04/2002 Ruediger Niehl
tagging corrected; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
17-04-2004 Kim Barkowski
Morpheus spell check complete


page )(1a, image: s003

ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LYRICORUM LIBRI III. EPODON LIBER UNUS. INGOLSTADII. Sumptibus IOANNIS WAGNERI Bibliop. Monacen. [Abbr.: Bibliopolae] Elector. Formis Io. [Abbr.: Iohannis] Philippi Zinck, Typo. Ingol. Acad. [Abbr.: Typographi Ingolstadiensis Academiae] Cum Facultate Superiorum M.DC.LXXIV .


page )(2a, image: s005

EMINENTISSIMO AC REVERENDISSIMO DOMINO DOMINO IOANNI EVERARDO NIDHARDO S.R.E. [Abbr.: Sanctae Romanae Ecclesiae] Titulo S. [Abbr.: Sancti] Bartholomaei in Insula Presbytero Cardinali Regis Catholici Ad S.mum D. N. [Abbr.: Sanctissimum Dominum Nostrum] Clementem X ORATORI.

QUod Poesis mea, CARDINALIS EMINENTISSIME, Romam veniat, morem


page )(2b, image: s006

illa caeterorum Peregrinorum ex Germania illuc Religionis causa euntium imitatur. Magnum ea cultum non prae se fert; Peregrina est: succincta venit, habitu scilicet peregrinantis. Quod vero illa in Palatium quoque tuum irrumpat, licentia scilicet poetica, fortassis etiam nimia utitur, ac grandi Hospitalitatis tuae fiducia peccat.


page )(3a, image: s007

De admissione, saltem in atrium, non dubitat; cum Tecum literas Omnes magnifice habitare noverit, et recipi omnes audierit, qui eo nomine veniunt, ut eruditum ostium pulsent. Quare autem ad VENERANDAM PURPURAM TUAM Musa mea accedat, vestigia aliis Poetis trita permoverunt viae ceteroquin ignaram futuram,


page )(3b, image: s008

nisi praecessissent, ii praesertim, qui Purpuratis Ecclesiae Patribus opuscula sua antehac consecrata voluerunt. Hospitio proin ad tempus donata Musa mea Coronata Regni Catholici negotia non turbabit, sed quieta se tenebit, utpote peregrina de via lassa, et Religiosae modestiae non immemor, quam eo titulo EMINENTIAE TUAE gratiorem


page )(4a, image: s009

quoque futuram spero. Quod si et vena mea non satis verecunda minus fortasse, quam par erit, generosi sanguinis, ac fortis succi contineat, a fulgentissima PURPURA TUA supplementum sibi accerset, unde ad Auctorem tanto patrocinio fulta redeat vivacior. Caeterum, CARDINALIS EMINENTISSIME, non adeo ut rem meam Tuo


page )(4b, image: s010

NOMINI sacram probes, opto, quam animum et Patria, et voluntate vere Germanum. DEUS TER OPT. MAX EMINENTIAM TUAM maximo Ecclesiae bono quam diutissime servare dignetur incolumem. Ita voveo

EMINENTIAE TUAE Servus Humillimus ADAMUS WIDL e Soc. [Abbr.: ?] IESU


page )(5a, image: s011

AD LECTOREM BENEVOLUM.

PAucis alloquendus es mihi, AMICE LECTOR, ut scilicet ea occupem, quae mihi obiicere forte possis. Primum est, est, ut si forte in diversis vagabundis foliis, et Thesium laciniis eadem, aut similia iis, quae in hoc opusculo continentur, legeris, Cornicula tibi in mentem no veniat, sed mea potius, quam aliena credas: multa namque. Academicis, ut mos fert, honorandis disputationibus raptim furore poetico effuderam prope non temere, quae dein suo tempore in


page )(5b, image: s012

meliorem formam et ordinem redegi, ac ceu partum non satis linctum addita industria Publico elaboravi.

Quod si et integros, licet illos perpaucos, ac modestos ex Horatio versus legeris, mutuo potius acceptos, quam subtractos crede: nam, ecce! restituo, suumque Authori honorem habeo, addita etiam quandoque in titulo sede, ac loco proprio, unde cimelia illa fuere deprompta. Ita nimirum gemmae non nisi ex longinquo litore repetuntur; suus nihilominus natali gremio, ac matrici, ubi conceptae, et a sollicita natura educatae sunt, nomen et pretium constat, absque eo, quod Personae, quae mundum illum illustrem


page )(6a, image: s013

portant in corpore suo, pretiosi furti arguantur. Ita paucae, eaeque peregrinae ex sumptuoso liquore admixtae guttae saepe cum vulgari potu maritantur, cui generosum saporen tribuunt; nec tamen propterea rapina, aut malo dolo acquisitae censentur, quia, unde petitae sint, omnibus satis constat, et in propatulo est. Quare cum exempla hic quoque suppetant aliorum, qui iis aromatis ex distanti petitis suam Musam aspersere, solliciti tamen, ne licentiam suam mutuandi ultra condimenti legem explicarent latius: ego quoque eorum vestigiis insistens honorem Auctoribus suum vindico, stareque prorsus incolumem volo.

Alterum Te rogare placuit,


page )(6b, image: s014

ut benigna patientia longitudinem quarundam Odarum excuses, aut certe clementer interpreteris: Sunt Authores, qui praeivere, quorum vestigia veneror, et imitatione colo. Malui scilicet felicioris fluxus materiam quandoque continuare, et filum producere, quam novam incipere: entheo vigore, dum calet, utendum est.

Tertium est, quod mihi non exprobres; si scilicet in Minimae Societatis nostrae laudibus copiosum me videas. aliis per hoc detractum volo nihil. Nimirum privatum mercatorum quorundam (laudantium merces suas) vitium prope evasit commune et publicum.

Laudo ego, quae mea sunt,
Tu tua, Quisque sua.


page )(7a, image: s015

Quod quisque delicate et tenere amat (Parentes, maxime ac Genus suum) illud et laudat. Quid mirum si et mihi chara mater sit, mea Religio, uti aliis sua. Nihil aurem, quod publice laudo, ac celebro, Orbi spectatori, imo admiratori occultum esse potest, quod non visum in theatro, et dudum ab aliis etiam fecundissime laudatum sit. Laus itaque tibi non videatur nova id, quod affero, sed quaedam laudis repetitio ab aliorum labiis decerpta. Dein Sancti (etiam Nostri) extra invidiam positi sunt, utpote publicum Ecclesiae testimonium nacti, et veluti Urbes in alto, veluti lumina quaedam in aureo gloriae candelabro a Vicaria Dei in terris Voce et Oraculo constituta,


page )(7b, image: s016

ut celebrentur non tantum eorum festa, sed et facta. Quos Patronos habere cupias, laudes, necesse est, et Gratiosos voces.

Quartum est, ut, si Poetam rapaciore impetu, ac torrente ferri in mores videris, vitia proscindi, non homines putes. per vulnera Statuae elaborantur in melius; nemo propterea artis scalpro et mordacitati instrumenti, aut ipsi artifici irascitur. Perinde, ut vetustae imagines aeri quondam incisae, ita et antiqui mores acumine styli renovandi sunt; esto: quod pungantur. Si qua abortiva novitas vitio agri, aut luxuria succrevit, falce tollenda et resecanda est. Satyras tamen et Euphormionem in Lyricis hisce ne quaeras, velim; sed admonitiones


page )(8a, image: s017

saeculi, et transactionen quandam Emendationis benevolam, ad qua si Religiosus Poeta quispiam adhortetur Mortales, non propterea in munus Ecclesiastum involat, sed charitate subsidiaria adiuvat; cum ubique suus virtuti locus esse possit. Vitia publica ius ad famam et impunitatem perdidere: communis et liberae castigationis sunt, et, noctuae instar medio die e cavea elapsae omnium volucrum rostra et ungues merito in se convertunt.

Neque furtivam aliquam, aut clandestinam clavem in tacita Auctoris mente repositam tibi imaginare, quae ficta in hos opusculo nomina quaedam aperiat, in quibus scilicet Auctor


page )(8b, image: s018

clam retro cortinam secum tripudiet; Chimaerica ea est, nihilque mysterii iis in nominibus latet, praeter morum castigationem, aut Virtutis laudem: innocentia nomina crede, tametsi mores, qui exagitantur, sint inhonestatis rei.

Quod si et metaphoras quasdam, non modo audaces, sed prope insolentes excusaveris, grandi me obsequio honorabis. sed pace tua dixerim, AMICISSIME LECTOR, non timeo iudicium tuum, si fortem stomachum habes; imo benevolentiam potius in me tuam cogitatione praecipio: fraenum scilicet laxavi ingenio nondum effeto, cum non nesciam, quantae, quamque sublimis indolis, ac spiritus


page )(9a, image: s019

sit Poesis Lyrica, vix placitura hodierno ingenioso saeculo, nisi supra se aliquantum sapiat. Nihilominus et maiestati Carminis satisfacere in materia gravi, ac militari, in levi vero et mediocri admixto quodam lepore, ut spero, non illiberali, per modum sacchari, arrogantioris Musae fastum et cothurnum si non condire, saltem temperare studui. Quare promiscuum argumentum elegi, ut legentis fastidio consulerem: Iam per Urbes, Palatia, Subsellia, fora, Curias, Academias, venerabilem Historiarum antiquitatem, per mores omnium prope hominum ambulare mihi placuit: iam sereno coelo, propitia tempestate in floridos campos


page )(9b, image: s020

exire, delicatae avium Musicae interesse, spectacula iocosae naturae admirari, Anachoretas invisere, iam in Tentoria Bellica et militaria castra ad milites provolare, magna ibi facinora suspicere, et colere, generosum sanguinem Patriae impensum oculis haurire, Duces celebrare, Martem accendere, cuneos ordinare, tubas inflare, tympana tractare, contra Turcam Christianos incitare, militem scribere, stipendiaria Elementa conducere: iam in infimam terram, et metallorum uterum, ipsumque Infernum descendere, infelices Manes ad terrorem vivorum inde educere, Caelum denique gloriosum Divorum domicilium,


page )(10a, image: s021

adire, prodigia eorum, ac facta ad laudem, et imitationem promere lubuit, partim, ne semper idem essem, partim, ut de vario hominum, ac rerum genere bene mererer. Quod si impetravero, prolixe enimvero de tuo, Lector Benevole, commodo ac patrocinio mihi gratulabor: curiosus siquidem varietate, laboriosus industria, qualicunque demum, utilis denique voluntate omnibus esse studui, gloriosus nunquam.

Postremum est Protestationis loco, quod cupiam omnia ea, quae hoc opusculo continentur, non aliter a quoquam intelligi, aut accipi debere, quam S.mi D. N. Urbani VIII. Constitutio


page )(10b, image: s022

in iis, quae ad Decretun illud pertinent, a veris Ecclesiae filiis exigat. Haec sunt, BENEVOLE LECTOR, quae te benigne et candide monitu volui. Vale Amice, et Opusculum hoc tuis obsequiis cusum aequi bonique consule.


page )(11a, image: s023

FACULTAS R.P. [Abbr.: ?] PROVINCIALIS, Cum Privilegio Caesareo.

EGO Georgius Muglinus Societatis IESU per superiorem Germaniam Praepositus Provincialis, pro potestate a Patre Nostro Ioanne Paulo Oliva Praeposito Societatis IESU Generali accepta, concedo, ut tres libri Lyricorum cum uno Epodon ab Adamo Widl Societatis nostrae Sacerdote conscripti, et a deputatis Patribus censi, probatique in lucem edantur. Simul etiam Ioanni Wagner Bibliopolae Monacensi Electorali


page )(11b, image: s024

Ius Caesarei Privilegii usurpandi indulgeo, quo Typographis et Bibliopolis omnibus facultas adimitur, vulgatos a Societatis IESU Patribus Libros sine Superiorum consensu imprimendi, recudendi, aut intra fines S. R. Imperii importandi, aut importatos distrahendi. Datam facultatem manu mea et officii sigillo munivi. Ingolstadii 12. Martii 1674 .

GEORGIUS MUGLINUS.


page 1, image: s025

LYRICORUM LIBER PRIMUS.

Beatissima Virgo MARIA libera originis macula praedicatur.

Vernante quando cespite floridum
Decoxit hortum sordida femina,
Lucumque felicis saginae
Prodiga dilapidavit Eva
Adorta mensam, quae vetito stetit
Plantata ramo, posteritas fame
Dira perempta est. Sola tabo
Incolumis fuit illa Virgo,
Quae Conditoris Progeniem Patris
Intra pudici viscera corporis
Habere iussa est nascituram [Reg: naturam]
Ex niveo sine labe fundo.
Haec una Mater nil redolet Patris,
Non illa pomo tacta nefario:
Non anguis illi sibilavit,
Aut miserae gula blanda sylvae


page 2, image: s026

Porrexit escam. libera prandio
Non edit horti foedifragi dolum,
Herede non afflata morbo est
Virgo statu speciosa primo.
Periclitatis funere posteris,
Favor reliquit criminis integram,
Ante orbis exstructi theatrum,
Ante hominum, pecudumque cunas:
Nondum venusto corpore luxerat
Phoebaea Coelo semita, nec suis
Cornuta iacturis Diana
Caerulea vaga stabat aula:
Non ponderoso continui iugo
Montes gigantes corpore saxeo,
Conoque per nubes adacto
Constiterat lapidosus Atlas:
Fecunda necdum flumina piscibus,
Largisque venis murmura fontium
Eruperant terrae cavernis,
Nec profugis spatiata Lymphis
Usquam sonoro tramite devia
AEquor petebant, crimine iam carens
Virgo paterno, destinata
In placitam fuit ipsa Matrem:
Victore caudam iam pede conterens
Pressit draconis vipereum caput
Persona felix, gratiarum
Perpetuo cumulata fluxu.
Non ipsa turpis participem famis
Est nacta mentem; cum trepidam necem,


page 3, image: s027

Mortemque pomo foederatam
Immemores ederent nepotes,
Ne perduellem sugeret aspidem,
Favore cautum est. hic gula pestilens
Stetit fatigata nocendi
Ingluvie, refugoque pomo.
A labe gentis Te data dextera
Pridem dirempta lite removerat.
Deliberato Te senatu
A vetito relevarat horto
Rerum potitus TRINUS, et UNICUS.
Hanc nascituri [Reg: naturi] gloria Filii
Matri paravit dignitatem,
Ne patria premereris ira.

AD R.P. [Abbr.: ?] IACOBUM BALDE SOCIETATIS IES.U Poesis ipsius, ac maxime Threni Germaniae ab ipso conscripti celebrantur.

PLenum virili Sanguine conspicor
Bullire vatem. masculea phrasi,
Succoque plenos puriore,
Magnanima saliente vena
Adoro libros. tam similes sibi
Fons eloquenti flumine limpidus


page 4, image: s028

Propinat haustus, lucidumque
Mentibus insinuat liquorem:
Late sonorum promovet alveum
Ductis maeandris: mox redit ex fuga,
Et innocenti perspicaces
AEquore distribuit procellas.
Quantus resultat, dum medias tubas,
Et Martiali cornua spiritu
Inflata cantat, turgidosque
Impavido lituos fragore;
Cum bellicosos agglomerat viros,
Et eruditis fulminat ictibus:
Ad arma quando concitato
Ire iubet iuvenes calore?
Exulcerati tempora saeculi
Mensus cothurno, quam gravis influit,
Germaniae quando labantis
Naufragium, lacerique Regni
Nuper rebelli crimine venditas
Deplorat Urbes; cum male proditam
Fidem, coloratasque mentes
Infremit, indomitosque mores,
Bello severos: cum patriae sinum
Multo calentem sanguine concinit,
Et decolores tabe rivos
Purpurea, saturasque fuso
Cruore valles, ferrea quas sitis
Nec dum diremptis ensibus ebibit?
Hic ire gaudet vorticosus,
Et tumidis querulus procellis


page 5, image: s029

Agnata secum funera devehit,
Annisque semper peius euntibus
Accusat aevum militari
Ex calybe, invidiaque cusum,
Et tincta ferro civica iurgia
Cum bile narrat, Teutonicam negans
Hanc esse virtutem, cruentos
In populos, animamque Regni
Enses lacertis stringere mutuis,
Christo dicatam fundere purpuram,
Sed in rebelles foederatis
Ire animis, gladiisque Muphtos:
Sat esse turpi dedecori datum,
Monet natantem sanguine patriam,
Suaeque iam tumbae propinquam,
Ni proprias moderetur iras.
Sunt verba iusto grandia pondere,
Quae sparsa famam per populos ferant,
Et orbe toto seminatam
Promerito recitent triumpho.
Quam compta splendent singula? quam suo
Sunt tersa cultu? quam mutilum nihil,
Nihil coactum, sed rotunda
Plena lyra est, animaque Pallas?
Prodit Parentem foetus, et alterum
Opus Magistrum laudat Apollinem.
Rumorque plausus nundinator
Prodigio famulatur artis.


page 6, image: s030

Laudes et Triumphus Martyrum e SOCIETATE IESU variis in locis pro fide interemptorum.

HUc fama pernix, quae populos super,
Superque mundi conspicuum globum
Tollis quadrigas, et rapacem
Currum agitas, volucremque rhedam,
Huc purpuratae nuncia gloriae,
Quae proeliantum [Reg: proeliantium] grandia nomina
Inscribis astris, et tropaea
Continuis repetenda Lauris.
Ades! Triumphos, et vada sanguinis
In nationes sparge, volubili
Diserta lingua, mille palmas
In populos recita, et palaestras
Cruore pingues. Nemo dolentium
Pallore marcet. Nemo timet necem.
Deiecta nulli stat timore
Frons, pluvio lachrymata vultu.
Quamvis iuvencus mugiat aereus
Subiectus igni. tela licet scopo
Stridant statuto, sibilante
Insidiis petulante nervo,
Praesaga certae mens stat adoreae,
Inter sonoras carnificum minas,
Picemque flammis conglobatam,
Ingenito rapidam camino:


page 7, image: s031

Stat obstinato freta fides situ,
Non horret Indos, non rigidos Getas
Curat, pharetratosque Turcas,
Et celeres gladiis Gelonos.
Pleno theatro stent licet indole
Exasperatae difficili ferae,
Saturque iam circus cruore
Indomitis ululet leaenis.
Iam pugna flagrat. classica iam sonant.
Tormenta strident. carnifices ovant,
Sudante iam fervent lacerto,
Et patulo satagunt macello:
Iam pertinaces in pugilum caput
Rotantur ictus, truncaque corpora
Membris rubescunt purpuratis,
Et roseo miniata fuco
Formosa lucent: iam caput absilit
Cervice scissa, pulchraque vulnera
Adhuc sub armis palpitantem
Expediunt animam. fugaci
Exclusa membris vita migrat pede,
Prensat coronam, laetaque praemio
Adit tribunal, militarem
Exhibet ambitiosa succum.
At Ecce! praeceps invidiae furor
Lingit Tyranni pectora, subsilit
Ardore totus cogitansque
Arte novos reperit dolores:
Bullire vecors suppositam iubet
Flammis Resinam; tum fieri Rotas,


page 8, image: s032

Et harpagones fabricandos
Ingenio, rapidumque ferrum.
Nonne implicatas instabili genas
Colore fingunt? nunquid, et in latus
Utrumque nutant proeliantes
Magnae Animae, intrepidaeque mentes?
Num segne portant pectus, et inclyta
Lapsi palaestra significant metum
Gestu pusillo? num timorem
Nutibus, eloquiove produnt?
Truces severis stant oculis faces,
Frontes Tyrannis cedere nesciae:
Seu culter ingens Anglicanus
Membra secet, geminosque reddat;
Pugnatur. at non corpore simplici:
Famosa seu scrobs (ludus Iaponum)
Praepostera fossa trucider,
Aque situ perimat sinistro:
Seu lenta flammis otia saeviant,
Artusque pigro lumine torreant:
Sive impudentes stringat enses
Haeresis in capita innocentum.
At Vos triumphum promeriti Viri,
Pulchramque Laurum, pergere proelio
Perstare fortes, aemulati
Sanguine purpureos honores
Cultum tueri pergite Numinis,
Ritusque sacros, AEtheream fidem
Servate, cervicesque vestras
Sidereis redimite Sertis.


page 9, image: s033

Vasta sepultas nocte reducere
Cum laude gentes. vestri ego nominis
Haeres, frequentatique belli
Me pugilem memorabo fratrem.

Perditam nostri saeculi iuventutem, primosque annos male impensos tristis senii, exitiique Patriae potissimam causam iudicari debere.

INdoles florum, specimenque plantae
Praecoci fulget genio. recentes
Filii produnt tenero futuram in
Semine vitam.
Vix heri nati genitore dumo
Cardui tactum cito curiosum
Lancinant. cunctans licet involucro,
Iam Rosa fragrat.
Urit in cunis, digitosque mordet
Vilis urticae scelerata proles.
Instruunt ungues minimi Leones,
Rostraque milvi.
Scurra praeludit iuvenis senili.
Qualis est aetas, viridesque mores,
Tale succedit senium et virilis
Semita stirpis.
Qui iuventutis moderatus aestum
Impetus stringit, calidosque motus,


page 10, image: s034

Ille tranquillo cicurata fraeno
Saecula vivet:
At reluctantem quoties iuventam
Ire laxatis sinimus lupatis
Nesciam fraeni, toties senectam
Crimine foetam
Consules caeci tacito educamus
Abditam mentis gremio, et feracem
Nestorem probris alimus, domique
Pascimus Hydram.
Hinc profanato nihil orbe rectum est
Ultimis saeclis, nihil hospitale,
Nil fide castum, solidoque pacto, aut
foedere tutum.
Ianuas omni vitio patentes
Fertiles anni scelerum recludunt.
Ad bonum talpae sumus, ad patranda
Crimina Lynces.
Plena sunt iris populosa Regna,
Et strepunt bellis. gladii occupantur
Persidis rixis, sitiensque ferri
Mars dominatur:
Ille distentis furibunda buccis
Praelia, et pugnas, tepidasque caedes
Igneis spirans oculis, minarum
Semina spargit:
Totus hinc passim cataphractus orbis
Prodit in campum: quia consecravit
Primulos annos odio aestuantes
Mollibus iris.


page 11, image: s035

Cypridis foetens hara, sordidaeque
Pectoris flammae, vetitisque gliscens
AEtna scintillis, et amor scelestus
Fumat ubique:
An quia obscaenis genitricis ulnis,
Partus infelix, sumus educati,
Osculis mulsi, teneraeque carnis
Crimine foti?
Haeresum passim truculenta pestis,
Contumax fraudem stabilire ferro,
Fascinat caecos animos, et atra
Sub styge mergit:
An quia infantes gravidam veneno
Suximus matrem? dolus eruditis
Pallians verbis animi cubile
Inde creatus
Simplices mores, niveumque quondam
Perdidit pectus, vitiatus umbra
Candor antiquus lue mentiendi
Imbuit aevum.
Splenduit quondam vitreum videri
Pectus e suda glacie: fenestra
Nulla praetentis animum ambiebat
Ferrea clatris.
At modo obscuris tenebrosa larvis
Mens inhorrescit. numera dolosas
Pectorum crates, hominumque vafra e
Sindone fraudes:
An, quia in cunis violamur arte
Iam figurata, teneraque vulpe,


page 12, image: s036

Illa cum seris adolescit annis
Bestia fallax?
AEquitas nulla est, Themidisque spretae
Desiit Regnum. nihil orbe iustum:
Pauperes sugit viduas subactus
Munere iudex:
Veneunt lites, patiturque iusta
Causa pupilli. bona distrahuntur.
Iura torquentur, miserique constant
AEre clientis:
An quia assueti teneris ab annis
Duplici menti, biviaeque linguae
Fovimus sensim dubio repostam
Pectore vulpem,
Atque privatam cumulare sortem
Unice docti cupida sagina,
Propriam pingues vetito lucello
Farsimus arcam:
Cur modo antiquis stabilita fibris
Impio regnent scelera apparatu,
Primus in causa est iuvenis. tenellos
Arguo Soles:
Ver iuventutis male collocatum
Parturit fures, et inauspicati
Stipitis fructus, tragicaeque nectit
Pabula furcae.
Ergo maiores vigilent iuventae
Cereae flecti, docilemque fingant
Seduli prolem, satagant sinistros
Tollere mores.


page 13, image: s037

Plectat errores genitor, coloni
Instar hortensis, neque liberalis
Falcis oblitus toleret fluentem in
Germine frondem:
Ipse lascivos resecet capillos
Nobilis plantae; nihil ipse motus
Lacryma vitis, sapiente scindat
Ense labruscas.

D. [Abbr.: ?] IGNATIUS LOYOLA SOLI COMPARATUS. Sol oriens, ex aquis glaciatis emergens praemissa pudoris Aurora impuro iuveni obscaenos amores dissuadet.

Cum Sol mane oritur, rubens
Egreditur roseo mari
Natales maculans aquas:
Praemittit Lacrimas soror
Aurora, et stibio natat.
LOYOLAM similem viden!
Strictum is frigore Sequanam
Ingressus, iuvenem procum
Exspectat, spurium caput;
Lenonisque statum dolens,
Concreto tremulus freto
Iratum queritur Deum:


page 14, image: s038

Quo te sacrilegum pecus
Infandae Veneres agunt?
Quo demens proficisceris?
Quo tendis vehemens proce,
Iam nupto insidians thoro?
Per quicquid tibi amabile est,
Per vitam propriam rogo,
Per Christi pia vulnera,
Quaesito abstineas lare;
Spurcae te pudeat facis,
Impurique Vesuvii!
Impendens remove flagrum:
Ut cor non rigeat tibi,
Isthic membra rigent mihi;
Sta, nec longius hinc abi:
Hic causa emoriar tua;
Ut lucrer stolidum caput,
Nunquam haec frigora deseram.
Hoc dicto attonitum scelus,
Quamvis indomite flagrans,
Coepti consilii pudens,
Et casta inficiens genas
Aurora, stetit innocens,
Turpique absiliit via.


page 15, image: s039

D. [Abbr.: ?] IGNATIUS LOYOLA SOL MERIDIANUS. Divino amore aestuans Altissima SS. [Abbr.: ?] Trinitatis visione occupatus, Manresana Ecstasi a sensibus alienatus.

FEstinat altas scandere Sol plagas
Urgendo gressus passibus igneis,
Deambulator liberalis
Solvit equos properante curru,
Statque in supremo culmine torridus.
Calore languent omnia, ceu rosa
Latrata caelesti Molosso,
Quae rapidis male cocta flammis
Stirpem supinans aegra trahit comas,
Fessoque pendens vertice, purpuram
Inclinat ad terras sequacem,
Et querulum redolet dolorem.
Perinde sacro continuo foco
AEstas amoris fervida Sirio
IGNATIANO corde flagrans
Sidereos cumulavit ignes:
Ascendit alto tramite Sol vigil
Adusque summi Numinis osculum,
Intransque mirae TRINITATIS
Nulli hominum reserata templa,


page 16, image: s040

Stupenda vidit, luce Deum bibit
Non irretorta. consiliatius
LOYOLA supremi Monarchae,
Et miseri renovator orbis
Electus ipse est celsior Angelis.
Ut mente anhela totus homo calet?
Ut fronte sudat, pectorisque
Deliquium, latebrasque questus
Angusta laxat viscera? conflagrat:
Fumante sacro vertice NERIUS
Vidit favillas, et micantem
Igne rubum, nimiamque lucem
Ardente vultu. flumina promite!
Fomenta flammae, et pabula tollite!
Nudate pectus, febrientem
AEquoribus recreate mentem.
Sic bulliente in corpore spiritu,
Languent beato membra cadavere.
Vivace signo destitutum
Pectus hebet, reliquique sensus
Sopore vincti. Semanimem videns
Manresa felix obstupuit Virum
Vix spiritum parce trahentem,
Deside praemoriente vena.


page 17, image: s041

D. [Abbr.: ?] IGNATIUS EX HOC SAECULO MIGRANS SOL OCCIDENS. Rubicundum post se crepusculum plurimorum in Societate Martyrum relinquit.

PLerunque fuco sanguineo rubet
Sol, Occidentis quando fretum subit,
Plerunque tinctus purpurisso
It cubitum roseo sopore:
Plerunque lucent pulchra crepuscula,
Inebriatis sanguine nubibus,
Corallino gemmans pudore
Flamma vibrat, dubitante luce.
LOYOLA Phoebo cedere num volet
Rubente Letho? non Superi sinent
Obire tantum morte sicca,
Purpurea sine luce, SOLEM.
Et ecce! splendet Vesper amabilis,
IGNATIANO murice fulgidus.
Post se relinquit purpuratum
Innumera Legione tractum.
Quot gloriosi Sanguine stant viri?
Quot Candidati, morte ruberrimi?
Quot CAMPIANI falce secti
Cum Sociis simul interemptis?


page 18, image: s042

Angli beato sanguine adhuc calent,
Et larga culter vulnera iactitat.
Quot AZEBEDI classe tota
Inficiunt rutilante Pontum,
Lateque fuso sanguine Brasilas
Ripas colorant? integra flumina
Cruore nostro consecrata,
Tota alibi maria erubescunt;
Luctatus inter funera Nereus
Mutat cruentis mortibus alveum.
Quot sunt LATERNAE, qui Sueco
Naufragium patiuntur Isthmo,
Mixtoque Pontum sanguine purpurant?
Transverberati pectora Lanceis
Quot sunt gigantes gente forti
Non Iaponum veriti caminos?
Qua Nangasachum, Regia Civitas,
Negotioso litore considet,
Commerciis pollens, et auro,
Atque foro celebrata multo,
Tuere campos, aspice spicula
Diri mucronis, cumque securibus
Fasces, cruentandasque toto
Monte cruces, seriem thronorum.
O! quae Supremo, quae Nova Francia
Tormenta vidit tempore, vel dedit?
Undantibus flammis bibendum
Ipsa parans, subigensque dira
Fornace plumbum faucibus impluit,
Candente multo sulphure crapula.


page 19, image: s043

Quot maceratum bulliente
Igne scyphum Pugiles bibere?
Exuberantis sanguinis omnia
Sunt plena passim. qua pater ambitus
Hostilis orbis, congregantur
Carnifices, rigidique Fasces.
Sunt, qui corusco nos gladio petunt.
Ensesque tingunt murice plurimo;
Sunt et Tyranni, qui reducto
Nos rigidi laqueo coronant.
Praeclara dicam nonne crepuscula
IGNATIANO posthuma funeri?
Frustrane formoso rubore
Sol obiit, radiante morte?

Miserabilis Hominis recens nati conditio, et ortus ipsius miseria.

INfaustus ortus, qualem homini dedit
Natura rerum fertilis artifex!
Imbelle frustum, despicatus
Fungus homo est, ubi matre prodit.
Quam bruta nobis corpora dat Parens,
Et despicato creta coagulo?
Impenditur proli cloaca,
Spumaque sordida nasciturae [Reg: naturae] .
Implume socors est animal homo,
Merusque mucus, foetida portio.


page 20, image: s044

Blaesas gravamus mole cunas,
Inque rudi gremio iacemus
Nudi, ligati brachia fasciis.
Non veste culta nascimur, aut roga.
Pennata nobis non iuventa,
Nulla datur manuum facultas.
Dentata non sunt ora, nec organa
Perfecta mentis, nilque scientiae
Inest cerebro. pigritante
Exoritur ratio lucerna.
Intelligendi tarda crepuscula.
Haeretque longis ingenium moris,
Et ipsa nescimus parentis
Ubera sugere pusiones.
Feliciores parte sua feras,
Ortuque primo dixero bestias:
Nascuntur ipsae palliatae,
Pellibus, atque pilis venustae:
Gallina plumis editur obsita,
Rostrumque ad escam nacta famelicum:
Cancrique lorica sagati,
Gens liquidi cataphracta regni;
Piscesque Squamis tergore lubricis
Nascuntur omnes remige corpore.
Testudo spiris fornicata
Gignitur, et tenera sciurus
In pelle currit totus edaculus:
Equi superbus filius ungula
Lascivit agro vix bimestri,
Et vitulus petulante gestu,


page 21, image: s045

Matrique pulchra crispus Epomide
Alludit agnus. mox volucres canunt,
Scalamque norunt temperare
Gutturis, et cicurare vocem.
Istis talentis solus homo caret.
Informe frustum nascitur, hispidi
Ceu partus Ursi, quem madore
Perficit assiduo saliva.
Confusa molli membra tremunt cute,
Turpisque massa ex semine putrido.
Cur ergo vanum gloriaris
Fronte tua, specieque funge?
Cur insolescis bulla levissima?
Frustra superbis spuma miserrima.
Ortumne nosti [Reg: novisti] purulentae
Materiae, saniemque vappae?

VOTUM AD CHRISTUM RECENS NATUM, PACIS PRINCIPEM, Ut se inter Christianos Reges pro Belgio decertantes Mediatorem interponat, pacemque restauret ANNO M.DC.LXVIII .

FIli Supremi Praesidis unice,
Puelle florens, Pacis amans DEUS,


page 22, image: s046

Qui bellicoso cum Leone
Ire facis patiente curru
Laetos iuvencos unanimi iugo,
Qui discolores multiplici cute,
Frendente rictu contumaces
Voce Tigres, agilesque Pardos
Sermone placas, qui rabidum Lupum,
Ut parcat agnis, et vitulos amet,
Lepore mulces eloquente,
Et cupidos inhibes molares
Gregi minantes, dentibus asperam
Tot bestiarum qui prohibes famem,
Ne delicatis helluentur
Carnibus, innocuaque causa,
Vides, ut armis triste micantibus
Exasperatum stet nece Belgium?
Nostin' [Reg: Novistine] , potentes ut Monarchae
Dissideant, calidoque Marte
Ut aemulati iam coeant Duces,
Et valla nutent? ut trepido situ
Pinnae labascant? ut propinquum
Exitium fugiant coloni
Vagi per urbes? ut timeant mori?
Vides ruinas, fataque gentium?
Ut Christianis intumescant
Flumina cladibus, et cruore?
Ut pinguefacta litora margine,
Et ripa multo strata cadavere
Sordescat, aura pestilente
In pecudes, hominesque saevam


page 23, image: s047

Ructante stragem? viribus aspicis
Ut atterantur robora mutuis?
Ut Regna ferro devorentur,
Et gladii truculentus ardor
Cruore fuso saeviat in probos?
Tu dissidentes concilia Duces,
Laesosque Reges, feriari
Arma iube, gladiosque strictos.
Huc usque fratres nostra profundimus
Exulcerato viscera spiculo,
Et inverecundum Gradivum
In proprios stimulamus artus.
Cur gloriosi tam male spiritus,
Et Christianus prodigitur cruor?
Domesticis cur militatur
Litibus, et patriae ruinis?
In perduelles cur pius advenas,
Saevosque Turcas non agitur furor?
Beata cur non vindicamus
Regna Arabum, Phariumque Nilum?
Tu, CHRISTE, Princeps Pacis, et aurei
Fundator aevi, nate silentio
Clementis orbis, Regibusque
Pacifico dominante Iano,
Te Fecialem partibus ingere,
Et fulguranti Sole reciprocas
Tene machaeras, cladibusque
Sanguineis prohibe Monarchas:
Tu fluctuantem milite Flandriam.
Solare laeto foedere Principum;


page 24, image: s048

Tu Geldriam bello flagrantem
Pacifico cumula triumpho:
Tu ludibundo fluxa volumine
Vexilla rursus bellica collige,
Tubasque raucas, tympanorum
Continuo reboante bombo,
Leni fragorem, et murmura contine
Vocalis aeris. disiice spiritus
Bello tumentes, innocentum
Exitio, iugulisque parce.
Fac, rusticanis cornua iubilis
Laetis per agros plausibus eiulent,
Tubique de ligno cavato
Pacificos revomant susurros
Inebriati pace domestica.
Pacatus aer clarior insonat,
Quam militari qui coactus
Infremit halitus ex metallo.

Pestilentia doctrinae Machiavellicae exagitatur.

HEu pestis tragicis lusibus inclyta,
Excita ex Erebi sedibus intimis
Doctrina, in cerebro quae, styge consule,
Cusa est Macchiavellico!
Nil tutum a dubiis fraudibus, aut dolis.
Mens non ingenuis picta coloribus


page 25, image: s049

Astute simulat, dissona frons micat,
Nec promens animi scelus
Mansueta in speciem vultibus annuit,
A tergo invidia praecipiti furit:
Perplexis agitur consiliis dolus,
Vestitur nitida toga.
Audi propositum. Sic memorat Sophus:
Fac sceptro spatium, queis [Reg: quibus] potes, artibus.
Subtiles remove providus aemulos,
Clam ferro perimas, licet
Grassare ad Regimen morte, vel ignibus.
Si quis restiterit, tolle moras nece.
Propina taciti pocula toxici.
Non captat solium duos:
Vitae laetitiam, blandaque commoda,
Quae corpus recreant, illecebras gulae,
Carnis luxuriam deliciis eme.
Post mortem superest nihil.
Quid restet? moritur totus homo simul.
Nil te commoveat ludibrium stygis.
Delirae vetulae sunt mera somnia,
Quicquid constituit fides:
Non pingui nebula, non pice torrida
Styx fumat. rigidus non datur AEacus.
Non urit rapido flamma volumine:
Docta est fabula Tartarus.
Nemo illic patitur, nullaque praemia
Virtutem afficiunt. Supplicii nihil
Sontes accipiunt. vivite, dum licet,
Nil a morte relinquitur.


page 26, image: s050

Haec decreta scholae sunt temerariae,
Hae leges pecudum, quae patientiam
Divinam lacerant, et male lubrica
Serpunt in populos lepra.
Impune has siliquas ex olido grege
Venum quis cupidis proferat Urbibus?
Cur pullos Veneris, cur duplices sues
Non saevo insequimur rogo.

GERMANIA, Avaritia, Discordia ceterisque / vitiis perdita deploratur imitatione Horatianae Odae 3. Lib. [Abbr.: ?] 3.

GErmana Tellus vendita sordibus
Fulvi metalli est. fracta peculio
Fides Avorum. candidata
Simplicitas violata fraude est.
Nil temperata diligimus siti.
Nec ampla vastis se regionibus
Sinit cupido mancipari,
Aut vetitae ingluvies monetae
Ullo reneri se patitur loco,
Ceu rivus alti litoris immemor.
Evisceratis concupita
Quaeritur agricolis medulla


page 27, image: s051

Depauperatis in loculis Codri.
Servile vulgus militat aureae
Bolis crumenae. fraudulentus
Saepe labor simulatur aere.
Turpi elocantur corda pecuniae,
Aurique prostant undique nundinae.
Quam dulce tinnit clangor aeris,
Cum manibus nitet Euclionis?
Urbes in ipsas aggere plurimo,
Valloque firmas ingreditur dolus
Argento inunctus, proditurque
Hostibus arx, adamante clausa.
Sunt plena Verpis omnia. nuspiam
Stat Christiana fronte fidelitas,
Pactamque verbis castitatem
Imminuit dolus interemptor.
Promissa plenis grandis faucibus
Effutiuntur, sed vade nemine.
Immensa dicto polliceri
Immemorum stylus est Thrasonum,
Servare, quaedam est rusticitas, fidem.
Quae sunt iniquis parta laboribus,
Custodiuntur. pervicacis
Gliscit Avaritiae Tyrannis.
Novere Lippi, plebsque Triaria:
Sceptri potentis Teutonicum Thronum
Fatalis, incestusque iudex,
Et scabies peregrina morum
Sus deque vertit. Bellica natio
Exuxit uber fertile Patriae,


page 28, image: s052

Auroque mulctatos Colonos
Legitimis viduavit arvis.
GERMANUS ex quo deseruit Fidem,
DEIque Legem, deterior quoque
Fortuna facta est. corrogatum
Latro tulit peregrinus aurum,
Partumque longa pace peculium.
Nostrisque ductum seditionibus
Recruduit bellum, advenarum
Saevitie [Reg: Saevitia] , gladiisque gestum.
Mutata scena est optima, pessima,
Et Sors, Noverca. Quae Regio potens
Orbi imperabat, dum superba
Illa viris, opibusque florens
Concordiarum vincula noverat,
Et foederati robora militis,
Olim triumphatis valebat
Armipotens dare iura Turcis,
Illa ipsa late Nomen in ultimas
Extendit oras, qua medius liquor
Secernit Europen ab Afris,
Qua varium bibit alga Nilum.
Olim per aequor ferrea Graeciam
Transnavigarunt corpora Teutonum,
Vultuque torvo constitere
Odrysiis cataphracta Regnis.
At nunc dolosis Imperium ruens
Late involutum retibus occidit,
Armisque iniquis proeliatum,
(Omne sacrum rapiente Marte)


page 29, image: s053

Spectans agonem, funera cogitat,
Et comparato iam feretro iacet.
Hostilibus cras efferetur
Teuto humeris, tumulandus armis.
Non haec iocosae conveniunt Lyrae.
Quo Musa tendis? desine pervicax
GERMANIAE cladem referre,
Sanguineasque iterare thermas.

D. [Abbr.: ?] IGNATIUS LOYOLA Ex obviis obiectis in DEUM rapitur.

SIve formosi LOIOLA Coeli
Fornicem spectat vigilante SOLE,
Et Poli risum, croceique Phoebi ex-
-aminat aurum
Igne crinitum nitido, comasque
Lucide pexas. nebulosa sive
Luridi coeli Iove fulminante
Atria lustrat:
Sive confusis inimica rixis
Mente pertractans, Elementa volvit:
Seu leves ventos, toties rebelles
Carcere fracto;
Vir sibi quovis similis theatro est,
Et ioco Sortis. nihil is querelae


page 30, image: s054

Promit, aut spissas fremebundus astris
Exprobrat Umbras:
Sive hiems, saeva redeunte bruma,
Frugibus mulctans speciosa rura
Tondeat silvas, et odora campi
Gramina perdat;
Sive felici remeante Vere,
Luce iam forti, stabilique Sole,
Functa moroso rediviva surgat
Flora sepulcro:
Sive pincernas pluvialis undae
Turbido spectet Zephyros Olympo,
Sive formosum facie serena
Ludere Phoebum;
Stat sibi rursus similis, pusilli
Floris aspectu satur ad supremum
Numen ascendit, refugusque terram
Nauseat omnem.
Nil Virum casus humiles, vel infra,
Quicquid in sphaera geritur rotunda,
Commovet, supra procul eminente
Pectore fertur.

S. [Abbr.: ?] FRANCISCI XAVERII In adversis Constantia.

NOn, si trisulcis mugiat ictibus
Discerptus aether, et trepidos ferax


page 31, image: s055

Formidinum Tellus profundo.
Proferat ex gremio fragores;
Non, si charybdes syrtibus ebrias
Ingurgitatus Nereus evomat,
Tempestuosus vel Caphareus
Horribiles moveat procellas;
Non, si cruentis proelia Mars potens
Intentet armis, aut furor improbus
Succensus AEtnaeo camino
Ignivoma flagret officina,
FRANCISCE, cedes mortibus, aut minis
Etsi vel Orbis subrutus infimo
Inclinet orco, nemo tantam
Eiiciet statione mentem:
Rides corusca luce serenior,
Titanis instar, tetrica nubila,
Infra feruntur. nulla vultum
Inficiet macula, aut vigorem
Exuberanti lampade profluum.
Stas aeviterno marmore fortior,
Ridesque ventorum procellas
Et tumidos Aquilone fluctus:
Sive efferata barbarus indole
Exsurgat Indus, sive ferox Iapo
Ignes minetur feriatos,
Sive Cafer petulante tela
Emittat arcu; sive Mogor potens,
Dirique Parthi (vix homines) fremant;
Cervice prona stat parato
XAVERIUS feriendus ense,


page 32, image: s056

Decente ad ictum compositus situ,
Deliberati propositi tenax,
Sint mille quamvis porrigendae
Carnifici, laqueove vitae,

Voluptatis cuiusvis AEtas cum Iride comparata.

CUm forte cultis se pluvius Polus,
Nictante Phoebo, nubibus induit,
Et elevatis stans Olympo
Crapula dissimulata nimbis
Sensim modestis imbribus effluit,
Natura praegnans parturit Iridem,
Sedensque pingit gratiosum
Insolitae novitatis arcum:
Namque eruditas ducit amabili
Cruore tinctas pollice lineas,
Multoque potum purpurisso
Exarat illacrimans nitorem,
Arcumque curvat tramite flexili:
Dein colores expedit igneos,
Nubesque pigmentans opacas,
Et pluvio maculata rore
Fluenta Coeli sanguine perlinit,
Florentis addit graminis aream,
Smaragdini succi virorem
Explicat ingeniosa pictrix,


page 33, image: s057

Phoebique lumen prodigit aureum.
Stupenda patrat mirus in omnibus
Sol obstetricatus parenti,
Cum nitidos animat colores.
Perfecta iam stat lucida fabrica
Nimbo Architecto, quae mediis suas
Cunas recensens ex procellis,
Multiplici variante fuco,
Pandit theatrum. cultior aspici
Refulget Iris luce quadruplici,
Pavoque coelestis superba
Veste micans rapit intuentes.
Non tam decoro sanguine pingitur
AURORA, Coeli fimbria lucidi,
Cum mane primo blandiente
Explicat ambrosia rosetum;
Non tam pudica cyclade fulgurat
Marita Phoebi. Sed subito gelu
Expallet ardens ille vultus,
Et moritur species venusta.
O quam nec ipsis sidereis plagis
Perenne quiddam considet uspiam!
Nil dico de terra, vel unda:
Nulla diu remanet voluptas:
Egressa cunas vix bene, iam perit.
Mutat colorem, marcida concidit,
Vix fasciis belle evoluta
Forma fuit, moribunda squalet:
Vix per plateam gutturis, et gulam
Traiecta blanda est esca volubilem,


page 34, image: s058

Perdit saporem, concitatque
In stomacho febriens tumultum.
Percepta vix est Musica dulcibus
Crispata chordis: Ecce! perit sonus,
Siletque torrens gratiarum,
Ni digiti refricent periti
Vocale stamen. conticet organum,
Contentioso ni pede vapulet:
Utrique, lingua feriante,
Auriculae lubet este surdae.
Vix visa imago est, quae placuit suo
Formosa vultu; visaque desinit,
Ubi, relapso palpebrarum
Ponte, oculi vigilare cessant:
Nares odora vix dape pascimus;
Exspirat omnis lacryma Balsami,
Arabsque sudor delicato
Tempora destituit sapore.
Eheu! quid ergo nos homines sumus!
Fallacis instar nascimur Iridis,
Inter procellas, inter imbres
Gignimur, horribilesque nimbos;
Primam profusis fletibus inscii
Damnamus horam, plurima lacrymis
Datur facultas, perque totum
Strenua continuatur aevum:
Dein pusillo tempore pingimur,
Vano micamus fulguris impetu,
Blandaque fulgetra nitemus,
Quae subito est, subitoque non est


page 35, image: s059

Semper fugaci luce volubilis.
Brevi placemus tempore visui:
Et ecce! morti victimamur.
Nulla manet diuturna forma.
Omnis voluptas bulla brevissima est,
Inflata vix est, vitrea dissilit,
At, cum doloris subsequentis
Fit genitrix, nimis illa longa est.
Quid ergo falsis mergimur in bonis?
Cur pertinacem reiicimus statum?
Cur vana sectamur iocosi
Ludibria, illecebrasque Mundi?

AD ILLUSTRISSIMUM FABIUM CHISIUM APOSTOLICAE SEDIS AD PARTES GERMANIAE LEGATUM. POSTEA ALEXANDRUM VII. PONTIFIC. OPT. MAX. [Abbr.: ?] Virtus ipsius et Regimen fluvio comparatur.

VIvace nil est commodius lacu,
Qui sumptuosis Urbibus adnatat,
Murosque lambit, lubricumque
Moenibus insinuans liquorem


page 36, image: s060

Procedit ultra praecipiti fuga
Negans teneri, ut serviat omnibus,
Argenteas trudit procellas
Dives aquae, nimiusque venae
Procul micantem concitat alveum
Ductis maeandris, et famulis aquis
Necessitatem mensus, ampla
Errat humo, sterilesque ripas
Provinciarum perpluit imbribus:
Quacunque tandem praeterit helluo.
Arente fruges ex medulla
Progenerat, bibulasque valles
Implens aristis, munificas loco,
Relinquit undas: viscera corrigit
Improlis agri, fertilesque
Amplificat regione fluctus.
At non egentes flumine sufficit
Potasse terras, circuitu suo
Munire gaudet civitates,
Et liquidis iter esse campis
Vetans ad Urbem, qua fluit, hostibus
Opponit amnem, colligit alveum,
Undasque remis verberatas
Diluvio redeunte sanat,
Nec decolores sanguine gurgites
Curans, stat inter vulnera Martius,
Mergitque, quotquot per liquentes
Ire parant temere procellas:
Ad haec ferendas, si iubet institor,
Lubente merces suscipit aequore,


page 37, image: s061

Portat, reportat, transvehitque,
Et patiens sinit ire naves
Spumante tergo; saepius integram
Sylvam virili flumine sustinet,
Ab urbe promanans ad Urbem
Civibus, indigenisque servit.
Quo sine tandem talia dicimus,
FABI, Sacrorum Maxime Praesulum?
Te conspicatus, perspicaci
Cerno vitro, niveoque fundo
Amnem serenum, criminis integrum,
Qui nuper oras Teutonis alluit,
Pacemque tractans vulneratam
Haeresibus, laceramque bellis
Curare solers undique Patriam
Fluenta passim larga scientiae
Sparsit per orbem, concitatam
Exsuperans pietate famam,
Quae Te praeivit, quaeque pedissequa [Reg: pedisequa]
Strinxit migrantem prodiga buccinae,
Stupente dotes Allemanno
Consilii, volucremque mentem;
Tuam biberunt munificentiam
Periclitati praedia Westphali.
Impressa durant obligati
Signa animi, memorisque mentis:
Quam prompta cepit deflua de tuo
Plebs illa supplex balsama flumine?
Quam gratiosis irrigata
Terra fuit sitiens procellis?


page 38, image: s062

Ceu, cum feraci gurgite torridos,
Et sole coctos Nilus inebriat
Fecundus agros, pullulare
Incipiunt generosa prata:
Sic, Te nocentum Praeside temporum,
Germana Tellus laeta refloruit,
Pacisque praegnantes olivae
Innocuis viruere baccis.
Negotiorum turbine strenuus,
Maestisque rebus dissimilis sibi
Nunquam relucens, semper idem
Masculea remanente fronte,
Tersoque sudus fons speculo nitens
Nunquam probrosa nube, vel imbribus
Turbatus ullis, castitatem
Virginei tenuit coloris:
Munita semper constitit omnibus
Sub Te Patrono Relligio locis.
Factae rapinae sunt resartae,
Inque sacras petulante furto
Grassata vecors Haeresis Infulas
Frenata, cursu dum medio volat
Gavisa partis, restituto
Succubuit furibunda regno,
Per Te Gradivus desiit Arcticus
Exesse iussus finibus Imperi.
Latrocinatum Tu furorem
Sacrilegum pede stante calcas;
Tu sanguisugis ensibus, et stylo
Demis saporem, luxuriantibus


page 39, image: s063

Armis fatigatum appetitum
Innocui reprimis cruoris.
Nec iam minori prodigus alveo
Terras inundas OPTIME MAXIME,
Dum rite translatus supremum
In solium, placidus per omnem
Te vertis Orbem, propitio throno,
Regnoque amoris mitior omnibus
Magnete tractans erudito
Indociles, docilesque mentes
Tibi lucraris. leniter influis
In subditorum candida pectora,
Sacroque donatos favore
Corde Tuos geris in paterno

DEUS mirus in rebus creatis artifex, et ultimus noster finis esse ostenditur.

ARtifex Summus DEUS est. theatro
Ludit extructo bipatentis orbis,
Cui praeest solus, dominoque flectit
Omnia nutu.
Hunc colit iunctus Pyroente currus,
Solque natali rediens grabato,
Quando Erythraeis, posito veterno,
Surgit ab undis:


page 40, image: s064

Ille nocturnas tacitam per umbras
Cynthiam pleno iubet ire vultu,
Ille diverso tremulas locavit
Ordine stellas:
Ipse divinis oculata flammis
Templa caelorum, Superumque sedes
Gemmeas struxit, docilique lima
Astra polivit:
Ipse clementi vegetavit herba,
Atque spumoso satiavit amne
Circulum terrae; sociavit undas
Ante diremptas.
Ipse fraternas moderatus iras
Ignis atque undae, geminos in arcta
Pacta privignos revocans, benignos
Aptat ad usus.
Quaere, quis certis Elementa metis
Collocet, flammas levet, ac inertem
Deprimat terram, madidasque ventis
Alliget alas.
Unus est alto residens Olympo
Rector, hic Orbis spaciosa regna
Providus servat, Procerumque saevos
Temperat enses.
Cernis humanum fragili subactum
Corpus e testa? scapulis lacertos
Artifex iunxit Deus, et propinquo
Guttura collo:
Ille pupillas radiis inaurat,
Et pedes nervo solidante firmat,


page 41, image: s065

Ille diffusas animat fluente
Sanguine venas.
Ille succosa statione carnem
Dividit membris, hominemque vestit,
Pelle circumdat, veluti corymbis,
Ossa columnas.
Omne, quod vasto spatiosus aether
Ambitu sepit, digitum potentis
Prodit Auctoris. Sapiens Magistrum
Fabrica laudat.
Ille supremus dominante sceptro
Plenus est pura bonitate finis,
Terminus rerum, stabilisque fluxae
Regula vitae.
Huc eant omnes animis, et una
Mente conspirent, ubi vera regnat
Summa votorum. generosa meta haec
Floreat una.
Nil inest succi sceleri. sequenda
Futilis non est uteri sagina,
Nec voluptates. scopus unus esto,
Quaerere Numen.
Fallitur, quisquis fragiles honores,
Corporis dotes, stimuloque mollis
Obsequens carnis scelerata mundi
Gaudia prurit.
Fallitur, quisquis moritura fulvi
Dona Pactoli nimium tenaci
Ungue corradit: pereunt avari
Furta metalli.


page 42, image: s066

Qui sapit, Caelum sibi nundinatur,
Iussa divino stabilita iure
Cautus observat, solidaeque quaerit
Praemia vitae.

AD ILLUSTREM IUVENEM FRANCISCUM PIGMENIUM Non omnes Nobiles, et Illustres nostro tempore doctrinae ac pietatis gloriam quaerere.

FElix qui geminis dives honoribus
Virtutem didicit iungere sanguini.
Vere Nobilis ille est,
Cui ceras pietas dedit.
Non quicquid nitidum sanguine nobili
Prodit, continuo spirat Apollinem,
Nec qui stemmate magnus,
Doctus nascitur, aut sophus.
Non semper placido docta Scientia
In vultu residet. palliolo rubro
Metatrix generosa
Non semper tegitur Dea.
Non cui purpureis picta coloribus
Formosa est facies, blandaque frons micat,
Hoc ipso ingeniosus
Deformes reliquos praeit.


page 43, image: s067

Sub torvo capite, et fronte capra latet
Docti vir cerebri, sub rigidis pilis,
Sub mento nemoroso,
Sylvestrique coma viret
Doctrina ingenuo nata senatui.
Non raro agricolae filiolos creant
Magnis dotibus aptos,
Celsisque officiis pares:
At contra nitida sub cute straminis
Vis ingens residet saepe recondita.
Crebro fallit imago,
Externique hominis typus.
Pulchris exuviis ludimur inscii,
Fallunt nos oculi. forma boni nequit
Fungi munere testis.
Oris saepe loquaculi
Concinna sciolus veste superbiens,
Crispa Caesarie comptulus omnibus
Praefertur Ganimedes,
Quamvis sit stupidum caput.
Totum stat iuveni saepe negotium
Si scite tremulum scindere poplitem
Gestu supplice norit [Reg: noverit] ,
Si vestigia misceat:
Si certis phaleris verbula proloqui
Cum pompa didicit; si choreas sciat
Cauta ducere libra,
Si sit flexilis histrio:
Si centum ligulis Psittacus Indicus,
Et pennis volucrem comere pileum


page 44, image: s068

Norit [Reg: Noverit] . Si pede furtim
Terram lambere doctus est.
Heros est, olidas pulvere qui comas
Longos in laqueos pectere calleat,
Largique helluo Bacchi
Plures qui tumulet mero:
Qui curto gladio per plateas vagus
Trux vespertilio nocte lacessere
Ausit murmure rhonchos,
Et perstringere pumices:
Facundus Cicero est, qui meretricius
Obscaenum pipit, et putris anhelitu
Qui mendacia cudit
Farto pinguia corpore.
At Tu, qui radiis gemma domesticis
Resplendes. animae pars melior meae,
Tu, FRANCISCE, tenellus
Musae es pullus amabilis.
Te Pallas genuit Semideum parens.
Et castis animum legibus imbuit,
Omnem natus ad artem
Lactatrice Dea places;
Virtutes stabili coniugio ligas
Doctrinae socias, teque perutilem
Pulchro munere praestas,
Ut quondam Patriam regas.


page 45, image: s069

Fatalis temporum avaritia, et oppressio Pauperum deploratur.

PLerunque furtis, vel tacito dolo
Consarcinatae plus recreant opes
Heros iniquos, quam benigno
Quae titulo bene parta iustis
Domi recumbunt munera scriniis.
Vilescit aurum saepe domesticum,
At quod labore est subditorum,
Aut inopis spoliis popelli
Vi corrogatum forte peculium,
Fulgore multum praestat amabili,
Et blandiori sauciatos
AEre oculos, faciemque palpat.
Sic est. propinqui plus habet uberis
Pecus Coloni. plus habet exterus.
Placent rapinae, sumptuosa
Perfidia accelerata fraude.
Delectat aurum, quod fuit Indicis
Promptum fodinis, mille periculis
Emptum metallum. quae remoto
Vena latet pretiosa fundo,
Amoeniori tinnit in auribus
Externa pulsu. quae pelagi moras
Enavigavit, merx probatur,
Si per iter veniat remotum,


page 46, image: s070

Per mille flexus, et furias maris,
Per vorticosi proelia Nerei,
Everberatas quae per undas
Advehitur, liquidasque mortes:
Placet superbo nomine raritas.
Iam nemo ventos, aut mare spe lucri,
Montesque aquosos pertimescit,
Aut pelagi refluentis aestus,
Timetve saevas diluvii minas
Infame centum naufragiis fretum,
Scyllasque latratas molossis
AEquoreis, tumidisque Syrtes
Phocis natatas. nemo timet lacus,
Instarque montis corpora piscium,
Ferocientes nemo gentes,
Et trucium populum Insularum.
Imus per ignes, per medias aquas
Grassamur ultra, per mare naufragum.
Supra procellas elevati
Scindimus indomitum liquorem:
Negotiosi litora Iaponis,
Ripasque pingui foenore divites,
AErarium Gangis potentis
Illicitis violamus armis,
Armamur hastis. ipsa suburbia
Praetenta Diti, moenia Tartari
Nocente inundamus ira,
Et cupido laniamus ense:
Vix ipse Pluto tutus in abditis
Tellure regnis. saepius accidit


page 47, image: s071

Tumultuantum vis ligonum
Terribilis stygias ad aures,
Ut inde flavi diripiant lucri
Orci culinae proxima foenora:
Terram profundam, perforata
Matre pia, iugulamus armis.
Ubique Martis signa relinquimus,
Et civitatum tota cadavera,
Truncasque turres, advenasque
Exigimus Patria, et penates
Damnamus igne. hinc fessa malis iacent
Emuncta passim regna pecunia.
Hinc sudor omnis subditorum
Prodigitur, tenuisque pellis,
Unaque simplex abstrahitur cutis:
Exsucta prostant ossa, nec uspiam
Medulla comparet, sed atrox
Innocui pecoris macellum.
O sanguisugae queis [Reg: quibus] tumidae scatent
Cruore venae! vos inopum bona,
Vitamque, fortunasque Achivum,
Vos miseros editis Colonos.
Vestra est voluptas glubere rusticos,
Et innocentem cum corio gregem
Patente rictu devorare,
Et barathro sepelire vasto.
Clamant disertae verba pecuniae,
Poenasque Coelo vindice devocant,
Armatus orator lacessit
Astra cruor, miserumque sudor.


page 48, image: s072

AD NOBILEM IUVENEM EMANUELEM MANTICUM ASSIDUO MEDICINARUM USU PERDITUM. Ut deinceps iis abstineat.

QUam te sereno saepius aere
Videre mallem corpore. strenuum
Exire in hortos, et patentes
Luxuria viridante campos?
Ut ludibundo Te potius gradu,
Quam tortuoso vix pede pendulum,
Videre mallem saltitantem
Vere novo, medioque Maio,
Dum cuncta rident, et placidis comis
Crispatur arbor, dum sine faecibus
Crystallinae funduntur undae,
Et vitrea nive candidati
Fontes amoeno frigore bulliunt,
Blanda parati laetitia bibi:
Phonasca dum passim resultat
Silva, choro variata pleno,
Et floridorum iurgia gutturum.
At occupatum te retinet domi
Molesta morborum catena,
Et querulo religat grabato.


page 49, image: s073

Assurge tandem. plus mihi, MANTICE,
Spero deinceps, quam Medicis, dabis.
Contemne pastillos Medentum
Non iuveni stomacho litandos.
Plus eruditus plus cocus efficit,
Plus sanitatem, quam Medicus, iuvat.
Embamma quid prodest recoctum,
Quisquiliae, insipidaeque faeces
Docti veneni? clam perimunt favi,
Sensimque vires corporis exedunt
Mordace succo. vultuosus
Nil iuvenes relevat Galenus.
Serpente plenis, obsecro, quid Scyphis
Sophi propinant, qualia iuscula?
Qualem paludem? quam mephitim,
Quae iuvenes populetur annos?
Vides, ut atra pocula liveant
Diluta spuma? malo siti mori,
Quam discolores has lacunas,
Et maculas bibere obsoletas.
Vah! quanta primum, dum subit intimum
Vis illa ventrem, seditio domi est?
Vah! quanta gliscunt proeliorum
Semina, materiesque belli?
Ut ventilatis corporis iliis,
Expergefactis murmura tympanis
Alvo resultant, et tonantis
Ventriculi resonant querelae?
O quos latratus, quos gemitus ciet
Imis receptus visceribus dolor!


page 50, image: s074

Emesne tanti sanitatem,
MANTICE, desidiamque vitae?
Serva diaetam. plus tibi proderit
Ars abstinendi, quam medicus Labor.
Permitte conari iuventam,
Scit faciles superare morbos.

Multiplices in Iuventute praesertim, et reliqua humana vita peccandi occasiones dari, ostenditur.

NOn tot probrosis uritur lappis ager,
Tribulisve campus degener vastis patet [(reading uncertain: badly photocopied margin)]
Nec tanta veprium copia urticis riget,
Quanta improborum messis est [(reading uncertain: badly photocopied margin)]
Ubique regnant scelera, criminibus scatet [(reading uncertain: badly photocopied margin)]
Populosus orbis. cura quantumvis vigil,
Oculique Themidis excubent, prodest parum [(reading uncertain: badly photocopied margin)]
Legum minax custodia.
Quis calcitrantem sepiat iuvenum indolent [(reading uncertain: badly photocopied margin)]
Quis fraudulenti sceleris ingenium premat [(reading uncertain: badly photocopied margin)]
Quis impotentis Veneris incestas faces,
AEtnamque turpem sopiat?
In vetita proni nitimur. nemo moras,
Nemo protervo casui metam iacit.
Quis tot profanos angulos custodiat?
Abstrusa quis cubicula


page 51, image: s075

Intacta servet scelere, labisque integra?
Occasiones amputet? genium domet?
Vir est virorum, quisquis indocilem premi
Victor iuventam subiugat,
Primosque motus frenat, et palmam refert.
Facilius Hydras stravit, et torvos apros
Spumante rictu, dente fulmineo truces
Pugnator audax Hercules.
Ubique statio proelii est, intra et foris
Hostes lacessunt. perdita hinc studiis suis
Natura fragiles saepe, et invitos trahit;
Incentor illinc Tartarus
Irritat audax fomitem: speciem exhibet.
Foro propinat nundinas, merces parat,
Illicia varia monstrat, et miseros capit,
Ceu qui volucres decipit
Splendente visco: futilem apponit dapem,
At servitutem, retia, et laqueos procul
Abscondit anceps, donec incautam suis
Praedam cavernis implicet.
Speciosa fraus est daemoni: humanas procis
Formas tuendas obiicit, pulchrum typum,
Blandum colorem, virginem frontis nivem,
Eburque colli lacteum:
Illum metallo tinnulo, et flavo luto,
Cistaque nummis turgida, et gemmis capit,
Illum potente gloria. prensa est avis
Captiva sero carcere:
Non evolabit amplius. clausa est fugae
Omnis facultas, languidas pennas trahit


page 52, image: s076

Imbellis Animans. crimen invaluit mora,
Falcem medentis respuit.

Vis ac diversitas divinae gratiae in Iustis et peccatoribus similitudine creati Solis ostenditur.

QUiscunque tandem lucida Sidera
Nictante cernit fronte trementia;
Aprica Coelorum theatra
Propitiis vigilata flammis
Quisquis severa mente perambulat,
Solare lumen prae reliquis stupet,
Vastique cursoris decorem
Suspicit, Oceanumque Lucis,
Qui copioso profluvio frequens,
Sibique nunquam dissimilis micans
Diversa diversis in oris
Efficit inferiore terra:
Sursum politi luminis aurifex
Mendica vestit Sidera fulgure,
Parumque Stellae impertit uni,
Plus alii, invariatus in se:
Infra creatis insinuans fibris
Suum vigorem, plus teneri foci
Praestantibus rebus ministrat,
Et famulos moderatus ignes


page 53, image: s077

Plus officinae, plus facis inclytae
Propinat auro, quod radiis coquit,
Plus fabricando dat metallo
Luminis, ingenuisque gemmis,
Quam rure spinis, vepribus, aut rubis:
Ille ipse ceram molliter afficit,
Fluxumque procurat sequacis
Materiae, tepidasque guttas,
Lutumque contra durius efficit,
Terramque spissat lumine torridam.
Diversa diversis patrantur
Corporibus, satagente Phoebo.
Haec est imago NUMINIS, et typus.
Dat plus amicis, et reprobis minus:
Indurat istos, mollit illos.
Dona suo variant favore.
PETRUM negato Numine perfidum
Divinus ignis nube facillima
Liquavit in nimbos, salubri
Flere dedit scelerata rivo
Mendacis oris scommata: lacrymis
Nefas redemptum est sacrilegi labri.
AEgyptium contra Tyrannum,
Ceu scopulo solidum marino,
Durum reliquit, nil monitis sacris,
Nil Mose motum. calluit in petram,
Et obstinata mente rupem
Prodigiis retinens stupendis
Rebelle secum detulit in mare.
Spumante SAULUS lapsus equo Lupus


page 54, image: s078

Effectus Agnus, consecutus
Numinis artificem favorem est.
At nundinator Sacrilegus suo
Errore IUDAS perstitit impii
Tenax lucelli, nec scelestam
Rescidit indocilis crumenam.
Sic est. parata provida singulis
Negotiatrix gratia stans ope
Venatur omnes ad salutem,
Atque hominum licitata mentes
Implere Caelos cogitat incolis.
At liberali munere nequiter
Peccator usus, tam potentem
Negligit immeritus favorem,
Semperque praesens floribus optimis
Nocente palpo turpis araneus
Sugit venenum; nec cadentem
Petra capit pluviam, nec imbrem
Sinu repando percipit, ac faces
Mittente Phoebo, lucida spicula,
AEstusque sacros obseratis
Arcet iners animi fenestris.
Quae perpetravit mira potens DEUS,
Suis amicis usus ad ardua?
Ingressus in pectus TERESAE
Cum iaculo, pharetraque plena
Candente meta ludere providus
Scopum perito vulnere contigit,
Exaggerato mentis aestu
Largus amor volucri sagitta


page 55, image: s079

Praedatus imi est viscera corporis.
Venam pudico Sanguine turgidam,
Et innubo plenam rubore
Vis NERIO generosa rupit,
Suoque costam transtulit e loco
Amando fessam. vis eadem rogi
Vix non STANISLAUM redegit
In cineres, febriente corde;
Resedit ardor flumine frigido,
Flagransque Phoenix imbre refectus est.
Quantum SENENSIS gratiarum
SPONSA tulit, gremiique largi?
Visens ad illam SPLENDOR IMAGINIS
CHRISTUS PATERNAE, SOL SAPIENTIAE
Illapsus in terram benignam,
(Quam docili CATHARINA fundo
Tanto pararat fertilis hospiti)
Ibi metallum stemmate nobili,
Pluresque virtutum Smaragdos
Expoliit [Reg: Expolivit] , tenerasque gemmas.
Adhuc paratis stat DEUS ignibus.
At, si rebelli quis stiterit mora
SOLEM faventem, mox reflexis
Stat radiis, retrahitque lucem.


page 56, image: s080

Opera quaecunque mortalia deficere, ideoque continua et iterata reformatione opus habere ostenditur.

SEnile tempus, canaque depili
Tandem glabrescunt saecula vertice,
Tristisque longaeva pruina
Albet hiems, niveaeque curae
Sparsae capillis inficiunt caput.
Torpescit aetas, et tumulum pede
Laevo salutat, dexteroque
Prensat humum, fragilique Mundo
Adhuc labanti poplite nititur.
Nihil beatum est. vita fatisceret
Humana maturis ruinis,
Ni medica regeretur arte
Parce superstes pectoribus calor,
Nisi e supremo despiciens tholo
Potens Magister sustineret,
In nihilum remigraret orbis.
Sic constitutum est fomite criminis.
Non prata vivis picta tapetibus
Semper virescunt, nec tenorem
Annus habet refluens eundem.
Tandem veternum tempora contrahunt,
Et ipsa Coeli sphaera volubilis
Lassata subsistet, quieto
Axe vacans, sterilique cursu,


page 57, image: s081

Ni motor urgens Angelus impetus
Reddat priores, et rapidos fuga
Instauret annos, prodigoque
Ire rotas iubeat volatu.
Putrescit alto flumine stans ratis,
Et pigra merces respuit Indicas,
Ni querna mercator vetustae
Tergora sufficiat carinae.
Squaleret alta fertilis arbore
Apex Olympi, stagnaque frigore
Semper rigerent, pertinaci
Vincta gelu remaneret unda,
Somnoque litus staret inutili,
Ni temperata lampade Sol redux
Aquas resolvens otiosas
Disiiceret fluvii catenas.
Domus vetustis debilis imbribus
Cadet, recentes ni solida trabe
Addas columnas, lapsuique
Substituas opus aere fusum,
Laxaeque rimae vulnera corrigas.
Silente ferrum carcere conditum,
Ensisque vagina quietus
Continua scabie exedetur
Rubiginoso degener otio,
Ni cote primum restituas stylum;
Lepramque tergas bellicosae
Materiae, poliasque falcem.
Quin curva furto Cynthia menstruo,
Cum trunca miscet cornua nubibus,


page 58, image: s082

Ignes ademptos, atque macros
Accelerat reparare vultus.
Amat vetustis languida mensibus
Natura vitae restitui novae,
Sic ultimam Phoenix senectam
Incolumi renovat camino.
Vides, ut arctas ingrediens vias
Post se volatum iactet inutilem
Regina praedatrix volucrum,
Et vetulis medeatur alis,
Rostrumque duris exacuat petris?
Tunc aestuantis fulgura Sideris
Constante rursus praeparata
Ore bibit, speculumque lustrat.
Si firma tantum corpora langueant,
Et aere fusus deficiat status,
Quam mentis inconstans remissae
Partus erit? fragilisne virtus
Magno virebit tempore florida?
Quid est caduca mente fugacius?
Homone durabit probatis
Moribus, egregiisque factis
Radice forti nixus in arduis?
Vincetne carnis tela domesticae?
Num blandientes ipse amicos
Deseret, illicium cadendi?
Occasiones num fugiet vafras,
Et delicatis retia fraudibus,
Subtile peccandi venenum,
Et reliquum stygis apparatum?


page 59, image: s083

Experta res est. quot Iuvenes, Cygnos
AEtate prima, in classibus infimis
Novi ipse, mutatos repente
In volucres styge nigriores,
Sentire postquam magnifice in scholis
Coepere se se liberioribus:
Tum saepe fracta disciplinae
In barathrum scelerum ruere
Famae et peculi prodiga nomina,
Noti per Urbem flagitiis Proci.
Quot innocentes perstitere
Sollicito gremio parentum
Adhuc retenti, qui, simul ac sinu
Nidi paterni, ceu cochlea e domo,
Sunt evoluti, se pudenda
Indomiti Venere inquinarunt?
Virilis aetas crimine plurimis
Canos ad ipsos constitit integra,
Qui defatigata senecta
Indecorem coluere vitam.
Heu! quam ruina praecipiti leves
Stant actiones? dissimilis sibi
Humana mens est, turpiusque
Instabili variat Diana,
Velutque corpus febribus obsitum
Repente friget, mox iterum calet,
(Alternus humorum tumultus
Quando subit, refluusque gurges
Secum tremores, et glaciem vehit)
Iactantur artus; mox profugo gelu


page 60, image: s084

Succedit aestas, Siriusque
Improbus immodici caloris;
Sic concitato saepius impetu
Succensa sacris mens flagrat ignibus:
Proponimus durante flamma,
Nescio, quae generosa facta,
Dum mens sacratis bullit amoribus:
At quot tenaces propositi viros,
Cum tempus exposcit, videmus?
Quorsum abiit decumanus ardor?
Ah! non perennes, sed salii meri
Ignes fuere, evanida fulgura,
Meri vapores, sordidisque
Flamma volatica nata campis,
Lampasque pigris orta paludibus,
Non verus ordo, nec stabilis focus.
Non adfuit verus caminus
Perpetua vigilatus AEtna.

