QUi vineae Christi semel gustaverit
Vuas, nihil dicturus esse dulcius:
Nec ille noctes, et dies parcet sibi,
Donec suis manibus Deo faciat opus,
Manu ligonem conterens facili suum.
Omnes velim mortales hac sub vinea
Aestus diei perferre, usque ad vesperam.
Quid ista tandem cura proficiat tua,
In Vinea sua optimè cavit Deus.
Scimus vocatos Christianos esse nos,
Ad hos labores consecratae vineae:
Hoc est, Dei accepisse praecepta omnia,
Ut impleamus ea pro nostris viribus,
Et ambulemus ut iubet vocatio
Mortalium, quoniam Dei vivi sumus
Factura: mundi machinam ut fecit statim,
Incoepit in nobis opus bonum Deus,
Et perficiet id usque in filii diem.
Sui deditque spiritum nobis sacrum:
Operabitur virtutes ille sedulò,
Remunerabit nostra merita denique,
Olim coronans dona quae dedit sua.
Domino Deo cadimus, stamusque singuli:
Sed insuper coram Christo bonum et malum
Ut gessimus, referemus, quando iudicat.
Audi tamen, tuoque corde collige:
Ego eligo, et iustifico sine meritis tuis,
Meritis tamen gratis te glorifico tuis.
Neque poteris dicere mihi, Cur sic facis?
Ego super vos respicio, dicit Deus.
Verumtamen placuit, et consilio suo
De crevit arcano, se non concedere,
Ut homo operam suam impendat gratis sibi,
Si bona operatus est. in unum transeunt,
[Note: Debitum intellige, scilicet ex libera Dei promissione.] Et debitum mortalium, et gratia
Dei. Igitur in vita quantum facere potes,
Fideliter labora: confidentiam
Noli relinquere, imò constanter tene.
Quoniam Dominus tibi per filium suum
Dabit, quod optimum est. Spera, et serva fidem.
Huius rei ut daremus testimonium,
De Vinea Domini Dei suscepimus
Coram agere vobis, spectatores optimi,
Hoc Drama Comicum. Vos aequo noscite
Animo, quid hac sibi voluit parabola
Christus, suo quinos redemit sanguine.
Placebit omnibus, si verborum Dei
Curam gerere mavultis, quàm vel fabulas
Audire Plauti, vel senis Terentii.
Date rogo silentium, ne nos iniquitas
Plebis, loci've territet, quò postea
Forsan nihil placeat apud vos ludere.
Christus fidelis vinitor, operarios
Hac sub parabola otiosos convocat,
Rex Israel, spes gentium, vitae salus,
In vineam suam, nec ullum respuit:
Solvitque cunctis pro labore praemium.
Tamen dat ultimo, quantum primo dedit.
Id malè ferens servus, qui primus venerat,
Voluit sibi plus deberi: unde murmurat.
In hunc amico conversus vultu Deus,
Non facio tibi, dicit, praesens iniuriam.
En tolle quod tuum est, abique protinus.
Ad hunc modum faciet nobis, cum iudicat.
[Note: Chr.] A'Patre descendens caelesti primitus,
Implere legem veni, non dissolvere.
Lex per patrem Moisem data
est, sed veritas
Per me redemptorem mundi, atque filium
Dei: sedere qui facit me à dextera,
Donec scabellum ponat hostes sub pedes
Meos. Ego ille sum sacerdos maximus,
Qui se daturus hostiam sanctissimam,
Et innocens mundi tollam peccamina.
Verus Deus, verus sed interim sum homo:
Frigus pati, gaudere, flere saepius
Soleo. vicissim sum memor officii mei,
Quo liberos reddam peccatores mihi.
O'Israel, quoties volui mihi filios
Tuos sub alas congregare diligens:
Sed noluisti, negligis periculo
Tuo, vocasti me, praesentem respuis:
Quid amplius faciam tibi? vitam meam,
Animam quoque dabo pro te, modò vivas mihi.
Pastor bonus sum, te probè custodiam,
Si verba saltem audiveris, quae dixero.
Attende, dum potes: lucet lux unica,
Nunc ambula, densissimas tenebras fuge:
Quod si facis, semper salvus futurus es.
Non omnis ille qui dicet, Domine, Domine,
Intrabit in regnum Dei: sed qui facit
Patris voluntatem mei, qui dirigit
Caelos, vagamque terram, et quicquid est ibi.
Praesentis agite paenitentiam status,
Bipennis arboris radices percutit:
Et ventilabrum sub Dei positum manu est.
Quare moneo, dum tempus est, addiscite
Nunc ambulare prudenter, ne vos malus
Tentator oscitantes praesens opprimat.
Namque is vigilat, et quaeritat quem devoret.
Contrà meum est, vos omnes salvos reddere,
Sultis meae voluntati acquiescere.
Iugum meum leve est, et onus suavius:
Qui me sequi cupit, meam tollat crucem.
Petite, dabo vobis, quod postulabitis:
Pulsate fortiter fores, illas statim
Suis videbitis solutas clausulis.
Nam si quis intrabit per alium quempiam
Aedes meas, fur ille et latro dicitur.
[Note: Andr.] Domine Deus, frater venit. Chr. Video.
Andr. Quid est?
[Note: Petr.] Domine vocasti nos, vide relinquimus
Omnia, parentes, atque amicos proximos,
Et te sequemur quò voles, Domine Deus.
[Note: Chr.] Quicumque nomine meo aliquid reliquerit,
Et gratia Dei mundo renuntiat,
Is centuplum recepturus cum foenore.
Igitur bene facitis. Pet. Nec facti paenitet.
[Note: Chr.] Quid est fideli suavius? iocundius?
