11 April 2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

AMPLISSIMIS viris et Dominis, Consulibus Senatoribusque Rei pub. Monacensis, Dominis suis observandissimis, S. P. D.

QUàm primùm munus docendi iuventutem in Republica vestra, Amplissimi patres, suscepi, statim id negotii mihi dari intellexi, ut pueros meae fidei commissos, et in bonis literis, et honestis moribus rectè instituerem. Quod quidem eo diligentius facio, quòd sciam pium opus esse, et videam vos hanc nostram scholam (quam poeticam vocant) liberalissimè fovere: tantum abest, ut eam vestra auctoritate, omnique benevolentia, non quottidie magis iuvare, et promovere cupiatis.


page 48, image: s048

Quamobrem cum proximê praeterita hieme, saeviente apud nos peste, rus habitatum, cum quibusdam discipulis concessissem, cogitavi honestum, et ex usu discipulorum fore, si sub reditu nostro in urbem, puerorum ingenia ludicra quadam actione exercerem. Sed quia profana, ob gestus aliquando petulantiores, non omnibus probantur, sacrum propositi nostri argumentum elegimus. Quo sanè invento, rem (quod dicitur) factam habere, non difficilis mihi coniectatio erat. Statim igitur id quod erat sacrum, et Euangelicum, poetas imitatus nostri saeculi plures, in formam Comicotragici Dramatis, numeris Iambicis redegi. Deinde pueris dedi, et publicè agere institui. Neque leviusculis causis ductus: quippe sciebam, disciplinam iuventutis publicam esse debere: maiorum ex Platone officium, curare, ut tenella iuventutis germina ad iustam frugem virtutis adolescant:


page 49, image: s049

in publico loqui discant: ut de rebus cum gravitate, alieniore aetate facilius disserere possint: et in summa, nihil non tentent pueri, quod sibi non possit laudi esse et duci. Quod maximum est, vobis Amplissimis viris, sui profectus specimen ederent publicè. Huiusmodi denique ludo sapientia comparatur, quod versatur in contemplatione. Est autem in sapientiae contemplatione, oblectatio eximia, iucunditas inenarrabilis: quae ut propria ex ludo petitur, delectamur utique earum rerum contemplatione, quas appetimus, vel quas agere instituimus. Unde Proverbiorum octavo: Delectabar per singulos dies, ludens coram eo, et ludens in orbe ter rarum. Quis potest esse ludus Deo gratior, quàm ille quem ex Euangelii veritate nobis, tamquam ludum verissimae sapientiae inculcamus? Utinam in frequentiori usu esset huiusmodi Comoediarum actio: sed ita, ne in


page 50, image: s050

theatrum veniret innocens illa pueritia, ut derideretur à spectatoribus, ut plerumque fit, sed potius ad maiora exhortaretur: quod demùm fit, si placet, et stat Comoedia. Hic ego non moror quorundam cavillationes, qui hoc studiorum exercitium ê scholis planè, quasi Histrionicum, eiciendum clamitant, probroque ludicram artem et scenam ducunt. Dicet fortassis aliquis: Christus non lusit, non ludendum cum Euangelio, non in scenam trahendus Christus, aut sancti eius, verba Christi non in rhythmos trahenda, etc. Bene. Nemo bonus id in contemptum tentavit unquam. Ego verò non malè illos agere puto, qui haec, et huiusmodi alia exempla ad imitationem Christi, sive per comoediam, sive alio Dramatis genere plebi proponunt: unde quilibet imperitus, vitae suae ad gloriam Dei instituendae rationem inveniat. Quoniam ferè omnes homines huiusmodi piis actionibus


page 51, image: s051

delectamur, et capimur: quas et Ecclesiae hodie conservat auctoritas, ut videmus multis in locis annuatim ferè fieri ludos sacros, passionem Christi imitantes. Quis improbavit? Igitur nec huiusmodi nostros ludos sacros è schola reiciendos puto. Quod si quis aliter sentit, oportet hunc ferè maiorem partem sacrarum Comoediarum delere, et abicere. Quare aliorum patrocinio auctoritateque fretus, in hoc genere ludorum memet antea saepius, et adhuc exercere soleo. Non docemus pueros lascivire, immò cum summa modestia et reverentia Evangelio digna, imitari Christum. Legimus quidem Comoediarum actores à Tiberio et Nerone Italia pulsos, sed ob flagitia plurima. Qui verò artem puram, cum continentia imitati sunt, in gloria erant. Sic Cicero Roscium histrionem oratione elegantissima defendit, eo quòd populus Roscio gestum agente, tumultuarit.


page 52, image: s052

Quin et idem Roscium suas delicias dictitare solitus fuit: et id tantum ob summam artificii peritiam. Augustus Caesar histriones singulari privilegio donavit. Graecis verò etiam prodiisse in scena, honori fuit, nec probro datum est. Certum denique erat apud veteres, doctissimum in scena propter artificium, dignissimum quoque curia propter abstinentiam. Porrò cum Ophileten nostram publicè in vestra Republica, Ampliss. patres, saepius spectandam proposuerim, non indignum videtur, eandem etiam vestris dominationibus defendendam tradere. Igitur Amplissimi patres, libenti suscipite animo parvam hanc opellam nostram, bonique consulite, quod bono animo publicavi. Praeterea sic statuatis velim, me tam esse deditum vestrae iuventuti, quàm qui maximè: et si qua in re opera mea, puerorum rationibus, studiisque melius fieri potest, omnem me moturum lapidem, certius


page 53, image: s053

vobis polliceamini, licet. His ego me V. D. commendo subditè. Valete felicissimè. Ex Musaeo nostro, Kalendis Maii, anno Domini M. D. XLIX.

