NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
[note: Dialogi occasio.] ANT. Interfuistine Aureli apparatui, ac pompae illi augustissimae, qua princeps Hispaniarum Philippus summa cum omnium gratulatione, atque gaudio nuper est in Britanniae regnum acceptus, an falso te dicunt eo visendi eius spectaculi causa venisse? AVR. Interfui vero, ac libenter. Nam longe quidem plura, quam ipse cogitaram, dignioraque omni aestimatione vidi. ANT. Eorum igitur aliquid obsecro Aureli, siotium est tibi, narra: deque eo rege quid tum senseris, dicito. Nam illorum, qui huc inde rediere, pleRique vel falsa nobis referunt, vel pauca nonnulla, et vulgaria. AVR. Nae tu a me longam, atque difficilem narrationem postulas, et eam, quam ab otioso aliquo, et harum rerum auido homine possis commodius audire. Sed tamen ne amici officium
vel hac in parte desideres, breuiter quod in ea pompa praecipuum, spectatuque dignissimumum fuerit, hoc est, de rege ipso quid iudicarim, referam: reliqua nec otium est nunc narrare, et ab aliis cognosces facilius. ANT. Caedo [perhaps: Cedo] igitur quidquid libeat; quando auidis expectatione nouorum nobis quiduis iucundum esse possit. AVR. Ego vero Antoni tametsi narrare multa, quae soleant in admirationem homines ducere, dignaque videri, quae studiose spectentur, possem: nihil tamen ipso illo rege Philippo tota in ea pompa praestantius visus sum mihi cernere: adeo in eo splendor, et amplitudo plusquam regia elucebat, vt reliquo apparatu, qui quidem erat lectissimus, neglecto, ad sui conspectum omnium oculos facile conuerteret. Nam cum primum idem felici nauigatione ex Hispania profectus, breui in Britanniam appulit, atque humanissime a cunctis eius prouinciae proceribus est acceptus, ac demum Mariae reginae, quam absens vxorem de more duxerat, coniunctus: omissis omnibus, quae ad iucunditatem alios, et relaxationem laboriosae nauigationis inuitare soleant: continuo coepit exemplo suo religionem illam, quam instauraturus venerat, prae se ferre, templa omnia adeundo, sacra frequentando, pios, probosque homines fouendo, laudando, confirmando, reliqua demum efficiendo, quae ad pictatem vel maxime stabiliendam pertinerent. His ita excellenti, ac diuino prorsus consilio effectis, constitutisque rebus aliis ad tranquillitatem, commodaque illius reip. quae paulo ante ab impiis, et seditiosis hominibus fuerat vastata, spectantibus, statim se ad pristinam religionem reuocandam, fouendosque homines eos, qui eandem constanti animo semper retinuerant, cum ea vna de causa oppressi iacuissent, contulit, vtrex pius; et iustus, itaque mirari profecto satis non queo, dum huius principis vitam, actusque considero, hac in expeditione praesertim, non iam humanos conatus, consiliave, quaecerte nulla fuisse hîc videntur, adeo magna est, et inusitata, sed Dei cuncta administrantis prouidentia: qui quod nemo vnquam putarat, ac ne cogitarat quidem perfecerit. Extinctum enim veneno esse iuuenem regem ab eius tutoribus regni occupandi studio, indeque accidisse praeter eorum spem, atque opinionem, vt veraregni haeres Maria in eam possessionem, e qua tyrannidis vi fuerat deturbata, restitueretur, et eandem, repugnante etiam seditiosorum hominum turba, et oppressa consilio atque armis, paterno regno potitam: tum in imperii societatem ac matrimonium, inuitis, ac tumultuantibus improborum plerisque, ab illa principem eum, qui cunctos Europae reges pietate, iustitia, clementia, humanitate, potentiaque superaret, ascitum, imperiumque ex voto adeptum: certe maius est non opinione solum, sed etiam consiliis, viribusque humani ingenii. Quae omnia cum [reading uncertain: print faded] optimo huic videam regi accidisse, quasi diuino alicui viro, et e coelo huc demisso: equidem eo magis illum admiror, quo plura veri regi in ipso signa cerno [reading uncertain: print faded] : quae vberrimam sane illius historiae scriptoribus ad dicendum praebere copiam poterunt. Magna est enim non modo historici, sed ipsius quoque historiae felicitas in [reading uncertain: print faded] eiusmodi incidere argumentum, quod omnes ad laudem, imitationemque possit inuitare. Cum tantam itaque in hoc vno rege vitae praestantiam virtutumque
omnium specimen animaduertam, rarum profecto, atque excellentem quendam principem eum ipsum esse arbitror, vt quoties regem aliquem omnibus numeris quaeram perfectum, in illum tanquam in formam absolutissimam, et quasi Ideam cogitatione mentis adumbratam animum conuertam. ANT. Mirisice quidem tu mihi Aureli laudasse videris id, quod nemo aeque, ac tu laudet: eoque magis, quod cum caeteri omnes in eo principe multa commendatione digna praedicent, a te omnes in ipsa commendationis forma vincantur. Adeo enim ipsum extollis, dum velut Ideam regis proponis, vt non verearis constanter id asserere, quod cogitatione plerique, non reipsa esse arbitrentur. Magna res est, mihi crede, atque rara, numeros omnes eius, quem docti prudentesque viri describant, regis in vno quoquam posse inueniri: idque mihi sane optatum potius, quam omnibus seculis vsquam inuentum videtur: cum si verum esset id, quod tu sentis, alia esse reip. forma, alia ciuium, atque aliarum rerum species alia, quam nunc sit, deberet. [note: Regni atque regum vituperatio.] AVR. Ecquid nam aliud obsecro Antonirequiris? num aliquam nobis reip. Platonicae, aut Atheniensis: quarum haec vel ab ipsis Atheniensium optimis ciuibus vituperatur maxime, illa per se satis vituperabilis est, vis inducere? ANT. Ego vero nihil istorum. Sed miror profecto in tanta cum omnium aetatum, tum huius nostrae principum eorruptione, laudarete quidquam posse, quamquam hunc quidem vestrum regem laudo, nostroque gratulor seculo: cum illorum plerique hoc tempore reges nomine tantum, reautem ipsa tyranni sint. Qui enim Siciliae tyranni grauiores, infestioresque publicae commoditati vnquam fuêre, quam suis illi populis sunt? Atqui eo sane illis hi deteriores existunt, quod illi iidem, vt soli dominarentur, nec amicos, nec consanguineos, aut filios imperare simul, dum viuerent, permittebant: hi autem, tot alunt reip. suae tyrannos, quot familiares, et amicitia sibi coniunctos habent. Horum enim consilio perniciosa ciuibus suis bella temere aut suscipiunt, aut suscepta pertinacissime propter priuata odia et commoditates sustinent: tum pace, belloque pariter ciuitates nouis quotidie exactionum generibus vel a suis, vel ab aliis, proposito etiam inuentoribus praemio, excogitatis opprimunt, et spoliant: dein quod grauissimum est, magistratus ac publica munera vendunt, eaque ambitiosis, auarisque hominib. [abbr.: hominibus] loco praemii, aut gratia paucorum concedunt: postremo tam stolidi, prauique sunt, vt cum ab eisdem familiaribus falli se saepe sentiant, adulationum illecebris irretiti quasi sponte caecutiant, velintque per paucos illos tyrrannos omnia geri, atque administrari. Hi enim nullo publicae commoditatis studio impulsi, nullisque bonis artibus, aut virtute instructi, sola adulandi ratione seruiendique cuiuis libidini, aut prauitati regum parati, eorum sibi gratiam conciliantes cuncta reipub. bona in suum conuertunt commodum, omnia pro libito gerunt, persuadentque principibus, fidem eis affectu, non iudicio aliquo adhibentibus. Quo fit, vt reges nullo iudicio, nulla voluntate, nullo consilio, nulla prudentia, nulla demum ratione vtentes, sed illorum, quos familiares habeant, arbitrium, et nutum sequuti, nihil in rep gerant, nullos ad dignitates, honoresve prouehant, nihil dent, capiant, statuant, confirment, mutent,
nisi per illos: cum iidem neminem fidum, prudentem, sanctum, doctum, vtilem esse affirment, praeter illum, quem ipsi affectu, aut cupiditate aliqua insinuent: reliquos ineptos, ignaros, inutiles, contemnendos esse, facile praedicent. Hinc fit, vt pauci hi non minus regnare, ac tyrannidem exercere in inferiore studeant, quam ille ipse eorum tyrannidis fautor princeps in omnes. Atque id sane magis in hoc hominum genere mirum est, quod non solum perpetua adulatione, et seruitio partam principum gratiam tueri conantur, sed tanquam obstacula consiliorum suorum quoscunque prudentes, probos, integros, liberos doctosque viros a principe remouent: ne quasi detecta eorum nequitia e dignitate, ac loco cadant, tum horum in locum alios sui similes, homines ambitiosos, auaros, adulatoresque studio amicorum, aut malis artibus, aut simulatione doctrinae, et sanctimoniae insinuatos sibi asciscunt, quorum autoritate (nam hanc illis ipsi tribuunt) innixi diutius, liberiusque dominentur. Cum horum ergo libidine potius, quam recto iudicio reges cuncta administrent, nihilque plane intelligant, eo quod adulatione perpetua obcaecati veri nihil vnquam audiant, aut noscant, cum suam his ipsi addant auaritiam, cupiditatem, insolentiam, animi impotentiam, vitiumque naturae, aut morum non modo bonis consiliis non extirpatum, sed irritatum saepe ab illis ipsis adulatoribus quiduis laudantibus: quî possint boni esse, ac non perditissimi potius, et perniciosissimi tyranni? nisi quod titulis, et praetextu bonitatis, clementiae, humanitatis, studii in rempublicam curaeque communis salutis, omnia se agere dicunt, praedicanturque a multis: qui cupiditate, ambitioneque pari vel regum ipsorum, vel illis familiarium gratiam venaturi, nihil non probant, nullam cuique sceleri excusationem non addunt, titulosque lectissimos iis, et nomina honestissima tribuunt, cum optimis priscae aetatis regibus eos conferre, ac anteponere non verentur. Qui quidem morbus eo est per omnium hominum animos peruagatior, quo plures ambitiosi, auarique existunt. Nec te quidem ipsum Aureli (pace tua dixerim) non modo me, aut alium minus constantem, ac probum ab hoc numero excipio: tanta est horum temporum corruptio, atque prauitas. Quam si praedicare libero elatoque animo probus aliquis vir cuperet, non modo ei a principe, graui supplicio indicto, silentium imponcretur, sed refelleretur etiam a multis, qui probitatis doctrinaeque nomen adepti, tueri contrarias partes, quasi pro aris et focis depugnaturi, vellent, vel hac ipsa de causa haberi in eo numero cuperent. Hoc cquidem ipse persuasissimum mihi habeo, nemoque tantis me praemiis, tamve fucatis rationibus oppugnauerit, vt vel ab hac sententia deiiciar, aut illi vnquam cessurus sim. Quamobrem tuam in hac parte responsionem, quam scio vulgarem (sit dictis venia) affectuque plenam fore expectare nolo: sed quando huc sensim deuenimus, ne nos magna inuicem concertatione vexemus, videamus quaeso deinceps, quid tu de rege, atque regno, non isto dico, tuo, quod non diffiteor optimum esse, sed in vniuersum de quouis alio, iudices, ego vicissim quid sentiam, indicabo. AVR. Semper te Antoni, postquam es in Italia, Germaniaque diu
peregrinatus, multorum ad ministrationis perstudiosum iudicaui, cum modo Venetorum, nonnun quam Genuensium, atque Senensium, interdum Heluetiorum respublicas saepe laudare, et pugnacissime soleas defendere: nunc autem in hoc sermone nostro te id sentire, minus equidem miror, qui semel suscepta in sententia persistens nihil putes, nisi quod administretur a multis bene constitutum esse. Itaque te reges, et regna vituperare mirum nequaquam est nunc, qui tuo id more facias. Quod autem orationis me tuae initio ad disp utationem de regno inuitasti, priusquam conuitiis tuis in reges omnes tam probos, quam improbos respondere me sineres, facis tu quidem pro tuo innato fere contradicendi studio: vt cum me dissentire abs te videas, facilius, atque liberius, occasione data possis repugnare. ANT. Nequaquam id ea de causa Aureli facio: sed vt solemus variis de rebus sermones saepe conferre, ita quoque a te nunc postulo, oroque, vt hanc de regno quaestionem pulcherrimam pertractemus, collatis vtrinque sententiis, quo melius veritas inueniatur: qua de si contentiose, vt suspicabare, disputetur, nihil exploratum constabit. LVC. Aequum profecto est Aureli, quod a te, vt pro eodem isto respondeam, petit Antonius: nec enim quid melius agere poteris, nunc praesertim, cum otium tibi suppetat, quam hac de re longe vtilissima dicere. Quamobrem et ego vestrum vtrunque oro magnopere, ne hanc disserendi tam commodam occasionem praetermittatis. AVR. Semper vos facilitate mea abutimini Luci, et Antoni, nihilque nobis negandum a me putatis, quantumvis id sit difficile, atque arduum. Quo nomine vestrum vtrique assentiar, ne me pertinacem atque morosum iudicetis. Sed quonam pacto a me vultis hac de re agi: num solus hoc totum quasi explicandae huius quaestionis onus subibo, an vos me vicissim iuuabitis? LVC. Subibis vero ipse praecipue, qui bene validus atque robustus sis, nos te velut asseclae disserentem sequemur, seu potius rogabimus, si quid obscurum obiter videatur. ANT. Esto igitur vt a te Lucius iste petit Aureli, ne ab eo rursus dissentias. AVR Faciam ergo, quod petitis, vestris tamen studiis impulsus: neque enim ego tantum laboris sumerem, in re praesertim adeo difficili, et apud eos, quorum ego iudicium reformidem, doctrinamque plurimi faciam. LVC. Sine tu isthaec Aureli, ne longius a proposito digrediare, sicque occasione subterfugiendi laboris quaesita, nihil agamus: itaque illuc tandem deueni, quo te nos, seu res potius ipsa iam vocat. AVR. Vestris ergo adductus petitionibus faciam, quod poscitis. Sed vt sententiam meam facilius apertiusque exponam, sinite me quaeso perpetua oratione id agere, ipsi postea, si quid forte obiiciendum putetis, interrogabitis. ANT. Imo nihil sane magis aut ego, aut Lucius iste, vt puto, optamus: tu demum ad rem, quam instituis. AVR. Principio vt non tam regnum esse a natura [note: Aliquod essere gnum, et reip administratio nem debere ost enditur rationibus.] ortum, quam idem caeteris omnibus reip. formis anteponendum, quod tu contra sentiebas Antoni, paucis nunc videatis, disputationem omnem paulo ab exordio altius repetam, quo cuncta melius constent: itaque vt regnum esse, atque regem in hominum societate debere, ruditer nunc primum doceam (postea enim id suo loco acuratius dicetur) naturam rerum ipsam, si placet, intueamini.
Multa enim argumento esse poterunt, regnum non hominum institutis, sed vi naturae constare. Nam ipsa imprimis in mundi vniuersitate vnum esse illius auctorem, atque parentem, vt Plato vocat, vt autem Homerus, patrem hominum, atque Deorum cernimus; cuius prouidentia, consilio, nutuque cuncta regantur. Huic summo Imperatori veluti reges alii, sic mentes diuinae subiiciuntur: quarum diuersa munera sunt tam inter se ipsas, tum etiam in homines, aliaque omnia: vt certe fateri necesse sit, non minus esse regis, ac regni formam aliquam primam in Deo, quam mundi, caeterarumque rerum, quaecunque exoriantur, ac fiant: cum vt mundus ipse, atque ipsius partes omnes fieri sine principio nequeant, sic illud ipsum principium quasi rex quidam illarum existat. Iam vero vt per singulos gradus naturae progrediamur, vel res inanimes regni quandam formam prae seferunt, cum in iisdem aliae sint aliis et praestantiores, et officaciores, atque aliae veluti praesint, ac vim aliis adhibeant: vt coelum elementis, haec rebus concretis: et ex iisdem nobiliores, ac meliores minus nobilibus. Forma enim cuiusque rei, vt Physici docent, materia praeficitur, eo quod ipsam informet, ad suique imaginem exprimat. Formarum item praestan tiores vim habent in minus praestantes, sicque ordinem quendam velut reipub. inter se tuentur. Animalia porro, quaecunque societate aliqua sunt inter se deuincta, quantumuis rudia, etcommunis sensus expertia suam quoque habent regni formam, regesque suos, quibus obtemperent: vt piscium multa genera, quae cateruatim nare, confluereque aliquo magna copia videmus, quasi tota eo se illorum resp. conferat, quo rex tendat ipsorum. Inter aues praeterea, quae stupiditate piscibus proximae sunt, vel maxime soliuagae aliquam habent, quam ducem sequantur interdum: vt grues taceam, prudentissimum et sagacissimum animal, vt reliquas demum, quae magna ex parte coire, et consociari videntur. Quae certe societate nulla coniungi, nisi dux eius iunctionis esset aliquis, possent, quia temere ac fortuito ipsas in vnum congregari, tantus illarum ordo negat. Quin et armenta, et pecudes (e quibus praetereo insecta quaedam, vt apes, quarum summa est prudentia) nec suis item ducibus, atque regibus carent. Ac demum, vt rem in pauca deducam, cuncta videmus reip. societatem, regnique formam imitari, nec solos id homines sibi posse vendicare. Qui sane hac in re ab reliquis omnibus, quaecunque eum, quem diximus, ordinem seruant, non discrepant, nisi quod huius signa, et imaginem expressiorem habent, quam illa, sicut ratione, menteque cunctis excellunt. Et quidem tametsi vi ipsa naturae societas hominum constituta non videretur, ipsa profecto nos conformatio membrorum nostrorum, animiqueue species id indicaret aperte. Cum e nostri corporis membris, alia videamus aliis praeesse, vtique quasi administris: vt caput toto corpore, corpus pedibus atque cruribus, brachia manibus, eodemque modo reliqua omnia, quae aliiscunque imperant. Animus vero ipse, praeterquam quod toti corpori praeest, quasi ductor, et princeps, diuersas item habet sui partes, alias aliis praestantiores, aliasque sibi mutuo subiectas, vt mens, quam a principatu [gap: Greek word(s)] Graeci vocant, supremum tenet gradum virium omnium,
dein voluntas, mox ordine reliquae inferiores. Quas sic in ter se connexas Plato inquit, vt musicum quendam efficiant concentum, dum rationi iracundia huicque appetitus subiicitur, vnumque reddunt cunctae pulcherrimum ordinem cogitationum, actionumque omnium: quo dissonante, vel etiam dissoluto, summa sequatur animi perturbatio, necesse est. Ab his velut principiis ordo, formaque humanae societatis, tum regiae institutionis nasci videtur: cum vt homo natura est sociale a nimal, omnisque societas ordine continetur, sic eius principem aliquem esse necesse sit, ne ordine illo, quo stat omnis communio, si rege careat, priuetur: quando ab vnitate ordo prosicisci debet, si hoc nomine sit appellandus, eoque sublato, consistere humana nequeat societas, quia nec sine ordine possit. Ita videmus quasi a natura sit comparatum, omnes omnium hominum vel maxime agrestium caetus aliqua inter se reip. forma contineri: vt magno sit argumento, naturale id esse, quod sit aeque omnibus insitum, et idem permagnam habere vim, quippe cum a natura ducat originem. Et certe si hominis est, qua rationis, atque sermon is particeps, non solum simili suo ad propagationem generis, sed etiam ad vitae cultum, et necessitatem coniungi, nullaque congregatio carere iure potest, sequitur eius aliquam formam esse, summamque rationem, quam suo quique arbitratu siue remp. siue regnum appellent, modo quid huiusmodi essere ipsa fateantur. Debere autem esse aliquam societatis humanae conformationem siue reip. siue regni, siue cuiusque demum administrationis (neque enim nunc ea de re multum laboro) quo ipsa veluti norma contineatur, declarant pertur bationes, dissidia, seditionesque ciu tatum, in quibus vel nullus est magistratus, vel idem imprudens, atque iners. Item cum vniuersae societatis humanae finis commune sit bonum, in quod ipsa referatur, necesse profecto est, principem esse causam aliquam, eique praesidentem, quae illam possit propositum ad finem deducere: cum ipsa sese societas nequeat ad illum comparare, quando nec singulae illius partes possunt, atque id etiam omne, quod quid ad aliud inslituat, eo sit semper praestantius, quod referatur. Hoc autem quod societatem ipsam contineat, atque in aliud referat, vocet pro arbitrio suo quisquam, vt velit, dum ex hisce constet, in omni societate ordinem aliquem et constitutionis et administrationis esse debere: cuius vniuersi curam aut multi, aut pauci, aut optimi quique, aut vnus denique gerat. Et ne omnia persequar longius, sat huius rei magnum est argumentum, quod nationes cunctae ab ipso statim humani generis, et societatis exordio rectorem, principemve aliquem semper habuere, quem nunquam expulerint, licet aliquando mutarint: quodque tanto consensu vni, pluribusve ciuitatis vnius rectoribus subditi omnes parcant: et quod vel priuati homines, cum aliqua de re inter se dissentiunt, vnum sibi soleant arbitrum praeficere, cuius pareant consilio: vt mirum sit a natura vim tantam regni hanc administrationem habere, [note: Regnorum origo et initia.] quando sponte illud omnes conseruent, nec vnquam eo carere possint. Docet id apertius regnorum origo, et successio, quae hisce mihi principiis orta videtur, quod hominibus dissociatis adhuc et vagis, atque vnum in locum coeuntibus,
appetitu societatis natiuo, amoreque sui similis eos instigante (non frigoris necessitate, vt Vitruuius, nec eloquentiae admiratione, vt Cicero existimauit) iidem continuo aliquem ordinem, qui omni est multitudini necessarius, adhibendum cognouere: sicque reip. formam quandam, initio quidem rudem, fereque informem, quod adhuc rerum multarum, quae vsu postea compertae sunt, caruissent: deinde perfectiorem, meliusque institutam ad mores, ingeniaque suae gentis atque regionis constituere. In hac autem societate, quia id maximarum perturbationum erat causa, quemcunque e vulgo sine ordine pro libito quocunque tempore, ac loco obire: nec esse aliquos ciuium gradus: alii quidem duos tresve, aut plures, quorum consilio vti vellent, sibi elegere, alii societatis suae optimos, alii vnum, alii denique alios, vt tempus, occasio, vel ingeniorum eorundem natura postularet. Necessarium porro fuisse hunc hominum principatum in terris, ex eo intelligitur, quod idem illud, quod nunc perturbatis seditione ciuitatibus euenit, olim extitisse ante omnem reip. constitutionem videtur. Nam vt hodie commota in rep. quiuis vel media e plebe, vt est audacissimus, summam potestatem occupare, pro libidine cunctis imperare, spoliare aliorum bona, rapere, et quidvis pro libito agere non veretur, sic olim idem vsu euenisse videtur, quapropter societas hominum, autoritate, dignitateque omni sua praestanti alicui, prudentique viro delata, coacta fuerit, eius se imperio subiicere, ne sceleratorum iniuriis, audaciae que pateret. Hinc effectum est, vt is, cui communi omnium consensu tributa esset summa potestas, quasi communitatis personam gerens, iure aliquo inciperet omnes cohibere, leges imponere, ac facere, alios vi, ac metu coercere, alios praemiis afficere, necessaria sibi praesidia, et vniuersae societati parare, quibus se tueretur non modo aduersus domesticorum hostium impetus, sed ad externorum etiam, itaque huic paulatim auctoritas magna, atque imperium vniuersae societatis approbatione datum, accessit, quousque vel idem sibi ipse perpetuo, ac posteris suis vi, et armis vsurpauit, repugnante etiam communitate, fauentibusque illius tyrannidi paucis amicis, et potentioribus, vel oblatum ab aliis vltro accepit, retinuitque in posteros haereditate relictum. Hisce igitur ex initiis imperia omnia et nata, et constituta mihi videntur, si rerum publicarum, ac gentium mutationes, historias, memoriamque antiquitatis vel ab orbis primordio repetamus: nisi quod saepe, vti dixi, apud alias gentes vnus aut alter fortasse rerum potiri solitus sit, apud alios plures vel ex praestantibus, vel potentibus, apud alios aliqui ex ipsa multitudine lecti. Ex quo formae rerum publicarum diuersae natae sunt: de quibus hoc loco minime opus est dicere, dummodo constet, administrationis cuiusque formam omnem, atque ordinem aliquo [note: Sententiae diuersorum de regni origine, et causis.] ex huiusmodi fonte manauisse, quod ad institutum nostrum spectabat: cum itaque huiusmodi esse regnorum omnium origo, et incrementum, natura quoque humani ingenii id indicante, videatur: fit, vt alii regnorum alias vicissitudines, et successiones induxerint: alii casu quodam homines ipsa ex terra sponte veluti herbas natos inter se coisse, cognitoque societatis beneficio, paulatim congregatos
fuisse finxerint: alii demum pro captu suo aliud eiusmodi excogitarint. Nam Plato in Ciuili dialogo, et cum eo poetae omnes auream fuisse quandam mundi aetatem sub Saturno dicunt, cum homines passim sine lege, sine iure, sine ordine, nullo duce, regeve, praeterquam Deo, vagabantur, alebanturque ex terrae fructibus sponte sua enascentibus nullo cultu, aut agricolatione, cum nihil iniuriarum ab aliis cuiquam inferretur, cum omnia essent communia cunctis atque obuia. Hanc sine dubio mundi conditionem poetae, antiquique philosophi ex eo fortasse commenti sunt, quod ab Hebraeis aliquando audierint, vt alia religionis eorum decreta non pauca, aetatem fuisse quandam primi hominis, in qua idem Deo gratus, atque innocens nullis adhuc se vitiis inquinarat: siue ex eo, quod apud Danielem vatem in sacris libris legerint, primum illud terrarum orbis sub Babyloniis imperium aureae cuiusdam statuae forma esse significatum. Aiunt praeterea, Ioue regnante argenteam aetatem subito, hoc est, priori deteriorem, iustitia e terris ad superos euolante, extitisse, tuncque rapinis, caedibus, pugnis, dissidiisque homines inter se saeuiisse, cunctaque perturbata esse: quapropter necesse fuerit artes excogitari, et necessaria vitae adiumenta, cum propter hominum iniustitiam nec facilem sese iis terra praeberet, et eius fructus ab aliis per vim raperentur: tunc leges, iura, et respublicas condi cepisse, denique omnem hunc vitae cultum, quo nunc etiam vtamur, paulatim, ruente in peius mundo, hoc est, aenea, et ferrea aetate iam subeuntibus, propter maiores necessitates inuectum, itaque hominum vitio respublicas informatas, leges et iura condita, imperia et reges institutos, omnem denique ciuitatum ordinem institutum propterea, quod nulla ratione alia vita, sic affectis hominibus, corruptisque degi posset, quam si iure aliquo illi cohiberentur: cum vt priori illa in aetate aurea innocentiores, sincerioresque erant, ita nec tot legibus et institutis eguerint. Qui vero mundum fuisse ab aeterno putant, vt nullum rerum omnium interitum plane, sic nec rorum, nec ordinis ciuitatum istius institutionem fuisse vnquam intermissam, nullamve prorsus arbitrantur, licet diuersas regnorum vicissitudines, et conuersiones fuisse existimarint: vt quae imperio vnius ciuitas primum paruisset, eadem alias subiiceretur pluribus, aut vice versa, quae pluribus prius, vni postea. Sic Plato in Atlantico Atheniensium rempubl. aliam quandam ante octo annorum millia extitisse, aliasque Athenas fingit: idemque in Timaeo apertius confirmat, quod quasi cum mundo aeternus hic rerum publicarum ordo, quo nunc vtamur, et eo fortasse alius praestantior extierit. Aristoteles ne verbum quidem ea de rc faciens modum duntaxat, et ordinem, quo respublicae constitui potuisse videantur, arbitratu suo tradit: minime tamen significat, num idem ita ab aeterno fuerit, an inceperit aliquando: quanquam vero est similius eum, qui mundi aeternitatem induxerit, rerum icem publicarum constitutionem perpetuo fuisse putare. Epicurei, qui homines subito ex atomorum concursu aeditos opinantur, non minus temerariam ciuitatum originem afferunt, quam illam ipsam humani generis. Mihi autem veram hominum originem intuenti
[note: Verae regnorum causae et incrementa qualia.] ab ipso statim exordio, natura ingenii nostri, sermonis, rationisque vi, atque appetitu nos instigante, coetus fuisse hominum videntur. Nam praeter id, quod effecto iam homini Deus, ne solus esset, comitem sui generis foeminam adiunxit: quod magnum est societatis necessario naturae vinculo coactae argumentum: postquam ex eo primo coniugio filii nati sunt, atque eorum auctus paulatim numerus, non solum domicilia sibi aedificauerunt, in quibus tota familia contineretur, sed ciuitates postea coluere: quae certe sine ordine, atque institutis nec esse, nec am plificari, deriuarique in alias colonias potuerint. Hisce tenuissimis ortae initiis respublicae omnes plura et incrementa, et ornamenta tum legum, et iuris, tum cultus, et artium, tum reliquorum vitae commodorum acccpere, docente videlicet eas multa necessitate, vsu, experimento, poscenteque plura hominum vitio, varietate ingeniorum, locorum, ac temporum. Quorum omnium qui historiam antiquitatis euoluere, noscereque velit, rationem facile intelliget. Cum autem iam vnaquaeque ciuitas suis regionibus esset conclusa, earumque rectores angustorum adhuc finium dominatione contenti primo paucos illos ciues quasi filios patrio iure continerent, tum demum aucto ipsorum numero, et propagato, in proximos pagos, atque colonias paulatim eos deducere inceperunt, quousque gentis eiusdem homines non iam vnis moenibus, nec ciuitate vna, sed latioribus agri spaciis diffusralias ciuitates aedificarunt, et coluere, crescente vero, vt fit, vna cum rerum copia cupiditate, atque auaritia, subiit continuo inuadendi aliorum fines, ac suos propagandi libido: quod primo a Nino Assyriorum rege factum Iustinus, a Nembroto Iosephus scribunt: itaque primum ii, quos communis populorum consensus principes iuris, atque ordinis conseruandi causa delegerat, angustissimam illam hominum, quibus praeerant, societatem im perio suo vel armis occuparunt: vt rerum soli potiri vitam omnem tranquillius, summotis longius hostibus, possent, et filiis suis, quos simili in dignitate cuperent constitutos, eandem ditionem rel nquerent: vel recte factorum in suos nomine illud perpetui regni priuilegium et sibi, et posteris suis, quos ipsis fore similes, cuncti sperabant, oblatum veluti praemium seruatae societatis accepere. Accepto iam, vti dixi, ciuitatis, siue ditionis illius angustae, ac circumiacentis vni vrbi quasi parenti dominatu, paulo post illi aut per vim, et iniuriam, aut iure aliquo fines accepti regni amplificarunt, auctaque potentia, reges vel potentissimi, vel minus potentes effecti sunt. Et quemadmodum ea, quae cunctis communia prius erant, vnicuique postea, cedere, ac propria esse coepere, ita etiam ditionem illam aut vi occupatam, aut datam sponte a ciuibus reges tanquam paternam haereditatem accepere, acceptamque posteris reliquere. His mihi Luci, et Antoni orta principiis regna omnia videntur, nisi quid aliud nobis videtur. LVC. Nobis vero nihil plane aliud: imo perge quaeso, vt coepisti: sunt enim haec valde iucunda. AVR. His ita constitutis, quid nunc praeterea requiritis? ANT. An tu vel expectationi nostrae, vel tuis promissis te satisfecisse putas? omnem de regni forma, atque institutione sermonem a te reqairimus, noli ergo haesitare amplius, aut
detrectare laborem. AVR. Veniam ergo quo vultis, siquidem manus vestras non licet effugere. Imprimis autem quid sit reip ad ministratio, et quotuplex, dicam, [note: Reipe definitio, et species.] quando eiusdem de origine hactenus dictum est. Respublica, vt recte Aristoteles ait, ordo est eorum, qui vrbem aliquam incolunt. Huius ordinis ratio ipsa ciuitatis eiusdem administrationis forma, tanquam subiecto constat: quoniam hanc singuli, vt supra dicebamus, tueri per se nequeunt, sed vniuersae societatis nomine vnus, aut multi, quibus eiusdem commissa sit procuratio. Ita fit, vt quot societatis regendae formae sint, totidem etiam sint rerumpublicarum. Regi autem rempub. omnem vnius, paucorum, multorumve administratione, necesse est, quando id experientia docet, et ratio confirmat, communem vrbanae societatis vtilitatem, quod est reip. finis, vel vnum, vel paucos, vel multos curare posse, cum nulla ciuium distinctio sit alia, praeter hanc tripartitam. Iam quia in rep. omni communis semper vtilitas est quaerenda, siueab vno, siue a multis, siue a paucis administretur: si ab vno id fiat, regnum nominatur, si a paucis Aristocratia, si a multis communi voce respub. Contra vero si negligatur publicum bonum, priuatoque postponatur, tyrannis existet, si id vnus faciat, aut Oligarchia, si pauci, aut Democratia, si multi. Ex his apparet, sex esse reipub. formas, inter se contrarias, tyrannidem et Regnum, Oligarchiam, Aristocratiam, Democratiam et remp. Sed his omnibus nunc praetermissis, de monarchia, quae veluti genus, et regnum, et tyrannidem continet, iam disseramus: postea eadem reliquis cum reipub. formis comparabitur. Monarchia igitur, vt nomen eius indicat, est vnius imperium rempub. ad ministrantis. Nam reliquis in ciuitatum formis vel pauci, vel multi hoc idem faciunt, qui tum optimates, tum potentiores, tum populares dicuntur: in monarchia vero vnus tantummodo, quem nos Graeco nomine, sed apud Latinos satis iam trito Monarcham appellabimus. Hic, vt initio dicebam, vel occupata vi, et armis ditione, quam publicus ciuium fortasse consensus electo ex omnibus illi subiecerat, vel omnium studio accepta cum esset virtutis, et meritorum causa, propterea in hanc potestatem cooptatus videtur, quod contra potentiorum, ac nobiliorum tyrannidem populus vno aliquo duce in digeret: cuius consilio, potentiaque illis exaequaretur, quodque ab vno commodius resp. quam a multis administrari, vt suo loco docebimus, videretur. Hoc [note: Regni form a, et earum inter se discrimen.] modo regnum et constitutum, et conseruatum, vt ego iudico, est. Sed eius variae sunt formae ab vno veluti capite natae: quas iam, si placet, complectar, antequam veri regis officia describam. Aristoteles vir grauis, atque excellens libro de rep. tertio, regni nomen late patere putat, itaque quatuor habere formas diuersas: quarum prima (sequar enim illius sententiam) est ea, in qua reges veluti duces sunt alicuius exercitus: qui in bello tantum supremam vitae, necisque potestatem habeant, quique non quidquid libeat, sed quod optimorum consilio reip. prosit, efficiant: cuiusmodi fuerit Laconicorum regum imperium: quod ipsum longe omnium est praestantissimum. Secunda regni forma est, in qua reges iidem a maioribus iure imperium accipiunt, illudque non externorum, sed ciuium armis
tuentur: in quo discrepant a tyrannis, tamen supremam habeant potestatem, non quasi duces in milites, sed vt seruos domini: quamobrem tyrannica prorsus haec forma est, eaque Barbarorum propria. Tertia est illa, in qua summa quidem potestas vni datur a populo, vel ad tempus praescriptum, vel in vitam omnem: sed haereditate aut accipi, aut tradi posteris nequit: qualis apud Romanos erat Dictatura, Atque hoc ipsum regnum ab illo secundo, et tyrannico id tantum differt, quod haereditate non accipiatur: caeteroquiregnum quodammodo nominatur, quatenus ciuium voluntate, et studio alicui conceditur, aut concessum retinetur. Quarta denique estea, in qua ciuium voluntate, ac suffragiis summa conferatur alicui potestas, nec ipsi modo, sed eius etiam posteris omnibus: cuiusmodi regnum heroicis temporibus dicitur extitisse, cum ob tributa communitati beneficia, et prudentiam, vitaeque praestantiam imperium vni viro, eiusque posteris, qui ei similes fore putabantur, conferebatur. Additur his quinta regni forma, quae omnium optima est, in qua resp. vniuersa vnius quasi parentis consilio, voluntateque ad communem vtilitatem gubernatur: cuiusmodi regnum patrifamilias simile est, quod sicuti potestatem hic omnem in suos habens, eorum tamen vtilitati consulat, ita ille summum quidem habeat imperium, sed publicae commoditati congruens. Has igitur quinque regni formas hoc inter se congruere idem Aristoteles ait, quod summam in iis potestatem principes teneant: quod voluntate ciuium imperent, quod soliex omnium numero sint, et potentissimi, et honoratissimi: quod denique arbitrio suo cuncta administrent: differre vero, quod in prima regni forma, id est, Laconica, plena regi potestas non sit, cum in bello duntaxat vitae, necisque imperium habeat omne, idemque ciuium suftragiis, aut haereditate accipiatur, secunda et tertia proxime accedant ad tyrannidem, eo quod vniuersam in suos habeant potestatem quouis tempore, eosque veluti seruos domini regant, quod que haereditate, aut suffragio reges creentur: haereditate quidem in secunda, suffragiis in tertia regnispecie, quarta in forma, et suprema in est alicui potestas, et ea non haereditate accepta, sed ipsi, dum viuat, regi ciuium voluntate, posteris vero eius lege concessa: vltima, quae tanquam altera ex parte primae respondet, ac reliquas tres quasi medias vna cum prima illa complectitur, habet quidem omnem potestatem et domi, et militiae, suoque vniuersa consilio regit, haereditate et accipitur, et posteris relin quitur: sed vtilitati publicae consulit. Quae quidem forma omnium perfectissima et vtilissima [note: Propositio di putationis vniuersa deregno, et rege.] est, quod ab ea veri reges, veraque regna dicantur. Qua de ipsa quidquid a nobis de rege iusto, atque regno praecipiatur, intelligendum est. Huiusmodi enim regni originem quasi a natura in ductam, et vtilitatem descripsimus, atque eiusdem officia, partesque deinceps trademus. Vnus igitur princeps hic, siue monarcha, qui solus reip. procurationem velut paterfamilias habet, omnem que et operam, et laborem suum in patriae commoda confert, neglecta vtiliate propria, eodem plane modo, vt Aristoteles inquit, instituendus est, atque tiuis aliquis optimae reip. cum probus rex nihil sit aliud, quam eiusmodi ciuis: quandoquidem
