Cum omnia laudum tuarum praeconiis, inclitarumque virtutum et rerum praeclare gestarum exemplis plenissima, novis nunc gloriosissimisque honoribus tuis merito congratulentur; haud inclementi, quod spero, T.R.M. [Abbr.: ?] animo agnoscet, me etiam, indignissimam clientulam tuam, reliquorum omnium vestigiis insistentem, idem hisce meis qualibuscumque tentasse versiculis; praesertim cum me, (ut debitum amorem illum, quo erga Patriam iure quam aequissimo teneor, silentio involvam) causa cum multis mihi communis ad id audendum impulerit, Regia nimirum tua, et per orbem universum illustrata virtus, Pietas et Fortitudo. Quae se eousque extendunt, ut nullum umquam celebratissimi Anglicani Regni tui Heroem tam augusto Imperio firmando, ampliandoque a superis concessum, universi facile non tantum [(transcriber); sic: tantum] R.T.M. [Abbr.: ?] fidelissimi subditi debita subiectione, verum etiam omnes omnium nationum homines magno cum applausu testentur. Haud igitur iniuria, Rex sapientissime, illustres Angliae tuae Proceres divinam nominis tui memoriam, characteribus indelebilibus suis insculptam, praecordiis gestaverunt: non sine causa te Magistratus quivis gloriosissimum Sceptri Britannici successorem longo tempore desiderarunt: non immerito te plebs devota, populusque
adeo omnis Regem sibi unanimi, nec umquam paenitendo consensu optaverunt, tuoque imperio subici humillime anhelarunt. Ac praeter virtutem illam et Pietatem, quae vere Regiae in te sunt et divinae, illud unicum multorum fidem et rationem superat; quod non sine fato singulari ad summam illam tuam rei militaris scientiam, Authoritas et felicitas plenaria accedat. Quae quidem Regiae virtutes in nullo Christianorum Principe pleniores perfectioresque sint desiderandae. Quid ergo, felicissime Regum, restat; nisi ut hanc tibi honorum et felicitatum summam congratulantes, eandem non modo tibi diuturnam perpetuamque, sed eiusdem etiam derivationem in posteros tuos interminam, ex animo omnes una voce precemur? Id quod qualicunque modo nuper a me carmine est tentatum, quod T. R. M. [Abbr.: ?] ut benigniorem in partem interpretari, et Regio, hoc est, clementi et sereniore animo suscipere dignetur, humilime oro: me cum matre vidua desertissimaque, Regiae et paternae tuae tutelae, omni qua decet animi, submissione commendans, supplicansque ut non minorem nobis, quamvis a Patria procul remotis, clementiam indulgeat, ac si protectioni tuae aut solo natali propiores viveremus.
Vale Rex gloriosissime. Dii te tueantur! Dis pietas tua et virtus cura sit!
REX IACOBE, Pater patriae; de sanguine Regum
Qui natus es Britannico;
Scotia quem columen felix et Hybernia Regem [(transcriber); sic: .]
Herumque praedicat maris;
Cuius in augusto sapientia pectore floret;
In ore Suada cui sedet;
En genibus supplex flexis Westonia dextram
Tibi osculatur Anglica:
Et tibi gratatur dignos, quos nuper honores
Caelestis indulsit Trias.
Haec Te etenim Regni solio dignatur eburno
Suffragiorum calculis.
Te sors et iustis successio debita votis,
Regem salutat Anglicum.
Fallor? an aequoreis, ob honores laetior, undis
Neptunus exserit caput?
Ecce per immensum Nymphae Oceanitides aequor
Choros ovantes integrant!
Conscia laetitiae tellus applaudit; et ortu
Sol laetiore prominet.
Si mare, si tellus, si Caeli sidera tantum
Sollemnibus praestant tuis:
Quid facere humanas par est in carmine mentes?
Tuique Regni subditos?
Nostra puto, quae sunt communia gaudia Regni:
Nobis iisdem fas frui.
Nam licet a Patriis procul absim dissita terris
Hic in Bohemiae sinu:
Caesar ubi placidas RUDOLPHUS flectit habenas
Ad lenta Moldae flumina:
Me tamen haec urget natali commoda terrae
Mens grata gratari melô.
Gratabor quantum potero: te sospite sospes
Sit Anglicani gens soli:
Sit secura mali, dulcem, te Rege, quietem
Suis agat sub legibus.
Gallia mellifluam, nec non Hispania pacem
Et Belgium tecum colat.
Mars procul inde, procul! coeant in foedera tecum
Sub sole utroque Principes.
Ut pia relligio, ut themis, et bona publica fidis
Sint sarta tectaque incolis.
Ut sincera fides, animi et constantia nullo
Subacta, duret robore.
Audiat hoc, totumque memor mea vota per orbem
Gens Christiana comprobet.
Vive diu felix, o Rex, et perge vocari
Pater benignus Patriae.
S.R.M. [Abbr.: ?] humillima cliens Elis. [Abbr.: ?] Ioanna Westonia. In Angliam Pragâ 20. Iunii 1603.
Doleo fatum meum, Mea Carissima Puella, cui vix sero contigit scire, quod alii iam dudum sciunt. Quamvis enim ea nobis dolere
non debent, quae sine culpa nostra accidunt: est tamen aliquid, in quo nulla culpa nostra est, et tamen, quin id doleamus, facere non possumus. Te tantum virtutum miraculum, tot summis viris notam, mihi autem uni hactenus incognitam fuisse, quare non doleam, qui ignorantiam meam excusare non possum: nisi prius veniam petam, et mihi ultro supplicium dem? Paene prius mihi contigit admirari ingenium tuum, quam nosse. Qui enim primus admirationem tui excitavit mihi, is est vir nobilis, tui studiosissimus G. Martinus a Baldhofen. Is dedit mihi causam mirandi, admiratio scribendi. Quare et tu noli quaerere, cur fecerim, quod ut facerem, sola admiratio a me expressit. Scribo, quia dissimulare non potui, quomodo me affecerint poematia tua, in ea aetate, in eo sexu concepta; quorum alterum rarum est, alterum inusitatum: utrumque vero omni mortali magis mirandum, quam optandum. Praeterea reliquae dotes, totque linguarum commercium, quae non a te edoctae, sed tecum natae esse videntur, ut praesenti stuporem incussissent [(transcriber); sic: incusissent] , ita absenti mihi animos fecerunt, ut mihi iter patefacerem ad amicitiam tuam, quam ut ambirem fecit virtus tua; ne autem frustra sperem, tui beneficii erit.
Vale prasstantissima Virgo. Lugduni Batavorum III. Non: Novemb. Iuliani. 1602. Pragam.