AD FULVIUM GREGORAM Ut pro praesidio Castitatis ab illecebris abstineat, et sensuum custodiam sibi commendatam habeat.

Innubam quisquis teneri pudoris
Diligit carnem, niveamque mentem,


page 61, image: s085

Is sibi reddat facili obsequentes
Foedere sensus.
Abstine visu, nitidoque vultu:
Vulnerat blandi Basiliscus oris,
Picta mendaci iuvenilis ostro
Forma trucidat;
Hic labant rupes, solidaeque turres
Saepe procumbunt: genium virilem
AEre concretum domuit loquaci
Femina vultu.
Credulus ne sis nimium colori.
Perbrevi vernat nive, quicquid albet.
Interit murex, teneroque fluxa
Lilia gypso.
Instruit nodos laqueosque plectit
Forma sirenum, placidique nictus
Morte scintillant, mulier nocendi ex-
-perta supellex;
Illa praesertim, tremulis ocellis
Quae micat furtim, radiisque ludit,
Quae genas pingit violenter, emptas
A calamistris.
AEthiops multis color insideret,
Ni venenatis cutis atra cretis
Uncta constanter, totiesque lota
Flumine lactis
Cederet tandem medicata fraudi
Nequiter candens. prope septimana
Indiget pellax mulier, polita ut
Denique surgat.


page 62, image: s086

Abstine plectris, hilarique cantu,
Feminam spirant: nec enim virili
Trusus e sexu puer ore raso
Garrit amoenum:
Masculam mollit cytharista mentem.
Orpheus chordis animos viriles
Macerat, colles trahit, et sequaces
Pectine Cedros.
Impera caecae manui, catenis
Necte captivam. ruit illa praeceps
Libero palpo, nisi vinciatur
Praedo pudoris.
Abstine unguentis (muliebre fragrant)
Et croco, et late redolente myrto;
Abstine molli bibula illinire
Tempora nardo:
Roscidos guttis olidis capillos,
Et laboratis adipata myrrhis
Membra ne cura, nec odora laeti
Balsama succi.
Abstine blandum, GREGORA, palatum,
Et gulam fraena, nocet empta longis
Suavitas morbis, valetudo largis
Perdita vitris:
Nil leves fumi, volucrum sagina,
Vasa Campano saturata musto,
Nil botri sanguis facit ad salutem.
Temne magiros:
Sufficit parca sterilis culina
Mensa, ieiuna tenuata lance;


page 63, image: s087

Cruda acetosa sapiet famenti
Brassica faece.
Vive contentus meliore sorte
Integer vitae, scelerisque purus
Mente constanter viridante. paucis
Omnia dicam:
Siste festinas in odora nares.
Aure furtiva, modicoque nictu,
Et manu cauta, tenuique parcus
Utere gustu.

SEVERINI BOETII CONSTANTIA.

HIc ille celsa mente BOETIUS
Mundis ducentis altior evolans,
AEternitatis fenerator
Providus, intrepidusque morti
Prodire magnis passibus obviam.
Non ille montes praetulit aureos,
Promissa regis, blandientis
Ora Ducis, facilemque frontem;
Non ille vultu motus amabili,
Cauteque vulpi credulus Aulicae
Hamum potentem nil moratus
Perstitit impavidus ruinae
Inter frementum [Reg: frementium] carnificum minas,
Inter secures fallere nescius,


page 64, image: s088

Malensque canos purpurare
Sanguine, quam Patriam scelesto,
Unaque cives prodere Principi.
Adsunt amici, mollia suggerunt:
Regi monenti, temporique
Se daret, artificique fraude
Sibi teneret pectoris intima:
Non sensa mentis, verba peti modo.
Advenit et coniux disertis
Corda movens aries querelis,
Matrona blando garrula flumine,
Fusis recenter nubila lacrymis;
Ostendit illi filiorum
Degenerem minime iuventam,
Oratque casti per thalami fidem,
Per gratiosos indole liberos,
Servare se proli Parentem
Continuet, tenerisque pullis
Non ante tempus pabula subtrahat,
Ornare ceras pergat, et intimo
Favore Regis nundinetur
Divitias, seriemque stirpis
Longo propaget sanguinis ordine.
Contra stat Heros inviolabilis
Sermone blando, filiorum
Nil facie, lacrymisque tactus:
Deliberata torvus imagine,
Gravique vultu serius, Apage!
Ait monenti, nil molesto
Efficies malesuada cantu:


page 65, image: s089

Absiste Syren, desine coniugem
Vocare coniux prodiga: sum Tuus,
Sed usque ad aras, filiorum
Me memini, Patriaeque patrem.
Dein Amicos fortiter intuens
Exasperata nube supercili,
Plus fronte, quam verbis locutus,
Ite, ait, atque animas pusillas
Firmare longa pergite naenia,
Viros in alta pace relinquite.
Insanio nec dum, Propinqui,
Sat scio, quae mihi sint agenda:
Tam cautus inter prospera MANLIUS
Huc usque vixi, quam didici pati
Adversa constans, provocata
Stabo dein in utraque Sorte
Victor, furentis nil metuens Ducis,
Nihil miserti Caesaris indigus.
Haec elocutus fulguranti
Colla dedit ferienda cultro

S. [Abbr.: ?] IGNATIUS LOYOLA COELUM CREBRO ASPECTANS IN DEUM RAPITUR.

AUrorae tenerum diem,
Et tinctum roseo sanguine tramitem,
Vultum spectat amabilem,


page 66, image: s090

Astrorum subitam flexilium fugam,
Stillantem lacrymis Deam,
Natali reduces Solis eburnei
Miratur radios mari,
Et multo saturam lumine crapulam,
Late conspicuas plagas,
Collectas celeri limite naufragas
Incerto Oceano faces.
Cum Sol Hesperiis fit propior fretis,
Spectat decrepitum diem,
Et multis vigilem lampadibus Polum,
Nocturnum stupet Hesperum,
Stellas, quae praeeunt, atque pedissequas [Reg: pedisequas] ,
Argento nitidum lacum,
Coelestes oculos, et varium iubar,
Lusco sidera lumine,
Et Plenas radio divite palpebras,
Miratur rutilum globum,
Nocturnoque rotas axe volubiles,
Lunae praecipites equos,
Aurigae nimium desidis otia,
Et ductam stadio moram,
Luctantemque traham, flagra sonantia
Stellato vaga verbere,
Errantes celeri fulgure lampades,
Scintillans pelagus stupet;
Miratur bivio lacte natantia
Coeli dulcia compita,
Pulchrum siderea Mercurium nive,
Astro sanguineo trucem


page 67, image: s091

Mavortis gladium. difficilem senem
Prolis carnificem suae,
Et pompa reliqua lucida Numina
Stellatumque palatium:
Miratur Procerum plena cubicula,
Divorum laquearia,
Suspirat lacrymis sponte fluentibus,
Celsosque ingeminat Lares;
Contemnit fragili stercore fictilem
Terram, degenerem locum,
Exclamat: valeat nidus hirundinum,
Felix, qui maculis procul!

D. [Abbr.: ?] FRANCISCO XAVERIO OB VICTAM TOTA INDIA IDOLOLATRIAM ADORNATUS.

IAm frequentatum satis est profanis
Ritibus sceptrum. Lusitana postquam
Appulit classis, migrat exulatum
Turba Deorum.
Floret inducto reparata Christo
Praepotens Indi regio Monarchae,
Quaeque silvescens sterili profudit
Messe noverca
Improbas spinas, subito venustos
Martyrum flores parit, atque fruges.


page 68, image: s092

Stat seges foetis cumulata spicis,
Ebria botris.
Macte! lugubres facie serena
Lingue maerores, profugosque ride
Patriae truncos animose largo
Inde cachinno.
Macte! Sudorem Patris inquietum,
Transitos rivos, glacieque multa
Vitreos amnes memora, tyrannos
AEquore ventos:
Naufragum fracta toties carina
Praedica Divum; nisi dissolutis
Imperans Euris monuisset undas,
Saepe perisset.
Mira FRANCISCI recita per orbem,
Et datas morti, febribusque leges,
Virginem carnem sine labe viva in
Calce virentem,
Integros artus, violata nullo
Spiculo mortis, vitiove tabis
Membra, vernanti taciturna somno,
Nobile corpus.
Adiuvent sacras Elementa laudes,
Instruant pompam toties potenti
Ante FRANCISCI cicurata voce,
Nutibus aequa.
Tuque caelestis populator ignis,
Qui tuas vires, calidumque lumen
Saepe FRANCISCO famulo iubebas
Cedere iure:


page 69, image: s093

Tuque terrestri mare ponderosum
Ambitu clausum, locuplete cingens
Poculo terras, residensque fixa
Litoris ora:
Tuque praeruptis onerata saxis
Obsequens Tellus, gremio repando
Audiens nutus, docili sepulcro
Reddere functos
Prompta, FRANCISCO repetente praedam:
Tuque subtilis nemorum susurro
Garriens aer, volucresque pleno
Fornice stringens
Plaude Patrono. media e procella
Praeferat partae fidei trophaeum
Signifer cancer, geminaque chela
Libret in auras
Miles undosus labarum salutis.
Ipse FRANCISCUS niveis caballis
Vectus, immensis geminum triumphis
Impleat Orbem.
Gentium Numen gemina catena
Prodeat vinctum, domitique Reges
Ambiant currum; comitetur atro
Turbine pestis
Pulsa FRANCISCI precibus Malaca,
Pallidae febres medico favore
Exules factae meliore stipent
Ordine pompam.
Convolent, urbes, dominante quales
Marte FRANCISCUS sibi subiugavit,


page 70, image: s094

Arte confidens, scopuloque freta
Perfida TOLUS.
Integrae cerno simulacra cladis
Hostis Aceni, laceramque classem,
AEre conductos Zephyros, et Euros
Ire triumpho.
AEneo clangunt resoni metallo
Ebriis buccis, tumidoque fratres
Ore turgentes Boreas, et Auster,
Caetera pubes
Tota Captivis, humilique faece
Constat, insigni tamen apparatu
Culta ramorum viridante luxu
Fercula portat.

AD ILLUSTREM D. [Abbr.: ?] ANSBERTUM SANSEDONIUM. De Miseriis vitae Aulicae.

O Aula cultis plena favoribus!
O Aula diris plena tumultibus,
Quot perdidisti Candidatos
Spe cupida, fragilique nixos!
Ne nictus isthic rectus et integer,
Castusve nutus, vel facies datur
Sincera, sed mendax renidet
In labiis, oculisque vulpes.


page 71, image: s095

Sub fronte suda, sub placidis genis
Haeret susurro, verbaque mellea
Tegunt venenum, blandiente
Vipera saeva natat loquela,
Et Mars amictu pacifico latet
Occultus, aptis temporibus studens,
Dum te lacessat, subruatque,
Et veteres tumulet favores:
Ne crede vanis utilitatibus,
Non sunt profectae pectore serio:
Sed erudito farta bombo,
Et stibio medicata verba.
Comoeda tota est aulica natio,
Semperque nutans, dissimilis sibi:
Iam laeta gestit, spissiore
Iam facie nebulosa languet,
Languere Solem cum videt Aulicum,
Lunamque tristem. gratia lubrica est,
Favorque substructus furore
Ancipiti, stomachoque Regis.
Fortuna fallax continuo fluit,
Et saepe durat vix medio die.
Diu benignos nemo Reges
Possidet, aut faciles Monarchas.
Frustra profanis mercibus indigi,
Et gloriarum ridiculi proci
Prensatis Aulas, Principumque
Obsequium, famulosque pacti
In servitutem difficilem dies.
Virtute nemo tutus ibi sua est.


page 72, image: s096

Repente tempestas sinistra
Exoritur variante sorte.
Qui celsiori considet in throno,
Praeceps in imum flatu agitur levi,
Regnante livoris scelesto
Aucupio, dubioque ludo
Periclitatur, qui fuit intimus,
Regique charus nuper ad oscula,
Qui torque gemmata superbus
Nuper iit, trabeaque longa,
Et undulata pulcer Epomide,
Cohorte cinctus, servitio frequens,
Habens potestatem, repente
Invidia iacet abdicatus.
Ne fide spumae, ne fragili sagax
ANSBERTE, vitro. credere desine,
In tam novercali beatam
Particulam residere vita.
En! Te supremus Rex hominum vocans
Exspectat horis omnibus Aulicum.
Ut servias Orbis Monarchae,
AEre tuos licitatur annos
DEUS peculi prodigus aurei:
Cupit fidelem te famulum sibi,
Coelumque totum pollicetur
Pro modica tibi servitute.


page 73, image: s097

AD DONATUM LILIBAEUM AMICUM SUUM MULTA HINC INDE PASSUM. Adhortatur hominem ad Patientiam.

QUalis remotis nubibus imminens
Nido relicto fulminis armiger
Sensim volucres experitur
Ad radios, oculosque Phoebi
Hallucinatos lumine filios,
Prolemque novit, si bene viderit,
Sic mentium scrutator ille
Omnipotens; penetransque renes
Suos amicos, quos gremio gerit,
Vectos in altum fortiter excitat,
SOLEMque Divinum tueri,
Et docili bibere ore Coelum,
Totumque lucis diluvium iubet,
Calcare terram, vilia temnere
Ostenta Mundi, futilesque
Illecebras pereuntis orbis.
Mens impedito corpore libera
Sursum volatu remige se ferens
Absorpta caelesti theatro
Sideream speculatur aulam:
Quam vis iniqui iudicis ad thronum,
Aut aere inunctum duplice Praesidem


page 74, image: s098

Damnatus adstes, concoquendum
Magno animo tibi crede bolum:
Quamvis Tyrannus tempore bellico,
DONATE, ferro saeviat in bona:
Iniuriae quamvis olympi,
Et lapides regione celsa
Creti comatas in segetes pluant,
Amnisve inundans litora cessilis
Erodat agri, vel tumente
Flumine depopuletur aedes,
Ferenda sunt haec: lenis Aprilis est,
Hydrope nubes ebria depluo
Ubi per auras proeliata
Sat tonuit, revehit serenum
Coelo favorem. dispereant bona
Subiecta morti, vana crepundia!
Maiora restant. munerator
AEtherea est opulentus aula.
Haec est amoris tessera, si DEO
Contentus uno caetera rideas.
Hereditatem pinguiorem
Nemo dabit, referetque nemo.
Beatus ille est solus et unicus,
Cui sordet Aurum vilius aspici,
Gemmaeque nolentes latere,
Et reliquae novitate gazae.


page 75, image: s099

De miseria malae Conscientiae.

HEu miser rerum status, et malorum
Fertilis ludus, cui lancinata
Mens domi est, crebris animusque prurit
Saucius hamis.
Hospitem quisquis fovet inquilinum
Conscium vermem, facieque rubra
Nutrit inviso monitore crimen,
Et male facta
Sustinet crebro sibi refricari,
Is sinu portat Decium, aut Neronem,
Sentit infesto sibi vellicari
Pectora milvo.
Non dapes illi sapiunt, nec aurum
Limpidi vini, saliensve laeto
Poculo sanguis generosus uvae,
Nobile mustum.
Quale pulvinar timido est? echino
Dormit aeterno. taciturna pluma
Transit in saetas, et equina spissae
Stamina caudae:
Somniat flammas Styge praeparata,
Volvit Inferni thalamos et ollas,
Igne sudantes avido lebetes,
Cogitat orcum:
Pendulum fulmen, tremulaeque virgae
Imminens flagrum timet, et severus


page 76, image: s100

Carnifex mentis iugulo propinquum
Praecipit ictum:
Nullus est lusus sat ei facetus;
Si pilam grandem quatiat tumente
Folle praegnantem, queruli doloris
Tormina sentit:
Aleis nullum, licet auspicata
Sorte proiectis, reperit levamen,
Nec, licet nigri saliant ocelli,
Plurima puncta
Ossei ludi, locuplete censu,
Intus est laetus, quia vulnerata
Mente perplexus gerit insolentem
Pectore vermem.
Ambulans prato tacitum latronem
Corde circumfert comitem, patrati
Exprobratorem sceleris, silente
Caede ferocem.
Exedit fibras pudor, insolentis
Mentio facti cruciat peracti
Conscias naevi latebras, medullam
Perforat omnem.
Prodige est felix homo, paenitendo
Qui nihil dignum facit. est beatus,
Paenitens quisquis male facta mente
Vindice plectit.


page 77, image: s101

AD SERENISSIMUM PRINCIPEM MAXIMILIANUM AMADAEUM etc. SERENISSIMI FERDINANDI BAVARIAE ELECTORIS PRIMOGENITUM. Nativitas eius et ortus Gemmae similis praedicatur.

COnchyle praegnans, quod gremio parit
Gemmante guttam, divitibus iacet
Illustre ripis, aureique
Gangis amans, nitidique limi
Flavis arenis accubat, et situ
Se se modesto continet in lacu,
Matrice claudens elegantem
Luce recens vigilante gemmam.
Narrare cunas Sardonychis iuvat,
Ortumque primum. Scilicet aurei
Aurora sudatrix diei
Sanguineo rubicunda luxu
Cum mane pulchris invehitur rosis,
Conchyle binas mox aperit fores,
Nectarque Coeli liberali
Axe cadens repetit parato
Matricis intra viscera poculo,
Imbremque avaro carcere detinet


page 78, image: s102

Nutricium lambens olympum,
Et tenerae pluvias diei:
Tum concolores artifici mora
Stillas adultis Solibus excoquit,
Et improbo torrens calore
Accelerat lapidis iuventam,
Donec nitenti se rudis induat
AEtate pallor, donec idoneam
Concrescat in massam Smaragdus,
Et placidis vireat favillis:
Ardente donec conspicuus die
Longa Pyropus se poliat face,
Et igneo nictans colore
In tenebras dominetur atras.
Sic Gemma quaevis nascitur, et Polo
Tota educatur. Sic etiam TUI
NATALIS ORTUS aemulatur
Fausta dies, AMADAEE, Gemmam:
Nam TE benignis perpluit imbribus
Illustre Coelum, fudit et integras
In TE procellas gratiarum,
Et saturas sine fine dotes.
Stans axe celso lumine TE suo
Sol delicatus lactat, et inclytae
Laetantur in partu secundo
Pegmatis aetherei lucernae.
Coeli rapinam cernere tum magis
In TE licebat, propitium iubar;
Inebriato distinebas
Pectore Sidereos favores.


page 79, image: s103

Haerere vultu conspicuo iuvat,
Multoque foetum Numine parvulum,
Magnumque mirari Parentem
In facie nitidi Puelli
Large micantem. Quae Tibi gratia,
Tenelle PRINCEPS, quis Tibi stat decor?
Ab eleganti prodiisti
Matre Puer, pretiosa Gemma:
Stant innocenti Lilia frigore,
Formosa vultus germina lactei:
Stat nupta candenti pruina
Purpura. Sidereis fenestris
Binis ocellis prospiciunt Avi
Pleni Gradivo, grandia nomina,
Vultuque torvus militari
Rex Solymae GODEFRIDUS Orae
BULLONUS Heros spirat aheneum
Virum, timori cedere nescium:
Severitas cum suavitate
Iuncta gravi, socio relucent
Astro sorores purpureis genis,
Luduntque labris. tantus inest nitor
Infusus ori, tantus ardor
Mollibus insinuatus annis
Scintillat imis nobilis ossibus,
Altaeque candor proditor indolis
Exspirat in vultus theatrum
Virgineo niveus colore.
Vix natus orbi es delicium Patris,
Minerva cunis adstitit obstetrix;


page 80, image: s104

Arrisit haec magno Clienti,
Et virides cicuravit annos
Magistra vitae, finxit et ipsamet
Ver gratiosum, primula tempora,
Nervique plenas, et decoris
Exeruit studiosa vires,
Rexitque corpus, mulsit et osculis,
Dotesque natas Imperio dedit
Fuco solutos, et sereno
Pectora candidiora Coelo;
Dextram rotando finxit idoneam
Sceptro: Coronae disposuit caput
Olim ferendae, providisque
Consiliis cerebrum paravit.
Ut Gemma, postquam lumine nobili
Polita tota est. lucet, et utilis
Virtute pollet singulari,
Ac medico famulatur usu,
Et mox Coronis inseritur Ducum,
Aut gloriosis ardet in aulis
Pyropus ignitos vigore
Sidereo iaculatus ignes;
Sic dignitati, quae nitet, et micat
Fulgore laeto, conspicuo throno
Miscere virtutem regendi
MAGNE scies PUER eminentem:
Quando (imbecillis dextera quae modo est)
Matura Sceptro crescet, et aureo
Tornatilem POMO ferendo
Erudies, AMADAEE, laevam.


page 81, image: s105

Throno potitus, Sedeque Principe,
Dux Subditorum vota lucrabere,
Magnete plenus liberali
Corda hominum rapies amore:
Uti trisulco fulmine nescius
Suo benignus tempore noveris,
Decere Reges lenitatem
Imperio bene constituto.
Regnare nescit, qui magis impetu,
Quam suavitate, et consilio iubet.
Tardeque paremus coacti,
Nec dominos patimur severos:
Natura namque id mentibus indidit
Exasperari suppliciis mage,
Quam debiti praestare partes
Officii rigido Tribuno.
At blanda frons est, MAGNE Tibi PUER,
In vultu amoris Signa legunt Tui.
Iuventa praeludit virili
Pacifici SALOMONIS aevo:
Adhuc Puellus compede detines
Tenace mentes, vincula fabricas
Placente vultu. prorogabis
Mirificam genii Columbam.
At si nocentes forsitan igneo
Hostes lacessant pectore PRINCIPEM,
Spirare tum plenus rigore
Ipse scies BOICUM LEONEM
Ferocientem Sanguine barbaro.
Victore terras Marte tuebere,


page 82, image: s106

Pergesque nomen BAVARORUM
Grandibus amplificare factis.

Brevitas Humanae vitae ostenditur descriptione Floris Indici Ephemeri.

MAne supremo, lacrymante rore,
Nuper invisens animosus hortos,
Intuens Florem, varias terebam
Pectore curas.
Sole vix nato, tenuique luce,
Transfugas Phoebo subigente Stellas,
Flosculus surgit, populosa nodo
Germina claudit;
Mox ubi Titan magis invalescit
Primulis horis, foliis solutus
Carcerem pandit, teneroque fucum
Exerit ore;
Intremit leni, Zephyro loquente,
Fluctuans filo, gracilique stirpe,
Stans sui compos calicem repanda
Fronte propinat.
Advenae longa regionis ora
Huc apes iunctim veniunt, et udis
Bombilant alis, repetunt coquendo
Pabula melli.


page 83, image: s107

At colorato subito vigore
(Sole robustam iaculante Lucem)
AEstuans marcet, nimioque febrit
Languidus igne.
Hic typus vitae est: diuturna non est.
Nascimur tarde, morimur repente,
Perbrevi floret minio iuventus,
Interit aetas.
Sanitas mendax, inopina mors est,
Saepe longaevos licitatur annos
Forma mortalis, subito flagrante
Febre necatur.
Qui valens noctu subiit grabatum,
Mane non surgit, nece mortualem
Copulat somnum, feretroque lectum,
Funere vitam.
Quid superbimus fragili creati
Sordidi gleba, velut aere fusi?
Ossei nemo refugit sagacem
Militis arcum.
Saeculum quare sibi pollicetur
Vermium saccus? diuturna non est
Hora fungorum, moriente Sole
Commoriuntur.
AEnea est forsan caro, quae saliva
In globum ducta citius soluta
Dissilit nullo remanente frusto, aut
Fragmine bullae?
Cuncta marcescunt (nec enim solutus
Quispiam lege est) homines, feraeque


page 84, image: s108

Subiacent morti. rata sunt vetusto
Funera pacto.
Labitur Cedrus senio, minaci
Quae tholo frondet Libani, feroces
Passa Vulturnos. moritur perempto
Stipite Quercus:
Marmoris duri scopulosa moles
Par senectuti patiente saxo
Denuo vergit, carieque sese
Praebet edendam.
Desinit, quicquid spatiosus orbis
Ambitu claudit. vacat a tributo
Nullus hostili, neque Nestor ipse
Morte superstes.
Fabula est annis saturata Phoenix.
Viribus non haec Avis imminutis
Ligna comportat, nec olente viva
Cynnama thure,
Non rogo se se cremat, aut fugaces
Corrigens annos famulante penna,
Stridulis alis, velut usa folle,
Suscitat ignem.
Non odoratis renovata cunis
Ales exusto iuvenescit aevo,
Fabula est, tantum iocularis ignis
Posse favillam.
Fossa communis tumulabit omnem
Denuo carnem patulo sepulcro,
Totus huc vasta scrobe glutiendus
Confluet orbis.


page 85, image: s109

Effusa DEI erga mortales liberalitas commendatur. Hominum prodigalitas et Luxus omnium vitiorum occasio damnatur.

OMnibus curas alimenta, Numen,
Horreo ingenti volucres canoras
Liberi campi, variosque silvae
Pascis alumnos:
Copias MOSIS profugas CANOPO
Depluo Coeli saturas canistro,
Melleo duris saliente petris
AEquore potas:
Limpida purum scatebra fluentum,
Innubis plorat speciosus undis
Fons aquae vivae, terebrante siccum
MOSE cacumen.
Nauseat rivos, medicumque potum
Degener Mundus, male delicatus
Allium foetens, et olente prurit
Cortice cepas.
Non sapit Coelum, Superumque mensa.
Appetit faeces, adamatque vappam
Desidis stagni, luteasque sugit
Rana paludes,
Et coaxatas querulis alumnis
Amnium sordes, viridesque pigri


page 86, image: s110

Pustulas rivi sitit imperiti
Culpa palati.
Corporis pronus studet obsoletis
Commodis Mundus, situs in maligno
Negligit mentem, cupidaque quaerit
Carne saginam:
Venter, ut Numen colitur, sacellum
Proxime structum Veneri est, pudendas
Impius mystes EPICURUS oras
Helluo prensat:
Praesidet Sacris Popa poculorum,
Ventre monstroso bibulus natator,
Carnea moles violenta turri
Large adipatum
Vectat abdomen, gremioque pingui
Pegma ventosum locuplete fulcit
Helluo funda. comedone nil est
Vastius illo.
Hanc sibi metam statuit Cupido:
Improbus caecum iuvat error orbem,
Ut gulae fauces, oculosque pascat,
Omnis in hoc est.
Gaudet infamis meretrix videri
Picta cerussa, stibioque tincta
Plena conspecto speculo, recenti ex
Pixide prodit:
Quot fenestratam licitatur aurem
Pendulis gemmis? gravis est Elenchis,
Atque Erythraeo maculosa splendet
Littore Thais.


page 87, image: s111

Publico vadens patrimoniorum
Integros census proca veste portat,
Gemmeis vibrans oculis, salaci
Annuit ore:
Ignei collo rutilant Coralli,
Pompa baccarum variante luce,
Manat ad talos spatiata longi
Syrmatis unda:
Tota Pavoni similis flagrante
Fimbria lucet vigilantis auri,
Iactat errantes humero inquieto
Lena capillos:
Tota venalis rutilante forma
Coniugem forsan, thalamumque quaerit;
Hinc die toto vaga se videndam
Urbe propinat.
Luxus hic rodit patriam, ferace
Divites arcas vacuat crumena.
Sufficit pompae nihil, et parata
Prodigit aera:
Hinc lucrum constat scelere, et dolosa
Fraude quaesitum legitur metallum,
Laneo irrepunt taciturna passim
Crimina gressu.
Ludit urbano simulator ore
Artifex vultus, faciemque lambit
Subdolo linctu, reticensque mentem a
Tergore mactat,
Byssina spondet meliora lingua,
Fronte inaurata placide renidens,


page 88, image: s112

Obsequens verbis simulat paratum
Semper amicum;
Turget in voces nive puriores,
Crimen obliquans: quod amet, sonante
Ore iurabit, neque peierasse [Reg: peieravisse]
Protea credes.
Interim volvit truculenta corde
Exteri mendax hominis figura,
Et domi fartas licitatur auro
Callidus arcas.
Mentium carbo simulans pruinam,
Lacte perplutus dolus, os bilingue,
Et palatino lare nidulata
Perfida vulpes
Splendidi semper studiosa luxus
Peste communi locupletis olim
Patriae vastat loculos, egenos
Sugit Achivos.

AD AUGUSTISSIMUM LEOPOLDUM AUSTRIACUM FERDINANDI III. IMPERATORIS FILIUM. Cum in Regem Hungariae electus, postmodum Caesar magnas victorias consecutus esset

QUot iam Monarchas AUSTRIACA satos
E Stirpe vidit Teutonicus Thronus?


page 89, image: s113

Quam Stemma fecundum Coronis
Hungaricis fuit, et Bohemis?
Nec auferentur Sceptra, vel aureae
Isthinc Tiarae, sed Diademata
Ad usque seram differentur
Canitiem morientis orbis.
Germana Tellus perdita proeliis
Nuper suecis, liberioribus
Nunc crescit alis in beatum
Auspicium melioris aevi,
Ubi LUPOLDUM conspicit eminus
Throno micantem, quem placida mora
Virtus laborans in futuram
Teutonici Imperii columnam
Iam destinavit provida CAESAREM,
Et sustinendi culminis Herculem,
Sceptrumque Romanum paravit,
Artificem moderata limam.
Is ore totum nempe Patrem refert,
Qui pectus amplum, parque periculis
Impressit illi, Principemque
Corde animam dedit, et vigorem,
Suum professus delicium. Throno
Brevi supremo crescet idoneus,
Fulcire vel promptus labantes
Consilio patriae ruinas,
Vel Marte Turcas vincere barbaros.
Tum litigantum [Reg: litigantium] iurgia Principum
Sermonibus mulcens quietis
Sanguineas prohibebit iras,


page 90, image: s114

Exulceratas molliter obligans
Favore mentes. commoda finiet
Privata Regum, dissidentem
Foederibus sociabit Orbem.
Nec falsa vos Spes, credite Teutones,
Iactata votis ludet inanibus,
Virtutem avorum quisquis haeres
Accipit, haud facit his minora.
Vix nata frugem semina divitem
Iam dant, quid aetas posterior feret?
Natura cum dat grande rebus
Ingenium, cito grande prodit.
Virtus Parentum per sobolem fluit:
Pullus Leonis, qualis in arduis
Olim futurus sit palaestris,
A teneris meditatur annis:
Pusillus armis ASTYANAX Patrem
Inter sodales luserat HECTOREM.
Romae pavendus nonne Poenus
ASDRUBALEM Puer induebat?
O! Marte qualem Teutoniae Plagae
Olim videbunt, cum Patria truces
Avertet hostes, aut verendo
Consilio rapiet Senatum:
Miscere quando milite noverit
Mites olivas; cum popularibus
Maior procellis, subiugatis
Exiliet medius coronis.
Nec Musa fallit. talia dum cano,
Throno supremo iam colo CAESAREM;


page 91, image: s115

Adoro Romanam coronam
Vertice conspicuo sedentem.

Querela de variis vitae Humanae casibus, Saeculi nostri miseria et oppressione inopum expromitur.

CIngimur uno omnes Coelo, tectoque micante
Stellantis aulae claudimur.
Idemque Phoebus singulis
Prodit purpureo mari.
Obtigit una eadem genitrix, fecundaque mater,
Praegnante terra nascimur,
Frugesque ab illa sugimus,
Unus spiritus omnibus.
At variat fortuna hominum, casusque stupendi
Discorde rerum turbine,
Diversi in orbe prodeunt,
Et mortalibus accidunt.
Exultat vitiis dives, lascivit in auro.
Mulctantur aere pauperes,
Exasperantur subditi.
Centones gladio patent.
Dives purpurea tutus sub veste superbit,
Sit praedo quamvis maximus,
Furcaque egenus nectitur
Infami trabe pendulus,


page 92, image: s116

Quamvis vix oboli, aut nummi furunculus atri
Sit ipse. lex hos praeterit;
Hos saeva vix non enecat,
Vivosque excoriat Themis.
Scilicet in visco, queis [Reg: quibus] est statura pusilla,
Duntaxat haerent alites,
Fringilla, turdus, passeres,
At grandes procul avolant;
Expediunt se se piceo munimine milvi,
Nec impediti vultures
Pennis vagati liberis
Discurrunt alacri fuga,
Regni emunctores, natique ad grandia fures
Magnis rapinis dediti
Impune vivunt crimine,
At pauper gladio luit.
Hic modus et norma est, hodierni fabula Mundi,
Hic ludus est hirudinum.
At sera tandem Curia
Diverso veniet stylo:
Saecula diversa venient libranda statera,
Tunc causa vincet pauperum:
Curvi scabello divites
Prensabunt inopum pedes,
Iudicio exibunt, condemnatique fatiscent,
Ibunt in ignem Exercitus,
Et integra ibunt agmina.
Coelum Rusticus ambiet:
Praeibunt dominos servi, dominaeque sequentur
Ancillulas pedissequae [Reg: pedisequae] .


page 93, image: s117

Plebem sequentur consules
Longi participes rogi.
Non patitur florere diu vaga crimina Numen,
Vindex adest in tempore,
Scelesta perdit semina,
Extirpat sobolem malam.
Deprensum in nido pullum cum matre, patreque
Deplumat ultor sontium,
Suffocat ovum, et incubam,
In lacte interimit scelus.
Quam vis cunctetur DEUS, et sua fulmina tardans
Suspendat ictus improbis,
Differtur, haud remittitur,
Sed flagrum subito venit.
Et quae tarda gradu poena est, ac nixa bacillo
Incedit, est gravissima,
Plectitque sontes fortius,
Nec finem Nemesi facit.

AD CRISPINUM GELOSAM AMICUM SUUM. Ne se perituris, sed permanentibus bonis, quae sursum sunt, dedat.

GELOSA, terris quid iuvat abditis
Ferro metallum quaerere pallidum,


page 94, image: s118

Plagaque deformi tenacem
Findere humum, gremiumque multa
Turbare stiva? quid iuvat advenas
Maris recessus nave lacessere,
Undisque saevis innatare,
Et pelago trahere uniones?
Quid classe tota pergere trans Sinas,
Ultra Molucas, et duplicem Iavam
Amore quaestus, gemmearum
Ut referas lucra nundinarum?
Vocante praeda, speque pecuniae
Hollandus olim navibus institor
Inhospito vectus liquore
Per pelagi glacialis undas,
Per mille syrtes et marium probra
Labore inani, ridicula trabe
Domum reversus, vix peremptae
Pelliceum, coriumque vulpis
Secum reportans appulit ad suos,
Ursique iactans vellera candidi
Hydrope confectus marino
Ad patrias remeavit oras
Frigente ZEMBLA. Quo sacra nos fames
Auri profani, quo sitis incitat?
Quam somniamus, nos habere
Saepe manus pretio gravatas,
Et aere plenas? comprimimus cito,
Ne quid dolosi foenoris evolet:
At excitati repperimus
Dissimilem sine dote pugnum,


page 95, image: s119

Vanamque sortem, somnia Morphei
Ridemus altum. vix capimus doli
Exempla, larvatique lucri
Exuvias vacua sinistra,
Sic Euclionum natio luditur,
Ceu fraudulentae noctis imagine:
Cur non perennes, dum facultas
Ampla datur, cumulat crumenas
Foetas moneta, foenore turgidas,
Quas latro nullus, quas neque fur sagax,
Faventibus Milvo tenebris;
Ungue clepit piceus rapaci:
Quas turbulentis concita civibus
Vis nulla gliscens, vel rabies ferox
Bacchata discordi tumultu
Sanguineo populatur ense:
Quas nec voraci blatta proboscide,
Nec mus farinae nobilis helluo
Arrodit, aut ullus tyrannus
Suppliciis repetit cruentis.
Mens, quae patrono freta scatet DEO,
Contemnit aurum divitis alvei,
AErarium Gangis, vel Indi,
Et croceam Oceani medullam.
Quid Euclioni consita proderit
Tellus metallis? quid Brasilae nitens
Vectigal undae? deserenda
Haec bona sunt avide parata.
Tantumne rupes plena cupidinum,
Stygi propinquus carcer, et abditae


page 96, image: s120

AEris latebrae nos movere
Proposito valeant tenaci,
Ut abdicata Caelicolum domo,
Mergamus atro pectora Tartaro,
Et emedullatis cavernis
In tumulos abeamus Orci?
Natura caeco difficilis situ
Abstrusit auri livida semina,
Damnavit argentum fodinis,
Et pedibus statuit terendum,
Et nos in altum protrahimus diem
Causam malorum, nec sinimus piam
Vacare matrem, parricidae
Scisso utero fodimus parentem.
Intramus orbem forsitan aurei,
Statimque cincti veste metallina
Prodimus in lucem? patente
Corpora stant manifesta pelle,
Nudisque membris inde migrabimus
Citante Letho, quid tumulo tuo,
GELOSA, debes, ut profano
Introeas oneratus auro?


page 97, image: s121

Cognitio DEI exactissima ex rebus creatis praedicatur.

DIvina quisquis opera, et artificem man
Terram, Polumque conspicit,
Statim Magistrum capiet, et rerum fabrum
Ex arte docta colliget:
Nam, quicquid alta fumat in Coeli plaga
Titanis ex incendio,
Exsudat ingens quicquid et Nereus opum,
Et terra quicquid germinum,
Id omne passim clamat: in nobis latet
En! ille pulcher artifex,
A cuius igne candet Astrorum dies,
Rerumque luxus omnium:
Nos implet ille totus, hoc pleni sumus,
Omnes scatemus Numine:
Nos ipse fecit, terete formavit rota
Nobis rotunda corpora,
Mortalis age! theatra Mundi Scenici
Attentius considera:
Statim choragum senties ex ordine,
Scitoque nexu partium.
Constante volucres axe volvuntur Poli,
Semper rotantur Sidera:
Praeest diei Phoebus, et nocti Soror
Mendica fraternae facis;


page 98, image: s122

Non cursus errat mobili praeceps pede,
Nec lassus est tot saeculis,
Statuta res est. nemo declinat vias,
Quas iussit ire Conditor.
AEstate reduce viride lascivit nemus,
Crinitur arbor frondibus:
Non haec aberrant germina, observant sui
Nutum monentis Numinis:
Viden modesta flumina, ut tacito lacu
Fixo residant termino.
Nec se statuto carcere evolvant freta
Contenta terrestri scypho.
Haec lege fiunt. dominus ita servos iubet
Crebro Magistrum cogita:
Si pulchritudo tanta, in humano sedet
Formosa vultu gratia,
Quanta erit Opifici? quantus Auctori decor [(reading uncertain: badly photocopied margin)]
Non hic datur proportio:
Prorsus, necesse est, pulchra qui Mundo facit
Ostenta, sit pulcherrimus:
Qui pingit hominis ora florenti typo,
Hortosque castos purpurat,
Et qui metalla splendidis gignit vadis,
Praegnantibusque collibus,
Qui fingit onyches mille specioso vitro,
Ipse est Magister GEMMEUS.


page 99, image: s123

AD AMPLISSIMUM VIRUM PHILIBERTUM SAROLLAM DE TERRIBILI COMETA Anno M. DC. LXIV. APPARENTE. Securissimos illos mortales esse ab eiusmodi Stellarum Prognosticis eventibus, qui DEO ferventer ferviunt.

INauspicato conspicuae Polo
Fulsere nuper terribiles faces,
Eventuum praeposterorum
Nuncia praecinuere signa
Provinciarum cladibus, aut Ducum
Iam destinatis Sidera mortibus,
Coelique suspecti Cometae
Funereo micuere crine.
Ut pallet Astrum fulgure lividum?
Ut cauda longo syrmate tenditur?
Ingens flagellum praedicatur
Difficili residere Coelo
Brevi rotandum. iam coquitur malum
In mente summi Vindicis, imminet
Cervicibus Mundi nocentis
Poena gravis, monitrice Stella.
Vides, rubentis luminis orbita,
Et tortuoso cauda volumine,


page 100, image: s124

Feralis appendix Cometae
Ut vigilet, celeresque regnis
Clamet ruinas? ut moneat Duces
Deliberati conscia fax mali?
Adeste Reges, et comatum
Caeruleo titubare campo
Spectate vatem, torvaque lumina.
Exaggerato compositam globo
Stupete Stellam, corporisque
Aerei nebulosa membra:
Spectate virgam, quae iugulum petet
Regni potentis. iam trepidat mare;
Horret capillatum latronem
Terra suis metuens Monarchis.
Iam Mars cruenti prodigus ingenI
Multum nocenti contiguus faci
Movet phalanges, pestilentes
Iam nebulas Libitina cogens
Mortes iniquo convehit aethere:
Lucere pergit terrificum iubar,
Caudaeque pallentis venenum
Corporibus vehemens propinat,
Et regna lactat terribili lue:
Iam serpit haeres morbus in obvios.
Monemur omnes, concitatum
Reddere propitium Tonantem.
Securus ille est, qui sceleris sibi
Nullius haeret conscius, et DEO
Servire constans, in ruinis
Exiliens pereuntis Orbis


page 101, image: s125

Nil curiosae sollicitus facis
Ultra Cometas pectora porrigit,
Ridetque splendorem scelestum,
Et tragici mala plura signi.
SAROLLA, gaude, quod super altior
Extes Olympo, vertice transvolans
Diras lucernas, prodromique
Insoliti querulas favillas:
Nihil nocebunt, si fueris mori
Semper paratus, deliciis satur,
Quas terra fallax nundinatrix
Mentibus insidiata promit.

AD AMPLISSIMUM VIRUM SISINIUM SARACOSAM MAXIMUM IUSTITIAE AMATOREM AC PATRIAE PATREM. Ipsius AEquitas praedicatur.

REvise tandem, quas profugo diu
ASTRAEA terras destituens pede
Olim reliquisti, malignis
Acta dolis procul exulatum,
Revise terras: Te spurium nefas,
Et probra nostri grandia Stemmatis,


page 102, image: s126

Mores iniqui te fugarunt,
Et scelerum truculenta monstra:
Furor citato fervidus impetu,
Mundoque regnans ambitio nocens,
Adulteratum vi tribunal,
Blanditiis violatus aureis,
Emptusque iudex munere perfido.
Descende Coelo, mitior aspici
Maerore squalentes resume
E tumulo rediviva vultus.
Functis Tyrannis, qui laniaverant
Fas omne ferro, iuraque gentium,
Sincera successere tandem
Pectora, quae Nemesin severo
Clavo tuentur. barbara non viros
Vis ulla terret. cedere nescii,
Auroque inaccessi micanti
Incolumem retinent stateram.
Non verberati stragibus, aut minis,
Emi patronis se precibus sinent,
Ut inquinata quid sinistri
Constituant, peragantque lance:
Non fascinati fraudibus et dolis
Scelus patrabunt marmorei situ;
Si fractus illabatur Orbis
Impavidi salient ruinis:
Lenocinato nomine Sanguinis
Durare pergent impenetrabiles;
Affinitatem nil morati
Filiolos, propriasque Natas


page 103, image: s127

Tradent parato carnifici reas
Arcti futuri funeris arbitri,
Nihil favores, et micantis
Ira nihil gladii valebunt
Mollire legem, propositam viam
Lati nec unguis tramite deserent,
Statuta iurati tenere
Patria sub mediis sarissis,
Tortisque multo fulgure Lanceis.
Haec aemulatus corda SI SINIUS,
Grandesque mentes, Sacrosanctam
Lege sua fovet AEquitatem:
Nil ipse amicis, nil generi favet,
Non tendit unctas divitiis manus:
AEque Potentes corriguntur,
Ac tenues modicique fures.
Pro dente dentem, proque manu manum
Amans decori postulat, improbis
Tormenta sancit, iam relaxat,
Si scelerum sua monstra fassi
Sese nocentes ordine nuncient.
Infractus ipse est scommate publico,
Curatque nil plebis dicacis
Ludibrium, choleramque vulgi.
Si sorte livor riserit impius;
Transit cachinnum, dissimulat canum
Vanos latratus. stat serenus
Fronte gravi, Themidisque lances
Nullo gravatas pondere ventilat,
Muroque victor perstat aheneo,


page 104, image: s128

Nihil remittit de rigore,
Nec solitum moderatur aestum.
Hinc furca passim plurima pensili
Surgens in altum squalida prandio est,
Rotaeque stant praeda refertae,
Corporibus, putribusque membris:
Semesa prostant tabe cadavera,
Uncasque terrent Accipitrum manus;
Lautamque corvorum saginam
Latro timet, cupidusque raptor.
Effugit harpax Autolicum genus,
Totoque Regni limite vultures.
Secura stat posthac bonorum
Arca domi, segetesque rure.
Omnes triumphum Iustitiae canunt,
Plauduntque clara voce SI SINNIO,
Obtenta Magno gratulati
Sceptra Viro, dominasque claves.

AD HOMINEM. De CHRISTO a Pilato cum Spinea corona et arundine ad populum adducto.

DIscerpta multo corpore vulnera,
Arata crudis tergora fibulis,


page 105, image: s129

Perpluta divino cruore
Membra vide, laceramque carnem,
Traiecta longis tempora vepribus,
Pexos capillos sentibus asperis,
Vibice liventes lacertos,
Pinguibus ora adipata sputis,
Quocunque spectas, nil HOMINIS vides,
Totoque nullum in corpore corpus est,
Plagis frequentatis cavatum
Vix hominis retinet figuram:
Aperta stillant ostia sanguine,
Ceu terra, quando mane tenerrimi
Baccata roris castitate,
Mobilibus tremit uda gemmis.
En! qui creavit nutibus omnia
Qui vestit omnes pellibus, aut pilis,
Qui pingit agros liberali
Germine, gramineo tapete,
Stat decolori corpore sordidus,
Vili lacerna nudus, et undique
Guttante tabo purpuratus,
Sanguineo trabeatus amne.
En! qui supremis arduus aedibus
Ius dicit Astris, imperat Angelis,
Fit sanna lictorum cohorti,
Fabula, ludibriumque plebi,
Sceptrum prehendit ridiculum manu,
Et imbecillem torquet arundinem,
Spinis coronatus recurvis
Stat cerebro male perforato.


page 106, image: s130

Quae Scena? quae tam maesta catastrophe!
Quis caedis auctor, duxque tragoediae?
Quousque durabit cruento
Barbara carnificina bello?
Peccator audax constituit flagra,
Augetque saevo vulnera vulnere,
Plagasque plagis, et macelli
Amplificat veteres dolores.

Famam Humanam maxime literatis et Militaribus Exercitiis conquiri.

MAtura celsae pectora Gloriae,
Magnisque factis, repere nesciunt,
Sed vile dedignata vulgus
Ingenio repetunt anhelo
Fastigiato Sidera culmine,
Et ipsa tendunt Solis ad oscula:
Famam Sophorum persecuti
Aucupio generosiore
Plenum medulla circumagunt caput
In Literata Pallade Principes,
Scholisque praesunt fulguranti
Nomine, Iustitiaeque Regum,
Ut administrent Numine curias
Annis togatis, cum Taratantara,


page 107, image: s131

Tubaeque rauca destitutae
Voce silent, viduusque clangor
Armata iam non proelia concitat.
At cum Sagato tempore Mars calet,
Non omne prorsus gloriatum
Emporium est, stadiumque clausum.
Non otiosum vivere Sanguinem
Norunt METELLI. non tenui casa
Heroicam exsudare vitam
Miles amat meliore dextra,
Sed per rubentes sanguine gurgites,
Et proeliantum [Reg: proeliantium] iurgia fluctuum
Grassatus ad famam, cruentas
Submovet e medio phalangas,
Quique innocentum ludere mortibus
Solent, Tyrannos ex acie fugat,
Mundi fatiscentis ruinam
Ferre suo docilis Gradivo;
Tumultuatos aequore turbines
Spectare durus, pervolat Insulas,
Orasque inaccessas carinis
Ense aperit domitore Victor:
Sititor ingens scilicet hostium
Praeisse novit magnanimos Duces,
Qui protulerunt civitates,
Et gladio dominante Sceptra;
Laudata novit divite gloria,
Per ora vulgi currere Nomina,
Quotquot decussatos per enses
Se penetrant, madidasque sicas.


page 108, image: s132

DEO mature esse ferviendum, nec vitae emendationem in vitae senium, et articulum differendam.

DUm vernat aetas purpura, et roseis genis,
Corpusque succo turgidum est,
Coelo studendum, et opera praestanda est DEO:
Virtutis illud tempus est;
Dum pectus implet igneae mentis vigor,
Et cor medulla subsilit,
DEUS in tributum floridos annos petens,
Novam monetam diligit.
Ast, Tu nec adipem, Ver nec annorum voles,
Quod postularis, reddere,
AEtatis ipse destinas faeces DEO,
Macrumque quicquid possides,
Hyemem senectae, verticem implutum nive,
Annos pruinis obsitos,
Et Capricornum temporis Superis litas,
Seri Decembris victimam:
Ipse tibi lautus, splendidas lances amas,
Et ossa coelo dedicas;
Tibi generosi floris asservas merum,
Fundumque vasis Numini.
Corrigere vitam velle te, dicis, Senem,
Et paenitere Nestorem.


page 109, image: s133

Quam vereor, ista prosit ut tibi schola
Tam lubricae sententiae.
Metanaea nulla crastina est, quae seria est.
Senemne paenitebit?
Solenne CRAS CRAS corvus hodiernus canit,
Cras dicet is: PERENDIE.
Scilicet in illo mortis et vitae angulo
Actum retexes Saeculum:
Cum iam senilis capitis excubiae trement,
Obtusa frontis lumina;
Cum mortuali nasus undabit lacu,
Iotaque subscriptum feret,
Edentulaeque rara cum sepes gulae
Iacebit exhausta mola,
Omnesque sensus debili profugi casa
Clauso gement commercio,
Auresque nuper melleis pastae sonis
Surdo tacebunt organo,
Tunc paenitentis instar, et funem gerens
Collo nocente triplicem
Urbem pererrans, triste carmen mussitans
Vitam peractam corriges,
Tum lapide pectus increpans toties ream
Voles habere mortuam.
Apella credat Nestori pinguem dolum:
Vetusta fraus est daemonis.
Antiquus infans recolet antiquum statum
Longa catena criminum?
Cum fracta cerebri trochlea nil veri amplius
Ex corde fomenti attrahet,


page 110, image: s134

Quando memoriae tota cisterna effluens
Antiqua perdet tempora,
Nec iam fideli dicta retinebit typo,
Rerumque tot farragines,
Tunc Nestor ille celebris oblongam schedam
Mystae petenti praeleget,
Flagitia pueri, facta scelerati Viri,
Senisque probra diluet,
Tunc plura quondam furta iuvenilis manus,
Milvumque primum digeret;
Cum lingua baculo nixa iam fando satur
Verbo secundo claudicat,
Quaterniones ille recitabit novem,
Auctariumque criminum.
Quis ista credat fraudium volumina?
Ne prima vera est linea.

Malos filios plerunque afflictionis Parentum et acceleratae mortis causam esse, exemplo praesertim Filii Prodigi viventes.

IMprobae vitae soboles Parentes
Infodit vivos, clepit ante tempus
Optimos annos, male feriata
Indole mactat.


page 111, image: s135

Prodigum sisto Veneris subulcum:
Ille non Coeli memor, aut Averni
Ad volutabrum properat supino
Corpore porcus:
Stigma non curat generis, rapinam
Nobilis famae, monitore nullo
Sanguinem perget maculare clari
Cento parentis:
AEs, quod intenso satagens labori
Prodigus sudor peperit Parentum,
Nocte cum lena iuvenile probrum
Decoquet una,
Lucra discinctus male perdet haeres:
Ille Thersites, decoris paterni
Degener sanguis patria medulla
Instruet aulam
Ex meretricum stabulo; theatra
Dividet scortis opulenta numis;
Indiae totum dominante luxu
Ebibet aurum:
Is popinarum veteranus hospes
Sordidas inter pateras Gnathonum
Farciet ventrem; stipe sumptuosus
Vivet avita:
Pervigil si quod labor aggregavit
Sedulae matris soboli metallum,
Inter heredis digitos aperta
Diffluet arca:
Sanguinis probrum, generisque fungus
Multus in lustris erit, et tabernis


page 112, image: s136

Angulos inter scelere inquinatos
Protea ludet.
Quisquis ex Natis ita vivit, ille
Verticem canis onerat parentum,
Et caput Patri facit inquietis
Ningere curis;
Ille maiores tumulat, peremptor
Ille cerarum patriis ocellis
Auferet somnum, iugulabit ipsam
Denique matrem.

Lubricum esse Honorum statum, tot Principum ac Magnatum tragicis casibus comprobatum; praestare mediocrem aut humilem fortunam excelsa, ostenditur.

LArvata quisquis diligis oscula
Fallacis aulae, vulnera cogita:
Suspecta sunt Sortis labella
Sidonio medicata fuco:
Memento mimam, quae varians dolis
Ludum rebellem ludere contumax,
Quos fovit, eversis tiaris
Proterit, et solium repente
Procul remotis exonerat procis,
Regumque casus praecipites rotans


page 113, image: s137

Noverca conscitos cachinnat,
Quos miseris peperit, dolores.
Sic ille Mosci DEMETRIUS throni
Truncum cadaver praeda avibus iacet,
Cui terra non fecit sepulcrum,
Nec tumulum Patriae ruina,
Cum non humatum prostituit Ducem:
Sic Gallicanus caede BIRONIUS,
Pluresque rivales coronae
Vertice perfidiam luerunt,
Nec eluerunt sanguine dedecus.
Quos vidit alto culmine Phosphorus
A Rege grassari secundos,
Proxima nox fabricavit Iros:
Sic perfidorum (vertice iam minor)
Fax Hungarorum, Duxque Rebellium
Illectus aura blandiore
Carnificis maculavit ensem
Adhuc cruento purpureum dolo.
Quam nulla in orbe est longa superbia?
Quam sons coronarum libido
Suppliciis perit occupatis?
Voca vel unum, cui proprium caput
Non sit corona charius aurea:
Cur ergo discrimen supremum
Tot subeunt, studio imperandi?
Nihil beatum, quod solio micat,
Nihilque longo tempore splendidum est,
Succedit ensis saepe sceptro,
Saepe throno casa rusticana.


page 114, image: s138

Gesta cotonas: in solio cuba:
Ipsis Hydaspes faucibus influat
Liquens metallum: num manebit
Blanda sitis, pretiosus hydrops?
Crescente crescet cura pecunia,
Honore crescet sordida servitus.
Repente pomparum triumphus
Corruet in sceleris sepulcrum.
Quotus superbit fungus honoribus
Recens ab ima faece levans caput,
Dum stem matis mendax repertor,
Aut viduis thalamis potitus
Suum colorat sanguine sanguinem,
Cerasque pingit divite coniuge,
Pecunia lenocinante
(Nam cupidum regit illa Mundum)
Scandens in altum devorat aemulos
Sceptrum procatus. quam melius facit,
Qui maior auro se doloso
Subtrahit ingeniosus orbi?
Quem laude praegnans fama petacibus
Votis tumentem lactat, et advenam
Crebro per aulas ventilatum
Spe dubia, meliore tandem
Loco reclinat, quam malus est faber
Sortis placentis, nescius, an iocus
Non subsequatur perduellis,
Carnificis rude finiendus.
Quam sunt ruinis omnia lubrica?
Ubique rerum scena rebellium.


page 115, image: s139

Impune quis mentem nefandis
Deliciis famulam sacravit,
Diuque Sortis Sponsus eburneae
Gaudens medulla, nectare saeculi
Possedit Aularum favores
Emeritus Procerum racemus?
Cogor fateri. commodius Codro est,
Qui rusticano, sub Iove frigido,
Regnat mapali, iusque soli
Rex sibi, sed sine Rege, dicit:
Quam copiosis aurea palpebris
Is astra spectat nil sibi conscius?
Quam libera vita triumphat
Pollicitus sibi lene Numen?

Supremi Saeculi nostri status reiicitur comparatione praecedentium meliorum.

O quam pudendo Saeculum incedit gradu.
Quo nos supremo vescimur!
Faex, spuma, sanies, pure si quid turpius,
Nobis scypho relicta sunt.
Captivus ille Daemon effregit seras,
Nodumque rupit Gordium.
Adeo soluta libero gliscunt foro
Passim per orbem crimina.


page 116, image: s140

Elementa senio fessa, furtis perdita
Fecunditatem subtrahunt;
Vix ipsa Tellus ossibus pendet suis
Olim ferax puerpera;
Coacta ferro mater improlis parit
Intacta quondam vomere,
Incincta passim fraude terrarum pila
Communis olim, propria est.
Vix quidquam avaris sufficit, quaerunt dolo,
Quaerunt et ense iudice.
Amore prima floruerunt tempora,
Postrema Vis efflagitat.
Commune primis saeculis aerarium
Stabat repandum singulis,
Privata nulla praedia, aut sepes agri
Certos colonos noverant:
MEUM,TUUMque tunc adhuc nullum fuit
Tot causa posthac litium:
Nil silva tenuit proprium, nil oppida,
Nil rusticae ruri casae.
Non limes agro positus ambiguo lapis
Rixas diremit arbiter:
Natus parentum noverat tantum lares,
Nec quidpiam ultra finium.
Tunc absque legum prole florebat Themis
Amore pacta mutuo.
Nemo reclamans usui, potius sua
Prostare gaudebat bona:
Nemo professus iudicem leges tulit,
Sed iura dictabat pudor,


page 117, image: s141

Non Leguleius, nemo Causidicus fuit,
Sed imperabat Charitas,
Candorque morum, pectorum Praetor, fides
Consopiebant iurgia.
Lis nulla durans longius, quam per diem
Cum Sole semper occidit,
Nemoque fas torquens in obliquum latus
Elisit illi spiritum:
Pax una terris gemmeos servans dies
Mavortis arcebat metum.
Quivis sedebat, sub sua ficu, aut nuce,
Nemoque novit militem.
DIVERSA quam sunt nostra diversi styli
Exulcerata saecula?
Quam Marte plena, cusaque ex ferro rigent,
Inebriata Sanguine?
Auri cupido surda, bifrontes doli,
Et vulpe vestitus Leo,
Nutrix furoris ira, lymphatus furor,
Fucoque tincta pectora
Terras inundant, orbis infestant globum,
Sincera nec pars unica est.
Priora votis mille, centum saecula
Paciscimur suspiriis;
Optamus aurum temporum. ferrum nocens
Dudum stygi devovimus.
Frustra precamur. aureos optas dies?
Sectare mores aureos.


page 118, image: s142

Ad spectaculum D. [Abbr.: ?] FRANCISCI BORGIAE Imperatricis ISABELLAE cadaver speculantis omnes mollis vitae sectatores evocantur.

HUc vos molliculi, lacryma quos croci
Stagnans ambrosiis perpluit imbribus,
Aut queis [Reg: quibus] caesaries stillat Amaraco,
Ad spectacula tendite.
Queis [Reg: Quibus] frons Sidonio diffluit unguine,
Quos nubes sapidis tingit odoribus,
Medi quotquot olent vulnera corticis,
Huc vos BORGIUS evocat.
Is plena putrido nare cadaveri
Praesens, non refugis sensibus halitum
Foetentem tolerat, sordibus interest
Prorex composita mora:
Iam nasi saniem, et vermibus ebrium
Pulmentum cerebri strenuus inspicit,
Miratusque HELENAM in coniuge Caesaris,
Formam praecipitem stupet,
Mutatasque videns in chelydros comas,
Exesos oculos in geminos specus
Subsedisse notat, labra putri situ
Rimis hiscere conspicit:


page 119, image: s143

Ergo (Sanctus ait, funeris arbiter)
Carpit mors pariter barbara Caesares,
Viles sicut amat carpere rusticos,
Ut busto simili tegat?
Formosas facies laedere non timet?
Aspectus placitos, fulgura luminum,
Gemmantes oculos, sidera frontium
Uno deleat impetu?
Si larvas vetulas, si vapidas anus,
Mucososque senes, monstraque vultuum
Telo traiiceret, sat bona mors foret,
Et Calvus tolerabilis;
At, quod Caesareas involet in genas,
Formosasque stylo figat imagines
Sorbendas macie, rus olet, aulicos
Nec mores didicit latro.
Sic est, sub tumulo forma stat omnibus
AEquali speculo: Mors similes genas
Effossis oculis induit omnibus,
Et nasi laceri typum.
Cur ergo speciem, tempore quae brevi
Vernat purpureo carnea cespite,
Humano fragilem corpore, dum viret
Stulta prosequimur siti?
Cur tota facie mergimur in genis,
Conspectasque quater conspicimus lupas?
Cur templis oculos inferimus procos,
Censores nitidi luti?
O te sacrilegum! cur meretriciis
Incestas radiis sacra Palatia,


page 120, image: s144

Venatumque venis? non locus hic stygi,
Ut rete eiiciat suum.
Et quis vos olidas corpore Thaides
Denudare humeros spiritus impulit,
Collique exuvias prodere publico?
Albusne Angelus, an niger?
Et quis vos iuvenes (viva cadavera)
Iussit femineo nubere balsamo?
Cur rorem Casiae, cur nebulam croci
Foetenti allinitis capro?
Si fragrare placet, non pietas deest
CHRISTI dulcis odor. Moscus et Amroha
Heroem iugulant. Semivirum decor
Pulvis fertur, et unguina.

AD DIDACUM MELISIPPUM AMICUM SUUM. Cum ob incautam loquelam gratia Principis excidisset.

HOmines in Aula seduli, lingua, auribus
Ni careant, pereunt,
Cum fabularum sit domus.
Censoris oculi multa ibi negotia,
Visa notant animo,
Ut ad Monarcham deferant.


page 121, image: s145

Periclitantur verba clam saepe, ac palam.
Excubias metue,
Non sunt fideles anguli,
Echoque in Aulis plurima est. quicquid latres,
Arbiter id repetet,
Et indicabit Regibus.
Actum est favore, verbulo si cespites:
Lubrica lingua tibi est,
Dormi, sile, abscondere,
Nec delicata Regii sceptri probra,
Aut diadema feri
Linguae procacis spiculo.
Quamvis sub imo mussitaris fornice,
Aut putei latebris
Oppessulato gutture,
Licet absque teste fabulam narraveris,
Ridiculumque iocum
Sub dentibus momorderis,
Erumpet alibi proditor cordis sonus
Ex lacera cavea,
Petetque recta Principem.
Quin, foederato verba quae digito teris
Mutua cum socio,
Unique in aurem porrigis,
Illa sciet hodie, Sole necdum condito
Aula, movens stomachum,
Torvoque te vultu petet.
Quae somniavit maestus inter stragula,
Subque tapete tori
Incautus arcani dolor,


page 122, image: s146

Princeps supremo mane cum Phoebo vigil
Resciet ante diem,
Citabit e lecto reum.
Cave, MELISIPPE, subdolis tectis latet
Insidiosa pecus,
Retro tapetes proditor.
Aurita metue saxa. ubique surda sunt
Marmora marmoree,
Praeterquam in Aulis Principum:
Ibi tabulata plurimis rimis hiant,
Ut vaga verba bibant,
Quae mox propinent Regibus.
Sed nemora pariter, aulicos hortos time;
Plurima ibi folia
Functura linguae munere;
Nil ibi loquaris, audiunt flores, suum
Sum reserant calicem:
Repanda campi Lilia
Incauta servant verba, dum tempus dabit:
Ut referant domino,
Et, quae locutus es, canant.
Si vis cavere nomini, et famae bono,
Vox meditata ibi sit,
Limaque secta plurima.
Eventa caecis palpebris, quae per viam
Obvia se dederint,
Ceu non videres, praeteri:
Occlude fauces triplice propugnaculo,
Probra Ducum retice,
Et scire quae scis, supprime.


page 123, image: s147

Mala societas Iuventutis pestis, ac ruina, Eius Ortus, progressus, luxus, officia, fraudes describuntur.

QUae malis gaudet sociis Iuventus,
Lubrica sistens glacie peribit.
Ni salutato resipiscat Orco,
Alea iacta est.
Pestis haec blanda coalescit aura,
Ut coit viscum, piceumque gluten,
Quod trahit secum digitos tenaci
Smegmate vinctos.
Ceu solent se se volucres vocare
Mutuo cantu, sociaque lingua,
Convolant binae, quatuorve sensim,
Denique septem,
Sic solent illi; quia proniorem
Flectit in partes socius sodalem:
Mutuus multos animus lacessit,
Quidlibet audet.
Mente conspirant Socii. repente
Pessimus nemo est: properando lente
Commodant sese sceleri, trahuntque in
Crimine callum.
Primus hortatur nebulo secundum:
Euge pubescens viridi iuventa


page 124, image: s148

Floscule, utendum est, ait, auspicati
Tempore Veris:
Vive, dum fervet iuvenilis aestus,
Et voluptati famulantur anni:
Vive, dum fortis stomachus paratas
Fumat ad escas.
Sic canunt Orci volucres. sequuntur
Tertius quartum, decimusque nonum,
Et Ceres illis colitur, Venusque
Duplice mensa.
Proficit luxus populator aeris,
Perque fecundi calicis procellas
Spumeo Cypris natat in Lyaeo,
Ignis in igne.
Crescit in maius scelerum vorago.
Amplius nil est adipis crumena
Nuper exhausta, grege creditorum
Plena stat aedes.
Publicis nigrae tabulae in popinis
Plurima creta, numeroque candent,
At quis expunget niveos crabrones
AEre parato?
Venditur primum cumulus librorum,
Pilei, spirae, manicae, supellex
Lineae vestis, caligae, rotundis
Pallia nodis:
Lucra rimantur nova ludibundi
IngenI Milvi. spurio sigillo
Literas fingunt, veluti Parentum
Nomine missas:


page 125, image: s149

Anulo vafro schedulas inurunt,
Ceu domo allatas. simulata cera
Fraudibus praesco est, adeunt propolas,
AEsque capessunt
Subdolo iussum folio. peractam
Fabulam pubes sibi gratulata
Pergit antiquos iterare ludos
Vulpe solutos.
Sic simul multi pereunt: perinde
Ut solent, una pereunte nave,
Plurimi nautae Siculi Pelori
Gurgite mergi.
Defleo casum. superestne tantae,
Sera quae non sit, medicina pesti?
Ne simul caeca pereat charybdi
Tota iuventus.
Una tot damnis reliqua est medela:
Consules aequos patienter audi,
Suaserint quicquid. iuvenilis aevi
Ulcera tergent,
Otium tollent, sceleris patronum,
Tempus, ostendent, bene collocari
Quo modo possit, cerebrumque multa
Pallade tingi.
Diligens nullus periit, sed unus
Deses AEgisthus: cupiens laborum
Qui probam novit vigili lucerna
Urere noctem,
Is procul distans vitio, pudici
Pectoris florem tenuit. tenebunt,


page 126, image: s150

Seduli quotquot docili Minerva
Otia mittent.
Siste fervorem petulantis ignis,
Nec voluptatum stabulo sagina
Debitam Coelis animam; caduco
Celsior orbe est,
Quicquid admissum est meretrice vita,
Iam Themis librat rigida statera.
Pondus expensum est: nisi convalescas,
Torris es Orci.
Heu! quibus tandem latebris nocentis
Occules vitae Iuvenem peractum,
Pallium nullum vitiis, asylum
Nullibi spera.
Conde speluncis Acherontis atri
Crimen: at frustra radiis supremae
Lucis offundes tenebras. nec ipso
Tectus in Orco es.

AD EADMUNDUM LIBORUM VITAE LUXU ET OTIO AD INCITAS REDACTUM.

QUid est, LIBORE, quod situ insigni domus,
Fortique structa marmore
Rimis fatiscat hinc et hinc ringentibus,
Tignisque nutet pendulis?


page 127, image: s151

Quid est, quod imber lacryma ingressus domum
Exederit trabum fibras.
Tecti revulsus pileus totus prope
Invitat Euros, et Notos,
Iam non grabatus candido plumans Cygno,
Iam nullus anser est domi,
Qui prodat hostes, forte si convenerint
Ad diruendum praedium.
Vix aliquid arce vivit, et ventum trahit,
Praeter tenellos liberos;
Stabulisque nulli mugientes incolae,
Caulisque balantum [Reg: balantium] greges;
Inseminati ferias ducunt agri,
Campique squalent pulvere.
Mordace prata carduo lympham bibunt
Praeterfluentis rivuli,
Errore qui se limpido campis agit
Decliviore murmure.
Quis causa cladis? Suecicusne Marspiter
Tam dira patravit mala?
Gladiusne Turcae iure contempto ferox
Invexit hanc pestem loco?
Sic est, Sueco peior et Turca Latro
Vastavit Arcem nobilem:
Nam devorator luxus ingressus domum,
Totusque praedonum globus
Emulsit uber divitis quondam latis
Pessundato peculio.
Hinc illa facies, et loci exsorpti color,
Hinc absque bello vulnera:


page 128, image: s152

Ubi pigritantes dominus abscondit manus,
Rimosa perstillat domus.
Et cui perennis haeret ad guttur calix,
Ut sudet inde crapula,
Ille est familiae carnifex, et coniugis
Tyrannus is domesticus.
Talis LIBORUS quia fuit, diras brevi
Redactus est ad incitas.
Sed macte! necdum tota Sors periit Tibi.
Iam dives es, dum pauper es.
Pila vanitatis turba mortalis sumus,
Prosternimur, resurgimus:
Ni te laboris pigeat, et panis nigri,
Scyphique posthac frigidi,
Luxumque tecto si procul proscripseris,
Nec exulem receperis,
Repente Codrus factus, evades Midas;
Quae perdidisti, refluent.
Quam vinum ademit, bibita restituet aqua
Arcam lucello tinnulam.
Artibus iisdem, dum bene, aut male uteris,
Peribis, et redibis.


page 129, image: s153

Omnes corruptae naturae motus, praecipue vero Praecipitantiam et violentiam in humana societate fugiendam.

