March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

EPIGRAMMATWN LATINORUM SYNECHMUS. Auctore MATTHAEO ZUBERO, POETA CORONATO.
[Gap desc: illustration]
WITEBERGAE Typis M. Iohannis Cratonis, Anno 1599.


image: s002

De Matthaeo Zubero, Poeta Coronato.

GRata est Zuberi brevitas mihi docta Poetae:
Gratior in niveo mihi pectore candida virtus
Eius, amor noster sensu gratissimus uno.

M. IO. Philippus Vollockius, P. L.

MATTHAEUS ZUBERUS a)nagrammatizo/menos (Pro Z substituatur S) TU MUSAS THURE BEAS.

QUale per aerias aestivo tempore fagos.
Fingit avis facili Daulias ore melos:
Tale tuum carmen, ZUBERE, quod ore diserto
Pangis, et artifici concinis augurio.
Ut TU THURE BEAS MUSAS, et carmine ditas:
Sic tibi se faciles exhibuêre deae:
Teque tuae VENERI, totâ quam mente petîsti,
Acceptum variis excoluêre modis.
Macte favore isthoc! perge inclarescere versû,
Quôque nites, serva, quâ potes arte, decus.

Ioan. Georgius Hochstaterus, Kiting. Fr. Fecit.


image: s003

PRAEFATIO AD ORNATISsimos et doctissimos iuvenes, LEONHARTUM ANGELUM, IO. CHUNRADUM FRAUENtraut, et IO ANNEM LESCHIUM, amicos et fautores colendos.

DEiecit meum animum, iuvenes ornatissimi, non ex conscientiâ, sed iniuriosâ detractione e)mprosqo/kentros quidam homuncio. Eum quâ ratione rursum elevarem, dubiosus mecum pollapla/sia meditabar. converti me tandem ad poemata, quae parayuxhtikw=s infundunt

qumw= meleth/monikartos.

Et sane quotiescumque aut tacito cogitationis convicio verberor, aut contumeliâ vapulo auriculari: ubi arma vindictae prohibitum est capessere: patientiâ vinco, et si impatientiâ quoque nonnumquam vincor. Quis enim SEMPER sibi aliquid detrahi patiatur innocuo? Fama et vita pari passu ambulant, inquiunt Iurisconsulti. Cicero ait, hominis esse levissimi, non curare, quae homines de se sentiant. Utrinque sane auctoritatis honos


image: s004

est, et veritas a)namfi/docos. Sugillari existimationem meam non ferre possum: sed ferre possum, carpi versiculos, ubi o( mwmosko/pos substituit meliores id quod tamen difficilimum est meo Mystillo, qui aliorum ridet e)kponh/seis, nescius interim, quid de tricis apicisque eius sentiant alii. Utut vero sit, malo ego scribere, ut intelligar, quam ut vocabulorum sullogh|= negotium facessam lectoribus. Ideoque haec carmina, quae vobis, iuvenes lectissimi, sacra facio, ad priorem styli mei simplicitatem applicavi, certus, gratiora esse pluribus spe meâ et exspectatione. Vobis autem prae aliis quod dedicam: vestra me erga me movit familiaritas et amicitia, studiumque bene de Musis merendi. Spero me officium vobis dedicatiunculâ illâ praestitisse iucundum. Unus atque alter erit, qui se laesos esse dicent hâc materia: iniuriam vero mihi faciunt et stomachum. Ingeniosi sint in suis: in alienis curiosi esse desinant. Mea vobis mens cognita, mea voluntas manifesta. Sed faciam finem, vosque singulos commendabo tw|= patri\, tw|= ui(ei=, tw= pneu/mati. trei=s Qeo/s ei)sin.. Valete, suavissimi amici. Datum Witebergae Anno 99. mense Aprilis, intra aediculam Callirhoes Lutheranae. V. D. S.

Zuberus.


image: s005

EPIGRAMMA AD ORNATISS. ac doctiss. iuvenem LEONHARTUM ANGELUM, Winshemio, Francum.

PIeriae lauri qui nomen amabile praensas,
Angele, iudicii simplicitate mei:
Te dignum praensas, totâque Heliconide dignum,
Invictâ et studiis arduitate tuis.
Effera ne moveat stolidi te vocula vulgi:
Magna Poetarum iam solet esse seges.
Magna quidem; verum seges est praecisa bonorum.
Perficit ars vatem, laurus honorat epe.
Tu numeros pertexe tuos, et ad aethera tende,
Quem pandit virtus ingeniosa tibi.

AD IO. CHUNRADUM FRAUentraut, Feuchtwangensem, Fr.

SUnt aliquid veteres cerae: sunt plena triumphis
Atria: sunt clarae nomina sera domûs.
Nobilitas tamen usque loco dignissima summo;
Quae de Marte tulit, quae decus arte; fuit.
Cera pedit: pereunt simul atria, at aurea virtus
Musarum luco nobilitata viret.


image: s006

Flamma velut crebris augescit motibus: ingens
Sic decus e Musis mens generosa capit.
Ipsa tibi curae virtus et gloria cordi,
Te, Frauentrauti, summa sub astra vehit.
Si sic incepto decurrere tramite perges:
Quis tibi, quis factis aequiparandus erit?
Invitant ad eos, CONRADUS, ALEXIUS, ausûs,
Stemmatis insignis fax radiosa tui.
Ambo Palatini Comites Equitesque fuêre:
Ambos Caesarium numen amâsse ferunt.
Non opus est generi te quaerere nomina: credat
Sleidano, qui mî credere forte neget.

AD IOHANNEM LESCHIum, Winshemium, Francum, Iuvenem Lectiss. et Doctiss.

LEschi, in vota mea expedite Leschi,
Meos expedio tibi phaleucos.
Cave de brevibus querâre verbis.
Cor suspirat, amor iubet tacere.
Si te mens mea amat, quid ore dicam?

M. Zuberus, P. C. F.


image: s007

SYNECHMUS EPIGRAMMATWN M. ZUBERI, P. C. AD PAULUM MELISSUM Schedium, Fr. P. L. Equ. Aur. Com. Palat. et Civem Romanum, Promotorem suum Illustrem.

QUas alii grates auro gemmisque reponunt,
Has animi Cultû solvo, Melisse, mei.
Optem pro laurû, sed habes per carmina caelum.
Quid dem, si prosunt maxima vota nihil?
Pectore me patrem satu est gestare Melissum.
Sanctius a nullo Ihova requirit opus.

AD ILLUSTRISS. ET FLOrentiss. Principem Augustum, Ducem Bavariae, Comitem Rheni Palat. etc.

QUam dedit illustris mihi, Dux Auguste, Melissus:
Sacra tuum fieri Laurea munus avet.
Quamvis haec domino fuerit donanda parenti:
Ardua caussa tamen, quod tibi mitto, subest.
Scilicet auctori quae gratia saepe negatur,
Fit rata magnorum prolis amore ducum.


image: s008

AD RUPERTUM STOZINgium, Baronem, Caesariae Maiestatis Symbuleutam mu/xaton.