vt eadem optimi ciuis, reique publicae bonae informatio est, ipseque rex ita est instituendus, vt et respublica ipsa, sic etiam rex idem regno, vt regnum optimo ciui, reique publicae bonae simile quod ad institutionem, morumque disciplinam existit. Quamobrem vt rex commode instituatur, videamus, quid in republica et regno bono esse debeat, vt id regis institutioni, regnique, quod fuit propositum, [note: Ordo instituendi regis, et regni qualis hic ponatur.] accommodetur. Huius autem rei duplex est via, qua rex idem seu bonus, seu malus futurus sit, ingrediatur: vna, quae tyrannis dicitur, longe pestilentissima: altera, quae regnum, saluberrima, et praestantissima. Vtriusque peculiaria quaedam sunt, quae diligenter noscat princeps, necesse est, vt non tam virtutis, quam etiam vitii tramitem videat, quo citius ab altero, noto, et explorato altero, possit deflectere. Itaque quoniam ipse personam communitatis sustinet, atque ad eiusdem vtilitatem, honestatemque, quod est reipublicae finis, referre omnia debet: sic se comparabit, vt e reipublicae commodo viuat, cum sui ipse iuris non sit, sed quasi administer quidam ciuitatis. Reges enim non sunt regnorum domini, aut possessores, sed velut clientes, ac subditi vniuersae reipublicae, quando ciuium omnium negotia omnia, curas, labores, pericula, egestates, molestias, dissidia, bella, simultates, contentiones, lites, crimina, pondus denique rerum omnium humeris sustineant: nec possint, etiamsi velint, ex animi sui sententia viuere. Cum sic igitur omnia ex eius procuratione pendeant, ita se idem geret, vt non sibi tantum, sed omnibus aeque satisfaciendum putet, vt cunctis virtutis et integritatis exemplum sit, vt illa cupiat, ac faciat, quae cunctos velit ipse optare, atque facere: cum enim, vti dixi supra, idem publicam gerat, non priuatam personam, publice ipsi viuendum est, non priuatim, hoc est, ad ciuium institutionem. Quocirea vt reipublicae vniuersae mores formantur, quo cuncta melius virtutum officia possint obiri a ciuibus, fiantque probi omnes, ac sancti, ita quoque rex instituendus est, quod velut reipublicae summa in eo sit constituta, quodque eadem debeat ipse tueri virtutis officia, quae alii: vt cum priuatim bonus esse didicerit, publice possit esse commodior: quemadmodum etiam ad ciuitatis temperationem singulos prius ciues, quam totam eorum congregationem temperamus. [note: Institutio regis quod ad corpus attinet.] Quoniam autem principis instituendi non minor in corporis cura pars est, quam in eiusdem animi: quando hic illius tem perationem sequitur, ac idem princeps corpore suo aeque atque animo debeat reipublicae inseruire: quae ad corpus illius pertineant, iam inde ab ortu incipiam defcribere, postea de animi latius conformatione dicturus. Neque enim, quod Plato fecit, oportet ab ipso parentum coniugio, congressu ac procreatione initium sumere, cum id nimis remotum sit, nec principibus omnibus congruat, quorum aliqui forte parentibus non oriuntur principihus. Recens igitur natus infans continuo nutricibus castis, bonis, cordatis, honestis, atque robustis tradatur, vt vna cum lacte virtutem [note: De prima regis in infantia educatione.] exemplo ediscere incipiat, firmusque pariter, et robustus fiat. Multum enim corpusculo nutriendo, animoque rudi quasi excolendo vtrumque contulerit. Difficile quidem erit huiusmodi foeminam inueniri, quae et probitate, et constantia,
et sanitate corporis recte nutrire principem possit: sed inquirenda studio omni, et labore est, cum magni refcrat recta principis educatio non tam ad corpus, quam ad animi probitatem, et cultum. Videmus enim infantes quosdam morosos, difficiles, clamosos, querulos: alios timidos, trepidos, stupidos: alios imbelles, morbidos: alios nimium robustos: alios demum aliter affectos: ob id videlicet, quod a nutricibus haec vna cum alimento, cui sese corporis temperatio accommodat, capiant, cum aetas tenera capax cuiusque rei sit. Quo nomine bene quidem Plato, qui hac in re omnium, qui de republica scripserint, diligentissimus fuit, praecipit, vt quando in tenera aetate dolor, atque voluptas (quae perturbationum animi capita sunt) maxime vigeant, eaque nisi principio cohibeantur, grauissima scelera procrcent: ita infantes educontur, vt statim moderationem, et firmitatem animi, ac corporis capere in cipiant. Id autem siet, si, quod antea dixi, nutrices robustae, firmae, ac moderatae sint, si infantes frigoribus assuefiant, cum calida eorum natura id poscat, si motu frequenti agitentur, vt tenera, et alimenti perpetuo affluxu crescentia corpora corroborentur, acindurescant. Et quoniam terreri diuersis rebus iidem solent, propterca quod accessio materiae frequens imaginationem perturbat, sicuti accidit ebriis hominibus: itemque aut morosi, aut difficiles, aut iracundi, aut queruli fiunt, si nimium eorum cupiditati indulgeatur (indicatur autem ipsorum cupiditas fletu, aut silentio, dum [note: De nutricum regiarum officio.] flent, quod quid denegetur, quo dato, statim tacent) viderint diligenter nutrices, ne quando deserantur, aut pauidi relinquantur: neve illorum cupiditati semper indulgeant, netimidi, intemperantesque fiant. Dum enim ii timere ab infantia permittuntur, imbelles postea existunt, et imbecilles: dum item deliciis, luxuque aluntur, voluptarii, mollesque fiunt. Ergo illis nequaquam, quod plorent, nimis est indulgendum, et saepe plorare sinendi sunt: cum fletus augendo corpori, vt ait Aristoteles, maxime prosit, eo quod corpora velut agitatione quadam exerceantur, sicuti contentione item spiritus vires augentur. Atqui hoc modo infans triennium a nutrice alatur, quemadmodum Plato praecipit, quod aetas illa indicium sequentis sit, et robustior ac sirmior priori, tametsi apud quasdam nationes minori spatio, aut longiori infantes lactentur. Interim etiam cum data illis iam sit loquendi facultas, atque (vt sunt loquaces natura pueri) coeperint garrire, discant a nutricibus proprie, apteque materna vti lingua, et proferre commode verba, ne vitium aliquod negligentia ediscatur. Nouimus enim multos aut blaesos, aut balbutientes, aut haesitantes ob negligentiam nutricum, quae vel exemplo suo illa doceant, vel seueritate non vetent. Hîc porro monendae illae ipsae sunt, et accurate obseruandae a prudentibus, grauibusque viris, aut foeminis, quae hac de causa iis sint adhibitae, vt nullum infanti verbum aut blandum nimis, et adulatorium dicant, ne statim se reges fore intelligant, neve, vt sunt elati pueri omnes, insolescere, ac superbire in cipiant. Quam imprudenter, Dii boni, ac pueriliter illi faciunt, qui infanti tenero, atque inscio adulantes regem eum esse, potentem, diuitem, opulentum, regum potentissimorum filium
dicant, priusque illis animo semina insolentiae infundant, quam probitatis, et moderationis. Ergo nutrices, ministri, aut huiusmodi homines alii haec dicere infanti prohibeantur, caueantque diligenter, ne regem se ille, aut regum filium, tunc temporis audiat, vt iisdem obedientior fiat, et quae praecipiantur, ediscat facilius, tumore, ac fastu deposito. Cum hoc igitur modo princeps a teneris enutritus ad puerilem aetatem peruenerit, protinus paedagogis, atque magistris artium diuersarum tradatur, vnaque ad animi cultum capiendum deducatur, adiunctis praeceptoribus aliis, qui simul cum illis diuersis temporibus conuenientia aetati cuiuis tradant praecepta. Scd horum nos postea munus suo loco in animi institutionis forma explicanda ostendemus: nunc corporis colendi rationem, [note: Qua pueris regibus tradendaeartes, et quae prohibenda.] et magistrorum eidem praefectorum officia describamus. Puerilis aetas leuis est, hilaris, inquieta, indomita, petulans, acris, atque prudentiae expers: igitur puer statim magistris datus iis artibus instituatur, quae aetatem illam maxime deceant, pariterque remoueatur a seruulorum, clientum, leuiumque mulierum confortio, colloquiis prauis, et turpibus, spectaculis, aut inhonestis picturis, a mendacio, et simulatione, a petulantia demum: propterca quod his de causis vitiorum semina quaedam corum animis inseruntur, quae adulta postea in grauissima scelera, et insanabiles animi morbos abeunt. Cum autem, autore Aristotele, duae sint aetates, in quibus in stitui homines oporteat, a scptennio ad pubertatem, atque hinc ad vigesimum primum annum: in prima illa aetate res leues, faciles, ac iucundae, eidemque accommodae discantur, grauiora vero, ac difficiliora in secunda. Aetati puerili, ac tenerae, quae iucunditate maxime ducitur, et inquieta atque leuis est, musica, et motus corporis congruunt: quandoquidem illa multum animum mitigat, et delectat, hic corpus roborat agiliusque reddit. Quo nomine duas res illas Plato huic aetati adscribit: has vero quatuor Aristoteles: [note: Quis motus puerilem deceat regis atatem.] literas, musicam; palaestram, pingendique artem: e quibus tres tantum Plato retulit, literas, musicam, palaestram siue gymnasticam: picturam vero reiicit, qui eandem in libris de republica sicut poëma etiam vituperat, quod multa aspectu in honesta, quae prauo exemplo esse possint, proferat. Sed singulas nos earum artium aetati huic regis primae adhibentes, quatenus, quave ratione ediscendae sint, videamus. Cum corpora omnia, praesertim puerilia, mediocri motu firmentur, indurentur, et crescant: prima Gymnasticae, vt Plato existimat, pueris cura sit. Sunt enim ii vel ab infantia, dum brachiis nutricum gestantur, aut cunis reponuntur, frequenter agitandi: quoniam nihil corpora magis augeat, atque confirmet, quam motus. Gymnastica vero, cuius permagnas vtilitates Plato, et Galenus non vno in loco tantum commemorant, duplex est: Athletica vna, altera moderata, et salubris: illa quidem, quod vasta, dura, robustaque nimium corpora faciat, animoque obsit, valetudinem laedat, ac corporis temperationem vitiet, pueris est pernitiosa, ideoque hoc loco omittenda: haec autem secunda, quae vtilis est, duplex esse Platoni eidem dicitur, aut saltatio, aut luctatio: quibus permultae aliae formae non minus vtiles, atque exercendo corpori aptae adiungi
[note: Motuum corpor eorum forma.] possunt. vt equitatio, pedestris cursus, pilae ludus, hastiludia, aliaque huiusmod exercitationum cuique regioni, aut genti vsitatarum genera multa. Quae quidem nos ordine persequamur. Saltationem Plato pueris tradere primam videtur, tum quod eiusdem sit motus moderatior, tum quod musicae affinior, quae illi [note: Desaltatione eiusque forma.] estaetati congruentissima. Ea vero cum iucunditatis, exercitationisque plurimum habeat, pueris apta est: quorum corpora sine molesta defatig atione exerceri volumus. Quapropter cauendum est, ne quod saltationis genus nimis iucundum, leue, aut turpe afferatur, neve difficile, ac violentum, quod corpora fatigatione nimia debilitet. Alterum enim animo nocet, cuius cum corpore simul habenda cura est, alterum corpori, cuius est valetudini consulendum. Saltationem autem moderatam, atque decoram Persae, ac Lacedaemonii pueris exercendis belloque vtilem putauere, vnde Epaminondas vir bello strenuissimus canere, ac saltare venuste dicitur solitus. Tanta vero ab eisdem decori, honestatisque habita in saltando ratio fuit, vt quod Hippolides apud Clisthenem, cuius duxerat filiam vxorem, aliquanto leuius saltaret, a socero sit reprehensus. Igitur cum saltare iucun ditatis honestae, corporeaeque exercitationis causa, vtileprincipi sit, prohibendus illi est a magistris motus omnis turpis, indecens, mollis, scen icus, vehemens, impudens. Saltationum porro genera singulis fere nationibus peculiaria quaedam sunt, fuereque semper: vt Lacedaemoniis Ascolismus, Baccho dicatus, Colabrismus, Phalicus, Bactriasmus, Strobilus, Apocinus, Graecorum item aliis populis Cordax, Cicinnus, Nicatismus, Mactrismus, Anthema: nostris item hoc tempore Pauana, Gallarda, Germanica, et id genus alia permulta, quae nec in sermonem referre, nec verbis licet exprimere, propter obscuros corum motus, ac varietatem. Id tantum hoc loci sit satis praecepisse, decere quidem principem saltationes aliquas graues, iucundas, honestas, et eas praesertim, quae corpus confirment, reddantque habilius: quando id iucundum, atque vtile sit. Huiusce vero rei curam magistris committi oportet, vt si turpius illum, aut leuius, aut vehementius moueri cernant, acriter reprehendant. Sed de saltatione [note: De luctatione eiusque forma.] haec satis. Huic adiungitur a Platone luctatio: cuius cum forma vna Athletica, vehemens, et violenta sit, altera moderatior: illa vituperatur, et pueris prohibetur, haec commendatur studiose. Cum enim id eius sit institutum, vt corporum sanitas, vires, valetudo, roburque firmetur, habita semper, vt Plato idem ait, animi cura: vt idem vna cum corpore moueatur: ea est luctandi forma quaerenda, quae vtilis, et moderata existat. Neque enim laudanda est, quod prudenter Aristoteles monet, Athletica illa, et ferox Lacedaemoniorum luctandi forma, quae robustiores, quam sanos, atque prudentes illos reddebat, sed moderata quaeuis alia commoda, decens, atque salubris. Huius generis eam esse Plato censet, in qua collum, manus, latera, et totum corpus studio alicuius praemii, et honesto habitu moueatur. Huc item peculiaria illa Romanae iuuentutis exercitamenta adiicere licet, quae et vsum armorum, et corporis vires augeant: vt hastiludia, lapides in altum iacere, sudem, aut globum torquere, arma tractare, equum
agitare, multis modis salire. Quarum quidem exercitationum singulae magnas afferunt vtilitates, si pueros Paedagogi recta ratione instruant, quemadmodum olim Persicae iuuentuti, vt Xenophon scribit, Paedonomi sic nominati, praeficiebantur, qui conuenientia munera singulis assignarent. Ex omnibus autem his exercitationum generibus vtilissima illa corporis sanitati, atque bellicae disciplinae sunt: equitatio, venatio, pedestris agitatio, quae cursu, saltu, pilaeve ludo fit. Equitatio quidem Parthis, ac Persis vsitatissima fuit, eiusque permagnus vbique fuit, estque adhuc vsus, non solum decori, et honestae exercitationis causa, [note: De equitatione eiusque forma.] sed etiam necessitatis. Quare commodum erit etiam, quod in plerisque Beticae Hispaniae populis fit, puerum principem equitandi arte, atque forma instrui, vt equum venuste, apteque incitare, agitare, flectere, retinereque possit: tum freni, ac ephippiorum, stapedarum, totius denique rei equestris rationem, atque vsum teneat: postremo ingenia, praestantiam, aut vitia equorum certis ex signis, quae multa, et aperta sunt, noscat. Haec enim singula prosunt, iucundaque cognitu sunt, praeter id, quod ad bellicam disciplinam maxime conferunt: siquidem multos vel equi lapsu, vel imperitia illius flectendi, incitandi, aut retinendi captos, caesosve ab hostibus, aut periclitatos legimus. vt Septimium Seuerum Imperatorem Romanorum, qui in graui pugna illa cum Albino tyranno equo lapsus vix est ex hostium manibus liberatus. Ad publica item spectacula, et pompas, quae in principum aula quotidie aeduntur, multum et gratiae, et decori venusta, et expedita equitatio addit: qualis in hastiludiis, conflictu Cataphractorum equitum, atque Troiano ludo est. Iis enim rebus commodior equitandi ratio inest, quod iuuenes hi ludi ad bellum quodammodo instruant, quam si, quod aliqui faciunt, in gyrum equus agatur, doceaturve insilire, ad sonum aliquem, sese erigere, pedibusve duobus insistere: ne quod Sybaritis contigit aliquando, principi eueniat. Qui eum, vt erant voluptati dediti, equos etiam ad musicum sonum flectere, ac saltare assuefacerent, essentque cum Crotoniatis depugnaturi: hi adhibitis musicis ita edoctos equos excitauerunt, vt inutiles conserendo praelio essent, itaque leui negotio superarentur. Ergo periti equitandi artifices, et expediti puero regi adhibeantur imprimis: tum ii, cum tempus exercitationi commodum sit, eundem ita instruant, vt equum venuste, expediteque ascendere, descendere, insilire, moueri, haerere firmiter, agitare, incitare, flectere, gyrare, habenis vti, exerceri demum omnibus [note: De venatione eiusque vsu.] modis bello, pacique aptis possit. Sequitur venatio longe quidem superioribus formis iucundior, et exercendo corpori aptior: cuius studium cum a natura quodammodo cunctis hominibus insit, magnam parit profecto voluptatem, tum salubritatem, valetudinique tuendae commoditatem. Vnde non modo principe, sed quocunque etiam ingenuo, et liberali homine digna est. Eadem, vt Plato docet, aut est volatilium, aut pedestrium, aut aquaticorum: volatilium, vt aucupium: pedestrium, vt venatio quadrupedum: aquaticorum, vt piscatio. Ex his generibus praestantissimam, et nobilissimam ille ait esse quadrupedum venationem,
reliqua vero duo genera vilia, et quaestui potius, quam liberali exercitationi, ac iucunditati accommoda. In quo tamen illis ipsis quadrupedum venatoribus prohibet, ne noctu retibus, atque canibus venentur: deinde vt per agros tantum incultos, montesve id faciant, a cultis vero, atque sacris locis abstineant: postremo vt piscator nec in portibus, nec in sacris fluminibus, aut paludibus, et stagnis piscari audeat: neve succos, infectasque piscibus escas offerat. Sed haec a Platone praecepta suo tempore forte magis, quam nostro congruebant: itaque omnia tenenda, tradendave principi nunc minime sunt. Nam venationis formarum omnium, vt est nunc in vsu, ferarum est praestantissima, proxima volatilium, praesertim si equestri cursu peragatur. Ferarum quidem: vt si cerui, apri, lepores, aliorumque animalium species canibus, retibus, iaculove conficiantur. volatilium, vt si ardeae, perdices, noctuae, aut aues aliae ab accipitribus capiantur. Quod sane venandi genus miror fuisse antiquis ignotum, nullamque, si forte in vsu fuerit, apud autores mentionem eius fieri. Hoc enim tempore tota fere in Europa vsitata est haec plerisque venandi ratio, vt mansuefactis accipitribus aues, leporesve capiantur. Quod quidem venationis genus, atque illud primum, de quo supra diximus, principi maxime commodum est. Magnum semper vbique viris principibus studium venandi, vsusque fuit, eaque in re Lacedaemonii, Cretenses, et Persae curam vel maximam posuere, siquidem ii pueros venatione ae cursu exercebant, vt in Cyripedia Xenophon, atque in legibus Plato feribit. Fuit in Alfonso primo Neapolitanorum rege huius, quo de diximus, aucupii tantum studium, vt multa in eo aureorum millia quotannis consumeret. Sed necin regeid probo, et venationem delectationis, exercitationisque causa interdum ille suscipiet, eidem enim sese puer rex ab aetate tenera, adhibitis venatoribus aptis, et expeditis, dedet: vt tanto expeditior, robustiorque siat, quanto labore, et studio sese maiori exercuerit. Hoc enim est nostrum in venatione regi tradenda consilium, vt idem salubri, et moderata exercitatione roboretur, honestaque iucunditate oblectetur, [note: De reliquis exercendi corporis formis.] ne otio langueat perpetuo. Eiusdem est fere vtilitatis cum venatione cursus equestris, atque pedestris, deambulatio, vectio, siue naui fiat, siue curru, lectica, aliove genere vehiculi, saltus in omnes corporis partes, pilae ludus, Galeno commendatissimus, omnis denique corporis agitatio moderata: quae tam necessaia saluti et animi, et corporis est, vt nihil maiori studio Medici in scriptis suis ommendent, quam hanc exercendorum corporum formam. Docent enim illi haec fieri oportere vacuis, ieiunisque corporibus, ne motu cibus non bene coctus vitietur, prauusque in venas liquor diffundatur. Itaque sobrius cum est princeps iuuenis ad moderatas huiusmodi exercitationes, quae sine difficili fatigatione corpora moueant, a paedagogis vna cum aequalibus aliis vocetur, quo societate similium, et contentione cupidior accedat: tum ita in his ludicris rebus vel adultiori in aetate versetur, vt aliud acturum se grauius, et praestabilius, cuius id causa etiam susceperit, arbitretur. Id a Vespasiano Caesare fieri solitum singulis aiunt diebus: qui postquam summo mane negotia aliquot publica obiisset,
vel curru, aut lectica vehebatur, vel deambulabat, aut equitabat, vel alia ratione exercebatur: pauloque post, vt erat eo tempore moris, balneis vtebatur. Sed tamen exercitationum huiusmodi genera, et formas, itemque tempus vnicuique aptum Medici longe melius praescripserint, nos tantum monuisse, idfieri oportere, contenti simus. Cum haec exercendi corporis ratio a nobis proposita in vniuersum sit, de animi delectatione deinceps, id est, musicae studio [note: De musiea eiusque vsu.] disseramus: cuius tanta vis est in mouendis hominum animis, vt Pythagorici, atque Platonici animam omnem musico quodam concentu factam dixerint, propter vim illam videlicet musicae, ad cuius concentum nullus tamen tetricus est, quin aliquando permoueatur. Videmus enim omnes nationes aliquo semper musicae genere vti, quo delectentur: infantes item vix vsu linguae, et sermonis dato, instrumenta quaedam, tibias, aliave huius generis facere aut quaerere, animalia porro aliqua ex quadrupedibus, et auiculas, musicae voluptate vehementer capi, vt mirum non sit, quosdam existimasse animum musico factum concentu: cum et cunctorum animi musica deliniantur, nemoque tam asper agrestisve sit, vt hac suauitate aliquando non afficiatur. Quo in genere illud maxime mirum est, totidem esse pene musicae genera, quot ingenia nationum, nec vnam omnibus cantus, sonique formam placere: aliis enim grauis, subtristis, et quasi lugubris musica placet, vt Italis, et Hispanis: aliis leuior, et iucundior, vt Gallis: aliis obstrepera, et concitata, vt Germanis, aliis denique alia. Ex quo intelligitur, aliquid musicae inesse, quod nostris animis congruat, eiusque vim esse tantam, vt omnium ingenia, quantumuis diuersa, nonnihil in ea sibi aptum, quod placeat, inueniant. Quapropter musica semper cum aliis nationibus magno in honore fuit, tum Graecis, apud quos eam nesciri, turpe habebatur. Nam et Themistocles, cum in epulis lyram recusasset, indoctior habitus est, et Epaminondas, quod fidibus canere nosset, in precio fuit, et qui musicam forte nesciret, incultus iudicabatur. Omitto id, quod Lacedaemoniis mos erat, Tyrtaei poetae versus in bello canere, tibiisque vti, quodque omnes plane nationes aliquo musicae genere in bello semper vtantur: ad regis pueri institutionem deuenio: quem sicuti reliquas artes, ita musicam etiam docere volumus. Tanta enim eius est, vt recte Aristoteles ait, in omnes vitae partes praestantia, vt nihil hominum animis labore leuandis sit aptius, nihil item ad mores aut recte informandos, aut perturbationes sedandas aeque conducat, nihil demum ad vitam beatam (quae voluptate quadam continetur maxima ex parte) magis pertineat. Itaque tanta cum sit musicae vtilitas, pueris ea, quemadmodum Plato, et Aristoteles censent, tradenda est, tum quia leuis eorum, hilarisque natura existit, tum quia vacuis, nullaque curarum, aut cogitationum studio impeditis mentibus nihil aptius, honestiusve potest adhiberi, ingenii quidem hilaritas musicae capiendae accommodatissima est, propterea quod haec vt curas pellit, relaxatque omni labore animum, sic ipsum natura sua illas fugit, et
delectari, otiarique cupit. Leuis quoque puerorum natura, quae aut ludere, aut cursitare, aut agere quid eos semper facit, nulla re honestiori impediri, quam musica, potest: quae et eosdem occupatos teneat, et mores, vitamque informet, ac mitiget. Vnde nec difficilis admodum, nec artificiosa musica illis tradenda est, ne aetas tenera labore terreatur, sed facilis, iucunda, et honesta. Qua quidem in re dubium existit, num delectandi tantummodo causa discenda musica sit, an informandorum praecipue morum animique excolendi. Plato quidem in sua republica veram esse illam musicam negat, quae aures solum audientium iucunditate afficiat, sed eam quae vim animi ad causas, atque rationem concentus inuestigandam, vitaeque moribus accommodandam excitet. Idem Aristoteles in libris de republica refert, cum musicae delectationem accidere, mores vero animi afficere, proprium eius esse affirmat: quandoquidem multa musicae genera non modo non delectent, sed etiam moueant ad iram, furorem, audaciam, tristitiam, affectusque alios moerore plenos. Hinc igitur est perspicuum, quanta musicae vis sit, atque commoditas et ad hominum animos permouendos, et ad moderandam puerorum insolentiam, ac leuitatem. Sic enim musicam puer docebitur, vt honesta tantum, et moribus componendis apta quaeratur delectatio, ne vitiis dissoluatur, et vt aptissima vitae molestiis leuandis arte imbuatur. Musica vero, quemadmodum in republica Plato inquit, tribus potissimum rebus constat: Oratione, id est, verbis: Harmonia, hoc est, cantu: Rhytmo, id est, numeris: quoniam quidquid concentum habet, vel voce, et cantu, vel fidibus, vel flatu persicitur. Voce enim carmina, fidibus, sonove alicuius instrumenti exprimimus. Vnicuique horum trium generum variae concentuum, sonorumque formae, tum instrumentorum adhiberi solent: vt Phrygius, Lydius, Ionicus, Aeolicus sonus: atque etiam psalterium, Magadis, Lyrophoenix, Sambice, Tripus, Hydraulis, Barbitus, Tetrachordum, aliaque huiusmodi organa musica antiquis vsitata, nobis ob vetustatem ignota et obscura. Sed tamen ex hisce omnibus ea instrumenta deligantur, iique cantus, qui nec leuitatis, nec lasciuiae, nec difficultatis, aut voluptatis nimiae plurimum pariant. Frustra enim regem institui musica vellemus, si pro honesta iucunditate lasciuiam, leuitatem, ac voluptatem immoderatam caperet, aut si pro leui studio permagnus in discendo labor esset subeundus. Igitur diligenter musici, quibus principis cura tradita sit, cauerint, ne turpes ille, lasciuas, leuesque cantiunculas norit, neve nimia voluptate perfundi sinatur, ac ne artificii difficultate ab eo studio deterreatur. Ita enim non solum arte longe pulcherrima, et vtilissima imbuetur, sed magnum etiam ad mores formandos, mentis acuendam aciem, leuandos vitae labores, terendumque honesta occupatione tempus (quod aliis fortasse turpibus rebus impenderetur) fructum percipiet. Exemplo esse Dauid Hebraeorum rex poterit, quem musicae perstudiosum fuisse legimus. Achilles item apud Homerum huic rei adeo deditus dicitur, vt feruidam animi iracundiam, qua fertur saepe inflammari solitus, harmonia solum compesceret. Idem a Pythagoreo Clinia, quotiescunque
ira correptus in aliquem incitaretur, accepta lyra, fieri solitum Atheneus scribit. Nec mirum id quidem: cum musica excitatos affectus componat, sepultos excitet, animum erigat, aut mitiget, morbos sanet: vt iis accidere cernimus, qui a Phalangiis mordeantur: alia denique multa essiciat, quae persequi longum esset. Sed haec de artibus principi ediscendis ad corporis, et ad animi exercitationem, [note: De victus ratione ad tuendam valetudinem.] iucun ditatem, ac robur: ad victus vero rationem, quae sint ab eodem seruanda, vel Platonis in legibus, rep. ac Timaeo idem praecipientis exemplo deinceps exponamus: cum id etiam ad corporis commoditatem, quam nunc eodem in principe quaerimus, spectet. Victus communi voce non modo cibus, et potio, sed etiam ratio iis vtendi, valetudinisque recte curandae modus appellatur: cuius haberi quoque a principe curam volumus, quando maxime illius vita, atque sanitas referat. Vt hanc igitur ipse corporis valetudinem tueatur, omnem imprimis ciborum atque potionum intemperantiam declinet, ne vel in morbum aliquem incidat: quo tamen si, vt nostrae naturae imbecillitas fert, aliquando corripiatur, medicis quidem paucis vtetur, iisdemque doctis, ac experimento peritis: ne multis, vt saepe fit, medicamentis, aut longa curatione morbus magno reip. nocumento irritetur. Adeo enim publicis princeps negotiis incumbet, vt ne aegrotandi quidem, quod Plato ciuibus suis praecipit, otium sibi relictum exislimet. Vnde grauibus ille, et insanabilibus morbis affectos homines minime putat curandos, ne vlli vacandi a publica procuratione occasio relinquatur; quod ipsum Aesculapii exemplo confirmat, qui cum medicus esset, ac rebus bellicis implicatus, eam tantum curandi rationem tradiderit, quae publicis non obstaret negotiis. Verum hanc nos Platonis sententiam reiiciamus, et non modo principem grauis morbi causa non remoueamus a publica cura, sed diligenter euremus etiam, adhibitis peritissimis medicis, quorum consilio hanc victus partem, quae in morbis versatur curandis, relinquamus: illo tantum eiusdem Platonis e Timaeo praecepto vsi, vt nisi morbis grauibus, medicus alias non adhibeatur, cum frugalitate, et exercitatione curari eum, quam medicamentis vtilius sit. Illud vero, quod et instituto nostro congruit, et vel a nobis hoc loco praecipi potest de valetudinis conseruandae, ac fouendi corporis ratione non praetermittam, ne ordinem institutum deseram, neve vllam regii corporis commoditati partem conuenientem praeteream. Valetudo recta cum aliis rebus naturae cuiusque peculiaribus continctur, quod alii firmiori corpore aliis sint: tum his praecipue, acre hoc, quem haurimus, cibo, et potione, motu, et quiete corporis, somni, ac vigiliarum forma, excretione, ac retentione rerum in corpus influentium, ipsis denique animi permotionibus, quae valetudini vel conseruandae, vel etiam laedendae plurimum valent. [note: De loco habitationis regiae.] Aeris tenuitas, temperies, et salubritas regis habitatione studiose quaeratur, quando et ab hoc spiritus ducitur, et eo magna vitae pars continetur, et nisi regiae consulatur saluti, magnum reipub. incommodum afferatur. Huiusmodi loca facile quauis in regione multa inuenientur, quaerentur que a doctis, atque peritis hominibus, quanquam nec id semper studiose admodum fiet, ne luxui, molliciei ne
quidquam concedatur: quales in Medorum regibus Atheneus fuisse scribit: qui more gruum in loca hyemi, aestatique accommoda certis temporibus commigrare soliti essent. Licet enim eodem in loco vel arte, vel natura salubriorem aerem reddere, nec eam adeo curiose spectare, vt principi nunquam in loca minus salubria veniendum putemus: quibus interdum assuefieri exemplo saltem Platonis Academiam in loco insalubri hac vna de causa condentis, oporteat. Ergo vt saltem corporis, ac valetudinem princeps in vsum reipub. diu conseruet, aeris temperationem, ac salubritatem quaerat, id est, in hyeme tepidiorem, in aestate frigidiorem, tametsi minus tenuem: cum crassus aer salubrior tenui sit, licet ingeniorum [note: De principis victu.] acumini infestus. Iam vero in cibo, atque potu, maiorem etiam cautionem, et studium adhibeat, non tam quia summae intemperantiae sit, modum tenere non posse, vel belluarum exemplo, quam etiam, quod multum corporis obsit valetudini intemperantia. Omitto enim id, quod magna ciborum, atque potionum copia repleta corpora succos vitiosos ebibunt, quod mens quasi tenebris offundatur; quod turpe sit immoderatum esse eum, qui aliis sit imperaturus: cert nihil corpus valentius, vegetius, robustius, sanius, agilius reddit, quam in cibo, et potione frugalitas. Frugalitatem autem appello non tenuitatem, et parsimoniam, quae cum aliis, tum sanis perniciosa est, sed congruentem naturae cuiusque pastum, seu quis multum requirat, seu parum. Vnde nec sapidos cibos reiicere, nec plus aliquando, interdum vero minus ciborum capere (vt Vespasianum Caesarem Suetonius solitum ait facere) incommodum arbitror; cum quae sapidiora sint, auidius capiat stomachus, quam quae contraria: et aliquando natiuum calorem largiori cibo, atque potione excitare, interdum cohibcre quoque oporteat: vt haec mutatio victus, si quando contingat, minime noceat, quemadmodum intermissa vel semel viuendi ratio moderata, et sui semper similis, morbos gignit grauissimos. Hinc sequitur, nec mediocrum semper consiliis, dum recta sit valetudine, principem obtemperare, nec vno cibi, potionisque genere, nec tempore vno, ac forma edendi vti debere; cum haec, vti dixi, praescripta victus ratio sit longe periculosior, quod semper nequeat seruari, ae si nonnunquam, vt saepe fit, negligatur, grauissimos inuehat morbos. Laudo equidem omnem moderationem in victu, et potu: sed hanc definitam, et vnam viuendi formam, atque diaetam nec probo, [note: De corporis motione quietequecommoda.] nec modicorum quisquam probabit. Sed iam de motu et quiete. Huius tanta est ad corporis valetudinem commoditas, vt nihil natiuo calori augendo, membris vegetandis, et expediendis, spiritui vitali fouendo, excitandoque sit conducibilius, nihilve contra diuturno otio nocentius ac perniciosius. Motus autem moderatus et lenis sit, ne corpora nimia defatigatione frigescant, debilirentur, ac morbida fiant. Exercitationes praeterea vel antequam cibus sumatur, fiant, vel multo post, excreatis corporis sordibus, cum non minus noceat, si tunc temporis ea suscipiatur, quam si omnino corpus quiescat, otioque eneruetur. Commodae autem et moderatae exercitationes erunt, frictio membrorum veteribus vsitatissima, deambulatio, cursus, vel equestris, vel pedestris, pilae ludus,
magnoperc a Galeno commendatus, saltus, gestatio (cuius perpulchram formam ad corpora permouenda sensim Asclepiadem Plinius refert inuenisse) alia denique [note: Deformasomni ac vigilia rum.] huius generis multa, quae excogitari possint, multisque in vsu sint. Somni praeterea, et vigiliae moderatus vsus percommodus est, sicut immoderatus perniciosus. Neque enim multum dormire, vel multam ad noctem vigilare, vel interdiu dormire, aut pernoctare tota nocte (vt reges Persarum fecisse soliti dicuntur) vtile aut corpori, aut animo est. Ergo quemadmodum Plato in legibus praecipit, nec diu dormire, nec vigilare oportet, nec semper, sed certis horis, nec statim a prandio, aut coena, noc rcsupino corpore, aut sinistrum in latus incumbente, nec iis demum temporibus, quae medici docti prohibeant. Quid enim perniciosius corporis sanitati, aut ingenii acumini hebetando aptius, quam in medios dormire dies (vt verbis vtar poetae) tota vero nocte, vt aulici nostri solent, vigilare? Quid etiam intemperantius, quam nullum definitum tempus id faciendi habere? Quamobrem non minus moderationem princeps hac in reteneat, quam reliquis in vitae officiis. Excreandorum porro, aut retinendorum in corpore ratio [note: De reliquis curandae valetudinis formis.] latius patet, ac medicorum propria est: igitur nihil iis inconsultis fiat, seu corpus purgandum, seu fouendum, seu quid retinendum, aut egerendum denique sit. Haec enim curandi praeceptis continentur, quae ab instituto nostro aliena, et medicis relinquenda sunt. Venio ad perturbationes animi: quae quanquam, vt postea docebimus, temperantiae, ac prudentiae vi componuntur, tamen quatenus corpori aut nocent, aut prosunt, quî sit iis vtendum, vel hîc etiam doceamus. Perturbationes vel adeo sunt vehementes, vt mentis tranquillitatem commoueant, vel plane remissae, et pacatae: eaedemque aut natura sua vitiosae, tametsi temperentur, sunt, aut honestae, quantumuis excitentur, aut indifferentes. Quae omnes sic sunt ratione tenendae, vt vitiosae nesentiantur quidem, si fieri possit: vt libido, inuidia, odium, superbia: honestae vero excitentur: vt misericordia, beneuolentia: indifferentes denique tum remittantur, tum incitentur pro arbitrii ratione. Videmus enim ira corpus vsque adeo concuti, vt exanimetur interdum: moer or item animum contrahit, corpori pallorem, tremorem, at noxiam frigiditatem affert, ac demum conficit: vt accidisse quibusdam accepimus nimiam ob tristitiam confectis: vt M. Lepido, P. Rutilio. Gaudium quoque [note: De animi pertur bationum vsu.] et insanire aliquos fecit, et interemit quandoque: vt Polycratem Naxiam foeminam, Diagoram, Chilonem Lacedaemonium, Sophoclem, et Dionysium Siciliae tyrannum. Pudor etiam est adeoacer nonnunquam, vt Diodorus philosophus, quod propositam ab Stilbone quaestionem explicare nequiuisset, extinctus eo dicatur: idem que de Homero fertur poeta. Ex quo intelligitur, tantam perturbationum vim esse, vt non modo sanitatem corporis facile immutent, sed tollant aliquando penitus, et interimant. Quibus vt medeatur princeps, ratione duntaxat vtendum illi est, ne quid tam durum, difficile, laboriosum sibi euenire posse arbitretur, vt vel irascatur plus quam oporteat, vel doleat, gaudeat, vel alia demum ratione commoueatur. Augustum Caesarem tribus in Germania legionibus
fusis, caesoque Quintilio Varo vsque adeo fertur doluisse, vt eiulans, et parieti caput illidens clamarit, redde meas Quintili Vari legiones. Theodosium adeo feruenti iracundia fuisse aiunt, vt multa inconsiderate, imprudenterque motus ea fecerit: ergo huic ille morbo, quoties irritabatur, mederi solebat, Graeco Alphabeto prius, quam quid ageret, recitato. Quare et affectus hosce omnes ratione tenere oportet, et causas ipsorum accommoda curatione praecidere. Nam si feruida quis ira frequenter commoueatur, et ea victus ratione, et iis cibis vtatur, quae corporis temperationem mitigent: si timidus sit, ea quoque sumat medicamenta, et eos cibos, qui sanguinem calidiorem efficiant; si tristis, calidis item, et humectis vtatur, vt bilem atram, si non purget omnino, temperet tamen, si denique alio huiusmodi affectu laboret, contrariam victus rationem iis causis, ex quibus nascatur, adhibeat, itaque non tantum ratione affectus moderabitur, sed etiam diaeta. Verum haec de regii corporis educatione, nutritione, exercitationibus, salubritate, ac valetudine hactenus dicta, quamuis extra propositam rem aliquantum esse videantur, tamen ab ipsis vt incunabulis eius institutio repeteretur, adducta sunt. Quae quidem ipsa tum praeceptores, ac paedagogi vnicuique illius aetati adhibebunt conuenienter, tum ipsemet postea, prouectior cum sit, retinebit. Nos hic breuiter omnem regis educationem in summa describere voluimus, reliqua vsus, ac praeceptores docebunt.
FINIS LIBRI PRIMI.
