VIRGO, quae patriis afficeris petris,
Qua se se tumido mons acuens iugo
Gibbosis scopulis Pyramidem facit,
Sublimis specula nites:
Supplex VIRGINEIS sub pedibus Tibi
Urbs in Valle sedens sternitur OENIPONS,
PATRONAEque suum Turribus inclytum
Subdit cum fluvio situm.
Supra perspicuis Fonticulus labris
E petra lacrimas caelibe parturit
Virtutis medicae, quae bibitae luem
Abstergunt liquido scypho.
O! Suavem quoties sugere crapulam
Crystallo medico contigit et mihi!
FONS hic causa fuit, vena Poetica
Si facta est melior mihi.
O FONS, Blandusio splendidior vitro
NYMPHAE VIRGINEAE, MATRIS AMABILIS!
O FONS irriguo quam speculo natas
Castis limpide poculis!
Argentum, reliquis quod fluviis salit,
Parnassi glaciem, vivaque balsama
Sudata e scopulis vincis amabili
FONS crystalline balneo.
O Mons siderea nobilis Hospite,
Quae metata suum rupe Palatium
Tendit propitias ad miseros manus,
Celsoque annuit e loco,
Ut morbi huc veniant, et calidae febres,
Aut Hydrops tumidus corpore naufrago,
Membrorumque rigor, torpor inutilis
Lenta peste ferociens.
Huc omnes miseri vel pede, vel manu
Adrepant baculis. Hic fluit e petra
Suspirata Salus: non alibi scatet
Tanto flumine sanitas.
Surgit propitio Sacra Domuncula
Decantata iugo. multiplices tholo
Suspensae tabulae, vincula, compedes
Illustrem celebrant Locum.
At nil est Statua MATRIS amoenius.
Amplexata suum delicium Parens
Dispensat sapidis oscula suaviis,
Et Natum gremio fovet.
O MATRE egregia nobilior PUER!
Formosa O Soboles, quam similes tuae
MATRI fers oculos, quam similes genas?
MATER totus es altera.
E Templo egredimur. Silvula mutuis
Conserta arboribus praecipiti viret
Implantata iugo, plena volucribus.
Silvestre hic resonat melos.
Prospectus Patriae nullibi pulchrior.
Per leucas quatuor serpere cernitur
Undosis sinuans se Pater anulis
OENUS, per scopulos vagus.
Arces horribili vertice pendulas,
AEternis alibi (marmoreos senes)
Implutas nivibus conspicies petras,
Montes calvitio glabros.
Vix usquam est oculis scena iocosior,
Quae tot dat cupidis pabula sensibus.
Hinc, o VIRGO, Tibi gratulor inclytum
Clivi praecipui situm.
Vilius an quidquam scintilla est, deside vita
Quae vix superstes emicat,
Inserpitque tremens cineri, mortique propinqua
Lychno supremo palpitat?
Et tamen illa levi Zephyri rediviva meatu,
Adiuta Patrono Noto
Vertitur in sylvas rapido bacchata furore,
Domosque totas devorat.
Quid minus est nebulis, indigestoque vapore,
Clausaque sub terra febri?
Et tamen haec montes tremulo pessumdedit Orbe,
Et Civitates diruit.
SPONSA suum a minimis laceratum vulpibus hortum,
Tonsamque luget vineam.
Quid minus est tinea, modicaque proboscide blatta,
Et quicquid usquam vermium est?
Et tamen haec nitidas comedunt animalia vestes,
Ipsamque vastant Purpuram:
Dente licet tenui sint, totas Bibliothecas
Mordace depascunt fame.
Caerula quos minimus proiectus in aequor scrupus
Exsuscitavit turbines?
Unius ob lapidis culpam quam saepe tonare
Auditus offensus Polus?
Pulveris igniti numero licet unica mica,
Simplexque granum sulphuris
Fomite concepto totas deglutiit Urbes,
Arcesque ab imo sustulit;
Disrupit scopulos, fractasque tyrannide rupes
Dissolvit aestus nitrius.
Unica praedominans inimicae guttula myrrhae
Totum profanat dolium.
Quis neget in minimis testata pericula rebus
Inesse, plus, quam millia?
I, peccatillis clemens, atomisque iocosi
Confidito mendacii:
Olim Elephantus erit, minimo quod corpore vilem
Rebaris esse pulicem.
Nescis, heu! nescis fastidia plurima Coeli:
Tibi videntur gratiae.
Nempe microscopio divini orbaris ocelli,
Ut ipse te non noveris.
Tempus erit fatale obolo, quo numus iniquum
Grandescet in sestertium.
SIt sermo lenis, comis, et dulces olens
Vox placida mores. ore mens traluceat.
Si disserendum est, tacitus insinua tuae
Opinionis formulam, et lites suge.
De militari gloria, galeis, tubis,
Gladiis et armis militi prodest loqui.
Compatere pressis, quotquot incurvi iugo
Cervice prona pectus afflictum dolent.
Solare miseros: vivere in Coelis DEUM
Adhuc Patronum: nubibus finem fore
Phoebo sereno reduce: sperarent modo
Meliore freti tempore: immitti cruces,
Ut maius olim praemium accipiat dolor:
Adesse Numen casibus: quisquis crucem
Patiente tulerit corde, portari a cruce:
Hic esse cuncta brevia, sed longum sequi
AEternitatis anulum: Mundo altero
Fore elevandos pauperes, stratos humi,
Pessundatosque, quotquot hic vitam trahunt
Plenam miseriis, Sortis adversae iocis,
Instar novorum germinum et florum, suo
Olim virori aestate reddendos nova:
Ibi innovandum regimen, et totum stylum
Severiore Curia: Epulonem Stygi
Adiudicandum; Lazarum ulceribus putrem
Pulchra induendum purpura, lautis cibis
Iri refectum, gemmeos inter dies.
Si sit animandus forte moribundus, cave
Terrestre quiddam promere, aut faeces olens.
AEgro levamen adde: patienter ferat,
Specimine CHRISTI, quicquid a morbo venit;
Atrociora plura perpessum DEUM,
Acuminatas improbis spinis acus;
Dedisse flagris sanguinem, et totum botrum
Cruce laceratum ne quidem extremam suo
Servasse stillam corpore: emunctum sacro
Totum racemum sanguine, et diram necem
Adiisse sponte, libera ut staret Salus
Homini nocenti legis offensae reo.
Aspicere quinis fontibus plagas iube
Adhuc rubentes purpura, effossum latus
Ostende CHRISTI saepius: vallo hoc, doce,
Ut lateat anima, teneat invictum situm
Adversus hostes; metuat hac miles nihil
Munitione: forte propugnaculum
Latus esse CHRISTI, fortius nullum dari.
Venusta quam sit Patria Coelestis domus,
Verbis amoenis explica, quam sint mero
Adamante sculptae ianuae, postes vitro
Lucente nitidi, lubricae gemmis bases.
Dicas, solutam corpore emerito (casa
Ignobili) animam, carcere effracto velut,
Cupide evolare, liberam exilio gravi,
Sicut citata volucris, ubi caveae fores
Reperit apertas, profuga discedit procul,
Et usa pennis strenue nubes secat.
Hac arte morti proximos lucrabere.
Invise vivos. aliter ingenuos trahe,
Aliterque crudos. asperis verbis iuvat
Uti subinde, placida cum prosint nihil.
Adige Rebelles fulmine, infestis minis:
Percelle flammis Tartari: ita rupes petit,
Ferroque cusus genius. armata manu
Si sint adacti, plurimi assuescunt iugo;
Carnifice plures saepe convertit DEUS.
At tenera quibus est cordis angusti fibra,
Metuque tremulum pectus, affectu trahe,
Et delicata verba mellito favo
Intinge: Mater ubera, et lac eroga;
Promptos habebis. plura dissimula probis:
Ubi annuendum est, annue, et factum proba:
Ubi renuendum est, renue: personam cave,
At obstinatos increpa, et lingua feri.
Ni fulminetur callo obarmatum scelus,
Durare perget. exhibe robur Viri,
Tripliceque pectus aere fundatum indue.
GEstus lege coercitos,
Pulchrum membrorum regimen,
Ipso ex fonte Modestiam
Piscatus, propino tibi:
Ne cervix vaga pondere
Incerto se circumagat,
Sed recto stabilis situ
Flexura inclinet modica.