V. D. Deditissimus, M. Hierony. Zieglerus Rotenburgensis, poeticae Scholae praefectus, etc.

AD CLARISSIMUM virum D. Martinum Klostermair, Medicinae doctorem, etc. Hieronymi Ziegleri decastichon.

Si quid Ophiletes potuit, clarissime Doctor, Musis
Nosti: iudicio statque caditque tuo.
Omnia praestitimus, querimur licet improba
Tempora, quòd soleant laude carere sua.
Nos tamen officio satis est studuisse frequenti,
Exiguum quamvis carmina pondus habent.
Nemo suae merito fraudetur laudis honore:
Quod potuit, praestat, si meliora nequit.
Quare ne grave sit, sacras defendere Musas,
Tempore quo deceat, conciliante loco.


page 54, image: s054

PERSONAE DRAMATIS.

Christus Rex regum, et Dominus dominantium.
Ioannes, Philippus, Petrus, Bartholomaeus Apostoli.
Dathan, Levi, Caleph Pharisaei.
Syrophoenissa.
Iamnis, Laban, Beniamin, Mesech Servi, et debitores Regii.
Logistes.
Dromo lorarius.


page 55, image: s055

PERIOCHA.

Orbe in vago, Rex omnium ditissimus
Posuit suis cum servis rationem semel.
Hos inter unus debuit milia decem
Illi talentorum: solvendo non erat.
Luget, rogat patientiam. Rex protinus
Eius misertus, donat debitum. Sed is
Tanti benficii immemor, servum alterum,
Et debitum ob parvum, vocat, tractat malè
Scelestus, inque carcerem mittit virum
Rectà, miser donec sibi dat debitum.
Et ecce postquam Rex hoc factum comperit,
Gravissima punit poena servum nequam,
In carcerisque mittit tenebras pessimum:
Unde ille non exiret, donec solveret.
Sic omnibus facturus impiis Deus.


page 56, image: s056

PROLOGUS.

VObis, mihique spectatores nuntio
Bonam salutem, divino de numine.
Quaeso benignis accipiatis auribus,
Rem non novam fero, sed hac facie antea
Fortasse non visam. Noli mirarier,
Quòd Drama Comicum feci de re sacra.
Nec vos mihi iure irasci posse arbitror,
Quòd bona bonis ferri reor aequum maximè.
Nam cogito decere mortales, dies
Noctesque (militamus qui Christo Deo)
Heic illius tractare verba sedulò,
Qui nos redemit Daemonis de faucibus.
Si quaeritis, quod nomen huic sit Dramati,
Dicam: Ophileten voluit auctor dicier.
Rex qui suis cum seruis rationem cupit
Ponere, redemptor Christus est mortalium:
Cui pater de cunctis iudicium dedit.
Sed debitores serui, nos homines sumus.
Ad quos sacrorum mandatorum pertinet
Impletio. Talentorum sub maxima
Summa, tenetur peccatorum enormium
Tantum, sua quantum pietate nullus est,
Qui posset expiare longo saeculo.
Nunc vos rogo praesentes date silentium,
Ne terreat pueros vel plausus insolens,


page 57, image: s057

Vel clamor aut strepitus, sicut fieri solet,
Ubi artium bonarum nullus est honos.
Talis iocus, risus, lepos heic fingitur,
Qualis decet mentem piam, et dignam Deo.

OPHILETES. ACTUS PRIMUS.

SCENA I. Dathan, Levi, Caleph, Pharisaei.

[Note: Dat.] NIsi me animus fallit, dabit magnum malum
Iesus, fabri illius Iosephi filius,
Nova sua doctrina, quam vulgo docet
Quae si non astu providetur, proximè
Rem publicam nostram, scio, pessumdabit.
Et oscitantes nos omni amoto metu,
Nihil timentes, protinus planè opprimet.
Quem non pudet quicquam, contemnit omnia,
Quaecumque patres nostri multis saeculis
Et sancta et immutata conservant. Vide
Modò quid ipse designarit, proferam:
Namque illa quae antehac facta sunt, obmittimus.
[Note: Le.] Quaeso quid est? Da. Manibus illotis passus est
Capere cibum suos discipulos publicè.
[Note: Cal.] Quid audio? tantum facinus ille ausus est?
Disrumpor iracundia: vellem nimis


page 58, image: s058

Ipsum mihi dari, hoc irae evomere in eum.
Nunc quicquid est, ulciscier cupio scelus.
[Note: Dat.] In ore iam est omni populo, indignissimè
Factum boni clamant omnes. Et denique
Si conferendum est exemplum, nos non videt
Facere haec. Quid inde fiat, vos discernite.
[Note: Cal.] Manibus pedibus esse elaborandum puto,
Ne latius serpat mali hoc in publico.
[Note: Dat.] Quid si rogemus ipsum, quo respondeat,
Quid hac sibi tanta velit licentia.
[Note: Le.] Astutus est, responsum protinus dabit,
In Protei morem potest se vertere.
Expertus ego loquor: nam saepe interfui,
Quibus modis viris bonis illuserit.
[Note: Cal.] Verum est: inultum non feret tamen, mihi
Credas velim. Nam iam seniores quaeritant
Causam nec is, eum quia decrerunt tollere
Prorsus, molestus ne posthac nobis siet.
[Note: Dat.] Ubi locorum nunc est, nescis tu Levi?
[Note: Le.] Exisse nuper civitatem novimus.
[Note: Dat.] Igitur eò pergentes, mox rogabimus.
[Note: Cal.] Sic censeo: nec differendum est amplius.
Quod si id suo exemplo fecere ceteri,
Nobis relictus est obiurgandi locus:
Et illa ab illo animadvertenda iniuria est.
Si vultis, illum dictis confutabimus
Facile: vide tristis vultu severitas


