February 2005 Ho Wai-Ming
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check.
Psalterium DAVIDIS INTEGRUM, CARMINE redditum. a FRIDERICO WIDEBRAMO S. Theologiae Doctore. Cum unius atque alterius Psalmi Paraphrasi.
[Gap desc: illustration]
ARGENTORATI, Anno M. D. LXXIX.
ILLUSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, D. GVILhelmo, Langtgravio Hassiae, Comiti Cattimelibocorum, Zigenhani, Deciorum, Niddae. etc. Domino suo clementissimo.
ILLUSTRISSIME PRINceps, Domine Clementissime, Poesin donum Dei esse, quemadmodum et Musicam aliasque artes liberales, ad celebrationem nominis divini comparatam, nemo sanus dubitat. Id quod passim in scriptura, maxime vero in praeclaro hoc Davidis opere ipse testatur Spiritus sanctus, dum ad ornandam Dei gloriam excitaturus pios, nominatim ad Psalmos, Hymnos et organa, quae vel numerosa oratione vel sono Deum praedicent, subinde eos deducit. Etsi enim devotionem et affectum, quem ad cultum nominis divini requirit, ipse arcana et efficaci gratia solus in animis hominum operatur: Tamen ut suis quibusdam mediis, verbo nimirum partim vocali, partim visibili eam ad rem utitur, et quidem utriusque religionem certa quadam sanorum verborum hypotyposi et immutabili rituum forma circumdat [Reg: circumdat] et munit, quorum usu legitimo mens pia ad verum Dei cultum excitata, simul intra metas divinitus praescriptas contineatur:
Ita non sine consilio singulari partem doctrinae caelestis alicubi numeris comprehensam proponi et tradi a Prophetis voluit, quod et veritas ligata quasi certis metrorum legibus depravationi minus sit obnoxia et ad movendos oblectandosque discentium animos iuvandamque memoriam magis accommodata. Quo fine Davidem etiam in celebranda promissione foederis, in propaganda gentis suae ad posteros historia, in enumerandis periculis suis, in monstrandis veris consolationum fontibus et tradendis praecipuis doctrinae partibus, ipsum quoque in sua lingua carmine usum videmus, ut ipsa orationis forma fidelis esset sapientiae illius divinae in populo Dei custos et acrior ad ferien dos animos stimulus, ipsi etiam auctori [Reg: auctori] ad evidentiorem rerum tantarum tractationem et vivam repraesentationem quaedam quasi manuductio. Etsi enim simplex etiam et soluta illa dicendi ratio sic institui solet et debet, ut verba agnoscantur propriae rerum, quibus illa tribuuntur, notae: Tamen praecipuam, in illustranda et vivis quasi coloribus depingenda quacumque materia,
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
sibi vendicat poesis, ut quae non in labris nata, sed ex intima argumenti contemplatione nativas Ideas concipiens, sermonis imitatione quam proxima rerum consectetur vestigia, ut non immerito loquens pictura dici queat. Iam si in profano Poemate suum quendam afflatum requirunt Philosophi, non quidem stolidam illam furoris nescio cuius simulati affectationem, quemadmodum perperam vulgus versificum somniat, sed naturalem quandam ingenii bonitatem et peculiarem excitatae mentis intentionem, qua in rei cuiuscumque tractatione sui quasi immemor, alterius mo res, affectiones et habitum rei praesenti con venientem induere et extra se ipsum quodammodo positus, in alienis vivere sensibus poeta videatur: Quanto maiorem in Ecclesia commendationem merebitur hominis Christiani pietas, quae accensa invocatione et afflata numine spiritus sancti, declarandis mysteriis verbi caelestis ita incumbit itaque animum affigit penitus, ut tota Deo rebusque divinis immorans et velut inhabitans, tandem voce erumpat in laudem Domini et vivam meditationum et affectionum suarum pro conditione argumenti repraesentatam effigiem oratione depromat tali, quae non tantum recte de Deo et rebus necessariis erudiat alios, sed et iucunda vocum
[Gap desc: Greek word]
et numeroso concentu ad amorem et celebrationem nominis divini pari studio invitatos pertrahat. Sic omnibus temporibus Poesi tamquam condimentoquodam et incitamento doctrinae et pietatis vetustatem in rebus praesertim sacris usam legimus, quod mentes humanas
[Gap desc: Greek word]
illa et concinnitate numerorum magis, quam oratione simplici affici animadverteret [Reg: animadverteret] . Etsi enim Hebraeorum Poesis cum Musica sua, ad quam illa accommodata fuit, una cum Politia Iudaica dudum exolevit et alterius illa tum generis, quam nostra hodie, fuit: Tamen non obscura eius etiamnum apparent vestigia in ode Mosis, post Israelitarum ex Aegypto egressum decantata, in Propheta Esaia, in historia iobi, Threnis Ieremiae et aliis, de quorum metris etiam Hieronymus nonnulla ex auctoritate [Reg: auctoritate] Philonis, Iosephi et aliorum allegat, Davidem certe in decantandis Psalmis ad cultum Dei versibus usum fuisse, alia ut iudicia praeteream, testatur vel orationis splendor, et pulcherrima figurarum et amplificationum, quibus illi exornati sunt, lumina. Quorum sapientia, ut omnes bibliothecas omniaque monumenta vincit, tamquam thesaurus totius Iudaici sacramenti atque etiam nostri (ut de Mose tertullianus inquit) sive vaticinia et historias spectes, sive articulorum fidei testimonia, sive consolationes, sive praecepta de bonis operibus, sive invocationis et gratiarum actionis formas examines: Ita nullius industriae, studii, et laboris, quicumque opishuius meditationi impenditur paenitere [Reg: paenitere] nos potest aut debet. Inprimis probanda est diligentia eorum, qui in excolendo aureo hoc opere, et in varias linguas transferendo nativo eius sensu tantum hactenus operae posuerunt, ut nunc Davidem non tantum Graeco et la tino, sed etiam Callico et Germanico carmine canentem Ecclesia, et publice et in privatorum aedibus audiat, magno sane pietatis et doctrinae Christianae compendio, quo superior caruit aetas, et etiamnum destituuntur ii, qui cum Monialibus Psalmorum Melodias numeratas potius quam ponderatas saepe sine intellectu et affectu et cum contradictione tantum ex opere operato decantant et recantant. Etsi autem, quae est donorum diversitas, non omnes aurum et argentum, sed suas etiam stipulas huc nonnulli afferunt, multis tamen ita feliciter labor iste cessit, ut quaedam versiones loci interpretum esse possint, et Archetypum etiam si non superare, certe exaequare videantur, nequi id tamen pari et aequali successu omnium, sed temperamento tali, ut in suo quemque valere genere, et quod alicubi neglectum est ab uno, id praestitum et compensatum industria alterius videas. Equidem cum in aliis, si quid laude dignum in hoc exercitio praestitum vidissem, id semper magnifacerem et cum gratiarum actione praedicarem:
meo tamen loco nescio qua verecundia et reverentia operis tanti ductus, quamvis alioqui a sacrorum tractatione non alienus, quoties animum subiret simile aliquid tentandi cogitatio, resilii [Reg: resilui] , nec palaestram tam arduam ingredi sum ausus, ne, quod aliquibus usu venire videram, Cuculus post Lusciniam, ut dici solet. videbar enim animadvertere [Reg: animadvertere] ad felicem Psalmorum imitationem pertinere non tantum venam qualemcumque et facultatem numeroso carmine utcumque exprimendi verba Prophetae (ne de aliis nunc adminiculis necessariis dicam) sed ante omnia animum quoque requiri exercitatum in schola crucis et imbutum pari sensu dolorum et periculorum, qui Davidi et aliis sanctis tot ardentes gemitus, tot vota et suspiria, tamque tristes et flebiles querelas inter precandum expressisset, quarum vim et ardorem non assequeretur in scriben do ficta et e medio accersita maeroris [Reg: maeroris] simulatio, nisi mens pia verum et serium gustum persentisceret spiritualis illius luctae et angorum, ex quibus conformis auctori [Reg: auctori] nasceretur oratio, utpote vivus afflicti et contriti spiritus index et character, cum verissimum hic sit Poetae illud: Dole tantum, sponte disertus eris. Tandem sic tulit misericors et benigna Dei voluntas ut cum aetate et studio veritatis crescerent
aerumnae et ipsa me necessitas ad frequentiorem et accuratiorem Psalterii considerationem adigeret et vivos consolationum fontes ab exemplo Davidis sumere doceret. Hic vero incidi in vivam Anatomen mei pectoris, qui nihil aerumnarum, nihil tentationum, nihil scandalorum et angorum tum subirem, cuius non Ideam et vivam imaginem iamdudum regius Propheta in sua persona et propriarum calamitatum exemplis depictam ibi praemonstrasset, longe etiam tristiora et decuplo graviora in gubernatione, exilio et tota vita sua passus, quam miser ego homuncio aut quisquam alius sustinere queat. Haec affectionum qualiscumque similitudo, adeoque fidei, spei, patientiae et consolationum in Davide exempla: ita me in aerumnis tum confirmatum excitarunt, ut quam cogitationum et motuum in pectore meo inter precandum sentirem conformitatem, eam versibus quam possem significantissimis et illius phrasi quam proximis exprimere gestirem. Erat haec unica, qua tristiciae [Reg: tristitiae] et terriculamentis Mundi ac Diaboli resisterem, medicina, quae ex illis precum Davidicarum formulis in meum quasi sucum translatis, manifestam perciperem doloris levationem, qui tam de earum exauditione et successu dubitare non possem, quam certo ex Davidis ore susceptas
et divinitus exauditas scirem, Cum unus et idem sit omnium temporum in Ecclesia, precum et veritatis spiritus. Animadverti [Reg: Animadverti] etiam, dum hac indagine phrasis et sensus Prophetici usus, personam quasi Davidis induerem, crescere simul in me studium pietatis, et accendi magis ardorem invocationis et gratiarum actionis, confirma ri etiam voluntatem oboediendi Deo, quicquid is tandem de me fieri vellet. Huius exercitii mei privati aliquod cum vidissent specimen amici, hortati me fuerunt, ut in versione integri operis sic pergerem, et absolutam communicarem quoque aliis. Quorum iudicio et voluntati, praeterquam quod non deceret morose refragari, eo etiam obsecutus sum libentius, quod hoc quasi colloquio cum Deo usus, perpetua fruerer animi pacati tranquillitate, qui eandem perpetuo in Mun do fabulam Deum cum sanctis suis, mutatis tantum personis, agere viderem. Quod ideo pluribus hic attingo, ne, cum tot artifices in hoc scriptionis genere cum laude hactenus elaborarint, ambitione aut aemulationis studio impulsus cum aliorum versionibus contendere voluisse videar, qui meo me modulo ac pede metiens, nihil, cum ad hanc operam initio accederem, cogitare potui aut debui minus.
Quod autem, Princeps Illustrissime, Celsit. [Abbr.: Celsitudinem]
Tuam dedicatione hac compellare, et quae est temporum conditio, quodammodo onerare non sum veritus, veniam pro prudentia et aequitate tua dari mihi, qua debeo subiectione, peto et oro. Etenim, ne alias huius mei consilii causas molesta enumeratione recenseam, una me ex praecipuis movit, quod cogitarem praecipuam felicitatis, quae in dedicationibus spectanda sit, partem esse, incidere in arbitrum doctum et intelligentem, et qui cum eruditione ac prudentia simul coniungat pietatis et Iusti ciae studium, quarum dotum pari possessione, quem hoc saeculo [Reg: saeculo] T. Celsit. [Abbr.: Tuae Celsitudini] praeferrem, habui neminem. Accessit et altera, quod prima Psalterii in Germania ab Eobano praestita, et Illustrissimae memoriae Principi Philippo Celsit. [Abbr.: Celsitudini] Tuae parenti inscripta versio adeo feliciter cecidit, ut exemplo illo multi deinceps non tantum in Germania, sed etiam in Italia, Gallia et alibi excitati Poetae lectionem aurei illius operis, cuius sapientiam parum antea curaverat vulgus doctorum, ex eo tempore non tantum senibus, sed et studiosae iuventuti politioris venae elegantia commendatissimam reddiderint, ut qui merito laudem ingenii captarent ex Paraphrasi eius scripti, quo non modo Illustrissimum parentem, Principem tantum, sed parentis exemplo te quoque filium, tum Adolescentem
adeo delectatum viderent, ut integros Psalmos versibus redditos memoriae mandare et in quottidiano usu feliciter depromere Cels. Tua tunc soleret aetate Iuvenili. Qua consuetudine, cum etiamnum aetate ingravescente Celsit. [Abbr.: Celsitudinem] Tuam piae recreationis loco uti cognoverim ex amicis, qui ad aliquam convictus partem a Celsit. [Abbr.: Celsitudine] Tua admissi essent: confirmatus magis in sententia perstiti. Quod si quam debeo et spero, apud Celsit. [Abbr.: Celsitudinem] Tuam hoc instituto meo gratiam iniero, omnino fore spero, ut moti gravissimo Celsit. [Abbr.: Celsitudinis] Tuae iudicio accendantur alii artifices, ut, quod in hoc genere dudum cum laude sunt exorsi, absolutum tandem et integrum Ecclesiae communicent. Bene valeat Celsit. [Abbr.: Celsitudo] Tua, quam ut spiritu sapientiae et roboris in gubernatione sua regat Deus, diuque Ecclesiae salvam et incolumen servet, toto eum pectore oro. Data in valle Decia ad Lanum, Dominica Trinitatis. Anno M. D. LXXVIII.
T. [Abbr.: Tuae] Celsitudini addictiss. [Abbr.: addictissimus] Fridericus Widebramus S. Theologiae Doctor.
PSALTERIUM Davidis.
PSALMUS I. Beatus vir qui non ambulavit, etc.
FELIX, consiliis qui non accessit iniquis,
Inque scelestorum non statione stetit.
Nec fuit assessor cathedrae, quae dedita sannis
Scommata scurrarum more profana serit.
Lege sed in Domini meditatus nocte dieque,
Omne voluptatum percipit inde genus.
Is velut arbor erit quae rivos propter aquarum,
Fixa, sua fructus tempore feta parit.
Florida quae numquam deponit frondis honorem,
Cuncta salutari prospera fine geret.
At reprobi paleis similes, quas pulueris instar.
Aura repentino turbine versat, erunt.
Ergo in iudicii perdent examine causam,
Nec poterunt rectos inter habere locum.
Nota Deo siquidem curaeque est semita iusti,
Triste perit, reprobi quod gradiuntur, iter.
PSALMUS II. Quare fremuerunt gentes, etc.
QUID fremuere, cedo, populi? quo concitus oestro,
Vana adeo secum murmura mundus agit?
Undique concursant, conspirant undique reges,
Foedera consiliis seditiosa novis.
Sancta quibus Domini decreta eludere tentant,
Sancta quibus Christi sceptra movere student.
Ista ne cessemus perrumpere vincula? clamant,
Tam ne decet turpi nos dare colla iugo?
At Deus in caelis insanae scommata turbae
Ridet et in sannas dissipat ore minas.
Imaque locuturus vibrante tonitrua voce,
Conscia terribili corda pavore teret.
At me sceptra manent in vertice sancta Sionis,
Iussit in hoc Regem me Deus esse loco.
Unde novam populis tradet mea concio legem,
Quam dedit his verbis in mea labra pater.
Tu dilecta mihi soboles, carissime fili,
Natus es hoc nostrae mentis Imago die.
Exige, posce, tibi quaecumque petita placebunt,
Vota animi, compos, me tribuente, feres.
Ampla tibi heredi [Reg: heredi] cedent possessio gentes,
Limes et Imperii terminus orbis erit.
Effera comminues ferrato collo tridenti,
Et tamquam figuli terrea vasa teres.
Erudienda Deo submittite pectora Reges.
Iudicio quorum subdita terra iacet.
Obsequiis dociles seruite decentibus ipsi,
Temperet illius gaudia vestra timor.
Blanda reconcilient offensum basia natum.
Ne media arreptos conterat ille via.
Nam ventura brevi, gravis illius ingruet ira,
Et velut accenso saeviet igne furor.
Ille tamen felix omnique ex parte beatus,
Quisquis in illius nomine sperat, erit.
Eiusdem Psalmi alia versio.
QUAE vesana (malum) rabidas dementia gentes,
Qui furor ad fremitus et murmura saeva rebelles
Exstimulat [Reg: Exstimulat] populos, ut tam puerilibus usi
Consiliis, adeo meditentur inania corde?
Ecce quibus mundi cesserunt regna, Tyranni
Et cum Principibus coeunt ad foedera Reges,
Conciliisque inter sese magna agmina cogunt,
Ut contra Dominum luctentur et illius unctum.
Hiscine fas, clamant, ita nos parere? Quid obstat
Vincula quin contra nixi rumpamus eorum?
Quam cito proicimus [Reg: proicimus] vacua cervice rebelles
Turpe iugum funesque, quibus constringere captos,
Quos studuere diu nostro circumdare [Reg: circumdare] collo?
Sed procul in caelis haec contemplatus ab alto
Vana Deus ridens deliramenta malorum,
Turpiter eludet securis irrita sannis.
Tunc fremet iratus dictisque minacibus hostes
Fulminis aggrediens instar similique furenti
Voce tonans, trepidis turbabit inertia corda.
Ipse ego, quem volui, super atria sancta Sionis
Constitui aeterno clarum Diademate regem
Atque coronatum donis caelestibus unxi.
E patrio prolata sinu decreta fidelis.
Qualia praecepit Dominus mihi, praeco docebo.
Tu mihi dilectus, tu filis unicus ille es,
Natur ab aeterno, mea Lux, mea vita, meum Cor.
Optio plena tibi de me quaecumque petendi,
Copia poscendi quiduis datur, exige tantum,
Cuncta petita feres, nullo frustrabere voto.
Ecce tibi cunctas heredi [Reg: heredi] destino gentes,
Ampla tibi dabitur possessio terra, tuique
Imperii fines totus non finiet orbis.
Iudicis in dextra sceptri vice, ferrea virga
Qua domineris, erit, qua corda ferocia franges,
Et velut a figulo male ficta refingitur olla,
Comminues validis contritum viribus hostem.
O moniti toties tandem resipiscite Reges,
Et veram dociles doctrinae admittite lucem,
Vos, quibus in terris custodia tradita legum est.
Utque ministretis Domino, sit prima ministris
Cura timere Deum, confidere proxima Christo,
Laetitiam timidi, laeti praestate timorem,
Tristiciaeque [Reg: Tristitiaeque] fidem, fidei miscete pavorem.
Cordibus et labiis date, dum licet, oscula nato
Relligiosa Dei, ne quando iratus ab alto
Ingruat, inque via vos illius ira morantes,
Exarsura brevi, tristi terat obvia leto.
Felix, qui Domino didicit confidere soli,
Quando Deo confisa fides facit una beatos:
PSALMUS. III. Domine quam multi, etc.
QUAM Deus innumeris affligor ab hostibus unus?
In caput insurgunt agmina quanta meum?
Hac quoties animam mihi tristem voce fatigant,
Omnis ei in Domino est prorsus adempta [Reg: adempta] salus?
Tu meus at Clypeus Deus es, mea gloria solus
Tu caput extollis rursus ad alta meum.
Saepe mea ad Dominum clamavi voce, measque
Audiit e sancto monte Sione preces.
Laetus eo cubitum, securus nocte quiesco,
Laetior evigilans erigo mane caput.
Me quoniam Domini sustentat dextra potentis,
Astat ab excubiis qui vigil ipse mihi.
Huic ego confisus non milia [Reg: milia] multa timebo,
Quanta meum cingat cumque caterua latus.
Surge meamque potens tandem Deus assere causam,
Praeter te Dominum numina nulla colo.
Te quia contritis maxillas dentibus hosti
Pulsatas colaphis comminuisse scio.
Nos tua tuba sumus, tua nos benedictio seruet,
Te penes est unum vera relicta salus.
PSALMUS. IIII. Cum invoco, exaudi, etc.
CUM tibi fundo preces, Deus audi vota precantis,
Iustitiae columen, causa caputque meae.
Dilatata mei per te est angustia cordis,
Vincula laxasti pectoris arcta mei.
Rursus ut e tenebris in luminis erutus auras
Aere respirans liberiore fruar.
Euge mei miserere Deus, miserere precantis,
Irrita ne ventis me dare vota sinas.
Siccine, magnates mea vobis unica probrum
Gloria, qua patiens in cruce laetor, erit?
Siccine praefertis vero mendacia? nugis
Cur adeo vanis vester adhaeret amor?
Discite, qua sanctos regat admirabilis arte,
Organa quos reddit plena stupore, Deus.
Omnia clamanti cum desperata videntur,
Audit et oppresso fert miseratus opem.
Si quibus impatiens animus propendet ad iram,
Parcite, ne peccans transeat illa modum.
Subdita tranquillo praestate silentia corde,
Ne qua sonet contra vox odiosa Deum.
Praemeditata domi in stratis assuescite soli
Tecta sinu, muto pectoris ore loqui.
Sacrificate Deo laudum praeconia iusti,
Ponite spem mites in bonitate Dei.
Vera quis ostendet nobis bona? dicere multi
Quaerentes, quae sit vitae beata, solent.
Sed tu propitii [Reg: propitii] nos aspice lumine vultus [(reading uncertain: print faded)] ,
Caeca replens verbi pectora luce pater.
Vitibus hic, alius frumento dives abundet
Sectatus fragiles corporis huius opes:
Tu mihi vivifico perfundens numine pectus,
Gaudia laetitiae non peritura paris.
Sic in pace cubans aurem premo tutus utramque,
Nocte mihi tota ducitur alta quies.
Me tua solius securum gratia praestat,
Quo me cumque Deus vis habitare loco.
PSALMUS V. Verba mea auribus, etc.
QUAE loquor, attentis Deus auribus excipe verba,
Abdita, quae meditor pectore, sensa tene.
Respice clamantis gemitus tibi debita supplex
Vota feram soli Rexque Deusque meus.
Ad tua respiciens intentus numina, quando
Mane sub exorto dirigo Sole preces:
Mane statim praesens querula data voce notabis
Pectoris ex imo vota profunda sinu.
Iustus enim Deus es, condemnans quicquid iniquum est,
Nec male quid faciens, nec male facta probans.
Non aliquam tecum sedem peccator habebit,
Mansio cui regni non datur ulla tui.
Iustitiam [Reg: Iustitiam] propriis ascribere viribus ausus
Territus aspectum corruet ante tuum.
Odisti ex animo, quicumque operantur iniquae,
Exitium mendax flebile lingua feret.
Cum parat interitum vel hypocrita sive Tyrannus,
Sordet et invisus [Reg: invisus] fetet uterque Deo.
Ast ego divini fretus bonitate favoris,
Sancta tuae laetus tecta subibo domus.
Stratus humi supplex ad sacra palatia templi,
Vota fide plena, plena timore feram.
Iustitiae [Reg: Iustitiae] directa tuae me semita ducat,
Hostibus ut fiam fabula ne qua meis.
Tramite ne vero declinans avius errem,
Numinis et verbi me rege luce tui.
Dogmata mendaces incerta et falsa loquuntur,
Omnis in illorum desiit ore fides.
Viscer a si spectes, funesto fomite cernas
Nil nisi bellorum saeva fovere faces.
Semper inane illis, patulo velut ore sepulchrum,
Viva quod absorbet funera, guttur hiat.
Blanda sonant linguis, sed corda immanibus ardent
Caedis inexpleta sanguinolenta siti.
Argue, consiliis frustrati ut inanibus errent,
Expulsosque doce criminis esse reos.
Nam sine fine tibi cumulant peccata rebelles,
Teque lacessendi non statuere modum.
At quicumque tuo confisi in nomine sperant,
Perfusi pleno gaudia corde ferant.
Voce tuas hilari laudes in saecula dicent,
Quos tua propitio [Reg: propitio] numine dextra tegit.
Tota triumphabit victrix Ecclesia tecum,
Quae constante tuum nomen amore colit.
Nam tua continget benedictio denique iusto,
Ardua quem clypei conteget umbra tui.
Illius ornatum tua mitis et aequa voluntas
Ceu viridi cinget fronde corona caput.
PSALMUS VI. Domine ne in furore, etc.
CUM furis iratus, ne me Deus argue sontem,
Ne precor in tanto plecte furore reum.
Cum tuus irarum flammis incanduit ardor.
Ne rigido mecum iure severus agas.
Blanda sed effundens mansueti viscera cordis
Propitius [Reg: Propitius] patrii nominis esto memor.
Nam desperata miser omni pene salute
Vix aliqua vitam parte superstes ago.
Sana me miserum, mea virtus tota labascit,
Omnia luxati corporis ossa tremunt.
Quin turbata suis mens viribus aegra laborat,
Quam pavor hinc miseram conficit, inde dolor.
Ecquis erit finis? quonam Deus usque recedis?
Quam procul atque diu quaeso moratus abes?
Quaeso reversus ades, praesensque hanc assere vitam,
Vivat ut a mortis libera facta metu.
Redde suas animae pariter cum corpore vires,
Numinis immensa pro bonitate tui.
Nunquis [Reg: Numquis] in inferni grates tibi dicat Abysso?
Num qua tui in media sit caro morte memor?
Alta fatigato geminans suspiria corde,
In gemitu vitae lugubre tempus ago.
Nocte meum lacrimis [Reg: lacrimis] undantibus irrigo lectum,
Fletibus assiduis humida strata lavo.
Maesta mihi facies contabuit arida luctu,
Vivum, si quid adhuc vivo, cadaver ago.
Tota mihi rugis contracta senilibus horret,
Trita velut tineis, inveterata cutis.
Quando tot expositus telis hostilibus unus,
Damna miser cogor vix patienda pati.
Cedite nunc omnes, procul hinc procul ite maligni,
Dextra quibus tantum gaudet iniqua malis.
Namque mei fletus vox transiit ardua nubes,
Atque Dei penetrans venit ad usque Thronum.
Is mea, sollicitis quae suscipit auribus, ante
Vota notata oculos singula semper habet.
Ergo sui pudeat confusos turpiter hostes,
Pallida turbatis arguat ora rubor.
Paeniteat [Reg: Paeniteat] subito conversos criminis ultro,
Turpia retrogrado dent pede terga fugae.
PSALMUS VII. Domine Deus meus, etc.
IN te spero, tibi confisus adhaereo soli,
Ne sine sperantis vota perire, Deus.
Eripe me salvum, mihi proximus imminet hostis,
Et profugum rapidis insequitur pedibus.
Ne miseram hanc animam praedatus more latronis,
Discerpat rabido ceu ferus ungue leo.
Dum velut imbellis desertus ovicula, solus,
Cui sine te est vindex vindice nullus, eo.
Si reus admisi, mihi quae meus obicit [Reg: obicit] hostis,
Si male quid petulans est operata manus.
Si mala retribui requiem quaerentibus ultro,
Aut in amicorum vanus amore fui.
Si turbas pro pace dedi, pro foedere rixas,
Si tuba bellorum seditiosa fui.
Si locupletato spoliis hostilibus, ante
Non mihi vindictae praebita causa fuit:
Me premat hostis atrox, animamque secutus inermem
In sua comprensam [Reg: comprehensam] vincula victor agat.
Cumque bono pariter conculcans nomine corpus,
Quod superest vitae destruat omne decus.
Stratus humi iaceam similisque in pulnere [(perhaps: pulvere)] vermi
A populo pedibus praetereunte terar.
Surge meisque potens inimicis obvius ito,
Iratum videant quid sit habere Deum.
Exaltare Deus super altos, inque minaces,
Quando furunt, pleno stringe furore minas.
Et quia iudicii mihi partes ante dedisti,
In veteri reducem me statione loca.
Ut collecta frequens e gentibus undique cunctis
Circumdet [Reg: Circumdet] magno te Synagoga grege.
Haec ut salva tibi maneat, regressus in altum
Signa potestatis da manifesta tuae.
Et iuris quia nemo sui est, sed subdita paret
Arbitrio iuris natio quaeque tui:
Assere me iudex, quia, quam gero, conscia recti
Atque expers culpae crimine causa vacat.
Inice [Reg: Inice] nequitiae reproborum denique finem,
Cesset ut in terris hic aliquando furor.
Iustitiae [Reg: Iustitiae] da certa tuae documenta, decusque
Iuris ab eventu conveniente proba.
Tu Deus et renes scrutaris et intima cordis
Viscera, si qua latent, haec tibi cuncta patent.
Sub te ceu Clypei latitans umbone morabor,
Integra qui viva corda salute beas.
Omnia iusta, Deo quae fiunt iudice fiunt,
Cui vindicta probat quottidiana [Reg: cottidiana] minas.
Quod si continuans peccator crimina vitae,
Acta sui similis, quae prius egit, aget:
Ecce minax acuit Deus acri cuspide ferrum,
Horrida cui stricto fulgurat ense manus.
Certus ut adversos telum collimet in hostes,
Semper ei curuo tendine nervus hiat.
Iamque capit pharetram, trahit arcum, dirigit ictum,
Tinctaque letali [Reg: letali] spicula felle parat.
Ecce malis praegnans conceptum pectore fetum,
Aerumnas instar parturientis, alit.
Cumque diu intumuit, vano mendacia nixu
Edet et infelix partus abortus erit.
Fodit, at insidians aliis quam foderat hostis,
In propriam lapsus decidet ipse scrobem.
Omnis in auctorem [Reg: auctorem] moles conversa malorum
Quaeque aliis voluit damna parare, cadent.
Ast ego iustitiae [Reg: iustitiae] Domini pro munere tanto
Praeco, quoad vitam duxero, gratus ero.
Eius in excelsis aeterno nomen honore
Prosequar, hoc psallens semper in ore geram.
PSALMUS VIII. Domine Dominus noster, etc.
MAGNE Iehova Deus, Dominorum maxime, cuius
Serva ministerio nos quoque turba summus.
Quam tua maiestas totum spatiosa [Reg: spatiosa] per orbem
Plena potestatis, plena stupore patet;
Quam dominata potens amploque illustris honore
Gloria resplendet nominis alta tui;
Inclita [Reg: Incluta] laus cuius supereminet ardua nubes,
Summaque caelorum se super astra levat.
Tu Deus infantum [Reg: infantium] fundasti robur in ore,
Tu tibi lactenti nomen ab ore paras.
Ut male confundas labiis puerilibus hostem,
Cui perfusa odio mens inimica tui est.
Invida quem furiis irarum ultricibus ardens
Vindictae cupidum tanta libido coquit.
Quid loquar, aspiciens hoc mundi illustre Theatrum
Claraque stellarum corpora fixa Polo.
Solem cum Luna, quae tu firmata creasti
Tam monumenta manus ingeniosa tuae?
Ah quid homo es t sobolesque hominis? num ex omnibus ullum
In terris aliud tristius est animal?
Et tamen hic ipse est, cuius tibi maxima cura,
Cuius non unquam [Reg: umquam] non meminisse potes.
Ille tibi similis formatus mente, parumper
Caelesti evasit conditione minor.
Quem licet ad tempus divini numinis usu
Privatumque tua luce carere sinas:
Mox tamen illustrem dignatus honore coronas,
Archetypi recipit dum simulacra [Reg: simulacra] tui.
Huic manuum parere iubes opera alta tuarum,
Et velut ad Domini subicis [Reg: subicis] illa pedes.
Pascit oves, regit ille boves armentaque campi,
Indomitas agri possidet ille feras.
Mille greges avium, genus omne volatile caeli,
Agmina reptilium, squamigerumque [Reg: squamigerumque] pecus.
Et quae vasta maris Balaena per ambulat aequor,
Monstra per Oceanum quotquot Abyssus alit.
Summe Iehova Deus, regum rex maxime, cuius
Subditae servitio nos quoque turba summus.
Quam tua maiestas, quam gloria plena stupore
Se procul extendit nominis ampla tui?
PSALMUS IX. Confitebor tibi Domine, etc.
MENTE Deo tota confessus pectore toto,
Pro meritis grates non simulanter agam.
Nil nisi divinae celebrans miracula dextrae,
Ut fiant aliis haec quoque nota, loquar.
In te laetitiae plaudens altissime gestu,
Voce decus Psallam nominis omne tui.
Namque meos versis impingere gressibus hostes
A facieque tua sponte perire facis.
Iudicio mihi iusta tuo sententia lata est,
Non aliter, quam si sit mea causa tua.
Non te Iustitiae [Reg: Iustitiae] est usquam studiosior alter,
Ipse tuum iudex quando tribunal adis.
Cum tua, ceu fulmen, vox increpat horrida gentes,
Impius in nihilum pulueris instar abit.
Sic pereunt tandemque hostes delentur ad unum,
Ut ferat illorum fama perenne probrum.
Arma, quibus fidunt, ferrugine laesa perenni,
Laedere ne possint, ceu voluere, Stupent.
Quin simul illorum cum nomine funditus urbes
Oppidaque in vasto puluere strata iacent.
Solus in aeternum regnat Deus atque paratum
Victor in immota sede tribunal habet.
Ille in iustitia [Reg: iustitia] terrarum iudicat orbem,
Iuraque per leges gentibus aequa parat.
Ille suo profugis in tempore rursus Asylum
Tutus in adversa sorte receptus erit.
In te non dubia fixam spem mente locabunt,
Nota quibus bonitas nominis ampla tui est.
Nemo tuam siquidem devoto corde secutus
Frustrato petiit fine relictus opem.
Psallite nunc Domino residenti in rupe Sionis,
Psallite festiva carmina voce Deo.
Divinorum operum per gentes spargite famam,
Quam gerat illius facta stupenda manus.
Namque memor guttas effusi sanguinis omnes
Et gemitus omnes pauperis ille tenet.
Legitimamque suo vindictam iure requirit,
Iam licet oblitum dixeris esse sui.
Me tua magna Deus miserum miser atio seruet,
Quam mihi dent hostes vulnera saeva, vide.
Quem prius e portis traxisti et faucibus Orci.
An hunc in media morte perire sines?
Liber ab exitio sic laudum praeco tuarum,
Quam spatiosa [Reg: spatiosa] patet porta Sionis, ero.
Inque tua exsultans [Reg: exsultans] caput exaltabo salute,
Haec mihi laetitiae [Reg: laetitiae] causa perennis erit.
Impius in foveam, quam foderat, incidit ipse,
Auceps, quae posuit, retia captus habet.
Hinc sacra iustitiae [Reg: iustitiae] divinae norma patebit,
Cuncta quod ad leges iudicet aequa Deus.
Impia dum laqueos nectens et vincula iustis,
Ipsa sibi pedicas est operata manus.
Tanta Dei solo constans victoria verbo,
Digna, pii semper quam meditentur, erit.
Sic ad perniciem conversa caterua malorum,
Tristis in exitium praecipitata ruet.
Omnibus hoc etiam continget gentibus ipsum,
Nominis immemores quas iuvat esse Dei.
Non aeterna prement sanctorum oblivia nomen,
Nec sua spes illis irrita prorsus erit.
Surge Deus, fer opem, ne confirmatus abusu
Indulgere sibi quodlibet ausit homo.
Ante tuos oculos insanas corripe gentes,
Vindice te, poenas, quas meruere, luant.
Praefice Rectorem cum lege rebellibus, ut se
Mortali genitos conditione sciant.
PSALMUS X. Quare Domine stas, etc.
IN cruce cur adeo procul a me quaeso recedis
Mi Deus? aerumnis quando tot angor, ubi es?
Quo prior illa tui se gratia numinis abdit,
Quando tua inprimis nunc opus esset ope?
Improba successu dum turbae elata superbit,
Et bene ceu gesta re sibi stulta placet:
Pauper in extremo positus discrimine, quiduis
Cogitur infesto mutus ab hoste pati.
Arcta catenatis devincti nexibus inter
Se doctis fabricant foedera iuncta dolis.
Consiliis utinam propriis confusa redudet
In caput auctoris [Reg: auctoris] conscia causa doli.
Compos enim voti quia perficit omne, quod optat
Impius, exsultans [Reg: exsultans] nescit habere modum.
Sic in avaritia sibi dum benedicit, in ipsum
Blasphemus spretae sit pietate Deum.
Naribus inflatis, tam fastu turget et ira,
Ut nihili faciat, quid Deus aut qui homo.
Quod si introspicias illi penetralia cordis,
Ex animo vere non putat esse Deum.
Perpetuis fecunda [Reg: fecunda] malis via parturit eius,
Atque aliquid monstri subdola semper alit.
Iudicii secura tui, documenta minarum
Ex oculis longe quottidiana [Reg: cottidiana] movet.
Non secus ac si omnes vel flatu dissipet oris,
Utque leves paleas, pulueris instar, agat.
Nec dubitat stolido depromere talia corde,
Ecquis, ab hac qui me forte movebit, erit?
Tutus in immota fortunae sede manebo,
Nulla metum fati vis mihi saeva parit.
Illius impuro maledictio manat ab ore,
Plena Sophistarum fraudibus atque dolis.
Eius lingua merum vomit insidiosa venenum,
Cui similes fructus sunt labor atque dolor.
Ut necet insontem, sectatus vota potentum [Reg: potentium] ,
Hostis in insidiis atria celsa tenet.
Et vafer intentis oculis observat egenum,
Occultae servans ceu leo lustra specus.
Si qua prehendendi se occasio monstret, ut inde
Attractum captis illaqueet pedibus.
Mox avido incumbens rictu conculcat inermem
Prostratumque gravi robore comminuit.
Non etenim veritus fatuo est sic ore profari,
Nulla movet rerum provida cura Deum.
Abscondit faciem, quae recta aut prava gerantur,
Caecus in aeternum non magis ille videt.
Surge tuamque potens vindex Deus erige dextram,
Immemor haud semper pauperis esto tui.
Cur scelerata adeo patiens a gente lacessi
Atque irritari te sine fine sinis?
Dicere blasphemo siquidem non corde veretur,
Vindictae ratio non movet ulla Deum.
At qui cuncta vides, acri quoque mente notatas
Aerumnas inopum, quas patiuntur, habes.
Respicis angores et eorum mille pericla,
Traditaque in proprias suscipis illa manus.
Ecce pusilla tibi, tibi turba relicta patrono,
Non alium, cui se credere possit, habet.
Solus tu superes, tu, quando requiret egestas
Ultima, Pupillis auxiliator eris.
Frange potens hostes et eorum contere robur
Brachia, quae iactant ambitiosa, preme.
Ne qua sui impietas vestigia pone reliquat,
Sed quaesita, fugax umbra sit atque nihil.
Cum Deus Imperium regnando perenne tenebit,
Terra suo gentes evomet ipsa sinu.
Euge preces inopis, quid nam desideret, audi,
Votaque propitiis [Reg: propitiis] auribus alta cape.
Firma fatigatis solatia [Reg: solacia] mentibus adde,
Ut veteri careant anxia corda metu.
Assere Pupillos, oppressos assere vindex,
Si qua premunt pressos, corda superba preme.
Carnis ut humanae rabies in propria membra
Grassandi faciat sic aliquando modum.
PSALMUS XI. In Domino confido, etc.
Tota mei in Domino residet fiducia cordis,
Omnis in hoc uno spes mea fixa manet.
Voce quid hac toties mihi pergitis esse molesti?
I fuge, rumpe moras, perge, capesse fugam.
Territa ceu volucris velocibus avolat alis,
Sic profugus montis te celer abde specu.
Ecce manu nervum [Reg: nervum] trahit hostis et instruit arcum,
Iamque minax telum chorda retracta capit.
Ut vafer e tenebris iaculatus, sancta piorum
Agmina, tale nihil praemeditata, petat.
Fundamenta, quibus poterat considere iustus,
Consilio causam destituente, iacent.
Quid reus admisit? num quod sua fulcra malignis
Funditus evertit, cogitur ista pati?
Sed Deus alma sui custos tenet atria templi,
Quisque sub hoc latitans tegmine tutus erit.
Alta Deo stabilem caeli dat Machina sedem
Unde potens miseris auxiliator adest.
Providus ut iusto, quae fiunt, omnia vultu
Ceu speculae celsa lustrat ab arce Deus.
Sic hominum mentes oculis vigilantibus intrans.
Quae tegat arcano pectore quisque, probat.
Saepius explorans tentansque examine iustos,
Monstrat, ab aerumnis ferre tropaea crucem.
At comitata quibus placet impietate voluptas,
Odit et invisos stercoris instar habet.
Fulgura cum laqueis, cum sulpure depluet ignem,
Membra quibus volupe [Reg: volup] est excruciare Dei.
Turbida faex calicis, quam potent, flamma procellae
Et rapidus venti turbo flagrantis erit.
Iustitiae [Reg: Iustitiae] deus est studiosus et arbiter aequi,
Qui librata sagax omnia lance probat.
Huic causam committo, sub hoc sententiae tandem
Et mihi proveniet iudice iusta, scio.
PSALMUS XII. Domine salvum [Reg: salvum] me fac, etc.
AUXILIARE Deus, salvator [Reg: salvator] prome salutem,
Venit in angustum nostra redacta salus.
Nam tua decrescit sanctis Ecclesia, nec iam
Iustorum numerus, qui fuit ante, manet.
Deficit antiqua mundus virtute fideque,
Vix homines inter verus habetur homo.
Moribus et linguis inter se vana loquuntur,
Proximus agnato subdola quisque suo.
Mellea, quam fingunt, discors oratio cordi est,
Fel sub melle latens lingua bilinguis habet.
Dissipet ista Deus tam subdola perfida labra,
Turgidaque elatis cordibus ora premat.
Ausa palam tales temeraria spargere voces,
Quod libet, id nostrum dicere cuique licet.
Libera, quae volumus, nobis et plena facultas
Dogmata fingendi qualiacumque data est.
Num quid in hoc ausit nobis praescribere quiquam?
Ecquis in hac noster parte Magister erit?
Ergo Deus tot damna videns gemitusque piorum.
Auxilii miseris nunc, ait, hora venit.
Exurgam [Reg: Exsurgam] , praesensque mei quia cerno pusilli
Agminis aerumnas, auxiliator ero.
Eripiam vinctos, ut respirare vicissim
Collectisque animis se recreare queant.
Eloquium Domini, verace quod edidit ore,
Omne tenax recti, labe doloque caret.
Purius argento, penitus quod ab igne probatum
Coxit in aurifabri septima testa foco.
O Deus a furiis et ab impostoribus istis,
Integra nos coetus assere membra tui.
Tu custos probibe, ne tam male fida propago
Insinuet nostro se speciosa gregi.
Namque ubi Spermologi rerum fastigia tales,
Sceptraque supremi muneris alta tenent:
Aucta cateruatim capit incrementa malorum
Plenaque fit numeris turba profana suis.
PSALMUS XIII. Usque quo Domine, etc.
QUAM diuturna Deus simulas oblivia nostri?
Perpetuone voles immemor esse mei?
Quo Deus usque tui se abscondit gratia vultus,
Et velut irarum turbida nube latet?
Quam divina diu frustra solatia [Reg: solacia] quaeret
Mens mea, consiliis ipsa relicta suis?
Quo ferus usque super me cristas eriget hostis
Et mihi praelatus tollet ad alta caput?
Respice conversus, mea respice vota, querentis
Exaudi gemitus magne Iehova Deus.
Laeta tuam videant prius haec mea lumina lucem,
Quam radios oculis sopiat atra dies.
Ne mihi qui male vult, insultans scommate, vici,
Dicat, ohe palmam victor ab hoste tuli.
Aut, si forte mihi pes cespitet [Reg: caespitet] inter eundum,
Me premat et tacito rideat ille sinu.
At mihi fixa tua spes in bonitate quiescit,
Plena salute tua gaudia laetus agam.
Carmina pro Domini simul immortalia donis,
Quae mihi quottidie [Reg: cottidie] dat cumulata, canam.
PSALMUS XIIII. Dixit insipiens, etc.
INSIPIENS hominum sapientia, vivere numen,
Si non ore, tamen corde profana negat.
Nam perversa sacris quicquid de rebus adortae
Cogitat, in facie nausea foeda Dei est.
Nemo studet recto, delinquunt turpiter omnes,
Invisumque Deo, quod meditantur, agunt.
Regna Deus lustrans oculis mortalia, caeli
Desuper humanum vidit ab arce genus.
Sit ne quis in terra sapiens, qui noverit ipsum,
Aut prius ignotum denique nosse velit.
Defecere retro conversis passibus omnes,
Digressique novas arripuere vias.
Pravi, degeneres et inepti rebus agendis,
Corde stupent segni prorsus ad omne bonum.
Qui rectum faciat, non est ex omnibus unus,
Quicquid agunt, omnes insipienter agunt.
Quando erit, ut memores mala tantae agnoscere discant?
Qui mala mente patrant, qui mala tanta manu?
Qui, quasi pane, gravi se inopum sudore saginant,
Membraque deglubunt corporis aegra mei.
Omnis et immemores cultus fideique precumque,
Flagitii reserant ad genus omne viam.
Dum trepidant igitur reprobi, divina quietae
Iustorum soboli gratia semper adest.
Frivola res multis visa est sapientia iusti,
Cumque suis donis exagitata fuit.
Sed quia consilii Deus illi est finis et auctor,
In Domino semper, quod bene speret, habet.
Nunquid [Reg: Numquid] in Isacidis promissus ab arce Sionis
Salvator [Reg: Salvator] praesens mox Benedictus erit:
Mox aderit, regnique sui de carcere ducet
Mortis ab aeternae libera membra iugo.
Tunc Domus exsultans [Reg: exsultans] Iacobi regia plaudet,
Plausus in Iascidum plebe perennis erit.
PSALMUS XV. Domine quis habitabit, etc.
QUIS, Deus, alma tui subiens tentoria templi
Castraque militiae relligiosa colet?
Inque tui sancto requiescens vertice montis
Civis in aeterna sede beatus erit?
Qui pius ingreditur macula detersus ab omni,
Cunctaque iustitiae [Reg: iustitiae] congrua legis agit.
Qui fugit ingenuo simplex mendacia corde,
Et quod ait vel agit, non simulanter agit.
Cuius ab ore procul dolus atque calumnia linguae,
Sueta bonum mordax rodere nomen, abest.
Qui non valla dicax vicini opprobria famae
Ullius aut vitae noxia damna parat.
Qui sceleratorum genus aversatur et odit,
Nec, quod apud reprobos est in honore, probat.
Sed pia pro merito veneratur corda, Deique
Nomen honor antes rursus honore colit.
Dicere qui iussus verum, non peierat, arcta
Iuramenta colens relligiosa fide.
Nec rapit usuras ponens in foenore nummos,
Nec sua cum populi commoda fraude parat.
Qui sine respectu personae iudicat aequum,
Dona nec insontis ius remorata capit.
Haec quicumque [Reg: quicumque] facit, non ille movebitur unquam [Reg: umquam] ,
Firmus at ante homines stabit et ante Deum,
PSALMUS XVI. Conserva me Domine, etc.
SPES mihi fixa tuo quia solo a numine pendet,
Incolumem seruet me tua dextra, Deus.
Tute meus, dixi, Deus es tibi seruio soli,
Damna tuo cogor nomine tanta pati.
Tota me insanctis animi est detenta voluptas,
Delicias ortas ex pietate sequor.
Opprimet at caecos moles immensa dolorum,
Numinis Idolum qui coluere loco.
Non ego de illorum libamina sanguine libans,
Turpe scelestorum nomen in ore geram.
Optima, quam teneo, Deus est possessio, dives
Omnibus heredem [Reg: heredem] me beat ille bonis.
Ipse bonum summum, quo sustentante repleta
Exundant calicis labra suprema mei.
Sorte mihi cessit data pars uberrima, certo
Fune velut fines distribuente Deo.
Gratus ero Domino, quo praeceptore profunde
In cruce me renes erudiere mei.
In medio Dominum conspectu semper habebo,
Namque stat a dextris proximus ille mihi.
Neve loco movear, sustentat et erigit aegrum,
Lata stet immoto quo mihi planta pede.
Inde triumphanti similis media in cruce laetus
Gaudia vivaci pectore plena gero.
Hinc velut exsultans [Reg: exsultans] divinae laudis amore
Grata decus Domini linguae perenne canet.
Inde resurgendi spe sustentata recumbet
Molliter in Domini pace quieta caro.
Hanc quia non aimam desertam in morte relinques
Nec dabis Inferni ferre perenne iugum.
Nec corruptibili putrescere carne cadaver,
Sancta vel in tumulo membra perire sines.
Quae via sit vitae, quae semita vera salutis,
Salvifica imbutum cognitione doce.
Exsere [Reg: Exsere] laetitiae, patrii exsere [Reg: exsere] signa favoris,
Da videam vultus lumina blanda tui.
Salvus [Reg: Salvus] ut aeternum, quam sit tua gratia largae.
Plena voluptatum quam tua dextra, probem.
PSALMUS XVII. Exaudi Domine, etc.
IUSTA precum causa est, Deus audi ista precantem,
Arbiter arguta, quae loquor, aure nota.
Aequus ades censor, non labris ludo dolosis,
Quae loquor, ex ipso pectore verba fluunt,
Ius mihi redde, tuum iudex appello tribunal,
Tuta patrocinio sit mea causa tuo.
Quae fiunt, oculis attende sagacibus actae,
Iudicioque, tibi recta placere, proba.
Sensa mie penitus scrutatus es abdita cordis,
Nocte per aerumnas igne probata crucis.
Viscera lustrasti discusse recessibus imis
Nec sceleris species ulla notata tibi est:
Arcta meae statui retinacula ponere linguae,
Ne reus admissae futilitatis agar.
Talis in ore sonus, qualis sub pectore sensus,
Congrua temperies cordis et oris erit.
Luce tui verbi sustentor, id unica vitae,
Quam sequar in tenebris, regula semper erit.
Semita transversum ne me quoque regia mundi.
Plena latrociniis, in scelus omne trahat.
Orbita me legum sustentet sancta tuarum
Instabili titubet ne mihi planta gradum.
Vota tibi quoniam, quae debeo, dedico soli,
Exaudita tibi iam semel illa scio.
Iunge meis iterum vicinas quaestibus aures,
Verba tot ardentum [Reg: ardentium] suscipe quaeso precum.
Ede tui specimen clemens illustre favoris,
Quam tua sit bonitas plena stupore, proba.
Qui tibi fidentum [Reg: fidentium] Salvator es, asper in omnes.
Qui renuunt dextrae vincula ferre tuae.
Protege me custos, oculi velut intus in orbe
Tecta superciliis pupula tuta latet.
Tutor ab Harpyiis patrio secura tuarum
Me super alarum tegmina pande sinu.
Nam mihi ceu praedae ferus imminet hostis ab alto,
Ut mihi vastato detrahat omne decus.
Viribus hanc animam collectis undique cingunt,
Ut sua vindictae quemque libido trahit.
Torua saginatis facies abdomine turget,
Nil nisi sueta minas imperiosa loqui.
Obsedere aditus omnes hinc inde virarum,
Ne vel parva locum det mihi rima fugae.
Illud agunt oculis animisque sagacibus unum,
Prorsus ut oppressi calce teramur humi.
Qualis in oblatam fertur leo gutture praedam,
Viscera cui feruent exstimulata [Reg: exstimulata] fame.
Qualis hiat rictu catulus spumante leonis,
Commoda captandis cum tenet antra feris.
Surge, fer auxilium, cursu praeverte furorem
Hostis et eversum deice [Reg: deice] , sterne solo.
