt verissimum, maximeque securum. Verum ne putes homines nasci natura fidos; omnibus enim iidem fidi apparerent, quemadmodum alia, quae natura gignuntur: omnibus apparent eadem: sed fidos oportet
unusquisque faciat, quorum comparatio nullo modo fit vi, sed beneficentia potius. Quod enim Machiavell. lib. I. disc. c. 9. et l. de princ. cap. 17. metui potius debere Principem putat, quam amari, ab Antimach. lib. 3. Theor. 8. 9. 13. Scip. Ammir. in disc. ad Tacit. Golde. ad 8. Liv. et alibi a nobis sufficienter refutatum est, imprimis cum Machiav. ipse. l. 3. c. 6. Principem iubeat subditorum amorem quaerere. Et quia lib. 1. c. 9. plurima super hac re inter virtutes regias disputavimus, nunc eo lectorem remittimus, ad alterum iniuriae caput progressuri, quod ad bona subditorum dirigitur.
[Note: Vel benis subditorum.] Non potest quidem ab exactione omnino sivi Princeps temperare, quod dicente Imp. Nov. 149. Ac sane; sacris tributis non illatis Res pub. conservari non possit, sed tamen parcendum est subditis quantum potest, quia, ut ait idem Imp. Nov. 1616. c. 5. §. Atque ut hoec. Bono Principi pluris est subditorum opulentia et medela, quam reditus, qui inde inferuntur imperio, et claudian. in Honor. recte laudat Honorium: Nec tua privatis crescunt aeraria damnis, Et de Alexandro Sever. scribit Lamp. in Alex. Dies numquam transiit, quin aliquid mansuetum, civile, pium faceret, sed ita, ut aerarium non everteret. Alexander M. rogatus, ubi thesauros suos haberet, apud subditos respondit, cuius sententiam, si Marcellinus verus est, Iulianus valde solitus fuit admirari. Constantius quoque amicis increpantibus, quod fiscum curaret indiligentius, respondit, Bonus Princeps, qui magis a suis diligitur, quam timetur, habet, quicquid cives possident: id quod Cyrus Croeso ostendit, cum precibus a subditis magnam pecuniae vim collegisset. Xenoph. in Cyr. Nam et sacrae literae vetant Principem profusione opes regni exhaurire, et Philippus
Vallesius, lege lata, Principis largitiones revocari iussit, nisi tabulis donationis continerentur. Connan. l. 1. Comm. Si vero necessitas omnino tributorum exactionem flagitet: Da operam, in quit Cicero 2. de off. ut omnes intelligant, si salvi esse velint, necessitati esse parendum: Et postquam necessitas separata est, recte monet Soto de iust. et iur. l. 3. 9. 6. a. 7. evanescente tributi causa, tollendum esse ipsum tributum, quia cessante causa, cessat effectus c. Cum cessante de Appel. Sic Romanis tributum remissum est, quam primum L. Aemilius Paulus macedonicis opibus, devicto Perseo, aerarium satiarat. Valer. Maxim, l. 4. c. 3. Plutarch. in Pausan. Plinius lib. 33. c. 3. Sic Philippus Rex Franc. quem Longum indigitant historici, cum exiguum salis vectigal imperasset, propalam testatus est, se id, quam primum fieri possit, sublaturum: Et Philippus Vallesius, cum gravissimo bello coactus vectigal illud salarium duplicasset, promisit, se operam daturum, ut primo tempore sustolleretur, Bodin. 6. de Repub. c. 2. Aequum enim est, ait Iustin. l. un. in pr. de Cad. toll. C. ut quod belli calamitas introduxit, hoc pacis lenitas sopiat. Notum est ex historiis, quam gratiosum plurimis gentibus fuerit, quod a tributis omnino liberati fuerint, qua de causa Dionysius, ut favorem plebis sibi primum admercaretur, in triennium omnia tributa remisit, Iustin. l. 21. quod et Smerdis fecerat, ut fraude occupatum regnum sibi gratiosius faceret. Herod. l. 3. Iustin. l. 1. Scribit alias Herod. l. 6. moris fuisse novellis Persarum Regibus, primum annum, pro aucupanda gratia, a pensionibus immunem subditis concedere, quod et Lacedaemoniorum reges solitos fuisse facere, id. ibid. refert. Alexander M. quoque, ut Macedonas magis haberet obsequentes, tributa iis remisit.
Iustin. l. 15. Item Romani, cum Cappadociam mortuo rege Archelao, redegissent in provinciam, quaedam ex regis tributis diminuerunt, quo, inquit Tac. 2. annal. mitius Roman. imperium speraretur. Revera enim atrum sordidumque est aurum dicent Apollonio Thyanaeo, quod ex lacrimis oritur. Phil. l. 5. de vit Apol. Proinde, quantum fieri potest, praecidenda sunt tributa aut parcissime inducenda, non tam in capita, quae e)pikefa/lia <BetaCode: e)pikefa/lia> vocat Cic. 5. ad Att. Ep. 16. Imp. l. un. C. de capit. civ. exim. l. 11. capitationem, quam pro ratione patrimoniorum, ne unus pro minima re magna exactione prematur, ut ait Ulpian. lib. 4. de Cens. Cum enim de hac iniquitate quidem conquestus esset apud Cassiodor. lib. 7. Ep. 43. merito Rex censum facultatibus accomodavit: laudabiliterque instituit in Republica Roman. Servius, ut cum antea per capita aequaliter conferrent, census accommodaretur ad gradus patrimoniorum Flor lib. 1. histor. Roman. cap. 6. Halycar. lib. 4. et Diocletian. et Maxim. lib. 3. Cod. de ann. et trib Ind. vetant quemquam ultra rerum possessarum modum gravari. Severus item, l. 1. C. vectig. nov. institut. non poss. nequaquam vult temere permittendam novorum vectigalium exactionem.
[Note: Sex ad aerarium augendum modi.]Age igitur, quandoquidem Arist. 5. polit. p. 488. regem iubet esse mh\ sfeteristh\n, a)ll) e)pi/tropon <BetaCode: mh\ sfeteristh\n, a)ll) e)pi/tropon> , non extortorem bonorum, sed tutorem, nec tamen sine aerario Res publ. consistere potest, proponemus alios modos ditandi aerarii, quibus si studuerit Princeps, facilius tributis subditos levare poterit. Et primum quidem publica bona fisco assignanda sunt, ut inde sustentetur, sicut Romulus tertiam partem agri concessit reip. Halyc. l. 2. cumque Caesar agrum Campanum totum plebi dividerer, nihilque in publicum conferret,
creditus fuit plebi adulati in detrimentum Rei pub. Plut. in Caes. Unde inter regalia, seu bona Reip. numerat Fridericus c. quae sint regal. Vias publicas, flumina navigabilia, et ex quibus fiunt navigabilia, portus, ripatica, thesauros in publicis locis inventos, res pro derelictis habitas. Haec enim omnia ad fisci divitias referenda sunt. In Monarchia vero bona regalia duplicia sunt, publica et privata, sicut constituit etiam Iustinianus duplicem procuratorem fisci et aerarii, constatque ex l. 2. §. Hoc interdictum. Ne quid in loc. publ. l. cum servus. §. 1. constat de leg. 1. Et quamquam fiscus ad bona Monarchae, et non totius Reip. pertinet, tamen M. Antoninus omnia vasa, aurea, argentea, crystallina et myrrhina vendidit, ne cogeretur tributum exigere, Sab. l. 4. En. 7. quod et Nerva iam antea fecerat, qui universam supellctilem protruserat. Dion in Nerv. imitatusque est Tacitus. ut Vopisc. in Tacit. scribit, et nos supra allegavimus. Quidni enim hoc faceret Princeps, de cuius salute maxime agitur, cum Solon voluerit, quemcumque alium civium, si Trierarchus vel Collator electus fuerit, ad opes suas Rei pub. impendendas, obligatum esse debere, ut Demosthen. tradit in Trierat. Lysi. in orat. de Muner. Aescin in accus. Cresiphont. Quod vero bona public attinet, non licet ea Principi, nisi pro Repub. movere, alioquin totam Rem pub. quae in iis fundatur, excussuro, l. ult. de iur. civ. C. lib. 11. cum tamen Res pub. Principi sit eodem loco, quo pupillus, l. Rem pub. C. de iur. Rei pub. cuius bona tutor ad suum commodum transferre non potest. Ea cautum est in articulis Caroli V. ne bona imperii alienet, aut deminuat, Sleid. l. 1. idemque cavetur lib. 1. Stat. Polon. Stat. Hispan. part. 5. t. 5. Stat. Venet. l. et in articulis Frideric, regi Dan. exhibitis. Nec
immerito accusatus fuit, Ludovvicus rex Polon. et Ungar. quod Uladislao Duci Oppoliensium ex regiis terris addixisset Ostressoviensem et Velunensem tractum, Olstinense, Crepiciense, Bobolicense territoria in Cracoviense, et Brezniciense in Sitadiensi ditione. Crom. in histor. Ludovv.
Imperatores item Henricus V. Fridericus I. Ludovvicus Bavarus, Otto III. Rudolphus, et alii, qui bonorum imperii nonnulla, vel in alios, vel in suos transtulerunt, et Carolus 1. V. imperii vectigalia Electoribus concessit, eandem ob causam, ob quam Q. Metellus olim Italiae portus vectigalibus liberarvit in fraudem boni publici, hic, ut popularem follicaret gratiam, ille, ut filio emeret imperium. Recte loh. Zimisces Basilio cubiculario ademit, quae Nicephorus ipsi concesserat: Indignum, dicens, esse et iniquum, publicis possessionibus multorum praestantium virorum sudoribus et sanguine partis unum spadonem perfrui: Zon. in Zimisc.
Proxime bonis publicis sunt vectigalia, quae variis rebus indici potius debent, quam ad tributa procedatur. Unde enim aliquis lucrum sperat, inde cum gratia patitur aliquid decerpi. Cic. ait in Epist. ad Q. fratr. Imperium sine vectigalibus retineri nullo modo potest, et cum Nero ad aucupandam gratiam principio imperii, vectigalia tollere vellet, Senatus impediit, dissolutionem Imperii dictitans, si fructus quibus Respub. substinetur [(perhaps: sustinetur)] diminuantur, quippe sublatis portoriis, sequens, ut tributorum abolito expostularetur. Suet. in Nero. Hannibal hoc modo callide usus est, quem scribit Aemil. Probus non tantum abolendo vetera vectigalia, sed nova imponendo, id effecisse, non modo, ut esse pecunia. quae Romanis ex foedere penderetur, verum etiam, ut superesset, quae in aerario poneretur.