page 59, image: s059

Inest, videturque esse quantivis preci,
Et territat minis stultam plebeculam.
Nobis scio non imponet, qui novimus
Eius parentes pauperes, quibus fides
Nulla est. Ego ostendam quid sit periculi
Fallere viros, summa hic quibus committitur
Rerum. Quod utinam numen avertat Dei.
Si quid sibi fuerit praesentis consili,
Consumat, age, modò cum nil obsint doli.
Facit magis id adeò, nobis incommodet,
Quàm ut veritati consulat, mihi credite.
[Note: Dat.] Adeste quaeso, quid possit videbimus.
Negare non potest, illotis sumere
Manibus cibos sese, et suos, contra patrum
Decreta. Quid respondebit? nihil, scio.
Non est facile, patrum decreta infringere.
[Note: Le.] Inicies scrupulum homini, credas mihi,
Timere visus est: animus haeret metu.
Nam quisquis in culpa fuit semel gravi,
Dimissus, odit omne quod dubium putat.
[Note: Dat.] Igitur aliò secessit, interim ut sui
Heic nulla fiat sceleris prorsus mentio.
[Note: Cal.] Non effugiet hodie scio nostras manus.
[Note: Le.] Quid vos? mihi restat parum negotii.
Quod cum peractum est, illuc ibimus statim,
Ubi modò est: prudenter observabimus
Tempus, ne possit se verbis defendere,


page 60, image: s060

Aut excitare turbam nobis publicè.
Plebem, suam omnem fecit signis plurimis,
Quae principis fiunt instinctu daemonum.
[Note: Cal.] Sic est, quis etenim non novit fabri illius
Gnatum, esse genitum de Maria coniuge,
Eiusque fratres, Ioses, Iudas, et Symon,
Et illius cunctae sorores sunt apud
Nos: unde tantae virtutes illi forent?
[Note: Le.] At de his melius in crastinum, atque plurima.
[Note: Cal.] Sine eveniat id quod volo, ipse sentiet.
[Note: Dat.] Eamus ergo nunc domum, tuque ad forum.

SCENA II. Iamnis, Laban.

[Note: Iam.] Si me quis ex iussu domini quaesiverit,
Dic praesto me domi sub crastinum fore, et
Lectum esse dudum quantum numûm debeo.
Nunc amplius spectare non vacat mihi,
Qui iam domi frustra totum sedi diem.
Sed ecce conservus, quem quaesivi, venit.
Num'nam quod olim credidi, secum feret?
Nihil video, nisi quod in sinu est manus.
[Note: Lab.] En accipe hoc argenti, quicquid est tibi,
Quod erit apud me reliquum pauxillulum,
Id proximo dissolvam tibi die quoque.
[Note: Iam.] Accipio, et habeo gratiam dedisse te


page 61, image: s061

Hoc, quia necessitas urget gravissima.
Sed quid adeò tristis praeter solitum? quid est?
[Note: Lab.] Ab nescis in quo res meae statu sient,
Quanto in periculo. Iam. Quid istud est?
Lab. Scies,
Modò ut tacere possis. Iam. Abeas insciens,
Ego tibi in pecunia non ambigo
Habere saepius fidem, tu mihi tamen
Verere verba credere? ubi lucri quid est,
Te fallere? Lab. Ergo ausculta. Iam. Operam dico hanc tibi.
[Note: Lab.] Non te fugit, dominum dixisse proximè,
Se velle cum seruis rationem ponere.
Quod si fit, ipse pereo funditus miser.
In eius aere sum, nec unde solvere
Queam, invenio: salus mea ancipiti in loco est.
Quid amplius dicam? numquam solvendo sum.
[Note: Iam.] Licet timore debiti prorsus vacem,
Videamque iam nil tale, sum infelix tamen,
Quod liberis meis panem laboribus
Gravissimis vix comparo, reliquum nihil
Manet: tamen me consolatur unicè,
Quod dicitur vulgo vetus diverbium,
Felix is est (aiunt) qui debet nemini.
Tu porrò despondere animum noli, quia
Dominus misericors est, supplex eius pete
Clementiam [(transcriber); sic: Cementiam] : crede mihi invenies gratiam.


page 62, image: s062

Quin debiti tam magni terminos pete.
[Note: Lab.] Hem debiti à me dura supplicia exiget,
Quae poena maneat memet, hanc certus scio.
[Note: Iam.] Imò ominare melius, mores ingeni
Domini probè novi: quid est multis opus?
Quae posse fieri non putas, fieri tamen
Videbis: ignavos metus fac nescias.
[Note: Lab.] Posthac scio incolumem satis me nunc fore,
Hoc si malum devito. namque in posterum
Cavebo, si servari modò contingeret.
[Note: Iam.] Fiet. Vide me, polliceor istud tibi.
[Note: Lab.] Hem reddidisti animum: mihi fugit metus.
[Note: Iam.] Istud placet, laudabis consilium meum.

SCENA III. Christus: Caleph, Dathan, Levi, Pharisaei: Petrus, Ioannes, Bartholomaeus, Apostoli.