Quid utile magis? quàm sentire de Deo
Suo bene, meditarierque sedulò
Quòd sit homo nil perse, quàm pulvis et levis
Ventus. Venite sequimini, ac audite me.
Accedat indignus, fiet dignissimus:
Accedat insuper malus, fiet bonus:
Parvus veniat, imperfectus saltem petat,
Perfectus ipse reddetur nulla mora.
Ego vivus ille sum fons: qui modò sitit
Veniat, bibat, saturabitur. Quis me potest
Mortalium exhaurire, quaeso, perpetim?
Qui morbidus valde est, à me sanabitur.
Qui tristis est, is consolabitur probè.
Si quaeritis vel divitias, en sumite
Quas ego dabo aeternas, gratis quidem omnibus.
Promissioni non meae deero, modo
Impleta sit mandatorum observantia.
[Note: Andr.] Quod est, rogo, mandatum Christe maximum?
[Note: Chr.] Ut diligas Deum tuum pro viribus:
Et proximum tuum, sicut te ipsum cupis.
Sic quisquis hic legitimè certaverit,
Feret coronam gloriose apud Deum.
Vocare iustos non veni, sed qui malè
Habent, sibique nesciunt medicarier.
[Note: Petr.] Quis te satis laudabit omnipotens Deus?
Vivam tibi, moriar tibi, me suscipe.
[Note: Chr.] Tu Petrus es, vocaberis semper Petrus,
In hanc petram aedificabo Ecclesiam meam:
Quicquid super terram ligaveris, manet
Ligatum: et omne quod solves, solutum erit
Apud Deum in caelis: tibi claves dabo.
Hominum eritis piscatores in posterum,
Me sequimini. quid amplius fieri velim,
Posthac docebo vos. Restat negotii
Multum, patris voluntatem explebo mei.
[Note: Isaar.] Domini dies haec est, illi vacabimus
Ieiuniis, precationibus piis:
Quoniam labore multos iam consumpsimus
Dies gravi. Sich. Sic est: nec ipse vult Deus
Labore consumi nos: festos hos dies
Dedit, sibi sint gloriae, nobis tamen
Miseris saluti. Qui'nam sunt quos conspicor?
[Note: Puer.] Heus here redi, sunt qui te conventum volunt.
[Note: Isaar.] Abeo. Quid isti dicant, specta paululum.
[Note: Hiram.] Ecquid tibi praesentis anni perplacet
Initium? cui vix similis fuit alius.
[Note: Sich.] Salvos venire gaudeo vos, ô patres.
[Note: Hir.] Ette videre salvum gaudemus Sichar.
Quid tu mihi respondes Malasar rogo?
[Note: Malas.] Fulgore primo captus anni huius novi,
Statimque ver felix futurum cogito.
Nec me fefellit mens, testis mihi est ager,
Qui solus à me cultus unicè, neque
Quid pollicetur, vana nec iactat mihi:
At cum videtur postulare res, meum
Implebit horreum ultro multo foenore.
[Note: Hir.] Seges illa magnum foenus agricolae dabit,
Quaecumque laetis tenera luxuriat satis,
Sicut tibi quod ut vertat quàm prosperè
Opto, nec invideo, vicine candide.
[Note: Mal.] Quid vineam laudem meam? iubet bene
Sperare vinitorem, palmites graves
Extendit, uvae coeperunt iam crescere.
[Note: Sich.] O' ter, quaterque prospero sato dati,
Quibus est abunde, quae praesenti consulant
Vitae, mihi impius gravat fessas manus
Labor, diei qui calorem perfero,
Pro pane quaerendo pauxillo liberis.
Quàm vos facillimè agitis, quàm estis maxumè
Dites, potentes, fortunati, nobiles,
Tam maximè vos aequo animo aequa noscere
Oportet, si vos vultis perhiberi probos.
Verùm quia est vobis satis, non creditis
Pauperrimis quidem nobis operariis.
[Note: Hir.] Taceto, fient, quae fieri aequum est omnia.
[Note: Mal.] Quid enecas vitam tuam? vivit Deus.
Cuinam negatur aliquid in populo? modò
Roget, laboret, obduret: melius habet,
Quisquis potest fortunam adversam perpeti.
Plus est enim durando casus vincere
Saevos, vicesque rerum providere, quàm
Subire fata, et morte ascita frangere
Vitae labores, vel luctu domos gravi
Miscere. Sich. Praestat, ut dicis: sed interim
Esurio. quis vestrûm dabit porro cibum?
[Note: Mal.] Volucres videte caeli parvulos, nihil
Agunt, tamen non sunt solliciti de die.
Tu cum sis homo, molestas quid frustra Deum?
Novit modum dandi, auferre quoque scit viam.
Quare bono vivas animo, grata veniet
Mox hora, quam tu forsan non speraveras.
[Note: Hir.] Nunc concinunt Maias Calendas optimas
Pueri, senesque, feminae, omnes et viri,
Curisque positis lusus nunc varios vocant:
Idem facito tu, pelle tristitiam mero.
[Note: Sich.] Quando valemus, recta consilia damus
Malè habentibus. tu si hic esses, aliter quidem
Coràm modò consuleres: sed quisquis satur
Est, laudat omnibus fructum ieiunii.
Redde huc mihi tuam crumenam, senties
Quid possiem tunc consili boni dare.
[Note: Mal.] Restat laboris paululum mihi, quod est
In vinea, scitis commune singulis.
Hoc si peregero, quis me felicior?
Nullusque prae me gloriam vestrûm feret:
Adeò vocatus iam favet votis meis
Deus, tum is incrementum fructibus dedit.
[Note: Hir.] Deo metus remitto, prospero in statu est
Omnis mihi res, sorte felici domus
Viget: nec anxiam curam rerum gero
Ex gratia Dei, cui me do sedulò.