Primum vectigal a Romanis ad Sutrium retroductum est, cum manumissi pro libertate vigesimam partem bonorum in aerarium conserrent, Liv. lib. 2. Oportet enim vectigalia iis rebus imponi, ex quibus sentitur lucrum, quod, uti dixi, ab iis facile quis patiatur particulam abstrahi. Ita Augustus 1 Iuliam tulit, ut quae hereditates, legata, donationesve, mortis causa ad alios pervenirent, eorum vicesima pars fisco vindicaretur. Dion. in August. Plin. in Paneg. vocat tributum facile et tolerabile, quod tamen Traianus sustulit. Nam et hic et Pertinax in tollendis vectigalibus nimii fuisse videntur. Ita Byzanthini, cum apud eos non esset civis, nisi utroque parente cive genitus, 30. libris vendiderunt civitatem ei, qui uno tantum parente cive natus esset. Arist. l. 2. Oecon. Inter haec honestissimum est vectigal, quo Portorium vocat Cicero pro l. Manil. lib. 4. in Verr. pro Font. et alibi, rebus evehendis et invehendis imperari solitum, quo Rex Daniae maxime utitur. Quas vero res in Rem publicam inductas, aut quas evectas nolimus, in iis vectigal augendum est, in ceteris minuendum, Abusi sunt hoc capite, qui a levissimis et sordidis rebus vectigal extorserunt, ut Caligula, qui lenones et meretrices tantum conferre iussit, quantum meretrix uno concubitu lucraretur: Sueton. in Calig. Alexander Severus illud vectigal in res ludicras profudit, ab aeario abesse voluit. Quaestum enim a minutis ac turpibus rebus, item a pauperibus ac mortuis facere, illiberalis ac sordidi hominis esse, dicit Aristot. 2. Rhet. Et Vespasiani sordes merito displicuerunt filio, quod scilicet ex urina pecuniam colligeret, Sueton. in Vespasian. quod Ferdinandus Rex Neapol. imitatus scribitur. Pontan lib. de liberal. cap. 38.
Abusi quoque sunt hoch capite Guilielmus Anglus, qui immunitates civitatum, coenobiorum, Episcopatum, etc. abrogavit, ut carius a se redimerentur: Polyb. lib. 9. itemque, Imperator ille, qui magistratus suos emungere solebat, dicens, se eos instar sponigarum habere.
[Note: 3.] Tertius modus augendi aeartium est ex sociorum pensionibus, quas Athenienses sociis solitos fuisse imperare, et metoi/kion <BetaCode: metoi/kion> vocasse, testes sunt Demosth. cont. Neaer. Arpocrat. in vocab. metoi/k <BetaCode: metoi/k> . Qui enim a Repucblica tutelam exspectant et patrocinium, ad eius sustentationem necesse est, vicissim conferant. Romai, licet victoris contenti saepe essent, ut ait Flor. l. 3. c. 2. pensiones tamen devictis hostibus soliti sunt imperare, sicut Carthaginensibus ait Liv. l. 3 1. Annuum stipendium imperatum fuisse, quod et Philippo Regi Macedonum imperatum est. Ita et Veneti, bello, quod contra Maximilianum gesserunt, exhausti, iusserunt inquilinos in aerarium inferre aequam partem mediis domorum fructibus, qui ex locationibus proveniebant. Bemb. l. 10. et 12. hist. Venet. Ceterum inter tributa et pensiones distinguendum est, cum hae quoque a non subditis, et qui maiestatem possident, tribut possint, sicut Lucenses annuo pretio libertatem admercantur, et Muscovitae olim Tartaris pensionem certam dabant, Sigism. et Pantal. in Musc. quibus et Chinenses quondam dederunt. Bot. 2. part. Cosmo. sed tributa sunt indicium subiectionis.
[Note: 4.] Quarto auget aerarium liberalitas aliorum, de qua miratur Polyb. lib. 5. Rhodios hac unica via, scilicet per liberalitatem vicinarum Rerum publicarum tantum potuisse aedificare Colossum. Sed videtur, hic modus quibusdam illiberalior, quod Socrates putaret, eum, qui a quocumque pecuniam recipit, sui ipsius Dominum illum
constituere, ac servitutem subire, nulla quavis alia minus turpem, Xonophon. 1. de dict. et fact. Socr. Et sane verum est, quod Severus Imp. scribit: ou)/te pa/nta, ou)/te pa/ntote, ou)/te para\ pa/ntwn . Nam valde inhumanum est, a nemine accipere, sed passim, vilissimum est, et omnia, avarissimum l. 18. de offic. praesid. et imprimis toti Rei publicae indecorum est, quod privati etiam homines sibi vitio verterunt. Nam Phocion, quamquam obiurgatus ad Alexandro M. nihil tamen ab eo accipere voluit. Plutarch. in Alex. nec Cleomenes a Maeandrino: Herod. lib. 3. nec Lucullus a Prolomaeo: Plutarch in Lucull. nec Cato a Deiotaro Galata. Plut. in Cav. Utic. Hinc et Scyllam laudat Salust. in Iug. quod, cum in castra Marii in africam venisset, ceperit aliis beneficia per se dare, invitus accipere: aes mutuum reddere ipse, a nullo repetere, magis id laborare, ut sibi quam plurimi deberent. Multo igitur magis hoc dedecebit Regem, vel Principem, cuius esse dicebat Prolomaeus Lagi filius, alios ditare, non ditescere, Plutarch. in Apoph. sicut et Artaxerxes Longimanus Principe dignius esse dixit, dare, quam accipere, Lauterb. 2. de Rep. cap.. 4. Hinc Imperator Calecutii, cum Solymannus Bassa, in expugnatione Dii, occupatus, dona illi mitteret, respondit: Nec moris aut consuetudinis Imperatorum Calecutii est, nec fuit, nec erit, dona accipere, sed dare: Damian, a Goes l. 1. de bell. Cambai. Imo Cariaienses, licet Columbo dona ad littus exponerent, recusarunt tamen ab eo quicquam recipere. Mar.dec. 3. l. 4. Romani quoque Pyrrhi munera repudiarunt, Iustin. l. 18. et licet graviter secundo bello Punico oppressi, tamen Regis Aegyptii dona, Livius l. 37. et Heronis Siculi, Liv. l. 36. detrectarunt, excepta victoriae imagine, quam non tam muneris, quam
boni ominis gratia acceptasse videntur, quomodo Latinorum quoque et Hernicorum parvi ponderis coronam in Capitolio dedicarunt, Livius lib. 3. Rhodiorum item, CC. Pondo, et Philippi C. Pondo. Unde Salust. scribit in Catil. Romani magis dandis, quam accipiendis beneficiis amicitias parabant. Sed ut haec Romanorum Magnificentiam decuerint: Minoribus tamen Principibus aut Rebus publicis inhonestum non est, si a ditioribus quicquam accipiant, cum et Romani, Asiae, Pergami, Bithyniae, aliaque regna a regibus donata acceperint, et, si quid testamentis Principi aut aerario legatum erat. libenter admiserint. de leg. III. l. ex imperfecto. C. de testam. nisi quod Augustus nimiam in accipiendis legatis promptitudinem correctam voluerit. Suetonius in August. Nam et Antonio obiicit Cic. Philip. 2. quod quorumvis ignotorum hominum hereditates adierit. Turcis quidem morose petere rubori est, sed quod ultro offertur, sine verecundia recipiunt: Menavin. Genuensin relat. Turc. [(reading uncertain: page damaged)] et rex Abyssinorum quoque, quod offerunt subditi, accipit, sed indignum maiestate putat, quicquam extorquere. Francisc. Alvar. in relat. Abyss. Nonnulli aliorum liberalitate, ad evertendas eorum Res publ. abusi sunt, dum, a quibus magna munera prius eblanditi sunt, eos postea facultatibus nudatos invaserunt, sicut Tambernalem solitum fuisse civitates prius exsere pecuniis, quam eas aggrederetur, testatur Hatto Armen. in histor. Tart. et manuelem Imper. Soldanus Turcarum Iconiensis oppugnavit, postquam eius thesauros, muneris loco abstulerat. Nicet. 4. Annal. Manuel.
Poro ditescit aetarium ex hostium spoliis, unde magna sumpsit augmenta aerarium Romanorum: quippe quos, quidquid post vota, dona, et
stipendia militum supererat, diligenter in aerarium contulisse constat. Fabius cons. Liv. lib. 2. vendidit, quicquid et Volscis, Aequisque captum erat, ac redegit in publicum, etiam cum odio militum, qui inde plus praedae sibi promiserant. Scipio Aemil etiam sibi missa munera ab Antiocho rege, a Quaestore in publicas tabulas consignari iussit: Id. Liv. et Camillum. Scipiones, Asiaticum et Africanum repetundarum damnarunt, quod crederentur non omnia in aerarium deposuisse, qua de causa Manlius quoque plebem exstimulavit contra patres, quasi hi ex praeda Gallica thesauros, clam vulgo retinerent. Liv. l. 5.
Est etiam apud nonnullos usurpata mercatura et negotiatio, ad augendas opes publicas. Et quamquam ex sententia Theophili Imp. Zon. in Theoph. supra mercaturam a Principibus non exercendam dixerimus, tamen, quae in magnis et necessariis rebus versatur, Principe indigna non est, imprimis, cum satius sit, inde lucrum capi, quam universos cives tributorum nimia exactione exhauriri. Illud quidem Pertinaci vitio datum fuit, quod mercaturam, quasi privatus, sordidam exerceret, Capl. in Petr. Item et Ferdin. Regi Neap. qui porco s suos subditorum sumptu saginandos elocabat, frumentumque et oleum per totam Apuliam coemebat, et pro arbitrio, quati vellet, vendebat, Comi 2. bell. Neap. Item Antonio Levae, Mediola. praefecto, qui lege prohibuit, ne quis civium tritcum moleret, aut panem penes sefaceret, sed cogeretur ab Imperatoriis tabernis emere. Sabel in supple Sed quam Rex Hisp. exercet, mercatura, cum mularum rerum cognitione, regnique et religionis propagatione coniuncta, quamque Rodolph. Boh. Rex instituere coactus fuit, cum a duobus Wencesslais aerarium denudatum erat, honestior est,
et ab ipsa necessitate expressa. Pecuniis enim regiis salem, vinum, hordeum, et triticum ex Austria in sua convexit horrea, et vicissim subditis vendidit. Dubrav. lib. 19. Constit. Boh.