[Note: Chr.] Quid me? quid est, quòd me iam dudum quaeritis?
[Note: Cal.] Quare tuos pateris discipulos transgredi,
Id quod patres nostri ratum esse sanxerint.
Quoniam manus non abluunt suas, cibum
Si quando sumunt: nobis id respondeas.
[Note: Chr.] Quod si videntur vobis discipuli mei
Peccare tantopere in leges vestrûm patrum,


page 63, image: s063

Dicite mihi nunc, quantopere delinquitis
Vos? qui Dei leges prae vestris temnitis.
Proinde si me interrogatis de meis,
Multo magis ius à vobis perquirere
Erit mihi de his, quae cultum cernunt Dei.
Nescitis esse dictum vobis omnibus,
Honore summo patrem matremque affice:
Et qui patri, aut matri suae maledixerit,
Is morte moriatur. Vos autem dicitis:
Quicumque dixerit patri aut matri suae,
Si quando munus offero in templum, pater,
Tibi puta datum, aut tibi mater mea:
Nam maximo quod offero patri Deo,
Non tam meo dabo, quàm vestro nomine.
Et hoc nihil minus vobis doni datur,
Quàm si istud in vestrum privatum commodum
Versum fuisset, aut necessitatibus
Vitae datum: vos etiam mecum habebitis
Commune praemium, quod exspecto à Deo.
At interim nec patrem, nec matrem suam
Honorat, aut necessitate subvenit
Illis, ut exigit lex ipsa tradita
Vobis: Honorabis parentes omnibus
Diebus, ut sis longaevus terram super.
Nostis? Quid hoc? an'ne etiam vos negabitis,
Hoc esse vestris olim dictum patribus?
Quod porrò spectat, ut laves manus tuas,


page 64, image: s064

Prius cibum quàm sumpseris, non à Deo
Vestro quidem, meoque caelesti patre
Dictum est, nec ipse vult adeò observarier,
Sed ab hominibus, humanis traditionibus,
Vobis sacrae rei loco dictum fuit.
Hoc ergo pacto lex divina solvitur,
Dum vestra pertinaces observabitis.
Hypocritae, non'ne Esaias protulit
Verbum, sacro repletus olim spiritu:
Populus mihi (inquit) appropinquat, qui suo
Honorat ore me, labiis me praedicat,
Cor autem eorum longe â me est. Discernite,
Utrum videtur mandatum praestantius,
Id quod Deus sancivit, vel vestri patres?
Videte, dico, et iudicate vos penes,
Num vos, mei've iam gravius peccaverint.
Divinus ille cultus vester, nil valet:
Nam vanus est, et displicet vero Deo.
Audite vos, quotquot iam adestis optimi.
Quod ingreditur in os, non impurat hominem:
Sed hoc, quod egreditur, impurum omnem facit.
[Note: Levi.] Venite discedamus, ne nos opprimat
Ignobile hoc vulgus: Viden sequitur ducem
Suum. Cal. Omnis est grata novitas, ut accidit.
[Note: Dat.] Haec cantio, quae in aures primùm venerit,
Celeberrima est, et omnium gratissima.
[Note: Phil.] Vides, Domine, Pharisaeos offendier


page 65, image: s065

Illo tuo sermone, quare abeunt procul.
[Note: Chr.] Plantatio omnis, quam non plantavit pater
Caelestis ille meus, eradicabitur.
Obmittite illos caecorum quasi duces.
[Note: Pet.] Domine parabolam nobis edissere.
[Note: Chr.] Quid? quaeso adhuc ne vos intelligentiae
Caretis? an nescitis quod transit per os,
In alvum abit, posthac secessu excernitur:
At quicquid ex ore proficiscitur, illud ex
Corde intimo egreditur, id hominem polluit.
Nam ex corde cogitationes exeunt
Malae nimis, caedes, adulteria quoque,
Tum furta, falsa multa testimonia,
Convicia, et id generis scelera quàm plurima.
Haec sunt quidem, quae reddunt impurum modò
Hominem, quòd cuncta corde proruunt malo.
Verùm cibum illota capere saltem manu,
Non reddit impurum te, animus cum est integer.
Eamus hinc in partes Tyri, et Sidonis,
Venite mecum. nam ubi ego sum, vos ibi eritis.

SCENA IIII. Syrophoenissa, Philippus, Bartholomaeus, Christus, Petrus.

[Note: Syr.] Miserere Domine mei, Domine fili David
Audi meam vocem, clamantem respice
Fili David, miserere inquam. nam filia


page 66, image: s066

Mea miserè à daemonio, et sedulò quidem
Agitatur: obsecro, iuva fili David.
Miserere saltem, miserere meae filiae.
Solus potes misereri, si voles modò.
[Note: Phil.] Ab quid molesta haec est nobis mulier, frequens
Obtundit, usque clamat, quis'nam isthaec feret?
[Note: Syr.] Miserere Domine mei, Domine fili David.
[Note: Bart.] Monendus est Iesus, quo ei respondeat.
Domine, rogamus mitte mulierem, quia,
Non desinit clamare post nos: vel iube
Aut taceat, aut abeat, vel redde compotem
Voti, molesta est suprà quàm dici potest,
Implet querelis vel ipsum caelum suis.
[Note: Chr.] Ad perditas oves Israel sum missus huc,
Prodesse debeo meis, haec ethnica est:
Cum qua nihil quicquam mihi est negotii.
[Note: Syr.] Succurre mihi miserae, Domine fili David.
[Note: Chr.] Non est honestum panem sumere filiis,
Eumque dare catellis: quin sine me prius
Dare filiis quicquid volo. Syr. Non refragor,
Verùm catelli etiam de micis comedunt,
Quae de suorum dominorum mensa cadunt.
Novi Domine, populum Israelitas tuum,
Et esse filios tuos: non protinus
Tamen repelles me, quae nunc tantum peto,
Quod non negant domini catellis parvulis,
Micas puta. Iudaeis panibus licet


