M. Ioannes Battenfeldt, Hassus.
Martinus Fabricius, Lunaeb. Saxo.
Casparus Cholius, Ioachimicus.
Petrus Soterius, Veteravus.
Valentinus Bargerus, Svinfurt. Fr.
Thobias Segius, Salcensis,
David Cnossaeus, Pomeranus.
Marcus Simonis, Holsatus.
Ioannes Teschendorffius, Saxo.
Nicolaus Weissermelius, Borussus.
Ioannes Coswigius, Misnicus.
Matthaeus Bonvicinus, Suinf. Fr.
Petrus Walterus, Pegaviensis.
Matthaeus Zuberus, Poeta Cronatus.
DE Poetis, Consecranei suavissimi, rex Galliae Carolus dicere fuit solitus: eos generosis equis similes esse, quos nutrire, non autem saginare oporteat. Prudens hoc est acroama, et tanti serenitate regis perquam dignum. Nostrâ vero tempestate non nutriuntur, nedum ut saginentur: tam perdita eorum est conditio. Quid tum postea? Artem non propterea deseramus, quae si nihil habet aliâs utilitatis, famam tamen propagat, etiamsi famem non sedat. Ideoque studio meo nihil detraho, sed subinde, in quantum quidem in me est, plusculum addo, meque in eo, quod didici, exerceo Etsi vero Poetae i)/dion e)rgon kai\ e)pithdeuma esse dicitur, de singulis carminum generibus ex suâ quicquam proferre penû poeticâ: tamen quia alius in
alio felicior est et abundantior, Epigrammaticis me magis oblecto, quam aliis, diversorum vero (quod citra Nemesin scribo) non ignarus: id quod aut ante vidistis, aut post experiemini, Deo vitam concedente diuturniorem. Vobis, o(motrape/zioi w(s h(/distei, mea consecro neanieu/mata, quia putatis, illa aliquid esse: quae si vobis placent, suo perfuncta sunt officio. Meum est, vestram erga me benevolentiam grato animo agnoscere, et singulorum amorem fideli memoria custodire. Quod maius ego redhostire potuissem officium, non inveni, su/nnous kaq' e(ka/sthn r(oph/n. Quaedam in iis sunt epigrammata, quae propero sunt exarata stylo, ea lector absolutus virgulâ (quam vocant) censoriâ ne notet.
Bonus interdum dormitat Homerus. Et si verum est, quod Cicero inquit: animum impeditum amore, desiderio, inopiâ etc. literis operam dare non posse: quid mirum est, et me curis oppressum, et fortunae iniquitate seminecem, interdum paxulw=s rayw|dei=n, cum praesertim docta poemata suos non
habeant patronos? sed cessa, dolor, et animum recolligere me sine, qui to\ o(/lon o(/los non deserit. Dixi. Vos, Syssiti dulcissimi, papyraceum hoc meum munus ei)s to\ a)ei/ a)llh/lwn memnh=sqai consentiente accipite corde: ut quos mensa coniunxit, mens diversa non diiungat. Valete singuli, et me amate, id quod e)n me/rei a)ntishkw/sews habebo. Datum Witebergae in aedibus viduae Welackiae, matronae honestissimae, anno. 99. mense Martio.
V. H. et O. Obnoxius M. Zuberus, P. C.
DEt tibi IHOVA sacer, Caesar, quaecumque mereris:
Et tu, quas mereor, da mihi, Caesar, opes.
Non Libycas aveo messes, Hermumve Tagumve.
Gratia sola mihi sint tua, Caesar, opes.
SI, Princeps, nostros tanges aliquando libellos:
Semideo dignum pone supercilium.
Consvevêre iocos etiam tolerare Dynastae:
Materias vatum nec pudet esse duces.
Quo, cum Teschinii, tum Glogoviense Theatrum
Adspicis, hoc Vultû carmina nostra vide.
Admittit censura sales, qui laedere parcunt.
Quin sibi praecipue Musa maligna nocet.
COnsule vina nove, veteri quoque condita penis,
Ammoni, et sanâ de bonitate rogas.
Pro me respondet Plautus, qui callidus usu
Prudentes vinum scribit amare vetus.
QUi sim, scire volo. si, qui sim, scripseris, ipsam
In mentem calamum merge, Melisse, tuum.
QUae mihi misit heri farcimina quatuor uxor:
Fercula ventriculo grata fuêre meo.
Sed vino carui, Venete. hoc farcimina condit.
Posthac da potum, si dabit illa cibum.
SCulteti, Hoescheli, suspiria mollia legi.
Ut placeant, quaeris? non nego, multa placent.
SI cenare iuvat cum paupere forte Poetâ,
Roetingere, veni cena parata calet.
Non ponam lepores, nec turdos. talia si vis
Fercula, fer tecum: tunc tuus hospes ero.
AD cenam si me, Rummeli, forte vocaret
Hinc invitator principis, inde Iovis:
Vicinis esset licet aula remotior astris:
Hoc ego responsum promptus ab ore darem:
Principis esurio Neuburgi fercula: tecum
Tempore, quo careo, Iuppiter, esse volo.
MItto tibi binos, Raseli Musice, versus.
Usuram posco. tres mihi mitte tuos,
TAubmanni tibi nomen est, et apte,
O Taubmanne, columba Apollinaris.
Insunt ingenio tuo columbae:
Insunt carminibus tuis columbae:
Insunt et cerevisiae columbae:
Immo nîl nisi totus es columbus.
PAmlere, exsulta Pamleri nomine. Nam P
Si semel insit adhûc litera, textor eris.
ME spargis rapuisse tuum tibi nuper honorem.