[Note: Alii modi minus usitati.] Sunt nonnulli alli modi acquirendae pecuniae, minus regulares, et a necessitatae expressi, ut quod acutus fuit valor nummorum ab Hippia. Arist. 2. Oecon. a Leuconte, Polyaen. l. 6. Stratag. et a Romanis bello. I. Punico: Plin. l. 33. c. 3. aut quod ferreus substitutus nummus pro aureo a Clazomeniis, Arist. 2. Oecon. alutinus a Michaele Duce Venetorum. Dabell. l. 4. Enn. 9. Sed quia nec numerum habent tales modi, nec scientiam, scrupulose eos conquirere nec debemus, nec possumus, cum e re nata pro cuiusque prudentia excogitari debeant. Eduardus IVV. anglus, invenit contributionem, quam vocavit Benevolentiam, volentiam, ut scilicet, quantum quisque velet, conferret. Hinc enim Regem uniuscuiusque in se benevolentiam aestimaturum. Ita cum gratia subditorum magnam pecuniae vim coegit. quippe quorum quisque prae alio suum Regi amorem declaratum volebat. Polyd. Virg. l. 24. hist. Angl. Scotiae proceres, fugato Bothuellio, cum exinaniti essent thesauri regii, impendium ad reliquias belli conficiendas potius mutuo sum serunt a Iacobo Duglossio, Mortonio, quam tributum indicerent, Buchan. l. 29. quod et Romanos II. bello Punico fecisse, Liv. l. 26. narrat, ne tributis onerati socii deficerent, ut Carthaginensibus primo bello acciderat. Polyb. l. 1. Lysander quoque et Callicratides, ad Reges Persarum, Plutarch. in Lysand. Agesilaus et Cleomenes ad Aegyptiorum Reges pecuniam mutuatum profecti sunt, cum aerarium inopia laboraret. Plut. in Ages. et. Celo. Sed. ut dixi, de his in ipsa arena consilium capiendum est.
[Note: Remedia contra conspirationem.] Pergimus ad octavam causam, quae est e)ri/qeia <BetaCode: e)ri/qeia> , seu conspiratio. Eam vero legibus oportet prohibitam esse, sicut tum Canonicis, tum Imperatoriis edictis vetita est, in Concilio Chalcedon. c. 18. Wormat. c. 74. Aurelian. III. c. 21. c. Coniurationum cum 3. seqq. 11. q. 1. Imperatores vero Arcadius et Honorius participes conspirationum, maiestatis condemant, l. quisquis. et l. fin. ad l. Iul. maiest. ff. Boer. in tr. de seditios. Imperator Germ. quoque t. 53. feud. l. 1. § conventicula, constitionem super hac re edidit, quam versibus expressit Gunth. l. 8. Nec conventiculum, vel conspiratio fiat, sive sodalit ii, seu iuncti sanguinis aestu, idque consilium Meocenas inter cetera dabat Augusto. Dion. in August. et iam olim 12. tabulis cautum esse cognoscimus, ne quis in urbe coetus nocturnos ageret, ut ait Latro in declam. contra Catilin. Plerumque enim seditiones ex conciliabulis occultis initium ducunt, sicut in factione Manlii, Liv. l. 6. dicit: Manlium domi concionantem plebem contra patres animasse, et Tacit. de defectione Galliarum ita loquitur: Igitur per conciliabula et coetus seditiosa disserebant. Propterea patribus cum primum contra Coriolamum, plebs coiret, tentata res est, si dispositis clientibus, absterrendo singulos, a coitionibus, conciliisque disicere possent. Liv. l. 2. et Herodes, ut seditiones praecaveret, turbas et conspirationes sustulit, otium abstulit plebi, eamque perpetuis laboribus defatigavit. Ioseph. l. 15. c. 13.
Ceterum, quid sit coniuratio, quomodo caute instituenda, cuius modos nonnullos docet Macbiavell l. 3. disc. 6. et quomodo caute dissolvenda, Item quando contra Tyrannum, et an liceat subditis coniurare, Item an liceat unicuique ex civibus cruentas inferre manus Tyranno,
quamquam res est huius loci, tamen quia ab aliis copiose disputat est, et nostrum institutum ad finem properat, nunc in controversiam non vocamus, et ad nonam causam pergimus, videlicet o)ligwri/an <BetaCode: o)ligwri/an>
[Note: Remedia contra incuriam.] Est autem diligentissime opera danda, ut dicente Aristot. 5. polit. p. 488. cives, qui volunt stare Rem publicam, sint potentiores ceteris, et excludantur, qui eam oderunt, sicut Salustius tradit, Cn. Pisonem adolescentem audacem et factiosum, in Hispaniam quaestorem missum, adnitente M. crasso, cui tamen Senatus Provinciam non invitus dederit. quippe, qui foedum hominem procul esse a Republica volebat. Estque eo diligentius hac in parte cavendum, quod multi, qui ab initio probi visi fuerint postquam penes se habuerunt, cuius gratia probi fuerunt, ex probis fiant pessimi. Hi, inquit Lactant. l. 6. c. 6. cum ceperint voti sui compotes esse, et summum potentiae gradum ceperint, tum vero simulatione deposit amores suos detegunt, rapiunt omnia et violant, et vexant, et Polyb. lib. 10. conqueritur, cum multis mortalium ita comparatum esse, ut magnis et humilibus promissis beneficia emant, quae postquam ad se traxerunt, tum demum male faciant, et subditis dominorum more imperent. Prodeat in exemplum Sylla, qui apparuit, Rei publicae studiosus et mitis initio, sed ad Rem publicam admotus, et victoria clarus, existimationem patribus dedit, quam facile per potestatem, quis corrumpatur. Prodeat Nero, qui primum quinquennium ita egit, ut Traianus, cuius vitam Plinius in Paneg. Diis summis imitandam proponit: nihil sibi impensius, quam quinquennium Neronis optaverit: At, cum in omnia scelera postea praeceps iret, verum fecit verbum Marii, qui ait, apud Salust, in Iugurth. Illis
difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere. Sicut enim ignis tam diu quiescit, quam diu materia destitutus est: Ita concupiscentiae animi, non prius, quam occasionibus ablatis excandescunt, ut ait Philo in lib. de Resip. No. Prodeat Caligula, de quo Philo de leg. 6. ad Cai. videbatur tinaj a gaqw=n phga\j e)pombrh/sein: <BetaCode: tinas a gaqw=n phga\s e)pombrh/sein:> Mox vero erupti in saevitiam, vel potius aperuit, quam dissimulaverat hactenus. Prodeat Valentinianus, cuius vitium inter exordia imperitandi dilatum aliquandiu, licentius erupit ad plurimorum perniciem. Ammian. l. 27. De eodem Zosimus ait: Simpliciter denique diversus eras a moribus, quibus initio regni visus fuerat. Alii vero, licet antequam regnent, non malo admodum sint ingenio, tamen ipsa potestatis magnitudine corrumpuntur, ut de Appio Claudio Decemviro scribit Halycarn. lib. 10. et Zosimus de Maximino. Is, inquit, quibus a natura praeditus erat eximiis dotibus, eas ipsa potestatis licentia perdidit. Unde Herod. lib. 3. Monarchiam dissuadet, quod in ea aliquis facile corrumpatur ob summam licentiam, quam Vopisc. in Aurel. primam causam facit corruptionis Principum: et Poeta ait: Suadetque licentia luxum, Illecebrisque effrena favet, Claud. de 4. Consul. Honor.
Est enim maxime difficile, ut ait Marc. Imp. apud Herod. l. 1. in maxima licentia moderari sibi. To\ e)=u pra/tiein <BetaCode: To\ e)=u pra/tiein> , inquit Demosth. Olinth. 1. para\ th\n a)cian, a)formh\ tou= kakw=j fronei=n toi=j a)noh/toij gi/netai, et Arist. 5. pol. p. 439 ferein ou) panto\j a)ndro\j e)u tu xi/an . Recte Dion. l. 44. Honores laudesque levitatem homini etiam honestissimo cuique adferunt, ut se iam talem esse, qualis praedicatur, existimet: et accommodatius ad hoc institutum, lib. 33.
Ea est natura humanorum ingeniorum, ut non iuvenes modo, verum etiam provectiores, postquam multum temporis in potestare transegerint, patriis moribus haud sibi vivendum ducant: id quod iam Curtius dixerat lib. 10. Sic scilicet, inquit, res secundae valent commutare naturam, ut raro quisquam erga bona sua satis cautus sit. Quod enim non potest, vult posse, qui nimium potest, Seneca in Tragod. et vulgo dici solet: Fortuna efficit caecos, quos complexa est. Pittacus Mytilenaeus, cum Periandrum Corinthium, qui antea popularis erat, in Tyrannum degenerasse videret, post decennale imperium ad vitam privatam rediit, dicens, w(j xalepo\n e)sqlo\n e)mme/nai <BetaCode: w(s xalepo\n e)sqlo\n e)mme/nai> , quod difficile sit, probum manere, cum Periander mutatus esset. Diog. in Pitt. Ita de Alexandro M. Cuirt. lib. 3. Qui orientem fortunam tam moderate et prudenter tulit, ad extremum magnitudinem eius non cepit. De Annibale scribit Livius lib. 20. quod nullum suerit ingenium inter milites familiarius. Sed post victoriam Cannensem, nec civium suorum quemquam admisit, nec responsu, nii per interpretem, dedit. Polyb. lib. 3. Valer, Max lib. 9. c. 5. De Philippo II. Macedon. refert Plutarch. in Arat. quod ex miti rege, et adolescente modesto, castoque, in virum lascivum et detestabilem Tyrannum degenerarit. Tiberius promiserat Senatui. cum in acta sua iurari vetaret, se sui semper similem futurum, nec unquam mutaturum mores suos. Suetonius in Tiber. cap. 67. Sed paulo post Aruntius dicebat, eum vi dominationis convulsum et mutatum, et Tacitus addit: Morum quoque illi tempora diversa. 6. lib. Annal. Ipsum adeo Agamemnonem contueamur, quam frater apud Eurip. in Iphig. propterea increpat: Scis, inquit, quando cupiebas Graecis praefici ad
Ilium, quam eras humilis, a(pa(shj decia=j prosqigta/nwn. Ka)=|t) e)pei\ kate/sxej a)rxa\j, metabalw\n a)/llouj tro/pouj, Duspro/stos , etc. Et quid opus est exemplis, cum Tacit. 1. hist. de Vespasiano scribat: Solus omnium ante se principum in melius mutatus est. Propterea diligenti opus est disquisitione, priusquam imperium vel magistratum alicui committas, sicut apud Athenienses institutum memorat Aeschin. contra Timarch. lege solonis, ne quis magistratum ullum adipiscatur, qui impudicitiae, aliusve turpitudinis vitio notatus fuerit, et de ement. legat. scribit: Iubet lex magistratus omnes, quos populus creat, et publicorum operum praefectos, et omnes, qui tractant aliquid civitatis ultra 30. dies, et qui iudiciorum principatus obtinent, et qui sorte lecti sunt, hos inquam, omnes iubet lex praeesse, probatos in foro, et rationem atque e)u qu/naj <BetaCode: e)u qu/nas> apud scribam et logistas deponere, ita ut nemo vel minimo magistratu gesto, nisi rationem et e)uqu/naj <BetaCode: e)uqu/nas> reddiderit, a populo corona donari possit. Haec autem probatio magistratuum vocabatur, dokimasi/a <BetaCode: dokimasi/a> , ut ex Ulpian. ad Lept. et Plutarch. in Pericl. et ex multis aliis patet. Ad areopagum vero propterea nemo admittebatur, dicente Isocr. in Areopag. nisi qui bene natus esset, et virtutis ac moderationis documenta permulta dedisset.