page 67, image: s067

Vesci, canes qui nos omnes prae se vocant.
[Note: Chr.] Propter tuum istum sermonem vade mulier,
Exibit ecce daemonium de filia.
Magna est fides tua mulier, quare tibi
Sicut petis fiet. Quis non laudabit hanc?
Fides mulieris huius, est solidae typus
Fidei. Procul discedat gens Iudaica,
Quae sedulò fallacias struit suas,
Donec suum Messiam morte comprimant,
De me triumphabunt superbifica manu,
Quando dolori spiritum reddent meum,
Iramque sanguine exstinguent meo suam.
[Note: Pet.] Domine, tibi sis propitius, nequaquam erit
Istuc tibi. Chr. Satana abi post me protinus,
Obstaculo es mihi: quia ea quae sunt Dei,
Nihil sapis, sed ea quae sunt mortalium.

FINIS ACTUS PRIMI.

ACTUS II.

SCENA I. Syrophoenissa.

LAudate Dominum omnes gentes quas circulus
Mundi capax ubique continet, sit et
Nulla adeò muta, quae non praedicet Deum
Ex ore gratifico, qui neminem premi
Unquam sinit. Pietas eiusdem permanet,
In saeculumque durat illius fides.
Cuius sequitur aeternum regnum veritas,


page 68, image: s068

Vera et salus, et caritas, spes, gloria.
Quin insuper animis tollite gaudia nova,
Quicumque colitis puro corde ipsum Deum.
Nam recta dixit, veraque loquutus mihi,
Quae filiam iacentem sanam reperi:
Illa sub hora, qua tunc dixit daemonem
Debere gnatam protinus relinquere.
Quicquid facit, factum probandum perficit.
Et iusta iudicat, bonum considerat.
Terrae Deum proiectae, tota machina
Metuat: timeat hunc, quisquis terras incolit.
Quod voluit ipse, factum est, et quo tempore
Dixit: peracta quando vult, is obtinet,
Fraudique nullum permittit fieri locum.
Felix populus ille est, colendum cui dedit
Sese Deus. Felix quem sic is diligit
Aeternus haeres, ut sit nominis sui.
Mentes regit suorum, et firmat pectora,
Operaque cuncta illorum quos regit, videt.
Hunc qui metuit, eundem respicit quoque.
Nunc igitur ad Dominum voluntas est mea
Directa, fortia scuta qui tenet meae
Salutis, et rata illius spes nomine est,
Quicquid petitum venero, solus dabit.
Non denegat, non respuit gentes quoque:
Quantum modò intellexi, quid fecit mihi?
Quae visa sum esse Iudaeis contemptui,


page 69, image: s069

Hanc suscipit Deus Israel benignius.
Micas rogavi, pro micis dedit mihi
Panem quidem vitae sacrum terque et quater.
Quo pane cuiusvis cor intimum salit:
Exsultat ipse spiritus in eo meus.
Quam perdidi daemoniorum de fraudibus,
Hanc liberavit, reddidit forti manu.
Meam, meam dico sanavit filiam,
In qua amplius spes nulla vitae mihi fuit,
Hanc fecit uno verbulo vivam bene.
Si quis dolet, requirat hunc medicum, quia
Solus potest, solusque vult, solus cupit
Prodesse singulis mortalibus statim.
Cui laus, honor per saeculorum saecula.

SCENA II. Philippus, Bartholomaeus, Ioannes, Apostoli.

[Note: Phil.] Mirum modò, quod ipse narravit Petrus,
De transfigurato Christo, praesentibus
Illis tribus: dictu quidem mirabile.
Ab quàm videre vellem splendorem Dei
Tantum. Bart. Quid hoc quaeso sit factum, edissere.
[Note: Phil.] Hem illinc tibi viden? Ioannes advenit,
Qui huic rei cum ceteris interfuit.
Tute adeò verba mox coràm eius audies.
[Note: Bart.] Quaeso Ioannes, dic dum quid' nam videris.


page 70, image: s070

[Note: Ioan.] Nequeo satis pro maiestate maximi
Dei eloqui. Tamen quod oculis his meis
Vidi, auribusque audivi his, proferam ordine.
Primùm videte, montem quum conscendimus
(Quoniam secuti Christum sedulò sumus)
Fit transfiguratio multum mirabilis,
Christi Dei verè viventis filii,
Praesentibus nobis. Facies eius quidem
Splendentis instar solis, et vestes nive
Albae magis. Quae cum fieri sic cernimus,
Et ecce protinus Moises ipse adfuit
Atque Elias, loquentes Christo plurima.
[Note: Bart.] Quid tum Petrus? vix sese continet scio.
[Note: Ioan.] Bonum est, ait, Domine nobis hic vivere.
Faciamus ergo, si vis, Christe, de novo,
Hoc in loco sancto tria tabernacula,
Unum tibi, unum Moisi, unum Eliae patri.
Adhuc eo loquente, et ecce lucida
Nubes obumbravit nos, et vox edita est
De nube, dicens: Hic est filius meus
Dilectus, in quo complacui mihi optimè.
Nos ibi statim in faciem lapsi, atque exterriti
Iacuimus. at Iesus nos accedens ait:
Surgite mei, quid'nam timetis? surgimus,
Sed ossa et artus gelidus invasit tremor.
Et neminem tunc praeter Iesum vidimus:
His omnibus gestis, montem descendimus.


page 71, image: s071

[Note: Bart.] Quid tum? nihil dixit vobis de rebus his
Dominus? quid esset, vel quid'nam portenderet?
[Note: Ioan.] Nihil, nisi ne publicè dicamus id,
Mandavit omnibus: quod facturi sumus.
[Note: Phil.] Sed ecce Christus advenit, spectabimus.