Quod non est, dicis, Dic, Stenolesche, modum.
Abstulit Hermogenes mappas, argentea Verres
Vascula raptorum res utriusque FUIT.
EXneri iussû mea te, Grunaee, salutat
Nixa patrocinio Musa clienta tuo.
Quatuor apponit, quo constet gratia, versus.
Candidus eliciet carmina plura favor.
LUsibus utendum mensâ, Bergmanne, remotâ,
Lusûs ergo meos et ioca mitto mea.
Si non oblectant, risum fortasse movebunt.
Et risus signum saepe favoris habet.
GOEsi, quatuor hos tibi phaleucos,
Et hoc delta/rion fero universum.
Quod non versiculi merentur isti,
Totum delta/rion potest mereri.
MArculus aiebat, pietate carere Poetas,
Et plerumque malos dixerat esse viros.
Quid tibi de fungo mendace, Melisse, videtur?
Iudicio febrit Marculus iste meo.
ROetingere, meri dulcem mihi praebibis haustum.
Dulce quidem vinum, dulcior at favor est.
Qui si non adsit, Neptunum comparo Bactae.
Quae dat aquam, vinum virgo favore facit.
QUum tibi sit Sophies, quum sit par numinis ardor,
Ingenio probitas nec minor alma pio:
Regnere, ignoro meritis dare praemia tantis.
Accipe, quae possum. vilia saepe iuvant.
Regi Artaxerxi dedit undae rusticus haustum.
Lympha bono vino gratior ista fuit.
OPtas, Rummeli, mea cernere corpora coram.
Si iuvat, absentis pectora fida vide.
CEdo, nec cedo tibi, praedite Daphnide Fendi.
Si mea Musa, tamen non tibi cedit amor.
HOc iacet Huberi spectata marita sepulchro.
Qui transis, curto tempore siste gradum.
Quid faciam? quaeris. subitae reminiscere mortis.
Quod si fecisti, sat tibi: perge viam.
NEmo defodiat suum talentum,
Quantumcumque dedit Monarcha caeli:
Sed respublica, sed fruatur ara.
Montes adspice, cum minore magnum:
Utri plus, et utri minus metalli
Insit, non oculo, sed experiri
Fossurae rigido potes labore.
Sic frontispicio tuo recessum
Neglecto satis et super videbam.
Qualis sis, sacer hoc probat libellus,
Quem motus pietate publicâsti.
Sane rideat has preces novellas,
Cui nullus Deus est, nec ulla virtus,
Homo, qui memor est suae salutis,
Dignas iudicat in manus frequenter
Sumi, mente legi appetentiore.
Haud emptoribus heic opus coactis.
Se spontaneus hûc movebit ardor.
CViâs es? Turi. respondes, Hungarus. usum
Occule Pannonicae vocis, Hebraeus eris.
MIror, quod scribis nîl me praesente, Bylovi.
Annon urbs vates nutriat una duos?
QUi dare non possum, quae poscunt, Paule, rogantes:
Ne nihil omnino dem, mea carmina do.
Carmina qui sumit, debet mihi, debeo et illi.
Quod capit, is; sed ego, quod levat hoc onere.
VIs scribam tibi nomen atque carmen,
Sonnleutnere, sacri perite iuris,
Decus nobile nobilis parentîs;
Et me principe vis loco locatum,
Imum qui tribui tibi libello
Amorum. bene. dignus haud ego sum
Loco principe. forsitan putabis
Indignum quoque te extimo loco isto?
Ingressus quia primus es, recedes
Isthinc ultimus, ô amice summe,
Sonnleutnere, meis corona Musis.
HIc est, quem legis, ille, quem requiris,
Zuberus variâ celebris orâ
Emissis Epigrammatwn libellis.
Quod, Moellere, viri dedêre docti
Viventi decus atque sentienti,
Aegre post cineris habebit Oscus [(perhaps: Orcus)]
.
TE, Lauterbachi, Phoebus, non Parca necabat.
Ne superaretur carmine, causa fuit.
QUod, Frischline, tibi flavum non mitto met allum:
Haud inconsulto fit: ratione probo.
Grandia qui donant, hi grandia munera poscunt.
Vilia cum tribuam, vilia redde mihi.
IAne, tuae prosit tibi nupera sectio venae:
Purus et in sano Corpore sanguis eat.
Turba sodalicii dulcissima Caecuba portet:
Si tibi, proficiat, dixere, nonne sat est?
HIc, quem saepe vides inter penetralia Divae
Pallados, et templi limina, Phoebe, tui:
Cum libris armisque aliis: cûi pexa decensque
Stat coma: cûi necdum pectora barba tegit:
Plumea quem mollis non mulcet abolla grabatti:
Cui dat Nectarias Iuppiter ipse dapes:
Hic, inquam, sacrae poscit te vincula Daphnes.
Ne, pater alme, nega. proderit ille, puto.
OPtimus ingenio puer, et puer indole morum
Suavis, in hac urnâ delitet Origanus.
Cornua deposuit, natus sine cornibus infans:
Quimus adhuc studii tam studiosus erat.
Ingenium placuit Superis. Academia caeli
Monstrat ei, terris quae notat astra pater.
SIxovi, ereptum patriae quem flore sub ipso
Vili Leucoridum caespite velat humus;
Accipe non Phario turgentia pondera saxo,
Quae vanus cineri dat peritura labor:
Sed teneram buxum, sed opacam palmitis umbram,
Quaeque virent lacrumis humida prata meis.
Haec tibi do sincera mei monimenta doloris:
Qui cum curriculo temporis exstet honos.
Si mihi fatalem Lachesis perneverit horam:
Non cineres aliter mando iacere meos.