Est enim hoc ad dignoscenda ingenia, quae intus latent, valde utile, quia ut Bias dicebat, magistratus virum ostendit, et Plinius in Panegyr. ait: Tum demum iudicare posse, an meruerit quis honorem, postquam adeptus est, quod et Tacitus in histor. innuit de Galba scribens: Ab omnibus capax imperii iudicatus fuisset, nisi imperasset. Aristoteles tamen 5. polit. pag. 446. ubi comparat ducem, cum aliis magistratibus, in his primo loco virtutem, in illo scientiam rei
militaris requirit, quod et Scip. Ammir. docet lib. 17. disc. 3. quia ut Leo Imp. ait in suo libell. In omni praelio non tam multitudo et virtus indocta, quam ars et exercitium solent praestare victoriam, Unde cum L. Domitius quendam, quem ordinem ducere volebat, commendaret, quod esset vir probus, cur igitur, inquit Cicero, eum non potius liberis tuis tutorem relinquis? Cum C. Fabritio P. Cornelius, homo avarus et furax gratias ageret, quod se in bello difficili consulem fecisset: Nihil est, ait Fabritius, quod mihi gratias agas, si malui compilare, quam venire. Minus enim malum est, ait Cicero, postquam hoc enarrat, 2. de orator. partem fortunarum suarum amittere, quam accipere magnum incommodum in bello.
In magistratibus vero rei publicae pacificae, usum et exercitium ante virtutem non requirit Aristoteles, tum, quod exquisito usu haec officia non indigeant, facilique negotio et sine periculo addisci in???ipsa administratione possint, tum quod magistratus plus damnis sua improbitate, quam imperitia Rei publicae afferat, quod in bello secus est.
[Note: Remedia contra dissimilitudinem hominum in Republ.] Quae ad decimam causam pertinent remedia, iam inter praeservativa posuimus, cum eius curatio in praeservatione consistat. Quae ad undecimam, fere in Primo lib. c. 6. in fin. attigimus, et c. 12. in pr. Consistit autem summa in hac quaestione, Utrum extranei sint in civitatem cooptandi. Ostenderunt Scipio Ammir. et Mach. in discurs. non posse civitatem evadere magnam, si suis tantum contenta civibus, extraneos nullos recipiat, sicut in Lacedaemoniorum Republica patet, quae Peloponnesum vix egressa est, propterea quod civitatem omnibus peregrinis claudebat, ex lege Lycurgi, Plut. in Lycurg. Herod.
lib. 9. Cum e contrario Cicero pro Balb. Romanae Rei publicae incrementum accersat ab eo, quod non tantum exteros, sed et hostes civitate donarit. Interim tamen, qui hac via Rem pub. ampliare nititur, dissensionum necessum est et seditionum, quas hinc nascituras novit, remedia praemeditata habeat, nisi fortasse novellos cives ita concludat, ut rebellandi occasionem non inveniant, sicut Venetos fecisse constat, qui peregrinos, quos in civitatem adoptarunt, a Rep. excluserunt, et in infimo gradu civium reliquerunt. Ianott. de Repub. Venet. Romani quoque recens factos cives, ex manumissis, inferiores plenis civibus habuerunt, ut alibi declaravimus, nec Lacones veris civibus immiscuerunt, quos ex Helotis manu miserunt, Athenae. l. 6. Peregrinos enim civibus praeferre, ad mensam vocare, et Rei publicae custodes efficere, Tyrannorum esse, tradit Aristot. 5. polit. p. 457, 475, 478. et non regum, quorum custodia consistit e civibus.
[Note: De providentia divina.] Dedimus ad omnes Rerum pub. morbos, et eorum causas ab Arist. propositas, remedia: tantum superest, ut redeamus ad primam causam, scilicet providentiam divinam, et videamus, quomodo Politicus circa eam sese habeat. Et quia voluntas Dei occulta est, sicut Christus respondebat discipulis, de destructione Hierosolymorum et restitutione regni sciscitantibus: Non esse iis inquirenda tempora et momenta, quae Pater posuit in sua potestate, Luc. 21. Marc. 13. Matth. 24. et de excidio Hierosolymarum dicebat: Hoc nunc occultum est oculis tuis, Luc. 19. tum vero praecipue, quia res Theologica est, unicum illud oraculum, quantumvis ex impio ore Sybaritis datum, pro monitorio subiungemus: Semper eris felix, venerans gens numina Divum [Orig: Divûm]: Donec plus superis, fueris venerata
virum quem, Intima seditio tunc, et tibi proelia surgent. Athen. 12. Dipnos. cap. 6.
[Note: Orandum et laborandum.] In omnibus enim, quae rite et auspicato fiunt, precibus emeritam voluntatem Dei Politicus praesupponit, et postea audacter manus operi applicat, quippe, Vigilando, agendo, prospere omnia cedere sciens. Salustius in Catilin. Nec enim ita victoriam dat Deus, ut nolit a militibus cooperatum, nec, ut ait Comicus, dormienti res suas conficit, sed vigilanti et agenti. Dii, inquit, Manlius in oratione ad plebem, prohibeant, ne ut Cassius et Melius peream, sed numquam propter me caelo descendent: Vobis dent mentem oportet, ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque, ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus. Livius lib. 6.
Ethnicum hoc est, ut et illud Salustii in Catil. Non enim votis, neque suppliciis mulieribus auxilia Deorum parantur: Sed eatenus cum vera religione consentit, quod velit simul orandum, simulque laborandum. Nam cum Perseus in maria insulamque [(reading uncertain: page damaged)] Samothracum fugeret, fretus celebri religione, merito ridetur a Flor. lib. 2. cap. 12. quasi templa et arae possent defendere, quem nec montes sui, nec arma potuissent.
Cum Isaacius Angelus, a Brana obsessus, tantum ad Minoritarum preces confugeret, abiectis armis, reprehensus fuit a Conrado March: Montisferrattensi, non quod precibus nihil esset fidendum, sed quod non iis solum, sed et thorace et gladiis pugnandum. Nicet. 1. Annal. Isaac. Et eundem Isaacium deridet Nicet. 3. Annal. Isaac. quod speraret regna in suam potestatem ultro casura esse, quemadmodum veteres Timotheum pinxerunt dormientem, fortuna interim circumeunte, et urbes in unum rete contractas, ei tradente,
[Note: Res pub. fato non intereunt.] Rectius Ennius virtutem cum sorte coniungit. Vosne, inquit, velit, an me regnare Hera, quidve ferat sors, virtute experiamur: Cicero 1. offic. et Agath. lib. 1. ait: Nequaquam fato intereunt Res pub. Invenias historicos, qui quia causas proximas ignorant, interitum Rerum publicarum ad nudum fatum referunt, sicut Lucan. lib. 1. bell. civil. cum civilis belli causas inquirere proponeret: Invida, ait fatorum series, summisque negatum stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus, et Appianus lib de bell. Punic. fato scribit deletam Carthaginem. Sed Polybius lib. 6. multas assignat causas, ob quas rationabiliter Carthaginenses Romanis succubuerint, videlicet, quod Romani magis valuerint peditatu: quod suis civibus et sociis pugnaverint, cum Carthaginenses uterentur stipendiariis: quod apud Romanos fuerint ad fortitudinem incitamenta, et praemia multa, apud Carthaginenses nulla: quod Romani praefecerint officiis, tantum virtute et meritis conspicuos, Carthaginenses vero ea pecuniis vendiderint.
Proinde non id sufficit dici: Sic fuit in fatis, sed et imploranda est potentia divina, et prudenter optimis mediis utendum. Nam nullum Numen abest, si sit prudentia, ait Poeta, addam ego: Et si perpetuo caelum clamore fatiges.
Atque sic finem facimus: Quod restat, de corruptione per vim externam, sive de bello, quomodo id sit gerendum vel avertendum, item de iure belli, adeoque universo iure feciali, ad peculiarem tractatum reservaturi.
FINIS.
ARistoteles.
Averroes.
Aetius.
Avicenna.
Alexand. Aphrodis.
Albertus M.
Apuleius.
Acciaiolus.
Albericus.
Aretinus Leonh.
Aretinus Francis.
Augustinus.
Aelianus.
Ambrosius.
Apollonius Argon.
Appianus.
Athenaeus.
Aeneas Sylvius.
Ammianus Marcellin.
Alciatus.
Arnobius.
Alcoranum.
Anton. Monach.
Alexander Iurisconsult.
Aristophanes.
Artemidorus.
Alphonsi histor.
Ausoninus
Antonius.
Africana historia.
Antimachiavellus.
Agathias.
Annales German. Franc.
Alex. ab Alexand.
Aemilius Prob.
Aurelius Victor.
Anton. Andr.
Althusius.
Aureabulla Caroli IV.
Asconius.
Alcinous.
Aeschines.
Aeschylus.
Arrianus.
Algazel.
Aventinus.
Agritius Matthi.
Alvaresius.
Alanus ab Insulis.
Anastasius Bibliothec.
Annales Turcici.
Auctor expeditionis Thietmars.
Auctor de Rep. Turc.
Auctor de crimine maiest.
Anshelmus.
Asclepius.
Anton. de Rosel.
Aegidii Perr.
Augustinus Steuchus.
Abbas.
Arnaldus Ferron.
Acron.
Archidiacon.
Afflict. Matth.
Azo.
Aegid. Roman.
Athenaeus Medicus.
Augenius Horat.
Albertus Gentilis.
Argenterius.
Aelianus de re milit.
BErtinus.
Brutus Iunius.
Bodinus.
Boetius.
Bessarion.
Buchananus.
Beza.
Busbequius.
Bardesanes.
Borcholten. Iohan.
Burchardi decretales.
Baldus.
Bartolus.
Beustius.
Barletius Marin.
Boterus Iohan.
Budaeus.
Beuterus Michael.
Brusonius.
Belluga Petrus.
Blondus.
Barbat.
Bellaius.
Boerius Nicol.
Both. bist. Scot.
Bonfinius.
Bertrandi Petrus.
Bernhardus.
Bellarminus.
Bellonius Petrus.
Bernhard. Medicus.
Blemidas Nicephor.