NOn tot procellis fervet Ionium,
Nec febre tanta mobilis aestibus
Defungitur Pontus, fluenta
Cum revocat genitrix Diana
AEstus marini causa potissima,
Quando, exulatum qui liquor iverat,
Loco priori restitutus
In veteres remigrat cavernas,
Humana quot mens educat impetus,
Primosque motus praecipitis fugae.
Irascitur frigus calori,
Frigoribus calor efferatur.
Natura pigros phlegmate quos creat,
Plerumque segnes, atque reconditos,
Et rebus absorptos, profundos
Esse iubet, genioque tardos:
Sed insolentes indidit impetus,
Quotquot caloris fomite conflagrant;
Hinc inquieti sunt furore,
Sanguine queis [Reg: quibus] vitulatur aetas.
Quem flava bilis duplice copia
(Nigris capillis prodita) concitat,


page 130, image: s154

Attendat ad motus furore
Praecipites, celeresque raptus,
Cui nigra, toto pectore decolor,
Infusa stagnat, pessimus omnium est,
Morbo laborat pertinaci,
Pestiferi cocus est doloris
Premitque flammam, ut fortius emicet,
Et certiori fulmine saeviat.
Latens Cerastes in caverna est
Ira tacens, nocitura peius,
Natura quando dissimilis coit
Cum displicenti, militat utraque.
Pellunt, repellunt, vi resistunt,
Ceu silices duo fulminantes.
Periclitamur, ni ratio iuvet.
Emissa nescit, quid faciat, fera,
Turbata bilis: vindicatrix
In geminam properat ruinam.
Ne sceptra mentis Praecipitantiae
Tenenda tradas, ne violentiae
Permitte laxatas habenas,
Ni cupias lacerare Mundum.
Quicunque primis sanguinis obstitit
Ebullientis motibus, Is sui
Victor, refrenataeque flammae,
Innumeros cicuravit hostes.
At quisquis imis in penetralibus
Recepit iram, succubuit iugo,
Ultorque castrorum futurus
Sanguineo tumulatus agro est:


page 131, image: s155

Qui mentis aegrae turbine percitus,
Suaeque iam non militiae potens
Erupit in campum, probroso
Marte redux, luit appetitum.
Exempla promo. Scimus, uti CLITUM
Mersus profundis Rex Macedum scyphis
Occiderit praeceps, acuta
Cuspide per scapulas adacta,
At imperitas mox revocaverit
A caede sicas, et lacrymis fluens
Improvidam execratus iram
Horruerit gladii macellum:
An, qui SEVERI nomen adeptus est
DUCIS, Gradivo mitius usus est
In coniugem quamvis fidelem
Rex Boicae LODOICUS Aulae?
Una citatus canuit impetus
Noctis senecta; conspicuae nives,
Ultrixque delicti pruina
Praeproperam monuere dextram.
Sic ira praeceps, saeva tonitruis,
Cum caedem, et ignes depluit, illico
Post fulminum primos fragores
In lacrimas medicas liquescit,
Factumque damnat, quod temerarius
Admisit aestus: ceu solet igneis
Onusta tempestas sagittis
In gelidum refidere nimbum.
Quod ira patrat tempore Phosphori,
Plerumque votis expiat Hesperus,


page 132, image: s156

Factumque et infectum furoris
Una dies volet esse crimen.
Non ille Princeps, qui gladii via
Suos gubernans, praecipiti metit
Mucrone commissam salutem:
Ipse suis cupiet timeri,
Sed non amari; quod patrimonium est
Boni Regentis. quo ruit impetus
Multo saginatus cruore,
Indomitis violentus armis?
Haec una Laus est propria Regibus,
Ut blando amori pectora commodent
Tranquilla, dispensentque saeclo
Mitem animam, placidamque Matrem
Semper benigno culmine praeferant.
Hac arte plenas saepe periculis
Caedes, laborantisque Mundi
Impediunt tragicas ruinas.
Beata leni Principe Patria,
Cum iura sceptri Dux facilis tenet,
Qui nescit urgeri phrenesi,
Nec subitos fovet ense motus.


page 133, image: s157

Humilia et stulta huius Mundi a DEO eligi ad opera insignia, ut confundat sapientia et fortia.

AD magnos apices, atque negotia
Orbis quisquilias rerum Opifex legit,
Praestantemque manum ad sceptra potentia
Tornat pauperibus Codris:
DAVIDEM geminae prodigium lyrae
E custode ovium sustulit ad Thronum,
Transculpsitque pedum: dedidicit suum
Paganus baculus statum,
IUDITHAM tenero corpore feminam,
Sed mente impavidam iussit Amazonem
Armatam gladio stringere dexteram,
Fatalem iugulo Ducis.
CHRISTUS naviculas paupere carbaso
Ad portenta vocat, deque palustribus
Stagnis, et lacuum gurgite navitas
Mundi constituens heros
Romano e solio ius Regionibus
Dispensare iubet: dum sibi Principes
Subiectas Hederas, sertaque Caesarum,
Et Regum diademata
PETRUS sub pedibus repere conspicit,
Romanamque mitram supplicibus coli


page 134, image: s158

Sentit poplitibus. Non sibi Martios
Numen seposuit viros,
Non e conspicuo sanguine MANLIOS,
Nec vasto solidos corpore MUTIOS,
Queis [Reg: Quibus] Mundi tumidos frangeret impetus,
Inflatamque superbiam.
Cur ergo vetulas (nomen inutile)
Iactamus statuas pulvere sordidas,
Fumososque lares? num melior vetus
Sanguis forsitan est novo?
An nasci est melius, quam fieri, Ducem?
Qui vili ad solium e sanguine prosilit
Per mortem gradiens, factaque Martia,
AEque Principe dignus est.
Cur mutos abavos, emeritos senes
Pridem iam putridos, ossa merissima,
Et mucum tumuli ludio praedicas,
Tot convivia vermium?
Fallax Prosperitas simia temporum
Nil praeter titulum iam reliquum facit.
Troiano ex asino nil superest equi,
Praeter mandibulam putrem.
Ne Mundi stolidae fide proterviae:
Tam spondere celer, quam pigra reddere
Mercatrix toties fallit adultera
Iuratam sociis fidem.
Quis posthac pretium ponat honoribus,
Dum, quos luxurians Purpura circuit,
Vitae degeneris commaculat pudor,
Morum dedecorant probra.


page 135, image: s159

Non sic Nobilium tractat imagines,
Sed magnis minimos continuo DEUS,
Doctis insipidos, innocuos reis
Iros ditibus antefert.

Columna Marmorea BEATISSIMAE VIRGINIS MARIAE PATRONAE BAVARIAE In foro Monacensi, opus conspicuum, artisque prodigium, a SERENISSIMO PRINCIPE ET ELECTORE MAXIMILIANO erectum.

DUx praepotentum gloria Principum
Sublime quoddam mente agitans opus,
Decrevit ingentem Colum nam
Marmoreo pede collocare
MAGNAE PARENTI, qua medium forum
Capace se se porrigit area,
Rotunda qua gyro platea
In patulum refluit theatrum.
Non ille parcit sumptibus, aut petris,
Non Architectis, non operis eget;
Illustre marmor discolore
Vermiculo, biviaque vena


page 136, image: s160

Ex advenarum finibus advehi
Iubet MONACUM. VITRUVIOS citat,
Et MENTORAS quotquot peritae
Italiae venerantur Urbes.
Iam coepta res est. fossa recessibus
Discedit altis. gleba voraginem
Pandit capacem. praeparatas
Scrobs aperit spatiosa cunas
Moli futurae. iamque cubiculis
Terrae refossis fundus idoneus
Apparet, invitatque primum
In vacuas lapidem cavernas:
Fons delitescens carcere terreo
(Castus propinqui filius ISARAE)
Undaeque secretae relinquunt
Partheniae spatium Columnae,
Ne destinatae sit mora fabricae,
Palusve saxis invida turgeat.
Abscedit intestinus humor,
Quem sibi per veteres meatus
Curvis reposcit flexibus Isara,
Et in paternum colligit alveum.
Sic, artis instinctu, negatum
VIRGO PARENS reperit theatrum.
Surgit Colossus marmore lubricus,
Crescitque grandi pondere machina,
In Astra tollit sumptuosum
Celsa supercilium Columna.
Mole absoluta materiam pudet
Ab arte vinci. VIRGO metallina


page 137, image: s161

Auro refulgens liberali
Combibito flagrat alta sole,
Communicata splendida lampade
Vibrat reflexis ditior ignibus.
Hinc gratias mille, et favores
VIRGO PARENS opulenta vastae
Dispensat Urbi, dum MONACENSIUM
PATRONA muros, et BOICAM DOMUM
Servat potentem, Sanguinemque
Protegit Haereticis tremendum.
Visa Columna VIRGINIS AEnea,
Silet Colossi prodigium Rhodus,
Et aere fusam gratulatur
Parthenio populo PATRONAM.
Negotioso VIRGO loco favet
Affecta sacris MATER honoribus:
Ipsique adoratam Columnam
Supplicibus labiis salutant
Crebro per anni tempora PRINCIPES,
Herede veri Sanguine Filii
MAGNAE PARENTIS. Musicarum
Pompa sonat MARIANA vocum.


page 138, image: s162

LAUS Ill.mi et Excell.mi [Abbr.: ?] COMITIS D. [Abbr.: ?] FRANCISCI FUGGERI URBIS INGOLSTADIENSIS PRAEFECTI. Cum gloriose contra Turcam in acie occubuisset, ad S. [Abbr.: ?] Gothardum in Hungaria. Anno 1665.

FAma, quae nunquam sinis interire
Nomen Heroum, sed in Astra tollis
Martias dextras gladio potente
Fortiter ausas,
Huc ades! cantu tibi glorioso
Saeculi nostri memoretur Hector
Integer vitae, scelerisque purus
Caelibe Marte.
Ille, ceu fulgur, metuendus hosti
Inter ardentes rabie phalanges,
Et repercussas radiis machaeras
Vertice maior
Emicans toto cataphractus agro
Ausus armatos, acieque plena
Aggredi vinctos cuneos, furore
Actus in hostem
Castra perrupit. BOICUM minaci
Ipse servavit generosus OEnum


page 139, image: s163

Sueco inaccessum; licet expeditum
Sternere pontem
Saepe tentaret, vigilans in omnem
Hostis incursum iuga fixa docto
Rescidit iactu, resupina toto
Nantia rivo.
Testis OEtinga est: resonante passim
Valle mugitus, pyriosque bombos
AEnei sclopi, solidique ructus
Audiit [Reg: Audivit] aeris.
Pace confecta, rediens ab armis
Ferrei campi, spoliis onustus
Bellico miles trabeatus ostro
Praefuit Urbi,
Quae celebratas gemina Minerva
Exhibet Lauros, solidisque vallis,
Et situ praestat famulante celsis
Moenibus Istro.
Turcica demum rabie ingruente,
Bellicosorum Legio virorum
Iussa suspecto vigilare Marti
Sub Duce tanto
Signa promovit. vafer at repente
Hostis irrupit, spatio, locoque
Usus ad palmam, reliqua imparata
Repperit arma.
Impetu tanto male sustinendo
Cum suis impar, numerum strategus
Martio supplens animo morari
Cogitat hostem:


page 140, image: s164

Ecquis o! mecum, generose miles,
Rebus angustis, celerique Marte,
Primus huc audax, ait, ut citatum
Vadat in hostem?
Quaeritur nobis hodie paranda
Stando, vel saltem moriendo Palma:
Sorte felices erimus secunda,
Sive sinistra.
Perstitit campo, necis obstinatus
Ipse contemptor, cohibensque Turcas
Passim inundantes stitit irruentum [Reg: irruentium]
Castra Scytharum,
Nec manum bello satis abstinere
Doctus, incauta capitis figura
Forte respectans pythiam recepit
Vertice glandem.
Milites viso DUCE vulnerato
Amplius moti pepulere turmas,
Ceu solet viso Lybicus recenti
Sanguine Barrus.
Constitit tanto DUCE pugna victrix.
Dextra quid possit, quid avita Virtus
Teutonum, victi didicere Turcae
Caede subacti.


page 141, image: s165

Generosissimum factum VIRGINIS CHRISTIANAE celebratur, quae capta a MUSTAFFA Insula CYPRO, et navi imposita cum tota Insulae praeda pudori suo apud Turcas metuens subiecta Pulveri pyrio flamma plures naves incendit, et in auras dispersit. Fam. [Abbr.: ?] Strada in suis Prolus. [Abbr.: ?]

VAti canendae sunt et Amazones,
Illaeque supra femineum gradum,
Sexumque vectae, quas nec hostis,
Nec facies inimica ferri
Mollivit, ut se virgine Laurea
Metu abdicatas in maculas darent,
Lenocinatis ut Tyrannis
Innocuum luerent pudorem.
CYPRI potentis Turcicus Insulam
MUSTAFFA saevo ceperat impetu,
Navemque praeda comparata,
AEre, opibus, spoliisque fartam,
Lectaeque formae Virginibus gravem
(Ut feminarum sunt cupidi Getae)
Praemiserat victor Tyrannus
Militiae specimen secundae.


page 142, image: s166

Casto Puellam corpore vexerat,
Audaciorem prae reliquis scapha,
Votoque sancitam [Reg: sanctam] procacem
Contra Hymenem, Venerisque flammas,
Torique leges. Haec generosius
Perire quaerens, non muliebriter
Expavit ignem, nec latentem
Fassa animum genio virili,
Deliberata morte ferocior,
Turcis pudorem scilicet invidens,
Periclitaturumque florem,
Grande animo meditata factum est;
Illa at fideli cauta silentio
Insigne pressit mente negotium;
Occasiones aucupata est,
Sed tacitas, operaque dignas,
Iusteque saevum consilium coquens
Amara moechis Virgo procantibus,
Blandeque adulatis Tyrannis,
Ungue, manu, colaphisque pugnax
A se protervi basia militis
Vertisse fertur pectore masculo,
Contraque vesanos amores
Virgineo glaciata voto
Stetisse puro corpore florida.
Quantum valebat, mascula restitit,
Getasque submovit pudore
Innocuo cupidos potiri
Irata formae, quae faceret procos.
Non illa Cyprin Cypria noverat.


page 143, image: s167

Diffisa sed spurco Tyranno,
Et fragili generis iuventae,
Mollique sexu, maluerat mori,
Quam deperiri, plus maculae timens
Quam vitae, iniquam servitutem
Constituit nece praevenire:
Cum namque sciret, quid sibi barbarus
Procus pararet, funera praeferens
Decrevit omnes concremare
Haud sterili moritura fato,
Facemque diro subdere pulveri
Audace facto. favit iter dolo,
Velis secundis incitata
Odrysia properante nave.
Ergo propinquo vespere cereum
Virago prompsit: dissimulans rei
Immersit in nitrum, ferocem
Materiam petulantis ignis.
Hostile lumen vix tetigit dapem;
Vesevus ingens emicuit. fragor
Fatalis ignem consecutus
Exspuit in tremulas procellas
Totas carinas. iactus in aera
Cum conglobato navita milite.
Discerpta cum malo trieris
Praeda fuit picei furoris.
Vix unus asser sospes ab ignibus.
Ardere visum est ipsum etiam mare,
Mixtusque Neptunus peroso
Mulciberi tenuisse rixas


page 144, image: s168

Frustra liquenti fonte coercitas.
Thesaurus omnis divitis Insulae
Abivit in fumum, et favillas,
Praeda hominum, pretiique praeda.
Cunctis subactis, navibus, Urbibus,
Virgo remansit nomine nobilis,
Sed mente maior, reque gesta
Temporibus recitanda seris.

GERMANIA, suismet discordiis confecta iterato questu deploratur.

AUgusta Tellus, et timore hostium
Quondam suorum, dum fuit unio
Inter Potentes, quam dolendo
Corruit attenuata casu
GERMANA Mundi pars celeberrima
Vocata quondam, quae populo frequens
Procul remotis bellicoso
Gentibus intonuit Gradivo!
Sed nil peren ni est robore praeditum,
Ferroque cusum. grandia desinunt.
Humana iam crescunt in altum,
Iam subita trepidant ruina:
Ceu febre corpus quod flagrat hectica,
Languente sensim deficiens mora


page 145, image: s169

Exsugitur furtim: Coronis
Sic pereunt quoque Regna lentis,
Ac vix notato funere concidunt,
Donec sepulcri gramina mordeant.
Provinciae quot iam subactae
Vix dominos retinent priores?
Quid tandem inausum TEUTONIAE novae est
AEtate nostra in mutua vulnera?
Omnesne fumantes rebelli
Caede sagax numerabis Urbes?
Nondum profuso tam male sanguini
Dies statuta est, quae dirimat neces,
Sed parricidali lavamus
Semper adhuc Patriam cruore.
GERMANA sensim res clepitur stylo,
Suoque sceptrum diripitur Sago:
Nostraque ditescunt medulla
Galli, Itali, Batavi, Sueci.
Fuere Troes, grandia nomina:
At desierunt. crevit ab Ilii
Claris favillis clara Roma:
Magna hodie, diuturna flore
Suo futura est tempore debilis:
Namque et senectus Urbibus est sua.
Cum deficit sanguis peculI,
Regna labant, facieque pallent.
GERMANA Tellus, quae fuit, obsecro,
Olim tuarum nobilitas opum?
Confluxit huc totum metallum,
Et niveo, croceoque vultu.


page 146, image: s170

Si quis vetustae falcibus amputet
Truncum Cupressi, multa manet tamen
Sospes prioris pars odoris
In reliquo, mutiloque ramo:
At nec fidelem Teuto decentiam
Pectusque spirat, quod niveum dedit
Natura genti, candidumque
Perspicuo speculare vitro:
Perplexa falsis tempora retibus,
Et texta nodis saecula Gordiis
Videre ubique est, atque Ulyssis
Duplicis ingenium dolosum.
Mutata quantum est gloria Patriae,
Gentisque mores, atque potentia!
Seu quis requirat firma pubis
Pectora, sive animos, et ausa.
Deleta quando Graecia corruit;
Exsuscitata est vis Otomannica,
Maiorque surrexit Monarcha
Turcicus, et scelerata Luna;
Adhucque nostris ruderibus suam
Firmabit Aulam sanguinis Helluo,
Lasciviens nostro cruore
Teutonicis inhiabit arvis.
Nonne illa crescit Barbara plurimis
Hyaena Regnis? nonne propinqua stat
Ianizarorum natio trux
Corporibus, iugulisque nostris?
Hoc libra quaevis palpitat ordine,
Ut, una quando succuba lancium


page 147, image: s171

Sidit profunde, mox resurgat
Altera, quae fuerat subacta:
Nempe orbis aetas ultima Barbaris
DEI flagellum tradidit in manus,
Quo Christiani vindicetur
Opprobrii scelerata vita.
Ah! parce tandem Patria cladibus,
Et tot duellis subtrahe pabulum
Mars dire, iuratasque mergi
In proprio gremio secures
Absolve tandem, ne feriant suam
Semper Parentem. sunt alii super
Queis [Reg: Quibus] perfidam frontem revellas
A iugulo, mediosque scindas.
Pestem execrandam ne procul autuma.
Europa Turcas iam dolet hospites.
Lunata tempestas Parentis
Iam gremio prope stat potita.
Cognata necdum proelia finies?
Nondumque spectas tot pereuntium
Sitim coronarum cruentum
Semper adhuc stimulare monstrum?
Ah! tandem amici sanguinis elue
Infame punctum: tot popularium
Labem cicatricum Gradivi
Obsequio melioris orna.
Atlante sesso denique concident
Tot fracta bellis iurgia Teutonum,
Et arma fortunata quondam
Egregia nece Barbarorum


page 148, image: s172

Unum in sepulcrum languida corruent.
Ut fallar, opto. sed faba proxima est,
Cudenda nostros in lacertos.
Iam flagrat Ucalegon propinquus.

Mors certa, hora incerta. Statutum est omnibus hominibus semel mori.

CRastinam semper miseri coloni
Vivimus vitam studio futuri:
Mille victurum velut esset annos
Debile corpus;
Cum tamen fungi breviore fato
Simus urgendi, tumulus refosso
Iam patet nobis puteo. citamur:
Hinc abeamus.
Quaelibet Letho properatur aetas.
Singulis pulsus prope mortualis,
AEsque campanum loquitur diebus,
Serpere mortem.
Nonne ditescunt nece tam frequente
Urbium passim Parochi canenda
Funebri missa? Tribus ipsa crescit
AEdituorum.
Mortis appendix habet expeditam
Syrmatis pompam, variisque constat


page 149, image: s173

Scena personis. premitur sequaci
Funere funus.
Est adhuc infans: morietur infans.
Cruda Mors aeque iuvenes trucidat.
Prima, quae vitam tulit, imminutam
Clepsydra carpsit.
Principis sceptrum geris, es Monarcha?
Infulam Praesul, triplicem Tiaram
Pontifex portas? nihil es: citaris
Caesar: eundum est.
Quaeris: at quando procul hinc migrandum est?
Hora nescitur, Libitina scitur.
O! reis O si liceat, statutum
Nosse Tyrannum,
Quando fatali nociturus arcu
Osseus praedo, licitatus ense
Debilem vitam, properet secare
Scissile filum,
Ad viam tantam melius paratae
Forsan exirent animae expiatae.
Non satis cautum est. Apoplexis una
Sufficit Orco,
Ut reos damnet. iuvenilis aestus
Plurimos febri calida peremit,
Qui putabantur Pylii vetusta
Morte futuri.
Plurimi Ponti metuunt procellas,
Et dein flammis pereunt. favillas
Qui timent, undis obeunt. supremus
Nos latet ictus.


page 150, image: s174

Miles intentus furiis Gradivi
AEneae mortis metuit canales;
Ast in hibernis alia actitantem,
Hoste remoto,
AEdium praeceps sepelit ruina
Martio siccum fluvio. Parentum
Inter amplexus moritur paterni
Pullus amoris.
Mortuum pleno monimenta [Reg: monumenta] tradunt
Xeuxidem risu, lepidoque fine.
Optio mortis tibi nulla fiet,
Et mihi nulla.
Ite mortales, date vela votis
Et voluptatum recubate nido.
Quaelibet Morti famulatur hora,
Nuncia cladis.


page 151, image: s175

ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LYRICORUM LIBER SECUNDUS.

AD BEATISSIMAM VIRGINEM OETINGANAM. Ut prioris, currentisque saeculi miseriis, discordiisque Principum Christianorum medeatur.

FUnestioris tempora saeculi
Non vidit Orbis. sedibus intimis
Excitus Orcus se pudendo
Associans hominum furori
Infecit oras. flebilis Haeresis
Exorsa fertur difficilem statum,
Quando excucullatus subulcus,
Et Veneris redolens cloacam


page 152, image: s176

Laxavit omnes illecebris vias,
Et dissoluta coniugii fide
Suasit voluptates nefandis
Propudiis, maculisque plenas.
Ius omne pessum mox iit, et fides
Praetexta fuco sacrilegi Popae
Tellure larga seminata est,
Finitimis adamata regnis.
Accessit armis fulta protervia.
Arsere bellis Regna potentibus,
Caesarque spretus contumaci
Passim odio, celerique motu
Europa vastis sedibus eruta.
Urbes potentes Perfidia duce,
Apostata incentore mysta
Visae aciem struere expeditam.
Tum lividorum nausea Principum,
Et plebs herilis non patiens iugi
Discorde certavit tumultu
In propriam facilis ruinam,
Furorque caeco classicus impetu
Florente passim corpore saeviens,
Regnoque toto, se tueri
Ense ferox properans ad arma
Ter provocavit scommate CAESAREM,
Totoque campo perstitit haeresis,
Parata ferro pestilentem
Sanguineo stabilire sectam,
Plusque insolescens, fretaque copiis,
Victoriisque assueta ferocibus


page 153, image: s177

In inquilinos concitata,
Foederibus violenta ruptis,
Accincta telo contudit omnia,
Ferroque et igni moenia, praedia
Vastavit, et sacris profana
Miscuit, indomitoque fervens
AEstu, sacratas diripuit domos,
Humique stravit. rudera plurimo
Iacent acervo: dissipatis
Indicium faciunt ruinis.
Laxata ruptis claustra repagulis
Sacro pudori. corpora Virginum
Extracta, foedis inquinata
Flagitiis, vetitaque prole
Dicatus astris stare uterus gravis
Ubique visus. Sanguinis alvei
Undasse toti, vorticoso
Ceu pelago perhibentur amnes.
O impotentis iurgia saeculi,
Saevosque mores! siccine Martio
Semper tumultu, propriisque
Patria vulneribus peribit?
Si bella strictis saeva mucronibus
Placet potenti milite prosequi,
Cur nostra semper provocamus
Pectora? cur Patriae nocemus?
Cur pressam iniqua sorte Poloniam
Non sublevamus? cur Lithuaniam
Bellis fatiscentem profanis
Hostibus in spolium litamus


page 154, image: s178

Durante semper lite domestica?
Potumque multa tabe Boristenem
Non liberamus Tartarorum
Gente vaga, mediaque clade,
Et ingruentum [Reg: ingruentium] turbine Lapponum?
Lascivientes sanguine Barbaros
Cur viribus iunctis, et armis
Non petimus, gladiisque gentem
Bello severam exscindimus integram?
Cur innocentem sub cane Turcico
Arcta fatigatam corona,
Et Getico tremulam sub ictu
Non liberamus milite CANDIAM?
Cur foederatas non struimus rates,
Classemque totam, Thraciasque
Insequimur pelago carinas?
O VIRGO, Pacis MATER AMABILIS,
Parensque vitae, quae Boico sedes
Illustris O Eno, Christiani
Praesidium, columenque Martis,
Quae nominaris terribilis Phalanx,
Arce timores, proelia submove,
Tuoque Nato consecratos
Unanimes retine Monarchas:
Tu flammearum fulmina glandium,
Tu sauciorum vulnera moenium,
Tu marcidarum civitatum
Pelle famem, sterilesque sicco
Morbos palato, Tu maciem leva,
Tu feriatum tempore bellico


page 155, image: s179

Templis honorem, Numinisque
Ingenuum revocato cultum:
Dic, pulchra fiant Imperialium
Nexu perenni foedera Principum
Adversus armorum tumultus,
Insidias petulantis aevi:
Fac, ut benigni rebus in omnibus,
Velut catenae membra, cohaereant.
Arcana comportent in unum
Consilia, unanimemque nervum.
Antiqua sancto foedere saecula
Ablata furto Martis inhospiti,
PATRONA MUNDI, restituta
Ire iube speciosa pace:
Compesce rixas, semina litium,
Suspecta belli vincula dissipa,
Et dormientes fraudulento
Sub cinere exanima favillas.
Si quis Gradivi se furor ingerat,
Unita virtus fortius emicet,
Et Christianis edometur
Undique Mars peregrinus armis.


page 156, image: s180

Enthusiasmus Mortualis, sive Lessus super morte R. P. [Abbr.: ?] IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU, Poetae Clarissimi.

O quam scientem perdidimus VIRUM,
Castumque Vatem, prodigium Lyrae!
Minerva conducto feretro
Visa nigram est celerare pompam.
Pullasque vestes, maestaque pallia
Undante limbo. iam caput abditum
Atro cucullo naufragari
Cecropia ditione visum
Domi quieto se tenuit lare.
APOLLO docto sponte silens choro
Atratus incedens molesto
Fata tulit pretiosa questu:
Molitus alto pegmate fornicem
Castrum doloris iussit is erigi,
Totoque Parnasso profana
Gaudia, laetitiaeque vocem
Proscripsit omnem, Musica cymbala,
Et fistularum quicquid ibi sonat,
Chordasque vocali tumultu,
Et reliquum chelyum apparatum
Suspendit atri tempore funeris.
Deae novenae munere lugubri


page 157, image: s181

Functae, querelas praeficarum
Femineo cecinere planctu.
Fuisse Musis tristior omnibus
Fertur profusis URANIE genis
Quam delicati vir cothurni
Virginea celebravit arte:
Adstans amico maesta cadaveri
Pluit modestis nubila lacrymis,
Et floribus sparsis pudicos,
Vere sacro, cumulavit artus.
Multo rigatum corpus aromate,
Et sumptuoso fertile balsamo
Immo Lyceo collocatum est
Cum reliqua statione vatum
Adhuc fragranti carne superstitum,
Cum PULCHARELLIS, et MALAPERTIIS,
Cum SARPIEVIS, MILLIAEIS,
Et reliqua serie MARONUM.
Sculptum perenni stat feretrum Cedro,
Circumque pendens assiduis vigil
Lampas favillis de Sabaea
Continuos pice nutrit ignes.
Infra disertus virgine fons scatet
Exortus unda, Lympha salubribus
Beata portentis, ut, inde
Qui biberit, subito Tibullus
Haustu creetur; nobilis unico,
Aut, qui podagra forte Poetica
Versus supinant claudicantes,
Hoc bibito vegeti Falerno


page 158, image: s182

Saltent molesta compede liberi.
Laeva virentem surgit in arborem
Amoena Laurus, quae per ossa
Serpit odorifero corymbo,
Corpusque vernis nexibus illigat.
Hoc apparatu tumba sacri stetit
Exculta vatis, quem dolendo
Exanimem cecidisse fato
Testatur amplis luctus honoribus.
Credamne tandem seria funera?
An cerno fumantem recente
Igne Rogum, placidumque bustum
Coelo propinquis crescere nubibus,
Quo literato corpore conflagret
Vir gloriosus, maximorum
Promeritus diadema vatum.
At ecce! tristem mittite neniam.
Non ille saevo mortuus est foco.
Phoenicis instar, suscitato
Nomine post sua fata vivit;
Fama triumphat liberior sua,
Partuque felix magnanimus cinis.
Tu, quisquis es tandem, VIATOR,
Ingenuos venerare Manes.


page 159, image: s183

AD RELIGIOSISSIMUM VIRUM CLAUDIUM BENEDICTUM SALUTIS PROXIMI STUDIOSISSIMUM. Maximum opus esse, unicum peccatum mortale vel unius noctis impedire.

QUae tibi flendi, BENEDICTE, causa est?
Terreum ploras nihil, aut caducum.
Altius quiddam ciet eliquati
Pectoris undas.
Sentio quid sit. sceleratus orbis
Causa plorandi est. Venus impudicis
Ignibus fumans, meretrixque spurci
Flamma Vesevi:
Sericae fraudes, homo palliatus
Laneae mendax pecudis figura,
Saeviens retro petulante tergo
Ludio Mundi:
Pessimae lites, veterana longis
Vita silvescens odiis: honorum
Ambitus turpis, reliquaeque pestes
Sanguine flendae.
Causa plorandi solida, et perennis
Numen offensum, mutilusque cultus


page 160, image: s184

Sordidis aris: cumulata plenis
Tartara plaustris.
Hinc aquae fluxus. manifesta causa est,
Cur frequentatis madeas procellis
Uvidus totus, velut illa, mane
Quae Dea rorat:
Iam scio, quare tacitas sopori
Saepe furatus prece frangis horas,
Morpheo donec tremulas fenestras
Nox tibi claudat.
Hinc gemis crebro, queruloque salsum
Angulo plorans iacularis alto
Corde singultus, similesque promis
Pectore voces:
Quam tui, NUMEN, miseret! quousque
Perfidum Mundum tolerare perges?
Degener proles meritas recenter
Provocat iras.
Quanta patrantur scelera orbe toto?
Quanta novisti, simulante vultu,
Angulis imis, meretrice nocte
Monstra foveri?
Cum frequens Urbs est populo redundans;
Murmurant vici nimio tumultu,
Et dolis se se studiosa lucri
Turba fatigat:
Quanta privati laniena lucri
In foro passim est, operosa lucta
Proprii numi timidas futuri
Occupat arcas.


page 161, image: s185

Iusta quem tandem reperit patronum
Causa pupilli? viduae sepulta
Rixa sub scamno iacet, aut molestis
Ducitur annis.
Ethnici quid non faciunt? machaerae
Prodigi Turcae, reliquaeque toto
Haereses Mundo male feriata
Plebe frequentes:
Venter insertus nimia sagina:
Ira prorumpens subito furore;
Mente vindictam coquere erudita
Iunior aetas
Igneo sensu, celerique bile:
Ebrius Cypri iuvenilis ardor
Cereis annis, docilique blanda in
Crimina vere?
Quanta committunt scelera Eucliones
India haud tota saturi relata
Usque in Europam? quoties supremam ex-
-ulcerat iram
Tota Piratis, onerata classis
Orbis Harpyis? croceae cupido
Stiriae quid non agitat malorum,
Aureus ardor
Impios manes adiens, refosso
AEre, rixatus styge cum propinqua?
Uspiam nil est sceleri irrepertum:
Omnia tentat
Saga paupertas, et avara pestis.
Quid furor peccat? male gesta bella


page 162, image: s186

Impia causa, tituloque nullo ex-
-ercita clades?
Barbari quantum ruditate vitae
Effero peccant genio, lupinis
Moribus saevi Brasili, et perusti
Solibus Afri?
Quantum inest damni graviore culpa!
Exuit Coelo: styge sempiterna
Damnat Auctorem male cespitantem
Improbus error.
Macte! fraternae sitiens salutis,
Et voluntatum pretiose magnes,
Mentium praedo, BENEDICTE, Coelo
Corda lucrare!
Noctis unius scelera impedire
Sedulo cura. medio e barathro
Perdius, pernox animas supino
Erue coeno,
Ne meretrices, male prostituta
Carne venales animae, minaces
Provocent ictus, Nemesisque tentum
Vindicis arcum:
Ne venenato Lamia uncta nardo
Fuscinis curvis, volucrique curru
Dividat nubes, et olente saga
Evolet hirco.
Haereses strictis adorire telis
Alveum tardans pereuntis Orbis
Siste festinas animas ad imum
Sub styge fundum.


page 163, image: s187

Gratius Coelo nihil est salute
Perditae caulae. reduces ab Orco
Quisquis adducens animos amicis
Inserit astris,
Ille mansueti patris aemulatus
Aureos mores ad ovile praedam
Perditam laetus revehit, iacentes
Vindicat aras.

Impiorum omnium in persequendis probis et ECCLESIA DEI oppugnanda coniunctio, in propriis vero opinionibus maxima dissensio expenditur.

SEmper nocentes exagitant bonos,
Iunctaque vires amplificant ope,
Armisque collatis in unum,
Excidium pietatis urgent.
Adversus agnos conveniunt Lupi,
Et efferarum quicquid in abditis
Rugit Leaenarum cavernis,
Aut ululat nemorum frutetis:
In deprehensos aequore navitas
Uno dicaces ore ruunt Noti;
Euri lacessitam protervis
Cum Zephyris sociant procellam,


page 164, image: s188

Fremente quamvis saepius AEolo
Servent repostam vulnere mutuo
Sub corde bilem pertinaci
Ambo truces sibi torvitate:
Anceps minorum Falco volucrium
Milvo rapaci iungitur, ut latro
Praedonis adiutus sequela
Innocuas perimat columbas,
Quamvis et ipsi se quoque morsibus
Pungant cruentis. Non aliter Mali,
Ut provocatos innocentes
Conficiant, geminant furorem:
Sic ferro et igni persequitur fidem
AEtate quavis degener Haeresis,
Insurgit in Romam Noverca
Marte, dolo, furiis, tumultu.
Coire pridem vidimus in globum,
Arctumque foedus sacrilegos Popas
De lege falsa, pestilenti
Ore sophos, rabulasque salsos,
Unoque septem corpore vertices
(Hydram Lemanno progenitam lacu)
Omnes Magistri fabularum
Unanimi cecinere cornu.
Confecta nexu pax adamantino
Stetit trilici firmior aggere
Dum Roma probris appetita,
Et furiis agitata PETRA est.
At propriorum quando tumultuum
Verbosa multo rixa calet foro,


page 165, image: s189

Pax illa migrans in phrenesin
Miscet inutilium scholarum
Vanos labores scommate plurimo.
Vix non venitur litibus ad manus.
Pro musculo se controverso
Dilacerant, laniantque feles,
Pilis soluta pelle volantibus.
Haec illa pax est degener impiis,
Itura semper dissipatis
Consiliis, variaque secta,
Futura nunquam dogmate concolor.
Non esse norunt pacifici sues.
Pro glande decertant cavata
Morsibus impliciti cruentis;
Velutque vulpes (quas sacer Hercules
Loris revinctas in segetes vago
Errore Samson concitavit)
Unanimes, religante cauda,
Ibant in unum, qua via se dedit
Accepta flammis, sed capite efferae
Se dente mordebant, et ore,
Dum varios iniere calles
Discorde sensu: non secus impii
Utraque fassi parte tyrannidem
In damna conspirant bonorum,
Seque iocis lacerant acerbis:
Disseminatis undique iurgiis
Sacrata flammis horrea concremant,
Mundoque toto conflagrantem
Expediunt furiis Gomorrham.


page 166, image: s190

D. [Abbr.: ?] IGNATII Coelum assidue intuentis affectus.

PUro choreas aethere lucidas
Phoebaea ducens per plateas Soror
Fulgebat, altum Fratre somnum
Hesperio capiente strato:
Tunc ipsa sudum luce vicaria
Obibat orbem. grande silentium
Urbesque servabant et agri,
Tecta hominum simul et ferarum.
LOIOLA furtim se speculae domus
Inferre suetus, sed pede laneo
Mulcens tenebras, dormientes
Ne socios strepitu notaret,
Stellas adustas Sole precario,
Et palpitantes dinumerat faces,
Argenteum miratus amnem
Virgineo rutilare fluctu,
Incusat orbis desidis otia,
Longosque somnos, et steriles dies,
Damnatque rhonchos dormientum [Reg: dormientium]
In vitiis, profugumque tempus,
Passim protervo quod sceleri datur,
Deflet querelis: quid fragiles (ait)
Dormitis altum, more glirum,
O homines, vetitaque nocte


page 167, image: s191

Mersi iacetis? quidve putres lacus
Terrestris undae, sordida flumina
Ranis profanatas lacunas
Lingitis immodico Palato?
Sursum decoris vultibus est locus.
Beata sursum patria nos manet.
Hic exulamus; lacrymarum
Hic fovea, et pelagus dolorum est:
Sursum venustis sideribus frequens
Insessus ipso Numine stat Thronus:
Sursum stat immortalitate
Perpetua vigil Imperator,
Nostrisque solers actibus interest,
Et arbitratur, quicquid ubique sit.
Supra Beatorum Senatus
Empyria dominatur Aula:
Supra stat Auctor Luminis et sator,
Rerumque summus praesidet artifex.
Huc intueri nos oportet,
Et celeres agitare vultus:
Huc ire toto iuverit impetu,
Spectare Coeli grande palatium
Crystallinis plenum fenestris,
Perspicuo vitreum theatro.
Discenda ab Astris est Vigilantia:
Ut Luna pernox Pronuba caeteris
Exempla virtutum relinquat
Sideribus, praeeatque Stellas:
Frustrane rerum providus arbiter
Sublime spectans os homini dedit,


page 168, image: s192

Ut rancida nos proluamus
Curvae animae sine fronte vappa?
Toto latrinis corpore volvimur,
Sensuque porcis utimur aemulo,
Obscena prensamus sepulchra,
Et bibula recubamus alga.
Heu turpis Orbis! quam mihi sordidus
Tandem videris, caeruleam domum
Ingente porrectam platea
Dum cupidis obeo lucernis!

AD LITERATUM VIRUM THEODOSIUM MARNIUM ILLUSTRIS IUVENTUTIS MORUM PRAEFECTUM. Ingenuam Pueritiam non esse serviliter urgendam.

CEreos annos, docilisque Veris
Flexiles plantas eme destinatis
Praemiis, MARNI, potiusque blando
Pectora vultu
Perge lucrari. facilis iubenti
Subsilit sanguis, facit imperata
Sponte, nec flagri metuens, sed uno
Ductus amore,


page 169, image: s193

Ille, quem pulchrae generosa laudis
Masculis urget stimulis cupido,
Sponte sublimi cupit eminere
Primus honore.
Impiger doctos melius caballus
Saltat in gyros, glomeratque flexus
Artifex gestus, nisi verberetur,
Fusus habenis.
Filios opto tibi, non cruentos
Remiges servos patiente dorso.
Non agi debet iuvenis bacillo
Strenuus ullo.
Increpa raro, gere te Parentem.
Fulmina nunquam. nocet ira praeceps.
Verba, quae dulcem sapiant liquorem,
Mellea funde:
Betulae parcus ferulam quieta
Conde vagina. satis est minari.
Innocens virgae salientis umbra
Ducitur aetas:
Si flagris instes, remorata gressum
Contumax stabit, veluti capistri
Impotens taurus; precibus rogata
Sponte volabit.
Ne rigorosi piperis profusus
Concita poenas. genuina proles
Abiicit mentem toties rebelli
Marte coacta.
Vapulant servi, soboles amore
Se trahi dextra, patiturve laeva


page 170, image: s194

Obsequens verbis, ubi nil paratus
Proficit ictus.
Mulceat blandus iuvenem Magister,
Nec frequentato laceret flagello
Carnifex sontem, facilesque culpas
Caede rependat.
Longius durant memores notata
Pelle vibices, residesque plagae,
Quam putet ridens lanio peracto
Forte macello.

Laudes HISPANIAE a fortibus factis ac Religione Catholica seminata, conservata, et eliminata Haeresi.

ARmis IBEROS quis neget inclutos?
Adscripta dudum Bellica Gloria
Huic nationi est: confitentur
Edita tot generosa facta.
Quo militaris non iit impetus?
Quo concitatis ignea vis minis,
Et saeva Virtus, par fovendis
Spiritibus solidis, et ausis?
Nostisne [Reg: Novistisne] gentem, bellaque Barbaris
Infusa sceptris, intrepidos viros
Partis tuendis, et subactos
In patria locuplete MAUROS


page 171, image: s195

Rerum potentes? non stetit impetus,
Qui contineri se Patria sinens
Dormiret altum pigritante
Milite, fulmineoque Marte:
Tetendit ultra, mille periculis
Et tot severis casibus obvius;
Emersit ex luctu profundo
Hesperius, barathroque mortis.
Servire iussit, quin docuit mare
Ceu mancipatum remigibus pecus,
Transtrisque fregit fraudulenta
AEquora, verberibusque Pontum,
Vadens ad Indos per medias neces
Nil pervicacis mortis iter timens
Pugnax strategus gloriosa
E populis retulit tropaea,
Torvumque frendens vicit aheneo
Occlusa muro litora. quot Duces,
Regesque frenatos coegit
Ire suo famulos triumpho?
Quam saepe Mauros foedere perfidos
Virtute fretos, et numero viros
Pessundedit pugna cruenta
Hesperius, solidoque Marte
Adversa quantum dispulit agmina
Stans aere fusus? signa quot aemulo
Bello recepit, quot vetustas
Ex Batavis reparavit Urbes?
Missis profano sanguine proeliis,
Divina Sceptri culmina praedico,


page 172, image: s196

Fidemque sincero calore,
Nobile Relligione Regnum.
Haec Terra sancta est, figere ubi pedem
Permissus error non fuit advena,
GERMANIA sectis flagrante,
Hesperii novitate fraudis
Stetere puri. cum flueret lepra
Partes in omnes, Regnaque perderet,
Impostor externus sub ignis
Supplicio procul esse iussus.
Quot Christiano conspicuos viros
Concessit Orbi fulgida natio?
Scientiarum quot Colossos,
Qui cerebro, calamisque strictis
ROMANA passim restituunt sacra,
Doctoque Summum robore Praesulem
Tuentur, heredesque claves,
Et triplicem solidant Tiaram:
Humana vates Numina dixerit
Grandes LUGONES, cumque SUARII;
Fortes TOLETOS, qui profundo
Ingenio tutudere fraudes.
Accinctus Orbi est Hesperius Novo
Examinando. Regna reperta sunt,
Diuque inexploratus Indus
Prodigio est patefactus artis:
Haec namque sacram Natio Vineam
Felix ad Orbis protulit angulos,
Legemque faustis seminatam
Auspiciis Oriente sanxit;


page 173, image: s197

Confoederatam duxit ab ultimo
Solis cubili nutibus Indiam,
Devinxit Europae Sororem,
Et socios cicurans amores
Servam ferinum dedocuit statum,
Novosque mores, et sapientiam
Magistra dictans gloriosis
Erudiit [Reg: Erudivit] cupidam Lyceis.

De continuis omnium prope saeculorum bellis ex sola ambitione regnandi ac plura habendi libidine ortis, deque rerum terrenarum vilitate.

QUot iam cruentis constitit ensibus
Angustus Orbis perbrevis ambitus?
Et quot coronatis litatum est
Funeribus, necibusque Regum,
Ut terra staret causa tot hostium?
Quantum cruoris fluxit, et incluti
Fusum liquoris pro pusillo
Circuitu, tenuique Pomo est,
Quantumque succi terra vorax bibit?
Quantis procellis erubuit mare
Tabo coloratum profano,
Totque cadaveribus natatum


page 174, image: s198

Mortem profundo vortice naufragam
Vexit per undas, quando potentibus
Utrinque concursum carinis
Saepe fuit, patulisque velis
Certare visus cum Domino maris
Anglo Batavus vincere providus.
Adhuc refertus mortuorum
Relliquiis [Reg: Reliquiis] NEOPORTUS albet,
Et conglobatis ossibus eminet.
Adhuc profuso sanguine ECHINADES
Turcis peremptis bella monstrat,
Et liquidum sceleris sepulcrum.
Quanto innocentum sanguine corporum
Inebriatus Mundus inhorruit?
Quot cladibus passim patratis
In solium fabricata terra est,
Adhucque seris temporibus ferox
Saevire pergit turbine bellico
Mars, inverecundoque ferro
Regna quatit, modicique Puncti
Litem cruento persequitur stylo,
Et arma stringit triste micantia,
Sibique terrae portionem
Vendicat, exiguumque frustum.
Si comparemus sidereis globis,
Vastisque sphaeris infima corpora,
Vix terra servabit figuram
Pulicis, invalidaeve muscae.
O nos ineptos! scilicet edito
Molitor Orbis despiciens tholo


page 175, image: s199

Ridet labores, sordidoque
E sabulo fragiles acervos,
AEdesque nostras, atque palatia,
Tanquam vir amplus, qui pueros videns
Domunculas molli ex arena
Fingere, ridiculosque nidos,
Moto quietus vertice praeterit,
Gravique vultu dissimulat struem,
Secumque nimbos, atque ventos
Volvit, inutilium laborum
Saevos tyrannos, qui rapidis labris
Theatra fracto pegmate subruent,
Lutique compagem soluta
Materiae levitate sternent:
Ille ipse naves ridet, et integris
Instrata silvis aequora, cum videt
Nos proeliari pro minuto
Forte lacu, pelagique tractu:
Ceu, qui locustas iurgia conspicit
Quandoque lecto milite persequi,
Aginenque formicis resultans,
Et populum ciniphum, ac crabronum
Pugnare cernit pro spatio levi
Terrae virentis, pro modica serobe,
Palmoque frondentis roseti,
Pro folio, renuique ramo.
O dissoluti moris Adamidas!
Quam rusticani sors melior viri est
Praesente contenti tributo,
Quod modico tulit ex agello,


page 176, image: s200

Mendace nunquam cespite qui viret,
Nec verberatis grandine fructibus,
Quam Regis, aut qui purpurato
In solio, mediisque gemmis
Lucent amicti veste metallina,
Auroque texta? suavius in suo
Mopsus grabato, vel caducis
In foliis, cremioque sicco,
Durove felix oscitat assere,
Suaque causa verna quietior
Porrecta distendit figura
Quadrifida spatiosa membra,
Quam CAESAR, aut qui stant populos super
Plumis sepulti mollibus, et nive
Tristes olorina fugacem
Solicitis mutilant soporem
Curis omissum. quam melius, regi est,
Et disciplinae vivere subditum,
Quam praesidere, ac profanum
In populos agitare sceptrum?
Praestat canistro degere mucido,
Haustuque vitam ducere rancido,
Quam sumptuosis delicatae
Se pateris satiare mappae,
Intus serena meante quiescere,
Nescire Manes, et lemures domus.
Haec vera tandem, nobilisque
Laetitia est, animique gemma.


page 177, image: s201

AD PANTALEONEM TORNUTUM. Ut vitam inopem aequo animo ferat.

SI tibi nulla domi pera est, si nulla supellex,
Si parco modio Ceres,
Si nimii tibi liberi,
Si ieiuna tibi mensa est, si maesta colina,
Si discus tibi sobrius,
Si lacerae macie genae,
Si venter querulus, si viscera inania clament,
Decurrantque volumina
Fassa suam gemitu famem:
Si latrans stomachus vacuo clangore resultet,
Si ieiunia mordeant,
Si faciem scabies edat,
Est patiente tamen sors illa ferenda dolore;
Speranda est melior dies,
Saepius aura benignior.
Haud adeo raro Numen providit aristas;
Et panem famulis dedit,
Horrea pinguia frugibus.
Dispensatores DEUS, O Economosque creavit
Corvos, datores pabuli,
Queis [Reg: Quibus] claves dedit ad penum:


page 178, image: s202

Illi non magnis alis, humilique volatu
Tulere PAULO prandium,
Panis dimidii stipem.
Olim mirificus pistor DEUS aethere factus
Panes Sidereos pluit,
Et sapidam Cererem polo:
Flere petras fecit, quando Dux Corniger arcta
Excerpsit populum Pharo
Obsidionibus aridum:
Gens pluvias stupuit raras, et pocula saxi,
Pincernas lapides meri,
Roscida sidera panibus.
Si tam munificum dura cervice rebelli
Se gessit populo Patrem,
Quid tibi, PANTALEON, dabit?
Numen amans hominum volucres si pascit egenas,
Quid Mortalibus offeret?
Non sinet esurie mori.

AD CORBAEUM ALLIMONTIUM LITERARUM OMNIUM, IURIS PRAESERTIM AMATOREM, AC PATRONUM CLARISSIMUM. Labori omnia, et maxime Literarum Studia subesse.

LAbore constant omnia. nil Dii
Gratis inerti vendere somnio


page 179, image: s203

Novere, famam nundinati
Obsequio generosiore.
Labore vaenit Purpura Regia,
Sago cruento, milite strenuo,
Non feriata servitute,
Sed gladio licitante regna.
Laboriosos nectit Araneus
Praedator orbes: mella coquunt apes,
Favosque pinsit delicato
Innuba gens operosa visco:
Longis laborat solibus artifex
Autumnus uvas, poma rubentia,
Aurumque postremis sepultum
Visceribus radii perennes
Attemperata lampade praeparant.
Morosa gemmis stat patientia,
Illustre donec penicillum
Sardonyches, onychesque pingat.
Mercator Indos circuiens rate
Labore multo detegit aureos
Ligone colles, et feracem
Invenit assiduus medullam.
Duras aceto perterebrans fibras,
Et contumacem transadigens humum
Crudum labori feneratur
Hannibal ingenium petrarum.
Sic est. labori tempora serviunt
Fecundioris conscia praemii,
Furata somno gloriosos
Magnificis titulis honores.


page 180, image: s204

Suapte pompa difficilis capi
Non otiosam docta Scientia
Mentem subintrat, perpolitur
Arte animus, pariente cura.
Vetus querela est: nascimur inscii.
Tarde relucent ingenii faces.
Formamur usu longiore.
Serior ingenua est favilla.
Inepta nactus corda scientiae est
Effeminato marcidus otio;
Osor laboris, qui virentem
Dilapidat sterilis iuventam,
Et qui plateas noctibus omnibus
Grassando turbat, nec seder ad facem
Domi modestus lectitando,
Aut solidos populando libros.
Haec gloriosa est Regula temporis
Belle elocandi, volvere BARTOLUM,
Et eruditis se Magistris
Pascere, Magnificoque BALDO,
Inauspicatis fallere lusibus
Non audet horas, qui moderans sui
Musaea rimatur Sophorum,
Et celebres meditatur artes.
Inter probrosi temporis otia,
Interque luxum, et spumea pocula
Non eliquatur tam serenus
Ingenii, cerebrique foetus.
Qui fumigantes cortice Brasilo
Sorbet canales, et male olentibus


page 181, image: s205

Siphonibus lambit medullam
Tartaream, stygioque succo
Incestat omnem sordidus aerem,
Caputque tetris noctibus imbuit,
Occasionem deflagranti
Saepe dedit stolo civitati,
Et concrematis Urbibus integris:
Non illa Radix artibus, aut libris
Est apta. Pallas Liberalis
Haud nebulas amat, aut vapores.
Hesterna necdum pocula si caput
Digessit udo debile Morpheo,
An sermo cras quisquam serenus
Eveniet, sapiensve scriptum?
Non is palaestrae natus Olympicae est,
Aut glorioso pulveri idoneus,
Ignobili qui consecravit
Se Veneri, bibuloque Baccho.
Contaminato non animo sedent,
Fimoque Musae pectore candidae.
Ubi exulat mentis pudicae
Integritas, fugit inde Pallas,
Nec hospitatur Virgo scientia.
Ni quis scelestis sordibus enatet,
Desperet in Sponsam Minervam
Ducere, Tisiphoneque nubat.


page 182, image: s206

AD AUGUSTISSIMI IMPERATOREM LEOPOLDUM I. De obtenta ipsius Auspiciis illustri ad S. [Abbr.: ?] Gotthardum contra Turcas Victoria, deque detecta periculosa Hungarorum quorundam coniuratione.

INvicte CAESAR, Gloria Teutonum,
Spes ipse magni Nominis unica,
Solus Coronati superstes
Sanguinis, AUSTRIACAEque Princeps
Columna Stirpis, NUMINE PROSPERO
Nuper profusis vidimus ossibus
Albere campos Hungarorum,
Et roseo temulenta Ponto
Natate victis arva latronibus.
Luctatus inter vilia corpora
Livere spissis visus undis
Rabba Pater refluum sonoro
Flumen cachinno torsit, et abdito
Urnam sub antro condidit anxiam,
Dum saeva strages praeteriret
Indomitis inimica Turcis.


page 183, image: s207

Tunc Christiani fulgur acinacis
Lucere stricto visus acumine,
Et sparsa late fulminantum [Reg: fulminantium]
Ignea vis reboans tuborum,
Fragorque pronis vallibus editus
Passim loquacis vocis imagine
Reverberato auctus tumultu
Gentibus insonuit remotis.
Pluit nocentis sanguinis imbribus,
Quando helluatus caedibus integris
Germanus ensis subiugavit
Legitimis Aquilis tyrannos,
Lunaeque fregit barbara cornua.
Arrecta equinis ira stetit iubis,
Mansumque spumans dente frenum
Terruit Odrysias cohortes.
Itum in palaestram est mentibus arduis.
Passim frequenti terra cadavere
Surgebat altum, ponderosis
Funeribus gravidatus agger.
TU stante vultu, MAXIME CAESARUM,
TU providenti consilio potens
Campos inundatos Gelonis
Exoneras, revocasque Pacem:
Ut ignis hostem passus aquam, supra
Guttas rebelles navigat arduus,
At cum tumultu proeliatus
Exilit, et domito liquori
Victrice semper luce supervolat,
Siccatque vires Marte resistere


page 184, image: s208

Ausas, retardantesque palmam
In nihilum redigit vapores,
Sic TU fugatis hostibus eminens,
Premensque victor colla nocentium
Calcans acervos Barbarorum
Imperii acceleras triumphum:
Tuis redempta est auspiciis timens
Irruptiones nobilis AUSTRIA:
TU perduellem victor hostem
Ad patrias abigis paludes.
Haec in patenti pulvere praestita,
Atrociori bella domestica
Restant Gradivo, vix notata,
Arma vafro taciturna Marte.
At non fideli nocte recondita
Sub involucro fraus latuit diu:
Extracta suspectis latebris,
Tota, DEO vigilante, vulpes,
Detecta plena est luce rebellio,
Et perfidarum natio mentium
Servavit AUGUSTUM potenti
Imperio caput, et Coronam.


page 185, image: s209

AD CELSISSIMUM S. R. I. [Abbr.: ?] PRINCIPEM MARQUARDUM II. EPISCOPUM EUSTETTENSEM AUGUSTISSIMI CAESARIS IN COMITIIS IMPERIALIBUS PLENIPOTENTIARIUM. Prudentia administrationis ipsius commendatur: reditus in Dioecesin exoptatur.

EUSTADIANIS Maxime Praesulum
Ornate MITRIS, qui domino pedo
Complexus Arcem monte nixam,
Moenibus, aggeribusque firmam,
Urbemque pronam vallibus infimis,
Velutque curvo poplite subditam
Tuis Tiaris advolutam
Propitio specularis ore:
Qui sumptuosa mole sacros lares,
Pleno theatro magnificam Domum
Ex Suecicis nuper ruinis
AEre tuo, serie venusta,


page 186, image: s210

Spectas, remoto sacrilego rogo
Exsuscitatum grande Palatium,
Vultuque dignaris benigno,
Quos gremio geris in paterno,
Cur Patriarum gaudia turrium,
Dilata tristi destituis fuga?
Urbs tota luget subsecuto
Maesta situ, viduaeque pinnae
Illustris Arcis, tectaque Principem
Suum reposcunt. Patria splendidis
Adstans fenestris arbitratur
Huc reducem, digitisque longas
Metitur horas, tempora praecipit,
Morosa votis sidera verberat,
Precesque fundit pertinaces.
Ipse tuus sinuosus ALMO
Delapsus ultra dimidium viae
Prodit modestis fluctibus obviam,
Piscola fraternis maritans
Flumina Danubii procellis
Festinat amplo fonte RATISBONAM,
Offertque grati tergoris alveum,
Fugaeque causam sciscitatus
Magna geri monumenta Regni
Audit benignis auribus, ImperI
Res ventilari: Concilium frequens
Eo coactum; destinatos
Huc Proceres, hominumque florem,
Quibus praeesset nomine CAESARIS
Vir copioso Numine perspicax


page 187, image: s211

MARQUARDUS Atlas corruentis
Imperii, solidumque fulcrum:
Isthic moratur iurgia Principum
Et dissidentum [Reg: dissidentium] pectora consulum
Oraculis sacris in unum
Colligit unanimemque servat
Amore pacem pluribus in locis
Rimas agentem, frustaque foederum
Hiulca comportans in unum
Connubium, patiente iungit
Mentes catena; semina litium
In flore mactat, principiis studens
Gliscentis ovi pestilentem
Occupat in gremio furorem,
Viaque Pacis digerit omnia.
Sic occupatus pro Patriae bono
Miscet coronatis benignam
Officiis pietate Matrem
Cum gloriosi munere Iudicis:
Perplexa rerum iurgia discutit
MAGNES voluntatum placente
Corda movet glaciata suada,
Emique blandis pectora nutibus
Sciens, amicos, quos cupit, efficit,
Regnique confracti propinquam
Subsidio prohibet ruinam.
Hinc TE viatrix fama per omnia
Fert Regna Mundi, nec Sapientiae
Minor triumpho, praedicaris
Imperii SALOMON, profundis


page 188, image: s212

Videns acutum consiliis Stateum
Regni futurum. CAESARIS es loco
Sacramque Mitratus profano
Cum solio cumulas Tiaram,
Et inclytarum praemia Frontium,
Manusque sceptris induis, et Pedo,
Spirasque maiestate morum
AMBROSIUM melioris Aulae,
Aut copiosa mente ATHANASIUM
Iam serus annis, iam nive plurima,
Plenusque matura pruina
Sidereo venerandus ore:
Sed et peracto munere, quod geris,
Inter sereni fulgura nominis
Domum reversus gloriosa
Canitie satiabis annos
Totumque vives Nestora, plurimo
Vigore sospes, viribus integer
Plenusque faustorum dierum
Empyria residebis Arce
Inter sacratas nobilis Infulas
Cum BORROMAEIS, cumque SALESIIS,
Mitramque victricem malorum
Promeritis sociabis Astris.


page 189, image: s213

AD SERENISSIMUM MAXIMILIANUM ELECTOREM BAVARIAE S. R. I. [Abbr.: ?] ARCHIDAPIFERUM. Gloria ipsius Bellica, et relata ex Rebellibus Bohemis luculenta ad Stellam Victoria praedicatur.

VIdere nuper signa volantia,
Et fluctuantem Sanguine MOLDAVUM
Datum est Bohemis, perfidoque
Vulnere purpureas procellas:
Cum perduelli Marte rebellio,
Audaxque iunctis viribus Haeresis
Citata Pragam conveniret
Sanguineo dirimenda campo
Pendente causa. Sanguine mustei
Fulsere colles. iudice ferreo
Decisa res est, et metallo
Vindice pars melior triumphans
Plexit nocentis perfidiae caput,
Regem pusillo tempore scenicum:
Re prospere gesta secundis
MAXIMUS AEMILIANUS armis
Periclitatam Marte Bohemiam
Rursus quieto composuit statu,


page 190, image: s214

Procumque detrusum parato
Esolio vacuum coegit
Ius abrogata cedere purpura.
Is dissipatis agminibus lacer
Campum reliquit, regiainque
Torque Periscelidem superba
Sacram Britanno prodidit Ordini,
Et persequenti cessit acinaci.
Utraque concursum phalange
Mente pari, imparibus lacertis,
Laevaque castris Sorte rebellibus.
Ut militaris personuit tuba,
Factumque collectae palaestrae est
Auspicium, antevolans cohortes
Sibi dicatas BAVARICUS LEO
Furore flammans, et facie ignea,
Minisque torvus bellicosis,
Sic calida AEMILIANUS ira
Suos vocavit: Causa favet, viri;
Felix patrono res agitur Polo.
Dies hic ultor perfidorum
Egregium pariet triumphum:
Nolite, quaeso, pars melior Sagi,
Nolite fortes condere spiritus
Torpore vaginae, et feroces
Pigritia cicurare mentes.
GERMANA virtus Martia deside
In arma nescit vadere brachio:
Negotiamur cum protervo
Milite. nos sceleris iubemur


page 191, image: s215

Fractique iuris plectere foedera:
Hic noster ensis debita sanciet
Tormenta. mucro perduelles
Hic animas Erebo litabit:
Sed prostituto in vulnera sanguine,
Commilitones, est opus, et viris:
Haec hora pugnaces Leones
Postulat, impavidasque tygres:
Adeste. si cui magnanimus cruor
Venas adurit, si cui flos micat
Pulchri liquoris, glorioso
Consilio gladiis propinet,
Vitamque spernat pro Patria, et focis,
Aras fideli sanguine protegat
Exsibilatas inter arma
Haeretico truculenta ferro:
Praesente forsan Numine non satis
Cautum est in hostem? fidite milites,
Confoederatus vos Olympus,
Et Superi rediment Benigni.
Spectate Pragae moenia perfido
Insessa nido. si steterit mihi
Fortuna campi, corrogatis
Nostra erit Urbs opulenta gazis,
Regnique praedas Marte tenebimus:
Hoc restat unum, ut pectore Martio,
Vestrisque dextris tam propinquas
Spes alacri pugione nixas
De corde tolli non patiamini,
Sed mente celsa fervidi in obvium


page 192, image: s216

Hostem profecti, sordidati
Per proprii pluviam cruoris
Non indecoram pergite, qua datur
Apertus armis nobilis impetus:
Perstate. primos insolentes
Frangite duritie morandi
Hostis furores; si tumidus fragor,
Primusque Martis praeteriit calor,
Durantibus vobis in aestu,
Vestra acies erit, et triumphus:
Non tanta res est, vincere perfidos,
Quos inquietos mens sibi conscia
Facit, timentesque vitam
Horribilem maculare morte:
Atrociorem, credite milites,
Verentur hostem, quem pavidis gerunt
Intus medullis: tam probrosus
Hic animi lepus est, ut expers
Latere toto corpore nesciat.
Professa res est: sons metuit necem.
Quem culpa mordet, teste nullo
Sponte timet, fugit hoste nullo:
Satis pavebunt, si Patientia
Pugnare sola, me Duce, viderint,
Et stare firma vos catena,
Ordinibusque adamante vinctis.
Parum est, scelestis si faveat locus,
Situsque collis: qui subit edita,
Accedit ad casum, et propinquam
Lubricus accelerat ruinam.


page 193, image: s217

Pro quo faventes stant Superi, nihil
Curat minarum, nec metuit necem,
Confisus insonti Gradivo,
Et placitae bonitate causae
Solatus ensem plus animo ferit,
Quam Marte stricto, plus clypeo valet,
Quo se tuetur, quam Tyrannus
Cuspide, qua nocet innocenti.
Haec elocutus fulgure saevior
Expergefactis ad sonitum tubae
Viris in hostes arrogantes
Proripitur, sitiensque caedis
Toto movetur strenuus impetu.
Paulum resistunt, donec idoneum
Nactus foramen dissolutis
MAXIMUS AEMILIANUS alis,
Laesoque nexu disiicit obvios,
Pugnare certos. fulmineis pilis
Lusum perite. nulla passim
Glans sterili repetita iactu est.
Sensim repulsis bellica frons viris
Nudata cessit. tum cumulus fugae
Evasit ingens prostituto
Ordine, deteriore torque
Patente telis. Moldavus obstitit
Tumens procellis, qui profugos mari
Excepit hostes, et liquenti
Perfidiam tumulavit ira.
Plus, quam novenum funera millium
Prostrata campis. Est tuus hic labor,


page 194, image: s218

PRAECELSE PRINCEPS, qui feroces
AUSTRIACIS AQUILIS Bohemos
Fractos priori restituis iugo,
Victumque ANASSUM turbine Rustico
Incingis antiquis modestum
Litoribus, capuloque frenas.
Testata res est. magnanimus Tibi
Insedit ardor: non humilis furor
Pectus momordit, sed viriles
Qualis amat stimulare mentes.
Hinc Te coronat Martis Adorea
Tot gloriarum laeta viroribus.
Hinc Palma, vernantesque Cedri
Frontem obeunt viridante Lauro,
Vultumque lambunt Numine fertilem.
Vetusta MAGNUM saecula TE canent
Gestis ALEXANDRUM potenti
Imperio sapienter armis.

AD NOBILEM ADOLESCENTEM GERASINUM CORNELIUM. Ut primam iuventutem mature DEO, bonisque rebus impendat.

GEmma est, si Iuvenis bonis
Se praebet docilem, difficilem malis;


page 195, image: s219

Si nactus socios probos,
Non hircos olidi gutturis eligit,
Suspecto procul a grege
Si vitat stabuli feminei pecus,
Fatales Iuvenum Capras,
Et quicquid minimum spirat Adonidem.
Communis stylus est, sequi
Semper deterius, nec solidas vias.
AEtas verna periculis
Palpatur gravibus, criminibus patet.
Flavescunt nitidae comae,
Aurato laquei vertice serici,
Candet pellis eburnea,
Frons plano rutilat marmore lubrica,
Depingit roseas genas
Fucus, non solido tempore permanens,
Et vultu nimium potens
Aspectu satagit scindere pectora,
Nictuque intima perforat.
Proh! quot visa procis non oculo probo
Formae pompa fugax nocet?
Quot natae celebres inde tragoediae?
Hos impende dies DEO,
Autumnus Superis non placet ultimus,
Et fessus senio Cycnus;
Veris primitias sidera postulant
Offerri sibi pro lytro.
Defrauda genium, fac cito, quod facis,
It pronum in petulans iter
Iniectis iuvenem stringito vinculis.


page 196, image: s220

Captivam trahe bestiam,
Ne fracta cavea proruat in forum.
In flore es tenero: cave;
Qualis nunc puer es, talis eris senex,
Si praeludia viceris.
Arbor frugifera est nulla, nec inclyta,
Quae non floruit antea.
Si flores dederis, quos cupimus, bonos,
Fructus non alios dabis,
Ingentique ferax sufficies spei.

AD S. [Abbr.: ?] FRANCISCUM XAVERIUM. Quo die in Monte Martyrum prope Parisios cum reliquis Sociis prima Societatis IESU vota professus est.

STat innocentem passibus insequi
Agnum pudico vellere candidum.
Mens est Giganteo eminere
Vertice. nil populare meta est.
Non mens inerti est serpere corpore,
Figique terra, sed iuvat altius
Spirare, terrestresque faeces
Intrepido pede transilire.
Fortuna quicquid mobilis, aut manens
AEris reliquit, stat pede verrere;


page 197, image: s221

Quicquid dolosus nundinator
Mundus amat, stolidoque vulgo
Offert bonorum, stat celeri fuga
Hereditates, et patrimonia,
Gazas avorum praeterire,
Et cupidi furias peculI.
Satis recepto Numine dives est,
Qui fenerari sideribus volens,
Et gloriosa plenus ira
In scabiem pereuntis Orbis
Se se profanis exspolians iocis,
Nugisque rerum, nil retinet sibi.
Nihil tenendo possidentur
Omnia, fertiliore quaestu.
Stat auspicatis claudere turribus
Cautum pudorem, stringere vinculis
Periclitatum tot dolosis
Insidiis, laqueisque florem.
Quidcunque cerni vel male lubricum est,
Vel turpe tangi, vel cupido sono
Irritat aures, fraudulento
Garrula quas tenet ore Siren,
Vitare mens est: nil meretriciis
Possit deinceps blanditiis Venus,
Lenocinans formae venustas
Nil solidam labefactet arcem,
Aut prosequendi gloria stemmatis:
Mens dedicato est corpore tutior.
Transacta res est. proditores
Quicquid agant sine fronte sensus,


page 198, image: s222

Contraque mussent, quicquid et obstrepat
Effeminatis Mundus amoribus,
Adhinniens ad crimen Orbis
Idalio furiatus igne.
Res delicata, et plena periculo est
Pudor veneno lubricus insici.
Frequenter incantata blanda
Virginitas periit Charybdi.
Tandem stat ausu libera maximo
Quidvis volendi iura relinquere.
Subesse praestat. consecrata
Irrequieta DEO voluntas
Iure abdicato promptior obsequi,
Suoque gaudens liberior iugo
Nescit dolores: temperata
Mitigat ardua servitute.
Haec docta mors est, corpore non suo,
Nec mente posthac vivere propria.
Mundo sepultus iam supremum
Dormiit [Reg: Dormivit] , arbitrioque lethi
Non invenusti perdidit omnia,
Velut cadaver, quod tumulum subit.
Qui se negavit transituris
Deliciis puerilis Orbis,
Vanisque pompis. credite mortuum,
Humana quem nil iurgia commovent,
Quisquis Parentes, et caduci
Exuvias tumulavit aevi.
Audi voventem: Pauper et indigus
Ero deinceps, nullius appetens.


page 199, image: s223

Valete curae, vosque gazae,
Spes avidi insaturata Croesi:
Castus perenni Virgine floridum
Servabo corpus, germine spiritum
Semper verecundo tuebor,
Et reliquos probitate sensus:
Perstabo promptus, semper obediens [Reg: oboediens] ,
Pendebo totus fixus ab altero,
Parebo, si nutus vocarit;
Nec proprii parasita iuris
Dein voluntas nacta, quod imperet.
Me detinebit, sed celer ocyus
Rotabor ad vocem iubentis
Instar avis, volucrisque venti:
Seu me repertam nuper in Indiam,
Nutusve tostam mittat in Africam,
Ibo paratus. non recusat
Imperium docilis voluntas:
Orbem repostum finibus ultimis,
Et separatas aequoribus plagas
Pernix adibo, perditosque
Restituam fidei Colonos.
Stabo macello proxima victima
Exaestuantis prodiga sanguinis,
Collumque tortori propinans
Explicitum, iugulumque tradam.
O si rubentem conspiciam necem
Stillare apertis corporis ostiis,
Fiamque Martyr! gloriosa
Oceanum maculabo caede.


page 200, image: s224

Sic me voventem ter DEUS adiuvet,
Sacroque fundet proposito, fidem
Grandi Sacramento obligatam
Ut solida bonitate servem.
Haec elocutus conflagrat intimis
Plenus favillis Ucalegon sacer,
Sacro comestus devoratur
Igne Rubus, meliorque Phoenix.
Hinc frons beatis ebria gratiis;
Hinc ille totus supra homines homo:
Hinc Sole vultus praeparatus
Empyrio super Astra surgit.
Et ecce! fuscam iam famulo gerit
FRANCISCUS Atlas tergore sarcinam,
Caliginosa pelle Maurum,
AEthiopem styge nigriorem,
Quem fonte sacro (prodigium nivis!)
Domum remittit pectore candidum,
Corvumque permutans Olore
Virginea renovat pruina.

Progressus Turcici non statim impediti, et Machometes in ortu non statim oppressus deplorantur.