Demissis oculis stude;
Errones compesce tubos,
Distractos revoca celer.
Multis aspectus nocuit:
Sirenum effigiem cave,
Oppila postes geminos,
Ne frontis pateant vitra;
Mors illac saepe ingreditur.
Sit laetus facie color,
Rugaque innubis minima;
Detersus niteat dies
Porrecto frontis speculo.
Ne buccas geminas preme,
Aut plus distento spatio
Diduc ora patentia
Rubra labrorum tunica;
Colli recta Columna stet.
Conserva vestes nitidas,
Nullo pulvere sordidas.
Pacato semper sedeant
Gestu compositae manus.
Incessus ne sit rapidus,
Festina immodicus fuga,
Extremum ni forte malum
Suaderet celerem gradum.
Omnes sint gestus nitidi,
Qui toti placeant foro.
Et spectatorem rapiant.
Talis flos Iuvenum fuit
EGONZAGARUM genere:
Talis Gemma POLONIAE,
Et IAGELLONUM columen.
Hi morum Tibi, MANTICE,
Exactum praebent specimen;
Si vestigia triveris,
Vitam vives Angelicam.
VIs nosse fructus, num boni, num sint mali?
Vide Parentes arbores.
Degenere nunquam sobole fecundi scatent
Horti feracis incolae.
Non tribulus uvam parturit: nemo pyrum
Rigente dumo messuit.
Et genus, et abavos arbores iactant suos,
Avita norunt stemmata:
Stirpem propagant arbores omnes suam,
Ignobiles et Nobiles.
Si rubra fuerit arbor, ex ipsa rubri
Repullulant et filii:
Manat cruore Morus, et fructus boni
Herede manant sanguine:
Granata Mala nobili crescunt patre,
Nolunt deesse stemmati.
Aquila palumbem nescit, et Corvum Cycnus.
Diversa utrisque semina.
Cornuta non cui fronte sylva pullulat,
Cervo iuvencus est pater;
Elephas supremus inter animantes sophus
Vaccam parentem non habet,
Turritus Heros militari tergore
Avos recenset maximos.
Vastator Orbis Hercules fungo levi
Thersite nasci non volet.
Fortes creantur fortibus, Lupus Lupo,
Leo Leone gignitur.
Et tu, RUDOLPHE, nobili Cedro satus,
Heroe Natus maximo
Refers Parentem, maximas dotes habes,
Dignasque tanto Sanguine;
Spiras Gradivum Martio vultu minax;
Trophaea speres plurima.
Olim Otthomanas proteres Lunas ferox;
Exempla Patris provocant.
AUdi HOMO, fabrica Numinis,
Artifici gleba ficte!
Vita data est tibi nobilis,
Debita Coelesti Fabro.
Quicquid in Orbe vides, tuum est.
Terra tibi servit tota,
E pecore, ex avibus suis
Prodiga vectigal pendit,
Non sibi, sed tibi provida.
His fruere humana usura!
Sed cave, ne bona prodigas:
Utere, sed quantum prodest.
Flumina stant tibi piscibus,
AEquora Berillis foeta:
Florida Sardonychum patens
Progenerat gemmas Tellus,
Vina tibi pluit optima,
Et sapidum Nutrix haustum;
Corde suo faciles bonam
Progenerant rupes undam,
Vivaque flumine nectara
Nata repugnanti fundo.
Integra viscera montium,
Et iuga pinguescunt auro,
Terraque plena peculio est,
Et sale conditae petrae.
Undique divite copia
Deliciae stant accinctae.
Nil tibi ad Emporium deest,
Atque voluptatum fluxum.
Sed cave, praecipites manus
Ne piceo immergas visco.
Plurima neglige: plurima
Selige, quae fini prosunt:
Neuter ad omnia candido
Iudicio explora causas,
Remque tubo velut Optico
Inspice; deliba finem:
Quam bona, vel mala cauda sit
Seris temporibus, pensa.
Principii bonitas nocet
Praecipiti arrepta amplexu.
Qui pereunt, pereunt cito.
O Homo, festina lente.
Hoc opus, hic labor est. Polum
Non nisi sudando ascendes:
Saltibus ingredimur Stygem,
Quin trahimur saepe inviti.
Curribus huc miseri integris,
Et solidis vadunt plaustris;
Sidereumque palatium
Non nisi guttatim intramus.
PRobrosa non est servitus omnis, licet
Arctis catenis prodeat.
Quae militari vita transigitur sago,
Captiva saepe ducitur.
Quantum triumphat vinculis PAULUS suis,
Nodisque centum ferreis?
Ut gloriatur innubo castus Pugil,
Felix AQUINAS Baltheo?
Exempla suadent. sensuum motus iuvat
Decente nexu stringere.
Si vincta fuerint lumina, oculorum Pharus,
Et curiosae lampades,
Non emigrabunt facile: constanti lare
Domi manebunt fulgura.
Periclitari solitus aspectu pudor,
Nil inde damnorum feret;
Venationes nuspiam formae struet
Visus, pudoris proditor.
Nil capta peccat auris, aut blandis gula
Lenocinata gustibus:
Nil alibi bibula narium tentat fames
Lasciviens odoribus.
Si compeditus Tactus est, palpo caret;
Manus catenas induit.
Non ille servus dicitor, qui sensuum
Compegit in turrim procos;
TORQUATUS ille victor est, claro satus
E MANLIORUM sanguine.
DA Virum, cuius generosa Virtus
Arcem pectoris occupet;
Quae sibi constet similis, nec ullo
Corrumpat vitio statum;
Quam dies nascens, videatque eandem
Solis decrepiti iubar;
Quae fatiscenti clypeata Mundo
Infractam obiiciat petram;
Gaudiis quam nec subitis voluptas,
Sorsque emasculet impotens:
Tristibus quae nec caperata rugis
Fortuna tragica fremat.
Ipse non raro sapiens vitili
Praeceps e specula cadit:
Scimus, ut nostri generis Parentem
Pellax Femina luserit.
Degener molli SALOMONA luxu
(Quis credat?) subigit colus.
Visa distanti spatio DAVIDEM
Infelix species necat:
Optico nugax oculo usa Cypris
Fallit praecipitem Ducem.
Lubrico SAMSON Veneris duello,
Stratus Vir solidus cadit;
Non Atlas illo potior ruinam
Lapsae tollere Patriae;
Sorte stans idem gemina tenacem
Servavit necibus Virum;
Obvius rimis titubantis Orbis
Fulsit pondera brachiis;
Saepius clades dirimens paratum
Pectus funeribus dedit:
Vincitur tandem muliebris Heros,
Dux Uxorius a Lupa.
Quot Cedri prono cecidere trunco
Stantes in Libani tholo?
Plurimos stravit species dolosis
Virtuti insidians genis.
At quid humanae lacrymante Musa
Vitae crimina prosequor?
Ipse tot Stellis vigilatus aether
Sordet luminibus DEI;
Angelos ipsos Proceres Olympi
Invenit sceleris reos.
LUCIFER passus maculas, Planetas
Secum detulit in Stygem.
Et casae viles luteae stupemus
Spargi sordibus incolas?
O Regna! vanum nomen, et terrae pila
Ventoso aere turgida!
Infida Sceptra! fusus ex auro dolus!
Quam magna momento ruunt!
An non perennes Regio mentis sinu
Bellona curas educat,
Aut educatas nutrit ac vitae timet?
Ex apparatu collige.
Isthic satelles obsidet solium Furor,
Et Ira servat limina,
Milesque circa Principis fusus latus
Custodit armis atrium:
Repente et ipse diffugit, prodit suum
Regem frequenter AEmulis.
Sic Roma vidit CAESARES plures die
Vix imperantes unico,
Quos voce subita Miles imposuit throno,
Noctuque rursus expulit:
Sic Lurco PHOCAS sede MAURITIUM exuit
Mortalium deterrimus.
Multi Coronam, pauculi Regem colunt,
Quem vergere in casum sciunt.
Seditio satis est unica, ut Princeps sua
Saepe abdicetur purpura.
Lenocinata turba Fortunae advolat,
Quam blandientem noverit,
Velutique calidam bruma confertas aves
Expellit in Provinciam,
Ubi senilis vertici incano nives
Aspersit albentes hyems;
Sic sterile Regnum populus, et Regem fugit,
Qui subditos censu gravat.