AEGer es, unde venit? mihi quod maledicis, at ipse,
Zoile, sum vegeto corpore, sperno logos.
Do tibi consilium. si vis sanescere, cessa.
Nam tua plus nulli, quam tibi, lingua nocet.
Perpetuis ardet mons ignibus Aetna, nec Ossan
Aut Haemum calido concremat igne suo.
EHingere, potens dotibus indolis,
Sinceri genitoris suboles pia,
Qui non in teneris ultimus es sophis,
Quos nostro pariunt sidera saeculo,
Sic virtute tuâ caelica culmina,
Sic sollerte subi mentis acumine,
Nec te praepediat lingua dicacula.
Scis, quod Virgilium laedere maximum
Vatem non poterant improba guttura.
Quamvis invidiae rem scabies picat.
Hic iacet Euphrosyne virgo lectissima Baltufs,
Parcarum crudo carpta ministerio.
Pro thalamo tumulum, pro taedis nacta cupressum,
Maturat sponso tristia fata suo.
QUi videt Hornmoldi doctissima carmina vatis,
Adspicit is vivas ex Helicone deas.
Qui legit Hornmoldi dulcissima carmina vatis,
Dulcia de dulci mella reportat Hyblâ.
FUngus ineptus erat, qui nostra Poemata carpsit,
Quem nec versiculum scandere posse ferunt.
Non puto responso, sed loro et verbere dignum,
Et scuticâ, et medio quem notet ungue puer.
Quae vulgus novit, non iste intelligit, et se
Eximium patriae iactat (inane!) iubar.
Dum sane, Fendi, tam turpiter errat et oncat,
Quâ mihi, dic, asinum lege vocare vetor?
NAscere Thalmanni promisse penatibus haeres:
Magnarum rerum pusio cresce capax.
Te riget Aoniâ madidum Pimpleide Phoebus
Largiter, Aeaciden ceu Styge diva Thetis.
Umbratumque sacrâ myrto te tollat in arcem,
Qua fas Mincigenae non erat ire seni.
Pupe, tibi reserat sacri Charis Orgia luci:
Pupe, tibi expassis postibus Ascra patet.
CAntharus iste tuum, Vollocki, fusus in usum
Languidulam sicco pellat ab ore sitim.
Ingenii vires et corporis augeat idem:
Laetitiam gignat, tristitiamque fuget.
Si te nonnumquam visum bonus ibit amicus:
Qualis de sculpti carminis auctor hic est:
Alternans haustus fac uterque salutet utrumque.
Saepe levat magnum potio larga malum.
QUod non invenio libris tua nomina vatum,
Cor, Battenfeldi, palpitat acre mihi,
Tanta Poetarum vix culpa ferenda videtur,
De Musis meritum non celebrare virum.
Fallor: an ex aliquo credam mea carmina fato,
A me succenso lumine, danda prius?
NUlla tuum pinsit, Martine, ciconia tergum.
Hâc ego sum tuus, hâc es ratione meus.
Vocula nos laedat?' non, si vel vivat uterque
Ad summum, Fato fata inhibente, diem.
QUi fidos sibi comparant amicos,
In casu socios periclitante,
In status comites secundiore:
In longum sibi consulunt suisque.
Nam se nemo potest iuvare solus
In cunctis. Igitur, Choli, libellum
Hunc tibi exiguo aere comparatum
Thesauri vice iudicate magni,
In quo nobilis atque equestris ordo,
Literatus et undequaque census
Conspondet propriâ manû favorem.
Ego (si modo das fidem Poetis)
De sodalicio meo colendo
In te, vertice dum sedent capilli,
Quindenos tibi pignero Phaleucos.
PIeridum teneras impinguant pascua mentes:
Tardigradosque iuvant Thespidos arva senes.
Res ornant laetas: dubiis solacia praebent:
Nobiscum vivunt: sunt, ubicumque sumus.
His sine, Soteri, cultis ditissimus agris
Rusticus, aut civis, quid nisi Codrus erit?
QUod, Bargere, sibi sit in recessu
Plus, quam fronte, potest videre, tecum
Qui saltim vice disputavit unâ.
Sic expertus heri fui. probatur
Eruditio pectore in modesto.
SEgi, Pieriae sequax cathedrae,
Plurimas ale cogitationes,
Et tecum meditare multa mente.
Unum de meditatione tracta.
Cautus et catus in tuis agendis
Este rebus. habet pericla summa
Praeceps consilium rei gerendae,
Segi, Pieriae sequax cathedra.
ESSe quid hoc dicam, nebis quod fama negatur:
Nostraque quod rarus carmina lector amat?
Scilicet invidiae sunt hi, Cnossaee, colores:
Semper ut antiques praeferat illa novis.
Laudantur veteres: nostris nil creditur annis:
Ante pedes vatum scripta novella iacent.
Ennius est salvo lectus tibi Roma Marone:
Et sua riserunt tempora Maeoniden.
Rara coronatus vidisse theatra Menander
Proditur, et doctos exposuisse sales.
Hinc tarde ite mei, neque festinate libelli.
Si post fata venit gloria, cur properem?
Sola Corinna suum Nasonem noverat. at nunc
Nasonis toto diditur orbe decus.
SI mihi caelestem liceat penetrare sub aulam
Versibus: hâc possem nocte videre Deum.
Carmina sed quod habent praelambita serius aevum:
Ursino libros gignere more iuvat.
Sic quoque, Marce, tibi primo meditabor amorem.
Si cras incipio te deamare, sat est.
OMnia si Suevae perlustres climata terrae:
Non est Augustâ pulchrior urbe locus.