Sentiat ipse tuum, quo nunc furit inscius, ensem,
Ut mea vita frui libera pace queat.
Pelle manu reprobos, tandem quos igne flagellas,
Quando fuere tae dira flagella manus.
Qui quia mortales, tot iam successibus usi,
Nil nisi cum mundo gaudia carnis amant:
Praemia praesentis referunt mortalia vitae,
Ut quibus est summum vita caduca bonum.
Nempe tuis pleno thesauris ventre saginas,
Numinis ut pastos e locuplete penu.
Sic bona fecundis [Reg: fecundis] heredibus [Reg: heredibus] ampla relinquunt [(transcriber); sic: relinqunt] ,
Et natis saturi divitiisque patres,
Gloria, qua nitor, mihi recti conscia mens est,
Numinis aeterno laeta favore tui.
Cuius ad effigiem quando euigilavero, luce
Plenus et ex omni parte beatus ero.
PSALMUS XVIII. Diligam te Domine, etc.
TOTUS amore tui succensus, pectore toto
Te Deus amplexum gratus honore colam.
Tu mea namque salus, mea magna potentia solus,
Tu petra, tu rupes, praesidiique thronus.
Tu meus assertor, quo vindice tuta receptum
Rebus in afflictis spes mea semper habet.
Tute aries clypeusque meus, cornuque salutis,
Tuta latet cuius tecta favore fides.
Vota tibi quoties soluebam debita laudum,
Ereptus toties liber ab hoste fui.
Me stygiis Orci torrentibus undique cinctum
Mors circumdederat cassibus atra suis.
Me dolor Inferni Furiaeque et vincula Mortis
Obsessum laqueis implicuere suis.
Sic constrictus opem quaerens in vota vocavi
Voce fideque simul vociferante, Deum.
Venit et ante oculos et clamor ad illius aures,
Compos et e caelo est vox mea facta precum.
Protinus irato conterritae numine tellus,
Luxata montes intremuere basi.
Naribus exundans, quaesi fumus, anhelitus eius,
Omnia depopulans os quasi flamma fuit.
Fomitis accendens instar carbonibus ignem,
Densus ubique vapor, fulgur et ardor erat.
Tum quasi declivi descendit fornice Caeli,
Regna procul lustrans inferiora Deus.
Aere velatos cui caligante tegebant,
Nocte sub obscura, nubila densa pedes.
Ille volans pennis flammantibus alitis instar
Templa vehebatur per spatiosa [Reg: spatiosa] poli.
Et super ingrediens ventorum turbidus alis
Librabat levibus nubila plaustra rotis.
Castra, quibus latitat, circum se plena tenebris
Nubibus et pluviis [Reg: pluviis] septa locabat aquis.
At Domini facies discussit splendida nubes,
Missaque cum subit fulgure grando fuit.
Tum procul increpitans quasi viva tonitrua voce
Numinis excelsae misit ab arce minas.
Aera fulgetris, tellurem grandine complens,
Omnia succendens fulminis igne sui.
Nec mora, terribili iaculatus verbere tela,
Dispersos hostes fecit inire fugam.
Fultura fulguribus super addens ignibus ignes,
Perculit attonitis territa corda metu.
Protinus effusis ruit arduus imbribus aether
Totaque Diluvii [Reg: Diluvii] terra natavit aquis.
Rupta statim penitus quasi visae dehiscere tellus.
Fundamenta cavo [Reg: cavo] pandit aperta sinu.
Nempe repentino perculsa fragore minarum,
Oris ut infremuit Spiritus ille Dei:
Ille mihi dextram caeli porrexit ab arce
Obvius, et grato tempore misit opem.
Apprensumque [Reg: Apprehensumque] manu vastoque in gurgite nantem
Extraxit mediis auxiliator aquis.
Texit et adversus vires Osoris et hostis,
Robore quantumvis praevaluere [Reg: praevaluere] mihi.
Cum miser in magnis alioqui angoribus essem,
Adicerentque [Reg: Adicerentque] mies iam nova damna malis:'
Dextra Dei baculus, quo sustentante levarer,
Virgaque, qua gradiens niterer, una fuit.
Utque recolligerem dimissus carcere vires,
Atria, quae teneam, nunc spatiosa [Reg: spatiosa] dedit.
Gratus enim Domino placui, me gratia cuius
Hoc quoque dignata est munere larga frui.
Ille meas operas aequali lance rependit,
Librata causae conditione meae.
Actaque respiciens manuum sincera [Reg: sincera] mearum,
Praemia promissis non alienae dedit.
Namque viae custos Domini non impius ullo
Crimine convincor deseruisse Deum.
Meta meis oculis fui illius unica verbum,
Reicerem [Reg: Reicerem] legis ne qua statuta suae.
Integer ante Deum, ne vires sumeret in me,
Repressi veteris debile carnis opus.
Ergo meis referens aequalia praemia factis
Iustitiae [Reg: Iustitiae] reddit pro ratione vices.
Talio digna meis, hoc iudice, contigit actis,
Eius ut ante oculos est operata manus.
Sanctus eris sanctis, nec non insontibus insons,
Et bonus assimilas [Reg: assimulas] te bonitate bonis.
Perversis contra perversus et hostibus hostis,
Talis eris, qualem se tibi quisque probat.
Namque diu pressum salvabis denique coetum,
Alta superciliis lumina clausa premes.
Illustransque meam succensa luce lucernam,
E media facies nocte redire diem.
Te duce victor ovans ibam per tela per hostes
Lataque per cuneos vi via strata mihi est.
Te duce, celsa levi super abam Moenia saltu,
Non urbs, non cies obstitit ulla mihi.
Inculpata via est Domini sinceraque [Reg: sinceraque] verbi
Eius, ut igne crucis saepe probata, sides:
Rebus in adversis Clypei credentibus instar,
Fidere cui tuto pectus inerme potest.
Ecquis adhuc praeter Dominum Deus insuper alter?
Quis virtute parem se putet esse Deo?
Hic Deus arcta meis circumdans [Reg: circumdans] cingula lumbis,
Omne, quod aggredior, rite secundat opus.
Ille meos docuit cursu praevertere cervas,
Celsaque per rupes scandere castra, pedes.
Ille manus agiles mihi format et instruit armis,
Quo faciam miles proelia fausta modo.
Saepe mihi crepuit curuatus aheneus arcus.
Brachia tendentis consolidante Deo.
Me tua ceu scuto protectum gratia munit,
Me tua sustentans dextera fulcit ope.
Si tamen aerumnis tentatum forte premebas,
Hinc illustre magis nomen habere dabas.
Tu mihi pandisti spatioso [Reg: spatioso] tramite gressus,
Ne vaga nutanti poplite crura labent.
Sic profugos iustis inimicos persequar armis,
Vincula constricti dum violenta gerant.
Nec nisi deleto, vel ad unum, funditus hoste
Caedibus absistens inde movebo pedem.
Praecipites feriam, ne caesi a strage resurgant,
Strata solo, pedibus colla subacta premam.
Tu mihi das vires ad bella, meumque rebelles
Curuatos genibus proicis [Reg: proicis] ante genu.
Tute fugas fractis domitum cervicibus hostem,
Ut pereant, odio qui nocuere mihi,
Clamabunt, sed nemo dabit clam antibus aures,
Nec feret ipse quidem talia vota Deus
Impulsu turbabo pedum, quasi turbine venti,
Protritos, instar pulueris atque luti.
Bruta domi removens a me convicia vulgi
Me caput externis gentibus esse facis.
Nunc ignota prius mihi subdit a natio seruit
Utque suum regem me venerata colit.
Sponte sua populi late mea iussa facessent
Nominis attoniti relligione mei.
Quin aliena meum seruili victa timore
Suscipiet gestu supplice turba iugum.
Sic alienigenae diffisi Moenibus altis
In latebris lento consenuere metu.
Vivat Io Dominus, vivusque triumphet in aevum,
Nam petra, nam rupes est benedicta Deus.
Eius in excelsis celebretur nomen honore,
Plena mihi cuius munere parta salus.
Qui mihi vindictam cedens victricibus armis
Tot parere simul subdita regna iubet.
Praesido cuius sum tutus ab hoste, nec in me
Iuris adhuc quicquam turba rebellis habet.
Cuius in arce sedens ex alto despicor artes,
Quas vafer hostili pectore latro struit.
Ergo palam medias inter tua gloria gentes,
Laus tua nota meo carmine semper erit.
Magne Deus, qui dona tuo tot tantaque regi,
Innumeris auges accumulata bonis.
Aeternaque beas unctum Davida salute,
Cuius et in sero semine fructus erit.
PSALMUS XIX. Caeli enarrant gloriam, etc.
VASTA refert Domini caelorum Machina nomen
Ore velut muto testificata Deum.
Ampla creatoris praeconia firmamenti
Artifici loquitur fabrica sculpta manu.
Numinis ex ipso Maiestas aethere fulgens
Exhibet auctoris [Reg: auctoris] grande potentis opus.
Hanc quoque notitiam [Reg: notitiam] promulgat temporis Ordo,
Quaeque dies noctem, nox comitata diem.
Omnibus haec linguis gentes vulgata per omnes
In nullo reticet gloria muta loco.
Haec velut in picto scriptura volumine mundi
Omnibus exposita est conspicienda plagis.
Haec procul extremis contingens finibus orbem,
Clara velut viva concio voce, sonat.
Sol quasi Rex solium sortitus in aetheris aula,
Sidereos [Reg: Sidereos] moderans ducit in arce choros.
Splendidus egrediens thalamo quasi sponsus amictu
Illustrat roseo lumine mane genas.
Emensusque die spatiis [Reg: spatiis] immanibus arcus,
Conficit exsultans [Reg: exsultans] , more Gigantis, iter
Pronus in occasum rapitur progressus ab ortu,
Circumiensque polum, prodiit unde, redit.
Omnia vitali fovet illustrata calore,
Fulgentis radios nemo latere potest.
Pulchra [Reg: Pulchra] quidem: at legis sapientia, prodita verbo
Nosse Deum plena cognitione docet.
Haec animas recreans e morte reducit et addit
Conversae placeant qua ratione Deo.
Plena fide Domini monumenta, probata pusillis,
Hinc quibus insipiens mens renovata sapit.
Exhilarant alacresque cient in pectore motus
Integra, laetitiae plena statuta Dei.
Haec hebetes acuunt oculos, haec luce serenant,
Obruta quae tenebris corda stupore rigent.
Relligio meditata Dei sincera [Reg: sincera] timorem,
Qualis ab aeterno constitit, Usque manet.
Iudicium Domini certissima regula vitae est,
Cuncta Dei pariter dogmata labe carent.
Inclitus [Reg: Inclutus] hic ille est solido pretiosior [Reg: pretiosior] auro,
Thesaurus superans totius orbis opes.
Cui sapido cedant dulcissima Nectare mella,
Hyblaeisque fluens liquida Manna favis.
His tuus edoctus monitis sapit alta minister,
Obsequii custos praemia legis habet.
Quis delicta miser, quae perpetrat omnia, novit?
Ulcera quis penetret pectoris alta sui?
Elue sentinam vitiosae carnis ab alto,
Quae latet abstruso cordis operta sinu.
Frena animi fastum mihi ne dominata superbe,
In scelus erumpat luxuriosa caro.
Crimine sic Tragico foris impollutus et intus
Ante Deum placida mente quietus agam.
Da, quaecumque loquor, quae sentio grata subinde
Mente tibi pariter gratus et ore probem.
Accipe placatus praeconia carminis huius,
O mea petra, meum Cor, mea vita Deus,
PSALMUS XX. Exaudiat te Dominus, etc.
ERGO tuos gemitus, dubio in discrimine rerum,
Propitia clemens audiat aure Deus.
Qui sua nota potens Iacobo nomina fecit,
Te quoque defensum tutor ab hoste tegat.
Auxilia ex adyti penetralibus intima promat,
Roboris e media fulcra Sione ferat.
Is memori tua liba notans holocaustaque vultu
Pinguia demisso caelitus igne cremet.
Quae petis, ex animi tibi confer at omnia voto,
Consilii studium dirigat omne tui.
Tum laeti virtute Dei regisque salute,
Exhibitam grata voce feremus opem.
Alta levaturi parto vexilla triumpho,
Auspice ponemus celsa tropaea Deo.
Annuet oranti Deus, et, quaecumque rogabis
Non sinet esse tuas murmur inane preces.
Nunc agnosco, suum quod et unctum salvet et uncti
Salva velit Regis regna manere Deus.
Cuius sola potens et idonea dextra saluti
Foederis ex adyto conscia mittit opem.
Exsultent [Reg: Exsultent] in equis et in altis curribus hostes.
Gratia nos precibus sublevet una Dei.
Nunc equites currusque iacent. Nos poplite fixo
Stamus et erecto tollimus ore caput.
Mittat opem Dominus. Regum Rex ipse secundet,
Pro Regis quoties vota salute damus:
PSALMUS XXI. Domine in fortitudine tua laetabitur Rex, etc.
PRAESIDII Deus alme, tui Rex robore sospes
Gestit et exsultans pectore laetus ovat.
In virtute tua quos non agit ille triumphos?
Quos animo plausus? gaudia quanta capit?
Nam desiderii vota illius intima comples,
Quicquid ait, quicquid vult, facis esse ratum.
Gratuitis ultro cumulatum dotibus, auri
Ferre coronatis das diadema comis.
Sic bonitate tua praeventus, et ante potitus.
Quam peteret, quiduis Rex benedictus habet.
Oranti vitae spatium [Reg: spatium] longaeva, perennis,
Et pro mortali vita beata data est.
Omnibus illustrem dignatus honoribus ornas,
Gloria, qua splendet, nominis ipsa tui est.
Maiestate gravem quasi circumfundis amictu,
Tam Regi apposite congruit omne decus.
Ponis cum specimen Benedicti, nomine cuius
Omina det soboli fausta precata parens.
Cuius ab aeterno benedictio semine, tamquam
Orta sacro manet publica fonte salus.
Respiciens hilari cum vultum fronte serenas,
Corda novus penetrat mox recreata vigor.
Rex quia supremi solio spe Regis inhaeret,
Stabit et a quovis turbine tutus erit.
Longa tibi manus est, inimicis obvia cunctis,
Dextera, quam fugiens nemo latere potest.
Qua procule lateris ad poenas protrahis omnes,
Nominis osores quos iuvat esse tui.
Saevus ut occlusis fornacibus aestuat ignis,
In cineresque vorax lingua [(transcriber); sic: lingna] caminus agit:
Sic tuus in reprobos vindictae saeviet aestus,
Et quast conflatos flamma calore coquet.
Sic tuus absorptos furor ardens hauriet irae,
Ut versi in nihilum pulueris instar eant,
Quin domus illorum cum semine (si qua superstes)
Ceu maledicta malis fructibus arbor erit.
Cuius et e terra genus a radice revelles,
Et procul ex alta germina stirpe metes.
Consiliis in te siquidem crudelibus usi
Non dubitaverunt grande par are nefas.
Sed frustrata doli lusit spes vana magistros,
Infectumque sua mole remansit opus.
Terga dabunt proni: Sed tu fugientibus arcum
Obvertens, nervo cominus ora petes.
Prome potens robur Deus, altas exsere [Reg: exsere] vires,
Teque parem cunctis hostibus esse proba.
Carmine sic grato Dominum celebrabimus. Omnis
De virtute tua Psalmus et hymnus erit:
PSALMUS XXII. Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti, etc.
CUR tibi, cur adeo Deus o Deus usque relictus
Deseror, extremae prorsus egenus opis?
Flebilibus queritans rugitibus eiulo, verum
Exspectata [Reg: Exspectata] fugit longius acta salus.
Nec mihi clamanti respondes mane, nec ipsae
Nocte quidem sileo, tu tamen usque siles.
Sanctus at Isacidum genus incolis, unde benigni
Nomen honoratus mite parentis habes.
In te fixa fuit spes omnis patribus olim,
Et tua sperantes dextra leuavit ope.
Voce tuam queruli quoties in vota vocarunt,
Experti fidam sunt in agone fidem.
Spes tibi confisos numquam confusa fefellit,
Integra speratis usque potita bonis.
Ast ego vermis humi, iam non homo, fabula Vulgi,
Ludibrium populi, risus et opprobrium.
Quot me cumque vident, acuunt convicia sannis,
Et rictu quatiunt oris hiante caput.
Scilicet hic, aiunt, dilectus filius ille est,
Qui se adeo curae iactitat esse Deo?
Si libet, ergo suum nunc liberet ille clientem,
Si sibi confisum curat amatque, iuvet.
Me prius infantem traxisti matris ab alvo,
Obstetricis ubi functus es ipse vice.
Tu mihi lactenti genitricis ad ubera nutrix
Dulce spei puero lac fideique dabas.
Ex utero pariente tuas proiectus in ulnas,
Brachia subiceres [Reg: subiceres] cum mihi prima, fui.
Qui meus a partu primo deus usque fuisti,
Ne quoque nunc a me, ne procul esto Deus.
Ultimus angor adest, nec in ipso mortis agone,
Qui mihi suppetias affer at, ullus adest.
Agmine torua boum, centum agmina centaurorum
Cornibus obsessum me truculenta premunt.
Ora trucum ringunt immania more Leonum,
Gutture rugitum quando rapace fremunt.
Viribus effusis lacrimans [Reg: lacrimans] , velut unda, liquesco,
Sanguine ceu vilis diffluo rivus aquae.
Membra mihi laxa compage caduca labascunt,
Morbida luxatis nexibus ossa crepant.
Omnis in hoc virtus resoluta est mascula corde,
Mollis ut admoto cera calore liquet.
Cassa vigore altis contabuit hausta medullis,
Tosta velut flammis arida testa, caro
Guttur inane riget, suffixaque lingua palato
Haeret, hiant sicca pendula labra siti.
Cernuus ad terram paulatim vergo sepulchri,
Puluerulenta statim massa futurus humi.
Me furiosorum stipat rabiosa canum vis,
Cincta Molossorum sto velut agna grege.
Circumfusa latus mihi turba cruenta lacessit,
Atque manus clavis traicit [Reg: traicit] atque pedes.
Arentes laterum prope conspicor ordine costas,
Alta per extensam contuor [Reg: contueor] ossa cutem.
Ista vident illi, delectanturque videndo,
Nostra quibus levis est carnificina iocus.
Arbitra distribuit ludentibus alea vestes,
Iacta super tunica tessera sorte mea est.
Tanta Deus passum ne desere, qui mihi summum
Robur es, accelera, fer properanter opem.
Tot pressam gladiis animam hanc Deus eripe leto,
Quae sine praesidio sola relicta sibi est.
Siste canum rabiem, rictus compesce leonum,
Cornua, quae surgunt unica fronte, tere.
Tunc, nomen laudesque tuas qui fratribus edam,
In grege Sanctorum, praeco supremus ero.
Vos simul Isacidae, Dominum quicumque timetis,
Illius excelsa tollite voce decus.
Illum posteritas veneretur tota Iacobi,
Sinceroque [Reg: Sinceroque] colat relligiosa metu.
Namque nec aerumnas est aversatus egeni,
Ora nec a precibus vertit operta meis.
Blanda sed ad vocem clamantis lumina flectens
Annuit atque ratum, quod petit ille, facit.
Te mea grata feret per totas concio gentes,
Omnis plena tuae laus mea laudis erit.
Vota memor Domino, quae vovi, debita soluam,
Ut videant eadem sic imitanda pii.
Afflicti comedent et opimo fercula victu,
Expletura famem pectoris inde ferent.
Qui sacra non ventris sed mentis pabula quaerunt,
Laeta Deo saturi carmina voce canent.
Pectora quin vobis aeternae gaudia vitae,
Plena sacri flatu numinis intus, agent.
Haec bona perpendent et ab omnibus undique gentes
Ad Dominum flectent finibus orbis iter.
Quin et ador abit venerataque supplice cultu
Grata Dei nomen natio quaeque colet.
Unus enim Regum Dominus Rex regnat et inter
Imperium gentes sceptraque summa tenet.
Quid? Quod et his proceres epulis vescentur et eius
Ante thronum flexo poplite vota dabunt.
Sacra frequentantes Domini convivia mensae
Procumbent humiles illius ante pedes.
Pectore qui maesto prostrati in puluere lugent,
Spes quibus et vitae est omnis adempta [Reg: adempta] salus.
Sera litans Domino cum posteritate propago
Census adoptati seminis amplus erit.
Accurrent populi memorique nepotibus aevo
Iustitiam [Reg: Iustitiam] referent illius atque fidem.
Qui patrio nobis operatus amore salutem,
Quicquid adhuc bene fit, solus id omne facit,
PSALMUS. XXIII. Dominus Pastor, etc.
Ipse meus custos Deus est, is pone sequentem
Et regit et pascit me quasi pastor ovem.
Hoc duce, non quicquam mihi defit, at omnibus auctus
Corporis atque animae dives abundo bonis
Ille mihi pandens in amoenis pascua pratis,
Languentem reficit fonte salubris aquae.
Sanaque proponens caelestis pabula vitae,
Exhaustis animae viribus addit opem.
Ille in iustitiae [Reg: iustitiae] recto me tramite ducit
Nominis ad laudem notitiamque [Reg: notitiamque] sui.
Solus in umbrosis licet errans vallibus Orci
Triste teram media nocte viator iter:
Nulla pericla tamen, quantumvis dira, timebo,
Dum mihi tu praesto es duxque comesque viae.
Namque tui baculi gradiens fulcimine nitor.
Me tua solatur, me tua virga regit.
A te strata mihi stat opimo mensa par aut,
Ut videant hostes invidiaque crepent.
Tute mihi calicem labris spumantibus imples,
Balsameoque fragrans ungis odore caput.
Patria sic bonitas, tua sic mihi plena favore
Gratia prompta [Reg: prompta] , quo ad vixero, semper erit.
Ergo domus Domini possessor et incola caeli
Cinis in aeterna sede beatus ero.
PSALMUS XXIIII. Domini est terra, etc.
OMNIA sunt Domini, tellus quoque et illius ingens
Ambitus et quicquid magnus hic orbis habet.
Et quascumque plagas diversaque climata mundi
Innumeris habitat gens populosa plagis.
Ipse creator humum super aequor et eius Abyssos
Fundatam medias condidit inter aquas.
Cui dabitur sanctum Domini conscendere montem,
Eius et in sacra figere sede pedem?
Cui mundata fide mens est et conscia recti,
Dextraque flagitiis intemerata manus.
Qui non vana animam levat ad mendacia, praestans
Iuratam stabili relligione fidem.
Ille Deo benedictus erit plenamque salute
Iustitiam [Reg: Iustitiam] a Domino iustificante feret.
Scilicet haec illa est hominum generatio felix
Inque beatorum sorte locata cohors.
Notitiam [Reg: Notitiam] cui summa Dei est inquirere cura
Scrutanti faciem, sancte Iacobe, tuam.
Pandite regna duces, portas attollite reges,
Terrarum patulo limine state fores.
Atria Rex Regum, cui gloria competit uni.
Cum splendore potens introiturus adest.
Quis novus hic Rex est? qui incedere dicitur heros,
Cui laus, cui soli competat omnis honor?
Fortis et invicto Dominus qui robore praestans
Proelia victrici conficit ampla manu.
Pandite templa, domos, reseratas tollite portas,
Qui datis in populo regia iura, duces.
Rumpite claustra, fores, valvas aperite patentes,
Et vigiles alacri fronte levate caput.
Rex par at introitum, quo non illustrior alter,
Ecce, domos vestras iam subiturus, adest,
Quem memoras heroa? quis est Rex inclitus [Reg: inclutus] ille,
Gloria quem solum quem decet omnis honor?
Nempe exercituum Dominus, cui militat aether,
Utque creatorem subdita terra colit.
Ille potens heros, hic est Rex inclitus [Reg: inclutus] ille,
Gloria cui soli seruit et omnis honos.
PSALMUS XXV. Ad te Domine, etc.
AD te suspiciens animam Deus erigo supplex,
Votaque solliciti cordis anhela levo.
Namque tibi toto confisus pectore soli,
Numina, te praeter, non aliena colo.
No mea deformi facies confusa pudore
Hostibus opprobrium fiat inane meis.
Qui super oppressi laetantes sorte triumphent,
Aerumnis tantum turba superba meis.
Non confusus enim quis quam pudefiet eorum,
Quos levat auxilii spes animosa tui.
Turpiter at pereant et confundantur oportet,
Quos via transversos flagitiosa rapit.
Tu mihi certa Deus vestigia pande salutis,
Et quae iustitiae [Reg: iustitiae] sit via recta, mone.
Tu me veridici deducens tramite verbi,
Si quid erit posthac scire necesse, doce.
Tu mihi nam Deus es praestans in morte salutem,
Dedita cui toto est spes mea tota die.
Prisca tibi subeat patriam miser atio mentem,
Gratiae, ab aeterno quae fuit, esto memor,
Ne delicta meae reminiscere prima iuventae,
Quae puer admisi, ne meminisse velis.
Mitis ut indulges miseris, ita sponte misertus,
Pro bonitate tua quaeso memento mei.
Ipsa Deus bonitas et norma et regula recti,
Semita peccantes quae sit eunda, docet.
Ille in Iudicio quasi dirigit indice dextra
Et docet affictos ire salutis iter.
Polliciti verique tenax patriique favoris
Et veniae Domini prodiga tota via est.
Patria servantes modo testamenta, sequamur
Foedera, quae pepigit, relligiosa fide.
Parce mihi, veniamque tui da nominis ergo,
Sarcina peccati magna gravisque mei est.
Quae fortuna viri est, qua sorte beabitur ille,
Cui timor et pietas est in honore Dei?
Muneris ille sui Doctorem semper habebit
In media comitem luce ducemque Deum.
Ille bonis animae cumulabitur omnibus, amplas
Illius in terris semen habebit opes.
Nota palam Dominus secreta timentibus ipsum
Testamenta sui foederis esse facit.
Huc ego respiciens oculos et lumina verto,
Eruis e laqueo tu mihi namque pedes.
Respice me, miserere mei, quia pauper et exul,
Solus et humanae luctor egenus opis.
Magna mei anxietas, magna est angustia cordis,
Inque dies crescit pluribus aucta malis.
Omnibus incolumem, quibus implicor, erue vindex,
Aque secuturis porro tuere malis.
Aequus in aerumnas, oculos intende, meique
Pectoris anxietas, quanta sit, ipse vide.
Quaeque gravi cruciant animam delicta reatu,
Numine propitio [Reg: propitio] cuncta remissa tege.
Aspicis, ut numero crescant et viribus hostes,
Quam premat hoc odiis invida turba caput,
Eripe me vindex animaeque tuere salutem,
Namque tuam spero solius aeger opem.
Candida simplicitas et recti conscia virtus
Norma sit et vitae regula certa meae.
Namque tui patria spes in bonitate favoris
Fixa mihi stabili est indubitata fide.
O utinam tandem discrimine liber ab omni
Numinis Israel experiatur opem.
PSALMUS XXVI. Iudica me Domine, etc.
Affer opem, causamque meam Deus aspice iudex,
Ut mihi te redeat iudice iusta salus.
Namque carent vitae, quibus ambulo crimine gressus,
Sunt sine fraude viae, sunt sine labe pedes.
In Domino sperans non e statione movebor,
Omnis in hoc voti spes mea compos erit.
Me quia tentandum, quia me tibi sisto probandum,
Quae nam sit, tenta, quae mea vita, proba.
Interiore meos examine dispice renes,
Atque imo tacitos excute corde sinus.
Ante mihi faciem tua gratia semper oberrat,
Et velut est oculis obvia meta meis.
Relligiosa tui servans vestigia verbi,
In vero sapiens lumine carpo viam.
Nulla mihi sedes, commercia nulla malorum,
Non mihi cum vano res fuit ulla grege,
Impia perversis qui dogmata cultibus auget,
Mille struens ficta relligione dolos.
Odi concilium reproborum, cumque malignis
Grande pari reputo sede sedere nefas.
Crimine non ullo cuiquam nociturus, ab omni
Sanguinis insontes labe lavabo manus.
Sacra frequentabo templique minister in aede
Ante tuas aras relligiosus ero.
Ut pia percipiam sancti Praeconia coetus,
Voce tibi grates qui reverenter agit.
Ipse frequens operum cunctorum praeco futurus,
Quae miranda patras atque stupenda Deus.
Una tuae mihi cura Domus, haec una voluptas
Nosse, tabernacli gloria quanta tui.
Casibus a Tragicis, ne consuetudo malorum
Implicet his animam fac procul esse meam
Ne me consiliis in partem turba cruentis
Criminis aut poenae sanguinolenta trahat.
Sola quibus fraus est et iniqua calumnia curae.
Dextraque muneribus tota repleta manus.
Integer atque insons sine culpa dirigo gressus
Et recto gradiens tramite figo pedes.
Redde misertus opem meque his semel eripe turbis,
Carmina cum Synodis ut tibi grata canam.
PSALMUS XXVII. Dominus lux mea, etc.
QUEM metuam? Deus est mea lux, mea stella, meus Sol.
Clara mihi splendet quo radiante dies.
Ille meae vitaeque salus et vita salutis,
Confirmans animam robore, Quem metuam?
In mea cum rueret violento viscera morsu
Turba maligna, petens hoc inimica caput:
Impegit, turpemque dedit collapsa ruinam,
Hostibus ut fieret ne mea praeda caro.
Mille licet castris hostilibus undique cinctus
Angar, ad armatas non trepidabo manus.
Grande licet moveant et formidabile bellum,
Una meae Deus est anchora firma spei.
Hoc petii votis repetamque ardentibus unum,
Civis ut Domini sim maneamque domo.
Et speciosa sui lustrans mysteria cultus,
Sacra, quoad vivam, relligiosa sequar.
Hic adytis templi, penetrali in sede, receptum
Abdet et adversus muniet omne malum.
Me sua sepositum procul in tentoria condet,
Ut velut excelsae rupis in arce locet.
Iamque mihi medios inter caput eriget hostes,
Quorum turba meum circuit arcta latus.
Tunc quasi victor ovans Domini devotus ad aedem
Munera sacrifico more soluta feram.
Nil nisi perpetuas modulabor carmine grates,
Quicquid agam, quicquid dixero, Psalmus erit.
Suscipe clamantis, te te Deus invoco, vocem,
Propitia [Reg: Propitia] votis aure misertus ades.
Aegra tuam faciem mens iussa requirere, verbi
Nunc memor opponit talia iussa tibi.
Ergo tuam faciem, tua lumina sancto requiro,
Ad te suspiciens os animumque levo.
Ne tua se species a me mansueta recondat,
Ne gravis in famulum saeviat ira tuum.
Quem prius auxilio toties praesente levasti,
Ne mihi nunc solitam subtrahe durus opem.
Ne tua me miserum desertum dextra relinquat,
Una meae vitae spesque salusque Deus.
Et pater et mater me deseruere, parentes
Immemores curam deposuere mei.
At pater in caelis, qui me suscepit et Ulnis
Susceptum patriis curat adhuc, Deus est.
Pande Iehova viam, ruit adversarius in me,
Me tua directo semita calle ferat.
Ne miser arbitrio violenti traditus hostis
Materies illi sim nova saevitiae.
Vana struunt in me falsi mendacia testes,
Fraude subornati crimina ficta parant.
Ore locuturi caedes et funera spirant,
Verbaque verberibus non meliora serunt.
Gaudia vivorum tamen in regione superstes
Certa feram, Domini munere visa, scio.
Interea exspecta [Reg: exspecta] Dominum patienter et ora
Inter et aerumnas fortiter esto miser.
Nec desponde animum, sed spem contrarius urge,
Exspectata [Reg: Exspectata] Dei, cum venit, hora venit.
PSALMUS XXVIII. Ad te Deus clamo, etc.
TE mea petra Deus, te ardentibus invoco votis.
Tu mode ne reticens ad mea vota sile.
Ne miser assimiler [Reg: assimuler] , si non responderis, illis,
Proxima qui ducto funere busta petunt.
Quae tibi cum gemitu supplex suspiria fundo,
Propitia [Reg: Propitia] clemens aure notata tene.
Dum tua respiciens humili sacraria vultu,
Brachia prostratus tendo supina manu.
Ne me praecipitem consortia prava malorum
In partem scelerum perniciemque trahant.
Qui placide socios simulata pace salutant.
Pectore dum versant exitiale nefas.
Crimina, quae fabricant, aequa mercede repende
Talibus, ut poenas, ceu meruere, luant.
Digna ferant operum sceleratae praemia dextrae,
Semina nequitiae, quae coluere, metant.
Securi quoniam. quid agas, attendere nolunt,
Grande Dei manuum nec meditantur opus.
Destruet ergo reos tua funditus eruet ira,
Nec sinet extorres aedificare domum.
Laus tibi magne Deus soli, tibi namque mearum
Exaudita placet vox gemebunda precum.
Tu mihi praesidium, clypei septemplicis instar,
Quo latet alta mei cordis operta fides.
Hinc expertus opem, rata pectore gaudia condo.
Grata relaturus carmine vota Deo.
Unde salus constans miseris, tuus unde perenne
Robur in adversis casibus unctus habet.
Euge tuum serva populum, cui portio regni
Contigit heredi [Reg: heredi] tam pretiosa [Reg: pretiosa] tui.
Pasce bonis inopes praesentibus, inde beatos
Fac tecum aeterna prosperitate frui.
PSALMUS XXIX. Afferte Domino filii fortium, etc.
Heroum soboles, praestantia pectora donis,
Robur et omne decus reddite grata Deo.
Debita ferte Deo praeconia, quidquid habetis,
Nominis ad laudes omne referte Dei.
Eius adorantes numen prope foederis arcam
Plena gravi cultu vota decora date.
Transit aquas, transit Domini vox ardua nubes,
Cuius honore tremens aetheris aula tonat.
Turbidus Oceani qui concitat aequora ventis,
Et procul undantem fluctibus ambit humum.
Vox operosa Dei virtute armata minisque
Magnifico spirat tota tremenda sono.
Illa levi cedros cum stringens ventilat aura,
Cedrorum Libani robora versa metit.
Illa velut vitulos unoque animalia cornu,
Hermonis et Libani saxa salire facit.
Illa ciens ruptis elisos nubibus ignes
E mediis flammas eiaculatur aquis.
Voce Dei concussa tremunt deserta feraeque.
Voce Dei trepidant horrida tesqua [Reg: tesca] cades.
Stant pavidae et tristes cervae nituntur abortus,
Omne patet lapso frontis honore nemus.
Laeta stat interea Dominoque Ecclesia grates,
Cuncta gubernanti voce potenter, agit.
Qui quasi diluvium meditans rex praesidet orbi,
Et stabili regnum sede perenne tenet.
Ille suo praesens populo benedicet et illi
Robur, ut ex voto pace fruatur, erit.
PSALMUS XXX. Exaltabo te Deus, etc.
CUM Deus exaltes me tractum e morte, vicissim
Te pater exaltans gratus honore feram.
Quod me saeva meo pariturum gaudia luctu,
Materiam risus hostibus esse vetas.
Ad te vota gemens quoties devota leuavi,
Integra, te medico, mens reparata mihi est.
Vivus ab Inferno, te vivificante, reductus,
Lumine, dum moritur cetera [Reg: cetera] turba, fruor.
Sanctificata Deo sanctas date pectora grates,
Nominis illius grande sonate decus.
Nam levis et brevis est tantum furor illius ira,
Quae finem cito, cum vix bene coepit, habet,
Sed constans in amore fides et gratia vivax,
Prodiga cui veniae nil nisi vita placet.
Vespera flebilibus cum transiit atra querelis,
Laeta refert orto gaudia sole dies.
Fortunatus eram, verum immemor unde, putabam:
Magnus es, hoc feriet nulla procella caput,
Cum tua sola meum fundasset gratia regnum,
Fixus ut excelsa staret in arce thronus
At simul ac verso retrahebas lumine vultum,
Turpia confusus probra pudore tuli.
Ergo Deum supplex mutata mente requirens
Illius hac iterum voce precabar opem.
Ecquis erit tandem nostri tibi sanguinis usus,
Sicubi praeventus morte recondar humo?
Versus an in cineres et factus putre cadaver
Praeco tuas laudes persequar atque fidem?
Respice me, gemitusque meos placabilis audi,
Redde mihi clemens auxiliator opem.
Dum loquor, a luctu, maerore [Reg: maerore] solutus ab omni
Exiliens [Reg: Exsiliens] inter tympana plaudo choris.
Tristibus exutum centonibus ampla vicissim
Et nova laetitiae [Reg: laetitiae] cingula ferre sinis.
Ergo tibi psallens numquam mea muta silebit
Gloria. Te lingua, te celebrabo chely.
PSALMUS XXXI. In te Domine speravi, etc.
PECTORE dum spiro, Deus in te spero salutem,
Unica sperantum spes in agone Deus.
Da modo, dum Spero, ne spe suspensus inani
Frustrer et elusus probra pudore feram.
Quae mihi Iustitiae et fidei est fiducia de te,
Solus, ut evadam liber ab hoste, dabis.
Propitias votis adverte gementibus aures,
Perge, repentinam protenus affer opem.
Tu me praesidii munito conde receptu,
Quo mea sarta queat tecta manere salus.
Tu mea nam turris, tu murus aheneus, instar
Arcis, in abrupta quae sita rupe, manet.
Dux mihi sterne viam, Rector mihi dirige gressus,
Nominis ut crescat fama beata tui.
Retibus expedies, captum quibus impedit hostis,
Robur enim dextrae, quo tegor, omne tuae est.
Corpus et hane animam, qua vitam spiro perennem,
Depositam manibus sponte resigno tuis.
Tute redemisti miserum Deus. Ergo salutem,
Quam tua promisit vox mihi vera, dabis.
Somnia sectantes odi temeraria carnis,
Certa mihi in Domini est fixa favore fides.
Ergo erit, ut tanta laetus bonitate triumphem,
Pauperis immemorem quae vetat esse Deum.
Aspectare meos non dedignata labores,
Semper in afflicto proxima corde cruci.
Quando coarctatos [Reg: coartatos] non protinus obicit [Reg: obicit] hosti,
Sed facit in campo stare patente pedes.
Respice placatus miserum, miserere dolentis,
Obruit ingenti me quasi mole dolor.
Tota mei luctu species evanuit oris,
Cumque oculis animae vis hebetata stupet.
Stricta brevi cinctu mihi contrahit ilia venter,
Haeret in enervi vix macra carne cutis.
Maesta fugax inter suspiria labitur aetas,
Omnis, quam vivo, est nil nisi vita labor,
Ante diem Iuveni [Reg: Iuveni] canescunt tempora curis
Ante diem crudo corpore fio senex.
Anxius aerumnis siccavit Spiritus ossa,
Deserit exhaustus membra caduca vigor.
Hostis ad exemplum, quoque nunc despectus amicis
Fabula vicinis opprobriumque feror.
Cuius ad intuitum et vicinam corporis umbram
Quilibet exhorrens stat refugitque metu.
Immemores animos cepere oblivia nostri,
Cognita vix restat nominis umbra mei.
Vas velut abiectum, cuius non amplius usus,
In tenebris, tamquam morte sepultus, ago.
Publica spargentes convicia, nescio cuius
Me perhibent homines criminis esse reum.
Fit novus ignari rerum pavor undique vulgi,
Et mihi mens trepido palpitat aegra metu.
Dum cogit Synodos et in hoc iurata premendum
Undique conspirat factio saeva caput.
Et tamen interea Soli tibi fisus, ut ante,
Tu meus es, dixi, semper erisque Deus.
Fortunae tibi fata meae sunt cognita soli,
In manibus mors est et mea vita tuis.
Fac ut ab immani dimissus liberer hoste,
Exitium toties qui mihi triste parat.
Affulgere tuo da lumen amabile servo,
Incolumem patria pro bonitate fove.
Quae sacrata tuo votis operantur honori,
Ne precor infamis polluat ora pudor.
Ora pudefiant sceleratis impia scurris,
Tecta solo cessent voce prophana [Reg: profana] loqui.
Turgida labra, bonos assueta lacessere probris,
Fingere, mentiri quidlibet ausa, doma.
Quae bona, quanta tuis deus occultata recondis
Depromenda suo tempore cuncta piis;
Cum, quasi clave, fide, vel mundo teste, recludent,
Quae cruce velatae dissimulantur opes;
Ad quascumque minas et flabra superba, paterni
In latebras velo tegminis abdis eos.
Et quasi seductos intra tua tecta, procaces
Rixarum stimulos dissimulare doces.
Laus aeterna Deo, cuius munitus Asylo
Tot bona, tot patriae sentio signa manus.
Cum trepidus fugerem, iam, dixi, traditus hosti
Exul et a patria sum facieque Dei.
Exaudita tibi tamen est suprema mearum
Tunc quoque cum gemitu vox iterata precum.
Turba Deo dilecta, Deum quoque dilige. Gratus
Sit tuus ipsius fructus amoris amor.
Namque fidelibus est custos in agone fidelis,
Dura sed ingratis hostibus hostis agit.
Unde gravis tandem vindicta redundat in omnes,
Turgentes fastu qui violenta gerunt.
O durate animis, heroica pectora, sancti,
Quos semel inseruit spes generosa Deo.
PSALMUS XXXII. Beati, quorum, etc.
FELICES animas, quibus exonerata reatu
Criminis admissi culpa remissa silet.
Felix atque iterum felix, cui, si qua supersunt,
Sphalmata gratuito tecta favore latent.
Cui Deus indulgens non imputat ulla, nec ipse
Clandestina dolo dissimulata tegit.
Pressa sinu tacito donec delicta fovebam,
Tabida confecit languidus ossa dolor.
Tum mihi lamentis, ululatibus atque querelis
Transiit assiduis continuata dies.
Nam tua mole sua noctesque diesque gravatum
Me velut immensum dextra premebat onus.
Omnis in exhaustis exaruit ossibus humor,
Siccat ut aestatis fervidus arva calor.
Ergo tibi pandens alti quasi scrinia cordis,
Vulnera non texi pectoris ulla mei.
Quippe mei primus, dixi, Confessor et ipse
Accusator ero criminis ante Deum.
Protinus omne mihi, te connivente, roganti
Et scelus et sceleris noxa remissa fuit.
Omnibus haec sanctis erit opportuna piarum
Materies, veniae dum patet hora, precum.
Si nova diluvii [Reg: diluvii] tempestas obruat orbem,
Fluctibus attinget nulla procella ios.
Tu mihi, ceu portus medio in discrimine ponti,
Quo lateam, tuta das statione locum.
Ergo tot obseptus [Reg: obsaeptus] donis Sotiria gratus
Laeta tibi tanta pro pietate canam.
Sic ego. Sic Dominus. Te praevius ergo docebo,
Semita discipulo quae sit eunda tibi.
Non ego digrediens a te mea lumina flectam,
Qua gradiere, tuum dux comitabor iter.
Ne stupidos mulis et equis componite mores,
Qui neque iudicio nec ratione valent.
Dura quibus frenis, quibus ora domanda lupatis,,
Imperium mites ni patiantur heri.
Multa malos tormenta manent et atrocia fata,
Arcta bonos bonitas ambit amica Dei.
Plaudite et in Domino depromite gaudia iusti,
Munda quibus mens est sanctificata fide.
PSALMUS. XXXII. Exsultate [Reg: Exsultate] iusti, etc.
EXULTATE [Reg: EXSULTATE] Deo, sacra pangite carmina Iusti,
Plaudite iustifica corda renata fide.
Sancta iuvant Sanctos, sanctos decet ista voluptas,
Devotae proprium non nisi mentis opus.
Psallite nunc citharis et in harmonicis decachordis,
Iuncta cavae resonent tinnula nabla Chely.
Exquisita recens modulato Musica cantu
Eximium rara promat ab arte melos.
Consona vox numeris, speret cum pectine pectus,
Cordaque cum chordis cum fidibusque fides.
Namque Dei constans atque immutabile verbum est,
Qui stabilem pactis praestat agendo fidem.
Iure probanda probans aequo, damnandaque damnans,
Iustitiae [Reg: Iustitiaeque] pariter iudiciique tenax.
Larga Dei bonitas totum diffusa per orbem,
Illius ex omni parte redundat amor.
Machina caelorum caelique exercitus omnis
Et verbo et flatu sunt fabricata Dei.
Ille globi in speciem cumulatas aequoris alti
Littore ceu clausas utre, cohercet [Reg: coercet] aquas.
Et quasi thesauros penetralibus abdit Abyssos,
Sub medii positas antra profunda maris.
Terra creatorem vereatur et incola terrae,
Ad nomen trepidet natio quaeque Dei.
Dixit et omnipotens operata potentia dicti
Stare facit nutu, quod modo mandat, opus.
Saeva Tyrannorum facit irrita coepta, diuque
Consultata retro, quae meditantur, agit.
Fixa Dei decreta manent immotaque constant,
Huius fata dies tollere nulla potest.
Turba beata, Deus quam ceu testator adoptans
Heredem [Reg: Heredem] regni vult gratis esse sui.
Ille throno stabili residens e vertice caeli
Despicit atque hominum respicit omne genus.
Utque volutatos terreno in puluere vermes,
Quotquot in hoc miseri repimus orbe, videt.
Cuncta sigillatim qui fingit corda notatque,
Quid paret et tacito pectore quisque premat.
Non populosa iuvant armatos agmina reges,
Non tua te redimit mole statura Gigas.
Non equitum turmae numero vel robore salvant,
Fallitur exsultans [Reg: exsultans] vir cataphractus equo.
Prona Dei facies oculis velut anxia lustrat,
Spes quibus et Domini est mixta timore fides.
Salvet ut ereptos e morte superstite vita,
Nutritosque, fame ne moriantur, alit.
Quam quasi sub clypeo Domini protectio spondet,
Spiritus hanc noster sperat anhelus opem.
Cuius enim sanctum mea spes est nomen, is aegro
Laetitiae [Reg: Laetitiae] cordi causa perennis erit.
Nos tua firma Deus sustentet gratia, sicut
Spes concepta tua de bonitate monet.
PSALMUS XXXIIII. Benedicam Dominio, etc.
GRATA Dei semper celebrabo Encomia, semper.
Illius haec referent labra diserta decus.
Ardua se in Domino mea mens iactabit, ut omnis
Audiat et laeto pectore pauper ovet.
Hunc omnes celebrate simul, mens una, cor unum,
Lingua sonet laudes omnibus una Dei.
Quaerenti Dominum Dominus respondit et omnem
Fecit ab hoc longe cedere corde metum.
Quotquot ad hunc proni facto velut agmine tendunt,
Eius et ad nutum mentem oculosque ferunt:
Non facie tristes confusa rubore repulsae
Ora sed explicita fronte serena gerunt.
Pauper hic appellans Dominum, quaecumque petivit
Compos et ex omni liber agone, tulit.
Castra pios circum metatur, ut arceat hostes,
Missus ad excubias angelus ipse Dei.
Euge videte,, probate acri quasi singula gustu
Munera, delitiis [Reg: deliciis] tot cumulata, Dei.
Quam bona, quam suavis Domini clementia; Felix,
Quisquis in illius spem bonitate locat.
Ergo timete Deum dociles super omnia sancti,
Qui pius est nullis indiget ille bonis.
Dira Tyrannorum genus exercebit egestas,
Non species sanctis deficit ulla boni.
Huc agedum pueri mea dicta notate, timorem
Vos ego discipulos nosse docebo Dei.
Ecquis erit, series cui fortunata dierum
Vitaque tranquilla sorte beata placet?
Providus a nugis petulantem reprime linguam,
Neu studeant fraudi labra dolosa, cave.
Iusta secutus ama, quae sunt iniusta, relinque,
Pacificus pacis quaere, capesse decus.
Propitios [Reg: Propitios] sanctis oculos obvertit et aures,
Votaque, cum clamant, excipit aequa Deus,
Torua sed in reprobos austero lumina vultu
Torquet, ut invisum tollat ab orbe genus.
Vota pii quoties fundunt, non irrita fundunt.
Semper in aerumnis experiuntur opem.
Pectore contritis Dominus quam proximus astat,
Aegrotis Medicus, quos dolor angit, adest.
Multa pios adversa premunt, sed ab omnibus illis
Liberat ereptos dextra benigna Dei
Ossa vel ad minimum numerata tuetur eorum,
Ulla nec ex ipsis laesa perire sinit.
Impietas, scelus ulta, suos necat ipsa ministros,
Sic odii in sanctos arguit esse reos.
Asserit incolumes animas Deus ipse suorum,
Integra quos pessum non sinit ire fides.
PSALMUS XXXV. Iudica me Domine, etc.
LITIGIOSA mihi litem dum turba facessit,
Actor ades, causamque tui defende clientis,
O Deus. Arma minax minitantibus arma vicissim
Obice [Reg: Obice] et oppugna pugnacem viribus hostem.
Prome celer scutum, clypeum cape, surge repente
Pronus in auxilium, frameam trahe, tende sarissam [Reg: sarisam] ,
Primus in occursum procedens obvius hosti,
Claude vias, teloque tuae me protege dextrae.
Dic animae tria verba meae: Confide, salutem
Me duce, quem penes una salus, salvatus [Reg: salvatus] habebis.
Confusos pudeat, robur atque infamia cogat
Ferre pedes retro, quicumque vel arte vel armis
Huic miserae insultant animae mortemque minantur.
Ut paleas rotat aura, tuae sic impetus irae
Abripiat, sic praecipites tuus angelus illos
Urgeat a tergo flammisque minacibus angat,
Cimmeriis mersos tenebris et nocte profunda,
Lubrica, qua incedant, via sit Labyrinthus et error.
Et tuus, hic etiam profugos formidine vindex
Angelus insectetur et ad tormenta reposcat.
Innocuo fodere scrobes, quae subdola tendunt,
Retia non merui, nec erat gravis ulla struendi
Causa tot insidias, nisi vita insontis amici.
Ergo praecipites agat improvisa ruina
Cum fremitu, propriisque pedes, quas texuit, auctor
Impediat pedicis, fovea deprensus [Reg: deprehensus] eadem.
Tum mihi laeta iterum mens et secura pericli,
Auctoremque [Reg: Auctoremque] Deum venerata salutis, in ipso
Exsultabit [Reg: Exsultabit] ovans, inque ossibus ima medulla
Inflammata, loqui muto quasi gestiet ore.
Ecquis erit similis? quis se tibi viribus aequet,
Magne Deus, vindex quocumque potentior hoste,
Eripiens pressos ab iniquae robore dextrae,
Saevitiamque premens, qua praedo fagitat [(perhaps: fatigat)] egenos?
Protrahit iniustos violenta calumnia testes,
Saevaque criminibus grassatur atrocibus in me,
Ne meditata quidem, nedum mihi cognita, fingens.
Sic male pro officiis vicia et convicia reddunt,
Ut mihi triste creent et ineluctabile damnum,
At super aegrotis lugubri et veste vieta
Squalidus [Reg: Squalidus] incedens, ieiuno pallidus ore,
Pectora tundebam planctu, tacitoque salutem
Illorum sitiens ardentia saepe gemebam
Vota sinu. Fratris ceu frater, amicus amici
Interitum luget maternaque funera natus:
Sic pullatus et inflexa cervice dolentum [Reg: dolentium]
Tristibus indolui fatis ex corde. Quid illi?