Bologn.
Brechaeus.
Bellovisius IC.
Bernhard. bononiens.
Boemus Ioh.
Bembus.
Bazianus.
Bersmannus.
Bruckmannus.
Bunting.
COrnelius Nepos.
Cicero.
Celsus.
Capivacc ius.
Clapmarius.
Consuetudo Pictavor.
Casus.
Caii Institut.
Contarenus.
Cuiacius.
Camerarius.
Caselius.
Cedrenus.
Clemens Alexand.
Caesar.
Cromerus.
Castellio.
Constitut. Caroli V.
Claudianus.
Cario.
Chrysostomus.
Cassiodorus,
Capitolinus.
Caelius Rhodigin.
Cato. crato.
Catullus.
Carnutius.
Cassius Iatrosophista.
Crispinus.
Corrasius.
Crellius.
Caietanus.
Curtius.
Curtilius.
Coyarruvias.
Conciliator.
Cuspinianus.
Cardanus.
Conimbricenses.
Castellanus.
Crantzius.
Concilium Tolet. V.
Concil. Nicenum.
Concil. Constantinopol.
Concil. Africanum.
Concil. Toletan. I.
Concil. Laodicense.
Concil. Ilerdense. etc.
Concil. Tridentin.
Concil. Chalcedon.
Concil. Wormatiens.
Concil. Aurelianens. etc
Cirier.
Corne.
Cynus.
Corset. Anton.
Castrensis Paulus.
Cominaeus.
Conanus.
Clarus.
Chron. Saxon.
Chron. Helvetior.
Chron. Gallic.
Chron. Marchi.
Chassaneus.
Cusanus Nicol.
Centuriatores Magdeburg.
Cepolla,
Capella.
Columella.
Cornel. Front.
Crinitus.
Catellianus Cotta.
Cramerus.
Callimachus.
Claudius de Battand.
Constitut. Philippi Bell. Car. V. Gall. antiquae Suevorum.
Capitular. Caroli M.
Chrysippus.
Cardinalis ICtus.
Crotus Iohan.
Corius.
Cyro Spontone.
Columba Gerhard.
Copernicus.
Caesar Evolus.
DIodorus Siculus.
Demosthenes.
Dio. Cass.
Dion. Prusensis.
Dinon. Dubravius.
Diaconus Paul.
Decretales.
Decret. Burchardi.
Decius Philipp.
Decius, Iodocus Ludovv.
Damascenus.
Dresnerus Thom.
Damianus a Goes.
Dares Phrygius.
Dynus.
Donellus.
Dionysius Areopag.
Damhuderius.
Dionys. Halycarnass.
Dluglossus.
Donatus. Dusa.
Duarenus.
Dioscorid.
Dantes.
EUripides.
Eusebius.
Erasmus Roterod.
Epiphanius.
Eubolus.
Erizzo Sebastian.
Evem. Messen.
Evagrius.
Epicharmus.
Ehemius Christoph.
Eustathius.
Egnatius.
Ennius.
Eginhartus.
Epictetus.
Erastus.
Eutropius.
Emanuel Belg. hist.
Exhortatio ad German. Anonymi cuiusdam de potest. Hispanor.
FOnseca.
Fernelius.
Flandria.
Ficinus.
Faber Iohan.
Faber Petr.
Florus.
Fulgosius.
Frontinus Iul.
Franciscus Sylvius.
Fenestella.
Fasco.
Fornerius.
Fuchsius.
Faber Iacob Stapulensis.
GAlenus.
Gregorius Ariminensis
Gabriel Biel.
Gellius.
Gothofredus.
Grueterus.
Godolevaeus.
Glossa iur. civilis.
Glossa iuris Canonici.
Glossa iuris feudalis.
Gifanius.
Guagni.
Gregorius M.
Gillius Nicol.
Gerson.
Gaza.
Gruchius Nicol.
Goddaeus.
Guibertus.
Gregoras.
Gregor. Turonens.
Gundissalvus.
Godenius Henning.
Goclenius.
Gentilis Scipio.
Gilkenius.
Gerhardus Ioh.
Guntherus.
Gauricus.
HOratius.
Heraclides.
Hieronymus.
Homerus.
Hesiodus.
Hottomannus.
Homfredus.
Hippolytus de collib.
Hippol, de Marsil.
Hannibal Scotus,
Halycarnassaeus.
Herodotus.
Herodianus.
Historia Indica.
Historia Africana.
Historia Alphonsi.
Hippocrates.
Hakelmannus.
Hemmingius.
Hatto Armenius.
Hostiensis.
Hierocles.
Harpocration.
Homberg.
Hermes Trismegist.
ISocrates.
Ius civile.
Ius Canonicum.
Iason de nores.
Iacobus Purtil. Comes.
Iunius Melch.
Iunius Brutus.
Iannottus.
Isichus Hierosolym.
Iulius Obsequens.
Ioh. Philippi. Ingrassia.
Iosephus.
Iustinus.
Iulius Hyginus.
Iuvenalis.
Isidorus.
Isidor. Pelusiota.
Iamblichus.
Imolensis.
Iornandes.
Ioh. Andreas.
Isernia Andr.
Iacobus de arenis.
Iohan. Franciscus de Pavinis.
Iohan. Monachus.
Iandunus.
Iustinus Mart.
Ioh. de ter. rub.
Iacobus VI.
Iohan. Magnus.
Iovius.
Kirchmannus.
LIvius.
Lipsius.
Leovitius.
Leonclavius.
Lampridius.
Lemnius.
Lysias.
Lucanus.
Lucianus.
Lombardus Petr.
Libanius.
Leo Imp.
Lucretius.
Latro.
Lotharius.
Leo Hebraeus.
Lucilius Satyr.
Lactantius.
Landrecht.
Lambinus.
Lazius.
Lupoldus.
Lauterbachius.
Laetus.
Lucas de Penna.
Laudensis Mardin.
Leo Afer.
Langius.
MAro Franciscus.
Manuel imp.
Morus Thom.
Machiavellus,
Menander.
Moschopolus.
Maginus.
Martianus.
Mercator.
Mizaldus.
Meurerus.
Millichius.
Mauserus.
Musaeus.
Marius Salomon.
Malleus malefic.
Mauritius.
Mariana Ioh.
Marcellus ICtus.
Melanchthon.
Munsterus.
Menavinus.
Michoviensis.
Mela.
Martialis.
Monaehus Anton.
Monach. Ioh.
Manilius.
Marcellus Non.
Muscornius.
Mamertinus.
Macrobius.
Magdeburg. centuriatores.
Melander.
Molinaeus.
Manutius.
Mornaeus.
Masurius Sabin.
Max. Tyrius.
Mesue Moses Rabb.
Maeneto.
Messala Corvinus.
Michael Riccius.
Malaguccius Horat.
Mirandula Anton.
Monstrel.
Mutius Hieron.
NAumachus.
Nauclerus.
Nicolaus de morib. populor.
Nicephorus.
Nonius.
Natalis.
Nellus.
Nicephorus Blemia.
Nicander.
Nicetas.
Nicolaus Lyra.
Naevius Poeta.
OChamus.
Onosander.
Ovidius.
Obrechtus.
Olympiodorus.
Oracula Sibyllina.
Oderbornius Paulus.
Ochinus.
Ortelius.
Orpheus.
Onuphrius.
Orosius.
Oldradus.
PRudentius.
Plutarchus.
Polybius.
Plato.
Platina.
Paulus Aegineta.
Paracelsus.
Piccolomineus Francisc.
Piccolomini Alessandro.
Porphyrius.
Porphyrion.
Patritius.
Pontanus.
Plotinus.
Philo.
Peucerus.
Petrus de Alliaco.
Pausanias.
Praetorius Ioh.
Propertius.
Plautus.
Petrus de Vineis.
Pancirollus.
Plinius.
Plinius secundus.
Prilusius.
Phocylides.
Phornutus.
Polyaenus.
Petrus de Ferrar.
Panormitanus.
Panegyricus Constantini.
Publius Syrus.
Petrarcha.
Picus Ioh.
Picus Francisc.
Philostratus.
Pacatus.
Pompeius Fest.
Pompeius Sext.
Pollio.
Potrus Martyr.
Probus.
Poggius Florentin.
Petrus Bellon.
Petronius Arbiter.
Petrus Charmensis.
Petrus Pellitar.
Paulus Venetus.
Paterculus.
Polydorus Virgilius
Pomponius Laetus.
Proclus.
Petrus Antib.
Pollux.
Pythagoras.
Perisonius.
Procopius.
Pantaleon.
Petrus Iacob.
Pantolphus Collenutius.
Paulus Castrensis.
Ptolomaeus.
Pomarius.
QUicciardinus.
Quercetanus.
Quintilianus.
REbuffus.
Rivander.
Rhenaus Beat.
Rofinus.
Rases.
Raevardus.
Raynudus Ioh.
Ramus.
Ruffinus.
Riccius.
Statuta Feud.
Statuta Polonorum.
Statuta Hispanorum.
Statuta Pictavorum.
Statuta Longobardorum.
Statuta Venetorum.
Statuta Danorum
Statuta Bohemorum.
Statuta Suevorum.
Statuta Elector. Saxon.
Statuta Mediolanensium.
Sanctio Pragmatica.
Salustius.
Scotus.
Soncinas.
Soarius.
Senoca.
Speusippus.
Sacrae literae.
Sigonius.
Surius.
Schlusselburgius.
Sammonicus Serenus.
Stobaeus.
Suidas.
Scaliger.
Suetonius.
Scharlant. Bernardin.
Scipione Ammirato.
Scipio Gentilis.
Socrates.
Seneca Tragoed.
Sozomenus.
Strabo.
Sigismundus Baro.
Simplicus.
Scholiastes Thucyd.
Scholiastes Sophoclis.
Setzerus.
Schiltberger.
Sturmius.
Stevvechius.
Saxo Grammat.
Schafnaburgens.
Sambucus.
Seidolius.
Salmuth.
Schegkius.
Sigebertus.
Spartianus.
Salicetus.
Stephanus.
Sotus.
Schardius.
Solinus.
Soranus histor.
Sylius Ital.
Sabellicus.
Sepulveda.
Simanca.
Symmachus.
Statius.
Steuchus.
Sansovino.
Suessanus.
Stanislaus Orichov.
Synetius.
Severinus Danus.
Syrianus.
THomas.
Trallianus.
Tholosanus Petr.
Thucydides.
Tacitus.
Terentius.
Trincavolsius.
Tiraquellus.
Tertullianus.
Theano.
Theophrastus.
Theocritus.
Tartaretus.
Theognis.
Tortelius.
Turnerus.
Themistius.
Trithaemius.
Thomas Grammat.
VIrgilius.
Valsaeus.
Ulpianus.