Non, Teschendorffi, tantum respublica floret:
Quin et Nympharum copia floret ibi.
Blandas, humanas, et multâ ex parte beatas
Ornant dote suâ, Iuno, Minerva, Venus.
Haec tibi forte movent encomia nostra salivam?
Vulgaris non est talis ubique cibus.
TE Weissermeli, paucis onerabo malisque
Versiculis. multos, et mihi redde bonos.
Ipse fac, inquis. ego, et mea lassa labore Thal
eia est,
Si triduo scribis mille, quiesce diem.
COnsultata cito, propere qui perficit, illum
Discruciat miseris trux metanoea modis.
Si quid ages, cautâ prius hoc in mente voluta.
Fraude caret ratio, fraude perire nequit.
De me, Coswigi, non est sententia de te
Orta. miser perii, emergere qui potui.
SImplex es, bonus es. Quo te cognomine donat
Vicinum vocitans Fama secunda bonum.
QUae vitam faciunt beatiorem,
Haec, Waltere, puta.: DEO deorum
Soli fidere: nemini nocere:
Commodare bonis: malosque ferre:
Ius praebere pari cuique lance.
Haec vitam faciunt beatiorem.
VItae primitias intra tua viscera cepi:
Me iuvat in gremio claudere fata tuo.
Non onero veto te, patria dulcis, iniquo:
Immo, quod ipsa dabas, reddere gratus amo.
Si male quid feci fatuis, ignosce, sub annis.
Incensum tus est agnita culpa Deo.
DIvino linquis terrestria pondera nutû,
Quum, Bergere, tibi pes resecandus erat.
Caelesti placuit medico Patientia fortis.
Hoc titulo vitae gaudia totus adis.
Maxima per mortem tibi gratia contigit istam.
Hâc mundi vertunt impia probra fugam.
Dum nullam speramus opem, rex subvenit aethrae.
O quantum fidei flamma valoris habet!
MUsteus exhilarat mentes liquor, atque resolvit
Pectora, tristitiâ quae scatuêre prius.
Musicus expellit maerores: vivida corda,
Sollicitudinibus semisepulta, facit.
Haec sunt praesenti praesens medicina dolori.
Maxima sed virtus est in utroque modus.
Maestitia evertit mentem: convertit eandem
Laetitia. haec homines arguit, illa feras.
Ex hominum numero quum simus: ovemus, Hosere.
In Domine nullum gaudia crimen habent.
MI Grauere, secunda fama Phoebi,
Cultûs ingenui meique amoris
Erga te nivei, et carentis astû,
Testes mitto meas tibi Camenas,
Quamvis illepidas et invenustas,
Quamvis insipidas et inficetas,
Quamvis rusticulas et indisertas.
Tu virtute tuâ tuoque honore,
Totas has lepidas fac et venustas
Camenas, sapidas fac et facetas,
Urbanas pariter fac et disertas.
Hoc est grande mihi, tibique vile.
SToltingi, Poterat meos amores
Exornare suo superba cultû
Regina, illa animi tui ligamen.
Sed nil tale mihi fuit relatum,
Voto quale tuo requiris a me
Excusis modo Amoribus tenellis.
Ergo hôc sola triumphat in libello,
Inter tot iuvenes virosque doctos,
Regina, illa animi tui ligamen.
Vester duret amor calorque crescat,
Dum virtus in utroque diva floret.
Sit regina quidem tua haec puella:
Sed tu rex rege eam tuis ocellis,
Et nutû praeeunte. tale regnum
Optavi mihi, sed caret secundo
Processu. meliusve doctiusve
Scis regnare? sit ergo, sit puellae
Tibi subdita: te saluto regem,
Si vel nomine millies eodem
Reginae Lalagen tuam vocâro.
SAlve, pusio Christiane, salve.
Salve, pumile, pumilille pupe.
Salve floscule purpurantis aevi,
Tatae delicium tuaeque Mamae.
Sic te sidera prosperis ocellis
Adspexint? ita te polus serenus!
Sic te Pegasides suis alumnis,
Sic cultoribus adserant Camenae.
Quarum cura fuit tuo parenti
Davidi, celebri viro, bonoque.
Ne contagio, ne lues amara
Tui, mellee Christiane, bella
Vexet membrula corporis tenella:
Fato vive, puer, secundiore.
CUMMERUS laudat, Schadmanne, poemata nostra:
Si modo narratrix vera papyrus ait,
CUMMERUS quoniam vir me primarius ornat
Laude suâ: Euterpe sat mea laudis habet.
Quid vespas asini curo Bylonis inepti?
Aut quid Mystilli scommata? quid Cynici?
IUgiter haud durat summorum gratia regum:
Aequa nec Aprilis tempora mensis habet.
Sic iuveni salvo mentitur honore puella:
Sic mutant faciem lilia verna suam.
Alea sic fallit: sic lusibus apta papyrus.
Dissimilis sapiens vir sibi nullus erit.
Constans es, quamquam summa inconstantia sortis,
Zieglere, hûc illûc pectora nostra trahit.
QUi Clariis certas Musis, iucunde Magister,
Et vivâ Nymphas voce movere potes:
Ecce meo, quamquam spirante poemate vulgus,
Aeterna aeterni nomina floris habes.
Musica dat famam, vivam dat Musica vitam,
Et dat inocciduum, teste Platone, decus.
Musica nec solum tuae commendatur, et artes
Ingenuae, quarum cultor es assiduus:
In te sed potius nivei candoris imago,
Adfectum laudis quem mereatur, habet.
Fribergae fuimus Mysiâ tellure sodales:
Dic mihi, diversos cur Witeberga videt?