O! quid scelestis egimus otiis
Nos feriato Marte pigri Phryges,


page 201, image: s225

Quod Christiani perduellem
Nominis, et ditionis hostem
Tantum secundis pergere cursibus
Passi, scelestam non superavimus
In flore pestem, nec pudendus
In gremio est iugulatus hostis?
Sopisse cunas prolis oportuit,
Turbasse nidum, matre puerpera
Ovis malignis incubante,
Et tenerum generante foetum.
Cur MACHOMETEM non sociis statim
Armis adorti in semine stravimus?
Cum pullularet, strangulandus
In tenero fuerat racemo.
Succrevit anguis robore pertinax,
Turpesque cristas latius explicans
Amplexus est cauda trisulca
Dimidium truculentus Orbem:
Victos sub arctis unguibus Hungaros,
Graecosque tractat. ventilat Armenos,
Persasque terret, Thracicisque
Porrigit Imperium sagittis
Adusque Parthos. subsidiariis
Gavisus armis Tartariam sibi
Fide maritans obligata,
Et volucres populi caballos
Semper paratos nactus ad omnia
Sceptrum propagat caedibus, et mari
Latrocinatus bellicosas
Italiae licitatur Urbes,


page 202, image: s226

Et delicatas diripit Insulas
Pingues Oliva, frugibus inclytas.
Iam CANDIA tandem potitus
Dalmaticas meditatur arces.
Non liberali Turca satur Cypro,
Nec gloriosa Militibus Rhodo
Propinquior Romae futurus
Spe MELITAM cupida procatur,
Xanthique ripas, et Siculi freti
Munita firmis oppida portubus.
Nil Adriae fluctus moratus
Iam Veneto minitatur Isthmo.
Quis somniasset, tempore tam brevi
Serpente Cancro, posse tot inclytas
Terras, peregrinumque corpus
Marte, viris, opibusque florens,
Et Regna totis tractibus infici?
Cur mox rapaces non stitimus manus,
Primasque praedas, et minutis
Principiis leviora furta?
Cur otiosi vidimus eminus
Micare fumum, nec famulas aquas
Porreximus flammae domandae
Armeniis, trepidisque Graecis?
Neglecta semper vis nocet, et novas
Eundo vires accipit impetus.
Scintilla contemptu fovetur,
Dum mediam populetur Urbem.
Quem plura longae furta parant cruci,
Illi peritis non simul unguibus


page 203, image: s227

Mens crevit audax, impudensque
Ars piceo repetenda ludo:
Primum minutis imminet arculis,
Clepitque nummos, atque crepundia,
Acusque furatur pusillas,
Aut obolos, scabiem metalli
Sensim crumenas repit ad abditas,
Serasque iam non clavibus induit,
Sed perforatas militari
Vi, satura spoliat medulla,
Statura donec crescat idonea
Ligno trabali, debita stipiti.
Non una formando cruento
Hora fugax satis est Neroni.
Sensim Tyrannos moribus improbis
Crudelitatem prosperitas docet,
Ususque sceptri turbulenti.
Nemo repente Leo est, nec ursus.
Annosa frustra corpora quercuum
Ferro trucidas, si solida mora
Radice fixa pertinaci
Fortibus invaluere fibris;
Prima iuventa vertice flexili
Erat putandus difficilis rigor.
O quam modestis flore primo
Turca premi valuisset armis
Necdum potenti fultus acinace,
Necdum Coronis cinctus, et ensibus!
At nunc cruentum Marte iuncto
Quis prohibet Patria Tyrannum?


page 204, image: s228

Si mens fuisset principio bona,
Sub Sole nullus Turca foret super,
Sed nostra spectaremus arma
Odrysia maculata caede.
Matura quod si iam foret Unio
Inter supremi Culminis Ordines,
Adhuc liceret sanguisugam
Proiicere in Lybicas arenas.

AD R. P. [Abbr.: ?] LAURENTIUM FORERUM SOCIETATIS IESU. De relata variis Controversiarum Libris a variis Haereticis ac nugatoribus praeclara Palma.

Arcem vertice pendulam,
Fundatamque petra non violabili,
Audaci scopuli situ
Molem turribus arduam
Libris praecipuis strenuus exhibes.
Pendent terribili loco,
Et celsae speculae tholo
Milleni clypei, qui procul aemulis
Lucem Solibus invident:
Nictat fulgor aheneus,


page 205, image: s229

Et Phoebum tremula luce reverberat,
Vix finem radiis facit,
Pleno diluvio micat,
Ut se sidereis miscuit orbibus,
Et Coeli iubar imbibit.
Imperterrita casibus
Stat confisa suo culmine Veritas,
Et vestigia ponderat,
Hosti cedere nescia,
Quamvis fulmineos sentiat impetus.
Nil gens MACCHIAVELLICA
Terrae delitiis satur
Se volvens olidis faecibus efficit:
Succumbit iaculo dolus,
Et septemplice vertice
Obtruncata iacet peste nocens Hydra,
Victrici premitur fide:
Nec salvam reperit fugam,
Quicquid nequitias Tartareas olet.
Frustra carnea Machina,
Immanemque uterum globans
Famosus populis omnibus Helluo,
Longo barbitio Caper
Immensis cyathis natans
Miles Teutonicis strenuus urceis
Pugnax cum sociis furit,
Exsuccaque scaber cute
CALVINUS referens mortis imaginem,
(Quamvis ingeniosior)
Exesis gracilis genis


page 206, image: s230

Oppugnat stolidis moenia cornibus,
Forti Marte coercitus
Eliso cerebro iacet.
Nequicquam varius Lyne GIOPPIUS
Centum Pellio vulpium,
Verbo dissimilis sibi
Eructans animam semiputrem spuit,
Cassasque ingeminat minas,
Parco tinctus Apolline
Solo Stentoreo gutture nobilis,
Et rauca iuguli tuba.
Necquicquam Rabulae fremunt,
Et quicquid similis forte bituminis
Mucosum est hominum genus.
Consumpto capulus stylo,
Immanique rudes strage iacent minae,
Exhaustae pharetrae sago.
Omnes Relligio necat.
Hostili redolet sanguine luridus
Circus, vulneribus natans.
Stans ECCLESIA marmore
Adversas acies vicit, et ordines
Prostravit pavidos fides.
Tu Tu Malleus Haeresum
Expertusque Plato saecula nescia,
Doctrinis renovas tuis.


page 207, image: s231

Innocentium Martyrum ab Herode interfectorum clades ac felicitas.

SAlvete flores vere tenerrimo,
Formosa castae germina purpurae,
Salvete plantae delicati
Sanguinis, ingenuique Mori!
Vos penicillo Barbarus hostico
Pinxit Tyrannus: vos subita nece
Pruina decoxit, pudico
Cruda superveniens roseto.
In Innocentum ferreus Helluo
Irrupit ensis pignora corporum
Messoris instar (qui virentes
Exspoliat penetrante cultro
Agri capillos) perdidit aream,
Lectosque vastans Alcinoi thoros,
Vernantium cunas rosarum,
Et tenerum violavit hortum.
Perempta marcent parva cadavera,
Maiora caeso corpore vulnera,
Ebur maritatum venusto
Emicat irradiante fuco.
Iacent tenello funere parvuli
Non indecoro murice sordidi,
Formosuli languent Puelli,
Corcula, deliciaeque Matrum.


page 208, image: s232

Non facta surdis hostibus obvia
Caedem diremit Mater, et ubera
Exerta monstrans, turgidosque
Lacte sinus potuit movere
Exasperatas sanguine Tigrides,
Non fasciarum mollia vincula
Flexere ferrum, quin adacta
Irrueret petulans machaera:
Sed nec parato saepe peculio
Emi sinebat se furor improbus,
Ut pusionis temperato
Funera dissimularet ictu.
Ingressus ipsos est uteri sinus
Scrutator ensis. carcere viscerum
Hastis aperto curiosus
Mucro suo tacitam cubili
Prolem poposcit. Mater et hinnulus
Uni litati victima militi,
Gallina cum pullo sequaci
Unanimi periere falce.
Fumosa longo stemmate limina,
Referta pompis atria pendulis
Mollite vesanos latrones
Principibus nequiere ceris:
Non ipse multa canitie pater,
Gravique vultu vir venerabilis
Persuasit hostili furori
Incolumes sibi pactus aedes,
Sparsisque frustra stans genitrix comis
Diserta largis praefica lacrymis


page 209, image: s233

Fecunditatem coniugalem
Increpuit, thalamique ramos.
Certare visa est lactea sanguini
AEtas, scelestis trunca bipennibus,
Mixtoque Iordanis cruore
Ambiguas minio procellas,
Pigrumque torsit segnior alveum
Lucta impeditum, nec sibi constitit;
Dolore fractus tinnientem
Ad scopulos laceravit urnam.
At neniarum ponite taedia
Matres Hebraeae. gaudia promite,
Faustosque lusus, nec deinceps
Prole satos uteri tumores,
Novemque menses, quos soboli studens
Natura fixit, murmure plectite.
Frustra parentes non fuistis:
Filiolos genuistis Astris.
Quid si profundo Nestore serior
Favisset aetas. forte veneficos
Vidisset Orbis, vel latrones
Conspicua titubare furca
Ludente vento: forte nefariis
Ausis fuissent pabula Tartari,
Qui nunc triumphant, floridaque
Morte sacram retulere Palmam
Facti Supremi Regis Ephebuli.
Hinc conspicati caeruleae domus
Stellante tecto verminantem
Innocuo feriunt cachinno


page 210, image: s234

Suum latronem, gaudia colligunt,
Victore Laurum vertice dividunt,
Omnesque saltant, ligneique
Bucephali immemores superbis
Equis triumphos, et niveos dies
Coeleste vecti per Capitolium
Pulchris quadrigis eminentes
AEthereo celebrant theatro.
O Vos decoro vertice Crispulos,
Lauris virentes, crinibus aureos!
Narcissulos O delicatos,
Floridulos, alacresque totos!
Vos sentientes carnificis quidem
Rebellis ensem, sed nihil, aut parum
Ictum dolentes, pullulantes
Morte brevi tumulastis [Reg: tumulavistis] annos:
Celso sedetis vertice Principum,
Unaque cunas, castaque lintea
Eo tulistis, collocanda
ERIDANO, niveoque rivo.


page 211, image: s235

AD LINUM DORCAEUM. Hominem senem ac debilem ad seriam Paenitentiam et vitae emendationem hortatur.

LINE, peccasti. novies adulter
Diceris passim, digitoque longo
Urbe monstraris, manifesta salsis
Fabula scurris:
Notus es Lippis, neque iam tribunal
Unicum restat, cui non potentum [Reg: potentium]
Criminum foedo reus adstitisti
Ulcere famae.
Iam Tibi glabrum caput est senecta,
Et comis ningit, cerebrum liquore
Plurimo stagnat, pluvioque pendet
Stiria naso.
Iam tibi nares equitat seniles
Optica duplex speculum fenestra,
Quod sua lectam facit ampliorem
Fraude papyrum.
Tempus est vitae melioris. aetas
Debilis suadet, valetudo fractis
Viribus sidens, stomachique crudi
Fessa culina:


page 212, image: s236

Febris alternas hyemes, et arctos
Convehens aestus, trepidoque motu
Ventilans costas monet, ut saluti
Prospiciatur.
Pulmo decoctus moriente folle
Clamat, ut tandem sapias. profanae
Fabulae lusum satis est. reversus
Seria tracta;
Cogita mortis spatium propinquae,
Tempus incertum, nimio Vesevum
Igne sudantem, rigidique strictam
Numinis iram;
Ipse cum iustus, graviore culpa
Liber, excelso solio insidentis
Iudicis saevum tremulo timebit
Pectore fulmen:
Quando ferali tuba per sepulcra
Garriens Lesso foveis repostum
Colliget Mundum, vehemensque Censor
Finiet orbem:
Intimas cordis resera medullas.
Perditos Coeli repara favores.
Non amat mortem DEUS; innocentes
Nos cupit omnes.
Provide caeco statui. dolosum
Occupa mortis vigilantis ictum;
Certus es metae, neque certus arcus,
Quando sagittam
Ultimam nervo petulante mittet.
Cum fores caedit taciturnus hospes


page 213, image: s237

Osseo pugno, procul hinc amica
AEde migrandum est.
LINE, convasa. nec enim priore
Amplius felix potiere vita.
Ni fatiscenti studeas saluti,
Alea iacta est.
Quo situ stipes cecidit, vetusti
Pertinax gestus, populosa ramis
Membra servabit, nec humo iacentes
Surriget artus.
Suppetit tempus, Nemesisque laevam
Vindicem tardat cupidam ferire.
Pande secretos animi recessus,
Volve, revolve
Ver iuventutis, puerumque primis
Otiis actum, male collocatam
Temporis gemmam, lepidisque nugis
Dilapidatum
Ignei succi iuvenem, resume
Masculos annos, scelerum catenam
Texe, rumpendam gemitu, tenaces
Disiice spiras,
Dum foro prostant facili parandae
Gratiae merces, veniaeque donum.
Nundinis clausis fugit expetitum
Tempus emendi.
Nulla tunc aegro dabitur facultas,
Quando inaequalem reperire venam
Nesciet toto Medicus lacerto
Tunc abeundum est.


page 214, image: s238

DEO totam naturam subesse et obsequi, praeter solum hominem, qui liberi arbitrii abusu monenti obsistit.

DEI Potentis facta pedissequa [Reg: pedisequa]
Natura servit. sub domino iuge
Ancilla curvatur. iubentis
Nutibus officiosa gaudet:
Haec celsa flectit culmina montium
Rerum Satori, blandaque germina
Radice firmans, alta recto
Sidera dat meditanda vultu
Florum cohorti. Supplice candida
Caelos adorant lilia vertice,
Imbremque mendicant salubrem:
Tum pluvio saturata rore
Soli propinant stemmata: gratias
Agunt alenti. Haec marmora caerulis
Distincta venis gloriosas
In statuas cavat, et columnas
Enucleatas pluribus ictibus,
Plenisque Circos plausibus imbuens
Rerum potenti gratulatur
Imperium famulantis Orbis:
Ipsa obsequentem nutibus AEolum,
Eurosque fungi munere praecipit,


page 215, image: s239

Et eruditis flare buccis
Instruit, unanimique labro;
Si Numen oris postulet halitum,
Adsunt citati, naufragium cient;
Repente rursus conticescunt,
Et furias, stomachumque ponunt.
Ranae Canopi, textor Araneus,
Raucae cicadae, cumque ape caelibe
Adsunt locustae: sibilante
Musca DEO vaga congregatur,
Regumque mensas involat impigra,
Ultrice in Aulas usa proboscide,
Mappasque conspurcans profusa
Illuvie vitiat palatum:
Sed et, IACOBO supplice, NISSIBIN
Ut e Tyranni faucibus eruat,
Adversus immanem SAPOREM
Vespam iterum, culicesque mittet,
Agmen pusillis militibus nigrum.
Fungentur ipsi munere strenue,
Equosque, mortalesque diris
Conficient acubus crabrones
Fixo molesti dentis aculeo,
Prostante passim corpore vulneri.
Sternace se gestu cameli
Circumagent rabie doloris,
Regique posthac difficiles equi
Tumultuati partibus omnibus
Capistra rumpent, et rebelli
Excutient equites furore.


page 216, image: s240

Eviscerata sindone viscerum
Se totam Arachne prodiget in colum;
Ut cauta FELICEM tapete
Artifici, latebraque servet
Extemporali provida pallio;
Labore miro nobilis Atropos
Suspendet orbes fraudulentis
E laqueis opifex amica.
Haec impotentes prae rabie famis
Mordere suetas conciliat feras,
Rictusque compescit voraces,
Et cupidos remorata dentes
Claudit barathrum, si iubeat DEUS:
Si vindicandus stet DANIEL mola
Intactus Heros belluina,
Ingluviem rediment Leones,
Sistentque orexin carne superstite.
Haec ipsa promptum reprimit impetum
Ignemque suffocat rapacem,
Pacificam iubet esse flammam,
Ut AZARIAS, et MISAEL comes,
Ceu delibuti rore, canant melos,
Minace succenso camino
Horribilem glomerante fumum.
Haec una ripis flumina continet,
Extorris ultra litora Mincius,
Vernisque ditatus rapinis
Ne Rhodanus populetur agros.
Lyco rapaci Scipio PONTICUS
Suffecit, ut se margine clauderet,


page 217, image: s241

Nec terminis se constitutis
Proriperet petulans tyrannus.
Quin ipsa ventis sint licet aequora
Saepe inquietis turgida, litorum
Cratere terrestri recepta
Haud positum violant asylum.
In Orbe quicquid sub gemina Poli
Sphaera est, vocantem prosequitur DEUM
Suopte nutu, sponte obedit.
Solus homo toties rebellis
Exorbitanti deditus otio
Hero resistit, nec patitur iugum,
Frenique contemptor flagellum
Barbarus excutit, et capistrum,
Ceu perforato carcere quae Tigris
Emissa frendet libera compitis,
Nec novit altoris priorem
Amplius irrequieta vocem,
Nec se Magistro praebet idoneam,
Ut ante, toto sed furit impetu
In obvios quosvis, et ore,
Qua data porta, ruit cruento.


page 218, image: s242

AD S. [Abbr.: ?] GALLICANUM CLARISSIMUM BELLI DUCEM, GLORIOSISSIMUM CHRISTI MARTYREM IN PERSECUTIONE IULIANI APOSTATAE PRO FIDE OCCISUM, PATRONUM SUUM AC TUTELAREM DIUUM AMANTISSIMUM.

HIc Martiarum gloria mentium,
Et militaris prodigium viri,
Invictus hic est GALLICANUS,
Delicium, columenque Mundi.
Hic Purpuratis pulcher honoribus
Stat orbe maior, quem pede subditum
Victore, CHRISTO subiugatum
Continua religans catena
Laborioso mancipium potens
Duxit triumpho. fulminis impetu
Invectus in PERSAS feroci
Militia, facieque torva
Ubique fausto Marte supervolans
Obstante nullo fudit inertia
Effeminatorum latronum
Corpora, barbariemque mollem,
Et copioso castra satellite
Messore passim stravit acinace,


page 219, image: s243

Terramque stipatam tyrannis
Difficili vacuavit hoste,
Et seminatos, ceu cinifes, SCYTHAS,
Levesque THRACAS finibus expulit.
Orco propinatum cruorem
Sacrilegum, spuriamque tabem
Gentis rebellis, ceu maris obvias
Effudit undas nil numerum timens
Disiecit hostiles phalanges,
Et medios secuit Gelonos.
At tam potentem praetulit Angelus
Strategus ensem, qui radiis vibrans
Flammante turbavit mucrone
Agmina, terribilesque muros,
Vinctosque firmis nexibus ordines.
Confoederato milite Caelites
Bellare visi GALLICANI
Sub gladio, validisque signis,
Qui militantes in niveis equis
Compendiosa praecipites via
Undante grassati furore
Per remoras, mediasque mortes,
Per corruentum [Reg: corruentium] valla cadaverum
Auxere Palmas. integra gens prope
Deleta funesto reperta est
Exanimis iacuisse campo.
Huc usque pugnas vidimus arduas,
Scythae nefandi dedecus, integros
Exercitus fusos, et hostes
Innumeros, populosque coesos.


page 220, image: s244

Maiora restant proelia strenuis
Certanda dextris. pectore masculo
Herois invicti palaestra
Indiget, intrepidoque Marte.
Stat GALLICANUS Dux adamantinus,
Tenaxque CHRISTI, marmore fortior,
Stat ipse contra IULIANUM
Indocilis variare vultum.
Stat militaris petra: quid imperas
Insane Caesar? respuit aurea
Promissa fortis GALLICANUS,
Nec placido sinuatur aere,
Aut dignitatum flectitur ambitu.
Nil vana prodest pollicitatio,
Pecuniae lenocinantis
Nil cumulo rutilante splendor.
Mortem minaris transfuga? nil novum
Id GALLICANO est. miles amat mori.
Huc vota tendunt; vulneratus
Excipiet flagra cum cachinno.
Diram minaris pauperiem Duci,
Fiscoque honestum diripies virum?
Honore summo comparatas
Divitias, reditusque carpes?
Bene est: avarae quae violentiae, aut
Subsunt rapinae, non sua credidit.
Dux ipse norit [Reg: noverit] providere
De spoliis sibi, deque praedis:
Si IULIANUM vincere non volet,
Certe nefandum vincet Apostatam,


page 221, image: s245

Vincet Rebellem. perduelle
Ipse caput trahet in triumphum.
At ira bullit Caesaris ignea.
Idola ferri praecipit. et Iovi
Curvetur, inquit, GALLICANUS:
Sin: merito cadat, ictus ense.
Nil pertinacem propositi virum
Effulgurantis terruit aemulo
Stans Sole mucronis potestas
Nuda acie, tremulaque luce;
Quin constitutum si tibi, Caesar, est,
(Princeps reponit) non meritum feri:
Amore CHRISTI praeparatum
En caput, intrepidumque collum!
Praedare vitam, non rapies fidem;
Corpus trucida, non animum feres.
Aufer facultates, et aurum,
Omne tuum est: mihi me relinque.
Haec elocutus protulit inclyta
Cervice nixum Dux alacer caput,
Perinde ceu vestem paratus
Ponere pro pietate vitam.


page 222, image: s246

AD BERNARDINUM VORENGIUM AMICUM SUUM. Iocus in Staturam ipsius pusillam et solatium.

QUid fles, VORENGI, quod modicis tibi
Natura membris corpora finxerit,
Quod ipsa nugax architecta
Hospitium fabricans pusillum
A promovenda destiterit strue,
Locoque vasti tarda palatii
Extruxerit parvum mapale,
Atque humili statua penates.
Iactura nulla est. plus aliis pigra
De mole carnis, plus tibi spiritus
Natura prompsit liberalis,
Ire animo dedit eminente.
Quamvis pusillis stes pedibus minor,
Et longiorem vix digitum brevi
AEquare statura feraris
Exigua genitrice natus,
Contemne risus praetereuntium,
Salsosque scurras voce ZACHAEULUM
Identidem te clamitantes.
Ingenium puerile sperne:


page 223, image: s247

Si te, VORENGI, ex arbore proxima
Duum [Reg: Duarum] librarum deciduum pyrum
Vocet cavillator molestus,
Aut salium in viridi per agros
Foeno locustam gutture stridulum,
Subsiste ridens. vince iocum ioco.
Ictum retorque. ponderosos
Exagita salibus colossos,
Vastosque grandi vertice mugiles,
Et prominentem ride uteri globum.
Scintillulam si te tremente
Igniculo trepide micantem
Nanoque stellam lumine praeditam
Quis nominarit, dicta reverbera:
Vocabis intonsum Cometam,
Sulphureae ditionis AEtnam:
Si Pumilonem, si SALAPUSIUM,
Frustumque carnis, vel tenuem scobem,
Granumque arenae nominabunt,
Aut minimum globulum ZENONIS;
Ride capaces, ut scopulos, viros,
Turresque vasto pegmate carneas:
Inflata tu contra LUGONIS
Puncta voca, tumidasque bullas.
Si te sciurum corpore mimico,
Parvumque grillum, si modica nuce
Dicant minorem, ludibundum
Si culicem, saliensque punctum;
Pari moneta tu Dromedarios
Apella, et instar montis equos voca,


page 224, image: s248

Ingentibus gibbis onustos
Corpore terrifico Camelos,
Et cuspidatos Rhinocerotico
Naso Gigantes, Monstraque Barbaris
Compacta membris nominabis
Insolitis truculenta formis,
Longoque Manes corpore luridos,
Fictasque celso stipite perticas,
Umbras oberrantes figura
Terribili, gracilesque larvas.
Pergunt iocari: vix medii viri
Te portionem, vix prodromum maris,
Fungumque vix terra eminentem
Te vocitant, hominisque micam.
Fuisse talis scribitur ATTILA,
Monstrum globoso vertice nobile,
Homoque tantum pectoralis,
Et manibus, pedibusque mancus.
Tandem, VORENGI, conspicor ollulam
Bullire crasso sulphure parvulam,
Instarque felis sibilantem,
Cum propria religata cauda est:
Cerno perosum scommata masculum.
Calet cerebrum, lingua parat minas,
Arcumque tendit. vae Giganti
ENCELADO, tumidoque PHORBAE!
Vae! si dicaci dente ferociat
Hyaena mordax. musculus Indicos
Terrere Barros, et Leones
Armenios solet imbecillo


page 225, image: s249

Clamore Gallus. iam volitant sales,
Acuta morsu verba reciproco:
Iam vapulat princeps Gigantum
Immodico ACROCORINTHUS ore.
Audis? obeso ventre cucurbitas
Apellat ipsos pumilo, belluas
Pingui macello destinatas,
BUCEPHALOS, animasque curvas:
Dira imprecatur tela iocantibus,
Ignes trisulcos fulminei Iovis
Pygmaeulus spirans minarum,
Turribus insolitam ruinam,
Terraeque motus optat, et obviis
Impactionem verticis angulis,
Quando lacunar, vel penates
Introeunt, humilemque portam:
Venationi farta cadavera, et
Praedam Molossis destinat hos apros
Rictu salutantes supino
Vile solum, putridamque terram:
Ad haec severi carnificis manum,
Strictumque ferrum, quo minuat caput
LONGURIONIS, quo Gigantis
Pyramidem metat insolentem.
Quid est, VORENGI? cur stomachum moves,
Iramque versas insatiabilem,
Domique nutritum furorem
Sub placido haud sinis esse tecto?
Iuvat protervos spernere Zoilos,
Salsosque Momos. despice FRIGIDOS:


page 226, image: s250

Novere contempti silere,
Et tumidas cicurare buccas,
Si nil reponis, clamque silentio,
Instarque surdi tela nocentia,
Et lubrico sannas lepore
Dissimulas, aciemque strictam
Quandoque laudas fertilis IngenI,
Latrare cessant horribiles canes,
Cum nemo se pergit movere,
Si sedeat tacitus viator,
Nec inquieto praetereat gradu;
At ludibundo si baculo situm
Fingat rebellem, seque longa
Difficilem tueatur hasta,
Sparsisque saxis grandinet, omnia
Sonant latratu, vulneribus patet
Ferox sugillator ferinis,
Et laceris redit inde braccis.
Sede, VORENGI. non tuus error est.
Nos ipse fecit, qui facit omnia.
Peccata staturae favore
Sola reor, veniaque digna.


page 227, image: s251

D. [Abbr.: ?] IGNATIUS LOIOLA. EX ASPECTU FLORIS AD DEUM ASCENDIT.

LAEtus prata videt luxuriantia
LOIOLA, florum vertices,
Formosas violas, sanguineas rosas,
Cinctas maritis vepribus,
Et quae lacte natant virgine Lilia,
Blando ligustra frigore.
Quam diversa Tibi est, O homo, quisquis es,
Hortis eundi semita?
Oblectas oculos, naribus uteris,
Frontemque succis illinis,
Silvas exspolias, carpis idonea
Praedator ungue germina,
Blandiris genio plenus odoribus,
Nil de Magistro cogitas,
Qui campos nitidis vestit amictibus,
Et pulchra crispat gramina:
Qui spinas comites floribus assuens
Adiungit ancillas Rosis:
Picturam Tulipae, quae variat cutem
Vibice multa sauciam,
Elimata cavi pocula Lilii,
Fructusque succis ebrios,


page 228, image: s252

Et quae poma novis arboribus rubent
Mentita vultu purpuram,
Naturae attribuis, ceu sine Praeside
Hanc sola possit fingere:
Haec casu potius crescere iudicas,
Quam conscii iussu DEI.
At LOIOLA tuam plectit inertiam,
Hortos obit, sed sobrius,
Miratur virides Alcinoi scholas,
Et parcit ungue laedere;
Castigans oculos naribus abstinet,
Cum flore Coelum obambulat;
Laudat delicias, artificem manum
Docti Magistri praedicat.
O quam mirificis sensibus affluit,
Et gratulatur Numini
Hortorum Domino serica gramina
Campi tapetes floridos?
Interpuncta vagis germina venulis,
Rosasque Maii filias
Infantes violas, Veris Ephebulas
Vagina adhuc reconditas
Miratur solidae Vir Sapientiae,
Calthasque, Florae corcula,
Naturae gremium fertile liberis
Ad Astra tollit laudibus,
Factorem celebrat, qui fovet omnia,
Quaecunque per terram virent:
Hortos Elysios spe cupida sibi
Decerpit ante funera,


page 229, image: s253

Contentus minime floribus, integras
Sibi reservat arbores.

D. [Abbr.: ?] FRANCISCO XAVERIO IN INDIAS ABEUNTI PROPEMPTICON.

DIscessum ad Indos XAVERIUS parat,
Orbemque velox cogitat alterum.
Adeste venti, contumaces
Mittite pacifici fragores.
Sternatur aequor marmore vitreo,
Euris quietum, nec quatiat tubam
Auster procellis tussientem,
Nec Zephyrus, genitor vaporum
Ructus frequentet. pacta silentia
Stent lege certa. dormiat alveus,
Laxata decursu modesto
Unda probo fluat acta vento;
Stent fornicatis aequora moenibus,
Exsuscitata vitrea porticu;
Memorque promissi favoris
Oceanus placido sopore
Componat undas. ne liquidi Canes,
(Infausta totis nomina classibus)
Ne praeparato vos barathro
Navifragas aperite fauces,


page 230, image: s254

Regnata saevo Caerula NEREO
Fastu quiescant composito freta,
Et monstra late bellicosi
Oceani sedeant profundo,
Nec Insularum se specie ferant,
Aut vasta membris corpora porrigat
Gens tarda moliri per undas
Squammea pegmata montis instar.
Ne fraudulento dissimulet vado
MALEA rupes. SCYLLA volubilem
Compescat arcum, ne Meandri
Multiplici coeunte torque
Periculoso gurgite confluant,
Gyroque ludant insatiabili:
Ne spectra ferali figura
Impediant iter auspicatum:
Ne tu flagrantes Arbiter aequorum,
Vibra sagittas, neve fugacibus
Fulgetra cincinnata flammis,
Aut pavidas sine luce noctes,
Spissove Coelo nubila collige,
Diesque adempto lumine tetricos
Sordente perplexos amictu,
Aut pluvias cumula tenebras.
Quin, si requirat dura necessitas,
Mihi es precandus DIVE potens maris,
Collegam ut accendas Columnam
XAVERIO, comitemque nubem,
Ducem viarum ad litora Barbara,
Quae verberatum sidereo mare


page 231, image: s255

Fulgore conservet serenum,
Et dubias retegat Charybdes.
Succurre NUMEN! quid video miser?
Iam transtra nutant. iam mutilae ruit
Compago navis vulnerata.
Iam pelago tabulae fatiscunt.
Quis ille stridor? quis strepitus maris?
Quanti tumultus? aequora concidunt,
Montesque divulsi ruina
In medias abeunt procellas.
Discerpta toto carbasa pallio,
Suoque pinus funere perfidas
Infamat undas, et dolosas
Arguit exitio Charybdes.
Offensa ventis aequora bulliunt,
Nubes severo torva volumine
Auget timorem. fulminatis
Nox recubat violenta petris:
Lux victa nimbo desiit imbribus
Palam videri. naufragus occidit
Sol ante tempus, cum liquoris
Hesperii tumulum viator
Nondum attigisset limite debito.
Actum est carina. iam PATER occidit.
Cerno rotatum per procellas,
Ut liquidam bibat ipse mortem,
At non aberro. rursus in edito
Navis resultans incolumis loco
Tandem enatavit. vivit Heros!
Vivit io! meliore sensim


page 232, image: s256

Ridente Coelo, propitiis Notis
Iam non aperto Marte furentibus.
Absumpta navis iam propinquo
Eminuit tumulo superstes.
Praesente liber XAVERIUS metu
Ridet iocosi murmura NEREI,
Et inquieto stans tumore
Altior indomitum tumultum.
Quassemur, inquit, naufragio sumus
AEque parati, quam placido freto;
Humine, nil refert, marive
Computream, pereamve terris,
An esca fiam piscibus, aut feris;
Seu Continenti, seu veniat scapha
Spumante fatum. praeparati
Excipimus cupidam ferire,
Seu nauta mors sit flumine, seu latro
Terras pererret. stamus in orbita;
Si postulabor, ventitanti
Obvius egrediar Tyranno:
Volvatur unda navis inutilis,
Scissisque velis saucia ster ratis,
Vertiginoso dissolutus
Turbine circumeat phaselus!
Infracta nobis pectora sunt domi
Experta Syrtes, fulgura, fulmina.
Imbellium est quiddam timere.
Nil animo grave comparato:
Scintillet aer missilibus flagris,
Boentque rauca voce tonitrua,


page 233, image: s257

Fragore confundantur arces
Sidereae, petulansque Tellus:
Nocere possunt, si DEUS annuat
Nihilque possunt, si veniam neget;
Nocere non possunt volenti,
Sed timidum feriunt ruinae.
Haec prolocutus vela dicacibus
Insessa ventis distinet in sinum,
Altoque transvectus remotam
Insequitur sitiens salutem.

AD AMANTISSIMOS PATRES ET FRATRES SOCIETATIS IESU. Religiosum eiusdem SOCIETATIS Magnum esse debere in gloria DEI iuxta nomen suum.

MAgnum aliquid vulgo reputatur, nomen habere
Insigne CAI CAESARIS,
Fulmineive ducis.
Quisquis POMPEI aut STILICONIS nomine gaudet,
Hos aemulandos suscipit,
Militiamque subit,
Se trabea cingit, mercatur sanguine famam,
Editque facta Martia,
Herculis instar agit.


page 234, image: s258

Pullus ALEXANDRI Cilicos conscendit Olympos,
Reptata damis culmina,
Stareque nescit iners,
Prosequitur virides per plana, per invia Lauros
Iunctosque montes montibus
Transilit intrepidus.
AEmulus HANNIBALIS mordace domabit aceto
Rupes terebrae nescias,
Transadigetque petras.
Qui CONSTANTINOS sequitur, magnosque METELLOS,
Is provocat MAXENTIOS,
LICINIOSque truces.
Efficit hoc nomen, quamvis sub Marte profano,
Vel CAROLI, vel TILLII,
Alteriusve Ducis,
Quanto magis, qui se IESU de nomine dici
Scit, ad theatra natus est
Ardua, Virque virum est?
Quanto magis medios se se librabit in hostes,
Amore pulchri sanguinis,
Magnificaeque necis?
Dividet hastatas segetes, sordensque cruore
Non indecoro, moenia
Praecipitabit humi,
Venales reserans venas, et corporis artus
Nudis propinans ensibus
Irruet in cuneos;
Obvius adversis, trux procurare salutem
Exulcerabit Haereses,
Sacrilegosque Popas,


page 235, image: s259

Errones quaerens animos, occludet Averni
Aperta culpis ostia,
Impedietque Stygem.
Macti ergo o Socii! tantum perpendite NOMEN,
Vexilla sacri foederis,
Magnanimumque Ducem:
Illius exemplo Mundum, positasque maligno
Terras scelestas otio
Eripite exitio,
Sustentate animas ad Tartara vasta ruentes,
Plenas procellas sistite,
Continuumque mare.

Tarda hominum Scientia, Virtus ac brevis vita, universa Vanitas deploratur.

HEu! feriatos quam trahimus dies!
Quam pigritanti fonte scientiam
Haurimus, et quam lenta sero
Lux oritur vigilata Phoebo?
Laborioso robore debitum
Enucleati perficimus virum,
Rudemque vix morum Embryonem
Tempore concoquimus vetusto.
Praeclara contra germina praecoce
AEtate surgunt, gramina primulo


page 236, image: s260

Lactata Phoebo, pabulatus
Rore Crocus, lacrymisque Coeli:
Confecta paucis Lilia mensibus
Fastigiato candida stant scypho:
Ardetque festino pudore
Dulce Rosae iuvenilis ostrum,
Coeloque monstrat primitias sui
Statim coloris Vere ruberrimo:
Paucisque post ortum diebus
Capra salit, vitulusque gestit:
Defuncta nido laeta brevissimo
Alauda pennas ventilat, et volat,
Solemque adultum vix iuventam
Egrediens Aquila osculatur
Haeres dierum, luminis incola
Sorbet paterni spicula sideris,
Pronasque dedignata valles
AEthereis spatiatur oris.
Lentissimorum Rex animalium
Homo vocetur segnior omnibus:
Passus avaros ponderare
Novit iners, modicumque gressum:
Luxus, iuventae praedo domesticus,
Primaeva perdit tempora, ceu nocens
Pruina lactentem farinam
Decoquit, ingenuasque casto
In flore spicas strangulat, et virens
Elidit aevum vindice frigore,
Siccatque frumenti medullam
Virgineo moriente campo.


page 237, image: s261

At, forte longis si qua laboribus
Obtenta Virtus, sive scientia est,
Repente rursus consenescit
Dos fragilis, vitiisque cedit.
Matura si quae gratia canuit,
Morsu senectae flaccida decidit,
Afflata vento pestilenti
Emoritur, subitisque marcet
Percussa fatis. occidit ocyus,
Mortale quicquid: tempore ceu dies
Morosus hiberno soporem
Excutit, et thalamum marinum
Sero relinquit; moxque ubi splenduit
Horis pusillis, accelerat fugam,
Veloxque rursus somnolenta
Ingreditur pelagus lucerna.
Momenta res sunt. nomine temporis
Indigna Mundi corpora censeo.
Anni supersunt longiores
Orbe alio, meliorque Vita.


page 238, image: s262

AD NOBILEM DOMINUM MARCELLINUM FALCONEM. De insigni in passiones ac cupiditates proprias dominio et imperio.

ROmanas Aquilas, FALCO, licet regas
Terrarum dominans herus
Augusto solio tumens,
Quamvis purpureis plenus honoribus
Rex in compita prodeas
Cultus poplite supplicum,
Quamvis in populos imperium feras
Regnis praepositus tribus
Celso conspicuus throno,
Quamvis multicolor grex famulantium
Te circumfluat agmine,
Et servum obtineas pecus,
Ac multos numeres aere satellites,
Pluresque undique subditi
Curvo -circumeant genu:
Quamvis expedias castra potentia,
Stetque exercitus integer
Visis nutibus obsequens:
Quamvis in trabea purpurea nitens
Instar fulguris ignei
Vertas tot populos iugo,


page 239, image: s263

Nil grande, aut solidum credito praestitum.
Rex est, qui sibi praesidens
Primis motibus imperat.
Qui sternit Veneris tela domesticae,
Qui foetam tumidis minis
Iram strangulat, et faces.
Rex est, quo melior non datur uspiam,
Qui vincit proprium statum,
Naturae indomitam feram;
Qui frenat celerem providus indolem,
Ut primam choleram premat,
Et procrastinet impetus.
Iam cautum Dominae est. Corpus obediat [Reg: oboediat] ,
Regnatrici Animae Caro.
Pars serva imperium ferat.
Heres est Solii spiritus eminens
Coeli portio nobilis.
Scit se mancipium lutum:
Ancillae peragant vilia munia,
Non sordes Dominam decent.
Servi sint dociles heris.
Sub Sole hoc thronus est nullibi castior,
Quam qui iure rebellibus
Stricto sensibus imperat.


page 240, image: s264

AD S. [Abbr.: Sanctum] FRANCISCUM BORGIAM EX DUCE GANDIAE SOCIETATIS IESU RELIGIOSUM, AC GENERALEM III. Statum eius Religiosum post superatas saeculi procellas ARCAE DILUVII similem esse, praesertim ubi Sanctis rite adscriptus FRANCISCUS in supremo honorum vertice (velut Arca in Armeniae montibus) a Sede Apostolica nuper constitutus est.

FRANCISCE, quo non est generosior
Sub Sole Princeps, nobilior tuo
Sceptro relicto, quam retento,
Nobilior Duce mancipato,
Vides, ut alto culmine marmora,
Et ponderoso corpore stent petrae,
Ausaeque cognatis adultam
Sideribus sociare frontem
Ingente rupes fornice pendeant?
Vides superbos ARMENIAE tholos
Acuminato se theatro
Tollere, conspicuoque gibbo?


page 241, image: s265

Hic post resorptas Oceani minas,
Et absolutas naufragiis aquas,
Hic meta servati NOACHI,
Hic requies fuit, atque portus:
Hic prora celsis edita montibus
Sonti superstes constitit aequori;
His turribus vastas Charybdes
Despicit, irriguasque terras
Infra relictas, nec volet amplius
Sulcare fluctus, quique humili fluunt
Rivi Profundo, vel nocentes
Diluvio tumido procellas,
Sed urbis instar, quae sedet arduo
Imposta colli, fulgurat eminus
Nitente tecto, subditasque
Nauseat ambitiosa valles.
Non haec NOEMI est Arca: sed infimo
Quae celsa Mundo vita super natat
Sancita votis, stans procellis
Libera, naufragiique victrix,
Nil vorticosis laesa periculis,
Seducta nullis vita latronibus,
Ignara depresso morari
Vita loco statione montes
Prensat supremos. Scilicet eminet
Mortale supra magnanimus Status,
Terrasque calcat nauseatas,
Stat pede celsior Orbe toto.
Hinc concitatis fervidus ignibus
Domesticarum spretor imaginum,


page 242, image: s266

Et nobilis fumi, decoro
Qui veterum facies avorum
Sopore lambit, praecipiti ruis
Supra caducas impete glorias,
Unaque in arcas confluentem
AEre negas locuplete posthac
Sitire Gangem. nil Tibi cum situ,
Qui serpit infra: montibus editas
Metaris alpes, Orbe toto,
Et titulis satur abrogatis:
Inde arbitraris vulneris incapax
Orbis ruinas, regnaque mutuis
Collisa bellis, et vetusta
Fata Ducum, interitusque Regum,
Magnique spectas proelia CAROLI,
Opesque temnis, donaque GANDIAE,
AErarium Regum, Midaeque
Divitias, Chymicumque tactum;
Vili per Urbem progrederis toga,
Quem nuper ingens turba satellitum,
Currusque stipabant, et aurum
Mandere sub phaleris iocosi
Seni vehebant ordine Cyllari,
Docti peritis ludere passibus.
Iam proprio nolens potiri
Arbitrio, dominoque iure
Princeps obedis, primus ad omnia,
Quaecunque Praeses nictibus innuit,
Sagaxque odorari imperantis
Sensa Patris, faciendo pernix


page 243, image: s267

Ipsa antevertis verba iubentium:
Parere gaudens, Magnus in infimo
Laudaris, et toto Ducatu
Clarior incipis esse gesto.
Hoc summa Virtus Te posuit loco,
Quae gnara rerum, sedula gloriae
Tuae laboratrix, probamque
Sollicita amplificare famam
Te constitutum lumine publico
Exaggeravit nomine maximo,
Regnisque totis abdicatis
Ire animo dedit eminente
Per amputati funera saeculi:
Stupente Mundo praecipuum Ducem,
Plenumque LOIOLA Parente:
Dum celebris pietatis haeres
Formosus ampli filius Ordinis
Evasit, in quo pervigil ingeni
Effervet ignis, mensque toto
Foeta DEO, imbibitoque Coelo,
Intusque bullit spiritus igneus,
Natura celsa, et grandibus indoles
Constanter experrecta rebus,
Servitio generosa sacro.
At gloriarum plus tribuit Tibi
Evecta Virtus, quando Vicarius
DEI Potentis destinavit
Prodigiis meritum triumphum,
SANCTUMque dixit. supplice corpore
TE prensat Orbis Principis indigus.


page 244, image: s268

Hispaniarum TE PATRONUM
Regna vocant, colit Occidentis
Porrecta vastis tractibus India:
TE Carpetanis MANTUA finibus
Sacras ad aras provoluta
In stabilem legit Advocatum.
Io! peracta est scena. quid immoror
Impar theatro? quae vetor eloqui,
Sentire fas est: namque amantum [Reg: amantium] est
Pauca loqui, tacitoque corde
Sentire multum. gratulor inclutos
DIVO triumphos, sidereum thronum
Plaudente conscensum Senatu
Hesperio, dominaque Roma.
Sic elevatus nutibus intimis
E monte honorum respicis ad tuum
In valle reptantem Poetam
(Ceu tenuem in cremio cicadam)
Qui se, suumque e pectore consecrat
Guttante vena paupere sanguinem,
Artisque totius medulla
TE placitis veneratur aris.


page 245, image: s269

AD EDUARDUM BANDINUM. Non maiorem Carnificem, aut miseriam esse mala conscientia.

TOrmenta non sunt tam capitalia,
BANDINE, non crux, non gladius micans
Phoebo repercussus sereno,
Non rota, non mucro, non sarissa,
Non militari lancea brachio
Bis torta, non glans, quae pyrio volat
Adacta fumo, non pharetra
Missilibus gravidata telis,
Quam sit peracti conscia mens probri
Nocte inquietis anxia somniis,
Illusa spectris, quae ferino
Per latebras animi tumultu
Diris oberrant seditionibus,
Domusque pacem diripiunt metu.
Quam mallet in lustro Leonis,
Quam trepidans habitare secum,
Quisquis nocentes pectore fert acus?
Instar leprosi est, quem scabies edit;
Calcaribus semper laborat,
Et medios sedet inter enses.
Fotis in ore est, et sedet in genis
Pudor, patrato crimine proditor.


page 246, image: s270

Solo notantur saepe vultu
Stigmatici, meritique furcam.
Ad vocem iniquam quam manibus tremit
Sons, perpetratae dissimulans notae?
Quam suspicatur, si peracti
Mentio fit taciturna furti?
Se verberari vocibus omnium
Putant, molestis quos furiis agit
Rebellis horror, morsicantem
Quot quot alunt animo draconem.
Non inquietum est tam mare fervidum,
Quod copiosis refluit aestibus,
Aut olla sudans, quae perenni
Igne rubet, querulisque spumat
Fremens salivis; non ita Scorpius
Carbone saeptus se rotat in globum,
Et corpus in gyros, et orbes
Circumagit fugiens caloris.
Non tam soluta se glomerat fuga
Deprensa saevis mula crabronibus,
Serpente non morsus iuvencus,
Aut apibus stimulata vacca
Tam concitato perfurit impetu,
Quam mens probroso plena Prometheo,
Quae rosa constanti voracem
Accipitrem repetit sagina.


page 247, image: s271

HERODIS FURENTIS Et a DEO puniti PROSOPOPOEIA.

VElut repostus carcere terreo
Captivus ignis, dum sinit impetus,
Latere gestit, mancipatus
Obsequio prohibentis antri,
Et pertinaces interea coquit
Vorace gliscens ingluvie petras,
Cavatque saxosos recessus,
Et scopulos edit obstinatos,
Demum reperta liberior fuga
Effringit arctas hospitii fores,
Furitque, late publicatis
Stragibus, indocilis teneri,
Sic inquieti consilii tenax,
Timens coronae, laudibus aemuli
Offensus HERODES modestam
Sollicita tegit arte vulpem:
Latet ferocis dissimulans Lupi,
Magosque lactat regius histrio,
Dum tempus occurrat rebelle,
Nequitiae studet exerendae.
Tum vero apertus, nec patiens regi
Erumpit hostis, bellaque concrepat,


page 248, image: s272

Ardore lactentis cruoris
AEstuat, innocuaeque prolis.
Non mollis aetas carnificem movet,
Non eiulatus. Sic RATIO STATUS
Exposcit, inquit, sis Tyrannus!
Non geminos capit Aula Reges:
Mactentur ipso in semine perfido
Plantae nocentes, ne caput induant
Olim corona, destinato
Ne solio potiatur aetas:
Necdum patrato crimine sunt rei,
At perpetrando: iam satis est nocens,
Quisquis nocebit; qui futuris
Temporibus diadema carpet,
Regique certas insidias struet.
Est occupandus latro securibus.
I perde sontes, perde dira
Sacrilegae genitricis ova!
At vix peracta strage celerrima,
Et innocentum funere germinum,
Vastator HERODES ovilis
Fata luit, tenerasque mortes.
Frequens adeso corpore iam salit
Vermis popinae deditus intimae,
Exercitusque hinc inde totus
Semiputri ditione serpit:
Plenam medullam ex ossibus extrahunt
Exulcerati corporis incolae,
Carnemque convictor molestus
Stellio depopulatur omnem.


page 249, image: s273

Arrosa cerno viscera: bulliunt,
Ut putrefacti spongia casei,
Suis cavernis promicantes
Exiliunt, reciduntque vermes:
Ad ipsa cordis clausa cubilia
Se se penetrat fossor inhospitus,
Et emedullato Tyranno
Semanimes labefactat artus.
DEI cohortes, atque satellites
VERMES fuere. his adde POETICUM:
Hi viribus iunctis, et armis
In sapidum incubuere Regem,
Pergentque dentes stringere vindices
Ultore morsu, dum caro suppetet,
Dum stilla scintillans micabit
Imbre rubro, roseaque vena.

AUCTOR cum DANIELE Viro Desideriorum e fenestella sua Templum DEI versus in captivitate prospiciente Mundi ac Babylonis pericula, arma, vanitatemque considerat ac deflet.

UAh! lubricarum retia fraudium,
Et vinculorum splendida servitus,


page 250, image: s274

Quantum catenatas profana
Concutis ambitione mentes,
Et inquietos gloriolae procos
Collidis audax sanguine mutuo,
Mortisque obaerato furore
Arma quatis, galeasque misces?
Quid totus Orbis, quam pila, quae manu
Ludente sursum vapulat, et sibi
Relicta, languescente nisu,
Concidit, indocilique lapsu
Nescit supino cespite surgere,
Ni sublevetur vindice dextera?
Quid cuspidato sunt metallo
Serta Ducum, nisi senticeta?
Quid totus Orbis, qua patet in globum,
Quam glorioso nomine Vanitas?
Argenteae bullam salivae,
Quae tremulo temulenta flatu
Adversa soli discolor evolat,
Sputumque recte dixero vitreum,
Quod sole mendaci politum
Per vacuas agitatur auras.
O quam coactus corpore spiritus
(Terrestre quem nil afficit, aut movet)
Hoc Orbe vivit! mancipatum
Carcere se queritur scelesto,
Et impeditum pondere corporis,
Instar volucris, quae cavea latens
Invita cantat, lautiore
Mensa licet cumuletur esca,


page 251, image: s275

Doctoque rostro praeparat ad fugam
Sibi foramen. Sic Babylonica
VATES Palaestinus catasta
Infremuit, queruloque corde
Dulces fenestra prospiciens Lares
Fletu salutans ubere Patriam,
Solatus externum dolorem
Ingemuit Solymam Parentem:
O quam probrosis (ingeminat frequens)
Aguntur isthic tristitiis dies,
Inter ferinas nationes,
In media regione mortis,
Inter Poparum sacrilegos focos,
Arasque turpi pulvere luridas,
Et thure fumantes profano
Excubias, stygiosque mystas,
Inter Deorum monstra, veneficos
Inter Molochos, inter imagines
Longo camino denigratas,
Inter apros, hominesque porcos,
Et contumaci vertice Bubalos,
Suae tenaces stultitiae viros,
Gentemque truncis duriorem
Quam miserae capiuntur horae!
Quam feriatis terra pigerrima
Hic prostat arvis? non rubra pampinis,
Non flava botris, crapulamque
Ebria non bibit ex racemis;
Matura longis granaque solibus
Hic nulla turgent; sit licet uvidi


page 252, image: s276

Iam tempus Autumni, inquieto
Praela tument cava nulla musto.
O quam scelesto spinae erinaceo
(Proles Parentum pessima turpium)
Succrescit isthic? stat cruenta
Sente manus, vepribusque manat:
O quam coacto sub Duce barbaro
Sudore stillat frons patiens iugi,
Et ossa succo destituta
Emerita titubant medulla?
Diversa quantum stant Patriae bona?
Tellus honestis foeta liquoribus
Sitim lacessit, destinata
In spolium properante vite,
Albente messis candida tritico
Impraegnat arcas, horrea pinguibus
Distendit agris, et palatum
Fertilibus licitatur arvis:
Ibi sonorae lacte fluunt aquae,
Sylvaeque sudant melle merissimo,
Hortique abundant: condiendi
Omnis ibi genii apparatus.
Haec ille secum vir Babylonica
Vinctus catena. sed gravius iugum
Ferunt, beata servitute
Quot quot amant, inhiantque Coelo,
Unique gaudent se date Numini.
Quam terra sordet mentibus editis?
Quam nauseatis se queruntur
Vallibus implicitos teneri?


page 253, image: s277

Sursum e fenestris prospiciunt globum
Stellis frequentem, grande palatium,
Rectaque suspirant negari
Huc aditum, volucremque metam:
Rident strepentem militia locum,
Et inquietos Regum animos stupent,
Quos audiunt armis cruentis
Dividere, aut spoliare Mundum.
Terrestre quam nil Mentibus his sapit,
Illisque terra haec non satis est ferax,
Fructusque spernunt? pinguiores
DOROTHEAE meditantur hortos.

AD EDMUNDUM ALANUM ILLUSTRIS IUVENTUTIS MORUM PRAEFECTUM. Saepius Studiosis recreationem concedendam esse.

SI cupis laetos animos, ALANE,
Vividi largam genii iuventam,
Crebrius pubem sinito virente
Ludere prato:
Vere praesertim, meliore Sole,
Cum parit Tellus genitrix venusta
Floream gentem, viridesque stellas
Seminat agris.


page 254, image: s278

Praestat, in campis iuvenem occupari,
Quam domi longos iterare rhonchos,
Aut colos inter pigra femininas
Ducere fila.
Praestat, in campis pila scipione
Vapulet, quam si petulante ludo
Misceant chartas, varioque signa
Picta colore
Fervidi lucro socii, vel aegro
Aleas iactent animo bibones
Saucii damno, sterilique casu
Ossis eburni.
Tempus est libris. mora constituta
Palladi lege est. ubi literatae
Clepsydrae fluxit sabulum, labores
Finiat hortus.
Sic docet pullos Aquila irretorto
Praeditos vultu: via Sole viso
Quando confecta est, patrio reponit
Provida nido.
Quicquid intenso studio laborat,
Tempus alterna redimat quiete.
Fessus incurvum quoties iuvencus
Ponit aratrum?
Non equus semper comedit molestum
Rictibus frenum, properansve currit,
Ducit accepto stabulo sonoros
Bellua rhonchos.
Ipsemet Phoebus spatio diurno
Lassus ignitas moderatur horas,


page 255, image: s279

Strenuos quando fluvio caballos
Tingit Ibero:
Arcus intentus vehemente chorda
Rumpitur tandem: mola concitato
Alveo currens quoties recusat
Mobile saxum?
Nauta non semper tumidum procellis
Findit audaci pelagus carina:
Fracta longinquus reficit viator
Membra quiete:
Non faber constans Siculo camino
Fulmen irato fabricat Tonanti,
Saepius fessos piceo lacertos
Ponit in antro;
Igne non semper rutilat, nec atris
AEtna scintillis inimica fumat.
Est suus flammis modus, et severis
Meta favillis.
Impium est, pigro, fateor, ligari
Desidem somno, tacitae propinquum
Stare fornaci, tepidove lecto
Perdere soles:
Sed tamen libris (velut ales ovis)
Incubet nullus: solidos labores
Misceat lusu: domet erudito
Otia cantu.


page 256, image: s280

Libido DUELLANTIUM [Reg: BELLANTIUM] pro re prorsus exigua, severissimis Ecclesiae sanctionibus iure fulminata exagitatur.

O quam probrosa luce micat stylus,
Iuratus hostis lambere sanguinem,
Campoque certus cuspidata
Stare acie, gladioque stricto,
Dum provocatus concidat aemulus.
Pro puncto honoris (quam tenui nuce!)
Indicitur vindex macellum
Alterutro rutilans cruore.
Si forte gestu supplice pileus
Non sat profundo corpore motus est,
Contemptus in campum citatur
Funereo luiturus ictu.
Glandes parantur. mors placet ignea,
Confecta plumbo. iam pila funditur
Emissa probroso canali.
Ambo cadunt pugiles honoris,
Famaeque servi. parte alia vigent
Turpes amores, intolerabilis
Vitae Tyrannis, qua proterva
Vadit in exitium iuventus.
Petulca saepe est femina nobilis
Fusi cruoris causa, procus procum


page 257, image: s281

Deposcit ad mortis palaestram
Iudice praevaliturus ense.
Suspecta vultus fulgura saepius,
Unusque nictus fronte brevissima
Vibratus in notas fenestras
Sanguineum instituit lavacrum.
Amore sacci vermibus in cibum
Olim litandi, et ridiculae cutis
Sanguis propinatur machaeris,
Pectora dilapidantur ense:
Pro Capra olente, et corpore sordido,
Vilique massa, pro specie levi
Cras desitura prodigatur
Nobilium cruor hostiarum?
O Martem ineptum! pro Patriae bono,
Focis et aris, moenia cum tremunt
Instante Turca, cum saluti
Odrysius minitatur hostis,
Et iam propinquas diripit Insulas;
Devota morti corpora nulla sunt,
Nec aere conductus parato
Miles adest numero frequente,
Licet rogatus; castra peculio
Inuncta desunt. quisque timet cuti,
Oditque sulphur militare:
Plurima pro meretrice pugna.
Si persecutor, si DIOCLETIUS
Petat cruoris flumina pro Fide,
Siccata vena est: ne micantem
Vel nimia feritate guttam


page 258, image: s282

Feret NERONIS tota protervia.
Idola curvo muta colent pede,
Thus immolabunt, ceu carerent
Sanguine, quem Fidei litarent
Ter glorioso vulnere sordidi.
At si profanae causa cupidinis
Emergit, in sicas et hastas
Intrepido properatur auso.
Qui ne vel unum pro Duce, pro grege
Novere ferro plectere pulicem,
Foetente totas pro Luperca
Conglomerant acie cohortes.
Exulceratas aspice Tigrides,
Torvosque tauros: totus homo flagrat,
AEtnaque fumans turbulenta
Persequitur vetitos amores:
Accensa vibrat copia sanguinis,
Heparque saevis fertile pustulis:
Ferociunt venae canali
Caeruleo, rapidaque flamma
Ignes aluntur. Vertite Classicum,
Verumque honorem sanguine quaerite.
Inglorios belli gigantes
Relligio volet apparare
Suis triumphis. Pro Superis mori
Est gloriosum, fundere spiritum,
Ferroque transacto decorum
Magnae animae reserare pectus,
Castum cruorem porgere [Reg: porrigere] Lanceis.
Quid vos iuvabit frons meretricia,


page 259, image: s283

Putens cadaver? quid flagranti
Vendita mens meretrix camino?

AD HERIBERTUM RABONUM. Ut a Gastrimargia abstineat, morbosque ex ea provenientes evitet.

ABstine bolis, acieque vini.
Quod sapit, crebro male digerendum est,
Principes mensae stomachi culinam
Pondere frangunt.
Crapula toto nihil est in orbe
Foedius. morbi, calidaeque febres
Inde nascuntur, gelidoque crudus
Rore catarrhus,
Pulmo decoctus, nimiis culullis
Pectus accensum, iecur igne tostum,
Phlegmatum turpis sanies, anhelae
Lucta salivae,
Atque ventosa lue Tympanitis,
Pestilens hydrops sitiente lingua,
Calculus mordax petulante scindens
Viscera serra.
Vendita est pomis hominum propago,
Et gulae cessit. tenui merenda


page 260, image: s284

Constitit Mundus. male olente pulte
Veniit Esau.
Si velis multas numerare Lunas,
Victita parcus, tenuesque mande
Sobriae terrae moderatus herbas,
Atque legumen.
Vita radices epulata longum
NESTOREM vixit: iuvenes vorando
Perditi plures obiere vernam in
Limine mortem.
Quid gruis collum iuvat, et platea
Gutturis longa, patuloque tardus
Calle traiectus cibus? an perennes
Durat in annos?
Transitus multis bibuli palati
Constitit charo. numeroque plures
Doliis hausti reperere mortem,
Quam maris undis.
Interit lauta sapor omnis hora:
Sputa succedunt, liquidaeque faeces,
Flavaque exundat procul hinc relicto
Litore bilis:
Sordidam ructat barathro Mephitin
Bacchus hesternus vomitu propinquo:
Nausea languet stomachus, gravatus
Mole ciborum.
Rancidae nubes cerebrum fatigant
Ex heri poto resides Falerno.
Circumit fessum caput, et reclini
Pondere nutat.


page 261, image: s285

Cur flagellatur [(transcriber); sic: flagellatut] mare? cur frequenti
Pisce squamosi spoliantur amnes?
Cur peregrinis adipata stant con-
-vivia pernis?
Non satis lautum est, nisi mille constet
Prandium numis; nisi maceratis
Poculum gemmis onerent, et aurum
Sorbile potent.
Quo gula ascendit rabie vorandi?
Quo nocens luxus venit helluando?
Depeculatur fera dira totum
Crapula Mundum:
Coniuges binos, nitidos Smaragdos,
Integri Summam CLEOPATRA Regni
Gratiam Magni licitata Sponsi
Solvit aceto.
Ni sit aestiva tepidus Lyaeus
Ante crystallo quater elevatus,
Non sapit, quamvis hyemalis aestus
Atterat annos.
Crede. non longos, HERIBERTE, soles
Helluo vivet, madidusque potor.
Finiet cursum Palinurus alto
Mersus Iacho.
Quot procellosus tumulavit haustus,
Quos senes olim nivea verendos
Fronte spectasset populosa seros
Patria Cygnos.


page 262, image: s286

AD PRAECLARISSIMUM SAECULI NOSTRI ARCHITECTUM LAURENTIUM BERNINUM. Nova ipsius et artificiosissima fabrica Romae Templo Principis Apostolorum continua praedicatur.

SIleto Memphis Pyramidum tholos,
Celsosque muros nubibus aemulos,
Audaxque marmor sumptuosis
Turribus, et capitosa saxa
Evisceratis montibus eruta,
Matrisque abortus Deucalioneae
Ingente conceptos parente
In penitis uteri fodinis.
Sile Corinthus prodigium Deae,
Molemque Templi, spectraque inania
Sublimium quondam petrarum,
Et lapidum pretiosa frusta:
Ne literatas emeritis notis
Iacta Columnas, quas senium vorax
Invidit annis posterorum,
Nec lacerum fabricae cadaver
Verbis recense magnificis: ruit.
Mirare ROMAM, quae nimio situ


page 263, image: s287

Gravare terram, ponderosis
AEthera sollicitare conis,
Miscere terram nubibus, et Sacrum
Inferre Stellis ausa caput, novum
Metata, BERNINO Magistro,
Prodigium est, fabricaeque monstrum.
Quae Templa cerno marmore lubrica,
Et nupta Coelo? non Salomonia
Fundata tanto constiterunt
Robore, conspicuoque luxu.
Palude quae sunt tecta Corinthia
Olim Dianae condita, non pari
Fulsere cultu, nec superbus
Marmoreo tumulus cothurno.
Passim Columnis quae gravitas inest?
Quam molis ordo est nobilis? optico
Errore mentitur dolosa
Compositis series Columnis:
Porrecta vasto pegmata stant foro,
Et torta curvo fornice culmina,
Laboriosis texta spiris,
Artifici variata scalpro:
Testudo miris concava flexibus
Scandens in altum mole sibi obvia
Incumbit alternis Colossis,
Multiplici camerata concha.
Nil tale Mentor, nil Phydias sagax
Orbi tuendum protulit. Italus
Nil tale vidit. tam peritam
Non posuit BONAROTTA molem.


page 264, image: s288

AEterna stabunt atria saeculis
Examinato freta loci situ,
Auctore tanto gloriatae
Artificem statuae loquentur.
Quamvis minacis fluminis impetus,
Aut impudentum [Reg: impudentium] seditio imbrium
Conspiret in molem, perenni
Illa minas refugas theatro
Ridebit altum. Stat PETRA proxima,
Invicta toto machina Tartaro.
AEternitati fabricari
Egregium sinite Architectum.

AD THEODORICUM WERIBTUM AMICUM SUUM, TRACTANDORUM ANIMORUM VIRUM PERITISSIMUM. Fructum Animarum Auctor ipsi gratulatur.

FElix, qui placidis clavibus utitur
Ad mentes hominum! Sponte serae cadunt,
Sublatoque patent cardine pectora,
Si Iudex sit amabilis.
O quot sacrilegis iudicium labris
Illud conficitur, si sedeat loco


page 265, image: s289

Austerus monitor. sponte fatebimur,
Si nacti Medicum sumus.
Non hic fulmineis est locus AEacis,
Non iudex vehemens hic Rhadamanthus est.
Non res hic agitur robore Testium:
Nemo sanguine cogitur;
Qui causam dirimit, non odio flagrat,
Ulturus vitium saevit amoribus,
Arcanoque foro transigitur pudor
Vinctus difficili sera.
Non isthic querulae verba potentiae
Exaudire datur, nulla tonitrua,
Sed nutus placidi, et sidera prospera
Sella propitia micant.
Talis CHRISTUS erat, quando Puerperam
Absolvit facilis censor adulteram.
Qui peccata reis eluit, AGNUS est
Miti candidus indole.
Hunc Tu consequeris passibus aemulis.
Id frons explicita suda modestia,
Et miti residens ore benignitas
Vultu composito docet.
Quis candor niveae proditor indolis,
Et mores teneri? quam modus innocens
Pertractandi animos, quae probitas Throni
Sacri nobilitat Virum?
AEqualis resides omnibus omnia,
Dum Iudex pater est: alloquio reos,
Ceu Magnete trahis ferrea pectora,
Et praedas abigis sacras:


page 266, image: s290

Alas intrepidas omnibus explicas:
Ceu gallina parens, quae sobolem fovet
Patrono gremio, Tartarei vafras
Arces Accipitris manus.
Ad Te confugiunt pinguia crimina
Huc usque indocili tecta silentio.
Ad Te luxuriis sordida confluunt
Conferto ordine pectora:
Expurgas timidis pectora scrupulis,
Ne mentem scabies intolerabili
Pruritu laceret: solicitam caves
Blando consilio lepram.
Te Coeli saturis ignibus ebrium
Lucrando sceleri praeposuit DEUS,
Qui pulchras animas faecibus erutas
Inscribis rutilo Polo.

AD R. P. [Abbr.: ?] BEATUM AMRHYNIUM SOCIETATIS IESU IMPETRATA MISSIONE SINICA IN INDIAM PROFICISCENTEM ANNO M. DC. LXXII. PROPEMPTICON.

COgnito vixdum calefacta Sole
CHINA perfracto reserata muro


page 267, image: s291

Nuper Europae tacitam locuta
Fertur in aurem.
Summa verborum fuit: ut volentes
Ultro ad externas penetrare Gentes
Prodigos largi socios cruoris
Mitteret Indis;
Vineam dixit sibi stare magnam,
Fertilem botris, saturisque gemmis;
Consitos alba Cereris medulla
Ningere campos:
Rura propenso titubare culmo,
Ire in assensum reverente nutu
Supplices spicas, Fideique sponte
Velle subesse:
Se tot, ac tantos, ait, invidere
Nobilis venae Pugiles Sorori,
Et tot Heroes propriam paratos
Ponere vitam:
Mitte non paucos mihi (subdit illa)
Nullus his terris erit otiosus;
Ampla Sinarum Regio patente
Didita tractu est:
Mitte non paucos: nihil obstinatis
Hos Viros prodest adhibere Sectis.
Haeresi duri capitis relicta,
Mittito nobis.
Non deest Sinis reverens voluntas
Mollior prona nive. paucitate
Hic laboratur, neque sunt parata
Lege magistri.


page 268, image: s292

Annuit votis Soror, et petitos
Pacta Doctores Fidei, BEATUM
Caeteros inter voluit Sodales
Ire priorem.
Macte felici decorate Sparta,
Praeco divini generose Verbi!
Naviga prosper, fidei metallum,
Buccina legis!
Nympha coelesti rubicunda fuco
Prodromo Phoebum radio salutans
Aureos pectat tibi flente vultu Au-
-rora capillos:
Ne tibi largis vitiata nimbis
Lippiens nubes maculet sereni
Aeris risum, violetve coeli
Crapula Solem:
Aura Cygnaeis spatiata pennis
Suggerat molles animosa flatus:
Sirium mactet calide latrantem
Mitior Eurus:
Sibilet blando Zephyrus cachinno,
Si gradi terra dabitur, molestum
Umbra sylvestri fabricata tecto
Leniat aestum:
Pluma substernat famulata sacris
Aream plantis, facilemque passu
Laneo callem, teneramque Tellus
Provida ceram:
Si peregrini pelagi modesto
Fonte laberis, spatiosus undis


page 269, image: s293

Serviat Ganges, famulusque planis
Fluctibus Indus:
Offerant se se geminis iocosae
Mira Naturae monimenta [Reg: monumenta] ripis,
Blandiens visu situs, et placente
Structa theatro
Terra succedat, liquidique fontes
Roscidis musco viridante labris;
Nobiles petrae, laqueata vasto
Culmina topho:
Obstrepant picto volucres colore,
Musicam linguam nemorum histriones
Exerant, quotquot tremulam loquelam
Cantibus aptant.
Macte ferrato clypeate corde!
Ito Patronos numerande nostros
Inter insignis, variaeque sortis
Candide ludo:
Vade collega RAPHAELE cinctus:
Astra confertis onerato Sinis,
Utque praeclara es celeber Mathesi,
Sidera monstra.
Si gravis non sum, Superique faxint
Arbitri rerum, trahe me sequacem:
Ad profundendum cupidi cruorem
Ibimus Ambo.


page 270, image: s294

AD OLCORNUM MESSALINUM. Cum se Praetoris, Iudicisque officio abdicasset, ut sibi ac DEO viveret.

O Te beatum prae reliquis Virum!
Ponis molestam tergore sarcinam,
Ne iudiceris, iudicare
Desinis, officioque cedis,
Posthac silenti deditus angulo
Acturus horas absque negotiis,
Fori tumultu liberatus,
Aere liberiore vescens
Tibi vacabis pace domestica
Libris sepultus. Quam cuperem viros
Plures fugaces conspicari,
Et vacuos titulis Atlantes?
Exosa res est surgere caeteris
Excelsiorem, plectere subditos.
Curae molestae, tetricique
Impediunt hominem labores
Gnavum regendi. iam timet, et tremit:
Iam concitatis invehitur minis:
Iam mille respectus volutat,
Et varias meditatur artes:
Interpretatur: corrigit, increpat:
Malagma rursus vulneribus parat,


page 271, image: s295

Ulcusque muco purulento
Sanat hians meliore verbo:
Subinde frendet, fulminat, et tonat,
Sontesque carpit: dissimulat modo,
Studensque personae, iocatur
Cum Nemesi, cohibetque libram:
Omnes amicos optat, et unicum
Ex mille forsan rarius invenit:
Iam deprecatur: iam potentis
Officii resonas severo
Honore claves concutit, et reis
Sceptrum minatur: tinnit in auribus
Exerta cum pompa potestas,
Diffugiunt animi pusilli,
Ceu viso edaci vulture pulluli,
Uncove catti pollice musculi.
Omnes timentur, vix amatur
Unicus ex numero Imperantum [Reg: Imperantium] ,
O quam dolendus iudicis est status,
Et quot quot alto munere praesident1
Subesse praestat, quam praeesse:
Est melior bonus Urbe civis,
Quam Dux superbus. nutibus omnium
Passim notantur, qui specula sedent,
Ceu bubo, si Phoebo micante,
Deque die statione prodit,
Repente denso cingitur alite,
Multusque rostro vindice pungitur.
Plures in annos contumaci
Mente sedet Nemesis cicatrix,


page 272, image: s296

Inflicta quondam plaga levissima,
Offensa longum servat aculeum.
Sortem Regentis, MESSALINE,
Sole vides prope clariorem,
Deflenda quam sit, dignaque res fuga.
Prodesse pauci cum nequeant, volunt,
Praeesse iactant, ambituque
Praecoce diripiunt honores,
Fumisque vivunt. Fessus inanium
Fastigiorum pondere CAROLUS
REX atque CAESAR, vanitate
Ipse satur procul abdicavit
A se coronas, sceptraque pluribus
Gravata Regnis: celsa palatia
Valere iussit, feneratus
Sub modica sibi tempus aede
Transcripsit astris vasta negotia,
Coeloque vivens, ac sibi, spiritum
Lauta saginans servitute,
Expoliit [Reg: Expolivit] pietate mentem:
Nimirum acuto lumine perspicax
Nil aut favores, aut genus, aut opes
Virtute neglecta valete
Vidit, et ingenium caducum
Inesse vanis sensit honoribus,
Quos ipse posthac ter pede proterens,
Spretaque maiestate sceptri,
Est oneris gravitate mensus:
Qui bellicosis vultibus igneas
Duxit cohortes, et Numidum truces


page 273, image: s297

Gentes, rebellantesque Coelo
Haereticos tutudit, secundo
Bello subactam messuit Africam,
Is gloriosum deposuit Sagum,
Et Regna fastidita viles
In nebulas cito desitura.
At quanta Mundi portio munus est,
OLCORNE, longo tempore quod geris,
Si CAROLINO conferatur
Imperio, Hesperiaeque Regno?
Felix relicto sed tamen ambitu,
Mentisque gibbo, liber aculeis,
Curisque (quae sugunt medullam
Ossibus, exanimantque somnum)
Iam, MESSALINE, es liber honoribus.
Perge arrogantes spernere glorias,
Teque inquieto lubricarum
Emporio clepe Curiarum.
Contempta Virtus divitibus fere
Sub tecta posthac se sacra conferet,
Domique privati penatis
Limite dissimulata vivet.


page 274, image: s298

AD D. [Abbr.: ?] CAECILIAM PATRONAM SUAM DULCISSIMAM APEM ARGUMENTOSAM AB ECCLESIA APPELLATAM. In illa Ecclesiae verba: CAECILIA Famula TUA Quasi Apis Tibi Argumentosa deservit.