Clauda mihi simul ac fortuna labascere coepit,
Grantantes [(perhaps: Gratantes)] coiere, meo quasi gaudia luctu
Festa celebrantes. Concursant agmine facto
Factio claudorum, nec quicquam tale merentem
Incautumque probris lacerant ronchisque lacessunt,
Hic ubi scurra dicax et ventris hypocrita servus
Infremit et strictis infrendens dentibus in me
Ringitur. Ecquid ad haec patiens ludibria stertis?
Eripe me Deus, his animam semel extrahe turbis,
Desolata feris ne praeda Leonibus exstet [Reg: exstet] .
Tunc ubi magna coit numeroso Ecclesia coetu,
Publicus atque frequens ero laudum praeco tuarum.
Ne precor iniustis osoribus impia de me
Gaudia connivens indulge, quando proteruis
Nictantes oculis tot acerbant scommata sannis
Nam mala parturiunt atque implacabile rectis
Intentant odium, quibus est pax publica cordi.
Quippe cachinnantes diductis rictibus, Euge,
Euge dies optata oculis apparuit, aiunt
Ista Deus cernens age rumpe silentia tandem
Rumpe moras, propere evigilans exurge, meaeque,
Qui Deus et Dominus meus es, ius assere causae.
Iustus ut es iudex, ita vindice reprime dextra
Omne, quod iniustum est, ne se nimis efferat hostis,
Inque sinu blande titillans, Euge meum cor.
Dicat, habes, quod aves, iacet, ecce voravimus aegrum.
Saeva luant utinam de nostro gaudia luctu
Nominis infantes aeterna labe notati,
Elati quicumque mea de clade triumphant.
Lata sed exsultent [Reg: exsultent] , bene quae mihi corda precantur,
Iustitiae [Reg: Iustitiae] studiosa meae, plausuque perenni
Alta supra caelos [Reg: caelos] Domini praeconia tollant,
Qui bene vult pacisque suo parat otia servo.
Haec quoque lingua tuae laudes meditando ministrae
Iustitiae [Reg: Iustitiae] , reliquum, quodcumque est, transiget avum.
PSALMUS XXXVI. Dixit insipiens, etc.
EX animo quoties examino facta malorum,
Haec est iudicii denique summa mei.
Fabula securis Deus est et naenia [Reg: nenia] tantum,
Omne levi levius nomine numen habent.
Mutua blanditiis inter se crimina pingunt,
Ut sceleri iungant flagicioque [Reg: flagitioque] scelus.
Deformentque alios, exosique omnibus ipsi,
Arte bonos, odio quos habuere, premant.
Nulla fides scurris, dolus est quodcumque loquuntur,
Nec flecti, ut sapiant, ad meliora volunt.
Conscia, quas agitant, sunt ipsa cubilia fraudum,
Tam via proclives ad scelus una rapit.
Nulla mali species, quam non sibi sumere tentent,
Non putet obscenos omne patrare nefas.
At tua magna Deus replet indulgentia caelum,
Altaque surrigitur nubibus aequa fides.
Fixa stat et rigidis immotas rupibus alpes
Iustitiae [Reg: Iustitiae] superat regula stricta tuae.
Sicut inexhaustus tenebrosae gurges Abyssi,
Abdita iudicii est norma profunda tui.
Sustentas homines, das vitam et pabula brutis,
Tantus amor nostri, tam pretiosa [Reg: pretiosa] fides.
Ergo sub alarum velut umbra tecta tuarum
Mortales statuent corda quieta fide.
Hic velut irrigua saturos pinguedine pascet
Fortunata tuae divitis aula penus.
Plena voluptatum potos [Reg: potatos] ad flumina duces,
Delitiis [Reg: Deliciis] saturent omnibus unde sitim.
Tu fons ille sacer, tu vena beata salutis,
In vitam latices dans salientis aquae,
Hic caeleste tuo nobis in lumine lumen
Inque tua dabitur luce videre diem.
Protege nos veloque tuae bonitatis obumbra
Nominis ornatos agnitione tui.
Iustitiae [Reg: Iustitiae] manifesta tuae vestigia monstra
His quibus integritas cordis aperta placet.
Ne mihi quaeso ferox insultet planta superbi,
Neu manus eversum me violenta premat.
Propria fac lapsis sint crimina causa ruinae,
Ne stabili possint figere sede pedem.
PSALMUS XXXVII. Noli aemulari, etc.
NE commota tibi mens ardeat aemula Zelo,
Quando malis bona sunt et mala fata bonis.
Fortunata videns reproborum crimina, noli
Indignari illis aut imitando sequi.
Nam cito, ceu foenum messoris falce resectum,
Vernaque deciduis floribus herba, cadent.
Fide Deo pariterque fidem virtutibus orna,
Inque tuo constans fac facienda loco.
Utque diu patria regione fruare colonus,
Sit ratio victus iusta decensque tui.
Una sit in Domino, qua delectere, voluptas,
Compos ab hoc votum pectoris omne feres.
Teque tuasque vias Domini committe favori,
Illius exspecta [Reg: exspecta] spe patienter opem.
Is faciet facienda, Tibique tuisque fidelis,
Omne, quod ex usu viderit esse, dabit.
Promet ut auroram, media sub luce diei,
Iustitiaeque [Reg: Iustitiaeque] tuae iudiciique decus.
Crede sileque Deo, nec fractus cede dolori,
Impositumque crucis fer patienter onus.
Succensere malis, quibus est fors prospera, noli,
Cum mala successu, quo voluere, gerunt.
Turbatus bilem compesce, relinque furorem,
Ne tibi forte etiam suggerat ira scelus.
Improbus excidio tolletur, at incolet haeres
Dives in orbe, Deo qui modo fidit, opes.
Nec mora, cum dices: ubi nunc est impius? Ecce
Vix locus absentis restat inanis heri.
Propria mansuetis autem possessio terrae
Plenaque laetitiae [Reg: laetitiae] copia pacis erit.
Multa pericla bonis intentat turba malorum,
Atque acuens dentem stridula dente fremit.
Ridet at insanos Dominus, nam providus illis
Iam prope vindictae cernit adesse diem.
Distringunt gladios, intendunt fortiter arcus,
Pauperis ut sternant agmen inerme gregis.
Et pia crudeli laniena pectora mactent,
Conscia nullius criminis atque doli.
Versa sed auctoris [Reg: auctoris] recident in viscera tela,
Fractus et enervis cornibus arcus erit.
Praestat parva piis quaesita labore suppellex [Reg: supellex] ,
Quam corrasa malis vis opulenta dolo.
Nam violenta suo cum robore dextra peribit,
Iusta Deo superat vindice tecta manus.
Nota Deo, quaecumque piis fortuna dierum est,
Transit ad heredes [Reg: heredes] talibus omne bonum.
Non pudor infames rebus confundet in arctis,
In media saturos videris esse fame.
Ast inimica Deo, scelerata caterua malorum
Exitium Tragico flebile fine feret.
Interitura, velut florescens gramine pratum,
Fumus ut in ventos attenuatus abit.
Debita non reddit, quae mutua sumpsit [Reg: sumpsit] , avarus,
Foenerat [Reg: Fenerat] et per fas colligit atque nefas.
Iustus at exigua de forte misertus egeni
Donat, et unde bonis det bona semper habet.
Huic etenim tradit Domini benedictio terram,
Extirpata [Reg: Exstirpata] solo stirps maledicta perit.
Firma locat sanctus certo vestigia gressu,
Nam via, qua graditur, grata placensque Deo est.
Quod si forte cadit, non mox colliditur aeger,
Quippe labascentem sustinet ipse manu.
Multa puer vidi comperta prioribus annis
Multa senex, modo quae facta fuere, scio.
Sed nullo memini desertum tempore iustum,
Illius aut semen quaerere triste stipem.
Munifici soboles patris est benedicta, misertus
Qui bona multa dedit mutua, multa gratis.
Declina a viciis [Reg: perhaps vitiis] , quod honestum est sedulus urge,
Civis et in patria sede perennis eris.
Iuris enim custos iustum non deserit unquam [Reg: umquam] ,
Sed sibi commissum curat alitque Deus.
At sceleratorum marcescens graminis instar
Funditus excisum semen ab orbe metet.
Iustus in hac haeres, possessor et incola terra
Saecula cuncta, quoad terra manebit, erit.
Viva sonans eius sapientia spirat ab ore,
Nil, nisi quod rectum est, lingua loquentis ait.
Ille Dei scriptam quia fert in pectore legem,
Figet humi planta non titubante pedes.
Saepe quidem tentans evertere funditus illum
Impius observans, ceu speculator, obit.
Sed Deus in manibus positum non deserit hostis
Damnatumque premi iudicis ore vetat.
Esto morae patiens et qui relevare iacentem
Te poterit, Domini perge tenere vias,
Incola nam patriae felix oculisque Tyranni
Spectator propriis intereuntis eris.
Vidi ego sacrilegum tollentem vertice cristas,
Ambitiosa velut brachia laurus agit.
Cumque requisivi, non est inventus [Reg: inventus] , ut umbrae
Transiit et si quid iam fuit ante, fuit.
Sit tibi dexteritas curaeque ante omnia virtus,
Omnibus hanc sequitur pax comitata bonis.
Lapsa malignorum ruet uno factio nutu,
Desinit impietas omnis in exitium.
Tota salus iustis a solo numine pendet,
Robur ab hoc uno, quando premuntur, habent.
Asserit hos Dominus, servatosque eripit hosti,
Usque adeo spes est fidere certa Deo.
PSALMUS XXXVIII. Dominene in furore, etc.
ARGVE, sed furiis ne saevi ultricibus in me,
Plecte, sed irarum vim moderare Deus.
Namque tuas alto fixas in corde sagittas
Urgentemque gravi sentio mole manum.
Nulla mei plagis pars corporis integra restat,
Tam tua me radiis tristibus ira ferit.
Morbida peccato carnisque infecta veneno
Irrequieta furens macerat ossa dolor.
Alta meum transgressa caput delicta fatigant,
Facta mihi, immensi ponderis instar, onus.
Caeca recrudescens prius incrustata cicatrix
Semina stultitiae iam putrefacta sapit.
Curuus et in gibbum flexus sub pondere, pullae
Veste die toto squalidus [Reg: squalidus] ora tego.
Sicca mihi marcent arentibus ilia lumbis,
Non pars sana viget corporis ulla mei.
Viribus attritis ita sum contusus, ut aegro
Nil nisi rugitum pectore luctus agat.
Tute meos gemitus Deus et suspiria nosti,
Inque tuum numeras evacuata sinum.
Palpitat et trepido labat anxia pectore virtus,
Tristis et obscuro lumine visus hebet.
Vulnera contuitu mea vix dignantur amici
Atque procul stantes e regione silent.
Plaga quibus curae mea debuit esse, propinqui,
Me quasi non norint, stant retrahuntque pedem.
In caput hoc unum conspirans cetera turba,
Tecta, quibus capiar, retia mille locat.
Perniciem verbis et fraudem pectore spirant,
Damna quibus volupe [Reg: volup] est conciliare mihi.
Haec ego, ceu surdus, quasi non audita, silensque
Ore velut mutus dissimulata premo.
Ceu stupeant aures vel honesta oratio desit
Voxque refutandis talibus apta dolis.
Sed tua sperantem me cura paterna tuetur,
Ipse quod haec audis cuncta videsque Deus.
Ne mihi laetantes insultantesque triumphent
Lapsa vacillaret si mihi planta pedis.
Natus ad aerumnas, quo me modo verto, laborem
Sentio, me retro pungit et ante dolor.
Verbera, quae patior, merui meritumque fatebor,
Maxima curarum, quas gero, culpa mea est.
Interea florent et crescunt viribus hostes,
Exosi insontem qui sine iure premunt.
Qui bona compensant odiis, causamque nocendi
Non, nisi virtutem recta sequentis, habent.
Ne precor a cunctis desertum desere, neve
A me digrediens longius esto Deus.
Accelera festinus opem, tu vita salusque,
Ferre salutarem qui potes unus opem,
PSALMUS XXXIX. Dixi custodiam vias, etc.
LEGE mihi posita statui compescere linguam,
Ne stolida peccet futilitate Deo.
Ora premam claustro, ponam retinacula labris,
Dum dolor est oculis impius iste meis.
Conticui et iustae quoque mando silentia causae,
Turbidus inque vices itque reditque dolor.
Tecta mei gliscunt incendia cordis et imi
Pectoris ardentes incaluere sinus.
Haec ego dum meditans mecum quasi luctor, in istas
Denique prorupit lingua soluta preces.
Da finem numerumque Deus me nosse dierum,
Quam levis et vitae sit brevis hora meae.
Ecce tuis oculis vix sunt mea tempora palmus,
Quicquid et hoc aevi est, est tibi pene nihil.
Quid nisi fumus homo est, qui tam se turgidus effert?
Omnis et illius quid nisi fama fimus?
Umbra velut somni seu somnia degimus umbrae,
Saepe quibus vanum cura facessit onus.
Multa, sed ignotis cumulant heredibus [Reg: heredibus] , hosti
Saepe relicturi, quae rapuere, patres.
Quae mihi spes igitur, quae nunc solatia [Reg: solacia] restant?
In te spero, meas spes tibi credo Deus.
Omnibus explicitum peccatis exime, nec me
Opprobrium stolidis hostibus esse sine.
Mutus ero, verbumque silens non ore movebo,
Tu dabis eventum, tu moderator eris.
Tolle tuas a me plagas, nam pene tuarum
Oppressus manuum mole fatisco miser.
Cum vindicta tuae peccata redarguit irae,
Forma viri macie concidit atque vigor.
Rosa velut tineis et adesa teredine vestis,
Usque adeo vanus tam nihil omnis homo est.
Has semel aure preces, clamantis percipe vocem,
Ore nec ad lacrimas [Reg: lacrimas] tot patiente sile.
Nam quoque more patrum peregrinus et exul in orbe
Hospes, ut incerta sede viator, ago.
Parce et anhelantem sine respirare, priusquam
Desino in hac moriens esse superstes humo.
PSALMUS XL. Exspectans [Reg: Exspectans] exspectavi [Reg: exspectavi] , etc.
DUM patiens exspecto Deum, mihi proximus ille
Astitit, excipiens supplicis aure preces.
Extractumque luto barathri coenoque profundi
Gurgitis, in lucem rursus ad alta tulit.
Ille meos celsa statuens, in rupe vicissim
Ire gradu fecit non trepidante pedes.
Materiamque novi speciosam carminis, amplo
Ut celebrem laudes illius ore, dedit.
Haec ubi conspicient, multis reverentia crescet
Numinis exemplo spesque fidesque meo.
Felix qui Domino soli confisus, ab illo
Pendet et auxilii sperat egenus opem.
Atque superborum consortia vana perosus,
Mendaci solitos fallere voce, fugit.
Quam tua consiliis constant Deus acta stupendis,
Quae geris atque super nos meditata paras?
Infinita carent numero. Quis singula fando
Explicet? E multis pauca notata loquar.
Victima nulla tibi, non est oblatio curae,
Nulla piacla probas, non holocausta petis.
Sed reserata tuis patet utraque vocibus auris,
Unde mihi tali lingua locuta modo est.
Ecce vocas, adsum tua iussa capessere promptus [Reg: promptus] ,
Legis uti de me grande volumen habet.
Quae tibi cumque placent, quod vult tua cumque voluntas,
Exsequor [Reg: Exsequor] omne volens sponte minister opus.
Nam mihi lex imo penitus tua pectore fixa,
Me penes obsequium, quale requiris, habet.
Iustitiae [Reg: Iustitiae] manifesta tuae praeconia magno
Nuntius [Reg: Nuntius] in coetu commemorata canam.
Ecce locuturus posthac (namque omnia nosti.)
Labra coherceri [Reg: coerceri] non mihi vincta sinam.
Non mihi iustitiae [Reg: iustitiae] tacito lux pressa latebit,
Corde sed erumpet plena salute fides.
Solus apud gentes mihi Carminis Argumentum,
Quod bonus et verax sisque fidelis, eris.
Ne modo desertum tua me clementia linquat,
Provida sed pietas protegat atque fides.
Nam premit obsessum moles me immensa dolorum,
Tecta mihi scelerum lumina nube stupent.
Quae capitis superant non enumeranda capillos,
Tota mei virtus languida cordis hebet.
Sit tibi quaeso salus mea sit custodia curae,
Auxilio propere me tua dextra levet.
Confusa referant turbati fronte pudorem,
Qui gaudent animae perditione meae.
Turpiter elusi cogantur ferre repulsam,
Una quibus cura est damna creare mihi.
Sit sua frustratis merces infamia, quotquot,
Euge, mihi dicunt, euge labascit, habet.
Laeta triumphantes in te omnes gaudia ducant,
Sola quibus faciem est quaerere cura tuam.
Ore tuum semper venerabile nomen honorent,
Freta tua quibus est sola salute fides.
Sim licet afflictus pauper, desertus et expes [Reg: exspes] ,
Magna Deo tamen est sollicitudo mei.
Tolle moram, ne differ opem, tu namque redemptor [Reg: redemptor] ,
Tu meus adiutor praesidiumque Deus:
PSALMUS XLI. Beatus vir qui intelligit, etc.
FELIX, qui aerumnas animo, quo debet, egeni
Aspicit et miseri damna levare studet.
Casibus ereptum dubiis Deus asseret, atque
Incolumi vitae tempora longa dabit.
Traditus arbitrio ne saevi pareat hostis,
Laeta sed in terris fata beatus, agat.
Strata recumbenti Dominus versabit, ab aegro
Auferet, e morbis ut revalescat, onus.
Parce Deus, dixi, miserere animaeque salutem
Redde, modis quoniam sum tibi mille reus.
Saepe nefanda truces inimici fata precati,
Me rabido diris omnibus ore vovent.
Quando erit, exclamant, simul ut cum nomine mersum
Mors semel hoc tenebris obruat atra caput.
Spectatum veniunt specie simulante dolorem,
Verba sed hostili singula mente notant.
Egressique foras vulgo per compita spargunt,
Si qua cavillandi vel levis ansa data est.
In me tota simul conspirat factio fraudes,
Damnaque consiliis ingeniosa parat.
Culpa scelesta reum premit atque nefaria, dicunt,
Lapsus opem nusquam qua relevetur, habet.
Quid? quod et ille vetus, meus intimus ille sodalis,
Fixa mihi in cuius spes fuit ampla fide,
Omnia cui mecum communia, mensa domusque,
Prostratum petulans me quoque calce ferit.
Propitiare [Reg: Propitiare] mihi misero Deus, erige lapsum,
Detur ut osori talio digna meo.
Hoc mihi pignus erit divini illustre favoris,
Gaudia si de me non meus hostis aget.
Tu mihi das animi, tu vires corporis auges.
Laetatus causae simplicitate meae.
Me vigil observas, in me defixa Patronus
Intentis oculis lumina semper habes.
Cognitus illustri Deus innotescat honore,
Cuius in Isacidum gloria gente viget.
Hunc colat, hunc celebret, quam longa superstitis aevi
Ordine devoluet saecula tempus, Amen.
PSALMUS XLII. Quemadmodum cervus, etc.
ACTUS ut a canibus rapido defessus in aestu,
Ad gelidas sitiens cervus anhelat aquas:
Sic mea sic inter suspiria tota fatiscens
Mens desiderio carpitur aegra tui.
Te voco, te sitiens vitae Deus appeto fontem,
Regressus faciem quando videbo Dei?
Nocte dieque gemens oculorum sorbeo rivos,
Quod cibus est aliis, hoc mihi sunt lacrimae [Reg: lacrimae] .
Haec mihi quottidie [Reg: cottidie] dum vocula vellicat aures,
Dic, ubi, quem iactas, est tuus ille Deus?
Haec animadvertens velut in me effusa liquescit
Aerumnis animae vis resoluta meae.
Temporis elapsi si quando recurrit imago,
Tecta frequens Domini ductus ad alta chorus.
Cum choreas inter traherem Dux carmine pompam,
Sollenni [Reg: Sollemni] celebrans ordine festa Deo.
Maesta quid o anima es, quid me importuna fatigas,
Teque gemens tacito conficis ipsa sinu?
Fide Deo, quia tempus erit, mihi quando canetur
Illius a facie viva recepta salus.
Omnis in hoc animae vis exanimata labascit
Corde, fit absentis mentio si qua tui.
Accola Iordanis iuga seu sequor Hermonis alti,
Seu loca declivi colle propinqua lego.
Continuata malis quasi trudit Abyssus Abyssum,
Successiva urget crux comitata crucem.
Dum quasi tempestas stridentibus horrida nymbis [Reg: nimbis]
Diluviique [Reg: Diluviique] strepens rauca procella sono,
Desuper effusis tua fluctibus ocior [Reg: otior] in me
Ingruit et poenis obruit ira caput.
Et tamen illa dies pacto promissa redibit,
Laetus ut in media cantica nocte sonem.
Tutaque cum precibus connivens lumina somno,
Quod commissa tibi sit mea vita, probem.
Sic ego te valida quasi fixus rupe monebo,
Immemor usque adeo qui pote esse mei?
Veste quoad cingar lugubri, pressus ab hoste,
Saucia dum mortis vulnerat ossa dolor?
Probraque trans figunt mihi quottidiana [Reg: cottidiana] medullas,
Quando, Tuus, quaerunt, dic ubi nunc Deus est?
Maesta quid indulges mens tristibus anxia curis?
Quid pavido trepidas irrequieta metu?
Pone metum, grates reparatae namque salutis
Laetus adhuc Domino carne superstes agam.
PSALMUS XLIII. Iudica me Deus, etc.
TUTE meam iudex et vindex assere causam,
Te vindicta decet iudiciumque, Deus.
Eripe, namque furens ruit in me factio, plena
Fraudis et ad quoduis sponte parata scelus.
Te penes auxilii spes tota, Quid ergo repulsum
Me velut aversa fronte severus agis?
Cur ita connives, ut me meus opprimat hostis,
Causa adeo luctus factus acerba mihi?
Exoptata tui mihi lux affulgeat oris,
Illaque polliciti certa tenaxque fides.
Qua duce, sancta tui directus ad atria templi
Rursus ab exilio monte Sione fruar.
Hic ubi divinae stans maiestatis ad aram
Exsultans [Reg: Exsultans] hilari pectore laetus ovem.
Propitiumque [Reg: Propitiumque] mihi cithara resonante celebrem
Auctorem [Reg: Auctorem] vitae laetitiaeque [Reg: laetitiaeque] Deum.
Cur tibi tot curas anima aerumnosa facessis?
Sollicitaque adeo mente molesta mihi es?
Trade tui curam Domino, nam praeco bonorum
Eius ad huc viva voce disertus ero.
PSALMUS XLIIII. Deus auribus nostris audivimus, etc.
MAGNE parens hominum, pater antiquissime patrum,
Qui bonus atque omnis causa suprema boni es.
Omnia temporibus percepimus edita priscis
Acta manus cupidis auribus hausta tuae,
Quae bona praestiteris nostris maioribus olim,
Saepe etiam pueris exposuere patres.
Tu velut ex alta gentes radice revulsas
Omnibus hinc sparsas disicis [Reg: disicis] inde plagis.
Illarumque loco plantaria viva reponens,
Amplificas patrium prole recente genus
Non illis terram gladius, non dextra salutem
Propria, quicquid habent, hoc tua dextra dedit.
Quod tua dilectos complexa favore voluntas
Et dignata sua gratia luce suit.
Tu Rex, tu noster Deus es. Fac stemma Iacobi
Te promissa beet praecipiente salus.
Te Duce, terribiles obvertebamus in hostem
Cornua, vibrantes fronte minace caput.
Te Duce, conculcata solo contrivimus alto
Agmina, quae nobis sunt inimica, pede.
Non freti iaculis spem ponebamus in arcu.
Reddita non proprio venit ab ense salus.
Tu nos incolumes tutatus ab hostibus, omnes
Ut notet osores foeda repulsa, facis
Ergo perenne tuo meditabor carmen honori,
Lingua tuum panget quottidiana [Reg: cottidiana] decus.
At cur confusos ita nos iam quaeso repellis,
Nulla gregis tangat te quasi cura tui?
Cur ita prostituis deserta, nec agmina nostra
Praevius incedens Ductor, ut aente, regis.
Hostibus e nostro partitis corpore praedam
Versa coegisti nos dare terga fugae.
Exilio profugos sparsosque per extera regna,
Sicut oves, escam gentibus esse sinis.
Expositi venum fuimus gratis auctio quando
Non tibi de nobis contigit ulla lucri.
Fabula vicinis sumus opprobriumque propinquis,
Hinc sannis cincti, turpibus inde probris.
Ludicra de nostro fingunt dicteria gentes
Nomine, nictantes concutiuntque caput.
Quottidiana [Reg: Cottidiana] mihi turbat confusio vultum,
Et pudor informi tristis in ore sedet.
Quod mihi fronte ferox oculos meus hostis et aures
Ore dicax ultor tam petulante ferit.
Quicquid id est, tulimus: sed nos oblivio numquam
Immemores cepit foederis ulla tui.
Corde nec infido tua pacta reliquimus unquam [Reg: umquam] ,
Nec via transversos nos aliena tulit.
In fera nos quamvis collisos antra Draconum,
Mortis ubi tectos obruit umbra, locas.
Mens oblita tui si nominis esset, ad ulla
Numina sublatae si peregrina manus:
Hoc ne impune scelus, te connivente, lateret,
Viscera qui lustras cordis operta Deus?
Quottidiana [Reg: Cottidiana] tuo pro nomine funera passi,
Mactatae veluti sacrificamur oves.
Ecquid adhuc dormis? Surge et semel excute somnum.
Ne tibi reiectos tam procul esse sine.
Ora quid abscondis? tibi siccine nulla dolorum,
Nulla tibi nostrae est patria cura crucis
Dum depressa solo mea spectat vita sepulchrum,
Haeret et in medio puluere venter humi.
Surge, veni, fer opem, pressos Deus eripe vindex.
Numinis hoc pietas exigit aequa tui.
PSALMUS XLV. Eructavit cor meum, etc.
PLENA Dei flatu, toto mens pectore gestit
Grande sono generisque novi grave promere carmen.
Pectoris interpres facundae oratio linguae,
Aemula cum celeri quae certet arundine scribae
Dictat opus regi, Regi, quo pulchrior [Reg: pulchrior] inter
Non satus est homines, nec erit formosior alter.
Cuius in ore sedens blandis aspirat honorem
Suada labris, cui dexter adest Deus ipse ratumque
Destinat aeterno stipulatus foedere regnum.
Macte animi, virtute potens et viribus heros,
Cinge femur gladio, totusque decentibus armis
Splendidus ingredere et meritos cape dignus honores.
Quae geris, ex animi tibi cedant omnia voto.
Quacumque inveheris, placido clementia freno
Iustitiae [Reg: Iustitiae] verique comes, moderata quadrigas
Ius paret afflictis. Sic formidabilis hosti
Dextera miraclis [Reg: miraculis] totum tua compleat orbem.
Stricta tuis acies et cuspis acuta Sagittis
Vulnifico mucrone micat, quibus agmina certus
Fusa procul sternes populorum ingentia victor,
Traiciens [Reg: Traiciens] mediis confixos cordibus hostes.
Firma tui durat sedes in saecula regni,
Certa velut norma est directaque regula sceptri,
Legibus aequa. quadrans ad amussim congrua vero.
Iustitiae [Reg: Iustitiae] tibi summus amor, tibi maxima vitae
Cura, sed impietas odio est, quia te Deus ipse,
O Deus illustrem reliquis prae fratribus unum
Laetitiae [Reg: Laetitiae] unguento mensurae prodigus unxit.
Purpura, qua thalamis procedis amictus eburneis,
Myrrhae, aloes casiaeque fragrans diffundit odorem,
Unde tibi applaudit laetis turba obvia votis,
Nympharumque chorus, Regum sata sanguine proles,
Tota tuo splendens, in honore. Stat inclita [Reg: incluta] Regis,
Dextra latus claudens, auro circumdata [Reg: circumdata] sponsa,
Quod procul Hesperiis Ophire transmisit ab Indis.
Huc ades Heroina, ades o mea nata, meum cor,
Huc aures oculosque sagax attentaque mentis
Verte aciem, patriaeque domus gentisque deinceps,
Si desiderium quod habes, oblita relinque.
Sic tua sic contra species pulcherrima [Reg: pulcherrima] Regi
Visa placebit. Eum venerabere subdita votis,
Ceu caput et Dominum, quem dives opimaque donis
Ipsa colet venerata Tyrus, cui supplice gestu
Munera praebebunt populi pretiosa [Reg: pretiosa] potentes.
Tota decora quidem Regina, sed illius intus
Maior in arcano latet abdita gloria cultu,
Pallia cui radiant gemmantibus aurea limbis,
Vermiculata notis et acus operosa labore.
Talis in ornatu procedens regia nupta
Ducitur ad Sponsum, cum virgino [(perhaps: virgineo)] comitatu,
Cincta ministrarum circum stipante corona,
Laeta trahens choreas, cum plausus inter ovantum [Reg: ovantum]
Sollennem [Reg: sollemnem] thalami producit in atria pompam,
Hinc tibi iacturam desideriumque parentum
Ordine complebit series numerosa nepotum,
Sceptra super populos quibus imperiosa relinques.
Sic, Regina, meo tua prodita Carmine fama
Omnibus in regnis, late diffusa per orbem,
Immortalis erit, natorum cognita natis,
Omnis posteritas, omnis quam praedicet aetas,
Ardua dum caeli voluentur sidera lapsu:
PSALMUS XLVI. Deus nostra spes et fortitudo, etc.
IN Domino speramus, in hoc velut arce locantes
Praesidium, invicti certam sentimus in arctis
Rebus opem, quaecumque inopes fortuna fatiget.
Ergo pusillanimes nullus formidine terror
Concutiet, licet horribili concussa fragore
Tota tremat tellus, convulsa [Reg: convulsa] a sedibus altis,
Et summis commisceat ima, iugisque revulsis [Reg: revulsis]
In vaga praecipites subsidant aequor a montes
Cum crepitu, tonet unda, fremat mare et alta tumen tes
Rupibus eversis submergant littora fluctus.
Urbs dilecta Deo, custos atque hospita cultus
Relligiosa sacri, sancta inter gaudia laetis
Plena voluptatum diffundit flumima [(perhaps: flumina)] rivis,
Cuius in arce thronum mediam velut incola sedem
Hospitiique locum statuit Deus, atria cuius
Immotis stabilit fulcris, cui mane benignis
Aurorae affulget radiis et discutit umbras.
Infremuere quidem gentes collisaque regnis
Regna gravi armorum late increpuere tumultu:
At simul intonuit, qui regnat in aethere muti
Conticuere omnes similesque liquentibus undis
Diffluxere minae et rediere silentia terris.
Nobiscum est Dominus, Deus ille exercituum Dux,
Nos quoque tecturus, qua texit in arce Iacobum.
Huc agite atque Dei vestigia cernite dextrae,
Quas dederit strages, quos desolaverit agros,
Quae non vastarit terrarum regna per orbem,
Qui vaga restinguens bellorum incendia, pacem
Cum vult, restituit, qui spicula frangit et hastas,
Arcusque Pharetrasque simul, rapidisque quadrigas
Falcibus in cinerem redigendas subicit [Reg: subicit] igni.
Nunquid [Reg: Numquid] adhuc iuvat insanire? quiescite Reges,
Iamque Dei tandem imperium cognoscite, cuius
Ampla replet gentes et vastas gloria terras.
Et belli et pacis nobis Deus arbiter astat,
Praestaturus opem, quam praestitit ante Iacobo.
PSALMUS XLVII. Omnes populi plaudite manibus, etc.
PUBLICA complosis manibus date gaudia gentes,
Laetantes hilari plaudite voce Deo.
Transcendit Domini Maiestas ardua caelum,
Terrorem cunctis hostibus incutiens.
Ille supra Reges et Regna amplissima mundi
Maxima Rex Regum sceptra supremus habet.
Victor in obsequium qui cogens ordine gentes
Morigeras nostris legibus esse facit.
Cuius adoptivi sumus et sors lecta peculi,
Quae tua laus summa est care Iacobe Deo.
Ascendit Dominus resono clangore tubarum,
Sublimi ingrediens aurea templa gradu.
Psallite voce Deo, nostro nova Carmina Regi
Psallite, continua psallite voce Deo.
Arbiter Imperio totum qui temperat orbem,
Huic animo promat vox sapiente melos.
Qui socio Regni complexus foedere gentes,
In sancta solium sede perenne tenet.
Iam simul in populi coierunt foedus Abrahae,
Iura ministrantes gentibus ampla, Duces.
Usque adeo Domini, sub cuius condita scuto
Terra latet, celebri gloria laude patet.
PSALM. XLVIII. Magnus Dominus et laudabilis valde, etc.
INCLYTUS [Reg: INCLUTUS] illustri Dominus resplendet honore,
Sanctus ubi mons est, urbs ubi sancta Dei.
Pulchra [Reg: Pulchra] , decora Sion, quae frondens, germinis instar,
Totius decus est atque corona plagae.
Celsa domus regni, qua summi regia regis
Eminet ad Boreae turribus alta latus.
Cuius amoena Dei sublime Palatia nomen
In dubiis certum rebus Asylon habent.
Ecce cateruatim cinctam obsedere Tyranni
Armorumque truces circumiere minis.
Sed stupor attonitis oculos perstrinxit, ut acti
Praecipites dederint terga repente fugae.
Terror et insolitus trepidantes perculit horror,
Parturiens qualem femina [Reg: femina] ventre tremit.
Aut nautae, Cilicum quibus alta per aequora sparsas
Fluctibus Eois dissipat aura rates.
Vidimus haec oculis, ut et auribus hausimus olim,
Quae Deus in Solyma praestitit urbe suis,
Ille potens exercituum Regnator in urbe,
Quam stabili vegetam crescere flore iubet.
Sancta tui stantes intra Deus atria templi,
Promissam placida mente moramur opem.
Quale tuum nomen, talis tua gloria, talis
Fama sub extremi finibus orbis erit.
Nam tua praesentem sola est operata salutem
Dextera iustitiae [Reg: iustitiae] , dextera plena fide.
Plaudat laeta Sion, speciosa triumphet Iudae
Filia, iudiciis exhilarata tuis.
Cingite circuitu, spatiosa [Reg: spatiosa] Sionis obite
Moenia, turritas dinumerate domos.
Pinnarumque minas, quaeque intra nubila caeli
Aerium condunt ardua tecta caput.
Cura sit hanc speculis lustrare sagacibus urbem,
Aucta novum capiant atria mole decus.
Omnis ut haec annis ventura sequentibus aetas
Audiat atque aliis haec quoque nota canat.
Quod Deus hic ille est noster, qui nesciat unus
Imperii finem principiumque sui.
Qui quasi filiolos genitor sub tegmine condens
In media vivos nos quoque morte regat.
PSALMUS XLIX. Audite haec omnes gentes, etc.
HUC agite o populi, terrae quascumque per oras
Degitis, haec oris condite verba mei.
Arrige nobilitas et turba ignobilis aures,
Quae loquar, attentus dives inopsque notet.
Tota mei ingenii scito sapientia sensu
Se velut effundet divite prompta [Reg: prompta] penu.
Ethica quae forment prudentem dogmata vitam,
Proferet arguto lingua magistra sono.
Ad sacra convertam dociles oracula sensus,
Hinc aenigma chely liberiore canam.
Ecquid in adversis trepidem formidine? Nulla
Arma mihi incutient, fraus mihi nulla metum.
Seu mea supplantet vestigia subdolus hostis,
Aut petulante pedum me quoque calce premat.
Sunt, quibus in multis posita est fiducia nummis,
Quos tumidos inflat spiritus altus opum.
Cum dives redimat nec fratrem a funere frater,
Nec pretio [Reg: pretio] placet sufficiente Deum.
Care nimis, nimis est pretiosa [Reg: pretiosa] solutio vitae,
Nec capit aequivalens mors redimenda lytron.
Ne sibi perpetuet, nec tempus proroget auro,
Nec defuncta semel fata retexat homo.
Cernis, ut ex aequo cum paupere dives et una
Lege simul sapiens insipiensque cadat.
Ut male parta aliis male diripienda relinquens
Non aliquid secum mortuus inde ferat.
Unus amor cunctis, genus amplificare nepotum,
Magnificas vasta condere mole domos.
Et quasi perpetuas in terra figere sedes,
Nominis ostentent quae monumenta sui.
Sed vitreus splendor nec honor durabilis ille est,
Hos quoque mors, sicut cetera bruta, rapit.
Haec via stultorum est, haec illa insana voluptas,
Qua similes natos patribus ire iuvat.
Ultima, qua recubent, fessis erit aula sepulchrum,
Quos velut absorptas hauriet Orcus oves.
Cum pressi pedibus quasi spreta scabella piorum.
Deicient [Reg: Deicient] flexo vertice triste caput.
Sensurique graves saeva inter tormina morsus
Mortis in aeternum praeda furentis erunt.
At Deus hanc animam complexus amore perenni
Non sinet inferni flebile ferre iugum.
Ne moveare, videns ditescere forte Tyrannum,
Cuius honore potens floreat aucta domus.
Cuncta relinquet enim, nec honor nec funeris illi
Divitiae comites, cum morietur, erunt.
Quam miser hic vivit, vitam ratus esse beatam,
Non animae curam salva ne fiat, agit.
Imo voluptatis commendans omnibus usum,
Dum bene sit carni, res bene, dicit, habet.
Ergo secuturus, quo praecessere, parentes,
Triste tenebrarum continuabit iter.
Non oculis caeli lustrabit amabile lumen,
Caecus ab aeterna luce remotus erit.
Dives at insipiens homo viva est bestia, solum
Nomen habens hominis, praetereaque nihil.
Immemor ergo sui quia nescit honoribus uti,
Iumenti ingreditur more sepultus humum.
PSALMUS L. Deus Deorum Dominus loquitur, etc.
ARBITER Imperiis qui praesidet omnibus, orbem
Austero appellans intonat ore Deus.
Concilium vocans in ius citat undique gentes,
Solis ab Eois Hesperiisque plagis.
E specula effulgens cum maiestate Sionis,
Conspicuumque vultu dat radiante iubar.
Nempe suo iustus prodibit tempore iudex,
Nec quasi dissimulans omnia, mutus erit.
Terribilem flammis praecedit atrocibus ignis,
Qui face corripiens obvia quaeque vorat.
Horrida quem circum tempestas nubibus atris,
Immani quatiens tela fragore, sonat.
Iudicet ut populum, testes accersit ab alto
Inclamans hominum caelituumque [Reg: caelitumque] choros.
Ante meam faciem coetus adducite sacros,
Qui mihi sollenni [Reg: sollemni] foedere sacra ferunt.
Abdita Iustitiae [Reg: Iustitiae] proment oracula caeli,
Iudicii praeses quando supremus ero.
Nunc attende meis mea gens sermonibus, ecce
Isacidum praesens alloquar ipse genus.
Vos mihi iuratos obstringens advoco testes,
Unus ego vester sum maneoque Deus.
Non ego te arguerim, quasi victima desit ad aras,
Quottidiana [Reg: Cottidiana] cremans das holocausta focis.
Non ego suscipiam vestris ab ovilibus hircos,
Viscera, quae offertis, non moror ulla boum.
Mille mihi innumeris animalia montibus errant.
Lustraque silvarum sunt mihi plena feris.
Omne genus pecorum novi genus omne volucrum,
Inque mea campi bestia quaeque manu est.
Scilicet esuriens a te comedenda requiram,
Teque mihi victum dante levabo famem.
Quando mare et terram complector et aethera, quando
Orbis hic et toto est quicquid in orbe, meum est.
Nunquid [Reg: Numquid] opima mihi taurorum fercula carnes,
Hircorumque paret pocula lauta cruor?
Sacrificare volens, grates cum laudibus offer,
Votaque supremo debita solue Deo.
Angeris, in duris supplex me rebus adora,
Ereptusque meam glorificabis opem.
Ista piis Dominus: sed Peccatoribus inquit,
Scurra quid in sacra lege profanus agis?
Fronte statuta mei cedo qua temerarius audes
Sacrilego interpres foederis ore loqui?
Qui verbi impatiens et legum frena remordes;
Et quod ais lingua, corde manuque negas.
Si qua vides, imitatus inis vestigia furum,
Moechus adulterii turpe lupanar amas.
Quicquid ab immundo tibi profluit ore, venenum est,
Labra tibi pleno livida felle scatent.
Invidiae rabiem, qua insontem carpis amicum,
Non sanguis cohibet, non uterinus amor.
Haec impune quidem, tibi dum conniveo [Reg: coniveo] , tractas
Propterea similem meratus esse tui.
Tecta sed ante oculos digito velut indice sistam,
Detectique palam criminis ulto rero [(perhaps: reo)] .
Haec sapite o homines, haec vos agnoscite, quorum
Exulat [Reg: Exsulat] ex animis cum pietate Deus.
Ne tormenta traham raptos ad atrocia vindex,
Nec sit, ab exitio quae trahat, ulla manus.
Qui didicit gratoque Dei bona praedicat ore,
Ille meum digno nomen honore colit.
Hanc quicumque viam sequitur, quae semita vitae est,
Huic aeterna Dei stat reserata salus.
SECUNDUS LIBER PSALmorum.
PSALMUS LI. Miserere mei Deus, etc.
BLANDE, benigne parens, indulgentissime Divum,
Qui patrio nostri totus amore flagras,
Sit tua propitio [Reg: propitio] mihi gratia numine praesto,
Cumque miser vere sim, miserere mei.
Ut tua nec numerum, nec habet clementia finem,
Omnibus ad veniam sponte parata reis.
Sic delicta, quibus miser angor, atrocia dele,
Actaque perversae carnis iniqua tege.
Criminis admissi penitus contagia mundans,
Ablue detersis sordibus omne scelus.
Nam fateor culpaeque lubens agnosco reatum;
Obvia me cuius semper imago fugat.
Te miser offendi, tibi turpis Apostata factus
Peccator faciem sto reus ante tuam.
Iustus ut inventus celebrere per omnia Iudex,
Sermonis quoties norma probanda tui est.
Victor ut evadas, sibi si temeraria dete
Iudicium tendet sumere forte caro.
En mea polluto conceptio semine coepit,
Pondus adhuc gravidae cum rude matris eram.
Me mea peccati quasi fermentavit in aestu,
Naturae veteris labe notata, parens.
En tibi simplicitas et aperta professio culpae
Integra sincero [Reg: sincero] corde profecta placet.
Sic ignota prius toti sapientia carni
Luce mihi verbi nunc patefacta tui est
Me Deus hyssopi lustratum aspergine munda,
Te mundante, foris mundus et intus ero.
Me tua dextra lavet, maculatum lotus ab omni
Corda geram quavis candidiora nive.
Laetitiae [Reg: Laetitiae] vox viva tuae mihi repleat aures,
Ut contrita recens excitet ossa vigor.
Averso peccata procul mea respice vultu,
Et reliquum dele funditus omne nefas.
Cor sine labe novum, cor ab omni crimine mundum,
Cum sit in hac adeo debile carne, crea.
Finge novos animi Deus hoc in pectore motus.
Viscera magnanimus spiritus aegra regat.
A facie ne quaeso tua me proice [Reg: proice] sontem,
Ne sacra me flatus deserat aura tui.
Gaudia vivificae mihi redde beata salutis,
Principe sustenta pectus inerme fide.
Ductor aberrantes vestigia quaerere vitae
Conversosque tuas ire docebo vias.
Sanguinis effusi procul a me tolle reatum,
Una Deus vitae vita salusque meae.
Tunc mea grata tuum vox exaltabit honorem,
Amplaque Iustitiae [Reg: Iustitiae] fama futura tua est.
Labra locuturo mihi solue diserta, loquentis
Lingua sit ut laudis nuntia grata tuae.
Si tibi sacrifico data munera more placerent,
Talia sponte tibi multa daturus eram.
Verum nulla tibi placet hostia, victima nulla,
Non sanguis pecudum, non holocausta placent.
Spiritus afflictus longisque doloribus aeger
Victima prae cunctis quae placet una Deo est.
Triste gemensque Deus non aspernabere pectus
Quod supplex humili corde precatur opem.
Propitiare [Reg: Propitiare] Deus, bene fac, da blanda Sioni
Signa voluntatis conspicienda tuae.
Ut toties promissa, tot exspectata [Reg: exspectata] per annos
Moenia conspiciat surgere sancta Salem.
Tunc sacra Iustitiae [Reg: Iustitiae] tibi relligiosa dabuntur,
Propitia [Reg: Propitia] capies tunc holocausta manu.
Tunc pia sistentes templis donaria sancti
Imponent super altare tuum vitulos.
PARAPHRASIS PSALMI LI. Miserere mei Deus, etc.
MAGNE Deus, cuius clementia maxima, summae
In miseros omnes miseratio, patria cuius
Fine caret pietas immensaque gratia, nullo
Circumscripta modo, constans, immota, perennis,
Quae bonitate sua late diffusa per orbem,
Omnia propitio [Reg: propitio] benedicens numine complet.
Euge mei miserere etiam, miserique misertus
Supplicis exaudi gemitus, querulasque dolentis
Respice propitius [Reg: propitius] lacrimas [Reg: lacrimas] , strictumque severae
In me iustitiae [Reg: iustitiae] iudex ne stringe rigorem.
Utque reis veniam placabilis omnibus offers,
Quamlibet indignis, nec iam memor amplius irae
Occultata tegis patrio delicta favore,
Si modo contrito confessi pectore culpam,
Ad te confugiant, a te solatia [Reg: solacia] quaerant:
Sic quaecumque tuae legi contrarius unquam [Reg: umquam]
Crimina commisi peccator atrocia, tolle,
Atque in me veteris dele vestigia culpae.
Et quia tam foeda est scelerum sentina meorum,
Tot reus immundo circumfero corpore naevos,
Totus ut in viciis [Reg: perhaps vitiis] et opertus crimine vivam,
Cui numquam abluti satis est, qui mundus ab una
Labe, novis semper delictis polluo vitam:
Perge, lava ulterius, mundandoque amplius insta,
Lustratumque magis peccati triste, quod in me
Opprobrium residet, sub abyssum merge profundi
Aequoris, ac tandem sordes semel elue tantas.
Intima nam penitus scrutatus viscera carnis,
Conscius agnosco mala tanta, nec agnita coram
Iudice dissimulo, nec inanibus elevo verbis,
Sed presso gemitu, sed mente professus et ore
Talia deploro lacrimis [Reg: lacrimis] ardentibus aeger,
Nec requiem capio, quod noctes illa diesque
Ante meos haerent oculos defixa, reumque
A tergo, quocumque miser me verto, sequuntur,
Et pavidam assiduis mentem cruciatibus angunt.
Hei mihi non coram mortali iudice lis est,
Te solum in caelis Deus optime Maxime Divum,
Omnis qui bona causa boni summumque bonorum es,
Te Deus offendi solum, tibi proh dolor uni
Peccavi, tua transgressus mandata minasque
Ante tuam faciem nil sum nisi culpa nefasque,
Massaque peccati, funesti plena reatus.
Meque tuo coram sic sontem vindice supplex
Sisto tribunali cum pectore nudus aperto,
Ut tibi iustitiae [Reg: iustitiae] tribuatur gloria soli,
Nec quis quam in terris mutire vel hiscere contra
Ausit homo, cum voce tua nos arguis atque
Iudicio legis damnatos corripis omnes.
Aut si quam speciem causatus [Reg: causatus] hypocrita iuris
Te vocet in litem, quasi nempe severior aequo
Ad poenam properes, aut summo iure feraris
Asper in insontes, nimium proclivis ad iram:
Ipse tamen mundus nec culpae obnoxius ulli
Deprensus [Reg: Deprehensus] iudex laudere per omnia iustus,
Et tua perpetuo potior sententia vincat.
Ecce meos etenim natales ordine ducens,
Quando retro prima genus a radice requiro.
Mox reus immundo conceptus semine patris,
Hinc in peccatis materna natus ab alvo,
Primitias veteris traxi contagia lapsus,
Cognataque sequens naturam carne parentum
Vivere cum coepi, merui stipendia mortis
Aeternae infelix ab origine filius irae.
Scilicet ista tibi confessio libera veri
Nudaque simplicitas ante omnia grata probatur,
Quae nihil occultat, nihil insidiosa recondit,
Sed quod in arcano, verbi sine lumine, nulli
Nosse datum est, intus patefactum lege tuetur,
Excutiensque sinus penetraliaque abdita cordis
Omne latens animi vicium penitusque repostos
Ingenii morbos in apertum candida profert.
Hinc ignota mihi quondam sapientia caeli,
Quae procul humanae captum rationis et omne
Iudicium superat, totique abscondita mundo est,
Nunc manifesta palam verbo caeleste salutis
Praevia monstrat iter, caecisque ambagibus Orci
Explicat errantem, vitaeque in limine sistit.
Ergo repurgatum pretioso [Reg: pretioso] sanguine nati
Me Deus hyssopi conspersum germine lustra.
Tum vero macula, tum crimine liber ab omni
Exuero mortale nefas, veterisque renatus
Exuvias hominis renovato corde relinquens
Iustitiae [Reg: Iustitiae] mundo splendebo decorus amictu.
Quod tua si saltem me dextera sancta lavabit,
Sithoniam fulgore nivem, terrasque recentis
Vellera munditie super abo candida lanae,
Foeda licet rubeant cocci peccata cruore.
Euge meos iterum nova gaudia funde per artus
Plenaque laetitiae [Reg: laetitiae] turbatis nuntia redde
Auribus, unde tui mihi fulgeat aura favoris,
Ut quae fracta tui sensu praesente furoris
Ossa tremunt, humilique iacent in puluere strata,
Integra nunc iterum vivaci laeta vigore
Exsultent [Reg: Exsultent] , alacresque ferant sublimia gressus.
Atque ita qui lucem male conscius ante timebam,
Nunc caput ingenuum liquidas erectus in auras
Fronte levans hilari, vultus ad sidera [Reg: sidera] tollam.
Tu patris interea mansueti functus amore,
In mea non acres nimium nimiumque sagaces
Arbiter intendes oculos errata, sed inde
Avertens faciem quasi connivebis [Reg: conivebis] et omnes
In me relliquias delebis, quicquid iniqui est.
Ac quoniam veteris labes innata veneni
Tam procul insedit carni, tam fixa profundis
Naturae in gremio radicibus haeret, ut instar
Morbida fermenti vires penetraverit omnes
Corporis atque animae, mediis diffusa medullis:
Tu qui munda creas iterum Deus omnia, mundum
In me cor renova, propriumque refinge tuarum
Auctor opus manuum, felix ut origine prima
Rursus ab archetypo quae degeneravit imago,
Instaurata fide, qualis fuit ante, resurgat.
Da mea non trepidus sed celso robore constans
Spiritus ingrediens sustentet viscera, qui me
De bonitate tua numquam dubitare, vagisque
Me sinat ad quamvis impelli motibus auram,
Certa sed obsignet promissae verba salutis.
Ne me proicias [Reg: proicias] divini a lumine vultus,
A facie me quaeso tua blandoque repulsum
Amplexu iratus miserum ne longius arce,
Sed tibi supplicibus tendentem brachia palmis
Suscipe propitius, gremioque reconde paterno.