CArmine pro parvo magnam das, Otto, monetam,
Prospera sic veniant tempora saepe velim.
Si compensetur versus mihi quilibet auro:
Num soleat vendi Roma, regare velim.
TErra, vale. Salve, caelum. ne flete, parentes.
Qui puer emoritur, carus is est Superis.
Dissolvi lucro est. Vidi satis. improba terra est.
Ut mihi cum Christo vita sit, astra nuunt.
AD me carmina mittis, ô Georgi,
Versusque exigis his meos vicissim.
Tuos accipio, meos remitto.
Iam factum tibi sat tuisque votis.
Urges ulterius cupisque amicum.
Et hunc mitte mihi prius, remittam.
CAEsar, agis viduum, thalami gaudesque secundi
Auspicio. noli ducere, Caesar, anum.
Iura coquunt vetulae (nugantur) opima. puella
Ius mensae, lecto ius quoque pulchra dabit.
Pulveris ingentem saltans anus auget acervum;
Graecus ait. Caesar, si vir es, esto vir heic.
CRas ad te veniam sextâ, Glasere, sub horâ.
Indice pulsantem ne cane pelle foras.
Ne tempus dicas te nescivisse, posivi.
Ut veniam citius, vix tua costa feret.
SOlâ masculus eruditione,
Radychi, poteras puella nasci.
MErcedem cepi. tu das, Here, muneris instar.
Si tua sic solvis debita, largus homo es.
PErplacet adspectus patrii mihi Principis, idem
Ut placidâ videat me quoque fronte, vide.
Subridens, oculis, ais, et non fronte videtur.
Solwecci, et digiti saepe videre solent.
PLassi, qui magnum dicis bellumque Poetam
Reusnerum, quod sit, quâ ratione probas?
Alteruter non est. Quod si defendis utrumque:
Idem, qui bellus, quomodo magnus erit?
ABsentem carpis, praesentem, Marcule, laudas.
Induo naturam piscis, aquasque bibo.
Quod mea labra tacent, olim mea penna loquetur,
Praesenti damno qui tacet, ille sapit.
HEctor, nobilium splendor, tua munera cepi.
Quae nequeo versu solvere, solvo prece.
Non das, ut reddam. si forsan reddere possem,
Non faceres. hoc est mittere. saepe veni.
STratus humi Christmannus erat. surrexit ad astra,
Parce tibi, vulgus. Numina facta vident.
Moribus et vitâ placuit: modo corpore fluxit.
Nil agit in superas infera messis opes.
Nec semper finis gestae dat praemia vitae.
Saepe bonis male fit: saepe malis bene fit.
QUi sectas, idem muscas numerabit in orbe,
Certarent numeris haec duo, credo, suis.
Unica duntaxat tamen est verissima. quaenam?
LUTHERI, scriptis constabilita sacris.
Hanc ad tradendam nuper te diva vocabat
Austria, Caesario terra benigna throno.
Dura quidem, verum provincia plena salutis
Haec est. Constantes, Lira, imitare viros.
Quamvis a nostrâ multi iam parte recedant,
Et templi restent paucula membra Dei:
Exsurgent lapides prius et caeleste loquentur
Verbum, quam pereat iota vel eius apex.
Faece hâc aetatum furiat licet orbis et Orcus:
Divini verbi pura manebit aqua.
CArpere Vindelicum dicunt mea carmina. qui sit,
Nescio. Si sciero, vae tibi, Vindelice.
QUod nulli calicem meum propino,
Amici, et cyathos remitto vestros,
Humane facio, minus superbe.
Sic laudat quoque Martialis Hermum.
OBvius occurris quoties mihi forte plateâ,
Ad te verborum me gravitate vocas.
Si venio, vel nemo domi est, vel abire per horam
Cogeris, atque aliâ luce redire iubes.
Haec certe, ut fatear, Dulcine, vocatio magna est.
Nam facit, ut sicco crescat in ore sitis.
BYrne, meas cessa sub sidera tollere Musas.
Non illâ prodes, sed mihi laude noces.
Furto persolvit, qui gratis carmina laudat.
An, quod inest doctis versibus ante, dabis?
QUod geminas aures, os quod natura dat unum:
Nos audire decet plurima, pauca loqui.
BIblia primatum retinent. post Biblia Vitas
Plutarchi laudo. non melior liber est.
Historiae quisquis Graiae Latiaeque medullam
Dixit, ab effectu dicta, Ofeline, dedit.
Addatur Chronicon: magnâ sic fruge legetur.
Hoc doctum faciet te celebremque virum.
REgibus et magnis ducibus divina Poesis
Innumero quondam gratior aere fuit.
Hâc aetate iacent et carmina et auctor corum:
Et soli Phoebo Musa novena placet.
Est, Nenninge, miser, versû qui captat in aulis
Munera. dat fatuis, vatibus aula negat.
Sunt Musae mulae, quae vulgi crimina gestant.
Vis tibi contingat gratia? morio sis.
HEic habitant Musae, docet heic Thymbraeus Apollo.
Ne viola sanctum, sordide cerdo, locum.
Non sunt cum porcis communia balnea nobis.
Nostra intus Clariis corda lavantur aquis.
AStrologus quidam lucem praedixit amoenam.
At non lux isthaec suda, sed uda fuit.
Tanquam mendacem contempserat Aulicus artem,
Et nugis, Reizi, dixerat esse parem.
Fallitur astrologus (male ad artem mittitur error)
Si sudum caium, si fore dicit aquas.
TRes ad me famulas mittis totidemque ministros,
Et me convivam vis, Mariane, tuum.
Sub curâ medici vivo, et vix audeo lei/xein.