VIrgo Phonasca, et Superum Organaeda
Postulat dudum sibi Vatis artem:
CAECILI canto, mihi cantat illa,
Virgo Poetae,
Virgini Vates. sumus instituto
Ambo cantores. mihi concinenda
CAECILIS. duram facit optionem
Musica Virgo.
Virginem laudem cythara? Poetae
Iam Lyra talem cecinere plures.
Martyrem laudem? cecinere plures
Martyra Vates.
Est APIS Virgo mihi nominanda.
Suave mel nomen redolet. fragranti
Gratia plena est, et odore Virgo
Plena pudico.


page 275, image: s299

Innubae gnarus populator aurae
Ales Hyblaeis operosus agris,
Florei praedo nemoris virentes
Convehit herbas:
Mole membrorum minor, arte maior
Pabuli miri faber officinam
Roris exercens, lacrymasque Solis
Mane requirens,
Antequam mellis coquit esculenta,
Exit in campum vagus: erudito
Consulit rostro documenta florum;
Inde labori
Pistor accinctus, genus auspicatur
Roscidae cerae, piceumque rorem
Arte molitus subigit fragrantem
Nectare viscum:
Dum coit molli dape pix odora,
Innubae cellae redolent, pudici
Coniuges fragrant. Cypridis maritae
Nulla libido est;
Virgines perstant volucres, et omnem,
Ni sit innuptus, thalamum recusant,
Casta vernanti rata sunt pudore
Mellea Regna.
Talis intacta mea mente Virgo
CAECILIS, talis fuit, expoliti
Sponsa candoris, licet illa nupta
Virgo marita.
Angelum floris, niveaeque carnis
Nacta custodem, tenuit decorem


page 276, image: s300

Integrum labis, minimoque puram
Crimine mentem.
Illa divinam meditata Vitam
Per sacros libros volitare docta
Contulit succos, et Apum secuta
Nobile munus
Mellei Virgo genii, profanos
Arcuit fucos, studiosa florum,
Atque virtutum virides amavit
Numinis hortos.

Solus homo libertate sua abusus DEO inter Creaturas ceteras Rebellis, et contumax.

STellatis choreis aethereae faces
Pridem lege ratas excubias agunt,
Mendicos radios Cynthia Cynthio
Acceptos docilis refert:
Si Sol Hesperiis it cubitum fretis,
Decurso spatio, quo sat habet sopor,
Rursus conspicuum tollere verticem
Festinat roseo toro.
Nunc terrae Boreas conglaciat sinum;
Nunc laxant Zephyri, quod riguit gelu:
Nox, lux, bruma, calor, Sirius, et Caper
Alterna subeunt fuga.


page 277, image: s301

Non exhausta putes fluctibus aequora,
Quando se profugis aestibus elocant;
Post horas redeunt flumina, quae cavas
Fossas ante reliquerant.
Quae Mundi solido Conditor ordine
Fundavit, posito limite permanent.
Parent Artificis cuncta. nihil datur
Audax, quod renuat iugum.
Fiunt, quae placida lege iubet DEUS.
Necquidquam ingenium Numinis, aut statun
Divinorum operum torseris. omnia
Firmis stant adamantibus:
Quicquid Sol volucri circuit orbita,
Ex nutu aethereo pendet, et illico,
Quicquid praecipitur, molle, vel asperum,
Iurato obsequio facit,
Unum est, quod stolido se clepit ambitu,
Et sternax domino subtrahit a iugo.
Libertas hominis cedere contumax
Legi saepius obstitit.
Hac creti silicis perfidia, rei
Coelum ipsum petimus stultitia, manus
Armatas alapis inferimus DEO,
Divos ense lacessimus;
Nostris insipidi moribus optimos
Metimur Superos, et vitiis suam
Laudem dividimus, ceu bene facta sint,
Et plausus deceat malos.


page 278, image: s302

Fons AUGUSTI Caesaris ante CURIAM AUGUSTAE VINDELICORUM magnificentissimo opere collocatus laudatur.

FOns Tu nobilium gloria Fontium
Pridem CAESARE a clarus imagine,
AUGUSTAEque decus, qua spatio forum
Se vasto explicat ambitu.
Plena est ingenio saltilis aequoris
Divisa in choreas unda: liquentibus
In sublime furens cogitur anulis
Centum erronea torquibus:
Crispis ludit aquis, perque foramina
Eluctata sitis lubrica fortius
Ascendit tremulo fluminis halitu
Respirans nitido freto.
O Fons siderea purior Iride!
AEstum marmoreo qui perimis gelu,
Latratamque pigro VINDELICAM Cane
Formosa recreas aqua.
Curvat fons liquidum flumine fornicem,
Succoque artifici, ceu fugerer, fluit;
Mox undas revocans turgidus exules,
Compensat refugum mare.
Fons, potabilium Regie Fontium,
Qui das virgineae pocula crapulae,


page 279, image: s303

Te Nymphae vitreo depereunt vado,
Et Sponsum sibi postulant.
Sirenes alium non sibi coniugem
Prensant, ipsa Thetys Suevica cum sua
Huc Aula remeat, dulcibus ut labra
Crebro fluctibus eluat.
Non te vincit honos, famaque gurgitis,
Quem pennatus Equus protulit ungula.
Crystallo residet non Heliconio
Tam dulcis sapor inditus.
Ingens magnifica pegma crepidine
Praestans materia est; ars melior tamen
Excedit pretium marmorei scyphi,
Quo castum speculum natat.

AUCTOR cognita rerum vanitate ad caelestia se transfert.

QUid tandem in Orbe est, quod placeat probis,
Quod non edaci tempore carpitur?
Quid tam perenne est, quod ducentis
Flore suo lapidescat annis?
Praetervolantes hora vorax dies,
Et septimanas ambedit integras,
Praedatur annos, et molesto
Calvitio populatur hortos;


page 280, image: s304

Quando stat annus mersus Aquario,
Et friget alba tempus epomide,
Quando coarctato liquore
Bruma solum glaciale spissat:
Ipsa abligurit denuo saecula
Tristis senectus. celsa Palatia,
Regumque sedes, et potenti
Fulta situ spoliat theatra.
Formosa quantum non facies placet
Procata mentes? sed furia est brevis,
Et vis amoris, cum repente
Frons tetrico caperatur Uro:
Ostende vultum sub scrobe floridum,
Illamque monstra tu mihi purpuram,
Pro qua decennali per astum
TROIA rogo nigra conflagravit.
O sumptuosae Larva cupidinis!
Megaera quantis constitit ignibus
Haec una? num tantum macellum
In patriam liceat puellae?
O vanitatum maxima vanitas,
Quiddam, perenni quod rigeat statu,
Ferro trilici fabricatum
Quaerere sub ditione Solis!
Ullusne cantu vincit Aedonem?
Unius at vox filia mensis est:
Maio sepulto conticescit
Mel volucrum, nemorumque Siren,
Quid purpurata bellius est rosa?
Quid liliata pulchrius est nive,


page 281, image: s305

Quando repandis sena lingua
Se foliis oculo propinat,
Et intuentum [Reg: intuentium] lumina fascinat.
At pulchritudo haec casta brevissima est:
Paucis diebus forma pallet,
Emoritur populosus hortus.
Tandemque quid sunt divitiae, suis
Falso nitentes lumine cistulis?
Constante quid prodest labore
Indigenas trahere amne gemmas?
Interque gazas stare domesticas
Fulgorem inanem? Mercurius venit
Usus tenebris, corrogatum
Nocte rapit tacita metallum,
Emptosque tantis saepe periculis
Secum lapillos ire latro iubet.
I, quaere Divinos: quis ille,
Qui nitidam tibi clepsit arcam?
At esto: nullos Accipitres dari,
Manusque curvas. Morsne peculium
Tibi relinquet? te sepulto
Cuius erunt bona comparata?
O nundinatrix pessima Vanitas!
Quam fraudulentis mercibus obruis
Tuos ementes? quam clientum
Prodiga depopularis orbem?
Natantem in auro et divite purpura
Cur civitatem, quae Superos beat,
AErario Mundi relicto,
Non cupida licitamur arca?


page 282, image: s306

Dixi: relinquam terrea. res habe
O vanitatum maxima Vanitas!
AEterna quaeram, nec deinceps
Tam luteas agitabo curas.

Laus PATRUM Societatis IESU ob laboriosam iuventutis instructionem, ac Barbarum Gentium conversionem.

HI sunt, qui iuvenes efficiunt viros,
Dum magnis teneram sumptibus ingeni
AEtatem artibus imbuunt,
Ceu testam figuli novam:
Qui rauco calidi pulvere classium
Partum incompositum linctibus impigris,
Et castis poliunt labris
Cum primus madet Embryo:
Annosa stabiles qui Patientia
Centum cum pueris taedia devorant,
Dum sculpant aliquid trabe,
Et vas compleat artifex.
Hi sunt, qui proprio sanguine prodigi
Trans Indos abeunt, ut patulum novis
Coelum Messibus impleant,
Illicque horrea construant:


page 283, image: s307

Hi sunt, qui solido marmore pectoris
Non Orcum veriti Tartara provocant,
Ditisque Imperium, suis
Armis comminuunt stygem.
Hos Virtutis honor semideos Viros
Excerptos populo sculpsit ad ardua,
Fecitque officiis pares,
Terrarumque negotiis;
Heroes genuit, quos voluit suos,
Supra terribilis regna tonitrui
Erectos animo mare
Iussit spernere vilia.
Ceu IOBUS domitor Sortis, et helluo
Fortunae implacidae, stans pedibus super
Calcavit timidam stygem,
Sic hi Tartara proterunt:
Vadunt in gladios impavidi truces
Hinc illinc pluvio sanguine roscidi,
Contemnunt animae lucro
Vitam, quam Genitor dedit:
Pergunt per medias impete Lanceas,
Ut servent animas, quas sibi destinant;
Centum si spolio ferant,
Laeti mille alias petunt:
Nil ipsos retinet, quo minus in neces
Se se praecipitent; alliciunt sitim
Formosa ense pericula:
Hydropem amplificat cruor.
Gaudent in rigidos vadere Barbaros:
Campestresque Scythas, per Geticas nives,


page 284, image: s308

Se trudunt, per acinaces,
Ut servent animam unicam.
Sic LOIOLA iubet Vir solidissimus,
Ingentisque tubae praeco XAVERIUS,
Quos pridem nimius sui
Divis inseruit labor.
Quid sacri memorem nomina stemmatis,
Et quos posteritas transferet in Deos,
Centum magnanimos Viros
MASTRILLOS, SPINOLAS, FABROS?
Qui non solliciti vivere, sed mori
Contempsere animo vasta pericula,
Et stricti gladii iubar,
Irati furias maris.
Gens haec magnificis opprobrium DEI
Sceptris antetulit, deliciis cruces,
Claro scommata Nomini,
Vitae purpureas neces.
Id Tellus Iaponum sponte fatebitur,
Quae nostris toties uncta cruoribus
Admirata animos mares
Visis erubuit rosis.


page 285, image: s309

AUCTOR deplorat perditissimum Orbis statum post tot supplicia et poenas non correctum.

CRiminum Vindex licet in nocentis
Incolas Orbis pluerit Charybdin
Imbre communi, liquido sepulcro
Nil tamen actum est.
Ira scintillans Superum, nec AEtna
Decidens astris piceo lavacro
Carneos mores stitit impiorum
Depluus ignis.
Massa succrevit scelerum, parique
Rursus incedunt pede, sicut ante
Saeculo Lothi. nequit expiari
Sulphure Mundus:
Accipit vires inimica vita
Ex DEI poenis. quotus esse iustus
Post tot eversos satagit trisulco
Fulmine vicos?
Priscus errorum color, atque vultus
Post aquam et flammas, eademque frons est.
Legibus nemo sapiente latis
Iudice paret:
Nam quibus Tellus gemit aegra probris,
Dum fames lucri, vitiis ministrans


page 286, image: s310

Omnibus robur, studet obsoleto
Nubere ventri,
Perque calcatos miseros Achivos
Imminet vulgi spoliis, et audax
Plebis expresso sua de racemo
Pocula tingit.
Plutus Astraeae Solio potitus
Iura Pupilli licitatur aere,
Atque venalis fidei propola
Lancibus unctis,
Vota dispensat potiora numis
Immemor causae, sitiens rapinae
Innocens damnat iugulum ad machaeram,
Pectus ad ensem.
Nec sitim partis pretiosus hydrops
Placat. in terras alio calentes
Sole se transfert, ut ibi tumescat
Euclio morbus;
Nobilis venae scatebras avarus
Effodit melles: ibi, Dite viso,
Fossor expallens trepidat metallo
Concolor albo,
Nec sitim abrumpit, sed it obstinato
Ad Stygis portas gladio, propinquam
Tartaro glebam violans ligone
Quaeritat aurum.
Impius livor scabie scelesta
Totus exesus, facieque torva
Proximi sortem speculatus, atro
Ringitur ore:


page 287, image: s311

Euclio dicit macer: AFFER, AFFER!
Turgidis quamvis scateat crumenis,
Nescit expleri, rabidisque spebus
Devorat Orbem.
Quis scopus tandem Veneri? impudicae
Hinniunt Urbes, veluti salacem
Mulus ad mulam. quota, dic, Virago est
Sospite Lauro?
Mentis abstrusas maculas silebo
Cognitas soli speculae Supremae.
Has DEUS novit. Satis est, aperta
Probra notasse.

Cum Peccatorum in hac terra felicitatem expendens In illa verba Psalmi 36. vers. [Abbr.: ?] 36. incidisset: Vidi impium superexaltatum et elevatum, sicut CEDROS LIBANI, et transit, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus locus eius.

FUndata Sors est prospera sontium,
Affixa clavis, ne fugiat procul:


page 288, image: s312

Nam, quicquid optant, consequuntur,
Quicquid avent, referunt scelesti:
Maiora votis possidet impius;
Farta crumena, coniuge, liberis
Domoque plena dignitatum,
Deliciis fruitur trecentis:
Lauta sagina vescitur, et dape,
Habetque in annos plurima plurimos
Parata cura providenti,
Ne minima sibi desit hora.
Iustus vicissim corripitur malis
Plus quam ducentis: vellitur, angitur,
Luctaque Fortunae sinistrae
Fessus, humi moriturus efflat
Vix non supremum carcere spiritum.
Non terra mendax, non Superi favent,
Nullumque sub Phoebo tribunal
Propitium miser experitur;
Contemptus Aulis, ceu lacerae solet
Cento lacernae, spernitur, et ioco
Exsibilatus fit facetae
Materies inimica genti.
Hanc conspicabar gliscere fabulam
Passim per Urbes, oppida, praedis,
Ubique lactari selectos
Deliciis, titubare iustos;
Sinistra cum mens, sed pede laneo,
(Ut omnis effrons assolet Haeresis)
Irrepsit in pectus, profanam
Fraude tegens reverente vulpem;


page 289, image: s313

Num providentis consilio DEI
Mundus subesset, qui sineret premi
Tot innocentes, anne iustus
Arbiter is foret, atque Praetor,
Qui perpetratum sterteret ad nefas
Oblivioso nescius otio?
Num forte Personae studeret,
Et sceleris melior Patronus,
Quam munerator Iustitiae DEUS
Recte Supremi munera Principis
Obiret in Mundo regendo
Supplicii piger executor?
Haec cogitabam, sed quasi somnians,
Non crediturus. mox repuli dolum,
DEUMque fassus, ter Supremo
Asserui Regimen Monarchae,
Vastumque dixi non sapientius
Hunc posse Mundum, quam regitur, regi,
Quandoque prudenti scelestis
Consilio tribui favorem:
Exile Coelum sontibus hic dari:
In Orbe sperent ut nihil altero,
Recepta merces hic parato
Penditur officiosa numo.
Progressus ultra, Iudiciis DEI
Dulce immoratus, terribilem statum
Vidi impiorum. persolutis
Deliciis, veniente morte,
Recalcitranti quid pede proderit
Calcasse Divum iura Potentibus,


page 290, image: s314

Coelumque, sancitasque Leges
Sacrilega temerasse vita
Orbis Monarchis? quid Venus ebrio
Amica ventri? quid diademata?
Quid per voluptatum Roseta
Indomito volitasse collo?
Quid Regi iniquo, sanguine pauperum
Vix non crepanti scrinia proderunt?
Sudore turgent subditorum,
Et querulum redolent metallum.
Tunc inquietis incipiet status
Curis molestus; tunc Stygii dies
Sensim videndos se propinant,
Cum gelido pede Mors propinqua
Fores severis pulsibus increpat,
Infraque spondam Tartarus igneo
Specu dehiscens sulphuratum
Ore cavo reserat barathrum.
Tunc sera vitae linea, et ultimus
Horae supremae prodet anhelitus
Vitam priorem, turbulento
Quam trepidi moriantur oestro.
Vovere quid tum tota Sacraria
Heris scelestis proderit, aut DEUM
Ambire votis, et pacisci,
Ut modicos liceat per annos
Durare vita forte superstite,
Ut nempe votis intereant suis?
O! quam timendum, sera ne sit
Illa pigrae Metanaea culpae.


page 291, image: s315

Ut fax, sereni Cynthia vesperis
Fulget, nitenti prodiga lumine,
Sed cuncta lustrans, tabefacta
Emoritur viduata cera,
Suisque se se funerat ignibus,
Sic, qui caducis perfruitur bonis,
Famaque plenus fulgurante
In facie dominantis Orbis
Excellit omnes, divite saeculi
Se se trucidat denique copia.
Extincta stat muco lucerna,
Quae vigili nituit favilla.
Repente fallax gloria palluit
Inerte mortis pulvere condita.
I, quaere peccantes. eundo
Invenies, redeundo perdes:
Heri fuerunt, non hodie. Thronus,
Thronique pullus, ceu Phaeton rudis
Auriga currus, corruere.
Una duos feriit [Reg: ferivit] ruina.
Proh! quantus horum iam numerus iacet?
POMPEIUS, Orbis cui fuerat pila,
Haustus procellis, coena pisci,
ANTIOCHUS data praeda vermi est.
In Astra surgit dum furor impius,
Verrit profundam suppliciis humum.
Ex asse nequam IULIANUS
Siderea periit Sarissa.
Cedrum Cupressus perculit. Et, quibus
Angustus Orbis, Sarcophagus sat est.


page 292, image: s316

Haec meta mortales triumphos
E tumulo manet emicantes.
Emuncta filo Clepsydra pendulo
Fatalis horae gaudia sustulit,
Finem dierum floridorum.
Mors, tragicus sceleris Choragus
Invexit Orcum. fabula desiit.
Ibi Potentes damna potentia,
Et mille poenarum flagella
Indomito patientur igne.
Beatus ille est, qui mediocribus
Contentus isthic, criminis integras
Dispensat horas: non sepulcrum
Is metuet, Stygiumque fumum.
Frustra salutis nititur anchora,
Serusque Phryx est, quem petulantiae
Post frigidas busti favillas
Paenitet, aut iuvenilis aevi.
Tunc nec labori fertile praemium,
Nec pulcra Marti restat adorea,
Nec pacta virtutem coronat
Laurea post tumuli Cupressos.


page 293, image: s317

Pecuniam olim iam in munitissimas Civitates et ipsam Turrim Danaes ingressam, vel ipsius Horatii testimonio Lib. [Abbr.: ?] 3. od. [Abbr.: ?] 15 comprobatur.

FRustra continuo cingimus ambitu,
Murorumque saeta claudimus oppida.
Turrito clypeo fortia Principes
Frustra moenia ponitis.
Actum est, si tenuis rima peculio
In muros pateat, quod nitido linat
Praefectum spolio. nil situs amplius
Munito tribuet loco.
Quid prosunt solidi cespitis aggeres,
Quadratusque lapis, fossaque plurimo
Restagnans fluvio, si pereat fides
Converso in pretium Duce?
Aurum per medios ire satellites
Audax, ipsa suo marmora Caucasi
Emollit radio, mox pede laneo
Post se perfidiam trahit:
Reginae patula est porta pecuniae,
Si transire velit, libera transeat!
Non obstant vigiles, sed placido sinunt
Illam irrepere tramite.
Corruptus croceo lurco numismate
MISENUS speculans non solita tuba


page 294, image: s318

Inclamat dubii militis agmina,
Sed fraude insidias tacet;
Non cives socios proditor advocat,
Ut vallis caveant. insuperabili
Sic portu et pelago sic RHODUS excidit
Praefecti ob spurium lucrum
Demersa excidio, non revocabili
Urbis transfugio. Testis HORATIUS
Olim iam meminit prodita moenia,
Et fractam pretio fidem.
Non sic ad solidas itur adoreas.
Non istis emitur divitiis honos.
Mercari nitidam sanguine gloriam,
Non aere illicito, decet.

AD FACATIUM MUSSUM Ut a Detractione sibi caveat, ac vicissim Detrahentium labra aequo animo ferat.

QUisquis sereno vis speculo frui
Mentis quietae, nec lemures pati,
Ementis excelsae theatro
Despice finitimos tumultus,
Dum Zoilorum turba solutior
Famam caninis dentibus exedit;


page 295, image: s319

Ne tu dicaces Psittacorum
Aure iuva bibula susurros:
Discede campo, sanguine qui natat
Fratris perempti. vulnera palpebris
Clausis honora, pertinaci
Auriculas adamante claude,
Tanquam marinas aequore Virgines
Scires propinquas, Oceanitidum
Totum Gynaeceum Dearum,
Et reliquas Thetidis Sorores,
Quae fascinatos aequore navitas
Obliviosis mortibus admovent,
Auresque inescatas sonoro
Naufragio, interituque plectunt.
Ne tu Leones, et (rabidum genus)
Diros Molossos suscipe verbulo:
Audaciores, audiente
Vel minimo, levitate fiunt.
Horre crabrones; ulceribus sedent,
Aut semiputri saepe cadavere,
Sordesque rostro persequuntur,
Aut luteas redolent paludes;
Extingue mucos, de face qui cadunt
Fumante: iustis non placet hic odor.
Audire laudes, non patrata
Facta placet scelerata, fratrum.
Sed nec, FACATI, cum tua pectitur
Fama improborum dentibus, aut labris,
Ulciscere insani Popelli
Invidiam gladio parato.


page 296, image: s320

An, si iocoso te sale quispiam,
Aut largo aceto perfricuit, rogos,
Ferrumque conclamabis, amplam
Materiam tragici cothurni?
Es Christianus. non mea, nec tua
Est, ultionem reddere, Curia,
Sed iudicis munus Supremi:
Ille scelus gravitate plectet.
Latrante pugnax stat sonipes cane,
Nec arroganti Marmaricus Leo
Respectat obtutu, frementi
Dum rabie blaterant Lyciscae.
Exerta bilis non decet Hectores,
Iraeque viles: namque quid attinet
AEtna, vel ignito Vesevo
Tam faciles abolere culpas,
Quarum sub imo pectore te tua
Mens ipsa testis constituit reum?
Quam proprio indulges pudori,
Cur aliis veniam negabis?
Fluxere necdum vulnera sanguine
Inflicta famae dentibus invidis.
Cur ergo fundes non profusum
Immerito gladio cruorem?


page 297, image: s321

Minimae SOCIETATIS IESU a D. [Abbr.: ?] IGNATIO fundatae et Persecutionibus amplificatae SYMMETRIA commendatur et contra Malevolos defenditur.

TAndem supremo tempore saeculi,
Cum iam fatiscit Mundus, et ultimus
Impendet ictus, cum ruinam
Decrepitus meditatur Orbis,
LOYOLA missus fortior HERCULES
Sustentat Orbem dote scientiae,
Qua vapularunt Ganneones
Haeretici, tumidaeque buccae
Silere iussae. protulit Ordinem
Ad usque fines aequoris ultimos,
Prudentia quem fabricatus
Creditur, aethereoque suasu.
Quae norma rerum, quae sapientia est,
Sanctusque fervor? caetera vertici
Devincta parent eleganti
Obsequio studiosa membra.
Miratur Orbis, posse tot inclutos
Nutu Iubentis circumagi Viros
Virtute adoratos et arte,
Moribus, ingenioque magnos.


page 298, image: s322

Quam pulchra castis vinea stat borris?
Quam providentem conscius addidit
LOYOLA cultrum, quo nocentes,
Aut steriles resecentur ulmi?
Pertaesus omnes Ordine carceres
Nil tale sanxit. consuluit reis:
Quisquis perosus disciplinae est,
Porta patet: CATILINA vade!
Eiecit omnes, ceu mare, mortuos,
Gemmis retentis, quae tacito manent
Fundo quietae. turbulentum
Si caput est, renuensque frangi,
Et longiori tempore pervicax,
Volente tollat Praeside, quod suum est,
Et vadat. IGNATI Parentis
Non fuit is genuina proles.
Quam cavit Aulis, cavit honoribus,
Ne qua protervus glisceret ambitus?
Quam Purpuratos is galeros
Despiciens, nitidasque mitras
Sua remisit longius a domo,
Muroque postes saepsit aheneo?
Stant pertinaci sancta voto
Limina, stant adamante clusa.
Hinc sanctitatis fama sequens Virum
Ubique Magnum praedicat. hac Fides
Stetit Columna. dissipatas
Spes solidans titubantis Orbis,
Verosque ritus, et reverentiam
Summi Monarchae, contudit Haeresin,


page 299, image: s323

Clavaque porrexit Draconem
Indomito tumidum veneno,
Stellas trahentem non numerabiles
Victrice cauda: quam procul it dies,
Porrecta Maiestas Tiarae
Triplicis, et diadema PETRI.
Scholis apertis prodiit agmine
Dux erudito. constitit, arduus
Campum tueri, perfidosque
Certus agro tumulare sensus
Prostravit hostes Marte scientiae,
Victor Lyceis undique splendidis.
Placet cruentis interesse
Vulneribus, calidisque pugnis:
Vides, ut armis Sole rubentibus,
Et incitato ferveat impetu
Amor sciendi, bellicosis
Ut coeant animi palaestris?
Ut tela stridant aere pendula,
Ut scuta multo vulnere lubrica
Reverberent hostem nocentem,
Et solidos populentur ictus?
Vicisse fucos haud satis est semel,
Et discolores fraudibus haereses.
Perennat ingens officina,
Sospite continuanda ferro:
Recente semper Pallade Bellica
Defessa Uirtus excipitur nova,
Regnumque floret literarum,
Et facies sapientis Orbis.


page 300, image: s324

Doctrina nullo pacta peculio
Perinde Croeso pervia, ceu Codro est.
Promota quot sunt rusticana
Ingenia, et steriles crumenae:
Qui perstitissent sordibus obsiti,
Iri futuri, munere Palladis
Grassati ad altas dignitates
Nunc patrias moderantur Urbes.
Hinc fama totum manat in Ordinem:
Sed et frequenti fabula Zoilo,
Proscissus hostes experitur
Innumeros, rabulasque salsos:
Nam parte quavis plurimus irruit
Convitiator dentibus improbis,
Faucesque potatas veneno,
Et stomachi male concoquentis
In innocentes exonerat lepram.
Acerba sed nil crapula proficit,
Nil vappa livoris sinistri,
Nil inopis cerebri supellex
Tam sumptuosis prodita iurgiis,
Eviscerato nata GIOPPIO.
Fautoris Orbis possidemus
Iudicium meliore voto.
Astris triumphat divite gloria
LOYOLA, palmis et titulis satur,
Ridetque Aristarchorum acutos
Duplice Rhinocerote nasos,
Ordoque perstat, grandine ceu crocus,
Immensa passus, nec Tolerantiam


page 301, image: s325

Confregit exorto tumultu
Hactenus insipidi Popelli:
Maiorque ab ipsis Relligio malis
Surgens, polita est amplius, aes velut
Examinatum ter camino
Fert decus, et pretium est probari.

Charitas fraterna et Religiose societas, ac familiaritas Religionum commendatur.

QUi MALA vidit divite mellea
GRANATA succo, totque cubicula
Gemmis trecentis destinata,
Unanimi recubante prole,
Is Charitatis symbola noverit.
Plures in unam Relligio Domum
Amore solo convocatos
Educat, et similes colore
Fratres iisdem vestibus induit:
Omnes amici sunt sibi, pectore
Omnes aperto, mutuisque
Officiis, animisque iuncti.
Amor potenti foedere glutinat
Omnes in unum. corpora plurima,
Sed una mens est, et voluntas
Pacifico dominata nexu.


page 302, image: s326

Si rebus anceps in trepidis opem
Fortuna poscat, subsidio est Amor;
Si Sors novercalem minetur
Saevitiam, tragicumque caium,
Est, qui ruentem fulciat impetum,
Rebusque pandat depositis sinum,
Blandeque solatus dolentem,
Condoleat, sociasque curas
Ad sustinendum porrigat alveum
Fati irruentis. dividitur dolor,
Excussus in palmos amici
Fit levior geminis, ferendo.
Necessitati consulit asperae,
Rebusque moestis, qui socios sibi
Adsciscit in lucta probatos.
Si triplici coiere fune
Mentes amicae, fidaque robora,
Non certet illis ENCELADUS Gigas.
Exercitu nullus subacto
EURIALOS superabit orbe:
Succurrit Atlas fortior Herculi,
Fessumque Atlantem surrigit Hercules,
Attemperatas partiuntur
Obsequio famulante vires.
Quis vulnerabit, si clypeum tuus
Manu prehendens obiiciat comes?
Si morte Orestes foederatus
Sit Pyladi, Pylades Oresti,
Uterque vincet. Scimus, ut inclytus
Amore NISUS se stiterit Vadem


page 303, image: s327

Pro constituto iam sub ictu
EURIALO, dubiaeque vitae
Oppignerato sanguine caverit:
Plus usitatis impigra legibus
Praestat sub una disciplina
Relligio, studiosa nexus,
Opisque mater conscia mutuae.
Ceu membra se se corporis omnia
Amore pacto prosequuntur,
Ut capiti, stomachoque laeso,
Et delicatis partibus annuant;
Sic servitutis prodiga Charitas
Amore fervens eruditis
Instruit obsequiis alumnos.
O te beatum, qui socios tui
Nactus doloris, cum reliquis doles!
Infausta contra solitudo est,
Quae famula caret orba dextra.
Si maeror atris nubibus ingruat,
Umbraeque pectus luctibus occupent,
In cuius is molli nocentem
Parturiet gremio dolorem?
Si Sors ab alto praecipitem gradu
Ad despicatas egerit incitas,
Quis e ruinis vindicabit
Instabilem, mediaque faece?


page 304, image: s328

Descriptio nuperi Terrae motus per Tirolim.

INauspicato tormine febriens
Concussa Tellus subsiliit iugis,
Tristique delectata motu,
Marmoreis dominata conis
Ipsas choreis prolicuit petras,
Fundoque movit. culmina montium
Impluta constanti pruina,
Et niveo veneranda calvo
Ad prima motus nuncia candidam
Rasere frontem. lubrica nix sua
Esede stridens devoluta
In bibulas cavitate valles
Cessit tremori, Vere ceu novo
Ros vulneratus sole reciproco
Descendit in planum, eliquata
Materia, vehemente bombo.
Mansuetiorum marmora rupium
In frusta rimis dissilientia
Sensere Telluris recessum,
Et tremulos uteri tumultus.
Damae fugaci praecipites pede,
(Perterritorum grex animalium)
Miraculo terrae labantis
Attonitae metuere casum.


page 305, image: s329

Celsis sedentes montibus arbores
Passi virentem vertice pileum
Sibi moveri, terrefactis
Artubus increpuere ramos.
Haec gesta in alto. vallibus infimis
Saevitum in Urbes. Nobilis OENIPONS
Quassata, ceu cunae moveri
Arte solent in utramque partem.
Clades caminis sponte ruentibus
Illata. Templis insidians malum
Succussit arcus fornicatos,
Et lacera male sarta fronte
Hiulca rimis culmina propulit.
Ubique clamor lugubris, et fuga
Effusa in agros, ne sepulchrum
In media reperiret Urbe
Deprensus arctis incola compitis,
Hinc inde tignis mole cadentibus.
Ingressus Halam motus ingens
Deterius laniavit urbem,
AEdesque plures diruit ad solum,
Celsamque Turris Pyramidem sua
Esede luxatam revulsit,
Ceu mereret caput ense lictor.
Fractis fenestrae tinnierant rotis,
Et comminutum supplicio vitrum.
Clangensque campanum metallum
Auxerat insolitum timorem.
Nox ipsa primo caeca crepusculo,
Et somnolenti purpura luminis


page 306, image: s330

Matura necdum, Sole merso,
Addidit exitio tumultum.
Non seminudi corporis incolas
Narrabo cives, non profugas sua
Cum prole matres, pendulosque
Uberibus trepidis puellos.
Fugere plenis agmina coetibus,
Ceu victor hostis vi gladii furens
Cepisset urbem, vel Tyrannus
Sanguineo volitaret ense.
Stantes amoenis collibus incolae
Charae dolebant funera Patriae,
Domosque stratas, vel potente
Deliquio, tumulo propinquas.
Per arva Lymphae ter pede vitreo
Questae dolorem, subsilientibus
Undis in altum, ponderato
Chloridis intremuere Regno;
Vix se staturos cespite stipites
Et arbutorum crediderant trabes,
Radicibus motis supino
Ore solum prope basiatae.
Non vota canto, quae, tremula febri
Durante, suasit dira necessitas:
Facunda dictatrix bonorum
Saepe preces, veniamque noxis
Coelo expetivit, crimina diluit,
Gestuque tendens supplice brachia
Terrae quietem postulatam
Ingeminans, retulit precando.


page 307, image: s331

Anachoreta quispiam creberrima Veneris tentatione erga Puellam quandam petitus, ut vinceret, mortuae eiusdem puellae cranium ac caput semiputrefactum ex tumulo accipit, et defluentem saniem ori infert.

DEae salacis spicula senserat
Antri Colonus. nam Venus undique est,
Urbesque non tantum pererrat,
Sed nemorum quoque lustra visit,
Et fraudulentis retibus illigat,
AEgre iocoso restiterat malo
Vir carne quamvis macerata
Esurie, vigilique nocte
Vitam severo corpore traxerit.
Quid delicati corpore sentient
Rosarum amici, quid Gnathones
Molliculi, Venerisque turdi,
Si sylvae alumnus talia sentiat?
Illi tuendam Morpheus (impius
Imaginum pictor nocentum)
Obtulit in tenebris puellam:
Recurrit effrons saepius in die
Id penicillum daemonis, et typus


page 308, image: s332

Lascivus haerens pertinaci
Effigie referebat Hydram
Pellace forma. territus icone
Heros proterva respuit, exspuit,
Lumbosque saetis alligatos
Increpuit, cupidosque renes
Mulctans catenis, edomuit flagris
Recalcitrantem fomite bestiam.
Cum nil valeret tam potenti
Terribilis medicina freno,
Robustiorem mente agitans modum,
Artemque prorsus non imitabilem,
Accessit ad functae sepulcrum,
(Mortua iam fuerat puella)
Eiusque Calvam semiputrem situ,
Stillantem amurca detulit ad nemus,
Inde auspicaturus triumphum,
Si Cyprius rediisset hostis.
Effluxit arcti portio temporis;
Passus molestam rursus imaginem
Custos eremi, floridaeque
Illicium iuvenile formae
Quid haesitamus? cur trahimus moras?
(Exclamat Heros) quin caput osseum
Ostendimus monstro petulco,
Ut niveo bene sit pudori.
Haec elocutus promit idoneam
Scenae figuram. nec mora: foetidam
Sorbet mephitin defluentem
Ex cranio, saniemque lambit.


page 309, image: s333

Lasciva quod si tam placeat Venus,
Aut fornicari propositum tibi est,
(Athleta subdit) constitutum
En stabulum! stabulique Sponsam!
Crimen parato conficies fimo,
Novisque sordes sordibus imbues;
Istis voluptas condienda
Deliciis, sapidoque rabo est:
En! quae solutis vermibus innatat,
Illa illa forma est tam venerabilis,
Quae pectus inflammans amore
Continua tibi fumat AEtna:
Cum morte pecca, si tumulus placet,
Et faeculento nube cadaveri,
Taboque corrosam Medusam
Iunge tibi colubris adesam.
Haec ore fatus masculeus Pugil
Stagnante rursus se cranii lepra
Laute saginans, purulentum
Dentibus occiput involavit.

In quempiam Pseudo Theologum Haereticum piis scriptis, ac Manibus defuncti P. [Abbr.: ?] LAURENTII FORERI obstrepentem.

INsane Mastix dente FORERIUM
Sero lacessis, pessimus optimum,


page 310, image: s334

Confessa res est, quod phalanges
Haereticas solido Gradivo,
Et Marte docto malleus Haeresum
Densata gentis fregerit agmina,
Passusque nullas stare fraudes
Contuderit foliosa monstra,
Tinctasque multo dipsade paginas.
Iam conquievit fine sacerrimo.
Larvas flagellas, mortuique
In iugulum, truculente, saevis.
Tune improborum dedecus anserum,
Pacem sacrorum vertere Manium,
Turbare functorum quietem,
Inque sacras penetrare fossas
Audes acerbo praeco volumine?
Tune in sepulcrum irrepere splendidum?
Sudore tanto proeliato
Serta Viro, rapiesque Lauros?
Assueta iam non proelia conserit,
Hostisque nescit ludere spicula
Reciproco scripto, nec, ipse
Si ferias, referire novit:
Liganda morti brachia tradidit,
Manusque fato. sepia mortui
Torpescit exsucco liquore,
Nec calamo prius est acumen:
Dos mortuorum prima, silentium est.
AEternitati plura volumina,
Librosque vivens exaravit
Ingenita solidos medulla.


page 311, image: s335

Si quo petendus dente fuit, fuit
Vivus petendus Marte FORERIUS.
Reverberasset dicta dictis,
Facta, dolo crocitata, factis.
O si superstes viveret! ut Tibi
Is versipelli detraheret cutem?
Venabulo quam re cruento
Vilem homulum laniaret Heros?
Evisceratis deterior tibi
Figura ranis, et species foret,
Aut pelle mulctato iuvenco,
Qui patulo ruber in macello.
Verum suprema morte quieverit,
Est, qui iacentem praesidio tegat,
Piosque Manes vindicatos
Asserat, incolumique fama
Doctos honori restituat libros.
Contentioso non valet obrui
Livore Virtus, nec sepulcro
Integritas violatur ullo.
Quantum libebit, perfide ringere!
Tacet FORERUS, mortuus eloquens.
Rumparis, esto! fer monetam
Non aliam, nisi forte risum.


page 312, image: s336

D. [Abbr.: ?] FRANCISCUS XAVERIUS Saeculi nostri THAUMATURGUS grassante peste NEAPOLI Propitius solennissime in Urbis Regiae PATRONUM electus.

URbem potentem lurida carnifex
Pestis, vorandam sumpserat integram;
Malumque serpebat rapaci
Ingluvie, stabilique lepra.
Pigro ingravescens aere cruditas
Periclitato torpuit halitu.
Sorpsere mortales venenum
Ex patrio populare Coelo,
Et devorata continuo lue,
Cessere vita languida corpora;
Sparsi plateis, obviisque
Exanimes iacuere vicis;
Herede tabo sparsa cadavera.
Iit per omnem terribilis fames
Lethi nocentis Civitatem,
Et mediam tumulavit Urbem.
Eundo crevit pestis inertia,
Vespillo morbus: trux violentiam
Ostendit omnem prostituta
Nobilibus Libitina ceris,


page 313, image: s337

Quae despicatas praeteriens casas
Hausit veneno celsa Palatia,
Domosque Magnatum superbas
Extulit irreverente morte.
Edentulorum Larva cadaverum
Lugubre ringens vultibus obviis,
Feralis in membris figura
Refricuit socios dolores;
Foetore totus tractus inhorruit,
Et vulneratis sidera nubibus.
Non terra suffecit peremptis
Corporibus, putribusque membris.
Gliscente sed quem peste Machaona
Urbs iam suorum vix cinerum capax
Supplex ad aras invocaret,
Qui furias petulantis arcus,
Longaeque mortis tela retunderet?
Arcta repertus sorte XAVERIUS,
Qui peste quondam deflagrantem
Prodigio tenuit MALACCAM,
Ne dirus ignis serperet amplius.
Stetitque iussus carbo veneficus:
Sensit patronam vix rogatam
PARTHENOPE moribunda dextram,
Et exsolutam supplicibus fidem.
Sensit potentem poena XAVERIUM
Morata vires pestilentis
Supplicii. celeresque mortes
Tardare iussae. detumuit malum
Livens veneno, fertile pustulis,


page 314, image: s338

Correctus aer inquinatus
Flagitio putrium vaporum.
Illi at nocentem cur foret arduum
Sedare pestem, calce sub ignea
Cui corpus incoctum remansit,
Nec solita caro foeditate
Solvit tributum funebre pulveris
Impune fragrans sub tumuli situ?
Qui proprio mortem triumphans
In solio, domuit sepulcrum
Necis supremo vespere pulcrior?
Qui iam sepultos de gremio scrobis
Miraculo extractos in auras,
Bis genitos revocavit Orco?
Hinc ille plausus de cinere, et specu
Urbis renatae. grandia praedico:
Vastos Colossos germinante
Passim hedera, folioque cinctos:
Theatra celsis obvia nubibus,
Altique narro saxa supercili;
Auro figuras liberali,
Nobilium specuum metalla
Formosa in aris luce flagrantia
Noctes diurnas artifici nitro,
Et inquieto fulminatas
Sulphuris ingenio tenebras,
Ignesque festos, mobilium facum
Ludente gyro, laetaque murmura
Tonantis aeris militaris,
Ventre cavo reboante bombo.


page 315, image: s339

DIVUS recenti fusus imagine
Loci PATRONIS additus audiet
(Dum Mundus hic stabit rotundus)
Magnificae Benefactor Urbis,
Pestisque Victor celsa tuebitur
Alluta Ponto moenia, nec sinet,
Ut morbus inscendens in Urbem
Praeteritas populetur aedes.

Miserrimus Indiae Status Haeretica et Piratica navigatione perditus, sublata inde vera Fide, inductisque sectis deploratur.

PArs illa Mundi, portio nobilis,
Qua delicatam mollis amoenitas
Sedem locavit, qua beato
Continuus Paradisus horto
Nullo per annum frigore plectitur,
Mutata quantum, dissimilis sibi est?
Ex quo nocentes Institores
Huc avidis coiere velis,
Adulterinis arsit amoribus
Libido freno libera, et insolens
Benigniorum ferre frugum
Delicias meliore Coelo


page 316, image: s340

Se mersit alta Cypride Natio
Vaga procandi sparsa licentia,
Ruptisque cancellis pudici
Connubii, thalamique lege,
Ceu coniugatum nil foret, aut sacrum.
Quae Lusitanis cum ratibus venit
Labore multo seminata
Relligio, Superumque cultus
(Magni XAVERI partus) ab integro
Totus revulsus. sustulit Haeresis
Fidem relictam. Christiani
Nominis indecores Agyrtae
Vertere sacros cum domibus lares,
Ipsasque templi funditus areas.
CALVINUS inductus, scelestae
Sacrilegus Popa nationis.
Profana tota est ora TRAVANCORIS,
XAVERIANIS culta laboribus:
Sudore perplutus profuso
Se BATAVUM stupet esse MAURUS.
Pessundatarum squalor Imaginum,
Et dirutarum rudera turrium
Ubique cernuntur scelesto
Mortua procubuisse busto.
Istane causa visimus advenas,
Toto diremptos aequore Barbaros,
Ut arma Regnis inferamus,
Et populis truculenta bella?
Per ferrum, et ignes, per mare, per Notos
Ignota Mundi claustra refringimus,


page 317, image: s341

Ne desit impuris Libido.
Neve dapes locuples avaris.
Gens illa vastis effera moribus
Damnata ad orbis, qua patet, angulos,
Portenta conspexit Cyclopum,
Atque homines styge nequiores.
Cur Scylla saevas, dum veniunt scaphis,
Non armat undas vortice spumeo?
Fluctuque iurato carinas
Flagitiis gravidis resorbet?
Cur non dehiscit faucibus in scrobem
Aprica Tellus, et sepelit reos,
Sontesque Nautas, Christianae
Dedecus, opprobriumque Gentis!

D. [Abbr.: ?] FRANCISCUS XAVERIUS Venetiis Elephantiaco purulentum ulcus exugit.

INgressus aedes forte XAVERIUS,
Et Hospitalis Gymnasii domum,
Palatium pestis, ducentos
Quod recipit populare morbos,
Contaminato quod grege Turpium
Scatet Virorum, putrida quos lues
Erodit, et turpi notatos
Luxuria, sanie trucidat,


page 318, image: s342

Vidit cadaver, vix hominis typum,
Turpemque vultum, squalida cui cutis
Contracta rugis, squammeisque
Horruerat maculosa peltis.
Exesa membris iam caro fluxerat:
Prurigo totum glutine plurimo
Iam corpus incrustans sepulchro
Larvam hominis nece praeparabat
Cras inferendam. morte XAVERIUS
Motus pudenda constitit, et sibi
Austerus ingens imperare
Proposuit, subitumque factum.
Dum cura pectus magnanimum coquit,
Exardet ignis nobilis amplius:
Deliberato mox calore
DIVUS adit, cupidumque faecis
Os ulceratis artubus applicat,
Trahit sequacem cum sanie lepram,
Et dente mansum carcinoma
Putre bibit, rebibitque vappam.
Sapit potenti crapula sordium
Suscepta facto. Mox revalescere
Notatus aeger restitutam
Debuit antidoto salutem,
Et Helluoni tam celebris gulae
Vitam propinqua iam tremulam nece.
In sanitatem, dum stat Orbis,
Nemo bibit melius, XAVERO.


page 319, image: s343

HORROR AUCTORIS Cum in Libro Inferni R. P. [Abbr.: ?] HIEREMIAE DREXELII Poenas Infernales descriptas, ac depictas legisset.

NUlla vis terris adeo severa,
Nulla nostratis laniena flammae
Tanta, quae possit stygio cremare
Par Elemento.
Quicquid antiqui cecinere quondam
Fabulae saecli, leve cogitetur.
Nil Promethei iecoris cruentus
Helluo vultur,
TANTALI nil est avidus fugaci
Ramus Autumno, neque fraudulento
Lusa Neptuno sitis, aut dolosi
Poena racemi:
Nil tua, IXION, rota pertinaci
Mobilis gyro, volucrique cursu
Ulta lascivum Caput, et salaces
Principis artus.
Tempus hic nullum. rediviva poenae
Poena succedit, spatiumque nescit
Carcer aeternus, scelerisque lictor
Igneus Orcus.


page 320, image: s344

Damna fecundis iterata damnis
Pullulant in se, releguntque vires,
Et fatigatum satiant recenti
Vulnere sensum.
Angulo quicquid Stygio malorum
Cernis, aeterno est adamante clusum.
Multus ingressus patet, at serata
Exitus omnis
Sistitur porta. semel huc profectus
Non reverteris diuturnus hospes:
Nec via hic Thebis datur, aut Athenis
Mutua Thebas.
Quo situ truncus cecidit, iacebit.
Qua via crevit vitium, luendum
Et pari poena est. scelus et tribunal
Fine carebunt.
Penna, cur haeres numerare seri
Carceris mortes, tamen absque morte?
Et flagraturos stygio nocentes
Sulphure Manes?
Viscera hic lentos penetrans per artus
Igneus torret vapor immorante
Ossibus flamma: gradiendo serpit
Latius ardor:
Multus hic plumbi fluvius liquati,
Lubricus flammis, oleoque saltans
Fervor iratos pice delibutus
Colligit ignes.
Ille ferali lacer in catasta,
Hic pice aspersus, fluidaque cera


page 321, image: s345

Ingemunt poenis: liquidum metallum
Tertius haurit:
Hic veru indutus miser ad recentes
Vertitur prunas, tremuloque motu
Palpitans flammas adipe irrigatas
Sumine pascit:
Ille crudeli memorandus aestu
Crate torretur, velut in culina
Alitum, pingui redolente fumo,
Viscera sudant:
Iste detracta cute, ceu macello
Saucius Taurus redit, et rubente
Pallio stillans trahit ulcerosae
Syrmata pellis:
Ille iam ferro, face: iam subactus
Durat in centum recidivus ictus:
Iste sublimi specula statutus,
Indeque praeceps
Actus in vallem fugiente clavos
Induit tergo, male vulneratis
Saucius membris novus in recentes
Sufficit hastas.
Quid fame enectos querar, et ferino
More, ferrato periisse dente
Integros demum sibi restitutos,
Pristina passos?
Quis venenatos numeret dracones?
Monstra bufonum, penetrant scelestae
(Putre ceu pomum carie peresum)
Corpora vermes:


page 322, image: s346

Emedullatos populantur artus
Igneae ranae, requiemque nullam
Consciae menti colubri relinquunt,
Atque cerastae:
Nullus hic ordo, sed acerbus horror,
Clamor insani stimulus doloris
Personat tota Styge. nil perenni
Tristius Orco.
Unicam poscit salientis undae
Helluo guttam: miser at negata
Infremens stilla queritur perustam
Sulphure linguam.
Macte! qui vivis, vegetusque laetum
Sorte circumfers meliore corpus,
Obsecro! non huc venias. manendum est,
Si semel intras.


page 323, image: s347

ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LYRICORUM LIBER TERTIUS.

AD BEATISSIMAM VIRGINEM MARIAM PATRONAM BAVARIAE IN FORO MONACENSI MAGNIFICA COLUMNA PROPITIAM. Ut Urbem Monachium deinceps quoque ope sua protegat.

BEata MATER, quae Monacensium
Huc usque forti moenia pallio
Incincta largo sospitasti
Praesidio, stabilique cura


page 324, image: s348

Morbos coercens arma Suecico
Attemperasti Marte nocentia
Negotiatrix gratiarum,
Principe quae radians platea
Stas in Columna celsior aspici,
Urbemque curvo poplite supplicem
A peste defendis Colosso
Aurea marmoreo Archiatra,
Quae floridarum pectora mentium
Totumque Regnum pergis ab Haeresi
Servare sincerum, propinquae
VINDELICAE remorata fraudem,
Ne, pestis instar, noxia serperet,
Et consecratum tingeret ISARAM.
Cum triste passim carcinoma
Ambederet novitate partes
Adhuc recentes, et lue credula
Intacta late pectora lamberet,
TU fraudium solers Peremptrix
Incolumes retinere BOIOS
Potente freno provida, flebilem
Cunctata Scurrae degeneris Fidem,
Sectaeque Doctores recoctae
A BAVARA Ditione pulsos
Haud passa sacro es limite sistere,
Ni ferrum, et ignes, (optima pharmaca
Gliscentis erroris) catastas
Ni cuperent, pede vinciendi.
Intacta per TE stat BAVARIS domus,
Et Aula virgo. cum reliqui DUCES


page 325, image: s349

GERMANIA tota venenum
Imbiberent, Regione prona
Sequente lapsi dogmata Principis,
Armisque primus cresceret impetus,
Haec una (flos Provinciarum)
Terra carens viruit cicuta.
Memento, princeps stare tibi sacrum
Hac Urbe Templum, fornice maximum,
Insigne par fratrum rotunda
Fronte Tibi radiare Turres:
Memento, plures hic Tibi deditos
Servire Coetus, et tenero suam
Amore Matrem destinatis
Obsequiis colere, ac triumphis:
Nusquam dicatos, quot tibi sunt, dies
Maiore vidi luce nitescere,
Foroque pleno feriatos.
Virgineum satagit mereri
Cultus favorem MATRIS AMABILIS.
Omnes PATRONAM TE vocitant suam,
Seu Sorte quassentur sinistra,
Seu placida foveantur aura.


page 326, image: s350

S. [Abbr.: ?] IGNATIUS LOIOLA assiduo Coelum spectans.

ASpice caeruleo camerata Palatia Coelo,
Late patentem fornicem:
Aspice stellato laqueare volubile gyro,
Argenteam astris semitam,
Aspice sanguineo pudibunda crepuscula fuco,
Eoa Solis balnea;
Cum rutilum praegnans Aurora enititur aurum,
Pulchrumque Solem parturit,
Natalique recens emergit ab aequore proles
Clemente ridens lumine,
Et iuvenes radii tremula formidine nictant,
Formosa lucis tempora,
Spectator LOIOLA stupet coeleste Theatrum,
Stratamque Coelis orbitam:
Miratur tabulata cavo crystallina vitro,
Laudat Choragum Phosphorum:
Miratur reducem Solem fumante quadriga,
Blaesae diei lacrimas,
Perplutasque rubore genas, stibioque marico
Solis pudicam filiam;
Miratur profugae properata volumina noctis
Piscatus Auroram mari:
Cum se Mima Soror fratris pleno igne micatis
Fuga ex Olympo proripit:


page 327, image: s351

Coelo oculos satiat, cupidusque perambulat Astra,
Terram novercam praeterit:
Degeneres spectare negat LOIOLA penates,
Structamque gleba fabricam,
Sordentique fugit conflata mapalia limo,
Ceu Soricum cubilia:
Qualesve humenti limaces phlegmate tornant
Domos salivae ductilis:
Suspirat, Coelumque gemens, illustria Divum
Exaggerat subsellia,
Occupat aethereis animata cubilia gemmis
Olim suturus incola.

D. [Abbr.: ?] FRANCISCUS XAVERIUS Venetiis Elephantiaco purulentum ulcus exugit.

INgressus arcem sordibus ebriam
FRANCISCUS, aegro corpore plurimos
Invenit, immanes dolores,
Et varia improbitate morbos.
Hydrope lento naufragus angulo
Primus iacebat. proximus hectico
Exsorptus igni, putrefacto
Corpus hebes glomerans grabato
Pthisi spuebat grandia vellera
Conchyliatis tetrica spongiis.


page 328, image: s352

Uni cerebrum, ceu Cyclopum
Verberibus resonabat incus.
Vinctos podagrae compede pollices
Dolebat alter, figere ne pedem
Terra liceret, lanceisque
Pectora perterebrata saevis.
Tussi sonora tertius ingemens
Egurgitabat sordida viscera:
Pluresque vespillo Catarrhus
Deciduo perimebat imbre.
Ast aede tota foedior omnibus
Languebat unus, depositissimus,
Ipsisque inaccessus MELAMPIS
Iam sanie viridis pluente
Monstrabat ulcus fertile sordibus,
Plenumque putri vulnus hirudine:
Armatus halans inde foetor,
Naribus intoleratus ullis
Fugabat omnes cominus, eminus.
Nemo propinquus constiterat toro.
FRANCISCUS illum conspicatus
Cor sibi comperit exilire
Ad grande factum: mox sibi crescere
Cernens orexin persequitur suos
Cum bile sensus, increpatque
Ceu timidas acie cohortes:
Adeste, dicit, viribus integris
Vos delicato gutture milites,
Afferte linguam, quae sitire
Pus sciat, et viridem saliva


page 329, image: s353

Flavente norit [Reg: noverit] sugere crapulam:
Natura persta, nec refuga gula
Liba Mephitin, ceu meracum
Ambrosiae, pateramque mulsi:
Sta: nec remisso felle revertere:
Coelo propina nobile poculum;
Dabis salutem febrienti,
Si putridum bibis ore cancrum:
Amore vitae quae medicamina,
Faecesque gilvo embammate lividas
Haurire Mortales amarunt
Hactenus, et repetent deinceps:
Et te, XAVERI, gloria Numinis,
Salusque morbo naufraga Proximi
Ad inclytum te non triumphum
Permoveat, medicumque potum?
Haec ille secum. mox adit ad Virum,
Et applicando gutture stat prope.
Sensit, rebellem se movere
Principio vehemente Visum:
Retroque fugit Gustus, et arduum
Claudo Helluonem deseruit pede.
Tactus reluctatus probrosa
Mergere se renuit cloaca:
Stetere contra quinque ferocia
Concorde Fratres. Propositi tenax
FRANCISCUS exortum tumultum
Edomuit, fremitumque vicit,
Et contumaces discipulos gravi
Mandato adactos pergere compulit


page 330, image: s354

Constante ductu ter venenum
Sugere continuamque lepram.

Humanae Vitae Tarditas et Brevitas cum divinis operibus comparata in rebus omnibus lentissima et vanissima esse ostenditur iuxta vulgare proverbium: Ars longa, Vita Brevis.

HUmana lenta est, et patitur moras
Ars pacta tempus. non celeri fluunt
Res officina. distinemur
Et solidos populamur annos
Sudore longo:nil facimus simul,
Sed sensim avaro temporis otio
Metimur artes. concitato
Ire negat Phydias Colosso
Cunctante scalpro. deside pauculas
Ducens Apelles tramite lineas
Insumit annos, elegantes
Donec imago bibens colores
Examinato prodeat angulo,
Lucemque cernat. sed DEUS Artifex
Producit uno cuncta verbo,
Imperio fabricatus Orbem:


page 331, image: s355

Potens Voluntas prolicit omnia
DEI iubentis. Sic viruit simul
Fecundus hortus provocato
Vere celer: Pater ipse primus
AEtate plena, viribus integris
Non tardiorem transiit in virum:
Expers iuventutis, puellus
Non fuit, ingenio capaci
Repente doctus calluit omnia
DEO Magistro. dissimiles Nepos
Vires adeptus claudicante
Progreditur violentus aevo.
Ars nempe vastis ampla laboribus,
Et imbecillo vita brevissima
Suspensa silo, dotis instar,
Est homini data, qua superbos
Frangat profundo pectore spiritus.
Imbellis ipsi corpore stat domus,
Mens nata Coelis hospitatur
In luteo patiens mapali.
Nactusne quidquam roboris est Homo,
Cum vinci ab ipsis se doleat feris?
Tremens, fatiscens has in auras
Proiicitur, tumulumque primo
Salutat ortu massa levissima.
Formosa primis quadrupedes pilis
Natura vestit, rostra sculpit,
Et calida Endromidem lacerna
Natis recenter vulpibus iniicit.
Dentes acutos Lynx habet, et Lupus:


page 332, image: s356

Meles tuetur se cavernis,
Et tumulum eligit in salutem:
Ursus comatas scandit in arbores:
Pernice cursu praecipitem fugam
Vitae patronam consecutus
A facili lepus est parente:
Perita rostri novit acumina
Falco petendis providus Ardeis,
Exitque praedatum sagaci
Ungue crepax, revehitque praedam.
Quaerunt odori pascua Vultures;
Alterna miscent cornua Bubali,
Astutia Vulpes iuvatur,
Qua nebulo redimit salutem;
Natus caballus vix subit aerem,
Iam, militares audiit [Reg: audivit] ut tubas,
Adhinnit aeri bellicoso,
Poplite quadrupedante saltat.
Concessa sunt haec robora bestiis,
Ne sint inermes. Nil homo debilis
Eiusmodi novit bonorum:
Femineis trutinatus ulnis
Nutricis implet brachia fasciis,
Mutoque linctu vellicat ubera,
Imbellis appendix parentis
Epenore, effluvioque vivit.
Non pellis illi germinat in pilos,
Nec fronte celsa cornua pullulant:
Terrestre circumfert cadaver,
Et tenues sine veste nervos.


page 333, image: s357

Absurda primo musica gutture
Offendit aures: murmurat, ingemit
Damnatus ad fletum Choragus
Impatiens, pluviasque cunas.
Vix est decennis, iam nive candida
Hinc inde spargi tempora conspicit,
Tergoque curvo praegravatus
Dinumerat silices, et Urbis
Supina spectans marmora vertice
Terram salutat, ceu Rosa languida
Emortuis pendet capillis
Sospes heri, foliisque sana.
I, tam venusto plaude cadaveri,
Et ambulanti sarcophago cane
Faustum triumphum. pollicere
Mille tibi, Scarabaee, lustra.

ENTHUSIASMUS AUCTORIS. Cum Caemiterium ingressus Calvariarum ossiumque reconditorium paulo attentius inspexisset.

VUltuum nuper loculum osseorum
Vidi, et exhorrens speculum severum,
Floris humani, fragilisque sortis
Symbola legi.


page 334, image: s358

Vertices omni vacui cerebro
Ore ringuntur patulo. relictis
Dentibus paucis lacerata sepes
Ordine rupto
Finditur rimis. caput osse glabrum
Lambitur musco, gracilique silva.
Larva funestis specubus reposta
Triste relucet:
Nil molae restat facie, soluta
Dentium serra, craniisque cassis
Viperae ludunt. putria excavati
Rudera vultus
Incolunt vermes, varioque se se
Anulo volvunt: parasitus anguis
Victitans muco tumuli rotundos
Serpit in orbes:
Intus Harpyis, ululisque diris
Plena caupona est, statioque mortis,
Pessimi nidi volucrum malarum,
Ova Cerastum.
Caesarem nullum, faciemve Regis,
Virginem nullam, dominamque vidi,
Nec maritatis sibi foederatos
Ossibus artus;
Neminem Mystam, Laicumque nullum.
Naribus truncis eadem cavata
Omnibus forma est. sacra cum profanis
Mors fera miscet.
Ossa neglecto recubant cubili,
Ceu strues sectis cumulata lignis.


page 335, image: s359

Frigidae sordent olido fluente
Glutine calvae.
Quaesii [Reg: Quaesivi] Fratres, Patris et Sororis
Cognitas olim facies: at ossa
Multa, sed nulla hic potui invenire
Ora Parentum:
Nulla conspexi capita Infulata,
Nec coronatos apices Tiaris,
Principem nullum, Comitem, aut Baronem
Ordine toto:
Visa tot vasto mihi sunt acervo
Ossa, ceu (lauta bonitate coena
Quando finita est) cumulata fractis
Fragmina vitris.
O! quot Inferno modo conflagrabunt
(Ingemens dixi dubitante voce)
Spiritus sontes, Animaeque nequam,
Diraque spectra,
Hisce quae testis, luteisque vasis
Improba nuper latuere vita?
Plura confusis video ossa costis,
Lipsana pauca.
Quaesii [Reg: Quaesivi] magnos titulo superbo
Hic ALEXANDROS, MARIOS, METELLOS,
Devoratores hominum et ferarum,
Ulcera Mundi;
Repperi angusti feretri theatrum
Vix capax palmae. iacuit modestis
Pallidus membris gemini inquietus
Helluo Mundi,


page 336, image: s360

Sed nec armatus: nisi quod (cruentum
Quando transfodit fera mors Tyrannum)
Miles infixum patulo reliquit
Vulnere telum.
Dic, ubi nunc sunt HELENAE procaci
Ore formosae, pretio scelestas
Nundinas pactae nivei elocato
Flore pudoris,
Illices Orci volucres, sagena
Virginum morum, scopuli innocentum?
Repperi; foetent, stabulumque nota
Funera ructant.
Dic, ubi spurcae Veneris capellae,
Daemonis servum pecus, ampliando
Tartari Regno, stygioque sceptro
Apta supellex?
Dic, ubi picto iuvenes rubore
Ignei toti, vegetoque moro
Nuper illustres? periit colorum
Tota iuventus.
Dic, ubi vultus gemini pyropi?
Dic, ubi sanguis nive coniugatus,
Et coronatus duplici pilorum
Iride nasus?
Dic, ubi succus roseus genarum?
Dic ubi falso labra tincta furto,
Sericis pexi laqueis capilli,
Unda comarum?
Dic, ubi vultus nitidi Planetae
Castor et Pollux, geminae fenestrae


page 337, image: s361

Clara crystallus, toties scelestae
Pervia morti?
Tale nil cerno: glaciata prostant
Ossa, stipato taciturna cippo,
Nec movent se se, licet irruenti
Pervia vento.
Haec ego mecum reputans, caputque
Mortui tollens, manibusque versans
Marmor inspexi, domuique moesto
Gaudia luctu:
Duplices caeca reliquos eremo
Repperi dentes, miseraque sede
Ad levem tactum tremulos, vetusto
Tempore plenos.
Alloqui tandem Cranium illud ausus,
Heus! bonum (dixi) caput, atque Calve!
Quis status rerum tibi? num beato
Fine quiescis
Gloriae compos? agiturne belle
Altero Mundo, Patriaque tecum?
Lustrico perstas an adhuc camino?
An styge sudas?
Is silens altum tacita caverna
Me meae fecit timidum salutis,
Propriae mortis pavidum, supremo
Vespere cautum.


page 338, image: s362

Socordia hodierni Saeculi in rebus ad Salutem pertinentibus expenditur iuxta aureum THOMAE KEMPENSIS dictum: Pro modica praebenda longa via curritur, pro aeterna vita vix pes semel a terra levatur. vile pretium quaeritur, pro uno numismate interdum turpiter litigatur. l. 3. c. 3. [Abbr.: ?]

NEgotiatus temporibus Noe est
Mundus scelestus, donec ab ebriis
Descendit astris copioso
Diluvio lacrymata poena:
Eo usque nuptum est, et pede comico
Pulsata Tellus, saltibus ultimus
Quadrans, litatus. tum profunda
Crapula depluit ex Olympo.
Plenum metallo tinnierat forum,
Plures Ementes undique quaestui
Stabant doloso praeparati,
Fraudibus impliciti facetis:
Commerciorum larga profusio,
Et ampliandis divitiis labor
Ubique summus distinebat
Sollicitos pretii Propolas,


page 339, image: s363

Adhucque seri tempore Saeculi
Tam perduellis fabula luditur:
Pro dote, terrenoque lucro
Currimus, erigimur, volamus:
Pro Coelo, et Astris ne pede dextero
Terra levamur corpore plumbei.
Incedimus grallis vocante
Numine, vel propria salute.
Iussu profani Principis, impigri
Foetum metallis perfodimus solum,
Rimamur aurum, fertilemque
Diripimus, renuente Matre,
Ligone ventrem; scindimus impia,
NERONIS instar, falce Puerperam.
Capti lucello, splendidaque
Illecebra rutilantis aeris
Evisceratis Hesperiae iugis
Secreta terrae pandimus atria
Et emedullata Tiroli
Ingenuum rapimus metallum.
Labore multo stagnat inutilis
Per ora sudor, salsaque lacryma:
Totum laborat foederatis
Viribus, obsequiisque corpus:
Si vile munus vix oboli ferax,
Vacetque paucis Sparta terunciis,
Si lictor in pago, vel Urbe
AEdituus, tenuisque scriba
Repente vita fungitur, ocyus
Plus quam trecenti bolo inhiant proci,


page 340, image: s364

Quaerunt Patronos, ut rogatum
Quisque prior rapiat lucellum.
Vix Sol rubenti prodiit e freto,
Cantante gallo; surgitur, ut foro
Pisces emantur, vel minore
Praeripias volucres moneta:
Si liberali forte pecunia
In aede sacra diribitur stipis,
Confertus Ordo est. e remotis
Urbibus accumulantur Iri,
Velutque sturni, millia confluunt,
Impleta Codris limina murmurant,
Circumsonantum [Reg: Circumsonantium] instar crabronum,
Cum tremulis modulantur alis:
Claudus podagrae non memor amplius
Mendicus illuc sedulus advolat
Velocior dama, vel ipsis
Rangiferis, subitisque cervis:
At, si precandum est vix media die,
Horisve paucis, deficiunt fibrae;
Causamur obstipos sinistro
Osse pedes, stupidosque nervos.
Merenda vilis nos trahit: et sacra
Fundata longis praemia saeculis,
AEternitatis nos honores
Non stimulant, ut in arduorum
Exsuscitemur facta Gigantium,
Qui Coelum adorti sanguine Martio
Pessundatis Mundi Tyrannis
Ad viridem emicuere Laurum


page 341, image: s365

Vita profusa: qui veriti nihil
Molenda saevis membra Leonibus
Dedere, vel flammis coquenda
Viscera, craticulisque lentis.
Quid praestiterunt tot nemorum Patres?
Constante vultus esurie macri
Nutrice silva victitarunt,
Insipidis olerum medullis
Traxere vitam. vix oleum, aut piper,
Quin nec salini commoda noverant
ANTONIUS, PAULUS, PALAEMON,
PACHOMIUS, BOBO, CASSIANUS:
Ad haec cruento tergora verbere,
Lorisque corpus dilaniaverant:
Terra cubili somniatas
De Superis obiere noctes.
O nos inertes! quam tenere cutem
Nostram fovemus, ne temerario
Affletur Austro, ne severi
Frigoribus glacietur anni,
Aut vulneretur cuspide Sirii.
Patere Coelum credimus otio,
Mendace nobis sanctitate
Occinimus Superos faventes.


page 342, image: s366

AD MANTICUM PERENOTTUM Cum se Aulicis negotiis abdicasset.

GRatulor sanctam, PERENOTTE, vitam:
Aula deserta est Tibi. Vive felix!
Iam salus parta est, pedibusque fallax
Subdita terra.
Factus es magno minor ex honore,
Maior ex spreto. bona causa vicit.
Semper ex alto gravior ruina est,
Peior ab Aula.
Nil ibi tutum, probitate spreta.
Plurimus magnis foribus susurro
Obstrepens blando malesuadus ore
Concitat iras,
Fraudat insontes: nihil hic quietum,
Nil satis cautum. rigidus satelles
Obsidet postes, numerosus hastis
Atria custos.
Principum frustra satagis favori,
Non diu floret: labor est diurnus.
Unica exhalat, brevius subinde,
Gratia nocte.
Plurimi crescunt, reciduntque plures
In suas sordes. quot enim vel uno


page 343, image: s367

Nobiles anno super elevantur
Sidera fungi?
Perbrevi gaudent solio favente
Sorte delusi. gladio minores
Quot tumescentem proprio luerunt
Sanguine fastum?
Subtice verum, moderare linguam.
Veritas semper nocuit loquenti.
Aure subtiles gemina Monarchas
MANTICE nosti [Reg: novisti] .
Multa scit, quisquis didicit silere.
Facta sunt nudis potiora verbis,
Tinniunt voces, ut amant inanis
Cymbala pelvis.
Prode te nunquam: retine seratam
Pessulo mentem. satius tacere est,
Quam loqui, quod non animo fidei
Ludio sentis.
AEquus ambobus fieri laborans
Pluribus quisquis cupiet placere,
Displicet multis, quia vult videri.
Esse quod horret.
Tutus in silva medius ferinos
Inter insultus, rabidasque Tigres
PRODROMUS CHRISTI fuerat. scelestam in-
-gressus in Aulam
Perdidit vitam, quia veritatis
Praeco neglectum thalami pudorem
Leniter carpsit. pretiosa saltu
Vendita lingua est.


page 344, image: s368

Ergo periuris procul exeundum
Suadeo tectis. minitans ruina
Clade vicina monet inquilinos:
Inde recedant.
Non vides, SAMSON DEUS ut Columnis
Eloco motis tumulet superbos
Dirutis Aulis? numera sepultos
Clade Philistas.
Si premi non vult graviore lapsu
MANTICUS, tumba meliore dignus,
Inde cras velox, hodieve migret.
Tempus eundi est.

Mores, Habitus, Gestus, Occupationes, Vestitus dyscoli Studiosi Academici omnibus probis ad cautelam expenduntur, ac describuntur.