Magnifice et Generose Domine, Etsi malevolorum invidia effectum iri subtimescam, ne ea forsan animi benignitate, cuius mihi alias heroica tua virtus et innata mansuetudo spem amplissimam fecit, litterae nostrae accipiantur: causa tamen est et quidem meo iudicio quam maxima, quae non modo hanc meam in scribendo audaciam excusare, sed et ulterius, si tacerem, silentium incusare posse iure mihi quam aequissimo videretur. Quaenam autem ea sit, si aures mihi benevolas paulisper concesseris, quam potero brevissime explicabo. Versatur in hac Urbe Pragensi quidam conterraneus noster (si tamen ita dicendus) nomine, quo se venditat, Guilhelmus Turnes; qui ante duas, nisi fallor, hebdomadas huc ex Patria rediens, conclave nostrum, ubi cum matre eram, ingressus, post ostentatas iterum atque iterum litteras, quas a Rege nostro Potentissimo, Reginaque serenissima, nec non a te ipso, aliisque Regni Anglicani Proceribus ad Caesar. Mtem. [Abbr.: Caesaream Maiestatem] et Consiliarios eiusdem mitti falso (quod tandem eventus probavit) affirmabat, multa, eaque ignominiosissima minacissimaque verba non in nos solummodo, sed etiam in Consiliarios S. C. Mtis. [Abbr.: ?] audacter satis impudenterque effundebat. Atque illa omnia non prout sibi visa, vel a se inventa, sed ac si in Anglia a te aliisque summis Viris, immo a Rege
ipso audita, referre se asserebat. Inter alia vero (ut ad propositum propius accedam) et tu, inquit, quid te cum tuis illis versibus, quos Regi offerri voluisti, vel laudis vel favoris assecutam esse somnias? Nihil sane: immo dedecori tibi magis, quam honori fuerunt. Cum enim traderentur, praesto erat, qui te commendaret Regi, indicaretque non tuo quidem labore et industria conscriptos fuisse, verum ex alterius provenisse officina, tuique, praeter solum nomen, nihil illis inesse. Unde tantum abest, ut M.S. [Abbr.: ?] eosdem legerit, ut ne aspexerit quidem, sed iusta animi indignatione inique sibi traditos, tamquam palpum obtrusum, reiecerit. Haec ille, huiusque tenoris quam plurima pro veris effutivit: quae ego quanto cum animi dolore audiverim, nemo percipiet melius, quam qui forte animum meum, quem [(transcriber); sic: qui] iisdem versiculis, quamvis simplicissimis, declarare sum conata, effectumque, quem hic votis longe contrarium subsecutum esse testatur, vel aliqua ex parte mentis acie rimatus fuerit. Scripsi enim non laudis cupiditate, sed soli natalis amore, debitaque Regis observantia adducta: misi vero, ut quid in me duo illa sint operata eidem Patriae meae dulcissimae, Regique dignissimo, perspicuum redderem; me quoque tam gratum Patriae membrum, quam Regis clientulam fidelissimam declararem. Nunc autem ubi id, quod in debitae gratitudinis pignus sum meditata, in contumeliam cessisse, quodque in iustae observantiae indicium obtuli, indignationem mihi peperisse inaudio, ita animo perturbor, exagitorque, ut omittere nulla ratione potuerim quin pessimum hunc calumniatorem, aliosque
huius farinae nequam homines, qui hanc mihi ignominiae notam citra omne meum meritum (de quo protestor, ita mihi DEUM propitium velim) inurere non verentur, pertinaciter negando, redarguendo, purgando refellerem, meque ipsam coram vobis, Iustitiae Antistites, defenderem. Quapropter Mag. T. [Abbr.: ?] humiliter oro (cum haec unica causa sit scriptionis meae) ut si quid in hac parte ex obtrectatorum malitia sinistrae de me suspicionis sive apud te, sive alios subortum sit, id omne non modo ex tuo ipsius animo removere, verum etiam aliorum mentibus, benigna mei defensione evellere non desistas. Neque me criminis illius ream existimes: in quod me, omni honoris vel lucri spe dempta ultro conicerem, si in tam seriis fallerem: ut et Pios mihi aequosve omnes imo ipsum DEUM iratum haberem. Sed quid opus tam multis? Respiciatur, quaeso, ipsissima impolitissimi stili ruditas, simplicisque Musae hallucinatio, et ex opere ipso apparebit auctor, femina nempe, cui nihil magis quam ingenium et eruditio deest. Quia vero non quadam umbratili peritiae fiducia, sed singulari tua mansuetudine freta, iustoque animi dolore compulsa, has ad te lineolas in mei defensionem exarare ausa sum, monuit elegans illud Ciceronis qui
negligereinquit,
quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis sed etiam dissoluti est.In qua sententia acquiesco: et me M. T. [Abbr.: ?] humiliter commendatam cupio.
Pragae, 28. Iunii. 1604. Londinum.
Grata simul, ingrataque mihi litterarum tuarum lectio fuit, doctissima WESTONIA, Dna [Abbr.: ?] et Amica colenda. Magno etenim cum desiderio valetudinem tuam, tuorumque, ac felicem rerum tuarum statum ex iis cognovi; nec mediocriter me affecit, quod mei haud immemor amicitiam Pragae contractam recolere et Epistola tua me invisere voluisti. Contra vero maximo me dolore affecit ista rerum nuper Pragae a Capitaneo Turnero perpetratarum, viro tali imo homine indignarum relatio. Non quod tantopere vicem illius, quippe qui propria sibi culpa sciens volensque malum accersivit, verum hoc imprimis doleam, quod cum ab ipso Seren. [Abbr.: ?] Rege et multis Aulae Primatibus, aliisque viris praecipuis ingens hic ipsi (testimonio suorum, quae ostentabat ab Illustris. [Abbr.: ?] Archiduce Matthia et Comite a Sultz, sibi communicatorum nomine) gratia honorque exhibitus sit, hanc ille pro benefactis istis gratiam retulerit, ut non solum Ser. [Abbr.: ?] Regiaeque Maiest. [Abbr.: ?] Angliae, Regiaeque Coniugis Dnae [Abbr.: ?] Reginae manus ac sigilla perperam et malitiose imitari, sed et S. Caes. Maiest. [Abbr.: ?] illustres Primariosque Dominos Consiliarios calumniis et scomatibus palam perstringere, atque honestorum Virorum nominibus abuti, imo tale quid, quod illis ne umquam quidem in mentem venerit, effutire ac proloqui, non erubuerit. Quae tanta cum facinora aggredi ausus fuerit,
neque magnorum et illustrium virorum famae pepercerit, quod tuo quoque nomini detrahere et maledicere conatus sit, non est quod mireris; et ut fidem ipsius dictis, quibus te tuosque forsitan prosciderit, nullam adhibeam, a me petas. Omnia ibidem quae de te versibusque tuis protulit, falsa, fabulas, nugasque a se fictas et excogitatas puta. Nosti enim illud Ciceronianum, Cicero
illum qui semel verecundiae fines transierit, insigniter esse impudentem:Et tantum abest, ut carmina tua Sereniss. [Abbr.: ?] Regi exhibita (uti haud dubie ex illustri Domino Dijero percepisti) Regiae Maiest. [Abbr.: ?] suae displicuerint, vel alius quispiam affuerit, qui illa tua esse negaverit, ut ea Sereniss. Rex [Abbr.: ?] summa clementia acceperit, perlegeritque; nec ullum ego versuum tuorum Zoilum sciam vel inaudiam. De me vero certo hoc tibi pollicere, me nihil umquam sinistri de te suspicatum fuisse, sed optimam de te, animoque tuo, quem cognitum perspectumque mihi habere videor, opinionem concepisse, quae firmiter ac radicitus pectori meo infixa insitaque haereat, nec ita facile obtrectatorum et malevolorum artibus atque figmentis erui atque evelli queat. Operam studiaque mea, si quid ea possunt, tibi tuisque lubens et amice offero, promittoque. Denique te, ut amicitiam nostram inchoatam, sartam testam conserves, neve eam temporis spatio, locorumque distantia collabi permittas, sed saepius me litteris tuis mihi gratissimis invisas, rogo, ac cum Matre carissima atque omnibus tuis salvere et
valere iubeo.
Raptim Londini Calend. Aug. Anno 1604. Pragam.
Cum ad me scripsisset Georgius Martinus Baldhofenius, elegantissimi ingenii Poeta, adserens fore, ut Poematia quaedam tua in lucem propediem ederentur, rogavissetque ut quidpiam in laudem tuam meditarer: composui hanc Odem Alcaicam cum aliis duabus, quas boni consules, Westonia Nobilissima. Gemina exemplaria misi, ut altera retineres, altera operis Typographicis crederes etc. Libenter perlustrabo lucubratiunculas tuas, ubi prodierint in publicum. Hanc enim spem nobis idem Baldhofenius iniecit. Si quid vicissim ad me voles, dabitur Magistro Postarum, ut vulgo loquuntur: istinc enim recta Reinhusam perveniet, non procul Spira ubi tribunal est Imperii. Inde in Cancellariam Palatinam perferetur. Bene vale, ocelle Musarum, et Melisso fave tui amantissimo.
Datum Heidelbergae die XX. Novembr. Anno M. DC. I. Pragam.