Sic tuus ille sacer non a me spiritus unquam [Reg: umquam]
Transeat ablatus, non hoc e corde recedat,
Sed praesente sui mihi robore numinis adsit,
Me regat, inque meo fixam sibi pectore sedem
Eligat, hac hospes dominetur solus in aula.
Redde mihi iustum, vitae, mihi redde salutis
Laetitiam [Reg: Laetitiam] , quam spero, tuae, sic rite paratis
Spiritus obsequiis in me spontaneus intret,
Ne faciam invitus facienda, metuve coactus
Seruili, tua iussa minis extorta capessam,
Cuncta sed officiis deprompta [Reg: deprompta] volentibus ultro
Legitimae paragens stationis munera, laeta
Mente tuo discam seruire minister honori,
Fortis in aerumnis, in conditione fidelis.
Huius ego tanti non muneris immemor unquam [Reg: umquam] ,
Fida tui retinens custos oracula verbi,
Erudiam, quicumque tui agnitione carentes
Nominis, ignari delinquunt, inque salutis
Errantes revocabo viam, gratusque vicissim
Ad tua conversus conversos atria ducam.
Tu modo continuans opus in me tam bene coeptum,
Me Deus, unde salus, Deus unde redemptio pendet,
Sanguinis innocui, mea quem crudelibus hausit
Dextra cruenta dolis, tam tristi absolue reatu,
Et quae poena meae vindex iustissima caedis
Excubat ante fores, aeterna morte luenda,
Hanc mihi pro solita clemens bonitate remitte,
Ut mea lingua tuae passim praeconia tollens
Ardua iustitiae [Reg: iustitiae] , gratate voce celebret,
Qui tanto indignos dignatus honore creator,
Omnia quae tua sunt, nobis bona propria dones.
Sed tu labra mihi, tu libera vincula linguae
Solue locuturo Deus, eloquiumque guberna,
Qui dator Eloquii, quem vis, facis esse disertum,
Ut laudis sim praeco tuae, Dominique sacerdos
Nomen ubique sonem facundo nuntius [Reg: nuntius] ore.
Tu radios menti, tu commoda verba docenti
Suggere, tu faciles discentibus insere motus,
Ut solidos rerum promens oratio nervos
Grata sono pariter mentes oblectet et aures,
Laetus ut in citharis tibi psallens voce manuque
Et tua festivo celebrans Encomia plausu,
Dem numeros bene compositos, tibi carmina dicens
Arduus e specula quasi buccina clara Sionis
Ad tua regna vocem dispersas undique gentes.
Scilicet hi vituli labiorum, haec scilicet illa
Sunt quae sacra probas hilari gratissima vultu.
Cetera magnifico spernis data munera sumptu [Reg: sumptu] ,
Expertes fidei cultus, pompasque sacrorum,
Nempe sacerdotum spectacula vana, perosus.
Haec oblata volens alioqui sponte dedissem,
Ipse meis etiam cumulans altaria donis.
Sed neque profuso taurorum sanguine gaudes,
Nec succensa petis pingues holocausta per aras,
Cum tibi mille greges hinc inde in montibus errent,
Et late in campis pateant stabula alta ferarum.
Vera, Deo quae sacra placent sunt spiritus aeger
Pectoris angusti, contritaque viscera cordis,
Fulmine quod tactum legis male conscia culpae
Iudiciique intus divini territa sensu
Perpetuis stimulis mens irrequieta fatigat.
Inde thronum pacis subiens se iudicis alte
Proicit [Reg: Proicit] ante pedes supplex, veniamque precatur.
Has Deus aerumnas animae luctantis et altos
Cordis anhelantis gemitus humilesque querelas
Respiciens rigido non aspernabere vultu,
Nec tenuem exstinguens [Reg: exstinguens] lino fumante favillam,
Quassata penitus franges in arundine culmum.
Interea tua continuans benefacta Sioni
Incrementa recens orienti suffice regno,
Ut promissa diu sperataque patribus olim
Aedificata semel sublimibus ardus pinnis
Moenia cum templo solymorum regia surgant,
Et stabilem capiat quandoque Ecclesia sedem.
Hic ubi pro populi peccatis sanguine puro
Acceptata tibi sollennes [Reg: sollemnes] imbuet aras
Victima iustitiae [Reg: iustitiae] , cum festis rite diebus
Undique congressae tota e regione frequentes
Ascendent ad sacra tribus temploque cremabunt
Pinguia iucundis holocausta fragrantia fibris,
Tunc pretiosa [Reg: pretiosa] tuas adolentes tura [Reg: tura] per aras,
Mystica pacifico statuent libamina ritu,
Templa coronantes variarum munere frugum.
Tunc accensa super vitulos altaria ponent,
Et quicumque tuo tandem debentur honori,
Expedient faciles praecepta per omnia cultus,
Turba tibi sidens, tibi seruitur a per aevum.
PSALMUS LII. Quid gloriaris in malitia, etc.
Saeve Tyranne quid est, quod in impietate superbis
Viribus et vano robore fretus opum?
Cum divina piis semper se gratia sistens
Signa det auxilii quottidiana [Reg: cottidiana] sui.
En tua lingua dolos, ut acuta novacula stringit,
Quae nisi perniciem, nil meditata parat.
Falsa magis, quam vera, loqui tua summa voluptas,
Nil nisi sermones perditionis amas.
Iustitiae [Reg: Iustitiae] titulo caedes et funera spiras,
Scilicet haec linguae fabrica docta tuae est.
Te Deus in nihilum iustissimus ergo redactum
Aeterno penitus destruet excidio.
Exul ut huc illuc sine sede domoque vagatus,
Non ulla capias in regione locum.
E terraque tuum vivorum funditus omne
Cum tota faciet stirpe perire genus.
Ista pii cernent, quibus haec et sancta voluptas
Inque timore Dei fabula risus erit.
Ecce vir infelix, qui spreto numine Vixit
Confisus propriis viribus absque Deo.
Praesidioque elatus opum, quodcumque liberet,
Commisit petulans absque rubore scelus.
Ipse autem Domini florebo beatus in aede,
Verna velut patulis frondet oliva comis.
Blanda Dei siquidem, quae finem gratia nescit,
Una mihi semper spes fuit, est et erit.
Gratus in aeternum praeco tibi carmina dicam,
Solus enim recte, quod facis, omne facis.
Exspectabo [Reg: Exspectabo] tuum patiens in saecula verbum,
Provenit unde bonis omnibus omne bonum.
PSALMUS LIII. Dixit insipiens in corde, etc.
Pectoris humani quae sit Sapienti, quaeris,
Numinis est, inquit, nomen inane Deus.
Corrupti periere omnes dignique reatu,
Nemo caret culpa criminis ante Deum.
Exitium sontes studiose operantur ad unum,
Et bene quod fieri quis putet, omne malum est.
Prospiciens caelo defixit lumina terris,
Corda probans hominum desuper ima, Deus.
Si quem forte notet, cui vera scientia curae
Et pietas cordi relligiosa foret.
Omnes retrogradis errant ambagibus, inquit,
Quotquot sunt, oculis sunt anathema meis.
E numero tanti non se probat agminis unus,
Qui cupiat studio recta decente sequi.
Haeccine praefractos agnosce pericula nolle,
Decretum quibus est iam semel omne scelus.
Qui discerpta meae quasi panem viscera plebis,
Omni seposita relligione, vorant.
Ergo erit, ut trepidis, cum non metuenda timebunt,
Ad folii strepitum conscia corda tremant.
Cum dispersa Deus tortorum conteret ossa
Spretaque confundat turpibus ora notis.
Sancta Sion utinam promissam aliquando salutem,
Mittat et e vinclis liberet Isacidas.
Tum vero dilecta Deo gens laeta triumphum,
Exsultans [Reg: Exsultans] hilari pectore semper, aget.
PSALMUS LIIII. Deus in nomine tuo, etc.
IN virtute tua iusto me protege iure,
Inque tuo salvum nomine redde Deus.
Vota profunda Deus gemebundi pectoris audi,
Auribus eloquii percipe verba mei.
Viribus insurgunt etenim crudelibus in me,
Impetus a verbo quos alienus agit.
Mille meae laqueos animae posuere potentes,
Dum procul ex oculis seposuere Deum.
En meus adiutor Dominus spe certior omni,
Vita meae vitae est praesidiumque Deus.
Hostibus omnes malum, sicut meruere, repende,
Arguat illorum talio iusta scelus.
Destrue, perde reos verbi memor atque minarum,
Ut tibi sic discant rursus habere fidem.
Tunc tibi dona volens hilari spontanea corde
Atque memor laudis sacrificabo decus.
Nota meo passim tua gloria fiet ab ore,
Quod bonitas adeo nominis ampla tui est.
Omnibus erepto quoniam mihi cladibus a te
Pascere nunc oculos rursus in hoste datum est?
PSALMUS. LV. Exaudi Deus Orationem, etc.
Dum queror, orantis querulam Deus excipe vocem,
Ne faciem a precibus quaeso reconde meis.
Huc ades et proprius votis intende rogantis,
Quae loquor, admota cominus aure nota.
Cerne meas lacrimas [Reg: lacrimas] et lamentabile Carmen,
Quam doleam pressis flebilibusque modis,
Quando minax adeo clamoribus ingruit hostis,
Meque fremens pressum tribulat absque modo.
Mirifica fabricas meditantur, ut opprimar, arte,
Infensis odium est tam furiale mei.
Ima mihi trepidant turbati viscera cordis.
Assiduoque pavent exanimata metu.
Proh dolor, aeternae formidine mortis opertum
Me timor atque tremor, terror et horror habent
Praepetis o quoties alas exopto columbae,
Sicubi contingat forte volando quies.
Ecce procul fugerem desertas exul in oras,
Semita quo profugum non queat ulla sequi.
Instar Eremitae colerem spelaea ferarum,
Inter inaccessis abdita lustra iugis.
Eriperemque fugam medio de turbine venti,
Ne mihi tempestas obruat atra caput.
Destrue discordes et eorum divide linguas.
Dissidiis pessum praecipitanter eant.
Nam media rixas in eorum conspicor urbe,
Aque malis fieri vim sine iure bonis.
Ista foris cingunt atque intra moenia passim
Nocte dieque forum templa domosque replent.
Inter eos tantum violenta iniuria regnat,
Nequitiae cupidis quod libet, omne licet.
Semper ibi in stratis damnorum et fraudis abunde est,
Nulla platea dolo, nulla dolore vacat.
Quod si forte mihi malediceret hostis apertus.
Forte quod hanc ferrem vim patienter, erat.
Si tumidus fastu furiisque insurgeret in me,
Qui flagrans odio iam furit ante mei:
Dispiciens latebras tutaque in sede receptum,
Declinare fuga nota pericla velim.
Tu meus at socius, collega domesticus et Dux,
Frater et ex paucis intimus alter ego.
Consilium commune quibus, mens una, cor unum
Et secretorum conscius unus amor.
Qui socias operas coniungebamus in una
Sacra ministrantes aede precesque Deo.
Obruat in cautos Nemesis vivosque citato
Trudat in infernum mors inopina gradu.
Inter eos etenim penetrali in sede perennem,
Obtinet impietas flagitiosa locum.
Ipse sed instabo Dominum clamoribus urgens,
Providus incolumem me teget ille, scio.
Matutina dabo, dabo vespertina precatus
Vota gemens medio continuabo die.
Omnia miscebo plangoribus et lamentis,
Et tandem querulas audiet ille preces.
Ille meae custos animae cum pace receptum,
Hostiles strepitus inter et arma dabit.
Namque meis ingens cervicibus imminet agmen
Telaque in hoc unum stringit aperta caput.
Audiet haec vindex et cristas deprimet hosti,
Victor in aeterna qui sedet arce Deus.
Non mutantur enim nec eis agnoscitur error,
Securi siquidem non timuere Deum.
Iniecere [Reg: Iniecerunt] piis pacemque colentibus ultro
Latronum similes carnificumque manus.
Iamque profanato violarunt foedere pactum
Antiqua sanctum relligione Deo.
Blanda glabram lactis superant foris ora medullam,
Saeva necem spirans bella cor intus alit.
Mollitiem sapiunt olei lenissima verba,
Vulnera cum gladiis asperiora secent.
Quas geris, in Dominum procul a te reice [Reg: reice] curas,
Pectus in illius triste repone sinum.
Fidus hic Oeconomus te sustentabit, ab illo
Si quid habebis opus, semper habebis opem.
Non ille aeternis agitari hinc motibus inde,
Sed stabili iustum sede sedere sinet.
Tu Deus has furias in Abyssum mortis et altum
Praecipites barathrum perditionis ages.
Saevi, fallaces, gavisi clade bonorum
Stamina non aevi dimidiata trahent.
Angor at in domino, dum spiro, spero salutem,
Irrita non unquam [Reg: umquam] spes erit illa, scio.
PSALMUS LVI. Miserere mei Deus, quia absorbet me homo, etc.
SANCTE mei miserere parens, oculisque benignis,
Quam miser indigne tracter ab hoste, vide.
Qui, quasi me vivum mox uno absorbeat haustu,
Semper in expleto gutture saevus hiat.
Tota furens rabie, me parte frequenter ab omni
Turba coarctatum [Reg: coartatum] tribulat atque premit.
Hostibus innumeris obnoxius urgeor, angor,
Qui mihi quottidie [Reg: cottidie] bella superba movent.
Multa quidem timeo, sed non succumbo timori,
Nam mea spes Deus est et medicina meus.
Huic confido, potens illius praedico verbum,
Securus. faciat quid mihi vana caro?
Omnia dicentis depravant verba cavillis,
Mente mihi tota nil nisi damna parant.
Occulte coeunt et operta sagacibus hirquis [Reg: hircis]
In loca collimant, quo fero cumque gradum.
Nec mora, contiguis vestigia passibus urgent,
Si qua animam miseri fraude necare queant.
Quicquid agunt, impune ferunt, ideoque licenter
Omnia, ceu nullo iure regantur, agunt.
Sed semel has tolles furias, veniaeque favore
Indignas pessum funditus ire sines.
Quae gradior, signata pedum vestigia servas,
Et loca metiris dinumerata fugae.
Tute meas lacrimas [Reg: lacrimas] tamquam pretiosa [Reg: pretiosa] minutim
Balsama collectas condus in utre tenes.
Consignata tibi certo velut indice, cuncta
In memori prostant acta notata sinu.
Terga dabunt hostes profugi conversa retrorsum,
Quo tibi cumque Deus fudero vota die.
Cum precor, orantem tua me praesentia servat,
Quem mihi propitium [Reg: propitium] semper adesse scio.
Vox tua, quam iactem, qua glorier atque triumphem,
Spes mihi promissae fida salutis erit.
Huic ego confisus contemnam fortiter hostem,
Quid mihi mortalis quaeso noceret homo?
Vota Deo gratus laudum sollennia [Reg: sollemnia] soluam,
Creditor obstrictum me quibus ille tenet.
Nam mihi ceu medio reddens e funere vitam,
Eripit a lapsu praecipitante pedes.
Eius ut ad nutum vivorum in luce superstes
Debitor obsequio cuncta decente geram.
PSALMUS LVII. Miserere mei Deus, miserere mei, etc.
ME tua propitio [Reg: propitio] miseretur gratia vultu,
Spes animaeque salus o Deus una meae.
Alarum latitans umbracula quaero tuarum,
Transeat aerumnis donec acerba dies.
Ad te vota humili, Deus o altissime, corde,
Ardentique gemens elevo voce preces.
Ad te clamo, potens mala qui consumis et in me
Omne, quod est coeptum, perficis unus opus.
Hostis ab opprobrio me conculcantis ut aeger
Liberer, e caeli porrigis arce manus,
Et constans fidei specimen testemque favoris
Propitio certam numine mittis opem.
Horribiles inter residens velut agna leones
Hinc furiis animam cinctus et inde traho.
Tota flagrans odiis vomit in me naribus ignem
Non humana hominum sed rabiosa cohors.
Terribiles illis velut hastae et spicula dentes,
Lingua ferox quovis acrius ense ferit.
Surge, levare potens Deus, ut tua cognita totam
Maiestas terram repleat atque polum.
Tecta meis passim statuerunt retia plantis,
Lapsus ut everso corpore sternar humi.
Suffodere vias scrobibus, qua tendo, subactis,
In foveas utinam, quas posuere, cadant.
Confirmata tuo mens numine, grata vicissim
Te cithara et viva est voce parata loqui.
Ad celebranda Dei mea mens Encomia totis
Viribus ingenii confer alacre decus.
Surgite nabla, chelys, numeris accinctus ad odas
Ante vel Auroram mane levabo caput.
Te Deus in populis et cunctis gentibus orbis
Conspicuo celebrem nomine praeco feram.
Namque immensa tuae bonitatis copia caelum
Atque supra nubes eminet alta fides.
Ut diffusa volet late tua fama per orbem,
Magnifico surgens effer honore caput.
PSALMUS LVIII. Nunquid [Reg: Numquid] plane muti, etc.
AULARUM proceres, mundana prosapia carnis,
Quando semel recto discitis ore loqui?
Iustitiae [Reg: Iustitiae] ne adeo vobis sententia tamquam
Mutis iudicibus dissimulata silet?
Quae meditata subit modo menti iniuria, iuris
Hanc specie exsequitur fallere docta manus.
Impietas reprobis adolevit matris ab alvo,
Aversata vias mox inimica Dei.
Incepere simul mentiri et vivere, natis
Semita nequitiae coepta, recepta manet.
Livida serpentum iaculantur more venena,
Aspis ut obstructa quae fugit aure Magum.
Quamlibet artifici quae coniurata susurro
Decipit excluso fascina surda sono.
Pulsatas colaphis malas contunde leonum
Fractaque displosis dentibus ora quate.
Abripiantur aquae diffusi more fluentis,
Quam bibulo sitiens haurit arena solo.
Saepe quidem tendant calcando minaciter arcum,
Vana sed absque dato vulnere tela cadant.
Tacta velut retrahens sub testam cornua limax,
Qui putris exsucca [Reg: exsuca] mox cute marcet, eant.
Instar abortivi, quod non emergit in auras,
Lumine non cernant exoriente diem.
Quam frutices Rhamni spinis surgentibus aequent,
Flammeus absumptos [Reg: absumptos] hauriat ante furor.
Talia vindictae laetus spectacula cernens
Merget in iniusti sanguine crura pius.
Et, rata semper habet pietas sua praemia, dicet,
Vivus adhuc terris iudicat aequa Deus.
PSALMUS LIX. Eripe me de inimicis meis, etc.
UT mihi liberatas te reddita vindice surgat,
Eripe depressum rursus ab hoste Deus.
Eripe, flagitiis me quando nefaria cingit,
Non nisi fundendo laeta cruore cohors.
Fraudibus occultis et apertis viribus omne
Robur in hanc animam consiliumque struunt.
Non quia sic merui, non quod convincere iure
Criminis ullius me potuere reum.
Prorsus in in sontem contractis undique turmis
Vana quibus fuerat non opus, arma parant.
Surge et in occursum procede furoribus istis,
Obvius et propius tanta pericla vide.
Surge pio semper complexus amore fideles,
Maxime caelituum [Reg: caelitum] terrigenumque Deus.
Iure furens stricto tua gentes visitet ira,
Non aliquo veniae parce favore reis.
Vespere cum fremitu redeuntes lata per urbem
Latrantes obeunt compita more canum.
Ore vibrant gladios, ructantes vulnera rictu,
Euge, Quis, exclamant, arbiter ista notet?
At tibi vana, Deus, populi ludibria fient,
Arx mihi tutelae suspiciende loco.
Me tua praeveniens miseratio rursus in hostis
Clade, meis oculis grata videre sinet.
Non tamen exstinctos mox opprimat una ruina,
Ne memor illorum desinat esse caro.
Sed fuga praecipites per totum dissipet orbem,
Sub clypeo mereant agmina sancta tuo.
Foeda luant memores oris delicta proterui,
Non veriti labiis saepe nefanda loqui.
Caeca suo pereat blasphemia prodita fastu,
Sit proprii mendax nuntia lingua probri.
Frange furore tuo, tere colla furentibus, unde
Omnia posse Deum, se nihil esse sciant.
Vespere sic aliter redituri totius urbis
Latrantes obeant moenia more canum.
Utque famem saturent, ululando hinc inde vagantes
Irrita ieiuno murmura ventre fremant.
Laudibus interea tua magnificentia mane
Et patrius nostra voce feretur amor.
Tu quia deserto velut arx firmusque receptus,
Cum miser aerumnis angerer, unus eras.
Robur et auxilium, tua quod clementia praestat,
Materies fiet carminis ampla mihi.
PSALMUS LX. Deus repulisti nos et dispersisti nos, etc.
QUAM procul abiectos tua nos disperserat ira?
Ad distracta Deus membra benigne redi.
Terra velut rimis concussa fathiscere [Reg: fatiscere] coepit,
Tacta tuae tremuit verbere quando manus.
Contrahe fissuras et hiantia vulnera sana,
Fac lacera sartum parte coire solum.
Cumque tuus simus populus, quam dura coacti
Cernere te miseri fata volente sumus?
Gustantes calicem vertiginis, ebria tamquam
Turba vacillamus victa potente mero.
At nunc firma palam, nunc fortunata salutis
Signa piis, quotquot te coluere, locas.
Vivat ut absque metu, quam diligis, integra turba,
Quam precor, attendens annue tutor opem.
Dum loquor, ex adytis oracula sancta loquenti
Nuntia laetitiae [Reg: laetitiae] redidit ista Deus.
Quando prius Sichimam divisero, deinde Sucothae
Fune mihi vallis distribuentur agri.
Celsa Galada mihi, mihi parent arva Manassae,
Ephraemusque suae robore gentis apex.
Consiliis praestans legis mihi lator Iuda,
Unde potens regni Dux orietur, erit.
Spreta Moab fiet quasi peluis et olla lavacri,
Victor Idumaeum calce movebo pedis.
Tota palestinae regio mihi subdita plaude.
Et gratata novo fausta precare Duci.
Quo Duce munitas penetrabo victor ad urbes?
Dic, ad Idumaeam quis tibi Ductor erat?
Dextera nonne Dei, quae nos velut ante repulsos
Tempore visa brevi deseruisse fuit?
Quando gubernator non praevius ipse regebas
Nostra sub hostili castra relicta manu.
Quae tulimus, vindex averte pericula, quando
Omnis in humano est robore vana salus.
Informante Deo, generosa probabimus acta,
Hostibus oppressis conteret ille caput.
PSALMUS LXI. Audi clamorem meum Deus, etc.
QUAE Deus intendo toties iterata precando,
Vota semel penetrent aetheris alta thronum.
Exul ab extremis te inclamo finibus orbis,
Dum mihi cor pulsu vermiculante micat.
Tutus ut ex alto subiecta pericula spernam,
Me proculin celso vertice siste petrae.
Tu mihi praesidio es tamquam fortissima turris,
Arcis, ubi lateam salvus ab hoste, loco.
Me tua perpetuo patriis teget umbra sub alis
Atria servantem foederis alma tui.
Exauditus enim, novus haeres grande recepi,
Nempe Dei regnum, pro pietate lucrum.
Fata tuo Regi cumulata diebus et annis
Et genus in patria sede perenne dabis.
Nervus in hoc regno clementia curaque veri,
Quod Deus ipse probet, quod tueatur, erit.
Nominis inde tui laudes dicturus in aevum
Vota memor reddam quottidiana [Reg: cottidiana] tibi.
PSALMUS LXII. Nonne silet anima mea Deo, etc,
NONNE quieta Deo mea mens in pace sileret,
Manet ab hoc uno cum mea fonte salus?
Is mea ceu rupes altumque salutis asylum,
Tutus ab hac spernam quaslibet arce minas.
Ecquis erit fraudes meditandi denique finis?
Tanta ne mors vobis omnibus una viri est?
Cui quasi maceriae, minitanti sponte ruinam,
Ponderis instantes mole, gravatis onus.
Abdita consiliis, ne lapsus quando resurgat,
Sed magis impulsus corruat, arma parant.
Blanda foris simulant fallacibus ora favorem,
Alta cavillandi viscera bile tument.
Quaeso sile Domino, mens o tranquilla quiesce,
Manat ab hoc omnis nam mihi fonte salus.
Hac quasi rupe sedens celsaque locatus in arce
Intrepidum teneo pectus ad omne malum.
A Domino mea tota salus et gloria pendet,
Robur in illius viribus omne loco.
Huic omnes populi confidite semper, in eius
Ceu gremium vestros exonerate sinus.
Huic penitus latebras excussi pandite cordis,
Ianua suffugii quem penes ampla patet.
Vana magis vano mundana potentia, fumi
Vix breve momentum praetereuntis habet.
Si trutina expendas, id, quod praeponderat, omne
Prorsus erit nimia prae levitate nihil.
Sit procul a vobis iniuria, neve rapinis
Credite, non durant hoc bona parta modo.
Divitiis nimium ne credulus adice [Reg: adice] mentem,
Sint tibi suspectae, cum cumulantur, opes.
Saepe mihi ista, Deo profitente, recognita vox est,
Omnipotens nomen solius esse Dei.
Qui veniam clemens miseris indulgeat, aequa
Qui mercede suum cuique rependat opus.
PSALMUS LXIII. Deus Deus meus tu es, mane, etc.
UNA meae virtus Deus unica causa salutis,
Mane vigil gemitu, te sitiente, sequor.
Arida sicut humus, mens aegra secutaque mentem
Te mea suspirans quaerit anhela caro.
Dum per arenosae vagor exul inhospita terrae,
Languidus ingenti pene dehisco siti.
O mihi sancta Adyti liceat si sacra tueri,
Oris ubi facies fulget amica tui.
Nam favor ille tuus vita est iucundior ipsa,
Quam cuperem gratis hunc celebrare labris;
Nominis usque memor omni tempore vitae
Erigerem fessas pronus ad astra manus.
Sic velut Ambrosia, quasi Nectare pastus opimo
Laetus habebo tuae laudis in ore sonum.
Certe ubicumque cubo, simul obversare cubanti,
Non mihi nox, qua te non meditarer, abit.
Me quia defensum texisti, iamque tuarum
Porro sub alarum tegmine laetus agam.
Corpore cum nequeam, tibi totus adhaereo mente,
Me tua sustentans dextra benigna levat.
Tartara praecipiti trudantur ad infima lapsu,
Si qui praecipitem me dare forte volent.
In proprios lapsi procumbent turpiter enses,
Fiat ut illorum vulpibus esca caro.
Ampla sed in Domino Rex gaudia vivus habebit.
Sanctorumque sono plaudet ovante chorus.
Iuramenta Dei qui praestita nomine servant,
Obstructo mendax cesset ut ore loqui.
PSALMUS LXIIII. Audi Deus vocem meam, etc.
TRISTIBUS intentas aures adverte querelis,
O Deus, impendit quantus ab hoste metus?
Tutor ab innumeris hanc fraudibus eripe vitam.
Et quasi sepositum conde latente sinu.
Clandestina dolis dum conspiratio gliscit,
Concursansque parat vim scelerata cohors.
Lingua micans gladiis et mucronata sagittis
Instar amariciem [Reg: amaritiem] fellis acerba sapit.
Prorsus in insontem dum non praevisa repente
Tela vibrant, omni vindicis absque metu.
Quin scelus obfirmant animis immane foventes,
Quae struimus, dicunt, retia nemo videt.
Omnis ad exitium pronis intentio spectat,
Crimina versantes mente profunda coquunt.
At, feriente Deo, velut istos fulmine pessum
Plaga repentino vulnere facta dabit.
Tunc erit horrori cunctis, temeraria quando
Impinget propriis lingua revicta dolis.
Omnis ut ista videns refer at monumenta Deique
Hoc opus, ut iusti iudicis, esse sciat.
Sic spes solus erit, fiducia, gloria iustis,
Qui studio quaerunt simplice vera, Deus.
PSALMUS LXV. Te decet hymnus Deus in Sion, etc.
TE merito venerata colit, tibi dedita soli
Seruit honore Sion, Deus o altissime, solus
Namque preces audis, te totius orbis adorans
Prona salutabit caro, te devota sequetur.
Me pressura quidem peccati praegravat ingens,
Sed relevabis onus, poenasque et crimina tolles.
Cuncta beatus habet, quem tu placatus adoptas,
Electumque locas tua sancta sub atria civem.
Unde satur donis caelestibus ima reportet
Gaudia corde tui sub pace recondita regni.
Quam miranda potens operum vestigia linquis
Iustitiae [Reg: Iustitiae] monumenta Deus, Deus una salutis
Anchora, spes hominum, quoscumque vel ultimus orbis
Vel procul extremo secludit littore Pontus;
Tu solido fundans stabilitos robore montes,
Vincula circumdas validis Adamantina regnis,
Quaeque invicta tuae vis atque potentia dextrae est,
Aequoris indomiti rabiem lateque strepentes
Compescis fluctus et nil nisi bella crepantes
Increpitas populos, ut ad haec spectacula gentes
Omnibus obstupeant habitantes finibus orbis
Ad solitas operas educis mane cohortes
Cum cantu egressas et ovantes inde reducis
Vespere. Tu invisis terram pluviisque [Reg: pluviisque] rigatam
Imbribus humectas, ut cunctis dives abundet
Accumulata bonis. Sic plena perennibus undis
Continuata fluunt et summo margine stagnant
Flumina, dona Dei, cuius benedictio largis
Messibus omne genus frumenti provida fundit,
??Dum quasi luxuriat fecundis [Reg: fecundis] ebria sulcis
Terra, putri cuius resolutas puluere glebas
Comminuis, viresque satis infundis ab alto,
Mollibus aspirans Zephyris, ut laeta virescens
Germina trudat ager. Totus, quasi pulchra corona,
Omnibus e florum contextus odoribus annus
Munificas ostentat opes. Quacumque locorum
Ingrederis, larga passim pinguedine stillat
Semita, pinguescunt desertis pascua campis,
Laeta triumphantes cingit vindemia colles.
Prata scatere ovium gregibus vestita videmus,
Frugibus inductis coopertas surgere valles.
Cuncta creatorem celebrant, hominique Deoque
Symbola laetitiae [Reg: laetitiae] muto quasi carmine promunt.
PSALMUS LXVI. Iubilate Deo omnis terra, etc.
TORA Deo plaudens depromat iubila tellus,
Omnis in illius se effundens gloria laudes,
Numinis extollat super omnia nomen honore.
Dicite, quam miranda Deus, quam plena stupore
Atque tremenda micant operum monumenta tuorum;
Namque tibi tandem superati viribus hostes,
Quamlibet inviti, demisso vertice cedent.
Omnis ador abit te terra atque incola terrae,
Cantabitque tuum nomen, tibi carmina dicet.
Euge venite, Dei maiestatemque notate,
Robore terribili notam quoque gentibus ipsis,
Qui mare siccavit, qui vertit in arida fluctus,
Flumina qui pedibus quoque siccis pervia fecit,
Unde triumphantes laetamur in eius honore,
Qui virtute potens dominatur, regnat in aevum,
Arbiter intendens super omnes lumina gentes,
Ne caput elati tollant sublime rebelles.
Voce Deo o populi cum laude rependite grates,
Eius ut illustri splendescat nomine fama.
Qui nos restituit vitae fragilesque gubernans
Non nutare pedes sinit aut impingere plantas,
Quando probaturus nos, sicut in igne metallum,
Ad crucis Examen statuisti, iamque revinctos
Constrinxti laqueis, lumbosque hinc retibus atque
Inde coarctasti [Reg: coartasti] , donec quasi calce subacti
Sessores capiti nostro insultare videmus.
Per flammas, per aquas cum luctaremur, ab ipsa
Morte refrigerii loca nos in amoena levasti.
Ergo tua statuum praesens holocausta sub aede,
Vota soluturus, tibi quae devinctus aperto,
Cum rebus dubiis affligerer, ore spopondi.
Multa tibi cumulans holocaustaque pinguia promam,
Sacrificabo boves, aries tibi caesus et hircus
Imbuet halantes cum thuris [Reg: turis] odoribus aras.
Accelerate, Deum quicumque timetis et aures
Pandite, Quae Dominus mihi fecerit, omnia pandam.
Huius opem precibus quoties miser inclamavi,
Eius et in nomen cum laudibus ora resolui,
Audiit et vocem non aspernatus egeni est.
Sin fera regnasset peccandi in corde libido,
Irrita vota, Deum magis offensura, dedissem.
Gratia sit Domino, quod non mea vota repellit,
Et patrium constans a me non tollit amorem.
PSALMUS LXVII. Deus misereatur nostri et. etc.
EIA ades nobis Deus et paterno
Gratiae nutu benedic tuique
Lucido nos irradia benigni
Lumine vultus.
Ut tui discant quoque nosse verbi
Semitam gentes et aperta toti
Quae paras mundo, videant beatae
Regna salutis.
Sic tuum nomen celebrabit orbis.
Omnis extollet caro te, tuasque
Omnis illustres venerata promet
Natio laudes.
Plena tollent iubila voce gentes,
Quod velut pastor regis atque iudex
Iustus in terris populos gubernas
Legibus aequis.
Sic tuum nomen celebrabit omnis
Te colet votis caro, te tuasque
Omnis ad caelos [Reg: caelos] venerata tollet
Natio laudes.
Terra fecundos [Reg: fecundos] dedit alma fructus,
Pro quibus reddet fidei et timoris
Usque ad extremos tibi turba fines
Dedita cultum.
Nos Deus noster, Deus ille verus,
Nos pater, nos filius atque sanctus
Spiritus blanda recreet faventis
Numinis aura.
PSALMUS LXVIII. Exurgat [Reg: Exsurgat] Deus et dissipentur, etc.
SURGE levare Deus, caput arduus effer, ut hostes
Dispersi fugiant, et qui te cumque malignus
Oderit, ante tuos nequeat subsistere vultus.
Fumus ut in ventos abit, ut resoluta liquescit
Cera calore ignis: Tua sic pessundet [Reg: pessumdet or pessum det] abactos
Ira procul reprobos et formidabile numen.
Plena sed erumpant effusi in gaudia laetis
Plausibus ante Deum, psallentes carmina sancti.
Ferte Deo laudes, date psalmos, sternite plano
Calle vias Domino, deserta per aspera vecto,
Et motus date compositos, namque omnia praesens
Aspicit, aeterna qui maiestate verendus
Sancta per et caelos [Reg: caelos] terrasque palatia tendens,
Ceu pater, observat pupillos atque relictae
Tutor agit causam viduae, qui prole carentes
Exhilarat thalamos et vinctos compede soluit,
Arida, sicca locans habitanda rebellibus arva.
Ductor ab Aegypto per inhospita rura vagantem
Cum populum regeres et praevius ipse par ares
Rector iter: Tellus tremuit fusisque solutum
Imbribus immaduit caelum Dominique severo
Obstupuit vultu rupes conterrita Sinae.
At possessa tibi sensim stillantibus arva
Humectas pluviis [Reg: pluviis] lenique aspergine roris
Iugera sicca rigas, ut ibi tuus alma receptus
Pascua grex habitet, quem tot iam casibus actum
Dirigis atque tuae bonitatis numine firmas.
Tu quoque per terras laeto procul agmine missos
Hinc dabis inde choros, bona nuntia voce ferentes,
Nuntia, quod Reges Regumque exercitus ingens
Terga fugax dederit, quod caeso dividat hoste
Sponsa domus custos, amplam pulcherrima praedam.
Castra locaturi si quando in finibus estis:
Mixta coruscabunt quasi versicoloribus alis
Arma, columbarum radiantibus aemula pennis,
Splendore argento, fulgore simillimaque auro.
Otia dispersis sic Regibus alma Sioni
Astruet omnipotens, sic quondam septa tenebris
Illustrata novo splendebit lumine Salmon.
Pulchra quidem et iucunda situ montana Basanis,
Mille catenato quae nectunt vertice colles:
Sed quid ad hunc nostrum? Gibbosi nempe tumetis
Colliculi. Hic mons ille Deo gratissima sedes,
Iam semel electus sedesque aeterna futurus
Mons proprius Domini est, quem circum vecta rotantur
Milia [Reg: Milia] tot currum, tot acuta falce quadrigae
Stipantes obeunt, cum sancta sacraria Sinae
Splendidus ingreditur. Tu nunc sublatus in altum
Astra Triumphator penetras, captivaque ducis
Vincula, captivos quae nos prius arcta ligabant,
Munera suscipiens, quae palmis obvia promunt
Supplicibus gentes, non iam. Velut ante, rebelles,
Ut sit certa domus Domino. Tibi gratia, nobis
Quottidie [Reg: Cottidie] qui imponis onus crucis et tamen idem es
Quottidiana [Reg: Cottidiana] salus oneratis, una salutis
Spes et origo Deus, qui mortis claustra refringis,
Et vitae portas aperis. Tu imimica cruentas
Tempora vulneribus scelerumque furore tumentes
Verticis elati cristas deponis in hoste
Ultor. At e Basan hac blandus sponte salutas
Voce tuos. Ego vos Maris usque a littore Rubri
Convertam reduces. Nunc ergo cadaver a Regum
Transibis medius, tingesque in sanguine plantas,
Ore canes quorum sitientes vulnera lingent.
Hic tuus introitus, quem cernimus, illa triumphi
Splendida pompa tui est Deus, o Deus, atria quando
Rex meus ingreditur templi. video rodine longo
Agmina quae praeeunt cantorum, quaeque sequuntur
Organa mixta tubis, medioque crepantia bombo
Tympana quae pulsant in coetu rauca puellae?
Tota cateruatim laetis tibi concio turmis
Accinit Isacidum voces e fontibus haustas.
Hic videas numero quamvis sociisque minorem,
Beniamini pollere tribum generosaque Iudae
Germina, plena Ducum. Tenet hic quoque Sabula partes
Nephtalidaeque locum proceres, quos inclita [Reg: incluta] regni
Fulcra cooptatos validis Deus instruis armis.
Ergo, quod in nobis coepisti, perge tuumque
Auctor opus comple, sacrati nomine templi,
Quod surget Solymis, tibi quo donaria mittent
Et tua adorabunt prostrati numina reges.
Interea horrentes iaculis et arundine turmas
Praecipitique Duces imitantes impete tauros
Lascivumque genus vitulorum in plebe coherce [Reg: coerce] ,
Ut velut argento cincti sublimibus intrant
Propter et argentum pedibus cuncta obvia calcant:
Sic frustra argenti, quae corrasere, relinquant,
Et quibus arma placent, pereant crudelibus armis.
Fallor, An a Nili properantes littore nec non
Aethiopum proceres tendentes brachia donis
Prona procul cerno? Quin ergo obnoxia nostro
Vos quoque Regna Deo servitis cetera mundi
Laudibus atque hymnis? Rex antiquissimus ille est,
Qui vasto Imperio caelorum amplectitur orbem.
Ecce potens quanto terrore tonitrua vibrat,
Cuius vox fragor est penetransque oratio fulmen?
Roboris huic uni praeconia reddite, cuius
Splendet in Isacidis rata magnificentia, cuius
Ampla replet nubes et vasta potentia caelos [Reg: caelos] .
Quam tibi Maiestas Deus o veneranda refulget
Ex adytis, Deus Isacidum, qui robore nostros
Informas animos et brachia viribus armas;
Omnis honor tuus est, tibi laus, tibi gloria soli.
PSALMUS LXIX. Salvum me fac Deus, etc.
PERGE pater, pereo, nisi mox subveneris. Ori
Iamque petens animam faucibus instat aqua.
Haereo demersus lutulento in vortice ceni,
Ne queat in fundo planta tenere vadunt.
In mediam abripuit meme violentus Abyssum
Alveus, alta tegit fluctibus unda caput.
Lingua fatigatur clamoribus arida, fauces
Gutture siccate vociferante rigent.
Ipsi etiam torpent oculi caligine, frustra
Dum circumspicio, dum remoraris opem.
Pluribus invisus, quam quot gero fronte capillos,
Hostibus (invisus sed sine iure) petor.
Quae premit insontem sine culpa, factio crescit,
Quae numquam rapui, nunc quasi rapta luo.
Quae sint illa, Deus, quae carpunt, crimina nosti,
Te mea simplicitas cognita teste liquet.
Sancte Iehova, patris nostri pater alme Iacobi,
Magne exercituum Dux Dominusque Deus.
Ne mea quaeso piis crux sit confusio, si quae
Vota tibi fundo, forte perire sinas.
Nam mihi quo facies ita deformata notatur,
Nominis opprobrium est totaque causa tui.
Fratribus ecce meis quoque sordeo, fratribus inquam
Spretus et agnatis nausea fio meis.
Dum tua me zelo tanto domus urit et angit,
Dum tua, ceu mea sint propria, probra gero.
Cum miser exprimerem ieiuno pectore fletum,
Risus eis lacrimae [Reg: lacrimae] , fabula, fletus erant.
Sicubi vestitu lugebam squalidus [Reg: squalidus] . illis
Aucta voluptatis causa dolore meo est.
Cum fuerant senibus tractanda negotia portae,
Solus quem diris prosequerentur, eram.
Rithmus [Reg: Rhythmus] eram scurris et naenia [Reg: nenia] trita tabernis,
Ebria proluerat cum labra turba mero.
Te Deus interea feruentibus urgeo votis,
Dum bona propitii [Reg: propitii] numinis hora sinit.
Idque tua tantum fretus bonitate fideque,
Pondere da videam non caruisse preces.
Erige luctantem, iam gurgite mersus in imo
Vuluor [Reg: Volvor] . Ab hostili tolle, tuere manu.
Ne celer absorptum me fluctus inundet aquarum,
Ne tegat hoc tenebris alta vorago caput.
Mutus adhuc ne siles? Age miti respice vultu,
Blande pater, clemens atque benigne pater.
Ecce tuus famulus, faciem ne absconde, fatigor,
Dum precor, exaudi, dum loquor, affer opem.
Huc ades, hanc animam de faucibus erue mortis,
Ne risum saevis hostibus illa creet.
Me quibus exagitent ludibria foeda cachinnis,
Opprobriique fabros artificesque vides.
Pene fatigatum diuturna calumnia fregit,
Quando tot obruitur mens onerata probris.
Saepe exspectavi [Reg: exspectavi] , si quem forte ista moverent,
Nemo sed, afficerent quem mala tanta, fuit.
Cumque hominum peterem solatia [Reg: solacia] , nullus, amicae
Voce mihi curas qui minuisset, erat.
Fel fuit acre cibus, tristis mihi potus acetum,
Hinc solanda fames scilicet atque sitis.
Ergo sibi totidem laqueos et scandala nectant,
Commoda quot victus, quot bona pacis habent.
Ne sapiant, oculis fiant et pectore caeci,
Luxatoque trahant corpore turpe femur.
Irruat effusus super illos impetus irae,
Et tua comprensos [Reg: comprehensos] ira furore terat.
Quae struxere, vacent deserta palatia, nemo
Atria, quae ostentant mole superba, colat.
Nam tibi percussum feriunt, tua vulnera acerbant,
Neu coeant, crudis unguibus illa fricant.
Desere, criminibus cumulent ut crimina, caeci
Ne venia possint atque salute frui.
Abice [Reg: Abice] et e vivis illorum nomina dele,
Nomina sanctorum non numeranda loco.
At mea conditio quantumvis plena dolorum est,
Ipse tamen Domino vindice salvus ero.
Illius ornato decorabo carmine famam,
Non nisi de tanto nomine digna canam.
Gratior hic cultus, quam vibrans cornua taurus,
Ungula lascivo cui pede spargat humum.
Afflicti, Dominum qui quaerunt, talia cernent,
Cordaque vivaci laeta vigore gerent.
Non alienus enim suspiria pauperis haurit,
Quem scit vincla suo nomine ferre, Deus.
Hunc celebret tellus, hunc praedicet aequor et aether,
Et caelum et tellus et mare quicquid habet.
Namque Deo servata Sion erit inclita [Reg: incluta] curae,
Oppida qui Iudae civibus ampla struet.
Quo diuturna patres heredesque [Reg: heredesque] atria figant,
Ruraque pacifice, quae coluere, metant.
Atque ita possideant abavorum regna nepotes
Certa, quoad flabili numen amore colant.
PSALMUS LXX. Deus in adiutorium meum, etc.
AD liberandum me propera Deus
Ad adiuvandum perge cito gradu
Turpem ruborem ignominiae ferant
Saevis petentes hanc animam dolis.
Pudore turbati retrahant pedem,
Meus voluptati quibus est dolor.
Confusionis percipiant lucrum,
Qui gestiunt nunc suaviter in sinu.
In te triumphum laetitiae gerant,
Tuae salutis qui studio flagrant,
Gratoque semper carmine concinant,
Honore dignus perpetuo est Deus.
At me tot oppressum miserum malis
Quis liberet vindex, nisi tu Deus?
Accurre, festino propera gradu
Ad adiuvandum tolle moras Deus.
PSALMUS LXXI. In te Domine speravi, etc.
SPES mea, tota mei fiducia pectoris in te
Fixa Deus recubat. Fac, ne miser irrita sperem.
Ut tua Iustitiae [Reg: Iustitiae] custos me dextera vindex
Asserat, orantem patientibus auribus audi,
Esto mihi rupes velut ardua, cuius ad arcem
Confugiam tutoque pedes in vertice sistam,
Promissae spectatur opis pactaeque salutis.
Subtrahe me manibus truculenti immanibus hostis,
Qui totus furiis et felle accensus acerbo
Aestuat. A Domino puer olim parvulus [Reg: parvulus] haesi,
A Domini bonitate senex quoque pendeo totus.
Matris ab uberibus tua me sibi cura tuendum
Patria suscepit, Tu me extra clausa parentis
Viscera protraxti: Tua laus, tua gloria nostri
Unica materies et propria carminis esto.
Portentum Procerum, iam nausea factus amicis,
Qua coepi, tamen insto fide tibi credere soli
Meque viasque meas. Mihi plenis utraque buccis
Labra tuas laudes quoque quottidiana [Reg: cottidiana] sonabunt.
Ne tibi proiectum supremo in limine vitae,
Cum mea me virtus defecerit aegra, relinquas.
Vocibus insultant mihi prorsus atrocibus hostes,
Scrutantesque vias, quibus hanc elidere sperent
Consiliis animam plane crudelibus angunt,
Prendite, clamantes, comprensum [Reg: comprehensum] perdite, non est
Cura Deo abiecti, desertus ab omnibus haeret
Longius ecquid abis? Ne quaeso recede, repente
Ultor ades misero Deus, ocius [Reg: ocius] eripe pressum.
Deturpata meis fac foedus ut hostibus ora
Inficiat rubor o fac ut irrita copta relinquant
Intentata meo capiti. Sic anxia voti
Spes urgebit opem, voti dum denique compos
Laudibus accumulem laudes fidamque diserto
Ore fidem numerisque tuae cantata salutis,
Quae numero quae fine carent, vestigia pandam,
Praesidio tectus Domini, per tela, per ignes,
Arduus ingrediar, pactumque ante omnia foedus
Pacis et auxilii, quod nescit fallere, promam.
Quae miranda mihi puero iam tradita quondam
Et monstrata seni tradis documenta, Magister
Discipulis monstrabo aliis. Ne desere saltem
Tristem hanc caniciem [Reg: canitiem] , desolatamque senectam,
Ut, quae praestiteris, liceat tua splendida fastis
Condere, venturis memoranda nepotibus, actae.
Quantus in excelsis Deus? o miranda stupendae
Iustitiae [Reg: Iustitiae] Domini spectacla: Quis omnia fando
Explicet? Ipse tua solus miracula dextra
Non imitanda facis: Quis se tibi laudibus aequet?
Quem gustare prius voluisti immane malorum
Praecipitem barathrum, tractum e telluris Abysso
Restitues vitaeque, et splendidiore priores
Illius aerumnas solabere rursus honore.
Tum tua Sancta parens, tam pacta tenacia veri
Organa cum citharis, cum psalmis nabla sonabunt.
Nec resonam modo labra, sed haustam e pectore vocem
Intima vis animae pro accepta grata salute
Proferet. Alma dies quoties illuxerit orto
Sole, meo pariter tua laus orietur in ore
Iustitiae [Reg: Iustitiae] testis, perfricta fronte quod hosti
Ipsa proterua semel confuderis ora pudore,
Quem tam cura mei tollendi insane fatigat.
PSALMUS LXXII. Deus iudicium tuum Regi da, etc.
SCEPTRA tuo Regi, regum Rex, inclita [Reg: incluta] regni
Armaque Iudicii cum iure et legibus aequis
Trade Deus, quibus Imperii moderetur habenas
Regia per populos soboles, tua propria regna,
Ut quoque per montes et colles pace colonos
Iustitiaque [Reg: Iustitiaque] beet, vindex aliquando futurus
Pauperis oppressi, qui Salvaturus [Reg: Salvaturus] inermes
Destruet et fraudes et conteret arma Tyranni,
Ut, quam luna diu menses, Sol diriget annos,
Cuncta futura tuum venerentur saecula nomen.
Descendat pluviae similis quasi fertilis imber,
Falce resecta rigans detonsae gramina terrae:
Hoc regnante, genus Iustorum in flore perenni
Pace redundabit, dum Luna liquescat et aether.
Ille sui Imperii terrarum sceptra per orbem
Ad terras ab aquis protendet, ab aequore ad aequor.
Illius ante pedes prono curuabitur ore
Incola deserti, sordesque in puluere lambent
Hostes, Pontus ei se tradet et Insula Ponti,
Dona dabunt Arabes, dabit illi dona Sabaeus,
Eius et ante thronum prostrato poplite Reges
Et cultu videas procumbere supplice gentes.
Namque ope desertos atque ad se vota levantes
Ipse levabit ope ut Salvator et aequus egenis
Afflictisque animis vindex, ne fraude vel armis
Oppressi intereant, quorum de sanguine gutta
Ipsius ante oculos pretio [Reg: pretio] est pretiosior [Reg: pretiosior] omni
Vivat Io nobis Rex tantus, deque beatis
Thesauris Arabum ferat illi munera vulgus,
Propitiisque [Reg: Propitiisque] favens linguis bona cuncta precetur.
Densa per et campos confertaque montibus altis
Pinguibus horrescet culmis seges, aemula ramis
Cedrorum Libani, quas murmure ventilat aura.
Gramina quot tellus. tot fundent oppida cives.
Eius ab aeterno transcendet saecula nomen
Luce propagandum verbi, quam lucida Solis
Terra diu radiis erit. Omnibus omnis in isto
Nomine continget benedictio gentibus. Illum
Mundus adorabit Dominum auctoremque [Reg: auctoremque] salutis.
Isacidum gentis Dominoque Deoque perennis
Gloria laus et honor, cuius sibi vendicat omnem
Dextra potens operum, quae cernimus inclita [Reg: incluta] , laudem,
Eius in aeternum cunctis venerabile nomen
Maiestate sua terrarum compleat orbem. Amen.
PSALMORUM LIBER Tertius.
PSALMUS LXXIII. Atqui bonus Israeli Deus, etc.
QUAECUNQUE rerum sit facies, tamen
Immota consistit bonitas Dei,
Constans in omnes, quotquot ei suam
Puro vicissim corde probant fidem.
Sed paene nutantem dubitatio
Errore supplantaverat et meos
Impulsa lapsu praecipiti pedes
Longe Dei seduxerat a viis.