CAlore primo difficilis regi
Flagrat iuventus: transilit orbitam,
Omnemque dedignata sepem
Claustra minis violenta rumpit.
Primus pudendae est fructus inertiae
Studere somno: dum radiis iter
Illustre describit cubili
Sol tremulo spatiatus igne,


page 345, image: s369

Utramque in aurem stertitur, et dies
Natus labori concoquitur toro.
Tum surgitur tarde grabato,
Ceu nivea madidus saliva
Spumante limax egrediens domo
Se circumacto corpore proripit,
Latusque mutat, donec omnem
Exerat e laribus figuram.
Post haec solutis crinibus (e fuga
Ut torqueantur rursus in ordinem
Censore vitro) consecratur
Hora duplex: speculo magistro,
Et erudito pectine consule
Comae striantur, pulveris advenae
Olente nardo delibutae
Propitias redolent Moluccas:
Panthera fragrans, quam procul iverit,
Nares sequaces attrahet omnium,
Moscoque odoratis capillis,
Ceu violis, capiet columbas.
Crine absoluto, vestibus imminet
Belle plicandis Psittacus Indicus:
Pes sericis rugis uterque
Artificem verulae senectam
Praefert cothurno. vix ligulis modus:
A calce Pavo plurimus ad caput
Discorde mentitus colore
Multiplici novitate ludit:
Totas subinde est cernere nundinas.
Collare pleno fertile baltheo


page 346, image: s370

Promanat in pectus fluente
Materia, teneraque bysso:
Indusiorum prodiga largitas,
Et sumptuosa e sindone carbasa
Effusa pendent; brachiorum
Tota volant manicata vela:
Distentus hydrops in caligis tumet,
Et follicato proiicitur sinu,
Thoraxque nodis asperatus
Mille nucum riget involucris,
Sedensque parvus vertice pileus
(Exile magni vasis operculum)
Ligaminum plenus, pusilli
Proditor ingenii iocanti
Colludit Austro. duplice nos iuvat
Acuminatos cuspide calceos
Videre, rostratasque naves,
Et geminas veluti carinas,
Quibus capacem magnifico pede
Typhis per Urbem provehitur novus,
Accinctus ad lumbos minuto
Ensiculo, gladiique frusto.
Sic ille vadit, cum gradiens foras
Templum salutat fronte brevissima,
Intransque, vix palmo per aedem
Progreditur, retinensque postis
Adhuc aperti diffugit ocyus,
Tergumque vertens ne cruce se notat:
Adesse quod si Femininum
Quid videat, magis appropinquans


page 347, image: s371

Venationes instruit, et vagus
Hinc inde foedis Templo oculis volat,
Censorque formarum profanat
Mente locum meretrice sacrum.
Iam tempus instat nobile prandii.
Plures adibunt pascua. symbolis
Solenne collatis in unum
Hoc epulum est, decus Helluonum.
Sancita res est: ad vomitum bibant!
His considetur conditionibus.
Infertur in mensam frequentem
Pinguibus offa oculata guttis,
Et prima longo tramite fercula,
Haustusque vitris pluribus aureus,
Uvaque splendentes cruenta,
Ac rubeo cyathi Falerno:
Sed et rotundis hispida plurimis
Stant vitra nodis, candida queis [Reg: quibus] Ceres
Infusa spumat, quae vel uno,
Ac solido exonerantur haustu:
Adest liquoris copia quadruplex,
Qualis Mosella, vel Nicaro fluit
Rhenoque crescit delicato.
Indomito irrequieta musto
Vindemiato vasa recens mero
Passim redundant. crapula proficit.
Diversa crystallo figura est:
Struma cavae satis ampla conchae
Usque ad medullam lambitur infimam,
Suprema donec guttula profluat.


page 348, image: s372

Tum per fenestras vitrearum
Proiicitur chorus amphoratum:
Offensa facis fragmina tinniunt.
Placet sonora grandine musica.
Ovant sodales, iubilorum
Nec requies datur editorum.
Mensa peracta, quam madidi mero,
Tam mente sicci, et corpore plumbei
Iam nocte sera se per Urbem
Circumagunt pugiles rebelles,
Et caespitantes in geminum latus
Turbant soporem, et limina civium:
Ceu spectra per vicos aguntur
Impete, ceu Lemures vagantur,
Tondentque stricta cuspide pumices:
Absistit ignis vulnere marmorum:
Scintillulae multo nitore
Exiliunt, silicumque venae
Ferro petitae lumine fulgurant.
Domum reditur. stertitur in diem.
Dormitur altum more glirum.
Mane dolent madidi capilli,
Caputque collo est intolerabile,
Laevumque nictant vitrea lumina.
Quid interim libris, et arte
BALDUS agit, Medicusque CHIRON?
Scrutare thecas: inspice paginas:
Vides, ut Horace odes 1.9

AMPLA stet NIVE CANDIDUM

SORACTE? neglecto Lyceo
Nil calami bibit, aut liquoris


page 349, image: s373

Atri papyrus mensibus integris
Tam sumptuoso pacta peculio.
Gratisne sudorem parentum
Dilapidas studiose fili?
Albente corvus gignitur ex cycno,
Auditque Daemon, qui prius Angelus,
Moresque fuscantur repente
Virginei stygio colore.
Elapsa nuper de ferula cohors
Soluta vix est supplicio cutis;
Et ecce! libertas probroso
Ocyus arripitur calore.
Mutate mores, et specimen date,
Utrum regendo sitis idonei
Olim Senatu, Patriaeque
Mole pares humeris ferenda.
Non ista veris est via gloriis
Olim parandis, non iter ad thronum.
Servate sinceram iuventam,
Vosque foro date litterato.


page 350, image: s374

AD EMINENTISSIMUM CARDINALEM SFORTIAM PALAVICINUM e SOCIETATE IESU, CONCILII TRIDENTINI SCRIPTOREM ELEGANTISSIMUM, SOLIDISSIMUM.

EXimios res magna Viros, Miracula Mundi,
Mortaliumque nucleum
Poscit, qui satient forum:
Mitra coronati triplici diademate PETRI
Magni DEI VICARIA
Divinum calamum petit:
Summa TRIDENTINIS agitata negotia curis
Penna notentur aurea,
Et quae par Aquilis volet;
Invenere Virum Sacri monumenta Senatus,
Qui cedat arte nemini,
Cui Virtus pretium facit.
Haec summi ingenii Phoenix celeberrima Facta
Miraculum prudentiae
Totos digerit in libros:
Italicae linguae Princeps, calamique Monarcha
Scribit catenas aureas,
Queis [Reg: Quibus] mentes hominum trahit.
Quam solidus, tersusque nites ea tepora tractat,
Scruposa tot respectibus,
Ipso themate lubrica?


page 351, image: s375

Quam cuncta exacte memorat, quam sanguine plenus,
Lectoque succo turgidus
Divinam historiam polit?
Ambo facit: celeberque toga est, magnusque palaestra:
Si bella poscant militem,
Stringit terribilem stylum:
Spicula crebrescunt celebre bibitura cruoren:
Intenta chorda sibilat
Arcu stridula flexili;
Configit iaculis SUAVEM, consutaque foetis
Mendaciis volumina
Clava transigit Herculis:
Aspice fulgentes clypeos, ensemque micantem
Ardore Solis ebrium,
Ut claris radiis naret?
Errores vetitos mactat, dexterque sinisterque-
-Interficit sententias
Praegnantes novitatibus.
Haec bello fiunt. facies est altera Pacis:
MITISSIMI, SAEVISSIMI
Scriptoris meruit decus:
Ex ipso fundo sincera limpidus unda
Is veritatem provocat
Piscatus speculum rei.
In gemino felix, campo celebretur aperto
Victor trophaeis nobilis
Cum Lauro ex acie redux:
It comes Heroi plenissima Purpura fama,
Apex sacratae gloriae,
Orbem convocat integrum,


page 352, image: s376

Dicit: adoretur Princeps, Rex ingeniorum,
Miraculum scientiae
Summi prodigium Viri!

B. [Abbr.: ?] ALOYSII GONZAGAE consummata in brevi Virtus ac Pietas.

O Sanctum Iuvenem principe Sanguine!
O raram volucrem, Virgineum Cycnum!
Olli inter medias faces
Aula stat pudor integer.
Quam mens innocuis consita liliis,
Quam pectus tenera luceat indole,
Testatur facie decor
Innupto speculo nitens;
Ex binis oculis colligitur Pudor,
Et suda vegetus candor imagine
Nutrit perspicuo die
Vernantes animi nives.
Virtus nobilium gloria mentium
Evexit Iuvenem. Sceptra celerrimo
Heros praecipitans pede
Vovit, se fore Virginem.
Non ille illecebris pectora molliit,
Ver primum Superis cessit, et obsidem
Magnorum decorum cito
AEtatem teneram dedit.


page 353, image: s377

Succrevit Pietas haud pede languido,
Coeloque imminuit facta propinquior;
Promovit volucrem gradum
Ad fastigia Siderum:
Corpus non tenere, sed rigide sacer
Tractavit Lanio. sanguinis alveus
Diris elicitus flagris
Formoso micuit typo.
Defraudans cupidos divite pabulo
Sensus, difficili lege coercuit,
Erronesque oculi tubos
Caeco carcere muniit.
Demum magnanimi pectoris impetus,
Et Virtus tenui corpore grandior
(Ceu praecox calamis seges)
Prompta messa fuit nece.

Affectus S. [Abbr.: ?] MARIAE MAGDALENAE Coelum aspicientis, riteque peccata sua deflentis.

Forte obscura nigro nox horrescebat amictu.
Stellata nusquam spicula.
MAGDALA non uno rea crimine prona fenestrae
Adstabat, astris imminens:
Illa tuens spissas tenebras, mea pectora, clamat,
Sunt atra, plus, quam nubila.


page 354, image: s378

Dixerat. et subito sua lux est reddita nocti:
Scintillat argento Polus.
Stellarum populus rediit, gens lactea, Solis
Constans satelles Phosphorus:
Nubila restituunt stellis revolubile furtum,
Hinnit per Astra Pegasus.
Obstupuit speciem subitam, Coelique theatrum
Tristis remorsu MAGDALA
State faces, clamat: mihi vestra exempla sequenda.
Vitam reponam lucidam.
Mox versa ad geminos oculos, simul imperat undas,
Simulque fletu solvitur:
State faces, clamat, nostras audite querelas,
Et vota Coelo scribite:
Si tanto exterius caelata haec aula metallo est
Quid intus esse iudicem?
En! Celos imitabor adhuc. lacrymatur Olympus,
Luna sepulta nubibus,
Ipsa oculis fecunda pluam. procurrite nimbi,
Et tota fletus aequora:
Expurgabo animum, scelerisque lavabo cubile,
Thermas parabo crimini:
Ite procul nitidae Stellae, nubesque redite,
Vos atra Coeli pallia,
Caeruleo haud equidem dignam me censeo vultu:
Faces abite fulgidae!
Flebo frequens, quamvis nivea se luce capillans Phoebo
Serena Luna fulguret:
Flebo frequens, simul ac cognato alludere
Aurora plorans coeperit:


page 355, image: s379

Flebo: dies simul ac puer evigilarit ab Indis,
Donec senescat aequore:
Si Tellus subducat aquas, amnesque fluentes
Sol axe flagrans ebibat,
Ingrediar madidi fidens aeraria Coeli,
Trahamque mecum Pleiadas;
Nimborum pluviaeque ferax intrabo cubile,
Ubi coquuntur grandines:
Materiam e Caelo repetam, si flumina desint;
Siccata si sint aequora,
Crystalli aggrediar glacien, gemmasque liquabo,
Hiberna solvam frigora.
O si naufragio peream, vel mergar in undis
Secura portus MAGDALA!
Certa mihi Cynosura DEUS. dum navigo fletu,
AMOR peritus TYPHIS est.

LAUDES BELLICAE Ill.mi et Excell.mi [Abbr.: ?] COMITIS LUDOVICI RADUICI DE SOUCHES OBTENTIS CONTRA SUECOS, AC TURCAS VICTORIIS CELEBERRIMI.

ANnis tametsi serior, et nive
Iam cana sparsus tempora SUSIUS


page 356, image: s380

Adhuc calorem Martialem
Intus alens iuvenescit armis.
Non ille tardo in proelia sanguine
Gyrare doctus Cornipedem celer
Exasperans vultum flagrantem
Per medios ruit acer hostes.
In arma primus, primus in aereum
Athleta campum, Massagetum timor,
Terrorque Lunae perduellis,
Et domitor MACHOMETIS atri
Virtute supplet magnanima LEO
Senile corpus. Signa ferociae
Suis daturus, discolore
Ipse caput galea coronat:
Plumante cono discitur impetus.
Tum praeparatus quadrupedantium
Stat cursus. accincti triumpho
Stant animi propiore Lauro.
Is evibrato dexter acinace,
Quicquid resistit, praecipitans ferit.
Ignobiles Turcae phalanges,
Ceu tenues metit ense caules.
Praelusit olim cladibus integris,
Contra Suecos ferreus in fide,
Quos moenibus pulsos, et arce,
Edomuit, vetuitque BRUNAE
Desideratum figere terminum.
Fugere caeso milite VANDALI.
His praestitis quondam, flagrante
In Geticos modo se Tyrannos


page 357, image: s381

Furore librat, perque cadaverum
Pontem profectus proterit omnia.
Lacessit enses, et probrosam
Impatiens tolerare gentem
Occasiones quaerit idoneas,
Et aptiores insidiis locos,
Vique inde prorumpens in hostem,
(Nube ceu nigricante fulmen)
Virtute fretus, non numero Virum,
Repente totos dissecat ordines;
Sed nec minori saepiendis
Urbibus ingenio, vel arte
Praecellit Heros. NITRIA bellico
Extructa clivo dedita SUSIO.
Ex ungue Turcae liberata
Ad Dominum rediit LEVENZA.
Adhucque vivo sanguine fervidus
In arma, et hostes trux proficiscitur,
Deliberato sed Gradivo
Bella ciet, minimeque praeceps
Egensque magni consilii volat,
Gnarus, magistra qui patientia
Duces morantur, gloriosos
Vincere, praecipitesque vinci.
I Christiani gloria militis,
Quo vera Virtus, quo Pietas vocat!
Ubique Turcae, Tartarique,
Et nimius minitatur hostis
Centis profusus, nec capitum tenax
Fossas novenis millibus obruit,


page 358, image: s382

Siccat paludes prostitutis
Corporibus, numeroque vincit.
O quot cruoris iam bibit aequora,
Et. Christiani flumina sanguinis!
TE Vindicem sacri liquoris
Ira vocat, Patriaeque luctus.
Posthac inultos linquere fortium
Manes virorum non decet, et feram
Exaggeratis roborari
Viribus, auxiliisque plebem.
Exurge in iras denuo strenuas,
Urbesque laxa, quotquot ahenea
Moerent catasta, servitutem
Fulmineo gladio revelle:
Conscende pinnas, valla supervola,
Prosterne muros indole Barbaros.
Exscinde nidum perduellis
Seminis, indomitaeque gentis.

AUCTOR Delicias ruris, ac matutinas ambulationes AEstatis tempore commendat.

NEscio, quid insit gaudiorum ruribus,
Et excitati sanguinis.
Maerore quodam tetrico, et tristi velut.
Urbes veterno dormiunt.


page 359, image: s383

Rus vivit omne. viridis exhilarat color,
Laetique campi gestiunt.
Catarrhus urbes habitat, et tussis domos.
Est rure liber spiritus.
Praesertim Aprili, quando calvas arbores:
Ver rursus insternit comis.
Summa mihi cura mane supremo fuit
AEstate quondam surgere,
Primaque porta prodigo in gressum pede
Campos patentes visere:
Ibi scholarum pulverem eieci frequens,
Et rheuma totum dilui:
Ibi ventilavi rauca colli compita,
Obsessae ravi pectora.
Ibi mihi laeto cuncta successu favent,
Et tuta vernat sanitas:
Ibi vena succo melior electo fluit;
Expertus illud assero:
Sive in virenti porrigens corpus toro
AEstiva captem frigora
Iocante circum Fraxino, dum Thraciae:
Canora Pellex dulcibus;
Nemus querelis implet, aut viduus gemit
Cava palumbes arbore:
Seu provocata murmur, et clemens sonus
Adsibilatur ilice:
Seu defluenti lubricos pisces vado
Lucente contempler vitro.
O quam petito gutture, et linguis tremit
Silvestris isthic Musica!


page 360, image: s384

Abeste voces aulicae, et secti Capi:
Cantatur isthic dulcius.
Cum longa pastor cornua, et curvos tubos
Inflat, putantur buccinae.
Quis discolorum luxus agrorum viret,
Locique gentiles rosae?
Quis coniugatos stipites sat mirabitur,
Et arbores adulteras,
Natamque ab illis fructuum Tobolem probam
Frondente matrimonio?
O quae voluptas (fulva cum Coeli Lea
Attemperatur ventulo)
Sedere viridi porticu, flante AEolo,
Sodale cum FAVONIO!
Discipulus Euri Zephyrus ambrosio suum
Vincit magistrum gutture.
Ipse elegantes natus in scenas situs
Theatra vincit Principum.
Sopore nusquam molliore dormii,
Quam serico foeno cubans;
Admurmurabat rivulus blando labro
Nutricis instar Morpheo.
Quin ipse nusquam suavius rerum mihi est
Placere visus Conditor:
Occurrit animo per tot ambages Sator
Extra tumultum clarius:
In astra raptus ibi perorantem suis
Mirabar e factis DEUM.
His illecebris suaviter captus, sacro
Terrena calcabam pede.


page 361, image: s385

AD EDMUNDUM OLCORNUM ILLUSTRISSIMI ADOLESCENTIS MORUM PRAEFECTUM. Ut innocenter ipsum in Literis educet.

EXaminato Sanguine nobilis,
Avisque praestans ordine plurimis
NARCISSUS in primo iuventae
Vere tener, medioque flore
Tua regendus traditus est manu.
Is delicatis moribus innocens,
Virtutis observans utrumque
Consociat facie Parentem.
Quantum probarum conscia dotium
Natura spondet, nobilis indoles
Inest Puello; mentienti
Si qua fides tribuenda formae.
Intelligendo tempora praevolat
Tantillus heros, ingenio valet:
Nam pectus amplum, atque hospitantem
Magnam animam Pater, atque Mater
Impressit illi prodigiis parem.
Hoc pulcra vultus scena, meridies
Infusus ori pollicetur
Praeco boni manifestus aevi:


page 362, image: s386

Scintillat illi pectus ad ardua.
OLCORNE, tantum, ne pereat cave
Spes tanta suffocata primis
Flagitii teneri pruinis.
Ne Tu pudicum molliter educa.
Occasionum subtrahe pabula,
Quae vel remote destinatum
Ad vitium, vomitumque ducunt?
Effeminato ne gremio sine
Adblandientes inter Ephebulas,
Ipsasque versari Sorores,
Ne referens animum inde mollem
Emasculata langueat indole.
Herede crebro discimus e loco
Exempla morum, quae videmus
In sociis, quibus assidemus.
Maturus omnem luxuriem procul
Avelle prorsus, si cupias virum,
Si delicatam vis puellam,
Serica carminet ipse fila.
Muni pudorem: scilicet arduum est,
Servare mentem criminis integram.
Occasiones feminarum
Masculeum impediunt vigorem:
Quot illa versat flamma Tragoedias?
Quot bella spurcus Mulciber intulit?
Domestici quis Parricidae
Marte caret, Cyprioque telo?
Iube: severum se gerat, et gravem,
Rugisque frontem pluribus asperet;


page 363, image: s387

Si feminae sint alloquendae,
Praecipue caveat fenestris.
Quaedam pudori rusticitas bona est,
Frustraque caecos insequitur Venus:
Duces amoris pestilentis
Sunt oculi male curiosi:
Sed nec, Sodales si cupiat mares,
Concede quosvis: selige cognitos.
Plerumque viscoso laborat
Unio liberior veneno,
Moresque gliscunt in paribus pares.
Ne Te colores misceat inscio,
Ludatque Chartis: nam probrosus
Lusus is est, cupidus metalli,
Et sumptuosi tempori Helluo.
Quem fraudulentae spiritus aleae
Semel prehendit, non quiescet
Assiduo stimulatus aestu,
Sortisque blandae fretus hypocrisi
Pecuniosum pruriet in lucrum.
Experta res est: aeris illa
Insatiabilis est Cupido.
Heu! quanta punctis ludus eburneis
Iam damna cudit: lingua tricuspide
Telo lacessitos petivit
Indigenas Superos Olympi,
Causamque magnis criminibus dedit:
Vestes ab ipso corpore perdidit,
Exhausit arvina crumenas:
Ad laqueum miseros redegit.


page 364, image: s388

Ne liberalis porrige, quod petit:
Saepe est venenum, quod violam putas.
Pecuniam (nervum malorum)
Subtrahe, deliciasque mensae:
Mollescit omnis nobilis indoles
Hoc apparatu. si gemat, aut fleat
Tristis repulsa, tu cachinna,
Nec querulis moveare stillis.
Blandire nunquam. saepe nocet favor.
Robustiori serius increpa
Ipsum loquela. stante fronte
Verba pati graviora discat:
Amore Natos Simia strangulat,
Et Ursa molli delinit osculo.
Non saccharo sunt educandi
Filioli, placidoque melle.
Frons torva Patris magnanimos facit
Austeriorum fulgura nutuum
Ceu Marte versatos severo
Exstimulant, animantque Natos.
Festina falx sit, si lolium novo
Se prodat agro. parcere crimini
Crudelis est Virtus. novercae
Terribiles, sine bile matres
Plerunque fiunt, cum soboli malae
Sunt blandiores, atque peculii
Escam, voluptatumque causam
Molliculam, pretiumque praebent.
Si prima laxas frena licentiae,
Evadet effrons, tardus et impudens.


page 365, image: s389

Obedit ex cera iuventus;
Dum tenera est, cicuretur aetas.
Sic ille crescet gloria Stemmatis.
Si negligatur, degenerantibus
A Patre factis despicatus
Innocuos maculabit annos,
Et gloriosi sanguinis alveum,
Vitaque magnos dedecorans Avos
Inglorius pago sedebit
Arcis herus, canibusque saltus,
Praedaque fartos excutiet specus
Illiterato sordidus otio;
Contentus ACTAEON quaternas
Retibus implicuisse Vulpes
Implebit omnes, ut Satyri solent,
Clamore sylvas insatiabili,
Qui Regna, regnorumque curas,
Et celebres solidasset [Reg: solidavisset] Urbes.

Doctrinam sine Virtute nihil esse.

AUscultate Sophi, quotquot ab editis
Iactatis cathedris docta tonitrua,
Et tussim celebrem, scitaque iurgia
Miscetis calido foro!
Ne digna est obolo sola scientia,
Quae virtute caret. nil valet ars hebes.


page 366, image: s390

Cui non connubio iuncta marita sit
Virtus participi toro:
Inflat magnificos lubrica vertices,
Ceu ventis gravidam, quae iacitur, pilam:
Ceu bullam vitream, quae volat aere
Leni evanida ventulo.
Multis exitio facta Scientia
Stravit praecipites. sustulit ARRIUM
Sanis consiliis indomitum caput,
Coepto schismate saxeum.
Intonso est melius vellere gausape,
Quam mollis tenerae pannus Epomidis,
Aut doctae Endromides, quas Academicus
Mos in Pallia proiicit.
Ignari rapiunt sidera Rustici,
Volvuntur Scioli carne merissima:
Subtili ingenium lumine pervigil
Vili sanguine volvitur.
Dicunt, non faciunt, plurima qui sciunt;
Sunt capti manibus, gutture qui boni:
Ostendunt aliis pollice sidera,
Ast ipsi in foveam cadunt.
Quae virtute caret manca Scientia,
Vagina abs gladio gemmea dicitor!
Ornetur Pietas. serva pedissequa [Reg: pedisequa]
Ad pompam Dominae facit.


page 367, image: s391

Assidua Beneficia Numinis homini collata, ex artificio corporis humani totiusque Mundi famulitio commendantur.

OMnibus Numen bene vult: salutem
Invidet nulli: spatiosa Coeli
Regna praeclara fabricavit arte.
Huc vocat omnes.
Quisquis es, ripae bibulas arenas,
Limpidi rivi niveos lapillos,
Si potes, fundo numera, vel omnes
Arboris artus,
Floridis ramos foliis comatos,
Paginas omnes trabe fluctuantes,
Arborum crines, atomosque claro
Sole volantes.
Nescio tantam numerare molem,
Inquis, absisto. locupletiore
Singulis horis cumulo favores
Dat tibi Numen.
Gratiae vincunt numerum diurnae.
Si potes, nictus oculi perennes,
Excubitrices numera favillas,
Atque nitorem,
Totque diversas tunicas, et apti
Pelle subtili radios Planetae,


page 368, image: s392

Limpidum vultus speculum, micantis
Sidera frontis:
Cogita nervo toties tremente
Artuum pulsus: numera rubentes
Sanguinis guttas, roseumque venis
Dulcibus amnem,
Ossa (robusti veluti columnas
Corporis) pleno saturata succo,
AEdis humanae memor officinam
Mente revolve:
Temporum constans, resonante fronte,
Malleus pulsat geminus: cavata
Aure vicinus recubat tumultus
Ordo fabrorum:
Palpitat fibris placidis utrumque
Brachium, laetae nota sanitatis:
Subsilit cordis statio, modesto
Vivida motu,
Arte pulmonum, tremuloque folle
Aptius nil est. venit inde totus
Aeris gustus, placidasque corpus
Attrahit auras.
Sanguinis praestans cocus inquieti
Hepar, accenso satagens labore
Providet venis, meliore succo
Ne rosa desit.
Insciis nobis, ea perpetrantur
Corporis membris, veluti rotata
Mole concordes operantur arcto
Foedere spirae.


page 369, image: s393

Mira Natura est. iubet illa tempus
Artifex anni, variante Sole,
Ire sancito stadio; magistra
Praesidet horis:
Illa nictantem dubitante luce
Intuens nubem, pluviumque scite
Instruens Solem, vaga discolore
Iride fulget:
Illa concretam vehemente vento
Grandinem format, gracilique ningens
Vellere hibernas tenuat nivali
Flore pruinas:
Illa squalentes diuturniore
Vindicat campos macie: eloquentes
Excitat fontes, querulosque verno
Murmure rivos:
Haec per ambages Rhodanum fatigat,
Antequam salsum Thetydis cubile
Intret, et magnum properet tributum
Solvere Ponto;
Caeteros curvans fluvios, per Orbem
Rite disponit foveas aquarum,
Laute ut altricis pecorosa ripae
Gramina vernent.
Illa directo iubet eruditos
Ire descensu lapides, et ignem
Erigit sursum, viridique campo
Prata colorans
In tuos usus, Homo, se propagat
Fertili Tellus famulata partu,


page 370, image: s394

Se tibi totam facilis rotundo
Porrigit Orbe.
Haec tibi Numen benefacta praestat.
Quid DEO praestas Homo pro talentis
Mille concessis tibi gratiarum
Qualibet Hora?

D. [Abbr.: ?] XAVERIUS ut inveteratae malitiae militem convertat ad frugem, horribili flagellatione, praesente illo, in corpus suum animadvertit.

EMaceratas molliit Hannibal
Rupes aceto. supplicio petra
Mordacis affusi liquoris
Indomitum posuit rigorem,
Et pervicacem marmoris indolem.
Callens eandem forte scientiam
FRANCISCUS, ut se vindicaret
In scopulo, nimiaque rupe,
Videns tenaci pectore militem
In obstinatis vivere sordibus,
Decrevit ingens glorioso
Ingenio lacerare saxum.
Deliberanti stans similis, modus
Occurrit (inquit nobilis artifex)


page 371, image: s395

Licentiam quo militarem
Aggrediar, silicemque mentis
Liquore solvam. difficiles scio
Tractare cautes: non nisi sanguine
Haec saxa mansuescunt; cruori
Soli Adamas, glaciesque cedit.
Haec elocutus, pectoris ignei
Fassus calorem, secum hominem trahit
Sermone blando nuncupatum.
Ille gradu sequitur modesto.
Stabat propinquo litore silvula
Frequente Palma, consita quercubus,
Locus voluptatis benignae
Compositus studio quietis:
Ibi faceto frigore plurimae
Densantur umbrae, cum Leo flammeus
Irrugit axi: musicarum
Hic volucrum pretiosa lingua,
Ventique fratres assiduo ioco,
Et temperato Veris anhelitu
Secreta in aurem garrientes
Ingenua regione ludunt,
Vocisque mimae affabilis histrio
Echo locorum est nullibi doctior,
Dum mutuatas feneratur
Multiplici cavitate voces,
Furtumque duplo restituit suum
Specu canoro; quando volubilis
Impingit in sylvas et hortos
Vox lacera rediens loquela.


page 372, image: s396

Huc ambo tendunt, et subeunt nemus.
Loco parato pallia proiicit
FRANCISCUS, et vestem fluentem:
Terga dein, mediumque nudat
Ad flagra corpus: terribili manu
Hostile lorum fertile ferreis
Profert sagittis, et severis
Ictibus insequitur rubentem
Cruore pellem. trux resonat cavo
Luco macellum, et dextera carnifex.
Attenta vibices et ictus
Principio numeravit Echo,
Sed lassa tandem destitit, et gravi
Parcens labori, condoluit viro:
Plus mille sexcentis sonoros
Nympha studens numeravit ictus.
Partes in omnes dissiliens cruor
Sparsit propinquos sanguine stipites,
Terramque large purpuravit
Ros alacri cumulatus ostro:
Certare visi lambere flosculi
Sanctum cruorem, qui prope creverant:
Largeque fuco seminata
Alga, rubro micuit corallo.
Cruenta flagris tergora contuens,
Hiulca plagis, Quae, Pater optime,
Quae causa fatalis furoris,
Miles ait, nimiique belli?
Pergesne totam caedere victimam,
Dorsumque saevis conficies flagris?


page 373, image: s397

Haec ille. FRANCISCUS renidens
Pauca refert: pretiose Fili,
TU causa pugnae, et sanguinis unica es,
Tuoque constans crimine vapulo;
Nec inde surgam, vel remisso
Verbere dilapidare totam
Cessabo pellem, donec idoneo
Mores probatos obside spondeas,
Vitamque promittas pudicam,
Et niveam sine faece mentem.
Assensus ipse est, et scelerum pudens
Data sacravit propositum manu.
Verbumque facto comprobavit
Integritas, meliore vita.

Prodigium Musicae in PHILOMELA, Quam Coenobita quispiam annis trecentis insecutus dicitur.

AUrora lucis mater, et Solis parens
Illusa mille gratiis
Ubi nunciavit certa venturum diem
Rubente Coelo proximum,
Virente surgunt ocyus volucres toto,
Plumasque castas ventilant:
Res lepida prorsus, quando se pectunt aves,
Lavantque rauca guttura,


page 374, image: s398

Vocem screatu praevio expurgant, dein
Vocale rostrum praeparant:
Primum silente fistulant quiddam tono,
Praeludiumque mussitant;
Mox, ubi venusta luce tenerescit dies,
Phoebum salutant roscidum:
Offensa saxis flumina, illimes aquae,
Ventique cantum promovent:
Sylvae resultant vocibus, clangit nemus
Rostris peritis eloquens.
Sed arte reliquas artifex superat aves
Regina Aedon alitum.
Haec flexuosos variat instabilis gradus,
Carmenque dat volubile:
Iam surgit alto tramite, et vocem levas:
Mox in profundo considet:
Iam lenta garrit, mille iam spiras vibrat,
Crispatque filum gutturis:
Iam falsitatem condit artifici fuga,
Ulnamque ducit Musicam:
Iam fraude mollit halitum, et medio sono
Subtile delibat melos:
Iam tota cantat, ceu duae, aut plures forent,
Plenumque rostrum proiicit.
Iam valle stridet quidpiam raucum infima;
Iam summa rursus emicans
Linguae volatum circinat mille orbibus,
Et involucris carminis.
Attonita circum sylva defixis stetit
Ad dulce carmen auribus:


page 375, image: s399

Mirata volucrum reliqua Sirenem cohors
Palmam canenti detulit.
Audiit [Reg: Audivit] et ipse Monachus. et iam non suus
Sylvis vagatur abditis,
Amore volucris captus, oblitus famis,
Sitisque prorsus immemor
Annis trecentis (fama si verum refert)
Lucos virentes incolit:
Avi immoratus clamat: ah! Superi mihi,
Coelique vos ignoscite!
Non cupio vestram Musicam. ah! plus quam satis
Haec una menti sufficit:
Hoc opto: totus, auris ut fiam: lubens
Amitto sensus ceteros.

Miserrima MILITIS conditio, eiusque in bello incommoda declarantur.

QUis probra Martis cuncta recenseat,
Bellique luctas sub rigido Duce,
Vitamque venalem vel uno
Transfugio, modicove furto?
In fronte pugnae, glans ubi plumbea
Frequente mortis grandine pervolat,
Insons URIAS imperanti
Victima saepe cadit DAVIDI.


page 376, image: s400

Queis [Reg: Quibus] parcit ensis, vel pyrius globus
Lambente fumo praeterit, aut pede
Innoxia stringit favilla,
Saepe fames truculenta mactat.
Quam delicato mensula stat cibo,
Si carne equina vermibus ebria
Miles laborans helluetur,
Aut putrida saturetur offa?
Rigente panis marmore durior
Constanter unda per triduum madens
Pro militari venditatur
Delicio, sapidoque bolo,
Inter vaporum putria nubila
Felice nunquam vescitur aere,
Locoque perstans inquinato
In media sanie paludum
Foetore miles saepius interit.
Cognata bello Pestis aheneos
Erodit afflatu gigantes
Et solidos populatur annos.
O quam severa proelia curia
Passim reguntur! quam rigidae subest
Mars disciplinae? finiuntur
Vel gladio, laqueove causae.
Totis diebus ponderibus premi,
Sedere mulo est gratia ligneo:
Hispanica quae texta tela
Pallia sunt, nimioque ferro,
Censentur ingens esse superbia:
Solentque frontis stigmata Milites


page 377, image: s401

Habere pro musca decoris,
Quam lepidae pice sumptuosa
Genis Puellae crebrius allinunt.
Si dormientem reppererit loco
Dux visitator, proditoris
Instar habet, gladioque plectit.
Gallina furto rapta levissimo
Cervice multis constitit, et gula
Angustias passa. esurire
Militiae est proprium, et sitire.
Auget malorum saepius alveum
Stipendiorum parca necessitas.
Accedit (appendix molesta)
Uxor egens, miseraeque prolis,
Et vagientum [Reg: vagientium] copia liberum,
Censuque alendi paupere filii,
Queis [Reg: Quibus] veste scissuris referta,
Et laceris tunicae fenestris
Prospectat algens undique nuditas,
Cultusque toto corpore nullus est.
Quis castra nescit copioso
Integra pulice devorari?
H m! pompa qualis reptitat in toga,
Longoque gliscunt fune pediculi?
Ter mille vertex nutrit unus,
Quisque pilum tenet instar hastae:
Miles cohortes efficit unicus.
Eunt sequaces per iuga tergoris.
Exercitus totus pedestris
Planitie dominatur ampla.


page 378, image: s402

Thorace vivunt integra pascua,
Et nidulantes in caligis greges
Hiberna componunt stativa,
Castra tremunt legione multa.
Sed vulneratos visere tempus est.
Iacent gregatim languida corpora.
Hic crure mulctatus reciso,
Ille manus dolet amputatas.
Stillant amurca marcida vulnera,
Ceu rosa tetro pure cucurbita,
Artusque pannis obligati
Insolita gravitate foetent.
Haec qui profunda mente pericula
Examinarit, nomen inhospito
Tradat Gradivo: se pusillo
AEre miser, pretioque vendat.

Malae, laxaeque Conscientiae incommoda. Ad Hominem similibus stimulis agitatum.

QUo ruis irrequieta pecus? animique scelesti
Vertigo quo te pertrahit?
Frustra intemperiem prohibes, et proelia vitas
Domestici Sicarii.
Quamvis mortales oculos effugeris, at te
Coarguit mens conscia:


page 379, image: s403

Quamvis in spissis tenebris, latebrisque repostis
Rem feceris, mens oblatrat:
Quamvis nemo hominum culpam cognoverit actam,
Testator unus sufficit.
I iam, delicias varias tibi construe. vermis
Te censor intus vellicat:
Mitte, remitte pilam, pendentemque aere sphaeram
Ad dignitatem subleva,
Ut nunquam pronus follis terrae oscula figat,
Sed semper auras incolat:
A propria graviora feres tu verbera mente,
Quam sentiat pugnos pila.
Egredere ex Patria. regiones vise remotas:
Tecum molestus it comes.
Quascunque accedas gentes, te semper habebis,
Semperque te tecum feres.
Est immortalis serpens, dum permanet error
Pernox, et ipse perdius:
Indulge genio, vernantique utere sorte:
Sincera non sunt gaudia:
Infecto si dira latent in corde venena,
Ipsum mel est absinthium:
Decipitur, quisquis curis putat invia prata:
Figunt ibi tentoria,
Castraque metatur spatio maiore tumultus,
Suasque vires explicat;
Disposita stant illae acie, sontique minantur
Millena plus quam spicula.
O quam sunt tristes ipsi quoque sontibus horti,
Obnoxii suspendio!


page 380, image: s404

Quot ramos cernunt, numerosaque arbore truncos,
Aut Fraxinorum brachia,
Iscariotea prope tot vertigine furcas
Sibi paratas autumant.
Larvatis ne crede genis, si gaudia fingant,
Sunt frontis haec mendacia:
Si menten inspiceres, tristissima monstra videres,
Manesque plures funebres:
Apparent alii, quam sint in pectore, fuci;
Laetantur; et sunt flebiles:
Multi dilatant patulas ad crimina mentes,
Amplamque conscientiam;
Horrea diducunt, postesque immanis hiatus
Totis Camelis pervios,
Excoriant culices, sed molis vastae Elephantos
Capace rictu glutiunt;
Stramineam calcare crucen scelus esse fatentur,
Sed fornicari non timent;
Obtorto Themidem manifestam ducere collo,
Et omne ius effringere
Crimen non reputant. inopes vastare crumenas,
Leve est, egenos sugere.
Falsa refert facies. sermonis tessera foetet:
Sunt intus hi maestissimi.
Sunt personato labra tincta corallina melle,
Non, ut loquuntur, sentiunt:
Intus agunt Furiae, Damoclisque exterret imago,
Districtus ensis imminet:
Fucatis hostile genis absconditur ulcus;
Non prodit. in vultum lepra:


page 381, image: s405

Limpida saepe animus diffundit verba palustris,
Sed fundus horret sordibus.
Scena alia est, quam fronte probi gaudente propinant,
Exsudat haec ex pectore;
Stat cum mente decor, faciesque serena serenis
Est concolor praecordiis;
Non affectato frons est prorecta lepore,
Laetatur intus et foris:
Se se tranquilla Virtus haec sola potitur,
Sibique sola sufficit;
Pace sua spectat ferventia iurgia Mundi,
Quieta damnis interest.

AD OLAUM BEDULIUM Cum propositi paenitens ex Religioso Tirocinio excessisset.

SPes certa lucri est, quae Patientiae
Iurata fido stat vadimonio:
Non illa mercatrix fefellit
AEre suos vafra creditores,
Sed constituta luce satis facit
Pari moneta: nomina liberat.
At ipsa crebro copiosis
Fallitur insidiis Ementum.


page 382, image: s406

His addo lapsum iure BEDULIUM
Haud pertinacem propositi Virum,
Cum nuper ex Arca Noemi
Exiit, et pelagus revisit,
Infame saxis, et scopulis mare,
Ad quos onustae dissiliunt rates.
Adhuc parumper sustinendum
Illi erat, et docili capistro
Iugum ferendum tempore perbrevi.
Defecit illum spiritus, et freto,
Unde enatavit, restitutus
Naufragium repetit Salutis.
Tenax virilis consilii sacrum
Hamum repanda mente momorderat:
De Carne, de Mundo triumphans
Ex Patria properavit aede:
Vicit propinquae blanditias domus:
Vicit rogantem per Superos Patrem,
Vicit Sorores, sanguinisque
Congeniti querulum dolorem.
Per cuncta, dixit progenitor, sacra,
Per spem Tuorum, per celebres avos,
Per omne, si quidquam paternum
Grande tibi est, miserere gentis,
Quae te supremo stipite nititur:
Depone mentem degenerem: stude
Proferre ceras, et vetustum
Prosapiae retine nitorem:
I! perge: quo te pertrahit impetus,
Non pugno. totum sed genus efferes,


page 383, image: s407

Et stemma damnatum sepulcro
Ipse die tumulabis uno.
Nil tam potenti Rhetorica Patris,
Fortique motus voce BEDULIUS
Palatio migrans paterno
Pulchrum abitum generosus ursit.
At exeuntem limine filium
Parens solutis prosequitur comis,
Et obserans postes, profundo
Se miseram vocat ore matrem:
Ah! Nate, clamat, quis mihi per genas
Non invocatus nimbus inambulat?
Tu causa, tu pincerna fletus:
Tu lachrymas mihi, Nate, fundis
Liquore salsas: hunc uterum vide:
Hunc, quo iacebas, respice carcerem,
Matrisque luctatae dolores,
Dum tenero gravidata partu est:
Ah! parce formae, parce tenerrimae
AEtatis annis immeritus mori!
Quid ante tempus nondum adulto
Ingenuae rationis usu
Temet trucidas, et tumulo infodis?
O Nate, Nate! O dulce decus meum!
O corculum maestae parentis!
O super omnia chare fili,
Audi obsecrantem cum lacrymis tuam
Olim parentem, sed viduam modo!
Ah! siste cursum, provolutam
Respice commiserate Matrem:


page 384, image: s408

Invita non sum: me quoque conscia
Fies, quod optas: ipsamet annuam,
Sed tempus expecta virile,
Commodius statui legendo.
Lis non dirempta est. flumina filius
Materna risit, ceu Crocodillina.
Per undam, et ignes evolasset;
Ipsa valens penetrasset aera
Sacris favillis ausa resistere.
Faustum salutis principium fuit,
Cum duplicem calcans parentem
Exiliit, vegetusque sensu
DEO vocanti paruit, et satur
Mundo relicto, se Superis litans
Vestes prehendit consecratas
Sidereo speciosus ore.
At rara Virtus non variabilis.
Repente magni propositi pudet,
Spretumque respectans aratrum
Ad Pharias animatur ollas,
Cepas anhelat, cogitat allium,
Ad Mundum, et Orcum mox reditum parat,
Convasat, et nido relinquit
Caesariem, nitidasque plumas,
Tonsoque risum vertice commovet.
Nescis, BEDULI, quis capiti tuo
Impendeat turbo malorum,
Quam Nemesis tibi texat ulnam.
Impune nullus transfuga calcitrat.
Periclitatur, ni caveas, salus.


page 385, image: s409

DEI vocantis delicatum
Qui studio reprimit favorem,
Nae dignus ille est, quem redamet DEUS.
Nescis, BEDULI, quanta reliqueris.
Sed paenitebit vendidisse
Vix obolo medio salutem.
Diune firmo pectore saxeus
Offensa perges Astra lacessere?
Quousque contempto resistes
Mente DEO male pervicaci?
Toto, BEDULI, falleris AEthere,
Si te Beatum divitiis putes,
Quas abdicatas iam resumis,
Et titulos repetis priores
Valere iussos duplice foenore,
Unaque poenam. scilicet ignium
Oblite caligantis Orci,
Nec stygiae memor officinae
Propinqua morti victima caespitas,
Inane nomen Divitis occupas,
Prudensque necquicquam futuri
Grande NIHIL facis ipse magni
Opes ministras sollicitudinum,
Parcas soporis. Quam melior fores,
Si perstitisses, et Monarcha
Ditior exiguo cubili,
Turrita quam si forte Palatia,
Gemmisve structas incoleres domos,
Legesque ferres Laureatis
Imperiis utriusque Solis.


page 386, image: s410

Non dives ille est, cui Phrygiis domi
Centum laborant articulis acus,
Cui lubrica stat marmor aula,
Et nitidis laqueare fulcris:
Non ille, cuius lividus aureo
Tagus per aedes ambulat alveo:
Nec, cuius ad nutum crumena
Materia locuplete tinnit,
Vere beatus iure putandus est;
Sed sacra cuius pauperies domi est;
Qui transituris celsiorem
Fert animum, geniumque pompis:
Illi duorum cellula passuum
Prae mille Mundis, quinque dodiantium
Conclave simplex, intuendo
Una Polo satis est fenestra.
Hic ille laetis cum Superis agens
Vitam quietus ducit amabilem,
Interque libros eruditae
Mortis amans, operitur horae
Luctam supremae, dum placeat DEO,
Mori paratus, nec sibi conscius:
AEtate tandem persoluta,
Et niveo saturatus aevo
Illustris instar decoquitur facis
Aut more Solis transit in alterum
Formosus orbem, qui rubentem
Occiduis speciosus undis
Post se relinquit vespere purpuram:
Timoris expers gaudet is emori.


page 387, image: s411

Virtute fretus, iudicari
Non refugit, quia comparatus.
Nunquid, BEDULI, si manus ossea
Te verberato poste citaverit,
Quando migrandum est, sic migrare
Ex fragili cuperes mapali?
Exempla nostin' [Reg: novistine] atque tragoedias
Apostatarum tot pereuntium?
Plerumque poenas peierati
Transfuga propositi rependit.
Impune sed nec Tiro revertitur
A consecrata, quam tenuit, via:
Vestigiis haerens retortis
Poena sequax profugum prehendit.
Adhuc perenni versa riget sale
Matronae imago, quae male lubrica
Respexit ad fumum profanum
Iussa fugam facie irretorta
Urgere velox. si iocus unicus
Tanto expiatus supplicio stetit,
Quae poena discerptis. habenis
Perfidiam feriet rebellem?


page 388, image: s412

AD SERENISSIMUM CASIMIRUM IAGELLONIUM POLONIAE REGEM. Cum se Regni eius potenti Sceptro abdicasset, profligato ante Virtute Polonica Sueco, Regni eiusdem Impugnatore.

SAtur regendo fronte POLONICAM
Cedis Coronam (qua Tibi verticem
Olim rogatus vestiisti)
Atque potens, CASIMIRE, Sceptrum
Manu prehensum reddis idonea:
REX esse cessas, ut magis imperes,
Utraque fortuna petitus,
Et varia memorandus Aula:
Cum Te potenti praecipitantia
Suecus armis, et numero ferox,
Virtute fretus militari
Obrueret minime paratum,
Et concitati turbinis inscium,
Caputque Regni Marte CRACOVIAM,
Arcemque firmae bellicoso
Monte sitam caperent phalanges.
Pro Te GEDANUM (gloria VISTULAE)
Stetit, paratum vincere, vel mori:


page 389, image: s413

Exin POLONI restitutis
Ire animis, agilique Marte
(Ut est vibrandi miles acinacis
Probe peritus) carpere VANDALOS.
Fortuna respexit labantes
Sensim acies meliore causa:
Cum more torti fulminis irruens
Disiecit hostes CAESAR ENECCHIUS,
Prussosque Suecis foederatos
Ire domum docuit, cruenta
Via remissos. inde RAGOZIUM
LAPPOS iuvantem fregit aheneo
Acer LUBORMIRUS Gradivo
Sarmaticae ditionis hostem.
Subinde fausto pax rediit statu,
Regnumque blanda Sorte refloruit;
Dum Balticae spumae procellas
Excutiens docuit, POLONIS
Adhuc calorem gliscere dexteris
Pressosque necdum repere Sarmatas,
Sed gloriosos, more Pardi,
In capulum remeare cursu.
At vanitatem Rex Solii videns,
Molemque Sceptri fortius intuens
Deprendit immanes labores
Herculeis etiam lacertis
Non invidendos. Vidit, et horruit,
Volvensque Magnum pectore CAROLUM
Decrevit exemplo Monarchae,
Divite se spoliare Regno,


page 390, image: s414

Mentemque curis exonerans data
Regale sanxit propositum fide,
Tergumque subducens honori
Magnus Atlas, posuit Coronam,
Sibique vivens, non sine gaudio
Venale tanto Sanguine punctulum,
Terramque risit disputatam
Tot gladiis, furiisque Regum.

AD OPTIMUM AMICUM SUUM. Ut sibi a falsis hodierni Saeculi Politicis unice caveat.

Ah! fuge crudeles tergo, sed gutture blandos,
Contemne verbosos Vades,
Plurima, qui spondent, nec re promissa coronant,
Fidemque pactam liberant:
Qui placido vultu figunt mille oscula dextris,
Et te saliva proluunt:
Qui dubio lingunt conditos melle favores,
Aulasque mulcent basiis:
Artifici qui fraude nitent, duplicique palato
Linguam gerunt vaferrimam:
Qui vigili mentis rimati lynce medullas
Secreta palpant cordium,


page 391, image: s415

Ceu Medicus venam tangens, qui plurima sentit,
Sed pauca verbis indicat:
Quique oculis dubii, stellis fallacibus ardent,
Laevumque nictant tergore.
Declina pictas volucres, Picasque loquaces,
Et Psittacos, et Simias,
Qui cochleae ritu gaudent habitare reposti,
Latentque sub testudine;
Queis [Reg: Quibus] est nulla domi sincera luce fenestra,
Sed plena mens est cratibus:
Qui lingua duplices, atraeque Insignia bilis
In vultibus circumferunt:
Qui per Magnates struxere ad grandia ponte,
Altumque rident caeteros:
Qui sua larvatis comentes sensa figuris
Fallunt, sed in silentio.
Turba susurratrix quot foedera sancta diremit,
Vix ipsa non connubia?
In quot amicitias spurio hoc penetrante veneno,
Fraterna pax omnis ruit?
Hos fuge, quorum non tibi stat perspecta voluntas,
Quos noveris, nec noveris:
Qui sibi, non tibi praesentes, dum florida sors est,
Suam crumenam nutriunt,
Et procul, ut culices, moriente cadavere cedunt,
Aut muscae, ubi mel deficit.
Si flagrat Ucalegon, nullum numerabis Amicum,
Se turba, non te, quaeritat:
Tempore ceu Verno nivibus fervore solutis
Torrens facetus perstrepit,


page 392, image: s416

Ast AEstate locus spissis siccescit arenis,
Consumpta cum sunt pocula.
Sic pariter multos parasitos Sorte virente
Domi benignos nutries,
Sed tua cum fuerit pinguedine nuda crumena,
Cedent, licet rogaveris;
Emulgere cati nummos, tibi blanda loquentur,
Bolo relato peierant.
Expertus didici pestem, suffossaque novi
Sagace fraude pectora:
Novi ego fucatam lanam, vafrumque colorem,
Fratresque falsi anhelitus:
Novi ego Vulcanos scelerum, mendacia cudunt
Encausta mille fraudibus.
Nec te decipiet gens amplius ista profana,
Si surdus ipse factus es.

AD PARENTES GERMANIAE De incommodis, quae ex missione filiorum in exteras Regiones oriuntur.

MIttimus Cycnos procul, ut remotos
Advenas visant: revolantque corvi;
Extero tinctus remeat colore
Patrius Ister


page 393, image: s417

Sequana mistus; Thamesique viso
Angeli nulli redeunt, sed Angli,
Mensque sincero celebrata vitro,
Candida verbis
In via spissis vitiatur umbris,
Quoque vas tinctum semel est liquore,
Halitu constans redolente vappam
Ructat eandem.
TEUTONI foetet quoque lingua duplex.
Antehac nunquam semel elocuti
Fluxa GERMANI periere verba
Aere scripta:
Ast, ubi Nati peregre profecti
Regna viserunt aliena, secum
Fraudium pictas retulere vafra e
Sindone telas.
Curiis sensim, Themidisque Regno
Mos hic irrepsit pede vix notato.
Optimos patres mala consecuta est
Ordine proles,
Quae peregrinos licitata mores
Nuper induxit Patriae, novamque
Suscitans rerum faciem, priorem
Sustulit Orbem.
Inde vestitus hodierna monstra,
Et procelloso caligae tumore,
Pilei miri patria videntur
Ludere terra:
Inde probrosa est species comarum;
Integer longo Leo flavet auro,


page 394, image: s418

Turcico duplex tenuata plumat
Mystace barba:
TEUTONES olim monimenta [Reg: monumenta] tradunt
Ore Barbatos, modicos fuisse
Crinium, longos neque protulisse
Vertice cirros:
Nunc fluens manat coma, barba curta est;
Rima stat mento nigra fimbriato,
Parva subtili modice exarata
Linea filo:
Nec suam callet prope Teuto linguam,
Advenam novit, licet indiserte,
Guttur accentum. peregrina passim
Sibila strident.
Estne tam largis via comparanda
Illa iacturis, scabieque morum,
Exteros ut quis videat patentis
Orbis acervos?
An mare Hollandum, Venetaeque naves,
Urbium moles nova Belgicarum,
Gallicae vestes iter id merentur
Divite sumptu,
Ut tuum Natum tenere educatum
Ire concedas procul a paterna
AEde disiunctum, scelerique tradas
Instituendum,
Ut dein turpi Patriam reversus
Inquinet luxu, niveasque mentes
Ipse seductor violet, doloso
Corda veneno?


page 395, image: s419

Spernimus canos abavos, avosque,
Nec macras casto senio intuemur,
Quae domi restant, facies Parentum
Pulvere plenas,
Obsitos fumo sapiente vultus
Simplici cultu. novitate tandem
Splendide nobis placet interire.
Intereamus!

ENTHUSIASMUS AUCTORIS. Cum Sacram Regum Historiam volvens Paucissimos in ea melioris Notae ISRAELIS Reges invenisset.

LEgi, relegi tempora temporum,
Fastosque Regum, qui diadematis,
Et Marte quaesitis coronis
Indomitum caput induere.
Ex his quaternos vix reperi Bonos,
Qui temperat sceptra licentia
Hebraea gestantes, scelesta
Non Solium tenuere vita.
Praeter DAVIDEM (qui male lubrico
Nictans ocello factus adulter est,


page 396, image: s420

Sed purpuram lavit, decoris
Ut lacrymis foret undulata)
Vix EZECHIAS invenies duos,
Et tres IOSIAS. caetera faex Ducum,
Regumque farrago scelesta est,
Nec spurio memoranda sceptro.
Mutant honores scilicet indolem,
Et nidulari cyclade regia
Peccata gaudent pinguiora,
Tuta suo fruitura flore
Sibi voluptas tota relinquitur,
Plenoque asylo, quod lubuit, facit.
Fores apertae provocato
Stant sceleri, vitiisque porta.
Quot in Tyrannos degenerant Duces,
Probisque fiunt intolerabiles,
Dum REgna sugunt, et gravatos
Exagitant populos tributis,
Ceu maior Ister, qua fluit, impetu
Sorbet minorum flumina gentium,
Lataque ditescens rapina
Continuas satiat procellas?
Sic ROBOAMUS saeviit in Suos,
Et imperatas aere pecunias
Referre certus, destitutus
Obsequio est, medioque Regno.
Sic IEZABELI plus nimio favens
Effeminato fulmine perculit
ACHAB NABOTUM, postulatos
Cum pretio renuisset hortos.


page 397, image: s421

Fastigiato vita tumens throno
Raro pudica est. Sic SALOMON Procus
Libidines ivit per omnes,
Atque olidas scelerum lacunas.
Quin ipsa multis excidit et Fides,
Ac templa, sacro quae steterant foro,
AEquata terrae, vel Deorum
Sacrilego violata cultu:
Iussu MANASSIS montibus editis
Luci virentes undique consiti
Stabant PRIAPO dedicati
Luxuriis, stabuloque pleni:
Erat Tyranno Ius gladii breve,
Furorque damnis insatiabilis:
Caesi Sacerdotes, et ipsae
Praecipuae sine lege Mitrae:
Cruoris illum non reverentia,
Vitaeque movit commiseratio:
Perinde Mortales perempti
Ceu pecudes, vituli, vel hirci.
Haec mente volvens pessima Culmina,
Malosque Reges, extimui statum,
Illasque dextras execratus,
Aurea queis [Reg: quibus] resideret ulua,
Valete, dixi, Sceptra potentia!
Stetisse paucis profuit hactenus,
Repsisse multis, infimaque
Sorte, humili iacuisse valle:
Suopte quaevis Alta tremunt loco.
Vertigo magnis Verticibus data est.


page 398, image: s422

Montesque crebro fulminantur,
Tuta IOVIS residet myrica:
Plerumque celsis turribus AEolus,
Ventique iuncto turbine litigant,
Campi quieti concitato
Hoste vacant, tumidoque flatu.
Parvo phaselo, litora qui sua
Rodit carina, non Boreas nocet,
Ast integras classes in alto
AEquore dilacerat Tyrannus.
Magnum eminere est, non genere, aut Domo,
Sed mente, solos quae Superos sapit,
Coeloque fixa est. una virtus
Supra apices, cathedrasque Regum est.
Haec innocentis fulgura nominis,
Haec lux honestae est inclyta gloriae,
Qua plus Monarchae floruere,
Quam titulis, Aquilisque gestis:
Haec delibutos murice pileos
Imponit illis, qui fugiunt coli,
Quaedamque paupertas in auro est,
Et mediis loculis egestas
Nil concupiscens, omnia possidens,
Ceu fons perenni flumine sat sibi
Ditescit, ac spretum liquorem
In steriles iaculatur agros.
O inquietis plena tumultibus
Pusilla Tellus! quam tamen impiis
Martis fatigatam duellis
Scindimus, indomitisque votis


page 399, image: s423

Per ignem et undas, per mare quaerimus,
Vastasque Syrtes. Esto! periverint
Reges ducenti: cras trecentos
Immemores tragici theatri,
Tristisque scenae repperies [Reg: reperies] Procos,
Valere iussa qui Superum Domo
Prensare gavisi Coronas
Imperia anteferent Olympo.

Ad Illustrem Adolescentem ODORICUM DE ANATOLIIS Ill.mi D.ni [Abbr.: ?] ERCONWALDI DE ANATOLIIS FILIUM, Artium Liberalium, Et Equestrium Amatorem Egregium. De Cultu mentis, prae corporis, solicite promovendo.

SUnt, quas perspicua sindone Comptulas
Tralucere iuvat, queis [Reg: quibus] meretricio
Fucatis stibio nudo humero placet
Urbe incedere publica.
Hic sexus tenera mollior indole
Crines vibrat acu, consilio vitri,


page 400, image: s424

Haerensque ad speculum solibus integris
Debet labra coloribus:
Mendicam faciem e pixide proferunt
Nugaces HELENAE: sanguine viperae
Pinsunt purpureas sollicitae genas;
Sic coctae properant foras
Vestitae sanie muricis Indici,
Perque ingens spatium divite se rotant
Appendice togae, sordida prodigo
Verrunt syrmate compita.
Haec tractet mulier! sunt ea propria
Imbellis pecudis: celsior at Cruor
Stagnat masculeis mentibus inditus,
Natura aereae facis.
Sublimis genius, spiritus igneus
Ebullire sagax, natus ad ardua,
Sursum subsiliens mollia respuit,
Nec curat muliebria.
Comatur potius mens docilis viri.
Aspiret iuvenis: digna tubis cani
Edat facta: suas ornet imagines,
Maiorum seriem colat:
Qui nolit studiis, militiae vacet:
Mercatus celebrem sanguine gloriam
Hostes exilio mulctet, et impigra
Defendat Patriam manu.
Multos castra iuvant. fortia nomina
Heroes acuunt cedere nescios,
Bello partus honos, terror inertium,
Armis debita gloria.


page 401, image: s425

Lorica melius membra superbiunt,
Quam si purpureis mollia vestibus,
Aut si femineis eniteant togis.
Malo ferrea corpora.
NARSES talis erat cum BELISARIO,
Et nostro celeber tempore TILLIUS:
Omnes hi rigidi vestibus aereis
Ferro munierant latus.
Tales et fuerant, quos numeras, Avi,
Talis Progenitor, totus aheneus,
Vir campi nimius, Martius Hercules,
Armatae Patriae decus.
Quin ergo galeam tu quoque bellicam
Torvo aptans capiti progrederis Leo,
Et trux in cuneos, atque leves Getas
Te libras medium ferox.
Aude dignum aliquid stemmate Martio!
Decerne, et calidas, quas ager Hungarus
Guttas sanguineas imbibit, ebibe
Exempli patrii memor!
Arma te tonitru Bellicus aereo:
In cono galeae Struthio plurimus
Signo laetitiae nidificet; gere
Non segnem capulo manum!
Nec tantum fremitus suadeo bellicos;
Debetur studiis et sua gloria;
Si docto populis consulis otio.
Sta pro CAESARE fortiter.


page 402, image: s426

AD BEATISSIMAM VIRGINEM MARIAM. Eadem sine labe concepta omnis creatae pulchritudinis Victrix ostenditur.

LAudes, creatis quae veniunt labris,
AUGUSTA VIRGO, MATER AMABILIS,
TE plus opacant, quam perornant,
Plus nebulae prope, quam diei
Addunt triumpho. purior Angelis,
Et dignitate es proxima Numini.
Hinc, quicquid in terris amoenum,
Vilius est, cui comparere:
Nam sive gemmam dixero, seu probum
Altore vitrum progenitum Polo,
Vel rore lactatum SMARAGDUM,
Aut vigilem radiis PYROPUM,
Aut educatum Solibus arduis
(Prolem parentis lucis) IASPIDEM,
Plus Margarita es, plus Smaragdis,
Quos rutila bonitate vincis:
Si TE pudicis contulero Rosis,
Et purpuratis corpore Tulipis,
Victrix triumphas splendidorum
VIRGO PARENS simulacra florum:


page 403, image: s427

Undante non tam sanguine nobiles
Illis renident purpureae genae;
Formosa non tam lilieto
Est species nivis, et pruina:
Maior, PARENTI est gratia VIRGINI,
Caretque spina Planta satellite,
Lascivientem non odorem
Haec redolet genitoris ADAE.
Non illa (primo quae Viridario
Morsu peremit Semideum Patrem)
POMONA fatalis Nepotum
SIDEREAE nocuit PUELLAE,
Sed sonte ramo praeteriit, ceu
Haeres Adami filia non foret;
Mensamque communis ruinae
Occuluit timido pudore.
Si quis beatam dixerit arborem
MATREM VENUSTAM, qualis in arduo
Surgens Olympo, vel superbo
In Libano spatiosa crescit,
Virago CEDRUM, quae tumulo caret,
Putrique morsu, nec tineae subest,
Et caeteros sylvae Dynastas
Auspicio meliore vincit:
Sed nec profunda PALMA sedens humo
Tam pulchra frondet, cum Zephyrus iocans
Pectit capillos germinantes
Arboribus, trepidosque crines
Fuga solutos rursus in ordinem
Leni reponit garrulus halitu:


page 404, image: s428

Non tam decenter pullulascit
Irriguo CYPARISSUS horto.
Adeste fontes perspicuo freto,
Claroque potu candida flumina
Argenteo castae liquore,
Virgineo sabulo procellae!
Non tam nitenti defluitis vitro,
Quando morantem truditis alveum
Per scrupulos fundo sepultos,
Et querulos agitis lapillos:
Non tam decoro flumina gutture
Formosa ripae basia figitis:
Non tam diserto vos susurro,
Et liquido ruitis metallo,
Quam GRATIARUM nobilis ille FONS,
Et vena vitae, quae locuples aquae
Viventis ebullit, sacrasque
Oceano lacrimas maritat,
Crystallinoque erroneus alveo
Dulci propagat flumina nectare.
Illimis ipse est, nec maligno
Simplicitas temerata vento.
Exempta sola es nequitia Patris
Traducta in omnes MATER AMABILIS:
Cum caeteros Adae notasset
Opprobrium luteos Nepotes:
Adhucque nobis guttura dentiunt
Probrosa ab esca. Posteritas luit
Uxorii pomi medullam
TE NIVE a remanente sola.


page 405, image: s429

Et Astra sordent denique. nil Tibi
Stat conferendum. quicquid in intimis
Scintillat Astris, gratiarum
Divitiis opulenta vincis:
TE calceatam supplice Cynthia
Faces adorant, et vigilem Tibi
Plectunt coronam, gemmeisque
Obsequium renovant favillis.

Suavissima S. [Abbr.: ?] FRANCISCI XAVERII ex calida febri decumbentis et CHINAM suspirantis in Sanciani Litore deliria, et consecuta pretiosa mors.

VElut racemi, quique botris latet
Intercus uvae sanguis, idoneum
Solem requirunt imminente
Iam senio melioris anni,
Qui grana lima molliat ultima,
Fortique gemmas perpoliat die,
AEstuque, victa cruditate,
Excoquat ambrosiam Lyaei,
Sic ille grandis PAMPINUS Indiae
In fine vitae febribus intimis,
Et Sirio quodam dolorum
Coelo inhians fuit absolutus


page 406, image: s430

Amoris AEtna. Cernite morbidum:
Ut fronte tota flammeus aestuet,
Venaticus tanquam Molossus,
Qui spolio rediens prehenso
Trahit citatum fessus anhelitum:
Sudore rorant tempora depluo,
Quem flamma gliscens eliquato
Intus alit, tenuatque succo.
Vix rusticanae tecta domunculae
Nactus, patenti litore procidit
Vir sumptuosus, frigidaque
Indomito febrit igne ripa:
Manus honestum complicat in situm,
Coeloque figens ignea lumina,
Dissuaviatus mille linguis
Effigiem Crucis, ore sugit
Expressa quinis Vulnera Fontibus.
Delirat aestu, at non nisi suaviter.
Audite praeclaram phrenesin
Morte sua magis eloquentem:
O arefactam me, DEUS, arborem!
Hortone frustra me toleras tuo?
Eccur scelestum non revellis,
Pondus iners, saniemque Mundi?
Quid? estne longis CHINA novissime
Aperta muris? quid mihi nuncias
Felix PERERI? quin uterque
Imus eo: cito navigemus!
O CHINA, CHINA! O portio nobilis
Matura CHRISTO! quam tibi gratulor!


page 407, image: s431

An ista, quam cerno micare
Eminus, Urbs caput est BECHINUM,
Aut glorioso nomine FOCCHIEN?
Imo BECHINUM est! cerno Palatia
Superba pinnis, consecrare
Quae Superis decet, atque Coelo.
Dum haec geruntur vi febris igneae,
Aperta vena est. exiliit cruor
Calore fumans. gestiente
Ille ruens oculo liquorem
Pergit iocari: quid (Superi boni!)
Felicitatum haec prodiga copia?
Men' Martyrem vultis CHINENSES,
Quin etiam facitis cruore,
Quem cerno fundi? non mihi gratiam
Hanc fecit Indus, non facilis Iapon:
Ferite, torrete, ustulate!
Vester ego moriar Patronus
Coelo futurus: dicar ego meo
Vos nundinatus sanguine: sed meo
Huic hospiti, quaeso, PER EIRAE
Parcite: sons ego, iustus ille est.
Quid mussitantes audio? ego febri,
Ego laborem? consilium scio:
Praebete CHINAM CHINAE: habebit
Vis melius febrientis aestus;
Morbus remittet, si pateat mihi
Clausus sigillo murus aheneo:
Deferte me, quaeso, BECHINUM
Ad medicam Regionis auram:


page 408, image: s432

Ibi levabor. quam sirio interim,
Dum reddar illuc? ah! date poculum
Aqua refertum ad proluendos
Fonte sacro populos Chinenses.
Haec prolocutus, leniter oscitans
Dormire coepit: mox sibi redditus
Rogat, Gubernator Malaccae
ATTAIDES meliore mente
Num forte culpam fleverit, et scelus
Nuper patratum? num Socii novi
In Indias ex Occidente
Appulerint, numeroque quanti?
His ille curis sub febre conflagrans
Delira solvit dulciter organa:
Tum messe confectus laborum
Morte obiit, placidoque fine,

S. [Abbr.: ?] FRANCISCUS BORGIAS Dux Gandiae Certamini Ardearum, et Falconum sobrie interest, eoque durante Aucupium Daemonis circa animas ab eo interceptas profunde meditatur.

ADest triumpho, quem digitis rapax
Falco prehensa transigit Ardea;


page 409, image: s433

Adunca quando latro rostra
Hoste minax fugiente mergit.
Palaestra coepit. praevolat Ardea,
Scribitque curvos aere circulos:
Venaticus Falco priorem
Posterior sequitur volantem:
Hostem patenti conspicit AEThere,
Locumque vindex invidet aemulo;
Obliquus ergo, vix notato
Remigio, subit in duellum,
Et altioris sollicitus loci
Morti vagantem destinat Ardeam;
Sensim reducto se volatu
Exhibet, et pugili propinquus
Indicit iras. ambo parant minas:
Hinc latro pugnax, hinc ruit aemulus.
Fortuna pendens proeliorum
Ancipiti variatur arte:
Loco potitus Falco supervolat,
Doctoque claudit circuitu fugam,
Non transitum praedae daturus,
Ni solidis reseretur armis.
Actum est. pusillo pectore palpitat
Transcensus hostis. celsius evolat
Latrocinari Falco doctus,
Et refluis sinuosus alis
Instar sagittae decidit in scopum:
Haec fraude vires opposita premit,
Astuque virtutem morata
Ambiguam facit esse palmam:


page 410, image: s434

Corpus supinans contrahit in globum
Extante rostro: sub tumidis caput
Abscondit alis, et patronis
Exerit insidiis acumen,
Quo se parato transfodiat veru
Venturus hostis. Nil gladii minas,
Et cuspidis strictae machaeram
Falco minax veritus, peritis
Declinat alis, et latus ictui
Adhuc relictum cuspide verberat.
Nec morte iam fortis propinqua est
Ardea. decidit ex palaestra.
Finita scena est. plauditur. at dato
Signo Magistri Falco revertitur
Mercede donandus. peremptae
Cor reliquo tremulum calore
Victori in escam traditur alitis.
Haec plena risu, plena cupidine
Theatra FRANCISCUS modestis
Fert oculis, tacitaque mente
Versat, reversat Daemonis Aucupis
Fatale bellum, quo cavea Stygis
Emissus, astu; vique aperta
Falco animas capit innocentes:
Spectat Columbae funera plurimae,
Unguesque sacris mentibus inditas;
Deplorat infaustam ruinam,
Exitium pereuntis Orbis.


page 411, image: s435

AD HECTOREM THOMASINIUM AMICUM SUUM. Severiores Scientias non nisi maximo, profundissimoque labore, speculatione, et industria tandem comparari.

LUcrum est, avaro montis abstrusi specu
Aurum repostum prodere.
Ferax metalli terra, et argenti parens
Quot scissa sentit vulnera?
Dum curiosus ima scrutatur ligo,
Quam saucium ventrem dolet?
Perfodimus uterum; matre confracta nitens
Proles metalli quaeritur.
Quot patitur aequor verbera austerae ratis?
Quot vapulat remis mare,
Donec natator artifex undis fluens
Piscetur inde Iaspides?
Pretiosa quaeque fraude naturae latent
Cippo profundo condita,
Ut inde salsus eruat gazam labor,
Locusque sit solertiae.
Sic nec revelat sponte se claro die
Severitas Prudentiae.
Illam videre limpido vultu cupis,
Tersaque fronte lucidam?


page 412, image: s436

Velamen obstans amove, expugna seras,
Scientiaeque cardines.
Munita non arx edita pendens petra,
Sedensque montis vertice
Se credit hosti; ridet affultus leves,
Experta vires, deditur.
Quot substruuntur moenia, at solo cadunt
Tandem labore subruta?
Arx est superba monte praerupto sita
Sublimior SCIENTIA:
Hac qui potiri cupiat, in fibras eat
Telluris imas: excavet:
Suffodiat Urbem, remque cuniculis agat,
Petrasque nitro dividat.
Uti profundo quisquis ingenio volet,
Illi patebit unico:
Hinc ne recedat: pertinax belli semel
Obsessa cingat moenia.
Es quaestionem nactus, exhauri mora,
Ut nil supersit, improba.
Haec una laus est militis, si sit tenax
Laboris et constantiae.


page 413, image: s437

AD SANCTUM SUUM TUTELAREM ANGELUM. Accepta ab eo Beneficia AUCTOR commendat, ac praedicat. EUCHARISTICON.