[Note: Sich.] Quem fata cogunt, hic quidem vivit miser.
[Note: Mal.] At si quis ultrò se malis offert volens,
Et vivit ingratus Deo, dignus bona
Amittat in terra, quae possedit prius.
Odit Deus animum ingratum pro fructibus,
Quos is benignitate summa protulit.
Petentibus thesauros non claudit suos.
[Note: Hir.] Rectè quidem dicis: nec impius furor
Lucri, satisfacit nimium volentibus.
Auara mens perdit, succensum valde agit
Hominem: cruenta praeda maiori minor
Fit quoque statim. Vivamus ergo maximè
Grati Deo, paucisque contenti bonis.
Bonus Deus, qui submovet pericula,
Cogit famem, domat peccata misericors.
[Note: Sich.] Peccavimus si quando, serus tum est pudor,
Nisi sequatur cordis paenitentia.
[Note: Mal.] Verum. Ligonem tu curabis vinitor:
Nostrae scholae est, his de rebus decernere.
Eamus. Sich. Ita'ne agitis, viri? vix coeperam.
Fortasse regnum possidetis vos Dei
Solum, nec ulla pars relinquitur viris
Nobis, pecunia multa carentibus.
[Note: Mal.] Quaeras tibi qui respondere possiet.
[Note: Sich.] Deus profectò fortunare divites
Cum coepit, urget, et felices exitus
Illos habent in hac vita: quid postea
Fiet boni, nemo novit viventium,
Quàm gaudeant isti de fortuna sua,
Quos una posset nubes praecipites dare:
Adeò nihil praestabit. O' fallax bonum,
Quantum malorum fronte quàm blanda tegis.
Cessate divitiae mentem corrumpere
Meam mihi: labore malo vivere,
Quàm tot pecuniae curis cruciarier.
Quid enim iuvat, si homo totum lucratus est
Mundum, et facit animae interim periculum?
Hoc gaudeo, quòd numquam virtus inclita
Defertur ad Stygias umbras, et Tartarum,
Nec saeva fortes fata pertrahunt viros
Unquam per amnes Lethaeos ad inferos.
Sed cum dies consumpta summas exigit
Horas, iter tunc gloria ad superos facit.
Nemo venit, meas qui conducat operas
In crastinum: iamque hesperus de alto venit.
Ergo domum rectà ibo: crastino die
Forsan futurus est aliquis, qui me velit.
[Note: Chr.] HUius videte gentis pertinaciam:
Oculos habent, et non vident: aures habent,
Nec audiunt: manus habent, quibus nihil
Palpare possunt: caeci caecorum duces.
[Note: Petr.] Ergo cadent unam in foveam, quam fecerint
Ipsi sibi, cum te Messiam negligunt.
[Note: Chr.] Generatio prava, atque adultera nimium,
Signum frequens quaerit: sed aliud non datur,
Nisi prophetae signum Ionae, qui fuit
In ventre piscis noctes tres, tot et dies:
Sic filius hominis sub intimis erit
Penetralibus terrae tot noctes et dies.
Surgent viri Ninivitae, quando venero
Hunc iudicaturus mundum, atque protinus
Generationem hanc condemnabunt funditus,
Eo quòd illi paenitentiam egerint
Ad praedicationem Ionae acerrimam.
Et ecce plus quàm Ionas hoc est in loco.
[Note: Hiram.] Quem tu putas hunc esse, de quo plurimae
Feruntur? et qui sese filium Dei
Facit, perambulans Iudaeam cum suis,
Ubique sanat omnes languentes malè.
[Note: Mal.] Lupus, vides, ut dicitur, est in fabula.
[Note: Hir.] Ubi? Mal. Viden? Hir. Quos secum ducit huc viros?
[Note: Mal.] Homines suae farinae, facile congruunt.
Similes habent lactucas labra: si placet
Rogabimus, liceat divortium dare,
An non, viro quavis de causa coniugi.
[Note: Hir.] Age. Tibi succenturiatus hic ero,
Si quando deficis. Mal. Sequere, iam tempus est.
Magister optime, audi. Coniugi licet
Divortium pro qualibet causa dare?
[Note: Chr.] Numquid legis, quòd is qui fecit masculum,
Et feminam, iussit fieri connubium:
Duosque sub carnem coniungi unam simul?
Quare maritus deseret matrem et patrem,
Et coniugi suae conglutinabitur:
Sic illi erunt in carne una prorsus duae
Animae, voluntas par, et sensus unicus.
[Note: Mal.] Cur ergo Moises iusserit, nos id doce.
[Note: Chr.] Divortium, et polygamiam Iudaico
Soli dedit populo Moises, propter malos,
Intolerabilesque mores omnium
Vestrûm patrum, atque ob cordis duritiam impii
Ne forsitan peccarent contra coniuges
Gravius. Nam apud vos Iudaeos huiusmodi
Contra Dei concessa sunt sententiam.
Fuere Moisis haec statuta publica:
Verûm dies praesens alios expostulat
Mores. Ego docebo quid pater velit:
Nam vos docere veritatem missus huc
Sum. Credite mihi, causae sunt levissimae
Aliquando, cur detis librum divortii.
Inter pios divortii nihil loci:
Quoniam maritus uxorem carnem suam
Verè amat, et è contra uxor observat virum,
Nec quaerit à viro suo, nec ille se
Disiungier: quòd hic mulieris est caput,
Et gloriam viri mulierem dicimus.
Quare notate quae dico vobis, viri.
Quisquis virûm uxorem suam dimiserit,
Stupri nisi causa, et tunc alteram sibi
Coniungit, is moechus coram Deo suo est.
Connubium bona est res, et donum sacrum,
Uxor tibi sicut vitis domus tuae est:
Et filii circumdabunt mensam tuam,
Sicut novellae olivarum facere solent.