SCENA III. Christus, Philippus, Ioannes, Petrus.

[Note: Chr.] Quid audio dudum multos contendere
Vos inter, anxiosque saepe quaerere,
Quis maior in regno futurus sit Dei?
[Note: Phil.] Etiam Domine, rogamus id quaeso doce.
[Note: Chr.] O' natio distorta, quàm diu feram
Vos? aut patiar? Hunc in medio puellulum
Vestri videte parvulum, discernite
Quanto minus habeat annorum nunc singulis
Vestrûm? Quid hoc tantisper disputabitis?
Amen quidem dico vobis, attendite,
Nisi futuri sitis sicut est puer
Hic, et nisi efficiamini ut sunt parvuli,
Numquam Dei regnum potestis ingredi.
Quisquis igitur sese tantum demiserit,
Quemadmodum puer praesens est, credite
Hic maximus futurus in regno Dei:
Et qui receperit puellum huiusmodi
Nomine meo, is recepit omni me modò.


page 72, image: s072

At quisquis unum ex paruis his offenderit,
Qui in me fide firma credunt, huic expedit
Et satius est, profundo submergi mari.
[Note: Pet.] Quoties, Domine, peccabit contra me meus
Frater, remittam ei? nónne usque septies?
[Note: Chr.] Non septies dico tibi, nota bene,
Sed usque septuagesiesque septies.
Imò toties, quoties in te peccaverit
Frater tuus. Nam in condonationibus
Eiusmodi, faciles oportet esse vos:
Sicut pater meus remittit saepius
Petentibus veniam pro peccatis suis.
Verùm quod ipse constitui, id erit ratum,
In crastinum quidem rationem conferam
Cum servitoribus meis, et subditis.
Videbo quantum fecerint lucri mihi,
Aut quomodo rerum suarum satis agant.
Adeste seduli, siquid fortè est opus
Opera mihi vestra, praesentes conspicer.
Grave est negotium: nostisque plurima
Debere servos. Vereor ne minus sient
Solvendo cuncti. Debitum augent debito.
Nec mutui finis versuram solvere
Non desinunt, sese implicant multis modis:
Igitur meum est cavere, ne tot debita
Me, aut servitores ipsos nunc eò loci
Redigant, acerba perferamus maxima,


page 73, image: s073

Et tunc periclitemur negligentia.

SCENA IIII.

[Note: Logistes.] Regis dies haec est, qua de suis servis
Sumpturus est expensi, acceptique tabulas:
Subducet omnium rationem. Iustus est,
Non fallitur, nullique facit iniuriam.
Habere vult suum, quod debetur sibi.
Quis arguet porrò illum de levissima
Causa? Quis inquam plus remittit debiti
Debentibus? Nec ipsus unquam debuit.
Vos inter hic praesentes plurimos scio
Regi meo debere. Quid cessabitis
Diu? quid hanc trahitis moram longissimam?
Accedite huc, date rationemque omnium
Rerum. Bonum si quis operatus est, ei
Bene fiet: è contra si quis domino meo
Debebit, hunc animo bono esse postulo.
Nam mitis est nimis, precibusque vincitur.
Quare veni, quid cessas? teque ipsum adiuva,
Pars sanitatis, velle sanari, haec erit,
Ut debitorem regis esse te modò
Fatearis, hoc est unicum effugium mali.
Videte, prodit Rex: dominus meus venit.

SCENA V. Christus Rex, Logistes, Iamnis, Beniamin, Mesech, Laban.


page 74, image: s074

[Note: Chri.] Frugi est homo Logistes, sedulò bonus,
Cui meas res esse curae iam diu
Novi. Sed ecce quem volo, venit. Quid est?
Iam nunc vocasti servitores regiae
Aulae meae: rationem iussisti dare?
[Note: Log.] Iussi Domine. Veniunt, vide adsunt singuli.
[Note: Chr.] Ergo sede, rationum libros expedi,
Album novum, necnon et adversaria,
Accepti et expensi porrò tabulas meas.
Nunc servitorem quemque ex ordine advoca.
Scribe, et lege, atque illorum signa nomina.
[Note: Log.] Heus Iamnis adsis. Chr. Perlegas, quid debeat.
[Note: Log.] Numos ducentos percepit, centum dedit.
[Note: Chr.] Centum mihi debes. Iam. Dabo Domine lubens.
[Note: Chr.] Rectè est, abi, laudo tuam sollertiam.
[Note: Log.] Heus tu veni Mesech. Chri. Quid hic debet? lege.
[Note: Log.] Primûm vide, Domino debes, prioribus
Rationibus positis tecum, denarios
Paulo minus ducentos. Mes. Debeo tibi.
[Note: Log.] Deinde mutuum quod Rex tibi dedit,
Quo sub manu foret, tunc unde viveres,
Nosti? facit quinquaginta denarios.
[Note: Mes.] Fateor, Domine: solvam prompta pecunia.
[Note: Chri.] Facis ut decet, quando impetro cum gratia,