ANT. Praeclare tu quidem Aureli regum nobis corpora fingis, istoque modo haud quaquam ego tibi repugnauero: sed vereor, ne dum Platonis remp. imaginariam reprehendis, in idem, quod ille, imprudenter relabare, descripto eo rege, qui nusquam sit, esseve possit. Quotus enim quisque inueniatur, qui aut ita formatus sit, aut institui eo modo possit? cum regum plerique temere instituantur: ac si qui forte tales existant, id casui potius, naturaeve illorum benignitati sit adscribendum, quam magistrorum consilio, aut industriae. LVC. Nihil equidem video Antoni, cur istum reprehendas Aurelium: cum id, quod quaerebat ipse, in multis inueniatur, ac eo in rege Philippo, cuius initio facta est mentio, multi esse praedicent. Quid enim facilius, quam eam corporis cultui curam adhiberi, quam ille dixit? praesertim cum corpus plerique diligentius, quam animum colant. Quamobrem institutum Aureli tuum persequere, nec istius respondeas nunc obiectionibus, quae contentione plenae, lucem eripiunt, et cursum orationis apte, leniterque fluentis interrumpunt. AVR. Sed iam locus postulat: geram enim tibi morem Luci: vt eodem, quo sum hactenus ordine vsus, aptam regis animo institutionem per singulas virtutis partes inquiram, Platonis exemplo, qui eodem fere modo remp. suam, ac eius principem, et legislatorem descripsit. Sed bonis tandem auibus rem aggrediar propositam. Cum officiorum omnium, quae quisque ciuis tueri debeat, ad eos ipsos alia pertineant, alia ad communitatis salutem primorumque exemplo sint priuatae cuiusque secundum virtutem actiones, secundorum publicae et aliis cum ciuibus communes: eodem [note: Ordo virtutum regiarum, et regni ipsius.] quoque modo principis alia priuatim officia colenda erunt, alia publice. Atque illa quidem etsi cum illo ciuibus omnibus sint communia, tamen quia ad eius pertinent institutionem, priuata dicuntur: cuius generis sunt virtutum omnium
actiones ad ipsummct relatae: haec vero communia dicuntur (licet esse, dicique priuata etiam possint) quod non ad peculiarem illius per se viuentis informationem, sed ad eiusdem rempub. administrantis officium spectent. Ergo vnae erunt virtutum in principe, ac quouis alio actiones perse spectatae, relatae vero ad remp. diuersae. Quamobrem de illis nos principio disseramus, postea de hisce, propositum ordinem persequuti. Primum igitur non modo regis, sed vniuersae quoque reip. ossicium erit, quemadmodum docti omnes praecipiunt, vt ei pietas [note: De religione ac pietate regis.] curae imprimis sit. Quoniam enim vt hominum mentibus insitae a natura notiones quaedam de Deo sunt, omnesque quantumuis barbari numen aliquod colunt: necesse profccto est, in rep. id primum statui, quod est maxime praestans, naturaeque congruentissimum. Nam praeterquam quod legislatores omnes vbique gentium de religione imprimis leges tulere, tanquam re ad insticu endam remp. necessaria, consirmat id etiam ratio: quoniam si omnis resp. legibus vllis est continenda, vt ad finem extremum humanae vitae perueniatur, legem esse aliquam summam, atque diuinam sequitur, qua ad illum ipsum finem homines instituantur, qui per se id assequi nequeant. Deinde cum tot sint humanae mentis crrores, tot item hominum opiniones, neccsse profecto fuit, aliquam statui normam, ad quam omnia, quibus de contenderetur, dirigerentur. Ab hoc ergo supremae legis instinctu religiosus quidam oritur timor, tum erga Deum pietas, cuius vi non modo datae in rep. leges humani supplicii terrore obseruantur, sed etiam diuinae vltionis, quam prauis hominib. [abbr.: hominibus] impendere leges docent, metu confirmantur. Sic Plato in libris de legibus primam a legislatore de pietate ferendam legem esse docet, quoniam huius rei cura potissimum animis hominum sit iniicienda. Nihil hac de re Aristoteles, qui nullam omnino religionis rationem habuit, vt is, qui ob impietatem Athenis metu eius poenae, qua Socrates erat affectus, Chalcidem fugerit. Hoc porro Numae illi regum Romanorum iustissimo curae fuisse antiquorum historiae testantur, atque etiam Lycurgo Lacedaemonio, et Atheniensi Soloni, caeterisque principibus, qui vel respublicas constituerunt, vel iam fundatas melius informauere: praesertim apud Aegyptios, ac Persas, quorum reges, vt Plato inquit, sacerdotes erant, vt regia dignitate confirmaretur religio. Idem ab Hebraeorum principibus primum curabatur, si rem a Mose legislatore eius gentis deducamus: qui antequam ciuitatum iura, legesque condidisset, de pietate ac ceremoniis Deo adhibendis multa praecepit. Quin a Dauide, Solomone, caeterisque regibus optimis nihil religione magis cultum est. Ex quo intelligitur principi hoc esse in primis curae debere, vt religionem ipse sanctissime tueatur, et in rep. sua stabiliat. LVC. Quam ampla, et pulchra dicendae huius Philippi, et Caroli patris pietatis occasio nunc dabatur Aureli, nisi tu haec cursim exempla proferenda putauisses. Posses enim commemorare, quam multum vterque laboris in componendis hisce nostrae aetatis longe turbulentissimae de religione controuersiis posuerit, quam praeclare multa gesserit, mutarit, restituerit. ANT. Alium haec locum ôLuci postulant: pergat modo, vt coepit, Aurelius. AVR. Constituto
sic, et formato religione principis animo, iactum erit praeclarum regnitotius fundamentum. Si enim is ita ad remp. institutus accedat, facile quidem erit, ipsum et probum esse, et regnum optime administrari. Nihilominus tamen id ipse ducat in animum est necesse, religioni adiungenda esse virtutum reliquarum officia: quae sunt cum illa ipsa arctissime copulata, quaeque nos ad extremum bonorum, quo spectat etiam religio, deducant: vt prudentiam, iustitiam, moderationem, clementiam, animi robur, humanitatem, reliquas demum virtutes: quae cum optimo cuique viro, tum regi sunt necessariae, quod esse hunc omnium praestantissimum deceat, quando id, quod sit alii imperaturum, eo melius sit, quod subiicitur, atque in ciuitate vna, nedum in amplo regno, multi viri optimi sint, quibus rex vnus praeficiatur. Sic ergo regi virtutes omnes inerunt, vt ipse per se illas colat, tanquam priuatus aliquis ciuis, tum iisdem vti apud alios consuescat, [note: De regis prudentia.] quasi ex priuato vitae gen ere ad id solum delectus. Sicut autem pietas cunctis virtutum officiis veluti caput praeponitur, ita eisdem prudentia praeest: quae cum alios omnes, tum maxime principem decet. Quoniam enim eadem animi virtus est, qua res ad finem iam constitutum pertinentes examinantur, necesse quidem est, eam coli, si quid omnino in humana vita sit agendum. Siue enim de dubiis consultare, quae mul ta incidunt passim, siue nosse obscura, et recondita, siue intelligere, ac praeuidere futura oporteat, id est prudentiae proprium, sine qua prorsus humana vita constare queat. Ergo non modo in rege ipso, sed etiam in quouis alio homine ingenii acumen, experimentum, notitiamque rerum multarum requirimus: quando nulli haec magis inesse, quam principi debeant, quorum causa idem reip praesiciatur. Nam in aliis quidem si quid inconsiderate fiat, tametsi vitiosum id sit, tolerabile est, nullique fortasse noxium, praeterquam imprudenti ips: at in principe, qui vniuersae reip. curam habet, tanto est intolerabilior imprudentia, quanto ea plures laeduntur, quantoque malum multorum vnius malo perniciosius est. Sed quoniam haec ita dicta late admodum patent, multaque in officiorum capita dissecantur, sunt distinguenda accuratius, ac pernoscendum, quae regiae prudentiae partes sint, et quae contra. Qua in re nec imaginarium aliquem regem, qui nusquam extiterit, quaerimus: sed eum, qui nostra institutione doctus euadere possit quam optimus. Cum autem prudentia virtus animi sit rerum agendarum, aut praetermittendarum notitiam rationis rectae iudicio congruentem pariens, sic est a principe bono amplectenda, vt non fingatur in eo solum, sed doceatur potius, quî comparanda ab eodem sit: cum et virtus, vt magnis placet viris, doceri possit, et hîc principem rudem praeceptis nostris efficere cultissimum cupiamus. Virtus autem haec tum natura, tum institutione, atque vsu, tum etiam doctrina constat. Naturae quidem bonitas ad comparandam prudentiam valet, cum nec memoria praeteritorum, nec accurata instantium cognitio, et intelligentia, nec solertia (quibus eadem virtus perficitur) nisi natura, comparentur. Haec tanti momenti ad prudentiam gignendam sunt, vt quemadmodum debilia corpora ab omni opera remouemus, sic a prudentia eum, qui nullo horum
naturae beneficiorum donatus sit, alienum iudicemus. Quamuis enim naturae vitium diligens institutio emendare possit aliqua ex parte, nunquam tamen illam virtuti necessariam dexteritatem addiderit. Ergo in principe vsque adeo haec naturae bona quaeremus, vt si vel iis careat, aut institutione melior fieri nequeat, a principatu reiiciatur. Commodius est enim, eum ab omni actione, curaque publica remoueri, quam temeritate, aut stoliditate ipsius remp. labefactari. Nam etsi hunc opibus, at que praesidiis firmis munitum, solioque in haereditario constitutum celerrime subditi complectantur, continuo velut inutile, ac graue pondus excutere optabunt. Qui enim eum, amici, aut cllentes tueri possint, quos non stupiditate sua ille abalienet a sese: quae familiarium eiusdem stupore abutentium auaritia, potentiaquc ipsum defendat, cum hi tantum ditari velint, et iidem propter odium in se cunctorum (quod hisce hominibus accidit plerunque) nullo negotio vna cum inepto rege dignitate sua pellantur, aut consentire reliquis omnibus si cautiores sint, rege ipso deserto, cogantur. Henricus III. Castellae rex initio imperii sui tantam virtutis speciem prae se ferre visus est, vt is omnium praestantissimus, qui in Hispania regnassent, futurus putaretur: postea tamen quam est eius ignauia, stoliditasque perspecta, nec eum potentium multorum, quos ipse inconsiderata largitione ditarat, opes, nec dominandi viuente co, cupido tueri diu potuit, quo minus e regia dignitate deiectus sit, et in eius locum inusitatae prudentiae mulier Elisabetha Fernandi quinti regis vxor surrogaretur. Ergo si ingenium, si iudicium, si caetera naturae ornamenta prudentiae necessaria principi desint, nihil obstat, quominus idem publica cura priuetur, tanquam inutilis sibi, et reip. cum rei quoque domesticae procuratio priuato homini ob insaniam legibus Romanorum adimatur. Quod si autem mediocrem sit ingenii vim princeps nactus, id institutio faciet, vsus, atque doctrina, vt ex mediocri fiat optima, ex optima vero admir abilis. Institutionem quidem parentes, ipsave respub. illi accommodarit, [note: De regispraeceptortbus in prima aetate, eorumque officio.] vsum vero ipse postea rerum experimento sibi parauerit. Cum primum enim capiendo animi cultui aptus videatur, eidem probi, docti, prudentes, vsuque rerum periti praeceptores adhibebuntur, qui et eius animum rudem adhuc bene noscant, tum eum paulatim excolant, postremo veluti boni agricolae femina ei virtutum committant: Quanti autem referat, praeceptores huiusmodi regibus adiungi, vel vnus Alexander Macedonum rex esse potest exemplo, qui hac vna de causa ebrietatis et iracundiae vitio ad insaniam vsque laborasse fertur. Nec mirum id quidem: teneri enim, rudesque animi facile quiduis capiunt, quod postea perpetuo retineant. Sed quinam fortasse, quaeras, Antoni, praeceptores regibus adhibebuntur? ANT. Videris ipse, qui tuo arbitratu regem depingis. AVR. Nequaquam profecto illi, qui sese ad id muneris ambitiose aut per se, aut amicorum industria offerant, qui falso doctrinae nomine adepto, quod hodie fieri cernimus, quasi nolentes eo se pertrahi fingant, cum nihil magis optent, aut ambiant, qui vel docti solum sine rerum vsu, vel vsu praediti tantum sine doctrina sint: sed probi, docti, prudentes, simplices, moderati, quos nec ambitio, nec gratia, nec simulatio
virtutis, nec aestimatio ficta, et vulgaris commendet. Talis extitit Seneca Neronis, ac Plutarchus Traiani praeceptores: siquidem vterque doctissimus, et probatissimus fertur fuisse, nec enim Dioni Senecam improbum fuisse hominem scribenti assentior, sed ille infelix, qui tam nefarium discipulum nactus instituendum fuerit: hic longe felicissimus. qui laudatissimum Imperatorem quasi reipublicae saluti pepererit. Hinc intelligitur, multum referre, a quo quis instituatur, sed non minus, quali sit quisque ingenii natura, atque indole: cum sterilis ager quantumuis delectum semen recipiat, aut nullos ferat fructus, aut eos seminis bonitati nequaquam respondentes. Quocirca si doctus, prudensque magister hic principi adiunctus sit, eius inprimis naturam, ingeniumque perspiciat, ne temere quid faciat, quod postea ne ipse quidem, si velit, mutare possit. Apollonium Alabandensem eloquentiae doctorem discipulorum, quos instituendos acciperet, ingeniis cognitis, eos, qui minus apti essent, dimittere ad eas artes, quibus viderentur aptiores, retinere vero caeteros, solitum inquit fuisse M. Tullius. Hoc ipsum vel diligentius a praeceptore cuiusque principis fieri oportet, qui dum eundem instituit, rempublicam se pariter instituendam sumpsisse cogitare debet: itaque vt legislator bonus idem perspiciat, quo affectus genere principis animus a natura commoueatur, num iracundia, an libidine, an metu, et cupiditate, vt sunt diuersa hominum ingenia, atque in leui, et iuuenili aetate illa sese ostendunt apertius, ac si remissum in rebus necessariis illius animum esse cernat, excitet quantum possit: si elatum, ac feruidum, reprimat. Ita fiet, vt conuenientem ingenio institutionem accommodet. Quam excellens, Dii boni, princeps fuisset Alexander, si feruidam illam eius iracundiam, atque insolentiam praeceptores cohibuissent. Iulianus Imperator natura, ingenioque optimo fuit, si non ab impiis, ac superstitiosis magistris corrumperetur: siquidem Astrologorum, et Ariolorum, quibus operam dabat tum Libanii praeceptoris exemplo a Christiana pietate ad impios Graecorum cultus defecit. Perspecto igitur principis animo, ac diligenter notato sic ei singularum virtutum officia tradentur, vt ad eas magnopere in citetur, ad quas propensus sit, retrahatur vero a vitiis, affectibusque, in [note: De artibus a rege ediscendis, quaenam eae sint.] quos ferri sponte sua videatur. Et quoniam eum, qui aliis praesit, virtute minime vulgari praecellere volumus, adiungendae praeterca cae artes illi sunt, quae si non Philosophum, quales multi reges fuere, cultiorem tamen, elegantioremque efficiant, quam vulgus: cuius generis erit linguarum diuersarum peritia (quae cum ad iucundam, et elegantem notitiam pertinet, tum regendis populis pernecessaria est) qualis in Mithridate Ponti rege fuisse dicitur, qui viginti duarum nationum, quibus imperabat, linguas norat, eloquentia item, qua et suos, si quando sit opus, dicendo renere, et exteros allicere possit: historiarum antiquitatis, morumque diuersorum cognitio: Mathematicarum disciplinarum pars ea, quae ad vitae communis officia conducat, et iucunditatem afferat: vt Arithmetica, Geometria, Astrologiae pars illa, quae temporum rationem, ac varietatem ostendat, Cosmographia: postremo disciplina morum, atque ciuilis cultus. Haec autem
[note: Quatenus artibus sese princeps de dat.] tametsi perfecte a principe nosci commodius sit, quam leuiter, aut mediocriter, quippe quae bona expetendaque sint, tamen ne quando amoenitate sua ad inutilem contemplationem a cura publica eum auocent, moderatius capienda censeo, vel ita demum colenda, vt necessarium tempus agendis rebus non subtrahatur. Neque enim principem hîc contemplationi rerum deditum, et solitarium fingimus: sed ita doctum, vt eruditione sua commodius reip. consulat. Aliud priuati hominis fert conditio, atque otium, aliud principis, aut magistratus: ille si totos dies legendo, meditando, conferendo, disserendove conterat, magnifiat, hic si quid necessarium lectionis, aut meditationis causa intempestiue agat, aut praetermittat, summopere reprehendatur, ac si in sententia persistat, a publico remoueatur munere, non minus, quam stolidus ille, aut insanus, de quo supra dixi. Licebit sane principi aliquando ad legendum, meditandum, colendasque artes eas, quas norit, otium sibi sumere, quod ab Alphonso Neapolitanorum rege factum accepimus: sed ita id fiat, vt alleuandi animi, ac remittendi laboris causa suscipiatur, ne quid temporis aleae, conuiuiis, otio, ineptiis, scortationi, turpibusque sermonibus impendatur. Nec vero, vt modo dicebam, doctum aliquem, et eruditum plane principem quaerimus (qualis fuit Ptolemaeus Aegyptiorum rex, qui XXIV. libris historiam scripsit, aut Dionysius Siciliae tyrannus, qui et saepe philosophabatur, et aliqua literis prodidit, aut C. Caesar, et Adrianus, ac Iulianus Imperatores) quamquam id longe sit melius, nec item philosophum eum, quem in rep. sua Plato virtute omni, et doctrina absolutum fingit, sed eruditione mediocri tinctum, vt ei ornamento, ac iucunditati studia, reip. vero vsui esse possint. Cum enim ab erudito quouis doctrinae ad vtilitatem communem sunt referendae, tum a principe maxime, cuius labor omnis, industriaque reipublicae iure quodam debetur. Placet mihi enim illa Challiclis in Platonis Gorgia sententia, in qua finem studiorum actionem esse ipsam vult, non meditationem inanem; quam otio languentes philosophi domesticos intra parietes vna cum paucis ab omni negotio remoti consectabantur. Quin et illud M. Tullii e tertio Officiorum libro actuosam vitam priuatae, atque otiosae praeferentis magnopere in principe mihi videtur probandum, quod nulli solitudo magis, mentisque agitatio noxia, quam ei sit. Nec tamen negauerim fieri posse, vt quemadmodum docti nonnulli philosophi suis rebus publicis magna cum laude praefuere, ita quoque in philosophia, et doctrinis principem pariter, atque in agendis rebus praestantem liceat inuenire: vt Solonem, Architam, Pittacum: sed id profecto potius optandum est, quam regibus natis, hodie praesertim proponendum. Sat enim ii recte instituti erunt, si eruditione mediocri imbuti omnem operam ad reip. suae commoda referant. Si hoc igitur modo princeps atque hisce artibus institutus prodeat a praeceptoribus, facile sibi postea varietate negotiorum, rerum euentu, atque vsu perfectam prudentiam parauerit. Nec enim id praeceptores per se, aut indoles, et ingenium illius, sed temporis experimentum, vsusque afferre potest: vt in Annibale Carchaginensium duce fuit: cui, cum rex Prusias, apud quem exulabat, pugnam aliquando
suaderet detrectandam, quod exta prohibuissent, an tu, inquit, carunculae vitulinae credere magis, quam Imperatori experto vis? Atqui hoc modo prudentia rex erit praeditus, si non solum ipseita sit, vt dixi, institutus, sed experimento etiam multa cognorit, notaritque indies vel in iis, quae gerat, negotiis, vel in ipso humanae vitae cursu. Parta vero iam eadem virtus, quia otiosa esse non potest, multa procreabit officia diligenter a rege colenda, et in omnes vitae partes seruanda. Nam aut prudentia vtendum illi erit priuatis in rebus, aut publicis: priuataque rursus prudentia vel erunt vitia fugienda, vel persequendae virtutes: publica porro vel ad rempublicam administrandam, vel ad eandem conseruandam, et amplificandam pertinebit, idque aut in pace, aut in bello. Quorum officiorum nos singula persecuti explanatius describamus. Quando igitur principi in rebus priuatis commoda est prudentia, aeque ac priuato cuiuis, tum sane ad vitanda praecipue illa vitia conducit, quae et ipsi, et reipublicae sint nocitura: vt temeritas, [note: Deregis consilio.] negligentia, versutia, malitia, quae omnia vel in priuato homine sunt vituperanda, nedum in eo, qui publicam gerat personam. Nam temere quid agere, turpe admodum regi est, cum vel minima iure sit vitiosum. Declarat id Theodosii Caesaris temerarium atque crudele in Thessalonicenses iudicium: tum C. Caesaris ex Italia in Graeciam aduersus Pompeium profectio. Negligentia item in rebus gerendis tam est noxia, vt, elapsa occasione, multa praeclare fieri definant, malaque multa eueniant. Versutia etiam quam odiosa sit, in Philippo rege, et Annibale apparet, quorum vterque perfidiae nomine odiosissimus fuit. Declinatis autem his vitiis, quînam sint virtutes colendae prudentiae monitu, ipsa nos singularum officia edocebunt, cum nullum recta ratione constare nequeat: quae ratio agendis rebus adhibita nominatur prudentia. Sed iam de prudentiae publicae officiis in rege dicatur, hoc est, quo nam modo ille rempublicam administret prudenter. Multa sunt in republica munia, quae quoniam ab homine vno nequeunt obiri, propter humani ingenii debilitatem, distribuenda in diuersos sunt, vt distributus in multos labor minuatur. Quo fit, vt potissima rei bene gerendae ratio in eo posita sit, vt prudentes, iustique viri a principe deligantur. Si enim cuncta is negotia sustinere solus posset, prudentiae illius esset, ea obire, ne quid a procuratione sua putaret alienum, quia tamen id nec naturae imbecillitas, nec rerum multitudo permittit, in eam saltem incumbat is partem, vt viros quam optimos eligat, praeficiatque cuique muneri: tum sic omnibus ipse praesit, vt solus curam [note: De magistratuum electione.] totius communitatis habere videatur. In deligendis porro huiusmodi viris, quoniam permagnus ambitioni multorum, et auaritiae locus patet, publica munera non praemii causa, sed ipsius functionis viris prudentibus princeps tribuat: cum detrimentum reip. grauius accidere nullum possit, quam vt illius munera indignis assignentur: quales persaepe ii sunt, qui aut gratia, aut ambitione, aut fauore, non meritorum verorum nomine promouentur. Ergo Platonis praecepto magistratus nec cupienti, aut ambienti, ac nolenti saepe, et recusanti committi potius oportet: ne quod ad multorum commoditatem pertinet, id in vnius vtilitatem
conuertatur. Quo nomine dabit operam rex, vt si non omnes, plerosque saltem ditionis suae viros prudentes, ac probos noscat, tum ad res agendas ad hibeat, vt eorum perspecta bene virtute, diuersis ipsos muneribus pro dignitate, atque vsu rerum praeficiat. Sed hac in re id video a plerisque peccari, quod dum in noscen dis subditorum virtutibus negligentes sunt, ita familiarium paucorum dictis duntaxat credunt, horumque vel inepta iudicia, vel studio, et affectu plena sequuntur. Quid enim eorum aliqui (nolo enim, vt tu principio fecisti, indignatione potius, quam recto iudicio, complecti omnes, cum plurimos optimos norim,) quos adulatio, quos abiectissima seruitus, quos auaritia, et ambitio regibus copulauit, recte de republica possint sentire? aut quinam eidem aptos homines nosse, ac promouere: Alii amicos, cognatos, notos, clientes, beneque de se meritos putant in regum notitiam insinuandos, doctrinae, virtutisque nomine: alii spe commodorum suorum cos prouehunt, a quibus parem sibi aliquando gratiam existimant referendam: alii si quos se prudentiores viderint, eos a rege calumniis, detractione, aemulatione, inuidiaque permoti continuo distrahunt, ne suis illi consiliis obstent, aut ne (vt est per se virtus amabilis) probitate eorum perspecta, sibi anteponantur. Ita fit, vt cum paucos quosdam huiusmodi homines apud se reges habeant, eisque fidem adhibeant: nec veri quidquam ipsi intelligant, nisi quod sit ab illis relatum, nec probos, et vtiles ciues noscant, nisi ab eisdem commen datos, nec publica demum munera vel dignissimis nisi per illos, conferant. ANT. Gaudeo equidem sensim te Aureli eodem venisse, quod ego initio dicebam. AVR. Nequaquam profecto veni, si quid sentiam, intelligas ANT. Do quidem istud tibi libenter: sed qua tu ratione putas nos huic malo mederi posse? AVR. Certe, si me audiant reges, hoc modo. Quando nec vniuersos, [note: De forma dignoscendorum recte suadentium, et eorum tractandorum.] nec multos etiam viros praestantes rex vnus, praesertim grauibus occupatus negotiis nosse potest, ac difficile est de alicuius virtute iudicare, nisi aliorum iudicio fides habeatur, vt familiarium illorum, quos apud se habeat, aut consiliariorum: illius erit, virtutem prudentiamque horum cuiusque sine affectu studiove cognoscere, cum per eosdem noscendi reliqui saepe sint. Quorum si multis modis integritatem perspectam habeat, sic ipsis credat, vt iidem nihil illi facile persuaderese posse intelligant. Si enim rex diligenter dicta, factave cuiusque obseruans, eundem vtilitatis priuatae studiosum esse videat, a setanquam pestiferum, exitialemque ciuem reiiciat, nisi velit ei esse persimilis. Quod si autem illius integritate explorata in multis negotiis, re ipsa se nunquam deceptum videat, hunc vltro, ne cupiditate aliquando ducatur, ditet ipse, atque honoribus, et dignitate afficiat: curet denique, vt pauci hi familiares in suadendo, noscendisque viris honestis, quam diligentissimi sint, quia multi plura cernere, ac nosse, quam pauci possunt, praesertim si eadem, qua rex, ipsi arte in noscendis illis, antequam regi insinuentur vti velint. Sed nescio quomodo in hominum animos adulatio sensim illabitur propter ingenitum vnicuique natura sui amorem, vt nullus tam constans, cautusque sit, quin laudari velit, suosque laudatores et amet,
et amplectatur. Quaeres cum ab omni prudenti viro, tum est a principe fugienda: cui adulatio frequentior, ac perniciosior est, quam reliquis omnibus. Itaque quoniam familiares illi, quos dixi, vel metu, vel cupiditate, vel nimio etiam, inconsideratoque studio quiduis approbant, fic reges eorum sententias audiant, vt aegre se persuaderi ostendant, dum cognitis omnium ipsorum iudiciis, perse postea soli deliberent, significentque nihil gratiam apud se valere, vt cuiusquam [note: Quomodo adulatio vitari possit.] ducantur sententia, sed libera velle se consilia audire, ac proponi. Cum autem iidem illi seu familiares, seu consiliarii in consilium vocantur, ea tantum rex sibi iubeat responderi, quae interrogentur, non plura, eaque artificio vllo adumbrata, ne aditum adulationi aperiat. Si enim hoc modo affectum esse regem animaduertant, ad eundem ita accedent, vt nullo astu, fucoque suasuros se quid quam inutile, aut inhonestum arbitrentur, cum nullum is, nisi rectum consilium se amplexurum profiteatur, et omnes in eo studium ponant, vt vtilissima quaerant, eaque principi suadeant. Hoc modo igitur rex in officio consiliarios illos suos, seu paucos familiares, quorum arbitrio vniuersa faciat, continebit, recto item vtetur semper consilio, probos, reique publicaeaptos homines vniuerso ex regno suo [note: Contra parasitos eorumque studium.] cognorit, adulationem vitarit, non solum illam grauium hominum (qui dum consilia dant, occulte adulantur) sed parasitorum etiam, atque scurrarum, qui omnes ab eo reiiciendi, grauibusque suppliciis, ne vsquam sint, afficiendi erunt. Alia enim ratione principes oblectari, quam illorum auditis ineptiis, insulsis plerunque, et maledicentia plenis, poterunt. Nam, vt omittam id, quod signum est leuitatis, inscitiaeque vel maximum, his hominibus vti, quid iisdem imprudentius, audacius, loquacius, maledicentius, exitiosius denique et principi ipsi, et reip. vniuersae? Horum dictis Alexander motus ineptam illam de diuinitate sua opinionem concepit, quod a Dexippo, Demade, Euagora Atheniensibus cultus pro Deo esset. Crassus item in Parthos cum copiis profectus Andromachi parasiti perfidia hostibus traditus fertur. Quocirca et fugiendum est omne adulatorum genus, et danda opera, vt ii pauci, quorum vtatur consilio rex, adulandi studio priuentur, adempta omni occasione, ne fiant aliquando ex consiliariis parasiti. Nam et olim principes viri consilio adhibiti, vt auctor est Atheneus, parasiti nominabantur, quasi vitae eiusdem, et societatis cum aliquo consortes. Vnde et in Methonensium republica describenda Aristoteles principi consiliarios duos, qui parasiti nominarentur, adiunctos in ea fuisse scribit apud eundem autorem. Ex quo liquet, huiusmodi in hominibus adulationem omnino fugiendam, quando ab eisdem hoc parasitorum genus profectum est, si Atheneo credimus, atque regi nihil exitiosius potest contigere, qua vt in illam hominum pestem incidat, vel eos, quos apud se habeat, per negligentiam adulatores fieri patiatur. Verum longius sum a proposito euagatus, quam institueram. Cum enim adulationem in regum consiliariis, et familiaribus vitu perarem, nescio quomodo ad eius vitii turpitudinem ostendendam oratio nostra est digressa. ANT. Recte quidem istud Aureli: sed nonne aequum sit, vt quemadmodum regem ipsum instituis, ita quoque eiusdem
seu familiares, seu consiliarios formes? ne quando ad illum corrupti, prauique homines voniant, qui eo corrupto (vt est morbus hic contagiosus) totum pariter istud regnum tuum contaminent? AVR. Esset profecto aequum. ANT. Ergo vt in rebuspublicis recte institutis olim fiebat, fierique doctissimi censent Philosophi, sic isto in regno tuo doceas, quemadmodum instituendi homines ab infantia sint, vt et ciues in eo probi existant, et ex honestis ciuibus boni ad [note: De institutione ciuium boni regni.] regem accedant consiliarii, bonique familiares. Neque enim rex ciues non bonos facere meliores, nisi hoc modo institutos, potest, nec prudentibus vnquam publicorum munerum administris vtetur, si nullos eiusmodi habeat respublica ciues. AVR. Prudenter Antoni mones, idque ipsum huic prorsus regno est necessarium. Quî enim, vt modo aiebas ipse, iusti in republica viri esse possint, nisi a tenera aetate recte informentur? aut qua ratione bonos ex malis ciuibus consiliarios, familiaresve rex possit habere? Huic igitur rei quoque operam omnemrex dabit, vt quod in plerisque veteribus rebus publicis factum legimus, hodieque negligentissime fit, aut ne fit quidem omnino, renouetur, ac religiose retineatur. ANT. Quid hac dere demum statuis Aureli? nam ego ca, si meo iudicio quid ageretur, proponerem, quae vel in antiquis Graecorum rebuspublicis. scruabantur, vel a Platone, atque Aristotele praecipiuntur. AVR. Nimis haec Antoni multa, et remota a communi consuctudine horum temporum sunt. Ego id satis esse putarim non modo regno vel optime inslituendo, sed om ni ettiam reipublicae, vt triuialium scholarum, vbi tota fere in Europa pueri hodie legere, seribereque docentur, tum institutionis Christianae, demum Academiarum, in quibus ingenuae traduntur artes, regibus maior, quam nunc vulgo habetur, cura esset. Cum enim tales plerunque sint ciues, quales ii ab infantia prodierint, hisque fere tribus, quos dixi, velutigradibus ad perfoctissimam institutionem quisque perueniat (quo onim pacto domi parentes liberos suos educent, docere hic necesse non est) illa inprimis ipsa rex omni studio formet, instituat, [note: De formatriuialium scholarum.] conseruet, adhibitis etiam publicis magistratibus. Et triuiales quidem scholas, vbi doceri pueros omnes volumus (siquidem pauci sunt ii: qui priuatos domi suorum liberorum paedagogos alere possint) non quiuis aduena, ignotusve homo reget, sed is, quem publicus ciuitatis magistratus, perspecta ipsius probitate, industriaque delectum huic muneri tam necessario praefecerit. Si enim ad exigenda publica vectigalia, seruan dave honestos, integros, atque prudentes viros, requirimus, multo certe accuratius instituendae iuuentuti, hoc est, iacien dis virtutis in republica fundamentis homines apti deligendi, publicoque stipendio inuitandi, conducendique sunt. His antem certo quodam numero iam delectis, publicoque in ciuitatis loco tanquam in media luce positis, dato item iis necessario ad alendam vitam salario, et informandae iuuentutis forma, atque ratio praescribatur, et ea per magistratum aliquem velut censorem interdum recognoscatur, ne apta regionis consuetudini, et ingeniorum eius moribus disciplina, iam constituta semel, negligatur. Quoniam praeterea hîc necessariam ciuium institutionis formam,
non exquisitissmam illam Platonis, ac veterum Philosophorum exquirimus, vt si non plane docti, at minime rudes legendi, scribendique ii sint: adiungenda [note: De institutridu Christiana ptetate pueris.] est quoque ad earum, quas dixi, scholarum disciplinam Christianae religionis cura: quam, quia cunctis est necessaria, et Ecclesiae antistitum propria, non primae illius aetatis institutores (quamquam nec est ab iisdem negligenda) sed hi ipsi curabunt antistites. Qua in re mirari equidem satis nequeo turpissimam huius aetatis Episcoporum vel negligentiam, vel ignorantiam potius cum auaritia, ambitioneque coniunctam, vt antiquissimum ac vtilissimum imbuendae Christiana religione iuuentutis morem tota in Ecclesia veteri vsitatum obsoleuisse permiserint, nec vt in percipiendis possessionum, ac decimarum fructibus diligentes sunt, ita eundem nune etiam, cum est maxime opus, renouare studeant. Veteris enim Ecclesiae, vt erat illa ab Apostolis recens adhuc instituta, retinebatque natiuum puritatis suae candorem, is erat mos, vt singularum Ecclesiae ciuitatum vnum haberent institutorem Graeco vocabulo Catechistam nominatum, lectumque ab eius ecclesiae episcopo, a quo pueri omnes rudesque homines, quos catechumenos appellabant, Christianae pietatis institutis, ritibusque initiarentur. Hoc munere functus apud Alexandrinos est Origenes, a Demetrio eius vrbis Pontifice creatus, eoque antiquior Pantaenus: Carthagine item Optatum a se delectum sanctissimus vir Cyprianus scribit: idem quoque mos in Latina, Graecaque ecclesia, Augustini temporibus, et aliquanto posterius seruabatur, qui formam instituendorum rudium, aedito ea de re libro; descripsit: posteriori vero aetate, sicuti declinante Romano imperio, corruptae bonae artes, barbarica foeditate sunt, ita ecclesiae disciplina paulatim obscurata prope interiit. Hunc igitur laudatissimum, et antiquissimum morem multo profecto magis ecclosiae praesules instaurare, tuerique deberent, quam pompam, quam apparatum, quam speciem denique episcopi adumbratam potius, quam veram. Ab hac pietatis schola nemo, quacunque sit conditione, abstinere iuuenis, vt nec religionis expers esse debet. Aeque enim ad omnes pietatis obseruatio, cognitioque institutorum eius pertinet, idque, si suo recte fungerentur munere, antistites hodie curarent: nec, vt videmus fieri, hominum sibi commissum coetum ignoratione Christianae pictatis vix professioni huic respondens nomen retinere sinerent. Quotusquisque hodie quacunque in ciuitate sic est institutus, vt quid sit Christianismus, in quove consistat, aut quid ea poscat professio, intelligat? Quem tam studiosum huiusce rei episcopum cernimus, vt ambitione deposita, fastu, simulatione virtutis, auaritia, ignoratione muneris sui, se sua in dioecesi semper continens vni ciuium institutioni operam nauet? Sed haec longiorem desiderant orationem, et a me nunc explicata obiter dici nequeunt prolixius, vt aliâs, si detur otium, fortasse dicentur commodius. Sequitur, vt publicarum scholarum, in quibus liberales artes tradantur, forma ostendatur, vt omnes quasi puerilis institutionis gradus, quod coepimus, percurramus, quando hinc docti, prudentesque viri, qui reges consilio suo iuuent, hinc probi, sanctique religionum antistites, hinc arcium
[note: De formatione Academiarum, et publicorum studiorum.] professores sunt prodituri. Publicas praeceptorum scholas, atque gymnasia Graeci bonarum fere omnium artium autores induxisse primum videntur: qui cum aliis in locis, tum Athenis publice magno in studiosorum coetu diuersas profiteti artes, precioque docere coeperunt. Postea liberalitate regum praestantissimorum diuersis in locis et docti viri conducti ad erudiendam iuuentutem, et Academiae seu loca huic rei accommoda extructa, et stipendia diuersis artium omnium magistris proposita sunt. Romae quidem, in quam literae propter bellorum occupationes serius sunt aliquanto inuectae, primus Graecorum more Carbilius ludum aperuisse fertur, cum prisci Romani vel suos ipsi liberos domi instituerent, vel ad patruorum aedes deducerent, ne paterna indulgentia domi corrumperentur. Sequentibus deinde temporibus in Atheneo siue Mineruio (quo in loco Romana iuuentus instituebatur) ingenuarum artium doctores propositis annuatim salariis, docere coeperunt, veluti Quintilianus a Galba ex Hispania euocatus, stipendioque, vt doceret cloquentiam, conductus fuisse dicitur, Vespasianum item Caesarem, et Antoninum Pium Latinis, Graecisque doctoribus publica constituisse stipendia plerisque in Romani imperii prouinciis aiunt: et, vt Alexandrum taceam, qui hoc ipsum in Perside, Aegyptoque fecit, id semper vsus apud cultissimas nationes obtinuit, vt vel in praecipuis ciuitatibus alicuius prouinciae, vel aliqua in vna publice liberales artes docerentur. Quod idem Carolus magnus, sicuti alia non pauca praeclare instituta, post imperii Romani occasum primus fere renouauit, dum Parifiis, et Papiae publicas Academias instruxit, pulsasque iam tota Europa literas excellentissimo studio reuocauit. Praeclarum hoc illius exemplum posteriores principes imitati diuersas quoque apud suos scholas instituerunt, vt in Hispania Petrus Luna Cardinalis Salmanticensem, Franciscus Ximenius Episcopus Toletanus Complutensem, Conimbricensem Ioannes III. Lusitanorum rex: in Italia Patauinam Venetorum senatus, Pisanam Cosmus Medices Florentinorum princeps, in Belgia Louaniensem Brabantiae duces: in aliis demum prouin ciis alias principes, atque magnates [note: Optima publicarum scholatum forma.] alii. Sed in his sane ipsis scholis, quae plurimae iam vniuersa in Europa sunt, id caute prudens rex viderit, si reip. suae velit vtilitati consultum esse, vt sine ambitione, fastu, et contentionibus liberales artes pure, casteque tradantur: idque ipse interdum per doctum aliquem, atque grauem virum quasi censorem huius reip. literariae curet, quandoquidem hinc vel vtiles, vel pestilentes reip. homines exoriuntur. Vitari autem ambitio, fastus, et contentiones tum studiosorum, tum magistrorum etiam poterunt, si publica stipendia, atque tituli honorarii a ciuitatis magistratatu, aut principe ipso iis concedantur, quos hominum eruditorum vel publice profitentium, vel eruditionis nomine iam insignitorum consensus approbarit. Docebuntur praeterea pure, ac sincere artes, si veteres earundem fontes purgatis barbariei recentioris sordibus, et insulsa frigiditate restituantur, hoc est, si Grammatici breui praeceptorum ratione contenti lectissimos solum autores legant: si Dialectici vnum Aristotelem, aut quidquid ab eius doctrina, et ratione
non discrepet, noscant: si Rhetores Ciceronem, Quintilianum, aut priscos demum illos autores imitentur: si Philosophi Platonem, Aristotelem, Plutarchum, Senecam, atque huius generis caeteros vna cum Graecorum plerisque, Latinorum autem perpaucis agnoscant: simedici Galenum, Hippocratem, horumque similes alios amplectantur: si iurisperiti antiquos duntaxat iurisconsultos, aut eos, qui illorum insistant vestigiis, sequantur; si demum Theologi sacra scripta, veteribus tantum patribus, et ecclesiae institutis adhibitis, reliqua fece, vulgoque Theologastrorum nouorum neglecto capiant. Nam multos in ediscendis Grammaticorum praeceptis non modo annos, sed ne menses quidem haerere, tum vsum loquendi, scribendique negligi, aut illis non anteponi, ineptissimum est. Pro Dialectica item vera terminos nescio quos, ac summulas hominum indoctorum et barbarorum legi, relictis autoribus cultioribus, atque ignorato illius artis vsu, et ratione, longe absurdissimum. Itemque a medicis barbaros quosdam recentiores antiquis Graecis, aut Arabum medicorum nonnullis praeponi, eius proecto est, qui nesciat glandes a bonis frugibus diiudicare. Consectari praeterea quorundam Leguleiorum interpretationes, atque vsum duntaxat forensem, veterum iurisconsultorum libris non lectis, aut non probe intellectis, non bonus iurisconsultus, sed rabula quidem forensis cupiat. Totam postremo aetatem in disputationibus friuolis conterere, nec iis sacrorum librorum, veterum Theologorum, institutorumque ecclesiae lectionem, vel omnibus aliis neglectis, longe anteponi, eius etiam est, qui plus operae in eo ponat, quod minus conducat, quam in illo, quod sit praecipue tractandum. Haec igitur mihi Antoni vniuersam ciuium institutionem breui quadam forma adumbrare cupienti, quae dicerem, visa sunt: quemadmodum autem agendis in rebus prudentes solertesque ciues sine hac literarum doctrina, aut quomodo fortes, et ad belli vsum apti fiant, nondum retulimus. ANT. Opportune tu istud Aureli. Mirabor enim te, dum instituendos eos ciues, qui regi futuri aliquando consiliarii essent, sumpsisses, de literarum duntaxat studiosis disseruisse, quo autem pacto prudentes, aptique homines publicis negotiis efficerentur, nondum ostendisse, nisi forte doctos esse omnes regum consiliarios cupias, quod non minus certe ineptum sit, quam nullos omnino eruditos viros adhiberi. Quamobrem istud quaeso ipsum, quod abs te modo est propositum, si videatur, expone. AVR. Quinam hoc docere possim Antoni, cum nullam ego experientiae, prudentiaeque adipiscendae communem rationem noscam, aut notam proferre possim? Alii eo sunt ingenio nati, vt ipsa vi mentis sine doctrina, vsuque longo quiduis assequantur: alii consuetudine, obseruatione, et experimento diuturno multa perspecta habent: alii doctrina mediocri, vsuque facile prudentissimi cuadunt: alii nullo tempore, nullo rerum euentu doceri possunt, quin aeque insolentes, stolidive semper sint. In tanta ingeniorum varietate quid a me certi proponi possit? ANT. Certi quidem nihil Aureli. At illa tantum, quae augere sine doctrina prudentiam soleant, quis neget a principe in iis, quorum consilio sit aliquando vsurus, esse spectanda? videlicet vt prouccta sit quis aetate, siue vrbanis, siue bellicis negotiis praeficiatur; aut vt aliquandiu sit in rep. administranda