[Note: Petr.] Sed ecce discedunt, Magister optime.
[Note: Chr.] Faex plebis impia, et vulgi odium publicum.
Amen quidem vobis dico, melius erit
Et tolerabilius Sodomorum viris
Eo die, quo iudicaturus sum ego,
Quàm civitati huic quae me nihil audiat.
Ego patrem rogabo pro vobis meum,
Ne vestra deficiat fides. Vos interim
Abite, congregate ceteros meos
Operarios ad vineam: nam tempus est.
Cras forsan ipsemet conducam plurimos.
Necesse procuratorem meum alloqui,
Ut sit paratus ad labores vineae:
Ne sit mora in illo, reliqui quando adsient.
[Note: Petr.] Venit dies, sicut propheta dixerit,
In quo Deus germen Davidis suscitat
Iustum: ille regnabit, et sapiens erit,
Et faciet inter populum iustitiam suam.
In hoc die Israel sancto salvabitur,
Et omnis equidem confidenter ambulat.
Ecclesiae status triumphat splendidè,
Securitas in ipso felicissimè
Vigebit, aeterno sub saeculo aureo.
Iustum vocabunt hunc Deum populus suum:
Nam propter hunc adest dies, dicit Deus.
Quis dubitat hunc Messiam dudum patribus
Nostris, Adae primò, Abrahae deinde, et ceteris
Quàm pluribus promissum, multis saeculis?
Redemptor inquam promissus, qui de gravi
Diaboli nos liberet tyrannide.
[Note: Andr.] Promissus ille est Messias dubio procul.
[Note: Petr.] Venit hodie, quo summa regnat tempore
Iniquitas. Et missus est huc maximè,
Ut gratiae, de caelo, divitias suae
Verax abundantes, sicut promiserat,
Nunc exhiberet, regnum constituens novum.
Hic verus agnus est, qui peccata auferet
Mundi: sibi reconciliabit omnia.
[Note: And.] Quanto patres affectu nostri istum diem
Videre sperabant, et adventum illius?
[Note: Petr.] Venit. sed illum quis recipit: et in sua
Venit. suique non cognoverunt eum.
Ast interim dum illa exspectabatur salus,
Lex à Deo data est, ex qua cognosceret
Homo miser peccatis sese obnoxium,
Ardentiusque Messiae adventum sui
Sitiret, ipsum qui à peccatis solveret.
[Note: Andr.] Si vera sunt quae passim dicunt Biblia.
[Note: Petr.] Verissima quidem sed nostris non sensibus
Subiecta: nondum enim venit tempus Dei,
Quo cuncta nostro suggerat intellectui.
Ut saepius nobis ait praesentibus.
Quis non in hunc tot dicta testimonia
Credat? prophetarum libri plenissimi
Testantur, hunc redemptorem mortalium.
Audivimus Baptistam, monstrantem Deum
Digito suo: quo nemo natus sanctior.
[Note: And.] Quantum lego scripturae testimonia,
Oportet à populo suo multum pati
Mortalium redemptorem. Sed haec ego
Propter metum, palàm non ausim dicere.
Nosti quid insidiarum summi principes
Contra parent Christum, quo morti traderent.
[Note: Pet.] Quicquid velint: tamen negare quis potest,
Hunc esse Messiam, quem nobis miserit
Altissimus? Quid passionem praedicas?
Nisi me animus fallit, prophetae perdocent,
Et ipse saepius nobis eiusmodi
Futura dicit. Iam Davidis audies
Praenuntium. notarunt hoc multi boni.
Manus meas foderunt (inquit) et pedes,
Et ossa mea dinumeraverunt omnia.
Hieremiam legisti, dicentem tibi:
Mittemus in panem eius lignum protinus.
Dei virum Zachariam non intelligis?
Quando inquit exclamans, repletus spiritu,
Quae sunt graves in medio manuum dicite,
Plagae? Quid hoc tibi videtur optime
Frater? Quid Esaias dicat, percipe:
Corpus meum percutientibus ego dedi.
Figura passionis Isaac erat.
Rexque Moabitarum, qui morte filii
Cives suos captivos reddit liberos.
Serpens loco deserti pendens aeneus
Quid signat? in figura facta haec omnia.
O' frater, exspecta, videbis plurima,
Quae modo tibi valebo numquam dicere,
Nec illa satis intelligo, rudis nimis.
Sequere tamen, sequere Christum verum Deum.
[Note: Andr.] Sequar, nec unquam terga cupio vertere.
Sed quid moramur conducere operarios
In vineam Domini, sicut praeceperit?
[Note: Pet.] Quisquis potest, laboret in die, ne eum
Nox opprimat. Nescimus qua Dominus Deus
Hora veniat, et exigat rerum omnium
Rationem in hac praesenti vinea sua.
Ite, moneo, sacrum dat Christus praemium.
Quin et patres nostri laborarunt diu:
Quanto magis iuvenes laborare addecet.
[Note: Ab.] Lucescit, huc prodire per forum lubet,
Si fortè quis labores conducat meos.
Quoniam meo sudore panem quaerito.
[Note: Hir.] Salvus sies. Quid cum ligone tam cito?
[Note: Ab.] Rogas? necessitas est ingens vinculum.
Quare ne quid somno plus nimis indulgeam,
Et negligentia indigeat uxor mea,
Media frequenter surgo nocte, faciam opus:
Nequeo famem tamen quandoque pellere,
Cum vix parare panem liberis licet,
Expertus ipse saepius quid sit fames.
Proinde antequam se firmet, aut vires paret,
Sedanda paucis est, si non multo potest.
Natura siquidem contenta est paucissimis.
[Note: Ab.] Rectè philosopharis, crumena quia vales
Tibi: quid autem de me fiat cogita,
Qui coniugem solus tribus cum liberis
Alo manu. si nil defit, superest nihil.