Vidi refertas Aulicas nuper fores
Ante-ambulonum examine:
Vidi frequentatos Monarchas aureos
Pedissequorum [Reg: Pedisequorum] syrmate:
Evanuere subito deserto throno,
Campoque Miles transfuga.
Ita ROBOAMUS undecim Gentis Tribus
Amisit, Aulae nucleum.
Sic nempe fallax aura destituit Ducem,
Pecuniae voraginem.
Ne fide sceptris: fascinum Sortis time
Rebus secundis ebrius.
Erit, ut theatro Nomen evertant tuum,
Exsibilentque gloriam.
ELoquar, an sileam? iustas habet ira querelas,
Nequissimos vulgo esse felicissimos.
Vidi alacri vultu, ac recta cervice nocentes,
Mortaliumque pessimos incedere,
Seque supercilio circumspectare superbo,
Auro vibrantes, sericis fulvos togis,
Qui ludunt inopum iugulis, mactantque, necantque,
Putantque nullum sceleribus pasti scelus.
Flagitii nulla his saties, nec meta patrandi,
Quicquid patrari poterit a spurcissimis.
Queis [Reg: Quibus] numquam est melius, miserum quam si pede
Inambulare vertices Tyrannico.
Longaevi tamen hi totum prope Nestora vivunt, possint
Serosque Numen prorogat vitae dies;
Nempe ut pro Coelo terrestria munera captent:
Perenne posthac nil, quod exspectent, habent,
Ceu servi, quos aere pari pro tempore solvit
Pater familias, moxque proturbat domo.
Credite! non constans flos est, nec ludus in orbe
Potentiae pessundatricis pauperum.
Fabula mendacis lucri cum tempore cessat,
Evanidumque desinit marsupium.
Tunc equites ibunt Iri, repetentque triumphos,
Peditesque Croesi debitas poenas ferent.
PANDORA rerum Domina, si famae est Fides,
Diis amica singulis
Ditata fertur integro Coeli globo
Mundi lucrata machinam.
Tulit illa Gazas plurimas, quicquid Polo,
Tellure quicquid splendidum:
Quicquid sub imis consciae terrae fibris
Dormit metalli lividi;
Fecunda quicquid Gangis opulenti lavant
AEris reposti flumina;
Eoa quicquid ripa gemmarum parit,
Longoque Sole percoquit;
Natura quicquid fabricat, aut fingit Soror
Ars, Erudita simia,
Favore meruit Femina Imperium; tulit:
AErariumque Numinum:
Nihil remansit copiae. totum dedit
Iovis profusa Gratia.
Res mira! quidvis feminae impetrant, licet
Res postulent gravissimas.
Quid fabulamur? nulla Pandorae fides,
Inestque nil mendacio.
MARIA melior illa PANDORA est, opum
Circumfluens Exercitu,
Multas Potentum [Reg: Potentium] filias grandes sibi
Legisse thesauros scio,
Sed universas VIRGO divitias praeit
Potita quaestura DEI.
Quicquid vel ipsis Angelis sparsim datum est,
Simulque Divis omnibus,
Has uno acervo gratias vincit suo
PANDORA Coelestis statu:
Haec Laureatas Martyrum vincit Rosas,
Nivesque castas Virginum,
Praesaga Vatum labra, purpureas neces,
Sacrasque Doctorum scholas.
Totum illa Coelum, nacta Divini Parens
Hereditatem Filii est.
Depauperatus, gratia ipsius, DEUS
Indutus humana est toga:
Distribuit illa praemia, et nummis praest,
Marsupioque Caelitum:
Ipsa est Canalis Gratiae, quicquid Polo
Descendit ad nos munerum,
Venit per ipsam, depluit per VIRGINEM
Pecuniosam largitas.
TErgestina procul Mitra est,
Cinctura IAIO verticem,
Rubri gloria pilei,
Optata multis Purpura.
Subducit refugum Mitris
Caput sequester BORGIAS:
Longe est magnificum Pedum,
Et foeta nummis dignitas,
Quae vita toties stetit
Fuso dirempta sanguine.
Est plenum invidiis opus.
Nunquam quiescunt AEmuli;
Obliquis oculis videt
Livor, Tyrannus Grandium.
His centum invigilant doli,
Qui sede prima consident.
Mendax vultus Honoribus,
Mutabilisque gratia
Ceu Phoebus pluvius micat,
Simul nitens, et turbida est.
Mens impos cupidis tumet
Inflata terrae gloriis,
Nescitque imperium pati,
Si forte in altum creverit.
Quam torvo aspicitur Iove
Devota Quercus fulmini?
Quas iras patitur Cedrus?
Myrica serpit libera.
Quis mons est sine vallibus?
Quis Magnus abs vertigine?
Excelso solio sedent,
Ut fortius summi ruant.
Cui palmi gemini angulus,
Cubiculumque sufficit
Felix is sine iurgiis,
Proculque Vir negotiis,
Qui nescit, quid agat suis
Distenta ROMA Curiis,
Quid Magni Domini coquant
Clauso Senatus ostio;
Quae Decreta RATISBONAE
Cudantur, aut quid SPIRA agat.
Felix, qui sibi providus
Immersus est soli DEO:
Non belli is strepitum timet,
Nec curat offensos Duces,
Qui terae patulum globum
Armis utrinque dividunt.
MUndo depositissimo,
Suae ruinae proximo,
Cum monstrosa vigent crimine saecula,
Quid laeso facies DEO,
Quo tu saluti consulas?
LOIOLAEA tibi delige tempora,
Musaeum ingrediens Sacrum.
Ibi sagina spiritum
Contentus tacito, FURNE, cubiculo,
Et munde sapida dape
Necessitatis providae,
Quae nec vel modicum, vel nimium sciat,
Nec sit lauta gulae, nec macra
Victus honesti Regula,
Ceu pullus cavea sponte latens sua,
Expende hic Hominem tuum.
Non paenitebit otii.
Fundatae hic adhibe vim Sapientiae,
Scutumque Exilii Sacri,
Quod te docebit spernere,
Quicquid non solido marmore nititur,
Quicquid non Superos olet.
Isthic videbis punctulum
Mundi, quam tenui sit modicum pili.
Grandescent tibi Sidera,
Palatiumque Caelitum,
Ut toto huc animi pondere te feras.
Nil Orbis sapiet tibi,
Non inquieta dignitas,
Aut nummosus adeps. non eris Euclio,
Sed largae manicae dein,
Et liberalis pauperi,
Si quandoque pedem protuleris domo.
Felix pace domestica,
Lenique conscientia,
Si Sors inciderit, non metues mori.
Quamvis nec minimum possis terrere Licyscum,
Latrare qui parum sciat,
Blandiris tamen ipse tibi, quasi maximus heros,
Essesque Phoenix ingeni,
Et quasi non similem genuisset fertilis Orbis
Lassatus hoc partu sinus.
In mirabilibus reliquos super unicus omnes
Inflatus Atlas ambulas:
Psittace, viginti linguas te nosse fateris,
Ipsamque Hebraeam principem,
Insuper et Graecos uncos cruce circumflexos,
Accentuum dracunculos,
Innumeransque alias variam te proboscide linguas,
Nec scis rotunde duplicem.
Sola tibi est obiter vernacula cognita lingua,
Nec illa formosa phrasi.
Italicas nosti [Reg: novisti] paucas sputare parollas,
Quas prolocutus, mutus es:
Si Gallus veniat, serove Hispanus ab Orbe,
Repente dispares domi,
Aut morbum excusas, ne te tua fabula prodat,
Vales, sed ore non vales.
Sunt tibi sunt aequo plus scintillantia verba,
Sed fulminis parum, aut nihil.
Vix es odoratur civilis dogmata Iuris,
Decemque Legum scrupulos,
Et iam nodosos Orbis te solvere casus,
Omnesque funes Gordios,
Perplexique fori pugnas, Themidisque duella,
Et curiarum proelia,
Innumeras tricas, dicis, te solvere velle.
O magna nux, nil nuclei!
Es tibi Alexander, quamvis non noveris ensen.
O magna vox, lanae nihil!
Multa die longa blateras, collecta florenum
Quae non valebunt unicum.
QUem Magnus clypeo DEUS
Obiecto mediis saepe periculis
Tutatur, latuit bene.
Sic MOSES facili naufragus aequore
Intrasset tumulum maris,
Ni TYPHIN minimum cum rate parvula
Servasset melior CHARON.