Quas tibi tandem, Nobilissime Melisse pro Musis tuis, quibus me indignam extollis, reddam gratias? Quid pro Laurea immeritae mihi imposita Phoebo rependam? Qua voce, vultu, gestu te excipiam? Desunt Superatae, ut verum fatear, verba, ad grati animi significationem declarandam. Sed velim mihi, Vir magne, Poeta nobilissime, credas, tibique certe persuadeas, memorem me benevolentiae et beneficii tanti perpetuo futuram gratam denique cognosces, ubi maior erit in carmine facultas. Video enim me iam non illas agere et reddere posse gratias, quas tibi devincta vellem. De doctrina et reliquis Ingenii mei dotibus nulla prorsus assentior. Primoribus saltem labris Musarum fontes gustavi, impedita multis variisque aerumnis: ut fortunae adversae tempestatibus iactata, Helicona ascendere, et Phoebum aut teipsum cum Musis salutare vix hactenus potuerim. Meis tamen studiis aliquantulam, ex clementia Caesaris et Bonorum patrocinio, cum Matre maestissima, spero levationem. Quod Poematia quaedam mea colligere et in publicum edere decreverit Baldhovius, non valde repugno: praesertim cum Patronis meis, Domino Majo, quem vice Patris honoro, tibique et aliis non nihil placere intelligam. Nec reicio iudicium de me tuum pro quo, sive tu id amoris, seu humanitatis abundantia, quod facile mihi persuaderi patiar, sive aliorum potius commendatione, aut quacumque etiam ratione adductus tulisti, maximas ago gratias Doctrinae studium, ad quod prius natura propendebam, plurimum mihi auxisti, meque doctissimis tuis Musis
eo concitasti, ut qualis dicor et videor, talis in posterum esse studeam. Vale Princeps Poetarum, MELISSE mellitissime.
Dabantur Pragae 15. Cal. Ian. Anno 1601. Haidelbergam.
AMplissime et Magnifice Domine, rogavit me Georgius Martinius a Baldhofen, ut quidpiam in laudem et commendationem nobilissimae, eruditissimaeque Virginis Elisabethae Ioannae Westoniae conscriberem: id quod feci tribus odis, quarum exempla gemina mitto. Addidi praeterea unam ad Baldhofenum. Usus hac sum fiducia, ut in fasciculum nomini tuo inscriptum conicerem haec ipsa carmina, ne in itinere amitterentur, imprimis autem, ut recte isthic redderentur. Nam Poemata latina Westoniae typis excusum iri significavit [(transcriber); sic: ,] mihi idem Baldhofenus: quibus Poematis si ita visum fuerit, mea adiciantur. Si qua in re porro vobis opera mea prodesse potero, me promptissimum invenietis etc. Vale.
Datum Haidelbergae die XX. Novembr. Anno M. DC. I. Pragam.
Libentissime legi, quae tu ad me de Westonia virgine politissima, scripsisti. Eo in genere, quo aliquid posse videor, exaravi, quod faciat laudi ipsius, si opuscula in lucem edideris. Praefationem tutemet addes, qui recensendi operam in te sumpsisti. Nosti quid sit, quale sit. etc. Odae meae illi non erunt dedecori, ut spero; ac forsan efficient, ut ipsa contra aliquid meditetur, quo delecter. Magni certe illam facio.
Tibi curae erit, mi Baldhofene suavissime, etc.
Non arbitror amplius quid vos a me petituros nomine Westoniae: tribus enim illam odis demerui. Quarta ad te scripta est. Si non satis prolixe voluntati satisfeci vestrae: ignoscetis fesso, et negotiis multis occupato. Lauream exemplo novo mittam virgini, cum sese occasio offeret: Interim illa carmine gaudebit. Oportet ornatissima veniat in lucem, et conspectum hominum eruditissimorum. Amo certe illam ex animo ob summam eruditionem, et Poetices studium singulare. Adventum has in partes tuum minaris. Gratissimus eris hospes: multo autem gratior, si quidpiam carminum Westoniae mihi inscriptorum simul tecum attuleris;
vel potius dum istic haeres, procuraveris, ut citius transmissio fiat, ea via, quam dixi. Cuperem etiam, si fieri possit, habere virginis effigiem, ab artifice perito coloribus depictam, etc.
Virgo doctissima, Poetria nobiliss. Et quid de hoc sexu vel memorabilius, vel honorificentius, vel, fere sed vere dicam, divinius praedicari poterit? Viduae Melisseae reddebantur tuae litterae una cum Epigrammate, Marito inscripto, octiduo post Mariti obitum. Illa viduae maestissimae vulnus adhuc recens tanto refricabant acerbius, quanto illa maritum amaverat impensius, illumque a Viris doctissimis et maximi nominis (quibus tamen omnibus Virgo Angla multis parasangis merito suo maximo anteferenda) adamari et praedicari intelligeret. Doluit autem imprimis, quod ab ipso marito responsum, virgo nobilissima habere non potuerit. Obierat enim is Octiduo ante, uti dictum, id est, tertia Februar. [Abbr.: ?] stilo Gregor. [Abbr.: ?] Sicut ex adiuncto Programmate in funere defuncti affixo, videre ulterius poteris. Testamento reliquerat, Uxori et filiolae unicae tutores Dnm. [Abbr.: ?] Lingelshemium Consil. [Abbr.: ?] Palat. [Abbr.: ?] Electoralem, et Me. Itaque Vidua me rogabat,
ut litteris nobilissimae Poetriae responderem, ipsique pro summo in maritum defunctum studio et favore gratias agerem, maximas. Quod officii genus pro mea in Melissum observantia denegare Viduae nec debui, nec potui. Respondissem autem citius, nisi ultra mensis spatium abfuissem, in Lotharingia. Maximas itaque et Viduae et meo ipsius nomine (ita enim amicitia nostra requirebat) Virgini nobilissimae et doctissimae nunc gratias et ago et habeo, pro doctissimo et elegantiss. isto Epigrammate, quod in Thesauris Melisseis ita sancte reservatur; ut tamen eius copia amicis non denegetur. Sed habemus aliud quod a Virgine nobilissima petamus; Naeniam videlicet in obitum Melisseum. Illa autem si intra menses ad summum duos mitti ad nos posset, gratissimum eveniret: ita enim cum aliis Doctissimorum Poetarum Epicediis Typographo committeretur [(transcriber); sic: commiteretur] rectius. Esset etiam, quod ipse a Nobiliss. [Abbr.: ?] et doctiss. [Abbr.: ?] Virgine peterem et rogarem. Sed quia hoc proprio nomine vix ausim, pro illa saltem familiaritate et arctissimo amoris vinculo, quod ab annis plus minus viginti quatuor non tantum in Germania, sed vel imprimis in Anglia et Gallia, cum Melisso (quem a Te etiam amari video) sancte colui, petere non reformido, ut in gratiam filii mei, annorum XIII et paucorum mensium puelli (qui ab Academia nostra proximo mense Iulio secunda laurea Philosophica, quam Magisterium nominare
solent, ornari debet) epigramma aliquod Musis tuis dictes, et cum Epicedio Melissino ad nos mittas. Puellus adhuc est; fecit tamen gratia DEI in Philosophia et religione Christiana progressus pro sua aetate aliquos; cuius rei testimonium ad te mittere volui theses quasdam, publicis disputationibus ab ipso subiectas. Carmine autem tuo, et studia filii maximopere excitabis, et Patri (qui divina in te dona summopere miratur) rem facies gratissimam. Theses propterea misi lubentius, quia te [(perhaps: de te?)] Melissum nostrum in illis loquentem alicubi audies et videbis. Promiserat idem Melissus filio (quem unice amabat) gratulatorium; sed fato praeventus exsolvere promisso se non potuit: cui itaque si Poetriam in toto terrarum Orbe solam et unicam, addo etiam optimam et doctissimam substitutam in hoc promisso viderem, maximo et summi honoris instar haberem. Vale Poetria nobilissima, ex Musis decima, et tuum illum Maium et Baldhofium, viros nobiliss. [Abbr.: ?] et amplissimos saluta: Utrique mitto responsi loco Programma Melisseum. Tibi vero etiam effigiem ipsius.