cum laude versatus: aut acri iudicio siue natura, siue meditatione parto sit praeditus: aut denique multas regiones lustrarit, cognorit, earumque mores, instituta, resque publicas perspexerit: siquidem eae peregrinationes, vt Plato tuus in legibus ait, reip. accommodatissimae sunt. Haec igitur omnia si sint vel in vno simul coniuncta, vel separata prudentiam augere plerunque solent. AVR. Placent omnino isthaec Antoni, eaque a nostro hoc rege velim tanquam prudentum hominum signa notari in iis, quos sit apud se habiturus: siquidem et perspicua [note: Quale regis consilium esse debeat, et quo modo diligendum.] sunt, et raro prudentiae simulatione occultantur. Ergo sententia haetua etiam Antoni adductus, sic statuo, doctos quidem aliquos homines non iuris ciuilis, vt hodie fit, aut medicinae, aut Theologiae, aut vnius scientiae duntaxat, sed omnium, si fieri possit, aut saltem philosophiae, atque humaniorum literarum (quaeduae facultates reip. sunt quam aptissimae) reliquos vero prudentes a rege adhiberi in consilium oportere, vt tum doctrina, tum experimento quidvis reip. vtile inueniatur. Quoniam enim in rebus agendis prudentia maxime estopus, eaque tum rerum multarum notitia, tum vsu continetur: notitiam profecto eruditi viri, vsum periti negotiorum attulerint. Admittia. huiusmodi in coetum consiliariorum non tantum principes viros, sed in ferioris etiam fortunae homines censeo, vt hi quoque reip. vsui esse se intelligant, dum ad illius administrandae munus prudentiae, doctrinaeque nomine deuocentur: illi, dum suadere honesta, vtiliaque studeant, audiantque aliorum sententias, obseruatione demum prudentissimi siant. Nec fuerit etiam inutile, non hos modo delectos viros in eum consiliariorum numerum cooptari, sed alios item magnates non paucos, quantumuis negotiorum rudes, vt quasi in schola quadam prudentiae, auditis crebro multorum diuersis de rebus sententiis, euentis, cognitis, notatisque negotiis, fiant et hialiquando prudentissimi. Sic enim et rex optimis semper consiliariis vtetur, et magna illi erit eiusmodi hominum delectorum ad omnes reipublic. vsus copia. ANT. Sensim eo te Aureli duxi, vt pro regno remp. quandam depingas, desertis regiae dignitatis a te defensae partibus, nam senatores imprimis multos inducis, ac ciues omnes publicae facis administrationis participes. AVR. Istud vero aliâs Antoni, sine me quaeso institutum sermonis mei cursum, vt feci hactenus, persequi, postea cum sit a me rex, eiusque regnum descriptum, his obiectionibus facile, vt spero, respondebo. Cum hoc igitur modo a principe et viri probi reip. muniis praeficiendi, et consiliarii, quos apud se habeat, quaerendi, examinandique sint, sic iisdem ipsepraeerit, vt nec ambitioni locum, nec studio, nec auaritiae per naegligentiam illis relinquat, sed tan quam boni patresfamilias, qui expensorum, et acceptorum rationes a seruis diligenter reposeunt, aut hos eo metu in officio semper continent, ne quando exigantur, ita eam rex magistratuum, et familiarium curam habeat, vt ipsi nec cupiditatisuae occasionem concedi, nec tecta fore consilia sua, si quid dolo aut fraude commiserint, arbitrentur. [note: De conseruandae reip forma.] Progrediamur iam ad conseruandae reip. formam, quod antea proposuimus. Duo sunt, quae respublicas omnes euertere funditus solent: quibus de medio sublatis, eaedem conseruantur, aut seditio popularis atque discordia, aut bellum in hostes
assiduum: illud ex praua ciuium institutione, legum, magistratuum, muniorumque publicorum negligentia, aut vitio proficiscitur, hoc tum eadem ex causa, tum etiam ex vicinorum populorum, ac regum in uidia, et ambitione. Seditio quidem atque omnis popularis motus facile componetur, si leges iustae, atque vtiles conseruentur, ab iis magistratibus, quos supra deseripsi, si ius vnicuique sine auaritia, studiove reddatur: si contentiones, dissidiaque omnia ciuium, seuerissime praecidantur: si denique tranquillitati concordiaeque ciuitatis sic studeatur, vt nec seueritate tyrannica, nec asperitate nimia cohibeantur: sed partim consilio, [note: De seditione eiusque causis et remediis.] et iure, partim austeritate, vt res oblata poposcerit. Imprimis autem radices seditionum, et contentionum ciuilium extirpare prius oportet, quam malum ipsum exoriatur: difficilius enim tunc, quam initio illi succurritur. Seditionum autem, vt Aristoteli placet, variae sunt causae, quibus permoti homines ipsam quoque remp. saepe perturbant. Nam aut honoris causa alter alteri inuidens tumultuatur (quae res ciuili bello inter Pomp ium, Caesaremque causa fuit) aut contumelia, et contemptu quorundam reliqui etiam permouentur, vt olim Rom. populus a Patriciis dissidens grauissimas seditiones concitauit: aut timore, cum grauius quid veritus quisquam res nouas molitur: aut exccllentia, opibusque paucorum, quibus cum reliqua se pars reip. inferiorem esse videat, aequari iis vult, ac proinde modis omnibus refragatur: aut negligentia principum, et magistratuum, cum vulgus iniuste fieri multa cernit, cum leges negliguntur, ciuitatis iura, et priuilegia vilescunt studio, ambitu et largitione, aut demum ciuium ipsorum dissimilitudine, vt cum alii ditissimi, et opul ntissimi, alii egeni maxime, ac inopes sunt, alii probi et iusti, reliqui iniusti. Haec enim conditionis, ac morum inaequalitas, magnas contenti ones, atque odia parit. Cum ergo huiusmodi causae in ciuitate existunt, latent quodammodo seditionis radices initio, serpunt vero postea latissime, ac in dies augentur, quousque grauiter aliquando erumpunt, ac totas resp. vel euertunt, vt multis nouimus accidisse, vel summum in diserimen adducunt. Quamobrem tollendae primum hae ciuitatis morborum causae sunt contrariis remediis, i. distributis vnicuique pro dignitate, ac meritis honorib. [abbr.: honoribus] vindicata omni cuiusque ignominia, et contemptu, sublato metu, et eiusdem causa, seueritate, et cura in seruandis religiose legib. [abbr.: legibus] aequatis denique inter se iure ciuib. [abbr.: ciuibus] ne vel odio, inuidiae, contentioni, aemulationi, simultative occasio relinquatur. Hoc certe priusquanseditio exoriatur, ipse rex per magistratus, veluti malum longe ante praeuisum declinans curabit: excitata v. iam illa quasi graui cuidam morbo seueritatem adhibeat medicinae, id est, supplicia gcauia, et seuera, non sine delectu, in omnes, sed in seditionis autores, atque nocentes: quod nostra memoria Carolus V. Caesar huius, de quo dixi, Philippi pater in Gaudauensium tumultum animaduertens, humaniter admodum fecit. Restat altera causa reip. euersionis, quam etiam a principe tolli volumus, id est, bellum. Idem ab ipso suscipitur aut dominandi cupiditate: quod Ninus [note: De bellica pru dentia ad reip. conseruationem.] et Alexander fecere: aut repellendorum hostium bellum vltro inferentium, autiniuriarum vlciscendarum causa. Si imperii propagandi cupiditate bellum gerendum sit, pertinet
quidem id ad amplificandae reip. rationem, de qua suo loco dicemus; si vero repellendi hostis, aut vlciscendae iniuriae gratia fiat, id quoque prudentia militari continetur. Quoniam enim reip. adeo necessarium est bellum, vt, quod Plato in quit, tanquam curatio morbi quaedam ab ea interdum suscipi, sit necesse, ita est princeps ab ipsa pene infantia non modo vrbanis negotiis, sed etiam bellicis instituendus, vt omnia boni ducis officia noscat, et seruet. Isto enim modo et hostes quosuis perfacile repulerit, cum domi militiaeque sit prudens, et vltro illatum bellum ab aliis prospere geret. Ergo quaecunque ad bellicam disciplinam, vsumque pertineant, optime noscat, tum ex eius rei scriptorib. [abbr.: scriptoribus] atque exemplis, tum ex historiis, doctrinaque illa, quam ceperit, tum ex consiliis, monitisque prudentum ducum, ac militum, quos frequenter de bellicis rebus interrogabit, sententiam poscet, iadicia experimento, euentuque discet, vt quanquam expertus ipse non sit, aliorum experimento, consilioque doctus euadat. Vnde videmus bello praestare eos, qui sub praeclaris ducibus militarint, reliquis omnibus seu ducibus seu militibns. Cum enim tota militiae disciplina experimento, vsuque contineatur, nemo rectius ea vti poterit, quam vel is, qui diu multumque in eo vitae genere sit versatus, vel ille etiam, qui acri iudicio, consilia prudentum imperatorum, tanquam praecepta quaedam collegerit, quibus et ipse vti incipiat, et aliis cognoscendis instructior sit, et paratior. Adiunget praeterea notitiam regionum, situs, montium, fluminum, vallium, caeterorumque regni locorum, quando id ad castra metanda, ad opportunitates quaerendas, praeuertenda hostium consilia, caeteraque omnia, quibus in bello est opus, necessarium est. Habeat quoque idem in promptu exemplorum diuersis de rebus copiam, quae maxime augeat prudentiam, proponat item sibi aliquem summis ex viris, et rerum bellicarum gloria praestantibus imitandum (vt Caesar Alexandrum, hic Achillem, Scipio Cyrum Persarum regem, alii denique viri praecellentes alios imperatores, quibus imitatione longa, persimiles euasere) in ipsa denique pace curam eam rei militaris habeat, vt ipso in bello de pace cogitet semper, in pace vero de bello: Id quod vel in Philopomene Achaeorum principe a cunctis laudatur, qui nullum pacis tempus, vsque adeo tranquillum existimasse fertur, vt non saepe de bello cogitaret: ac si apud amicos interdum esset, diligentissime sciscitaretur, quî hostes repellendi, si vrbem eam, in qua is esset, obsiderent: quo in loco castra ponenda, qua forma exercitus instruendus, qua parte hostis vitandus fugandusve, aut persequendus videretur, reliqua demum omnia, quasi bello implicatus ipso disquireret. Si ergo ita edoctus sit princeps, et bellicae disciplinae peritiam habebit, et quasi paratus semper ad defensionem imperii [note: Quomodo bel licis necessitatibus rex prouiderit.] sui erit. Sed incidunt frequenter aliqua, quae vel prudentissimos duces opprimere, aut summum in rerum discrimen adducere solent, vt ciuium tumultus, negligens finium, regionisque obseruatio ac infirmitas, deinde militum, commeatuum, et pecuniae penuria, quibus omnib. [abbr.: omnibus] est longe ante prouidendum a rege, vt sicuti corporis valetudinem ipsa in sanitate curamus, ne quando morbus obrepat, ita quoque futurae angustiae, atque inopiae mature consulatur. Tumultus, ac seditionum ciuilium causam princeps praeciderit, si pacatam remp. suique studiosam ac fidam habeat
(quod iis plerunque accidit, qui haereditate, voluntateque ciuium regnum obtinent) hi enim nisi summis affecti calamitatibus principem nunquam mutant. Voluntatem vero ciuium facile sibi conciliare poterit, conseruato ipsorum iure, ac legibus, obstrictisque eorundem animis beneuolentia, studio, humanitate, beneficiis, nulla vero crudelitate, auaritia, seueritate, exactione tributorum, aut tyran nide exasperatis. Deuinctis autem beneuolentia ciuibus, non solum pacata resp. semper retinebitur, sed firma etiam ad quosuis hostium impetus reprimendos existet: siquidem omnium inter se concordia, et in principem amor, eosdem robustos, potentesque facit. Vt in exigua illa Numantinorum ciuitate licet animaduertere, quae quatuor ciuium millibus tantum instructissimos Romanorum exercitus vicit, ac fregit, nec demum a quoquam vinci, nisi a se ipsa potuit, incensi caesisque domestica internecione cunctis, ne in hostium manus venirent. Qua de ciuitate a Scipione Celtarum princeps quidam Tiresus nomine interrogatus, quibusnam illa ciuitas opibus tantam Romanorum vim sustinere potuisset, respondisse fertur concordiam ciuibus illis saluti fuisse, exitio vero discordiam. Stabilita igitur, et iam confirmata respub. studio, voluntateque principis, tum eiusdem [note: De forma muniendi regni.] tranquillitate et concordia, cum nihil sibi ipse iam domi timeat: id tantum restat, vt ditionis suae fines diligentissime tueatur, praesidiis ac opibus suos firmet, atque in pace pecuniam ad rei bellicae vsus seruet. Quod quanam etiam ratione fieri commode possit, deinceps videamus. Munienda esseregni extrema loca, et regionis fines, qui sint vel hostibus, vel vicinis populis (qui plerunque inimiei esse solent) coniuncti, nemo putat non pertinere ad reipubl. consernationem, diuturnitatemque imperii: ergo cum oppida, aut muris, aut propugnaculis, aut ea forma munitionis, quam loci natura poscat, muniri, tum praesidiis firmis, ac tutis firmari, necesse est. Vtrum autem fines duntaxat regni muniri, mediterraneis oppidis non munitis, debeant, an oppidarursus omnia sit melius, aeque munita esse, dubium existit. Mihi sane multis de causis longe commodissimum videtur, oppida [note: Quae regni oppida muniri, et qua ratione muniri debeant.] omnia non solum extrema, sed etiam mediterranea, quatenus loci natura patiatur, muniri. Nam si, quod saepe fit, hostes extremum aliquod oppidum expugnarint, cum nullum sit tam munitum, quin aliquando vel proditione, vel fame, peste, et interitu praesidiariorum militum, velimpetu etiam hostium capiatur: via profecto hostibus est aperta ad populanda, vastandaque omnia, tum ad ipsam occupandam regionem, quod olim in Hispaniafactum legimus: cuius Calpe portu Beticae a Mauris occupato, regionisque aditu patefacto, vniuersa fere prouincia tribus est annis subiugata: neque enim intra regni sui fines commode a principe bellum geritur, copiis quantumuis magnis, ac firmis: tum quia graui cum eius discrimine ac detrimento id fit, populata regione ac vastata: tum quia timidiores, magisque soliciti sunt subditorum animi, cum de salute cunctorum, non de victoria tantum agatur: tum quia vno exercitu amisso, vt frequenter accidit, nec facile alter instauratur, nec si instauretur, priori par esse virtute, aut robore possit: ac tota regio facilius, fractis
semel viribus veniat in hostis potestatem: tum demum quia difficilius exercitus duo vna in regione aluntur, quam vnus, quod quamdiu intra regni fines grassatur hostis, praeter domesticas copias alendus quoque illius exercitus est. Quînam obsecro Annibal in Icalia aduersus Romanos bellum XIII. annos protrahere, vastareque vniuersam illorum ditionem, occupata magna eius parte, potuisset, nisi quod eius perruptis finibus, regionem inuasit? Quid etiam Hispaniam, vt paulo ante dicebam, Maurorum imperio subiecit, quam idem illud? Quid hodie Germaniam firmam, si eius nationis homines essent inter se concordes, efficit, quam quod singulaefere ciuitates supra modum munitae, instructaeque rebus omnibus ad bellum necessariis sint? vt quam quam hostis eorum fines inuadat, vbique tuti atque firmi esse possint. At munitio mediterranearum vrbium, armorum, et commeatuum bellicorum, apparatuumque copia perfidiae, seditioni, tumultibusque multorum praebere occasionem potest. Cur id rex prudens, ac iustus timeat, si eo modo, quo dixi, remp. tueatur? Cur horum, qui media in regione sunt, magis perfidiam vitet, quam illorum, qui in finibus? cur illos item pacatiores, et obedientiores habere velit, quam hosce? Quid, quod et Tyrannidi reprimendae, si quando rex adeam aspiret, commodius id est, quam si ciues illius rapinae, ac libidini pateant, et hostium ingruentium. Nec vero munienda sunt oppida solum aut propugnaculis, aut muro, aut aggere ac fossa, sed multo etiam magis bellicis apparatibus, ac tormentis, reliquarumque rerum copia, quae et ipsi, [note: De apparati bus ad muni tionem oppido rum neoessariis] et vicinis oppidis sint praesidio: id quod in Belgicis, ac Germanicis ciuitatibus cernimus: quarum pleraeque tantam huiusmodi rerum vim habent, vt instruendo exercitui suppeditare, quod sit satis, possint. Necetiam hîc est timendum, ne armata ciuitate, seditioni locus concedatur, cum idem quoque his ipsis, quod antea, responderi liceat, et haec impedimenta tum aliquo in loco publico debeant asseruari, vt Athenis olim Armamentarium illud ab architecto Philone extructum, et naualia publica erant, suntque hodie in plerisque maritimis ciuitatibus: tum magna apud ciues armorum esse vis possit, si singuli iubeantur pro conditione, atque opibus necessaria arma habere, fiatque illius reistatis temporibus lustrum: vt est nuper Philippi iussu vniuersae in Hispaniae ciuitatibus factum. Qua etiam in re illud quaerendum mihi videtur, num fodalitates istae, quae cum aliis in ciuitatibus, tum apud Belgas sunt, Guildae vernacula corum lingua nominatae (cuius societatis homines certo quodam armorum genere vti et exerceri ad ciuitatis vsum, prodireque vocati debeant) ad reipub. munitionem pertineant, an non; ac si pertineant, commodae, nec ne, sint. Antiquarum quidem rerum publicarum quaecunque recte fundatae ac institutae fuerunt, pleraeque certos ciuium ordinesatque classes habuere: vt Athenienses [gap: Greek word(s)] , id est, tribus, quarum singuiae tres rursus in partes diuidebantur, [gap: Greek word(s)] appellatas: Romani quoque eandem tribuum distinctionem habuere ab illis fortasse vna cum legibus XII. [note: De ciuium ordine atque classibus.] tabularum acceptam: vtrique autem Hebraeos huiusce rei autores videntur secuti, quorum populus est eodem modo a Mose legislatore distinctus. Hanc porro
ciuium distributionem Plato in repub. sua fieri, ac plerique Philosophi voluere: quod nihil magis reipub. constitutioni conferat, quam ordo, et distinctio haec ciuium, non tam vt ipsa commode administretur, quam vt firmior robustiorque existat. Quorum profecto sententia vel ea de causa mihi magnopere probanda videtur, quod et plerasque ciuitates olim sic institutas fuisse legamus: neque enim communitatem quid magis conseruat, quam erdo inter se ciuium ac magistratuum, ciuium autem ordo non is est tantum, quo summae ac mediocris, infimaeque conditionis homines discernuntur: sed ille potius, qui veluti classes quasdam atque centurias, tribusque siue parochias, vt recentiori vtar vocabulo, continet. Hic tam reddit firmam, munitamque ciuitatem, quam forma cohortium, atque legionum exercitum: vt enim hic facile ab hostibus frangi, neglecta disciplina, potest, ita illa expugnari, spoliari, capi et euerti. Nam cum nullus est ordo ciuium, ne magistratuum quidem munera sunt aliqua inter se distincta: itaque nec consilium, nec deliberatio, nec ratio, formaque omnino gerendae reip. vlla. Quo fit, vt vagantibus temere, et dissipatis omnibus, nihil rectegeratur, nec ipsa se tueatur respubl. Atsi distinctis ciuium muneribus, quid sit a quoque agendum, praescribatur, et hostis validissimus nullo negocio repelletur, et ciuitas conseruabitur diu. Hic princeps, si statis anni diebus exercitationes quasdam ciuibus vtiles, m nimeque contentiosas instituat, vt bello sint aptiores, si quando iis opus sit, vtilissimum erit: cum et habere ciues suos instructos, exercitatosque sit commodissimum, et ijdem robustiores hoc modo fiant, tollaturque multis ociandi, vagandique occasio reipubl. perniciosa. Sic olim Romans iuuentus in campo Martio, se variis modis exercebat, sic Lacedaemonii, atque Cretenses, sic Persae itidem, Xenophonte autore, sic demum fit inquibusdam Belgarum ciuitatibus: nisi quod id est in ijs reprehensione dignum, quod ebrietati, nimium celebratis saepe conuiuijs, indulgetur: quod ipsum ne fieret etiam, Plato in libris de legibus publica Laconicorum atque Cretensium conuiuia vituperauit. Verum hac de resatis hoc loco. Nunc illud quaerendum est, quo pacto bello gerendo pecunia principi necessaria suppetat, ne quando egestate oppressus, vt saepe [note: An melius sit, principem e suis fructibus militem alers, an resp.] fit, hosti succumbat. Nonnulli ea sunt in sententia, vt principem vectigalia in pace collecta seruare diligenter cum alios in vsus, tum in bellicos velint, itaque data eum a ciuibus pecunia delectus habere militum, copias conseribere, dimittere, retinere, diuidere, pro arbitrio denique ijs vti concedunt: alij contra illum veluti ducem copiarum sibi commissarum tantummodo esse, nihil vero ipsum, nisi ex reipubl. ipsius iussu agere volunt. Superior quidem forma tyrannica est, et iniusta, secunda vero non regni, sed Democratiae, aut Aristocratiae propria. Quibus duabus omissis nunc, statuatur tertia quaedam alia forma, qua milites diu sine reipub. detrimento ali, et bellum geri sine penuria possit, supremam autem gerendi belli potestatem prudenti principi, et eius ducibus permittamus, cum ea res aliter geri nequeat, et eum fingamus principem, qui nihil temere, nihil ignaue, nihil contra reip. commodum faciat. Alendi quoque militis curam partim eidem
committamus, partim etiam reip. illi quidem, vt habendi delectus, militem conscribendi, ordinandi, distribuendi, collocandi, ad pugnam adducendi, aut reuocandi summam habeat potestatem, huic vero, vt necessaria stipendia militibus, vel ex suorum numero missis, vel a principe iam delectis suppeditet. Neque enim estaequum, regem reip. vectigalia imponere ad copias alendas, nec ex iis, quae ipse percipiat, fructibus illas solum alere, quoniam vectigalia neutra esse satis bello sustinendo possunt, vt experimento cognoscimus, et resp. prius exhausta est, quam ex eius commodo quicquam geratur. Gerebant Romani aduersus nationes diuersas bella continentia fere nonnunquam XXIII. annos, vt primum bellum Punicum, interdum XVII. vt secundum, aliquando cc. vt Hispaniense, quod a bello Punico secundo ad Augusti Caesaris vsque aetatem durauit: nunquam tamen illis aut iusti, et instructi exercitus defuere; nec pecuniarum penuria, bellum aliquod praetermissum, aut milites stipendio priuatos fuisse tumultuatos legimus? At hodie nullus est tam potens princeps, aut opulentus, vt bellum aliquod vltra sex octove annos proferre possit, nullusque annus est, in quo non saepe milites, denegato aut dilato stipendio, quaerantur, aut fame et inopia opprimantur. Ex quo intelligitur, multo consultius, atquereipub. et ipsi principi vtilius fore, si necessarii redditus singulis annis ipsi ad priuatos vsus conferantur, stipendia vero militaria a republ. suppeditentur, ita enim nec tantam rerum inopiam exercitus patietur, singulis ciuitatibus tum militem, tum commeatus praebentibus, nec princeps tot in angustias, vt solet quotidie, redigetur. Nam si tam esset continens rex, vt ex vectigalibus annuis ne minimum quid frustra, inutiliterve consumeret, sed omnia in reipubl. necessarios vsus seruare vellet, putaretque illa sua non esse, sed ab illa quasi commissa, vt ex eius commodo impenderentur, si omnes praefecti, aut qui curam colligendae, ac distribuendae pecuniae habeant, tam essentsancti, vt nihil suffurarentur, aut raperent, si quae a rep. pendantur tributa, satis essent, et pacis et bellisumptibus, paterer equidem, regem ex [note: De formareip. augendae.] iis, quae habeat, vectigalibus militem alere, sed cum ea, quae ipsi pendantur, partim eorum, qui exigunt, auaritia, partim rapinis vtentium, et distribuentium pecunias, partim eiusdem negligentia, luxu, magnificentia, et largitione maxima ex parte consumantur, nunquam profecto poterit tantum suis ciuibus vectigalium imponere, vtsumptibus domeslicis, sustinendoque bello sufficiat, nec ea ita extorquere, vt non maxime offendatur, ac tumultuetur populus. Nec refert, vtrum ex ciuibus a ciuitatibus singulis ad bellum stipendio adiecto missis exercitus constituatur (quanquam id quidem longe sit melius) an ascito externo militi, et regiis in castris militanti per ciuitatum quaestores stipendia tribuantur, modo rex curam gerendae rei, ac disciplinae militaris habeat, respublic. vero exsoluendi necessaria stipendia militibus a rege adscitis. Haec vna res tanti momenti est, ne Romanos dicam, qui ex ciuium numero, aut sociarum ciuitatum delectis militibus conscribebant exercitus, vtid vnum Turcarum Imperatores hodie tantam ad potentiam euexerit. Neque enim quisquam
princeps tam facile, aut tanta commoditate tantos exercitus comparare, aut bellum tam diu sustinere possit, quam vel eorum minimus, eam videlicet ob causam, quia militem iidem, suppeditato ab vnaquaque prouincia, aut ciuitate stipendio, habent. Sed improbant haec, qui vexatis, spoliatisque ciuibus, atque rege ipso, ditari volunt, dum in colligenda, aut distribuenda pecunia quid suffurari possint, cum non videant, et Principi facilius, et reip. id esse, quod supra dixi, commodius. Si enim resp. milites suos alat, dato stipendio, et commeatu, permagno sane Princeps labore, ac sollicitudine liberabitur, et minus ipsa tributorum onus sentiet, diuiso in omnes stipendio, tum eos, qui egeni sint, aut otiosi, ratione hac sustentare, ne (vt Plato inquit) veluti fuci quidam bonorum opes exedant, poterit. [note: De formareip. e gnandae.] Sed iam ad reip. amplificandae formam pergamus, hoc enim regiae prudentiae postremum offieium est. Augendi regni eadem plane forma est, quae ipsius administrandi, et conseruandi: quando eisdem illud artibus conseruatur, quibus est partum, et iisdem amplificatur, quibus est conseruatum. Amplificatio autem imperii vel estin eiusdem opulentia, et opibus constituta, vel in regionis latitudine, ac dominatione, vel bonitatis atque virtutis gloria. Vera quidem imperii latitudo in ea sita non est, vt magnificae, pulchrae, ac opulentae illius ciuitates existant, vt luxu, rerum omnium abundantia, deliciis, copia, et multitudine affluant: quales Corinthus, Carthago, Roma, Capua, Tarentum, aliaeque similes his olim fuere: nec in eo item, vt latitudine agrorum potentiam metiantur: quod de Sueuis C. Caesar seribit: nec vt dominatione iniusta, et potentia summa rex potiatur, qualis in Alexandro, ac Romanis fuit, sed in iustitiae gloria, et praestantia, commodius est enim, angustum regnum, modo bene administratum, ac iustum obtinere, quam amplum, superbum, et iniustum. Nam praeter id, quod rationi maxime id congruit, facilius item, vt Plato putat, retinetur hoc moderatum imperium, quam amplum illud, quod magnitudine sua, vt summa omnia paulatim dilabuntur, corruat, ac dissipetur. Romanum imperium non ante declinare coepit, quam est ad summum potentiae culmen euectum, idem de Macedonico, Perfico, Carthaginensi, caeterorumque imperiosorum populorum iudicare licet. Vnde intelligitur, mediocritatem illam, vt caeteris etiam in rebus, imperii quoque magnitudini esse praeferendam, et augeri potius virtutis, iustitiaeque nomine ipsum esse commodius. Sed tamen quia frequentes accessiones potentiae, et regnorum diuersas fieri cernimus, quae iusta sit regni accessio, aut quae contra, [note: Iustae amplificandi regni causae, et in. iustae.] doceamus. Imperia plerunque augentur, vel regum coniugiis, vel haereditate, deditioneque populorum voluntaria, vel vi denique adhibita: coniugio, vt cum ducta vxore, princeps imperio suo aliud regnum adiungit, vt Persico Babylonicum data in vxorem Cyro Cyaraxis filia coniunctum est: haereditate, vt cum quis vel propinquitatis, vel amicitiae causa in aliud regnum a paterno diuersum asciscitur: vt Attali regis haeres est factus populus Romanus: deditione voluntaria, vt cum populus aliquis regis potentioris imperio se subiicit, quod commodius ac tutius sub illo se posse viuere speret, id quod est nostra memoria a Senensi populo
factum, vi denique, vt cum dominandi studio, princeps vnus alterius ditionem occupat, regnoque suo adiicit, vel cum repellendae communis iniuriae causa quis vincitur, atque in officio vt contineatur, eiusdem conseruato regno subiicitur. Superiores tres causae, et extrema iustae sunt, quarta iniusta. Nam quod iure dotis, aut cognationis, aut haereditatis, aut voluntariae deditionis alicui adiicitur, nemo non iuste obtineri fateatur: cum eodem plane modo haec accipiantur, quo haereditas quaeuis paterna. Subiicere quoque potestati suae regem, aut populum eum, a quo respublica vniuersa saepe laesa, perturbata, et in summum adducta discrimen sit, licere aliquando videtur, relicta tamen ei potestate priori, nisi quod aut tributum cogatur pendere, aut laedendi opportunitas ei adimatur: veluti bella ab Hebraeorum populo aduersus finitimas gentes, a quibus infestabantur, quotidie gesta, vt iusta erant, sic quidquid ab iis caperetur, iure occupatum, ac reges finitimi corum imperio iuste subiecti fuisse censendi sunt, quando nec aliter stare poterat ipsorum regnum, et ii aut subiugandi erant, aut hisce parendum illorum potestati. Ergo spe augendi imperii nunquam alicui bellum inferetur, sed si ab vno aliquo semper inferatur, nec alia ratione pax vniuersae reipublicae, nisi fractis illius viribus, conseruari possit: licebit iure, aut illum comprimere, non regno spoliare, aut vectigal imponere, aut euersis ipsius ditionis locis munitis, sublatisve armis, aut alia demum ratione cohibere, et continerein officio. Id a Dauide Hebraeorum Rege iustissimo factum legimus, qui suscepto contra Ammonitas bello, propter legatos violatos non solum ipsos, eorumque socios Syros vicit, ac fregit, sed etiam vectigales imperio suo fecit, vt Moabitas etiam et Palaestinos, ac Damascenos: Ex quo sequitur posse aliquando imperium, at que potentiam regis vi iuste propagari. Restat hoc loco ratio tuendi eius regni, quod vel haereditate, vel coniugio aut deditione, aut vi recens partum sit, [note: De forma tuendi noui regni.] explicanda: ne antiqua solum tueri, noua vero negligere, turpesit. Conseruari noua regna possunt, si eadem illa prudentia Rex, quam eidem tribuimus, cogitet aequitate esse, et iustitia retinenda imperia, non armis solum, aut seueritate: quanquam vel hac quoque suo loco est vtendum. Nam vel eiusdem preuinciae, linguaeque ac morum homines sunt noui illi cum veteris patriique regni hominibus, aut diuersi: si iidem sint, facile, conseruatis corum legibus, atque reip. ratione in officio contineri poterunt: vt in Aragonensium regno apparet, quod Castellano adiectum coniugii iure ab eodem Rege commode retinetur, quod eadem natio sit, eadem lingua, mores iidem, ac ingenia: si autem moribus, lingua, ingeniis differant, tanto maiori est cautione opus, quanto disiunctiores populi sint. Ergo in ea sit regione Princeps plerunque, ne seditioni locus praebeatur, cum ipse autoritate sua cunctos tenere, ac sibi paulatim conciliare possit, quod a Constantino Magno factum eodem fere consilio videtur translata imperii sede Constantinopolim: neve, si absit, rapinis, insolentia, iniuria, et licentia praefectorum, aut praesidiariorum militum nihil tunc non audentium offendi, alienarique hominum eorum animos patiatur: deducet item colonias ciuium suorum in eam prouinciam.
vt hi tum cognatione noua, tum charitate patriae, non modo praesidio sint regno, sed etiam reliquos in fide semper retineant: quod est quoque a nostris in nouo illo terrarum orbe factum, deductis ex Hispania permultis coloniis, et a Romanis in AEgypto, Gallia, Hispania, ac multis aliis prouinciis: minuatur praeterea, si iustae intercedant causae, potentia eorum, qui vel suspecti sint, vel communi tranquillitati aduersentur: postremo bella omnia longe extra fines imperii amoueantur, ne recens pacati animi hostili tumultu, et armis perturbati, res nonas de pristino statu cogitantes moliantur, aut tanquam minus fidi maiorem perfidiae occasionem praebeant: quae huiusmodi in hominibus esse solet frequentior, quam in iis, qui vnum perpetuo agnouerint Principem. Quis in Hispania, Gallia, aut prouinciis iis, quae suum principem ament, ciues in hostium irruptione ab illodeficere vnquam vidit? at in hoc nouo orbe, vel domito, et culto a nostris frequentes defectiones, tumultusque illam ob causam exoriuntur: vt magno argumento esse debeat, aegre latissima imperia conseruari totamque am plificandi regni rationem in eo sitam esse, vt prudenter cauteque retineatur. Veruntamen copiose satis, vt videtur, Regiae prudentiae partes oratio est nostra persecuta. Reliquum est, vt iam ad iustitiae officia regem decentia progrediamur, quando et haec res generatim [note: De iustitia Regia.] proponi solum non vult. Iustitia est autem virtus, quae communis vtilitatis ratione spectata, vnicuique quod eius est, reddit. Huius diuersae sunt partes, quas rationis reddendi cuique suum varietas facit diuersas: aut enim eadem est communis, aut specialis: communis praeterea aut legitima est, quod in legum obseruatione consistat, aut aequitas, cum haec ad illarum obseruationem veluti moderatio quaedam apta adhibetur: specialis item est aut distributrix, quod suum vnicuique adhibeat, nihil ipsa iniuste cupiens, aut commutatrix, quae reddat suum etiam aliis permutatione tamen officiorum facta. Ad illam porro hae referuntur virtutes, religio erga Deum, pietas in parentes, ac propinquos, obedientia in maiores, ac digniores, fides in negotiis, agendisque rebus, vindicatio iniuriarum. Ad hanc vero non solum obsernatio contractuum omnium, quilege sint constituti, sed etiam gratitudo, liberalitas, magnificentia, amicitia. Proposito hoc modo iustitiae in vniuersum genere ac partibus tam propriis, quam adiunctis, earundem secuti ordinem, singula regis officia illis accommodata deinceps tradamus. Legum obseruationem ad Regempertinere, sieuti ad reliquos item ciues, dubium non est: cum si ex lege [note: Leges a Rege quoque esse obseruandas.] viuere, est secundum rationem virtutemque viuere, et hoc ipsum Regi congruit, quod iam a principio docere instituimus, idem non sequi legem non debeat, cum eadem neglecta, et rationis iudicium, et virtus deseratur. Neque enim aliud est lex, quam recta ratio praescribens, quae agenda ex virtute sint, prohibensque contraria: et hoc ipsum, quod virtus consiliis, monitisque docet, lex iubendo, ac vetando, vi adhibita, statuit. Sed hac de re nemo dubitat: quoniam nullus est tam a sensu abhorrens, quin legem viuendi, aliquam putet a Rege seruadam esse, illud multo magis in dubio est, quinam Rex legem seruare debeat, nunquid vt ea sit ipse superior, an vt inferior, eique subiectus? Iuris quidem consulti legi subiectum principem negant,
[note: An rex sit supra leges necne.] quod eius arbitrio, autoritateque leges ferantur: eum tamen secundum leges viuere volunt: id quod a Theodosio, ac Valentiniano Caesaribus est decreto sancitum, in quo nobiscum pariter sentiunt, virtutem a Rege colendam, in cuius cultu sit legis quoque obseruatio posita. In rebus autem bellicis, quae multorum imperio administrantur, leges Principe, ac magistratu omni superiores habentur, quod ex earum praescripto viuatur, non alicuius arbitrio, aut sententia: id enim discriminis est inter regnum, ac rempublicam, quod illud vnius consilio tanquam lege, haec legum ipsarum imperio regatur. Sed nos quamquam vera esse haec duo arbitremur, quam habeant ipsa sententiam, videamus. Seruari a Principe leges debere, constat iam aeque apud omnes, esse vero ipsum, tum lege superiorem, tum inferiorem, sic est intelligendum, vt eo, quod leges ferat, sanciat, et autoritate sua firmet, eisdem superior dicatur, tanquam earum autor, et vindex: eo tamen, quod ex earundem praescripto viuat, subiectus sit, atque inferior: quandoquidem eas veluti normam, et regulam vitae habeat. Neque enim si iustus, ac sapiens sit, aliter viuet, quam ipsa iustitiae ratio praescribat: nec quod autoritate sua illam tueatur, immunis, et expers cius crit: ne et sibi, et supremae rationi, seu legi, cui non modo ratio nostra, sed Principes etiam omnes, legesque subiiciuntur, repugnet. Itaque fons legum, et ratio suprema, ex qua leges singulae deriuantur, et ad quam reducuntur, superior Rege est, quaevcluti norma viuendi, ferendarumque legum, proposita est non ab ipso sibi, sed a Deo: singulae tamen leges, vel hac, vel illa de re latae inferiores Principe sunt, tum quia ab ipso feruntur, et confirmantur, mutanturve pro tempore, aut rerum occasione, et varietate, tum quia eiusdem cui est reipublicae data facultas omnis voluntas lex dicitur, quatenus ea supremae illi rationi, quam ipse sequi, et a cunctis sernari vult, congruit: fecit autem idem leges populo congruentes, ac iustas perspecta semper communi lege, eiusque habita in omnibus ratione. Qua quidem in re tum consilio ipsesuo, ac prudentia cuncta perspiciet, tum virorum prudentum, atque doctorum iudicio vtetur, ne aliqua ex parte iustitiae officium deseratur. Sed hanc nos disputationem Iurisconsultis relinquamus, ne ad singula quaeque, et exilia descendatur, cum generatim instituendus iustitia [note: De aequitate Regis.] Princeps a nobis suscipiatur. Transeamus autem ad aequitatis officia, quae Regis maxime propria sunt. AEquitas est moderatio quaedam legis, seu explicatio rei, quae cum lege scripta non contineatur, spectata tamen supremae legis ratione intelligi, ac definiri possit. Cum enim omnia lege, vt est rerum varietas summa, describi nequeant, multaque occurrant negotia, quae nisi ad communem illam rationem legum omnium, relata non possint definiri commode. id aequitas efficit, vt praetermittatur quandoque illud, quod legescripta sit constitutum, ac retineatur, quod ratio communis praescribit. Sed hoc nequaquam in omnibus fiet, praeterquam in iis, quae cum legestatuta videantur, rationitamen repugnent (in quo adhibita ad rei explicationem ae quitate, lex illustratur) nec a quouis etiam, nisi a iudice, aut principe, aut eo demum, cui huiusce rei data potestas sit a republica, qui vt legum ferendarum autor esse possit, ita quoque earundem interpretandarum
et adhibendarum ad singulos vitae actus rationem definiat. Ergo vt Rex summam legum ferendarum autoritatem habet, sic etiam aequitatis rationem, quemadmodum vel Constantini Caesaris est decreto statutum: ab eoque et Iudices, et Magistratus, et reliqui omnes eandem accipiunt facultatem quasi mutuo sibi concessam. Nam vt quisque maiorem initii primi notitiam habet, itacausas eorum omnes, quae ex illo ducantur, facilius cernit: Princeps autem, qui sapiens, qui iustus, qui prudens, qui vno demum virtutis nomine toti reip. praeficitur, tanto maiorem reliquis omnibus definiendae aequitatis facultatem habet, quanto supremae rationis doctior putatur: quae quidem ratio vt legum origo est, ita Rex vnus ex omnibus imperans eius imaginem gerit quodammodo. Sed quaerat hic forte aliquis, nunquid Rex, cum reipublicae summam legem, atque aequitatis rationem teneat, errare aliquando possit: aut num eius error, vitiumque pro lege sit habendum. [note: Numrex quatenus rex prauus esse possit, et iniquus.] Huic obiectioni vel longe ante nos in republica sua Plato ex Thrasymachi sententia propositae, licet obscure, videtur id respondere, quod Iurisconsulti pariter sentiunt Principem, quatenus Principem, falli non posse, iniusteve quid agere, eo quod is prudens, iustus, ac sapiens fingatur, nec si sit talis, errare sit putandus. Hanc ille sententiam a Thrasymacho sibi obiectam admittit, quamuis inexplicatam relinquat. Nos autem hac distinctione commode vsuri videmur, si qua in re Principi obtemperandum sit, aut qua contra repugnandum, dicatur. Hominibus a natura sunt semina quaedam iustitiae insita, quaevel indoctus quisque per se facile noscat: vt bonum esse sequendum, malum fugiendum, nullum laedendum, aliaque id generis multa, deductas ex iis sententias tanquam conclusiones, nisi sapiens, doctusque nemo intelligit: ergo si quae initiis illis, atque notionibus manifesto aduersentur, ita vt a quouis nosci continuo repugnatio possit, [note: Quatenus regum imperio parere debeat.] pugnandum sane cum principis lege et voluntate est, quando id alia praestantiorlex, quam sequi debeat, ipse prohibeat: in illis autem, quae in differentia sunt, aut quae si aduersentur supremae legi, sit repugnatio obscura, partim obtemperandum principi est, partim repugnandum: obtemperandum quidem in illis quando interposita illius autoritate pro lege habenca sint, repugnandum vero in his, si docti, sapientesque cuncti laterein eo iniustitiam arbitrentur. Exempli gratia: Traiani, ac reliquorum eius aetatis Imperatorum edicta in Christianos edebantur, ne quis cam profiteretur religionem: quiuis vel ex infima plebe sese huic legi opponere, quamquam diuino praecepto cuncti Principibus obtemperare iubeantur, iustissime poterat, quod lex ea tyrannica, et supremae legi, quae Deum colendum praecipiat, quaeque a cunctis sine exceptione seruanda sit, aduersetur, nec quod quis afficeretur supplicio, aut iuste damnabatur, aut principis lex iusta erat: cum illud ipsum supplicium indignum, lex iniustissima esset. Ergo huiusmodi legi, arbitriove principis repugnare cuiuis licebit, ac nisi id fecerit, est iniustus, atque impius censendus. In iis porro, quae viri sapientes reipublicae incommoda, et primae legi contraria esse videant, tametsi reliquis haec repugnatio obscura sit, licebit quoque non vni, aut alteri, sed vniuersae reipublicae tamquam
communi consensu sapientum sententiam approbanti, Principis autoritate se opponere: vt est a senatu Romano aduersus Agrarias leges saepenumero factum, vt ab Hebraeorum populo aduersus Hieroboamum Regem iniustum, ac iniquum, vt nostra demum aetate a Danis, atque Noruegis contra Christiernum corum Regem: In illis demum, quae indifferentia sint (nam deiustis nemo cst, qui dubitat,) quia ipsa ex constitutione iusta fiunt, semper est religiose parendum Regibus, dum velleges condant, vel mutent, vel interpretentur, vel tollant. Ac de communis iustitiae officiis haec satis. Iustitia porro specialis, quae ad priuata nonnulla vitae officia pertinet, duas cum habeat formas, distributricem vnam, alteram commutatricem, quarum illa in distribuendo cuique suo, haec in permutatione [note: Quopacto distributrix iustitix ad Regem pertineat.] parium officiorum versatur. Distributrix quidem Principis maxime propria est: quoniam is vniuersae reipublicae gerit personam, a qua et dignitas singulorum, et merita perpendenda, et honore, aut dignitate aut praemiis ornanda sunt. Vt enim in republica bonos ciues a malis dignosci, necesse est, atque illis praemia, his poenas tribui, vt suum cuique reddatur, sic etiam a Principe, cui se totam eadem tradit respublica, id est praecipue curandum. Cum haec igitur illum iustitiae pars deceat, eiusdem officium erit, tum ciuium suorum probitatem, aut vitia nosse, tum conuenientia iis praemia, aut supplicia tribuere. Quo autem id modo nosse possit, supra in officiis prudentiae explicatum est: diligenter enim Rex de suorum ciuium probitate, vitiisque inquiret per eos, quos apud se habeat, vt vel per eosdem, vel ipsemet distribuere vnicuique, quod sitaequum, possit. Quae vero distribuenda sunt, ea vel ad regni totius administrationem pertinent, vel ad ciuium singulorum facta: eaque rursus, vel bona sunt, vel mala: ad reipublicae totius administrationem pertinet magistratuum, ac munerum publicorum commoda distributio, ad singulorum autem facta, praemia aut supplicia. Quae omnia, vt a nobis meliustradantur, sigillatim sunt explicanda. Prima igitur Regis cura in assignando cuique pro conditione, aut virtute munereversetur: quando haec potissima est pars prudentiae et respublica nequit aliter conseruari, nisi et a Principe bono, et a bonis magistratibus regatur. Vt autem probum reipublicae quemque adhibeat, non solum qui viri prudentes in regno suo sint, quod antea docebamus, inquirere debet, sedantequam illis munera assignet, et postquam assignarit, eadem prudentia vsus videbit, quo pacto, et quando reipublicae praeficiantur ii, ab eave remoueantur: itaque, quoniam iniquum est, communi ciuium saluti priuatam commoditatem anteponi: nec praemii causa cuiquam magistratum [note: Quibus hominibus et quas ob causas vel dignitates, vel magistratus Rex tribuat.] tribuet, nec munera publica, et dignitates diuendet, aut elocabit. Nam etsi magistratus coniunctum cum labore honorem habeant, quem et expetunt cuncti, et probatis, ac bene meritis tribui nonnunquam oportet: quia tamen in eo potissimum curae, et functionis habenda est ratio, prudentia potius et aptitudo ad id muneris spectanda erit in eo, qui eligatur, quam facta, aut merita, aut Regis in eum gratitudo, ac beneuolentia. Quo nomine nullusreip. praeficiatur vnquam, etsi charissimus Principi sit, et si multa praeclare in bello aut pace gesserit,