NOvus mittitur hic tibi libellus,
Stozingi, generose fautor. illum
Si tu terseris aure diligente,
Audebit nihil anxius tremensve
Divi Caesaris in manûs venire
Rudolphi, bene qui poema censet.
Est iniuria grandis, estque crimen,
Musas, dicere, numen orbis almum
Non curare, nec aestimare posse.

AD HIERONYMUM ARCOnatum Leorinum, de suo Symbolo, quod est: In silentio et spe.

ARconate, sile, spera tamen, Arconate.
Cordatos ornat spes taciturna viros.

AD GEORGIUM CHRISTmannum, U. I. D. et Consil. Princ. Neub.

HAEc est illa tibi promissa puella, Georgi,
Cuius divinâ pectora dote valent.
Hanc sibi magna petat tellus Oenotria Nympham:
Nec minus esse suam natio Galla velit.
Pristina Penelopes cecinerunt saecula formam:
Hillerae laudes commemorabo tuae.


image: s009

Aspasiae memorant, Atalantae sidera narrant:
Et Bruti notum Porcia nomen habet.
Membranae veteres Helenam super astra reponant:
Castior haec, et non pulchrior illa fuit.

AD M. HULDRICUM BOLlingerum, P. L.

QUo Pylades fuerant et Orestes foedere iuncti;
Atticus et Cicero; Nisus et Euryalus;
Quo, cum Peirithoo Theseus; memorabilis Arcas
Arcade cum socio, cum socioque Damon;
Hôc ego (quippe cupis) tibi me devincio nexû,
Quem praeter Parcas solvere nemo queat.
Bollingere, fidem cantillent scripta perennem
Mutua. do versûs, tu mihi redde tuos.

AD GENEROSUM QVINCTInum ab Althaim et Goldburg, etc. L. Baronem in Austria, ob natam ipsi Annam-Christinam, illustrem Venusculam.

PRoles mellea, feminina proles,
Proles mustea, dulcicella proles,
Proles lactea, blandicella proles,
Nata sidere prosperante sternum,
O Quinctine Baro, Austriae voluptas,
Et magnum decus orbis universi,
Ambos quam placidat tuos ocellos!
Ecquid laetius accidisse dicam?
Ecquid gratius accidisse credam!
At non accidit, accidunt ut illa,


image: s010

Quae casu eveniunt. datum superne
Alti munus id aetheris Monarchâ
Largitore Deo, potente rerum,
Casto in coniugio datore prolis.
Nunc uxor generosa, suavis uxor,
Longe carior est: et ut sit usque
Tibi carior, usque et usque prolem
Tam bellam pariat, venusta totae
Coniunx, aurea tota, tota diva.
Proles altera subsequatur anno?
Proles tertia consequatur inde!
Proles quartaque quinctaque insequatur?
Sic porro quoque fiat ac deinceps!
O certam benedictionis almae
Divinique favoris indicinam!
Quod si sors tenerilla liberorum
Crescit: crescit amor Dei, perenni
Cum fructû. lepori suum cuique
Ostendit via cespitem reperta
Acri naris odore, odore prone.
At tu, pupa recens, venusta pupa,
Summi nobile patris osculillum,
Illustris quoque matris osculillum,
Diu vive, Deoque vive viva.
Ad cunas vigilax stet angelilus,
Quem primo Deus addidit sub ortu.
Si firmo pede cursitare coeptas,
Neu laedare, comes tuus sequatur,
Deducat comes [(transcriber); sic: omes] et comes reducat,


image: s011

Vitae totius orbitam gubernans.
Virtutum radios habes parentes,
Sanctorum simulacra viva morum.
Externi speculum soli quid (inque,
Viator peregrine) prosit illi,
Qui domi, quod habere sit necessum,
Habet; quique videt domi videndum?
Nae vanus (puto) cursus est ad Indos.
Si gemmae rutilant in arce patris.
Me suspiriolo sonace claro
Commenda generi, puella diva,
Et meos digitellulis phaleucos
Tenax accipe, et in timore veri
Infans cresce DEI, senemque patrem,
Et matrem videas anum, nec ante
Fatis ad cineres soluta migres,
Quam tot saecula vixeris, quot ipsa
Opto vivere cum meâ Rosillâ.

AD M. MARTINUM WIzelium, Palat. Scholae Norimberg. ad S. S. Rectorem.

MUlti quum misero fingant anagrammata sensû,
Wizeli, sibimet, credo, placere solent.
Ridiculus labor est. cogunt anagrammata. cuî non
Planus inest sensus, nîl anagramma valet.


image: s012

AD M. MELCHIOREM LAUbanum, P. L. Sprottaviae in Silesia scholae Rect.

ILle Poetarum Phoenix, Laubane, Melissus,
Qui tibi, quique mihi laurea serta dedit;
Ad sedes animam fertur misisse deorum,
Et facie summi pascere corda Iovis.
AEtheriâ credit vesci Breithorius aurâ;
Et tu dicis adhuc vivere. verba placent.
Noster Promotor si desinet esse superstes:
Dic mihi, cuî sceptrum tradet Apollo suum?

AD DAVIDEM HOESCHElium, V. CL.

HEsternâ cenâ bibulis celer auribus hausi:
Te tenero tenerae Virginis ore capi.
Plaudimus, Hoescheli. non est anicella voluptas,
In quâ defesso corpore sucus abest.
Qui nunc est vitulus, fit bos crescentibus annis.
Bellae iuvenca suo tempore fiet anus.

AD FRIDERICUM RAUCHpergerum, Nobilem Styrum.

NObilium sedes STYRIA est, graviumque cathedra
Heroum, summis famigerata viris.
Illic Iunones, Veneres, reperimus et illic
Palladas. Illa deos gignit, et illa deas.
Rauchpergere, tuis merito hinc genitalibus arvis
Gratuler, et clarum versibus orne genus.


image: s013

Hoc proavum laudes, hoc emeruêre parentum:
Hoc quoque tu, Musis alta lucerna meis.
Enodanda Themis tibi Testamenta ferundo
Purpureis coepit victu rubere genis.
Audendum sane est. positis non vincitur armis,
Et quae sit secum, vulnere pugna caret.
At tu non ausû, sed, Rauchpergere, per artem,
Maior eras. tantâ non tibi laude places?
Virtutis quoniam delubrum saepe subibas:
Sedulus in templum cultor Honoris inis.

AD PETRUM LINDEBERgium, P. L.

DOctorum titulos dum colligo, Petre, Virorum:
Incidit in nomen nostra Thalia tuum.
Inter ut egregios te collocat illa Poetas:
Sic animi tecum foedus inire cupit.
Effice, sim voti compos: et dilige Musas,
Oro, meas, sicut diligo, Petre, tuas.

AD M. IACOBUM SCHICKfusium, Acad. March. Notarium.