CUSTOS fidelis, nobilis ANGELE,
Expergefacta qui facie DEUM
Semper tuetis: qui Supremi
Arbitrii vigil executor
Hinc inde ventis ocyor advolas,
Queis [Reg: Quibus] me Clientem (non meritum licet)
Donis beatum compulisti,
Ut famulus maneam perennis,
Et gratiosis nutibus obsequar?
Laudare mens est sollicitudines,
Divine PRINCEPS:gloriosae
Mille Tibi iugulentur odae,
Tuis dicandum munus honoribus.
Civilis in me, comis, et indole
Placens amoena profuisti
In dubiae mihi sorte vitae.
Sternace quondam vectus equo Puer
Praeceps ruebam sessor inutilis,


page 414, image: s438

Pendensque calcari ligatus
Per loca senta situ trahebar;
Iamque in propinquum dandus eram lacum,
Certo hauriendus. TU medica manu
Me sustulisti, ne perirem,
Et stapedem mihi liberasti.
Noctu, quietis omnibus in domo,
Exortus ignis miscuit omnia,
Fumoque suffocans propinquos,
In cineres abolevit aedes:
Vix sat modeste tectus ego, tua
Dextra prehensus per patulas fores
Incendio liber voraci
E media styge provolavi.
Serena quondam me facies Poli,
Risusque Solis, Flora Smaragdina,
Virorque agrorum, temperata
Flans Zephyrus iuvenilis aura
AEstate prima, cum pariunt Rosae,
Tellusque ningit candida liliis,
In rus citabant. proniore
Vado die, subeoque sylvam:
Repente Coeli vultus inhorruit:
Micare flammae: iamque volubili
Errare fulgetrae flagello:
Undique nubila murmurare:
Saevire glandes, telaque fulminum
Mitti deorsum: nocte celerrima
Inductus Orbis civitatem
Ex oculis rapuit propinquam:


page 415, image: s439

Cadit trisulca cuspide spiculum,
Plenoque flammae profluvio rubens
Exerrat in quercum sagitta:
Quaeque caput mihi contigisset,
Te protegente, invadit in arborem.
Iam me putabam fulmine saucium:
Humi iacebam destitutus
Viribus: auxilio venibas.
Illuc reversus, Te duce, fulminis
Die sequenti legi oculis iter,
Fissamque plus, quam mille rimis
Intuitus patuisse quercum,
Et trunca cernens brachia stipitis,
Sub quo iacebam, grande periculum
Notare coepi, quique cusus
In caput hoc fuerat lapillus,
Errasse novi composita fuga.
Necdum bonorum terminus, aut quies:
Incautus infans, vix triennis
Praecipiti ruditate cultros
Tractare suevi; nec lanio puer
Adhuc metalli vulnera noveram;
Cum saepe cervici propinqua
Stans acies iugulo immineret,
Tua retracta est sica ferox manu,
Ne constituta cuspide pergeret.
Utrumque fregissem Puellus
Saepe genu petulante saltu,
Scalisque praeceps per tredecim gradus
Fuso cerebro victima praecoci


page 416, image: s440

Morti litandus finiissem
Ver iuvenum, nisi Tu fuisses,
Et sospitator me retinens manu,
Aut veste prensum, continuum necis
Cursum stitisses. Te Patrono
Vita stetit viridis Clienti.
Palmare narro: Quondam Aviae tener
Hortum subivi, meque domestico
Stravi vireto; admurmurante
Virginei speculi liquore,
Dormire coepi nil metuens necis;
Et ecce! serpens lividus, et virens
Saevo veneno de cubili
Egrediens, radiante Sole,
Frequente spira volvitur in globum,
Et virulentos duplicat anulos:
Per ostium oris stans apertum
Iam Coluber subiturus ater
Se surrigebat. tempore provido
Me vellicasti: suscitor. et malum
Adesse praesens, ac minacem
Cerno necem, tumidamque pestem:
Accerso fustem: terreo viperam.
Viso flagello tacta retro salit,
Et sibilans bis, ter, quaterve
In patriam remigrat cavernam.
Serena terso nox erat Hespero
Lucente Luna. tempore quo nigris
Abusus ad crimen tenebris
Pervolitans equitatus ater,


page 417, image: s441

Seque inquietae circumagunt striges,
Veneficarum turbo phalangium.
Harum una vexans dormientem
Pectore pondus iners resedit,
Gulamque strinxit sarcina Tartari:
Nec strangulata voce lacessere
Opem propinquorum licebat
Sub digitis coeunte collo:
Fuliginosam, Te duce, belluam
A me removi. Fulmine Noctuam,
Anumque fumo nigriorem
Ex laribus procul expulisti.
Haec praestitisti. plura silentio,
Clemens Achates, dona resorbeo,
Quae mente grata non vetustas,
Nec veniens abolebit aetas.

AD ILLUSTREM IUVENEM PINTUM RANELSIUM Non minimam Nobilitati notam, ac labem inuri Literarum ignorantia.

QUando minorum Siderum instabiles faces
Obscuritatem contrahunt,
Vix nox notatur parvula, et lucis fuga
Vix imputatur stellulis;


page 418, image: s442

At quando Caesar Siderum Phoebus latet
Atris tenebris languidus,
Miratur Orbis, principem noctem dolet;
Accurrit ad spectaculum.
Natura mente provida hos magnos creat,
Illos ad umbras abiicit:
Hinc, quando vulgus nubibus pigris latet;
Nemo tenebras exprobat;
Illustris at si quispiam Sceptris satus
Laborat ignorantia,
Equesque Regni, nobili cretus Patre
Obscurus est Scientia
Morbus notatur Aulicus, tectus licet;
Eclypsis illa turpis est;
Exsibilatur ingeni furtum iocis,
Monstratur error pollice.
Si nil Opifices noverint, quam malleum,
Et arma fari sordida,
Nemo execratur. sordidos sordes decent,
Tractant fabri fabrilia;
Non supra amussim ista faex populi sapit,
Nec Sutor ultra calceum.
At quando claro sanguine illustres Viri
Loqui superba nesciunt
De iure Regum, deque Regnorum statu,
Negotiisque Principum,
De sustinenda Patriae Republica,
Provinciarum legibus,
Pridemque lapsis saeculis, bellis, tubis,
De nationum iurgiis,


page 419, image: s443

Vel de Coronis exteris, de litibus
Hispaniae vel Galliae,
De controverso Belgio, Burgundia,
Captisque nuper Urbibus,
De militari gloria, et magnis Viris
BUCQUOIO, vel TILLIO,
Vel de procellis Suecicis, Polonicis,
Terroribusque Turcicis,
De temperando proeliorum sanguine,
De perpetratis stragibus,
De clade Luzae, Lipsiae, Nordlingica
Captaque nuper Candia,
De curiarum munere, et trito stylo,
De iure dicundo Reis,
De sublevandis subditorum sarcinis,
Et de catenis foederum.
Si mutus adstet Nobilis, cum talia
Narrantur ore turgido,
Ridetur instar simplicis. contemnitur,
Ceu qui salem non linxerit:
Ipse peregrinus audit historia: tribus
Vix aestimatus Iuliis
Vili latebit angulo, et nunquam valens
Emerget in meridiem;
Neglectus Aulis Principum ignoto lare
Privatus absumet penum.
Hoc insciorum praemium ignavos manet,
Sancita merces desidum.
Hanc, PINTE, labem nominis dexter fugis
Per plura milliaria,


page 420, image: s444

Dum glorioso Sanguini das coniugem
Illustrior scientiam;
Dum Liberales inter insignis Deas,
Interque Lauros assides,
Quae Te theatro publico, et luci parant
Nullis tegendum nubibus,
Sed instar Urbis edito sitae loco
Totis videndum Gentibus.

Insignis CAROLI SPINOLAE, FRANCISCI MASTRILLI, caeterorumque Iaponensium Martyrum e SOCIETATE IESU Constantia praedicatur.

LEntos per ignes, et pigritantibus
Flammis favillas pergitis ad decus,
Et Martyrum Palmam camino
Diripitis prope feriato:
Morosa nil vos ignis inertia,
Flammaeque torpor proposito movet,
Nec languidae prunae remoto
Imminuunt animos Vesevo.
Augetur aestus. sed Duce SPINOLA
Omnes triumphant, materiam rogi
Flammis daturi de calore
Pectoris, et titione mentis.


page 421, image: s445

Torrentur omnes. sudor in ultimos
Excitus aestu corporis angulos
Per ora stillans, arefacto
Vertitur in clibanum canale.
Tormenta cantu nobilitant sacro
Fornace laeti; plus Stygis expetunt.
Prae cateris fulget serena
Frons CAROLO, similis metallo,
Quod conglobatis sudat in ignibus,
Refert decoris vultibus ANGELUM;
Carbunculi servans nitorem
In media modulatur AEtna:
Illustrem avito Sanguine Principem
Ne me deinceps praedicet Italus,
Sed igne, quo Martyr liquesco;
Hinc generis mihi splendor omnis.
Mox fumus ingens, et sapidus vapor
Se miscet Astris, iamque volumine
Scandens odorato crematus
Ad Superos migrat ille Phoenix,
DEUSque opimas olfacit Hostias
Rogo expolitas. in cineres abit
Mortalium flos inclytorum
Victa trahens Elementa Victor.
Hac parte luctam SPINOLA finiens
Coelum per ignes fortiter ambiit,
MASTRILLUS illa, dum per undas
Ingreditur, tragicamque fossam,
Parique constans robore militat.
Inversus illi non nocuit situs,


page 422, image: s446

Firmusque pendens in procellis
Exiliit, sitiens Olympi.
Addictus ensi est. gestiit ad necem.
Nudat paratum lictor acinacem.
Machaera lucet, lubricumque
Funerea statione ferrum.
Rubere certo tramite vulnera
Vidisset hostis, ni querulo sono
Allapsa vox Coelo minantem
Iam iugulo increpuisset ictum,
Languere iussum. diriguit manus,
Captumque nervo sospite brachium,
Ferrumque sica bis vibrata
Se refugo cicuravit ense,
Ut non feriret: tertia denique
Caput revulsit dextera. floreat
MASTRILLUS illustri creatus
Sanguine, sed melior profuso:
Quem celsa Virtus, quem pudor innubus
Undaque et igni non penetrabilis
Induxit Astris, quem laborum
Vis merito coluit triumpho.
O sacra multi pectora roboris!
Magni Parentis fortia Pignora!
LOIOLA quales Primipilos
Martyrio solet educare,
Gens quae per ignes telaque grandior
Crescit resecta stirpe feracior,
Ipsamque vitam mutuatur
A tumulo, sterilique morte.


page 423, image: s447

Vos impediti claustra refringitis
Ignota Ponti: Vos tumido mari,
Et morte sancte pervicaces
Orbis iter superare utrumque
Ad usque seros tenditis angulos.
Mundique fines, nil remorantium
Discrimen impendens aquarum,
Nil veriti pecus omne Nerei,
Saevosque pisces, monstraque dentium,
Fidem per oras fertis inhospitas,
Mentes lucraturi advenarum
Pergitis ad populum irrepertum.

SOLATIUM AD NOBILEM D. [Abbr.: ?] RICQUINUM PINZIUM Quod Filios degeneres habeat.

MEntitum quoties agricolis solum
Sudores miserum fallit, et invido
Se claudens gremio, praeter inhospitas
Spinas, nil Cereris parit:
Autumnus sterili functus inertia
Facundus foliis nil habet uberis;
Nil campo segetis, nil sapidi scyphi
Exsucca madet arbore.


page 424, image: s448

Quaere ex ALCINOO; dicet, ut infrequens
Fructus continuo stipite pendulus
Passim vermiculo putridus incola
Promissam violet fidem:
Quamvis saepe proba terra sit indole,
At tam propitii non memor ingeni
Interdum in tribulos et paleas leves
Mendax degenerat satum.
Quid mirum egregiis saepe Parentibus
Progigni sobolem moribus improbam,
Os Patri similem, non animo parem,
Toto dissimilem toro.
Non ovo vitium semper inest, malae
Si quiddam volucris prodeat in diem.
Interdum Superi sic fieri sinunt;
Et Monstris suus usus est.
Natura in vetitum nititur, et suum
Fortunae scelus est: caespitat ordine.
In peius ferimur. saepius a via
Deflectit Patria Puer.
Haeres certus opum, non sapientiae
Si Natus Tibi sit, concoque scrupulum:
Natura, ingenio ne similem Tibi
In terris habeas, cupit.


page 425, image: s449

AD DIDACUM VULTURNIUM AMICUM SUUM. Omnia Creata (utpote transitoria) sive corpori blandientia, sive adversantia, tanquam brevis aevi, contemnenda.

SUb Sole quicquid conspicimus, breve est:
Res est theatri, quo toga scenica
Relicta mendico subinde
Ad quatuor toleratur horas,
Auroque fulget Roscius indigus;
Ludo absoluto cento resumitur.
Sic Imperator vel Monarcha
Qui fuit, exuitur corona,
Et vi iubetur ponere purpuram,
Cum mors caducam barbara fabulam
Perduxit ad finem, repente
Instabiles populatur annos.
AEqualis illic omnibus est stola:
Sunt linteati findone pallida,
Indusii frusto vetusti
Impliciti subeunt sepulcrum
Dux, atque Mopsus; nil tumulo inferunt.
Finita scena est, gestaque dignitas.


page 426, image: s450

Quantoque sceptri ventilati
Tempore perstrepuit potestas?
Inter POtentes vix duo Caesares
Triginta Aristis luce superstite
Tulere Laurum. praefuere
Pontifices breviore mitra;
Nullusque PETRO par stetit in Throno.
O vile lucrum temporis, et loci!
Vertiginem quisquis favorum,
Et spatio volucres honores,
Pennata rerum gaudia consulit
Fluentis aevi, spernit ineptias,
Ridetque pompam vix biennem,
Et titulos nive proniores.
Quicquid creatum est, indolis est brevis,
Et ludibundo mobile carbaso.
Evanida est omnis voluptas,
Et celeri sinuosa gyro.
Idem malorum, DIDACE, sensus est.
nosti [Reg: novisti] dolores: illico desinunt.
Aeterna non durat Podagra,
Nec reliqua legione morbi
Suo fatigant saecula toxico,
Suopte cessant denuo limite.
Spernenda res est, quae citato
Transvolitat fugitiva vento.
Hac arte, durum quicquid, et asperum est,
Mortale pondus concipitur leve.
Candente torreri iuvenco
Exiguum est; cito namque transit


page 427, image: s451

Dolor rapaci transfuga tempore.
Haec una fecit Regula Martyres,
Auxitque mentes, ut cruorem
Prodigerent, olidaeque carnis
Artus Tyrannis, atque bipennibus
Exulcerandam porrigerent cutem:
Compendii gnari dolorum
Innocuam posuere vitam.
Sic tu novercae Sortis inutiles
Contemne rixas; damna brevissima
Metire vix horae quadrante;
Diffugiunt: velut unda, currunt.
Praesens flagellum sperne. volubile est.
Momenta res sunt: longius est nihil.
At quae supersunt, pertimesce
Orbe alio. diuturna Styx est.

AD CLAUDIUM ENGOLISMUM pessimae famae hominem, ut animae suae saluti consulat. Nihil coinquinatum in Regnum Coelorum ingredi.

ENGOLISME, volens scandere sidera
Non centone lacer, non picea toga,


page 428, image: s452

Lixarumve habitu Caelicolas adi.
Non immunda humeris mantica pendeat.
Compto sis animo! Non atomus quidem
Caelos ingreditur, micaque criminis
Quamvis vix oculis pervia Lynceis.
Restat, dedecorum censor atrox, focus
Scintillante Rogo. quique minutias
Iudex sollicito ventilat horreo,
Irato residet difficilis throno,
Nec verbo, aut pretio supplicibus patet.
An forsan rigidi, cum furit in reos,
Necdum experta tibi dextera Numinis?
Multis tarda venit poena merentibus,
Nullis vana venit: quo gravior mora est,
Hoc claudis pedibus multa [Reg: mulcta] severior.
Divis, cum veniunt, plumea semita est,
Sed quando feriunt, plumbea dextera.
Huc usque in Superos nemo nocentium
Arma impune tulit: succubuit scelus.
Hic tempus patulis utile nundinis,
Quo famam redimas, crimina diluas.
Isthic ni sapias, cum Phrygibus sapis.


page 429, image: s453

AD GERALDUM CORISAEUM PRAECLARISSIMUM IUVENEM. Veram Laudem, et nominis immortalitatem a Virtute, ac doctrina exspectandam.

GERALDE egregio pulvere sordide,
Ad verae properas limina gloriae,
Dum vanis alii conditionibus
Famam sollicitant proci:
Nam plures avidae turbo pecuniae,
Fortunaeque fames insatiabilis
Trans Indos abigit, Matris ut advenae
Ferro diripiant sinum.
Per fas, perque nefas propitiis Notis
Ad summos titulos, ad iuga gloriae
Eluctati alii vallibus eminent,
Ut lapsu nimio ruant.
Immensum cupimus: nil capimus. manus
Quod lucrum retinet, mobilibus fugax
Aufert hora rotis. fabula sunt opes,
Et Sortis leve fascinum.
Hoc unum miseri dicere possumus
Nostrum, quod proprio nomine debitum
Nobiscum auferimus, nec tumulum subit.
Mortis caetera sunt iocus.


page 430, image: s454

Virtuti satagis: plus tibi Nominis,
Splendorisque dabit, quam spoliis gravi
Extirpata dedit funditus aemula
Pellaeo Iuveni TYRUS.
Talem non patitur fama sequax mori,
Obscurumque vetat degere saeculum,
Qui virtute gravis funere florido
Communem foveam subit.
Facundos lapides Rhetoricam docet
Virtus post obitum; marmora Nominis
Instrumenta facit, laudibus instruit,
Ut Magnos celebrent Viros.

Dubium Coeleste S. [Abbr.: ?] AUGUSTINI Inter SANGUINEM CHRISTI ET LAC DEIPARAE. POSTIUS IN MEDIO, QUO ME VERTAM, NESCIO.

FElix mens geminis tincta liquoribus,
Quae CHRISTI hinc roseo Sanguine limpida,
Illinc VIRGINEO LACTE reconditam
Gestit sugere crapulam.
Absterret dubium (nam datur optio,
Et prostat duplici rore licentia)


page 431, image: s455

Quid malim, geminis excitor haustibus,
Hinc RUBRO, hinc NIVEO mero.
Si VULNUS capiam, provocor UBERE,
UBER si rapiam, VULNERE dividor.
Quis litem dirimet? callidus est amor,
Sacroque ingenio valet.
Accepi geminas ad spolium manus,
Quas natura dedit, vulnera dextera,
Laeva sollicita prosequar ubera,
LAC cum SANGUINE colligam:
AUGUSTINUS ero SANGUINIS Helluo;
Mox BERNARDUS ero, LAC cupidissimis
Mulgebo labiis, CANDIDUS et RUBER,
Ne desit specie nihil.
Humor par pretio est, par et orexis est:
Si sacram incipio lambere Purpuram
Divini lateris, totus hirudo sum;
Sugo, sugere dum licet.
At Lactis nivei cum patet alveus,
Evado teneris pusio fasciis,
Et, quo plus biberim, plus sitio favi
Coeli factus Hydropicus.
Cum THOMA in lateris purpureum mare
Palmis ingredior. praescia nectaris
Ad Lac regreditur lingua, sed aemuli
Urgetur stimulis scyphi.


page 432, image: s456

AD EDUARDUM MANSUETUM. Veram Libertatem in vera Conscientia Pace consistere.

NOn ille liber, qui, quod avet, facit
Vile ac probrosum mancipium sui,
Qui more se cannae palustris
Circumagit, volucrique vento
Partes in omnes fabula vertitur,
Ludoque Sortis, ceu pila vapulans,
Iam se favori, iam pudendo
Constituit spolium timori.
Non ille liber, qui sinit impetus
Fracto rebelles carcere gliscere,
Primumque non frenans calorem
Indomito fovet igne motus,
Et perfidorum classica Manium.
At ille liber solus et unicus,
Qui fronte gavisus serena
Et placida ditione mentis
Sui gubernat pectoris incolas,
Domique nescit iurgia civium,
Virtute qui fretus magistra
Bile caret, dominoque nutu
Exuberantem continet indolem,
Ne saepe rupta prodeat in forum.


page 433, image: s457

Qui fronte confisus severa
Ante fremens solium NERONIS,
Aut ad tribunal Iudicis impii
Tenax honesti perstiterit Viri;
Qui morte lucentes secures
Nil veritus, gladiosque strictos
Ipsis Tyrannis audeat obloqui,
Et AEacorum castra lacessere.
Huic vera Libertas virili
Mente sedet, stabilique lingua:
Convulsa quem non Turbine Punico
Roma imbecillem repperit, aut facit;
Nec ipsa Carthago moratur
Hannibale insuperata saevo,
Ut veritatem dicere nesciat:
Nec ira Regum, et spiritus arrogans
Depressit unquam, audentiorem
Sed gladius, rabiesque fecit;
Quem nec Gradivi tota Potentia
Hastata ferro, nec litui movent,
Tubaeque, sublatique in auras
Nobilium fremitus equorum:
Induta centum corpora vinculis
Cui non ligarunt verba, nec indolem
Pugnare promptam cum macello
In media Regione mortis.


page 434, image: s458

HONORUM Contemptus in SOCIET. [Abbr.: ?] IESU peculiari Voto sancitus demisso S. [Abbr.: ?] FRANCISCI BORGIAE propriis humeris dono oblatum Aprum baiulantis facto, et Religioso ioco illustratur, ac confirmatur.

ABeste Mitrae, Praemia Grandium,
Et delibuti murice pilei!
Cervice declinant modesta
CANISIUS, reverensque IAIUS,
Ne quaestuosum sustineant Pedum.
Trilice Voto ianua clausa stat.
Non intrat huc turba honorum,
Nec sinitur fabricare nidum
Isthic locandae Gloria purpurae.
Non undulato copia Pallio
Hic ulla prostat, sed severa
Porta riget violenta clave.
Vis esse Sancti filius Ordinis,
Et vera proles? despice munera,
Pedumque muta scipione,
Quo nuceo properans caballo
Curras per agros, oppida, iugera,
Ibique vili nixus arundine
In lege sacra rusticanam
Instituas Catechista pubem.


page 435, image: s459

Plus obsoletis lubrica faecibus
Pendens culina mantica, plus adeps
Splendet lacerna, quae frequentes
Veste bibit trivialis offas,
Quam quae metallo fulgurat aureo,
Acuque vestis. maior honoribus
Surrexit abiectis, potenti
Quam micuit prius in Ducatu
Satur molesto BORGIA saeculo.
Mirare claro sanguine Principem
Oblivioso gloriarum
Pectore se minimis litantem,
Et despicatis officiis Virum,
Ubi in culina videris Aulicum.
Dono ferebatur superbo
Magnus Aper, nemorumque porcus.
Tunc ianitorem BORGIUS egerat;
Cum nemo Fratrum baiulus adfuit.
Penuriam sensit BEATUS,
Et lepidi repetens amoris
(Uti solebat saepius) indolem,
Quod imbecilla non poterat manu,
Ioco peregit Charitatis,
Inque humeros senio labantes
Onus ferini sustulit hospitis.
Hispana servans pondera gressuum
Pergens per aedes, liberalem
Omnibus exhibuit saginam:
Rostrata sursum prominuit mitra
Patente rictu. BORGIA riserat.


page 436, image: s460

Sic ire gaudens infulatus
Ferre dein cupiet Tiaras
Nulla futurus Praesul in Infula,
Nec vestiendus divite Murice
Pridem colorata abdicavit
Pallia, Sidonios galeros
Dux Aulicarum spretor imaginum;
Plus ille laetis sordibus emicans,
Quam nuper inter GOTTALANOS
Vindicibus domitos triumphis
Cinctus frequenti Marte satellitum
Prorex corusca cyclade splenduit:
Plus ille Virtutis decore,
Quam gemina nituit corona.

ENTHUSIASMUS AUCTORIS. Cum miseram Regum Fortunam e Solio praecipitum considerasset.

QUisquis superba Sceptra rotas manu,
Thronoque fulgens tetrica tristibus
Regum Paludamenta curis
Ex humeris, dominoque tergo
Suspendis amplis turgida fluctibus,
Memento versam turbinis aleam,


page 437, image: s461

Regumque mortes, perduellis
Ludibrio variante Sortis.
Quem delicato prociduum sinu
Fortuna Pullum fovit eburnea,
Repente plumis destitutum
Praecipitem dedit in cloacam.
Testata res est. praecipui iacent
Orbis Colossi: Qui Babylonias
Extruxit arces, insolescens
Prodigio NABONASSOR Urbis
Eiectus Aula est, ut pecorum vorax
Conviva, terrae gramina roderet,
Foenoque, Sortis comparatos
Ante, nocens lueret favores:
Habet Superbus, quod meruit, flagrum:
Palatiorum conditor exulat,
Mugitque septenni in iuvenco
Assyriae dominator aulae.
Sic spongiarum proposito flagrans,
Et eruditae Rex cupiens Lyrae
Suadente luctu, nauseata
Se GILIMER satians farina,
Sceptroque nudus transiit in iocum
Status acerbi, quem metuat Thronus,
Et quisquis alto constitutus
In solio satagit Coronis,
Ac proferendis Imperiis studet.
Sic BAIASETES in cavea latens,
Fortunae Abortus, fraudulentae
Incidit in furias Novercae,


page 438, image: s462

Ut abdicato Principe serperet
Regalis Irus. Sic tumidus SAPOR,
Sic CAROLUS CALVUS potenti
Praecipites cecidere Regno:
Ita e STUARTO Sanguine CAROLUS
(AEtate nostra Regibus invida)
Fatale conscendens theatrum
Colla dedit ferienda Scurrae
Frendente Mundo iudice, publica
Ictus securi. fidite Principes
Crystallinae felicitati!
Sed moneo: dolus est acerbus
Sortis iocosae prosperitas fugax.
Plerique ludi in fine Tragoediae,
Qui Comicis laeti strepente
Principio placuere soccis.
Si quem sonoris plausibus imbuit.
Aut invidendo Sors posuit loco,
Vitet tumorem, nec triumphet
Ludibrio popularis aurae;
Fortuna blanda est nota tyrannide,
Infamis Euris dulce furentibus;
Iam tollit in sublime Pullos,
Mox humili tumulat palude.
Ventosa Sors est, ceu pila missilis
Intus coacto quae levis AEolo
Suspensa iam fertur per auras,
Mox recidit graviore bombo.
Fortuna CROESUM prodidit aurea
Venale centum suppliciis caput.


page 439, image: s463

Qui bella Coelo machinatur
Sacrilegus, subito iacebit
Humatus Orco. praeiit ad Stygem
Dux perfidorum LUCIFER Ordinum.
Impune nemo gloriatus
Est Superis sibi subiugatis.
Ergo Monarchae credite, si lubet,
Rebus secundis, fidite lubricis!
Vocamini forsan SERENI
A vitreo, dubioque Coelo,
Cui nunquam eadem fronte nitet color.
Sed infideli est caeruleum typo,
Et nubibus torvum repente
Mille trahit nebulas vaporum.
Spes temperatas diligit Arbiter
Rerum Supremus, promovet infima:
Ipso Magistro, sidit omnis
In cumulum, tumulumque Fastus.

Laurum non nisi docto, aut militari capiti convenire, magnisque laboribus rite obtineri.

VErticis docti diadema LAURUS
Non viret quovis nemoris vepreto
Inter urticas, vel inauspicato
Semine lappas;


page 440, image: s464

Non pigro crescit gremio novercae,
Nec solo terrae male feriatae,
Sed flagellatos amat alta saevo
Turbine montes:
Grandines inter, nimiasque tabi
Germinat pugnas: volet irrigari
Non aqua dulci, sed inebriante
Sanguinis imbre:
Ferreo campo generosa surgit
Planta, non sicco, sterilique fundo:
MARS parens illi est, genitrix MINERVA
AEgide cincta:
Inter armatos gladios, et hastas
Elaborato metitur corymbo
Nobilis LAURUS, celebrique vaenit
Gloria Circo.
CAESARES olim reduces ab armis
Hac coronatam retulere frontem.
Non nisi asserta Patria licebat
Flectere serta:
Haec (cicatricum generosa merces)
Ore discerpto residet Corona
Hostium victrix: amat illa scissi
Rudera vultus:
Non comas siccas, olidasve Mosco
Circuit LAURUS, sed amat cruore
Roscidas frontes; sed et erudita
Tempora lambit.
Curiae norunt, quid amica Virtus
Nupta doctrinae Regione possit


page 441, image: s465

Integra, quantum valeat Sophorum
Aulica LAURUS.

Homines fortuna semel gustata, si corpore valeant, nunquam conquiescere. SOLATIUM AD INFIRMOS.

O quam difficile est ponere terminum
Votis, quae temere, quod poterunt, volunt,
Semperque ulterius tendere fervida
Ignorant resipiscere:
Nam, quacunque datur ianua, proruunt
Spem, viresque supra: vertice saepius
Impingunt solide, quando reverberat
Eventus vacuus procos.
Gustatus digitus Sortis amabilis
Post se dote trahit continua manum.
Contenti modicis non sumus. omnia
Ambimus cupida siti.
Ni desit vegeto corpore sanitas,
Quae nos contineat, vela citissima
Fortunae sinimus plena facillimo
Impallescere spiritu:
Spebus provehimur, sed stolidissimis,
Et Mundos geminos credimus, ut globum


page 442, image: s466

Possimus duplicem velle. rapacium O
Vis interrita pectorum!
Inventa est Mulier dicere pervicax:
Se Matrem perimat Natus, ut in throno
Per caedem hanc sedeat lictor, et imperet.
Quid sceptrum valeat, liquet.
Felices reputo, qui valetudinem
Captivi Superum non satis integram
Nacti, continuo se retinent toro,
Nec segni lare prodeunt.
Quae Virtus melior, quam Patientia?
Haec una illecebris altior omnibus
Infra se rapidis omnia casibus
Misceri tragico videt
Inconcussa ioco dissimilis Deae,
Et gavisa domi pace facillima
Nescit, quid faciant arma Quiritium,
Et Regum tuba Martia.
Non, qui demetitur Mundus acinace,
Et rixis emitur futile punctulum,
Illi suspicitur, qui querulo malis
AEger murmurat in toro.
Ut quidquam accipiat, Chiragra non sinit,
Quae tendit tremulas supplicio manus;
Ne possit pedibus quaerere, quod cupit,
Obsistit Podagrae rigor.


page 443, image: s467

Affectatus quorundam hodiernus PERORANDI modus, phrasis, et dictio nihil ad conversionem animorum, multum ad ostentationem faciens Vanitatis arguitur.

PRodesse gestis flumine Rhetorum,
Hamoque sacro saucia pectora
Ardente piscari cathedra:
Serica fundere parce verba.
Effeminato non viridario,
Nec curiosis est phaleris locus.
Hic fulgurandum, fulminandum est
In spurios levitate mores.
Poscunt CATONEM monstra libidinum,
Mundique sordes, ut male nubiles
Passim ingravescentes amores
Ancipiti resecentur ense:
Saeva exacutam cote novaculam
Mores requirunt. carpite, vellite,
Quotquot peroratis per Urbes,
Indomitos Veneris calores.
Experta res est: qui semel inquinant
Se labe, raro sordibus enatant,
Ecclesiastes ni severus,
Praestet opem, luteumque crimen


page 444, image: s468

Colore vivo sontibus exprimat,
Et cor sagitta triplice perforet.
Nil blanda prodest hic oliva,
Ut cupido medeatur aevo.
Non literatis Pavo coloribus,
Aut transmarina Psittacus Iride,
Pictique luxu penicilli
Advena pro cathedra loquatur.
Adulterari nescia Veritas
Pigmenta spernit, verbaque Comica,
Eviscerato nata fundo
Fictilium simulacra florum.
Ornata molli femina corpore,
Et ore compto non sinitur loqui
Patente templo, sed virile
Eloquium solida medulla
Ad culmen illud poscitur. inclytum
Opus Virorum est. femina muta sit:
Exorsa filum concionis
Non faceret queribunda finem.
Nil lubricarum proficit ad scopum
Sententiarum mobilis artifex.
Quid fimbriatis otiosus
Efficiat CICERO parergis?
Succum faceti decoquit ingeni.
Instarque Arachnes viscera prodigit
Telae laborator caducae,
Ut geminas redigat, vel unam
In rete muscam. floridus histrio
Nunquam movebit. displicet, et placet:


page 445, image: s469

Artocreatis se loquelis
Prostituit, coliturque risu.
Totus peracto dramate plausus est:
Dixisse compto gutture ROSCIUM.
Nil inde mores mutuati
Consilii, remanent priores.
Sincera contra lux idiomate
Puraque lingua prodita fulgurat,
Mentesque Diti foederatas
E mediis revocat tenebris.
Illustris odit schemata Veritas
Exosa fucum. Tollite disparem
Vestem profani nugivendi!
Non varios amat illa vultus.

Solitaria Antiquorum Eremi PATRUM Vita prae turbis saeculi commendatur.

ANTONIORUM sacra mapalia,
Laresque PATRUM (queis [Reg: quibus] reverentiam
Suapte rupis sanctitate
Nescio, quis pius afflat horror)
Canenda sumam. splendidius nihil
In Orbe sacris conspicitur casis,
Quamvis palustri sint coactae
Vimine, litoreisque cannis:


page 446, image: s470

Non, quod superbis turribus exilit,
Auroque multo, et marmore lubricum
Palatium CYRI potentis
Invidiam moveat cavernis:
Certare cessent limina Principum
Adulta pinnis, et laquearia
Sudore comportata multo:
Non humiles superant Penates.
His commorari, non aliis, volet
DEUS theatris: hos amat angulos,
Impletque maiestate sacras
Incola magnificus tabernas.
O quam suavi Numine vescitur
Hic CASSIANUS, dum precibus vacat,
Coelumque Stellis seminatum
Mente, oculis, animoque lustrat?
Nil blandiente hic dulcius intimis
Semel recepto visceribus DEO est.
Fragrante sylva Vere primo,
Vita simul pietate fragrat.
His cura tectis exulat, et sopor
DEO dicatus lenius influit,
Duransque vix horis quaternis
Rursus abit, precibusque cedit
Iam constitutum foedere terminum,
Elacrymata paupere clepsydra.
Hic nulla de belli cruore,
Militibus, Ducibusque mens est,
Timorque nullus, tortor inertium.
Nescitur isthic, quid Proceres agant,


page 447, image: s471

Orbisque peccet; quid Tyranni,
(Sanguineum genus) aemulentur;
Aut quid Coronis, quid diadematis,
Sceptrisque fiat: quis populos regat,
Quis Imperator, quae Imperatrix,
Quis Comes, aut Baro, quisve Civis.
Quiete summa transigitur status
Extra tumultus sollicitudinum.
Non sylva vagit, non querelis
Coniugii latebrae resultant.
Cavata vili rupe domuncula
Sacras Colono sufficit ad preces,
Natumque de petra cubile
In modicum sinuatur arcum,
Ut oscitanti serviat incolae,
Somnumque portet. caetera pumice
Sculpuntur arcto. vix novenis
Crypta patet satis ampla palmis:
Anfractus illi curvus, et horridus,
Scabroque scissus fornice Circulus.
Levamen ardenti calori
AEdificat tenebrosa cautes,
Qua Palma nutrix brachia porrigit,
Umbraeque praestans hospitio Canis
Attemperat saevi latratum
AEthereum, calidosque ructus.
Regalis haec est summa Palatii:
Totius Aulae cultus Eremus est;
Satellites, grex bestiarum,
Rex sibi, et omnia CASSIANUS.


page 448, image: s472

Non Porta servis, aut famulis strepit,
Non inquieto proteritur pede,
Non clausa, non munita ferro,
Non vigili resonat Molosso:
Ancilla felis saepius unica
Custodiendo sufficit atrio,
Impune ne mures voraces
Finitimo dominentur agro.
Iuxta benignus consitus hortulus
Clemente terra, Vere parabili
Herbas salutares famenti
Porrigit, et viridi culina
Incompta mensae gramina suggerit.
Non illi acetum, non oleum madet.
Radicibus stat mappa nudis,
Et modico sitis ex aquale.
Venae pudicae murmurat undula,
Canale parco mitigat aridum
Fons sobrie linctus palatum.
Ast reliquas bibit hortus undas:
Fons ille puro subsiliens vitro
Dulci propagat pocula Nereo,
Fundoque mansuetus sereno,
Pacifico trepidante succo,
Lactat maritas cominus arbores
Scypho propinquas, et viridi sedens
Tapete riparum iocosos,
Pisciculos alit, inquilinos.
Totius haec est Regula prandii,
Simulque cenae furfur, et allia.


page 449, image: s473

Festis diebus panis atri
Adiicitur lapidosa crusta,
Quam CAESAR olim cum THEODOSIUS
Venationis tempore devius
Gustasset in cella, saporem
Attonita celebrans orexi
Vel inter ipsas delicias gulae
Edisse, dixit, se melius nihil.
Tam lauta coelestis culina est,
Principe non redimenda luxu.
Non certet illi Regia copia
Tot delicatis prodiga ferculis,
Non luxus ASSUERI potentis,
Nec spuria Meretricis arte
Excogitatus Sardonychis sapor
Tormento aceti, baccaque gemmea
Abortiens salso liquore
Stet sapida dape comparanda,
Qua condiuntur sacra mapalia.
Abeste odores, Orbis aromata,
Mundique pingues Helluones!
Lautior est macies Eremi.


page 450, image: s474

Irae, odiique Humani Crudelitas tragicis antehac facinoribus exercita Tyrannidis postulatur, et cum GRANATO, ut vocant, GLOBO comparatur.

O quam dolosis litibus undique,
lisque tectis pectora dissident!
Urbanitatis fraudulento
Officio simulatur irae
Imis repostum visceribus malum.
Latetque rancor, ceu pyrio globo
(Qui Marte caeco pestilentem
Fert uterum, tacitasque flammas)
Conclusa vivunt dira tonitrua:
Dum feriato glans recubat solo,
Tantisper occultat furores,
Et tragica feritate partum.
Repente moles ferrea dissilit
Partes in omnes, saevus ubi suas
Misit favillas in capacem
Materiam dominatus ardor:
Tum dissipatis ignea tormina
Soluta claustris aere perscrepunt;
Siphone quando glans aheno
Exiliit furibunda flammis


page 451, image: s475

Statim propinquo fulmine moenia
Invadit ignis mole gravissima.
Alesque plumbum pervagatur
Flexilibus rapidum meaandris.
Passim ruinae, quas pyriis draco
Fartus venenis turribus invehit
Ubique clades Civitatum,
Et necibus saturata grando,
Fessusque centum funeribus chalybs.
Passim tonantes sulphure machinae,
Tubique grandes aere fusi
Igne volant agiles aprico.
Sic cocta longis ira latens fibris
Erumpit arcto denique carcere.
Potita libertate freni
Qua data porta, nocet furendo:
Modesta primum flamma reconditum
Premit dolorem; nacta licentiam
Exorbitandi, serpit audax,
Et medias populatur Urbes
Deliberatis barbara stragibus:
Trux aucupari commoda tempora
Larvata bilis, captioso
Circuitu, tacitoque reti
Venatur hostem, quem laqueis semel
Tentum feroci persequitur stylo.
Sic integrae stirpes frequenter
Intereunt avido macello:
Sic GWELFFIORUM perdita factio est:
Sic GIBELINIS funere mutuo


page 452, image: s476

Rixis parentatum cruentis
Nobilium exequiis Virorum.
Nescit quietem turbidus impetus,
Furorque gliscens, sed (velut igneus
In frusta discerptus ducenta
Se globus exonerat fragore
Sparsis per omnes caedibus angulos)
Sic ille ceras saepius integras,
Totasque gentes occupato
Sorbuit indocilis theatro.
Fatale multis (sic equidem lego)
Fuit, vel ipsum per patulas domus
Caput fenestras extulisse,
Composito insidiante sclopo:
Imbuta diris prandia viperis,
Coctamque mortem crimine condiit
Internecinus saepe livor,
Qui furiis agitatus atris
Plures Averno vendidit hostias,
Misitque ad Orcum. Plus homo, quam canis
Pati iubetur sub Tyranno.
Haud adeo pretiosa vita est,
Quae parta CHRISTI Sanguine constitit,
Quam bestiarum vilia corpora.
Intelligentem, quam ferinum
Prodigimus citius cruorem.


page 453, image: s477

Conversationem nostram in Coelis esse oportere, more florum repando calice Astra intuentium.

POst brumae senium, cum liquido vitro
Redduntur fluvii, nec glacialibus
Vinctus compedibus Rhenus inambulat
Illimi speculo fluens,
Comptae caerulea veste modestiae
Reginae Violae, dum patulis bibunt
Titanem foliis, Vere tenerrimo
Coelestem sapiunt statum;
Sugunt virgineum ex aethere spiritum,
Et consanguineis Astra coloribus
Implantant generi, nobilibus sibi
Iungunt Sidera vinculis.
Coelestis Patriae sic memor indoles
Transcendens humiles vallibus infimis
Terrarum cumulos, rudera stet super
Confracti pedibus globi.
Aprico cyatho florida Lilia
Coelo propitio faucibus imminent.
Exemplo praeeunt, ut mea nil, nisi
Coelum, labra recenseant.
Coeli delicias, atque palatia
Posthac ore canam; cum faciant suis


page 454, image: s478

Id sylvae foliis lene patentibus,
Ceu linguis totidem sequar.
Fandi materiam, terrea quae sapit
Ornamenta, procul finibus exigam.
Dentataque mola vocibus obvius
Constringam cavea sonum.
Ut corvi iuvenes, cum pater et parens
Illos destituunt, supplice gutture
Coelum sollicitant, nec sinitur mori
Implumis soboles fame;
Sic solis pateant Sideribus labra:
Mendicique velut limina Principum,
Magnatumque lares fletibus obsident,
Ut pinguem referant stipem;
Sic nos ante fores (ceu genus indigum)
Strati, sollicitis atria Caelitum
Carpemus precibus. nec requiem DEO,
Donec se mihi det, dabo:
Importunus ero. quis prohibet Codros,
Ut non sint queruli, si iubeat fames?
Quis me caerulei fornicis exulem
Optato spoliat lare?
O ingens spatium sidereae domus!
Te si cum gemitu vel procul intuar,
Pectus non solitis aestuat ignibus,
Et spe cor gravidum salit.
Sordet terrigenum gratia corporum,
Et Mundi putridum despicio fimum.
Stellas ingemino. Sidera provoco.
Patronas repeto faces:


page 455, image: s479

O laeti vigiles Excubiae Poli
Lunam pollicitae Virgineam sequi,
Et pulchrum radiis lambere Cynthium,
Divinae soboles manus!
Dispunctum nivea luce Palatium
Me solum recreat. nil mihi cum solo,
Ac gleba sterili. nidus hirundinum
Terra est, e lutea strue.
O quando veniet nobilis horula!
Cur quadrans nimium segnis es ultime!
O dulcis nimium patria abes procul!
O mors! o bona mors veni!

AD BEATISSIMAM VIRGINEM MARIAM DE VICTORIA DICTAM. De Navali Victoria ad NAUPACTUM.

VIRGO, qua nil est melius vel ipsos
Angelos inter, nihil inter Astra
Pulchrius lucet, nihil in marinis
Castius undis.
TU MARIS STELLA es, tituloque gaudes
Hoc frequentari. maris indigemus


page 456, image: s480

Prosperis undis, famulisque ventis.
Turbo minatur:
Nam vides passim mare praegravari
Mobili sylva; natat Urbis instar,
Iam CYPRO capta, sinuosa velis
Turcica classis.
Imminet Regnis latro Christianis:
TU nisi immensam MARIS IMPERATRIX
Viribus tantis stiteris procellam,
ROMA peribit.
Audiit [Reg: Audivit] VIRGO, nisi fallor, Urbis
Supplicem PETRAM. geminus parata
Classe concurrit populus. MARIA
Archithalassa est.
Ut Noti spondent, mare Christianis
AEolo fausto patulum favebit;
Vela complebit Zephyrus patrono
Gutture spirans.
Dormiens aequor iacuit propinquae
Serviens pugnae, neque concitato
Adiacens Ponto furias CORINTHUS
Senserat ullas:
Caerulas Lymphas mare temperatum
Pace mulcebat. liquor immodestus
Antehac, nullo cava verberabat
Litora fluctu:
Cum repentino strepitu volantum [Reg: volantium]
Navium vastus numerus rebelli
Affluens pompa speciem cruentae
Praebuit irae.


page 457, image: s481

Nec mora. ingenti (Zephyro adiuvante)
Bina collisa est statione classis:
AEnea late resonante morte,
Turcica cessit.
Ignis exarsit pice roboratus
Aridis gliscens tabulis. cremati
Flammeo nautae ratium camino
Praeda fuere.
Fax in accensis spatiata velis
Stridulo flatu procul inquietam
Circinans flammam rapuit voraci
Omnia luce:
Martio pergunt tonitru boare
Fistulae belli. petulans metallum,
Ceu, quod elisae peperere nubes
Fulmen, oberrat.
Post rogum victor gladius nocentes
Persequi coepit. Mare foederatum
Munus implevit, quod erat, rebelles
Mergere Turcas.
AEre conductus Zephyrus MARIAE
Obsequens flabat, dominosque nutus
Annotans aura memori, capessens
Iussa furebat.
Tunc truci vultu stetit, atque glaucos
NEREUS torsit fremebundus orbes;
Mox caput intro revocans, propinqua
Substitit alga;
Rursus exurgens, facie marina
Exacerbatus, saniem cruenta


page 458, image: s482

Conspicans spuma, meliore parte
Favit et ipse:
Turcicas ergo quatiens carinas,
Ora diducens barathri marini
Sorbuit classem, vomuitque totis
Funera ripis:
Ebriae naves ineunte Ponto
Per fatiscentes tabulas, profundo
Amne subsidunt, male dissolutis
Fragmina costis.
Sola nil, expers operae, trophaeis
Contulit Tellus, nisi quod natatu
Proximos ripis prohibens, amica
Reppulit ora,
Quos suo falsos studio cachinnans
NEREUS petris, scopulisque fractos
Mersit eliso cerebro profundo
Gurgitis Isthmo.
Sic triumphatum est nece copiosa.
Turcicam vicit Sacra LUNA Lunam:
Non enim frustra pedibus MARIAE
Subdita LUNA est.


page 459, image: s483

AD FRIDOLINUM MILVIUM AMICUM SUUM. Cum se a Blandis Literis, et Poesi ad severiores et spinosas Scientias transtulisset.

INverecunda Venere ustulatos
Legimus quosdam subiisse spinas,
Et propinato vepribus dolore
Membra dedisse,
Ut cruentato laceri iacerent
Corporis sensu pietate tuti,
Nec venenatos paterentur atrae
Cypridis ignes.
Nescio, MILVI, Veneris quid insit
Literis blandis. ego gratiosas
Diligo Musas: nihil est in illis
Flagitiosum,
Virgines omnes: mihi nulla spinis
Visa puniri, fugienda nulla.
Opto tentari Cythara, et iocosa
Indole plectri:
Quas ego novi, facie pudica,
Et columbina probitate novi
Integras omnes, niveasque totas
Virgine Lauro:


page 460, image: s484

Nulla suspecta est, quasi non modesta.
At tibi molles nimium videntur,
Atque pellacis genii suopte
Artis amore.
An metrum peccat tibi Castitate,
Ut, ceu moecham, fugias Minervam
Labe sinceram, licet innocenti
Pectine ludat,
Nilque lascivum canat, aut petulcum?
Cur adis spinas male delicatas,
Ut stylum volvas sterili vepreto
Saucius hamis?
Num Rosis blando vegetis pudore
Praeferes dumum? potiorne Flora
Est tibi Rhamnus, rigidisque pungens
Carduus hastis?
Forte praepones violis avenam,
Aut flagellatas paleas Ligustris,
Liliis foenum, nitidisque Calthis
Scissile stramen.
An Virum, censes, metra dedecere?
Absit hoc probrum! praeiere plures
Iam Cycni, cana radiante barba,
Divite vena,
Qui verecundas coluere Musas
Ultimis annis nive iam senili,
Nec lacessiti semel arte dulci,
Succubuere.
Ergo nil causae est, Studiose MILVI,
Quod coronandus prope iam suprema


page 461, image: s485

Laurea Vatum procul a propinqua
Fronde recedas.
Musa Te luget, Caput eruditum,
Transfugam pullum: nec enim Stagyra
Te sibi magna stipe postulavit
Sponte volentem.
Spero festinum reditum, vel opto.
Hispido postquam tibi senticeto
Carpseris dextram, meliora demum
Prata revises:
Ad coloratos remigrabis hortos
Floridis rursus fruiturus annis.
Tum virescentem tibi Musa plectet
Provida Laurum.

AD CUTHBERTUM GLIZORINUM a RELIGIONE, AC FIDE APOSTATAM. Coelestem illi poenam intentat, de praesens DEI flagellum, ni mature resipiscat.

GLIZORINE, cruces promeritum caput,
Candentesque pigro sulphure forcipes,
Qui ruptam Superis Fidem
Coepto transfugio foves


page 462, image: s486

Turcis deterior, queis [Reg: quibus] sacra foedera
Nexu stare solent inviolabili:
Falsa hos Relligio vetat,
Ut sint Perfidiae rei.
Non tantum latebras, et rata triplice
Voto claustra fugis, sed stolidam dolis
Ipsam contrahis Haeresin,
Foetam nequitiis Hydram.
Si quis sacrilegus de sociis tibi
Rupisset solidae foedera dexterae,
Iurati digito Vadis
Crimen Iudice plecteres.
Quid de te Superi constituant, cave,
Ni missa remora polliciti memor,
Quem mens provida sanxerat,
Instaures reditu statum.
Scis, quam grande DEUM fallere, sit scelus,
Nec Lictore caret. plena periculo
Res est, Astra lacessere.
Non impune receditur.
Non servare decet Sacrilegis fidem.
Fallaces Superum destituit favor.
Aut Vota impiger expleas,
Aut prorsus voveas nihil.
Tuto nullus adhuc transfuga floruit.
Consumpsit Nemesis, sera licet, Reos.
Sic Lurco ISLEBIUS suam
Orco perfidiam luit:
Is, quamvis solidos Daemone fregerit
Convivante dies Hircus amans salis,


page 463, image: s487

Quamvis crimina crimine
Immensum auxerit Helluo,
Caprae sacrilegae sacrilegus Caper
Elapsis madidis nectare Solibus,
Paulo post animam putrem
Accensam exspuit in Stygem.

S. [Abbr.: ?] FRANCISCUS BORGIA Calvariam ISABELLAE ostendit Mundi, Formaeque Amatoribus.

SPectate, quotquot bullit in abditis
Venus medullis, et quibus hoc @,
Ac vultus in vivis placebat
(Prodigium speculi) ISABELLA.
Ubi lacerti per vacuos specus
Intrant ad escam, lucida sidera
Crystallinis nuper stetere
Orbibus, ingenuisque Stellis:
Ubi micabant torquibus aureis
Fulvae catenae, flexibus aemulis
Errant colubri, lautiorem
Ingluviem sibi gratulati:
Non ISABELLAM credito, quam vides:
Vides MEDUSAM, quam rabidissimae


page 464, image: s488

Cingunt lacercorum coronae,
Atque vagis redimitur Hydris:
Illa ipsa nuper tam cupide procis
Spectata formae purpura cereo
Expalluit buxo; decorus
In cineres resolutus ignis:
Frons illa vibrans, illa cupidinis
Formosa sedes, atque iocantium
Vivax theatrum gratiarum,
Delicium muliebris Orbis
Bufonis antrum est: illa volubilis
Crispata ferro sollicito coma
Vivos in angues efferata
Dedidicit laqueos amoris:
Nil ISABELLAE, nil superest Deae,
Non Imperatrix florida. putruit,
Quae nuper incrustata gypso
Sidonio, Tyrioque fuco,
Et purpurisso lubrica splenduit,
Praedam sepulcro vermibus intulit
Regale corpus: quae potenti
Praefuit imperiosa sceptro,
Cessit ligoni. iam sanie fragrat,
Quae delicatis nuper atomatis:
Quae sumptuosis tincta succis,
Iam liquido lutulenta pure est.
Adeste. Magno credite BORGIAE,
Et, quas amastis [Reg: amavistis] , cernite fabulas,
Putredinis saccum, cloacam
Instabili nive delibutam.


page 465, image: s489

Genium Temporis, ac maxime Veris, Hortos, ac Prata viventia familiare Daemonis Instrumentum esse ad seducendos innocentes animos.

VEre lascivo viridantis anni
Utitur Daemon, scelerumque laetos
Quaerit anfractus. genio salace
Quando iocosus
Sanguis effervet, calidusque venis
Succus exultat, veluti recentis
Inquies vini, facilis paratur
Ansa cadendi.
Quando lactescunt, niveisque rident
Liliis malae, volucresque mimae
Construunt nidos, resonante puro
Aere cantu:
Arbores quando foliis disertae
Melle pubescunt, Platanusque vernae,
Nubilis Palmae sua cum sorore
Ligna maritat:
Quando apis solers olerum magistra
Consulens rostro genus omne florum
Advehit messes, animamque libat
Virginis aurae:
Lubrico quando profugi fluento
Murmurant rivi, vitreusque blando


page 466, image: s490

Litus allatrat vomitu susurro
Garrulus amnis,
Tentat in campis Iuvenes, in hortis
Orcus astutus niveum pudorem
Provocat sensu tenero virentos
Inter amores.
Non voluptates alibi profanae
Fortius spirant, nisi quando pratis
Frondeos inter thalamos benignis
Floribus halant.
Inclytum testor Iuvenem NICETAM,
Qui capillato resupinus horto
In toro molli positus, iocante
Chloride circum,
Passus est blandas Veneris favillas,
Et verecundam sibi dente linguam
Ipse praecidens in Hydram cruentam
Exspuit offam.
O quot apricis iuvenes in hortis
Innubam probris aluere vitam,
Et voluptatis viridi theatro
Succubuere!


page 467, image: s491

Mala novatae Fidei, ac Sectae per GERMANIAM, et praecipue sublata omnis per eam fidelitas expenduntur, ad imitationem Horatianae Odae VI. Lib. [Abbr.: ?] III.

PEriculosa res agitur Fide,
Fictoque vultu. candor eburneus,
Nivesque morum colliquatae
A pluvio periere Sole.
Quam luctuosis limpida Teutonum
Turbata sensim est Natio iurgiis?
Luctata passim cum Gradivo
Purpureis sata stat Tyrannis:
Non est fidelis, pectore vitreo
Gavisa nuper. diffugiunt cadis
Cum faece siccatis amici,
Ferre iugum famuli dolosi:
Et nunc minaci murmure cornuum
Perstringit aures scriptio militum:
Occursus armorum fugaces
Terret equos, equitumque vultus.
Plena ungularum quadrupedantium
Calcantur arva, et bellicus undique
Crebrescit hinnitus frementum [Reg: frementium]
Cornipedum, gemitus tubarum.


page 468, image: s492

Non si ducentis eloquar oribus,
Inflicta nobis damna recenseam,
Et plura terrarum subacta
Haeresibus generosa Regna.
Eheu! cicatricum, et scelerum pudet,
Fratrumque! num quid caedis omisimus,
Aut Marte sincerum nefasti
Liquimus? unde manus iuventus
Timore Coeli continuit? quibus
Pepercit aris, divitiis quibus
Grex consecratis? in dicatas
Dedecus intulimus Tiaras.
AEtatis eheu degeneris piget,
Taedetque! inausum nil rabies mala,
Nil uspiam totum reliquit,
Sed medium laceravit Orbem.
Quis non profuso sanguine Barbarus
Campus sepulcris impia proelia
Testatur, auditumque Turcis,
Teutonicae sonitum ruinae.
Quis gurges? aut quae flumina lugubris
Ignara belli? quod mare Teutonum
Non decoloravere caedes?
Sanguine quae caret ora sacro?
Quis probra saevis censeat omnia
Illata damnis? quis tumulus suo
Vacat Colono? quot peremptis
Corporibus putruere campi?
Quae forma templis? quae facies crucum?
Discerpta passim classis imaginum,


page 469, image: s493

Et signa ferro dissipata,
Foeda olidis simulacra sputis:
Sacris replentur limina caedibus,
Natantque multo strata cadavere:
Sacrarium Coelo dicatum
Hinnit equis, ululantque lixae
In consecratis aedibus, et dapum
Ibi popinas aedificat gula:
Bacchi sacerdos helluatur
In media ditione CHRISTI.
Quis e metallo pocula nobili,
Et aere fulvos quis rapuit scyphos?
Templisque direptis, quis auro
Dixit atrox latro: VADE MECUM?
Huc pestis ortus, huc refer exitus,
Et damna in unam Teutonis Haeresin.
Incentor unus tam potentes
Transfuga sollicitavit iras.
Hinc damna gliscunt proficientibus
Acerba poenis. seditionibus
Quantum propinquis imminuta est
Natio, Teutoniaeque vires
In foederatum vix sociabiles
Dein Amorem, pactaque mutua.
O! pristinorum quis recudet
Saecula concilianda fratrum?
Dum nos Lyaeo saepius ebrii
Bellamus urnis, atque capacibus
Vino lagenis proeliamur
Ante fores operitur hostis.


page 470, image: s494

Quis auspicatos Portae Othomannicae
Ignorat enses, Turcica proelia?
Is classe formidatus hostis,
AEquor habet, subigitque terram,
Rixisque nostris, atque domesticis
Dum vellicamur seditionibus,
Auget Monarchiam severi
Iure styli, capuloque fretam.
Fecunda culpae saecula! nuptias
Primum inquinavit Cypris adultera,
Et claustra Votis illigata
Prostituit, reseranda moechis;
Dein avaris unguibus omnia
Harpyia Mundi sustulit Haeresis
Sagax odorari repostum
In tacitis loculis metallum,
Aggressa Divum vi patrimonium,
Gazasque Templi, quod potuit, tulit.
Hoc fonte derivata clades
In Patriam, populumque fluxit:
Mox I sumptuoso pompa teruncio
Successit, ingens praedo peculii,
Luxusque vitae dissolutae
Dedecorum pretiosus emptor.
Offensa tantis Astra furoribus,
Luxere torvis nubila syrmatis,
Misere pro poena Cometas
Horribiles, tragicosque vates.
DEUS superbis restitit hactenus.
Vim temperatam promovet Arbiter


page 471, image: s495

In maius. ast odit tumentem
Divitiis sine lege fastum.
Non his iuventus orta parentibus
Depinget aequor sanguine Turcico,
Caedetque Muphtos, vel Corinthi
Moenia deiiciet Popellus
Effeminato perditus otio,
Domesticorum latro cadaverum.
Non ista plebs est apta bellis
Odrysiis, solidisque Palmis,
Sed rusticorum mascula millium
Proles, Suevis docta ligonibus
Versare glebas, et severae
Matris ad arbitrium recisos
Spicare palos, stringere perticas,
Et quos avitae legis adhuc tenet
Huc usque fervor prorogatus
Incolumi fidei calore.
Damnosa quid non imminuit dies?
AEtas parentum peior avis, tulit
Nos nequiores, mox daturos
Progeniem vitiosiorem.
Emitto votum, quod Superi beent,
Coelique faxint! O utinam nova
Incude prospectem retusum in
Massagetas, Arabesque ferrum!
Vincenda restant Pergama Thracica,
Et nominati maxima culmina
BIZANTII, regnata Turcis
Moenia decutienda restant.


page 472, image: s496

Tandem O! paratas in veniam manus
Fidi sodales porgite [Reg: porrigite] mutuas.
Non Turca, non Thrax ALLEMANNO
Unanimi venient timendi.
Cras O! beati vincula foederis
Cernam trilici cusa ligamine!
Cras Patria nostra emigrare
Participes videam Gelonos!

VOTUM AD B. [Abbr.: ?] STANISLAUM KOSKAM SOCIETATIS IESU. Ut POLONIS suis capto CAMINECCO firmissima Podoliae Urbe 29. Augusti Anno 1672 , contra Turcas adsit, cum antehac plures illis contra hostes Victorias, maxime vero Anno 1620. contra eosdem Turcas obtinuisset. In Vita Dan. [Abbr.: ?] Bartholi cap. [Abbr.: ?] 5. Lib. [Abbr.: ?] 2.

BEllo perenni vasta POLONIA
Hinc inde flagrat. Turcicus hinc furor,


page 473, image: s497

Et inde MOSCUS Lithuanos
Vellicat insidiosus agros
Cis ense pugnax, transque BORISTENEM:
Hinc militares (gens vaga) Tartari
UCRANIAM carpunt duellis,
Et volucres in equis Cosacci
Servare pacta et foedera nescii
Agris oberrant: iamque LIVONIAM
Ex parte FINNUS subiugavit,
Subque sua ditione Prussos
Magnis potitos Urbibus obtinet
PRINCEPS propinquus. plurima perdidit
Luctatus eventu maligno
Sarmata deteriore bello.
At Christianae plaga recens Rei
Illata, nostris finibus imminet.
Captum CAMINECCUM feroci
Se patulis famulare portis
Submisit hosti, vix reparabile.
DIVO Polono, non alii queror
Gentis fatiscentis ruinam,
Et patrias Tibi narro clades:
Saepe adfuisti stragibus integris
Custos Tuorum. Tartaricas frequens
Nuper phalanges effugasti
In latebras, subitasque fossas.
Vexilla quondam, DIVE, Polonicis
Intexta signis, propitio Noto
Inflata duxisti per hostes
Innumeros, mediosque Moscos.


page 474, image: s498

Iam pugna eundem proxima Sarmatis
Poscit Strategum: Res tua vertitur:
Periclitanti ni PATRONUS
Sis Populo, genus interibit,
Et Christianae pompa Poloniae,
Fidesque Regni. Turcica serviet
Ancilla LUNAE, perfidoque
Curva iugo MACHOMETIS aris.
Ni gratiosa fallar imagine,
Opem spopondit DIVUS idoneam
Suis Polonis, adfuturum
Se Patriae, Ducibusque mixtum
Campo staturum. credite Sarmatae,
Et Martiales stringite dexteras:
Candente sublimem caballo
Cernite! STANESILAUS ille est
Vester Strategus. diffugient Getae,
Cedentque fracti, si videant Ducem,
Vultuque percussi minaci
Se propriis tumulare telis
Cogentur hostes. quantus erit Viri
Torvum intuentis fulgor, et impetus?
Tum cladis elapsos acervo
Fulmineo metuendus ore
Damnabit apta cuspide Transfugas.
Ter ipse sparsam VEZIRIUS nece
Mordebit hastam: ter pudendam
Funeribus reparare stragem
Solers, iacebit: ter refugas retro
Convertet atro fulgure palpebras,


page 475, image: s499

Visoque KOSKA glorioso,
Comminuet sua victus arma,
Nullumque bellum Caelicolis dein
Movere certus colliget agmina,
Castrisque sublatis repente,
Terga fugae dabit expeditae.
Vestrum secuti militiae Ducem
Acres POLONI partibus omnibus
Mactate latrones, ferite,
Ceu pecudes, laniate Turcas:
Mori parati, ut vincere providi
Antiqua Gentis brachia stringite:
Tricena Nactus quisque colla
Obiicite in Patriae salutem:
Durate fortes, et calidas adhuc
Illas machaeras lite domestica
Mutate causa pulchriore,
Et calybem spurio cruore,
Non foederato sanguine, tingite.
Quod si necesse est, non timidi mori
Pro Rege, pro Regno, rubentem
Ferro animam date finiendam.
Antiqua nostis [Reg: novistis] vestra pericula,
Et militari nomine glorias:
Per damna, per caedes, ab ipso
Fertis opes, animumque Marte:
Avita nostis [Reg: novistis] proelia masculis
Pugnata dextris. nec Patriae suae
Adhuc BEATUS derelinquet
KOSKA sinum, querulamque Matrem.


page 476, image: s500

Sensere MOSCI saepius improbi,
Sensere rupto foedere TARTARI,
Sensere fallaces COSACCI,
Et rabidi didicere Turcae,
Quid Marte possit KOSKA celerrimo:
Frequente RUSSOS (implacidum genus)
Fudit Gradivo, MOLDAVOSque
Alpibus impositos, scelesto
Nido fugatos montibus exuit:
Felice nuper proelia robore
Commisit, immanesque tota
Haereticos pepulit Corona,
In fronte primus, primus in obvios
Illaesus hostes, agmina Turcica
Vexare solers, et frementem
Mittere equum medias in undas
Audax, POLONIS constituit vadum,
Sequique iussos duxit ad inclyta
Compendio callis trophaea,
Et celeri feritate praedas:
Is Barbarorum cornua militum,
Ferrata quamvis, discidit impetu,
Primosque, et extremos metendo
Stravit humum, fluviosque Victor.
Adhuc timetur KOSKA Rebellibus,
Ipsisque Turcis, et prosugis Scythis,
Euxinicum qua bellicosi
Dannubii subit urna Pontum.
Haec, O POLONI, robora spondeo,
Pugnante KOSKA. non ea differet


page 477, image: s501

Coelum BEATO foederatum,
Sed validis sociabit armis.
At vos, Supremi gloria quo vocat
Coeli Monarchae, pergite pro Fide
Cruore in Hostes bulliente,
Et solidas adhibete dextras.
Et en! POLONUS iam gladius redit
Ex clade Victor, sanguinis Helluo.
Campi redundantes cruore
Funeribus cumulantur atris,
Et sons Getarum purpura funditur
Iuvante Coelo. Mars favet alea
Ter prospere iacta. favebit
Ulterius satagente DIVO.

Praestantiorane sint Studia Literarum, an vero Ars, ac Disciplina Militaris.

ANne praestabunt truculenta blandis
Arma doctrinis? meliusve ius est
Forte doctrinae? meliorne Mars est
Bellicus arte?
Pallas haud frustra duplici Minerva
Constat. ARMATA est bona; LITERATAE
Dignitas maior, potiorque floret
Utilitate.


page 478, image: s502

Unico Miles redit ex duello,
Atque conflictu: cito callet artem
Mensibus trinis: semel ipse Victor,
Illico Dux est:
Si scias longos onerare sclopos,
Et scopum docta nece fulminare;
Si scias prompte vigilare vallo,
Miles in arte es.
Longior res est studiosa Pallas,
Tardior partus cerebri. per octo
Quantulus Rhetor, Sophus, Archiater
Cuditur annos?
Brachiis quisquis, manibusque pollet,
Miles evadet. licet a parente
Ipse Natura capite es beatus,
Si nihil intus,
Hispidi praeter paleas cerebri,
Doctor es necdum, neque forte fies,
Mille si vivas diuturnus aevo
Nestor in annos.
Nulla vis ferri, chalybisque tantum
Vis potest, quantum generosa possit
Ingeni Virtus: regit illa totum
Artibus Orbem:
Si qua praepollens Ratio Gradivo
Excubat docta statione mentis,
Illa victrici superabit hostem
Fortior ira.
Consili scuto sapienter usus
Despicans fundae Balearis imbres


page 479, image: s503

Torta ridebit saliente nervo
Hostica tela.
An sua prosint sine mente vires?
Bestias saevas (licet ampliores
Sint eis vires) rationis usu
Vincimus omnes.
Saepius bello superamus astu:
Saevit incassum sine mente robur,
Pallade HASTATA melior PERITA est,
Dedita libris.
Scandat insanum mare nauta, qui non
Tinctus est Astris, tremulumque novit
Arte Magnetem, neque curioso
Sidera cursu:
Impleat gazis tabulas: carinas
Indicis stipet spoliis: metallo
Eruto Mundi latebris, et auro
Transtra saburret;
Addat et gemmas vigiles sub imo
Gange conceptas: Adamante capsae
Grandinent ipsi: medio revertens
Turgeat Indo.
Unus has gazas tumulabit error,
Si Polum ignoret stolidus Thalassus.
Nesciens Rector reliquam Mathesin
Omnia perdet.
Ut quis et Dux sit studiosus aequi,
Utilis campo, solidusque Iudex,
Bellicas leges, Themidemque docto
Calleat usu.


page 480, image: s504

Afflictio Pauperum eiusque poena expenditur, iuxta Illud: Sapient. 6. Potentes potenter tormenta patientur.

NE stupe GRANDES: quoties superbo
Calce proculcant miseros Tyranni,
Non inhumano DEUS Orbe dormit:
Cernit acutum,
Anguli quicquid sine fronte peccant,
Aut ubi ASTRAEAE rutilante bolo
Lumen excaecat spurius Patronus
Ebrius auro.
Novit haec NUMEN. meminit sceleste
Facta. prorepet Nemesis flagellum
Laneos passus gravitate pensans,
Otia mulctis [Reg: multis] .
Poena, quae reptat pede pigriore,
Brachio sontes graviore punit.
Claudicet iudex, scelus ampliora
Flagra dolebit.
Novit, ah! novit DEUS ultor hostes:
Novit impuros, scit et Eucliones
Subditae plebi toties molestos,
Qui, velut Ister,
(Quando it hibernis violentus iris
Fluminum dives spolio minorum


page 481, image: s505

Litorum rasor) potiora secum
Foenora raptant.
O quibus largas acuunt secures
Cotibus Reges, dominosque fasces,
Qui coronatum recident parato,
In caput ictu!
Publicis curis male praesideri
Arbiter novit DEUS, et scelestae
Imminet fraudi, meritaeque librat
Otia poenae.
Quicquid a Vobis minor experitur,
Maior hoc vobis Dominus rependet,
Quodque patratum est tabula minore,
Maior obibit.
Ille per summos gradiens, et imos,
Et minas Regum super, et Popellum
Dexteram librans, rigidumque sceptrum,
Cuncta requiret,
Pauperum threnos, lacrymasque salsas
Prodige fusas, inopum medullam
Ossibus tractam, saturasque egentum [Reg: egentium]
AEre crumenas:
Si gravatorum tragicas Achivum
Aure libarit facili querelas,
Vae! quibus sceptri manibus resedit
Saeva potestas.
Magna Magnates quatiet procella,
Et potens Vindex feriet Potentes.
Maior in magnos ruet ira Coeli,
Poena Tyrannos.


page 482, image: s506

Vicissitudo Humana mortis Lege adstricta Mundi Amatoribus expendenda proponitur.

LEx scripta firmis est adamantibus
Vastare Mundi commoda pertinax,
Quae morte definita certa
Gaudia, laetitiasque finit.
AEtate fractum trudit avum nepos,
Avamque neptis: desinit utraque.
Mortale nil longum, peremptam
Progenie reparante stirpem.
Hoc in theatro fabula luditur:
Socci, cothurni, purpura, penula,
Mitrae, cuculli cum tiaris,
Cum galeis variant coronae.
Hunc densa stipat pompa clientium,
Dum Sortis audit filius aureae:
Is Martio campo superbus,
Et gladii capulo timendus
Plus quam novenis millibus imperat:
Hic Orbis exul pauperiem fugit,
Se mucido frusto saginat
Pauperis hospitii Colonus,
Gaudetque gnavo findere sarculo
Infida terrae iugera, ne fames


page 483, image: s507

Ingressa mendicas in aedes
Relliquias populetur aeris.
Omnes eandem cogimur in scrobem,
Princeps, et Irus, CAESAR, EPISCOPUS.
Mors surda non audit Potentes,
Non inopes scabiosa curat.
Linquenda Tellus, et domus, et Venus:
Hortique nullae, quas colis, arbores
Te, funebres praeter CUPRESSOS,
Ad tumulum, ac foveam sequentur:
Nam, quicquid Orbe est, praecipitat pedes.
Instar citati provehimur vadi.
Vanescit in ventos imago,
Lecta hominis fugitiva forma.
O si dolosi corporis aucupes
Nossent citatum criminis essedum!
Longam fatetur se voluptas
Vestibulo sceleris patrandi,
Dum primus aestus fervet, et arido
Natura ligno prompta stat ignibus,
Fomesque flammae praeparatus
Attrahit illicio favillas,
Sed perpetrato quam vitio fugit
Dulcedo velox praepete tempore?
Se se videri, non prehendi
Veste sinit fugitiva moecha.
Vides, ut undis purpureum iubar
Expergefacto mane oritur die,
Ac vix notata claritate
Vergit ad Hesperium cubile,


page 484, image: s508

Rursusque lampas mortua pristinam
Exorsa lucem funere corruit
Iners eodem, constituto
Oceani tumulata fluctu.
Vespillo Mors est: dat tumulum parens;
Largita cunas: vertitur omnium
Fatalis aetas, ungulisque
Proterimur fugientis aevi.
Virtus perennat: caetera fluminis
Ritu feruntur. marmoreum Virum
Vocare te noli. pusilla
Vita tua est, vitreaque frangi
Constat saliva. providus is sibi,
Laetusque deget, cui licet in dies
Iactare: VIXI! cras vel atro
Sole animam dabo, vel sereno:
Mihi perinde est; serius, ocyus:
Reddo tributum: Depositum scio:
Non triplici sum fusus aere
Materiae fragilis, figura.


page 485, image: s509

ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LIBER EPODON.