Vobis graves gazae sunt, auri copia:
Et quicquid usquam terrarum est, vobis paret.
Vobis datur census certo sub tempore:
Labore nullo repletis vestra horrea.
[Note: Hir.] Quis influentis dona fortunae abnuit?
[Note: Ab.] Nemo. nec ipse facerem, si me modò bona
Fortuna tangeret: sed errat impiae.
[Note: Hir.] Satiaberis, ne metue. Abd. Credo firmiter
Si non in hac vita, pòst fiet id tamen.
Hir. Vale. Abd. Domine me commendo, tibi serviam.
Abiit: rogasse vellem mutuum. Sed hinc
Vicinus advenit meus. Quò nunc abis?
[Note: Rod.] Nusquam. Sepultum me vicine mi velim,
Quàm tam diu frustra labores ferre tot.
Nam vix cibum miser meis manibus paro.
Vestitus ubi? profectò taedet vivere.
Vide quàm iniquè comparatum siet, ut hi
Qui nunc minus bonorum habent, frequentius
Et semper aliis ditioribus dare
Coguntur, interim genium fraudant suum:
Numquam satis quod comedant, servant sibi.
De me tibi (miseret) quid dicam plurima.
Substantiam cum dote coniugis meam,
Rei familiaris dudum cura abstulit.
Quare beatis utpote excussi bonis,
Quae nulla reddunt posthac unquam tempora,
Maesti tenebris egimus vitam diu,
Et forsan hinc acturi in omne saeculum.
[Note: Abdon.] Quid dicis? in mundi regnat medio scelus:
Nec cura iuris: sanctitas, pietas, fides
Nulla est: pudor valet: fas est, quod est nefas.
Regnant modò, quos fama vel populi nihil
Adversa terret: maximum hoc cuivis bonum est,
Quòd facta domini cogitur populus sui
Tam ferre, quàm laudare. Qui Deum timet,
Contemnitur, malè audit: insuper iacet
Amator ipsius veri, mendacium
In orbe praevalet, assentatio viget,
Calumniae crescunt vires: et pessimum
Quod est, regit numus, pauper contemnitur.
O' lenta nimium maximi Dei manus,
Et ira patiens post nefas tantum. Vide
Vis magna mentis divitum, philautiae
Student: iuventus perditur luxu, otium
Nutritur inter laeta fortunae bona.
Hoc esse poenae maximam causam reor,
Quòd omnium rerum summa est iam caritas.
Vix sustinere poterit haec scelera Deus
Diu: tamen Deo statuo nullum modum.
[Note: Rod.] Multa patiar licet, tamen numquam excidunt
Mandata maximi Dei, dico et, Doce
Me, et da mihi intellectum, ut discam ea omnia.
[Note: Abdon.] Non displicet, roganti subvenit Deus.
Exempla Bibliae locis multis docent,
Sic contigisse quondam nostris patribus.
[Note: Rod.] Invitat ad labores sol hinc oriens.
[Note: Ab.] Haec hora constituta mercenariis,
Nec dubito quin mox adsient qui nos velint.
[Note: Chr.] Sunt'ne parata Lamuel iam singula,
Opus quibus fuerit in vinea mea?
[Note: Lam.] Etiam Domine, deest nihil. Chr. Quare ibimus.
An'ne laborant, quos conduxi, strenue?
[Note: Lam.] Pro viribus funguntur officio suo.
[Note: Chr.] Sed quos volo, video. Quid, ô viri, placet,
Mercede pacta iusta vineam meam
Intrare? singulis quod iustum erit dabo.
[Note: Abd.] Quid ergo de die in diem nobis dabis?
Mercede mercenarius dignus sua est:
Nosti Domine. Ch. Nec frustra postulo mihi
Fieri labores. Singulis denarium
Numerabo, postquam diligenter videro,
Et strenuè gessisse vos in vinea.
[Note: Rod.] Esto, recipimus: operas spondeo tibi
Nostras. Ch. Abite, mox sequemur nos duo.
Quicquid potest manus vestra, instanter agite:
Quia nec opus, nec ratio, nec sapientia
Apud inferos erunt, homo quò properat.
Non sufficit, necesse plures mittere est.
[Note: Lam.] Illic viden, Domine, alios stantes viros.
Et tertiam sonare iam mox audies.
[Note: Chr.] Ite in meam et vos vineam: quod postea
Iustum fuerit, id ego dabo vobis viri.
Quantum laboris absolvent isti putas?
Si diligenter operam modò nauaverint.
Quanto quoque fuerint plures operarii,
Tanto quidem plus gaudii capio. meae
Ego vineae curam gero, quam mihi neque
Vel rapidus amnis, vel procellosum mare,
Pontus've saevus, horrida aut vis ignium
Adiuta flatu, nec tempestas grandinis,
Nec fulmen è caelo dimissum saevius
Disperdet illam, sic custodiam bene.
Horam video sextam esse. Cur hic tam diu
Statis, nihil laborantes? ite potius
Et vos in ipsam vineam rectà meam:
Et quicquid inde debebo, lubens dabo.
Omnes velim quotquot viventium forent,
In vineam venire proximè meam.
Dulcis labor, certumque praemium datur.
Fraudes ibi nullas volo fieri quidem:
Et crede, nulla nube respersus iubar
Laxabit ardens fervidum Titan diem.
Bonus paterfamilias sum, qui praemium
Nullo laborum respectu numerarier
Volo, in mea quando laborant vinea.
Unum requiro saltem, diligentiam,
Laboris atque parui nullam nauseam.
[Note: Abed.] Quis'nam venit, qui nos sibi servos velit?
Nemo est: nisi qui per forum rectissimè
Incedit, omnium qui vivunt optimus.