nisi ei muneri, cui praeficitur, aptus habeatur. Hinc enim tota reip. pestis oritur, quod dum illorum honori, et cupiditati, qui ad magistratus euehuntur, consulitur rapinis, ambitioni, insolentiae, et audaciae, tyrannidique locus conceditur, nec resp. bene vnquam administratur, dum suam quaerit quisque vtilitatem, cuius a Principe ratio habita est, in assignando ei munere, non publicam, cui est a vero magistratu studendum. Illud porro quam est exitiale, ac reip. euertendae accommodatum, quod munera publica vel extorquendae pecuniae causae diuenduntur, vel precio tanquam ager aut fundus aliquis elocantur. Si enim, vt supra docuimus, id ipsam euertit remp. quod a prauis, ineptisque hominibus administretur, nec alius fere quisquam munera emat, conducatve, nisi vt rem faciat, aut gloria hac dignitatis adeptae superbiat, ac dominetur: quis non execretur Principem eum tanquam tyrannum, ac exitiosum imperio suo, qui cupiditati turpissimae [note: Dignitates nec vendi, nec elocari, nec gratia, pramiove dari oportere.] studium regendae reip. et conseruandae postponat? Prudenter Iugurtha Rex Numidarum, cum Romam stabiliendi regni, quod flagitiose a fratribus vsurparat, causa veniens, ac Senatorum plerosque pecunia corruptos, ad suam sententiam protrahens, auaritiam vrbis cognosceret, ô vrbem, dixisse fertur, venalem, ac breui perituram, si inueniat emptorem. Hoc idem de regno illo, in quo precio magistratus cuique concedantur, dici commode potest, cum non iustitiae, aut prudentiae, sed diuitiarum nomine indigni, ad remp. adhibeantur, qui eam vexent, spolient, affligant, corrumpant, ac vna demum cum rege ipso perdant. Quamobrem Alexander Seuerus Imperator magnopere laudandus est, quod nihil magis aut execraretur, aut grauiori supplicio vindicaret, quam si vel infimus aliquis magistratus, munusve publicum venderetur. Si enim, aiebat, publica munera vendi permittam, quando et functionem corum pretio fieri patior, necesse est, quidquid peccetur ab emptore, feram, cum ei tanquam pecuniae suae domino liceat pro arbitrio suo quiduis agere. Quod quam reip. perniciosum esset, prudenter vir optimus praeuidebat, eoque diligentius huius criminis reos inuestigari, et puniri grauiter imperabat. Non solum ergo a Principe fugienda est nefaria haec pecuniae cupiditas, sed nec in minoribus magistratibus permittenda, ne hi etiam vendere, aut locare munera sua permittantur: si enim ipsis liceat, non minus detrimenti capiet resp. quam si summi quoque illi magistratus eodem modo dentur. Quare grauissimain eos est poena legibus constituenda, qui vel gratia, vel amicitia, vel precio magistratum alicui conferant, et summa, ne conferantur, cura [note: Magistratus non debere esse perpetuos.] adhibenda, proposito etiam accusatoribus, et delatoribus praemio. Nec illud item Rex vnquam permittet, quod in Tiberio Caesare maxime a cunctis reprehensum est, vt magistratus vllus perpetuus sit, quin vel certo tempore illi succedatur, vel eo exacto, ab integris, atque probatis viris diligentissime inquiratur, nunquid negligenter, auare, flagitiose, turpiter aut inique factum sit quicquam. Nam si quid huiusmodi forte deprehendatur, non solum magistratu quiuis iure priuabitur, sed punietur etiam grauissime. Quid enim magis tyrannicum est, quam vnum perpetuo magistratu fungentem libere dominari, cum sciat nullam a se factorum
rationem vnquam reposcendam? quid perniciosius reip. quam vnum quasi iugum ceruicibus suis habere impositum, quod nisi seditione, aut defectione aliqua, nequeat excutere? Quam multas Romae a populo factas saepe turbas legimus? quantos motus, in aliis ciuitatibus, ac prouinciis exortos, quot defectiones ciuium, quot perfidiae exempla, ac mutationes rerum publicarum? Declarant id Romanorum leges de repetundis, ac prouocationibus, tum definita singulis magistratibus tempora, quae nisi raro admodum, nulli prorogabantur, tum Censorum munus, et in notando quocunque libertas. Quae omnia nequaquam essent iis constituta, nisi graui, et periculoso malo admoniti cognouissent, quam esset perniciosum perpetuos esse magistratus, necillos definiri certo aliquo tempore, in quo succederetur, et ratio ab eo, qui suo esset defunctus munere, reposceretur. Id ipsum ratione quoque doceri potest, quoniam si boni ad reipublicae munera sunt adhibendi, permagna reliquis fieret iniuria, si vnus semper eodem magistratu fungeretur, praesertim cum si honestus, ac integer is sit, qui munus suum obierit, malit: ab eo labore liberari: si [reading uncertain: print faded] vero nolit, auarus et ambitiosus sit iudicandus potius, quam vtilitatis publicae studiosus. Praeterea si honoris causa cuiquam magistratus confertur, honorque probis omnibus debetur, vicissitudo sane honorum commodior est, quod ii ad plures perueniant. Deinde nemo tam sancte magistratu aliquo fungitur, vt si fore sibi perpetuam potestatem intelligat, nihil studio, maleuolentia, cupiditate, auaritiave faciat: cum tamen plerique, vel affinitate, vel amicitia, vel studio aliis coniuncti, aliis male velle, aut inuidere soleant, proindeque iuris aequalitatem non teneant. Sed haec perspicua sunt nullique ignorata, quamobrem nec vllo egent exemplo. Est et id adhuc quaerendum, quod in humanae vitae negotiis plerunque accidit, num magistratus conferri indigenis debeant, an alienigenis. Vtrinque permulta argumenta vrgent, quibus probari alterutrum possit: sed hac distinctione, vt mihi videtur, adhibita, [note: Qui magistratus indigenis, et qui alienigenis sint con ferendi.] veritas elucebit. Magistratus omnis aut ciuitati vni praeest, aut regno, ac prouinciae vniuersae: regnumque ipsum aut moribus hominum, et ingenio plane dissentit a reliquis, aut nullo modo. Si vniuersae ciuitati, commodius profecto est, ad magistratum alienigenam adhiberi, ne si ex eadem sit, ad suam, et propinquorum, amicorumque vtilitatem, omnia conuertat, odioque, aut bencuolentia, aut studio, aut aemulatione gerat rempublicam, quod quam sit ei pernitiosum, nemo non videt: si autem prouinciae cum alia quadam moribus, et ingeniis hominum congruenti, vtilius erit etiam, ex illa simili magistratus asciri, quam ex eadem: propterea quod hic quoque easdem ob causas nihil iuste, aut recte aget, dum propriae commoditati studeat: tum variae contentiones, odia, dissidia, et aemulationes inter eiusdem prouinciae magnates erunt de principatu contendentium, vter alteri praeferatur in eo magistratu gerendo: praeterea ambitioni multorum eundem honorem ambientium, petentiumque saepe a Rege, quod est vituperandum, aditus patet: si demum diuersa prouincia sit, tutius quidem atque commodius erit, ex ea, quae fida, et chara principi habeatur, viros eligi, ipsi tamen regioni
vtilius, aliquem ex indigenis creari. Quapropter si princeps de side illius prouinciae dubitet, externum, si certus sit, indigenam poterit praeficere: sides autem ex ciuium amore, constantiaque in officio, cum in reliquis omnibus, tum in difficultate bellorum, aut seditionum noscetur. Romani diuersas ac remotissimas regiones cum obtinerent, tamen jis proconsules, aut Praetores e ciuium Romanorum numero praeficiebant, quoniam armis plaerasque occuparant: nos autem, quia more, voluntateque ciuium teneri imperia volumus, nisi certi de ipsorum perfidia simus, nullam iis prorsus offensionis ansam praebebimus, quod vel eosdem contemni, vel arroganter, atque superbe reges dominari, vel iis nolle fidere patiamur, itaque vt socios Romani suos amicitia, ac foedere sibi coniunctos habebant, nec iis iura, aut magistratus dabant, sic noster itidem princeps diuersa regna tueri et conseruare potest. His ita explicatis, sequitur, vt officia distributricis iustitiae ad hominum facta pertinentis, id est, ad praemiorum, et suppliciorum [note: De praemiis poe nisve a rege cuique tribuendis pro factis.] rationem tradendam progrediar. Quoniam enim facta etiam ciuium priuatorum a principe dignoscenda sunt, ne magistratuum curae omnia relinquat, tribuetque is aliis pro recte factis praemia, aliis pro delictorum ratione supplicia: tum hoc legestatuet, tum magistratuum arbitrio committet, tum ipse administrabit per sese. Legibus quidem et poenae, et supplicia singulis hominum factis statuta erunt, [note: Quatenus legum conseruatio ad regem pertineat.] quemadmodum omnes docent Philosophi, ne opus sit amplius cadem saepe a principe administrari, nisi tam negligenter a magistratu curentur, vt ei rursus commissam administrationem repetere opus sit. Arbitrio praeterea iudicum inferiorum illa committet, quae ab ipsa, nisi aegre propter eorum multitudinem, varietatemque geri nequeant. Sien maequos, probosque muneri cuique viros praeficiat, facile quidem id, quod cupiat, consequetur. Geret autem pei se ipse ea, quae propter magnitudinem, ac varietatem a nullo commodius, quam a se geri possint. Vt si flagitium aliquod atrox, et inusitatum perfidiae, seditionis, impietatis, tumultus, aut huius generis allud, quod vindicari opo. teat, acciderit: aut si praeclare aliquid gestum honore, aut praemio velit afficere. Cuius generis sunt priuilegia quibusdam concessa, immunitates, nob litatis iura, honorum, et dignitatum tituli, ac caetera, quibus ornari pro recte factis homines solent. Haec vero qua sint ratione, quibusve tribuenda, deinceps suo loco dicetur. Nunc reliqua distributi ici iustitiae annexa officia persequamur. Quorum e numero primum est relig onis erga Deum: secundum pietat sin parentes ac propinquos, adeoque in remp. ipsam, quam sibi quisque habebit charissimam: tertium obseruantiae in bonos, graues, prudentes, et dignitate praestantes viros; quartum fidei, seu veritatis [note: Quomodo a rege in rep. stabilienda religio.] sin dictis, et factis, vltimum vindicationis. Ac religio sane, qua de initio etiam dixi, non solum a regese cum ipso est colenda, sed legibus item firmanda, et tuenda inter ciues. Sublata enim ea ex ciuitate, tota etiam respub. pereat, necesse est: cum omnibus vitiis, sceleribusque detur licentia. Vnde vel ea de causa religionem reipublic. Varro putabat pernecessariam esse, vt de illo refert Augustinus, quod populus metu Deorum iniecto legib. [abbr.: legibus] et magistratui citius pareat. Quocirca
tria Deorum genera a Scaeuola Pontifice constituta dicuntur. Vnum a Poetis fictum, et nugatorium, alterum Philosophorum, tertium Ciuile, quod a ciuitatum princip. esset ad ciues religionis metu cohibendos inductum. Constituta igitur legibus religione, ac firmata imperio, tantum a principe curae in ea tuenda adhibebitur, vt ne occasionem quidem illius praetermittendae, aut negligendae permittat, aut impios homines impunitos per negligentiam relinquat. Exemplo sunt Atheniensium iudicia in Diagoram et Protagoram im pios Philosophos, tum Romanorum XII. tabulae, Theod osii quoque Caesaris in euertendis Ethnicorum simulachris, et extirpanda eorundem su perstitione, reliquorum demum regum edicta, suppliciaque multis de hominibus im pietatis causa sumpta. Sed alia ratione princeps in homines impios, alia Pontifices animaduertent, aut religiones procurabunt. Nam ille tranquillitati reip. tantum studebit (quam religionum diuersitas valde perturbat) hi religiones sic tuebuntur, vt vniuersos eadem instituant velut doctores. Qua etiam in re boni erit principis munus, vt iusti, sancti, integri, docti, prudentes, studiosique ciuium pietatis Pontifices eligantur: non ambitiosi, auarique homines, sola, vt fit hodie, doctrinae, sanctitatisque simulatione, et nomine falso instructi: qui sui prorsus obliti muneris, de colligendis censibus potius, quam de honesta et simplici vitae ratione (qualis priscis temporibus fuit) solliciti nec suos bene, pureque instituant, et prauo eosdem superbiae, auaritiae, atque ambitionis exemplo inficiant. [note: Pietas regis in parentes et propinquos.] Iam vero in parentes, atque propinquos, totamque remp. pietatem sic princeps colet, vt reliquis omnib. [abbr.: omnibus] tanto in hac parte magis excellat, quanto maioris esse virtutis exemplo cunctis debet. Nec enim dominandi libidine quenquam eorum, qui iure naturae colendi sunt, violabit, nec solus, vt rerum potiatur, iis animo iniquo inuidebit: Nam illud Persarum, aut principum aliorum parentes, cognatos propinquosque imperij cupiditate saepe caedentium (quod de Pharnace Mithridatis filio, Iugurtha, Romulo, Philippo, Neroneque legimus) non modo impium est et crudele, sed etiam plane barbarum, et immane. Nec illud etiam Sanctii Castellae regis, in patrem Alfonsum e regno pulsum reprehensione summa carere potest, cum nullum pietas magis, quam regem deceat, cuius et vita, et potestas sola ciuium in cum pietate continetur. Hinc sit, vt nec regno iustos haeredes pellere praetextu propin quitatis aliquo, nec mortem parentibus haereditatis spe optare, nec fratrum, aut propin quorum ditioni quicquam adimere principem deceat, nisi quis esse tyrannus, [note: Quibus obtemperare rex debeat.] et cuncta libidine dominandi, sine delectu miscere ac perturbare velit. Obedientiam porro in maiores natu, viros prudentes, ac doctos, graues, et autoritate excellentes, pios, et religiosos non minus idem seruabit, quam in eum populus ei subditus. Si enim nullum obseruet, colatve aliquando prudentiae, virtutisque nomine, sed coli perpetuo imperareque velit in omnibus, ecquodnam audiet, aut capiet vnquam consilium? quando erratorum admonebitur? quando ad pietatis, iusticiaeque officia incitabitur? quando denique hominem esse se, et consilijs prudentum egere, nec omnia debere pro arbitrio suo tyrannorum ritu facere? quando alios se
prudentiores, ac meliores esse cognosceret? Nam si, vno se excepto, neminem obseruandum, nulliusve autoritati, consilio, virtutive putet parendum, remoueat item a se omnem prudentum virorum coetum, nullum audiat, cuncta pro libito gerat, nullam virtutis rationem, quam nec norit, nosseve possit, habeat: exitiosus profecto reip. sit tyrannus. Equidem in Laconum rep. Ephoros non laudare maxime nequeo, qui regibus contra tyrannicam dominationem adiungebantur, vt horum illi consilijs, et autoritati parerent, nihilque soli pro arbitrio, quo nihil est perniciosius, gerere possent. Quamobrem magnopere summa illa Theodosii magni in Ambrosium Episcopum obseruantia, tum Alexandri Macedonis in Hebraeorum pontifices, Pompeique in eosdem, ac Lodouici Pij, et Caroli patris in Romanos praesules, reliquorumque huiusmodi regum probanda est: cum nulla ratione magis virtutem animi principes declarare, quam hac in viros praestantes, et graues obseruantia potuerint: contra vero execranda est Longobardorum regum, Rauennensium quorundam Exarchorum, Henri ci quarti, et quinti Caesaris in Romanos Pontifices audacia impudentissima viris Christianis indigna, nec a Deo, vt corum exitus indicauerunt, impunita: illorum enim plerique dignas insolentiae suae poenas tandem dedere. Quae res docet, nihil magis principem commendabilem apud omnes facere, quam huiusmodi honor, et cultus viris praestantibus dignitate, autoritate, ac virtute habitus, iam fides in rege quam nouo nomine veracitatem alii appellant quae virtus, vt ait Cicero, est dictorum et factorum constantia, quam sit necessaria, tum bellicis, tum vrbanis negotijs [note: Quatenus, et quomodo rex fidem seruare debeat.] vel exemplis doceri potest, si plane repugnare libeat rationi. Nam praeter id, quod in bello, ac foederibus et societatibus ea etiam aduersus hostes seruanda est, barbarae quoque immanitate nationes virtute hac plur mum semper excelluere. Nam apud Persas, Scytasque religioseadmodum veritas seruabitur, puniebanturque acerrime legis iussu mendaces. Gentes item impietate, ac saeuitia efferatae vnam imprimis virtutem hanc semper colendam putauere, quod aliter nequeat respublic. conseruari, aut defendi, nisi fide non modo inter ciues, sed etiam aduersum hostes seruata. Qua de causa Romanis Hannibal perfidus, Poenique inuisi fuere, quod inconstantissime fidem datam seruarent, quibus ne a Scipione quidem in euertenda Carthagine postea seruata est. Ergo nec leuitatem Graecorum, nec Carthaginensium perfidiam, nec calliditatem, et astum Philippi Macedonum regis probus rex vnquam imitabitur, et perpetuo in fide seruanda integerrimus, et constantissimus erit: ne cum aliquando tueri eam desierit, ab aliis postea sibi nequaquam seruetur: vt iisdem illis, quos commemoraui modo, et nostra aetate Vladislao Pannonum regi contigit; qui cum hortatu Eugenij IIII. Rom. Pontificis factas cum Amurathe Turcarum rege inducias violasset, ingenti clade afflictus, et victus vix tandem ab imminenti periculo, summa vi auri data, euasit. Sed tamen non desunt, qui fidem a principe negent, semper seruandam, quod ea multis seruata exitio, perfidia vero alijs commoditati, ac saluti fuerit: quod Alexandri VI. Pontificis probant exemplo,
qui cum nec fidem alicui vnquam seruasset, omnesque calliditate sua fallere consueuisset, cuncta feliciter, atque ex voto perfecerit. cui etiam sententiae quodammodo Plato in repub. sua assentitur, dum magistratui, aut principi clam reip. causa licere mentiri, priuato autem nemini putat. Quorum opinione quid turpius, absurdius, aut perniciosius? quid enim aliud est, fidem non seruare, quam pietatem ac religionem deserere? quam omnem naturae legem violare? quid quaerat, expectetve is, qui nihil veri dicat, nullum pactum tueatur, nullam fidem datam conseruet, quam vt ne ciuibus quidem suis fidere possit, sicque perfidiae, ac proditioni viam exemplo suo patefaciat? Fateor equidem aliquando, necesse esse occultari sic a rege sententiam, vt aliud simulet, aliud agat, sed aliud profecto est simulare, ac tegere, quod sis facturus: id quod iuste licet: aliud quod iam constitueris, pactusque sis semel cum aliis, rescindere. Illud quidem prudentis ac circumspecti est viri, qui patriae suae illo consilio, et sagacitate velit consulere, hoc autem perfidi grassatoris, qui vt quidvis praedetur, nullam cuiquam fidem, nullam constantiam in dictis, aut factis teneat. Longe igitur melius Attilius Regulus apud Poenos se gessit, quine promissam redeundi Carthaginem fidem violaret, voluntariam mortem oppetiit. Sed de veritate seu fide satis. Vindicatio, quae carum iustitiae partium, quas enumeraui supra, vltima est, cum ad alios pertinet aliquando, tum ad regem praecipue fereque semper, qui legum, iudiciorum, et tranquillitatis [note: Qualis vindicatio iniuriarum regem deceat.] publicae vindex est. Vindicatio autem est vel illatae iniuriae, vel damni accepti compensatio: eademque aut priuata, aut publica existit: priuata, vt cum quis factam ab alio iniuriam vlciscitur: publica ea, qua et princeps et magistratus reip. totius nomine vtitur: illa iniusta et perniciosa, haec vtilis et necessaria est. Si enim cuique liceat poenas de iniuria facta, aut accepto malo sumere, semper respub. odiis, contentionibus, fimultatibus, pugnisque ciuium concitaretur, itaque debilitaretur facile atque periret: quod Atheniensi, ac plerisque ciuitatibus Graeciae contigit, quas eandem ob causam labefactatas, ac dissidentes facile potuit Philippus rex subiugare. Si etiam inultam reip. iniuriam rex praetermittat (nam propriam, nisi reipub. incommoda sit, condonare multo commodius erit) et hostibus maior nocendi licentia, audaciaque concedetur, et tandem hoc modo imperium cuiusuis iniuriae obiectum euerti facile poterit. Extat in Galieni Caesaris regno apertum exemplum, qui quod Valerianum patrem a Sapore Persarum rege captum, turpissimeque tractatum in vinculis mori passus esset, tam aegre regnauit, vt cum triginta tyranni diuersis ex locis imperium Romanum occupare conarentur, atque omnes fere barbarae nationes exem plo Persarum non modo a Romanis deficere, sed vltro Italiam, Galliam, caeterasque prouincias vastare auderent: ipse tandem ne plane Romani populi autoritas minueretur per eius negligentiam, a paucis est coniuratis extinctus. Quamobrem id iusti ac prudentis erit principis, qui rempubl. recte administratam, eiusque conseruatam velit salutem, vt grauiter eos, qui odia priuata vlciscantur, aut inimicitias domesticas persequantur, puniat, et omnem sibi vindictam hominum priuatorum exemplo Dei hoc praecipientis
assumat, deinde vt reip. detrimenta inulta non patiatur, itaque seditiones tollat populares, earumque causas, postremo contentiones, ac lites ciuitatum, aut familiarum, et ciuium factiones omni studio extirpet. Nam illas Gnelforum et Gebellinorum in Italia factiones quis aequo animo ferat, quin seuerissime, causis contentionum excisis, quod erit facile, tollat? Hoc enim, vt paulo ante dicebam, et Graeciae ciuitates euertit, et Romanorum rempub. perturbauit; ac tandem vnius imperio subiecit, et caedibus, rapinis, odiis, simultatibus, ac tyrannidi viam patefecit. Inultam vero rempub. quo animo princeps patiatur, cum eius praesidio seipsa commiserit? quam idem belli gerendi iustam occasionem sequetur, si hanc, quae sola iusta est, negligat? qua mente aut consilio subditos reget, si neque tutos ab hoste teneri possit? Tiberium Caesarem tanta fuisse inertia dicunt, vt si qua forte prouincia, aut dux, aut exercitus ab eodem deficeret, facile posse re illa carere se responderet: quae res eo vsque processit, vt multis ignaue bellis confectis, a C. Caligula haerede strangulatus in morbo, quo iam moriturus putabatur, perierit. Quemadmodum ergo nullum dominandi cupidine bellum vltro princeps suscipiet, nisi reipub. conseruandae ac tuendae causa, ita rempublicam nunquam ab aliquo laedi permittet. Sed iam ad officia iustitiae commutatrici adiuncta veniamus. Commutatrix Iustitia appellatur ea, quae in rerum, actionumque ciuilium commutatione, et contractibus mutuis, seruata aequalitate cuiusque, spectatur: vt si qui merces acceperit, det pecuniam, et qui pecuniam, merces, aut aliud. Haec quia in operarum permutationibus, atque commerciis cernitur, ciuium inter se contrahentium proprior, quam regis erga ciues est, cum inter illos aequalitas, in hoc apud illos nulla esse videatur. Nullam enim operam rex suam cum aliquo ciue permutat: aut aliud ab illo recipit: nisi similitudine quadam id fieri dicatur, eo quod ipse, sicuti caeteri ciues, et victum, et vestitum, et reliqua necessaria sibi, ac familiae suae precio comparet: vtpote qui vectigalibus iam acceptis nihil [note: Quomodo rei pecuniariae curam rex habeat.] a ciuitate amplius capere, aut petere, nisi sponte datum, debeat. Quando ergo in hoc genere et regi pariter, atque caeteris ciuibus commutatrix iustitia commums esse videtur, tum illud eum maxime decet, vt pecuniariae rei curam atque rationem habeat permagnam, eum enim cudendi aeris facultas, statuendique precij sit illi a rep. data: siquidem hoc instrumentum commerciis ciuium est necessarium: sic ea re princeps vtetur, vt ipseiustum, quod a rep. penditur, vectigal habere, respub. vero nequaquam fraudari commodo suo possit. Fraudatur quidem ipsa, dum vel minuitur, vel augetur pecuniae precium pro tempore, quia plus vectigalium ratione hac ab ea extorquetur: redditur vero ei, quod est aequum, si vna semper sitaeris ratio, valorque vnus, et idem non solum pondere, sed bonitate quoque, ac puritate metalli. Rex etiam iustum vectigal capiet, si considerato aeris valore et aequato vniuersa in ditione sua aeque, ac in aliis (ne occasio exportandae pecuniae ad alias regiones auaris hominibus detur) aequabilitatem eandem semper tueatur: ita enim fiet, vt nec pecuniariae rei sit in
rep. egestas (quod saepe vsu euenit, nostris praesertim, quibus ex tanta auri, et argenti copia ab Indis aduecti perparum relictum est) nec regni opes paucorum cupiditate commoda sua quaerentium exhaurientur. Ergo non tantum valor pecuniae, et pondere, et puritate metalli idem erit vniuersa in vnius principis ditione, sed ratio habebitur quoque numismatis vicinarum, et exterarum regionum, ne si eius precium ibi augeatur, locus alicui exportandis pecuniis detur. Veneti aliquando genere quodam numismatis, quod signarunt, se plane spoliatos eiusmodi exportationibus animaduertentes, aucto eius precio tam facile reuocauerunt, vt nunquam fuisse exportatum videretur. Quo nomine vtile quoque fuerit, sicuti alijs reip. munijs, ita rei pecuniariae aliquos magistratus praefici, qui vni tantum huic rei studeant: quemadmodum olim in multis ciuitatibus, atque hodie fit in quibusdam. Sed nimis exilia persequor, a communi ratione longe digressus. Redeam ad caetera commutationis officia, quaecunque debeant a rege coli erga caeteros. Haec plerunque aut cum exteris regibus, atque populis, aut familiaribus, et amicis intimis obeuntur, si foedera icta, societates, induciae, beneuolentiae, studia, et reliqua generis huius religiose seruentur: verum haec ad priuatos principis mores, quam ad communem eius officij rationem potius spectant, ideoque obscura non sunt: cum eodem ille modo tueri ea debeat officia, quo ciuis alius quicunque probus ac iustus. Nec enim viri est boni, nedum principis, foedus frangere, societatem violare, inducias ante tempus tollere, amicitiam, beneuolentiam, studia, quacunque de causa deserere: quia inconstantiae et perfidiae id est indicium vel maximum. Hoc ita statuto, quoniam haec commutationis ratio late patet, nec, nisi per partes commode potest explicari, progrediamur ad officia iustitiae adiuncta, id est, ad gratitudinem, liberalitatem, magnificentiam et amicitiam, vt qua ratione illae ad regem pertineant, doceatur. Gratitudinis ratio vniuersa posita est in eo, vt accepti beneficii magnitudinem quis beneuolo animo spectet, agnoscat, recordetur, compenset, aut compensare cupiat, si nequeat. Hoc idem regi congruere nemo negarit, si et ipsum accipere posse beneficia, et qua ratione illa noscere, ac remunerari [note: Quomodo rex gratus et in quos esse debeat.] debeat, doceamus. In quo est etiam intelligendum, officia collata in remp. aeque a rege compensanda esse, ac si in ipsummet conferantur, quando is totius reipfacultatem, et respub. illius habet. Conferre autem quis beneficium regi, aut reipub. potest (placet enim hoc ita appellare, quod alij obsequium commodius nominari putant, quod ad superiorem pertineat, cui omnis cultus, et obseruantia debeatur) si praeclare quid in reip. ad ministratione, aut bello gesserit: aut aliquo beneficio insigni, aut doctrinae, aut prudentiae, aut magnificentiae, aut fortitudinis patriam sibi deuinxerit: si consilio, opibus, suo periculo, sumptu, aut incommodo fortunarum adiumentum attulerit: si alia demum huiusmodi ratione sibi obstrinxerit: nam regem muneribus, aut beneuolentia deuinctum putare, ineptum est, cum alterum intempestiue donetur (vt de Poeta Euripide describit Plutarchus, qui regi Archelao diuiti egenum se hominem nihil donare velle dicebat, ne impudens esse iudicaretur, aut maius expetere beneficium, munusculo exiguo videretur)
alterum vero debeatur, quod iure naturae principem omnes, sicuti patriam amare, et colere manifesto etiam cum vitae periculo, ac morte debeant, cum his se igitur princeps seu beneficijs, seu obsequijs alicui obstrictum videat (videbit autem facile, si vel eos agnoscat, praecipue si in aula eius versentur, vel percunctetur de illis, non ab vno aut altero familiari suo, qui amicus ijs, aut inimicus esse possit, ne locus gratiae detur, sed a multis, ijsque probatis viris et integris) singulorum officia, et merita spectabit, ne indig nis debere se plura, quam debeat, dignis vero pauciora arbitretur. Qua in re diligentissime caueat, ne gratia, odio, studiove aliquid agat, cum non modo ingrati hominis id sit, sed etiam iniusti, inconstantisque viri. Nolle enim alicuius agnoscere merita, propter vel paucorum odium, aut obtrectationem, neque ea iuste compensare, leuis, auarique hominis est: alijs vero nultum donare fauoris, studijque causa, iniusti, et imprudentis. Ergo ab vtroque vitio caute rex fugiat, vt aequalitatem in omnes perpetuo tueatur. Quod sane vt facilius declinet, nullum omnino ad suam familiaritatem, consiliumve admittet, nisi perspecta eius virtute, integritate, et prudentia: ac si admiserit, omni caueat studio, ne in huius se amicitiam det totum, nec si dederit, quod is summae virtutis, ac prudentiae sit, vlla id ratione demonstret, ne locum ambiendae illius amicitiae, conciliandaeque gratiae det alijs, nec patiatur denique aut adulatione, aut simulatione virtutis ei quenquam se insinuare. Sed quanta dij boni hinc (libet enim vt initio Antoni statim fecisti, ac iustiori de causa exclamare) pestis reipub. oritur, dum in amicitiam regis homines adulatores, voluptuarii, leues, ambitiosi, rerum omnium, praeterquam seruilium quorundam obsequiorum, ignari, indocti, imprudentes, superbi, auari, viriorumque genere omni inquinati praetextu se probitatis insinuant. Hinc enim regiorum bonorum expilatores, direptores ciuitatum, magistratuum, ac publicorum munerum venditores, iniustorum hominum defensores, legum violatores: bonorum, prudentum, doctorum, atque reipublicae administrandae aptissimorum contemptores, ac detractores inuidi proficiscuntur: quos nisi a se principes caute repellant, irrepunt sensim, ac velut in animum influunt, vt ante in gratia sint, quam ab eisdem dignoscantur. Sed nescio, quomodo ab officio gratitudinis describendo euagata est longius oratio, cum formam meritorum cuiusque noscendorum regi praescriberem. His igitur accurate examinatis, non iam voluntate-compensandi recte facta, rex sit contentus, sed opere id exequatur, quod velit, iudicetque faciendum, tunc enim illius liberalitas spectabitur, cum voluntati factum accesserit, de quo tamen is dubitare nec potest, nec debet, quando eum opes, aut opportunitas, si hanc quaerere velit, non desiciant. Liberalitas autem tum erga probos, ac benemeritos exercebitur, tum earum erit rerum, quae commodae vni sint, cuius habetur solum [reading uncertain: page damaged] ratio, reipublicae vero minime noxiae. Nam si magistratus, quod antea diximus etiam, et in hunc locum rursus cadit, indignis tribuantur beneficij causa, iniustum, atque illiberale id est, si etiam ea, quae dentur reipub. erepta sint, iniuste et capiuntur,
[note: Quae et qualis regis liberali tas esse debeat.] et dantur: cum nihil a quoquam sit capiendum, quod erogetur in alios. Dabat Alexander, qui vnus ex liberalissimis regibus habitus est, nonnullis permulta talenta, aliis vrbes, et regna, sed ea spoliatis aliis donabat. Dabat et C. Caesar populo plurima, sed socios expilarat, prouincias praedatus fuerat, aerarium spoliarat, iniuriis multos affecerat. Feruntur etiam Themistocli a rege Persarum ad varios vsus diuersae ciuitates donatae: vt ad vinum Lampsacus, ad panem Magnesia, ad cibum Myrinta, ad vestes Periope, et Palecepsis: sed haec ex ditione vniuersa dempta facultates regias minuebant, eadem regi cupiditate, et luxu relicto; quem vt is expleret, grauioribus adhuc tributis vexandae reliquae ciuitates erant. Accedit huc item, quod aucta nimis quorundam paucorum potentia, et opibus summum reip. malum paulatim creatur. Si enim diuitiarum modus non sit, quod Platoni, Aristoteli, et sapientum plerisque visum est, fiet tandem, vt omnes opes ad paucos redigantur: cum eo quis ditior fiat indies, quo plus habuerit, siue ex redituum redundantia, siue incremento, et accessione bonorum, coniugiis, emptionibus, regumve largitione facta. Effectis autem paucis diuitibus, reliqua multitudo egena, inopsque existat, necesse est. Quare paucorum imprimis potentium tyrannidem rex vereatur, ne regno in Oligarchiam mutato, populus egestate oppressus diuites illos spoliare, tollere, et aequare cum reliquis cupiat, sicque variae in repub. contentiones nascantur. Quo fiet, vt Democratia, sublato regno fiat, si plebs superior euadat, aut tyrannis, siue pauci illi rerum potiantur, siue rex solus: eorum enim quisque cun cta ad se referet, et occupabit. Extant permulta huiusce rei exempla, quae longum esset omnia enumerare: proferam tamen aliqua, quo res melius et intelligatur, et confirmetur. Theodosius Caesar Rufinum, et Stiliconem vsque adeo ditauit, vt ijdem postea Honorium, et Arcadium illius filios e dignitate imperij deijcere sint conati. Idem vsu venit Herculi Alexandri Macedonis filio, qui clam cum matre Rhoxane a Cassandro caesus, cuius potentia iam nimium excreuerat, et vita et paterno imperio priuatus est. Romana quoque respub. cum opes Cn. Pompei, Caesaris, Syllae, Marij, Antonii, Augusti, Lepidi, Crassi, ac similium auctae sunt, redacta ad paucos potentia, funditus euersa, et in tyrannidem est continuo mutata. Permultae demum aliae respublicae hac vna de causa mutatae ac deletae sunt, quod eius opes ad paucos deducerentur: quod sane fieri est necesse, si reges tantum amicis, aut ijs, quibus bene velint, elargiantur, quantum eorum praeceps cupiditas prodigaque ferat temeritas. Ergo quemadmodum Plato eleganter docet, quia nimiae opes imperij, aut singulorum ciuium non modo reipub. toti exitio sunt, sed singulis etiam, cum regum debilitatis hoc modo viribus propter diuisas opes cum alijs, diuites potentia sua freti se illis facile opponant, adiunctisque sibi amicorum, aut propinquorum praesidijs, cos tollere saepe moliantur, cumque egeni contemptum illorum, angustiamque ferre non possint, quin aliquando tumultuentur, quousque vel illis potentiam omnem ademerint, mutata administratione regni in popularem, si plebs vicerit,
aut in tyrannidem; si Rex magnatibus spoliatis, omnia occupet, videndum est diligenter a Principe, tanquam huic morbo reipublicae longe ante consulens, ne temerario liberalitatis studio infimos, aut mediocres homines summas [note: Quomodo pauc orum poten tia in regno vitetur.] ad dignitates euehat, nec semel euectos vlterius prouchi patiatur. Nec certe inutile fuerit non modo ipsi Regi, sed toti etiam reipublicae, vt vel eorum, qui in Hispania vulgari eius gentis lingua Maioricatus appellantur, priuilegia nullis deinceps concederentur, vel ne cuique plures vno maioricatus habere liceret. Sic enim nec opes ad paucos paulatim redigerentur (quod fieri in illis necesse est, quia congestae diuitiae et connexae, ne vendi, alienarive possint, et crescant sine decremento indies) ac magnae quorundam opes in plures diuiderentur, sicque ad totam rempublicam pertinerent. Atqui hoc sane remedium multo est vtilius, ac leuius eo, quod a Platone affertur, qui certum eam ob causam bonorum, ac possessionum cuique modum praescribi voluit, ne si hoc statueretur, multis iniuria fieret, dempta bonorum parte, iniusteque id aliis daretur, quod esset ademptum aliis: veluti superioribus annis in Germania tumultus rusticanorum hominum, duce Thoma Monetario impio, ac seditioso homine, exortus de opibus exaequandis, nec magistratui reddendis tributis grauissima praelia, et motus concitauit, quos magno labore Germani, Duce Lantgrauio Hessorum regulo, composuere. Longe commodius igitur est, diuisione hac opum, quae duplici priuilegiorum vinculo sunt connexae, in filios, propinquos, haeredesque facta, tum opes easdem iustis haeredibus dari, tum ad plures diffundi, vt respublica tota diues, non pauci potentes, atque opulenti sint. Quod ipsum, vt paulo ante dicebam, cum vitio Regum opibus abutentium, et sine delectu cuiuis multa largientium fiat, minimo potest negotio corrigi, si necii redditus, nec ciuitas, nec dignitates perpetuae, nec aliud huiusmodi quicquam, quo plurimum augeatur potentia, familiae alicui tribuatur, nec iis, qui semel pro conditione ditati sunt, plura, tametsi permagnis principem meritis obstrinxerint, dentur: fatis sit enim honoribus, dignitatibusque, dum viuat, decorari, eius vero amicos, aut consanguineos, filiosve, quibus angustior sit res, liberalitate regia frui. Vnde non immerito id affertur a quibusdam, liberalitatem in Rege magnopere non requirendam, cum is nihil proprium, nisi a republica, quasi ad necessarios vsus concessum, habeat, ideoque nihil cuiquam tribuendum, nisi quantum, et quod respublica illi concesserit. [note: Quaenam Rex non debeat donare.] Quibus Augustus exemplo est, qui nullum ciuitati vectigal imposuit, nihil consum psit, cuius rationem non redderet: id quod in quatuor illis libris ab eo scriptis, quos Drusus post eius mortem ostendit, deseriptum fuisse Dion testatur. Hoc quamquam ego ratione adductus ipsa improbare minime possum, mitius aliquanto iudicari velim, quando iustum, probumque Principem fingimus, a quo tan quam a seruo infideli tam accurata ratio datorum et expensorum nequa quam est exigenda, sat enim est, a republica necessaria illi tributa reddi, ipsum vero id cogitare, non esse illa sibi frustra, at inutiliter consumenda, nisi forte tam prodigus, et dissolutus existat, vt ne dari quidem ipsi aliquid liceat tanquam insano,
ac dissipatori bonorum. Sed iam ad magnificentiae officia procedam, quae liberalitati est coniunctissima. Magnificentia definiri solet, administratio rerum magnarum, ac multis vtilium, ex animi celsitudine quadam, et splendore profecta. [note: De Regis magnificentia.] Differt a liberalitate, vt Aristoteli placet, non dandi voluntate, sed rerum, quae dantur, magnitudine, ac copia. Liberalis enim dicitur, qui pauca: magnificus, qui multa, et praestantia largitur, qua etiam de causa ille hanc Regum, virorumque Principum propriam efse arbitratur. Eadem, quoniam in rerum magnarum administratione versatur, eatenus a Principe exercenda, colendaque videtur, quatenus ipse, aut respublica nihil incommodi capiat, et multis ea conferat, non paucis Regum familiaribus, aut amicis, ne iniusta et inconsiderata fiat largitio. Nec enim inani ostentatione, cupiditate, aut impetu Rex quicquam dabit, nisi et vtile id multis, et suae reipublicae non incommodum videatur, vnde nec luxus ille in victu, vestitu, familia, apparatu, caeterisque similibus, nisi ad maiestatem imperii tuendam pertineat, laudandus est: nec temeraria illa et inutilis profusio tam priuatorum, quam communium bonorum, de qua supra retuli, ferenda: qualis in Antiocho Epimane, Ptolemaeo Philadelpho, et Philopatro, aliisque Syriae, et Persarum Regibus fuit, qui in pompis, conuiuiis, ludis, atque huius generis aliis regni opes consumebant: quemadmodum nec tenacitas nimia, quae vel necessariis sumptibus aequum subtrahat, est reipublicae aut cuiquam commoda: qualis in Perse Macedonum Rege fuisse scribitur a Plutarcho, qui vnam ob auaritiam insatiabilem a Paulo Aemilio victus, amissoque regnoin triumphum cum liberis ductus Romam est. Igitur modo non tantum in dando, sed etiam in sumptibus Princeps teneat, vt opus conseruet in vsus necessarios, et aliis exemplo moderationis sit. Nec enim id tantum mali habet Principis luxus immoderatus, quod ipse prodigus sit, quantum quod id exemplo suo plerosque monet, qui omnes illius facta imitantur, vt iidem prodigi fiant. Quae causa Ciceroni fuit Lucullum Principem virum reprehendendi, quod cum is magnificam villam aedificasset, atque ea de causa aliquando reprehensus esset, responderit, duos se habere vicinos tenuioris fortunae homines, qui idem quoque fecissent: siquidem Principes viri conari debent, ne quenquam exemplo suo ad inutiles sumptus, et luxum immoderatum inuitent. Et quidem cum Principi a tota rep. conferantur tributa, non vti domino, qui abutatur illis, vt libeat, sed vt parenti ac dispensatori, multo magis cauereidem debet, ne frustra pecuniam publicam, inutiliterque consumat: quamquam ad voluptates honestas et dignam imperio amplitudinem, autoritatemque sibi tantum assumere, quantum sit satis, licebit, tum magificentia sua bonis prodesse, et reipublicae commodis inseruire studebit. Erit quidem in bonos apte liberalitas collocata, si probis, doctis, prudentibus, praeclara vir tute aliqua, aut factis excellentibus viris opes, [note: Quibus in rebus, et erga quos sit Rex magnificus.] honores dignitatesque tribuat: reipublicae item commodis inseruiet, si aedificiis magnificis ornet ciuitates, ad cultum, et amplitudinem carundem, si publicas vias, aquaeductus, munitiones, portus, pontes, fluuiorum deriuationes, nauigationes,