AD B.mam [Abbr.: ?] VIRGINEM DE SACRO FONTE DICTAM, PROPE OENIPONTUM IN OBERIGLIA PROPITIAM, IN MONTE PAZIO COLI SOLITAM.

VIRGO, quae patriis afficeris petris,
Qua se se tumido mons acuens iugo
Gibbosis scopulis Pyramidem facit,
Sublimis specula nites:
Supplex VIRGINEIS sub pedibus Tibi
Urbs in Valle sedens sternitur OENIPONS,
PATRONAEque suum Turribus inclytum
Subdit cum fluvio situm.


page 486, image: s510

Supra perspicuis Fonticulus labris
E petra lacrimas caelibe parturit
Virtutis medicae, quae bibitae luem
Abstergunt liquido scypho.
O! Suavem quoties sugere crapulam
Crystallo medico contigit et mihi!
FONS hic causa fuit, vena Poetica
Si facta est melior mihi.
O FONS, Blandusio splendidior vitro
NYMPHAE VIRGINEAE, MATRIS AMABILIS!
O FONS irriguo quam speculo natas
Castis limpide poculis!
Argentum, reliquis quod fluviis salit,
Parnassi glaciem, vivaque balsama
Sudata e scopulis vincis amabili
FONS crystalline balneo.
O Mons siderea nobilis Hospite,
Quae metata suum rupe Palatium
Tendit propitias ad miseros manus,
Celsoque annuit e loco,
Ut morbi huc veniant, et calidae febres,
Aut Hydrops tumidus corpore naufrago,
Membrorumque rigor, torpor inutilis
Lenta peste ferociens.
Huc omnes miseri vel pede, vel manu
Adrepant baculis. Hic fluit e petra
Suspirata Salus: non alibi scatet
Tanto flumine sanitas.
Surgit propitio Sacra Domuncula
Decantata iugo. multiplices tholo


page 487, image: s511

Suspensae tabulae, vincula, compedes
Illustrem celebrant Locum.
At nil est Statua MATRIS amoenius.
Amplexata suum delicium Parens
Dispensat sapidis oscula suaviis,
Et Natum gremio fovet.
O MATRE egregia nobilior PUER!
Formosa O Soboles, quam similes tuae
MATRI fers oculos, quam similes genas?
MATER totus es altera.
E Templo egredimur. Silvula mutuis
Conserta arboribus praecipiti viret
Implantata iugo, plena volucribus.
Silvestre hic resonat melos.
Prospectus Patriae nullibi pulchrior.
Per leucas quatuor serpere cernitur
Undosis sinuans se Pater anulis
OENUS, per scopulos vagus.
Arces horribili vertice pendulas,
AEternis alibi (marmoreos senes)
Implutas nivibus conspicies petras,
Montes calvitio glabros.
Vix usquam est oculis scena iocosior,
Quae tot dat cupidis pabula sensibus.
Hinc, o VIRGO, Tibi gratulor inclytum
Clivi praecipui situm.


page 488, image: s512

Minima quaeque suspecta de periculo esse debere.

Vilius an quidquam scintilla est, deside vita
Quae vix superstes emicat,
Inserpitque tremens cineri, mortique propinqua
Lychno supremo palpitat?
Et tamen illa levi Zephyri rediviva meatu,
Adiuta Patrono Noto
Vertitur in sylvas rapido bacchata furore,
Domosque totas devorat.
Quid minus est nebulis, indigestoque vapore,
Clausaque sub terra febri?
Et tamen haec montes tremulo pessumdedit Orbe,
Et Civitates diruit.
SPONSA suum a minimis laceratum vulpibus hortum,
Tonsamque luget vineam.
Quid minus est tinea, modicaque proboscide blatta,
Et quicquid usquam vermium est?
Et tamen haec nitidas comedunt animalia vestes,
Ipsamque vastant Purpuram:
Dente licet tenui sint, totas Bibliothecas
Mordace depascunt fame.
Caerula quos minimus proiectus in aequor scrupus
Exsuscitavit turbines?
Unius ob lapidis culpam quam saepe tonare
Auditus offensus Polus?


page 489, image: s513

Pulveris igniti numero licet unica mica,
Simplexque granum sulphuris
Fomite concepto totas deglutiit Urbes,
Arcesque ab imo sustulit;
Disrupit scopulos, fractasque tyrannide rupes
Dissolvit aestus nitrius.
Unica praedominans inimicae guttula myrrhae
Totum profanat dolium.
Quis neget in minimis testata pericula rebus
Inesse, plus, quam millia?
I, peccatillis clemens, atomisque iocosi
Confidito mendacii:
Olim Elephantus erit, minimo quod corpore vilem
Rebaris esse pulicem.
Nescis, heu! nescis fastidia plurima Coeli:
Tibi videntur gratiae.
Nempe microscopio divini orbaris ocelli,
Ut ipse te non noveris.
Tempus erit fatale obolo, quo numus iniquum
Grandescet in sestertium.

Qualiter Conversatio nostra proximis, (Afflictis praesertim, moribundis, ingenuis, et contumacibus) accommodari debeat.

SIt sermo lenis, comis, et dulces olens
Vox placida mores. ore mens traluceat.


page 490, image: s514

Si disserendum est, tacitus insinua tuae
Opinionis formulam, et lites suge.
De militari gloria, galeis, tubis,
Gladiis et armis militi prodest loqui.
Compatere pressis, quotquot incurvi iugo
Cervice prona pectus afflictum dolent.
Solare miseros: vivere in Coelis DEUM
Adhuc Patronum: nubibus finem fore
Phoebo sereno reduce: sperarent modo
Meliore freti tempore: immitti cruces,
Ut maius olim praemium accipiat dolor:
Adesse Numen casibus: quisquis crucem
Patiente tulerit corde, portari a cruce:
Hic esse cuncta brevia, sed longum sequi
AEternitatis anulum: Mundo altero
Fore elevandos pauperes, stratos humi,
Pessundatosque, quotquot hic vitam trahunt
Plenam miseriis, Sortis adversae iocis,
Instar novorum germinum et florum, suo
Olim virori aestate reddendos nova:
Ibi innovandum regimen, et totum stylum
Severiore Curia: Epulonem Stygi
Adiudicandum; Lazarum ulceribus putrem
Pulchra induendum purpura, lautis cibis
Iri refectum, gemmeos inter dies.
Si sit animandus forte moribundus, cave
Terrestre quiddam promere, aut faeces olens.
AEgro levamen adde: patienter ferat,
Specimine CHRISTI, quicquid a morbo venit;
Atrociora plura perpessum DEUM,


page 491, image: s515

Acuminatas improbis spinis acus;
Dedisse flagris sanguinem, et totum botrum
Cruce laceratum ne quidem extremam suo
Servasse stillam corpore: emunctum sacro
Totum racemum sanguine, et diram necem
Adiisse sponte, libera ut staret Salus
Homini nocenti legis offensae reo.
Aspicere quinis fontibus plagas iube
Adhuc rubentes purpura, effossum latus
Ostende CHRISTI saepius: vallo hoc, doce,
Ut lateat anima, teneat invictum situm
Adversus hostes; metuat hac miles nihil
Munitione: forte propugnaculum
Latus esse CHRISTI, fortius nullum dari.
Venusta quam sit Patria Coelestis domus,
Verbis amoenis explica, quam sint mero
Adamante sculptae ianuae, postes vitro
Lucente nitidi, lubricae gemmis bases.
Dicas, solutam corpore emerito (casa
Ignobili) animam, carcere effracto velut,
Cupide evolare, liberam exilio gravi,
Sicut citata volucris, ubi caveae fores
Reperit apertas, profuga discedit procul,
Et usa pennis strenue nubes secat.
Hac arte morti proximos lucrabere.
Invise vivos. aliter ingenuos trahe,
Aliterque crudos. asperis verbis iuvat
Uti subinde, placida cum prosint nihil.
Adige Rebelles fulmine, infestis minis:
Percelle flammis Tartari: ita rupes petit,


page 492, image: s516

Ferroque cusus genius. armata manu
Si sint adacti, plurimi assuescunt iugo;
Carnifice plures saepe convertit DEUS.
At tenera quibus est cordis angusti fibra,
Metuque tremulum pectus, affectu trahe,
Et delicata verba mellito favo
Intinge: Mater ubera, et lac eroga;
Promptos habebis. plura dissimula probis:
Ubi annuendum est, annue, et factum proba:
Ubi renuendum est, renue: personam cave,
At obstinatos increpa, et lingua feri.
Ni fulminetur callo obarmatum scelus,
Durare perget. exhibe robur Viri,
Tripliceque pectus aere fundatum indue.

AD MANTICUM IACOBINUM NOBILEM IUVENEM. Certae ipsi Modestiae Regulae deinceps observandae commendantur.

GEstus lege coercitos,
Pulchrum membrorum regimen,
Ipso ex fonte Modestiam
Piscatus, propino tibi:
Ne cervix vaga pondere
Incerto se circumagat,


page 493, image: s517

Sed recto stabilis situ
Flexura inclinet modica.
Demissis oculis stude;
Errones compesce tubos,
Distractos revoca celer.
Multis aspectus nocuit:
Sirenum effigiem cave,
Oppila postes geminos,
Ne frontis pateant vitra;
Mors illac saepe ingreditur.
Sit laetus facie color,
Rugaque innubis minima;
Detersus niteat dies
Porrecto frontis speculo.
Ne buccas geminas preme,
Aut plus distento spatio
Diduc ora patentia
Rubra labrorum tunica;
Colli recta Columna stet.
Conserva vestes nitidas,
Nullo pulvere sordidas.
Pacato semper sedeant
Gestu compositae manus.
Incessus ne sit rapidus,
Festina immodicus fuga,
Extremum ni forte malum
Suaderet celerem gradum.
Omnes sint gestus nitidi,
Qui toti placeant foro.
Et spectatorem rapiant.


page 494, image: s518

Talis flos Iuvenum fuit
EGONZAGARUM genere:
Talis Gemma POLONIAE,
Et IAGELLONUM columen.
Hi morum Tibi, MANTICE,
Exactum praebent specimen;
Si vestigia triveris,
Vitam vives Angelicam.

AD ILLUSTREM IUVENEM RUDOLPHUM DRONOLAEUM MAXIMAE, AC MARTIAE SPEI SURCULUM.

VIs nosse fructus, num boni, num sint mali?
Vide Parentes arbores.
Degenere nunquam sobole fecundi scatent
Horti feracis incolae.
Non tribulus uvam parturit: nemo pyrum
Rigente dumo messuit.
Et genus, et abavos arbores iactant suos,
Avita norunt stemmata:
Stirpem propagant arbores omnes suam,
Ignobiles et Nobiles.
Si rubra fuerit arbor, ex ipsa rubri
Repullulant et filii:


page 495, image: s519

Manat cruore Morus, et fructus boni
Herede manant sanguine:
Granata Mala nobili crescunt patre,
Nolunt deesse stemmati.
Aquila palumbem nescit, et Corvum Cycnus.
Diversa utrisque semina.
Cornuta non cui fronte sylva pullulat,
Cervo iuvencus est pater;
Elephas supremus inter animantes sophus
Vaccam parentem non habet,
Turritus Heros militari tergore
Avos recenset maximos.
Vastator Orbis Hercules fungo levi
Thersite nasci non volet.
Fortes creantur fortibus, Lupus Lupo,
Leo Leone gignitur.
Et tu, RUDOLPHE, nobili Cedro satus,
Heroe Natus maximo
Refers Parentem, maximas dotes habes,
Dignasque tanto Sanguine;
Spiras Gradivum Martio vultu minax;
Trophaea speres plurima.
Olim Otthomanas proteres Lunas ferox;
Exempla Patris provocant.


page 496, image: s520

AD HOMINEM De sobrio Creaturarum usu, ac ultimo eiusdem fine, ut illi convenienter vivens DEO fideliter serviat.

AUdi HOMO, fabrica Numinis,
Artifici gleba ficte!
Vita data est tibi nobilis,
Debita Coelesti Fabro.
Quicquid in Orbe vides, tuum est.
Terra tibi servit tota,
E pecore, ex avibus suis
Prodiga vectigal pendit,
Non sibi, sed tibi provida.
His fruere humana usura!
Sed cave, ne bona prodigas:
Utere, sed quantum prodest.
Flumina stant tibi piscibus,
AEquora Berillis foeta:
Florida Sardonychum patens
Progenerat gemmas Tellus,
Vina tibi pluit optima,
Et sapidum Nutrix haustum;
Corde suo faciles bonam
Progenerant rupes undam,


page 497, image: s521

Vivaque flumine nectara
Nata repugnanti fundo.
Integra viscera montium,
Et iuga pinguescunt auro,
Terraque plena peculio est,
Et sale conditae petrae.
Undique divite copia
Deliciae stant accinctae.
Nil tibi ad Emporium deest,
Atque voluptatum fluxum.
Sed cave, praecipites manus
Ne piceo immergas visco.
Plurima neglige: plurima
Selige, quae fini prosunt:
Neuter ad omnia candido
Iudicio explora causas,
Remque tubo velut Optico
Inspice; deliba finem:
Quam bona, vel mala cauda sit
Seris temporibus, pensa.
Principii bonitas nocet
Praecipiti arrepta amplexu.
Qui pereunt, pereunt cito.
O Homo, festina lente.
Hoc opus, hic labor est. Polum
Non nisi sudando ascendes:
Saltibus ingredimur Stygem,
Quin trahimur saepe inviti.
Curribus huc miseri integris,
Et solidis vadunt plaustris;


page 498, image: s522

Sidereumque palatium
Non nisi guttatim intramus.

Gloriosum Homini esse, sensuum suorum libertatem coercere.

PRobrosa non est servitus omnis, licet
Arctis catenis prodeat.
Quae militari vita transigitur sago,
Captiva saepe ducitur.
Quantum triumphat vinculis PAULUS suis,
Nodisque centum ferreis?
Ut gloriatur innubo castus Pugil,
Felix AQUINAS Baltheo?
Exempla suadent. sensuum motus iuvat
Decente nexu stringere.
Si vincta fuerint lumina, oculorum Pharus,
Et curiosae lampades,
Non emigrabunt facile: constanti lare
Domi manebunt fulgura.
Periclitari solitus aspectu pudor,
Nil inde damnorum feret;
Venationes nuspiam formae struet
Visus, pudoris proditor.
Nil capta peccat auris, aut blandis gula
Lenocinata gustibus:
Nil alibi bibula narium tentat fames
Lasciviens odoribus.


page 499, image: s523

Si compeditus Tactus est, palpo caret;
Manus catenas induit.
Non ille servus dicitor, qui sensuum
Compegit in turrim procos;
TORQUATUS ille victor est, claro satus
E MANLIORUM sanguine.

Humanam peccandi fragilitatem Expendit AUCTOR, Cum in illa verba Iob. [Abbr.: ?] 15. (Et Coeli non sunt Mundi in conspectu eius) (Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem, quanto magis, qui habitant domos luteas? etc.) incidisset.

DA Virum, cuius generosa Virtus
Arcem pectoris occupet;
Quae sibi constet similis, nec ullo
Corrumpat vitio statum;
Quam dies nascens, videatque eandem
Solis decrepiti iubar;
Quae fatiscenti clypeata Mundo
Infractam obiiciat petram;
Gaudiis quam nec subitis voluptas,
Sorsque emasculet impotens:
Tristibus quae nec caperata rugis
Fortuna tragica fremat.


page 500, image: s524

Ipse non raro sapiens vitili
Praeceps e specula cadit:
Scimus, ut nostri generis Parentem
Pellax Femina luserit.
Degener molli SALOMONA luxu
(Quis credat?) subigit colus.
Visa distanti spatio DAVIDEM
Infelix species necat:
Optico nugax oculo usa Cypris
Fallit praecipitem Ducem.
Lubrico SAMSON Veneris duello,
Stratus Vir solidus cadit;
Non Atlas illo potior ruinam
Lapsae tollere Patriae;
Sorte stans idem gemina tenacem
Servavit necibus Virum;
Obvius rimis titubantis Orbis
Fulsit pondera brachiis;
Saepius clades dirimens paratum
Pectus funeribus dedit:
Vincitur tandem muliebris Heros,
Dux Uxorius a Lupa.
Quot Cedri prono cecidere trunco
Stantes in Libani tholo?
Plurimos stravit species dolosis
Virtuti insidians genis.
At quid humanae lacrymante Musa
Vitae crimina prosequor?
Ipse tot Stellis vigilatus aether
Sordet luminibus DEI;


page 501, image: s525

Angelos ipsos Proceres Olympi
Invenit sceleris reos.
LUCIFER passus maculas, Planetas
Secum detulit in Stygem.
Et casae viles luteae stupemus
Spargi sordibus incolas?

Miserrimam Regnandi, ac Gubernandi ambitionem plurimos in praesentem interitum praecipitare, et infelices reddere.

O Regna! vanum nomen, et terrae pila
Ventoso aere turgida!
Infida Sceptra! fusus ex auro dolus!
Quam magna momento ruunt!
An non perennes Regio mentis sinu
Bellona curas educat,
Aut educatas nutrit ac vitae timet?
Ex apparatu collige.
Isthic satelles obsidet solium Furor,
Et Ira servat limina,
Milesque circa Principis fusus latus
Custodit armis atrium:
Repente et ipse diffugit, prodit suum
Regem frequenter AEmulis.


page 502, image: s526

Sic Roma vidit CAESARES plures die
Vix imperantes unico,
Quos voce subita Miles imposuit throno,
Noctuque rursus expulit:
Sic Lurco PHOCAS sede MAURITIUM exuit
Mortalium deterrimus.
Multi Coronam, pauculi Regem colunt,
Quem vergere in casum sciunt.
Seditio satis est unica, ut Princeps sua
Saepe abdicetur purpura.
Lenocinata turba Fortunae advolat,
Quam blandientem noverit,
Velutique calidam bruma confertas aves
Expellit in Provinciam,
Ubi senilis vertici incano nives
Aspersit albentes hyems;
Sic sterile Regnum populus, et Regem fugit,
Qui subditos censu gravat.
Vidi refertas Aulicas nuper fores
Ante-ambulonum examine:
Vidi frequentatos Monarchas aureos
Pedissequorum [Reg: Pedisequorum] syrmate:
Evanuere subito deserto throno,
Campoque Miles transfuga.
Ita ROBOAMUS undecim Gentis Tribus
Amisit, Aulae nucleum.
Sic nempe fallax aura destituit Ducem,
Pecuniae voraginem.
Ne fide sceptris: fascinum Sortis time
Rebus secundis ebrius.


page 503, image: s527

Erit, ut theatro Nomen evertant tuum,
Exsibilentque gloriam.

Vanam, ac brevem esse sceleratorum in hac vita felicitatem.

ELoquar, an sileam? iustas habet ira querelas,
Nequissimos vulgo esse felicissimos.
Vidi alacri vultu, ac recta cervice nocentes,
Mortaliumque pessimos incedere,
Seque supercilio circumspectare superbo,
Auro vibrantes, sericis fulvos togis,
Qui ludunt inopum iugulis, mactantque, necantque,
Putantque nullum sceleribus pasti scelus.
Flagitii nulla his saties, nec meta patrandi,
Quicquid patrari poterit a spurcissimis.
Queis [Reg: Quibus] numquam est melius, miserum quam si pede
Inambulare vertices Tyrannico.
Longaevi tamen hi totum prope Nestora vivunt, possint
Serosque Numen prorogat vitae dies;
Nempe ut pro Coelo terrestria munera captent:
Perenne posthac nil, quod exspectent, habent,
Ceu servi, quos aere pari pro tempore solvit
Pater familias, moxque proturbat domo.
Credite! non constans flos est, nec ludus in orbe
Potentiae pessundatricis pauperum.
Fabula mendacis lucri cum tempore cessat,
Evanidumque desinit marsupium.


page 504, image: s528

Tunc equites ibunt Iri, repetentque triumphos,
Peditesque Croesi debitas poenas ferent.

BEATISSIMA VIRGO MARIA GRATIA PLENA, SUPRA OMNES ANGELOS, AC SANCTOS EXALTATA.

PANDORA rerum Domina, si famae est Fides,
Diis amica singulis
Ditata fertur integro Coeli globo
Mundi lucrata machinam.
Tulit illa Gazas plurimas, quicquid Polo,
Tellure quicquid splendidum:
Quicquid sub imis consciae terrae fibris
Dormit metalli lividi;
Fecunda quicquid Gangis opulenti lavant
AEris reposti flumina;
Eoa quicquid ripa gemmarum parit,
Longoque Sole percoquit;
Natura quicquid fabricat, aut fingit Soror
Ars, Erudita simia,
Favore meruit Femina Imperium; tulit:
AErariumque Numinum:
Nihil remansit copiae. totum dedit
Iovis profusa Gratia.


page 505, image: s529

Res mira! quidvis feminae impetrant, licet
Res postulent gravissimas.
Quid fabulamur? nulla Pandorae fides,
Inestque nil mendacio.
MARIA melior illa PANDORA est, opum
Circumfluens Exercitu,
Multas Potentum [Reg: Potentium] filias grandes sibi
Legisse thesauros scio,
Sed universas VIRGO divitias praeit
Potita quaestura DEI.
Quicquid vel ipsis Angelis sparsim datum est,
Simulque Divis omnibus,
Has uno acervo gratias vincit suo
PANDORA Coelestis statu:
Haec Laureatas Martyrum vincit Rosas,
Nivesque castas Virginum,
Praesaga Vatum labra, purpureas neces,
Sacrasque Doctorum scholas.
Totum illa Coelum, nacta Divini Parens
Hereditatem Filii est.
Depauperatus, gratia ipsius, DEUS
Indutus humana est toga:
Distribuit illa praemia, et nummis praest,
Marsupioque Caelitum:
Ipsa est Canalis Gratiae, quicquid Polo
Descendit ad nos munerum,
Venit per ipsam, depluit per VIRGINEM
Pecuniosam largitas.


page 506, image: s530

Honorum Repudiatio in SOCIETATE IESU, omnique Hominum genere commendabilis.

TErgestina procul Mitra est,
Cinctura IAIO verticem,
Rubri gloria pilei,
Optata multis Purpura.
Subducit refugum Mitris
Caput sequester BORGIAS:
Longe est magnificum Pedum,
Et foeta nummis dignitas,
Quae vita toties stetit
Fuso dirempta sanguine.
Est plenum invidiis opus.
Nunquam quiescunt AEmuli;
Obliquis oculis videt
Livor, Tyrannus Grandium.
His centum invigilant doli,
Qui sede prima consident.
Mendax vultus Honoribus,
Mutabilisque gratia
Ceu Phoebus pluvius micat,
Simul nitens, et turbida est.
Mens impos cupidis tumet
Inflata terrae gloriis,


page 507, image: s531

Nescitque imperium pati,
Si forte in altum creverit.
Quam torvo aspicitur Iove
Devota Quercus fulmini?
Quas iras patitur Cedrus?
Myrica serpit libera.
Quis mons est sine vallibus?
Quis Magnus abs vertigine?
Excelso solio sedent,
Ut fortius summi ruant.
Cui palmi gemini angulus,
Cubiculumque sufficit
Felix is sine iurgiis,
Proculque Vir negotiis,
Qui nescit, quid agat suis
Distenta ROMA Curiis,
Quid Magni Domini coquant
Clauso Senatus ostio;
Quae Decreta RATISBONAE
Cudantur, aut quid SPIRA agat.
Felix, qui sibi providus
Immersus est soli DEO:
Non belli is strepitum timet,
Nec curat offensos Duces,
Qui terae patulum globum
Armis utrinque dividunt.


page 508, image: s532

AD OLIVERIUM FURNUM. Amicum suum periculoso saeculo ad S. [Abbr.: ?] PATRIS IGNATII Octiduana Exercitia invitat.

MUndo depositissimo,
Suae ruinae proximo,
Cum monstrosa vigent crimine saecula,
Quid laeso facies DEO,
Quo tu saluti consulas?
LOIOLAEA tibi delige tempora,
Musaeum ingrediens Sacrum.
Ibi sagina spiritum
Contentus tacito, FURNE, cubiculo,
Et munde sapida dape
Necessitatis providae,
Quae nec vel modicum, vel nimium sciat,
Nec sit lauta gulae, nec macra
Victus honesti Regula,
Ceu pullus cavea sponte latens sua,
Expende hic Hominem tuum.
Non paenitebit otii.
Fundatae hic adhibe vim Sapientiae,
Scutumque Exilii Sacri,
Quod te docebit spernere,
Quicquid non solido marmore nititur,


page 509, image: s533

Quicquid non Superos olet.
Isthic videbis punctulum
Mundi, quam tenui sit modicum pili.
Grandescent tibi Sidera,
Palatiumque Caelitum,
Ut toto huc animi pondere te feras.
Nil Orbis sapiet tibi,
Non inquieta dignitas,
Aut nummosus adeps. non eris Euclio,
Sed largae manicae dein,
Et liberalis pauperi,
Si quandoque pedem protuleris domo.
Felix pace domestica,
Lenique conscientia,
Si Sors inciderit, non metues mori.

AD PAULUM FLORENIUM RELIGIOSI ORDINIS APOSTATAM, DE NIMIA SCIENTIA, ET LINGUARUM PERITIA OPPIDO SIBI SUSPECTUM.

Quamvis nec minimum possis terrere Licyscum,
Latrare qui parum sciat,
Blandiris tamen ipse tibi, quasi maximus heros,
Essesque Phoenix ingeni,
Et quasi non similem genuisset fertilis Orbis
Lassatus hoc partu sinus.


page 510, image: s534

In mirabilibus reliquos super unicus omnes
Inflatus Atlas ambulas:
Psittace, viginti linguas te nosse fateris,
Ipsamque Hebraeam principem,
Insuper et Graecos uncos cruce circumflexos,
Accentuum dracunculos,
Innumeransque alias variam te proboscide linguas,
Nec scis rotunde duplicem.
Sola tibi est obiter vernacula cognita lingua,
Nec illa formosa phrasi.
Italicas nosti [Reg: novisti] paucas sputare parollas,
Quas prolocutus, mutus es:
Si Gallus veniat, serove Hispanus ab Orbe,
Repente dispares domi,
Aut morbum excusas, ne te tua fabula prodat,
Vales, sed ore non vales.
Sunt tibi sunt aequo plus scintillantia verba,
Sed fulminis parum, aut nihil.
Vix es odoratur civilis dogmata Iuris,
Decemque Legum scrupulos,
Et iam nodosos Orbis te solvere casus,
Omnesque funes Gordios,
Perplexique fori pugnas, Themidisque duella,
Et curiarum proelia,
Innumeras tricas, dicis, te solvere velle.
O magna nux, nil nuclei!
Es tibi Alexander, quamvis non noveris ensen.
O magna vox, lanae nihil!
Multa die longa blateras, collecta florenum
Quae non valebunt unicum.


page 511, image: s535

Providentiam DEI Homines, et Bruta in mediis periculis morte illaesos servantem mirabilem esse, ostenditur.

QUem Magnus clypeo DEUS
Obiecto mediis saepe periculis
Tutatur, latuit bene.
Sic MOSES facili naufragus aequore
Intrasset tumulum maris,
Ni TYPHIN minimum cum rate parvula
Servasset melior CHARON.
Sic certis DANIEL praeda Leonibus
Cessisset spolium fami;
Sed dentis cupidam Marmarici molam
Numen pacificum stitit;
Tunc Virtus mediis (victima credita)
Lusit rictibus hostium.
Sic olim stabulo paupere vagiens
Quaesitus rabido DUCI
Evasit reneri funera sanguinis
Mature profugus DEUS.
Sic textrix latebrae fertur aranea
Nevisse hospitium Viro,
Quo FELIX subitos luderet impetus
Sphyngum praetereuntium.


page 512, image: s536

Non tantum est Homini propitius DEUS,
Sed multis etiam Feris:
Nam, quae praesidii nuda rapacium
Iam praeda est avis unguium,
Solo tecta DEO diffugiens, trucum
Ludet rostra volucrium,
Et Coelo volitans garrula libero
Solvet guttura cantibus.
ANSELMI timido splene Lepusculus
Oppressus numero canum,
Cum iam consilium non foret ad fugam,
In DIVO reperit Patrem,
Et vitam redimens sospite pallio,
Patrono latuit sinu.
Quem gaudent Superi vivere, non perit;
Armis inviolabilem
Circumfert animam marmore durior.
Ferrum stringite, quod placet:
Inflammate rogos: ignis edax fames
Sylvas devoret integras;
Succensa ex oleo fundite balnea;
Tutus vindice Numine
Lorica vacuum, non patientia
IOANNES caput offeret,
Ingressus calidi vasa bituminis
Exibit nive pulcrior,
Ceu sudans rapidis massa caloribus
Aut argentea lamina
Quae censore foco purior emicat.
Regnat providus Arbiter,


page 513, image: s537

Qui Mundo vigilet. non sine Numine
Res durae eveniunt bonis;
Est, qui cuncta videt. non sine Numine
Res laetae eveniunt malis.

Praeclarissimum factum R.P. [Abbr.: ?] EDMUNDI SICKINGEN SOC. [Abbr.: ?] IESU Sacram Hostiam vomitu ab AEgro redditam cum tota materia in se resorbentis praedicatur.

AEger erat stomacho crudo, cui nausea multa
Saepe movens stomachum
Mansos reddiderat cibos.
Ad mortem properans valetudo afflicta monebat,
Morbidus Angelicam
Mature caperet dapem.
Sed quia discrimen vetuit, ne forte beatum
Redderet ore epulum,
Praemissa experientia est,
Communisne foret retinens embammatis AEger,
An refugo stomacho
Sorptum respueret cibum.
Successit modus. infracto durante palato,
Materiam tenuit
Clausi ventriculi fides.


page 514, image: s538

Ast ubi porrectus Cereris sub schemate CHRISTUS;
Ecce tibi vomitum,
Et multo pluviam lacu!
Quicquid per medium stomachus comparserat annum
Phlegmatis, aut cholerae,
Uno flumine redditum est.
Livebat gilva sanies undante saliva,
Alveus horribilis
Exosa viruit gula:
Iamque procelloso Sacra Hostia fonte natabat
Sordibus implicita,
Incocto media aequore.
Quid faciamus, ait, non haec uligine plena
Area digna DEO est:
O si dexterius cubet!
Huc animos date Mortales, et sternite lectum,
Mollius ut iaceat
Panis sub specie DEUS:
Firmus adhuc mihi stat stomachus, meliorque culina,
Quae vomitum recoquat;
Sic conviva iubet meus:
Ulceris exuxit Senis CATHARINA mephitin,
Par opus ausa ROSA est.
Nil tale esurient Viri?
Ille venenatae potor CONRADUS Arachnes
Funeris haud metuens
Et pestem, et Medicum bibit.
Dixerat. et cupidos acuens in proelia dentes
Helluo magnanimus
In se sputa resorbuit,


page 515, image: s539

Et toto vomitu coenans inimica comedit
Phlegmata, mixta DEO,
Attactu Sacra Numinis.

Probata toties tragicis Exemplis Sacri illius Acroamatis (Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles) Veritas demonstratur.

QUam miris variat casibus alea,
Quae nigris oculis salit,
Tam miris variat fabula lusibus,
Quam Fortuna novat duplex.
Haec iam propitiis blanda Favoniis,
Mox torva est Aquilonibus.
Sublimem solio vix imitabili,
Maiestate trucem vide
AMANEM, variae mancipium DEAE,
Plenum perfidia Virum!
Ascendit subitum nequitia thronum,
Sed praeceps citius ruit,
In furcam ex solio repperit is gradum
EXCELSUS gemino loco.
Qui supremus heri (gemma palatii)
Dictator Patriae fuit,
Terrarum dominis par ierat Diis,
Tot circumfluus Aulicis,


page 516, image: s540

Quot Soles numerat Circulus annuus,
Cultus poplite supplicum,
Illum vappam hodie plebis, et obviis
Scurris ludibrium vides
Fastiditum oculis praetereuntium.
An nosti [Reg: novisti] NABONASSOREM,
Qui praesepe tulit pro solio pecus,
Pro Lauro duo cornua,
Et foenum comedens sub pluvio Iove
Gustavit miserum statum?
Res exosa Polo est alta Superbia,
Et dirum Superis scelus.
Execrata Iovi Quercus, in edito
Quae gaudet Libano seri,
Mox dum luxurians sideribus caput
Miscet, fulmine tangitur.
En! stirps, quae Zephyro suevit amabili
Incrispare comas, iacet,
Perque ingens spatium corpore florido
Languens brachia porrigit.
Sic est. magna ruunt. raptat in ardua
Virtutem refugam DEUS,
Quae secura sui repere gestiens,
Insperata throno sedet.
A libra specimen sumite. decidit
Lanx una, altera tollitur.
AMAN magnifico proiicitur statu.
Surgit MARDOCHIUS senex.
Te si praecipitet ponte volucribus
Circumvecta rotis DEA.


page 517, image: s541

Contentus modico labilis angulo,
Divinam cole diphtheram:
AEqua mente levem riseris aleam,
Si Sortis metuas nihil
Fortunae spoliis, non animo minor.
Si rursus placeat DEO.
Amissum referes foenore prodigo
Quaestor fertilior penum.

IESUS CHRISTUS BELLI DUX AD AMANTISSIMOS PATRES, ET FRATRES SOCIETATIS SUAE a SANCTISSIMO NOMINE SUO INDIGITATAE. Invitat eos ad Indiae Salutem, et Domini Vineam.

MActe animi Cohors,
Electusque Hominum grex,
Nucleus optimus!
Macti Orbis domitores
Sanguine prodigi!
Bellum difficile instat,
Vos mihi milites,
Atque Exercitus ingens,


page 518, image: s542

Mascula pectora,
Sacri fulmina belli,
Flos eritis mihi,
Morte interrita turma!
Non petulans mare,
Non discrimina Lethi,
Non mediae neces,
Non sanguis rubicundo
Fonte scaturiens,
Non haustum latus hasta,
Non gladius vibrans,
Non stricto ense lacerti
Iniiciant metum.
Novi, nobile novi
Ex solida mora
Fusum pectus aheno.
Hesperias aquas,
Ustos solibus Afros,
Armusiae Sinum,
Distantesque MOLUCCAS,
IAPONIAE plagas
Fuso sanguine pingues,
Regnaque Barbara
Ad magnum sita GANGEM,
Difficilem CHINAM
Arcto tramite clausam,
BRASILIAM nigram,
Fecundam SOCOTORAM,
Et MADAGASCAREM
Auro divite foetam,


page 519, image: s543

Inde PERUVIAM
Omnes visere vultis,
Fervida plurimo
Novi vota calore.
Ite celerrimis
Heroes cupidi Euris!
Ite nefarias
Expugnate tenebras,
Et Stygium chaos
Vera spargite luce,
Currite. tempus est.
Ast hi, quos sibi iure
Patria vendicat,
EUROPAE medeantur:
Invigilent dolis.
Hinc GERMANIA flagrat,
Portio nobilis
Falso tincta Propheta
Teutoniae probro.
Illinc Gallia motu
Plena HUGONOTTICO
Prona mobilis aure
IANSENII bibit
Sero dogmata saeclo.
Ite! veneficos
Hos exscindite nidos.
Parte alia vocat
In partem medicinae
Anglia triplice
Porrecta Insula Regno.


page 520, image: s544

Currite. nam Viros
Haec Legatio poscit:
Non acie feri
Expallescite cultri.
Currite. purpuram
Fuso pingite tabo.
Ite! nec integer
Quam sit subditus Orbis,
Et geminus globus,
Fortes ante redite.

AD DIONEM CREANDRUM. Malas, ac temerarias Suspiciones nullum in animo nostro locum habere oportere.

QUousque pergent subdolo ingenio vafri
Mendace palpo fallere
Sensus iniqui iudices, restes leves
Discorde rerum fascino?
Visus doloso perfidus nictu trabes
Fractas in undis asserit,
Remumque mersum curvat illimi vado;
Tactus reclamat aequior.
Variat palatus. dulce quod multis fuit,
Multis putatur felleum:


page 521, image: s545

Quae visa nobis lota Riphaea nive
Quondam fuere, nigra sunt:
Quin saepe montes ambulant. praeposteri
Nutare turres credimus.
Suspecta res est, fallimur. nemo satis
Arcana novit pectorum,
Nisi qui potenti corda rimatus face
Renes lucernis visitat.
Ratio vacillat, credula indicio levi,
Et quod videmus, error est,
Intentionis clavis humanae deest,
Reconditusque finis est:
Hac destituti, Marte violento intima
Intramus in praecordia,
Revellimusque cardines. clausas feras
Ipsis negatas Angelis
Male suspicando frangimus. quoties DEO
In munus involavimus?
Hic fur habetur, ille meretricum procus,
Corrasor hic pecuniae:
Sunt innocentes. Numini soli forum,
Patetque conscientia.
Sensus inepti nuncii, fumos meros
Fraudum magiri venditant.
Existimatum Ratio castiget scelus,
Virtusque sensum corrigat.
Homo serenus labe, vitaeque integer
Errore damnat neminem,
Se nequiorem reputat, ac proprias fores
Everrit, et cubiculum:


page 522, image: s546

Si videat alibi scelera, festucas putat,
Quod ipse peccat, arbores.

Sacra scriptura, Catholicae Veritatis Puteus, misere ab Haereticis omnis aetatis depravata, infecta, vitiata.

NOn celebres GERARAE fontes, puteosque propinquo
Vix non diremptos sanguine
Exosa cythara canam,
Quos superiniecta planarunt mole Philistae,
Et ISACUS refoderat,
Salsi materiam ioci:
Non disceptatas rixis mordacibus undas,
Et tincta bello flumina
Antiqua recoquam lyra.
Nobilior Fidei Puteus sub pectine sudat
Aqua disertus virgine,
Prima perspicuus nive,
Quo sincera natant speculi superantia lucem
Antiqua Vatum Oracula
Casto limpida poculo.
Huc Epicureo non nemo stercore fontem
Replere totum nititur
Lattinam [Reg: Latinam] redolens Popa.


page 523, image: s547

Derivare alii venas, et brachia tentant,
Totasque siccant paginas
Furtivi arte MELANCHTONIS:
Quin volet hic etiam stabulari Rana, LEMANNIS
Qualis solet paludibus
CALVINI soboles nocens;
Sordida sed dulces odere animalia Lymphas:
Amore faecis patriae
Nativum repetunt Lacum.
Scilicet innatum vitio, culpaque parentum
Adulterari est Haeresi,
Falli, et fallere caeteros:
Divinam obtorto Scripturam ducere collo
Primis sciunt cunabulis,
Cum vix vivere noverint.
Canitiem lacerare PATRUM, Fideique volumen
Summa est Voluptas perfidis,
Addunt, et mutilant Librum:
Totos detruncant sensus, et dogmata, ceu, qui
Castrare norunt caseum,
Ex omni resecant loco.
Omnibus est licitus lippis, tonsoribus usus,
Seu cerdo, sive sutor est,
Omnes Biblia perlegunt.
Si quisquam invadi se senserit impete metis,
Pro concione disserit,
Seu vir, seu mulier siet.
Spiritus intus agit, nescitur, an albus, an ater.
An corvus, an columba sit,
Quaeratur sapiens Noe:


page 524, image: s548

Quamvis hic niveun, nigrum sed proferat alter,
Dicunt eundem Spiritum,
Qui linguam duplicem regat;
Mentirique negant, quamvis pugnantia dicat,
Effata sunt oracula,
Seu sint candida, seu nigra.
Quid mirum est, turbari undas, ubi publicus usus,
Et Fons apertus omnibus
Communi placito patet?
Limpida sed ROMAE saliunt mysteria Legis,
SIGNATUS est FONS BIBLICUS,
Illimis retinens aquae.
Subula ab hoc puteo longe est, vulgusque profanum,
Acusque non admittitur.
Haurit sola Scientia.

Nullam in hoc Mundo felicitatem veram inveniri in ullo voluptatum, ac deliciarum genere, ne quidem in Coronis.

FElicitati Mundus hic prodest nihil,
Germana supra nos micat.
Palatiorum augusta maiestas diu
Huc usque nunquam perstitit.
Familia multa splendidam ad pompam facit.
Satellites promiscui


page 525, image: s549

Exhauriendis mille mandatis pares
Tandem Monarchas devorant,
Nihil relinquunt, praeter obsequia, Duci,
Centumque curvos poplites:
Erodit aedes interim, absumit penum
Grex aulicorum Murium:
Numera atrienses, adde pincernas, cocos;
Aulae coquunt, sibi vorant:
Venantium viridem tribum numera, canum
Subinde totum exercitum;
Quid ora prosunt tanta, nisi ut amplam famen
Pascendam in Aulas afferant?
Metalla (sudor pauperum, vulgi labor)
Clepace carpuntur manu,
Congenita sceptris reliqua pestis sensuum
Diurna, non est annua;
Instructa dapibus mensa, fecundi scyphi
Nodis rigentes aureis,
Pellax venenum lubricae formae diem
Vix irrigant dulcedine.
Non ista durant longius. curae manent
Non hospites, sed incolae.
O quam superba sceptra mentiri solent
Beatitatem frivolam!
Felix, recurva valle qui novit sitim
Undante vena sistere!
Pincerna fraus est; Aulico quoties throno
Gemma propinat toxicum?
Felix Colonus ruris, et Mopsus, cui
Dat ripa frondens lectulum,


page 526, image: s550

Modicusque voti quisquis ascensum timet,
Sortemque praesagit malam.
Confessa res est. ostro in OEbalio torum
Curae molestae construunt:
Obvia sopori spectra quid memorem? tenax
Obrepit ostro Phantasus.
Humiles myricae, vile dumorum genus
Securius repunt solo,
Intonsa quam stet Cedrus in fastigio
Iove invidente vapulans.
Licet ad honores urua te Sortis vocet,
Ne fide. Sors fallit procos.
Quod es, peroptes esse. qui scandit, cadit
Obnoxius vertigini.
Humilis agrestes vallis abscondit casas
Ne fulminentur nubibus.
Leviora levius Numen iratum ferit,
Et molliore brachio.
Ex adipe luxus criminum pinguissima,
Vitaeque nascuntur probra:
Vagina lex est, delitet ferro Themis,
Morumque candor exulat:
Fucata larvas induens iniuria
Incumbit innocentibus,
ATREI furores, ac Thyestaeas dapes
Phoebi celebratas fuga,
Et mille gladii parricidae funera
Hac una mater parturit:
Nam quot venenis mensa conditis scatet,
Ut gemma propiner Stygem?


page 527, image: s551

An non honoris futile hoc nomen rear,
Venale tot periculis?
Haec damna vitat, quisquis involvens sua
Se Sorte non altum sapit.

Curiositas Humana, rerum licet praeclararum inventrix, saepe tamen noxia.

RErum nos avidos parens
In Mundum genuit. mobilis obtigit
Prurigo; atque novis studens
Factis esuries. Experientia
Quaevis discutimus duce:
Haec misit rapidas per pelagus rates,
Et vela aere turgida;
Magnetem haec reperit, qui cupido Polum
Semper respicit indice,
Et nunquam saturum circumagit stylum:
Haec vertigine mobili
Rivalem lapidem non requiescere
Tiro ludibrio sinit;
Dum vicina procum lamina deperit
Ad gemmam migrat obviam;
Tam flagrat cupido uxorius osculo
Naturae genius vagae,
Ut se se lapidi iungat Amasio.


page 528, image: s552

Haec aurum docuit nocens
Vix non de stygiis sedibus erui;
Haec ars pessima saeculi,
Et vecors avidi cura peculii
Per confinia Tartari
Reptavit, rutilis insidians lucris
Ad terrae patrimonium.
Haec ars in tenuis stamina velleris
Aurum flexile molliit,
Aptavitque togis fila metallina.
Haec ars Simia montium
Struxit magnifica fronte Palatia.
Moles molibus additas
Eduxit liquidis nubibus obvias
Supra ipsos Hyadum lares,
Arctoaeque nivis, Regnaque fulminum.
Inventrix cerebri probi
Haec mentem ingenuis dotibus arduam
Accendit Sapientia.
Multo plura sciunt ultima saecula
Inconcessa prioribus,
Quae rerum docuit credula nos fames
Sero tempore promptior.
AEtas ingenio posterior valet,
Et praestat novitatibus.
Vix est prodigiis finis, et artibus.
Haec laudabilis est sitis,
Quae se se studiis consecrat. at nocens
Illa est, quae vitiis favet,
Lenonesque oculos commodat ad scelus.


page 529, image: s553

Dos haec propria feminis
Ipsis saepe viris ausa negotia est
Magnis magna facessere.
Sed nec sola Lothis prodigio salis
Delicto in specimen stetit:
Hoc ipsum vitium pertinet ad Viros
Scrutandi cupidos novi.
Et quantis nocuit (dicite vos proci)
Vultus lubricus aspici?
Nictus femineis unicus in genis
Defixus peperit Stygem.
Si non praecipiti DINA cupidine
Exisset patria domo,
Impuri meretrix non spolium Viri
Incorrupta superstitem
Servasset [Reg: Servavisset] viridi corpore VIRGINEM.

Omnis CREATA Mortalis Voluptas amatoribus suis infida, ac noxia.

QUae blandiente fascinata Fortuna
Mancipia vulgus suspicit, nolo Lyra
Commendare mea, nulla celeusmata
Plaususque nullos accinam.
Fortuna fallit impios. monendi sunt.
Ridet voluptas prodige pullos suos:


page 530, image: s554

Inclusos caveae farcit, at ebrios
Cultro et macello porrigit.
Dapes ut inter regias cocus gestit
Placuisse cernens fercula, et barbam fricat,
Mox se praecipulo proripit e loco
Contentus obscuro angulo:
Sic se voluptas profuga, dum calet ludus,
Paulum videndam praebet, et cerni sinit,
Mox praefracta sui non dare copiam
Vento fugit pernicior:
Hodie parata est. quaere cras. domi non est;
Noctu profecta perfido effugiens pede
Delusit solitis fraudibus hospitem,
Marsupium secum tulit:
Furtiva res est, serico dolus filo,
Ut vix notetur; finis at furem probat.
Formosas referens ceu speculum genas,
Levi quod aura saucium
Frustratur oculos, ne typo invido pergant,
Mactatque formam, maxime cum frons placet;
Sic quicquid bibulis pendulus auribus
Decerpis ex suavi sono,
Aut delicatis naribus croci quicquid
Hinc inde in hortis colligis, furto patet,
Stringique indocilis sollicitat fugam
Omnis Voluptas corporum;
Post se relinquit conscientiam laesam,
Imoque faeces dolio, vermes, Hydros,
Et Milvos rabidi mente Promethei,
Qui facta morsu refricent.


page 531, image: s555

PARAENESIS Ad Iuvenem Impudicum, ut sibi consulat.

PRoiecte Iuvenis, sana meditari incipe,
Tandemque tot damnis sape.
Quot sonte flagrant forte meliores Styge,
Quam tu procorum pessime?
Corda Venus Astris nata collidit solo,
Omnemque virtutem rapit;
Animi vigorem, et corporis vires terit
Latrocinatrix mentium.
Loquuntur Orbis omnia hospitalia,
Et ipse morbus Cyprius
Gliscens ubique Gentium carbunculo
Passim per Orbem cognito.
Venus serenum spondet. at nubes dabit
Mentita nundinatrix:
Praefert Rosarum purpuram: spinas cave,
Pellax voluptas decipit,
Ubi grata mella fudit; ibi, sero licet,
Reperta sunt absinthia.
Fidis iuventae? falleris. dos est brevis,
Debetur illa Numini.
Non sic ad Euri turbinem exspirant Rosae,
Aut ungue messa Lilia:


page 532, image: s556

Non Iris adeo pallet, adventu aureo
Solis virilis saucia:
Non sylva, qualem vernus investit tepor,
Sic a pruinis perditur,
Sicut iuventam perdit hostilis vapor
Egressus a spurca Dea.
Generosa Iuvenum studia pessundat Venus,
Curvatque ad ima spiritum.
Age nunc ferocis indolis vecors proce,
Bonumque mendax arripe!
Meliore mentis parte tumulatus fimo es,
Lutoque porcus volveris.
Non te iuventae nomen eripiet neci.
Addicta es Orco Victima.
Speras inane. quisquis est fato suo
Maturus, illum dic senem.

PALINODIA Eiusdem Iuvenis ad meliora Conversi.

Paenitet vitae: male collocati
Paenitet Veris, viridisque succi.
Non voluptati famulentur anni:
Ne Venerem quidem
Deinceps nomine noverim:


page 533, image: s557

Ne meas fauces peregrina ditet
Praeda venatu, spoliumque Ponti.
Impudens quicquid sceleris palatus
Ante petiverat,
Contentae dederam gulae;
Scena finita est modo lauta. non sum,
Qui fui leno, nec ero deinceps,
Ne reum forsan citet ad tribunal
Horribilis tuba,
Stricti Curia Iudicis.
Abdico pravos socios, malorum
Principem causam, digitosque longos
Perditi lusus famulos. aduncis
Vivere non placet
Posthac Vulturis unguibus:
Cypridis iam non pharetratus infans
Tanget obsceno mea membra telo:
Quicquid arridens oculos sequaces
Allicit ad scelus,
Spernam praecipiti fuga.
O! cavae si cui pateant salacis
Pectoris crates! quibus hic caminis
AEstuant flammae! satis unda nulla est,
Sed lacrymis opus,
Quae turpe exaniment Rogum:
Pertinax ito scelerum catena!
Nil mihi tecum est. ego continenter
Limpido vivam sapiens aquale;
Gaudia diluam,
Atque haustum vitio Merum:


page 534, image: s558

Vivitur parvo bene. cui modesto
Splendet in mensa macies salino,
Ille ter felix, quia gastrimargi
Criminis integer
Coepit vivere Nestorem.

AD ILLUSTREM DOMINUM ANGELINUM CRESCENTIUM. Ut nimiam Domus Pompam, ac Luxum mitiget, facultatesque melius impendat Maiorum exemplo.

ESt sua sobrietas quoque viris ditissimis,
Nobilesque ornat moderamen aedes:
Ubique luxus displicet.
Peccare minimo non decet, nec maxime.
Auream quisquis mediocritatem
Servare novit, Magnus est.
Laudo ANGELINUM: dives est: et gratulor
Optimo partam titulo monetam,
At fama dicit prodigum:
Profundit aurum, folia ceu nata arbore:
Quicquid ad pompam facit, aere curat,
Aulamque ducit splendidam:
Transit per aedes divites dives Tagus:
Indiget nemo: cumulantur omnes:
Pecuniarum est affatim.


page 535, image: s559

Maris ANGELINUS instar est domi suae:
Amnium Pontus recipit tributum,
Foenusque rursus dividit.
Viden penates. quanta famulorum manus
Insidet nido pigra liberali,
Nulli labori dedita:
Ut otiosos halitus servi trahant,
Atque fornaci vigilent propinqui,
Vernis datur stipendium;
Vorantque gratis tota lixarum agmina,
Cum nec ad pompam faciant, nec aulam
Tot feriata corpora.
Quanta abligurit liminis tritor cliens?
Omnibus semper patet ampla porta,
Manusque saepe argentea.
Quantum Architecti prodigae gazae vorant,
Qui domum incrustant niveis parergis,
Palatiumque fabricant?
Quid Phrygia pompa vestium, et Serum manus
Sumptuum tandem sibi postulabit,
Et quicquid argutae est acus?
Conviviorum pinguium quid vastitas,
Et peregrino pretiosa mappa
Plerumque strata litore?
Quid grex equorum fortium, quid grex canum
Integro census populantur anno?
Quid docta Falconum schola?
Tot inter hominum capita, et ungues perfidos
Quid perit furto? sibi nemo nequam
Occasiones negligit.


page 536, image: s560

Quid Histrionum, et simile Mimorum genus,
Orbium linctor Parasitus aufert,
Et Morionum Natio?
Haec mente versans, territus sum sumptibus,
Et metallorum locuplete nummo.
Cavere coepi aerario:
Monere statui splendidam pompam domus,
Ut remittendam dominus profundo
Consideraret pectore.
Perditio nonne est, quicquid est supra statum?
Abdica, quicquid nimium videtur
Ex otioso syrmate.
Caudata non haec aula Caelitibus placet,
Nec vaga appendix petulante plebe,
Servumque splendoris pecus.
Si quid redundat aeris, id miseri ferant.
Tende pupillis, viduisque dextram:
Alantur inde pauperes;
Orna Sacella, Templa, Sacros Ordines
AEre porrecto refove, vel aras
DEO dicandas instrue.
Sic fenerari cum DEO, et Superis placet,
Divites illi satis, et potentes
Sunt, ut rependant Mutuum.


page 537, image: s561

Eundem ILLUSTREM DOMINUM ad Liberales Eleemosynas invitat.

QUamvis coloni mortuos credant agros
Pessundatos a frigore;
Quando sata nivea tecta sub lana rigent,
Crystallinoque frigore,
Mox tamen, ut annus melior afflatur Notis,
Et Vernus exardet focus,
Avida Menalcae vota luxurians beat
Flaventibus Ceres comis;
Sic tu perisse crede non illam stipem,
Quam pauperi largitus es:
Revirebit olim nummus, atque unus feret
Plures aristas aureas:
Codro quod aurum dederis, arboribus tibi
Recrescet amplo foenore.
Inopes fove: Natura consortes dedit
Communione sanguinis.
Abolla quamvis lacera tergo squaleat
Iniecta nudo corpori,
Tamen sub illa imago splendescit DEI
Perinde, quam sub purpura.
Dando recondes posthumae ditissimum
AEternitati aerarium.
An interire dona locupletum putas,
queis [Reg: quibus] pauperes ungunt casas?


page 538, image: s562

Nusquam in tabernis Cambii, vel nundinis
Usura quaestuosior;
Non Quinque tantum, mille pro centum accipis:
Iactura transit in lucrum.
Solutionis terminus veniet brevi,
Quo debitor reddet DEUS.
Illa at moneta sola post hyemem redit,
Quae seminatur pauperi;
Haec una, mortis falce quae messa est, Ceres
Coeli subibit horreum.
Ergo profusa dona disperti manu
In pauperum gurgustia;
Ideo, ANGELINE, divitem vult te DEUS,
Ut sis DEI Vicarius;
Dat is per homines; est dare ipsi Proprium,
Nec vult perire quempiam.
Orbo hinc moneta suffice infanti patrem,
Pecuniaque matrem eme,
Succurre viduis. pessimum prolis statum
Nosti [Reg: Novisti] , Marito mortuo;
Occasiones obvias prensa stipe,
Coelumque donis occupa:
Reddet fidelis Sponsor actutum DEUS,
Quod erogasti [Reg: erogavisti] Tytiro.
Si pestilenti ventilans flabro luem
Rubigo spicas usserit,
Tibi fluctuabunt fronte formosa sata,
Praegnante culmi vertice:
Quin verberata grandine, aut nimbis seges
Tibi resurget altior:


page 539, image: s563

Quin, per fragores fulminum, et Mundi Rogos
Cum iudicandus Orbis est,
Humeris ferere pauperum in Regum thronum,
Terrae ruinis altior.

Magnas Heroum Virtutes paucis eorum naevis obscurari, factaque ipsorum ab obviis notari.

SI muco careant lumina, clara sunt,
Obscura, si non munxeris:
Si lychnus solito stamine creverit,
Splendor laborat igneus:
Sic fumum minimum maxima contrahunt
Mundoque nota Culmina,
Si tantum modico pulvere nominis
Splendorem obumbrant gloriae.
Non est absque suis Phoebus Eclypsibus,
Naevisque Luna spargitur:
Sic vasti Imperii Lux THEODOSIUS
Partae trophaea Purpurae
Corrupit gladio, quo petiit sui
Furoris impos THESSALOS:
Ex AFRIS domitis sic BELISARIUS
Cum Rege captivo redux
Convictus sceleris, perfidiae reus
Prodegit immensum decus.


page 540, image: s564

Summi plus oculis, quam tenues, patent.
Quid aula peccet, quaeritur.
Si dignum rutilo nil agat aethere,
Famaeque cantandum tuba
MOPSUS stramineis deses in angulis,
Nemo movetur otio,
Cum non sit placidis natus honoribus
De gente vili caudicum.
At Dux suave putat sanguine posthumam
Vitam pacisci Nominis.
Queis [Reg: Quibus] Mavors pretium, queis [Reg: quibus] Sapientia
Orbis favores adiicit,
Illi conspicuo lumine fulgurent.
Vitentque nubes gloriae.
Si te vel minima pollueris nota,
Vanescit extinctum decus.
Magni quicquid agunt Germina Stemmatis,
Ornare ceras cogitant:
Abiecti genii mens pede claudicans
Nil de futuro cogitat,
Praesenti invigilat funeris immemor,
Ceu fungus Orbis unicus.
O quantum solidae gens sapientiae,
Vulgusque inane dissident!


page 541, image: s565

Scientiam nostris temporibus exiguo in pretio esse, non minimo Boni Publici detrimento.

AUrum divitibus Stemma dat, et genus,
Et formam, et titulos, non Sapientiam:
Non Vis haec emitur stipe,
Nec plena loculis vola:
Non docti subito nascimur, aut sumus:
Heredem sobolem scribere non potest
Doctrinae moriens pater,
Nec legare sciens caput.
Omni Mercurium de trabe sculpere
Non Natura parens, nec soror ars solet,
Si nolis proprio iugo
Te submittere Palladi,
Nec concham docilem pandere Literis,
Ut formes docili rore scientiam,
Persistes rudis Embryo,
Nunquam conficies Virum.
Nux est, difficili clusa ligamine
Ars omnis, facili nec patet ostio.
Hinc cernes sapientiam
Protritam populi pede.
MUSAE ludibrio sunt prope Rusticis:
Sartores ab acu mutua scommata


page 542, image: s566

In doctos iaciunt: suis
Cerdones crepidis furunt.
Multis esuriens Pallas eget domi;
Hinc prostat lepido fabula risui.
Quid tum? sunt faciles ioci
Scurris, insipidi sales.
Non ultra Patriae moenia plebs sapit,
Plus pollet manibus, quam rationibus;
Ut vim viribus arceat,
Muris, non animis, studet.
Cum forte obsidio civibus ingruit,
Hoc unum satagunt, ut sua protegant:
Pars stipans gravidos tubos
Excussis tonat ignibus:
Pars muros fragiles fulmine glandium
Restaurat luteo glutine, pars domos:
Pars e turribus imminens
Plumbo fulgurat alite.
Nemo consilium suggerit utile,
Nullusque ingenui pectoris est Sophus,
Qui cordis reserans opes
Lingua provideat loco,
Hostesque attonitos eloquio potens
Maiestate sui terreat ingeni,
Arisque incolumi DEO,
Servet consilio focos.
Tam vilis pretii est merx sapientiae,
Ut pauci hanc coemant sumptibus ingeni;
Cum plus polleat hic vigor,
Quam nervi, latera, aut manus.


page 543, image: s567

Totum deliciis tempus equestribus
Et non immerito prodigitur lucro;
At quid te volucri fuga
Corpus flexile iuverit,
Si mutam statuam straminei Iovis,
Aut gestu referas marmoreum DEUM,
Quando Concilium iubet,
Ut moestam Patriam iuves?

Consilium malum, Consultori pessimum.

Numinis arcanum est, homines punire suismet,
Inferre reliquis quae solent vafri, malis:
Sic, quisquis scrobibus grassari amat insidiosis,
Casumque sociis lubrico vitro parat,
Ille cadet primus, pedibusque inversus, in Astra
Turbata Coelo conseret vestigia:
Ille salutabit foveam, primusque cavernam
Aliis paratam fabulae intrabit Lupus.
Accenso aete docens Phalaris candescere Vaccam
Primus subivit mugiens flammis pecus:
Qui primus pyrio detexit pulvere sulphur,
Fusas metallo machinas, aeris tubos,
Dicitur hac ipsa ingenium mercede luisse
Excussus, instar plumbei ex sclopo globi.
Sic Pharao, Hebraeis quod struxerat, aequore mersus
Bibit infidele pendulo succo mare.


page 544, image: s568

Fit bene, quod carpat fructus consultor iniqui
Consilii, et ipsum feriat Auctorem scelus.
Qui non praecepta vagina proripit ensem,
Si pereat ense, praemium facti capit.
Talio conveniens merito ferit inventorem.
Auctorem in ipsum iure cudatur faba.

D. [Abbr.: ?] FRANCISCUS BORGIAS tota nocte ab improvido Bustamantio itineris socio per imprudentiam consputus.

NOctu, quietis Luna cum vehitur equis,
Ut furta promat menstrua innubi globo,
Redeunte sensim proximo ex undis die,
Stat praeparatus rore coelesti Polus
Inebriandis crapulam plorans agris.
Terra universa prodigis circum madet
Potata stillis. Talis et quondam fuit
Perplutus imbre BORGIA, et tussim bibit
Patiens senilem, ceu pavimentum foret.
Egurgitante pectore aegrotans spuit
Faeces catarrhi socius, et massam putrem,
Integraque stomachi vellera ingenti lacu:
Pinguia cadebant sputa cum strepitu gravi:
Dabatur Echo modica vocali loco,


page 545, image: s569

Impacta quando phlegmata in murum, aut genas
Visco cadebant sorbili, ceu pix forent.
Occasione laetus oblata sibi
In se resorpsit sordidi ructus gulam,
Pulmonis atram spongiam, excepit graves
Vultu renidens ostreas Dux accubans:
Insuxit imbrem, viscerum pinguem phthisin,
Crudumque lixam delicatus pertulit.
Paucae in pariete pendulo succo glumae
Haerere visae, reliquus in frontem favus
Volatico errans hepate infusus diu.
Ubi mane DIVUS prodiit lautis genis,
Splendebat icta lubrico gypso coma,
Totaque pinguem fronte pulmonem tulit
Fixum tenaci glutine unctus BORGIAS.
Crustata facies lurido micuit typo.
Subrisit altum, supplicem Comitem videns:
Quin imo luctum siste, nec veniam pete,
(Ait roganti) dignior toto locus
Erat hypocausto nullus, et tussim tuam
Magis decens, hac fronte: formosas mihi,
Placitasque Superis tabe pinxisti genas.
Ignoro DIVI prandium, at noctu scio
Quid sit comestum. haec coena FRANCISCI fuit,
Et solita mensa, devorare GRANDIA.


page 546, image: s570

S. [Abbr.: ?] FRANCISCUS XAVERIUS Venenatum Militis Ulcus exugens novae et inauditae crapulae Magister.

Quid iuvat obesum rancidi ventris globum
Inflare mappa divite, et plaustris meri
Lavare spissum guttur? an nati sumus,
Ut decoquamus Orbem, et inserta gula
Circumferamus tympanum, et collum gruis?
XAVERIUS odit carneas turres macra
Vix pelle tectus. sensibus luxus nihil
Censor severus praebuit. blandae cuti
Nil obsecutus carnifex ferro ac flagro
Vastavit hostem. potius is sordes amans
Male delicatam putridi Cancri luem
Non nauseante spiritu victor bibit.
Propinat haustum singulis, quotquot Scyphis
In sanitatem bibere Magnatum solent.
Esse hic bibonem iuverit. danda est salus
Non iam valenti CAESARI, non Principi,
CHRISTO sed ipsi debili. AEgrotus iacet.
Certate vitris. crapula haec Superis placet.


page 547, image: s571

AD CHRISTUM RECENS NATUM, DEI AC MARIAE FILIUM. IRONICON.

STROPHA.

ERgone, CHRISTE, mollibus
In stragulis quiescis?
Dormis cycneo vellere,
Amabilique pluma,
Eburneoque somnias
Quietus in grabato?
Semper putabam, rustico
Dormire te mapali:
Posthac in Aulis Principum,
Et Regio cubili,
Inter tapetes aureos,
Bombicinasque mappas
Quaerendus es. in sordido
Non inveniris antro,
Ardente dormis purpura,
Et serico roseto.


page 548, image: s572

ANTISTROPHA.

Ignosce, CHRISTE. corrigo
Linguae dicacitatem,
Erroneumque punio
Sententiae furorem.
Rigere lectum sentibus,
Inhospitoque foeno,
Araneis textricibus
Caduca cerno vela;
Admiror artem byssinam
In angulis frequentem.
Hic ille lectus floridus
Est, saeviente bruma.
Quis molliorem culcitram
Non suggerat cubanti?
Friget, tremensque palpitat
Ferociente vento.
Pergesne porro florido
Cubare, CHRISTE, lecto?

Vox Impiorum: Coronemus nos Rosis. Sap. [Abbr.: ?] 2.

AUdin Beatitatis
Pullos adulterinae
De Sorte pippientes:
Vivamus atque edamus!
Cras forte desinemus.
Eamus undulati,


page 549, image: s573

Rosisque purpurati
Smaragdinos per agros,
Per cespitum virores,
Et graminum colores,
Sylvasque delicatas,
Hortosque praeparatos,
Per frondeos corymbos,
Per floreos penates,
Fragrante Populeto,
Spirante Lilieto.
Ibi ramus hospitalis
Laqueare format amplum,
Sociasque cogit umbras:
Ibi ventus eloquenti
Regione dat susurrum.
Ibi prata Vere molli
Vitulantibus procellis,
Salientibusque rivis
Vitreo fluunt liquore,
Adamantinoque succo.
Ibi Vere crispa Tellus
Holoserico tapete,
Opibus superba ruris
Sitientibus labellis,
Statione discolore
Tulipas alit pudicas.
Hic Sylva dulce garrit
Facunda mille linguis,
Loquacibusque nidis.
Macti gula Sodales!


page 550, image: s574

Hoc herbido tapete
Triclinium struamus,
Convivium paremus.
Hic profluant Falernis
Expressa vina prelis,
Queis [Reg: Quibus] naufragetur imo
Demersa cura fundo.
Hic pruriente lingua,
Sitique bulliente
Praeclara blandulorum
Fomenta gaudiorum
Libemus, et iocemur!
Procul hinc, procul facessant
Lacrymae, merusque planctus.
Furiae procul voraces,
Animi molesta spina,
Animae perosa musca,
Gemitusque scrupulusque
(Soboles profana ditis)
Procul hinc, procul recedant.
Totus DEI Polus sit,
Sed tota terra nostra!
Coelo DEUS fruatur.
Hoc Orbe nos fruamur.
Curaque vellicante
Sub Massico sepulta
Edamus, et bibamus.
Vivamus, et bibamus!


page 551, image: s575

CARMEN SAECULARE Cum AUCTOR primum collocatae Sedis AUGUSTAE VINDELICORUM saeculum, et annum centesimum ibidem in SOCIETATIS IESU Collegio cum aliis celebrasset. ANNO M.DC.LIX.

MAgne Regnorum DEUS, Urbiumque,
Et Coronarum dator, atque custos,
Principum Rector, cui paret Orbis
Duplice pomo,
Providis alto quoties Olympo
Respicis terras oculis caduci
Punctuli tristes miseratus iras,
Proelia, lites,
Et frequentatis stimulata bellis
Corda miraris, scelerumque monstra
Sparsa per plures. adeo maligno
Vivimus Orbe.
Haereses quot sint, furiaeque, nosti [Reg: novisti]
Saeculo sero, quot ubique fracto
Liberi errores dominentur Orco,
Quamque sequaci
Fraus inhaletur facilis palato.
His malis pridem cupiens mederi,


page 552, image: s576

Arbiter Mundi, nova destinasti
Arma, Ducemque,
Qui capessito laniaret ense
Haereses omnes. sequitur vocantem
Strenuus forti legione Miles,
Explicat alas,
Mentis infractae Pugiles in Urbes
Vi lacessitas, sceleri propinquas
Marte transponit subito, adfuturus
Proditioni,
Ut retardato miserum furore
Sisteret mentes profugas, et atra
Fraude detecta, fidei doceret
Fulcra tenere.
Inter has Urbes sibi foederatas
Eminet tota ditione Princeps,
Nomen AUGUSTAE merita, imperantis
Gloria Lauri,
Quae probum Mater probior recenti
Ordini pandens gremium, fideli
Numinis passim titubante cultu,
Urbe recepit
Utiles Cives Socios IESU,
Infatigato solidos labore,
Omnium horarum Medicos salutis
Nocte dieque,
Quo secuturas Fidei ruinas
Nucleo firmans hominum, nocentes
Tolleret prona novitate mores,
Funera legum.


page 553, image: s577

Nestorem primum generosus annis
Ordo centenis, sene vix notato,
Vixit AUGUSTAE, residesque centum
Exiget annos:
Fronte formosa iuvenis videri
Nil adhuc rugae, veterisque naevi
Ipse contraxit, facie micante
Virgine perstat.
Musa FUGGEROS cane! sumptuoso
AEre qui primam stationis arcem
Tam salutari posuere fundo,
Ubere messe:
Exules illi revocare Musas
Providi, dignam statuere sedem,
Atque Parnassi docili locarunt
Atria colle.
Quanta doctrinis medicina facta est
Obviae fraudi? timet eruditam
Palladem fucus male feriatus,
Fabula plebis.
Quanta sunt isthic bona perpetrata?
Quanta sunt passim scelera impedita
Urbe fecunda populo. frequente
Mercibus anno?
In fide lapsi quoties reducti
Mente senserunt melius, priore
Fraude perspecta, laqueoque rupto
Quanta reversa est
In sinum Matris soboles novercae?
Lubrica stantes glacie negandam


page 554, image: s578

Quot Fidem docti solidare firmo
Pectoris aere?
Haeresis fluxum stitimus, voraci
Peste tardata: velut ille Praesul,
Gesta quem clarum mitra CAESAREAE
Reddidit Orbi:
Is LYCO fixit baculum rapaci,
Ne redundantes glomeraret extra
Terminum fluctus. Stetit imperato
Limite flumen
Ire non ultra reverens. Stetere
Cum LYCO nostro pariter novatae
Legis errores, neque turbulentae
Flexibus undae
Progredi fortes, Boicam nocente
Labe sinceram metuere terram;
Urbe contenti potior laborum
Causa fuere:
Nam refutandis solide tenebris
Quot typo insignes patuere libri
Nucleo pleni, calamique docto
Melle referti?
Eloquens sermo duplici Cathedra
Stravit errores, retulitque suada
Hactenus victrix, referetque posthac
Integra Palmam:
Templa cum Clero medios retenta
Inter insultus, viduae plateae
Numinis cultu faciem induere
Floridiorem,


page 555, image: s579

Supplici quando serie quotannis
Saepe procedit speciosa pictis
Pompa Vexillis, meliorque sacro
Incola luxu.
Artifex cupri Phrygio mucrone
Quot sacras sculpit variante charta
Iconas Divum, simulacra totum
Sparsa per Orbem.
Integrae Mappae folio patente
Gestibus plenas referunt figuras,
Et Coronatis sacra dedicatur
Frontibus arrha.
Aucta constanti Pietas decore
Amplius per nos stabilita crevit.
Triticum spinis, tribulisque cinctum
Nil inimico
Hactenus passum lolio feraces
Protulit spicas, neque feneratus
QUINQUE per CENTUM est ager ille: pingui
Terra tributo,
Et pari Summa duplicis lucelli
Exhibet fructum, decimasque solvit.
Plura promittit reliquos secundus
Nestor in annos.

FINIS.