Ulpian.comment.Demost.
Viterbiensis.
Varro.
Valerius Maxim.
Valeriola.
Volaterranus.
Vigilius.
Vegius.
Vopiscus.
Vapovius.
Vida.
Vulteius.
Victorius.
Victor.
Versor.
Vincentius.
Valla.
Victorinus.
Vegetius.
Vives.
Vulcatius.
WIdekindus.
Wesenbecius.
Wolfius.
XEnophon.
Xiphilinus.
ZImara.
Zabarella.
Zvvingerus.
Zonaras.
Zieglerus Hieron.
Zenzelinus de Cassanis.
Zasius.
Zosimus.
FINIS.
QUam vocaverit Aver. Logicam particularem 13
Quid sit praxis 14
Politicam esse disciplinam practicam 15
Omnem disciplinam practicam tradendam ordine resolutivo ibid.
Eodem tradi Medicinam ibid.
Ordinem desumi a nostra cognitione 19
Politicam inchoari a fine 21
Finis communis, in 10. Nicom. expositus, praesupponitur 22
Finis internus est Resp. 24
Res publica constituitur ex duabus partibus: Imperantium et Oboedientium 26
Imperat. summa potestas, seu maiestas 28
Oboediunt subditi ibid.
Classes et divisiones subditorum 29
Regitur Resp. per officiales et Leges 30
Officiales aut consilio praesunt, aut auxilio 32
Qui consilio sunt Senatus ibid.
Qui auxilio, aut non habent munus lege definitum et necessarium, ut Curatores, Legati etc. ibid.
Aut accipiunt munus per legem, et vel universae Rei pub. praesident vel aerario, et iis, quae huc pertinent, vel Iustitiam exercent, in distribuendis praemiis et irrogandis poenis 33, 34
Leges an sint necessariae 35
Institutio civium ad quid necessaria 36
De consuetudine Religionis 37
Altera pars de Religionis conservatione et curatione ibid.
Conversio Rerum pub. 38
Ius belli 41
Modus gerendi belli ibid.
Ius feciale ibid.
Quae [(transcriber); sic: Qnae] sit intentio primorum lib. polit. Aristot. ibid.
Non explicari ibi principia, sed subiectum. 42
Subiectum polit. est civitas 44
Civitatis partes familiae ibid.
Liber secundus est interiectit ius. 45
AN politica sit ex accidenti ibid.
Utrum societas instituatur ob indigentiam vel honestatem 46
Deducuntur societates ex lege et instinctu naturae 48
Quid significet familia ibid.
Quomodo definienda 49
Quot ad eam requirantur personae? 50
Nihil interesse, parva sit an magna familia ibid.
Disputatur de Rep. Platonis, in qua omnia sunt communia 52
Storgen natura animalibus inditam ibid.
Quare incestus tam sollicite etiam apud Ethnicos vitati 53
Nullibi inventam fuisse Rem publicam Platon. 57
QUid primum sit in famil. ibid.
An coniugium sit ineundum ibid.
An cives ad id compelli possint 62
Quoto aetatis anno coniugia sint tum maribus tum feminis ineunda 63
An sponsalia impuberum sint concedenda 65
An parentum consensus requiratur, et an utriusque? 66
Quid sit coniugium 67
deductionem ad domum non esse de coniugii essentia ibid.
An polygamia licita sit 68
An concubinatus defendi et probari in politia possit 71
Utrum reiteratae nuptiae sint aliquomodo inhonestae 74
An uxorem permutare liceat 75
Perpetuum esse foedus coniugii 76
Quomodo igitur divortia introducta, et an admitti a politico debeant 77
quae sint causae divortiorum 79
De adulterio ibid.
Poena adulterorum 80
An mitius punienda femina quam maritus ibid.
An pro liceat in de prehensam adulteram privata potestate animadvertere 81
An religionis diversitas solvat matrimonium 82
An sterilitas et impotentia 83
De officio mariti et uxoris 84
An debitum naturale denegandum coniugi, etc. ibid.
Viro deberi potestatem in mulierem iure divino, naturae, et positivo 85
Cum mulier venit in potestatem viri, an debeat adhuc in potestate patris relinqui 89
An tanta sit potestas mariti, ut etiam ad vitam et necem mulieris extendatur 90
Unde oscula 91
Mulieribus vetitum vinum gustare ibid.
An liceat viro uxorem verberibus castigare 92
Quam potestatem habeat uxor 94
Qualis ducenda sit uxor. 96
Mulieres paucas bonas esse 97
Ante omnia mores et parentes sponsae probe perquirendos ibid.
Observandum, ut parem ducas 98
An virgo potius ducenda sit, vel vidua 99
An pulchritudini aliquid tribuendum in ducenda uxore 101
Unicuique uxorem debere videri pulcherrimam 104
Vitium notabile, quod animos disiungere posset, prius aperiendum 105
De dote, an foeminis concedenda 107
An divitiarum ratio in ducenda uxore sit admittenda ibid.
QUare opus sit servo, tamquam instrumento animato ibid.
Quot modis fiant servi 112
An quidam natura [Orig: naturâ] servi sint 113
An bello captus iure servus sit ibid.
An et is qui pro libertate pretium accipit: Et qui servus poena [Orig: poenâ] est 114
Num debitorem ius sit in servitutem adduci 115
Num apud Roman. ius tale fuerit. ibid.
Servos habere licitum est 117
Utrum in Europa hodie sint veri servi 118
Quam misera fuerit conditio servorum apud antiquos. 119
Aequitatis tamen esse, ut servi sint ibid.
Quomodo Romani servorum iniuriis mederi voluerint 120
Licet licitum sit servos habere, quod tamen multitudo eorum non prosit Rei pub. 121
Quot Res publ. occuparint servi: imo etiam nonnullas servorum opera restitutas 122
Manumittendos ingenuos animos, qui iniuria [Orig: iniuriâ] fortunae serviunt 123
QUid sibi parentes et liberi mutuo debeant 125
Scelestissimum esse parentibus manus intentare ibid.
De parricidis ibid.
Poena parricidarum 127
Eximuntur aliquando filii a potestate parentum, et quibus casibus 129
An filius in magistratu patri in honore praeferendus ibid.
An idem patrem cogere possit aut damnare ibid.
De potestate patria 130
An vitae et necis potestas, in filios patri sit reddenda 131
An Pater filium et vice versa alere teneatur 133
An patri liceat filium exheredare 134
CIvitatem esse subiectum Rei pub. ibid.
Quid intersit inter urbem et civitatem ibid.
Quid inter civitatem et Rem publ. ibid.
Quid inter civitates et alias societates 136
Definitio civitatis Aristot. ibid.
Aliorum definitiones examinantur 137
Civis definitur et distinguitur a subdito 138
An civis non sit, nisi qui participat ius suffragiorum, ut vult Aristot. 139
Differentiae civium 140
Quis verus sit civis 141
Civis ex colonia quis sit ibid.
Quae fuerit causa deducendarum coloniarum 142
Distinctio coloniarum ibid.
Quid sit municeps 144
Differentiae municipum 145
Tres sunt modi obtinendi civitatem ibid.
Primus est, nativitas 146
Utrum civis non sit, nisi e utroque parente cive natus ibid.
Utrum aliquis possit duarum civitatum civis esse 147
An patriae plus debeamus, quam parentibus 148
An possit aliquis patriam invitam mutare ibid.
Secundus modus manumisso 150
Utrum liberti fiant manumissione cives ibid.
Liberti infimus gradus civium sunt ibid.
Quotuplices liberti 151
Qui Latini 152
Qui ex numero Deditiorum 153
An recte Iustinian, ordinem libertorum sustulerit ib.
Tertius modus cooptatio ibid.
Utrum alienigenas in civitatem cooptari conveniat 154
Quae sit praerogativa civium 155
DEfinitio Rei pub. ibid.
Distinguitur a civitate 158
Distinguitur intr vitia virtutesque Rerum pub. et inter species 159
Unde desumendae sint differentiae specificae Rerum pub. ibid.
Divitias et paupertatem non distinguere Res pub. 161
Solus numerus eorum, qui absolute imperant, dat species Rebus pub. ibid.
Tres esse primas species 164
Illarum singulas in aliquot analogata dispesci 165
Primum analogatum esse optimam Remp. et normam caeter. 166
Quid faciat optimam Rem pub. nimirum cura salutis publicae 167
ANdetur mixta Res publica ibid.
Non omnem iurium maiestatis commixtionem facere mistam Rem publicam. 171
Triplicem posse mixtionem veram excogitari ibid.
Prima refutatur ibid.
Refutatur et secunda 172
Tertia probatur et defenditur 174
Examinatur Res pub. Lacedaemoniorum ex quot speciebus suerit mista 178
Disputatur de Rep. Rom. qualis fuerit post eiectos reges, usque ad imperium Caesaris 180
Deinde Imperatorum potestas, utrum soluta fuerit, vel temperata 185
Idem Res publ. Germanorum hodierna ad mixtae Rei pub. Ideam examinatur 190
Disputatur de statu regni Poloniae 194
Denique de Repub. Venetorum 197
QUae sit omnium Rerum pub. prima ibid.
Quot sint species Monarchiae 201
Utrum dictator Monarcha dici debuerit, et de dictatoria potestate 202
Regem esse Monarcharum normam 203
Utrum regni natura compatiatur plures reges 204
Quid sit regnum ibid.
Quae virtutes regis ibid.
Regis primum officium, esse pastorem populi 206
Utrum rex cum clementia vel severitate officium facere debeat 207
Disputatur quaestio cum distinctione 208
Regi magis studendum esse virtutibus, quam subditis, ob tres causas 210
Regi servandam esse auctoritatem 213
Utrum rex eligi potius, vel sorte duci, vel a stirpe accersi debeat 215
Non esse consuetudinem, quamvis parum deteriorem, facile mutandam ibid.
Quare electio successioni praeferatur ab Aristot. 216
Incommoda successionis 220
Refutantur et explicantur argumenta contraria 221
In electione non est amovendum regnum facile a stirpe 222
Utrum principatus inter filios plures dividi debeat, an primogenito conferri 223
Ius primogeniti de iure gentium 224
Nec repugnare rationibus 226
Quomodo ceteri fratres, si excludantur successione regni, tractari debeant 228
Mortuo primogenito, relicto filio, et superstite illius fratre, uter utri, id est, an patruus patrueli praeferri debeat, vel contra 229
Utrum primogenitus absolute, praeferendus primogenito in principatu 231
Utrum mulieres ad successionem principatuum et regnorum admittendae sint 235
Utrum spuriis locus sit in successione regnorum 248
De dominatu 250
Quid differat a regno ibid.
Domini nomen varie acceptum ibid.