caeteraque huiusmodi aedificia, necessaria ad commoditatem regionum extruat extructave instauret: quod diligentissime a Romanis est factum vel in remotissimis regionibus, ac prouinciis, quod magnum eorum prudentiae, et curae argumentum est. Visuntur hodie in Hispania pontes commodissimi, viarum stratarum, aquaeductuum, theatrorum, aedificiorumque multorum vestigia, quae vix hac aetate imitari Principes vellent, cum magnus sit tamen, ac necessarius eiusmodi rerum vsus. Betis in Hispania Romanis temporibus Cordubam vsque nauigabilis erat, hodie vix Hispalini vsque. Fuit in Tago flumine prope Placentiam Hispaniae oppidum pons quidam amplissimus Romano opere extructus, qua traii ciebatur flumen, at hodie dirutus magna ex parte est siue Principum negligentia, siue vt ab aliis audio Regulorum, cui ager ille subiectus est, auaritia: qui rupto ponte nauicula fluuium traiici exigendi vectigalis causa voluere. Cernuntur adhuc vestigia quaedam longissimae illius viae, quae vulgo apud nos argentea nominatur, ab Emerita vrbe ductae, quae magno est nunc etiam nostris vsui. Extant quoque in insula Gadium pontis, et aquaeductus a continente ducti, quod angusto disiungitur tractu, ruinae quaedam magnificae, et operum Romanorum imaginem adhuc praese ferentes, cui olim Tepulae nomen fuisse ex recentis vocabuli corruptione apparet, nec illae sunt negligentia, aut auaritia Regum instauratae. Vidi ego etiam aliis in locis magnorum aedificiorum, quae nunc vtilissima essent, vestigia, et moles, quae non modo Principes huius aetatis nullam publicae vtilitatis curam habentes non imitantur, sed dirimunt saepe, vt priuatis aedibus extruendis lapides comparent: quod nuper Romae ex Amphitheatri ruinis Paulus III. Pontifex fecit. Quamobrem, quis non Romanos illos veteres laudet summopere, qui non modo iure prouincias remotas aequissimo administrabant, sed aedificiis vtilibus, atque magnificis decorabant? Nam, vt omittam id, quod Augustus Romanam ciuitatem ex latericia, marmoream fecisse se praedicauit, nemo Traiano Caesari ex omnibus par hac in re fuit, qui non tantum in Italia et Hispania multa extruxit, quorum nunc etiam extant vestigia, sed in Danubio, vt liberior aduersus barbaros esset aditus, pontem mirandae magnitudinis, ac magnificentiae quadrato lapide aedificauit: quem nostra memoria Turcarum Rex Solimannus a Carolo V. Caesare inuicto fugatus rupisse fertur, ne [note: Quomodo caritati annonae prouideatur.] a nostris eius fuga retardaretur. Nec vero aedificia publica solum ad ciuium commoditatem extruenda, curandaque a Principe sine corum incommodo, aut exactione, sunt, vt portus, munitiones vrbium, diductiones fluuiorum, nauigationes, aquaeductus, templa, aut eiusmodi alia, sed etiam annonae, cuius est maior vsus, diligentissime prouidebitur; non in ipsa eius caritate tantum: quod fertur a Claudio Caesare in summa penuria Romae, extructo quodam horreo publico, factum, sed longe ante, ne accidat, neve, si aeciderit, multi conficiantur inedia. Qua in re saepe sum equidem admiratus, quî fiat, vt cum Italia, et Hispania, regiones fertilissimae sint, copiaque rerum omnium abundantissimae, contra vero Gallicus, et Germanicus ager minus fertilis, atque ferax, flequens sit illis
annonae caritas, his vero aut nulla, aut si quae sit, vix intelligatur a quoquam, cum eadem apud hos semper frumenti, carnium, ac reliquarum rerum ad victum pertinentium affluat in foro copia: cuius rei causa mihi, accurate id inquirenti, ac percunctanti saepe videtur esse, quod opes inter multos diuisae, nec pauci homines omnem frumenti vim, aut pecudum, et armentorum habent, reliqua ciuium parte egenti (vt fit in illis duabus regionibus) sed multi sunt agricolae minime quidem illi potentes ac diuites, sed tenuem frumenti prouentum, aut pecudes paucas habentes, ex quorum fructibus, quum iis sit viuendum, aliquid quisque in forum vendendum adfert, quod postea diuersorum accessione fit multum. Quam ob causam id afferam ex multis aliis, quae excogitari possint, remedii: vt et copiae frumenti, et carnium, et reliquarum rerum ad victum, vestitumque pertinentium, quorum est magna saepe penuria, et raritas, consulatur: quod tum in antiquis rebus publicis factum, tum in quibusdam ciuitatibus hodiefieri cernimus, si pauci diuites, et potentes agricolae sint, qui magnam frumenti copiam ex agris suis colligant, quoniam hi propter opes frumenta seruare diu, vt in annonae penuria vendatur carius, solent, et dum reseruant, pariter efficiunt, vt precium augeatur, crescatque indies angustia: describatur a magistratu eorum numerus singulis in ciuitatibus, tum diligenter modiorum summa, quam quisque collegerit, cognoscatur, ac poena graui proposita, iubeantur omnes singulis annis diuendere quicquid perceperint, reseruata familiae suae necessaria portione, ac ne dolus insit, nemini plus emere, quam suae familiae sit satis, liceat. Ita enim fiet, vt singulis partem frumenti suam vendentibus, magna semper copia suppetat, siue annus sterilis, siue ferax annonae sit, et nulli fiat iniuria, nisi quis forte commodi proprii, quam publici sit amantior. Si etiam ne hoc quidem sit satis, autfieri nequeat facile, quod est tamen a Principe studiose curandum: ex illo ipso agricolarum descripto numero in quaque ciuitate vel terni, vel quaterni, vel pluries, quorum sit magnus frumenti, frugumque reliquarum prouentus, singulis annis cogantur tantum annonae suppeditare, quantum sit satis, ac si ne id quidem fieri possit propter penuriam, eorum num erus augeatur. Ita enim et commodo suo reipublicae illi contulerint, et nulla vnquam annonae caritas erit. Huius rei tanta fuit priscis temporibus cura in ciuitatibus bene constitutis, vt publici magistratus annonae tantum curandae praeficerentur. Nam apud Athenienses Eutheni curam annonae in horreis publicis reponendae, conseruandae, ac distribuendae habebant, cui persimilis est apud Venetos hodie magistratus Prouidadoriorum Duumuirorum vulgo Farinariorum appellatus, qui curam quoque huius rei habent. Idem a C. Caesare rerum iam potito curatum est, creatis aedilibus sex cerealibus, qui Cereris, id est, frumenti prouidendi munus obirent. Extitit et ante illius aetatem annonae praefectus, qui et publico aere, et priuatorum vndique commeatum [note: Quomodo res necessariae omnes in rep. suppetant.] in vrbem comportari curaret. Fuit enim magnum Romanis rei frumentariae studium, dum ex Italia, Sicilia, Africa, Aegypto, semper annona vrbi necessaria conueheretur. Iam vero carnium copia abunde cunctis ciuitatibus suppetet,
si, quod aliquando in Britannia factum a Thoma Moro homine et doctissimo, et probatissimo fertur, lege statuatur, ne quisquam vltra certum aliquem numerum pecudum aut armentorum habere possit: si enim nouos foetus vendere semper cogatur, ad plures numerus ille diffundetur, et tota respublica nulla vnquam penuria carnium, aut victus alicuius, quod nostris saepe contingit ciuitatibus, indigebit, redactis ad paucos auaros, et publicae commoditatis inuidos opibus. Qui non id mali solum reipublicae inuehunt, quod annonam indies efficiunt cariorem, sed etiam quod ea, quae ad vestitum, cultumque humanae vitae pertinent, quodammodo eripiunt reipublicae, vt quaestum faciant vberiorem, vel exportando res necessarias, vel alias inutiles importando: cuius generis illud est (libet enim ad minima quaeque descendere) quod ex Hispania, per mercatores velleribus, serico, et rerum aliarum materia exportata in Belgicam Galliam, importatisque inde rebus, quae exiguo labore parari in Hispania possent, et spoliant prouinciam commoditate maxima, et rerum necessariarum penuriam inuehunt. Quamobrem lege Prin ceps huiusmodi de rebus statuere debuisset, si patriae suae consultum vellet, vt nullam rudem materiam rerum eiusmodi exportari, nihil vero, quod fieri diligentia mediocri ciuium posset, aliunde in regnum suum importari liceret, quod ipsum vel Platonicis legibus, et si non nos egestas rerum vrgeret, iam constitutum a nobis obseruari deberet. Nam hoc modo et plura opificiorum genera, adductis etiam si opus esset externis opificibus, in ea prouincia essent, et homines egeni, vnde vitam alerent, facile haberent, et nulli esse otioso liceret, ac si vellet esse, iure idem puniri posset. Tanta enim huius rei cura ducenda est, vt publicus etiam sit magistratus constituendus, qui neminem otiari permittat, cum omnis ab his reipublicae pestis, quod Plato inquit, proueniat, tumultusque cuncti, ac seditiones, factionesque ab iis hominibus excitari, alique soleant vbique. Qua etiam de causa nec magnum illum seruorum, clientumque numerum in familiis virorum Principum laudo, ac si fieri possit, praescriptum esse velim cuique pro conditione: nec tantam mancipiorum copiam in Hispania [note: Quomodo otiosi homines in rep. non erunt, nec ageni.] vituperare non possum, quia multis hoc modo otiandi, vagandique datur occasio, dum hac seruiendi spe otiantur plerique, vt in Britannia fit, et dum coemptis a quoque mancipiis, nec proborum hominum egenorum, et indigenarum operae conducuntur, quod hae a barbaris mancipiis minoris constent. Praetereo id, quod permulta bella excitata a seruis olim in Sicilia, Italiaque tota vno tempore sunt, quod proximis item annis in nouo illo Orbe permagna quaedam seruorum Aethiopum manus aduersus dominos excitata, vix magno labore comprimi potuit, quod multa ab his barbaricorum vitiorum exempla perfidiae, impietatis, furti, rapinarum, ac scelerum multorum ediscuntur: illud est satis reipublicae graue, quod egeni, atque inopes homines ipsa se in patria nec alere, nec viuere commode possint, quod opificia, et operae a mancipiis potius, quam ab illis emantur. Sed nimis exilia consector, et longe ab instituto digressus sum. Principis ergo magnificent ae id erit proprium, vt his, quas retuli, commoditatibus
diligentissime consulatur, omni occasione publici detrimenti sublata, et in hoc sitam animi sui celsitudinem, et praestantiam existimet. Transeam ad amicitiam eiusdem iam describendum ac docendum, erga quosnam, et quanta, et [note: Qualis in Rege amicitia, et erga quos, et quatenus esse debeat.] quatenus ea esse debeat in illo. Cum amicitia, vt M. Tullius definit, consensio animorum summa sit, eaque mutuis officiis confirmetur, nec nisi inter bonos, et similes, aequalesque existat, in Rege quidem alia ratione, quam in priuato quouis homine existit: tum quia in tanta personarum inaequalitate, quanta inter subditos ac Reges est, amicitia esse non potest, tum quia mutua officia, atque paria, amorque mutuus non est in dissimilibus. Quinam autem Regis amici esse solcant, et quales, ipse nos rerum docet euentus. Nam quosdam esse intimos, maximeque familiares illis cernimus, alios consiliarios, alios adulatores: ex hisque nonnullos honestatis specie, aut delectandi studio quodam adulari, alios aperte, et faciendi quaestus causa. Quorum quidem amicorum de primo genere vt dicam inprimis, intimi Regis amici fiunt, aut voluptatis causa, quam is capit ex horum consuetudine, aut vtilitatis, quam idem expectat ex horum vel officiis, vel obsequio, aut honestatis, cuius causa hos sibi adiunxit, et conciliauit: superiores duae amicitiarum causae non modo in Rege, sed in priuato quouis homine reprehendendae sunt, quod amicitiam nullam efficiant stabilem, aut diuturnam: cum voluptate expleta, aut vtilitate parta, aut neglecta, frigescat amor, necesse est, sicque nec firma sit amicitia. Infirma autem amicitia cum est ab omnibus fugienda, tum a Rege potissimum, cuius id esset permagnum inconstantiae vitium praeter id, quod graui reipublicae damno, qui voluptatis, aut vtilitatis gratia sunt illi beneuolentia coniuncti, amici eius fiunt. Restat illa tantum vera amicitia, quae honestatis causa suscepta, iudicio, sententia, et delectu amicorum firmatur. Quam vnam Regi ducimus necessariam, quod is, et sibi et reipublice pariter debeat in deligendis amicis prouidere. Quis enim tam inscius, et temerarius existat, vt quod est in vita maxime necessarium, id est, amicitiam inconsiderate ineat, initamve semel deserat, et contemnat? Ergo probi, iusti, prudentes, docti, integri, rerum multarum periti, reipublicae studiosi, moderati, continentesque viri a Principibus adhibebuntur amici: non vt haec eo in homine, quem ii semel amare impetu quodam coeperint, esse postea putentur, sed vt delectu habito prius illa internoscantur, quam in amicitiam accipiantur. Ac postquam [note: Quomodo veros amicos a falsis dignoscat Rex.] etiam adhibiti tales viri sint, ne aut simulationis, aut studii causa haec poni in aliquo possint, in quo minime existant, veram Rex amicitiam ex eo a falsa discernet, si cupidos, et studiosos commodi proprii, si auaros aut ambitiosos esse amicos intelligat: id quod eorum vita, consilia, actusque indicare facile poterunt. Quod si autem talis sit quisquam a Rege deprehensus, remoueatur continuo ab amicitia: non aspere, aut seuere, nelocus offensioni vel minimo cuiuis, vel infimo detur, sed occulte dato etiam aliquo munere, vt honestius discedat. Quod si autem probi, iustique familiares Regi sint, atque adeo tales, quales nos supra depinximus, videat diligenter, ne illi corrumpantur ambitione,
cupiditate, studio, aliave causa: neve ad consilia rerum magnarum adhibeantur, publicis muniis, et magistratibus praeficiantur, nisi sint iis quam aptissimi. Neque enim apud Principem tantum beneuolentia valere debet, vt officium deseratur, nec aliqua inuitae parte reipublicae ab eo non consulatur. Nec etiam si mihi credat, Rex tanto amore quenquam prosequetur, vt eum huic ostendat, aut aliis id notum esse patiatur, ne occasionem eidem det abutendi amicitia, et petendi res iniustas, neve aliis adulandi, conciliandive sibi huius studii locum concedat. Nam et is, qui Regi se amicum putat, superbit mirum in modum, solus amicitia, et studio illius vti conatur, exclusis reliquis omnibus, aut detractione, aut odio, cunctis senegotiis miscet, tametsi eorum ignorantissimus sit, nulli Regem fauere, patereve, nisi aut sibi, aut iis, quos ipse amet, patitur, omnia denique tanquam Rex alius quidam agere arbitrio suo vult: tum reliqui omnes cognita in illum Regis amicitia, eiusdem ambiunt studium, beneuolentiam, gratiam, hanc sibi officiis, muneribus, intercessione, studioque aliorum conciliant, huius fauore se quiduis perfecturos sperant, et arbitrantur. Exemplum est in Seiano Tiberii Caesaris familiari, quem cum ille sibi amicissimum habcret, cunctaque illius nutu, et consilio ageret, tantum ei autoritas concessit, vt post ipsum secundos honores in republica haberet. Sed eum et ille, et reliqui huiusmodi omnes exitum habent, vt summa cum omnium in ipsos maleuolentia, ac tandem Regis offensione non modo e dignitate pellantur, sed etiam spoliati saepe opibus iis, quas sint adepti, turpissime vita priuentur: vt Seianus ille, quem commemoraui modo: cuius quidem rei causa est, quod cum omne illi Regis studium sibi tanquam vendicare, ac veluti regni socii esse velint, multorum sibi odia conflant: plures sibi inimicos ac inuidos faciunt, qui tandem vel autoritate sua, ac potentia, vel satietate quadam Regis, quae huiusmodi amicitias interdum occupat, hos intimos amicos alienant, dimouentque ab illius animo, ac vel tantillum dimotos continuo occasione data propellunt. Duplex autem vitium huiusmodi est in amicitiis: vnum quidem Regis, alterum vero eiusdem amicorum: illius quidem ob inconstantiam, leuitatem, imperitiam, stoliditatem, deiectionemque animi, cuius indicium est, se alterius voluntati tam arcte addicere, horum autem quod amicitias has moderate non capiant, sed iis ad cupiditatem, auaritiam, ambitionemque suam abutantur. Atquitales sunt vitiosi Regis amici, talesque probi, atque integri, quales a nobis sunt modo descripti. Iam vero consiliarii non modo a Rege velut amici peculiares quaerendi sunt, sed vt communes etiam cum vniuersa repub. quapropter in aliis quidem hominibus cernimus alia ingenia magis aliis congruere, ideoque consiliarios iis eos placere, qui sibi aptissimi videantur: a Principe vero non ii tantum quaerendi sunt, qui sibi placeant, sed illi potius, qui toti reip. possint, et velint prodesse. Ergo cum nullus adeo prudens, aut doctus sit, vt non egeat aliquando consilio propter humanae mentis hebetudinem, quae cum aliis in rebus noxia, tum in gerenda rep. perniciosissima est, Rex viros probos, modestos, doctos prudentos, experimento rerum
multarum peritos, magno ex hominum numero selectos, non studio, beneuolentia, gratia, sed solo virtutis nomine sibi adiungat necesse est. Boni autem esse noscentur, si et Principi et reipublicae vtilia suadeant, non sibi, aut eorum alterutri, si auari non sint, aut cupidi, si regis voluntati semper non obsequantur, et aliquando ingenue repugnent, si in odium illius incurrere non vereantur, si omnia denique propter virtutem agere, suadere, dissuadere, dicere videantur. Haec sunt consiliariorum bonorum indicia, haec signa manifestissima boni consilii, si nec Rex iis aduersetur, et hi rationem secuti semper cum illo idem sentiant. Nec dubium est, quin per hosce respublica conseruata, et administrata diu sanctissime stare possit. Quocirca summus hisce viris honos et a Principe ipso, et a tota republica habendus, gratiaeque immortales reddendae sunt, tanquam totius imperii conseruatoribus: tum opibus iidem ac dignitatibus euehentur vel autoritatis praemiique causa, et ne auaritiae, cupiditatique pareant capiendis muneribus: in quo permagna ipsorum, et vniuersae reipublicae corruptio, ac labes existit, ipsi aut consiliarii, ne horum etiam officium praetermittamus, quando prudentes, et vtilitatis communis studiosi erunt, nihil Principi suadebunt, nisi et ipsi, et reipublicae vniuersae pariter commodum videatur: tum si quid dent consilii, nec id auaritia, nec cupiditate, ambitione, affectuve aliquo dabunt, sed animo integro, sincero, pacato, atque adeo reipublicae, quam iuuare suis debeant consiliis, studioso. Et quando, vt poeta inquit, veritas odium parit; tanquam boni chirurgi et vulneris vim perspiciunt, et leniter curatum obligant, ne dolore irritetur: sic ipsi Regis ingenio, et more cognitis, caute, mansuete; prudenter, grauiter, constanterque dabunt consilium, vt is permoueatur facilius, et autoritate ductus, consilium rectum sequatur. Neque enim satis est tantum vtilia, et honesta suadere, sed ea ita dicere, vt grauitate, constantia, et dignitate dicentis facile commendentur. Cum hoc igitur modo in amicitiis quaerendis, tractandisque Princeps versetur, adulationem praeterea omnem vitabit, tum inimicitias, et odium erga se ciuium, aut Principum aliorum. Adulatores autem, aut sunt occulti, aut aperti, iidemque aut quaestum ex adulatione facere solent, vt parasiti: aut commodi alicuius causa aliquando adulantur. Omnia haec hominum genera tanquam reipublicae pestes fugienda tollendaque e medio sunt. Occulti autem adulatores sunt ii, qui regi semper placere, obsequi, voluntati non repugnare, laudare velfacta, vel dicta, vel gesta maiorum, omnia denique ad huius arbitrium, et voluntatem facere soleant. Qui quidem homines eo, quod Principi sint (dicam enim eadem saepius) perniciosissimi, omni studio fugiendi, repellendique sunt, ne dum blande in illius animum influant, praua suadeant, honesta dissuadeant, commodis suis magno reipublicae damno seruiant, ditescant, et honoribus summis decorentur, solique in regno tyrannidem exerceant. Parasitos porro cum alere, ac fouere magnum sit leuitatis, deiectique animi indicium, nunquam si mihi Principes credant, admittent, esseve vsquam in ciuitate sinent, ne otiosos, prauos, libidinosos, loquaces, impudentes, sceleribusque aliis inquinatos homines
in rep. sua ferant, quos lege potius ex ea tollere, ac persequi grauissimis supplicijs deberent. Non enim minus est hoc reip. infestum genus hominum, quod veluti occultus quidam eius morbus late admodum serpit, quam aperti hostes et regiae potentiae inimici. Nam cum potentia omnis sit cunctis odiosa quantumvis charis atque coniunctis, diligenter rex prouidebit, ne bonum quenquam iniuria afficiat, neve in homines etiam prauos crudelis, aut ne magnatibus suis ob arrogantiam sit odiosus: siquidem hi plerunque regibus inimici esse solent, sed in omnes ita se gerat, vt nullus subditorum omnium illum non amet, et colat, externi vero principes eius amicitiam, et propinquitatem sponte appetant. Hoc autem duobus virtutum duarum officijs comparauerit facile: primum, si iustus, aequusque sit erga omnes: dein si clementiam et humanitatem colat semper non erga suos tantum, sed etiam aeque in omnes exteros: Quae duo cum per se amabilia et chara cuique sint, regem charissimum cunctis facile effecerint. Sed de iustitiae officijs permulta dixisse me arbitror: quanquam plura sint his praetermissa: quoniam proposita hac virtute tanquam ad imitandum exemplo statim quid agendum, fugiendumve sit, intellig tur praesertim a rege, quem nos prudentem et intelligentem rerum multarum fingimus. Ad eius sortitudinem nunc veniamus. Fortitudinem M. Cicero appellat affectionem animi, qua incommoda omnia rerum in nostra potestate non positarum perferuntur. Aristoteles vero mediocritatem in perferendis laboribus constitutam. Haec duplex est, aut ciuilis, cum in domesticis rebus cernitur; aut bellica, cum in bellorum periculis. Vtriusque duo sunt officia, suscipere vel laborem, vel difficultatem oblatam, et eandem susceptam infracto animo sustinere. Quo nomine quatuor ei aliae virtutes adduntur, fiducia, et magnanimitas in aggrediendo, patientia, et constantia in sustinendo. His ita propositis breuiter singula fortitudinis regiae officia exquiramus. Cum omnibus alijs virtutibus regem, si fieri possit, quam ornatissimum esse velimus, tum fortitudine non tam priuata et domestica opus illi est, quam etiam bellica, et communi cum vniuersa republic. Nam vt magnum sit vitium, ipsum per se, quoties res poscat, aut temeritate nimium iactari, aut metu frangi, tum ad seditiones ciuiles, calamitates suorum, aut proprias, aut omnia demum negotia vrbana, et labores permagno animo est, et elato illi opus. Quî enim remp. gerere possit, qui inertia quadam, atque mollicie negotia fugiat, otietur, contentionibus se ciuilibus non misceat, non audeat denique totum quasi imperij onus subire? vt de Demetrio rege scribit Plutarchus, cuius ob inertiam, et regni opes omnino dilapsae sunt, et ipse ignominiose tandem extinctus [note: De regis fortitudine.] est. Vnde duo in hac parte sunt boni regis officia, primum, vt constanti, firmo, promptoque animo cuncta reip. negotia, et difficultates suscipiat, eaque tantum committat alijs, quae propter multitudinem ipse, aut difficultatem, nisi per illos gerere nequeat Secundum, vt nec inertia, nec otio, aut negligentia, aut laboris metu, occasionem et tempus negociorum omittat, aut differat. Quapropter et hac quoque in re fiducia opus est ad laborem suscipiendum quocunque tempore, aut loco, ne publico bono
priuata requies, aut relaxatio animi anteponatur: tum etiam magnanimitate, ad sustinenda, gerenda, curandaque cuncta reip. conducentia: itemque patientia ad laborum molestias aequo animo sustinendas: Postremo constantia in negocijs, in difficultatibus, periculis, querimonijs, efflagitatione, petitionibusque importunis aliorum. Hac enim de causa commissam fibi esse reip. administrationem putare debet, non vt subiectos imperio suo cunctos habeat tantummodo, vt affluat opibus, voluptate, otio, quiete, vt nihil agat, moliatur, curet, aut gerat, vt quasi Sardanapalus quidam domi semper delitescat, paucis cum familiaribus comessetur, vestiatur splendidissime, vt venetur, ludat, equitet, saltet, vt reliqua demum huiusmodi alia sibi solum iucunda, et vtilia agat, non publica. Itaque labores hos omnes administrationis publicae, curas, ac difficultates negotiorum suscipere aequo animo non dubitabit, et postquam susceperit, vna cum imperij dignitate, et honore constanter sustinere non desinet, quando haec est vnica tantum causa, cur vnus regno praefectus sit, et honores propterea, opes, voluptates, apparatus, abundantia bonorum omnium, reliquaque huiusmodi omnia illi suppeditantur, vt hoc quasi leuamento labores facilius sustineat. Vespasianus Augustus tanta (vt supra dixi et am) in reip. negocijs procurandis fuit diligentia, vt summo mane. postquam a somno excitatus esset, negocia publica gerere, literas ac libellos supplices legere, audireque vel ipso in lecto ad se accedentes sit solitus: idque ipsum excitatus fecisse dicitur, postquam valetudinem corporis, et sanitatem honestis exercitationibus aliquantum curauisset. Idem a Domitiano Caesare, impuro caeteroqui homine, factum legimus: cuius permagna fuit publicorum negociorum cura, magnaque in indices prauos, et mores ciuium corruptos seueritas. Sed ex his sane Traianum Caesarem nemo aequauit, qui per seipsum ius administrabat, ac pro tribunali frequenter iudicia in causis ferebat, quas sine defatigatione audire non recusabat. Contra vero Commodus, qui cum ob inertiam, vitaeque molliciem Perennio, Regilo, Iuliano, alijsque, quos habuit, familiaribus, imperij administrationem [note: Regis diligentia et patientia in publicis negociis.] committeret, et remp. male affecit, et ipse odiosus omnib. [abbr.: omnibus] est factus. Ergo in hoc toto regiae fortitudinis ratio versabitur, vt negociorum labor ac difficultas, et pericula aequo animo subeantur, sustineanturque, quandiu rerum is potiatur. Sed iam ad bellicam fortitudinem veniam: cuius officia latius in regis vita patent, propterea quod bellum is suscipere ac sustinere totius reip. nomine debeat. Fortitudinem autem bellicam iustae belli causae faciunt, non vires, aut animus. Nam vel iniustissimi quique saepenumero validissimi sunt: ferorum etiam animalium permulta sunt robustissima, non tamen fortia, quod ratio, iustitia, delectus, consilium, cogitatio, deliberatio, caeteraque fortitudinis propria eis desint, quib. [abbr.: quibus] haec virtus carere [note: Quod bellum iustum, et quomodo a rege gerendum.] multo minus potest, quam anima corpus, rationeve animus hominis. Iustae autem belli causae erunt, non tantum, vt arbitratur M. Tullius, si primum hostis quis iudicetur, aut si idem repetendis de rebus suscipiatur: sed si facta reipub. iniuria sit vindicanda, si bona vsurpata repetenda, si pro communi salute et commoditate ciuium pugnandum. Cum enim aliter stare resp. quam bello saepe gesto, nequeat:
vt eleganter in primo de legibus libro Plato sub Cliniae persona docet: necesse profecto est, bellum iis de causis, quas dixi, suscipi, ne iniuriae, contumeliae, audaciaeque hominum iniustorum eadem pateat. Et quanquam non desint, qui bellum a Christiano principe negent gerendum, quod in hoc charitas summa, summaque patientia erga omnes esse debeat: vel illa saltem, quae a populo Hebraeorum, atque a sanctissimis Imperatoribus contra barbaros tyrannosque bella gesta sunt, docere possunt, iuste aliquando bellum et suscipi, et geri posse: praesertim cum Deus remp. nolit perire, aut deseri, aut leges, et instituta populorum aeternae legi non repugnantia, mutari: id quod a doctissimo sanctissimoque viro D. Augustino, vt omnia, subtiliter disputatur. Itaque cum aliquando iure Christianus princeps bellum gerere, et ijs de causis, quas dixi, suscipere possit, ac debeat, nunquam is cupiditatem, auaritiam, ambitionem, iramve suam in eo suscipiendo, neiniustam eius faciat susccptionem, sequetur: quod a plerisque principibus fieri non seinel cernimus, dum ij vel nominis sui gloriam amplificare, vel regnum propagare, vel aemulos sibi principes subijcere, vel iram suam maleuolentiamque incommodo publico vindicare student. Quapropter non est vllo pacto improbanda corum sententia, qui suscipiendi belli consilium, et autoritatem omnem principib. [abbr.: principibus] solis non concedant, cum aliquid etiam arbitrio ac deliberationi ipsius reip. cuius causa bellum geritur, [note: Penes ques sit belli gerendi autoritas.] tribui oporteat. Nec enim aequum est, aut principis boni dignum officio, bella suorum commodorum aut cupiditatis causa, rep. inuita, et reluctante suscipere, nec illam ob causam dimitti, si resp. ipsa poscat id, ac requirat. Ergo ne bellum principes ali quando iniuste gerant, non tantum iustas illus causas sequantur, sed populi etiam subiecti sibi, consensum, et auto itatem, nec vllum nisi ab eo approbatum, ad ministrent. Quid enim a principe distet tyrannus, si pro arbitratu ille suo, quacunque de causa bellum indicere, cum erep. non sit, et ei fortasse noccat permultum, refragantibus saepe ciuibus, gerere velit? Siquidem hoc etiam, Platone auctore, tyran ni est, et eius, qui commoda sua publicis anteponat. Nam si tam probus, tamque publici commodi, studiosus rex esset, vt non interdum ira, cupiditate, ambitioneve, duceretur, committerem ill. profccto belli gerendi deliberationem: at cum communem aliquem principem, quales plerique nunc sunt, fingamus, adiungenda illi est reip. quoque seu eius procerum omnium autoritas, vt sine ipsa nihil agere perossit, cum hac in re bono regni communi, non priuato ipsus sit consulendum. Suscepto igitur hoc modo bello, ex reip. voluntate pariter, atque sua, cum opus est, ac res poscit, cum iustae causae intercedunt, cum integrum est reip. et commodum: sic eius difficultatem rex, atque laborem sustineat, vt sibi imperij salutem commissam esse arbitretur, itaque praeter ingenitam illam animi sui excellentiam, roburque inuictum: quod non in eo tantum, sed quouis etiam in viro probo requirimus: curam, industriam, prudentiamque suam in rebus apparandis, quaeren dis, instruendisque ad necessarium bellum adhibeat. Quemadmodum enim ineptus sit, qui findere aut operari quicquam velit, nisi accommodato instrumento, ita res bello gerendo necessarias, cum sit susceptum semel, rex paret, atque instruat, necesse est. Necessaria
[note: Vigilantia regis in prouidendis bello neces sariis.] vero sunt milites, apparatus, tormenta, machinae, commeatus, reliquaque omnia, quae belli vsus requirit. Quibus parandis tum suas ipse opes, tum etiam reip. impendet, quando vtriusque in eo agatur vt ilitas, et pari cura in hanc partem vterque incumbere debeat. Qui porro commeatus, quaeve impedimenta belli paranda, instruendave sint, et qualia, et quo tempore multo me id commodius, ac melius duces ipsi, reique militaris periti homines in dicabunt, qui ne id, quod Phormio de belli ratione multa arroganter apud Annibalem disserens audijt, tanquam eius artis ignarus, et imperitus, audire nolim. De militib. [abbr.: militibus] vero permulta a Platone, ac philosophis alijs praecepta video, quae quanquam commoda videantur, nequaquam nostris temporibus omnia conducunt. Nam militem ipsa ab infantia recte educari, artibus liberalibus imbui, nihil eum proprij habere, vino non vti, aliaque huius generis multa sunt apud Platonem, quae bona quidem illa videri possint, sed his temporibus plane non congruentia. Quamobrem pios, robustos, probos, fidos, [note: Milites quales esse debeant.] reip. ac sui principis studiosos milites tantum requiramus, eosque a duc bus, iubeamus officio, et disciplina contineri, ne iniuriam alicui faciant, neve praedentur, aut insolentes, maledici, crudeles, saeui, in humanique sint, neve segnes, pigri, inobedientes, castrorum desertores, neve reliqua militum non tueantur officia: caetera nec ab iis requiramus: cum velut instrumenta belli tantummodo sint: et principi, ac ducibus, si videatur, committamus, a quibus maior prudentia postulatur. Vtrum autem militum copiae ex ciuibus sint, an ex alienigenis, et conductitijs hominibus conscriptae, nihil refert, modo ea, quae dixi, ratione omnis contineatur, habeaturque bonorum fidelium, ac fortissimorum delectus. Qui enim aliquod instrumentum quaerit, num hoc loco factum, an illo sit, minime spectat, sed an recte factum omnino sit. ita princeps militem eum gerendo bello deligat, qui fidissimus ac robustissimus sit: reliquum addat ipse, vt necessar o victu, et stipendio dato, cunctos seueritate disciplinae coerceat. Qui porro fideles, robustique milites sint, quan quam per singularum nationum facta, ingenia, institutionem, atque vsum progressi docere possumus, tamen minus id late patet, quam si vniuersum hoc regibus praecipiatur: vt eos, qui suo tempore habeantur fortissimi, deligat, tum vt suos frequenti exercitatione, vel ipsa in pace instruat, quo melius ad bellum assuefiant. Nam singulis fere aetatibus, nescio sane, an hominum corruptione, ac mollicie, an desuetudine, copia, et luxu, vel debilitari gentium quarundam animos, vel roborari magis videmus, vt olim Germani, ac Belgae fortissimi erant, cum tanta ad eos mollicies, tantaque rerum importatarum copia nondum venisset, at hodie minus sunt fortes, ac strenui. Arabes contra, et Asiani imbelles homines, atque molles tantum memoria nostra factorum gloria, robore, atque armis, et militari arte valuere, vt nulli magis antiquam illam rei bellicae disciplinam retinere adhuc videantur. Vniuersam enim hodie Graeciam, Thraciam, Illyriam, Pannoniam, et bellicosissimas alias Europae gentes a Turcis esse subactas cernimus. At Europaei, qui sine dubio cunctarum gentium fortissimi semper sunt habiti, vix intra Germaniae, Italiae, et Hispaniae fines
a barbarorum impetu, dissidentibus inter se Christianis principibus, possunt tueri. Ego Genizarorum militum, quibus Turcarum reges hodie vtuntur, disciplinam illam atque ordinem, non probare maxime nequeo, cum tantum illi nationi virium, roboris, ac potentiae, vel vna ea de causa insit, quantum vix consentientibus nobis aduersus communem hostem inesse possit. Ac miror equidem tantam principum hac aetate, in qua bella tamdiu increbuerint, negligentiam esse rei militaris, vt nunquam in pace militem alere, exercere, instruere, aut etiam in bello, vel vllam denique rei militaris curam, quae antiquis omnibus maxime fuit, habendam putarint: cum id a Romanis, Graecis, Persis, ac plerisque alijs nationibus factum olim legamus, hodieque vix vllos haberemus milites, quibus nos tueremur, nisi frequentibus, et intestinis bellis quodammodo, Europei cuncti vim illam animi ingenitam, et natiuam communi calamitate exercuissent. Sed de militari re nolo plura praecepta, longiorave ferre, cum multa et ea dere scripta, et ducum, ac principum experimento collecta sint, quae commemorari fastidiosum esset. Id tantum addam postremo, magnam principibus rei bellicae curam vel ipsa in pace haberi oportere, quando nec secus seruari possit resp. et hac vna de causa ex priuatis hominibus multos ad magna imperia cucctos, et ex angustis, egenisque ciuitatibus magnam exortam esse regnorum potentiam videamus: quod imperij Romani, et Arabici, ac Tamerlanici regni primordia declarant, quorum illud ex paucis exulibus, et alienigenis vnum in asylum conclusis ortum habuit, haec duo ex Mahomete agasone, et Tamerlano pastore. Occurrunt hic aliqua disquirenda, quae plurimum dubitationis afferunt, quod tum reipub. vtilia, tum inutilia diuersas ob causas videantur. Cuius generis primum illud est: num regem bello interesse commodius sit, quam idem per duces geri: secundum, num illi prorep. si sit opus, cadendum, an pro illo reipub. [note: Regem interesse bello debere.] sit. Sunt, qui regem domi manere remp. ad ministrantem, bellum autem per strenuos, fidosque duces gerere velint, quod magno reipub. incommodo is periculis se bellicis offerat, quod dum intra fines se regni continet, et ciuilia, et bellica possit melius curare, quod duces facilius, cuicunque se periculo vel honoris, vel opum, vel gratiae apud regem causa obijciant, quod princeps, e cuius salute cum tota exercitus salus pendeat, in cum conseruandum vires potius, quam in repellendum hostem vertantur, quod demum si rex caedatur, aut capiatur, non tantum deleatur exercitus, sed regnum etiam nonnunquam: cuius rei exemplo Iustinianum Caesarem proferunt, qui per duces praeclare multa gesse it, quibus ipse interfuerit nun quam, tum principes alios, qui domi delitescentes, per administros plus quam per seipsos gesserint. Sed horum sane sententia licet permultis probata, vtilior est principi, quam vniuersae reip. siquidem id sit, ne periculo se rex obijciat, non vt bellum commodius administretur. Nam si quod regis in administranda rep. munus sit, spectetur, cernemus profecto, illum grauissimis bellis, tametsi multa sint, quae diuersis in locis agere per se omnia nequeat, interesse debere. Ecquae fuit alia reip. causa quaerendi sibi vnum aliquem
hominem, nisi vt se huius curae, studio, industriae, labori diligentiaeque committeret? Quo ille modo eam tueri melius, quam cum vitae suae periculo possit? cum bellum, vt antea diximus, non ipsius principis causa, sed vniuersae reipub. suscipiatur? Ergo srprinceps propter reipub. commoditatem existit, et bellum eiusdem ob causam suscipicndum est, certe sit negligens ipse atque timidus, est necesse, si cum vniuersa rep. in belli discrimen nolit descendere. Praeterea cum copijs rex praeest, autoritate tueri disciplinam, atque ordinem militum potest commodius: tum nulla seditionis, aut militaris tumultus tanta est licentia, quanta si absit: omnib. [abbr.: omnibus] item animi robur, eo praesente, ad virtutem inflammatur: recte praeterea facta quorumvis facilius noscuntur, vt praemijs afficiantur: maiori denique cura milites singulos, et vniuersam exercitus salutem conseruat ille: quam alius quisquam, vt is, cuius agatur maius in commodum, atque maius periculum. Quae qui diligenter omnia perspexerit, nunquam dubitabit, quin principem bello praeesse, longe sit vtilius ac melius. Proponatur Alexander Macedo, qui quod multa per se fortissime praelia confecisset, multarum quoque victoriarum autor fuit, vt cum singulari certamine cum Indorum rege Poro conflixit, aut cum in vrbem Indiae quandam, quam obsidebat, primus omnium insiluit, vulneratusque grauiter diu, quousque caperetur, pugnauit. Idem C. Caesari, Octauio, Aureliano, Probo, Constantino, Theodosio, caeterisque Imperatoribus accidit. Tam enim est necessarium in bello versari principem, ipsumque exer citum ducere, vt pro rep. etiam mors sit ab eo nequaquam, vbi res poscat, vitanda. [note: Regi pro rep. moriendum, si sit opus.] Ita legimus, antiquissimum Atheniensium regem Codrum, pro patria occubuisse: sic Darium ab Alexandro tribus praeliis superatum: sic denique Iulianum Caesarem, Theodoricum Hispaniae et Gottorum regem, proximis vero annis Ludouicum Pannoniae a Turcis, deleto eius exercitu, caesum. Eadem enim est ab Imperatore, quae a milite quouis gregario, sors pro salute patriae expectanda, idemque Martis euentus: licet idem cuiuis periculo, ne communem salutem cum sua pariter in diserimen adducat, non debeat sese committere. Sed haec omnia cuique vel mediocriter inslituto perspicua sunt, cum eadem fortitudinis esse officia et in rege, et in quouis priuato homine debeant, cadem animi firmitas, constantia, robur, atque patientia. Restat temperantia, de cuius officijs est disserendum ad finem. His enim propositis, tota erit optimi regni, ac regis institutio perfecta. Temperantiam definire solent virtutem impetus inhonestarum cupiditatum reprimentem, ac moderantem. Cuius permultae quasi formae, partesque sint, quarum officia late pateant: vt abstinentia, sobrietas, castimonia, continentia, clementia, modestia, moderatio, comitas seu affabilitas, ornatus vitaeque cultus. Sed haec nos singula persecuti in principis vita quaerarnus. Temperantem esse regem debere, id est, vt ait Aristoteles, nec voluptatibus deditum [note: De regis tem perantia.] nimium, nec ab eisdem plane abhorrentem, sed aliquando ad animi leuationem eisdem vtentem, quatenus ratio praescribat, vel quisque indoctus concedat: cum id ad probos honestosque viros aeque pertineat, nec reliquis deteriorem fingere, quoad fieri possit, principem instituamus. Quae autem, et quales eae voluptates
sint, quas ad leuationem animi sit ipse capturus, abunde, vt arbitror, supra exposui: de vitio item illo nimiae austeritatis, qua voluptates omnes sine delectu repudiantur, nihil est, quod praecipiatur, cum nihil in principe eiusmodi sit timendum, qui bonis affluat cunctis, et cui modus sit voluptatum potius imponendus, quam excitandus ad eas appetitus. Ergo ad singulas temperantiae formas veniamus, quarum prima est abstinentia. Haec cum a voluptatibus prauis, ac inhonestis animum reuocet, casque tantum relinquat, quae necessitati naturae ac rationi rectae congruant: in eo versatur potissimum, vt is voluptati modus adhibeatur: qui perturbationes animi turbidas, et insolentes cohibeat, nihilominus tamen honestam iucunditatem laboribus necessariam addat, cum contentione vti perpetua humana mens nequeat. Verum hac dere plura nos suo loco retulimus. Sequitur huic si milis continentia, quae quanquam eadem esse cum superiore videatur, ad cupiditates magis refrenandas, quam ad voluptates pertinet, eo quod abstinentes dicantur ij, qui tantum delectationis capiunt, quantum requirat ratio, continentes vero illi, qui cupiditates rerum vtilium, ac iucundarum moderentur. Quo nomine proprium huius est, non expetere, aut quaerere [note: De regis eupiditatum continentia.] nimias opes, superbos et arrogantes honores, imperij amplitudinem, sed necessariam tuendae reip. commoditatem, honestamque gloriam. Quid enim regis animo elato, et alto indignius, quam sese ad opes quaerendas suorum subditorum, aut exterorum iniuria, detrimentoque abijce e? quid iniustius porro, et imperio exitiosius? multosenim perdidit auaritia, vt Crassum a Parthis diuitias quaerentem: alios ambitio et cupido imperandi effrenata: vt C. Caesarem, ac plerosque tyrannos: alios propagandi imperij cupiditas ad propriam caedem, saeuitiam, crudelitatem, impietatem, turpissimaque alia scelera in duxit: vt nihil principi magis, reive publicae perniciosum sit, quam incontinentia: sicut nec salutarius, aut melius continentia. Huc pertinet inexplebilis illa imponendorum tributorum, et exigendorum cupido, qua incensi reges, nec subditis parcunt, ac indies eorum fortunas, bonaque expilant, huic rei maiorem fortasse, quam bono publico curam adhibent, multa exigendi genera, et formas quaerunt, praemia ijs tribuunt, qui nouum aliquod vectigalis genus vtile, et quaestuosum inuenerint. Qua quidem re ouid iniustius, aut a pastore bono, et communis vtilitatis studioso alienius? Ergo tributis exigendis, et imponendis modum rex teneat, ne aut plura tributa, diuersis temporibus exigat, quam necessitas poscat, aut subditorum opes ferant, neve perdifficiles, et auaros homines ea extorqueat, conducatve ipse, aut oppignoret, pecuniae summa aliqua accepta, ne denique huiusmodi nouorum tributorum inuentores, excogitatoresque foueat, aut vltro accedentes [note: De tributis imp nendis, aut exigendis.] impune dimittat. Ita enim fiet, vt continentissimus in vtendis, quaerendisque opibus sit, et reipub. pariter consulat. Quorsum enim reges ludicris rebus, et inutilibus, ne prauis dicam nonnunquam, tantum im pendant pecuniarum, vt in egestatem adacti, nihil magis cogitent, quam qua ratione nouum vectigal suis imponere possint, aut quo pacto plus colligant, improbissimis, auarissimisque