Huic ego laborabo, vel si gratis licet.
[Note: Ch.] Quid hic viri statis? iam nonam cernite
Horam. labore vestro opus quidem mihi est,
In vineam meam statim, volo, pergite.
[Note: Helim.] De praemio dixit nihil quicquam, roga.
[Note: Abed.] Nihil etiam paciscemur cum ipso, tace:
Plus forsitan nobis, quàm tu speras, dabit.
Nullis enim prius, vel plus unquam datur,
Quàm qui Dei plus confisi sunt gratiae.
[Note: Hel.] Rectè mones, eamus ergo proximè.
[Note: Isa.] Frustra video nos hic stare, et nemo venit:
Quin ibimus domum, tempusque prandii
Instat: quia undecimam signari cernimus.
Spero melius, ergo manebo paululum:
Si nulla causa exspectandi modò tibi est,
Haec una abunde erit, quòd ipse nescias,
Quid hesperus serus ferat. Quare mane,
Non paenitebit inquam te. Vide, procul
Incedit ille quem prophetam nominant.
Is neminem mortalium, vel infimae
Sortis reicit, aut contemnit: quin suscipit
Omnes, modò laborando sibi serviant.
Sed otiosos respuit, pigros odit,
Seruis opus compluribus habet. Vineam
In hac quidem regione nemo possidet
Meliorem, et inquam maioris nemo pretii.
[Note: Isa.] Fortasse nos conducet mercenarios.
[Note: Sich.] Certè tibi affirmo, conducet proximè.
Numquam ipse tam manè egredior, neque vesperi
Domum revertor, quin hunc semper conspicer
Hic in foro ambulantem, non se respicit,
Nullum remittit tempus, imò sedulò
Operarios in vineam mittit suam:
Hoc sibi voluptati esse, satis certò scio.
[Note: Isa.] Igitur eum exspectabimus. Sich. Cur non vel hic
Totum diem sedebimus? novi ingeni
Mores. Ubi videbit nos, iubet statim
Intrare vineam suam, sub vespere
Etiam, adeò quidem laborantes amat:
Et solvit ipso nemo liberalius.
[Note: Ch.] Quod iusseram dudum, factum est Lamuel?
[Note: La.] Factum domine. Quid amplius fieri iubes?
[Note: Ch.] Fac diligenter mercenariis meis
Nummum diurnum solvas, nec cui detrahas
Quicquam: pecuniae numerabo tibi satis.
Id modò volo labore non parcant suo,
Cultusque discant vineae meae probè.
Huic subest solo natura fertilis,
Non terra segnis ulla iaceat ibi vide,
Quin exuat silvestrem animum, sudoribus
Operariorum. Vina proferant mihi
Per vineam universam vites singulae
Spargant fimo pingui, multa deinde occulant
Terra, comas stringant, brachiaque tondeant,
Ramos fluentes compescant ex ordine,
Quoniam diu nunc iam pedata vinea est.
Nec inter ipsas vites corylum mihi serant,
Cura, nocet corylus vinetis omnibus:
Sed melius oleae truncis ibi propagine
Vites bonae respondent, et servant genus
Vini optimum. La. Curabo Domine sedulò.
[Note: Ch.] Vineta nostra non solem cadentem habent,
Denique et apertis collibus gaudent suis.
Non salsa, non amara tellus est ibi,
Sed omnium sub orbe fertilissima.
Vallos novos fieri iube, reice veteres,
Sepesque texendae sunt lento vimine,
Antes resarcias extremos. Ceterae
Dicam domi. Sed quos stantes video, volo.
Cur hic diem totum otiosi sic viri?
[Note: Isaar.] Quia nemo nos conduxit. Ch. Ergo in vineam
Etiam meam ite et vos: quod iustum denique
Fuerit, dabo vobis. Sich. Imus Domine statim.
Non ne tibi dixi? Isa. Dixti bene, permansimus.
[Note: Ch.] Iam Lamuel sequere: quid fiat, postea
Intelliges. Sine hos abire in vineam,
Quando laborant, ut decet servos bonos,
Fructum sui laboris accipient sacrum.
Maledictus est, qui fraudulenter opus facit
Domini sui. Quare monebis sedulò,
Ut de mea bonitate confidant, quia
Numerabo singulis ultra meritum suum.
Si me timent: laborabunt fideliter:
Et quando amant, habebunt summum praemium.
Homines mali cum sint, et norunt optima
Dare filiis suis: quanto magis pater
Caelestis omnibus petentibus bona
Dabit? si ab ipso postulaverint fide.
Iustum diei omnes vide faciant opus,
In vinea laborent usque ad vesperam.
Nam quisquis ad finem perseueraverit
Faciendo opere, salvus tandem futurus est.
[Note: Lam.] Igitur abeo, monebo quid sit facto opus.
[Note: Mal.] SI vera sunt quae praedicas, nequeo satis
Mirarier, fieri passim miracula.
[Note: Hir.] Fiunt: Dei virtute dicunt firmiter.
Nam quis sub orbe facere tanta possiet?
Caecos videre fecit, et claudi ambulant,
Lunaticos restituit, daemones fugat,
Peccata dissolvit, remittit plurima.
In se fidem probat. Quid amplius tibi
Dicam? Dei se dicit esse filium.
[Note: Mal.] Audaciam specta. Hir. Quantivis omnibus
Preci videtur esse, plebem omnem facit
Suam. Sed hoc quod nuper admodum palàm
Dixit, novissimos quidem primos fore,
Primos vicissim fore tandem novissimos,
Quid sibi velit, nemo nostrûm discernere
Quivit, nisi tu, quid sit hoc, intelligas.