Exempla dominatus in potestatibus persarum, Turcarum, Sultanorum, Aegyptianorum, Abyssianorum, chinensium, et aliorum 252
Vestigia senescentis dominationis in Feudis 255
De Tyrannide 256
Nomen Tyranni varium ibid.
Essentia vera et definitio Tyranni ibid.
Duplex Tyrannus secundum Bartol. 257
Propria Tyranni 258
Dehortatio a Tyrannide 259
UNde desumatur distinctio Aristoratiae et Democratiae ibid.
Quot personae requirantur ad Aristocraticum satum ibid.
Diversitates utriusque status 261
Defectus et labes utriusque ibid.
Quae sit omnium Rerum pub. optima 262
Praefertur Monarchia ibid.
Commoda Monarchiae, quae a ceteris statibus absunt 263
Ceterorum statuum imperfectiones 265
DIstinguitur inter Maiestatem et Magistratus ibid.
Maiestas non agnoscit superiorem 268
Utrum maiestas sit soluta legib. ibid.
Quae sint illae leges, a quibus maiestas libera est 271
Utrum maiestas cogi possit ad confirmandam fidem subditis iureiurando 272
Quae iuramenta imminuant maiestatem. ibid.
De regibus feudatariis, utrum maiestatem habeant 273
Maiestatem non consistere in tituli splendore, sed in potestate 274
De crimine laesae maiestatis, in quem committatur ibid.
Numerus Iutium maiestatis ibid.
Potestas ferendi leges ibid.
Utrum successor, qui maiestate utitur, teneatur praedecessoris sui statuta confirmare 275
De privilegiis, et ad quem pertineat ea ferre: Item de impunitate scelerum, legitimatione etc. 276
Ad iura maiest. Pertinere summum imperium et iurisdictionem sine provocatione 277
Item facultatem instituendi magistratus ibid.
Item exigendi tributa et imponendi vectigalia 278
Quantum tributorum liceat a subditis principi exigere 280
Huc quoque pertinere, ius tractandorum armorum 282
Item vias publicas, flumina navigabilia, portus, ripatica thesauros in publicis inventos res pro derelictis habitas, ius venationis, bona damnatorum etc. ibid.
Item ius signandae monetae 283
An iurium maiestatis, quaedam subditis communicari possint ibid.
TRia genera eorum ibid.
Qui sunt peregrini ibid.
Utrum peregrini ad Rem publicam admittendi ibid.
De iure hospitalitatis 286
Quam diu servandum 287
Officium hospitis ibid.
Ius hospitum ibid.
Utrum peregrinis dandi magistratus et officia publica ibid.
De repressaliis, et clarigatione 292
Quid incolae sint 293
Quid ius illorum ibid.
Qui sint veri subditi ibid.
Distinguuntur a civibus honorariis ibid.
Quis debeat ordo civium esse 294
Utrum senectuti debeatur primus locus ibid.
Eiciuntur ex civibus servi 295
An liberti inter subditos numerentur ibid.
Distinguuntur cives in duas classes, Ecclesiasticorum et saecularium 296
Praerogativa Ecclesiasticorum ibid.
De potestate Pontificis Romani 297 Quanta fuerit in Rebus publicis fere omnibus 298
De donatione Constantini 299
Utrum recte probaverint Pontifices suam in politicis potestatem 303
Non esse politicos magistratur Ecclesiasticis commiscendos 304
An iudicare et iudicatum exsequi debeant Pontifices ibid.
An cognitio vel audientia Clericorum ad unum, a quo provocari non possit, terminari debeat 305
De Saecularibus 306
Qui fuerint Romanorum Equites 307
Qui sint nobiles, et quid nobilitas ibid.
Utrum divitiae nobilitent, et quantum ad nobilitatem conferant 308
An sola virtus nobilitet 309
An vera sit nobilitas, quae in stirpem prorogatur 310
Non est nobilitas vera nisi cum virtute 311
Utrum dignior sit, qui suis inclarescit meritis, aut qui patriam aemulatur nobilitatem 312
Nobilitas non attenditur, nisi a maiestate confirmata 313
Crimen falsi committit, qui sibi nobillitatem affingit ibid.
Utrum Doctores sunt nobiles 315
Quis sit ordo Doctorum in Republica 316
Prodentibus quare post Theopolgos secundus locus dandus ibid.
An Iurisprudentia sit scientia ibid.
Distinguuntur prudentes inter se 317
Quare Medici philosophi speculativis praeferendi 318
Utri sint digniores Medici, an ICti ibid.
De Philosophis speculativis 320
De ordine militari ibid.
Utrum praestet ordine literario ibid.
Utrum militia nobilitet 321
De ordine Nobilium in universum 322
Plures gradus Nobilitatis apud diversas gentes ibid.
De plebeis 323
Agitur de Agricolis 324 Causae, quare Agricolae in republica magni sint faciendi ibid.
Distinguitur inter cultores, et possessores agrorum 325
De mercatoribus ibid.
Mercaturam aliquid sordium habere 326
Quare multae gentes eam inter sordidas artes reposuerint 327
Utrum obstet nobilitati ibid.
Distinguitur mercatura 328
Utrum lucrum quoddam sit concessum 329
De opificibus in genere 330
Utrum inter cives censendi ibid.
Reiciuntur qui ad corruptionem civium artes suas compararunt 331
Utrum Cocis indigeat Res pub. ibid.
Utrum pistoribus ibid.
Utrum tabernae in Repub. admittendae 332
Reiciuntur prorsus histriones, pantomimi, ludiones ibid.
Utrum tibicines in Repub. tolerandi 333
Infimus ordo carnificum, libitinariorum etc. quare ad cives non referendus ibid.
Artes necessariae et non sordidae civis dignitatem non impediunt 334
De descriptione subditorum ibid.
Utrum sit necessaria ibid.
Descriptio vetus per tribus, a quibus usurpata ibid.
Qualis fuerit ibid.
Quid tribus, unde dictae ibid.
Subdivisio tribuum in curias et harum in decurias 335
Alia divisio in classes, centurias, etc. ibid.
Alia in collegia, corpora, et universitates 336
Definiuntur singula ibid.
Quot personae faciant collegium 337
Qui collegae proprie dicantur ibid.
Non licere quibusdam inire collegium sine consensu maiestatis ibid.
Quodnam sit ius collegiorum ibid.
QUare opus sit maiestati quibusdam necessariis vicariis 339
Quomodo in genere vocari, et definiri possint ibid.
Utrum civis ad Rei publ. munia cogi possit ibid.
Quas ob causas etiam boni cives soleant officia Rei publicae detrectare 340
Quomodo medendum sit incommodis, quae magistratus incurrere solent 341
An magistratibus salaria accipere liceat. 342
An tolerandus sit ambitus eorum, qui officia publica aucupantur 343
Quae sit virtus officialium 346
Utrum divites praeferendi pauperibus 347
An multi consanguinei ad idem officium promoveri debeant. 349
Utrum uni plures magistratus tuto commendentur ibid.
An praestet mutabiles habere magistratus, quam perpetuos 350
Quaestio distinguitur 353
POst generalia, distinguuntur officiales in ordinarios et extraordinarios ibid.
Ordinarii aut consilio tantum, aut re officium praestant ibid.
Illi nomine senatus censentur ibid.
Utrum senatu in Republ. opus sit ibid.
Ordine ostenditur, quare opus sit in singulis Rebuspublicis 355
An in monarchia vel principatu concilia statuum utiliter tolerentur 337
De iure senatus 358
Senatum potestate destitui debere 359
An Senatus cuivis civium patere debeat, ad dicendam sententiam ibid.
Quales Senatores eligi debeant 360
E magistratibus senatum oportere esse ibid.
An senectus in senatore requiratur 361
Quid respicere debeat senator, dum consilium dicit 364
Quomodo obduratis principibus consilium dandum ibid.
Quibus dandum primum votum 365
Sententiam dicendam sine affectu ibid.
Vtrum silentium necessario requiratur in senatore 366 Ex quot personis senatum confici oporteat. 367
VEra notio magistratuum 369
Definitio magistratus Aristot. ibid.
An Ecclesiastici sint magistratus ibid.
Quid intersit inter iudices datos et magistratus 371
Definit iones aliae 372
Utrum Cic. recte in omni magistratu auspicia requirat ibid.
An tribuni pl. fuerint magistratus ibid.
An potestas magistratuum propria sit, an tantum mandata 373
Utrum imperium magistratui insitum fuerit apud Roman. 374
Examinantur aliorum definitiones ibid.
Distinctio magistratuum 375
Qui sint magistratus maiores, qui minores. 376
Quid iurisdictio in genere, et in specie. 377
Quid Imperium merum, quid mixtum. ibid.
De summo magistratu ibid.
Non esse summum magistratum nimia armandum potentia ibid.
Quot modis potentiae magistratuum occurratur 378
Alter ordo magistratuum ibid.
Utrum aerario sit opus in Repub. 379
An pecuniae sint nervus rerum agendarum. ibid.
Tertius ordo magistratuum 380
Magnum ad salutem Rei publicae momentum esse, ne virtus sine praemio relinquatur 381
Utrum princeps vel Rex iudicium praesens exercere, et reos damnare debeat 382
Inter prima officia Regis esse iustitiam facere. 383
De iudicibus 384
Utrum clementia iudicem commendet ibid.
An sceleratis supplicia iudex possit remittere 386
An iudex verba legis in iudicando semper observare debeat 387
Quomodo et quousque aequitati locum concedere debeat 388
Secundum inhonestas leges non esse iudicandum 389
De virtutibus iudicis 391
Iudicem oportet ius scire ibid.
Iudicem oportet immunem esse a vitiis ibid.
Item carere affectibus 392
Iustitiam in oculis semper habere 393
An munera liceat iudici accipere ibid.
Utraque pars iudici audienda 394
Non esse praecipitandam sententiam 395
De Censoribus 396
Utrum censores in Res publ. reduci conveniat 397
Duplex officium Censorum 398
Utrum princeps civium numerum incensum descriptum habere debeat ibid.
Ad quid aetas censenda sit 399
Ad quid ordo et dignitas ibid.
An divitias quoque civium censeri utile sit 400
Quam necessarium sit mores civium censura corrigi ibid.
Utrum censoria nota poena fuerit infamis vel ignominiosa ibid.
Catalogus vitiorum, quae Censoribus corrigenda relinquuntur 401
Neglectus pietatis ibid.
Abusus opum 402
Perfidia ibid.
Usura et lucrum inhonestum, etc. 403
Censorum esse in familias civium inquirere ibid.
Providere quo quisque modo familiam sustentet ib.
Quid circa coniugia procurandum censoribus 404
Quid circa institutionem puerorum ibid.
Lasciva et luxuriosa educatio reprobatur 405
Censoribus prohibendum luxum 406
Luxus in vestitu mulierum ibid.