Quare me sanum non aliquando vocas?
MArcule, qui nôsti, quae fiunt, omnia, quis non,
Marcule, phengiten iudicet esse tibi?
Si non est, magus es. si nec magus, ambigo, qui sis.
Sed scio, quae fiunt, cuncta patere tibi.
Aut iam per te scis, aut strix (reor) indicat uxor.
Si strix est, moechum se scit habere virum.
CRagi, quod scribis castis epigrammata verbis,
Inque tuis non est ulla libido iocis:
Laudo, nec ad miror. Castos decet esse Poetas:
Nostraque luxurie pagina iure caret.
Sicut Cosconi; sic et tua carmina possunt
A pueris, Cragi, virginibusque legi.
Heic nequam iuvenes absint spurcaeque puelle:
Heic habitat sanctâ cum gravitate pudor.
SI describendus versû foret aulicus uno:
Materies tu pro carmine, Textor, eris.
DIsplicet hic, quisquis cunctis placet, Attale. multis
Posse placere, stude; velle placere, cave.
INdolis es magnae, Clisi, neque negligis illam.
Inseret in Pindi te iuga sacra labor.
Ob sua Pierides grato data munera gaudent
Cultori: plectrum spondet Apollo suum.
Ingenium nullâ qui felix excolit arte,
Dignus is est, factus qui fera bruta foret.
Non divos ullos, neque divas paenitet ullas:
Unanimes dederint quod sua dona tibi.
Antiquos vates imitare, tuumque Bylonem
Neglige sobrinum. nam male doctus homo est.
Istum si sequeris, sterilem praesagio Musam.
Discipulos similes doctor ineptus habet.
QUidquid ait Carius, nihil est, nisi Musica. sive
Gestiat aut ploret, Musica, semper ait.
Prandeat aut cenet, ludat, stet, sessitet, una est
Musica, si non sit Musica, mutus erit.
Arguit eiusdem stupidos iteratio vocis,
Aut, ne quid dicam durius, insipidos.
DUlcia nescit homo, qui non libavit amara.
Scilicet opposito notefit omne bonum.
Aspera sensisti: iam mollia iure sequuntur,
Specnere. exivit cura, cor exhilara.
NOn fit Mercurii ligno de quolibet eicon.
Orator fieri, Libra, Poeta nequis.
Rhetora sedulitas facit, at natura Poetam.
Haec tibi cum desit, te iuvat illa parum.
MUlta mihi spondes, sed post tua fata daturus.
Si prius emoriar, quando, Medylle, dabis?
AMpliat, aut prorsus torturam liberat Alpha.
Tristis habet poenae litera Cappa notam.
TE Musas adamare meas, tua verba loquuntur.
Nostra tibi curae carmina, dona negant.
IAni nomen habes. Ianus sapit ante retroque.
Nec sapis ante, retro nec sapis. euge quis es?
QUi praebet patulas obtrectatoribus aures,
Si non ipse facit crimina, facta probat.
Vir bonus exsurdat, ne forsitan audiat, aures:
Sed gaudent homines proditione mali.
VIs mea, Bylovi, mittam tibi carmina. mitto,
Sed tua non posco. negligo saepe mea.
STati, noster amor, decusque Phoebi,
Irum Crispus amat rogare nummos,
Qui me postulat integrum talerum.
Haud est aureus, haud mihi didrachmum,
Haud est cistophorus, nomisma vile,
Haud mihi cruciatus est, nec ullus
Numus, aut obolus, minusve quicquam,
Quin, ut confitear, pudore moto,
Nec est capsa mihi, nec est crumena:
Immo, quod magis est, adapto plantis
Ter sarctâ cute calceos, et ultra.
Qui me postulat integrum talerum,
Irum Crispus amat rogare nummos,
Stati, noster amor, decusque Phoebi.
DIvinis animam dicis fetere Poetis.
Mentiris, moecho, Demea, peius olet.
QUatuor tibi dedico Phaleucos,
Matspergere, favoris indicinam.
Aetatem precor his tibi secundam.
Olim quinque dabo, favore verso.
BLande puer, mellite puer, puer auree; patris
Delicium, comptae matris imago tuae;
In cuius fuscis Venus ignea flagrat ocellis;
Cuî frontem Charitum mustea triga dedit;
Iunge tuae linguas doti, Paphiaeque Minervam:
Sic sacra Iuno tuas amplificabit opes.
Ore verecundo placidae vestigia mentis,
Signaque virtutis das manifesta tuae.
Bella quidem facies per se laudabilis exstat:
Fit tamen Aonio tersior illa croco.
ET bene, Merme, sedes: et bene, Merme, cubas.
Et bene, Merme, voras: et bene, Merme, bibis.
Et benê, Merme, doces: et bene, Merme, legis.
Et bene, Merme, taces: et bene, Merme, canis.
Et bene, Merme, lavas: et bene, Merme, fricas.
Et bene, Merme, sedes: et bene, Merme, salis.
Sed qui te vitat, plus bene, Merme, facit.
FOrtunam veneranter habe, quia donat et aufert,
Heylere. infausto tempore disce pati.
Dives Adamus erat, sed opes amisit. acerbum
Malum, quod tantum sevit in orbe mali?
Nec passim vulga, si te fortuna beârit.
Momento, quod dant vix tria lustra, perit.
Non manifesta facit nos, sed sors abdita gratos.
Occule fortunam, si favet, ac metue.
INcusas Superos, accusas sidera, Salvi:
Si peiore soles condicione frui.
Sideribus, Superis iniuria magna fit. aequum
Irritare malâ desine voce Deum.
Quisque suae sortis faber est homo. Numina nullam,
Sed solus culpam, qui mala patrat, habet.