[Note: Mal.] Nodum tibi hunc solvet, quem illic in ultima
Prodire platea vides. ex intimis
Huius prophetae est, pergit huc. Hir. Rogabimus.
[Note: Petr.] Ego mihi cavendum intelligo modò,
Ab his duobus perditis nebulonibus.
Nam conferunt sua semper consilia viri
Nauci, mali, nihili, quo pacto perderent
Nos, atque Christum filium vivi Dei.
Abeo domum: nihil mihi negotii
Est in foro. Mal. Petre audin? Pet. Quis nam me vocat?
[Note: Hir.] Huc perge proximè, vel ibi stato ilico.
[Note: Petr.] Satis quidem pro imperio. Quid me? dicite.
[Note: Mal.] Quid vult sibi dictum domini tui, quòd is
Nuper frequenti in contione dixerit,
Primos novissimos fieri, novissimos
Primos vicissim? durus est sermo quidem:
Namque hoc nec ipse mundus, nec ratio probat.
Igitur doce nos veritatem, quaesumus.
[Note: Petr.] Vocatio ad cognitionem verbi Dei
Non uniformis est, nec aequalis etiam.
Nam alii vocantur alio iam modo, loco,
Tempore alio: quidam vocantur protinus
Ex gratia, quidam ducuntur spiritu:
Plerumque multi conversationibus,
Alii sua vita. Verùm sive hoc modo,
Alio've ducimur, vocari nos tamen
Certum est, ad Euangelium unum, unum praemium,
Ad unum, eundem inquam denarium quoque,
Ad vitam eandem aeternam cum Deo patre:
Ad quam vocamur non merito mortalium,
Sed gratia divina gratis praestita.
Hinc inter illos qui vocantur ordine,
Magnus solet fastus, magnaque contentio
Oriri, ut ipsi saepius cognovimus.
Quoniam vocati primi, plus dari sibi
Semper volunt, quàm illis qui sunt novissimi.
Hinc gloriatio fit de laboribus,
Studiis, periculis, atque aliis rebus. Has
Bene dirimit rixas Christi sententia,
Quam protulit divina voce saepius:
Certò vocatos esse (dicens) plurimos,
Verumtamen paucissimos hinc eligi.
Sic facile primi sunt tandem novissimi,
Novissimi verò primi sunt denique.
[Note: Mal.] Rectè quidem, si vera praedicas Petre.
[Note: Pet.] Vos sentietis, cervicis durae viri,
Qui verba Christi Messiae contemnitis.
[Note: Mal.] Abi, nihil agis, somnium dicis Petre.
Quid tibi videtur? Hir. Nescio: nemo docet
Hoc, praeter ipsum. Credin tu illi protinus
Quod dixerit? deliberandum censeo,
Quid huic Petro respondeam sub crastino
Die. Sed ecce pergit huc Christus Petri.
Discedimus, ne nos videat hoc tempore.
Illi sumus nihil, quàm vana fabula.
[Note: Lam.] Quisquis suos labore consumere dies
Vestrûm necesse habet, ventat in vineam
Domini mei. Labores sunt graves, tamen
Dulcissimi. Merces parata singulis:
Pecunia prompta: nemo exspectat diu.
Heic sunt amica civium commercia,
Dominique grata semper hospitia mei,
Tum fida fiet tota cohors sodalium,
Qui vineam frequentant iusto munere,
Duri levamen sentietis exili,
Manere quando vos vestrae taedet domi.
Ergo relictis privatis laboribus,
Manibus pedibusque eniti plurimum decet,
Donec ligone concedatur vertere
Hanc vineam. Dominus laborantem impigrum
Amat, fovet, ditat, beatum quoque facit.
Interea amicis hinc et hinc sermonibus
Laboris omnis sunt levanda incommoda.
Miles Gradivum cantat, upilio Palen,
Numeris suis udus Lyaeum vinitor.
Quare venite, quotquot estis optimi,
Carpite cupita gaudia, et fructus bonos
Hos nescientes lacrimarum, mox carpite.
Nec tu laborem differ vinitor impiger,
Qui vina nostra bibere gestis dulcia.
[Note: Ch.] Advesperascit. Advocasti ex vinea
Operarios? Lam. Adsunt Domine sub limine.
[Note: Ch.] Intrent iube. Mercedem solve protinus.
[Note: Lam.] Intrate vos, quotquot laborastis, viri.
[Note: Chr.] Hunc sume saccum, et expedi pecuniam.
Numera, satis collectum erit pro singulis.
Noli negare mercedem fratris tui
Pauperis. et indigentis mercedis suae.
Reddas eadem ei die, quo opus tibi
Fecerit, et ante solis occasum: quia
Est pauper, ex eoque sustentat suam
Animam, ne clamet contra te ad dominum Deum,
Et id tibi in peccatum vergat forsitan.
[Note: Lam.] Quid singulis Domine iubes persolvere?
Labore sunt enim, pars maior, impares.
[Note: Chr.] Ab ultimo qui venerit, primùm incipe,
Et usque ad ipsos primos tandem perveni.
Denarium da singulis pro praemio.
[Note: Lam.] Do quod iubes domine, et quod vis fieri, iube.
Accedat ultimus, qui venerit omnium,
Deinde ceteri sequantur ordine.
Habes denarium. Isa. Bene est. La. Denarium
Habes. Sich. Ago tibi gratias ter maximas.
[Note: Lam.] Accipe pariter et tu denarium tuum.
[Note: Abdon.] Quid hic dabit nobis? multo plus arbitror.
[Note: Rod.] Cur non? La. Venite vos viri, quod vestrum erit,
Accipite singuli denarium. Rod. Quid est?
Hi qui novissimi venere in vineam,
Aequantur hic nobis: at isti non nisi
Horam unicam laborarunt, hos denique
In praemio nobis aequas? Iniuria est.