page 75, image: s075

Quod iure debes. Mes. Cur, Domine, non solverem?
Fidei meae facere satis semper volo.
Vale Domine. Chr. Vale multum feliciter.
[Note: Log.] Beniamin accedas. Hic omnium minus
Debet. Chri. Legas. Log. Nummos hic saltem quindecim,
Quos mutuò dedisti, debet, amplius
Nihil. Ben. En accipe. Rex ago tibi gratias.
Serui boni officio functus, bene sit tibi.
[Note: Chr.] Decreta mors est, quaeritur fati genus,
[Note: Lab.] Laqueóne vitam finiam, an ferro incumbam,
Utinam esset aliquid quo me praecipitem darem.
Heu nescio quid iam, quid huic respondeam.
[Note: Log.] Laban, quid ipse murmuras tecum? veni.
[Note: Chr.] Quid hic, legas, debeat. Log. Est summa maxima.
[Note: Chr.] Quantum sit hoc, dicas. Log. Talentorum decem
Milia quidem debet. Chr. Quin redde protinus.
[Note: Lab.] Solvendo non sum, cui vix est teruncius.
[Note: Chr.] Divende quicquid est bonorum, et insuper
Tam liberos, quàm coniugem, donec mihi,
Quae iure debes, cuncta solvas integrè.
[Note: Lab.] O'Rex piissime, et mundi magni arbiter,
Iam statue quaeso gravibus aerumnis modum,
Solvendo non sum. Nulla lux mihi amplius
Secura fulgebit, nisi remiseris.


page 76, image: s076

Patiens mihi esto Domine, reddam, et omnia
Solvam tibi. Fateor tantum debere me.
Antapocham sub optima forma cape.
[Note: Chr.] Meliora mente concipe, atque animum excitae.
Te compotem voti reddam, dono tibi
Quicquid mihi debes, remitto debitum,
In posterum ut discas mercari cautius.
Expunge de libro, Logistes, debitum.
[Note: Lab.] Quis me omnium vivit nunc fortunatior?
Ago tibi Domine rex gratias, ago
Habeoque quas possum modò ter maximas.
[Note: Chr.] Eamus hinc Logistes: nam sub crastinum
Aliud negotii faciundum erit tibi.

FINIS ACTUS II.

ACTUS III.

SCENA I. Beniamin, Laban.

[Note: Ben.] QUid creditori nunc respondeam meo,
Incertus omnino: moram nullam feret,
Scio: suam cupit pecuniam, licet
Parvam, sibi dari. Quàm molestus coniugi
Fuerit meae, domi quum me non invenit,
Dictu facile non est, irasci non satis
Potest, nec interim placandi tempus est.
[Note: Lab.] Heus tu, gradus sistas volo statim, scelus.


page 77, image: s077

[Note: Ben.] Horrore victum trepidus astrinxit rigor.
[Note: Lab.] Quin debitum redde huc. Ben. Centum tibi debeo
Numos: fateor, et solvam proximo die.
Esto patiens erga me, reddam singula.
[Note: Lab.] Quod posco, redde. Ben. Si possem iam, redderem.
Patientiam in conservum habe tuum, rogo.
Nam reddo cuncta, aut infandos quaeso procul
Averte sensus, pectoris sani parum
Compesce motus, dementem mitte impetum.
[Note: Lab.] Non audio te. Nostra non parcet manus,
In carcerem te coniciam, donec mihi
Reddas meum. Quid creditorem fallere
Siet, docebo, si vivo. Ben. Moram rogo.
Permitte paululum modò, inveniam viam
Quam quaero, quae me ab debito extrahet citò.
[Note: Lab.] Nihil audio, tume sic ludificabere?
Huc ergo mecum rectà te tradam meo,
Donec pecuniam dissolvas, carceri.
[Note: Ben.] Ibo, ibo quò me vis lubens, duc protinus.
Unum rogo hinc iam solve inhaerentem manum
Collo meo. Quid tantum stringis guttura?
[Note: Lab.] Absiste, nullas animus admittit preces.
Scio quid queraris, scelere cogitas scelus
Purgare, donec effugias manus meas.
[Note: Ben.] Eheu. Lab. Nihil facis, quin perge proximè.
[Note: Ben.] O'facinus indignum. La. Geminabo, nisi caves.
Et pugnus in mala haerebit, nebulo, tibi.


page 78, image: s078

[Note: Ben.] Heu miseriam. Lab. I praenuntia, quid cessas diu?
[Note: Ben.] Tetigi tui quicquam? Lab. Si tentasses modò,
Ferres quidem infortunium. Dissolve
Huc debitum. Ben. Nequeo. Lab. Intrò te accipiam, atque ibi
Usque ad necem operiere loris pessime.
[Note: Ben.] Hoi hoi. Lab. Quid hic lacrimis opus multis? eas.

SCENA II. Mesech, Iamnis, Christus.

[Note: Mesech.] O'magne vasti regnator freti Deus,
Minimè quidem miror, si qui occipiunt modò
His moribus fieri insani, ex iniuria
Tanta? quis unquam vidit impium magis?
Suppositae serui colla comprimit manu
Ob tam pecuniae parvam summam: pudet
Profectò, nullum caruit exemplo nefas.
Concutite pectus, acrior mentem excoquit,
Quàm qui caminis ignis Aetnaeis furit.
[Note: Iam.] Sensere terrae pacis auctorem suae,
Et huic viro veniae locus nullus datur.
Dicamus hoc factum Regi nostro statim,
Nec servus ille feret inultum. namque habet
Ad omne dirum facinus audaces manus.
Nec cogitat quantum dimiserit sibi
Nuper dominus: ingratum valde sentio.
Regi placet servus pius: sed impio