Sic certis DANIEL praeda Leonibus
Cessisset spolium fami;
Sed dentis cupidam Marmarici molam
Numen pacificum stitit;
Tunc Virtus mediis (victima credita)
Lusit rictibus hostium.
Sic olim stabulo paupere vagiens
Quaesitus rabido DUCI
Evasit reneri funera sanguinis
Mature profugus DEUS.
Sic textrix latebrae fertur aranea
Nevisse hospitium Viro,
Quo FELIX subitos luderet impetus
Sphyngum praetereuntium.
Non tantum est Homini propitius DEUS,
Sed multis etiam Feris:
Nam, quae praesidii nuda rapacium
Iam praeda est avis unguium,
Solo tecta DEO diffugiens, trucum
Ludet rostra volucrium,
Et Coelo volitans garrula libero
Solvet guttura cantibus.
ANSELMI timido splene Lepusculus
Oppressus numero canum,
Cum iam consilium non foret ad fugam,
In DIVO reperit Patrem,
Et vitam redimens sospite pallio,
Patrono latuit sinu.
Quem gaudent Superi vivere, non perit;
Armis inviolabilem
Circumfert animam marmore durior.
Ferrum stringite, quod placet:
Inflammate rogos: ignis edax fames
Sylvas devoret integras;
Succensa ex oleo fundite balnea;
Tutus vindice Numine
Lorica vacuum, non patientia
IOANNES caput offeret,
Ingressus calidi vasa bituminis
Exibit nive pulcrior,
Ceu sudans rapidis massa caloribus
Aut argentea lamina
Quae censore foco purior emicat.
Regnat providus Arbiter,
Qui Mundo vigilet. non sine Numine
Res durae eveniunt bonis;
Est, qui cuncta videt. non sine Numine
Res laetae eveniunt malis.
AEger erat stomacho crudo, cui nausea multa
Saepe movens stomachum
Mansos reddiderat cibos.
Ad mortem properans valetudo afflicta monebat,
Morbidus Angelicam
Mature caperet dapem.
Sed quia discrimen vetuit, ne forte beatum
Redderet ore epulum,
Praemissa experientia est,
Communisne foret retinens embammatis AEger,
An refugo stomacho
Sorptum respueret cibum.
Successit modus. infracto durante palato,
Materiam tenuit
Clausi ventriculi fides.
Ast ubi porrectus Cereris sub schemate CHRISTUS;
Ecce tibi vomitum,
Et multo pluviam lacu!
Quicquid per medium stomachus comparserat annum
Phlegmatis, aut cholerae,
Uno flumine redditum est.
Livebat gilva sanies undante saliva,
Alveus horribilis
Exosa viruit gula:
Iamque procelloso Sacra Hostia fonte natabat
Sordibus implicita,
Incocto media aequore.
Quid faciamus, ait, non haec uligine plena
Area digna DEO est:
O si dexterius cubet!
Huc animos date Mortales, et sternite lectum,
Mollius ut iaceat
Panis sub specie DEUS:
Firmus adhuc mihi stat stomachus, meliorque culina,
Quae vomitum recoquat;
Sic conviva iubet meus:
Ulceris exuxit Senis CATHARINA mephitin,
Par opus ausa ROSA est.
Nil tale esurient Viri?
Ille venenatae potor CONRADUS Arachnes
Funeris haud metuens
Et pestem, et Medicum bibit.
Dixerat. et cupidos acuens in proelia dentes
Helluo magnanimus
In se sputa resorbuit,
Et toto vomitu coenans inimica comedit
Phlegmata, mixta DEO,
Attactu Sacra Numinis.
QUam miris variat casibus alea,
Quae nigris oculis salit,
Tam miris variat fabula lusibus,
Quam Fortuna novat duplex.
Haec iam propitiis blanda Favoniis,
Mox torva est Aquilonibus.
Sublimem solio vix imitabili,
Maiestate trucem vide
AMANEM, variae mancipium DEAE,
Plenum perfidia Virum!
Ascendit subitum nequitia thronum,
Sed praeceps citius ruit,
In furcam ex solio repperit is gradum
EXCELSUS gemino loco.
Qui supremus heri (gemma palatii)
Dictator Patriae fuit,
Terrarum dominis par ierat Diis,
Tot circumfluus Aulicis,
Quot Soles numerat Circulus annuus,
Cultus poplite supplicum,
Illum vappam hodie plebis, et obviis
Scurris ludibrium vides
Fastiditum oculis praetereuntium.
An nosti [Reg: novisti] NABONASSOREM,
Qui praesepe tulit pro solio pecus,
Pro Lauro duo cornua,
Et foenum comedens sub pluvio Iove
Gustavit miserum statum?
Res exosa Polo est alta Superbia,
Et dirum Superis scelus.
Execrata Iovi Quercus, in edito
Quae gaudet Libano seri,
Mox dum luxurians sideribus caput
Miscet, fulmine tangitur.
En! stirps, quae Zephyro suevit amabili
Incrispare comas, iacet,
Perque ingens spatium corpore florido
Languens brachia porrigit.
Sic est. magna ruunt. raptat in ardua
Virtutem refugam DEUS,
Quae secura sui repere gestiens,
Insperata throno sedet.
A libra specimen sumite. decidit
Lanx una, altera tollitur.
AMAN magnifico proiicitur statu.
Surgit MARDOCHIUS senex.
Te si praecipitet ponte volucribus
Circumvecta rotis DEA.
Contentus modico labilis angulo,
Divinam cole diphtheram:
AEqua mente levem riseris aleam,
Si Sortis metuas nihil
Fortunae spoliis, non animo minor.
Si rursus placeat DEO.
Amissum referes foenore prodigo
Quaestor fertilior penum.
MActe animi Cohors,
Electusque Hominum grex,
Nucleus optimus!
Macti Orbis domitores
Sanguine prodigi!
Bellum difficile instat,
Vos mihi milites,
Atque Exercitus ingens,
Mascula pectora,
Sacri fulmina belli,
Flos eritis mihi,
Morte interrita turma!
Non petulans mare,
Non discrimina Lethi,
Non mediae neces,
Non sanguis rubicundo
Fonte scaturiens,
Non haustum latus hasta,
Non gladius vibrans,
Non stricto ense lacerti
Iniiciant metum.
Novi, nobile novi
Ex solida mora
Fusum pectus aheno.
Hesperias aquas,
Ustos solibus Afros,
Armusiae Sinum,
Distantesque MOLUCCAS,
IAPONIAE plagas
Fuso sanguine pingues,
Regnaque Barbara
Ad magnum sita GANGEM,
Difficilem CHINAM
Arcto tramite clausam,
BRASILIAM nigram,
Fecundam SOCOTORAM,
Et MADAGASCAREM
Auro divite foetam,
Inde PERUVIAM
Omnes visere vultis,
Fervida plurimo
Novi vota calore.
Ite celerrimis
Heroes cupidi Euris!
Ite nefarias
Expugnate tenebras,
Et Stygium chaos
Vera spargite luce,
Currite. tempus est.
Ast hi, quos sibi iure
Patria vendicat,
EUROPAE medeantur:
Invigilent dolis.
Hinc GERMANIA flagrat,
Portio nobilis
Falso tincta Propheta
Teutoniae probro.
Illinc Gallia motu
Plena HUGONOTTICO
Prona mobilis aure
IANSENII bibit
Sero dogmata saeclo.
Ite! veneficos
Hos exscindite nidos.
Parte alia vocat
In partem medicinae
Anglia triplice
Porrecta Insula Regno.
Currite. nam Viros
Haec Legatio poscit:
Non acie feri
Expallescite cultri.
Currite. purpuram
Fuso pingite tabo.
Ite! nec integer
Quam sit subditus Orbis,
Et geminus globus,
Fortes ante redite.
QUousque pergent subdolo ingenio vafri
Mendace palpo fallere
Sensus iniqui iudices, restes leves
Discorde rerum fascino?
Visus doloso perfidus nictu trabes
Fractas in undis asserit,
Remumque mersum curvat illimi vado;
Tactus reclamat aequior.
Variat palatus. dulce quod multis fuit,
Multis putatur felleum:
Quae visa nobis lota Riphaea nive
Quondam fuere, nigra sunt:
Quin saepe montes ambulant. praeposteri
Nutare turres credimus.