Namque aemulans atque impatiens mihi
Cor aestuabat, sicubi cernerem
In flore iactantes placidos dies,
Peccando totos qui tererent dies,
Non mortis in terroribus horridae,
Non sortis anguntur vicibus vagae,
Sed firma fortes atria possident,
Et viribus semper vegetis valent.
Curas, labores atque molestias,
Mortale quas sentit genus, hoc genus
Non sentit, aut, cum sentit, eis opum
Luxu mederi et delitiis [Reg: deliciis] solet.
Quam gloriam spirant, merus est tumor,
Cordisque vani stulta superbia,
Quae dum sibi blandita nimis placet,
Erumpit in nervum violentiae.
Turgentibus pinguedine, ceu boum
Sub fronte toruis stant oculi genis,
Votis avaris insatiabiles,
Quaecumque cernunt, ocius [Reg: ocius] appetunt.
Ut sordeant, iustos lacerant probris
Terrentque verbis sesquipedalibus,
Quin perpetratae nequitiae scelus
Oris proterui faucibus evomunt.
Calumniis mendacibus hactenus
Grassata per terras petulantia,
Insana bellum nunc etiam parat
Inferre caelo scilicet et Deo
Haec ergo cernentes etiam pii
Sese impiorum coetibus aggregant,
Et spe lucri et sacri calicis metu,
Ut unda, quo plures abeunt, ruunt.
An quaeso, dicunt, providus has Deus
Euentuum [Reg: Eventuum] nosset dubias vices?
Excelsus in caelis habitans, parum
Curat, quid in terris homines agant.
Ecce impii, quas non cumulant opes?
Quam gloria crescunt et honoribus?
Quo quisque scurrarum est sceleratior:
Hoc est secunda sorte beatior.
Frustra profecto Iustitia [Reg: Iustitia] et fide
Mundatio fit cordis apud Deum.
Integra, pura a flagitiis manus
Non, quae meretur, praemia percipit.
Sic cogitando ludere si velim,
Et carnis indulgere tumultibus:
In sancta sanctorum loquar agmina,
Blasphemiae factus sceleris reus.
Cum disputans haec sollicite nimis
Hinc inde mecum singula voluerem,
Causas petens, cur haec fierent ita:
Offendit ingens hinc oculos dolor.
In sancta donec templa scholae Dei
Ingressus, haec mysteria comperi.
Hic scilicet demum didici, impii
Quam fine claudant terribili scelus.
Plane gradu fastigia lubrico
Stantes tenent in praecipiti iugo,
Cum parva motos aurula ventilat.
Horrore collapsi in foveam ruunt.
O tristis, o festina ruina, quum
Uno ocius [Reg: ocius] raptos simul impetu,
Ceu panico terrore fugae datos,
Evertit omnes mens male conscia.
Sunt Somniatores, aliud nihil,
Qui somniantes aurea somnia,
Cum mane de somno euigilaverint,
Umbra vagae pascuntur imaginis.
Certe mihi cue felle cor aestuans
Inferbuit vertigine turbidum,
Caecusque renes exstimulans [Reg: exstimulans] dolor
Compunxit altis ictibus ilia.
Ut iure taxem stulticiam [Reg: stultitiam] meam,
Qui immane magni iudicium Dei
Hac mente complecti mihi sumpserim [Reg: sumpserim] ,
Vix bestia quacumque sagacior.
In gratia versor nihilominus tua,
Dextrae tuae ductu regor. A tuae,
Dum pendeo sic indicio manus,
Cum gloria me suscipis et tegis.
O si semel caelestibus [Reg: caelestibus] in bonis
Praesens tua possim facie frui,
Tecum esse, tecum vivere; Quam mori
Mundumque pro te linquere tunc velim;
Ut cor liquescat, deficiat caro,
Hic diffluat cum corpore Spiritus:
Tu vita cordis, tu mea portio es,
In saeculum [Reg: saeculum] qua laetificer, Deus.
Si qui regressi longius abstrahunt
A te gratum, fato Tragico cadunt.
Tu fornicantes relligionibus
Quoscumque poenis tristibus implicas.
Posthac Deo accedam magis ac magis
Propinquus, ut sim semper ei ad latus.
Hic est salus, hic perfugium meum,
Huius sonabo voce opera et fidem.
PSALMUS LXXIIII. Ut quid repulisti Deus in finem, etc.
NUNQUID [Reg: NUMQUID] in aeternum nos o Deus alme repelles,
Inque tuum spirans saeviet ira gregem?
Nos tua, sicut oves, sectantes pascua, quando
Infestare semel desinet iste furor?
Grata recordanti subeat possessio coetus
Acquisita tibi tempore prisca patrum.
Inde redempta tibi propriae quasi portio sortis,
Nempe, tuae sedi sola dicata, Sion.
Tolle, vibra plantas, preme, dele funditus hostem,
Qui decus in Domini polluit omne domo.
Increpuere Duces mediis fera classica templis,
Proque tuis signis substituere sua.
Densa velut silvis crepat icta securibus ilex,
Diruta terribili tecta fragore ruunt.
Daedalae sculpturis laquearia fracta bipenni
Et procul ex alto vectibus acta labant.
Sacra penetrantes vastarunt atria flammae,
Strata solo templi machina tota iacet.
Constituere semel, nec vana id voce minantur,
Nos et nostra simul depopulanda dare.
Usibus ergo sacris quaecumque dicata fuere,
In cineres passim nunc loca versa iacent.
Visa prius nobis iam nusquam signa videmus,
Sancta Prophetarum vox quoque conticuit.
Nemo est in populo, qui scire aut dicere, tanta
Quem mala nam finem sint habitura, queat.
Ecquid adhuc hostis toleras convicia? ludum
Perpetuumne tui nominis esse sines?
Quam procul abscondis? cedo, protinus exsere [Reg: exsere] dextram,
Prome nec occultam pectore conde manum.
Tu Deus a prima es Rex noster origine, cuius
Sensimus, in facie totius orbis, opem.
Tu contrivisti per aquas capita alta Draconum,
Cum disiecta viam praebuit unda maris.
Monstra ferox superans feritate marina Tyrannus
Colla tuo domitus robore fracta tulit.
Ut fieret populis deserta colentibus esca,
Praeda volatilibus, praeda cruenta feris.
Te feriente dabant fontes et flumina petrae,
Plena sed in motu sicca stetere vada.
Noxque diesque tua est, tu Solem luce perenni
Accensum certis legibus ire facis.
Te signante, datus cuicumque est terminus orae,
Aestatisque ratae sunt hiemisque vices.
Aspice plena Deus foedis ludibria probris,
Quae vomit in nomen factio stulta tuum.
Vulturis in rictum ne turturis obice [Reg: obice] vitam,
Immemor haud prorsus pauperis esto gregis.
Foederis esto memor, quia nunc violentia terris
Imperat et tenebris obsita lustra tenet.
Consule confusis, oppressis atque relictis,
Ut tua laus inopum rursus ab ore sonet.
Surge Deus, tua res agitur, propriam assere causam
Et probra stultorum quottidiana [Reg: cottidiana] nota.
Ne qua tibi obrepat blasphemae oblivio linguae,
Quae tibi non cessat voce proterua loqui.
Nam tibi non veritus toties illudere, crescit
Inque dies robur sumit eundo furor.
PSALMUS LXXV. Confitebimur tibi Deus.
TE te ergo Dominum Deum canemus
Te concentibus efferemus unum,
Cuius numen adest ubique praesens
Afflictis ope, gratia, salute.
Tu quam magnifica et stupenda passim
Mundo prodideris feremus acta.
Quamprimum populus diesque regni
Sollennis [Reg: Sollemnis] mihi venerit: daturus
Ius sum legibus Imperator aequis.
Quae cum civibus incolisque terrae
Flaccescit regio soluta nervis,
Eius substituam velut ruinae
Fundamenta recentibus columnis.
Elatis quoties fui severus
Auctor, ne nimis alta iactitarent
Nec tam cornua sumerent proterua?
Quando non monui agmen impiorum,
Netam vertice turgidi superbo
Cristas erigerent, nec ore duro
Voces tam loquerentur arrogantes,
Cum ne cuncta quidem coacta in unum
Mundi regna, nec occidens, nec ortus
Nec solis regio Meridiani
Ulli conciliare sceptra regi
Possint absque Deo? Supremus ille est
Rex Iudexque hominum, pari labore
Exaltans simul et trahens ab alto.
Craterem [Reg: Cratera] tenet ille turbulentum
Spumantemque mero, manuque mixtum
Docta temperat, et propinat inde
Haustum cuique suum: Sed impiorum
Et mundi scelerata faex, quod imo
In fundo sedet, omne faeculentum
Iam postrema avido bibens hiatu,
Letalem [Reg: Letalem] simul haurient amurcam.
Psalmis interea subinde dicam
Grates Isacidum Deo futurus
Omnis impietatis acer hostis,
Quo mox vindice corruat tyrannis,
At victrix superet caputque tollat
Erecto pietas serena vultu.
PSALMUS LXXVI. Notus in Iudaea Deus.
SOLA Dei nomen gens inclita [Reg: incluta] novit Iudae,
Sola, Iacobe, Dei gens tua numen amat.
Cuius apud Solymos habitatio regia, cuius
Monstrat in illustri sceptra sione thronus.
Hic clypeos gladiosque, hic spicula fregit et arcus,
Saevaque cum belli sustulit arma minis.
Magnifico splendore potens amplissima mundi
Atque latrociniis dedita regna premis.
Viribus inflatos altum dormire veternum
Orbatos animis consilioque facis.
Brachia truncatis mutilas, ne apponere possint
Iam desueta graves rursus ad arma manus.
Voce tua currus inhibes per aperta volantes,
Praecipiti impulsos Agmine sistis equos.
O te terribilem. Tua quando efferbuit ira,
Obvius ecquis erit, qui velit ire tibi?
Iudicii radium dederas modo fulmen ab alto,
Protinus intremuit mundus et obticuit.
Rursus opem miseris laturus in orbe profanum
Cum vindex poenis aggrediere genus:
Indignata diu tibi corda rebellia, tandem
Iustitiae [Reg: Iustitiae] laudem subdita sponte dabunt.
Sin quis in infesto residebit pectore, flammas
Contrahet irarum, te cohibente, furor.
Ergo vovete Deo, devotaque reddite vota,
Munera terribili ferte ferenda Deo.
Agmine sollenni [Reg: sollemni] qui illius cingitis amplo
Circuitu tamquam pulchra corona domum.
Ille est qui tumidis animos Magnatibus aufert,
Regibus incutiens Principibusque metum:
PSALMUS LXXVII. Voce mea ad Dominum clamavi, etc.
SIVE gemens Dominum seu clamans voce vocarem,
Vox mea grata Dei semper in aure fuit,
Eius in aerumnis solius anhelo salutem,
Fessus ad hunc tota sublevo nocte manus.
Nec dum cesso miser. Sed mens solaminis expers
Abnuit impatiens ferre medentis opem.
Saepe recordatus Domini, nihilominus aegro,
Mille sinu curas irrequietus alo.
Nam mihi maesticiae [Reg: maestitiae] nimia quasi mole gravatus
Spiritus oppressi pectoris obriguit.
Non oculis vidi somnum vigilantibus, Imo
Prae nimio mutus Saepe dolore fui.
Saecula [Reg: Saecula] quando memor repetens, antiqua dierum
Prisca recognovi carminis acta mei:
Hac velut in tenebris indagine Spiritus usus
Sensa reuelavit pectoris ima mei.
Ergo Deus plane miserum me porro relinquet,
Ceu retrahens, mihi quam praebuit ante, manum?
Mutavitne suum bonitas divina tenorem,
Veraque nunc verbi desinet esse fides?
Sicne Deo patrii est exutus sensus amoris,
Laxaque contracto est ira favore potens?
Hic labor, Haec, inquam, est afflicti angustia cordis,
Quam movet et mutat dextera celsa Dei.
Ergo sacros prima relegens ab origine fastos,
Cuncta requisivi sedulus acta patrum.
Ampla Dei meditans opera, et miracula, quotquot
Omnibus exposuit providus ille locis,
Quam tua sancta Deus, quam paucis semita nota est;
Nemo tibi similis, nemo secundus erit.
Non imitanda aliis solus monumenta dedisti,
Symbola virtutis ceu manifesta tuae.
Quando potente manu gens Israelis ab altis
Aegypti tenebris salva reducta tibi est.
Te mare conspecto refugis exhorruit undis,
Turbida te viso movit Abyssus aquas.
Ruptus inundavit liquefactis nubibus aether,
Fulmina terrifico lapsa ruere sono.
Rauca sub incuruo crepuere tonitrua caelo,
Fulgur a terrarum sparsit ubique polus.
Igne coruscabat radiisque micantibus orbis,
Conquassata gravi mole tremebat humus.
Semita, quae per aquas erat invia, pervia facta est.
Signa nec ostendit transitus ulla pedum.
Sicut oves pastor, Duce Mose Aaroneque salvum
Duxisti populi per vada rubra gregem.
PSALMUS LXXVIII. Attendite popule meus legem meam.
GENS dilecta Deo, quem trade, advertito legem,
Auribus arrectis sermoni attende loquentis.
Testis ab antiquis oracula prompta diebus,
Mersa diu tenebris tectoque recondita sensu
Eloquar. A patribus quae audita et cognitae certo
Comperimus, nostris quoque nota nepotibus actae,
Acta Dei miranda potentique edita dextra
Expediam et damini narrabo in saecula laudes.
Is genus Isacidum pacto sibi foedere iunctum.
Legibus obstrinxit sanctis, quas discere patres
Iussit et a Patribus voluti cognoscere natos,
Ut quoque posteritas et qui nascentur ab illa,
Haec memori condant aevo, Dominique fideles
Obseruent mandate, Deo confidere discant,
Ne quando immemores operum, quae praestitit ille,
Neve reluctantes maiorum more rebelli
Detrectent cervice iugum dubioque subinde
Corde vacillantes fidei periuria prodant.
Nam cedo, quae Efremi [Reg: Ephraimi] valido iaculantibus arcu
Causa fugae natis fuit in certamine? Nonne
Sponte quod a sancto digressi foedere, legis
Deseruere vias, operum iam porro priorum
Securi, quae mira Deus monstraverat ipsis
Atque horum Patribus Phario subrege, per oras
Aegypti, in campis et ad ostia regia Tanis,
Per mare cum populo traducto diffidit undas
Et velut in scopulos fluctus erexit aquarum,
Praevius incedens et iter sub nube diurnum
Nocturnumque regens flammantis luce columnae.
Ille scidit rupes, ruptaeque e verbere petrae
Flumina derivans, ut ab alta sontis Abysso,
Desertique sitim sterilesque rigavit Arenas.
Perrexere tamen loca per deserta subinde
Peccando tentare Deumque lacessere carnis
Lascivae desideriis, quae cuique libido
Irritata gulae fuit. Ergo hac voce proterui
Offendere Deum: Qui fissa e rupe fluentes
Produxit latices, quin hic quoque fercula mensae
Instruit et panem populo cum carne ministrat?
Audiit haec Dominus penitusque accensus ad iram
Fudit in Isacidas flammarum caelitus imbrem,
Oblitos fidei prius exhibitaeque salutis,
Horrea quando Poli reserans, super agmina late
Nubibus ex altis, caelestia pabula mannae
Deplueret, sparsoque daret quasi grandine panem
Confortantem animos, vel dignam heroibus, escam,
Inde fugans Eurum de caelo protulit Austrum
Cum volucrum nymbo [Reg: nimbo] , qui cominus instar arenae
Pulueris in numerum quasi densa nube volantes
Certatim ingruerent castris et ad omne strepentes
Cincta latus passis tegerent tentoria pennis.
His satiata fames, sed non insana cupido
Desiit exsatiata [Reg: exsatiata] , sed inter fercula crevit
Exstimulata [Reg: Exstimulata] gulae rabies. Ecce inter edendum,
Dum cibus incautis haereret in ore, furentis
Aucta Dei invaluit [Reg: invaluit] proceresque atque agmina lecta
Clade repentina populi pessundedit [Reg: pessumdedit or pessum dedit] ira.
Nec dum stulta animis exempta [Reg: exempta] libido nec illis
Haec stimulus fidei miracula tanta fuerunt.
Sic frustrata suae vana spe tempora vitae
Atque in continuis trivere pavoribus annos.
Saepe quidem moniti poenis urgentibus, iram
Extimuere Dei et plagam petiere remitti
A Domino, quod solus opem praestare rogatus
Posset et ereptis e morte reponere vitam:
Sed modo blanditiis quoque sic fallacibus illi
Imposuere, fidem Labris sine mente professi,
Expertes pietatis et icti foederis hostes.
Ille tamen solita motus bonitate suosque
Dignatus venia, poenas contraxit et irae
Frena velut posuit, ne accensa absumeret omnes,
Nempe opus infirmae miseratus debile carnis,
Quam levis atque fugax modo ventilet halitus aurae,
Non rediturus, ubi semel hoc e corpore cessit.
Offensum quoties irritavere pusillo
Tempore deserti peragrantes ruris Eremum?
Cum Scelus addentes sceleri circumdare [Reg: circumdare] metas,
Cum voluere modum Domini praescribere dextrae
Ingrati, immemores fidei totiesque salutis
Exhibitae, obliti miracula pristina, quantis
Terruerit monstris Aegyptia regna, cruentans
Sanguine, ne qua darent sitienti flumina potum
Quando insectorum letali [Reg: letali] examina morsu,
Atque referta putres immisit in atria ranas,
Cum segetes in agris brucho, sata culta locustis
Depopulanda dedit, suffocans grandine vites,
Percutiens ficos et adustas fulmine moros,
Iumenta et pecudes lapidoso verbere sternens,
Cum furor in sontes Nemesi comitatus et omnis
Divinae ingrueret simul ardor et impetus irae,
Eumenidum stimulis animos feralibus angens.
Ergo semel furiis omnes laxavit habenas,
Strage repentina per agros et peste per aedes
Omnibus exstinctis animalibus. Imo necavit
Primitias partus, florem roburque iuventae
Aegypti, quam latae patet gens impia Chami,
Cum tamen inde suos per inhospitae tesqua [Reg: tesca] gregatim
Sicut pastor oves, ne quae esset causa timoris,
Duceret, oppresso recidivis fluctibus hoste,
Et prope translatis ad terrae limina sanctae,
Regna manu propria sub rupe locata Sionis
Conderet, expulsis mox gentibus inde, novisque
Concessa in sortem tota regione colonis,
Quam genus Abrami coleret, Nihilominus illi
Perrexere Deum tentando offendere, pactis
Detrectare fidem atque sequi periuria Patrum
Foedifragi, obliquis errantes passibus, instar
Ancipitis, nervo qui in se reflectitur, arcus.
In celsis etenim statuentes collibus aras
Et nova sculpentes vetitis Idola figuris
Offendere deum, qui vota profana suorum
Audiit indignatus et exsecratus [Reg: exsecratus] in ira
Isacidum genus, excessit Silonis ab aris,
Sedem aversatus propriam, quam fixerat inter
Mortales habitans. Mox praedae tradidit hosti
Roboris atque sui splendoris Symbolon, arcam
Foederis, inque suam commotus denique gentem
Sustulit et ferro et flammis iuvenesque senesque,
Ense sacerdotes cecidere, nec ulla puellae
Festa celebrarunt hymeneia, nulla peremptis [Reg: peremptis]
Signa pii luctus viduae posuere maritis.
Iamque satur poenis, vino velut ebrius heros,
Crapula cui somnum gravis excutit, actus in hostes
Irruit et profugos postico verbere caedens
Nominis aeterna percussos labe notavit.
Nec tamen ad sobolis [Reg: subolis] rediit deserta Manassae
Tecta nec Efremum [Reg: Ephraimum] , cui sacra et regia sceptra
Crederet, elegit, sed Iudam altamque Sionis
Dilectae speculam, quo sacra palatia templi
Struxit et immotae postito fundamine sedis,
Davidem patria delectum e stirpe ministrum
De grege, de caulis, ut ovilia pone sequentem,
Primus adoptavit, propriae qui regius haeres [Reg: heres]
Iura daret genti, quam promptus rebus agendis
Iustitia [Reg: Iustitia] pariter defendam rexit et armis.
PSALMUS LXXIX. Deus venerunt gentes in hereditatem [Reg: hereditatem] .
ADVENA barbaricis exercitus obruit armis
Regna tibi proprio iure dicata, Deus.
Dia profanarunt templi sacraria gentes,
Sancta stat, ut lapidum vasta ruina, Salem.
Funera sub dio posuere volucribus escam,
Corpora sanctorum dilanianda feris.
Sanguinis effusi solymorum moenia rivis,
Sicut aequae fossis, undique cinctae natant.
Nemo trucidatos dignatus honore sepulchri,
In mediis sancti computruere viis.
Sic quasi vana sumus vicinis fabula facti,
Omnibus opprobrium gentibus atque iocus.
Quo tuus usque flagrans ardebit zelus, ut ignis?
Quo gravis hic tandem saeviet usque furor?
Quin magis in gentes irarum effundis habenas
Nominis expertes cognitione tui?
Regna, tuum nomen quae non venerantur, ad unum
Impetus et zeli conterat ira tui.
Caedibus et flammis, rabidorum more luporum,
Isacidum toties depopulata domos.
Crimina ne veterum revoces antiqua dierum,
Plus satis et nimium iam sumus ante rei.
Nos procul anticipet tua praeveniente favore
Pene tot oppressos gratia prompta [Reg: prompta] malis.
Assere nos nostrae Deus anchora firma salutis,
Gloria clarescat numinis unde tui.
Propitius [Reg: Propitius] venia tectam velut obrue culpam,
Euge tuum propter suggere nomen opem.
Gentibus obtura blasphema iocantibus ora,
Nunc Deus, afflictis qui medeatur, ubi est?
Sanguinis exhausti vindictam quaeso piorum
Cernere nos ultos rursus in hoste sinas.
Respice vinctorum gemitus mortique dicatos
Incolumes vitae redde potente manu.
Quaeque tibi cumulant vicini opprobria, vindex
Iustus in ipsorum septupla redde sinum.
At nos, quotquot oves sequimur tua pascua, semper
Turba tibi grata mente dicata sumus.
Laude tuum celebri quocumque sonabimus aevo.
Nos et posteritas tota futura decus.
PSALMUS LXXX. Qui regis Israel, intende, etc.
ATTENDE, qui ceu Pastor educens oves,
Gregem gubernas Isaci.
Qui celsus inter alites arcae sedes,
Emitte lumen gloriae.
Ut tota posteritas Iosephi, tuae
Robur notet potentiae.
Ostende nobis, quam potes, praesens opem
Salutis auctor unice.
Solare nos, vultus tui nos lumine
Perfunde, tunc salvabimur.
O magne bellator Deus, cui militant
Exercitus omnes poli
Iratus ecquid ad preces populi tui
Flammis anhelus aestuas?
Qui lacrimis [Reg: lacrimis] perfusa nobis fercula
Fletu rigasti pocula.
Contentionis praeda vicinis sumus,
Dum spolia nostra dividunt.
Opprobrium hostibus et iocus, dum cladibus
Nostris triumphant in sinu.
O caelitum [Reg: caelitum] Dux magne militiae Deus
Converte nos et patrii
Ostende blandum luminis radium, tuo
Nutu statim salvabimur.
Tu transtulisti Aegypti ab usque finibus
Vitis tuae propaginem.
Plantataque ut iam cresceret, mox gentium
Hinc expulisti semina.
Ut sic remotis omnibus remoris, scrobes
Radicibus darent locum.
Complexa ramis inde terram, frondium
Montes obumbravit comis.
Et brachiis diffusa palmitum, cedris
Aequavit alta germina.
Ad aequor usque surculis, addissitas
Euphratis excurrens aquas.
Cur nuda saepe transeuntibus patet
Tam culta praedae vinea,
Vastata per silvas aprorum dentibus,
Depasta campi bestiis?
Dux magne caelitum [Reg: caelitum] Deus, cui militat
Haec tota mundi machina,
Adesto et oris amabile advertens iubar
Tuam revise vineam.
Illustre nempe seminarium, tuae
Plantationem dexterae.
Quam flamma vastavit, tuae quam funditus
Irae furor pessundedit [Reg: pessumdedit or pessum dedit] .
Cum plebe Regem tot tibi orantum [Reg: orantium] bonis
Manus sub umbra protege.
Si vita restituta nobis integra
Tuo redibit munere:
Obtemperabimus tibi, votis tuum
Nomen colemus supplices.
Rex caelitum [Reg: caelitum] , Dux magne militiae Deus
Converte nos et patriam
Ostende blandi numinis faciem, modo
Respexeris, salvabimur,
PSALMUS LXXXI. Exsultate [Reg: Exsultate] Deo fortitudini nostrae,
EXULTATE [Reg: EXSULTATE] Deo, Deum Iacobi
Exaltate. Salutis ille nostrae est
Vindex unicus. Huic sonate Psalmos,
Ad pulsum citharae, ad canora nabla,
Inter tympana buccinantum [Reg: bucinantium] et inter
Clangentes lituos. Honore penus
Et festis sacer hic dies Calendis
Scenas frondibus ornat. Haec statuta
Lex est Patribus, hoc perenne sacrum.
Instar foederis Isaci nepotes
Obstringit memores profectionis
Susceptae Patribus Pharis per oras,
Inter barbara gentium, notata
Brutis auribus absque mente, labra,
Ignotae peregrina labra linguae.
En vestris, Deus inquit, illud ingens
Translatum a scapulis onus removi,
Excusso manibus lutoque et ollis,
Clam antes gravibus statim periclis
Salvos eripui, diuque tectus
Tamquam e nubibus exiens salutis
Responsa intonui, licet procaces
Expertus stimulos et impotentis
Linguae iurgia postulantis undas.
Gens electa meam monentis alta
Contestata reconde mente vocem.
Si saltem mihi oboediens maneres:
Non in te peregrinus esset usquam
Praeter me Deus aut profana flexis
Idolo genibus dares honorem.
Si nescis: Ego solus ille verus
Sum tuus Deus et Iehova, qui te
Aegypti reducem vocavi ab oris.
Tu largis resoluta labra votis,
Gratis laudibus ora plena tolle.
Tum laudes bonitate, vota donis
Vincens, utraque pleniora reddam.
Sed semper mea gens mihi rebellis,
Nec dicto fuit audiens nec unquam [Reg: umquam]
Sanis legibus acquievit. Ergo
Desertam penitus suis reliqui
Caecam consiliis libidinique,
Ut quacumque placeret, ambularet.
Divinas utinam diu fuissent
Recto tramite semitas secuti:
Eversos solio ruens in hostes
Dextrae vindicis arma contulissem,
Osoresque Dei iugum coacti
Seruili prece supplices subissent:
At fortuna meos beata cives
Inconcussa maneret. Hinc perennis
Agri fertilitas cibasset auctos
Cunctis delitiis [Reg: deliciis] et ipsa saxa
Potassent saturos repleta melle.
PSALMUS LXXXII. Deus statin coetu, etc.
PRAESIDET Imperii supremus in ordine Iudex,
Qui iudicantes iudicat Reges, Deus.
Nunquid [Reg: Numquid] adhuc Iuris normam corrumpitis? inquit,
Causaeque personam impii praeponitis?
Reddite ius inopi, pupillo astate Patroni,
Levate pressos, pauperes absoluite.
Eripite angustis afflictos rebus, egenos
Ex improborum liberate vinculis.
Muneris at nulla stupidi ratione moventur,
Affectuum caeco feruntur impetu.
Funditus hinc omnis vitae pervertitur ordo,
Sic ima summis, summa miscent infimis.
Vos ego saepe quidem dignatus nomine Divum
Ceu filius, terrena sanxi numina.
Sed quoque cum reliqua morituri plebe cadetis
Moniti, Tyrannos esse puluerem et lutum.
Surge, tuum in terris Deus altum pone tribunal.
Te cuncta mundi regna adorant arbitrum.
PSALMUS LXXXIII. Deus quis similis erit tibi?
QUO Deus usque siles? patiens adeone quiescis,
Ut otiosus et tui immemor gregis?
Ecce tui osores caelo capita ardua tollunt
Et turbido tumultuantur impetu.
Consiliis coeunt fallacibus in tua membra
Sub pectoris tui sinu recondita,
Gentis ad excidium socios hinc inde vocantes,
Ne restet Israelis umbra nominis.
Foedera conspirant animis crudelibus in te
Vafri et minaces factiosis fabricis.
Iunctus Idumaeis Madian, Agarenus et Ammon,
Amalecus et Moabus astat Gabalis.
Castra Palaestinae regio Tyriique Syrique
Iunxere Loti filiis socias manus.
Fata fac ut subeant Madianae immania cladis,
Qua caesus est Iabinus atque Sisara.
Quando cadaveribus ripas stravere Cisonis,
Campos cruore stercorantes, ut fimo,
Cum cecidere Duces omnes Orebusque Sebusque
Et Salmanas totusque Sebae exercitus.
Ausi immane nefas truculenta voce minari,
Se regna prorsus occupaturos Dei.
Instabiles agita, globus ut velut orbe rotentur,
Ceu stipula vento dissipentur ocius [Reg: ocius] .
Silva velut rapidis involuitur [Reg: involvitur] arida flammis,
Incendio cum montium aestuant iuga:
Sic agat in gyrum tamquam vertigine raptos
Irae procella et turbo vindictae tuae.
Ora notata tegant ignominiosa pudore,
Ut sic vel inviti notent dextram Dei.
Terreat attonitos Latebrisque infamibus abdat
Confusio et perennis exitii dolor.
Sic te nosce semel discant Dominumque fateri
Totius orbis praesidem, nolint velint.
PSALMUS LXXXIIII. Quam dilecta tabernacula tua.
DUX exercituum magne, potens Deus,
O quam delitiis [Reg: deliciis] , quam tua gaudiis
Sunt iucunda? mihi quam tua suaviter.
Arrident habitacula?
Prae desiderio paene domus tuae
Aegro deficio pectore languidus.
Artus exiliunt [Reg: exsiliunt] , viscera gestiunt,
Ut vivum videant Deum.
Illic passeribus, quin et hirundini
Pro pullis licitum est ponere nidulos.
O sancta atria, quae militiae Deus
Dux et Rex meus incolit.
Felices, habitant qui tua limina,
Ut laudes celebrent assidue tuas,
Felices, quibus in te sita roboris
Spes, cordique tua est via.
In siccis humiles vallibus ambulant,
Et fossis latices fontibus hauriunt,
Neve siti pereant, saepe cavas aquis
Cisternas pluviis [Reg: pluviis] replent.
Longis ordinibus mutua se agmina
Turmatim excipiunt, inde sacrarii
Insistunt adytis, semper ut in sacris
Et verbo aspiciant Deum.
Praeses militiae caeli tuum Deus,
Intentus querulas aure nota preces.
Tu noster clypeus, respice quem tuo
Ornasti diademate.
Annis mille aliis una dies Deo
Collata est melior: dum vigil ad domus
Stem custos Domini limina, regiam
Nolim Principis impii.
Namque et Sol Deus est et clypeus piis,
Cuius firma parit gratia gloriam,
Cuius gratuita dote superfluam
Mercedem pietas habet.
Dux exercituum bellipotens Deus.
Sub quo cuncta merent militiae agmina,
Fortunatus homo, qui tibi deditus
In te spem retinet side.
PSALMUS LXXXV. Benedixisti Domine terram tuam, etc.
IAMDUDUM dilecta et carceris eruta vinclis
Acceptata Deus nos tibi turba sumus.
Ante gravi pressos relevasti mole reatus,
Crimina velares cum quasi tecta manu.
Quando remissa tuo est et culpa et poena favore,
Cum furor aversus, cum procul ira fuit.
Iam quoque conversus solatia [Reg: solacia] redde salutis,
Vindictaeque in nos contrahe vela Deus.
Aeternumne furens tuus in nos saeviet aestus?
Ira ne, qua flagras, ista perennis erit?
Quando tuae rursum veniae in praecordia sensum,
Materiam vitae laetitiaeque [Reg: laetitiaeque] dabis?
Signa tui tandem semel ede benignus amoris,
Prome salutiferam, ne pereamus, opem.
Dum loquor, auxilii praesaga, quid ille loquatur,
Mens mihi tota Dei voce quieta silet.
Omnibus hac pacem sanctis, quos diligit, offert,
Ne stolidi ad vomitum cum cane rursus eant.
Certa subinde salus Domini est coniuncta timori,
Hinc recipit constans patria clara Decus.
Gratia prona Dei fidei sic obvia fiet,
Oscula Iustitiae [Reg: Iustitiae] pax sociata dabit.
Candor amans veri de terra germina trudet,
Integritas caelis, exseret [Reg: exseret] alma caput.
Affluet ampla Dei data munere copia rerum,
Fructibus omnigenis stabit onustus ager.
Inculpata sequens Iuris vestigia virtus
Officiosa homini seruiet atque Deo.
PSALMUS LXXXVI. Inclina Domine aurem tuam.
INCLINA Deus huc benignus aurem,
Oppressumque inopemque mitis audi.
Custodi hanc animam tui ministri
Devota tibi mente seruientis,
In te spemque fidemque collocantis.
Clamorum, tibi singulis diebus
Quos fundo, miserere: Laeta mentis
Da solatia [Reg: solacia] servulo [Reg: servulo] levanti
Ad te vota precesque cordis unum.
Qui placabilis et benignus omnes
Audis, quotquot opem tuam requirunt:
Audi me quoque mitis invocantem,
Orantem toties benignus audi.
Cum tristis fuero, gemens precabor
Et tu suscipies preces gementis.
Non quisquam similis tibi est Deorum,
Nec tam mirificis stupendus actis.
Pars gentes operum potens tuorum
Voto supplice sancta visitantes
Templi limina, gloriam tuumque
Nomen laudibus efferent, quod ipse
Tot miracula tanta solus edis.
Legum pande mihi vias tuarum,
Constans in quibus ambulem, tuoque
Sic unitus adhaeream timori.
Tum vero tibi tota cordis imi
Grates viscera, nominique sancto
Haec laudes sine fine labra dicent,
Quod tam prodideris tui favoris
Signa illustria, quando liberasti
Imi faucibus erutum sepulchri,
Dum fastu rabidi feruntur in me
Quaerentes animam meam Tyranni,
Securi, Deus an quis ista cernat.
Sed qui gratuito favore plenus
Qui largus veniae atque parcus irae
Rebus pacta Deus fidelis aequas,
Tu me propitio [Reg: propitio] misertus ore
Clemens respice, me tuum ministrum
Et vernam validis salutis armis
Confirma specimenque amoris, amplae
Exemplo bonitatis usus, ede,
Ut tandem videant dolenter hostes
Confusi, quod opem ferens relicto,
Me soleris et ut parens gubernes.
PSALMUS LXXXVII. Fundamenta eius in montibus, etc.
URBS fundata sacris in montibus alta Sionis
Deo placet, portis Iacobi prae omnibus.
Urbs dilecta Deo, quae clares inclita [Reg: incluta] vatum
De te per orbem proditis oraculis.
Iuncta tibi Babylon sociabitur insita Memphis.
Utraque tui subitura nominis iugum.
Ecce Palaestini. Tyrus Aethiopumque cohortes
Se venditabunt patriae cives tuae.
Aucta virum numero, crescentibus ampla colonis
Stabilita consistes favore numinis.
Nomina cum capitum censor signata notabit:
Nomen Sionis quisque laetus ambiet.
Hic festiva choros producet tibia cantu,
Hic abdidi fontes meae sapientiae.
PSALMUS LXXXVIII. Domine Deus salutis meae, etc.
TOTOS clamo dies, te totas invoco noctes,
Vive Deus vindex atque salutis apex.
Inculcata tuis toties vox auribus, aequa
Inveniat tandem fronte recepta locum.
Mens onerata malis prope pondere victa labascit,
Vergit ad Inferni vita propinqua lacus.
Desperatus, uti qui spectant funera, vivo,
Non super in minimo est corporis osse vigor.
Sum velut abiectum caesorum in strage cadaver,
Aut qui defunctus iam sepelitur humo.
Cuius longa tegunt obscurum oblivia nomen,
Cui tua prorsus opem dextra retracta negat.
Me procul in tetri detrusum carceris umbras
Detinet in tenebris alta, profunda specus.
Omnibus incumbens violentae more procellae
Me tua quassatum fluctibus ira serit.
Non modo desertus, sed et ipsis spretus amicis
Fabula, quam tractent semper in ore, seror.
Ergo domo affixus, mundi commercia vito,
Clausa nec egrediens limina solus ago.
Hic mihi sicca fere tabescunt lumina fletu,
Et lacrimis [Reg: lacrimis] acies pene retusa stupet.
Interea tibi vota Deus, tibi brachia tendens
Cum prece pando manus, cum manibusque preces.
Nunquid [Reg: Numquid] ad exstincti differs miracula funus,
Lingua tuas laudes dum rediuiva canat?
Anne tuae e tumulo bonitatis denique manes
Ore celebrabunt, cum periere, fidem?
Muta ne iustitiam [Reg: iustitiam] referent oblivia mortis?
Num tuus in stygia nocte patebit honos?
Numina praeveniens igitur tua mane precando
Aut loquor aut muto pectore vota gemo.
Iam mihi mens quoties patietur maesta repulsam?
Quam procul aversa te quasi fronte teges?
Tela tui horroris teneris afflictus ab annis,
Saepe quasi exspirans [Reg: exspirans] attonitusque tuli.
Tota mihi penetrans tua transiit ira medullas,
Viscera constringens cordis amara metu.
Me tuus, undarum rapido velut agmine torrens,
Ambit et obsessum terret ubique furor.
Interea profugi, mihi quos subducis, amici
In tenebris omnes et sine luce silent.
PSALMUS LXXXIX. Misericordias Domini in aeternum.
TE, Deus alme, canam, te aeternum carmine Patrem
Gratus in aeternum referam, tua gratia quanta,
Quanta sit in miseros clementia, quam tuae pactis
Intemerata fides. Haec ore per omnia testis
Saecla [Reg: Saecula] propagabo, certus, quam machina caeli
Motu immota manet, seriem tam stare perennem
Divinae bonitatis et icti foederis olim
Cum Davide, tibi selecto sponte ministro,
Cui iurata fides atque haec promissio facta est,
Semen ei fore perpetuum, ne quando futura
Illius in solio Regem desideret aetas.
Te meritis igitur caelo gens addita sancti
Laudibus extollent, qui tot prius inclitus [Reg: inclutus] actis
Inviolata tui quoque pacti foedera praestes.
Non se terra tibi, non se tibi maximus aether,
Quicquid et in terra, vel quicquid in aethere magnum est.
Contulerit Solus sanctos Venerabilis inter
Terribilisque Choros, quibus es circumdatus [Reg: circumdatus] , extas [Reg: exstas] ,
Militiae virtute potens, quem illustribus ambit
Dexteritas radiis, comes est constantia, cui nec
Robore par quisquam nec maiestate secundus.
Tu maris indomiti tumidis dominaris in undis,
Sternis et inflatis elatum fluctibus aequor.
Stat contrita tuis AEgyptus saucia plagis,
Nec quicquam e profugis tua sustinet hostibus arma.
Terra Creatorem caelumque et quicquid in illis
Ampla sinu vasto complectitur orbita mundi,
Te Dominum celebrant. Boreas tibi totus et Auster,
Ut Thabor hesperiis, Hermon sublimis Eois
Collibus assurgit. Tua robore dextra potenti
Clara replet totum factis ingentibus orbem.
Quo resides, solium sedes est Iuris et aequi,
Ante thronum cuius pietas et nescia falsi
Praesidet Integritas. O fortunata piorum
Agmina, tota Dei praesentis laeta favore,
Divini quibus ire datum est in lumine vultus,
Agnitione tui quia nominis usque sub umbra
Iustitiae [Reg: Iustitiae] exilient [Reg: exsilient] hilares. Tu robore fulcis
Illustres regnique favens insignibus ornas,
Et quasi sub clypeo protectos Rege tueris,
Hinc oracla tuis manifesta in luce dedisti
Vatibus. Ecce meo validis heroa potentem
Viribus, excerptum media de plebe seorsim [Reg: seorsum]
Praeposui populo, Davidem nempe ministrum
Elegi sacroque olei simul unguine tinctum
Regem constitui, quem non mea deserat unquam [Reg: umquam]
Dextra sed accinctum fortuna informet et armis,
Ne quis in incautum vel vi vel fraudibus hostis
Irruat. Ipse minax inimicis obvius ibo
Eius et osores percussos undique tollam.
Haec immota fides, illi haec rata gratia mecum
Semper erit. Fundata meo sic nomine regis
Istius assurget supra altas gloria nubes.
Iamque manu maris Imperium complexus et ampla
Flumina terrarum, solus me nomine, solus
Iure Deum Patremque suum propriumque salutis
Robur ador abit, ceu primus et unicus haeres,
Quem genui, cunctis Regem prae regibus unum,
Fixa perennis ei mecum clementia, fixum
Semper foedus erit, semper durabile semen
Et regni illius protendam in saecula sceptrum.
Quod si posteritas, deserta lege, deinceps
Iustitiae [Reg: Iustitiae] transgressa vias exorbitet, atque
Iure profanato, quae sanxi, foedera rumpat:
Castigabo reos virgis atque acribus intra
Septa cohercebo [Reg: coercebo] plagis: Mea non tamen unquam [Reg: umquam]
Gratia propterea subtracta negabitur illis.
Non violabo fidem, non, quae semel ante spopondi,
Vota retractabo dubio mutabilis ore.
Relligione mei quod nominis obsignatum
Davidi semel est, erit irrevocabile verbum.
Huic aequaeva simul cum Luna et sole sedebit
In solio soboles, vos conscia sidera [Reg: sidera] testor.
Cur Deus ergo, manus tuaque prius unxit, in ira
Iam velut abiectum reprobas? cur pacta ministri
Irrita rescindens Diadema in puluere versas?
Omnia strata iacent nudatis moenia portis,
Quae fuerant arces modo, iam sunt rudera turres,
Quaeque patet praedae domus hosti pervia. Quis quis
Transit, agit spolium, miscens ludibria damnis,
Invictusque tuo levat altam robore dextram,
Cladibus insultans populi, quem prorsus acutis
Exarmas gladiis obtusoque induis ense,
Ne frontem pugnans obvertat strenuus hosti.
Quod sublime stetit, ruit alto a culmine regnum,
Aequatumque solo solium iacet, inque iuventae
Praecisum quasi flore cadit, quod squalida [Reg: squalida] luctu
Excipit opprobriisque ignominiosa senecta.
Num Deus averso sic implacabilis ore
Semper eris; tuaque ira furens ardebit ut ignis?
Aspice, vam sit vita brevis, quam labilis aetas
Humani generis. Tantumne creaveris ergo
Illud ad aerumnas, dum functos luminis aura
Corripiat clausosque tegat mors atra sepulchro?
Patrius ardor ubi est? ubi pristina Iuramento
Davidi testata fides? Age respice tandem,
Quam nunc cuncta tuos onerent opprobria sanctos
Occulto reticenda sinu, quibus undique gentes
Venturi exagitant regnum et mysteria Christi.
Quicquid erit, tua sola Deus sapientia laudem,
Laudem sola fides bonitasque aeterna meretur.
PSALMORUM LIBER Quartus.
PSALMUS XC. Domine refugium factus es.
OMNIBUS a saeclis [Reg: saeculis] nobis Deus instar Asyli,
Ad quod perpetuo confugeremus, eras.
Unus ab aeterno prior ante exordia mundi,
Edita quam tellus montibus esset, eras.
Tu simul hinc aufers homines aliosque renatos
Rursus in hanc lucem voce redire iubes.
Mille tuis oculis annorum est tempus, ut una
Hesternae lucis non reditura dies.
Stant ut in excubiis quadrantem noctis agentes.
Hora quibus mutat tertia quaeque locum.
Imbris ut abrepti torrentibus, evanescunt,
Ceu vaga, quae somnum ludit, imago fugit.
Verna Velut medio rosa Solis adusta calore
Deciduo ponit pendula flore comas.
Aut quae mane virens florebat graminis herba,
Vespere marcescens falce resecta cadit.
Irritata reos adeo tua conficit ira,
Inque metu assiduo nos facit esse furor.
Nam, quaecumque palam deliquimus, omnia coram
Obvia stant oculis crimina nostra tuis.
Quin occulta sinu peccata nec agnita carni
Nuda patent vultus luce retecta tui.
Irascente Deo, momenta caduca dierum
Clam velut articulis attenuata, fluunt.
Rapta velut vento vox irrevocabilis, aetas,
Aut quasi colloquio fabula trita fugit.
Septenos decies homini protenditur annos,
Si spatiosa [Reg: spatiosa] fuit, lustra bis octo capit.
Maxima pars cuius labor est et plena dolorum,
Tam celeri motu praecipitata volat.
Sed quis quaeso tuam, ceu debuit, aestimat iram?
Offensum toties quis dolet esse Deum?
Ut semel ergo tibi sapiamus, lubrica vitae
Tempora quottidie [Reg: cottidie] nos meminisse doce.
Huc adverte nec aspectu te subtrahe nostro,
Quin animo famulos commiserante leva.
Nos tua maturo bonitas perfundat amore,
Vitaque laetitiae plena perennis erit.
Tristia tot passis post luctum gaudia redde,
Exactus referat tempora laeta dolor.
Obvia Maiestas operum divina tuorum
Luceat in tota posteritate piis.
Sit maneatque Dei nobiscum Spiritus, ille,
Nostra quod instituit dextra, gubernet opus.
Omnis ad unius directa vocatio nutum
Fortunata Dei cuncta favore gerat.
PSALMUS XCI. Qui habitat in adiutorio altiss. etc.
ABDITUS in Domini latebris qui figit Asylum,
Hunc fovet omnipotens suaviter Umbra Dei.
Hunc arcem compello meam compello receptum,
Cuius in aeterna spem bonitate loco.
His deus ille meus quoque tene cassibus auceps
Implicet aut pestis perdat acerba, teget.
Te super expandet pennas, Tuus usque sub alis
Eius, in adversa sorte, recessus erit.
Quam dedit ille fidem, clypei praestabit et hastae,
Hostis ad insultus insidiasque, vicem.
Ne te concutiat noctis formidine terror,
Aut volitans medio missa sagitta die.
Non vaga per tenebras pestis grassata veneno,
Aut quaecumque nocens vis manifesta mali.
Mille tuo lateri vicina cadavera, circum
Fusa latus dextrum milia [Reg: milia] dena cadent.
Tu tamen intactus, discrimine liber ab omni,
In medio stabis tutus utrinque [Reg: utrimque] loco.
Quippe tuis oculis spectacula atrocia cernes,
Quas scelerum poenas impia turba luat.
Nam tibi praesidio Deus est, cui credita soli
Corporis atque animae est vita salusque tuae.
Non violenta tuo capiti ingruet ulla procella,
Nulla tuam tanget plaga propinqua domum.
Angelicis quoniam tibi plena cohortibus omnis
Undique septa Deo est praecipiente via.
Susceptum manibus quae gestent, necubi gressu
Impingas lapidi praecipitante pedem.
Trita tibi plantis Basiliscus et Aspis eunti
Colla Draco subdet subicietque [Reg: subicietque] Leo.
Liber ab aerumnis, quia me, Deus inquit, amavit,
Nominis excellet cognitione mei.
Compellatus ei mox respondebo vocanti,
Luctanti in media proximus asto Cruce.
Omnibus ereptum vitae servabo periclis,
Omnibus ornatum condecorabo bonis.
Longaevum saturans annis replebo senectae,
Ut mea cognoscat quanta sit una salus.
PARAPHRASIS PSALMI XCI. Qui habitat in adiutorio altisimi.
ARDVA qui residens inter penetralia summi
Tecta Dei, templique habitans caelestis in arce
Praesidio fruitur, quod sola Ecclesia solis
Civibus in Christum credentibus hospita monstrat:
Hunc super omnipotens patrias Deus explicat alas,
Hunc patula dextrae defensum protegit umbra.
Hac ego spe fretus, casus instructus ad omnes,
Vota Deo fundam constanti talia corde.
Tu Deus ecce meus susceptor solus et unus,
Rebus in afflictis munitio, portus, Asylum,
Tute nec est alius, tuto cui fidere possim,
Te penes arbitrium est et vis et norma iuvandi.
In te spero, tibi me totum sponte resigno
Mortuus et vivus, tibi serui, cetera Divum
Numina, quotquot habent gentes, mortalia sperno.
Dum venator enim deserta per aspera Daemon
Ambulat in terris, canibusque sagacibus omnes
Explorat latebras, cingens indagine mundum,
Iamque fodit foveas, iam passim retia ponit,
Artifici tendens occultam stamine telam,
Qua vafer implicitas animas et corpora latro
Strangulet atque sibi quaecumque det obvita leto,
Ignea crudeli ludo venabula stringens:
Praevius ille mihi radiantis lampade verbi
Monstrat iter tutum comes et dux inter eundum.
Ille meos firmat gressus plantasque dolosis
Liberat a laqueis et ab omni peste malorum.
Ut gallina timens implumibus anxia pullis,
Cum videt hostiles librare per aera gyros
Accipitrem aut corpus iaculari ex aethere miluum,
Voce statim pavida sub apertas congregat alas
Dispersam sobolem, tectamque latronis ab ira.
Incuba sollicitis amplectitur undique pennis,
Granula quin tundens glocitanti [Reg: perhaps glocidanti] sedula rostro,
Ipsa famem tolerat, dum seruet pignora mater:
Sic scapulis teget ille suis, tectumque potenti
Temet obumbrabit dextra, laquearia quodam
Fornice ceu denso supra caput ardua tendens.
Hic tibi suffugii spes certa sub illius alis
Semper in aerumnis immota manebit, ut omnes
Ferre iuvet subter fidei testudine casus.
Nam decreta Dei veraci prodita verbo
Et de gratuita promissio firma salute
Sunt veluti clypeus, velut impenetrabile scutum,
Quod non ulla acies, non ulla potentia, nullus
Impetus evertat, non insidiosa virum vis,
Cuius ad obiectum quaecumque repulsa per auras
Irrita tela cadunt. Hic scilicet aureus ille,
AEneus his umbo est, haec lapsa ancilia caelo,
Quae penes aeterni durat possessio regni,
Quae quicumque geris bellator pace vel armis,
Victor ad hostiles stas imperterritus ictus.
Non tibi nocturni terrorem temporis horror
Incutiet, non spectra tremes pallentia mortis.
Non qui sub tenebris diri per opaca vagantes
Tecta tonant Lemures et conscia pectora sternunt,
Ne miser ad strepitum folii et cuiuslibet aurae
Mente cohorrescas, infantes qualia saepe
Attonitos pavida terrent insomnia nocte,
Aut quibus est scelerum mens irrequieta dolore.
Non quae tela volant in aperta luce, timebis
Missa palam et notis prodentia viribus hostem,
Non pestis rabiem, tacitis quae passibus errans
Serpit in occulto, non exitiale venenum,
Quod praedam sequitur medio sub sole diei,
Cum vindex scelerum per totas horrida gentes
Mors graditur, nervumque minax intendit et arcum
Dirigit, infectasque potens grassata per auras
Letifero [Reg: Letifero] tinctas iaculatur felle sagittas,
Terribilique metu per rura vagata per urbes,
Per fora perque domos late crudelis in omnes
Saevit avara gradus hominum quorumlibet, aequa
Calce casas inopum regumque palatia pulsans.
