HENNINGI ARNISAEI Halberstadiensis. DE SUBIECTIONE ET EXEMPTIONE CLERICORUM. Item de POTESTATE TEMPORALI PONTIFICIS IN PRINCIPES: et denique de TRANSLATIONE IMPERII ROM. Commentatio Politica Opposita Scriptis eorum, qui in his controversiis contra Sereniss. Regem M. Britanniae, et Florentiss. Rem publ. Venetorum disputarunt, potissimum vero libris ROBERT. BELLARMINI. FRANCOFURTI Impensis Johannis Thimii, Typis Andreae Eichorns. Anno 1612.

UTRUM, QUOUSQUE, ET QUO IURE CLERICI, QUOAD PERSONAS ET bona, sint subiecti Iurisdictioni saeculari. s009 HTML-Text

CAP. I. De distinctione duplicis Iurisdictionis. s009 HTML-Text

Summaria.

1. Duo esse fora in mundo, Ecclesiasticum et Politicum.

2. Utrumque dependere immediate a Deo, nec unum subici alteri, nisi secundum quid.

3. In quo differant duae hae iurisdictiones, et quo respectu, et quatenus altera subordinetur alteri.

4. Sacerdotium apud plurimas gentes cohaesisse regno.

5. Causae, cur haec duo apud Christianos coniungi nequeant.

6. Non licet Clericis se miscere rebus bellicis, nec expeditiones iis bene cedere solent.

7. Non sufficit unius hominis ingenium ad sustinendum officium tam Ecclesiasticum, quam Politicum.

8. Refutatur error Bovii, et explicatur officium Augurum et Pontificum apud Romanos.

CAP. II. QUIBUS MALIS EXPONATUR RES PUBL. QUAE SACRIS SUIS praefectos Roma aut aliunde exspectare cogitur. s032 HTML-Text

Summaria.

1. Exempti, nolint velint, saepe coguntur esse hostes Rei publ.

2. Exempti impune grassantur in maiestatem, si non sint subditi, sed sustineantur a potestate peregrina.

3. Exemptio Clericorum replet Rem publ. peregrinis hominibus, qui Rei publ. quidem non prosunt, sed fructus tamen civibus praeripiunt.

4. Exemtio eripit Ecclesiis ius eligendi pastores, quod iis iure divino et humano competit.

5. Ius peculiare Gallorum in eligendis Episcopis, quod etiam in aliis regnis et Rebus publ. notatur.

6. Exemptio Clericorum trahit homines et pecuniam Romam, lites facit immortales etc.

7. Quantum exemptio noceat Ecclesiis.

CAP. III. CLERICOS, QUOAD PERSONAS, NON ESSE EXEMTOS a IURISDICTIONE saeculari, ex iure divino, vel praxi primitivae Ecclesiae, sed secundum quid ex privilegiis principum. s048 HTML-Text

Summaria.

1. Ecclesiasticos esse partes Rei publ:

2. Subiectio Clericorum probatur ex iure divino novi testamenti.

3. Item ex testamento veteri.

4. Pontificii perperam accipiunt nomen et definitionem iuris divini.

5. Refutantur loca scripturae, ex quibus pontificii exemptionem suorum ordinum deducere laborant.

6. Variae vicissitudines et mutationes libertatis, quam vocant Ecclesiasticae.

7. Demonstratur, non fuisse utile Ecclesiae, ut Clerici subtraherentur Maiestati.

8. Pontifex non potuit principibus ius suum auferre, et subditos iis subtrahere, quatenus sunt terreni.

9. Principes non potuerunt, salva conscientia, ius suum deserere aut Papae cedere.

10. Primitivae Ecclesiae pastores subiecti erant Imperatoribus.

11. Constantinus et qui ipsi successerunt, Imperatores ceperunt privilegia certa et limitatam libertatem Clericis indulgere.

12. In Galliis, Anglia, Polonia, Neapol. et Venet. ditione nec non aliis Rebusp. initium sumpsit libertas Ecclesiastica ab indulgentia et liberalitate principum.

13. Causae, ob quas aequum fuit praerogativam aliquam concedi Ecclesiasticis supra vulgus Laicorum.

14. Potestas et disciplina Ecclesiastica quibus cancellis includatur, et quousque progrediatur.

15. Omnia haec probantur ex auctoritate Conciliorum, et reiciuntur, quae Bellarminus inde adducit in contrarium.

CAP. IV. UTRUM BONA ECCLESIARUM ET CLERI TRANSEANT EXTRA iurisdictionem Rei publ. et quantum ad intributiones obligentur. s083 HTML-Text

Summaria.