page 79, image: s079

Succenset, ignavumque semper respuit.
[Note: Mes.] Quid ergo cessamus? Iam. Mecum Mesech veni.
Ego ordine, ut sit actum, dicam proximè
Regi. Videbis quid facere tandem paret.
Novamque poenam sceleribus quaeret parem:
Tanta in magistrum scelera vertentur suum.
[Note: Mes.] Nunc tempus est, quin dimove vocis moras.
En Rex adest tibi, suscepta perfice.
[Note: Iam.] Miserere dicentis, nos audi Rex, brevi
Dicam quid actum sit, piget tamen loqui,
Verum libet. Chr. Dic dum nunc quónam istud malum est?
[Note: Iam.] Te imperia regere, me decet iussa exsequi,
O Rex, vide quid servus ille fecerit,
Cui nuper, omnibus corâm tot debita
Remiseris, valde ingratus, nec mage potest.
Conservus alter illi centum debuit
Ex mutuo denarios, hunc viribus
Adortus est, tractavit pessimè quidem.
Quod est in isto scelere praecipuum nefas,
In carcerem coniecit, donec solveret.
Nefas nocere, vel malo servo, puto.
Hic est bonus, frugi, labori deditus.
[Note: Chri.] Tantum nefas est ausus? et nostri immemor
Beneficii? Iam. Rex vidimus. Nônne est ita?
Rex impium magis numquam vidi, mihi
[Note: Mes.] Credas velim. Chr. Iubete servum progredi.


page 80, image: s080

[Note: Iam.] Haec dum stupentes cernimus, nullam moram
Nobis dari silentii putavimus.
[Note: Chr.] Bene facitis. punire scelera me iuvat.
Lex nulla sceleri parcit, aut poenam impedit.
Quod ipsa lex vult, non vetat fieri pudor.

SCENA III. Laban, Christus, Dromo.

[Note: Lab.] Quis me vocat? Chr. Sceleste serue, et impie
Nequam, tibi nuper non'ne omne debitum
Ultrò remisi, eo quòd me rogaveras?
Cur non oportuit vicissim te tui
Pariter misereri conserui, sicut et ego
Tui misertus sum? Te ergo tortoribus
Tradam meis. Dromo veni, veni, rape.
[Note: Dro.] Quem'nam. Chr. Scelestum intrò, quantum potes, rape.
Cura optimè ad servandum vinctum, atque interim
Constringito quadrupedem, donec omnia
Dissolvat. abduc hinc in carcerem. probè
Custodias volo, molestus ne siet.
Sic et pater meus caelestis omnibus
Vobis faciet, si non imis de cordibus
Vestris remittitis delicta fratribus.
[Note: Lab.] O'morte dira tristius fati genus.
[Note: Chr.] Quaecumque vultis ut faciant vobis bonae
Fratres, facite et illis eadem. Quod oderis


page 81, image: s081

Fieri ab alio tibi, vide ne feceris
Et alteri. Nam qua mensura fueritis
Mensi, pari vobis remetietur quidem.
Date, dabitur vobis: facile remittite,
Remittitur vobis etiam facillimè.
Quod à Deo speras, hoc praestes proximo.
Deus pater meus benefacit omnibus,
Cur non homo benefaceret homini quoque?
Quid indiget Deus operis mortalium?
Nihil. Sed homo numquam non proximo indiget.
Ergo nisi remiseritis delicta, nec
Pater meus vobis remittat debita.

FINIT ACTUS TERtius, et ultimus.


page 82, image: s082

EPILOGUS.

AUdistis optimi spectatores viri,
Parabolam de Regis debitoribus.
Et quomodo benignè Rex tractet suos:
Vidistis etiam poenam delinquentium.
Hinc nemo non facile potest cognoscere
Deum bonorum largitorem maximum.
Sententias plures habemus in sacris,
Non aliter acturum esse nobiscum Deum,
Nos atque cum nostris agimus confratribus.
Nam tunc Deos homines sequuntur optimè,
Cum benefici sunt ultrò proximis suis.
Quoniam est Deus, quicumque mortalem iuvat,
Nec certior via est ad caeli gloriam.
Cur ergo legis obliti Dei sumus?
Quae mandat omnibus quidem mortalibus,
Ut diligamus mente tota proximos.
Quòd si minus faciemus, actum protinus
Erit, salusque nostra fluctuat statim.
Sed mundus est mundus, spernit caelestia,
Quaerit suum: quid proximo fiat, nihil
Curat, sibi bene esse quisquis cogitat
Prius. Quid est in causa, multi quaeritant:
Hoc est, amor friget fratres in proximos.
Cur negligis praecepta tantum homo Dei?
Oras, quid? ut remittat debitum Deus,


page 83, image: s083

Sicut remittis ipse proximo tuo.
Laudo, bene facis, si tamen remiseris.
Quod si minus, quomodo remittentur tibi
Peccata, quae facis diebus singulis?
Nulla est mora in Deo, sed in mortalibus.
Nobis sit exemplo regalis debitor,
Qui si remisisset, fecisset optimè.
Nec perdidisset gratiam tantam Dei.
Vos hortor quotquot estis praesentes modò,
Sic cogitetis, caritatem nunc sitam
Ut quisque de quàm plurimis quantum potest
Bene mereatur, cogitetque se Dei
Benignitate cretum, posse et vivere
Eius voluntate omni felix tempore.
Homini lupus noli esse, sed sies Deus.
Sic proximum lucraberis Deo tuo.
Vos nunc valete spectatores suaviter,
Consulite nostros actus obsecro boni.
Posthac melius acturi, si modò datur
Vestra licentia iuventuti locus.

BASILEAE, Ex officina Ioannis Oporini, Anno Salutis P. M. D. LI. Mense Martio.