Haidelberga. 20. Maii, stilo veteri, Anno 1602.
Utinam vero, MAGNIFICE ET CLARIS. [Abbr.: Clarissime] VIR, litterae meae cum Epigrammate D. [Abbr.: Divo?] Melisso inscripto, ipsi vivo reddi potuissent. Dici enim vix potest quantum me delectarint carmina eius, et Scripta, quae paulo ante obitum ad me misit. Nunc igitur Melissum, Poetarum huius saeculi facile Principem, vita excessisse, antequam manum videret meam, ingenue doleo: Sed ereptus ex hac Mundi, immo malorum extremorum sentina et in caeleste beatissimarum animarum receptaculum transpositus, habet ille, cur gaudeat: cuius Ego virtutem Musis meis qualibuscumque celebrare numquam desistam. Ita enim vixit, ut minimum ei mors, quae multorum nomina cum corporibus extinguit, adimere potuerit. Tibi et Viduae pro summa erga me humanitate, quam litterae vestrae testantur, ago gratias: maximopere et ex animo contendens, memoriam Westoniae, si meretur, aut grati animi testimonium, ut retineatis, mihique favere, pergatis. De filio Casimiro, magnae indolis puero, tibi gratulor, DEUMque precor, ut ornamenta et dona illi collata cottidie adaugeat. Epigrammata in honorem ipsius inter occupationes a me effusa, boni ut consulat, rogo. Super obitum D. [Abbr.: Divi?] Melissi, quae adieci, lege, iudica. Dns [Abbr.: ?] Maius, quem nuper Dn. [Abbr.: ?] mea Mater et Ego visitavimus, gratias agit pro Phoebi munusculis, teque amanter resalutat. Dn. [Abbr.: ?] Baldhofio, ubi occasio erit, mittam, quae iubes. Interim Te, cum Tuis Dominicae protectioni commendo.
Pragae, Cal. Iunii 1602. Haidelbergam.
Etsi litterarum tuarum, Virgo honestissima, Doctissimaque, iusta et idonea fuit excusatio, tamen ea cum ex fratris tui amantissimi obitu allata sit, sane peracerbe mihi accidit. Nam quod scribis ob illius, quem carissimum semper, eumque fratrem unicum habuisti, mortem, te incredibilem animo dolorem concipere, multaque alia esse, quae te sollicitant, anguntque vehementissime, id quanto me quoque dolore ac tristitia afficiat, ex eo facile colligis quod te a me unice amari non dubites, tuasque mihi calamitates acerbissimas semper esse non ignores. Quapropter iisdem nos affligi malis, paresque dolores sustinere iudico, cum tu fratris mortem lugeas, Ego vero tuis angoribus ita angar, ut consolatione alterius nunc indigere, aeque atque tu videar. Sed ne tali me animi perturbationi turpiter succumbere, et officium, quod a me praesens ille status tuus exspectare videtur, penitus denegare, quis existimet; eam, quam dolore aliquantulum mitigato, animo concipere potui consolationem, tibi absens adhibendam putavi. Mortuus est igitur frater tuus, quod voluntati divinae, atque sapientissimo DEI consilio ita placuit, cui resistere vanum est, contradicere stultum ac impium. At iuvenis obiit; minus hoc mirandum in eo, qui ea natus erat lege, ut illius,
quod circumferebat, corpus interitui obnoxium omni die, omnibus horis, singulis momentis esset, nihilque certius exspectandum illi erat, quam animae a corpore discessus. Accedit, quod vita haec omnibus fortunae telis exposita, molesta illi saepe fuit, qui cum miserias atque angustias, ut scribis, plures antea perpessus est, laetari mihi iam in quieta illa, immunique ab omni adversitate, vita videtur, sibique gratulari, quod morte hac praematura, multis quidem doloribus iam acceptis, plura tamen, eaque graviora mala devitarit. Sed dulcissima te illius consuetudine privatam doles. Habes tecum, quae illo tibi longe debet esse carior, matrem tuam, feminam suavissimam, iisdem quibus tu, animi dotibus praeditam, hoc est, tui omnino similem, cum qua etiam familiarius, quam cum illo fratre tuo vivere tibi licitum est. Commune hoc tibi cum multis aliis est; habes alia quaedam et singularia dona, eaque magnifica, et in femineo sexu rarissima, Prudentiam et Doctrinam; quarum illa tibi, quid in praesenti isto infortunio facere deceat, melius, quam ego indicare potest: haec vero te ita consolabitur, ut ubi illius, pro more tuo, familiaritate intimius usa fueris, luctum tibi omnem abstergere, quam citissime possit. Habes igitur, Virgo doctissima, fratris loco Musas, novem sorores, tibi iucundissimas, habes fratrem et earum et tui amantissimum Phoebum, qui te,
quam frater ille germanus, amare solet longe ardentius. Hoc tu bono, hoc animi solatio fruere, quod feminis aliis in casu simili minime concessum est. Sed ne de prudentia tua, summaque animi tui constantia dubitare me arbitrere, consolationi huic finem imponam. Hoc unico tantum ex pio animi affectu addito, ut precibus ad DEUM opt. max. [Abbr.: ?] pro animi perturbatione removenda pie effusis, tota mente incumbas; in cuius rei usum tibi, Virgo castissima, libellum precationum, tamquam [(transcriber); sic: ,] munusculum pium, pie offero ac dedico, quod et ita te accepturam spero, ut quantum illud valeat non cogites, sed qua animi benevolentia et voluntate erga te mea tibi mittatur, penitus agnoscas. Carmen tuum elegantissimum, quo fratris tui mortem deplorasti, mihi eo, quod a Virgine conscriptum est, fuit gratissimum, pro quo ne in officio, quod bene merentibus debetur, iure me ac merito quispiam reprehendat, faciam, ut quicquid non solum e re tua, sed etiam ex matris tuae, mihi amantissimae, commodo esse cognovero, aut a me utrique vestrum praestare cupitis, id pro fortunarum mearum facultate quam diligentissime praestem. Quod ad causam vestram, quae in Aula Caes. [Abbr.: ?] agitur, pertinet, spero eam felicem ex animi vestri sententia eventum quamprimum habituram, nihilque iam praeter patientiam, in bona certaque spe positam, vobis opus esse
iudico. Hisce Virgo suavissima vale, et meo nomine matrem tuam dilectam diligenter saluta. Praeterea ei, qui me per litteras tuas salutavit, plurimum quoque salutis nomine meo imperties. Tu tandem a me sis salutata suavissime, iterumque vale, Vive.
Datae Patavii Antenoris [(transcriber); sic: Antennoris] . 3. Cal. Iun. Ao. M. DC.I.
Aurea non potui tuto transmittere, Virgo,
Quae potui, mitto, munera sacra tibi.
Quae si grata tuis fuerint, ut spero, Camenis:
Dic age, Dona placent talia: plura dabo.
ALtera quando fuit scripta haec tua littera nobis
Traditur, et matris, Virgo pudica, tuae.
Quod petitis, mittam, Venetam cum deferar Urbem:
Venditur in nostra materia illa minus:
Nunc rogo, depictam docili speciem arte decori
Quam subito vultus mitte, puella, tui.
Qu[u]m te non liceat tamen hanc spectare iuvabit:
Semper et ante oculos te feret ista meos.