Mille tuo quamquam [Reg: quamquam] lateri vicina videbis
Corpora pestifero livore perempta [Reg: perempta] , decemque
Ad dextram cernes sociorum milia [Reg: milia] sterni,
Dum lue correptis circumdatus [Reg: circumdatus] vendique tectis,
Ingentem numeras stragem discrimine nullo
AEtatis sexusque, tot uno funera ferri
Maesta die, totas explere cadavera fossas,
Agricolis pagos, vastari civibus urbes,
Cum senibus iuvenes, cum prole perire parentes,
Fluxa sub Autumno Borea ceu flante per hortos
Lapsa cadunt folia aut messoris gramina falce:
Non tamen ulla tibi contagia, nulla nocebunt
Damna tuis, non iste tuas percussor ad aedes
Ense propinquabit, quas agni sanguine tinctas
Viderit, hic posita est grassantis meta furori.
Ista tuis oculis coram spectacula cernens,
Iustitiae monumenta Dei, solatia [Reg: solacia] tecum
Tecta sinu tacito, concessaque gaudia condens,
Quomodo retribuat sceleratis crimina, disces,
Numinis offensi Nemesis, quam pignore caro
Quam dura mercede luant, quicumque profana
Mente Deum ad poenas viciis [Reg: vitiis] sine fine lacessunt,
Qui toties verbo moniti, sed sero reversi
Non nisi post plagas sapiunt, cum insta furentis
Exarsit semel ira Dei, nec iam amplius ulla
Spes veniae superest, omnis cum gratia cessat,
Et tamen interea quanta bonitate vicissim
Asserat ille suos inter tot tanta pericla.
Tu quoniam mea spes Deus et fiducia solus,
Alta tui quaero tentoria tuta receptus,
Quae procul in caelo fundata, remotaque terris
Ardua despiciunt castris sublimibus hostem,
AEternisque manent Adamantina fulta columnis.
Non privata tibi non clades publica damnum
Adiciet [Reg: Adiciet] , non plaga tuis infesta propinquans
AEdibus infliget saeva vibice flagellum,
Tutus egestatem, morbos, bellumque famemque
Effugies, non te dolus aut infamia, nulla
Probra iuventutis, non tangent probra senectae.
Ille suis etenim de te mandata ministris
Spiritibus caeli flammantibus indidit, ut te
Legitime proprio gradientem in calle viarum
Atque intra metas stationis rite morantem
Cladibus immunem tueantur ab omnibus, imo
Te quasi ludentes exceptum mollibus ulnis,
Suppositis gestent manibus, ne forte labanti
Ad lapidem titubans offendas poplite plantam,
Dum salebrosa via est et semita lubrica vitae.
Illi incircuitu metantes castra piorum,
Circumquaque locant ardentes igne quadrigas,
Et velut obducto tendentes aggere vallum
In statione sua vigiles pro teque tuisque
Armati excubias servant hostemque repellunt.
Ergo venenata stringes super Aspide plantam
Et super incedes liventis corpus Echidnae.
Tu pedibus subiges Basiliscum, tute Leonis
Arduus insistes tergo, catulumque Leaenae
Gutturis immanem rictu vastoque fragore
Aera terrentem victrici calce domabis,
Cervicemque teres et sibila colla Draconis.
Tu super omne genus monstrorum, quotquot Auernus
Quotquot mundus habet, victor dominabere, calcans
Eumenidum furias, horrorem gorgonis, Hydrae
Lernaeae rabiem, latrantiaque inguina Scyllae,
Harpyiasque truces, flammantemque ore Chymeram [Reg: Chimaeram] ,
Nec non cornipedum saeva agmina Centaurorum,
Sirenumque dolos, vafraeque aenigmata Sphingis.
Pectore me quoniam toto desiderat, inquit,
Me gerit in votis, in me spem reicit [Reg: reicit] omnem,
Apprensumque [Reg: Apprehensumque] fide cupidis amplexibus ambit,
Blanda velut soboles ulnas circum ubera matri
Stringit et e collo gestantis pendet, ab illa
Non nisi cum lacrimis [Reg: lacrimis] aegre divulsa movetur:
Ipse boni contra functurus amore parentis
Non frustrabor eum, sed, si qua pressus iniqua
Sorte laborabit, mundi in communibus haerens
Implicitus poenis, nostri indubitate favoris
Percipiet documenta, malo protectus ab omni.
Unica quandoquidem fuit illi et summa voluptas,
Curaque prima, meum penitus cognoscere nomen,
Inque mea noctes habitantem lege diesque
Scire, voluntatis quae sint mysteria nostrae,
Cetera cum vita quotquot bona mundus adorat
Despiciens animo non unius aestimet assis:
Casibus ereptum Tragicis e puluere tollam
Atque exaltatum secura in sede reponam.
Ad mea nam quoties conversus numina supplex
Voce gemet querula, veniamque precatus ab imo
Vota sinu fundet turbati seria cordis:
Foederis ecce memor pacti cum patribus olim,
Patria propitii [Reg: propitii] pandens quoque viscera cordis,
Clamantis miserebor, et abdita verba, priusquam
Dixerit, excipiam, praevertens aure loquentem,
Vel dans, quae petiit, vel dans, melior a petitis.
Tutor in aerumnis positum non immemor unquam [Reg: umquam]
Desero, sed lateri luctantis proximus asto,
Erigo nutantem, titubanti porrigo dextram,
Protectumque meo praesenti numine cingens
Incolumem clades contra quascumque tuebor
Quippe coronatum palmae caelestis honore
Rursus in illustri spectandum sede locabo,
Semper ut exitio me vindice liber ab omni
Victor in aerumnis, me glorificante, triumphet.
Quid? quod eum longa serie replebo dierum,
Maturumque aevi canis ornabo senectae,
Ut multos numerans antiqui temporis annos,
Atque aliis longo rerum sapientior usu,
Natorum videat natos horumque nepotes,
Iamque satur vitae, de carcere corporis huius
Dissolui cupiat totusque aspiret ad astra.
Atria tunc illi Paradisi regia pandens
Dives inexhaustae cornu monstrabo salutis,
Fertile cunctarum plena quod abundat opum vi,
Nectar et Ambrosiam fundens e fonte perenni,
Cuius operta bonis gens vescitur aurea caeli,
Ut, velut in speculo, quae viderat abdita verbo,
Iam quondam sperata fide, praesentia tandem
Et deprompta palam, claraque in luce videnda
Possideat laetus iam possessisque fruatur,
Gaudia non oculis, non auribus hausta frequentans
Infinita, beata, perenni plena salute.
PSALMUS XCII. Bonum est confiteri Domino.
QUAM sanctus labor est, Deo potenti
Grates dicere, nominisque sancti
Eius carmine praedicare laudes,
Noctes atque dies benignitatem
Nablis et citharis decemque chordis
Illius resonare veritatem;
Nam formas operum notans tuorum
Cum robur meditor manus potentis,
Mens concentibus excitata gestit
Cor prae laetitia [Reg: laetitia] micans triumphat.
O quam magnifica est Deus tuorum
Maiestas operum; O profunda Abyssus
Atque abscondita cogitationum,
Quas non assequitur stupore mentis
Caligans acies profana carnis.
Dum ceu graminis herba reproborum
Coetus germinat et superba floret
Peccatis operans iniqua turba,
AEternis subito opprimenda poenis.
Idem tu Deus es manesque semper,
Quem non temporis ulla mutat aetas.
Omnes ecce tuos citatus hostes,
Hostes interitus necabit, inquam,
Ut, quicumque student iniquitati,
Tamquam pulvis et umbra, dissipentur.
Me vero similem ferae potenti,
Unum quae vibrat alta fronte cornu,
Firmis viribus in strues et unctum
Perfundes olei recente succo.
Tum laetatus in hostium ruina
Pascam lumina nuntioque [Reg: nuntioque] cladis
Acceptae mihi pascet osor aures
Sic iustus quasi palma germinabit,
Ut cedrus Libani virentis, ampla
Tendens brachia lata fronde, crescet.
Plantati in domini domo fideles,
Tecti numinis atriis, vigebunt
Florentes et adhuc senes in ipsa
Fructus canicie [Reg: canitie] ferent, subinde
Vivaces, alacres, vigore pleni,
Ut laus Iustitiae [Reg: Iustitiae] Dei per orbem
Passim nota volet, quod arcis instar
Solus praestet opem suis, nec ulla
Deprendatur iniquitas in ipso.
PSALMUS XCIII. Dominus regnavit, decorem.
REGNAT in Imperio, splendente decorus amictu
Accinctus armis Dominus et potentia.
Fixit in immoto positam fundamine terram,
Ne mole, neu tumultibus tot corruat.
Cuius ut aeternus thronus et sine origine regnum est,
Sic solus immutabilis semper manet.
Alta licet tumidas extollant flumina moles,
Sonora nymbis [Reg: nimbis] et procellis perstrepant,
Ut fremat horribili ventorum murmure Pontus,
Et turbidis tumultuetur fluctibus.
Fortis in excelso Dominus tamen imperat undis,
Nymbis [Reg: Nimbis] , procellis, fluctibus potentior.
Huius in aeternum manet immutabile verbum
Fixis subinde testimoniis ratum.
Huius sancta domus specioso splendida cultu
Sincera [Reg: Sincera] pactis integram servat fidem.
PSALMUS XCIIII. Deus ultionum Dominus.
IUSTE Deus vindex, ultor Deus omnis iniqui
Huc ades et radium luminis ede tui.
Iudicis ad partes in terra ascende tribunal,
Omne superborum iure repende scelus.
Impius exsultans [Reg: exsultans] sibi quo tandem usque placebit?
Ecquis erit risus ludibriique modus?
Ceu bene re gesta, scelerati crimina iactant,
Gutture ructantes probra referta minis.
Quippe tui populi cives partemque peculi
Afflictam verbis verberibusque premunt.
Vimque peregrinis faciunt viduisque, nec ipsis
Parcere pupillis supplicibusque solent.
Nec videt ista Deus, nihil est, quod fecimus, aiunt,
Fanda nefanda absens non notat ulla Deus.
O gens bruta excors, o pectora caeca Tyranni,
Quando semel tempus, quo sapiatis, erit?
Qui dedit auditum surdis, nonne audiet ipse?
Ipse ne, qui finxit lumina, caecus erit?
Iamne suis parcet? Non gentibus ante pepercit,
Qui docet atque homines scire scienda facit.
Cordis enim latebras examinat intus et extra
Et quam sint carnis somnia vana videt.
Felix disciplina, sub hoc cuicumque Magistro
Discipula Domini contigit esse scholae.
Cui divina prius verbo patefacta voluntas,
Ad crucis examen deinde probata fuit.
Pressus ut aerumnis, animo patiente quietem,
Impius in foveam donec agatur, agat.
Quicquid erit, sua membra pios, sua regna fideles
Non ita proiectos hostibus esse sinet.
Iustitiae [Reg: Iustitiae] ad normam formabitur omne tribunal,
Semper adhaerebunt integra corda Deo.
Quis mihi protector tot atroces surget in hostes?
Quis contra iniustam vim feret ultor opem?
Ni mihi protector Deus ipse fuisset, in umbra
Mortis apud stygias vita sileret aquas,
Sicubi vacillans, nunc actum est, corruo, dixi:
Me tua nutantem fulciit [Reg: fulsit] una manus.
Cum mihi cor trepidat, cum turbidus aestuo curis:
Voce tua constans erigor et recreor.
Nil tibi cum reprobis commune horumque cathedra,
Quae titulo luris palliat omne scelus.
Turmatim coiens. Anathemata Listrica cudens
Sanguinis innocui perfidiaeque rea.
Tu mea, qua nitor, Deus es fiducia, cuius
Praesidio, tamquam tutus in arce fruor,
Praemia tu meritis conformia cuique rependes,
Noster ut es Dominus Iustitiaeque [Reg: Iustitiaeque] faves.
In medio tandem deprensos [Reg: deprehensos] crimine scurras
Exitio pessum, ceu meruere, dabis.
PSALMUS XCV. Venite exsultemus [Reg: exsultemus] Domino.
ACCELERATE, Dei simul exsultemus [Reg: exsultemus] honori,
Dominum salutis praedicemus vindicem.
Festinemus, adest Deus ipse, huic carmine laudes
Cum gaudio sonemus in Psalteriis.
Summus in imperio quoniam Deus ille Deorum est,
Et omnibus potentior Rex Regibus.
Viscera qui terrae, qui montes continet altos,
Manuque sustentat Creator omnia.
Qui late extendit diffusum fluctibus aequor,
Tractusque fixit continentis aridae.
Huc agite ergo, piis veneremur numina votis,
Flexo genu palmisque tensis supplices.
Solus enim noster Deus est, nos eius ovile,
Quos pascit et regit, velut Pastor, gregem.
Ne modo praefractis occludite cordibus aures,
Audire dum vobis Dei vocem licet.
Ad Meribam vestri velut obriguere parentes,
Deserta Massae transeuntes invia.
Quando lacessitum me tentavere rebelles,
Non acquiescentes meis miraculis.
Adversata quater mihi denos hactenus annos
Negotium [Reg: Negotium] facessit ista natio.
Natio caeca, vagis errans affectibus, inquam,
Fastidiens praecepta doctrinae meae.
Rursus in ingratos igitur commotus ad iram,
Has iureiurando semel sanxi minas.
Haec perversa aetas terrae promissa beatae
Possessa numquam regna contemplabitur.
PSALMUS XCVI. Cantate Domino canticum novum.
EXQUISITA Deo, nova dicite carmina grati
Totius orbis incolae.
Salvificam Domini dextram nomenque beatum
Dies diei nuntiet [Reg: nuntiet] .
Numinis ad cunctas spargatur gloria gentes,
Spectat tot miraculis.
Magnus enim Deus est atque omni dignus honore,
Terribilis omnibus Diis.
Cuius opus proprium caelum est. Sunt cetera vana
Idola spectra gentium.
Roboris illius Maiestatisque refulget
In Sanctuario decus.
Omnes huic populi deferte decenter honorem,
Afferte soli gloriam.
Debita legitimis promentes munera donis.
Intrate in eius atria.
Huic proni in templo procumbite. Subdita tellus
Se sternat illi supplicem.
Hanc etiam mediis ingentibus edite vocem.
Regnavit in Ligno Deus.
Qui referet pacem populis, quo iudice terris
Continget omnis aequitas.
Astra Deo plaudant, tellus exsultet [Reg: exsultet] et aequor,
Atque omnis horum exercitus.
Arva simul plaudant silvaeque et quicquid in illis,
Ipsae triumphent arbores.
Venit enim Dominus, praesensque apparuit ipse,
Qui regna mundi iudicet.
Ut laus Iustitiae [Reg: Iustitiae] credentibus et rata constet
Promissa verba veritas.
PSALMUS XCVII. Dominus regnat, exsultet [Reg: exsultet] terra.
REX regum Dominus dominatur. Plaudite terrae
Laetentur omnes Insulae.
Nubibus a densis caligine septus opaca
Austera torquet lumina.
Iustitia [Reg: Iustitia] solium sibi Iudiciique rigore
Fundavit, ut basi, thronum.
Fulgura diffundens oculis radiantia, vultus
Terrore terram concutit.
A facie Domini montes, quasi cera, fluentes
Nutu liquescunt numinis.
Iustitiam [Reg: Iustitiam] caeli narrabunt, illius omnes
Populi videbunt gloriam.
Confuso trepidans Idolatra [Reg: Idololatria] palleat ore
Mutas colens Imagines.
Omnia prona Deum venerentur numina, solum,
Omnes adorent Angeli.
Audiit et gavisa Sion Iudaeaque plausum
Iudicia comprobat Dei.
Nam totum moderans altissimus arbiter orbem
Ius ceteris dicit Diis.
Quisquis amas Dominum, specie sincerus [Reg: sincerus] ab omni
Iniquitatis abstine.
Nam manibus vindex hostilibus eripit atque
Animas piorum protegit.
Integra caelesti mens luce repleta, perenni
Intus fruetur gaudio.
Laeta Deo semper pia plaudite pectora, sancto
Grates referte nomini.
PSALMUS XCVIII. Cantate Domino canticum novum.
EIA novi generis Domino cantate poema,
Mirifico quia nomine claret.
Qui propria victor peperit virtute salutem,
Sancta potens dum brachia tendit.
Iamque revelat opem, quam praestitit ipse, suamque
Iustitiam [Reg: Iustitiam] quoque gentibus offert.
Sponte datae patribus fidei memor atque benignus
Pacta fideliter omnia complet.
Ut domini videant simul exter a regna salutem,
Quam late patet orbita mundi.
Psallite mortales et ovantes plaudite Psalmis,
Icta resultet carmine tellus.
Vocibus et citharis nervos intendite, laudent
Corda Deum concordia chordis.
Eius ad ingressum resono tuba praevia cantu,
Perque vias cava buccina clangat.
Laetitia [Reg: Laetitia] maria alta fremant, simul intonet orbis,
Quicquid et aequor et incolit orbem.
Flumina subsultent hilari blandita susurro,
Vibrantesque cacumina montes
Intranti assurgant domino, venit opportuno
Exspectatus [Reg: Exspectatus] tempore iudex.
Hoc duce, Iustitiae [Reg: Iustitiae] decus instaurabitur orbi,
Ius contingat ut omnibus aequum.
PSALMUS XCIX. Dominus regnat, commoveantur.
IMPERAT ut Regum Dominus Rex, quilibet armis
Populi tumultuentur atque insaniant.
Aligeros inter medius tenet ordine sedem,
Mundus ruinam dum minatur impetu.
Sceptra super populos Dominus suprema gubernat.
Illustris in Sione qui solium locat.
Ergo tuum digno veneremur nomen honore,
Qui sanctus et terribilis imperas Deus.
Qui stricto frenas moderamine iuris habenas,
Integritatis semper et recti tenax.
Temperieque tamen moderaris sceptra salubri,
Ut aequitatem tollat Isaci genus.
Laudibus o Dominum sublimem tollite, nostro
Omnis Deo debetur uni gloria.
Ante pedum prona procumbite fronte scabellum,
Sanctumque compellate nomen numinis.
Sic Moses summusque Aaron cum fratre Sacerdos,
Interque ador antes celebris Samuel
Sollicita Dominum clamantes voce rogabant,
Semperque propitius [Reg: propitius] gementes audiit.
Auditi e pila nubis responsa ferebant,
Pacti fideles ut ministri foederis.
Tu Deus hausisti placatus vota precantum [Reg: precantium] ,
Cum ceterorum [Reg: ceterorum] vindicares crimina.
Laudibus o Dominum sublimem tollite, nostro
Uni deo debetur omnis gloria.
Illius augustum votis invisite montem,
Nam sanctitatis laude solus eminet.
PSALMUS C. Exsultate [Reg: Exsultate] Domino omnis terra.
TELLURIS omnes Incola
Deo potenti plaudite,
Cultusque sacra debiti
Offerte laeto pectore.
Precationis lumine
Praesentis ora cernite,
Ipsumque filium Dei
Verum Deum cognoscite.
Est ille noster conditor,
Se nemo nostrum condidit,
Is pastor est, nos illius
Grex pascui sumus atque oves.
Intrate portas atrii
Cum laude, cum praeconiis,
Sanctoque grates nomini
Ex corde laeti dicite.
Quoniam Dei clementia
Et veritas ad posteros
Et abnepotes omnibus
Immota perstat saeculis.
PSALMUS CI. Misericordiam et iudicium cantabo.
IUDICIS officium et clementis munia Regis
Persequar inque Dei celebrabo potentis honorem.
In statione mea pro viribus omnia iuste
Et prudenter agam, veniens mihi regia donec
Tradat sceptra Deus. Recti studiosa voluntas.
Vita domi privata erit integritatis imago.
Nulla mihi species inhonesti visa placebit,
Omne nefas odio scelerataque persequar acta,
Ut, male qui faciunt, horum commercia vitem.
Perfida corda mihi procul hinc procul acta facessant,
Nil mihi cum scelere aut scelerum commune magistris.
Ore venenato qui clam detrectat amico,
Condemnabo reum: Numquam tolerabo levantes
Grande supercilium et spirantes pectore fastum.
Dispiciam socios veraces atque fideles
Vitae inculpatae, quibus est sincera [Reg: sincera] voluntas,
Quos in amicitiam vel munera publica mittam.
Non mea fallaces habitabunt tecta ministri,
Non diuturna mihi transcendet limina mendax.
Omnes e medio scurras in tempore tollam,
Et procula Domini sceleratos urbe repellam.
PSALMUS CII. Domine audi orationem meam.
DUM precor, exaudi vocemque admitte precantis,
Faciem ne quaeso reconde
A clamore Deus, fatis quia tristibus angor,
Facilem da cominus aurem.
Dum loquor, accelerans mihi da responsa roganti,
Age rumpe silentia. Namque
Fumus ut a vento, sic attenuata diebus
Rapidis mihi carpitur aetas.
Ut focus excoquitur flammis: Sic tristis adurit
Mihi spiritus ossa dolore.
Cor mihi percussum velut arida concidit herba,
Sine viribus et sine succo.
Iam quoque prae gemitu ieiunia longa trahenti
Macra vix cutis ossibus haeret.
Solus, ut in lustris deserta volucris, oberro,
Latebris quasi noctua condor.
Insomnes, veluti viduatus compare passer,
Vigil omnes transigo noctes.
Quottidiana [Reg: Cottidiana] probris hostes infamibus in me
Rabiosi scommota [(perhaps: scommata)] stringunt.
Quippe mihi insultando, meum maledicta feroces
Adhibent ad atrocia nomen.
Stratus humi comedo conspersum puluere panem,
Mea misceo pocula fletu.
Tot tua me sontem gravis indignatio poenis,
Tua me sic ira fatigat,
Ut prius elatum sublimi in sede, retractum
Humili nunc puluere mergas.
Umbra velut nocti, mea morti vita propinquat,
Pereo quasi messis in herba.
Solus at aeternus qui non mutaris et omni
Superas venerabilis aevo,
Surge, Dies venit auxilii, miserere Sionis,
Venit annus et hora salutis,
Nunc disiecta tuis arrident rudera seruis,
Satagunt qui e puluere templum
Instaurare, colent ubi tandem te quoque gentes,
Tua donis numina Reges
Orbis honorabunt, Solymam qui struxeris urbem,
Ut ibi tua gloria rursum
Luceat: eversae qui vota precesque Sionis
Oculis respexeris aequis.
Talia posteritas et quae ventura sequentur,
Celebrabunt saecula fastis.
Laudabitque Deum divino natus honori
Populus pro munere tanto.
Quod procul ex adytis caeli est dignatus ad imas
Oculos demittere terras,
Audiat ut gemitus et captis vincula soluat
Mediis in faucibus Orci.
Ut Dominum celebrent in monte Sionis et unum
Solyma venerentur in urbe.
Ad sacra cum venient ex omnibus undique regnis
Domini sollennia [Reg: sollemnia] gentes.
Me licet interea currentem affligat et annis
Brevibus mihi contrahat aevum:
Ne tamen abripiar, supplex orabo, priusquam
Stadium mea compleat aetas.
Temporis exemptus [Reg: exemptus] tu solus ab ordine, nullis
Spatiis [Reg: Spatiis] includeris aevi.
Tu caelum et terram primus mundique creasti
Opifex illustre theatrum.
Omnia te solo consumpta [Reg: consumpta] manente peribunt,
Carie ceu squalida [Reg: squalida] vestis.
Inveterata situ velut indumenta recenti.
Habitu mutata refinges.
Omnibus interea subsistis ut unus et idem
Deus immutabilis annis:
Sic tibi sanctorum cum posteritate ministrans
Soboles immota manebit.
Iamque potita bonis tandem caelestibus haeres
Residens in pace quiescet.
PSALMUS CIII. Benedic anima mea Domino,
EIA anima in Domini vigil expergiscere laudes,
Quicquid in hoc toto est pectore, plaude Deo.
Numinis in sanctum resoluta effundere nomen,
Tota animi virtus, vita vigorque mei.
Grata, tibi quoties benefecerit ille, memento,
Immemor o tanti muneris esse cave.
Qui te restituit servatum a morte saluti,
Ut vitam in medio funere salvus agas,
Teque coronatum patrio complexus amore
Continuis cumulat, pascit alitque bonis.
Qui vegetis Aquilae renovatum viribus ornat,
Ut Iuvenis semper sis simul atque senex.
Omnibus hoc constat defensio vindice iustis,
Omnibus hoc constat iudice poena reis.
Doctrinae genus ille suae cognoscere Mosi,
Et facta Isacidis nosse stupenda dedit.
Lenis et indulgens Deus, ardens totus amore,
Pectore mansueto longanimique parens.
Non cupidus semper vindictae incumbet in iram,
Non adeo vindex iuris acerbus erit.
Crimina non rigide poena aequivalente rependit,
Pro culpa pretium [Reg: pretium] par referendo pari.
Quam procul a terra caelum [Reg: caelum] est: Tam praevalet omnes
Alta Dei bonitas, qui timuere Deum.
Quam procul occasus distat seclusus ab ortu,
Tam procul a nobis ira remota Dei est.
Quae patris in sobolem est affectio, talis in omnes
Eius, honoratum qui reverentur, amor.
Novit enim, fragilis quam simus fabrica massae,
Quam nisi terrenus pulvis et umbra, nihil.
Graminis instar homo est, vernus quasi flosculus agri,
Deficiunt sensim cuius, ut herba, dies.
Quam simul horridior modo ventilat aurula, transit,
Ne locus agnosci, quo stetit ante, queat.
Sola Dei bonitas in saecula durat ad omnes,
Pura quibus cordi est cum pietate fides.
Iustorum soboles illi super omnia curae,
Totaque posteritas, quam tueatur, erit.
Quae memori servans illius pectore foedus,
Omnibus obsequiis, quod iubet ille, facit.
In caelis solium Dominus sublime locavit,
Regnaque Rex regum subdita cuncta tenet.
Ergo age spirituum caelestibus [Reg: caelestibus] inclita [Reg: incluta] donis
Tota ministeriis addita turba Dei.
Debita fer Domino praeconia, vocis ut eius
Clarus in audiri possit obique sonus.
Vos quoque divino devota Examina cultu
Numinis aeternum voce sonate decus.
Vosque creaturae, caelestis fabrica dextrae,
Omnibus auctoris [Reg: auctoris] nomina ferte locis.
Euge cor evigila, vosque intima viscera cordis
Diffluite in laudes tota soluta Dei.
PSALMUS CIIII. Benedic anima mea Domino,
IN Domini laudes mens tota incumbe, patremque
Grata Deum celebra. Namque o Pater optime rerum
Mens immensa Deus, tua quam veneranda relucet
Undique Maiestas; Te splendor et inclita [Reg: incluta] vestit
Gloria, te nitido lux circum fundit amictu.
Tu late expandens, velut ampla tapetia, caelos [Reg: caelos] ,
AEtheris inter aquas suspensa Palatia fulcis.
Alta, quibus veheris, rapidi sunt nubila currus,
Ventorumque volas usus pernicibus alis.
Agmina spirituum, quasi turbinis ignea flamma,
Iussa tua expediunt celeri velocius aura.
Inconcussa sua tellus in saecula mole,
Ut fundata tibi semel est, immota quiescit,
Quae cum tecta prius mediis latitaret in undis,
Ut superinfuso stagnarent aequore montes:
Vocis ad Imperium, qua tactus inhorruit aether,
Dissiliere [Reg: Dissiluere or Dissiluerunt] procul displosis fluctibus undae,
Rursus ut exsererent [Reg: exsererent] prolata cacumina montes,
Depressaeque humili residerent aequore valles,
Quaeque suo distinctae situ, quem tu arbiter illis
Sancieras [Reg: Sanxeras] . Neu stagnet aquis rursum obruta tellus:
Littora, ceu metas, circumdas [Reg: circumdas] undique Ponto,
Quae transire nequit, fixus stat terminus illi.
Hinc liquidi saliunt fontes motuque perenni
Flumina decurrunt interlabentia montes,
Per valles diffusa, bibens levat unde sub aestu
Bestia quaeque sitim et fessi potantur onagri.
Hic ubi propter aquas habitant arbusta volucres
Et resonis hilarem concentum e frondibus edunt.
Inde rigas pluvia siccos aspergine colles
Et pingui saturas laetos uligine campos,
Caelitus infundens genitalia semina plantis,
Ut sua sufficiat iumentis pabula gramen,
Et fruges homini vitae nascantur ad usum,
Herbaeque, fruticesque omnisque legumina formae,
Unde cor exhilarans et curis pectora soluens
Dulce merum est, faciemque liquor qui illustrat olivi
Confortansque hominis naturam ante omnia panis.
Hinc nemora arboribus, nulli plantata colono,
Plena cedris frondent Libani iuga consita, quarum
Nidificant ramis volucres, ubi tecta sub altis
Abietibus locat exclusurae ciconia pullos.
Tu damis scopulos et Echinis antra cavasti,
Tectus ubi foveis sua regna cuniculus abdat.
Menstrua curriculo statuisti tempora Lunae,
Et solem cunctis orientem mane diebus
Rursus ad occasum vergentem vespere condis.
Tu densa involuens terram caligine, noctu
Silvarum e latebris genus elicis omne ferarum,
Tunc tacite ad praedam catuli prodire Leonum
Terribilique solent gemitu te poscere victum
Ceu patrem in caelis. Hinc orto Sole, relictis
In sua se campis collecti lustra recondunt,
Proque feris homines egressi mane diurnum
Aggrediuntur opus laetasque laboribus horas,
Sera domum fessos revocet dum vespera, ducunt.
Et quis cuncta, Deus, tua quanta et qualia passim
Sint opera, enumeret? sapienter cuncta creasti,
Tota tuas ostentat opes et munera tellus.
Hoc etiam immensum, quo circumfundimur, aequor
Tot spatiosa [Reg: spatiosa] plagis infundens brachia terrae
Quae non attonitis spectacula mentibus offert?
Illic reptilium nec non genus omne natantum [Reg: natantium]
Squamigerumque pecus, tot monstra immania, quorum
Vix notae species. Hac vento inflata tumentes
Vela secant fluctus, Balaenaque mole stupenda
Ambulat in gyros, ludensque volumine caudae
(Grande tuae dextrae specimen) spumantia verrit
Marmora. Tu cunctis apto das tempore victum,
Ad te respiciunt, aete sua pabula quaerunt,
Te dante, accipiunt, ab apertis omnia pleno
Ore tuis manibus vitae bonae commoda tollunt.
Te faciem retrahente, fatiscunt indiga, vitam
Te removente, suos iterum conversa putrescunt
In cineres, animam te rursum inflante, creata
Cuncta reuiviscunt et se instaurata recentem
Induit in faciem species pulcherrima terrae.
Agnitus hoc utinam celebretur in ordine rerum
Conditor, inque operum recto, ceu debuit, usu
Laetetur Deus, ad nutum cui terra tremiscit [Reg: tremescit] ,
Cuius ab attactu montes et culmina fumant.
Hunc numeris ornabo, diu quam vixero, totus
Versus in unius concedam carmine laudes.
Quod si grata illi, quae Encomia pango, placebunt,
Totus in hoc laetabor, in hoc mea sola voluptas.
Funditus interea terris excisa facessat
Impia nec vires unquam [Reg: umquam] gens colligat. At tu,
Quicquid es, in Domini mens tota resoluere laudes,
Hunc simul unanimes uno omnes ore sonemus.
PSALMUS CV. Confitemini Domino et invocate.
LAUDIBUS sanctum celebrate mecum,
Supplices nomen Domini invocate,
Quanta patrarit, memorate cunctis
Gentibus acta.
Voce cantatum resonate Psalmis,
Inque miraclis [Reg: miraculis] operum explicandis
Norma, qua sese patefecit, esto
Unica verbum.
Qui Deum quaerunt, hilari triumphent
Corde. Vos ergo Dominum potentes
Robur eius quaerite, semper eius
Quaerite vultum.
Illius grati memoranda gesta
Cumque portentis memores notate
Triste poenis Iudicium, quod ipse
Protulit ore.
Te genus sanctum Patris Abrahami,
Tete compello soboles Iacobi,
Gens adoptata atque Dei ministrans
Natio laudi.
Hic Deus noster Dominusque, cuius
Subditi numen veneramur unum,
Grande Iudex Imperium per amplum
Exserit orbem.
Foederis pacti memor atque verbi,
Patribus quo se prius obligavit,
Quod ratum toti voluit manere
Posteritati.
Quam fidem primum dedit Abrahamo,
Abrahae nato repetivit inde,
Hancque iurandi quoque iuris auxit
Relligione.
Idque decretum renovans Iacobo
Posterisque eius dedit, ut statutum
Legis immutabile sempiterno
Foedere, dicens.
Quam tibi tradam, Cananaea [Reg: Chananaea] terra est,
Sorte seris distribuenda natis,
Hanc ut heredes [Reg: heredes] semel occupatam
Iure tenebunt.
Turba quantumvis numero pusilla,
Exul, imbellis, timida atque egena
Ceu peregrinis habitaret illic
Hospes in oris:
Hinc licet certa sine sede et inde
Saepe oberrans inque aliam profecta
Semper ex una vaga gente gentem.
Castra moveret:
Omnibus tutam tamen a periclis
Interim texit Deus atque poenis
Terruit Reges, ut ei molestus
Nemo noceret.
Ne meos, inquit, violetis unctos,
Quos semel sanctos mihi consecravi,
Ne Prophetas tangite, nec ministrum
Laedite verbi.
Tempus annonae grave caritate
Cum fame terras oneraret atque
Contrahens tellus alimenta victus
Iusta negaret:
Ecce Iosephum Deus ordinavit,
Regna Nili praevius ut subiret,
Venditus mangonibus atque functus
Munere serui.
Hic ligatus compedibus dolores
Sensit ingentes graviusque cepit
Vulnus, ac si altum penetrasset illi
pectora ferrum.
Donec implevit Deus omne verbum,
Et dies laeta auxilii refulsit,
Donec Examen Domini crucisque
Transiit hora.
Rex enim missis ad eum ministris,
Magnus AEgypti dominator, atro
Exolutum [Reg: Exsolutum] carcere, liber avit
Crimine culpae.
Inde praefectum sibi legit aulae,
Quippe thesauros proprios et altae
Frena totius moderanda regni
Tradidit uni.
Qui sibi obstrictos Proceres paratis
Semper ad nutum obsequiis haberet,
Qui senes omni sapiens in arte
Sancta doceret.
Inde cum natis peregre est profecta
Isaci proles Pharias in oras,
Atque ibi cum posteritate fixit
Advena sedem.
Quando fecunda [Reg: fecunda] gener atione
Crevit in tantam domus una gentem,
Incolas tandem ut numero inquilinus
Vinceret hospes.
Tum suis desideriis relictus
Coepit odisse innocuos Tyrannus,
Ut nefanda fraude Dei pararet
Tollere servos.
Venit hinc Moses Aaronque missus,
Ambo fratres, ambo Dei ministri,
Tota quorum prodigiis stupebat
Territa Memphis.
Nam Dei verbo simul obsecuti
Iussa fecerunt: subito coorta est
Atra caligo, riguitque densis
Aura tenebris.
Omnis in rivis aqua fontibusque
Versa manantem fuit in cruorem,
Unde foedo computruere mersi
Sanguine pisces.
Tota constrata est quasi terra ranis,
Quae penetrarent medias in aedes,
Perque reptarent simul universae
Atria regum.
Dixit, et densa quasi fusa nube
Tota muscarum agmina provolarunt,
Cyniphumque [Reg: Scinifumque or Sciniphumque] examine perstrepebat
Angulus omnis.
Grando tum mixtis ruit atra flammis,
Instar imbris, verbere concitato
Vineas, ficus feriens et hortos
Totius agri.
Venit et campe atque vorax locusta,
Gramen in pratis, segetes in aruis,
Arborum fructus populata, si quid
Grando reliquit.
Inde partus primitiae, paterni
Roboris flos, pignora cara matrum,
Caesa per totum cecidere tristi
Funere regnum.
Sic ab AEgypto populus recessit
Dives argento atque oneratus auro,
Ne quidem in tota semel una gente
Plaga reperta est.
Laeta discessum Pharos exeuntis
Rursus e terra populi probavit,
Victa tot iam cladibus et pavorum
Fracta periclis.
Texit egressos Dominus diurna
Nube, ceu velo, a radiis in aestu,
Noctis illustrans tenebras, eosdem
Lampade rexit.
Cum famem ferrent peterentque carnes,
Multa coturnix, velut acta nymbo [Reg: nimbo] ,
Et cibandis Ambrosiae salubris
Decidit imber.
Petri deserti lapidosa molles,
Rupis e vena, quoque fudit undas,
Ut fluens late steriles rigaret
Flumen arenas.
Nam recordatus Deus ut benignus
Est pater, quam relligiosa quondam
Cum fideli sanxerit Abrahamo
Pacta ministro.
Sic sibi electam gratis ante gentem
Inde cum plausu fremituque laeto
Liberatam AEgyptiacis recepit
Ductor ab oris.
Cumque regna atque oppida barbara arum
Huic dicaret propria nationum:
Hanc peregrini voluit laboris
Carpere fructus.
Eius ut legum memores vicissim
Stricta, quae sanxit, colerent statutae.
Huius aeternum celebretur omni
Nomen honore.
PSALMUS CVI. Confitemini Domino, quoniam bonus.
CARMINA ferte Deo, quia gratia carmine dignae
Illius et bonitas fine paterna caret.
At quae sufficiens hominis facundia vires
Exprimat, immensis laudibus aequa, Dei?
Felix, ante oculos cui semper regula recti
Fixa stat et iuris iustitiaeque [Reg: iustitiaeque] scopus.
Me tua respiciens, propriam qua amplectere gentem.
Visitet amplexu blanda favente salus.
Ut, quae tanta tuus populus bona possidet, haeres
His cum laude etiam laetitiaeque [Reg: laetitiaeque] fruar.
Impia peccatis maiorum exempla secuti,
Mille sumus scelerum mente manuque rei.
Et sceleratorum scelerata propago parentum
Exprimimus generis semina quisque sui.
Nec tua propitiis [Reg: protitiis] nec clara potentibus actis
Caecos, ut saperent, dextra lucrata fuit.
Semper in AEgypto turbis studuere rebelles,
Tunc quoque, cum starent ad vada rubra maris.
Te tamen ut fortem nossent pariterque benignum,
Saepe tui causa sontibus aequus eras.
Nam simul in crepuit tua vox maris aequor, apertam
Exsiccata [Reg: Exsecata] statim, praebuit unda viam.
Ut velut in campo, suspensas inter Abyssos,
Carperet intacta calce viator iter.
Salvus et e mediis raptus quasi faucibus hostis,
Ne profugos armis tangeret ulla manus.
Qui vero a tergo pressos sequerentur, ad unum
Absorpti caderent fluctibus inter aquas.
Tum verbis habuere fidem laudemque potenti
Convicti ad tempus voce dedere Deo.
Mox tamen immemores operum, quae fecerat, eius
Ferre voluntatis non potuere moram.
Namque ubi coeperunt ardere cupidine carnis,
Claudentes metis ad sua vota Deum:
Ille quidem indulsit, quae tum petiere, sed aegris
Corpora confecit mox macilenta lue.
Cum gravis in Domini per castra suborta ministros
Seditio Mosen atque Aarona fuit:
Rupta dehiscebat tellus, Abironque [Reg: perhaps Abiramque] Dathanque
Tectaque cum Dominis mersa fuere solo.
Ignibus e terra simul erumpentibus, unde
Interiit flammis impia tota cohors.
Hinc sub monte fuit vitulus conflatus Horebo,
Numinis erectum quem coluere loco.
Proh scelus, in formam vescentis gramine tauri
Inque bovis speciem cessit imago Dei.
Usque adeo ingratos oblivio cepti [Reg: coepti] , in illos
Contulerit vindex quae bona, quanta Deus.
Mira per AEgyptum, terroribus omnia plena,
Ad mare prodigiis omnia plena rubrum.
Iamque erat, ut populum, sicut decreverat, omnem
Funditus exstinctum perderet ira Dei.
Ni caput obiciiens [Reg: obiciens] Moses, a plebe furoris
Grande removisset, ceu Mediator, onus.
Rursus ad eversos optatae nausea terrae
Non verbis Domini sivit habere fidem.
Murmure propterea turbantes castra, rebelles
Imperio voces opposuere Dei.
Extulit ergo manum, certus prosternere, toto
Incola deserti de grege quisquis erat.
Ac reliquum varias inter dispergere gentes,
Exul ut in toto degeret orbe, genus.
Quid? quod honorantes Idolum turpe, voraces
Manibus oblatas corripuere dapes.
Ergo, lacessito sic numine rursus ad iram,
Obruit obscenas plaga cruenta tribus.
Grande scelus donec Phinea plectente, vicissim
A reliqua clades plebe remota fuit.
Criminis unde tulit tanti iustissimus ultor
Nominis a tota posteritate decus.
Nec dum finis erat tentandi numinis, id quod
Ad Meribae Mosi non bene cessit aquas.
Quando fatigatus vulgi clamoribus, aeger
Ipse etiam labiis coepit acerba loqui.
Inde pepercerunt commixti gentibus, omnes
Quas tamen exstingui [Reg: exstingui] iusserat ense Deus.
Harum coeperunt studiis et legibus uti,
Sacraque gentili more profana sequi.
Et, quae causa fuit cultoribus una ruinae,
Sternere cum votis ad simulacra [Reg: simulacra] pedes.
Non veriti proprios offerre Anathemata natos
Daemonibus, natas sacrificare diis.
Innocuae sobolis conspergere caedibus aras,
Ad statuas terrae, gens Cananaea [Reg: Chananaea] , tuae.
Sanguine sic tellus et atroci infecta reatu est,
Turpis adulterii iam rea facta Deo.
Propria cum manuum figmenta auctoribus [Reg: auctoribus] ipsis
Semina tam tristis prima dedere mali.
Tum vero exarsit Dominus curamque peculi
Respuit impatiens deseruitque sui.
Gentibus obiecit miseros, ubi dura coegit
Seruili domitos vincula ferre manu.
Mancipiis similes et iniquo pondere pressos,
Saepe sub hostili qui gemuere iugo.
Qui licet erepti, tamen irritare feroces
Perrexere suo more subinde Deum.
Sic nova delictis delicta prioribus addens,
Attenuata magis turba magisque fuit.
Et tamen afflictos quoties respiscere vidit,
Dignatus veniae rursus honore fuit.
Namque memor pacti conversa mente rigorem
Mutavit, generis victus amore sui.
Eius ut ad nutum captorum saepe dolerent
Pectore victores commiserante vicem.
Nos quoque dispersos gentes hinc inde per omnes,
In tua collectos regna, tuere Deus.
Ut tua, quo debet, referatur nomine fama,
Omnis et haec populi concio verba sonet.
Quem colit Isacidum genus, uni in saecula constans
Laus, honor atque omnis gloria danda Deo est.
PSALMORUM LIBER Quintus.
PSALMUS CVII. Cantate Domino, quoniam bonus.
VOCE Deo grates alacri depromite, cuius
Et metam bonitas et finem gratia nescit.
Dextera quos Domini toties ex hoste receptos
Cladibus eripuit Tragicis, hi scilicet uno
Ore redemptorem [Reg: redemptorem] celebrent, qui hinc inde per orbem
Dispersos, variis e gentibus undique terrae
Nunc vel ab Hesperiis vel Eois, nunc et ab Austro
Et Borea reduces patrias collegit in oras.
Saepe vagabundi deserta per avia quando
Hinc illinc omnes perreptavere latebras,
Hospitii, potusque cibique atque omnium egeni,
Iam desperatis similes: Simul atque vocarunt
Rebus in angustis Dominum: Mox ille vocantes
Omnibus expediit curis et tramite recto
Proxima, quae colerent, fessos ad moenia duxit.
Excitet haec Domini gratas clementia mentes,
Ad celebranda palam, quae munera tanta benignus
Exhibet humano generi, qui pectus anhelum
Recreat atque fame prope tabida corpora pascit.
Qui capti in tenebris et in umbra mortis agentes,
Contemptum [Reg: Contemptum] verbi fremitumque luere rebellem,
Iam quondam ingrati Domino, cum carcere tandem
Et vinclis domiti, sine spe, sine vindice, soli
Cum curis trepida luctantes, mente, iacerent,
Iamque Dei miserentis opem veniamque rogarent:
Rursus ab aerumnis et atroci carcere missos
Soluit et e mortis caligine duxit in auras.
Excitet ista pias Domini miser atio mentes
Ad referenda aliis, hominum quae pene stupenda
Facta potens generi probat, ut qui claustra refringat
AEnea, comminuens obiecta repagula portis.
Legibus a Domini si quos male sana voluptas
In scelus illectos morbis afflixit, ut omnem
Abnueret stomachus prostratis viribus escam,
Vitaque spectaret prope desperata sepulchrum:
Quando Deum in summis angoribus implorarunt,
Ille misertus opem verbi virtute salubrem
Praestitit et medicus languores abstulit aegris.
Excitet haec etiam Domini indulgentia sanctos,
Ad memoranda eius miranda atque inclita [Reg: incluta] facta,
Omnibus in populis vitae quibus adiuvat usum,
Ut labiis oblata ferant sacra munera laudum
Et laetis animis illi Sotiria reddant.
Navibus ascenso qui tractant aequore merces
Et tumidis vectantur aquis, hi ingentia passim
Divinorum operum miracla tuentur in alto
Obvia. Cum ventis dicto innuit: Unda procellis
Intonat et fluctus tempestas horrida tollit
Per mare. Nunc illi curuato gurgite caelum
Tangere nunc manes intrare videntur ad imos.
Fit pavor, exsangui trepidantes pectore nautae
Turbine correpti in gyros, velut ebria vino
Turba, vacillantes, nunc hoc nunc protinus illud
In latus incumbunt, ubi iam sapientia et omnis
Ars perit attonitis. Sed quando e vortice magna
Voce dei clementis opem petiere, petentes
Audiit et salvos praesenti e morte reduxit,
Qui ventum increpitans, verbo tumida aequora placat.
Illi ubi iam cernunt tranquilla silentia laeti,
Optato reduces subeunt in littore portum.
Excitet ignavas hae tandem gratia mentes
Ad cantanda, Deus quae tam praeclara potenti
Exhibet acta manu cunctis passim obvia terris.
Illius in pleno laudes Ecclesia coetu
Sollennique [Reg: Sollemnique] senum consessu laeta celebret.
Ille est, qui, ingratos cum vult punire colonos,
Irriguos fluviis [Reg: fluviis] et fontibus ante scatentes
Siccat agros, pinguesque sinens sterilescere campos,
Ceu sale conspersos in tristem vertit Eremum.
At benedicturus genti, deserta vicissim
Et damnata siti stagnare paludibus altis
Rura facit, scatebrisque arentia temperat arva,
Moenia seu pagos inopi cessura colono,
Semina qui mandet sulcis scrobibusque subactis
Defodiat vites, fructum ferat unde favente
Fecundata [Reg: Fecundata] Deo tellus pecorumque subinde
Multiplicata greges alios fetura reponat.
Immemores idem donorum offensus abusu
Rursus in angores vitaeque pericula mille
Praecipitat numero, famaque opibusque minutos.
Ille super Reges contemptum [Reg: contemptum] effundit et iram
Ludibrio expositos simul hostibus atque propinquis,
Ut, dum consiliis caeci infelicibus errant,
Deserti Tragicis eventibus involuantur.
At rursum erectos e puluere tollit, egenos,
In magnamque sinit diffusos crescere gentem.
Tanta Dei celebrent hilares mysteria sancti,
Omnis at obstructo blasphemia mussitet ore.
At quotus heu quisque est sapiens, qui talia curet,
Divinaeque sagax penetret bonitatis Abyssum.
PSALMUS CVIII. Paratum cor meum, Deus.
CONFIRMATA magis, nedum tot fracta periclis
Mens mihi prompta Deum voce manuque canet.
Clangite nabla lyrae resonantibus excita nervis,
Praevertam volucrum carmine mane choros.
Scripta legent de te mea passim Encomia gentes,
Me tuus in populis vate canetur honos.
Namque tuae transit bonitatis copia caelos [Reg: caelos] ,
Atque supra nubes se levat alta fides.
Exaltare potens, tua pugnet ab aethere virtus,
Gloria per terras exserat alta caput.
Mortis ab exitio, quos diligis, erige dextra,
Et semel hos gemitus et mea vota cape.
Ille sub haec caeli responsa daturus ab arce,
Haec mihi laetitiae [Reg: laetitiae] nuntia plena tulit.
Ecce tibi Sichimam dimetiar, inde Sucothae
Iugera convallis distribuenda dabo.
Possideo Gilead, tribus est mea tota Manassae,
Efremus [Reg: Ephraimus] caput est roboris acre mei.
Dulce feret legis latorem germen Iudae,
Subditus ut lutri seruiet olla Moab.
Subiectum pedibus calcabo victor Idumen,
Deque Palaestina gente tropaea feram.
Quis munita mihi reserabit moenia? quis me
Dux ad Idumaei regia castra feret?
Nonne Deus? qui nos repulisti saepe nec ante
Dux aciem stabas agminis usque tui.
Vana salus hominis, Deus, a te poscimus uno,
Cum premimur, salui qua maneamus, opem.
Prospera sub Domini vexillo cuncta geremus,
Comminuet profugis hostibus ille caput.
PSALMUS CIX. Deus laudem meam ne tacueris.
NE nimis indulgens, Deus o mea gloria, porro
Ad mala, quae patior, dissimulata sile.
Impia nam labiis inhiant mendacibus in me
Nil nisi fallaces ora locuta dolos.
Vocibus exagitans odiosis me sine causa
Undique circumdat turba proterua minis.
Quem colui officiis, inimicus factus amico
Nunc odiis in me saevius hoste furit.
Damnaque pro studiis et amore molesta rependit,
Sed quid agam? Precibus cuncta resigno Deo.
Imperet huic iterum pro iure Tyrannus et ater
Angelus ad dextram stet feriatque latus.
Quando tribunali sistetur iudicis, illum
Damnet ut exitii perdita causa reum.
Quando petet, frustra veniam petat, imo precantis,
Ut scelus, offendant vota molesta Deum.
Ante diem moriens, quos gessit, ponat honores
Illius inque vicem muneris alter eat.
Uxor agat viduam, patrem fleat orphana proles,
Pulsa procul patriis sedibus atque domo.
Inde stipem quaerens mendica perambulet orbem
Exul et in nulla fixa quiescat humo.
Hauriat usuris, et nexu foenoris omnes
Obliget exstincti raptor avarus opes.
Quae bona corrasit, peregrinus dissipet haeres,
Fiat et illius publica praeda labor.
Sit miser, at nulli miserabilis, orba parentis
Causa non soboles experiatur opem.
Interitura statim cum nomine, tota secundam
Duret ad aetatem vix bene nota domus.
Iamque invisa Deo refricentur crimina patrum,
Ut quasi gesta recens ante patrata notet.
Flagitii in natos materni culpa redundet,
Ex oculis unquam [Reg: umquam] non removenda Dei.
Quin memor in caelis vindictae mentio duret,
Iam quibus in terra nominis umbra perit.