hominibus, qui publico incommodo cupiant ditari, ei muneri adhibitis: cur etiam adulatoribus, et auaris inuentoribus tributorum nouorum aditum praebeant, cum nihil illi vtile, aut salutare reipub. adferant? quorsum denique tantum consumant ex necessarijs reditibus, vt cum illis sit opus (nam militem ali a repub. longe dixi esse supra commodius) nouae sint exigendae pecuniae, denuoque ciues vexandi, nec tam prudentes fuerint, vt longe ante futurae indigentiae prouiderint? Triplici ex rerum genere vectigalia Romani percipere soliti sunt, ex agricultura, mercimonijs, et priuatorum opibus: at nunc ne victus quidem tributo vacat. Excitati sunt graues Romae tumultus, Octauio Augusto, nouum aliquod, tamen exiguum vectigalis genus imponente, qui tamen ea in re continentissimus omnium fuisse visus est: Permultae item seditiones, et priscis temporibus, et patrum memoria in Hispania exortae eandem ob causam sunt: alijs in ciuitatibus etiam grauissimae contentiones ob id vnum sunt natae. Quae res docet, nihil magis esse reip. perniciosum, quam eiusmodi noua tributa imponi, non modo quod id sit iniustum, sed etiam quod tumultuandi occasio populis detur, dum hoc modo se indies fortunis priuari magis ae magis sentiant. Etenim si haereditate paterna nemini abuti licet, cum tantum is debeat impendere, [note: In quos vsius epes consumendae a rege.] quantum diuitiarum ratio permittat, multo profecto magis id regem decet, cui regnum non vt possessio quaedam, haereditasque traditur, sed tanquam dispensatori eius opes, ac bona vtiliter, et in vsum reip. expendendae committuntur. Nunquam igitur reges, si iusti esse volent, aut haec excogitabunt tributa, aut grauioribus populum exactionibus vnquam affligent, aut plus demum, quam dari possit, requirent. Qua de causa laudandus est Antoninus Caesar, qui nihil vnquam ex publico aere frustra impendendum, nullumque a ciuitate nouum tributum exigendum, nisi consensu et senatus, et populi Romani putarit: quod eius id proprium non esse, sed vniuersae reip. putarit, cuius in exigenda, et insumenda pecunia habenda esset ratio. Qua etiam in re illud peccari, vt antea dicebam, video a plerisque, quod dum tributa noua imponunt, aut vetera poscunt, per cos homines illa exigunt, vt respub. in dandis ijs detrimentum capiat: egeni vero multo plus reddere, quam ditiores cogantur: quod sane vtrumque iniustissimum est, et a principe summo studio cauendum. Quemadmodum enim medicus imperitus existat, qui aegrotum curaturus ex ea parte, cui opus non sit, sanguinem ducat, aut plus eliciat, quam morbi ratio poscat: ita imprudens, iniustusque princeps, qui rebus ijs imperet tributa, vnde maximum capiatur in commodum, et illa ita distribui velit, vt diuites parum, egeni autem multum pro suis opibus [note: Qua ratione imperanda ve ctigalia.] reddere iubeantur. Est enim in hoc magna ratio, et earum rerum, ex quibus sine detrimento quaestus fieri possit, habenda, et sie imponenda cunctis tributa, vt pro ratione opum quisque aut plus aut minus exoluat, nemo autem ab hoc onere, quod sit cunctis commune, liber existat: cum immunitates nobilitati aut praeclaris viris vtilius sit, alia in re da i, vt in honoribus, dignitatibus, reipub. muneribus, et id genus alijs, quam in eo, ex quo egenis hominibus afferatur
incommodum. Verum hac de re satis hoc loco. Multo enim haec melius is magistratus, qui exigendis, aut imponendis tributis, et pecuniariae rei praeficiatur (qualis plerisque in rebuspublicis bene constitutis extitit semper, estque adhuc) id perspexerit, habita temporis, rerum et occasionis ratione. Veniam ad sobrietatem, quae moderationem victus, et potus adhibet eam, vt ne quid amplius capiatur, quam ratio et naturae necessitas poscat. Haec Regi tam est necessaria, vt nihil ei decentius, nihil vtilius esse possit. Nam praeter id, quod cibo, potuque repleti homines, et ratione minus vtuntur, quam si sint sobrii, et valetudinem grauiter laedunt: est etiam turpissimum eum, qui aliis sit imperaturus, aut inebriari, aut cibo, potuque immoderato vti. Quam multa foede, atque iniuste Alexander ob vnam ebrietatem commisit? Amyntam consobrinum occidit, nouercam fratresque necauit, Parmenionem, Philotam, Attalum, Pausaniam, Eurilochum, aliosque Macedonas viros Principes interemit, ipsum quoque Clytum amicum, senem, [note: Gulae prauitas quanta, et quam necessa ria Regi frugalitas.] ac demum Callisthenem doctum Philosophum trucidauit. Taceo Ptolemaeum II. Aegyptiorum Regem, qui tam corrupta mente propter intemperantiam in victu fuisse fertur, vt nullam aliam se immortalitatem quaerere, solitus sit dicere, quam si valetudine integra, consuetis perfrui voluptatibus posset: omitto Dionysium Tyrannum, qui eandem ob causam pinguissimus factus, respiratione interclusa, tandem extinctus est: Praetereo Alexandrum eundem Macedonem, qui nimio potu impotens est factus suscipiendae proli: Dionysium Tyrannum lippum, et caecutientem causa ebrietatis, Philippum eiusdem Alexandri patrem, hominem ebriosum: Antiochum etiam Magnum, permultosque alios ebrietati, gulaeque deditos Principes: quid obsecro hac re turpius? quid foedius? immanius? homine demum liberali indignius? cuius cum propria ratio sit, mentisque tranquillitas, hoc vnum intemperantia victus essicit, vt a sede sua dimotus homo esse desinat, sitque bellua potius immanis. Quamobrem magnisica ista, variaque conuiuia, et coenas, haec ferculorum diuersa genera, saporum varietates ac luxum quis non vituperet maxime? cum nihil intemperantius sit, quam ne belluis quidem vnico, et moderato cibo contentis similes esse nolle? Herculem edacissimum ait fuisse Athenaeus, eumque cum Lipareo quodam de edendo in certamen venisse, Theagem item quendam integrum bouem exedisse, quod ipsum Miloni Crotoniatae accidisse fertur: Mithridatem quoque Ponti Regem, qui edacitatis spectaculum aliquando ediderit, ebriosos denique multos non modo Reges, sed homines etiam priuatos: verum his quid infamius, ac turpius, vel apud illos, a quibus ii commemorantur, historicos? Nec vero nimiam istam, atque sollicitam potus varietatem, copiam, frigiditatem in multis probare possum, qui non modo ad satietatem bibere, ac pergraecari frequenter soleant, sed varietate potionum, stomachum perturbare, ac valetudinem vel prudentes laedere non desistant. Alii enim vel media in hyeme vinum refrigerant, alii in aestate diligentissime niues, et glaciem aduectam montibus, vel conseruatam in scrobibus, vt a Macedone Alexandro fieri solitum Athenaeus scribit, vino addunt, alii nitrum,
alii denique alia huius generis multa, quibus et gulam irritent magis, et luxui se totos penitus dedant. Quanto igitur melior Vespasiani sobrietas, qui in victu, et ratione vitae moderatissimus fuit, aut reliquorum Principum, quos quod vel vna virtute hac excelluerint, admiramur. Sequitur Castimonia, id est, virtus, per quam voluptates Venereas cohibemus, nec vllo prorsus concubitu miscemur, nisi propagationis, et sobolis suscipiendae causa. Eadem in Principe magni est momenti, propterea quod is exemplo suo docere reliquos debeat, quodque intaminatus, ac purus permultis careat incommodis, quae turpem hanc voluptatem sequantur. Regibus enim multis exitio libido fuit, vt Tarquinio Superbo: eandem praeterea ob causam grauissima scelera sunt a diuersis Principibus, quasi ardore quodam furentibus commissa, vt ab Herode Iudaeorum Rege sanctissimum virum [note: Libido quam sie turpis in Rege.] Ioannem hortatu mulierculae obtruncante. Praetereo bella propter mulicres a diuersis Principibus gesta: vt Troianum, ob Helenam, Graecorum in Ilii obsidione, dissidia ob vnam Chryseidem, ac Bryseidem, sacrum denique bellum ob vnam Theano Thebanam foeminam: illud est certe turpissimum, Regem, qui cunctis viuendi norma, et lex sit, ex omnibus vnum maxime intemperantia flagrare: qualis in Regibus erat Persarum, quibus permultas habere vxores licebat, qualisve in Commodo, aut Heliogabalo Romanis Imperatoribus. Alexandrum profecto miror, hominem alioqui intemperantem, cum Darii iam victi matrem, ac silias vna cepisset, tantae fuisse continentiae, vt nulli earum stuprum intulerit. Quae res indicat, nihil aeque Regis mores commendare, atque vitae castimoniam, quae tanti momenti est, vt cundem Alexandrum, Iulianum Caesarem, aliosque improbos Reges id vnum laudem pepererit. Castitati affinis est clementia, qua insolentes animi motus, aut iracundiam cohibemus: quae sicuti cupiditatem libidinis illa, sic iracundiam, saeuitiamque moderatur. Virtus haec cum aliis omnibus congruit, tum Regi potissimum, qui quod in alios imperium habeat, ne saeuus, crudelisve sit, clementia vti maxime debeat. Eadem autem colenda est, vel erga criminis alicuius reos, vel in hostes deuictos, ac supplices: siquidem in hos duos irasci Reges possunt, et in tenenda iracundia versari eorum clementia debet. Erit autem in reos, sontesque Rex clemens, si legum aequitatem, adiuncta seueritate, cum opus sit, tueatur: in hostes vero victos eadem virtute vtetur, atque etiam nonnunquam maiori, vt hoc modo multis amicus fiat, pluresque benignitate sibi subiiciat, quam crudelitate: cum nemo sit adeo immanis, vt non [note: Quam deceat Regem humanitas.] humanitate citius, quam vi ducatur. Vnde reprehendenda est eorum sententia, qui Regem, vt autoritatem imperii sui firmius conseruet, timeri, etsi odio sit, quam amari, contemnive, malunt: cum nec humanitatis causa quis contemnatur, nisi pro mansueto stolidus, et ignauus existat, cumque commodius sit beneficiis, et beneuolentia in officio homines contineri, quam metu suppliciorum. Et quidem si tyran norum crudelium exempla, cum iis, qui clementer suos rexerint, conferamus, videbimus certe illos vel maximis, ac firmissimis vsos pra esidiis imperium tueri diu nequiuisse, hos autem potuisse facillime. Nec vero inficias
eo, aliquando seueritate Regi vtendum esse, quo suos facilius cohibeat: verum id quidem nunquam, nisi cum res poscat, fieri debet: quemadmodum nec Mcdico est leuibus semper remediis vtendum, sed acribus saepc. C. Caesar homo cunctorum, de quibus legimus, humanissimus, et clementissimus, seueritate prudenter est aliquando vsus. Scipio item Africanus ad reprehensionem vsque mitissimus habitus, sum ma tamen idcirco laude non caruit. Ex quo intelligitur, nihil Principem magis decere, quam benignitatem, cum elato animo homines mansueti, deiecti vero saeui, et crudeles plerunque sint. Iam ad modestiam seu moderationem Regis progrediar: quae tran quillitatem quandam aequabilem ab insolentia omni alienam gignit: qui enim eundem perpetuo vitae modum tuetur constansque in suscepta semel viuendi forma est, is moderatus atque modestus existit. Haec itidem virtus maxime propria est Regis, qui maiestatem munere suo dignam, et autoritatem tueri debeat, qui nullam inconstantiae, leuitatisve [note: Quibus in rebus modestiam Rex seruet.] prae se feret vnquam speciem, ne suis saltem ludibrio sit. Nihil enim contemptiores homines facit quam in vitae genere mutabilitas, nihil praeterea graues, prudentesque viros dedecet magis quam immoderatio, atque in rebus agendis ordinis neglectus. Ergo ita Rex modestiam in omnes vitae partes sequatur, vt nullam leuitatem animus, nullam corporis motus, actiones, dicta, factaque ostendant. Et certe cum sermo, vultus, in cessus, motusque corporis non minus animi sint indices, quam facta, quae geri consilio, ac deliberatione scimus: in hisce tamen Regis modestia cernenda est, ne temere, inepte, aut intempestiue loquatur: ne vultu sit truci, aut hilari nimium, sed placido, graui, et iucundo, nedum incedat, vel nimium festinet, vel admodum grauiter quasi claudus procedat: ne multa proponat agenda, quae ipse negligat postea: neve inconsiderate instituat aliquid, quod necessario mutandum sit: cum in factis haec inconstantia turpissima semper, nonnunquam autem perniciosa sit. Sunt Principes quidam ea dignitate, non modo vultus atque sermonis, sed habitudinis etiam, et motus corporei, vt nati ad imperium quodammodo videantur, tametsi Principes non nascerentur. [note: De maiestate, grauitateque Regis.] Talis fuisse Cn. Pompeius, Antoninus Philosophus, atque Hadrianus Imperatores Romani feruntur: quorum probitatem atque constantiam vel vultus ipse indicabat. Quamquam autem naturae benignitas in hac parte multum efficiat, dum alii suopte ingenio graues, pacati, constantesque sint, vt Platonem, ac Xenocratem aiunt fuisse, alii contra leues, ac mobiles: plurimum tamen recta institutio, et concepta de maiestate regia valet opinio: quam non modo Rex quiuis, dum se in potentiae illius fastigio collocatum videt, tueri studet, sed etiam priuatus homo, qui aliquam doctrinae, prudentiae, vel recte factorum laudem et aestimationem sit adeptus. Quo nomine ab ipsa pene infantia Reges tueri grauitatem hanc moderatam, venusta, lenique mansuetudine conditam ediscant, ne leuiculi, et quasi ludii quidam videantur. Nec enim hoc solum contra modestiae virtutem est: quod quidem est turpe: sed etiam eos ridiculos, ac contemnendos facit, cum vel in eo quisque mediocriter instlitutus vitaperet id, quod
ne imitari quidem ipse velit. Sed de modestia haec satis. Comitas, seu affabilitas moderationis pars quaedam videri potest, eo quod lenitudinem quandam animi efficiat, eaque vna ex regiis virtutibus maxima est, sed nescio, quo pacto in Regum plerisque desideratur, nisi forte adulatio, superbia, et contemptio aliorum in causa sit, cur hac ipsi minus vtantur. Persarum Regum inuisa semper politis cultisque nationibus arrogantia fuit, quod iidem soli vna cum paucis domi perpetuo delitescerent, nec nisi per interpretem, aut clientes aliquos darent alicui responsum, quod soli, stantibus caeteris, et sederent, et mensae accumberent, quod adorarise, et coli a cunctis ad eos accedentibus flexisque genibus supplicantibus, veluti Deos quosdam, cuperent, quod alia demum huiusmodi facerent, quae nemo non detestetur: at hodie, in Hispania praesertim, vel Regulus quisque, aut opulentus homo, fieri sibi eadem vult, et quasi iure quodam postulat, nemo affabilitate, nisi apud pares vtendum sibi putat: diuitias, honores, nobilitatem, dignitatemque ipsa loquendi forma, et seueritate vultus ostendet, quasi magnus aliter, nisi hac [note: De regis affabilitate vitioque fastue nimii.] insolentia tumeat, haberi nequcat. Quod sane nulli prudenti, aut magni animi viro aut placuit, aut tolerabile vnquam visum est, adeo vt cum aliquando Aristippus Philosophus Dionysio tyranno, supplex ad pedes prouolutus quid supplicasset, reprehendereturque ab aliis Philosophis grauiter, salso hoc dicto excusare deiectionem animi suam sit coactus, quid si aures Dionysius habet in pedibus. Philo item Iudaeus eloquentissimus autor in libro de legatione ad Caium Caesarem eius insolentiam grauissime idcirco detestatur, quod cum ad ipsum ab Alexandrinis legatus veniret, vix ad colloquium acceptus fuerit. Nec mirum quidem. Nam idem Caligula omnium primus e Romanis Regibus appellari Dominus voluit, quod olim iisdem valde insolens videbatur, hodie vel infimo cuique familiare est. Si ergo exempla, sententias, factaque varia tam Principum, quam priuatorum hominum spectemus, nihil arrogantia odiosius, nihil vanius, est semper visum: nihil contra affabilitate dulcius, gratius, amabilius. Adrianus Imperator vsque adeo in omnes vel infimos, et vulgares humanus fuisse dicitur, vt cum a quibusdam id Regem decere negaretur, responderit eos vel maxime detestandos esse, qui hoc praetextu insolentiam suam obtegerent, se autem voluptate hac honestissima nolle priuari. Vnde Parysatidis Cyri Artaxerxisque Regum matris praeclarum illud fertur elogium, byssina Regum esse verba debere, id est, suauia, et iucunda. Profecto affabilitas adeo in Principe amabilis est, vt hoc vnum Artaxerxem Cyri fratrem, Alexandrum Macedonem, Cn. Pompeium, Scipionem minorem effecerit commendatissimos: vt id omittam, quod Caesar hac vna de causa ad Romani imperii fastigium euectus est. Sed nescio quo pacto barbarus iste ac Persicus fastus Regum plerisque, ac magnatum, nostris praesertim (quibus hoc ex contagione fortasse illius Gotticae, vel Arabicae horriditatis adhaesit) placet, et specie grauitatis probatur, cum nullus sit adeo ferox populus, qui non Principem amplectatur humanum, superbum vero summo odio prosequatur, eaque adorandorum Regum abiecta consuetudo, Persarum, Aegyptiorum, ac gentium
barbararum fuerit, non Graecorum, aut Romanorum, aliarumve gentium cultarum, quae ne trucem tyranni quidem vultum ferendum, nedum superbe facta putauerint. [note: Insolentiae incommoda.] Quocirca hoc Principibus viris semper ab ineunte aetate persuadeatur, et a praeceptoribus crebro significetur, superbam hanc tumiditatem odiosam subditis esse, ingratam, et fastidiosam exteris, qui comitate saepius, quam donis ducantur, Deo infestam, virtuti moderationis contrariam, tum elationi, ac insolentiae nequaquam indulgendum, ne ad vitium naturae prauitas morum, et opinionis adiungatur: si qui vero Regem adeant, qui magnos habeant honores, supplicesve adorent, aut nimis deiecte, et humiliter alloquantur, ii tanquam perniciosi adulatores pellendi e conspectu sunt, ne illius animum ad arrogantiam procliuem erigant magis. Ita enim fiet, vt hac vna virtute ornatus, Rex omnibus charus sit, etiam si minus liberalis, aut probus: non quod haec vna cum virtute illa esse designant, sed quia tanta est humanitatis vis, vt improbum etiam hominem charum, et amabilem reddat. Ipsa porro affabilitas aut in vultu, aut alloquio, aut verbis cernitur, quando facta benignitatem, humanitatemque animi tantum [note: In quibusrebus cernitur affabilitas.] declarant. In vultu quidem erit, si placidus, si iucundus, si venustus, minimeque austerus, aut tetricus sit, quod quam fierifacile possit, nemo dubitat: cum hilaritatem saepe vel maximetristes fingamus, tristitiamve hilares, vultu se ad voluntatis arbitrium continuo permouente: in alloquio item, ac verbis, dum sermo ad quemque habetur, auditurve quis loquens, petens, orans, rogansve quicquam: si mansuetis ac dulcibus id verbis, grauibus tamen, atque compositis fiat: quod etiam facile fieri posse, quiuis intelligat: nisi et in verbis austeritatem, horriditatemque tetricam malit, quam venustatem iucundam. Huc pertinent illa Regum, et Principum multorum false, prudenter, caute, facete, acute, moderateque dicta: a Graecis Apophthegmata nominata, quae celebrata a diuersis, multum ornamenti, atque gratiae illorum factis adderesolent. Hac enim de causa Adrianus Caesar, Antoninus Pius, Alphonsus Neapolis Rex, aliique Principes viri, quorum dicta Plutarchus autoresque varii memoriae prodidere, tantopere commendantur, prudentiae, integritatis, acuminis, humanitatis, moderationis, constantiaeque nomine: quae quamquam in factis muko magis eluceant, in verbis tamen, atque sermone non minus sese ostendunt, ac proferunt. Tandem de ornatu dicamus: quae virtus moderationem quandam decoram, et dignitati personae cuiusque congruentem vestitus, ornamentorum apparatus, magnificentiae, totius denique vitae cultus affert. Quae autem regiae sit dignitati ornamenti, apparatusque aptissima forma, quaeve mediocritas, ipsa potius cuiusque gentis consuetudo, mosque indicauerit, quam oratio nostra, quae singulos omnium mores complecti [note: Quae forma ornatus Regem deceat.] nequit. Id tamen in vniuersum Regibus est praecipiendum, vt nimium luxum in victu, vestitu, familiae cultu, numero famulorum, equorum, forma aedium, villarum, ludorum, venationis, conuiuiorum, aliarumque huiusmodi rerum declinent. Cum enim est id valde noxium: quia magnae hoc modo reipublicae opes inutiliter consumuntur: tum prauum multis, qui cundem imitari luxum volunt,
datur exemplum. C. Caligula tantos in rebus inutilibus sumptus faciebat, vt opes Romanae propemodum exhaurirentur, nisi maturior eum caedes anteuertisset. Eadem fere Persarum, Medorumque insania fuit, vela Pausania Lacedaemoniorum duce in Mardonio reprehensa: qui conspecto aliquando huius et luxu, et apparatu, subridens apud quosdam Graecos, quos ea de causa ad se vocarat, dixisse fertur: ideo vos hûc viri Graeci adhibui, vt Medorum Ducis intemperantiam, vnaque inscitiam videretis, qui hoc vitae genere instructus ad nos venire sit ausus. Commodius igitur multo Septimius Seuerus: qui quamuis summo in imperii gradu, et honore locatus esset, tamen publicis opibus, et vectigalibus moderate expensis, adeo plenam rebus necessariis, diuitemque ciuitatem Romanam reliquit, vt huic rei tantum dedisse operam visus esset. Quae res Vespasiano quoque Caesari laudi fuit, licet a quibusdam is auaritiae nomine sit notatus, quod ab inutili profusione illa reip. bonorum, qua vti priores Imperatores consueuerant, abstinuisset. Tantus enim illorum extitit luxus, vt vel ruente iam ad exitum Romano imperio Athanaricus Gothorum Rex a Gratiano Caesare Constantinopolim magna pompa acceptus, dixerit, Imperatorem Romanum terrarum Deum esse, coelestis imperii maiestatem quodammodo prae se ferentem: contra quem nemo non solum arma mouere, sed ne cogitare quidem impune quidquam posset. Quamobrem Principes rectius multo fecerint, si Laconum, priscorumque Romanorum exemplo moderate, frugaliterque viuant, nimios vero illos, inutilesque apparatus Persicos, et barbaricos fugiant, fierique in rep. sua vetent: tum quia id magnum intemperantiae sit vitium, tum quia inutiliter opes reip. consumantur, et quod perniciosius est, multi hoc exemplo deteriores fiant. Monet hiciam locus, vt inquiratur, num sumptuariae leges heri a Principe in regno suo debeant: tum caedemne aliquando mutandae, abrogandaeve precio, studio, cupiditateve sint: postremo quatenus, quove pacto ferri eas oporteat. Leges de ciuium sumptibus moderadis ferri aliquando debere, tametsi nullum aliud apertius vrgeret argumentum, quam quod a Philosophis omnibus, qui de reip. ratione scripscrint, quodque a plerisque rerum publicarum optime administratarum rectoribus ita sit constitutum, honestum per sese tamen, atque vtile esse appareret. [note: Delegib sum ptuarils a Rege dandis.] Nam Plato inprimis sumptuum in rep. sua modum teneri aliquem voluit, quod luxus non tam corrumpat, eneruetque ciuium animos, quam quod magno etiam illi cum detrimento reip. deteriores fiant, qui voluptatibus sese pluribus dederint. Idem a reliquis est Philosophis, et Legislatoribus praeceptum, vt a Lycurgo, qui omnem apparatum, lautitiemque lege prohibuit, itemque a Romanis diuersis legibus, atque temporibus, vt Oppia, Fannia, Didia, Cornelia, Antia, Iulia, Orchia, censorumque edictis: quibus omnibus victui, cultuique ciuium modus aliquis imponebatur. Cum enim in Graeciam primo luxus deuicto Mardonio, deinde vero in Italiam ex Asia esset allatus, abrogatis paulatim iis, quas retuli, legib. [abbr.: legibus] partim magistratuum negligentia, partim virorum principum exemplo, partim opibus, atque abundantia crescente, vix cohiberi tandem potuit, quousque labente ad exitium Romano
imperio egestas, bellorumque ac temporum turbidorum angustia nullum luxuriei plane locum reliquit. Sunt hac tempestate Venetiis, Genuae, aliisque in Italiae ciuitatibus leges huiusmodi sumptuariae, fuereque in Hispania, praesertim in Lusitaniae regno nonnullae: ex quo intelligitur, quam sit reip. vtile, hominum luxum, intemperantiamque legibus coerceri, cum id pleraeque resp. studiose cauerint, ne, corruptis ciuibus, vna pereat quoque resp. Romana ciuitas tandiu firma, integraque permansit, quamdiu singuli eiusdem ciues temperantes fuere: coactis enim in vnum cunctorum opibus, tota erat firmior communitas: quod vel Horatius item poeta testatus est in iis verbis: ?? non ita Romuli Praescriptum, et intonsi Catonis Auspiciis, veterumque norma. Priuatus illis census er at breuis, Commune magnum. At postquam mollicie Asiatica contaminati sunt Romanorum animi, debilitari, frangique imperium non destitit, donec a barbaris dirutum, atque sund tus est deletum. Quocirca nullum praestantius et stabiliendo imperio, et temperandis ciuium animis potest remedium afferri, quam si temporum, ac personarum ratione habita, leges sumptuariae a Rege ferantur. Nec enim vnum omnia tempora vitae cultum, aut formam requirunt, nec omnium opes, aut dignitas. Aliistemporib. [abbr.: Aliistemporibus] cultus aliquis nimius videri possit, qui moderatus sit aliis: aliam item viuendi legem sequentur Principes viri, aliam vulgus, atque homines mediocris fortunae. Qua de causa mutari quidem pro tempore, dignitate, opibusque hominum leges desumptibus posse statuo: abrogari vero, aut tolli prorsus gratia, studio, inuidia, odio, contemptu, non item. Ac modum sane hunc lege prudentes viri, qui ciuium suorum mores, ingeniaque noscant, conslituent, autoritatem autem iis Princeps dabit. [note: Quatenus leges sumptuariae sint mutandae.] Illud tamen vitabit ipse, quod seditionibus atque multorum querolis causam praebere solet, vt iustas de sumptibus leges nunquam mutet, aut abroget, tum vt nulla pecunia, studio, aemulatione, cupiditate, aut priuilegio iis alios constringat, alios autem liberet, cum id et iniquum sit, et tumultibus excitandis accommodum. Quo nomine probum aliquem Princeps ex ciuium numero quauis in ciuitate deligat, qui velut censor autoritate publica modum cuique statuat pro dignitate atque conditione, statutum vero negligentes aliqua mulcta coerceat. Ita enim fiet, vt latrocinia multorum poenas exigentium tollantur, qui quaestus causa ex diuersis ciuitatibus, vt nunc fieri cernimus, ad hoc munus petendum confluant, dum aliquid iis vtilitatis ex mulcta accedat: et magistratus ipsa ex ciuitate creatus facilius cernant, quid ciuem quemque deceat, ne quid legis praetextu rapiat, laesis, et offensis plerisque quorum odium sibi conflare nolit, vt aduena ille, qui lucro tantum spectato, breui ex ea vrbe refertus, oppletusque ciuium spoliis sit discessurus. Sed haec nimis exilia sunt, atque a Principe probo, reique publicae suae studioso commodius prouidebuntur. Si enim is nostra haec praecepta, quae generatim solum relata sunt, cum singula pers qui nequeamus, sequatur, et prudens, et iussus, et fortis, et moderatus, et omni virtute cumulatus existet: tum eius regnum tale erit, quale et haec nostra tempora longe corruptissima poscunt, qualeque aetate omni, nationibus, atque populis omnibus sit optandum.
FINIS LIBRI SECVNDI.
LVc. O doctam, elegantem, prudentemque tuam Aureli orationem: equidem nisi sermonis tui cursum retardare noluissem, obiter aliqua quaesiuissem, quibus de dubitabam: quae tamen nescio quomodo a te, quasi meum introspexisses animum, longe commodius, quam postulassem, sunt dicta. Quis tuam istam regni, regisque institutionem audiat, nec eam continuo Regibus cupiat vniuersis ad imitandum propositam? Quem eadem Principem tam negligentem publici boni audita statim non moueant ac persuadeant? ANT. Persuaderi ne tu his Reges putas ô Luci? ac non irridere potius illa, quae magno studio obseruationeque ex medio vitae [note: Contra Regum institutionem communem.] vsu Aurelius iste colligit? Fingat sibi quidquid velit ipse, instituat arbitratu suo Principem iustum, prudentem, fortem, moderatum, omnibus denique officiis virtutum instructum, nihil sane effecerit: quando nec tales vnquam Principes sunt inuenti, et ea praeceptis describi oporteat, quae homines aliquando reipsa consequi possint. Quonam in Principe isthaec tu Aureli non modo cuncta fuisse simul, vt ipse vis, sed ne aliqua eorum quidem vnquam legisti? quem item existimas haec praestaturum, quae fingis? cum alios ambitio rapiat, alios auaritia, plerosque insolentia et cupiditas, omnes priuatae commoditatis studium. Si aliquos tu Reges genere vno virtutis excelluisse, quod aliis haud aeque inesset, dixisses, darem equidem citius, atque libentius: cum autem omnes in vno virtutis numeros quaeras, quî magis a Platone respublica cogitatione animi adumbratur, quam abs te regnum? Quamobrem noli, quaeso, Aureli, si me audias, a Principe ista virtutum officia poscere, cum talis nusquam inuentus sit aliquis: sed varia te, et recta, vtiliaque consilia, si regnum omnino probes, notasse cogita, quae proposita Regibus varios in vsus raptim tribuantur, sicque fructum aliquem afferant, cuncta vero capi ab vno posse, omnino despera. Ita enim Principes hodie animati sunt, vt nisi diuino munere corum mentes purgentur, haec negligant,
aut ne legant quidem, aut audiant, quasi vana et inutilia. Nec deerunt, qui multis id argumentis docturos se pugnacissime profiteantur. Quo fiet, vt nec iudicare principes quidquam sincere possint, et speciem affectibus suis leuium rationum colore adumbratam praetexant. Taceo, quod eorum familiares seu falsa prudentiae persuasione, seu fastu, et proteruia quadam nulla bonorum audiant consilia, aut data negligant, et arroganti subsannatione refellant, quod causa, fineque rerum ignoratis tanquam mysterijs abditissimis temere dentur: Id etiam praetereo, quod reges ipsi sic persuasi sunt, vt vel ingenio, iudicioque se cunctis excellere facile existiment, vel rem, qua maxime indigeant, ab aliquo subdito petere, turpe ducant, quia vltro veluti iure sibi debitam offerendam ab alijs sperant: certe non video, cur vel optimus iste rex bonae, atque honestae reip. anteponatur. Nam si talis omnino is sit, qualem tu fingis, eum ego a Venetorum duce, aut consulum Romanorum munere non discerno, eiusque regnum remp. esse quandam honestam statuo: si autem ab ista regula discrepet, non iam regem, vt tu fateris, sed plane tyrannum putabo. LVC. Parcius ista quaeso Antoni: noli tam cito regnum reipub. postponere, aut reges omnes tyrannos iudicare: ipsum prius Aurelium tibi sinito respondere, quam quid incognitum damnes. Tu vero Aureli perge vt coepisti, nec oratione istius magnopere comoueare. Doncc enim sermonis tui cursum confeceris, nihil a te illi censeo respondendum. AVR. Prorsus isto modo Luci faciam: malo enim disputationem inceptam absoluere, ne contradicendi locus relinquatur, quam, ea interrupta, istius obiectionibus respondere. Hisce igitur praeceptionibus regis, regnique optimi species, vt docui, [note: Quid sit tyran nis, et quot eius formae.] formari debet, ne in vitium tyrannidis, quod est longe maximum, incidatur. Est enim tyrannis reipub. deprauatissima. forma regno contraria: in qua cum vnius libidine cuncta gerantur, nihilque aut legibus, aut institutis honestis concedatur, tyranni sunt illi, qui in eadem dominantur, ijdemque regi probo contrarij. Tyrannis autem, quae regno altera ex parte repugnat, sicuti vitium virtuti, veram reip. formam habere, vt Aristoteli placet, dicenda non est: cum nec in ea legum, virtutisve ratio habeatur, cumque praefectus illi tyrannus non publicae commoditati, sed propriae studeat consulere, vnde quemadmodum regni a nobis ex Aristotele quaedam adductae sunt formae, ita quoque tyrannidis aliae constituendae videntur: quibus de ipsis obiter etiam est nunc dicendum. Prima est ea, in qua supremam principes tenent in suos potestatem, quasi domini in seruos, licet haereditate illi eam a maioribus acceptam aequo animo ferant, pareantque libenter: vt barbari, qui regum suorum dominationem non aspernantur, quod metu, et admiratione illorum cohibeantur, cum tamen velut mancipia quaedam ijs seruiant, itaque tyrannica est huiusmodi regni forma, in qua reges haereditatis iure accipiant imperium, idemque armis suorum tueantur, plenam tamen ipsi poteslatem in omnes quasi in seruos habeant, gerantque pro libidine cuncta. Secunda porro tyrannis est, quae [gap: Greek word(s)] a Graecis dicitur, in qua plena etiam alicui suffragijs electo potestas ad certum tempus, vitamve conceditur: eademque
a superiori differt solum, quod haereditate aut accepta, aut relicta non est, sed populi alicuius voluntate instituta: caeteroqui congruit cum illa, quatenus summam in omnes praefectus habet potestatem. Atque hae formae reipub. duae quamuis tyrannicae, tamen similitudinem regni habent, quod quis rerum potiri solus, et idem iustus esse in gerenda repub. possit; Tertia illa proprie tyrannis, regnoque prorsus aduersa appellatur, in qua is vnus, qui dominatur, pro libito cuncta gerit, refertque ad commoditatem suam: idemquenec bonorum consilium, nec prouocationem ad alios meliores admittit, inuitisque, ac repugnantibus imperat. Haec igitur proprie tyrannis et Aristoteli, et omnibus appellanda videtur: tyrannique illi, qui pro libidine cuncta administrent. Sed age, nisi molestum est vobis, quî fiat tyrannis, exponam, vt qualis sit, et quomodo a regno dister, intelligatur. Aristoteles libro de repub. quinto, duo esse inquit reipub. genera, ex quibus tyrannis oriatur, Oligarchiam, et Democratiam: quod vt in illa pauci pro arbitrio dominentur, in hac multitudo, et vtrunque [note: Tyrannidis causae et erigo.] pessimum sit, ita ab vtraque aliquid habeat tyrannis. A Democratia, quod non optimus quisque, sed potentissimus dominetur, sicut eandem ob causam aduersus nobilitatem plebs aliquando tumultuatur: Ab Oligarchia vero, quod sicuti pauci illi ad vtilitatem suam omnia referunt, ita quoque tyrannis. Atque hoc modo tyrannis duabus ex reipubl. formis plane corruptis constare, gignique videtur. Quanquam sit ipsa quidem ex Democratia, non Oligarchia, cum qua omnino congruit, eo modo, quo dixi; quoniam multitudo nobilitati infensa vnum sibi ducem praeficiat, cuius arbitrio viuat: qui hac potestate auctus aspiret postea ad tyrannidem. Cuiusmodi esse fere duces exercitus, gratiosique populo homines solent: vt in Italia Caesar, in Asia Arbactus. Hac in sententia Aristoteli omnino cum Platone conuenit, qui libro de repub. octauo tyrannidem etiam ex populari administratione nasci arbitratur, sicut ex dominatione paucorum popularem. Cum enim paucorum potentiae vniuersi subiiciuntur, cupiunt continuo libere ac dissolute viuere, excussoque dominationis iugo ad popularem administrationem quaerendae libertatis praetextu se conferunt. In qua tamen cunctis summa licentia viuentibus, idem recurrit. quod in paucorum potentia extiterat: mutaturque summa libertas in summam seruitutem, vt omnia, quae mutantur, in suum abeunt contrarium. Cum enim populo cuncta administrante, plerique propter vitae licentiam, otiosi egenique sunt, ac ditiores, melioresque viri diuitijs studeant quaerendis, alij minus diuites sua curent duntaxat, neglectis alienis: ac diuites illi veluti faui mellis reliquorum quasi fucorum rapinae expositi saepe spolientur: occasionem hinc sumunt quaerendi sibi praesidia aduersus populi audaciam, iisque comparatis, aut odio, aut cupiditate vltionis, data occasione, paucorum potentiam affectant. Cui vt sese opponat populus, vnum sibi quasi tutorem, defensoremque communis libertatis quaerit, qui postea ad summae potentiae fastigium euectus degen eret in tyrannum. Siquidem is, vt, inuitis optimatibus, occupauit imperium,
ijsque insidiantibus, ac repugnantibus etiam populi studio non parcit, sed alios vi, alios falsis iudicijs circumuentos tollit: in omnes ex aequo vel vulgi, cuius sibi gratiam retinet, vel exterorum hominum armis septus saeuit, ac solus imperio potitur. In quo etiam cum multitudinis sibi, vel finitimorum regum studia compararit, aliorum occuparit ditionem, alios extinxerit, aut pacarit, quos repugnaturos consilijs suis putarit, in summa potestate collocatus, ne suis quidem parcit, nedum alienis. Hoc igitur modo Plato, et Aristoteles fieri ex Oligarchia, et Democratia tyrannidem arbitrantur. Addit et causas his alias duas Aristoteles idem iudicio meo verissimas. Prima est, cum ex regibus iis, qui maiorum disciplina neglecta, prauis moribus viuunt, eodemque modo gerunt remp. quod etiam tyrannicum est, sicuti et vitijs sese dedere contra rationis arbitrium tyrannidem animo in ipso repraesentans. Secunda est, cum concessa alicui ad tempus potestate summa, is illa interim sibi eiusdem retinendae cupiditate quaerit praesidia, vt nullo pacto ex ea deijci possitrcuiusmodi fuit L. Syllae, ac Caesaris Dictarura. Atqui hoc modo tyrannidis non solum origo noscitur, [note: Diserimen regis et tyranni.] sed etiam a iusto regno discrimen. Etenim iusti regis id est proprium, quod nulli vel diuiti, vel egeno iniuriam, aut contumeliam facit: contra tyrannus, qui ad commoditatem suam omnia refert, nulli vel optimo parcir, dum alios propter odium, alios ob metum praeslantiae, potentiae, ac virtutis, alios inuidiae causa de medio tollit, dum bella non vtilitate reipub. sed auaritia sua suscipit, atque gerit, dum vectigalia suis grauissima imponit, dum omnia rapit. Praeterea rex quicquid geritur, id hon estatis causa instituit: tyrannus vero cupiditate, ac voluptate sua cuncta metitur, quae his obstant, sugit, vt illa tucatur, non abstinet a rapinis, caedibusque multorum, praesertim nobiliorum, a contumelia, iniuria, mendacio, simulatione, crudelitate, caeterisque sceleribus, quae vel ab hosle crudelissimo in victos committi soleant. Sunt et alia tyrannidis incommoda, quae diligenter, et copios. Plato persequitur, quaeque non solum cum iusti regis moribus pugnant, sed etiam cum vita ipsa tyranni. Cum enim is, vt imperium diu teneat, optimum quemque de medio tollat, siue is amicus, siue inimicus sit: necesse profecto est, exploraturum eum semper, quis domi sorisve ralis existat, illumque continuo quaesita occasione, caesurum. Quo fiet, vt prauos tantum, ac sceleratos homines sibi charos habeat, corumque vtatur amicitijs, cum illius libidinem fortis, probusque nemo ferre possit. Nec etiam se illorum improborum fidei plane committet, cum nec ab improbo quidquam boni expectandum, atque odiosa sit semper cunctis dominatio. Itaque aduersus hos etiam satellites sibi adlungit: qui multi mercede, ac praemijs illecti ad illum accedunt, vel ipsa ex ciuitate, vel ex nationibus exteris. Horum sibi studia, amicitiamque conciliabit, in hos liberalis, humanusque erit: reliquos autem bonos, odio, insidijsque insectabitur. Accedunt praeter satellites hos adulatores, qui vitae genus hoc inquietum, et periculosum laudent, et admirentur, qui tyranni praedicent virtutes, qui passim eum ad caelum cuehant
[note: Tyrannicae vitae discrimen.] eoque non paucos leues homines in eiusdem studium excitent, qui demum ipsum ad resipiscendum nequaquam inuitent, ac illo in vitae genere magis, ac magis confirment. Quapropter vt liberalis ipse in hos videatur, ab alijs rapit, quae alijs sit daturus, nec sacris, prophanisque parcit, in omneis quasi efferata quaedam bestia saeuit. Nec vero secum ipse minus tyrannidem exercet, quam in alios, quippe qui potissimam sui partem, id est, mentem turpissimis seruire affectibus cogat: vt saeuitiae, odio, furori, inuidiae, auaritiae, amori, libidini, voluptatibusque foedissimis. Vt enim ipse sibi turpiter, ac nefarie viuendi licentiam apud alios sumit, ita quoque viuit priuatim. Nam lustris primum, vt Plato inquit, comessationibus, scortis, omnibusque libidinibus inquinari se patitur, quibus irritata eius cupiditas multo magis quotidie inflammatur, pluresque grauissimorum scelerum formas profert: deinde in redituum profusione modum exit, dum omnia explendae libidinis causa consumit, ijsque exhaustis tum dolo, et fraude, tum vi, et aperte ab alijs praedatur: itaque semper tyrannus indiger, semper quaerit, semper omnia profundit, rursusque requirit, semper sibi ab alijs timet, nunquam liber est, nunquam alicui amicitia coniunctus, omnibus seruit non modo cupiditatibus suis, sed etiam subditis, in quos crudele habet imperium. Atque huiusmodi quidem esse dicitur a Platone tyrannus, eiusque vita, et resp. ea, cui dominetur: cum illa semper exemplum rectoris sui imitari soleat, cumque non secus tyrannica ciuitas sit, in qua quis tyrannus existit, quam idem ipse tyrannus, cuius et vitam, et mores descripsimus. Hinc est etiam perspicuum, quantum a vero rege tyrannus discrepet, si mores, ingenium, factaque huius cum factis illius conferantur. Videbimus enim alterum quasi vitij, alterum vt virtutis formam gerentem inter sedifferre. Ex quo intelligitur, regnum et tyrannidem adeo esse contraria, vt si quis tyrannus exislat, is esse rex nullo modo possit, aut si quis rex, idem nequaquam tyrannus. Hisce duabus reip. formis reliquae omnes, vt Plato et Aristoteles putant, interijciuntur, caedemque ad alterutrum extremorum tum propius accedunt, tum abscedunt longius, sicuti vitium et virtus, quanquam contraria sint, actiones tamen sibi interiectas modo ad vnum, modo ad alterum quasi extremum habent propinquiores. itaque ex his quatuor ciuitatum formis, Oligarchia, Democratia, Arislocratia, et mixto quodam genere, quod resp. dicitur: Oligarchia certe, et Democratia ad tyrannidem, Aristocratia, et resp. ad regnum accedunt, quoniam illae duae corruptae reip. formae, hae contra integrae ac iustae sunt: quanquam ne vix quidem hae duae vitiosae formae tyrannidis corruptionem attingunt: nec alterae duae iustae regni praestantiam. Haec igitur ex Platonis et Aristotelis, doctissimorum virorum sententia, quae dicerem, habui de regni cum tyrannide comparatione: quid ergo nobis amplius videtur? LVC. Nobis vero nihil, nisi recte, docte, et eleganter. AVR. Quod si haec tyrannis a cunctis Philosophis esse dicitur, quam nos supra retulimus, qualene tu Antoni regnum existimas futurum? ANT. Ego vero ne cogitare quidem illius perfectionem, aut mente assequi possum: sicut nec huius, quem ipse describis, tyrannia communibus regibus discrimen.