Quoniam diei nos aestum portavimus,
Et in labore perduravimus tuo.
[Note: Lam.] Quid murmuras multis? reddo tibi tuum.
[Note: Rod.] Nolo. La. Iubet dominus haec vobis solvere.
[Note: Chr.] Quae subita vultus causa mutavit tuos?
Quid ira fert? quid postulat murmur, doce.
[Note: Rod.] Aequavit illos nobis, qui novissimè
In vineam venere, cum nos hoc die
Toto gravem solis tulimus aestum. Quid hoc?
Quare cupio numeres nobis plus quàm alteris.
[Note: Ch.] Amice, cur benignitatem aliis meam
Nunc invides? Mea in alios benignitas,
Aut liberalitas, te non laedit. Tace,
Nullam tibi facio praesens iniuriam.
Quid pactus es mecum? nónne ut pro opera tua
Denarium darem tibi per singulos
Dies? Habes mercedem pactam: quid tibi est
Rei amplius? Tolle ergo quod debeo, et abi.
Ego diurnus ille sum denarius,
Tibique sufficiens. quid amplius cupis?
Quid plus habere postulas, quàm me? tuus
In me appetitus protinus satiabitur.
Ego sum bonum summum, praeter quod est nihil.
Si suscipis me, habes quicquid desideras.
Tu mercenarius conductus es, tuam
Operam modò praestares, non ut nunc mihi
Praescriberes quid facerem, erras longissimè.
Visum mihi est, ut huic qui postremus modò
Venit, darem tantum, quantum darem tibi.
Nil de tuo decedet, si quid additur
Huic alteri. An mihi per te non liberum
Erit, facere quod ipse volo? an oculus tuus
Livore torquetur? quoniam me iam vides
Benignum in illos, in quos est libitum mihi.
Quis arguet me de peccato, te rogo?
Exaggeras frustra: voluntas benevolae
Mea est: agam ut volo, discede protinus,
Homo malus, qui se meritorum plus putat
Habere, quàm potest. Dei est irrisio.
Sic evenit, quod qui veniunt novissimi,
Fiant facile primi: contrà primi quoque
Novissimi. Quoniam multi sub orbe sunt
Semper vocati, pauci electi sunt tamen.
Sed ecce eamus Hierosolymam, filius
Ubi Dei scribis, atque sacerdotibus
Prodetur: in manus plenas de sanguine
Illum dabunt, flagellis caedent percitè,
Nec illi quiescent, donec condemnent eum.
Et gentibus tradent, ut illudant ei,
Ut conspuant, ut suffigant illum in crucem.
Sed mortuus, sepultus, et tandem die
Sub tertia resurget rursum ex mortuis.
Quò cuncta fiant, quae sunt dicta caelitus
Per ora multorum prophetarum sacra.
[Note: La.] Si quis labores vineae sub crastinum
Subire vult, veniat ad me. Vos plaudite:
Valete pariter praestantissimi viri.
Finis Dramatis de Christi Vinea.
Vidistis, ô viri clarissimi, modò
Quam vineae curam suae gerat Deus.
Is est paterfamilias, iustus vinitor,
Qui vineam suam voluit fidelium
Ecclesiam esse, firmiter credentium.
In vinea hac iusti vocantur palmites,
Vuas ferentes dulces omni tempore,
Donec bonos à degeneribus segreget,
Eo die, quo procurator vineae,
Hoc est redemptor Christus mundum iudicat,
Et omnibus solvit laboris praemium.
Quot palmites frugiferos Domini protulit
Vinea? vel inde quot feret? si sunt boni
Operarii, Dei conducti in vineam,
Et non novorum doctores sint dogmatum.
Hic labor, et opus est, quo modo faciat satis
Vocationi mortalis modò suae.
Operarios vocamus hos, qui praesident
Christi gregi, veri docentes tramites,
Verboque membra Ecclesiae pascunt Dei.
Praesint bonis exemplis, atque moribus,
Vita pia sub conversationibus,
Viri probabiles, opere iustissimi.
Huiusmodi viros ad se vocat Deus,
In hac sua digni laborent vinea.
Non otiosos quaeret, aut pigros, quibus,
O' negligentes, dicturus semel pater
Caelestis, profanum ite quin vulgus procul,
Quis vos in hanc meam conduxit vineam?
Vel quis vocavit unquam nesciente me?
Non novi ego vos pharisaei pessimi,
Ventres pigri, devastatores vineae,
Et vitium pestis, calamitas, et lues.
Iniusta vestra lingua cogitat die
Tota: dolum facitis sicut novacula.
Quare tuam radicem de viventium
Terra auferet, videbunt iusti, et insuper
Te publicè ridebunt cuncti, quia vales
In vanitate, loqueris et mendacium:
In vestimentis ovium intrastis vineam,
Intrinsecus lupi feroces, belluae,
Immanitate praediti, viri nequam.
Iram Dei fugere, dum est tempus, discite,
Et vineam illius colere forti manu.
Vobis loquor, qui Christi pascitis gregem,
Curate commissum populum verbo Dei:
Operarios vos inveniat dominus Deus
Iustos, pios, fideles, impigros, bonos.
Quòd si minus, non sufficient haec quae loquor,
Imò sua vos expellet de vinea:
Eò loci ponet, ubi stridor dentium est,
Mortaliumque eiulatus miserrimus:
Id equidem opinor esse lamentabile.
Sed est paterfamilias huius vineae,
Multum misericors, semper plenus gratia.
Venite modò, agite vitae paenitentiam.
Vos suscipit operarios sub vespera
Etiam, dabit veniam delictis omnium.
Finem facio dicendi, consulite boni:
Christus redemptor noster, filius Dei
Faxit precor gratum sit spectatoribus.
AMEN. Laus Deo omnipotenti.