UXor quum tibi sit virago, qualem
Vix votis aliam maritus optet,
Dives, nobilis, eruditae, casta,
Sunt certe superi tibi benigni.
Sed nec sunt superi minus benigni,
Schickfusi, tenerae tuae maritae,
Quod probo simul et simul venusto
Viro nupsit, et artium magistro.


image: s014

Vos iunctos voluêre DI Deaeque.
Coniunctos tueantur iique eaeque!

AD LEONHARTUM CUNIUM, Gymnasii Groezensis Collegam.

NIl, Cuni, reor esse tibi, cur vivere cures,
AEtheriâ postquam Lux tuae luce caret.
Cernuus hic posset maeror te transdare letho:
Ni bene te scirem Vulnera posse pati.
Nil potuit natâ tibi laetius esse: nec istâ
Quidquam denatâ tristius esse potest.
Sed tamen ut variis sors casibus omnia muter:
Credo, parat molles altera Nympha toros.
Hinc age blanditiis et spe tua pectora mulce.
Uxorem modico luxerat Abra modo.

AD M. CALEBUM TRYGOphorum.

TAm tu doctus homo catusque nescis,
Quod nulli coeant amore, si non
Alter noverit alterum, Calebe?
Inter vis numerem meos amicos
Et te. nescio, quid petas, Calebe.
Si vis tertius esse, da secundum
Cum primo prius, et locum relinquam.

TUMULUS IO. IULII PITHANI, Francofordiani ad Moenum, nobilis pueruli.

PRoles aurea, nobilis puellus
Optimi patris optimaeque matris,


image: s015

Ianus nomine Iulii Pithani,
Suo spiritulo sub astra misso,
Hûc praemollia, praetenella membra
Stravit, principe sic volente caeli.
Planctû nil opus est. obire mortem
Semel debuit. hoc modo rubentes
Rosas cernimus interire Paesti.
Nostri dicere principes amabant
Ortûs; hos teneris mori sub annis,
Quos amet Deus omnium deorum.

AD M. CASPARUM SAUTERUM, Eccles. August. Orthodoxae Seniorem, deuterogamou=nta.

NOn casu fatuo, fato connubia fiunt:
Casta nec est caecae femina sortis opus.
Nec minus ancillam decus est fecisse maritam,
Quam, cuius Tyrio stillat odore coma.
Respexit famulam Deus ipse: beavit eandem.
Quod superis gratum, vile quis esse putet?
Macte tuâ, pie sponse, novâ, Sautere, maritâ?
Quae simili primam dote secunda refert.
Haec est hoc, quod erat prior. ut prior optima coniunx:
Dicta est: dicenda haec sic (reor) uxor erit.

AD IOANNEM RUPELIUM, U. I. D. Virum Eximium.

MIttere Pieridas placet ad tua limina nostras,
Limina doctiloquis dicta patere viris.


image: s016

Incedunt inopes lacero splendoris amictû,
Murice nec comptae versicolore nitent.
Qualescumque fero, placida (precor) excipe fronte:
Ianua convivis fac sit aperta novis.
Si me signiferi respectant Numina Caeli:
Zuberique cales vatis amore tui:
Alterae promitto, Rupeli, carmina. gratam
Omnibus hôc mentem munere praesto meam.

AD GEORGIUM LAUBIUM, Augustanum, Virum, Medicum, et Poetam bonum.

LAubi, non vivo, sed tantum pendeo. cura,
Ut vivam. quod fit, si rata dicta facis.

AD PHILIPPUM CAMERArium, I. C. Reipub. Norimb. augustissimae Cons.

SUnt, qui contendunt, utrum natura, vel usus,
Sit prior in versû, clare Philippe, meo.
Non usus, natura mihi mea carmina dictat.
Attamen, ut scribam promptius, ille facit.

AD RUDOLPHUM GOCLEnium, Poetam et Philosophum, V. CL.

ZUberus tibi sacrat hos ineptos
Vates non adeo bonus phaleucos,
Gocleni, sophe acute, acute vates.
Quid referi? ideo tibi obferebat:
Ut malos faceres bonos legendo.
Tu perpende modo, mali phaleuci
An possint fieri boni legendo.


image: s017

AD TYCHONEM BRAHE, mathematicorum Amussim.

TAubmanni quod munus erat, Zuberus obibo.
Xai=re, Tycho, nostrâ sidus in urbe novum.

AD IACOBUM [(transcriber); sic: IACOBUN] MONAVIUM, Patritium Vratisl.

VIr amplissime, summe vir, Monari,
Lux mundi, celebrisque ocelle Breslae,
Maecenas hominum Poeticorum
Excultissime, quod clienta curae
Est Thalia tibi mea, et Phaleucos
Meos non secus, ac patris Melissi
Amas, parce tibi tuaeque vitae.
His te versiculis ego necarem.

AD PHOEBUM ET MELISsum.

PHoebe, tibi studeo placere:
Nec cupio minus, ô Melisse,
Carmina nostra tibi probari.
I modo, versilege ô Bylovi,
Vindice vinco deo, et Melisso.

IN EFFIGIEM GEORGII Volradi, Viri Consultissimi.

QUi vis Volradi Doctoris cernere iuris
Corpus, in hanc tabulam lumina fige tua.
Consilio pollet mens enthea, dedita soli
Virtutum studio, dedita tota deo,


image: s018

Gratior in pulchro si splendens corpore virtus:
Pieris ut belle Virgiliana canit:
Hâc quoque personâ virtus illustrior alma est.
Praeclaram sedem nobile pectus habet.
Internis externa, externis illa vicissim
Respondent. haec est illius umbra viri.

AD DAVIDEM CHYTRAEum, Theologum.

ME, Chytraee, vocat vesanus Bylo molossum.
Non illo stomachum nomine Nacca movet.
Sed si rursus eum larvatum dico Poetam:
Illico vult regni significare Iovi.
Nen curat magnus tantillum Caesar homillum:
Si non pygmaei vellet habere loco.

AD IOACHIMUM STEDErum, Ecclesiae Stendalii Pastorem.

TE, Stedere, alius sublecto carmine dicat:
Te proprio versû laudo: Vir optimus es.

AD MICHAELEM VIRDUNgum, Poetam Laureatum.

BYlo suum rodi queritur, Virdunge, poema.
Nullum laudari tale meretur epos.
Despectûs est caussa sui. Quid avere necessum
A Chimarrhaeo laurea serta fuit?
Tirones scribunt longe nervosius illo:
Virgas et baculos Bylo timere potest.


image: s019

Epitaphium SARAE IENISCHIAE, PAtric. August. matronae nobilis et spectatissimae, ad nobilem doctumque virum, Davidem ab Hagen, Secretarium Neuburgi ad Dan. muxai/taton.