Humani quoniam non guttula sanguinis hosti
Nec veniae in toto pectore vena fuit,
Parcere prostrato qua vel didicisset egeno,
Anxia cui curis mens onerata gemit.
Asper in afflictos ad mortem saeviit usque,
Innocui flagrans sanguinis usque siti.
Cui contempta [Reg: contempta] fuit benedictio, rursus ab illo
Exulet et fugiat prorsus abacta salus.
Quas aliis furias intendit, sentiat ipse,
Et male ceu dixit, sit maledictus homo.
Instar vestis eum tegat excratio, dirae
Ima procul penetrent viscera, sicut aquae.
Iusta reum subigant Anathemata, sicut olivi
Humidus ad venas intrat et ossa liquor.
Haec induta sibi circumdet [Reg: circumdet] pallia, Zona
Haec foris accincto contrahat arcta latus.
Haec meus a Domino ferat hostis praemia, quisquis
Huic laqueos animae perniciemque struit.
Me tua dextra pater, tua me clementia seruet,
Ut decus emineat nominis inde tui.
Namque fatigatus curis, opis omnis egenus,
Vulnera turbato corde profunda gero.
Euanesco miser pereoque simillimus umbrae,
Inclinat radio cum breviore diem.
Vita mihi trahitur motoria more locustae,
Quae vaga sub nulla fronde quieta manet.
Attenuata fame ieiuno crura vacillant,
Plena prius succi, nunc macilenta caro est.
Gestibus Irones, miserum si quando tuentur,
Ceu monstrum, rident concutiuntque caput.
Sit tua sancte mihi pater indulgentia praesto,
Gratia protectum me tua blanda iuvet.
Hinc manifesta tuae norint vestigia dextrae,
Atque opus hoc, dicant, solius omne Dei est.
Hi maledicta crepent, at tu benefacta rependes,
Et bona pro diris omnia fausta dabis.
Quae movere, luent confusa negotia [Reg: negotia] risu,
Dum, tibi qui seruit, tempora laetus aget.
Qui mihi cumque nocent, opprobria sicut amictus
Confusosque tegat, vestis ut atra, pudor.
Inclita [Reg: Incluta] sic Domini me gloria vate feretur,
Quem simul in coetu laetus ovante canam.
Iudiciis hominum qui opponens recta sinistris
Pauperis ad dextrum stet vigiletque latus.
PSALMUS CX. Dixit Dominus Domino meo.
ISTA meo Dominus Domino est decreta locutus,
Huc reside ad dextram, quam tibi trado, tene.
Dum tibi calcandos provoluero [Reg: provolvero] cominus hostes
Ante tuos, tamquam spreta scabella, pedes.
Sceptra tui Imperii cum robor missa per orbem
Prodire e Solyma prima Sione sinam.
Victor ubi medios inter dominaberis hostes,
Et regnans pariter iura iugumque feres.
Hinc tibi munifico populus spontanea cultu
Sacra triumphanti plena decore feret.
Prata quot Aurorae splendescunt rorida guttis,
Pignora tot gignes voce renata parens.
Stat decreta semel sententia, stat rata iuris
Tradita iurandi relligione fides.
Tu semel aeternus, tu maximus ille Sacerdos,
Ordine signatus Melchisedecis, eris.
Stat Deus ad dextram tibi proximus, illius ardens
Acre Tyrannorum conteret ira caput.
Iudiciique sui specimen grave gentibus edens
Caesa procul vasta funera strage dabit.
Is mundi Dominum mundique rebellia regna
Imperio vindex fracta potente premet.
Inque via patiens bibet e torrente dolorum,
Unde potens amplo tollet honore caput.
PSALMUS CXI. Confitebor tibi Domine in toto corde.
SEU secreta coit, seu publica contio Sanctis:
Domino sincera profundo
Carmina corde canam, quia magnificentia promit
Operum sese illius ingens,
Plena voluptatum, studio quicumque [Reg: quicumque] sagaci
Meditata fideliter illa
Excutit. Illustre est plane et laudabile, quicquid
Creat, ordinat aut gerit ille.
Iustitiae [Reg: Iustitiae] retinens custos in saecula normam,
Studiosus iuris et aequi.
Qui sua sollenni [Reg: sollemni] recolens miracula ritu
Memor obsignavit ad omnes
Pectoris ardentem patrii testatus amorem.
Dedit ille fidelibus escam
Foederis aeterni pignus memorabile, donec
Operum decus omne suorum
Virtutisque palam specimen semel ederet et tot
Patribus promissa per annos
Iam peregrina suae tandem daret oppida genti
Proprio quasi iure Colonis.
Iusta manus, vox plena fide est, doctrina fidelis,
Dominus quam protulit auctor.
Stant immota, Dei quae constant lege, statuta
Nec habent cum tempore finem.
Consona promissis, constantibus integra pactis,
Sine fraudibus et sine fuco.
Huic populi tutela sui et custodia quovis
Fuit in discrimine curae,
Ut qui rite suum custodiat atque tueri
Velit immutabile foedus.
Quam sanctum est Domini, quam formidabile nomen,
Merito venerabile cunctis?
Virtus prima Dei timor est, fluit omnis ab isto
Sapientia proxima fonte.
Qui sapit, hanc normam sequitur. Decus ille meretur
Hominis cum laude beati.
PSALMUS CXII. Beatus vir, qui timet Dominum.
QUI pius est Dominumque timens mandata fideli
Illius observat mente, beatus homo est.
Fortunata, potens erit huius in orbe propago,
Iustorum soboles nam benedicta Deo est.
Divitiis opibusque valens et honoribus aucta
Eius abundabit splendida tota domus.
Cuius et integritas et recti conscia causa
Inculpata, Deo Iudice, semper erit.
Huic Deus in tenebris insonti surgere lucem
Sponte, memor veniae iustitiaeque [Reg: iustitiaeque] , sinet.
Vir bonus officium, quod debet, egentibus offert,
Et quamcumque potest, fert miseratus opem.
Rite suas operas ad amussim dirigit aequi,
Quae facit aut loquitur, cuncta decenter agit.
Ad quascumque minas stat et imperterritus haeret,
Nec latum transfert e statione pedem.
Invidia nomen iusti nulla obruet aetas,
Illius aeterna laude vigebit honor.
Non pavet attonitus subiti rumore pericli,
Cui silet in Domino mens stabilita fide.
Despicit ex alto quaecumque pericula, donec
Iudicium Domini laetus in hoste notet.
Munera cum clemens in egenos sparserit, eius
Perpetua pietas laude celebris erit.
Eius in immensum diffusa potentia crescet,
Tollet et illustri gloria fronte caput.
Impius ista videns fremet indignatus et aestu
Tabidus invidiae dentibus ora premet.
Quod desiderio sua nunc delusus inani
Irrita successu vota carere videt.
PSALMUS CXIII. Laudate pueri Dominum.
QUI ministratis Domino fideles,
Euge divinas celebrate laudes,
Laudibus sanctis Domini beatum
Tollite nomen.
Sit Dei laudabile nomen, eius
Vivat aeternum benedicta fama.
Hinc ab occasu procul usque solis
Solis ad ortum.
Celsus in regno Dominus per omnes
Imperat gentes, veneranda cuius
Alta transcendit superatque summos
Gloria caelos [Reg: caelos] .
Quis Deo regnat similis, supremam
Qui tenens sedem simul ima curat,
Mitis ad caelos [Reg: caelos] humilesque vertens
Lumina terras?
Erigens e pulueribus iacentes,
E luto tollens inopes, ut inter
Principes regni patriae fruantur
Gentis honore.
Qui domos complens steriles, beata
Prole fecundat [Reg: fecundat] thalamos parentum,
Laeta quo ventris generosa cernat
Pignora mater.
PSALMUS CXIIII. In exitu Israelis de AEgypto.
EXUL ab AEgypto cum gens egressa Iacobi
Desereret Phariae barbara regna plagae.
Facta Dei sedes domus est illustris Iudae,
Cui daret imperii sanctificata locum.
Cuius ad aspectum refugis mare constitit undis,
Iordanisque retro turbidus egit aquas.
Mota per alternos saliere cacumina montes,
Ceu teneras aries exilit [Reg: exsilit] inter oves.
Ut teneri exsultant [Reg: exsultant] lascivis cruribus agni,
Mobilibus colles intremuere iugis.
Quae tibi causa fugae fuit o mare? cur ita versus
Iordanis refluo flumine flectis aquas?
Concita quid saltu motastis culmina montes,
Lacivas aries gestit ut inter oves?
Quid toties agili tremuistis vertice colles,
Ceu molles agni luxuriant ovium?
Mota Dei nutu, cui gens addicta Iacobi est,
Ad Domini faciem mota tremebat humus.
Liquida qui vertit rigidas in flumina petras,
Mollis ut e sicca rupe scateret aqua.
PSALMUS CXV. Non nobis Domine, sed nomini tuo.
Nulla Deus nobis non nobis gloria, tantum
Gloria da crescat nominis una tui.
Ut tua mitis opem nobis clementia spondet
Quaeque nequit verbo fallere pacta fides.
Scommata cur sineres effundere talia gentes?
Euge Deus, nobis dicite, vester ubi est?
At Deus in caelis noster nos nostraque curat,
Atque potens nutu, quod cupit, omne facit.
Quae simulacra [Reg: simulacra] colunt argentea et aurea gentes,
Numina sunt hominum sic fabricata manu.
Ore silent muto nec habent quae labra loquantur,
Cum referant oculos, non oculata vident.
Ampla patensque illis, sed quae non audiat auris,
Non stupidis capitur naribus ullus odor.
Nec palpare manu, nec plantas tollere possunt,
Nulla cavo species gutture vocis abit.
Talia qui sculpunt et in illis numen adorant,
Sunt stupidi statuis, quas coluere, pares.
Spes Domino committe tuas domus aegra Iacobi,
Tecta sub hoc clypeo sospita semper eris.
Fide quieta Deo, patre nata Aarone propago,
Tuta sub hoc latitans tegmine semper eris.
Qui Dominum colitis, Domino confidite soli,
Ille suos vindex qui tueatur, erit.
Qui memor est nostri, quo fortunante beatae
Israelis, item stirps Aaronis aget.
Ille favore suo proceres simul atque pusillos,
Mente Deum pura qui timuere, teget.
Omnia qui vobis vestrisque nepotibus olim
Plenius et numeris omnibus aucta dabit.
O Domino gens grata, Deo super omnia curae,
Terra creatorem quem tremit atque polus.
Atria qui servans extra omnes abdita caelos [Reg: caelos] ,
Vult terrena hominum regna tenera genus.
Nemo Deo grates tenebrosa in nocte silentum,
Dum iacet in tumulo morte sepultus aget.
At nos perpetuis et in hoc aevoque sequenti
Tollemus numeris eius ad astra decus.
PSALMUS CXVI. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus.
TE Deus ex animo veneror, te diligo solum,
AEquus enim precibus, quas tibi fundo, faves.
Auribus admotis quoniam mihi proximus astas,
Vota tibi, donec vixero, casta feram.
Constrictus laqueis cum tristis et anxius haesi,
Mortis et Inferni ferre coactus onus.
Cum gravis obsessum cruciatibus undique saevis
Cingeret ex omni me quasi parte dolor:
Ad Dominum ardenti conversus pectore dixi,
O animae vindex mi Deus esto meae.
Tu bonus et clemens iuris patronus et aequi,
Qui veniae pariter iustitiaeque [Reg: iustitiaeque] studes.
Cui gregis in firmi custodia patria curae est,
Cuius ab aerumnis mox ope liber ero.
Ergo tuam in requiem mens o tranquilla recede,
Grata sile Domino tot cumulata bonis.
Namque tuam asseruit salvatam a funere vitam,
A lacrimis [Reg: lacrimis] oculos interituque pedes.
Ergo beatorum simul in regione locatus
Ante Deum laeta mente quietus agam.
Confessus quia vera palam, quae credo, loquebar,
Causa, tot aerumnis cur onerarer, erat.
Ah quoties culpae pavidus formidine dixi,
Omnis in humano est pectore vana fides.
Munera muneribus Domini quae digna rependam,
Perfusum voluit me quibus ille frui?
Quem mihi porrexit, calicem gustabo salutis,
Verus adorator nominis usque sui.
Vota soluturus grato, quae debeo, corde,
Omnis ut haec populus visa deinde probet.
Claret et ante Deum mors est pretiosa [Reg: pretiosa] piorum,
In Domino vitam, dum moriuntur, habent.
En Deus, ut famulus tibi tamquam verna ministro,
Vincla mihi manuum, te reserante, patent.
Ut tibi sacrificem labiis, dabo munera laudum,
Gratus adorator nominis usque tui.
Vota soluturus sincero [Reg: sincero] praestita cultu,
Omnis ut haec videat visaque turba probet.
Idque palam Solymae mediis in moenibus urbis,
Atria qua Domini stant speciosa domus.
PSALMUS CXVII. Laudate Dominum omnes gentes.
ADESTE gentes et Deum
Ornate dignis laudibus,
Hunc debitis praeconiis
Extollat omnis natio.
Namque illius clementia
Et sancta nobis veritas
Immota durat omnibus
Corroborata saeculis.
PSALMUS CXVIII. Confitemini Domino, quoniam bonus.
SOLENNES [Reg: SOLLEMNES] Domino, quoniam est bonus, edite grates,
AEterna cuius permanet clementia.
Isacidum Domini bonitatem praedicet ordo,
Cuius manet perennis indulgentia.
Tota domus plaudens Aaronis carmine dicat,
In saeculum [Reg: saeculum] Domini viget miseratio.
Cui sincera [Reg: sincera] Dei cordi est reverentia, dicat,
Immotus et perennis eius est favor.
E cruce clamantem me exaudiit ille meosque
In area pedes patente collocat.
Dum mecum Deus est, nihil hic hostile timebo,
Qui me oderant, causam dabunt mihi gaudii.
Unius auxilio Domini confidere praestat,
Quam saeculari brachio se credere.
Solius in Domini spem nutu ponere praestat,
Quam spem locare in principum potentia.
Me valido obsessum circumdant [Reg: circumdant] agmine gentes,
Sed has Dei favore tollam funditus.
Undique me clausum velut obsidione coarctant [Reg: coartant] ,
Sed in Deo omnes eruam radicitus.
Aspera, sicut apes, circum me examina cogunt,
Ut ignis in spinas furens incendio,
Flagrantes odiis contra me immanibus ardent,
Sed hos Deo iuvante mox pessundabo [Reg: pessumdabo or pessum dabo] .
Quid me adeo impellens hostis crudeliter urges
Iam iam labascentem et ruinae proximum?
Cum Deus adiutor mea vis, mea gloria certum
Praesens mihi salutis auxilium ferat.
Omnia laetitiam [Reg: laetitiam] resonant habitacula iustis,
Dum vindicem salutis omnes praedicant.
Sola Dei, dicunt, virtutem dextera fecit,
Illustris et spectata tot miraculis.
Dextra potens armis, tot gestis inclita [Reg: incluta] rebus,
Victoriis toties potita dextera.
Non igitur moriar sed vita sospite fungar,
Operum futurus praeco sedulus Dei.
Dura sub hoc quamvis fero praeceptore flagella,
Non me tamen morti flagellans tradidit.
Vos mihi iustitiae [Reg: iustitiae] pulsanti pandite portas,
Ingressus ut laudes celebrem numinis.
Haec est porta Dei, quae solis pervia iustis
Intrantibus praebet patentem transitum.
Hic resona auctorem [Reg: auctorem] celebrabo voce salutis,
Quod me vocantem mitis exaudiverit.
Qui lapis abiectus fuit aedificantibus, ecce
Is anguli factus caput, fundat domum.
Hoc opus omne Dei est, non haec sine numine fiunt,
Quae nostra perstringunt stupore lumina.
Haec est illa dies Domini sollennis [Reg: sollemnis] honori,
Laetemur, exsultemus [Reg: exsultemus] illi gaudio.
Sis bonus atque novo dexter Deus annue Regi,
Huic prosperos largire successus, precor.
Ingredere in Domini benedictus nomine, felix
Heros ades, fausto beatus omine.
Nos quoque custodes templi bene voce precamur,
Ut fine vobis cuncta cedant prospero.
Noster enim Dominus Deus unicus ille Deorum est,
Cuius sereno recreamur lumine.
Huic festum decorate diem, praetexite templo
Frondes ad arae prominentes cornua.
Solus tu deus es, quem corde fatebor et ore,
Quem laudibus subinde laetus efferam.
Sollennes [Reg: sollemnes] Domino, quoniam est bonus, edite grates,
AEterna cuius permanet clementia.
PSALMUS CXIX. Beati immaculati in via.
Aleph.
FELICES animae, labis quibus integra vita est
Sedula doctrinae custos, quae sponte sagaci
Mente Deum inquirunt. Non illas abripit error
Caecus in ambages scelerum, sed seria verbo
Quae sancita dedit Dominus mandata sequuntur.
Da Deus, ut recto incedens tua calle statuta
Observata notem, mihi ne confusa pudore
Turbetur facies, sic mundo pectore laudes
Decantabo tuas, et cum vestigia iuris
Iustitiaeque [Reg: Iustitiaeque] tuae cognovero, moriger usque
Edicti parebo tuis, ne me modo flatus
Luce tui nimia tentatum mole relinque.
Beth.
Quae via virtutis iuveni est ineunda? Capessat
Legis iter: Certe te scrutor adultus in illa,
Sensibus hanc imis thesauri divitis instar
Abdo, meos gressus hac dirige, ne tibi peccem.
Recta tuae, Benedicte Deus, me norma gubernet
Iustitiae [Reg: Iustitiae] tum verba, tuo quae mittis ab ore,
Ore meo repetam, tua vox mea sola voluptas,
Omnibus hanc opibus totius praefero mundi.
Relligiosa tui labiis decreta disertis
Eloquor eloquii. Tua semita semper oberrat
Ante meos oculos, tua diligo dogmata, numquam
Horum me immemorem, dum vivo, redarguet aetas.
Gimel.
Redde tuo vitam servo, tibi vivere namque
Et seruire tuo statui servatus honori.
Redde oculis aciem, sacra qua mysteria legis
Aspiciam. Peregrinus enim velut hospes in orbe
Dego, peregrino tua ne secreta recondas.
AEgra tui desiderio mens carpitur omni
Tempore iudicii, quo obturas ora superbis.
Vae stolidis verbis vae contemptoribus [Reg: contemptoribus] . Aufer
Foederis a custode tui probra foeda, potentes
Me quibus et proceres non deformare verentur,
Quod tua iussa colo, quod iis delector et illis
Rebus in obscuris quasi consultoribus utor.
Daleth.
Vivifica hanc animam, prope mersam in puluere, verbo,
Pandentique mei latebras tibi cordis, opertas
Respiciens mihi pande vias, tua scita revela,
Consiliique tui mysteria cognita pandam,
Erige me verbo, mihi mens liquefacta dolore
Diffluit in lacrimas [Reg: lacrimas] . Procul a me falsa repelle
Dogmata, gratuitum doctrinae suggere sensum.
Quam mihi proposui normam, constantia veri est,
Hanc semel elegi, cui totus adhaereo, pacti
Iudiciique tenax, tu vires adde volenti,
Necubi confundar. Si tu laxabis anhelum
Pectus: Ut institui, monstrato in tramite pergam.
He.
Te Duce, sancta tui pateat mihi semita iuris,
Quam sequar ad finem, te praeceptore fidelis
Tradita discipulus studio praecepta tuebor.
Explanata tuae me dirigat orbita legis,
Quam colo, quam veneror. Neu sordibus incubet aegrum
Hoc ab avaritia tua flecte ad foedera pectus,
Obiectisque vagos ab inanibus abstrahe sensus,
Me via vivisicet tua me promissio seruet.
Et quia te metuo: praesens aequissimus a me
Arbiter opprobrium, quod totus abhorreo, tolle.
Quot pro lege tua fundam suspiria, cernis,
Redde tuo vitam tutelae iure clienti.
Vau.
Da veniam misero, promissam ostende salutem,
Fretus ut obsequio verbi blasphema refutem
Probra, quibus toties me pungit atrociter hostis.
Quaeso meo penitus ne verbum ex ore salutis
Eripe, doctrinae quia sedulus urgeo curam
Atque manebo eius constans in saecula custos.
Hanc mihi scrutanti reddetur cordis et oris
Integra libertas, ne coram regibus unquam [Reg: umquam]
De sermone tuo facturus verba tremiscam [Reg: tremesicam] .
Totus in hac habito, non me magis ulla voluptas
Aut amor oblectat, cupidis hanc obvius ulnis
Amplectar factisque palam profitebor et ore.
Zain.
Eloquii memor esto, tuo quo certa ministro est
Facta fides, sine quo mihi consolatio nulla
Restat in aerumnis, tua vox est anchora vitae.
Me licet exagitent hoc nomine saepe superbi.
Huic tamen incumbam, quia pectoris inde levamen
Sentio, iustitiae [Reg: iustitiae] quoties exempla recordor.
Ut mihi, ceu monstrum, periurus Apostata legis
Incutit horrorem: mihi sic tuus intima sermo
Gaudia conciliat cantu solata labores,
Huius in exilio vitae noctisque tenebris,
Relligiosa tui quas mentio nominis aufert,
Haec usu edoctus, tua strenuus urgeo pacta.
Heth.
Portio, quam capto, sola est possessio verbi,
Et sincera tuum placans oratio vultum.
Sit promissa mihi tandem clementia praesto.
Ergo viae intentus sacra cauto oracula gressu
Consector neque necto moram, sed fervidus insto,
Inque tuis properans mandatis urgeo cursum.
Turba quidem spoliat me funibus impia captum.
Sum tamen usque tuae legis memor, illius ergo
Nocte vigil media dicturus carmina, surgo.
Vera quibus pietas est cordi, his utor amicis.
Hanc quoque propitia [Reg: propitia] , terram qui numine reples,
Pro bonitate, meo sen sim Deus insere cordi.
Teth.
Quae bona, quanta tuo confers oblata ministro?
Perge tibique fide quia firmus adhaereo, faxis,
Ut cum iudicio mihi plena scientia crescat.
Ante crucem dubiis quasi passibus erro vagabar,
Dum premor, ecce tuo patiens in lege quiesco.
Tam bonus es. Fac porro tuo me assuescere nutu.
Dum fabricant in me mendacia vafra potentes,
Securisque animis et obeso corde stupescunt:
Me tua iussa iuvant, his toto pectore laetor.
Sic mihi mille modis afflictio profuit utque
Disciplina sagax doctrinae praebuit usum,
Quae pretio [Reg: pretio] cumulos argenti vincit et auri.
Iod.
Da legis vim nosse tuae, quia sancta tuarum
Fabrica sum manuum, quem laeta aliquando videbunt
Fronte pii et fidei sit quanta potentia, discent.
Iudicii mihi iusta tui sententia constat,
Quippe reus plector fateorque, sed exsere [Reg: exsere] contra
Confirmata tuo clemens solamina servo,
Addictumque tuis me legibus assere vitae
Incolumem. Tumidos at foeda infamia perdat,
Fraude quibus volupe [Reg: volup] est me evertere funditus, hostes.
Sic sacra tractanti, quibus est tua nota voluntas,
Se mihi coniungent sancti. Fac ut integra constet
Dexteritas animo, studio ne frangar inani.
Caph.
Mens mihi deficiens exspectat anhela salutem,
Lumina deficiunt defessa indagine verbi,
Dum suspensa moror solatia [Reg: solacia] , factus ut uter
Aridus a fumo. Necdum tua desero pacta.
Quam diuturna mora est? vitae pars quantula restat?
Quando erit, ut poenas vindex ex hoste reposcas?
Nam foveam contra mihi ius fodere superbi
Et, cum Iustitiam [Reg: Iustitiam] lex flagitet, omnibus illi
Fraudibus oppugnant miserum. Tu reprime fraudes.
Me pene attritum fregere, sed assecla pergo
Non minus esse tuus, tu pro pietate paterna
Divinae recrea constantem legis Alumnum.
Lamed.
Certa fides, immota tui constantia verbi
In caelis fundata, omni durabilis aevo
Permanet. Hac tellus quasi fulcro nixa quiescit,
Continuisque viget naturae legibus ordo.
Cuncta illi parent, nisi me saepe illa levasset,
Iamdudum aerumnis ingentibus obrutus essem.
Verba tenes vitae, numquam [Reg: numquam] immemor illa relinquam.
Nempe tibi addictus, tibi seruio, tute ministrum
Assere, namque meam crudelis et impia quaerit
Factio perniciem, tua dum colo foedera testis.
Omnia quantumvis perfecta labascere vidi,
Saecula, quem loqueris, super at tuus omnia sermo.
Mem.
Quam mihi dulce tui studium est et amabile verbi?
Huic totos incumbo dies, prudentior inde
Hostibus evasi, non hoc thesaurus in orbe est
Dignior, hoc supero doctores doctior omnes
Et iuvenis senibus sapientior abdit a novi,
Pectore dum meditor, dum moribus exprimo legem.
Suspectas declino vias et comparo gressus
Legis ad obsequium, latum non inde vel unguem
Digredior, quoniam mihi Dux ades inter eundum.
Vox tua grata magis, quam mel dulcedine linguam
Afficit, hac usu factus cordatior, omne
Dogma, quod ad normam non congruit illius, odi.
Nun.
Lex praelata meis pedibus, quasi clara lucerna
In tenebris mihi monstrat iter, quam pectore certum est
Non trepidante sequi directo in tramite iuris.
Pene supra vires affligor, prome salutem
Propositam in verbo. Placeat tibi victima gratis
Ultro oblata labris, fac me tua nosse statuta
Vita mihi postita est medio in discrimine mortis,
Retia tot tendunt inimici, non tamen unquam
Immemor a norma digressus legis aberro.
Foederis aeternus divini glorior haeres.
Haec mea laetitia [Reg: laetitia] est, hoc cordis amabile votum,
Omnibus obsequiis tua sancta facessere iussa.
Samech.
Instabiles animo vertumnos integer odi,
Lex tua noster amor, tu me tegis instar Asyli,
Tu meus es clypeus, mea spes est unica verbum,
Hoc dum tracto fide, procul ite, facessite scurrae.
Hoc age sancte meae vires pater adice [Reg: adice] vitae,
Ne, dum spero, ferat mihi spes confusa repulsam.
Observabo tuo salvatus robore verbum,
Cum pede conculces, quicumque a lege recedunt,
Et sua fallaces tandem fallacia fallat.
Abicis [Reg: Abicis] hos tamquam scorias, ideoque fideli
Gratus amore colo legem totaque tremiscens [Reg: tremescens]
Horreo mente, tui cum cerno exempla furoris.
Ain.
Diligo Iustitiam [Reg: Iustitiam] , non ergo calumnia probris
Obruat insontem, sed ficto in crimine pro me
Interpone fidem, ne fraudibus opprimar hostis.
Pollicitam dum sector opem, dum spero salutem,
Lumina deficiunt mihi fessa. Proinde favoris
Ede semel specimen, tua fac oracula discam,
Da sapiam, da rite colam tua pacta minister.
Nunc opus auxilio est, praesens opis indiget hora.
Dum leges adeo violant immaniter hostes.
Hac spe fretus, amo pretioso [Reg: pretioso] carius auro
Et quodcumque iubes, sincerum [Reg: sincerum] praedico verbum,
Omnibus infestus mendacibus atque Sophistis.
Quam spiras, omnem superat sapientia captum,
Custodita mihi, radios quia monstrat in ipso
Vestibulo rudibus lucemque intrantibus offert.
Hanc ego suspirans avido quasi pectoris ore
Haurio suscipioque lubens. Age respice vultu,
Quo dignare tui studiosos nominis ultro
Propitius [Reg: Propitius] , verboque gradus mihi dirige, ne me
Mancipium faciat peccati insana libido,
Aut fera me, legem dum specto, calumnia perdat.
Irradia hanc animam, simul incrementa studenti
Adice [Reg: Adice] doctrinae, lacrimis mihi maesta liquescunt
Lumina prae luctu, si qui tua sacra prophanant [Reg: profanant] .
Sade.
Iustus es o Domine et iusta est sententiae iuris
Iudiciique tui, te solum gloria veri
Iustitiaeque [Reg: Iustitiaeque] decet, cultumque requiris utrumque.
Contemptum [Reg: Contemptum] aspiciens verbi, quod purius igne
Mente tuus tota veneratur Alumnus, in hostem
Totus inardescens zelo consumor et ira.
Vilis et in mundo contemptus [Reg: contemptus] ab omnibus erro,
Nec praecepta tamen tua desero, congrua normae
Iustitiae [Reg: Iustitiae] aeternae, veracibus integra pactis.
Haec triste exhilarant pectusque doloribus aegrum
Laetitia [Reg: Laetitia] recreant, bona, sancta, perennia, quae si
Nosse mihi dederis, vitam donaveris ipsam.
Coph.
Suscipe vota mei, dum clamo, ardentia cordis,
Te pro lege tua Deus invoco, quaeso vocantem,
Ut tua consecter mandata salubria, serva.
Praevenio Auroram precibus spemque erigo pactis.
Saepe vacans verbo totas meditatio noctes
Excubias vigilum studiis praevertit Eois.
Aure benignus ades precibus meque assere vivum,
Qua bonitate soles, mihi turba nefaria, nullo
Mota metu legis, violentis imminet armis.
At propior Dominus, cuius promissio verax
Fundatusque manet durans in saecula sermo.
Quod didici longo iam confirmatus ab usu.
Res.
Aspice, quos patior, penitusque averte dolores
Pupillique tui causam defende Patronus,
Me redime, ex pacto me vindex eripe morti.
Nulla salus reprobis, a quorum cordibus omnis
Exulat [Reg: Exsulat] acta fides. Tua gratia sola redundat
Plena salute Deus, tua me clementia seruet.
Quamlibet afflictus, numquam tamen abnego verum,
Quin dolet his oculis invisus Apostata, si cui
Agnita deseritur pietas. Age respice, quanti
Te faciam nomenque tuum. Solare misertus
Hanc animam. Caput est verbi doctrina salutis,
Quicquid in hoc nobis promittis, id omne perenne est.
Sin.
Dum sine more furunt, dum me sine iure Tyranni
Exagitant, mihi prisca manet reverentia verbi.
Haec ut opima mei est praeda et victoria cordis.
Ingenuo fraudes animo detestor et odi,
Lex tua me recreat, sonat haec sapientia semper
Septenis vicibus mihi decantata diei.
Sancta quies animis pax multa colentibus illam.
Ne quando impingant. Hac fretus et ipse quiesco
Promissamque mihi patiens exspecto salutem.
Quam tua sollicito custos amplectar amore
Dogmata, tute vides, qui conscius omnia cernis,
Tota meae constat ratio tibi cognita vitae.
Thau.
Ante tuam faciem, propior tibi clamor ad aures,
Quaeso meus veniat, tua me prudentia verum
Erudiat, nulla est mihi spes aliunde salutis.
Doctior hinc factus psalmos quasi buccina plenis
Eructabo labris, linguaque interprete promam
Praeco tuas laudes et nescia fallere pacta.
Me tua dextra iuvet, tua lex mihi formula morum est,
Haec placet una mihi, quia, quam desidero, certam
Spondet opem vitamque animae, qua sospite iustum
Iudicium Domini celebrabo in saecula vates.
Perdita sicut ovis, quam nemo curat, oberro,
Euge tuam vocem quia quaero, require ministrum.
PSALMUS CXX. Ad Dominum cum tribularer.
AD Dominum, quoties angebar, vota levabam,
Respondensque meas audiit ille proces.
Hanc quoque nunc animam fallacibus eripe labris,
Quam petit insontem lingua cruenta dolis.
Ecquis erit fructus? quae sunt, quae praemia quaeris,
Lingua ferox, adeo prompta [Reg: prompta] nocere bonis?
Asperius pungis, quam cuspis acuta sagittae,
Lenta vel in pingui robore flamma furit.
Siccine crudeles inter me vivere Moschos,
In castris Nomadum ceu peregrinus agam?
Paenitet [Reg: Paenitet] atque huius dudum me taedia gentis,
Cui pax est adeo res odiosa, tenent.
Cum mihi pacifico concordia quaeritur, illi
Arma resumentes nil nisi bella crepant.
PSALMUS CXXI. Leuavi oculos.
ANXIUS ad montes oculos, ad Sidera [Reg: Sidera] dextram,
Dextra mihi Domini subvenit unde, levo.
Omne mihi a Domino, terram qui finxit et astra,
A Domino auxilium, non aliunde, venit.
Non sinet, ut fragili tibi poplite mota labascat,
Aut trepido nutet lubrica planta pede.
Cui commissa tuae custodia patria vitae est,
Non oculis somnum desidiosus init.
Non dormit, neque dormitat Deus ille Iacobi,
Excubias vigili pectore semper agit.
Te Deus a dextris complexus, ut umbra sub aestu,
Incolumem contra protegat omne malum.
Ne te Sol radiis aestate diurnus adurat
Neu tibi Luna creet frigida nocte luem.
Te Deus indemnem discrimine seruet ab omni,
Illae animae custos adsit ubique tuae.
Sit tuus introitus felix, tuus exitus uni
Perpetuo curae sit maneatque Deo.
PARAPHRASIS PSALMI eiusdem.
CUM media luctans in tempestate malorum,
Atque sub immenso peccati pondere nutans,
Fixa solo gererem demisso lumina vultu,
Non oculos ausus confusos tollere caelo,
Pressus, anhelus, humi deiecto cernuus ore,
Non aliter, quam si iam vel gravis AEtna, vel alti
Tota mihi moles incumberet ardua mundi,
Atque ita lenta trahens trepido vestigia gressu,
Turbidus ingrederer, stupidae vertigine mentis
Attonito similis, mortales squalidus [Reg: squalidus] ante,
Spretus et ante Deum, cui fixa perennibus intus
Conscia mens stimulis, foris adversata furentis
Se rabies Satanae, totusque opponeret orbis,
Horrida terribili quem desuper acta fragore
Fulmina concuterent irati numinis, infra
Tartara sub pedibus pandens immania apertis
Faucibus exciperet sontem crudelis Auernus,
AEternaeque reum mortis circumdaret [Reg: circumdaret] horror:
Tandem ad me redii, velutique e nocte profunda
Euigilans, mediaque redux e fauce sepulchri
Emergens, animum collecta mente recepi,
Discussaque procul tenebrosa nocte pavorum,
Nubila maesticiae [Reg: maestitiae] suda quasi fronte serenans,
Cunctaque subiciens [Reg: subiciens] pedibus mortalia victor,
AEthereos [Reg: AEtherios] oculos erectus ad astra leuavi,
Laetaque suspiciens ad caelum lumina verti,
Hic ubi pulchra [Reg: pulchra] Sion sublimibus edita pinnis
Aerios inter sese erigit ardua colles,
Et caelo assurgens, caput intra nubila condit,
Regna procul sub se despectans cetera mundi,
Pulchra [Reg: Pulchra] , Deo dilecta Sion, Ecclesia Christi,
Sancta Prophetarum veterum domus, aulaque regum
Regia doctrinae sedes atque hospita verbi,
Cuius in arce thronum speciosa per atria fixit
Grata Deo peragens summus sacra summa Sacerdos.
Cui Deus ex pacto sese alligat ordine verbi
Intus, ubi praesens habitat, gaudetque vocari,
Exauditque preces pretioso [Reg: pretioso] in sanguine nati,
Unde mihi auxilium, defensio, vita, salusque
Indubitata venit, dextra Deus unde iacenti
Porrigit atque potens ereptum e puluere tollit,
Iamque resurgenti vitae solatia [Reg: solacia] reddit.
Tunc ita me tacita compellans voce seorsim [Reg: seorsum] ,
Maesta quid o anima es? quid luges turbida? dixi,
Quid gemis et lento te conficis aegra dolore,
Ipsa tuum cor edens mordacibus anxia curis?
Quin age, caelesti quia vivis origine nata,
Particulamque trahis divinae desuper aurae,
Proxima mente Deo, quondam conformis imago
Luce creatori, cuius simulacra [Reg: simulacra] notasque
Illustres animo retines, hoc condita fine,
Ut divina sequens patrio cognataque caelo,
Semper in archetypo defigas lumina cordis,
Contemplata Deum dilecti in imagine nati
Et decreta patris quae nomine protulit ille,
Nunc tandem resipisce, tui non immemor ortus,
Ingeniique levans elatis sensibus alas
Sordibus exemptas [Reg: exemptas] terrestribus arrige caelo,
Atque onus excutiens pressis cervicibus ingens,
Carnifices istas procul eice [Reg: eice] pectore curas
Triste volutabrum Satanae, quo gaudet et aegros
Macerat immundus tenebrarum Spiritus ille.
Fer patiens patienda, Deo confisa ratamque
Illius in patrio spem tota favore repone.
Quod si non oculis iam spiritualibus intras,
Nec ratione capis mysteria singula verbi,
Qui modus auxilii, mediis absentibus, adsit:
Rebus ab externis fidei sua subice [Reg: subice] fulcra.
Aspice siderea [Reg: siderea] compagine firmamentum,
Et totum hoc ingens, hoc mundi insigne theatrum,
Quaeque in eo series rerum pulcherrimam, mille
Exornata modis, foris obvia sensibus exstat [Reg: exstat] ,
Qui verbi virtute potens haec omnia fecit
Ex nihilo, qui luce diem noctemque tenebris
Inque vices anni distinxit sidera [Reg: sidera] motu,
Qui vaga deducit per nubila tempestates,
Ventorumque super velocibus ambulat alis,
Fulmina cum tonitru, vibrans cum grandine nimbos,
Pendentem medio qui fixit in aere terram,
Et metas statuit posito velut obice ponto,
Cuius ad Imperium naturae exercitus ingens
Mille creaturas promptis [Reg: promptis] celer expedit armis,
Omnia quem trepidant, cui totus militat orbis,
Spirituum turmis plenus flammantibus aether,
Terra feris, levis aura avibus, grave piscibus aequor,
Arboribus montes, herboso gramine valles,
Tristis hiems [Reg: hiems] nivibus, laetum ver floribus, uber
Fructibus Autumnus, maturis frugibus aestas:
Scilicet hic Dominus Dominorum maximus ille est,
Heroumque heros, regum fortissimus idem,
Qui quantum virtute potens et robore pollet,
Tam pater indulgens et nostri plenus amore
Totus ad auxilium properat, gaudetque iuvare.
Is mihi propitius [Reg: propitius] dilecti nomine nati
Semper adest, semper trepidanti proximus, ultro
Auxiliator opem maturo tempore praestat,
Meque suis claudens amplexum firmiter ulnis
Incolumem vindex quocumque tuetur ab hoste.
Praesidiis alii freti mortalibus, extra
Hunc Dominum quaerant alibi sibi brachia carnis,
Brachia vana, suos misere frustrata clientes:
Spes mea sola Deus, Deus anchora, portus, Asylum,
Hic mea turris et arx, hic murus aheneus, in quo
Glorior, hic caelo fixus mihi terminus haeret,
Immotum fidei, quo munior, armamentum.
Tendite nunc animis in me crudelibus hostes,
Cura piis tantum quibus omnibus una nocendi est,
Arma parate, parate dolos, totisque furentes
In caput hoc omnes incumbite viribus unum,
Caedite nunc ferro, miseros exurite flammis,
Et nova in auditis exquirite tormina poenis.
Fraus, praesente Deo, mihi nulla, potentia nulla,
Non lex, non Satanas, morsque ipsa nocebit, ab illo
Non aliunde mihi praesto est defensio semper,
Quo Duce cuncta potens superabo pericula victor.
Ille pedum numerans vestigia cuncta tuorum
Ipse gubernabit gressus et ductor euntis
Fortunabit iter, quo te via cumque locorum
In proprio recta gradientem calle, vocabit,
Ne tibi planta ruens caeco temeraria motu
Cespitet [Reg: Caespitet] , aut fracto convulsus [Reg: convulsus] cruce labascas.
Respice, mortalis quam sit via devia vitae,
Quot Labyrintheis: ambagibus intricata,
Quam vaga, qua fallax et ad omnes lubrica casus,
Ceu lutulenta nimis, pedibus tritissima vulgi,
Regia, lata, patens, ad laevam tota deorsum
Tramite praecipiti spectans declivis Auernum,
Qua densa in nebula, vana inter gaudia mundi
Certatim videas totas incedere gentes,
Pascere delitiis [Reg: deliciis] genium, ventrisque culinae
Affixas haerere, merasque evoluere sordes.
Haec est illa nitens, scopis detersa, forisque
Area strata rosis et frondibus undique cincta,
Intus at illuvie scelerum foedissima, cuius
Callidus in cavea blanda canit illice Daemon,
Inque suos casses tota agmina pertrahit auceps,
Hic ubi decipulas occulta fabricat arte,
Mille struit pedicas et subdola retia visco,
Artificesque plagas et operto scandala lapsu,
Blanda voluptatum spargens obsonia stultis,
Qui dum subsiliunt prima inter pabula laeti,
Opprimit incautos et ad ipsas protinus escas
Deceptos misere crudelis strangulat hospes.
Dextra sed ad caelum quae semita respicit, Ecce
Quam calle angusto, quam tramite cogitur arcto;
Quam salebrosa riget, praeceps, hinc inde fragosis
Intercepta iugis, pendentibus horrida saxis,
Strata procul spinis, fera sentibus, aspera dumis,
Et centum passim remoris perplexa laborum;
Hic ubi difficili caelum sudore petentes
Saepe pios videas haerentes rupibus altis,
Scandere praeruptos scopulos, saepe inde relabi
Praecipites, infraque procul raro ordine solos
Cum cruce luctantes lacrimarum [Reg: lacrimarum] in valle profunda
Desertas calcare vias, per scrupea strata,
Spectra per et furias totque allatrantia monstra,
Assiduos inter gemitus, ubi creber eunti
Fraude pedem latitans occulta scrupulus angit,
Ingentesque rigant guttae sudantibus ora,
Sperato donec capiant in vertice sedem.
Has inter salebras nec non obstacula rerum
Atque tot aerumnas inter vitaeque necisque,
Seu pedes incedes seu curru aut praepete vectus
Ibis equo peregre, inter aquas, per saxa, per ignes,
Molle Deus tibi sternet iter, tibi praevius ibit,
Et comes ostendet compendia recta viarum,
Ne tibi pes extra metas exorbitet, aut te
In vaga seducat divortia devius error.
Ne non mandatis intentus rebus agendis,
Et iusso interea deflectens munere, segnis
Quae proprie tua sunt aliena secutus, omittas.
Aut sopita movens nulla ratione movenda
Privatis odiis incendia publica spargas,
Cladibus involuens Tragicis populosque Ducesque.
Quin operas inter, quas cuique vocatio mandat,
Si qua gravis praeter culpam tibi forte procella
Ingruat, insontem seu tecta calumnia, seu te
Concussum valido foris impetat ariete Daemon:
Ille tuo lateri circumdabit [Reg: circumdabit] agmina custos
Spirituum, qui nutantis vestigia firment,
Te manibus gestent, substernant brachia plantis.
Cui suscepta tui semel est custodia, qui te
Ante patrocinii est dignatus honore clientem,
Non oculis unquam [Reg: umquam] recipit vel pectore somnum.
Maternas veluti servans nutricula cunas,
Dum requiem capiat, dum non modo vagiat infans,
Ipsa trahit totas insomnes sedula noctes,
Nunc puero removet muscas a fronte flabello,
Nunc somnum inducit leni blandita susurro:
Sic quacumque Deus vel matre fidelior, ipse
Excubias pro te vigil omni tempore ducit,
Perque diem furias et spectra vagantia noctu
Acta procul removet, ne te gravis excitet horror,
Tutus at in placida sopitus pace quiescas.
Saepe quidem in prora fessus dormire videtur
Discipulis Christus, nec iam meminisse suorum
Securus, quasi opem nequeat vel ferre recuset,
Dum iactata vagis huc tempestatibus illuc
Cymba vehens sanctos hinc fluctuat inde per aequor.
Iam deserta natans sine velis et sine remis,
Ancipites inter scopulos Syrtesque vadosas,
Quam latere ex omni fluctus et atrocia tundunt
Monstra maris, tantumque furens non haurit aquae vis,
AEthera dum cingunt nimbi, caelumque diemque
Eripiunt oculis, abit ingens clamor ad auras
Naufragiique fragor, pavor undique et undique luctus.
Sed durate animis, constantia pectora, nautae,
Per mare qui mundi Caelestem ducitis Argo,
Orantesque simul validis incumbite remis,
Iste, laboranti qui cymbae praesidet, heros
Non unquam [Reg: umquam] oblitus vestri deponit amorem.
Nam somnum insomnis simulat, nictuque genarum
Providus interea, quae fiunt, omnia cernit.
Qui simul evigilans augusto lumina vultu
Vertit, et alta minax procul aequora circum spexit.
Dissipat iratus ventos, fugat aethere nubes,
Et tumidas componit aquas, Solemque reducit,
Non iam se dubio manifestans numine cunctis
Ventorum Dominum tempestatumque potentem.
Ac velut aurifaber flammis admota Camini
Cum liquefacta probans examinat igne metalla,
Purget ut a scoriis argentum, a faecibus aurum,
Non procul abscedens, fornaci sola relinquit
Immemor, aut capiens secura mente quietem,
Sed momenta notans flammae crescentis in horas
Astat sollicitus, massaeque attemperat ignem,
Ne leve cum fumo simul aes exhalet in auras,
Aut nimis intensus, quod proderat, ardor adurat:
Pectora sic reliquis obnoxia sordibus intus
Cum Deus aerumnis exercita tristibus urget,
Inque crucis tentata foco premit, urit et angit,
Ut naevos iam nosse suos et tollere discant,
Non ope destituit, non anxia deserit, imo
Non unquam [Reg: umquam] propior, numquam est vicinior illis,
Mensuramque oneris, quod gestent, viribus aequat,
Ceu pater observans attenta mente fidelis,
Quid cuiusque fides valeat, quid ferre recuset.
Ecce, stupenda loquar, maioraque sensibus istis,
Qualia vix oculis animus carnalibus haurit,
Vix capit assensus, cum se fortuna rebellem
Omnis praesidii miseris expertibus offert.
Si sapis ergo semel toties repetita memento.
Ille potens custos Deus Israelis, aperta
Voce revelatus dilectis patribus olim,
Fortis in AEgyptum quos duxit et inde reduxit,
Dives pollicitis, promissorumque fidelis
Exhibitor, qui si quid nescit, fallere nescit,
Fallere, mentiri divino nescius ore,
Non somnum securus init, nec fessa vel uno
Semisopita quidem connivet lumina nutu,
Ceu semel Imperii tot iam pertaesus ab annis.
Sed velut e specula caeli sublimis ab arce
Arbiter argutus terrarum dispicit orbem,
Lumina per densas torquens radiantia nubes,
Cuncta sagax acie passim mortalia lustrans.
Cui nihil est adeo penetrali sede remotum,
Abstrusumue, oculis quod non vigilantibus intres
Lynceus inspector, quem moenia nulla, nec alto
Vallorum excludunt ingentes aggere moles,
Omnes cui latebrae, cui pervia cuncta locorum
Claustra foresque patent, subeunti altissima terrae
Viscera, scrutanti maris interiores Abyssos,
Quin et inaccessi penetrantem ad limina Ditis
Regna profunda, tremunt perfusi lumine manes.
Sic vigil ante alios Iacobi nobile semen
Sedibus amplexum patriis oracula verbi,
Templaque sinceris [Reg: sinceris] decor antia cultibus aras,
Propitius [Reg: Propitius] patrio dignatus respicit ore,
Privatasque domos et singula tecta suorum
Undique sollicitis speculator passibus ambit,
Castraque metatus circum flammantia ponit.
Et tamen haec inter curae documenta paternae,
Ecce viatorem comitatus saepe Iacobum
Se quasi dissimulans ad tempus, ut hostis euntem
Provocat ad luctam durisque amplexibus angit
Multa repugnantem et nitentem sistere contra.
Iamque premens totam quoque noctem angoribus instat,
Atque femur fracta luxat coxendice claudo
Ceu minitans extrema. Sed imperterritus ille
Perstat ad Auroram et validis vim viribus auxit,
Brachiaque apprensi [Reg: apprehensi] stringens arctissima collo,
Non nisi iam victor luctantem mane relinquit.
Sic aliquando Deus latitans pro tempore sanctis
Nativam abscondit faciem speciemque paternam,
Personaeque novae ludens velut histrio forma
Hostilem iratus simulat, vultuque severo
Tristia iam mortis responsa dat intus et extra
Mentibus afflictis, densis quibus omnia circum
Nigrescunt tenebris,, caligat nubibus aether,
Adversata quibus tellus, Elementaque mundi
Totaque cum fremitu rerum natura repugnat,
Omnis et Inferni terroribus angulus horret,
Ut iam fessa fere et tot conflictata procellis
Incipiat nutare fides, sensimque labascat,
Clauda pedem retrahens, durae pertaesa palaestrae,
Cum deserta sibi videatur quaerere frustra
Praesidium caeleste, Dei cum nulla faventis
Gratia se monstret pavidis, qui perdere tantum
Hac vindex ratione velit, nostroque superbus
Gaudeat exitio et miserorum clade triumphet.
Nec tamen illa minis quantumlibet aegra fatiscit,
Sed ceu palma oneri contraria tendit et a quo
Pressa tulit plagas, ab eodem laeta vicissim
Sperat opem patiens cinctumque tenacibus ulnis
Amplexata, prius non brachia lassa remittit.
Quam trepidae pulsa noctis caligine, laetum
Exoptata diem surgens Aurora reducat
Et patrium bonitas vultum divina serenet.
Haec vis grata Deo est, sic vinci numina gaudent,
Sic crucis e tristi pendentem stipite natum
Deserit ad tempus, sed iusto tempore rursus
Luctantem in medio tandem solatur agone.
Fide Deo, victorque fide indubitatus abibis.
Qui vigil incolumem patrio te pectore custos
Observat, Deus est, Deus ille exercituum Dux,
Omnia quem Dominum confessa fatentur, adorant.
O amor, o bonitas, o plus quam patria cura.
Provida qua generis ducuntur numina nostri.
Nam quid homo est? quid habet? quid quaeso miserrimus ex se
Ostentare potest, cuius sit nomine dignus,
Quem Deus aspectu saltem dignetur et oris
Divini alloquio, qui tantum sordida putris
Massa luti finis ratione et originis exstat [Reg: exstat] ,
Factus imago Dei qui degeneravit et ista
Rursus ab Archetypi defecit imagine totus
Horribili Satanam sectatus Apostata lapsu.
Cuius adhuc animo pariterque in carne profunda
Stigmata circumfert tristi signata reatu.
Si qua creatoris retinet vestigia, parte
Ex aliqua saltem primae conformia formae,
Ut sunt notitiae [Reg: notitiae] mentis, operataque certo
Libera delectu, non prorsus rebus agendis
Stoica compedibus violentis vincta voluntas:
Cuncta fere vetitos transfert ingratus ad usus,
Organon infelix peccati et filius irae,
Sordida qui tantum scrutatus pabula carnis
Inque voluptatum demersus gurgite, tamquam
Ventre volutatur madida lumbricus in ulua,
Maximus interea superum contemptor [Reg: contemptor] et osor.