Suspecta res est, fallimur. nemo satis
Arcana novit pectorum,
Nisi qui potenti corda rimatus face
Renes lucernis visitat.
Ratio vacillat, credula indicio levi,
Et quod videmus, error est,
Intentionis clavis humanae deest,
Reconditusque finis est:
Hac destituti, Marte violento intima
Intramus in praecordia,
Revellimusque cardines. clausas feras
Ipsis negatas Angelis
Male suspicando frangimus. quoties DEO
In munus involavimus?
Hic fur habetur, ille meretricum procus,
Corrasor hic pecuniae:
Sunt innocentes. Numini soli forum,
Patetque conscientia.
Sensus inepti nuncii, fumos meros
Fraudum magiri venditant.
Existimatum Ratio castiget scelus,
Virtusque sensum corrigat.
Homo serenus labe, vitaeque integer
Errore damnat neminem,
Se nequiorem reputat, ac proprias fores
Everrit, et cubiculum:
Si videat alibi scelera, festucas putat,
Quod ipse peccat, arbores.
NOn celebres GERARAE fontes, puteosque propinquo
Vix non diremptos sanguine
Exosa cythara canam,
Quos superiniecta planarunt mole Philistae,
Et ISACUS refoderat,
Salsi materiam ioci:
Non disceptatas rixis mordacibus undas,
Et tincta bello flumina
Antiqua recoquam lyra.
Nobilior Fidei Puteus sub pectine sudat
Aqua disertus virgine,
Prima perspicuus nive,
Quo sincera natant speculi superantia lucem
Antiqua Vatum Oracula
Casto limpida poculo.
Huc Epicureo non nemo stercore fontem
Replere totum nititur
Lattinam [Reg: Latinam] redolens Popa.
Derivare alii venas, et brachia tentant,
Totasque siccant paginas
Furtivi arte MELANCHTONIS:
Quin volet hic etiam stabulari Rana, LEMANNIS
Qualis solet paludibus
CALVINI soboles nocens;
Sordida sed dulces odere animalia Lymphas:
Amore faecis patriae
Nativum repetunt Lacum.
Scilicet innatum vitio, culpaque parentum
Adulterari est Haeresi,
Falli, et fallere caeteros:
Divinam obtorto Scripturam ducere collo
Primis sciunt cunabulis,
Cum vix vivere noverint.
Canitiem lacerare PATRUM, Fideique volumen
Summa est Voluptas perfidis,
Addunt, et mutilant Librum:
Totos detruncant sensus, et dogmata, ceu, qui
Castrare norunt caseum,
Ex omni resecant loco.
Omnibus est licitus lippis, tonsoribus usus,
Seu cerdo, sive sutor est,
Omnes Biblia perlegunt.
Si quisquam invadi se senserit impete metis,
Pro concione disserit,
Seu vir, seu mulier siet.
Spiritus intus agit, nescitur, an albus, an ater.
An corvus, an columba sit,
Quaeratur sapiens Noe:
Quamvis hic niveun, nigrum sed proferat alter,
Dicunt eundem Spiritum,
Qui linguam duplicem regat;
Mentirique negant, quamvis pugnantia dicat,
Effata sunt oracula,
Seu sint candida, seu nigra.
Quid mirum est, turbari undas, ubi publicus usus,
Et Fons apertus omnibus
Communi placito patet?
Limpida sed ROMAE saliunt mysteria Legis,
SIGNATUS est FONS BIBLICUS,
Illimis retinens aquae.
Subula ab hoc puteo longe est, vulgusque profanum,
Acusque non admittitur.
Haurit sola Scientia.
FElicitati Mundus hic prodest nihil,
Germana supra nos micat.
Palatiorum augusta maiestas diu
Huc usque nunquam perstitit.
Familia multa splendidam ad pompam facit.
Satellites promiscui
Exhauriendis mille mandatis pares
Tandem Monarchas devorant,
Nihil relinquunt, praeter obsequia, Duci,
Centumque curvos poplites:
Erodit aedes interim, absumit penum
Grex aulicorum Murium:
Numera atrienses, adde pincernas, cocos;
Aulae coquunt, sibi vorant:
Venantium viridem tribum numera, canum
Subinde totum exercitum;
Quid ora prosunt tanta, nisi ut amplam famen
Pascendam in Aulas afferant?
Metalla (sudor pauperum, vulgi labor)
Clepace carpuntur manu,
Congenita sceptris reliqua pestis sensuum
Diurna, non est annua;
Instructa dapibus mensa, fecundi scyphi
Nodis rigentes aureis,
Pellax venenum lubricae formae diem
Vix irrigant dulcedine.
Non ista durant longius. curae manent
Non hospites, sed incolae.
O quam superba sceptra mentiri solent
Beatitatem frivolam!
Felix, recurva valle qui novit sitim
Undante vena sistere!
Pincerna fraus est; Aulico quoties throno
Gemma propinat toxicum?
Felix Colonus ruris, et Mopsus, cui
Dat ripa frondens lectulum,
Modicusque voti quisquis ascensum timet,
Sortemque praesagit malam.
Confessa res est. ostro in OEbalio torum
Curae molestae construunt:
Obvia sopori spectra quid memorem? tenax
Obrepit ostro Phantasus.
Humiles myricae, vile dumorum genus
Securius repunt solo,
Intonsa quam stet Cedrus in fastigio
Iove invidente vapulans.
Licet ad honores urua te Sortis vocet,
Ne fide. Sors fallit procos.
Quod es, peroptes esse. qui scandit, cadit
Obnoxius vertigini.
Humilis agrestes vallis abscondit casas
Ne fulminentur nubibus.
Leviora levius Numen iratum ferit,
Et molliore brachio.
Ex adipe luxus criminum pinguissima,
Vitaeque nascuntur probra:
Vagina lex est, delitet ferro Themis,
Morumque candor exulat:
Fucata larvas induens iniuria
Incumbit innocentibus,
ATREI furores, ac Thyestaeas dapes
Phoebi celebratas fuga,
Et mille gladii parricidae funera
Hac una mater parturit:
Nam quot venenis mensa conditis scatet,
Ut gemma propiner Stygem?
An non honoris futile hoc nomen rear,
Venale tot periculis?
Haec damna vitat, quisquis involvens sua
Se Sorte non altum sapit.
RErum nos avidos parens
In Mundum genuit. mobilis obtigit
Prurigo; atque novis studens
Factis esuries. Experientia
Quaevis discutimus duce:
Haec misit rapidas per pelagus rates,
Et vela aere turgida;
Magnetem haec reperit, qui cupido Polum
Semper respicit indice,
Et nunquam saturum circumagit stylum:
Haec vertigine mobili
Rivalem lapidem non requiescere
Tiro ludibrio sinit;
Dum vicina procum lamina deperit
Ad gemmam migrat obviam;
Tam flagrat cupido uxorius osculo
Naturae genius vagae,
Ut se se lapidi iungat Amasio.
Haec aurum docuit nocens
Vix non de stygiis sedibus erui;
Haec ars pessima saeculi,
Et vecors avidi cura peculii
Per confinia Tartari
Reptavit, rutilis insidians lucris
Ad terrae patrimonium.
Haec ars in tenuis stamina velleris
Aurum flexile molliit,
Aptavitque togis fila metallina.
Haec ars Simia montium
Struxit magnifica fronte Palatia.
Moles molibus additas
Eduxit liquidis nubibus obvias
Supra ipsos Hyadum lares,
Arctoaeque nivis, Regnaque fulminum.
Inventrix cerebri probi
Haec mentem ingenuis dotibus arduam
Accendit Sapientia.
Multo plura sciunt ultima saecula
Inconcessa prioribus,
Quae rerum docuit credula nos fames
Sero tempore promptior.
AEtas ingenio posterior valet,
Et praestat novitatibus.
Vix est prodigiis finis, et artibus.
Haec laudabilis est sitis,
Quae se se studiis consecrat. at nocens
Illa est, quae vitiis favet,
Lenonesque oculos commodat ad scelus.
Dos haec propria feminis
Ipsis saepe viris ausa negotia est
Magnis magna facessere.
Sed nec sola Lothis prodigio salis
Delicto in specimen stetit:
Hoc ipsum vitium pertinet ad Viros
Scrutandi cupidos novi.
Et quantis nocuit (dicite vos proci)
Vultus lubricus aspici?