Luxus virorum 407
Luxus in cibo et potu 408
QUi sint curatores ibid.
Quomodo distinguantur a magistratu ibid.
Decisio controversiae inter Aeschinem et Demosthen. 410
Ex curatoribus fieri posse magistratus ibid.
Divisio curatorum ibid.
Utrum curatoribus liceat ultra mandatum agere ib.
Utrum mutata voluntate mandantis curatoris officium desinat 412
De legatis ibid.
De sanctitate legatorum ibid.
Legatos impune non violari 413
Legatos decere modestiam etc. 414
Legatis de mandato an aliquid mutandum. 415
QUare nunc agendum de legibus ibid.
Utrum legibus opus sit in Repub. ibid.
Ad quid opus legibus 418
Utrum ad l. essentiam requiratur, ut sit bona 419
Utrum, dum lex iniqua videtur, standum auctoritate legis vel aequitate 420
An conscientia per leges excusetur 421
Legis definitio ibid.
An scriptura ad essentiam legis requiratur ibid.
Utrum omnium legum ratio reddi debeat 422
Unde desumendae leges legumlatori 423
An leges in Harmonica proportione fundentur, ut
vult Bodinus ibid.
An poena proportione Arithmetica vel Geometrica irrogari debeat 425
Distinguitur inter aequitatem, et leges ex iustitia profectas 426
Item inter leges et privilegia 427
Leges nonnullas esse iniquas ibid.
Poena furti 428
Duo cum faciunt idem, non est idem 429
Utrum magis peccetur in parvo, quam magno 430
An multitudo legum sit bonum signum Reipublicae ibid.
An facile sint mutandae leges 432
QUare de educatione agendum ibid.
Quam necessaria sit educatio recta ibid.
Prospiciendum etiam primae seminationi 435
Utrum similitudo faciei indicet parentes 436
Utrum nutrices infantibus conducendae 437
De obstetricibus et earum officio ibid.
Talem evadere virum, qualis puer instituitur 438
Pueros a puritate dici 439
Ad quae studia quisque ducendus ibid.
Imprimis colenda studia, quae patria sint profutura ibid.
An publice sine patentib. puros institui utile sit 440
Divisio institutionis 441
An publica institutio privatae praeferenda ibid.
Uni unum imprimis excolendum studium ibid,
An omnes cives ad honestum aliquod studium adigendi 442
De mendicis 443
Pauperes recipiendos in Nosocomia ibid.
Publica institutio requirit collegia 444
Rei publicae interesse, ne collegia, inscia maiestate, instituantur ibid.
An collegia habeant potestatem et quantam habeant 445
An Academiis competat merum Imperium et iurisdictio ibid.
Studia liberalia ceteris praeferenda 446
De consuetudine et Religione, quod interserendum, desideratur 447
DIgressio et summa libri ibid.
Omnes aliquando Res publ. pessum ituras 449
Distinguitur inter naturalem declinationem et morbum ibid.
Distinguitur inter eversionem Rei publicae et conversionem 450
Singula definiuntur ibid.
Utrum tantum sex sint Rerum publicarum conversiones, ut vulgo scribitur 451
REiciuntur leviculae occasiones ex classe causarum ibid.
An numeri Platonis inter causas corruptionum poni debeant 454
An corruptio Rerum publicarum ad fatum referri possit. ibid.
Quid fatum ibid.
Quid providentia divina 445
An a providentia Divina Rerum publ. interitus sit accersendus ibid.
Oracula, ostenta, Libri Sibyllini, quibus conversiones Rerum publicar. praedictae sunt 456
Utrum astrorum cursus sit causa interitus et exortus Rerum pub. 457
Quantum astris tribuendum ibid.
An Themata Genethliaca urbium quicquam certi ostendant 458
An coniunctiones magnae superiorum Planet. Res pub. convertant ibid.
An revolutio terrae Copernici 459
An extrema stella in cauda Helices, ut putat Cardin. ibid.
An Cometae 460
An Eclipses 461
Concluditur de his opinionibus 462
DUplex mutatio a causis internis et externis ibid.
Mutatio spontanea duplex ibid.
Deditio ibid.
Modestia imperantium 464
An ulli Tyranni sponte rebus publicis se abdicarint ibid.
Sophisma ad mutandas Res publ. si electus princeps legibus sensim circumscribatur 466
Quae sit mutatio per fallaciam 467
An facilius sit fraude, quam vi mutare Res publicas ibid.
AN discordiae in Rebus publicis alendae 469
Discordia optimatum causa mutationis in Aristocratia 470
Causae, ob quas rixentur optimates 472
Undecim Aristotelis causae, ob quas mutantur Res pub. 473
1. Nimius honor unius, qui ceteris movet invidiam ibid.
2. Item permagnae divitiae, cum invidia coniunctae 475
3. Nimia unius vel aliquorum potentia, quam sit Rei publicae detrimentosa ibid.
4. Nimia auxesis 477
5. Desperatio seu metus 478
Numquam eos, qui nocere possunt, ad desperationem ducendos 481
Contemptus, qui dupliciter ad mutationem Rei publicae conferre potest 482
An Tyranni debeant odium civium vi comprimere et suffocare ibid.
Quem contemnit quisque, eum facile invadit 483
Quae causae contemptum pariant 484
Numerantur, incuria, pravi mores, adversa fortuna, Nimia familiaritas, Lex disciplina, vivendi ratio, et alia levicula 485, et seq.
Quomodo, qui contemnuntur, soleant contemptorem ulcisci ibid.
Quo quis excelsior, eo minus patitur se contemni 448
Peculiare esse Optimatibus, ut populum contemnant 490
7. Contumelia, in bona et corpora subditorum 491
Quare privata iniuria saepe publice vindicetur 492
Adulteria esse inter praecipuas causas eversionum
Quantum noceat Rei pub. nimia tributorum exactio 495
8. E)ri/qeia <BetaCode: E)ri/qeia> , quid sit 497
Ubi de coniurationibus 498
9. O)ligwri/a <BetaCode: O)ligwri/a> , quid sit, et quomodo vergat ad interitum Rerum pub. ibid.
10. To\ para\ mikro/n <BetaCode: To\ para\ mikro/n> . 499
Esse huic causae locum potissimum in Democratia 500
De Demagogis et Contionatoribus 501
Quot modis Demagogi afferant interitum Rebus publicis 502
Ex Demagogis olim factos Tyrannos 503
11. Dissimilitudo hominum 504
Utrum extranei recipiendi ibid.
Utrum auxiliariis copiis utendum 505
Additur alia causa, videlicet mutatio religionis 507
Quantum possit religio in animis vulgi ibid.
An Romanorum felicitatis causa fuerit superstitio, ut dicebat Machiavell. 508
Quam severe coluerint Romani iusiurandum 509
An contraria contrariis curentur ibid.
Duplicia remedia 512
An sofi/smata <BetaCode: sofi/smata> , seu arcani doli in Republ. tolerandi ibid.
Remedia praeservativa. 513
An fictus aliquando civibus sit iniciendus metus ib.
Optimum remedium esse, causas in ipso exortu amputare ibid.
Nihil quantumvis minimum negligendum 516
An delatoribus uti liceat et conducat 517
Statuta et leges Rei pub. non esse facile mutandas 519
In mutationibus pristinae rei umbram semper retinendam 520
Nihil mutandum subito 521
Demagogos esse praecavendos ibid.
Inhibendos Contionatores, qui ficta religione populum commovent ibid.
Ne pereat Res pub. in cura magistratuum situm esse 523
Quomodo magist. se gerere debeat erga collegas 524
Quomodo erga subditos ibid.
Remedia contra discordiam optimatum 525
Remedia curativa 526
Quot modis curetur seditio ibid.
An lex Solonis probanda, qua civium quisque iubebatur alterutri partium se applicare ibid.
Qua ratione reconciliatio tentanda 528
An seditiosi secundum consilium Machiav. statim summis suppliciis afficiendi 529
An conveniat alterutrum disceptantium civium Repub. eici 530
An Monomachia reduci debeat ibid.
Quare probatio per aquam frigidam reprobata sit ibid.
Si plebs universa tumultuetur, quomodo curanda 532
An severiter tractari possit vel debeat. ibid.
Oportet populo gratum esse, qui seditionem est compositurus 533
Culpa in auctores convertenda 534
Danda opera, ut a seipsis ruant 535
Quare in seditione multorum, paucorum supplicio oportet Rem publicam contentam esse ibid.
Quomodo curandum malum ex invidia obortum 541
Qui invidiae ultro cesserint 542
Non Patiendum, ut quis unus divitiis ceteros nimis exsuperet ibid.
Verus usus divitiarum 543
Quomodo nimis divitiis modum imposuerint Anthenienses 544
Remedia contra nimiam potentiam vel a)/uchsin <BetaCode: a)/uchsin> 545
Ante omnia videndum, ne unus civium nimia armetur potentia 546
Quomodo dissolvenda potestas privatorum hominum ibid.
Tres modi imminuendi potentiam magistratuum 548
Si opponatur magistratus cum facultate intercedendi ibid.
Si breve sit spatium gerendi magistratus ibid.
Si potestas inter plures dividatur 550
De ostracismo, an utilis sit Rebus pub. 551
An media via potius eligenda 552
An Tyrannus statim opprimendus 553
Remedia contra contemptum 555
Amorem subditorum quaerendum Principi ibid.
Quibus rationibus Princeps assequatur amorem subditorum ibid.
An ex auctoritate Principis sit, cum subditis familiariter conversari 557, et seq.
Quot sint media, quibus Princeps sibi auctoritatem conciliare potest 559
Remedia contra contumeliam 564
Quousque Principi studendum clementiae 565
De potestate exigendi tributa ibid.
Quousque in exigendis tributis Rei publicae liceat procedere 567
Aliquot alii modi ad angendum aerarium ostensi ib.
Duplicia bona Principis ibid.
An liceat principi de publicis quicquam movere ib.
An vectigalia, et quibus rebus maxime, iudici debeant 569
Pensiones sociorum 570
Pensiones non esse tributa 571
An liceat principi vel Rei publ. ab aliis beneficia capere ibid.
Hostium spolia 574
Utrum ex negotiatione aerarium ditare sit concessum ibid.
Alii modi minus usitati 575
Quomodo conspirationibus sit obviam eundum ib.
Iis committendam Rem publicam quibus praesens status amori est 577
Dissimulatio multorum Principum ibid.
Quare potestas multos corrumpat 578
An virtus magis, quam peritia in magistratu spectanda 580
Utrum extranei recipiendi ibid.
Non tantum orandum, sed et laborandum esse 582
An recte scribatur ab historicis: fato perire Res publicas. 584
FINIS.