Et tamen huic sese patefactum voce revelat,
Hunc Deus alloquitur praesens, hunc propter eundem
Ipse caro factus nostros descendit in artus,
Iustitiaque [Reg: Iustitiaque] sua decoratos flamine sancto
Induit atque bonis quoque corporis omnibus auget,
Curat, alit, vestit, fovet, ornat, protegit, armat.
O homo disce, Deum custodem quid sit habere,
Quanta sit in Domini res esse, manere favore.
Quantus honor mundo est unius gratia regis?
Quam miser accessu se principis unius effert?
Aulica mens, quoties hoc nomine vana superbit?
Sed favor iste quid est? quae nam est, quae gratia tanti est?
Quam levis est? quam caeca? brevi quam tempore durat?
Vix bene venit, abit: vix coepit, desinit esse,
Et vicibus dubiis hunc deprimit, erigit illum,
Utque voluntates, huc mobilis ambulat illuc,
Quos hesterna tulit, profugos hodierna repellit,
Quos hodierna fovet, desertos crastina tollit.
Si diuturna fuit, si qualis debuit esse,
Mortali mortalis habet cum principe finem,
Et bona nulla suis praeter mortalia confert
Aut si quos nimium fovet, hos facit ebria stultos.
Nulla salus homini est, non efficit ille beatos.
Sola Deo confisa fides operata salutem est,
Cui mens perpetuo manet una eademque voluntas
Usque sui similis, qui non mutatur in aevum,
Omnibus ex aequo servans promissa fidelis.
Ille tuam supra pandens tentoria dextram
Frondibus inducet gelidam viridantibus umbram,
Ne tibi Sol cerebrum radiis aestivus adurat,
Humida vel noceat nocturno lumine Luna,
Unde repentino feriens Apoplecticus ictu
Ingruat aut stupor, aut rigido torpore veternus,
Aut malus arentes destillans humor in artus
Tecta serat sensim lentae contagia mortis.
Per deserta velut per inhospita lustra vagantem
Praecedens populum sub opaca nube columnae
Grande diem totum tendebat in aere velum,
Solis ut ardores contra protectus et aestum
Fornice sub gelido sitiens exercitus iret:
Sic ubi feruentis gliscent incendia Cancri,
Aut gravis ardentes torrebit Sirius agros,
Omnia cum languent aestu, multusque fatigat
Iam resoluta poris adapertis corpora sudor:
Te Deus ex alto placidis superinduet alis,
Temperie grata disponens aera caeli,
Laetus ut in Domino tranquilla mente, strepentis
Propter aquae rivum, viridi resupinus in herba,
Fronde sub arborea, placide spirantibus auris,
Dulce refrigerium capias, iuvet aure quieta
Gramine sub sicco raucas audire cicadas,
Atque Deo gratum meditari pectore carmen.
Sic et Amathiaden hederae frondentis in umbra
Texit, ut arceret Solares fronte calores.
Tu modo cui variis data cessit idonea dextra
Usibus apta manus, ceu debes, utere dextre,
Tendentique Deo Dextram non porrige laevam,
Sed veluti recto coepisti tramite pergens,
Mandatis insiste viis, et corpore quicquid
Quicquid mente vales, opera, ratione vel arte,
Robore, consiliis, haec viribus omnia totis
Gratus in auctoris [Reg: auctoris] confer solius honorem.
Sic mala, quotquot erunt, quae quanta pericula cumque,
Qualia quottidie [Reg: cottidie] mortales plurima mentes,
Corpora fortunasque premunt et ubique locorum
Agmine ceu facto circumstant undique Sanctos,
Publica nec tantum per regna per oppida totas
Corripiunt gentes torrentis more fluenti,
Et tragicis vastant terrarum cladibus orbem,
Sed privata Lares etiam thalamosque seorsim [Reg: seorsum]
Cunctorum penetrant, formido, languor et angor,
Fraus, odium, lites, infamia, maeror [Reg: maeror] , egestas,
Pestis, bella, fames, incendia, furta, rapinae,
Seditioque furens et vi grassata Tyrannis:
Omnia perrumpes indemnis, ab omnibus istis
Incolumis, custode Deo, protectus abibis.
Ecquid habes, dubiis quod te rationibus angat?
Quae miranda tuae, quae praestantissima vitae
Pars anima est, ratione Deum mentisque sagaci
Luce repraesentans et libertate volendi,
Sanguinis et flatus divini munda lavacro,
Immortalis agens, quae carne soluta superstes
Protinus in caelum caelestibus evolat alis:
Hanc quoque susceptam Dominus custodiet in te,
Impia ne tenebras offundat opinio menti,
Aut levis excusso verbo et ratione voluntas
Turpe patret quicquam vicio [Reg: vitio] temeraria cordis,
Sed cursum retinens pietatis et omnis honesti
A custode tuo non avellaris in aevum.
Ecquid adhuc dubia suspensus mente vacillas?
Ecce tuum ingressum Deus egressumque tuetur.
Nudus in hunc infans cum primum natus es orbem
Massa infirma, cruenta, statim testata futuri
Temporis aerumnas lacrimis [Reg: lacrimis] , homo vivere quando
Coepisti pariterque mori, mox adfuit ille,
Difficilique iuvans nixu parientis agonem,
Rite secundavit partum et te matris ab alvo
Proiectum excepit ceu nutrix mollibus ulnis,
Lactis et instillans genitricis ab ubere victum
Omnia venturae prospexit idonea vitae.
Hinc in principio suscepti muneris idem
Fausta tuis statuens exorsa laboribus auspex
Ordinat introitum felix, et coepta secundans,
Ne te sollicitum frustra gravis exitus angat,
Providus eventum disponit, ut omnia tandem
Quae facis, optato claudantur comica fine.
Quod si quando tamen crucis ingrediere palaestram,
Iussus amaritiem calicis gustare salutis:
Is tibi monstrato quasi praevius indice, rursus
Diriget egressum, remorasque avertet, ut illinc
Liber ab aerumnis evadere denique possis,
Ebria ne veluti peccatis turba relictas
Inferiore bibas e fundi gurgite faeces.
Ac velut infanti quondam primordia vitae
Contulit, et natum lucis produxit in auras:
Sic tibi in extremo luctanti mortis agone
Assistet, tectumque suo te numine rursus
Spirituum contra fraudes et spectra malorum
Asseret, et salvum terris educet ad astra,
Dulcis ubi requies animis ostensa beatis
Durat in aeternum, nec habet custodia finem.
Christe meae custos animae, Dux, semita, portus,
Da velut introitus, tibi sic meus exitus uni,
Seu morior, seu vivo, sit omni tempore curae.
PSALMUS CXXII. Laetatus sum in his, quae dicta.
LAETOR et exsulto, dum mecum turba triumphans,
Eia Domum Domini nunc adeamus, ait.
Limina dum nobis devota revisere templi
In Solymaque pedes urbe locare datur.
Quae spatiosa [Reg: spatiosa] situ, simul ordine iuncta propinquis
AEdibus atque animis consociata coit.
Quo simul ascendunt et debita sacra celebrant,
Ad foedus populo conveniente, tribus.
Hic quia iudicii regnique est propria sedes,
Fixit Iessidae qua domus alta thronum.
Quaerite quae Solymis ad pacem commoda prosunt,
Qui bene vult Solymis, huic bona cuncta precor.
Urbs benedicta, tuas pax sospitet incola turres,
Sint tua salva tibi curia, templa, domus.
Cum quoque sors tangat tua fratres atque propinquos,
Pro te proque tua fausta salute precor.
Ut Domini capiat domus incrementa, libenter
Cuncta, quibus crescens amplificeris, agam.
PSALMUS CXXIII. Ad te leuavi oculos meos.
LUMINA de terris ad te Deus anxia tollo,
Cuius in aetheria sede refulget honor.
Servus ut ad nutum Domini se dirigit ore,
Atque observat herae fida ministra manum:
Ad tua sic oculis intenti numina fixis
Stamus, opem patrio donec amore feras.
Parce pioque fave generi, pater optime, dudum
Opprobrii saturos ludibriique piget.
Proh satis et nimium et nimium iam ludificata superbo
Turba supercilio nos opulenta fuit.
Idem Psalmus aliter versus.
REBUS ab humanis ad te Deus erigo vultum,
Qui caeli omnipotens solus in arce sedes.
Servus ut ad Domini convertit lumina dextram
Ut famula ad nutum fida ministrat herae:
Sic oculos ad te converso attollimus ore,
Obvia dum pressos nos tua dextra levet.
Respice despectos, tot enim iam scommata passos
Huius nos vitae paenitet [Reg: paenitet] atque piget.
Dum procerum exagitat me turba superba cachinnis,
O quoties votis tristibus opto mori?
PSALMUS CXXIIII. Nisi quia Dominus erat in nobis.
NI Deus a nostra protector parte stetisset,
Isacidum poterant dicere iure tribus.
Ni Deus ipse potens a nostra parte stetisset,
Cum truculenta in nos stringeret arma cohors:
Uno absorpti omnes essemus ab hostibus haustu,
Cum gravis obrueret nos velut igne furor.
Totus inundatos rapido quasi flumine torrens
In mare praecipites abripuisset aquis.
Iamque volutatis tumido sub gurgite mersum
Ardua texisset fluctibus unda caput.
Laus Domino, praedae qui nos non tradidit hosti,
Ut quasi discerptos perderet ore latro.
Aucupis e laqueo quasi rapta volucris in auras,
Libera turba, Deo nos redimente, sumus.
Vincula rupta patent, patet atri carceris antrum,
Libertas animae, quae fuit ante, redit.
Qui fundavit humum, qui caeli condidit orbes,
Omnis in hoc constat vindice nostra salus.
PSALMUS CXXV. Qui confidunt in Domino.
MENS confisa Deo velut arx immota Sionis,
Rupis in invicto tota locata situ.
Stabit in aeternum, cum fractus corruet orbis:
Haec stabili poterit tuta quiete frui.
Ut Solymis nativa alti sunt moenia montes,
Urbs quibus hinc celsis inde revincta iugis:
Sic Dominus sanctos, murus velut igneus, ambit,
Excubiasque suo pro grege pastor agit.
Sceptra Tyrannorum fracturus, colla piorum
Subdita perpetuo non sinet esse iugo.
Ne victi aerumnis cum mundo forte prophanas [Reg: profanas]
Facta coextendant ad scelerata manus.
Qui bonus es, defende bonos, in pectore quorum
Nota tibi pietas integritasque placet.
At mundi illecebris quicumque per avia rapti
Carnis in errores seque suosque trahunt.
His Deus iratus tandem communia mundi
Praemia cum reprobis quae meruere, dabis.
Sancta beet Solymam benedictio, tota perenni
Floreat Isacidum pace beata domus.
PSALMUS CXXVI. Cum reduceret Dominus captivitatem.
CUM captiva, Deo tandem Duce missa, rediret
Ad patrias urbes e Babylone Sion:
Haesimus attoniti, dubio velut aurea noctis
Qui repetunt vigiles somnia mane sinu.
Quod maiora fide necdum sperata, favente
Tanta videremur munera ferre Deo.
Nil nisi plausus ibi, nihil hoc nisi risus in ore,
Quisque redemptorem [Reg: redemptorem] cum celebraret, erat.
Quid? quod et hanc gentes tum vidimus edere vocem,
Exhibet huic populo proh bona quanta Deus?
Et merito, Quia magna Dei nos dextera iuvit,
Et reduces ingens exhilaravit amor.
Relliquias utinam populi sub tecta reducas
Patria, quot rivos depluit Auster aquae.
Qui velut Agricolae lacrimantes [Reg: lacrimantes] semina spargunt,
Messe dehinc hilares ubere farra metent.
Egressi tristes iacta semente fatigant
Brachia, grana manu dum pretiosa [Reg: pretiosa] serunt.
Nec mora, cum magno referentes praemia plausu,
Fasciculos largo foenore mille gerunt.
PSALMUS CXXVII. Nisi Dominus aedificaverit domum.
INFELIX structura sinistraque cura fabrorum est,
Ni Deus aedificans exstruat [Reg: exstruat] ipse domum.
Sunt vanae excubiae vigilum custodiaque urbis,
Ipse sit excubitor ni Deus atque vigil.
Quid iuvat in multam somnum suspendere noctem?
Ante quid exortum surgere mane diem,
Et fermentatum curis arrodere panem,
Nec requiem membris ingeniove dare?
Nam Deus in somnis etiam, quos diligit, auget
Sponte ministratis absque labore bonis.
Inde Dei donum soboles, generosaque ventris
Germina gratuiti pignoris instar habent.
Ut, cum dextra potens validum vibrat eminus arcum,
Obvia prosternens quaeque sagitta ferit:
Indole sic praestans heroum mascula proles
Aspirante gerit prospera cuncta Deo.
Fortunate parens, quem talibus instruit armis
Plena suis iaculis, plena pharetra minis.
Namque reus causa non iudicis ante tribunal,
Cum tibi dat litem, pars inimica, cades.
PSALMUS CXXVIII. Beati omnes, qui timent Dominum.
FELICES, quoscumque Dei mandata timentes
In Domini pietas dirigit alma viis.
Manducans opera manuum vescere tuarum,
Prosper es et felix, cui bene semper erit.
Nam fecunda [Reg: fecunda] tibi florebit in aedibus uxor,
Vitis ut expandens ad latus omne botros.
Instar olivarum, velut ordine consita mensae
Natorum cinget pulchra corona dapes.
Ecce beatus homo, sic sic benedicitur ille,
Quem timor et pietas relligiosa tenet.
Omnibus ut videas vitae bonae cuncta diebus,
Cura Deo Solyme, sit benedicta Sion.
Sic oculos pascat series tibi sera nepotum,
Inter et Isacidum pace fruare genus.
PSALMUS CXXIX. Saepe oppugnaverunt me a Iuventute.
IURE pii dicant: Quot nobis turba malorum
Iam fuit a pueris usque molesta modis?
Saepe quidem a teneris oppugnavere, nec ullis
Expugnare tamen nos valuere modis.
Sicut aratores sulcantes vomere tergum,
Vulnera quot scapulis quanta dedere meis?
Sed iuga cum laqueis et aratra vincula rupit,
Qui memor est fidei iustitiaeque [Reg: iustitiaeque] Deus.
Terga retro vertant confusi turpiter omnes,
Quos odium et rabies tanta Sionis agit.
Herba velut pereant, quae nata in culmine tecti
Marcida, falce prius quam resecetur, obit.
Ne dextram repleat nec colligat inde maniplos,
Auferat aut messor gramina pauca sinu.
Cui nec praeteriens solito bona more viator
Omina gratanti voce precatus, ait.
Fausta sit et Domini benedicta in nomine messis,
Expediat vobis hic aliisque labor.
PSALMUS CXXX. De profundis clamavi.
OBRUTUS aerumnis ex alta mortis Abysso,
Ad te vota Deus voce profunda levo.
Audi vota Deus, vocemque precantis apertae
Atque inclinata desuper aure cape.
Si delicta sagax inspexeris omnia censor,
Ecquis erit faciem non reus ante tuam?
Te penes at veniae locus est, et pacis abunde,
Omnis ut obseruet te veneratae caro.
Anxius exspecto Dominum sitit anxia votis
Eius et exspectat [Reg: exspectat] mens mea semper opem.
Illius immota spe totus adhaereo verbo,
Amplexus stabili singula dicta fide.
Mane licet seroque Deus se vespere condat
Lucis ab excubiis lucis ad excubias:
Firma tamen patiensque morae nec tempore victa
Semper ab illius spes mea pendet ope.
Non tam nocte vigil Phoebi desiderat ortum,
Quam mea te votis mens sitit aegra Deum.
In Domini Israel confisus nomine speret,
Copia quo veniae larga favente datur.
Quem penes ampla salus et plena redemptio [Reg: redemptio] , cuius
Gratia contritis semper aperta patet.
Ipse potens vindex erit Israelis et omnis
Expertem faciet criminis atque metus.
PSALMUS CXXXI. Domine non est exaltatum.
SCIS Deus, hoc fastu quod ab omni pectus abhorret.
Nec tumet elata fronte supercilium.
Quod maiora meis non unquam [Reg: umquam] viribus ausus,
Quae vel ab officio sint aliena, fui.
Dispeream, si non mihi mens sedata quievit,
Solius auxilii fulta favore tui.
Matris ab uberibus tener ablactatus ut infans,
Lacte tuo quoties non recreabor, eram.
Israeligenae Domino spes credite vestras,
Hanc aeterna beat spem comitata salus.
PSALMUS CXXXII. Memento Domine David.
DAVIDIS memor esto Deus, quibus ille periclis
Atque labore suos triverit usque dies.
Qui Iuramenti sub relligione Iacobi
Magnifico vovit seria vota Deo.
Non intrabo prius mea tecta, nec ante quieto
Languida componam corpore membra toro.
Non oculis somnum capiam, non cognitus unquam
Ante mihi condet lumina fessa sopor,
Designata Deo quam fundans templa potenti
Atria divinis cultibus apta locem.
Haec, velut in campis prius innuit Ephrata, sedes.
Obtigit in nemorum sorte reperta iugis.
Euge novam Domini simul ascendamus in aedem,
Eius adorantes sancta scabella pedum.
Surge Iehova, domo requiesce benignus in istae
Tuque potensque tui foederis arca Deus.
Casta pio cultu tueantur sacra ministri,
Sancta sed exsultans [Reg: exsultans] turba decenter ovet.
Perfice Davidi famulo promissa, nec uncti
Durus ab aspectu dona repelle tui.
Iuravit nec pacta suo frustrabitur unquam [Reg: umquam]
Tam data Davidi relligiosa Deus.
Ecce tui ponam ventris de germine germen,
Sceptra super solio quod gerat ampla tuo.
Quod mea si retinent constantes foedera nati,
Quaeque dehinc illos pacta docebo, colent.
Quo resides solio, super hoc fundata sedebit
Posteritas generis non peritura tui.
Ut delecta semel mihi sic dilecta manebit,
Hospitium regni nobile facta, Sion.
Haec domus, haec requies, haec pectoris una voluptas,
Hic stabili visum est sede locare thronum.
Affluet ampla meo tibi munere copia victus,
Hinc saturans inopum pane levabo famem.
Sacra sacerdotum replebo beata salute,
Plaudat ut exsultans [Reg: exsultans] undique sancta cohors.
Hic dabo, ceu cornu, Davidis surgere regnum
Lampas ubi Christo clara parata meo est.
Hostibus inducam confusis probra, sed illi
Regna coronabunt, ceu diadema, caput.
Idem CXXXII. aliter versus.
RESPICE Davidem genitor, sua tempora quantis
Semper in aerumnis egerit ille miser.
Qui iuramentum Domino votumque Iacobi
Grande dedit sancta relligione Deo.
Non prius ingrediar limen, non ante supino
Membra reclinabo nocte quieta toro.
Non somnum admittam cerebro, nictuve genarum
Lumina blanda mihi sopiet alma quies,
Divinis habilem quam ponam cultibus aedem,
Quo Domini fiant debita sacra loco.
Innuit hanc quondam per apricos Ephrata campos,
Quam iuga silvarum nunc nemorosa notant.
Quin mox sancta alacres subeuntes atria, pronis
Scamna salutamus vultibus ima pedum?
Surge Deus surgat tecum inclita [Reg: incluta] roboris arca,
Dexter ades, praesens hoc requiesce loco.
Sacra, velut debent, peragant ex lege ministri,
Omnis ovans hilari pectore turba fremat.
Qualia Davidi dederis promissa, memento,
Ne famuli Regis respice quaeso preces.
Se Deus obstrinxit velut obside iuramento,
Pactaque Davidi non revocanda dedit.
Hac super illustris, qua regnas, sede sedebit
De ventris fructu nata propago tui.
Quod tua si pactis steterit, vel, si qua deinceps
Sanxero, posteritas foedera sancta colet:
Hac tibi non unquam [Reg: umquam] deerunt e stirpe nepotes,
Qui quoque sceptra tuae sedis avita regant.
Lecta Sion quoniam mihi certa et propria sedes
Grataque, qua recubem, regia semper erit.
Hic habitabo palam, sola hac do minabor in aula,
Una mei hic requies pectoris, unus amor.
Huic bona cum victu cumulabo corporis, unde
Ventre petant inopes esuriente cibum.
Munda ministrorum successu sacra beabo,
Sanctus ut effuso pectore coetus ovet.
Hinc sua producam Davidis cornua regno,
Lampade cui Christi structa lucerna micat.
Illius incutiam terrores hostibus, ipsi
Flore coronabo non pereunte comas.
PSALMUS CXXXIII. Ecce quam bonum et iucundum.
ECCE bonum, quo non aliud iucundius ullum,
Fratribus unanimis una habitata domus.
Non Aaronaeo pretiosus [Reg: pretiosus] ab unguine tantum
Balsameo spirans fragrat odore liquor:
Cum late irrorans a summo vertice barbam
Syrmata destillans manat ad ima togae.
Non sic irriguus fluor Hermonis ima Sionis
Mane salutari iugera rore rigat.
His quia praesentis vitaeque beata futurae
Commoda promittit plena salute Deus.
Alia eiusdem Psalmi versio.
QUAM sacra, quam suavis res est concordia fratrum,
Quos domus una simul iungit et unus amor?
Vix Aaronis apex oleique aspergine tincta
Barba adeoque fragrans fimbria vestis olet.
Aut montana rigans iucundo rore Sionis
Hermonis effusus recreat arva liquor.
Certa Dei quoniam promissio talibus exstat [Reg: exstat] ,
Cuncta, quoad vivant, prospera, salva fore.
PSALMUS CXXXIIII. Ecce nunc benedicite Domino.
ECCE sacrorum Domini ministri
Singuli laudes Domino sonate,
Nocte dum tota vigilatis ante
Atria templi.
Sancta sanctorum manibus supinis
Hic adorantes, animos levate
Supplices caelo precibusque iunctas
Dicite grates.
Vos Deus contra beet ex Sione
Corporis salvos animaeque donis,
Qui potens caelos [Reg: caelos] pariterque terrae
Condidit orbem.
PSALMUS CXXXV. Laudate nomen Domini, laudate.
QUI sacra servatis custodes limina templi,
Dulce Dei plenum laude referte melos.
Sancta Domus Domini qui statis ad atria serui,
Carmine laudantes glorificate Deum.
Nominis atque operum Domini depromite laudes,
Suavis enim bonitas illius atque favor.
Nam pro sorte sibi delegit stemma Iacobi,
Foederis hunc voluit pignus habere sui.
Huius magna mihi perspecta potentia, toto
Cui similis non est ullus in orbe Deus.
Qui caeli terraeque potens maris inter Abyssos,
Arbitrio, quae vult, omnia liber agit.
Qui levat e gremio telluris in aera nubes,
Fulgura qui pluviis [Reg: pluviis] ignea miscet aquis.
Qui tacitis ventos procul e penetralibus haustos
AEtheris immenso flare sub axe facit.
Cui primos hominum partus pecorumque peremptos [Reg: peremptos]
Regna per AEgypti nox dedit una neci.
Prodigiis Nilum qui implevit et aequore mersit [(reading uncertain: print blurred)]
Mille ministrorum cum Pharaone greges.
Qui variis toto deletis gentibus orbe
Terribili regum funera strage dedit.
Stravit Amorrhaeum Seonem, stravit et Ogum,
Subdita cui regio tota Basanis erat.
Et Cananaea [Reg: Chananaea] domans Iacobi regna nepotes
Victrici voluit capta tenere manu.
Tute Patrocinii tutabere iure clientes,
Poenarum statuens cum ratione modum.
Ceterae, quae constant argento Idola vel auro,
Gentibus artifici sunt simulata manu.
Ora quidem, sed muta gerunt et inaniae vocis,
Lumina quae referunt, lumine caeca carent.
Sunt aurita quidem, sed surda, nec ullus eorum
Sint nasuta licet, naribus halat odor.
Nullus in illorum sentitur anhelitus ore,
Viva nec inflatus pector a motus agit.
In truncos utinam similes vertantur et illi,
Talia qui fingunt aut simulacra [Reg: simulacra] colunt.
At tu nata Deum domus Israele celebra,
Grata Deum celebra stirps Aarone sata.
Tuque tribus Levi, vosque o pia pectora, quotquot
Non ullo colitis numina vana modo.
Unius in Domini diducite pectora laudes,
Cuius et urbs Solyma est regiaque aula Sion.
PSALMUS CXXXVI. Laudate Dominum, quia bonus.
PRAECONIIS efferte, nam bonus est, Deum,
AEterna cuius durat indulgentia.
Encomiis Deum Deorum extollite
In saeculum larga benignum gratia.
Laudate nunc Dominum, Dominorumque principem
Mitem, benignum sempiterna gratia.
Qui maximis claret potens miraculis
Solus, perenni mitis indulgentia.
Qui providus mira arte caelos condidit,
Semper paterna lenis indulgentia.
Qui continentem tollit e medio mari,
Non desiturae prodigus clementiae.
Qui accendit in Polo corusca lumina
Propitius [Reg: Propitius] et clemens in omne saeculum [Reg: saeculum] .
Qui Sole temperat diurna tempora,
In saeculum [Reg: saeculum] veniae et favoris prodigus.
Luna regens stellisque nocturnas vices,
Immensa cuius atque inexhausta est fides.
Qui prima per Pharum peremit pignora,
Semper suae gentis misertus ut pater.
Qui eduxit Israelis a Nilo genus,
Ardentis usque misericordiae memor.
Cum brachio tetendit amplo dextram
Patriae benignitatis usque divitem.
Quando rubri fluctus diremit aequoris,
Abramidis in saeculum [Reg: saeculum] placabilis.
Sicco per undas alveo quos transtulit,
Pietatis argumento inaestimabilis.
Tunc cum Tyrannum exercitumque mergeret
Pharium, benignus Isaci nepotibus.
Quos ipse per deserta duxit avia
Bonitate prorsus usus admirabili.
Qui maximos Reges peremit et Duces,
Numquam favoris in suos tamen immemor.
Domans Amorrhaeum Seonem Regulum,
Constans sui semper Patronus agminis.
Ogumque prosternens Basanis Principem,
Testatus aevo quolibet suis fidem.
Qui regna metatus piis fuit hostium,
Tutor fidelium fidelis omnium.
Heredibusque [Reg: Heredibusque] gentium loco dedit
Suis ministris aequus omni tempore.
Qui nostri in aerumnis memor fuit asperis,
Cuius favor transcendit omne saeculum [Reg: saeculum] .
Qui nos ab hostium redemit vinculis
Cuius fides finitae nullo termino est.
Qui pascit omne animantium victu genus,
Miserationis omni saeculo [Reg: saeculo] tenax.
Laudate caelorum supremum praesidem.
Cuius perennis amor, perennis lenitas.
PSALMUS CXXXVII. Super flumina Babylonis.
CUM tristes patriis eiecti sedibus olim
Sedimus extorres ad Babylonis aquas:
Flevimus ex animo, quoties repetita Sionis
Mentio, tam specie nunc miseranda, subit.
Musica tum salicum suspendimus organa ramis.
Muta chelis fidibus non dedit ulla sonum.
At ferus, e patriae captos qui abduxerat, hostis
Carmina quam flentes iussit acerba dare?
Carmina proh patria de relligione requirens
Decantata prius, stante Sione, domi.
Euge semel, clamant, suspensa resumite nabla,
Et veteri solitum pangite more melos.
Tamne profana tui caperent me oblivia cultus
O patria, o Solymo nomine clara domus?
Aridae dextrae prius mihi fiat et immemor artis
Musicae dediscat tangere plectra, precor.
Faucibus obstupeat mihi vox, mihi lingua palato
Haerescat, si non sim memor usque tui.
Ni memor extulero Solymae florentis honorene
Laetitiaeque [Reg: Laetitiaeque] caput principiumque meae.
Ultor Idumaeis Deus o ludibria, quondam
Pene quibus Solymos enecuere, refer.
Sternite, clamabant, evertite funditus urbem,
AEquantes penitus tecta profundae solo.
Ergo iterum Babylon vastanda futuraque praeda,
Poenas, quas meritae es, flagitiosa lues.
O felix vindex, quo compensante vicissim
Reddetur sceleri talio iusta tuo.
Quando tuis rapiens infantes matribus, horum
Allidet rigidis fractae cerebra petris.
PSALMUS CXXXVIII. Confitebor tibi in toto corde meo.
TE Deus toto memor ante Reges
Praedicaturus celebrabo corde
Inque conspectu memor Angelorum
Voce fatebor.
Celsae templi limina visitabo
Promus et supplex, ubi veritatis
Et tuae tollam bonitatis alto
Carmine laudes.
Tu, quod offers voce, fidelis amplo
Exhibes cum foenore, tu precantem
Promptus [Reg: Promptus] ex audis, animasque firmo
Robore pectus.
Si tuum reges sine labe constans
Audient verbum, memores subinde
Te celebratum referent vicissim
Laudibus omnes.
Quippe praecones operum tuorum
Et futuri nominis usque testes,
Quanta sit virtus tua, quanta dextrae
Gloria, dicent.
Nam supra caelos [Reg: caelos] licet altus omnes
Imperes solus, tamen ima cernens
Eminus lustras humiles paterno
Lumine curas.
Quando me terror prope mortis anget:
Tu mihi reddes in agone vitam,
Unus hostilem reprimens furorem
Vindice dextra.
Tu tuum in nobis Deus inchoatum
Nunc opus comple et, tua quae perennis
Est fides, vitae reliquum beato
Perfice fine.
PSALMUS CXXXIX. Domine probasti me et cognovisti me.
TV meus es censor, tibi cognitus intus et extra
Viscera sisto mei cordis aperta Deus.
Seu sedem capio, seu surgo, vel ambulo, quicquid
Cogito, quicquid ago, providus omne notas.
Tu mihi cumbenti, tu proximus inter eundum,
Omnis, qua gradior, semita nota tibi est.
Nullus ab hoc sermo, non verbum prodit ab ore,
Cuius non sensum noveris ante Deus.
Tu latus hoc retro stipatum cingis et ante,
Undique constrictum me tua dextra tenet.
Tam tua mortalem superat sapientia captum,
Quam non assequitur cum ratione caro.
Quo fugiam? latebrisue quibus me absconditus abda
Numinis a vultu iudicioque tui?
Si caelum ascendam, caelum est tua propria sedes,
Si tumuli ingrediar claustra sepultus, ibi es.
Si vehar Aurorae rapidis circumdatus [Reg: circumdatus] alis,
Hospes in Oceani forte futurus aquis:
Hic quoque deprensum [Reg: deprehensum] tua dextra tenebit et inde
Captivum ducet longa potensque manus.
Si tenebris saltem tectus scelus abdere sperem,
Umbra tibi splendens luminis instar habet.
Cui tenebrae e mediae spargunt caligine lucem
Et nitidam praestat nox tenebrosa diem.
Namque meos renes matris fabricatus in alvo
Texisti chorii membra tenella cute.
Artifici iungis compagine corporis artus
Iunctaque mirando construis ossa modo.
Ut mea mens operum miracula tanta tuorum
Nec meditando queat nec celebrando sequi.
Nota fuere tibi, cum tectus ventre laterem,
Corporis effigies, forma, statura mei.
Seminis informis tibi massa notata suisque
Carnis adumbrata est linea quaeque typis.
Cum sensim rudibus, quae nondum habuere figuram,
Incrementa dedit partibus aucta dies.
Singula quae meditans mens obruta mole stupescit,
Tam sapiens animus, tam tibi dextra potens.
Quae numerans maris innumeras numerabit arenas,
Quae vigil in cunctos rumino mane dies.
Si reprobos tandem vindex occideris, a me
Sanguinolenta procul cedet abacta cohors.
Quae scelerata vomens in te quoque crimina mendax
Turgentes adeo fulminat ore minas.
Nunquid [Reg: Numquid] ubique tuis osoribus osor et hostis
Hostibus infensus corde manuque fui?
Ex animo tales detestor, abominor, odi,
Si tibi quis male vult, huic inimicus ero.
Excute, verte, proba penitusque hoc inspice pectus,
Cordis ut explores intima sensa mei.
Tu mihi testis eris, scelerum quod labe vacavi,
Inque via vitae me quoque porro reges.
PSALMUS CXL. Eripe me Domine ab homine malo.
FACTIO saeva dolis me supprimit, erige pressum,
Me Deus, atroci vexor ab hoste, tege.
Quottidie [Reg: Cottidie] fraudes meditati cordibus, ingens
Proelia spirantes agmen ad arma vocant.
Serpentina vibrant labiis mordacibus orae.
Asperius quavis aspide virus agunt.
Immanes averte manus, ut ab hoste profane,
Tutus ut a falsis fratribus esse queam.
Supplantare meos qui gaudent poplite gressus,
Sicubi praecipitem me dare forte queant.
Hinc mihi tot laqueos, tot vincula tecta superbi
Et quibus involuar, retia caeca struunt.
Decipulis stravere vias cunctisque locatae
Scandala, qua gradior, disposuere locis.
At mea spes Deus es, cui fido et vivo, benignae
Aure nota gemitus et mea vota, precor.
Omne meae robur Deus in te pono salutis,
Unum te veneror, te colo mente Deum.
Tu mihi protectum galea, quasi fornice, munis,
Arma caput circum dum violenta strepunt.
Ne desiderium permitte, quod impius optat,
Ne rata, quae secum cogitat, esse sinas.
Namque alias fastum, tumido quem pectore spirant,
Et quibus exsultant [Reg: exsultant] , scommata nemo feret.
Ipsa suos iugulet tandem ulta calumnia fabros,
Tendat in auctoris [Reg: auctoris] lingua scelesta caput.
Igneus exustos carbonibus obruat imber,
Iusta Dei stratos fulmine dextra terat.
Hauriat absorptos ardentis hiatus Auerni,
Surgere ne possint aut revocare pedem.
Nutat et instabilis linguae est fortuna procacis,
Viribus ipsa suis vis violenta perit.
Cum quasi venatrix prope consectata Tyrannos,
Rursus in exitium flebile noxa trahit.
Nec dubito, Dominus quin sit laturus egenis
Iudicii recto iure patronus opem.
Quando erit, ut iusti praecones numinis una
In Domini cives stent habitentque domo.
PSALMUS CXLI. Domine clamavi ad te.
AD te vociferans singultibus ilia tendo,
Tolle moras, aures arrige blande parens.
Propitium votis ardentibus adice [Reg: adice] vultum,
Anxia Dum patulis faucibus ora gemunt
Virgula ceu fumi redolensque oblatio thuris [Reg: turis] ,
Gratus ab his precibus spiret et halet odor.
Supplicis ad caelos [Reg: caelos] placeat protensio dextrae,
Victima ceu sero vespere caesa tibi.
Tu rege labra mihi, linguam moderare meumque
Flecte cor, aversum ne gradiatur iter.
Ne reus incedens cum peccatoribus unquam [Reg: umquam] ,
Quae sapiunt illis, fercla [Reg: fercula] profana petam.
Verberet et verbis iustus me accuset amicis,
Quippe gravi naevos increpet ore meos.
Gratior illa mihi fuerit correctio, quam si
Balsama perfundant hoc pretiosa [Reg: pretiosa] caput.
Blanditias etenim et reproborum deprecor artes,
Ne qua mihi tecta fraude pericla creent.
Doctores utinam populum seducere docti
Per scopulos pessum praecipitanter eant.
Tunc semel auditus verbo testabor ad omnes,
Quam sit doctrinae gratia blanda tuae.
Ossa iacent nobis disiecta et proxima tumbis,
Ut proscissa iacet vomere gleba soli.
At tibi fido Deus, Deus ad te lumina verto,
Una salus animae sit tibi cura meae.
Exime me laqueis occultaque scandala tolle,
Quae furtim plantis disposuere meis.
In proprias recidat simul impia factio casses,
Ipse sed explicito poplite liber eam.
PSALMUS CXLII. Voce mea ad Dominum clamavi.
VOCE mea ad Dominum clamans suspiria funde,
Continua supplex invoco voce Deum.
Illius in gremium mea sensa et dicta repono,
Pondus ibi exonero pectoris omne mei.
Spiritus in magnis quoties angoribus haeret,
Tute patrocinio tum mihi solus ades.
Tendiculas inter, paruo discrimine leti,
Tota quibus strata est semita, tristis eo.
Seu vultu ad dextram seu laevam respicis, ecce
Qui me nosse velit, nullus amicus adest.
Nullus ad effugium patet exitus, angor ab omni
Parte, meae curam nemo salutis agit.
Tu mihi praesidium Domine es, mea portio, cuius
Haeres vivorum sub regione moror.
Mole fatigatus nimia quas fundo, querelas
Suscipe, me captum fortior hostis habet.
Illius e manibus salvamque e carcere vitam
Eripe, sic grates ut tibi liber agam.
Declarata mihi quod si tua munera cernet,
Concio iustorum se mihi tota dabit.
PSALMUS CXLIII. Domine exaudi orationem meam.
DA faciles precibus pater alme gementibus aures.
Exigit hoc pacti Iustitiaeque fides.
Indicio ne quaeso tuum em siste ministrum,
Te quia non vivit iudice iustus homo.
Hanc conculcat enim prostratam in puluere vitam
Hostis et attritam sub pede versat humi.
Quin tenebris mersum terrae quasi turpe cadaver
Me velut in densa nocte latere facit.
Arida confecit lentis praecordia curis
Mens tot in hoc aegro corpore pressa malis.
Rumino praeteriti memor omnia temporis acta,
Et tua per fastos ordine gesta loquor.
Ad te pando manus, mea te mens anxia votis,
Terra velut Solis sicca calore, sitit.
Exaudi propere, mens fracta dolore fatiscis,
Ne faciem versa fronte reconde tuam.
Ne tibi desertus similis sim forte sepultis,
Gratia matura me tua luce regat.
Te Deus exspecto, quia te desidero solum,
Dirige, quo gradiar, tu mihi ductor iter.
Fac ut ab infenso dimissus liberer hoste,
Nam, quo confugiam, solus Asylon habes.
Promptus [Reg: Promptus] ut obsequio tibi conveniente ministrem,
Teque meum Dominum gratus honore colam:
Tuque sacerque tuus me Spiritus ipse gubernet,
Ille mihi plano tramite pandat iter.
Ut recrees animam revocatam ab agone, requirit
Nominis et fidei gloria iusta tuae.
Destrue, tolle meos, semel erue funditus hostes,
A quibus haec premitur vita tot aegra modis.
Idque tuae tantum bonitatis propter honorem,
Cuius ad arbitrium cuncta paratus ago.
PSALMUS CXLIIII. Benedictus Dominus Deus meus.
Omnis in unius Domini se gloria laudes
Exserat, ille meus quoniam protector ad arma
Informans digitos, fingens ad proelia dextram.
Arx mea praesidiumque Deus, fons uber amoris,
Vindex et clypeus, quo omnes amolior ictus,
Qui mihi morigerum populum facis esse potentem.
Ecquid homo est, cuius ratio tibi tanta? quid omnes
Semine mortali geniti, tot nomine quorum
Curas suscipias? Quid enim caro tota, quid omnis
Est homo? pene nihil, tam praeterit illius aetas
Lubrica, momento celeris velocior umbrae.
Ergo semel caelos [Reg: caelos] inclina desuper altos
Descendensque Polo fumantes concute montes,
Fulgure dispersos iaculis radiantibus hostes
Terrifica, celsaque manum mihi pronus ab arce
Porrige, sub mediis me fluctibus, erige mersum,
Meque profanorum manibus semel eripe fratrum,
Quorum lingua fidem periuraque dextera nescit,
Quorum nec mores nec cuiquam dogmata prosunt.
Tum decachorda vibrans et pectine nablia pulsans
Corde Deo psallam aleto, nova carmina dicam,
Prosperitate beat qui Reges aque ministri
Davidis iugulo letales [Reg: letales] excutit enses.
Erue, falsorum manibus me subtrahe fratrum,
Quorum lingua dolis et pactis dextera fallit,
Quorum nec mores nec quicquam dogmata prosunt.
Tu similes plantis nostros adolescere natos
Et splendere facis quasi sculpta palatia natas.
Munere plena tuo penus omnibus intus abundat
Tota referta bonis: Ouium fetura gregatim
Mille scatet decies nostris ab ovilibus agnos
In plateisque parit, pingues palearia tauri
Demittunt sudantque graves ad aratra iuvenci.
Integra pax nullos perrumpere moenia, nullos
Conspicit egressos propelli moenibus hostes,
Felix o populus qui possidet ista, beatus
At magis ille, Dei fruitur qui dives amore.
PSALMUS CXLV. Exaltabo te Deus meus Rex.
TE Deus ad caelos [Reg: caelos] sublimem carmine tollam,
Rex meus et Dominus, tibi grates pectore dicam
Quottidie [Reg: Cottidie] , mihi continua, mihi voce perenni
Nomen honosque tuus sine fine canetur in aevum.
Quantus quantus enim Deus, omni dignus honore es,
Cuius nulla sagax indagine Maiestatem
Mens humana capit, tua Magnificentia laudis
Materiam genti de gente amplissima tradit,
Viribus et virtute potens, memorabilis actis.
Haec mihi carmen erit, numquam tua muta silebit
Gloria, cuncta animo et dictis miracula condam
Praeconesque imitans operum sermone tuorum,
Quam sis terribilis, quam fortis et inclitus [Reg: inclutus] , ore
Persequar, Inde tuae bonitatis copia quanta
Iustitiaeque [Reg: Iustitiaeque] fides, alii quoque voce loquentur
Et numeris referent memores, vox omnibus una,
Propitius [Reg: Propitius] Deus est, clemens, quam tardus ad iram,
Tam largus veniae, propensus et aequus in omnes,
Cuius ubique bonis replet indulgentia mundum.
Te caeli terraeque sonant, tibi, quicquid in illis
Est operum, applaudit, tibi concio grata piorum
Voce favet, cunctis tua gloria fertur in ore,
Nominis ut seros etiam fama ista nepotes
Contingat, quam nulla sequens obliteret [Reg: oblitteret] aetas.
Imperium sine fine tenes, non temporis ullis
Sceptra, quibus regnas, tua parent legibus, omnes
Erigit a lapsu tua dextra benigna cadentes,
Quique gemunt pressi, relevatos pondere tollis.
Ad te suspiciunt, ad te omnes lumina vertunt,
Tu tempestivam das esurientibus escam,
Munificasque manus pandis, saturumque cupitis
Omne bonis animal patria bonitate saginas.
Omnibus in rebus tua se spectabilis offert
Iustitia [Reg: Iustitia] atque sui bonitas vestigia linquit.
Qui prope stas cunctis praebesque rogantibus aures
Omnibus, ex animo quicumque fideliter orant.
Namque faves votis desiderioque piorum,
Et quoties clamant, clam antes obvius audis,
Auditosque foves redamasque benignus amantes
Custodisque tuos, sed iniquos destruis ultor.
Laus tua propterea mihi semper in ore sonabit,
Omnis ubique tuum dispersa hinc inde per orbem
Nunc et in aeternum celebrabit natio nomen.
PSALMUS CXLVI. Lauda anima mea Dominum.
EXPERGISCERE mens, alacres anima exsere [Reg: exsere] sensus
In Domini laudes, illi, quoad usque superstes
Vixero, sollenni [Reg: sollemni] praeconia carmine pangam.
Spes in principibus nolite reponere magnis,
Nam quoque sunt homines mortali semine nati,
In quibus haud aliqua est fiducia certa salutis.
Spiritus illorum quamprimum naribus exit,
In terram redeunt pereuntque cadentibus uno
Rursum eversa die multos meditata per annos.
Felix cui praesens Deus unicus ille Iacobi
Exhibet auxilium, sua qui commissa resignat
Cuncta creatori caeli terraeque marisque
Cunctorumque operum, quae comprenduntur in illis,
Cuius in aeternum sibi constat aperta voluntas,
Qui vindex inopum, quibus est iniuria fraudi,
Compedibus soluit vinctos et pascit egentes.
Irradians caecos, relevans sub pondere pressos,
Advena cui curae est, qui curat amatque fideles
Defendens viduas, sustentans iure clientes,
Quo dispersa simul perit impia iudice turba.
Hic Deus ille potens, magnus Deus ille Sionis
Imperat aeterno regnans in saecula [Reg: saecula] Sceptro.
PSALMUS CXLVII. Laudate Dominum, quia bonum est.
LAUDIBUS et Psalmis Dominum celebrate, voluptas
Et decus in Domini laude stat atque salus.
Moenia qui instaurans Solymae dispersa Iacobi
Agmina sub patrios hinc legit inde lares.
Saucia qui medicus contritaque pectora sanat
Quaeque dolent aegris vulnera tecta ligat.
Qui caeli innumeras numerans velut ordine stellas
Nomen ab officio quamque referre facit.
Magnus in Imperio, virtute potentior omni,
Qui sapit et supra carnis acumen agit.
Ille levans humiles pressosque e puluere tollens
Pector a praecipitat strata superba Solo.
Laeta Dei in laudes deducite Carmina Psalmis,
Grata canat Dominum barbytos [Reg: barbitos] atque Chelys.
Ille vagis caelos [Reg: caelos] obducit nubibus, unde
Arida fecundis [Reg: fecundis] imbribus arva rigat.
Hinc viridi vestit frondentes germine colles,
Elicit et celsis gramina nata iugis.
Dans sua iumentis, teneris dans pabula carnis,
Voce creatorem cum crocitante vocant.
Non cervice alacri, non robore gaudet equorum,
Crura superborum non probat alta pedum.
Qui Dominum timuere Deique in nomine sperant,
Hi sunt qui faciunt grata placentque DEO.
Huic Solymi cantu praeconia dicite cives,
Laeta creatori carmine plaude Sion.
Namque tuas valido corroborat obice portas.
Atque pusillorum servat in urbe gregem.
Pace tuos fines circumdat [Reg: circumdat] , ut ubere cives
Frumenti saturet pura farina cibo.
Dixit et ad dictum velociter omnia fiunt,
Protinus effectum verba loquentis habent.
Ille nivem fundit quasi mollia vellera lanae,
Ut cadat in cineris sparsa pruina modum.
Proicit [Reg: Proicit] is glaciem quasi panis frustula, Brumae
Hibernum [Reg: Hibernum] poterit quis tolerare gelu?
Omnia quae verbo, cum vult, liquefacta resoluet
Flabit et unda iterum flantis ab ore fluet.
Ille suam legem divinaque iussa Iacobo
Iudiciique dedit nosse statuta sui.
Dona Deus nulli tam contulit inclita [Reg: incluta] Genti,
Regula cui verbi tam data certa foret.
PSALMUS CXLVIII. Laudate Dominum e caelis.
CAELITUUM Proceres, habitantes aetheris alti
Templa beata Dei laudes celebrate potentis
Vosque chori angelici caelique exercitus omnis
Tollite laude Deum. Domini depromite laudes
Sol et Luna simul, vosque o radiantia mundi
Sidera [Reg: Sidera] , splendentesque Poli septemplicis orbes.
Tuque adeo caelis sublimior omnibus aula
Aula Dei sedes et aquae super aethera nantes,
Laudibus augustum Domini sustollite nomen.
Ipse creavit enim sustentatque omnia verbo
Et stabilita suo, quo condidit, ordine servat
Legibus immotis, quas non transcendere possunt.
Vos quoque terrigenae, quocumque habitatis in orbe
Balaenaeque maris quotcumque secatis Abyssos,
In Domini laudes erumpite, fundite laudes
Ignisque grandoque, nives, Vapor atque procellae
Ad iussum Domini verrentes aera ventis,
Illius in laudem iuga tollite consita montes
Silvis arboribusque, cedris assurgite colles.
Hunc iumenta, ferae, pecudes et bestia campi,
Agmina reptilium seriesque alata volucrum,
Reges et populi, cum principibusque supremi
Terrarum proceres, moderantes legibus orbem,
Cum puerisque senes, cum virgine mascula pubes,
Cuncta Deum celebrent, Domini super omnia nomen
Laudibus excelsum solius ad aethera tollant.
Imprimis regale genus, gens sancta Iacobi
Viribus et regno divinitus aucta Deoque
Proxima, divinas referat super omnia laudes.
PSALMUS CXLIX. Cantate Domino canticum novum.
NON vulgare, novum cantate poema, Piorum est
Propria laus Domini.
Auctoris [Reg: Auctoris] bonitate, Dei laetentur amore
Isacidum populi.
Gestiat atque sui sancto gavisa triumphet
Regis honore Sion.
Tibia mixta choro, Domini sacra tympana nomen
Et citharae resonent.
Nam quod adoptavit genus, hoc amplexus amore
Prosequitur patrio.
Glorificata simul, quae sunt mansueta, piorum
Corda salute beat.
Ut foris exsultent [Reg: exsultent] intraque cubilia voluant
Gaudia tecta sinu.
Gutture plaudentes Domino, dextraque vibrantes
Ancipitem gladium.
Ut rabidas ferro castigent vindice gentes,
Et tumidos populis.
Deiciant [Reg: Deiciant] animos, imponant vincula captis
Regibus atque Duces
Compedibus vinctos teneant poenasque secundum
Iudicis officium.
Legibus impositas ex scripto iure reposcant,
Quas meruere mali.
Nominis unde pii tandem cum laude reportent,
Quod meruere, decus.
PSALMUS CL. Laudate Dominum in sanctis eius.
COLLAUDATE Deum, quia nomine et omine sanctus
Atria caelorum sancta supremus habet.
Laudibus hunc plenis cumulate, potentia cuius
Et robusta Poli fulget ab arce manus.
Cuius inexhaustae vires immensaque virtus
Et fine et numero, quam patet ampla, caret.
Hunc celebrate tubis, hunc plenis clangite buccis,
Nablia vibrantes cum citharisque [Reg: citharisque] lyras.
Tibia rauca Deo pulsataque tympana plaudant,
Cum fidibus resonent organa clara Deum.
Cymbala quassa tonent in honorem numinis, aera
Tinnula concinno mota sonore crepent.
Quicquid anhelanti flatum de pectore spirat,
Laudibus aspirans seruiat omne Dei.
[Gap desc: Greek words]
AD CHRISTUM.
ACCIPE Christe librum, quem clausus carcere vovi,
Cuius in obscura est versio coepta specu.
Inde triennali prope continuatus aresto
Quas passus remoras non fuit iste labor?
Ecce tuo ad finem deductus munere prodit,
Dum procul a patria pulsus et exul ago.
Non, ut scis, fudi, non haec, ut cetera, lusi
Carmina securae pleraque mentis opus.
Sed gemitus inter suspiriaque intima Psalmis
Pectoris expressi sensa profunda mei.
Nata quidem primum Iessaei in pectore vatis,
Cordis in hoc autem deinde renata sinu.
Quae si grata tibi sanctisque probantur, ut opto,
Atque tui genium numinis intus habent:
Gratia Christe tibi, qui, ne mihi vena putrescat,
Ceu sale conspergis carmina nostra crucis.
Sin quis forte sibi male conscius ista Doecus
Improbat et gemitus hos quoque ferre nequit:
Det veniam bilemque cohercens [Reg: coercens] temperet irae
Non ego, Davidis Spiritus haec loquitur.
Cuius ut ad citharam sopita ferocia Saulis,
Acre Deo numeris cor moderante, fuit:
Sic meus irasci mihi desinat aequior hostis,
Carmina cum Psalmi legerit ista, precor.
FINIS.