POscis, ut a cena, vel, si vacet ante, subintrem
Hauere, aediculae limina nota tuae.
Non possum. laxae vexor cruciatibus alvi,
Quos salvo dicunt curre pudore cito.
Quae placuere prius, mihi iam fastidia gignunt.
Nec potû capior, nec sapit esca mihi.
Quare congressû si delectaris amico:
Nil rescribe mihi, sed magis ipse veni.
SEmper ais, referam, quoties tibi carmina mitto.
Semper mentiris, quod nihil, Aule, refers.
BArbara promittit, sed nil mihi Barbara mittit.
Cur faciat, novi. me putat esse rotam.
Barbara, promitto tibi nil, sed, Barbara, mitto.
Scis, cur hoc faciam? te reor esse canem.
FOrtes non curant imbelles, Marcule, palmas,
Nec, periure, tuas, Marcule, curo minas.
Furta latere putas tua, Marcule. marcule, novi.
Marcule, vis dicam? Marcule, poena vetat.
Ore loquor clauso. ius est, ubi maxima vis est,
Marcule. Cur ruber es, Marcule? conscius es.
TOumanne, flos iuvenum globi lectissime,
Meique cordis inquiline, quod petis
Musae meae limam tuis de versibus
De miseriâ scriptis, eos sane approbo,
Quique improbat, non adprobat, quod conprobet.
Maronis excelsum premis vestigium:
Horatii sententias intericis.
Quod penna nostra scriptitat, mens dictitat.
Qui dicit, et non sentit, et qui sentit, at
Quod sentit, haud dicit, malignus est homo.
Id Ascra mecum tota confitebitur.
Scalamne vis in pectus? ascende, et vide.
IAm ver egelidos refert tepôres:
Iam caeli furor aequinoctialis
Iucundis Zephyri silescit auris.
Fornaces calidas iuvet relinqui.
Hibernacula iam valere possunt.
Iam mens praetrepidans avet vagari:
Iam laeti studio pedes vigescunt.
Paulisper socii valete coetus,
Quos longe simul hinc modo profectos,
Diversos variae viae reportant.
Si reversus ero, Deo volente,
Si scrutatus ero, Deo adiuvante,
Externos populos, boni sodales,
A collo mihi pensiles sodales,
Quidquid videro, quidquid hauserove
Fidis auribus: et tenace captû
Observavero, id indicabo vobis.
At, quod obsecro, candidi ô sodales,
Pro me fervida nuncupate vota,
Ut felix iter hoc sit et secundum.
Vobis comprecor hoc amanter ipsum,
Quorsum vos via cumque ducet a me.
Prae latronibus este cautiores.
Grassari modo dantur agminatim
In silvis nigrivestibus. Valete.
Haec prodest monuisse, et excitâsse,
O vere nivei mei sodales,
MAgna petant alii: cupio mediocria saltim.
Si, Micknere. mihi dat Deus ista, sat est,
QUâ delectabar, perii submersus in undâ.
Aetatis nondum tertius annus erat.
Maerent, et sane maerent iure ambo parentes.
Nam pars illorum deliciosa fui.
Gaudent, et sane gaudent iure ambo parentes,
Qui summo nôrunt me placuisse Deo.
Interitus mundi quum summa pericla minetur:
De vitae grata nil brevitate queror.
Felix est oculus, mala quem numerosa latebunt,
Omina quae summae praevia lucis erunt.
TRes vixi menses. Equidem breve tempus id omnes
Dicere coguntur, qui ratione valent.
Sat tamen est longum. Longum satis esse, fateri
Omnes coguntur, qui pietate valent.
Natus homo peccator eram. Peccata lavari
Dimisit sacri fonte Iehova mihi.
Quae dedit amissam, sat longa est vita, salutem:
Longior interdum quum mora perdat eam.
NON est, sed sapiens sibi Marculus esse videtur,
Quod virtute caret, callidus esse potest.
BYlo, sodalicii tecum vis foedera iungam,
A piceo sed quae sint aliena dolo.
Non opus haec fuerat precibus subiungere vanis.
Natur â lentam tangere nolo picem.
AUdivi nuper, quod amores edere velles.
Materno Teclam forte Cupido dedit.
Quo secessit Hymen? portentum creditur esse,
Si tener aut infans, aut furiosus amat:
Utilius posses, Suffene, locare laborem:
Grammaticae Canonas si prius imbiberes.
Omnia qui iactas, non omnia, Pappule, nôsti.
Si tamen est, scis te, Pappule, scire nihil.
PRaestas pauca, Losi, promittis multa. libenter
Des mihi multa, nihil polliceâre velim.
SUnt, quibus obscura mera sunt oracula Musae.
Sunt, faciles numeros qui nihil esse putant.
Haec non est Critici sententia acuta senatûs.
Qui facit obscure carmina, nulla facit.
Quatuor obscuros citius tibi fudero versus,
Quam mediter faciles, Goschenhofere, duos.
LUctatur febris tecum quartana, Gravelli:
Mille quot oppressit haec species hominum?
Te DEUS, et curet Patientia. Perdurande
Ille paroxysmus fit medicina tuus.
HOrsti Paeoniae decus indelebile turbae,
Atque tui magni gloria magna patris;
(Ipse Machaoniam docuit quem Cynthius artem,
Herbarum verâ proprietate datâ;
LUNAEBURGENSIS quem PRINCEPS, inclutus Heros,
Divini medicum numinis instar amat;
Quem Meditrina suum felix eduxit alumnum,
Saxonicae fieret quo nova fama domûs:)
HORSTI, inquam, patris fili, cognominis haeres
Et studii, toto corde recepte meo;
Vade sub antiquae BASILEAE moenia velox,
Et cape, quem medicus donat Apollo gradum.