VIta quid est? mortis, quid mors? est ianua vitae.
Quid funus? fenus. mors erit ergo lutrum.
Non perit in totum, qui terrae deferit orbem:
Enthea pars nutu migrat in astra Dei.
Non te perdidimus, tantum praemisimus illûc.
Adventus nostri gaudia, SARA, mane.
Abice ieiunos, Hagi, vir splendide, questûs.
Ihova refert, quae mors per vada caeca rapit.
Sic placuit fatis. fatuis Ienischia threnis
Non redit e tumulo, quo iacet illa, suo.

AD LUDOVICUM MARquardum a Feilsch, nobilem Alsatum.

QUem calor ingenii, iamiam super astra levatum
Sanguine, per Musas altius usque vehit;
Annon perpetuo, FEILSCHI, te carmine dicam?
Annon Pieridas dem tibi iure meas?
Non tantae patiar Virtutis dona sileri:
Nec te nesciri per loca multa feram.
Musica laudatrix hominumque Deique potentis
Insita naturae cernitur esse tuae.


image: s020

Ut tamen indigeas aliquo praeeunte magistro:
Per Wallisserum Certior esto ducem.
Nec te Reinerus, nec te Marentius artem
Aptius hanc doceant: sint licet ambo boni.

AD M. IOANNEM BOCAtium, P. L. Epperiis in super. Hung. tou= sxolasthri/ou Rectorem.

BOcati vates, palmaris adorea fontis,
Ales Abantiadae quem pede fôdit equus;
Quo Ganymede Iovis suxisti nobile Nectar:
Mellea quo Phoebo flumina Sicelidum:
Seu Latius sit, seu Phrygius, seu denique Graius:
Ille suae laudis ius dedit omne tibi.
Quin tu, Divorum toto adstipulante senatû,
Altera Dictaeo cum Iove sceptra geris.

IN BYLONEM.

MEntiris fallax aliena poemata, Bylo,
Et legitur scriptis altera penna tuis.
Carminibus testem non est adhibere necessum.
Artis amator eras proditus arte tua.
Symbolon EXSPECTO te furti accusat iniqui.
Cum nervo Cippum talia facta decent.
Publicus est naevus, doctis manifestus ocellis.
Excusat caecus te tamen Autolycus.

EPITAPHIUM GUILIELMI Gulgeri Menapii, Belgae, V. I. D.

GUlgerus Doctor, natus trieteridas octo,
Mortuus heic decima luce Decembris agit.


image: s021

Septimus et novies decimus fuit annus: in ille,
Ex hoc migravit rure sub arva poli.
Vix liciti subiit dulcissima foedera lecti:
Fatorum viduat lege citante torum.
Immortale Deo, nobis mortale remansit.
Unio supremâ fiet utrinque die.
Non sine sollicito comitamur funera luctû.
Et Themis et fletû costa relicta madet.

LITERATURAE GRAECANIcae o)/nhsis kai\ diaforo/ths.

SI bonus esse sophus, si vis bonus esse Poeta:
Misce Romanis Attica mella favis.
Usurpat linguam Themis et Meditrina Pelasgam:
Nec tibi sacrorum flamen obesse potest.
Quid tibi profuerit, Chrysostome, didita res est:
Articulus victrix quando corona fuit.

AD BYLONEM.

HIstora si voco te, noli tibi, Bylo, placere.
Ut sis, non quod sis: hoc ego, Bylo, loquor.

AD DANIELEM PRASCHIum.

PRandia me, Praschi, voluisti sumere tecum.
Nec mea, quod renui, nec tua culpa fuit.
Uxorem metui. quae si mala; iurgia cavi.
Si bona; cenabo largius. euge vocer.


image: s022

IN FLAMMAS M. IOANnis Hoenstenii, P. L.

Toto notus in orbe Martialis,
Omni clarus in urbe Martialis,
Amatoribus optime Poetis
Probatus, Veneris salacis ansa,
Olim, Ruffe, tibi dedit legendos,
Instanti, pathicissimos amores
Musaei, Sybariticis libellis
Certantes, sale pruriente tinctam,
Et non virgineis iocis, Papyrum.
Hoenstenius his Poeta flammis
prudens abstinet a Thalassione.
Hae possunt pueris legi et libellis.
Cordillam sibi legit. hanc amare,
Et secum celebrare vult Poetas.
Vati plaudite melleo et iocoso.

IN DEMEAM.

MEntitur, qui te sceleratum, Demea, dicit.
Non sceleratus homo, Demea, sed scelus es.

AD M. CYPRIANUM UBELhaupt, Ulm.

QUod nonnulla breves comitatur gratia Musas:
Quid multâ chartam perdere mole iuvat?
Et Venus exiguis et inest maioribus. immo
Gratior est curto saepe puella pede.


image: s023

Te fastosâ alii pompâ, Cypriane, salutent:
Hâc ego te appello voce; Magister ave.

AD VALENTINUM BARgerum, Svinfurt. Fr.

LAudat, amat, cantat nostros urbs omnis amores:
Me, Bargere, sinus, me manus omnis habet.
Pansophus ecce rubet, pallet, stupet, oscitat, odit.
His ipsis magni me facit iste modis.

AD M. THOMAM WEGElinum, August.

LOcus primus honoris, et secundus
Favoris locus, eruditionis
Solet tertius esse Candidatis.
Tibi tertius est datus, triumpha
Laboris, Wegeline, in hoc brabeio.

AD IOANNEM FRIDRIcum, Ecclesiae Regiomontanae in Marchia Diaconum.

QUas invenit et adprobavit artes,
Communes facit has Apollo tecum,
O Fridrice, meis locande libris.
Suavis Musicus es, Poeta dulcis:
Calles historias: potes mederi
Adfectis animabus atque membris.


image: s024

Haec Phoebus bene dona collocavit,
Usû quod meliora reddidisti.

AD IEREMIAM TSCHONderum, Vratisl. de symbolo eius, quod est: Invidiam trahit Virtus.

QUod trahit invidiam, vim praesupponit honoris.
Quod virtute caret, id caret invidiâ.
Quamvis virtutem livor, Tschondere, sequatur:
Quae debetur ei, laus tamen illa manet.
Telae fer invidiae fanum scansurus Honoris.
Post onus insequitur grande perennis honos.

AD M. MARTINUM ARnoldi, Onoldinum.

DEnt licet, ARNOLDI, populares carmina Franci:
Non tamen abicies, quae tibi do Bavarus.
Exiguus restat locus. hoc me pone. Poetas
Non inter doctos ultimus esse gravor.
Adspice vernantis suavissima lilia campi:
Posterius fragrat saepe priore magis.

DE ECNOMO.

ORIGANUS nostros probat, atque CALEBUS Amores,
Sed solus doctos Ecnomus esse negat.
Nîl ego curo, meae qui fercula malo Culinae
Ipsis convivis, quam placuisse coquis.


image: s025

AD M. URBANUM SCHEY, Fr.

REGIUS in nostris exstans, Urbane, libellis
Dissimulat. vultû proditur ecce rubro!

AD BLENNUM.