VAlde me levarunt in hoc adversantis fortunae curriculo nostro, tuae, eruditionis et consolationis plenissimae litterae; ex quibus laetitiam
cepi, maestissima alias, non vulgarem. Ad summam te Romanae et Italicae linguae cognitionem tam repente pervenisse aedepol miror: de quo etiam profectu tibi, ut par est, gratulor: teque oro, ut eruditis tuis litteris, priscaeque elegantiae carminibus in posterum me, uti coepisti, recrees. Habent enim hoc prae ceteris Musis Italicae vestrae singulare, ut mira quadam venustate et lepore plurimum animos afficiant. Fratris itaque mei ex umbratili hoc ludo, et vere lusu ad aeternae vitae consortium et caelestem Academiam evocati naeniam perpetuam, iis, quibus me pascis, consolationibus tempero. Non enim amissum, sed praemissum considero. Ego sane cum afflictissima Dna [Abbr.: ?] Matre ex hoc turbulentissimo rerum statu ad eundem tranquilliorem portum assidue, magnoque cum desiderio, adspiro. O utinam iamiam dissolvi, et cum Christo, sponso nostro, esse contingeret! Interim tamen, dum in hoc datur superesse mundo, cum mundis, hoc est, tui similibus, de Musis et charitibus, Phoebo sic annuente conferre, et honestam haurire recreationem licebit! De statu rerum nostrarum hoc scias; spem illam bonorum recuperandorum sensim labascere. Vivimus nunc Dna [Abbr.: ?] Mater et ego apud magnificum Dnm [Abbr.: ?] Henricum de Pisnitz. S.C. Mtis. [Abbr.: ?] Consiliarium, et regni Boemiae Vice-cancellarium; sub cuius umbra fata nostra gemimus. Paulum spei est, quod nos consolatur miseras et omni ope destitutas. DEUS autem qui Viduarum et orphanorum pater est et protector, nos numquam deseret. De effigie mea mittenda parum laboro. Cupio enim interno pietatis et pudicitiae cultu DEO primum, dein Doctis
bonisque placere: externa mihi omnia sordent. Si tamen artificis cuiusdam opera, hac etiam in parte tibi satisfacere potero, non deero, prima occasione; interim pro aureo precationum libro, mihi transmisso, gratias agens, carmine te remunero, quod nuper ad Caes. Mtem [Abbr.: ?] perscripsi. Vale cum Musis, Phoeboque tuo.
Pragae Cal. Iulii 1601. Patavium.
ESt quod gaudeam, Vir Spectatis. [Abbr.: ?] et Clariss. [Abbr.: ?] de tua, quam ex poemate meo capere videris, voluptate. Sed quas mihi tribuis laudes, meae numquam non imbecillitatis memor, vix agnosco: quin potius tuo in me favori et humanitati, adscribo. Quod etiam me publico carmine ornare voluisti, quid aliud facis, quam ut virtutem et eruditionem tuam tui similibus commendes? Gratias igitur quas possum et debeo maximas ago, quod Westoniam de facie tibi ignotam, encomio tuo dignandam duxisti. Carmen tuum Amicis distribui: quod cum lego, (lego autem saepius) leonem ex ungue cognosco; teque industria, doctrina, et facundia ita excellere video, ut alios in laudem tuam adducere facile possis. Quia vero rogas, ut integrum studiorum et vitae tuae cursum, honorisque incrementum, meis delineem Musis; verendum mihi est, ne
collinam potius, quam ieiune collineem. Quid enim Scriptionis possim, non video: nec libenter Materiam humeris meis graviorem suscipio; ne si parum succedat, animos aliorum offendam; et mea ipsius tenuitate angar: scribam tamen aliquid cum vacaro. Interim bene vale.
Dabam Pragae. 13 Iulii. 1601. Erphordiam.
DIe Iulii aut ipsis Iulii Calendis reddebantur mihi tuae litterae una cum Epistola Dnae [Abbr.: ?] matris meae, nudius tertius datae. quas vero nuper mulierculae cuidam vestrati traditas asseritis, hactenus ad manus meas non pervenerunt: spero tamen adhuc perventuras. Interim tibi gratias ago, quod tuis me invisere, et de fausto Dni [Abbr.: ?] fratris tui reditu [(transcriber); sic: redditu] certiorem reddere volueris, de quo ipsi, ut amico meo colendisso, vobisque omnibus, imprimis vero et mihi ipsi ex animo gratulor. A Dna. [Abbr.: ?] Matre non sine dolore meo separor; sed cum ita ipsi visum sit, resque haud aliter sinat, contenta sim, vel saltem videar, oportet. Eo autem patientius hanc ipsius solitudinem fero, quo impensius cogito periucundam illam conversationem tuam, qua nemo non potest delectari: humanitatem denique eximiam, quam Dna [Abbr.: ?] Mater in suis non satis posse praedicare sibi videtur: quamque ipsamet sufficienter antehac sum experta. Utinam aliquando referendi daretur occasio, cui omni cura, conatuque imminebo. Interim animum meum gratissimum
pignoris loco habebis. Vale, et Salve una cum Dna [Abbr.: ?] Matre mea, et dno fratre tuo, plurimum mihi honorandis.
Pragae, 13. Cal. August. An. 1602.
COgnito valetudinis tuae statu tam quidem dolendo, quam a me unica germana tua sorore maxime deplorando, quibus ingemuerim curis, quanto ac quam infinito sim afflicta dolore, nec cogitatione, nec calamo complecti quemquam posse arbitror. Quam tamen, MI FRATER, velim te hoc in casu cogitationes meas cernere, gemitusque percipere posse; quoties te hac afflictione excruciatum cogito; neque lacrimae desunt, quibus genas maerore laxas rigare debeam. Sed quid? Haec omnia iubet, immo exigit amor ille tuus singularis, affectio item, et caritas, quam natura tibi indidit, qua me fraterne hactenus amplexus es. Num igitur te scire cupiam ea, quae a me tibi debentur? cum etiam salus tua mihi mea sit ipsius carior, cuius vicissim amoris in me integritatem tantam esse cognosco, ut longe gravioribus in mei consimilem afflictionem affectionibus descendere non recuses. haec sunt, mi frater, in hunc finem scripta, ut scias, Tuam salutem meam esse, tuos dolores semper mihi non sine dolore esse posse. Quae autem hac in re Parentis nostri magnifici voluntas, quidve tibi agendum sit, non dubito, quin Rogerus ad hoc missus, certiorem te sit redditurus; qui,
quae tibi a magnifico Parente expositurus est, attente te auditurum, diligenterque, mi Frater, exsecuturum non diffido. Hac enim ratione et tibi et mihi cruciatus hos mitigare vel prorsus amovere poteris. Mihi porro de studiis tuis quaeritanti nimis frigide satisfecisti. Non enim te praeconem, aut garrulum propriae laudis ebuccinatorem (quod sordescere non ignoro) sed communicatorem consolationis ac voluptatis illius, cuius te sat scio ex dulcedine studiorum tuorum copiam capere magnam, cum sorore tua unice te amante, esse volui. Forsan et Cato ille inter laudem et vituperium, medium aliquod insinuari voluit, quod observare te commode potuisse non ignoro. Nunc autem, ne longioribus tibi obstrepam litteris, cetera in aliud tempus differenda duxi; Te, mi amantissime frater, tutelae curaeque divinae Mtis [Abbr.: ?] devotissime commendans; per quam te oro ac obtestor, ut valetudinem tuam curare non neglegas. Vale etiam atque etiam; et da operam, ut citissime convalescas.
Dabantur Brixae in festo D. Annae Anno Salutis 1597. Ingolstadium.
FUi forsan paulo negligentior hactenus in scribendis ad te litteris: habebis tamen spero, hanc meam negligentiam et laxitatem, si rationes causasque eius bene inspexeris, excusatam.