Purpureâ niteant (ita fas est) tempora vittâ:
Et titulo nomen clarius ede novo.
Euge! tuo paries, si DOCTOR es, alma parenti
Gaudia: fulgebis lucida gemma domi.
Si pater est Doctor, si Doctor filius, ecquid
Unâ nobilius stirpe nitere potest?
Sic pater et Gnatus, Doctoris honore, ROLANDI,
Effulgent: medicus doctor uterque bonus.
Sol indefessos vidit, nec Luna ROLANDOS
Segnes: HORSTIADAS ambo labore pares
Neuter Musarum meruit stipendia castris
Frustra: sed gemini parta tropaea tenent.
Dux pater est, gnatus vexillifer. excipe laete
Victrices lauros HORSTIA FAMA tuas,
At tu, qui similis tibi rebus in omnibus exstas,
O HENRICE, meis versibus adde decus.
Meque tuus sublimis honos transmittat Olympo:
Quae tibi sum, claro sim quoque cura patri.
IN dextrâ lapidem gero, sinistrâ
Alam. Pluma levat, lapisque mergit.
Effert me vigor IngenI sub astra:
Sed me deprimit invidens egestas.
Annon hoc, Ludovice, sit dolendum?
TROLLE, meas ferris passim traducere Musas,
Et aequipar carmen meum nugis loqui.
TROLLE, per Aonias iuro Clariasque puellas,
Ineptus aestimator es Poesews.
TROLLE, dedi crebro meliora Poemata ningui,
Non facta laxo, fusa puncto tempore:
Quam tu cum calido cogis sudore diebus
Complusculis, nec absque cumulo codicum.
Si consuevisti cultos ita laedere vates:
Hunc ego sinam morbum tibi crudescere.
Sed tu barde boni mihi consule TROLLE Cachinnum,
Si vapulabis forte, sicut dignus es.
SEptem culminibus totidem referentibus artes,
Augustae celebris Bibliotheca micat,
Teutonicis, Latiis, Hebraeis atque Pelasgis
Omnia codicibus scrinia plena tenet.
Adspexit lucem pars maxima: maxima restat,
Quae non in vulgus prodiit ante foras.
Si videas, arcem dicas. incendia prorsus,
Aedibus attiguis libera, nulla timet.
Quoviscumque tuos agedum circumfer ocellos:
Luminibus spectas obvia prata vagis,
Proxima Gymnasio non currûs audit et axes:
Nec sacras turbat cerdo deas strepitu.
Nec gravis Auster obest, totâ sol luce propinquat.
Archetypos homines non puto, credo Deos.
PYramidum sileant priscae miracula gentis:
Eoum taceat barbara Memphis opus.
Nec Corcyraei iactet pomaria regis:
Continuus magnam nec Babylona labor.
Clara sit ob veteres dives Ferraria ludos,
Aurea quae celeri praemia panxit equo.
Magna Laborini Campania nomine campi:
Solis fons, solis carmine mensa tonet:
Sunt ea, sunt (fateor) quicquam, sed singula vincit
Augustana suo Bibliotheca sitû.
Huc matutini proles cirrata magistri:
Hûc oculos confer, dia iuventa, tuos.
Amphitheatrales sileas age Caesaris ausus:
Et variis celsum supprime pegma locis.
Carmine Pastophori Veneris figmenta ferantur:
Hoc pia pro cunctis fama loquetur opus.
Aurea Mnemosidwn sunt heic, sunt inclita tempe
Pieridum: laticis heic fluor Aonii.
Heic Sophie, leges, heic quodvis scibile, totus
Heic Helicon: sua et heic munera Neilus habet.
Heic fluvius Ganges: mons heic Parnassus et Haemus:
Deliciae sunt heic cum Venere et Charisin.
Quid multis? habitat Deus heic, Deus ipse. Videte,
Qui procul hâc aliis vivitis urbe locis.
SAlve ocellule mi Zubere, salve,
Atque ocellule mi Zubere finge
Plura Carmina, plurimos phaleucos,
Et plures elegos, lepôre tinctos
Cirrhaeo. Placet hic labor (laborem
Sed quod nomino, parce, mi Zubere,
Cuius vena fluit ruentis instar
Aquae Danubii patrisve Rheni)
Doctrinae radio viris coruscis.
Si me cura remordet, aut fatigat
Quaedam sollicitudo, tunc phaleucos
Sumo, volvo, lego tues, Zubere.
Hi reddunt animam mihi atque vitam:
Eiectant cruciamen et dolerem.
Quaeso, quaeso, Zubere, ne labori
Tam docto sine praemium perire,
Quod est gloria summae lausque summa.
Nec te patria sola, nec Zubere
Sola Suevia praedicetque ametque:
Sed et Marchia Slesiaeque tellus,
Sed et Saxonis ora Westphalisque,
Sed et Misnia, et universus orbis
Dicat, tollat ad astra; nec timebis
Vespas, Arcadiosve nîl asellos
Curabis. Modo sub virente lauri
Tutus tegmine vivis, atque vives
Aeternum. Vale, et usque finge versus
Nobis dulciculos, breves phaleucos,
Currentes Elegos, poema cultum,
O ocellule paete Gratiarum,
O ocellule Apollinis venuste,
O ocellule Cornii beate,
Zubere optime, et absolute vates.
F. Daniel Cornius, Sonnenburg. in coagulum amicitiae numquam et nusquam intermoriturae, XVI. IXbr. Anno 98. Francoforti ad Oderam.