1. Decimas non deberi Clero ex iure divino.

2. Deberi tamen sustentationem vitae iis, qui sacris operantur, quod etiam Ethnici sciverunt.

3. Non esse coenobia, et Ecclesias nimium bonis mundanis onerandas.

4. Argenti et auri copiam corrumpere animos hominum.

5. Origo offerendi bona in Ecclesiam de ducitur ex primitiva Ecclesia, et cui usui ea primitus deputata fuerint.

6. Politico magistravi semper liberum est disponere de rebus et bonis terrenis.

7. Coenobia et Ecclesiae nequeunt ditari in fraudem Rei publ.

8. Idem probatur inductione plurimarum Rerum publ.

9. Res, et bona, antequam transferantur ad Ecclesias, subiciuntur legibus Rei publ. quae de iis pro utilitate publica disponit.

10. Ecclesiasticos sacris operantes excusatos esse a muneribus personalibus.

11. Sed non a patrimonialibus ordinariis.

12. Solvuntur, quae contra obici solent.

13. In quantum obligentur Ecclesiarum bona ad contributiones extraordinarias.

CAP. V. DE IURE ROMANI PONTIFICIS IN REGNA ET principatus. s107 HTML-Text

Summaria.

1. Quam late Pontificii extendant potestatem Papae.

2. Defenditur dictum Tertulliani, supra Imperatorem superius nihil agnoscentis, contra Bellarminum.

3. Principes secundum Pontificios sunt deteriore loco, quam vasalli, aut subditi privati.

4. Defenditur dictum et sententia Gregorii Turonensis.

5. Explicatur et defenditur tam factum, quam dictum Ambrosii.

6. Principes numquam exui possunt aut exuti sunt ditionibus suis a Papa, sine scandalo et detrimento Ecclesiae.

7. Declaratur similitudo animae et corporis, quibus comparat Nazianz. Ecclesiam et Politiam, et subruitur funda mentum Bellarm. quod hinc aedificat.

8. Satisfit auctoritatibus et argumentis, quae ducit Bellarm. ex eo, quod haereticos vitari iubeat Cyprianus et Irenaeus.

9. Refutatur et explicatur testimonium Gregorii M. a Bellarmino allatum.

10. Auctoritas Ottonis Frisingensis retorquetur in Bellarminum, et respondetur obiectioni ex Bernhardo.

11. Examinatur et confertur sententia Thomae Aquinat. de potestate Pontificis.

12. Quantum valeant in praesenti negotio testimonia Gregorii 7..

13. Auctoribus Bellarmini opponuntur alii non minoris auctoritatis..

14. Proponitur summa sententiae Pontificiorum de omnipotentia Papae.

15. Argumenta et probationes huius sententiae.

16. Potissimum argumentum ex vicariatu retorquetur in auctores.

17. Idem Argum particulatim ad limam revocatur et examinatur, una cum aliis, quae proposita fuerunt.

18. Proponitur effugium Bellarm, de potestate directa et indirecta..

19. Indirecta potestas adversatur ipsorum Pontificum decretis, et plus quam mediam partem potestatis Pontificiae absumit.

20. Non magis indirectam, quam directam Pontificis potestatem probari posse ex sacris literis: et respondetur simul ad dictum Matth. 16.

21. Respondetur ad argumentum, quo potestatem Apostolicam tempor. probat Bellarm. ex 1. Cor. 9.

22. Expugnatur defensio Bellarmini supra iussum Apostoli, 1. Cor. 6.

23. Consideratur locus potissimus ex Ioh. ult. et demonstratur, Bellarminum transilire leges similitudinis seu comparationis.

24. Quantum intersit inter pastores ovium et Ecclesiae: Lupos et Haereticos: Arietes et perversos principes: Oves brutas et rationales, ex quibus tota vis argumenti a simili deducti subvertitur.

25. Reprobatur prima ratio Bellarm, ex cur a pastoris contra Lupos deducta.

26. Papa non potest haereticos aut degeneres principes temporali poenae coercere.

27. Repudiatur secunda ratio ex officio pastoris circa Arietes.

28. Diluitur tertia ratio deprompta ab Ovibus.

29. Iterum impugnatur indirecta potestas Pontificis novit argumentis.

30. Redarguitur exemplum ab Oziae lepra petitum.

31. Item aliud exemplum ab Athaliae abdicatione tractum.

32. Iugulatur opinio Bellarmini propriis argumentis.

CAP. VI. DE DONATIONE CONSTANTINI, UTRUM FACTA SIT, VEL FIERI potuerit, et quid iuris inde sibi Pontifex possit arrogare. s176 HTML-Text

Summaria.