Quae quidem huc usque tam graves ac necessariae fuerunt, ut et Dnae [Abbr.: ?] Matri vix debitum officium potuerim praestare. Quod si praestiti, neglegenter et ruditer satis [(transcriber); sic: ,] id erat certe praestitum, ut ex litteris ad Magn. [Abbr.: ?] eius missis facile apparere [(transcriber); sic: ,] inspicientibus potest. Quare iam, quod antea neglectum erat, supplere, aliquo saltem temporis spatio suffurato, apud animum meum decrevi; omittendo tamen ea, quae dudum ad aures tuas relatione aliorum pervenisse confido. Ut verbi gratia sunt, felix et incolumis in itinere successus, eiusque prolixitas, nec non eius faustus, incolumisque eventus; haec (inquam) omnia rata et perspecta [(transcriber); sic: ,] tibi sunt. Bene igitur, Chariss. [Abbr.: ?] Soror, valeo, nec ullas difficultates (laus superis!) sentio vel in ulla corporis parte alias molestias, aut incommoda, praeterquam [(transcriber); sic: propterquam] illa, de quibus bene vobis hactenus constitit: unde certe non parum excrucior atque molestor. Egi quidem hac de re apud Dn. [Abbr.: ?] Doct. [Abbr.: ?] Hollingum Anglum; qui hoc ad Medicos nullo modo, ad Chirurgos autem maxime spectare dixit. Cum tamen Ego Medicum absque Chirurgo, et Chirurgum absque Medico non facile dixerim, nec dici ab experto aut prudenti posse putarim. Quare spes mea tota, quam in illo locatam habueram, frustrata est: et cum aliud remedium nullum relictum sit, praeter Dnam [Abbr.: Dominam] patientiam, eam amplectar, illamque loco medicinae eo usque recipiam, donec melior
mihi fortuna et medicina contigerit. De tua vero, charissima soror, condicione et valetudine, certi aliquid, quam libenter audire vellem; ita enim desiderio tui ardeo, ut vix mihi ipsi nonnumquam praesens videar. Postulat enim hoc a me praeclara tua indoles, virtutesque tuae, insignis illa in discendo facilitas, egregia et rara illa in scribendo eloquentia, optimusque quem imitaris stylus, et denique (quod omnium maximum est) illa singularis modestia atque gravitas tua, ardensque et intensa pietas, erga DEUM ter opt. [Abbr.: ?] Cuius tutelae te, quoniam temporis brevitas longiores non patitur litteras (salutata tamen imprimis humillime atque officiosissime Dna [Abbr.: ?] Matre nostra) quam ardentissime, et devotissime commendo.
Datae Ingolstadii. An. Dni. 1598. 24. die Aprilis.
VAlde rari effecti sunt tabellarii tui, qui tantum semel, et non amplius, litteras ad me tuas detulerunt. Id quod me subvereri facit, vel statum tuum a solito deflexisse gradu, dissimilemque priori factum [(transcriber); sic: factam] ; vel te mei oblitam. Quod certe, quoties cogito, non mediocrem mihi incutit pavorem, non levem affert animo meo dolorem. Peto igitur, ut huic malo, quam potes, citissime succurras, tuisque iucundis litteris me invisas. Eo enim pacto
certior omnium rerum efficiar, cognitisque singulis, prout se habent, timere ac dolere desinam. timor enim ut est futurorum, ita dolor praesentium. Quod ad statum meum attinet, carissima soror, corpore quidem bene, animo aegre valeo. Omnis enim ablata est mihi iucunditas, quamdiu cogor tua carere consolatione: quam certe tantam ex litteris tuis haurire soleo, quantum mea non valet assequi cogitatio. In illis enim video characterem tuum ornatum, et elegantiam tuam: et quid amplius? summam certe dulcedinem et suavitatem. Quae me omnium maxime consolari solent. Pergo in studiis meis, sed non ea, qua soleo, litteras cum accipio tuas, alacritate. Qui enim litteris incumbunt, solatio et recreatione carere nequeunt: qua cum ego privor, quomodo studere possum? Huic idcirco pesti, quamprimum, rogo, subveni; meque tuis consolare. Et ego meis partibus nullo modo deero. Dnm [Abbr.: ?] Matrem meis verbis officiosissime saluta. Vale.
Ingolstadii, 14 die Augusti, 1598 [(transcriber); sic: 1698] .
LItteras tuas, carissime frater, 14. Augusti datas, 25. Sept. accepi. Adiuncta his erant poemata tua longe amoenioris ingenii, quam
speraram, quibus pro Musae meae tenuitate respondi. Mirari videris, et merito quidem, tam raro tibi litteras a nobis reddi. Immo et ipsa propemodum stupeo, dum te unicas solummodo litteras accepisse intelligo, cum ternas ad te dederim. Nollem, mi amantissime frater, te vel minimam huius rei culpam in me conferre, quae nullam ad te hactenus scribendi occasionem intermisi. Neque existimes ad mobiles fortunae vices me quoque mutabilem fieri, neque eundem in te servare animum, quo te soror semper amplecti soleo. Certe neque rerum nostrarum incerta conditio, quae mihi (ut tute non ignoras) praeter privata mea studia aliorum negotiorum molestias affert, animi mei constantiam concutere potest, neque calami proclivitatem impedire. Quod subvereri videris, memoriam tui mihi prorsus excidisse, miror, immo ingemisco, ut frontem feriam. Ecquid enim mi frater, universo hoc contineri putas, quod te perpetuis, meo cordi impressum notis, ex animo meo evellere atque eradicare possit? Falleris quidem, si quid tale suspiciaris, et me videris ignorare, quae tanti te facio, ut etiam periucunda tui memoria acerbissimos animi dolores, quibus ferme obruor, non numquam lenire et removere soleam. Neque mihi quicquam, quam vel litteras tuas legere, vel meas ad te dare, contingere potest optatius. Sic enim fallo distantiam loci, tecum si colloquor, tuos vultus gestusque omnes cogitatione assequor. Quapropter donec a te ipso intellexero scrupulum hunc animo tuo exemptum, non acquiescam, immo vitam mihi acerbiorem, aestimabo. Fortunae nostrae eodem in
statu persistunt, quo semper; nisi quod tanto flebiliores esse videantur, quanto longior haec mora sit, quae nihil ad vota et conatus nostros attulit adiumenti. Nam idem nos saxum volvimus, quod et te praesentem fatigavit, nec alia nos spes solatur, quam ea, quae semper dubia fuit. Sed dum haec tibi articulatim exponi cupis, non aliud postulare videris, quam et vulnera nostra refricare, et tibi ipsi novas, tristem rerum memoriam repetendo, ciere lacrimas. Solare igitur teipsum, quantum potes, si non spe melioris fortunae, tamen amore, quo te amplectimur, et suavibus Musarum studiis, quorum nobis fiducia et certitudo luctum nonnihil leniet: neque ulla res diffidentibus paene nobis maiori esse solatio umquam poterit. Si quid tibi deest, fac nos certiores. In rationes studiorum tuorum, Dnae [Abbr.: ?] Matri eam tibi viam insistendam esse videtur, quam tu et Professores tui potiorem arbitrabimini: nec tuam ipsius sententiam ea in re improbat. Rerum novarum hic nullus rumor: nisi quod pestis adeo invaluerit, ut Caesar, Proceresque nonnulli hinc aufugerint. Usque adeo funesta et truculenta hospes mors est. Tu, ut bene integreque valeas, operam da. Dno. [Abbr.: Domino] Hieronymo nostri omnium nomine salutem nuntia, et vale.
Dabam Pragae, 2. Octobris. Anno. 1598. Ingolstadium.