DE gnato quaeris, quibus is sit moribus. audi,
Ceu tu, de Ciconum flumine, Blenne, bibit.

AD ADAMUM BILLICHIum, March.

QUalem, Billichi, primo te foederis usû
Praebebas: talem quaerere sensus erat.
Frons hilaris lepidi mihi prodidit omina cordis.
Non alium, Charisin qui studet, esse decet.

AD MATTHAEUM BONVIcinum, Svinfurt. Fr.

QUod non carmine glorior supino:
Quod non Sotadis arte metra texo:
Quod nec Cymbia, nec struo tapeta:
Bonvicine, rudis vocor Poeta.
Nolo difficiles habere nugas:
Et vanus labor est ineptiarum.
Scribat carmina tortuosa Stilpnus:
Scribat carmina circulis Palaemon:
Me stylo facili iuvat placere,
Et subtilibus auribus probari.


image: s026

AD IOACHIMUM HOSMANnum, P.L.

QUidam laudatus nostris, Hosmanne, libellis
Dissimulat: tanquam debeat iste nihil.
Imposuit. falsâ crebro pro laude monetam
Eicit. hinc verae nil (puto) laudis habet.

AD MARTINUM ROLANdum, Medicum Ratisbonensem.

AUrum, quod tibi debeo; Rolande,
Transmissum cape nuntium per istum,
Ingentes tibi gratias repono.
Tu vero mihi lineis duabus,
An acceperis id, memento dicas.
Civis, qui dabit, est in urbe nostra.

IN CYNELLAM.

SAt dives, sat bella, sat es speciosa, Cynella.
Sed quia te laudas ipsa, Cynella, vale.

AD NICOLAUM REGNErulum, Theophili Filium, Nordl.

NE propera, fieri qui vis, Regnerule, doctus.
Nam subitum curto tempore durat opus.
Parturit hem praegnans elephas deceterida totam.
Tarda viret buxus, sed viret illa diu.
Ingenium praecox, ceu poma fugacia, marcet.
Immodico gaudet nulla labore dies.


image: s027

Linea ducta hodie, cras lineae ducta vicissim,
Sic porro et semper ducta, virum faciet.

IN QUENDAM MALE DISpositum, Nupturientem.

EXigis uxorem, toto qui corpore friges.
Naturam cocleis vis animare tuam.
Nil sine nativo prodest domiporta calore
Testudo. Quid ages, quando cares cocleis?

AD BYLONEM.

SI munus proprium boni est Poetae,
Malos carpere, sed bonos amare:
Quâ tu sis ratione, Bylo, vates,
Certe nescio, qui malos amare
Et odisse bonos soles. sed hoc est
Naturae stimulos sequi malignae.

AD M. MICHAELEM MARschalcum, August.

SUm tibi pollicitus, Marschalce, poemata nuper.
Haec, quâcumque vides me prope luce, petis.
Cur properem? nolo fluitantes promere versûs.
Iudicii metuo vimque aciemque tui.
Quae bona vis fieri, sine maturescere primo.
Magna nec est uno condita Roma die.

AD M. GEORGIUM LIPtizium, Argent.

SI, quae scribo domi domique servo,
Cuncta carmina publicare vellem,


image: s028

Quantum me cumulum putes habere,
Liptizi? duo baiuli ista spisse
Robusti gererent: sed ipse solus
Portans omnia sentio laborem
Nullum: nec capit ulla lassitudo
Adsuetum cerebrum metris gerundis.
Interdum tamen optimi Falerni
Bibo largiter optimum liquorem,
Qui doctis celer est equus Poetis,
Et axungia versum bonorum.
Iucundâ fruor hâc refectione,
Meque hâc roboro recreatione.
Mecum Participa hanc refectionem,
Hâc mecum fruere allevatione,
Liptizi. Puer attulit saporem,
Attulit mihi nobilem saporem,
Attulit vetulum mihi Sabinum.
Si vis, ut volo, iungito sodalem
Sturmium, tibi amiculum mihique.
Vicinam placet ire sub popinam
Cum vino. Stomacho latrante nostro,
Aut assas cupiemus inde carnes,
Aut ut pisciculos minutiores
Elixet, dabimus coquae negotI
Hoc Sarae, speciosulae Puellae,
Humanae, peramabili puellae.
An necdum properas adire, et esse
Mecum significatione factâ?
Vola, iam meus esurit sititque
Et murmur crepat usque et usque murmur


image: s029

Mussat Ventriculus. viam vorate,
Aut hinc exeo, nec videndus illâ
Vobis luce, mihi bene atque laute
Vivam. Fallor: an ad fores adestis?
O ad fercula sedulos sodales!
O ad pocula sedulos amicos!
Vobiscum iocer. En comeste mecum
Et potate. SALUS, amice Sturmi:
Liptizi, tibi potus iste PROSIT.
Hunc comburo diem. Volente Phoebo,
Cras Musas iterum colemus almas.
Saltatrix agite adsit heic puella
Una atque altera: totus in choreis
Totus in patmisque poculisque
Mentem rectius anxiam creabo.
Quis haec gaudia tentet impedire?

AD DANIELEM CORNIUM, Sonnenburg. March.

OFficiis homini, si vult homo scilicet alter,
Et deus esse potest, et lupus esse potest.
Non possum deus esse tibi, doctissime Corni.
Ut deus haud tibi sim: nec lupus esse Volo.
Nôsti, quam tenuis, quam sit mihi curta supellex:
Omnibus illa tamen libera tota bonis.
Unicus aediculâ Bylo est exclusus ab illâ.
Qui niger est, hominem, Flacce, cavere iubes.

AD GEORGIUM [(transcriber); sic: GEORGIUN] MALLEOlum, horti Melissaei surculum.

MAlleole, affligor, premor, et tamen haud premo risum.
Rideo fortunam, quae stolida et fatua est.


image: s030

AD ELISABETHAM, VIRGInem Witeberg.

MOllis ELISA, tui cui creditus ardor amoris
Est semel, exstingui ne patiâre magis.
Rara est in pulcrâ Constantia Virgine Virtus:
Vix inter centum liberat una fidem.
Ex tot periuris CENTESIMA FIDA puellis
DA CONSTANTINO te sine fraude PROCO.
Hôc sibi de genero gratetur uterque parentum:
Gaudeat hôc superûm munere tota domus.
Quae negat ingenui studioso foedera lecti,
Cerdonum pugnis dignae puella meri est.

AD PUDOREM, DE POlyphemo.

I prae, Caste pudor: tunc penna licentius audet.
Nam sine te vatem credo placere nefas.
Qualia sexcentis cogit Polyphemus in horis:
Talia me memini saepe cacare metra.

IN THRASYBULUM.

DUrrima qui nuper dici, Thrasybule, negabas:
Dignum te dicit durrima quisque pati.

AD BYLONEM.