Nictus femineis unicus in genis
Defixus peperit Stygem.
Si non praecipiti DINA cupidine
Exisset patria domo,
Impuri meretrix non spolium Viri
Incorrupta superstitem
Servasset [Reg: Servavisset] viridi corpore VIRGINEM.
QUae blandiente fascinata Fortuna
Mancipia vulgus suspicit, nolo Lyra
Commendare mea, nulla celeusmata
Plaususque nullos accinam.
Fortuna fallit impios. monendi sunt.
Ridet voluptas prodige pullos suos:
Inclusos caveae farcit, at ebrios
Cultro et macello porrigit.
Dapes ut inter regias cocus gestit
Placuisse cernens fercula, et barbam fricat,
Mox se praecipulo proripit e loco
Contentus obscuro angulo:
Sic se voluptas profuga, dum calet ludus,
Paulum videndam praebet, et cerni sinit,
Mox praefracta sui non dare copiam
Vento fugit pernicior:
Hodie parata est. quaere cras. domi non est;
Noctu profecta perfido effugiens pede
Delusit solitis fraudibus hospitem,
Marsupium secum tulit:
Furtiva res est, serico dolus filo,
Ut vix notetur; finis at furem probat.
Formosas referens ceu speculum genas,
Levi quod aura saucium
Frustratur oculos, ne typo invido pergant,
Mactatque formam, maxime cum frons placet;
Sic quicquid bibulis pendulus auribus
Decerpis ex suavi sono,
Aut delicatis naribus croci quicquid
Hinc inde in hortis colligis, furto patet,
Stringique indocilis sollicitat fugam
Omnis Voluptas corporum;
Post se relinquit conscientiam laesam,
Imoque faeces dolio, vermes, Hydros,
Et Milvos rabidi mente Promethei,
Qui facta morsu refricent.
PRoiecte Iuvenis, sana meditari incipe,
Tandemque tot damnis sape.
Quot sonte flagrant forte meliores Styge,
Quam tu procorum pessime?
Corda Venus Astris nata collidit solo,
Omnemque virtutem rapit;
Animi vigorem, et corporis vires terit
Latrocinatrix mentium.
Loquuntur Orbis omnia hospitalia,
Et ipse morbus Cyprius
Gliscens ubique Gentium carbunculo
Passim per Orbem cognito.
Venus serenum spondet. at nubes dabit
Mentita nundinatrix:
Praefert Rosarum purpuram: spinas cave,
Pellax voluptas decipit,
Ubi grata mella fudit; ibi, sero licet,
Reperta sunt absinthia.
Fidis iuventae? falleris. dos est brevis,
Debetur illa Numini.
Non sic ad Euri turbinem exspirant Rosae,
Aut ungue messa Lilia:
Non Iris adeo pallet, adventu aureo
Solis virilis saucia:
Non sylva, qualem vernus investit tepor,
Sic a pruinis perditur,
Sicut iuventam perdit hostilis vapor
Egressus a spurca Dea.
Generosa Iuvenum studia pessundat Venus,
Curvatque ad ima spiritum.
Age nunc ferocis indolis vecors proce,
Bonumque mendax arripe!
Meliore mentis parte tumulatus fimo es,
Lutoque porcus volveris.
Non te iuventae nomen eripiet neci.
Addicta es Orco Victima.
Speras inane. quisquis est fato suo
Maturus, illum dic senem.
Paenitet vitae: male collocati
Paenitet Veris, viridisque succi.
Non voluptati famulentur anni:
Ne Venerem quidem
Deinceps nomine noverim:
Ne meas fauces peregrina ditet
Praeda venatu, spoliumque Ponti.
Impudens quicquid sceleris palatus
Ante petiverat,
Contentae dederam gulae;
Scena finita est modo lauta. non sum,
Qui fui leno, nec ero deinceps,
Ne reum forsan citet ad tribunal
Horribilis tuba,
Stricti Curia Iudicis.
Abdico pravos socios, malorum
Principem causam, digitosque longos
Perditi lusus famulos. aduncis
Vivere non placet
Posthac Vulturis unguibus:
Cypridis iam non pharetratus infans
Tanget obsceno mea membra telo:
Quicquid arridens oculos sequaces
Allicit ad scelus,
Spernam praecipiti fuga.
O! cavae si cui pateant salacis
Pectoris crates! quibus hic caminis
AEstuant flammae! satis unda nulla est,
Sed lacrymis opus,
Quae turpe exaniment Rogum:
Pertinax ito scelerum catena!
Nil mihi tecum est. ego continenter
Limpido vivam sapiens aquale;
Gaudia diluam,
Atque haustum vitio Merum:
Vivitur parvo bene. cui modesto
Splendet in mensa macies salino,
Ille ter felix, quia gastrimargi
Criminis integer
Coepit vivere Nestorem.
ESt sua sobrietas quoque viris ditissimis,
Nobilesque ornat moderamen aedes:
Ubique luxus displicet.
Peccare minimo non decet, nec maxime.
Auream quisquis mediocritatem
Servare novit, Magnus est.
Laudo ANGELINUM: dives est: et gratulor
Optimo partam titulo monetam,
At fama dicit prodigum:
Profundit aurum, folia ceu nata arbore:
Quicquid ad pompam facit, aere curat,
Aulamque ducit splendidam:
Transit per aedes divites dives Tagus:
Indiget nemo: cumulantur omnes:
Pecuniarum est affatim.
Maris ANGELINUS instar est domi suae:
Amnium Pontus recipit tributum,
Foenusque rursus dividit.
Viden penates. quanta famulorum manus
Insidet nido pigra liberali,
Nulli labori dedita:
Ut otiosos halitus servi trahant,
Atque fornaci vigilent propinqui,
Vernis datur stipendium;
Vorantque gratis tota lixarum agmina,
Cum nec ad pompam faciant, nec aulam
Tot feriata corpora.
Quanta abligurit liminis tritor cliens?
Omnibus semper patet ampla porta,
Manusque saepe argentea.
Quantum Architecti prodigae gazae vorant,
Qui domum incrustant niveis parergis,
Palatiumque fabricant?
Quid Phrygia pompa vestium, et Serum manus
Sumptuum tandem sibi postulabit,
Et quicquid argutae est acus?
Conviviorum pinguium quid vastitas,
Et peregrino pretiosa mappa
Plerumque strata litore?
Quid grex equorum fortium, quid grex canum
Integro census populantur anno?
Quid docta Falconum schola?
Tot inter hominum capita, et ungues perfidos
Quid perit furto? sibi nemo nequam
Occasiones negligit.
Quid Histrionum, et simile Mimorum genus,
Orbium linctor Parasitus aufert,
Et Morionum Natio?
Haec mente versans, territus sum sumptibus,
Et metallorum locuplete nummo.
Cavere coepi aerario:
Monere statui splendidam pompam domus,
Ut remittendam dominus profundo
Consideraret pectore.
Perditio nonne est, quicquid est supra statum?
Abdica, quicquid nimium videtur
Ex otioso syrmate.
Caudata non haec aula Caelitibus placet,
Nec vaga appendix petulante plebe,
Servumque splendoris pecus.
Si quid redundat aeris, id miseri ferant.
Tende pupillis, viduisque dextram:
Alantur inde pauperes;
Orna Sacella, Templa, Sacros Ordines
AEre porrecto refove, vel aras
DEO dicandas instrue.
Sic fenerari cum DEO, et Superis placet,
Divites illi satis, et potentes
Sunt, ut rependant Mutuum.
QUamvis coloni mortuos credant agros
Pessundatos a frigore;
Quando sata nivea tecta sub lana rigent,
Crystallinoque frigore,
Mox tamen, ut annus melior afflatur Notis,
Et Vernus exardet focus,
Avida Menalcae vota luxurians beat
Flaventibus Ceres comis;
Sic tu perisse crede non illam stipem,
Quam pauperi largitus es:
Revirebit olim nummus, atque unus feret
Plures aristas aureas:
Codro quod aurum dederis, arboribus tibi
Recrescet amplo foenore.
Inopes fove: Natura consortes dedit
Communione sanguinis.
Abolla quamvis lacera tergo squaleat
Iniecta nudo corpori,
Tamen sub illa imago splendescit DEI
Perinde, quam sub purpura.
Dando recondes posthumae ditissimum
AEternitati aerarium.