NUlla ferme amplius mihi superest materia scribendi, eo quod multitudine litterarum ad te hactenus exaratarum paene sim exhaustus. Tuarum certe partium esse cogitarem, tandem aliquando ad meas, quas indies ad te mitto, litteras responsum dare: praesertim cum abs te post meum Ingolstadii adventum unicam et nullam praeterea acceperim epistolam. Tuum illud tam diuturnum, et plane inusitatum silentium, quo tandem mihi animo ferendum ignoro, eiusdem cum me omnis lateat causa. Interea temporis dubius persisto, donec tuas litteras accepero. Attamen hoc, quin admirer, non possum; Reverendum scilicet Patrem, Dnm [Abbr.: ?] Thomam, te germanam meam, atque unicam sororem, humanitatis et benevolentiae officiis, copiaque ad me litterarum longe superare. Hic enim quinquies, tu vero semel ad me scripsisti: ille de solito suo erga me amore et benevolentia nihil remittit: tu vero omnia praeteris. Quare nihil amplius restare video, nisi ut tu in posterum vel aequalis ei benevolentia et humanitate efficiaris, vel certe eiusdem ad me litterarum frequentiam, neglectarum hactenus [(transcriber); sic: ,] tuarum compensatione, superare coneris. Intellexi non ita pridem,
carissima soror, ex R. [Abbr.: ?] Dn. [Abbr.: ?] Thomae ad me datis Dnm. [Abbr.: ?] affinem nostram Ludomillam Kelleam in Angliam, assumptis duobus filiolis suis, minori vero natu matri terrae relicto, deducente Dna [Abbr.: ?] Matre nostra, profectam esse; si se res ita habet, gaudeo certe et summopere laetor, illam tandem aliquando ad metam pervenisse optatam, filiolum vero minorem in caelestem transmigrasse Patriam. Vere felix hic Guilhelmus, omniumque nostrum felicissimus; cui in hac infantia et innocentia sua constituto, tam felix contigit Patria. Utinam et nobis omnibus hoc aliquando contingeret, ut soluta hacce miseriarum et calamitatum catena, in illud ter beatum sanctorum omnium transponi possimus commercium. Sed proh dolor, multae nobis adhuc remanent (ni divina intervenerit bonitas atque clementia) subeundae miseriae atque pericula, antequam ad tam felicem perveniamus condicionem. Ponas enim (per DEUM immortalem) ob oculos tuos, Magn. [Abbr.: ?] piae memoriae Parentem nostrum, quantas quaeso, ille per totam vitam suam, ad 40. usque aetatis suae annum perpessus est miserias et calamitates? quae ille non subiit pericula atque discrimina? quantas, qualesque tandem ab inimicis suis aequo et infracto animo toleravit iniurias? sane dies me citius in narrando deficeret, quam oratio. Atque hoc tot tantaque mala omnia, nisi forsan et his graviora (quod tamen DEUS avertat!) subeunda aliquando
nobis et perpetienda fuerint. Quos enim DEUS amat, hos et castigat. Tu vero constanti animo sis: nihil te conturbent omnia haec: Perge ut incepisti, diligenter te ipsam DEO commendans. Ego (laus Iehovae!) satis commode adhuc valeo, et studia mea omni assiduitate persequor, nec quicquam deesse animadverto, praeter testudinem oblectando animo, recreandoque. Quare si tu mihi de tuis rebus omnibus unum vel alterum aureum ad testudinem, resque illi pulsandae necessarias comparandas, litteris tuis inclusum per hunc tabellarium miseris, non solum summas et immortales gratias referam, sed etiam illud tantum in me collatum beneficium omnibus modis compensare conabor. Hanc meam petitionem te haud aegre laturam, sed pro tuo amore in me et benevolentia in effectum sponte tua producturam confido. Plura me scribere cum non sinat temporis angustia, valere te quam optime iubeo, et ut his votis meis per praesentem tabellarium respondeas, oro. vale, iterumque vale carissima soror.
Dat: 12 die Octobr. Anno 1598.
Sufficitne gratiarum actio pro hac in me immeritam benevolentia et humanitate tua? Non sane, ne a Gratiis quidem ipsis asserta! Quid igitur? Ut me tibi nominibus multis devinctam palam omnibus confitear, necesse est: quod et hisce ingenue facio. Vix enim amicius mecum agere posset quispiam, vel de quo optime merita essem. Sed quid haec mirer? Talis tua est virtus, talis in Musas industria, tale obsequium! Accepi librum a multo mihi tempore optatissimum, meis studiis tantum, quantum spero, profuturum: pro quo tibi gratias, quas possum et debeo, maximas ago, habeoque; omni quo potero modo, relatura. Redditus mihi est una cum litteris poematum tuorum fasciculus: quae ubi licebit, perlustrabo. Si quid a vatibus spectatioribus opellae elicuerint meae, tibi soli tribuendum id duco, qui versiculis illis meis, nullius paene momenti non modo lustrandis, verum etiam illustrandis id temporis insumis, quod in delicatiora [(transcriber); sic: delicatoria] tibique utiliora negotia collocatum, longe maiori esset emolumento. [(transcriber); sic: ,] Ego vero nisi fautoris tam benevoli favorem et benevolentiam grato animo amplecterer, omnibusque quibus par est, modis fovere ac nutrire conarer; mihi ipsi invidere, magnamque facessere iniuriam viderer. Manifestiora fidei tuae testimonia non est quod postulem; adeo animi erga me tui promptitudinem, non verba tantum, sed et res ipsae, luculentissime testantur. De tua in perlustrandis carminibus meis sinceritate nullatenus dubito; atque tantum mihi si arrogarem, ut sine
causa id fieri suspicarer, Suffenum prorsus agerem. Unica me cura suspensam tenet, quae non parum mihi hactenus scrupulosa exstitit, timor videlicet, nenimium curae me tuae dedas. Ceterum omnia tuo submitto lubens arbitrio. Neque opus est, ut mei causa, quae in rem sunt tuam, neglegantur, illud unicum, quod innui, memineris; curae ut nimiae, molestiaeque parcas. Misissem dedicationem, uti promiseram, nisi infesta illa tot tantarumque aerumnarum molestia, necessariarum etiam rerum iniuriam et oblivionem induceret. Quamprimum paululum respiravero a luctibus, omnia accipies, quae per harum forte Latorem, exspectasti. Interim vale.
Pragae, 13. Cal. Ian. Anno 1601. In Silesiam.
EN tibi, Baldhofi disertiss. [Abbr.: ?] litteras, et ut arbitror, Poemata doctiss. [Abbr.: ?] viri et Poetae oppido melitissimi, Dni [Abbr.: ?] Pauli Melissi, in honorem mei conscripta. Quorum exemplaria altera, una cum epistola amicissima, litteris ad Dnm. [Abbr.: ?] Vicecancellarium exaratis, involuta, accepi mense Novembri, ad quae huc usque certis de causis respondere non potui. Quapropter et fasciculum hunc ad te spectantem apud me toto hoc tempore detinui. Erubesco (quod fateor) ad insignia quibus me Poetarum doctissimus ornat! Nescio an umquam mihi tanta fuerit in litteris facultas, ut condignas illi gratias referre valerem.
Excusavi me per litteras quasdam et breve epigramma; cuius exemplum una tibi, ut videas, transmitto. Tu, quaeso, si viro illi nobilissimo rescripseris, purga me etiam per tuas, quod non aliquid dignius et maturius in tanti beneficii remunerationem meditari potuerim. Ideo autem has meas ad te deferri curavi; ut si commode fieri posset, tuis iunctae Heidelbergam mitterentur. Poematia quae per tabellarium tuum tibi missura eram, cum illis describendis vacaro, curabo, ut habeas. Vale.
Dabantur Pragae prid. Cal. Febr. 1602.
MIsisti tandem desideratissimas, amicissime Baldhofi, una cum ode et litteris ad Melissum spectantibus, versuumque quorundam fasciculo. Pro quibus omnibus tibi gratias ago. Oden cum litteris et Epithalamio (cuius tamen unicum tantum exemplar, idque per hunc tabellarium accepi) Melisso mittam. Reliqua perlegi. Nimis certe copiosus es in laudibus meis; quae maximum mihi calcar esse deberent, ad enitendum, ut si, quod in laudem meam dicis, non ita est, sit ita, quia dicis. Ad omnia quae in proximis tuis quaesiisti [Reg: quaesivisti] , cum certum a Dno [Abbr.: Domino] Majo responsum habuero, tibi rescribam. Interim vale. Dnis [Abbr.: ?] Parentibus tuis et Sorori meo nomine salutem nuntia.
Dabantur raptim Pragae 13. Februar. Ao. 1602. Saganum.