1. Auctores varii, variaeque formulae donationis.

2. Quae sibi mutue adversae sunt et fidem derogant.

3. Nec certos et fide dignos auctores demonstrare possunt.

4. Cum de ea coaetanei omnes dedita opera taceant, aut contraria narrent.

5. Falsa multa et absurda infarcta in instrumenta donationis, imo etiam contradictoria.

6. Auctores, qui dubitant de donatione Constantini.

7. Qui eam aperte negant et impugnant.

8. Paleae verba et ritus non consentire cum tempore Constantini.

9. Ius, quod quaeritur Pontifici ex donatione Constantini, deterere ius Pontificis, quod trahitur ex sacris literis.

10. Donatio Caroli M. et Ludovvici Pii detrahit donationi Constantini.

11. An donatio, si facta esset, valeret.

12. Imperatorem non potuisse effusam hanc donationem praestare.

13. pontificem non potuisse dimidium imperii in praeiudicium totius Rei publ. accipere.

CAP. VII. DE TRANSLATIONE REGNORUM ET IMPERII, UTRUM A Papa facta sit, vel fieri iure potuerit. s195 HTML-Text

Summaria.

1. Regnum Siciliae quo iure pertineat ad Ecclesiam.

2. Quid iuris, quo titulo sibi vendicare possit Pontifex in. Angliam.

3. Galli potestatem Pontificis in regem nec agnoverunt, nec agnoscunt.

4. Childericus Rex non depositus fuit a Papa, sed a proceribus, quibus Papa non nisi consilium dedit rogatus, et iniquum factum suo consensu stabilivit.

5. Iniqua fuit depositio childerici, quam nullus Papae applausus ratam iustamve efficere potuit.

6. Quantam potestatem Pontifices sibi sumpserint in Impera. tores Romanos.

7. Temporalem Pontificis in Imperatorem potestate, frustra conatur Bellarminus probare. exemplo Ambrosii, Theodosium a limine Eccleisae sequestrantis.

8. Multo minius ex eo, quod Gregorius II. scribitur Italos abduxisse ab oboedientia Leonis.

9. Quinam Imperatorum et Regum, sub specie excommunicationis, regno sint exuti.

10. Argumenta et ratiunculae non ullorum pro potestate Pontificis in Imperium reiciuntur.

11. Imperium non dependere a Papa.

12. Liberalitas Pontificum praedicatur, qui dederunt, quod iam meliori iure possidebatur.

13. Historia translationis Imperii breviter proponitur.

14. Populi consenus in translatione iustae, exludi non potuit.

15. Demonstratur ex historiis, populi consensum intervenisse, nec solum Pontificem transtulisse Imperium.

16. Respondetur argumentis et effugiis Bellarmini.

17. Respondetur auctoritatibus corum, qui Pontifici videntur totum translationis negotium asscribere.

18. Pontifex nihil attribuit Carolo praeter nomen et coronam Imperatoriam.

19. Nec quiquam praeterea attribuendum habuit.

20.Carolus M. Imperium acquisivit iure belli et spontanea subditorum submissione.

21. Ipsi Pontifices fuerunt iurisdictioni Caroli subiecti.

22. Ex consecratione et benedictione, seu coronatione mali infertur ad communicationem potestatis.

23. Imperator non est aestimandus ex titulo seu nomine, sed potestate.

24. Imperator habet plenam potestatem etiam ante coronationem.

25. Papae coronatio, quam confirmationem vocant, nihil potest legitime electo Imperatori addere.

26. Imperatorium nomen nihil addit Regi, praeter amplitudinem dignitatis.

27. Electio successit in locum successionis, et proinde idem operatur, quod successio.

28. Imperator statim a primo die Electionis suae suscipit administrationem Imperii.

29. Imperator nullo iure cogitur petere coronationem a Papa.

30. Decoronatione Imperatoris multa pro diversitate temporum et circumstantiarum, saepius mutata.

31. Ex verbis. quibus Pontifex translationem proponit, de ducuntur aliquot absurde et contradictiones.

32. Examinatur, an transferri imperium potuerit simul in personam Magnifici Caroli, et in Germanos.

33. Francos quidem et Carolum Moriundum ex Germanis, sed patriam deseruisse.

34. De iuramento, quod praestat Imperator Pontifici.

35. Iuramentum Imperatoris non esse fidelitatis, sed defensionis.