An interire dona locupletum putas,
queis [Reg: quibus] pauperes ungunt casas?
Nusquam in tabernis Cambii, vel nundinis
Usura quaestuosior;
Non Quinque tantum, mille pro centum accipis:
Iactura transit in lucrum.
Solutionis terminus veniet brevi,
Quo debitor reddet DEUS.
Illa at moneta sola post hyemem redit,
Quae seminatur pauperi;
Haec una, mortis falce quae messa est, Ceres
Coeli subibit horreum.
Ergo profusa dona disperti manu
In pauperum gurgustia;
Ideo, ANGELINE, divitem vult te DEUS,
Ut sis DEI Vicarius;
Dat is per homines; est dare ipsi Proprium,
Nec vult perire quempiam.
Orbo hinc moneta suffice infanti patrem,
Pecuniaque matrem eme,
Succurre viduis. pessimum prolis statum
Nosti [Reg: Novisti] , Marito mortuo;
Occasiones obvias prensa stipe,
Coelumque donis occupa:
Reddet fidelis Sponsor actutum DEUS,
Quod erogasti [Reg: erogavisti] Tytiro.
Si pestilenti ventilans flabro luem
Rubigo spicas usserit,
Tibi fluctuabunt fronte formosa sata,
Praegnante culmi vertice:
Quin verberata grandine, aut nimbis seges
Tibi resurget altior:
Quin, per fragores fulminum, et Mundi Rogos
Cum iudicandus Orbis est,
Humeris ferere pauperum in Regum thronum,
Terrae ruinis altior.
SI muco careant lumina, clara sunt,
Obscura, si non munxeris:
Si lychnus solito stamine creverit,
Splendor laborat igneus:
Sic fumum minimum maxima contrahunt
Mundoque nota Culmina,
Si tantum modico pulvere nominis
Splendorem obumbrant gloriae.
Non est absque suis Phoebus Eclypsibus,
Naevisque Luna spargitur:
Sic vasti Imperii Lux THEODOSIUS
Partae trophaea Purpurae
Corrupit gladio, quo petiit sui
Furoris impos THESSALOS:
Ex AFRIS domitis sic BELISARIUS
Cum Rege captivo redux
Convictus sceleris, perfidiae reus
Prodegit immensum decus.
Summi plus oculis, quam tenues, patent.
Quid aula peccet, quaeritur.
Si dignum rutilo nil agat aethere,
Famaeque cantandum tuba
MOPSUS stramineis deses in angulis,
Nemo movetur otio,
Cum non sit placidis natus honoribus
De gente vili caudicum.
At Dux suave putat sanguine posthumam
Vitam pacisci Nominis.
Queis [Reg: Quibus] Mavors pretium, queis [Reg: quibus] Sapientia
Orbis favores adiicit,
Illi conspicuo lumine fulgurent.
Vitentque nubes gloriae.
Si te vel minima pollueris nota,
Vanescit extinctum decus.
Magni quicquid agunt Germina Stemmatis,
Ornare ceras cogitant:
Abiecti genii mens pede claudicans
Nil de futuro cogitat,
Praesenti invigilat funeris immemor,
Ceu fungus Orbis unicus.
O quantum solidae gens sapientiae,
Vulgusque inane dissident!
AUrum divitibus Stemma dat, et genus,
Et formam, et titulos, non Sapientiam:
Non Vis haec emitur stipe,
Nec plena loculis vola:
Non docti subito nascimur, aut sumus:
Heredem sobolem scribere non potest
Doctrinae moriens pater,
Nec legare sciens caput.
Omni Mercurium de trabe sculpere
Non Natura parens, nec soror ars solet,
Si nolis proprio iugo
Te submittere Palladi,
Nec concham docilem pandere Literis,
Ut formes docili rore scientiam,
Persistes rudis Embryo,
Nunquam conficies Virum.
Nux est, difficili clusa ligamine
Ars omnis, facili nec patet ostio.
Hinc cernes sapientiam
Protritam populi pede.
MUSAE ludibrio sunt prope Rusticis:
Sartores ab acu mutua scommata
In doctos iaciunt: suis
Cerdones crepidis furunt.
Multis esuriens Pallas eget domi;
Hinc prostat lepido fabula risui.
Quid tum? sunt faciles ioci
Scurris, insipidi sales.
Non ultra Patriae moenia plebs sapit,
Plus pollet manibus, quam rationibus;
Ut vim viribus arceat,
Muris, non animis, studet.
Cum forte obsidio civibus ingruit,
Hoc unum satagunt, ut sua protegant:
Pars stipans gravidos tubos
Excussis tonat ignibus:
Pars muros fragiles fulmine glandium
Restaurat luteo glutine, pars domos:
Pars e turribus imminens
Plumbo fulgurat alite.
Nemo consilium suggerit utile,
Nullusque ingenui pectoris est Sophus,
Qui cordis reserans opes
Lingua provideat loco,
Hostesque attonitos eloquio potens
Maiestate sui terreat ingeni,
Arisque incolumi DEO,
Servet consilio focos.
Tam vilis pretii est merx sapientiae,
Ut pauci hanc coemant sumptibus ingeni;
Cum plus polleat hic vigor,
Quam nervi, latera, aut manus.
Totum deliciis tempus equestribus
Et non immerito prodigitur lucro;
At quid te volucri fuga
Corpus flexile iuverit,
Si mutam statuam straminei Iovis,
Aut gestu referas marmoreum DEUM,
Quando Concilium iubet,
Ut moestam Patriam iuves?
Numinis arcanum est, homines punire suismet,
Inferre reliquis quae solent vafri, malis:
Sic, quisquis scrobibus grassari amat insidiosis,
Casumque sociis lubrico vitro parat,
Ille cadet primus, pedibusque inversus, in Astra
Turbata Coelo conseret vestigia:
Ille salutabit foveam, primusque cavernam
Aliis paratam fabulae intrabit Lupus.
Accenso aete docens Phalaris candescere Vaccam
Primus subivit mugiens flammis pecus:
Qui primus pyrio detexit pulvere sulphur,
Fusas metallo machinas, aeris tubos,
Dicitur hac ipsa ingenium mercede luisse
Excussus, instar plumbei ex sclopo globi.
Sic Pharao, Hebraeis quod struxerat, aequore mersus
Bibit infidele pendulo succo mare.
Fit bene, quod carpat fructus consultor iniqui
Consilii, et ipsum feriat Auctorem scelus.
Qui non praecepta vagina proripit ensem,
Si pereat ense, praemium facti capit.
Talio conveniens merito ferit inventorem.
Auctorem in ipsum iure cudatur faba.
NOctu, quietis Luna cum vehitur equis,
Ut furta promat menstrua innubi globo,
Redeunte sensim proximo ex undis die,
Stat praeparatus rore coelesti Polus
Inebriandis crapulam plorans agris.
Terra universa prodigis circum madet
Potata stillis. Talis et quondam fuit
Perplutus imbre BORGIA, et tussim bibit
Patiens senilem, ceu pavimentum foret.
Egurgitante pectore aegrotans spuit
Faeces catarrhi socius, et massam putrem,
Integraque stomachi vellera ingenti lacu:
Pinguia cadebant sputa cum strepitu gravi:
Dabatur Echo modica vocali loco,
Impacta quando phlegmata in murum, aut genas
Visco cadebant sorbili, ceu pix forent.
Occasione laetus oblata sibi
In se resorpsit sordidi ructus gulam,
Pulmonis atram spongiam, excepit graves
Vultu renidens ostreas Dux accubans:
Insuxit imbrem, viscerum pinguem phthisin,
Crudumque lixam delicatus pertulit.
Paucae in pariete pendulo succo glumae
Haerere visae, reliquus in frontem favus
Volatico errans hepate infusus diu.
Ubi mane DIVUS prodiit lautis genis,
Splendebat icta lubrico gypso coma,
Totaque pinguem fronte pulmonem tulit
Fixum tenaci glutine unctus BORGIAS.
Crustata facies lurido micuit typo.
Subrisit altum, supplicem Comitem videns:
Quin imo luctum siste, nec veniam pete,
(Ait roganti) dignior toto locus
Erat hypocausto nullus, et tussim tuam
Magis decens, hac fronte: formosas mihi,
Placitasque Superis tabe pinxisti genas.