AIebant, Bylo, te res praescire faturas.
Dic mihi, quo tandem tempore eris sapiens?


image: s031

AD CATHARINULAM, MIchaelis Engelmanni, Francof. ad Oderam in offic. Sciurina tupoqe/tou filiolam, Anno. 98. IV. Oct. inter X. et XI. horas natam.

ELegantula pupula et puella,
Cui mundi faciem datum videre, et
Terrae corpus ocellulis venustis;
Salve, salve anima ô redempta, salve
Horti surcule caelitum deorum,
Sane nasceris ad tui salutem.
O virguncula, cresce,, cresce, cresce:
Una crescat et aureus puellus!
Iam lallate, dein lalei=te grandes
Grandi corpore mutuos amores.
At quid hoc precor? insitum puellis
Naturâ, iuvenes amare comptos.
Quin sacri regimen tibi FavonI
Ex totâ precor atque dono mente.

AD M. IO. CHUNR. WAgnerum, Wirtemb.

SPonsa duplex, Wagnere, tibi concreditur, una,
Ingressura tuum Barbara bella torum.
Altera cum Christo communis. utrinque laborum
AEtna est. Quae tua sunt, fac, Deus addet opem.


image: s032

IN COPROSTOMUM.

Sum (fateor) semperque fui, Coprostome, pauper,
Sed non obscurus sum, lateove domi.
Urbe leger variâ: ZUBERUS, dicitur, HIC EST.
Ast de te novit patria sola loqui.
Hoc ego tuque sumus. sed et hoc discriminis audi:
Quod sum, non fies: tu quod es, esse nego.

IN MYSTILLUM.

AUt tu stultus es, aut homo superbus.
Quid si sis homo stultus et superbus?
Id, Mystille, tibi exigis probari.
St mutaberis, ecce pernegabo.

IN BYLONEM.

PArvus es, et magnus vis, Bylo, subinde videri,
Magna fac, et tandem vir mihi magnus eris.

IN MARCULUM.

ANno vis fieri sequente Doctor.
Mirum! Marcule, stultus hoc es anno.

DE THRASONE.

QUo fortis videatur homo, Thraso vulnera iactat
Ostendens corpus, brachia, crura, pedes.


image: s033

Fortior est, credo, quisquis sine vulnere pugnat,
Integra commonstrans corpore membra sue.

IN BYLONEM.

QUi serit, ille metit merito convicia, Bylo.
Qualia dixisti: talia reddo tibi.
Nunc ego te novi. discede, facesse, lacesse
Nunc alios. Nidum iam tibi finge novum.
Mellea decipiat me praefocatio nunquam
Posthac: a tectis absit hirundo meis.
Quid sunt, qui violas et dulcia mella loquuntur?
Dicam, si nescis: Teuto vocaret aves.

IN PHILAENUM.

QUae nec Claranus, nec desita verba Modestus
Perciperet, Latii mella, Philaene, vocas.
O dignas risu nugas dignasque cloacâ!
O te vesanâ futilitate virum!
Non opus est lectore tuis, sed sphynge libellis,
Iudicioque potest nemo placere tuo,
Evandri mater linguam fuscare solebat,
Qui similes voces reddere posset, erat:
Praeter te vero te nemo intelligit, immo
Nec tu te. res est altera, prisca sequi.

AD BYLONEM.

QUaerere saepe soles, qualis sim, Bylo, futurus.
Si fortasse aliquo tempore dives ero.


image: s034

BYlo, putas aliquem mores praescire futuros?
Dic mihi, si fias morio, qualis eris?

TESTIMONIUM, WOLFgango, Odontio Misnico, Graezensis Gymnasii alumno, datum.

LEctor, ave. scidulam [Reg: schedulam] qui praebet ODONTIUS istam
Tuo videndam vultui,
Maturo Phoebi coluit penetralia fructû
Per sesquiannum GROEZII.
Nephaliae studuit: pietatis adhaesit amori,
Domi scholâque sedulus.
Hunc commendo tibi, quicumque relegeris isthaec,
Favore dignum candido.
Quae quis Castaliae dat dona bibonibus undae,
Collata rectê quis neget?
Frigidus haustus aquae sitienti traditus ori
DEI favorem fenerat.

IN ASTURCONEM.

ASturco, mea lingua fixa non est.
In fructum taceo meum, tuumque
Damnum. Te mea mens latere debet.
Scit loqui quoque, qui potest tacere.

DE MAURO.

SE fore Doctorem Maurus promisit in anno.
Non annus vertens, sed (puto) magnus erit.


image: s035

IN VINNULAM.

NE iacta castos intacti Corporis artûs.
Quum tibi sint aures, Vinnula, fronte cares.

TUMULUS PHRYNES.

QUis iacet heic? Phryne. qualis fuit, accipe paucis:
Parva quidem, verum prava fuit meretrix.

IN BYLONEM.

NIl aliud loqueris, Rhodomellam praeter amicam,
Teque illi gratum, pumile Bylo, putas.
Dispeream. si tu Nymphae praestare matellam,
Tergere vel salvo es dignus honore nates.
Donavi tamen, inquis, amicae carmina centum.
At iam sunt meritis facta cloaca modis.
Et Rhodomella tuum didicit censere poema.
Non magis hoc, dici nomine vult alio.
Si decus uxoris decus est ex parte mariti,
Et contra: probri iure timore facit.

IN MYSPHAGUM.

DE Fidentino conquestus fure Poeta
Clarae Bilbilidos, Mysphage, saepe fuit.
Non mea stat contra, sed ait tua pagina fur es.
Furta tibi quaeram, si reperire pudet.
Sic, ubi multisonâ fervet sacer Atthide lucus,
Cecropios questûs improba pica gravat.
Sic Arretinae violant crystallina testae:
Sic gemmae factus detrahit arte lapis.


image: s036

Si quid habes puncto dignum, priscique Poetae,
Utere: sed ne dic carmen id esse tuum.
Mysphage, decipies alios: me fallere nescis.
Quid Maro, quid Naso scripserit, hoc didici.
Summa mihi veterum sunt oblectamina vatum
Scripta: novi sapiunt, qui sapiunt veteres.
Tu solum nostri vatem veneraris Abelum
Temporis. hunc ars est, Mysphage, nulla sequi.

AD IOANNEM SEUSSIUM de Weissensehe, Palat. Illustr. Styriae Optimat. Advoc. Iur.