AVR. Vix absoluto sermone, iam insultare nobis Antoni vis? qui nec dum singula regis, aut tyranni quasi vitae momenta, actus moresque perspexeris: nec in altero perfectionem omnem virtutis posueris, in altero autem vitiorum. Naesi tu intento istud, vt dignum prudentia tua est, animo cogitaris, perfectam saneillam regni regisque formam, quam ipso ab exordio sermonis mei afferre in medium coepi, nec satis adhuc perfeci, assequere, non mentis solum acie, vt tu ais, sed oculis pene ipsis. Nec enim difficile est, id ingenioso, prudentique viro, ei praesertim, qui longo, vttu, rerum vsu peritus, bonisque artibus sit edoctus. LVC. Difficilem sane Aureli, vt Antonio etiam isti videtur, regni formam proponis, et tuo, ni fallor, instituto haud plane congruentem. AVR. Quid ita, Luci? an quod perfectionem huic nostro regi summam addiderim, foeditatem autem tyranno? ANT. Non: sed quod tu supra regnum his accommodatum temporibus descripturum te pollicitus es: nunc autem ais, perfectum regem, regnumque requirere: istud igitur ipsum difficile a Lucio putatur, institutoque tuo repugnans. AVR. Nihil hic repugnantiae Antoni video, quod regem quendam in suo genere fingam perfectum. Nam aliud omnino est, cogitatione animi eum singi, qui nusquam sit: aliud vero, quo ad rerum vsus, vitaeque consuetudo patiatur, absolutissimum quaeri. Quod ipsum nec facile, aut leue esse nego, ob id saltem, quod multis res constet praeceptis: cum nihil praestans, aut rarum difficultate careat. Nec enim tam difficile est, ab eo, quem supra posui, tyranno regem discrepare: quanquam est quidem id difficillimum: quam quod, tametsi optimus sit, multis obstringitur difficultatibus. Nam vt vitae illam anxietatem, timorem, suspicionemque vel de vxore, ac filiabus, nedum caeteris alijs Dionysii tyranni omittam (qui ne noctu quidem se tutum cum vxore esse putarit, quique silias tonstriculas fecerit, ne dum tonden dam barbam praeberet, suam alicui salutem committeret) satis magnum profecto periculum imminere tyrannis Dionysius idem Damocli declarauit: qui cum eius fortunam miraretur, iubereturque ab illo, eandem aliquantum gustare, appensum e lacunari gladium ceruicibus impendentem cernens continuo postulauit, vt inde sibi tuto abire liceret; nolle se amplius delicijs illis frui, aut illud [note: Labor ac difficult as regnandi.] vitae genus amplecti. Quanquam vero hoc impendere periculi videatur tyrannis, nequaquam item iussis principibus, vel id certe laboriosissimum est, quod nullus est tam iustus, aut aequus princeps, qui, si non ab omnibus, saltem ab inuidiosis quibusdam, aliquando non iudicetur tyrannus. Nam vel Augustus, Titus, Traianus, Antoninus, iustissimi cum fuissent, non caruerunt obtrectatoribus, quos timuere, dum viuerent. Nec immerito Galba, cum in imperium ascitus esset, dicebat, imperium se non accepisse, sed illi potius se alligatum fuisse; cum iam sui esse iuris nequiret, egeretque pluribus necessarijs rebus, tametsi cunctis abundare viderctur. Quid enim ex regno commoditatis reges habent? qui omnibus vitae momentis non sibi, sed subditis viuere debeant, quique nequeant sine cura perpetua publicorum negociorum esse, cum
omnibus eos rebus cunctorum prouidere, satisfacere, respondere, sese accommodare, necesse sit. Adest, qui pertinacissime quid petat, qui ambiat dignitates, aut munus aliquod publicum, qui longi temporis poscat obsequijs suis praemium conferri: huius petitioni molestae satisfaciendum est, ne iniuriam fieri sibi conqueratur. Crimina porro omnia, quae in Rep. committantur, dum Regis arbitrio subiecta puniuntur, veluti carnifex quidam ab ipsa est constitutus. Iam seditiones, lites, contentionesque ciuium ad eum tanquam communem arbitrum variis, et remotis ex locis deferuntur, magnamque pariunt molestiam, erepta deliberandi saepe facultate, propter mirabilem varietatem. Quod si vero hostis regionem inuadat, hunc protinus cura de bello, eius apparatu, milite, duce, commeatu, caeterisque necessariis subire debet: Itaque reliquis quiescentibus, solus de hoste repellendo, inuadendo, praeoccupandove cogitat, solus se periculis offert, solus rei pecuniariae, militis, ducum, praemiorum, suppliciorumque cuique pro factis debitorum procurationem sustinet. In vectigalibus porro imponendis, aut exigendis quot ciuium sunt querimoniae, tumultus, execrationes? spoliari se, quam ab hoste, non minus, putant. Praeterca adulatio, mendacia, simulatio, occultata praetextu amicitiae odia, doli ad extorquendum, quod cupiant a familiaribus prauis intenti, perfidia, verorum amicorum ponuria, caeteraque huius generis, quae sunt regno insita, certe miserrima sunt: cum ne id quidem regibus liceat habere, quod quiuis emedio vulgo facile nanciscatur: cumque nulli magis assentationi, mendacijs, perfidiaeque vel charissimorum patcant, quam reges: vt mirum sit, quî tantum laborem perferre breuissima voluptatum, atque honorum compensatione possinticum si prudentes sint; animi tranquillitatem, delecto priuatae vitae genere (vt olim Diocletianus atque alij reges optimi, modo Carolus V. Philippi pater fecit) cum falsis illis, caducisque delicijs permu tassent. Sed eos ambitio, quemadmodum Xenophon inquit, et ab Africano aliquando dici solitum refert M. Tullius, laborem hunc difficillimum facit aestimatione minorem: quoniam qui aliqua in dignitate locati sunt, dominationis, honorisque appetitu laborem aequo animo ferunt, eundem, si tolleretur ambitio, nunquam laturi. Erat quidem haec Octauius expertus, qui et priuatam, et regiam degustarat fortunam, cum post adeptum imperium apud amicos saepe de eodem abrogando, restituendaque senatui autoritate ageret, cumque ab eodem senatu, bonisque omnibus vix persuasus publicam administrationem secundo acceperit, qua se annis decem exactis, abdic aturus erat, nisi diutius prorogaretur. Declarat id elegans eius, prudensque oratio ad vxorem Liuiam, quae quoniam a Dione doctissime scripta est, eam apud eundem auctorem legitote, vt viri summi iudicium, quod sine dubio vobis probabitur, cognoscatis. ANT. Legi aliquando Aureli, ac probaui mirum in modum: eamque a regibus omnibus cuperem legi, et edisci, vt vel remp melius administ arent, vel ipsos tyrannidis tandem pertaesum esset. AVR. Adingenium redis semper Antoni. Sed his de regni commodis, atque incommodis ita propositis, pergam ad ea, quae tu diuersis
in locis mihi obiecisti: quibus, quod orationis impetu ferrer, supra nolui respondere. LVC. Ecquaenam isthaec Aureli sunt, nam mihi memoria exciderunt? AVR. Num Monarchia videlicet (huc enim omnes illius obiectiones referuntur) sit caeteris formis reipub. praestantior, an contra? Est enim id a multis non semel disputatum, nec solum ab Antonio propositum, dum alij vel patriae morem, vel opinionem semel susceptam defendere, alij ad principum adulationem asserere, quae placitura ijs arbitrantur, volunt. Itaque collatis vtrinque rerumpublicarum commodis, et incommodis, inquiramus, si placet, quae gubernationis forma ex omnibus optima sit, aut minus certe incommoda, quando, vt est vita hominum comparata, nulla respubl. vitio carere potest. LVC. Placet id quidem summopere et mihi, et isti, vt existimo, Antonio, a quo haec quaestio iamdudum expectatur. ANT. Ita omnino est, vt existimat Lucius: nam hîc te Aureli expectabam, tuamque in hac parte eloquentiam, et acumen desiderabam. AVR. Quando igitur vobis ita videtur, idque vel a me propositum, et institutum animi cogitatione fuit, conferam reliquis cum reip. [note: Comparatio Monarchiae cum aliis reip. formis.] formis Monarchiam, vt singularum inter se vel bonis, vel malis comparatis, quae omnium sit praestantissima, cognoscatur. Principio statuamus id, in republ. omni communem vtilitatem spectandam ab cius rectoribus esse, id est, pacem, tranquillitatem, honestatem ac felicitatem eiusdem, quoad fieri possit, quaerendam. Nec cnim respub. stare omnino potest, si non ciuium omnium tan quam vnius corporis partium commoditati consulatur: nec eadem conseruari sanitas possit, nisi pax, concordia, et cum his etiam recta vitae institutio ad finem hominis vltimum accommodata retineatur. Itaque haec veluti media vnum ad finem tendentia connexa inter sesunt, dum aliorum alia sunt fines medij, atque omnium vnus extremus: veluti iuris conseruandi (quod est in repub. primum) finis est pacis adeptio, quasi necessaria corpori alicui vegetatio: huius porro commoditas publica, quae, tranquillitate vniuersae societatis conseruata, aeque ad omnes pertinet: commoditatis praeterea recta vitae institutio virtuti congruens (sine qua non respublic. sed improborum dicenda est conjuratio) virtutis denique finis est, vltimum illud bonum, quo cuncta referuntur. Hoc ordine fines omnes, quos retuli, constant. Quibus sic constitutis, quae in animum debeat reipubl. rector inducere velut muneris sui propria, restat docendum, a quo facilius id possit curari, ab vnone, an a paucis, an a multis, an ab vna quadam ex his bene, ac prudenter constituta societate. Quod vt citius intelligatur, formarum reip. omnium commoda, incommodaque singula examinemus, facta ipsarum cum tyrannide tanquam extremo vitio comparatione. Tyrannis, quaesumma, vt ait Aristoteles, est reip. deprauatio, talis cum sit, qualem nos supra finximus, et in Monarchiam, et in reliquas reip. species cadit. Nam cum paucorum potentia coniuncta est: vt initio Romae priusquam populus in administrationis partem adhiberetur, cum factae illae sunt in montem sacrum, et Auentinum discessiones: tum cum Democratia, vt in Atheniensium rep. quae, Xenophonte
autore, tota tyrannica fuit; itemque cum regno, vt ipse fateris Antoni. ANT. Istud equidem sine dubio. AVR. Ita fit, vt cum ille veluti morbus per omnes serpat reipub. partes, et huic communis vtilitatis conseruatio tanquam curatio contraria sit; omnes, quas retuli, formae rerumpublicarum in cam praecipue curam incumbant, vt morbus idem tollatur, licet id aliae praestare minus [note: De Oligarchia] possint, quam aliae. Habet id commodi Oligarchia, vt ab hac primum exordiar, quod pauci illi, qui rerum potiuntur, siue diuitcs et honorati, siue optimi sint (nam has ipsa duas formas complectitur) quod opibus suis rempub. ornant, ciuibus item grati, et familiares sunt, quia illorum studia diligenter captant; quod multicitius communem vtilitatem tueri possunt, quam vnus; quod denique non tam facile multi corrumpuntur affectibus, vt quid iniuste agant. Hisce autem exceptis, quae commoditatis habent imaginem, tota tamen tyrannica est, imo tyrannidi proxima, quoniam velid est maxime tyrannicum, quod pauci dominentur, ac suis commodis, populi vtilitate neglecta, consulant, quod multas inter se habeant de principatu contentiones, qui iam ad pauces deuenerit: quod singuli eorum, sublatis alijs, potirirerum studeant: quod ipsum eo leuius fit, quo pauciores sunt aduersarij. Vt in triumuiratu Romae factum videmus, cum M. Antonio, et Lepido e medio sublatis, Augustus imperium occupauit: quod item pauci non multo difficilius corrumpantur, quam vnus, praesertim cum corum plerique commoda sua spectent: non publicam vtilitatem: quod demum eorundem paucorum inimicitiae, ac de primatu contentiones grauissimas in rep. seditiones, bellaque pariant: in quibus non modo spolientur, caedantur que multi, vt Syllanis temporibus accidit, sed vnus etiam ille, quicunque euadat superior, dum solus dominari, aduersarijs sublatis, conatur, truculentissimus fit tyrannus. Declarant hoc Marij, Syllaequeue victoriae Romanis exitiales, in quibus aliquando LXXX.M. ciuium vna sunt proscriptione [note: De Demecra tia.] interempta, praeter ingentem caesorum diuersis in praelijs numerum. Iam vero Democratiae, cui etiam addo mixtam illam ex populari, et optimatum imperio formam, haec fere sunt commoda, quod publicae commoditati consulitur, quod aequalitas est inter ciues summa, quod conseruatur libertas, quod multi difficilius, quam vnus, affectibus perturbantur. Incommoda vero hisce contraria non pauca existunt. Nam libertatis, aequalitatisque cupiditate, quam inter se ciues tueri volunt, nullus excellentibus viris locus relinquitur, quin ijdem per plebis inuidiam, ac aemulationem iniuria nonnunquam afficiantur, caedantur, aut in exilium agantur: vt Romae Scipio Africanus, qui tot in remp. beneficia contulisset, inique admodum est in exilium actus: Athenis Themistocles et Aristides. Vnde iniustissima illa Ostracismi lex et inuenta, et obseruata est ab Atheniensibus, vt qui erant dignitate aliqua praecellentes patria exulare cogerentur, quia populus aequalitatis, quae inter ciues esse non potest, cupidus, nullius ferre vellet praestantiam. Accedunt huc contentiones de magistratibus, simultates, studiaque multarum partium diuersis suffragantium,
ambitus, gratia, factiones, licentia, et audacia hominum otiosorum, qui sunt multi in huiusmodi ciuitatibus, quique, vt Plato in republica sua docet, veluti musci mel, sic opes meliorum consumunt. Quo fit, vt tyrannidi proxima Democratia sit. Cum enim a multitudine pauci illi diuites, aut iniuria affecti, aut spoliati sint saepius, idque maioribus suis, propinquis, aequalibusque accidere vidcant, paulatim opes congerunt, necessaria praesidia quaerunt, quibus et populi audaciam reprimant, et aliquando, si liceat, dominentur. Quod cum vi fiat, postquam est ab eiusmodi viris partum imperium, tyranni efficiuntur, et quasi acceptarum iniuriarum poenas odio quodam in plebem intestino expetunt. Praeterea dum hae contentiones inter praestantes ac populares de principatu existunt, debilior aduersus communes hostes respublica sit, itaque facilius superatur, vt Athenienses tum a se ipsis, tum etiam ab aliis ciuitatibus dissentientes sine labore sunt a Philippo Macedonum Rege victi. Praetereo multa exempla simultatum, bellorum, caedium, rapinarum, et vastitatum, quae in plerisque fuere rebus publicis, tantum, quia multitudo imperare, nobilitate oppressa, vel haec, illa sublata, dominari voluerit: vel quia grauissimi sint ex eiusmodi ciuium contentionibus facti tyranni, si quis forte victor euaferit. Sed pluribus haec res argumentis nequaquam eget, cum a Platone in nono de republica libro, et legibus, atque Aristotele in hanc sententiam plura dicantur. ANT. Diligenter tu quidem Aureli es pleraque rerumpublicarum commoda, incommodaque complexus: sed non cogitas defensores earum esse non paucos, qui oppositis rationibus eadem regno quoque euenire confirment, ideoque nihil commoditatis in hoc plus, quam in illis ponant. AVR. Nondum est eo Antoni, quo animum referebam, oratio mea progressa. Attende quaeso, dum regnum cum eiusdem reipublicae formis comparo: sic enim quod sit praestantius, [note: Monarchiam regno praestare.] aut minus saltem incommodum apparebit. Illud inprimis iam constat apud omnes, multo esse perniciosius omni reipublicae multos dominari iniuste, quam paucos: quia mala quo grauiora sunt, eo vehementiora: atqui si vel paucorum, vel multorum dominationi subiecta ciuitas sit, in caque tyrannis exoriatur, id est longe grauius, quam si monarchiae contingat: quandoquidem hic vnus est tantum tyrannus, ibi multi. Quod si ergo vnius est in commoda minus, quam multorum tyrannis, sequitur sane praestantius esse vnius imperium, quam multorum, quando vel ipsa eius corruptio non est aeque perniciosa. Facile quidem vnus e medio tyrannus tollitur, multi tamen non item: vnus nec tantopere ciues opprimere potest, quam multi: qui quo plures sunt, eo deteriores. Certe nec tantum imperio Romano incommodi Nero aut Caligula inuexit, quam Cinna, Sylla, aut Marius: quorum vnusquisque dum aduersarios persequitur, totam labefactat remp. multos vel ex optimis proscribendo, spoliando, caedendo. Porro inter multos, paucosve vnius reip. principes grauissimae contentiones existunt, quae totas euertunt ciuitates, dum aliud alius sentit, atque alius aliis excellere studet. In Monarchia vero nulla huiusmodi esse contentio potest, quando a se vnu,
nunquam dissentit: ergo eadem est caeteris formis reipublicae praeponenda: quippe cum nunquam, aut raro dissidiis, quae sunt pestes regnorum, commouetur. Legite autores omnes, historias euoluite, ciuitatum diuersarum cognoscite instituta, plures videbitis, et grauiores in rebus publicis contentiones fuisse, quam vno turbulentissimo in regno. Quam maltae Athenis turbae vel leui de re saepe sunt ortae, quanto plures Romae? Quod si autem in regno aliqua ciuium simultas oriatur vel Regis iniuria, vel magnitudine tributorum excitata (quod raro admodum fit) minimo negotio extinguitur, et cum incommodo pauciorum. Nam, conseruatis plerisque, pauci seditionis autores puniuntur. At in reipublicae perturbatione prodibit aliquis Sylla, qui totam pene Romanam nobilitatem extinguat, aut Thrasimachus, qui popularem Atheniensium administrationem tollat. Nec vero est mirandum, multos minus recte, quam vnum rempublicam posse gerere, cum multi esse aeque iusti, ac prudentes, aeque reipublicae consulentes ncqueant, quandoquidem alio sentiente, cupienteque aliud, reipublicae vnitas retineri non potest. Ex quo sequitur, vt, quia in vnius imperio id nunquam eueniat, quando vnus est semper sui similis, regnum sit praestantissimum, quod nullas eiusmodi mutationes ex disparitate personarum ortas admittat. Quamuis enim vnius mores saepe mutentur in melius, peiusve, nunquam est tamen in eodem tanta ingenii, morumque dissimilitudo, quanta inter multos. Claudius Caesar ingenio tam inconstanti, et tortuoso fuisse dicitur, vt modo clemens, interdus saeuus, nonnunquam timidus, aliquando animosus videretur: tamen illa ipsa vitae inconstantia, simul ac perspecta est, cunctis innotuit, vt vel quod leuis esset, cognosceretur. Et profecto verissimum id est, quod circumferri vulgo solet, ibi esse perturbationem maiorem, vbi maior sit multitudo: quoniam raro inter se multi sententiis congruant. Quod cum reipublicae sit perniciosum (quae ordine partium suarum veluti musicus quidam concentus constare debeat) sequitur sane vnius imperium, cui nulla huiusmodi accidat ordinis perturbatio, longe omnium optimum esse. Docet id ipsa naturae effectio, in qua cum superuacaneum sit a multis fieri id, quod a paucioribus effici possit, Monarchia item Principem locum habeat, quae id ipsum, quod caeterae respublicae, praestet. Siquidem, vt experientia docemur, facilius diuersae res ab vno, quam a multis in ordinem deducuntur: quia vnus omnino est causa ordinis, multi eo, quod inter se vniantur: at cum respublica variis ex hominibus constet, ab vno certe Principe, quam a multis, qui raro idem sentiunt, administratur: ergo commodior est Monarchia. Videmus quacunque in re bene constituta ordinem omnem ab vno veluti capite, cui reliqua subiiciantur, proficisci, idemque caput optimum esse, quia [reading uncertain: print faded] reliquis praesit: tum vniuersa et fieri, et sustentari vnione: vt magna eius vis sit, atque perfectio, cum eo, quod res vnae sint, existant: diuisae vero, ac multiplicatae pereant. Quinetiam illud ad Monarchiae praestantiam magni est ponderis, quod vel in ipso multorum, paucorumve dominatu omnes ad Monarchiam velut ad finem tendunt, seu recte, seu contra gerant rempublicam. Nam si recte
sibi consentiant, vnius prae se ferunt imperium: siquidem vniuersus Senatus, non hic, aut ille, dominatur: quod si autem ex eo numero aliquis aliis excellere studeat, id eo fit, quod vnitas, quae consensu multorum iuste imperantium continetur, ad vnum deuoluta tyrannis fit. Vnde sequitur, Monarchiam praestare, quando vel eius imago in caeteris formis reipublicae appareat, omnesque illam sponte appetant. Quid enim? nonne cum haec inferiora sublimium illorum, ac diuinorum velut imagines sint, eaque vnius Dei nutu regantur, optimam etiam reipublicae formam dicemus esse Monarchiam? Praeterea tametsi commodius regno multorum, paucorumve im perium esse videretur: id tamen hoc illi praestaret, quod cum respublica legibus administretur, non alicuius legislatoris, aut Principis autoritate: necesse esset, ipsam vnum habere aliquem autoritate summa praeditum (qualis erat Romae Dictator) sicque Monarchia inducetur, vel legibus maxime necessariis carere, quando nec eaedem singula quaeque comprehendant, et aliquando mutatione, correctioneque indigeant. Quam multas Romae seditiones Agrariae, et Tribunitiae leges excitauerunt. Quantas Athenis, ac caeteris in rebuspublicis, dum Senatores omnes eisdem de rebus dissiderent, dumve conditae ab vno legi reliqui repugnarent. Quam etiam ob causam huiusmodi in seditionibus vnum respublicae veteres, cui summa deferretur potestas, eligebant, quod huic morbo succurri a multis non posset. Bella vero, quae necessaria sunt a republica saepe gerenda, quis non videat a multis ducibus administrari non posse? cum vel Athenis, et Romae, caeterisque in rebuspublicis huic muneri vnus vel Dux, vel Dictator, vel alio quouis nomine Princeps praeficeretur. Praetereo multa reipublicae necessaria et quotidie accidentia, quae geri plane, praeterquam ab vno nequeant. Ex quibus intelligi datur, Monarchiam inter reipublicae formas omnes Principem locum obtinere, non solum confirmante id, vt audistis, ratione, sed autoritate quoque magnorum virorum. Nam et parens poetarum Homerus vnius principatum omnibus anteponit: idem non vno in loco Herodotus suauis, et grauis historicus, Plato, Aristoteles, cunctique Philosophi vno ore confirmant, quorum singula testimonia proferre, ne longior sim, nolo. ANT. Longior ne sis, times Aureli, qui multa, quibus, non video, quo pacto respondeas, nondum attigeris? AVR. Ecquaenam isthaec sunt: nam [note: Contra Monarchiampro rep.] satis me Monarchiae partes egisse puto. ANT. Illa videlicet magno ex numero (paucis enim omnia complectar) grauia, et incommoda, quae vnius infunt imperio: primum, quod vnum plerique cunctorum negotiis imparem esse iudicant: deinde, quod vnus facilius, quam multi, corrumpitur ira, odio, amore, voluptate, cum et potestas ei summa sit, et abunde omnia suppetant: item, quod vnus princeps bonus esse nequeat semper, quod sit reipublicae graue, e multis Senatoribus autem non posse fieri, quin vnus sit bonus: praeterca, quod vnus citius suam, aut amicorum vtilitatem spectet, quam multi, e quibus vel aliquis sit publicae commoditatis studiosus: postremo, quod vni semper, eique potentissimo, quo cum aequalitas nulli sit, parere sit graue, cum liberi homines pareant
aequali, quam superiori, libentius: quia aequabilius sit huius imperium, atque spe obtinendi aliquando eandem dignitatem vel sorte, vel suffragiis concessam, aequo animo quiduis patiantur. AVR. Haecne Antoni sunt, quae minuere regni praestantiam existimas? ANT. Isthaec sane ipsa. AVR. At quam leuiter eadem a merefelli possint, attente paulisper audi, dum argumenta iis contraria profero. Difficile, inquis, imo ne fieri quidem potest, vt vnus tam multorum negotiis, quam sint in aliquo regno, par sit: verum id quidem, si nullis ille laborum vicariis, et administris vteretur: si solus grauia atque leuia negotia per se [note: Refutatio rationum remp. Monarchiae anteponentium.] conficeret. At cum Princeps, vt supra docui, quacunque in re administris vtatur (vt in bello ducibus, in forensibus causis iudicibus, in reipublicae administratione diuersis magistratuum ordinibus, in religione Sacerdotibus, in singulis demum muneribus probo, industrioque aliquo viro) quid illi, quaeso, multi agant, quod non ab vno commodius, et expeditius conficiatur? praesertim cum hac in parte regnum commune id cum caeteris formis reipublicae habeat, nec aliud, quam Senatus, statuat Rex, nisi quod ab illo fit, idem a Rege per administros alios. Sic fertur Lycurgus Rex Ephoros sibi munerum omnium collegas adiunxisse: sic etiam Augustus Agrippam, et Moecenatem: cum in hoc Rex a tyranno distet, quod cuncta hic suo consilio, ille multorum agat bonorum, cumque regnum eo sit praestantius, quo plures sint eius participes. Veruntamen quoniam hac de re mihitecum, vt arbitror, conuenit, pergam ad reliqua, ne in re facili diu haeream. Facilius Princeps vnus, quam multi, aut odio, aut ira, aut amore, aut voluptate capitur, eoque officium deserere citius potest. Ego Regem non qualemcunque e media vulgi fece lectum, quaero, sed iustum, pium, integrum, rectum, caeteris denique animi, quas dixi, virtutibus exornatum. Qui si talis sit, nunquam profecto est timendum, ne aliquo eorum affectuum perturbetur. Irasci eum posse fateor: at cohibetur a legibus, ab amicis, a grauibus, atque prudentibus viris, ab iis, quorum ipse consilio, et autoritate regatur: eodemque modo maleuolentia, odium, voluptas, ac caeteri eius affectus his velut frenis constringi possunt: cum tamen si talis sit, qualem nos finximus, nullo modo sic perturbari debeat. Voluptates porro, ac deliciae, quae rerum copiam consequi solent, non modo Principes viros adoriuntur, sed etiam priuatos atque vulgares. Itaque communis est hic morbus omnibus, non regibus tantum. Quibus etiam pro tanto negotiorum pondere, totquelaboribus, quibus quotidie implicantur, voluptas aliqua, eaque vel maior, quod maior sit quoque molestia, tanquam leuatio concedi potest: nec quod apparatu, deliciis, luxuque maiori, quam quiuis priuatus, vtantur, idcirco vitiosi putantur: cum et eorum molestiae id poscant, et aliquid amplius ipsorum laboribus debeatur. Esset quidem in homine priuato voluptas ea vitio danda, quae in Rege quotidiana est, in hoc contra honesta: quia vt eius persona multo plus copiae, et relaxationis requirit, ita maioribus vti potest voluptatibus: non vt iis Sardanapali exemplo acquiescat, sed vt ad vitae molestiam, curasque assiduas hoc alleuamentum
habeat. In omnibus tamen, vt antea docuimus, quoniam moderatus est Princeps futurus, modum tenebit, nec plus voluptatis capiet, quam ratio modestiaque requirat. Illud porro, quod tibi responsionem difficilem est visum habere, minoris est ponderis, quod rarius putes accidere, vt vnus semper sit bonus, quam vel aliqui, aut vnus e multis. Nam id ego in te vice versa retorquere possum, facilius esse quidem, vnum inueniri probum, quam multos, quoniam si quod in iis sit vitium, id grauius existat, quam si in vno, vt grauior est etiam in ipsis appetitus cum ratione contentio. Hunc autem vnum probum, quem segregamus e multis, Regem esse volumus, quod id quoque eiusdem virtutes promereantur. Accedit huc, quod vt diuturnior multorum est vita, sic perniciosior eorum improbitas: quodque facilius improbus vnus, aut moritur, aut caeditur, quam multi iniusti, et tyranni: itaque si quo diuturnius malum est, eo pestilentius reipublicae vitiumque multorum et latius serpit, et est diuturnius, sequitur sane, non esse idcirco multorum imperium regno anteponendum. Habet quidem incommoda sua regnum, habet respublica omnis: sed certe cum vitia vnius facilius tolerentur, quam multorum, videamusque ibi esse plura, vbi plures sint potentiores, nihil est, quod hoc nomine regnum vituperetur. Si enim vereare, ne vnus ille, qui omnia teneat, improbus sit, cur non aeque timeas, ne multi etiam illi Senatores imperio, copiaque corrumpantur: cum idem eorum singulis, quod illi vni timendum sit, cumque Romae, aliisque in rebusp. plura, grauioraque, gerente omnia Senatu, scelera ciuium extiterint, quam ibidem Regibus, aut vno semper regnante. Nec vero vnus, quod addidisti praeterea, priuata commoda potius, quam multitudinis quaeret, cum eadem ratione, multis e Senatorum numero propriam commoditatem spectantibus, maius reipublicae incommodum afferatur: siquidem multi pro vno populi direptores existunt. Praeterea facilius vnius cupiditas, quam multorum expletur, paucioraque sunt ei satis. Quicquid igitur vni Principi posse accidere putes, idem in Senatoribus est multis, si eorum singulos aeque, ac vnum illum, corrumpi posse, grauioremque ipsorum esse tyrannidem, cernas. Postremum vero illud, quod obiecisti, quis non videat, quam leue, quamque nullius momenti sit? cum durior seruitus sit, parere multis, quam vni: et ex multis iisdem plures esse vno soleant asperiores. Quae enim libertas est, totidem Reges, dominosque habere, quot vna in vrbe sint Senatores, inferioresque his magistratus, quorum cogare insolentiam perferre? quid illa tibi obtinendi magistratus spes alleuamenti affert, si nec cuiuis illud conceditur, nisi aut potenti, aut nobili, aut maxime honorato, nec sors tibi, aut suffragia ipsum concedant? nunquid inani spe illectus durissimam aequalium dominationem perpetuo tolerabis? Graue putas vni semper domino obtemperare, eiusdem familiares iniquo animo fers, nec multo durius putabis, vicino tuo, eique fortasse inimico subiici? Vix possunt inaequalium, ac digniorum homines pati dominatum, ferent sui similium, aut inferiorum imperia? Equidem mihi nunquam persuadere potui, multorum
imperium iis esse gratum, qui magistratum nunquam obtinere possint, vel plebi demum ipsi, praeter quam iis, penes quos tota autoritas sit: cum aequo animo ciues vel maxime liberae ciuitatis Principem vnum videamus optare, et accipere. Magna fuerat populi Romani autoritas, et libertas ante C. Caesaris dominatum: tamen eodem caeso ab optimis ciuitatis, nec iugum vnius Regis liber ille antea populus, data occasione, excussit, et magno etiam odio caedis autores eius, quem cuncti habuerant prius tyrannum, est persecutus. Ex quo perspicitur, nihil esse reipublicae vtilius, quam vni optimo Regi parere, quando id populus vniuersus, exceptis paucis, id boni omnes, id publicaetranquillitatis studiosi ament, et cupiant. Quae cum ita sint, satis mearbitror partes Monarchiae egisse, et Antonii obiectionibus respondisse. LVC. Egisti sane Aureli copiose, ac subtiliter: longam enim, atque diffieilem quaestionem sic explicuisti, vt mirer, perspicuitate, breuitateque tanta abs te pertractatam esse. Sed adhuc mihi dubium, et isti, eredo, Antonio est, vt ex eius sermone tacito licuit coniectare, num istum ipsum Regem, quem tu arbitratu tuo depingis, eligi tota ex communitate ciuium, spectatis eiusdem moribus, atque virtute, oporteat: an ex genere Regio, et familia nasci? tum an eadem ratione, qua cunctis reipublicae formis praefertur Monarchia, vnus cunctorum Princeps esse debeat potentissimus, an aliis aequalis Principibus. Haec nobis, quaeso, Aureli, si otium est, explica: nam et difficilia cum primis sunt, et superiori cum disputatione tua finitima. ANT. Gaudeo id equidem Luci ab Aurelio postulasse, quod cupiebam, quodque ipse, nisi me praeuertisses, fueram postulaturus. Quamobrem Aurelium ipsum vtrique oremus, id, vt si placeat, ex voto faciat nostro. AVR. Faciam [note: An Reges eligi melius sit, quam nasci ex parentibus Regibus.] profecto amici libenter, quando vestris obsequi studiis iam incepi. Quod igitur ex me primum quaeritis, anne Regem eum, quem ego cunctis rerumpublicarum rectoribus praetulerim, moribusque formarim honestis, e multis eligi putem: an idem ex genere, cognationeque regia esse malim: mihi sane in eandem dubitationem incidere videtur, inquam, id, quod initio quaerebatur: num Regnum esset caeterarum reipublicae formarum praestantissimum. Nam si Reges eligantur, aut iidem ex plebe, aut ex nobilitate, spectata tamen vitae probitate cuiusque, assumendi sunt: si ex plebe, nobilitas id aegre ferens multarum seditionum causa erit, quod se negligi videat, vulgoque postponi. Si vero ex nobilitate, idem et plebs faciet, quapropter et dissidia multa, et contentiones orientur, praesertim si ex nobilitate quis, vt saepe fit, aliquanto ambitiosior populi gratiam colligat, vt regno facilius potiatur: veluti Caesar, ac L. Sylla: cumque nec tanta sit inter conditionis vtriusque homines concordia, vt non interdum alteri sese alteris coniungant, sicque ipsorum potentia crescat, et opes. Quod si etiam nulla conditionis, aut ordinis ratione habita, sola virtutis causa, eligerentur: fieret tandem, vt filii, cognatique Regum plebeii essent, aut quiuis promiscue ex Regali esset familia: sicque nullus nobilitati, praestantiae, honorive locus relinqueretur: id quod rationi valde repugnat: cum
in republica et ordines ciuium, et gradus dignitatum esse debeant, vt sunt etiam virtutum, meritorumque omnium: fieret etiam, vt is, qui fuisset Rex semel, priuatae vitae pertaesus, regnandique cupiditate incensus vel studia sibi multorum deuinciret, vt diutius regno potiretur, vel turbas excitaret permultas, vt vi, rationeve alia potentiam constabiliret suam: id quod Caesaris Dictatura, Dionysii tyranni, Tarquiniique Superbi regna indicant: quorum quisque, ne ex eo dignitatis gradu, in quo fuisset, caderet, neve quod esset deturbatus, priuatim viueret semper, multarum seditionum, bellorumque causas praebuit. Praeterea si Regi futuro necessaria est optima vitae institutio ad gerendam rempublicam accommodata, Regesque eligantur, aut omnes ciues institutione regia informandi essent, aut eueniret demum, vt is, qui in regnum cooptaretur, nec bene institutus, nec administrationi aptus esset: quod sane vtrumque et absurdum, et incommodum est: cum huiusinodi esse in republica aequalitas nec debeat, nec possit: cumque ab ipsa pene infantia Principes non tam priuatae vitae moribus, quam publicae potius assuefaciendi sint, ne subito ad rempublicam accedentes ob rerum, ac negotiorum imperitiam omnia perturbent. Multi porro (vt est hominibus callidis familiare hoc vitium) simulatione quadam virtutis, et specie adumbrata regnum ambirent, eoque adepto, tyrannidem exercerent: vt fertur de Nerone, Caligula, deque aliis non paucis, qui regni sui initio boni videri voluere: postea tamen potentia confirmata, occultam ambitionem, animique morbum indicauerunt. Iam si eligendi Reges sint, vel sortito id fieri deberet, vel ciuium suffragiis. Si sortito, quid ineptius, quam fortunae vniuersam reipublicae salutem, administrationemque committere: si suffragiis, quae tanta esse cautio, religioque potest, vt non ambitioni, gratiae, affectui, studiisque pateat locus? accideret demum, vt potentiores, ac popularis gratiae collectores regno semper potirentur, sicque idem ad paucos perueniret: quod noxium item esse supra docuimus: nunquam vero boni, honestique ciues eligerentur. Quinetiam si tanta naturae vis est in iis, quae procreat, vt quo sit praestantior causa, eo sit nobilior effectus: certe parentum nobilitas, praestantia, regnum denique ad praecellentiam filiorum multum contulerit: cum, vt praeclare Plato inquit, rationi sit congruentius, meliora ex nobilium parentum satu ingenia oriri, quam ex vulgarium. Vnde Horatianum illud:
Fortes creantur fortibus: et bonis
Est in iuuencis, est in equis patrum
Virtus: nec imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.
Hinc sequitur, regno eos aptiores esse, qui sint ex parentibus nati Regibus, quam qui ex priuatis: quando vt illi opibus magis abundant, ita filios liberalius, adhibitis optimis praeceptoribus, instituere possunt: tum ipsos a tenera aetate negotiis publicis, atque priuatis assuefaciunt: celsitudinem quoque animo quandam, et excellentiam ingenerant, quam ex maiestate illa regia, pompaque
filii concipiunt, et imitantur: demum id virtus, meritaque in rempublicam Regum quasi suo iure poscunt, vt filii ac nepotes eandem in dignitatem succedant, tum honoris veluti praemio, tum quia vero est similius magnis, et excellentibus viris ortos paternam imitari virtutem, quam ex vulgaribus procreatos. ANT. Recte tu quidem Aureli causam Regum declamas veluti Gorgias, aut Thrasymachus quidam, dum non tam rationum acumine, quam vbertate dicendi nos vis obruere. Sed quînam his respondebis, quae obiici possent, non nasci semper ex optimis Regibus filios probos, sed aliquando reipublicae perniciosos: tum eosdem affluentia bonorum, licentiaque facilius corrumpi, quam quosuis priuatos: deinde citius vno aliquo ex regno praestantem virum, imperioque aptum aliquem deligi posse, quam ex paucis vnius Regis liberis, aut vno saltem: cum regnalegibus natu maiori dentur. AVR. Certe haud haec maioris momenti sunt, si quae supra retuli, teneas memoria. Nam ideo institutionis bonae curam non modo Regibus, sed quibusuis parentibus commendamus, vt vel prauam filiorum naturam disciplina corrigant, et emendent. Bonorum item copia non magis ad vitium, et dissolutionem inuitat, si quis sit bene formatus, quam ad liberalitatem, magnificentiam, virtutisque caetera officia. Nasci vero ex bonis parentibus filios non bonos, rarius profecto est, quam bonos ex bonis: cum omnia sui semper simile procreent: ac si forte id ita eueniat, saltem non est eo melior electio, quando et improbi, sceleratique homines cooptari in regnum, et ii, qui iam cooptati virtutis nomine sint, corrumpi vitiis eodem modo possint: vt sunt ingenia hominum inconstantia, et ad vitium procliuia. Sed veniam tandem ad id, ne singulis obiectionibus tuis Antoni, quibus disputatione superiori possit esse satisfactum, respondeam, quod ex me postremo Lucius quaesiuit: num illum ipsum Regem, quem finximus, reliquorum ei vicinorum, vel omnium denique, qui sint cumque, si fieri possit, potentissimum esse, commodius [note: An sit melius, Regem esse po tentissimum, an aqualem aliis.] sit, quam multis aequalem. Qua quidem de re plures hominum diuersorum sententias, et eas a me longe discrepantes fore non dubito, existimantium aequalitatem potentiae in Regibus optimam esse, vel quod patriae consuetudinis sint, quam rationis amantiores, vel Regibus suis, quorum exigua sit potentia, plus aequo faueant. Ego vero ratione vsuque rerum edoctus non modo potentiam multorum Regum aequalem non laudo, sed eam etiam communi orbis tranquillitati multo perniciosissimam duco. Nam si hominum auaritiae aliquis finis esset, nemoque alterius bonis inuideret, aut eadem sibi cuperet: darem id fortasse non solum in regno, sed aliis in rebus aequalitatem optimam esse: at cum eadem auaritia, regnandique cupiditas grauis, et insatiabilis sit, certe nec est aequalitas commoda, et qui eam optet, idem perpetua dissidia, bellaque cupiat. Etenim aut iidem Reges eiusdem regionis, seu duo, seu tres, seu plures sint, aequales non sunt opibus, opulentia, viribus, exercitatione, disciplinaque suorum subditorum, aut plane aequales. Si inaequales, non dubium est, quin potentior opibus suis fretus opprimere minus potentem velit: quem si superat, actum profecto erit
de reliquis, quos sine dubio (vt crescit vna cum copia rerum cupiditas) pariter subiugare conabitur, itaque nullus bellandi finis erit, dum vnus reliquos sibi subiicere studeat, alteri vel coniunctis opibus, vel dissociatis, sese tueantur. Accedit huc, quod tametsi quis vnus aequalis aliis sit, nemo tamen, vt est hominum insolentia, sibi pares eos existimat, ideoque contemptis illis, bellum vltro infert, eadem imperandi cupiditate incensus. Quod si vero aequales esse cunctis in rebus eos fingamus (id quod nec fieri, nec persuaderi cuique de alio potest) num tolli decertandi de summa rerum occasio poterit, si nec dominandi libidine, nec occasione iniuriarum, nec repetendorum bonorum iure homines nolunt priuari? Quin videmus plures inter aequales offensionum causas existere, quam inter paucos: saepiusque inter eos de principatu contenditur, si aequo semper Marte pugnetur, quam si quis reliquis praestet: quoniam vltionis cupiditas toties instauratur, quoties acceptum aliqua ex parte sit malum. Exemplo sunt Romanorum, Carthaginensiumque bella propemodum continentia, tum Atheniensium, et Lacedaemoniorum, deinde Assyriorum, atque Persarum, reliquarum demum nationum, praescrtim finitimarum. Quae ipsa diuturniora et grauiora fuere, quod aequalium imperium homines ferre nequeant, itaque illud labefactare conentur, quodque inter finitimos plures sint offensiones, contentionesque de finibus, de iniurijs, possessionum iure, atque aliis huiusmodi causis. Vultisne vtar exemplis, quae hac in re plurimum valent? quanto plures fuere pugnae in Italia, cum aequales Romanis Sabini essent, Veientes, Marsi, quam cum vniuersa prouincia vni populo pareret? quanto etiam in Hispania, ac reliquis prouinciis acriora, crebrioraque bella, cum multi in iis reguli essent, aeque potentes, quam cum princeps vnus? Quod si hoc ita singulis prouincijs vsu euenit, nonne idem ipsum vniuerso terrarum orbi accidat, qui a singulis partibus suis hac in re non dissentit? Et ne longius persequar omnia, quemadmodum esse praestantius imperium vnius, quam multorum supra docuimus, quod remp. vnus, quam multi, rectius administret: sic etiam in vniuersum commodior est mundo vnius summi regis potentia, quam aequalium multorum: quando vel mundus idem quasi vna respublica est, et eadem ratione totum regi debeat, qua partes eius omnes. Ita videmus vnum eidem vniuerso parentem, rectoremque Deum praesidere, vnam ipsius mundi naturam, vnam rerum omnium scientiam, vnam virtutem, animam vnicuique rei vnam tributam, vnum Solem, vnam agendi, vnam perpetiendi vim, vnum finem extremum, omnia denique ab vnitate proficisci, eodemque redire. Quae cum ita sint, sequitur, multo humanis rebus esse commodius, vnum, si fieri possit, vniuerso praeesse regem, quam pares multos: cui vni quasi rationi vires animi omnes, sic principes reliqui subiiciantur. Praeterea cum vni principi cunctae parent prouinciae, pacatiores, tutioresque ab hostium, grassatorumque impetu viae sunt, quacunque in regionem libeat proficisci, plura existunt inter diuersas nationes commercia, maior cunctarum rerum importatarum vbique copia, maior mercaturae opportunitas, et maior apud omnes
tranquillitas, religionis maior consensio, opes ciuium maiores, cultus, experientiaque maior, propter consuetudinem gentium diuersarum maior rerum cognitio, disciplina melior diuersis ex moribus, et institutis rerumpublicarum percepta. Haec omnia, pluraque his poterit quisque obseruare, si imperij Romani longe latissimi commoda intucatur, si aliarum rerumpublicarum, atque regnorum: quae quanto ampliora fuere, tanto maioribus vsa sunt commoditatibus. Contra si angustis finibus regnum concludatur, quanta est, bone Deus, hominum ignorantia, quanta ruditas, et imperitia, quanta externarum rerum admiratio, quanta necessariarum rerum penuria? Taceo huius generis multa incommoda, quibus carent profecto, qui angustis septi finibus, patrio solo nunquam egrediuntur. ANT. Nonne dixi te Gorgiae, aut Thrasymacho studuisse videri Aureli persimilem? Quemnam haec tibi probaturum existimas? cum tam diuersis non solum nationum meribus, sed etiam prouincijs vnus praeesse nequeat, quin multa bella, et offensiones nascantur? velut Romano imperio, (quod vt cunctorum latissimum fuit, ita nec decimam orbis partem occupauit) accidisse videmus, et omnes nationes regno nequaquam delectantur, probata magis reipub. libertate, et luxum cum copia, imperijque latitudine crescere sit necesse: vt creuit quoque apud eas nationes, quae olim latissime imperauerunt. AVR. Cur non prudentia potius Antoni moderatioque augeatur, collatis inter se varijs hominum moribus? cur non ex notitia, vsuque maiori obseruatio fiat diligentior, disciplinaque melior? An vero statim homines vitia earum nationum, quibuscum communicent, discent, ac non potius honestos mores imitabuntur? certe si recte informati sint, non magis vitijs aliorum inquinabuntur, quam institutis, bonisque moribus imbuentur. Atqui ex his, quae sum hactenus complexus, non modo vestris, vt arbitror, Luci, et Antoni, quaestionibus respondi, sed meam etiam omnem de regno, eiusque origine, institutione, caeterisque illi adiunctis rebus sententiam exposui: nisi quid nobis aliud videtur, de quo etiamnum [note: Epilogus.] dubitetis. ANT. Ego sane, quando tibi omnem disserendi locum ipse assumpsti, nec meam itidem me rationibus sententiam tueri, et exponere passus es: multa, quae tu pro veris, et exploratis constituisti, vocaram in dubium iterum: sed vt sermoni nostro finis tandem imponatur: neque enim est vniuersa retexenda disputatio: sentire quiduis te patiar. LVC. Mihi certe Aureli tantam ingenij tui admirationem aliâs saepenumero peperisti, vt te magni semper fecerim, atque coluerim: nunc autem expectationem meam hac disputatione tua vicisti: in qua et id, quod a te propositum est de principijs atque regni optimi institutione, ex voto perfecisti meo, et plura profecto, quam a te petenda erant, praestitisti. Equidem illud vehementer admiror, quod cum ratione cuncta, quae dici de regno potuerunt, confirmaueris, eadem, vt ex sermone tuo intelligo, quasi nostro in Hispaniae regno, regeque posita indicauisti. Multa enim moribus, ingenioque nostrorum hominum congruentia dixisti, plura regum eorundem iustitutioni apta, pleraque demum ad nostrae reipublicae
formam accommodata. Vnde vieisti profecto meam illam expectationem, quam disputationis huius initio habebam, dum tu de aduentu in Britanniam Philippi rogatus esses. Haec enim magna et praeclara, nescio, qua felicitate inspeata mihi audire contigit. Antea certe reipub. nostrae, regumque bonitatem, aequitatem, praestantiam, integritatem, caeteraque bona (quae quidem in ijs fuere pemagna) plurimi faciebam, nunc autem sermone persuasus tuo magis etiam dmiror. AVR. Nihil est ô Luci, quod tanti orationem meam facias: te vero nagis miror de nostrae patriae praestantia nunc demum dubitare: nec tibi in meitem venisse [note: Hispaniae, eiusque regum laus.] illud, quod grauis, ac diligens autor Orosius noster scribit, nullos fuisse, vnquam in nostra Hispania tyrannos, vel ipsa ex regione ortos, vel aliunde admissos, vt alijs in plerisque prouincijs. Quod quam sit verum, declarant bella illa ducentos, et eo amplius annos a nostris contra Romanos gesta: in quibus ijdem partim deuicti, partim victores tandem Augusti aetate in illorum potestatem prorsus venere. Iidem postea illius populi mores, linguamque, neglecta materna, celerrime complexi, tam sunt studiosi partium Romanarum effecti, vt cum Gotti, Vandali, Sueui, aliaeque barbarae nationes Hispaniam (irruptis Pyreneis montibus caesisque Dydimo, et Veriniano fratribus, qui tunc opibus suis aditum illum tuebantur) post quadringentos annos, ex quo Hispania vniuersa in prouinciam redacta fuit, id est, imperante Honorio, inuasissent, atque in regione illa sedes, regnique solium posuissent: vix a Sisebuto rege, hoc est, post annos ducentos, ex quo dominabantur barbari, erepta omnino Romanis prouincia sit: cum toto illo CCC. annorum, quo fere in Hispania Gotti imperauerunt, spacio permultae ciuitates in fide Romanorum permansissent: quousque dissidentibus saepe vtrisque populis, maxima prouinciae pars in Maurorum potestatem, Iustiniano II. Caesare, venit. Atque hîc quidem non modo fidem, constantiamque nostrorum hominum intueri licet, sed regiae quoque familiae antiquitatem, ac nobilitatem: quae ab Ataulpho Gottorum rege Honorij Caesaris ex Placidia sorore affine deducta, mille et centum annos nec intermissa, nec extincta calamitatibus vllis est. In tanto regum numero, quantus hoc toto fuit tempore, mirum profecto id est, nullum apud nos fuisse vnquam tyrannum, quemadmodum idem ille Orosius praedixit: cum nec illatum, vt fertur, a Roderico rege Cauae Iuliani Tingitanorum comitis filiae stuprum a nostris aequo animo ferri potuerit, nec Petri Castellae regis crudelior, quam iniqua mens diu sit permissa, nec vlla denique, si quaefuerit, regis cuiusquam crudelitas, auaritia, tyrannis relicta fuerit aliquando impunita. Interim tanta nostrorum in principes suos fides, ac studium extitit, vt nullum perfidiae, aut iniquae simultatis exemplum noscamus: vt illam taceam praeclaram Saguntinorum erga Romanos fidem, vt denique eximium Romanorum studium, quo semper flagrauerunt, quandiu eorundem imperio sibi parendum putauere. Nec vero referre hîc necesse est, quot principes excellentes ex ea vna prouincia nati non modo ipsam iustissimis legibus
referint [reading uncertain: print faded] , sed externas etiam nationes: cum vel Traianus, Adrianus, Gratianus, Theodosius Imperatores iustissimi exemplo esse possint. Nec etiam gentis ingeni, mores, cultum, fortitudinem, probitatem, constantiam, fidem, aut ducum nultorum praeclare res gestas, aut fertilitatem regionis, et copiam rerum omniun, aut hominum doctissimorum praestantiam dicere oportet, cum vberiorem hae orationem requirant, et longius, quam institueram, sim praeteruectus. Quocira nec tu deinceps de regni nostri bonitate Luci dubita, nec tu remp. vllam Antoni praeferas, cum vel exempla haec satis sint, quae commemoraui, et plura se his offerre possint, si huius, quem initio proposui, Philippi vitam, moresque perspicias.
FINIS LIBRI TERTII.