Ignoro DIVI prandium, at noctu scio
Quid sit comestum. haec coena FRANCISCI fuit,
Et solita mensa, devorare GRANDIA.
Quid iuvat obesum rancidi ventris globum
Inflare mappa divite, et plaustris meri
Lavare spissum guttur? an nati sumus,
Ut decoquamus Orbem, et inserta gula
Circumferamus tympanum, et collum gruis?
XAVERIUS odit carneas turres macra
Vix pelle tectus. sensibus luxus nihil
Censor severus praebuit. blandae cuti
Nil obsecutus carnifex ferro ac flagro
Vastavit hostem. potius is sordes amans
Male delicatam putridi Cancri luem
Non nauseante spiritu victor bibit.
Propinat haustum singulis, quotquot Scyphis
In sanitatem bibere Magnatum solent.
Esse hic bibonem iuverit. danda est salus
Non iam valenti CAESARI, non Principi,
CHRISTO sed ipsi debili. AEgrotus iacet.
Certate vitris. crapula haec Superis placet.
ERgone, CHRISTE, mollibus
In stragulis quiescis?
Dormis cycneo vellere,
Amabilique pluma,
Eburneoque somnias
Quietus in grabato?
Semper putabam, rustico
Dormire te mapali:
Posthac in Aulis Principum,
Et Regio cubili,
Inter tapetes aureos,
Bombicinasque mappas
Quaerendus es. in sordido
Non inveniris antro,
Ardente dormis purpura,
Et serico roseto.
Ignosce, CHRISTE. corrigo
Linguae dicacitatem,
Erroneumque punio
Sententiae furorem.
Rigere lectum sentibus,
Inhospitoque foeno,
Araneis textricibus
Caduca cerno vela;
Admiror artem byssinam
In angulis frequentem.
Hic ille lectus floridus
Est, saeviente bruma.
Quis molliorem culcitram
Non suggerat cubanti?
Friget, tremensque palpitat
Ferociente vento.
Pergesne porro florido
Cubare, CHRISTE, lecto?
AUdin Beatitatis
Pullos adulterinae
De Sorte pippientes:
Vivamus atque edamus!
Cras forte desinemus.
Eamus undulati,
Rosisque purpurati
Smaragdinos per agros,
Per cespitum virores,
Et graminum colores,
Sylvasque delicatas,
Hortosque praeparatos,
Per frondeos corymbos,
Per floreos penates,
Fragrante Populeto,
Spirante Lilieto.
Ibi ramus hospitalis
Laqueare format amplum,
Sociasque cogit umbras:
Ibi ventus eloquenti
Regione dat susurrum.
Ibi prata Vere molli
Vitulantibus procellis,
Salientibusque rivis
Vitreo fluunt liquore,
Adamantinoque succo.
Ibi Vere crispa Tellus
Holoserico tapete,
Opibus superba ruris
Sitientibus labellis,
Statione discolore
Tulipas alit pudicas.
Hic Sylva dulce garrit
Facunda mille linguis,
Loquacibusque nidis.
Macti gula Sodales!
Hoc herbido tapete
Triclinium struamus,
Convivium paremus.
Hic profluant Falernis
Expressa vina prelis,
Queis [Reg: Quibus] naufragetur imo
Demersa cura fundo.
Hic pruriente lingua,
Sitique bulliente
Praeclara blandulorum
Fomenta gaudiorum
Libemus, et iocemur!
Procul hinc, procul facessant
Lacrymae, merusque planctus.
Furiae procul voraces,
Animi molesta spina,
Animae perosa musca,
Gemitusque scrupulusque
(Soboles profana ditis)
Procul hinc, procul recedant.
Totus DEI Polus sit,
Sed tota terra nostra!
Coelo DEUS fruatur.
Hoc Orbe nos fruamur.
Curaque vellicante
Sub Massico sepulta
Edamus, et bibamus.
Vivamus, et bibamus!
MAgne Regnorum DEUS, Urbiumque,
Et Coronarum dator, atque custos,
Principum Rector, cui paret Orbis
Duplice pomo,
Providis alto quoties Olympo
Respicis terras oculis caduci
Punctuli tristes miseratus iras,
Proelia, lites,
Et frequentatis stimulata bellis
Corda miraris, scelerumque monstra
Sparsa per plures. adeo maligno
Vivimus Orbe.
Haereses quot sint, furiaeque, nosti [Reg: novisti]
Saeculo sero, quot ubique fracto
Liberi errores dominentur Orco,
Quamque sequaci
Fraus inhaletur facilis palato.
His malis pridem cupiens mederi,
Arbiter Mundi, nova destinasti
Arma, Ducemque,
Qui capessito laniaret ense
Haereses omnes. sequitur vocantem
Strenuus forti legione Miles,
Explicat alas,
Mentis infractae Pugiles in Urbes
Vi lacessitas, sceleri propinquas
Marte transponit subito, adfuturus
Proditioni,
Ut retardato miserum furore
Sisteret mentes profugas, et atra
Fraude detecta, fidei doceret
Fulcra tenere.
Inter has Urbes sibi foederatas
Eminet tota ditione Princeps,
Nomen AUGUSTAE merita, imperantis
Gloria Lauri,
Quae probum Mater probior recenti
Ordini pandens gremium, fideli
Numinis passim titubante cultu,
Urbe recepit
Utiles Cives Socios IESU,
Infatigato solidos labore,
Omnium horarum Medicos salutis
Nocte dieque,
Quo secuturas Fidei ruinas
Nucleo firmans hominum, nocentes
Tolleret prona novitate mores,
Funera legum.
Nestorem primum generosus annis
Ordo centenis, sene vix notato,
Vixit AUGUSTAE, residesque centum
Exiget annos:
Fronte formosa iuvenis videri
Nil adhuc rugae, veterisque naevi
Ipse contraxit, facie micante
Virgine perstat.
Musa FUGGEROS cane! sumptuoso
AEre qui primam stationis arcem
Tam salutari posuere fundo,
Ubere messe:
Exules illi revocare Musas
Providi, dignam statuere sedem,
Atque Parnassi docili locarunt
Atria colle.
Quanta doctrinis medicina facta est
Obviae fraudi? timet eruditam
Palladem fucus male feriatus,
Fabula plebis.
Quanta sunt isthic bona perpetrata?
Quanta sunt passim scelera impedita
Urbe fecunda populo. frequente
Mercibus anno?
In fide lapsi quoties reducti
Mente senserunt melius, priore
Fraude perspecta, laqueoque rupto
Quanta reversa est
In sinum Matris soboles novercae?
Lubrica stantes glacie negandam
Quot Fidem docti solidare firmo
Pectoris aere?
Haeresis fluxum stitimus, voraci
Peste tardata: velut ille Praesul,
Gesta quem clarum mitra CAESAREAE
Reddidit Orbi:
Is LYCO fixit baculum rapaci,
Ne redundantes glomeraret extra
Terminum fluctus. Stetit imperato
Limite flumen
Ire non ultra reverens. Stetere
Cum LYCO nostro pariter novatae
Legis errores, neque turbulentae
Flexibus undae
Progredi fortes, Boicam nocente
Labe sinceram metuere terram;
Urbe contenti potior laborum
Causa fuere:
Nam refutandis solide tenebris
Quot typo insignes patuere libri
Nucleo pleni, calamique docto
Melle referti?
Eloquens sermo duplici Cathedra
Stravit errores, retulitque suada
Hactenus victrix, referetque posthac
Integra Palmam:
Templa cum Clero medios retenta
Inter insultus, viduae plateae
Numinis cultu faciem induere
Floridiorem,
Supplici quando serie quotannis
Saepe procedit speciosa pictis
Pompa Vexillis, meliorque sacro
Incola luxu.
Artifex cupri Phrygio mucrone
Quot sacras sculpit variante charta
Iconas Divum, simulacra totum
Sparsa per Orbem.
Integrae Mappae folio patente
Gestibus plenas referunt figuras,
Et Coronatis sacra dedicatur
Frontibus arrha.
Aucta constanti Pietas decore
Amplius per nos stabilita crevit.
Triticum spinis, tribulisque cinctum
Nil inimico
Hactenus passum lolio feraces
Protulit spicas, neque feneratus
QUINQUE per CENTUM est ager ille: pingui
Terra tributo,
Et pari Summa duplicis lucelli
Exhibet fructum, decimasque solvit.
Plura promittit reliquos secundus
Nestor in annos.