CUr plumbei nostris Poetae saeculis,
Inepta cur sint carmina,
SEUSSI, rogat mortalium pars maxima,
Et seire caussam discupit.
Tot plumbeorum caussa vatum, carminum
Tot plumbeorum, plumbea
Sunt dona. si vates ferant dona aurea,
Aureola texent carmina.
Quod Marcus olim carmen accepit breve
Antonius de piscibus
Per Oppianum, singulis pro versibus
Nummo redonato aureo,
Summâ retulit hoc gratiâ, auterem dati
Veneratus aeque carminis.
Archilochus etiam per Lycandrum carmine
De laudibus scripto illius


image: s037

Argenteis nummis refertum pileum
Accepit, ô fomes studI!
O aureum priscis Poetis saeculum!
At plumbeum nostratibus!
Nec sola causa haec Nunc Poetae plumbei
Recoctioribus nocent:
Dum sublegendo aliena passim carmina
Dono patronis offerunt.
Quod crimen hoc minime ferundum tempore:
Apibus cibum fucos rapere.
Doctos viros fastidiunt haec saecula:
Et semidoctos promovent.
Mirum sit, artes interire? vatibus
At imputandum nîl bonis.
Sunt hoc, eruntque cuncto semper Olfii,
Curare quos, Seussi, nefas.

AD IOANNEM MICHAElem Tallingerum, Austr. Sponsum Nobilem, cum Annâ Walneria, Sponsa nobili et lectis. simâ.

TALLINGERE, torum paras recentem,
Et unis aliam tibi maritam,
Matronam bene nobilem, pudicam,
Formosam, Veneri parem colore,
Et virtute parem Deae Minervae.
Quod si divitias referre vellem,
Iunonem loquerer. Beata sors est
Tali coniugio frui. Merentur


image: s038

Id paeuci, tibi quod Deus deorum,
Tallingere, manû dedit potente.
Verum quum probitas et ipse candor
Mercedem referant suam, necessum
Obstupescere non videtur esse:
Opes quod Superi tuas secundent,
Et magnos prius augeant acervos
Nummorum bene dite cum maritâ.
Te castris ita Martiis gerebas,
Ut praeter reliquos amandus esses,
Demi fortis, et hostico tumultû:
Quando Carolus Archidux, et eius,
Qui nunc imperium tenet potenter,
FERNANDUS suboles, fidem fidelem
Perspexêre tuam; pecunioso
Dum tu militibus quibusque sacco,
Ceu stipendia singulis locanda,
Argutis sine fraudibus dedisti.
Hinc est nobilitas tibi tuoque
AEternum generi tributa claro,
Non cupîta precum Valore multo,
Sed virtutis amore comparata:
Ob quam te deamat Nagera Doctrix,
E Walneriadum domu vetustâ
Quae prognata, viroque nupta magno,
DOCTORI medico, pari favore
Te iam prosequitur colitque sponsum,
Et carum venerabitur maritum
Toto tempore, luce, nocte totâ,


image: s039

Domi sedula, nec foris molesta.
Ambos obsecro vos valere belle,
Ambos obsecro vos diu vigere
Salvos, incolumes, ferace lecto.
Tu turtur, rogo, sis tuae maritae,
Sponse nobilis, ô venuste sponse:
Tu columbula sis tue marito,
Sponsa nobilis, ô venusta sponsa.
Ut vos: sic ego cum meâ puellâ,
Opto vivere dulciter ROSINA.

AD IOANNEM WOLFINgerum, Labacensem, Carnum.

HOc si miratur quis, WOLFINGERE, theatrum:
Quod manus archetypi condidit alta Dei:
Si varios tractûs, populos, si denique claras
Urbes Europae; si latus omne maris;
Omni SPINDLERUM iure admirabitur idem,
Qui vidit, quod nec lumina mille vident.
Magna viri celebris sortitus nomina passim
Zelandis rixa est Carniolaeque suae.

AD IOANNEM SCHEMElium, Rotenburgo-Tub. Fr.

SOle carere prius, quam fidis mundus amicis,
Arpinate gravi Rhetore teste, potest.
Haec tibi, Schemeli, movit sententia mentem.
Sat bene. sed socios elige mente pares.


image: s040

Amphiaraus erat per se satis integer augur.
Et novus Othrysio claruit orbe deus:
Attamen a terrâ iacuit post arma voratus,
Adrasto cepit quae monitore miser.

AD HULDRICUM HOLZErum, Groetzii Advoc. Iur. Virum tetra/gwnon te kai\ paideuto/n.

SAEpe meos laudare soles, HOLZERE, libellos.
REGIUS ecce negat. non minus ergo soles.
Quid? quod amore mei demulsus saepe dedisti,
Haud alius potuit quae dare dona mihi.
Ecce nigros iterum contorquet et implicat ungues.
Quo magis angatur, tu mihi mitte magis.

AD BYLOVIUM.

QUo stas cumque loco, semper, Rhodomella, Bylovi,
Dicis, et hanc unam vanus amator ais.
Haec audit stultumque vocat ridetque cachinno
Effuso. non vult nubere, credo, seni.
At tu te iuvenem iactas? puer esse, Bylovi,
Cerneris. in tanto corpore quis vir erit?
Pygmaeus nullum gignet (mihi credi) giganta.
Mentiris. non vult te Rhodomella. sapit.

DE IUVENE QUODAM GERmano, in Italiam forte profecto.

AUsoniam venit iuvenis Germanus ad oram,
Inter delutas eductus et optima fercla.


image: s041

Cogebatur ibi vesci rurestribus herbis,
Arida cum caperet coniunctis prandia caenis.
Fûgit, et ad patrios iterum se contulit agros.
Huîc pater: ô fili, quae te subitanea duxit
Caussa domum? gnatus verbis responderat istis:
Hâc herbas fervente meras aestate comedi:
Ne faenum daret ergo mihi fera bruma, verebar.

EQUITIS POSTULATUM.

SI mons est, sis lentus eques: si vallis, in illâ
Vade: viâ planâ curre domique ciba.

AD CHRISTOPHORUM THOmam Walliserum, Musicum Excellentem.

QUale gravis nectar manabat ab ore Periclis:
Quale suo carmen funere plangit olor:
Quale morabatur Siculo melos aequore vela:
Tales sunt numeri, MUSICE blande, tui.
Non sine teste loquor. RASELIUS adserit, immo
Adstruit hac pleno Musicus ore chorus.

IN PYRRHUM.

QUi curiose cuncta, pyrrhe, disquiris,
Et negligenter officium tuum curas,
Mendace me favore prosequi noli.
Ut malevoli plerumque curiosi sunt
Et anxiosi: imponis hâc mihi nassâ.
Dum ludis, aspere me laedis et mensam.


image: s042

Id publicus, caveto, vindicet Scazon.
Iambus id, caveto, vindicet mordax,
Quem stringe: in te laesus aspero morsû.
Hostem Poetam Pluto proximum nolit.

AD GEORGIUM MALLEOlum.

QUamquam nunc doctas artes male saecula tractant,
Malleole, ac studiis gratia rara datur:
Ne tamen absistas Clarias adamare puellas:
Per quas, MALLEOLUS, turba loquetur, hic est.
Ad clavum sedeant asini cymbamque gubernent:
Ride, si stulto remige prora natat.

IN BRONCHUM.

SI vis, ut placeas, inepte Bronche,
Risum fac teneas et os coarctes,
Distortum tibi cum sit et probrosum.
fletum non veto. forte plus placeres.
Sed fle per digitos, eosque ride.

IN NAEVIUM SEU BYLOnem.

SI posses ipsam, Naevi, mihi demere vitam,
Omnes (quod novi) persequerêre vias.
Sed res a tali non pendet tanta Coroebo.
Quin latet in manibus sors mea, Ihova, tuis.
Naevi, quod poteris, Naevis quod collibet, aude.
Iam scio, quod patriae sis mera larva tuae.


image: s043

AD VALENTINUM CLESsium, P. L. Virum Doctiss.

SUnt duo, qui spargunt contra me crimina, CLESSI,
Carmina, da veniam, dicere constitui.
Alter in illustri est obscurus Marchide vates,
De grege quem puerûm vincere quisque potest.
Alter at in Styriâ, sed non Styrus ille, Coroebum
Nomine condigno natio Boia vocat.

IN PHILOTHESIUM M. GEORgii Lebemyci, Austrii, LL. Candid.

HOc arvum, LEBEMYCE, tuum: quo semine gaudet?
VIRTUTIS. Vitii non habet aera locum.
Si bonus a laetâ sator audit messe: malignus
Iste sit, hunc stupre qui tibi foedat agrum.

IN GALLAM.

AUrea vestitû, scabiosa in corpore toto,
Vestitum noli vendere, Galla, tuum.
Decipitur stolidum pretioso vulgus amictu,
Quamvis sit scabie tota referta culis.
Si decus externum deponis, corpore nuda,
Te monstrum dicet quilibet esse ferum.
At vos, ô iuvenes, qui vultis amare puellas,
Ad quamvis lecti ne properate facem.
Dropace decipiunt iuvenes pleraeque puellae:
Nativam faciem raraque virgo gerit.
Incautus pessum procus it. miserabilis error.
Iure perit, monstrum qui sibi tale vovet.


image: s044

AD RUNCUM.

PAuper es, et vitam fers indignanter egenam,
RUNCE. viri non est nomen inane boni.
Paupertas misera est, sed non inhonesta. dat, aufert,
Mutat egestatem divitiasque DEUS.
Fer lente, quod IOVA dedit. mutare laboras
Frustra. Fortunae desuper aura venit.

AD PAULUM ROSAM, Thuringum, in eius Philothesium.

PAULE ROSA, Aonii rosa pulchra et odora roseti,
Visne tuis iungam lilia nostra rosis?
Area prima tuo imperio mihi detur in horto?
Sed scio, quid voto hôc simplice, Paule velis.
Culta Poetarum, ceu lilia, carmina fragrant.
Convivas animes iste lacesset odor.

AD STEPHANUM EIBENspacherum, Araeflavianum.

SI quis, honos nostris Eibenspachere libellis,
Posset adhuc nidum fingere corde tuo:
Haec mihi congesto strueretur ab aggere sedes.
Aptior ambobus non locus esse potest.
Sex ego versiculis animum tibi mancipo totum.
Si capis hanc arrham, factus es ALTER EGO.

AD CHRISTOPHORUM GOEzium, OEtingensem.

GOEZI, gloria Musici senatûs,
Ex morbo male longule laboro.
Scin' illam speciem? crumena tabet.


image: s045

AD IOANNEM BELIZIUM, Semnonem.

HActenus in sophies studio versate Belizi,
Nunc capis in doctas Biblia sancta manûs.
Cautus es heic lector, nec praeceps. perlege textum
Crebrius, et sensum collige. plana via est.
At glossas cense. Glossarum machina nutat.
Optimus interpres spiritus ipse sacer.
Hic hoc, ille modo scripturas explicat illo.
Et sunt in sensu vix duo tresve pares.
Id ne te moveat. Citima haec sunt saecula. mentem
Quisque suam sequitur. tu lege verba DEI.
Cognita te multum logices praeceptae iuvabunt.
Hinc, quid sit rhto\n, quid dia/noia, vides.
Te sanctae linguae, pelagi te flumina Graii
Ad fontem poterunt hunc animare sacrum.

AD M. IOANNEM NIGRInum, Austr. scholae Losdorpianae collegam.

AMisi (doleo) tuam carmina docta, NIGRINE.
Candorem nequeo perdere. corde gero.

AD BYLONEM.

SI versûs facis, usque, Bylo, friges.
Non me caussa latet. cupisne prodam?
Hanc febrim generat tibi Poesis.


image: s046

AD ALBERT. FRIDERICUM Mellemanum, Poetam Nobilem et Sententiosum.

LExica quum versent alii vocesque Poetae
Quaerant vetustas, ut suis in versibus
Insertent: minime taleis imitâre, Poeta
O Mellemane, melle dulci dulcior.
Tu sententiolis concinna Poemata farcis,
Crocoque condis optimo atque saccharo.
Hinc aliis longe maiorem carmine laudem
Merêris. Euge belleque hoc tuum decus!
Sicut in Oceanum declivia flumina currunt.
Tua sic fluunt fluore facili carmina.

AD VALENT. OCKELIUM, Fr. o(mo/stoixon in itinere Pannonico et Sclavonico.

OCKELI, qui vis Augustae moenia clarae
Cernere, Cirrhaei vis ibi fontis aquas:
Suadeo, quo facias. largos reperire patronos,
Ad studia auctores continuanda, potes.
Sis pius ipse, probus sis ipse, modestus es ipse:
Hâc quoque discipulos instrue lege tuos.
Quodque decet iuvenes, mansuetos indue vultus.
Adspectû gaudet liberiore puer.
Sobrietas urbi te commendabit et orbi.
Si vis Augustae vivere, vive pie.
Nec Venus aut nocuo te Liber amore venenet.
Grande est incautos praemonuisse lucrum.
Si non fert fructum, laudes redipiscitur amplas,
Debita qui iussi pensa laboris agit.


image: s047

AD MATTHAEUM ZUBERUM, Amicum, virum doctum, et Poetam Coronatum.

PRovocas Zubere. Quid est quod urges?
Tu move doctae citharae, lyraeque
Plectra, te semper decet esse laetum, et
Orphea cantû.
Incitet caeli nitor, et serena
Te dies: gaude, quia campus albet
Flore, iam surgunt violae rosaeque:
Frigora cessant.
Iam gregis custos, oviumque Pastor
Cantat, et passim teneris in herbis
(Ut vides) ludit pecus, ipsa saxa
Voce moventur.
Arborum frondes levis aura stringit,
Hinc aves nidô placide queruntur,
Audiunt cantus, iterumque voce
Aera mulcent.
En legunt Nymphae tibi iam corollas,
Dona Musarum cape mente grata,
Plura post mittent, cape dona Florae,
Optime Vates.
His vale, nox est, duplicantur Umbrae
Solis occasu, pecudes quiescunt,
Ergo nos hic iam taceamus, at cras
Plura loquemur.

Georgius Cornarius. Witebergae mense April. die 3. Anno.

VIVIt et aVXILIVM fert DeVs, VsqVe beat.