NOllem tibi, Baldhofi candidiss. [Abbr.: ?] persuadeas iucundissimas litteras tuas, quae non nisi candoris et benevolentiae erga me tuae testes veniunt, mihi ulla ratione oneri esse posse. Nam etsi aliis quam plurimis sim intenta, quae studiorum respectu pro nugis habeo, quaeque studiis ipsis anteponere, in praesenti, res adversae urgent; tuas tamen numquam magna sine delectatione lego; idque propter fidem probatissimam, et singularem animi erga me tui sinceritatem: pro qua tibi debitas referre gratias numquam potero. Quod me viribus maiora meis tentare ais; non equidem infitior. Mallem enim virium, quam voluntatis, defectum pati. Ubi namque voluntas adest, et vires cum tempore conciliantur: Illa autem deficiente, ne spes quidem harum conciliandarum restat. Si per quandam oculorum infirmitatem (qua ab ineunte iam aetate impedior) pro arbitrio meo lucubrare liceret, magis, mihi crede, nominis perennitati studerem, quam vel aetati, vel valetudini cum in corpore humano nihil sit, quod ulla arte ullove studio diu florere, multo minus perennari possit. Lipsii epistola, quandoquidem Pragae fuit, utinam ad me fuisset perlata: sed forsan adhuc illam accipies. Ob errata illa, quae in tam raris meis versiculis procul dubio nimis crebra tibi occursant, praesidio sit Ciceronianum illud, Cicero
scriptio sine lectione exhaurit vires, lectio sine scriptione diluit.Mihi certe ad scribendum tempus perexiguum,
ad legendum omnino nullum conceditur. Te igitur, ut Musam tibi meam commendatissimam habeas, rogo, ut soleo, studiose. Vale.
Pragae, 27 Febr. Anno 1602. In Silesiam
REspondeo tandem, quamvis laconice, humanissimis viris illis, qui me suis, te suasore, Musis ornatam voluerunt. Rogo, ut has meas distribui cures, pro solita humanitate tua. Non dubito, quin hanc meam in rescribendo moram, prout petii, excusaveris: sin minus, facias quaeso. Epigrammata illorum tibi remitto: num forte reliquis adicienda censeas. Habes item responsum a Dn [Abbr.: ?] Majo, in quo tibi procul dubio de publicandis carminibus animum suum aperiet. Laudat et miratur tuum tam singulare erga Musulas meas studium, sententiam probat, et voluntati subscribit. Incidi praeteritis hisce diebus in quosdam versiculos meos, quos propter nimiam eorum impolitiam iamdudum reieceram: nihilominus tamen, cum adeo te meis nugis delectari videam, tibi eosdem transmitto, ut si per alias occupationes licuerit, pellegas, faciasque de illis pro arbitrio tuo. Interim saluta Parentes tuos et D [Abbr.: ?] Sororem, Dnae [Abbr.: ?] Matris, meoque nomine. Vale.
Dabantur raptim, Pragae 7 Martii Anno 602. In Silesiam.
NIhil ad amicissimas tuas, quas nudius tertius accepi, hac vice rescripsissem; nisi rumor adeo funestus ac lamentabilis meis auribus obstrepuisset: quem te celare non debui. Utinam fictitius et inanis sit! sed ei certitudinis multum addunt litterae D. [Abbr.: ?] Maji ad me nuperrime datae. Non est, quod me verbis exponere casum tam dolendum posse existimes, tam acerba est eius recordatio, tam flebilis commemoratio. Quamobrem litteras Dn. [Abbr.: ?] Maji tibi una mitto; ut videas ex iis, quid me adeo pungat. Nondum, ita me Deus amet, discerno, utrum acerbior mihi fuerit unici Germani mei immatura mors, an tam omnibus (proh dolor!) deplorandus desideratissimi viri obitus. Nunc nunc vates universi plectra querula resumant, plorentque sibi Phoebum ademptum. Sed dolor vetat plura. Vale.
HAud mediocri me dolore perculserat tam deplorandus omnibus divini illius Poetae Dn. [Abbr.: ?] Pauli Melissi obitus; qui solus mihi (superos testor omnes) tantarum causa lacrimarum fuit: ut vix uberioribus fratrem meum adolescentem, eumque unicum, deplanxisse dicar. Nec iniuria id quidem. Quis enim cui Musae et Helicon cordi, tam clari, splendidique sideris occasum, non suspiret? quis singultus debitos funeri ipsius deneget; qui
Nestora trisaeclem aetate vincere, vel potius numquam Parcarum experiri saevitiam perdignus fuisset? Nunc autem, ad communia Musarum suspiria quantum luctuum et acerbitatum accedit; dum huius candidissimi cycni nostri tam lugubrem ad astra evolationem, aliorum duorum, maximorum virorum fatis aeque lamentabilibus, exasperari videmus? Nemo sane tam absolutam virtutum omnium triadem, nobis non sine offenso Numine ereptam, vocibus umquam sat tristibus prosequetur. Immo vix, mi Deus! verba, quibus tantum Reipubl. [Abbr.: ?] litterariae detrimentum exprimatur, satis apta, vel a Cicerone, aut magno Ciceronis aemulo, inveniri posse arbitror. Sed talis in vita hac nostra est condicio, ut citato sese pede sequantur invicem Mors et vita: nec aliud quid alteri vicinius, quam mors vitae. Quare terque quaterque felices illos, qui bene, et pie moriuntur! Mori enim, ut omnibus fatale est, sic honeste et pie mori, bonis dumtaxat proprium natura Deus tribuit. Ego me longe felicissimam iudico; quae melos illud Cycni evolantis fatale et extremum meis auribus tam abunde exceperim. Doleo autem ex adverso, quod me non vicissim, priusquam fatis cederet, aliquo saltem modo cognoverit gratam. Litterae enim nostrae circa 6. Februarii frustra Haidelbergam sunt profectae: quas, si tibi ita visum fuerit, cum tuis velim reposcas. In carminibus meis liberum tibi relinquo examen; facileque iudicio tuo subscribo. Misi ad te nuper litteras Dni [Abbr.: ?] Maii responsorias meis quibusdam adiunctas: ex
quibus animum ipsius hac ipsa de re intelliges: cui ego neutiquam refragandum, decrevi: illum enim loco patris observo. Vale
QUoties nobilissime Baldhofi, veritati haud dissentaneum Plutarchi dictum illud memoria repeto; Amicum aqua et igne magis esse necessarium; toties mihimet ipsa gratulor de amicitia tua, tam stabili et perfecta: de qua (quod rarissime contigit) temporum locorumque quibus seiungimur, intervallum, non modo prorsus nihil abstulisse, verum etiam eandem multo auctiorem firmioremque reddidisse videntur. Testantur id non solum litterae tuae, humaniter amiceque conscriptae, sed officia etiam multifaria; quibus ita me afficis; ut quoties meum referendi studium sorte quadam durissima inhiberi cogito; exsecrer fortunam meam. Utinam vel aliquando daretur occasio, quorum nunc verbis fidem facere gestio, dilucidius reipsa demonstrandi! Interim pro tantorum ad me Virorum scriptis, tuo beneficio procuratis, immortales ago gratias. Respondeo duabus Epistolis celebratissimis illis Reipubl. [Abbr.: ?] litterariae [(transcriber); sic: ,] duumviris D.D. [Abbr.: ?] Scaligero et Dousae. Ab Heinsio, quem ita mihi commendas, nihil vidi hactenus. Ad tuas autem ut ea, qua vellem prolixitate, hac occasione respondeam, temporis huiusce, meaeque condicionis ratio minime
patitur. Quapropter breviusculis his uti contentus sis, maiorem in modum peto; ad singulas Epistolae tuae partes tibi proxime satisfactura. Vale.
Pragae, 8. Martii 1603. Lugdunum Batavorum.
SAlve Baldhofi, plurimum. Pervenit ad me altera iam Epistola tua, Lugduni Batavorum data; cuius initio Magnifici viri Dni [Abbr.: ?] Dousae, in te liberalitatem, nec non eiusdem in me benevolentiam praedicas. Ad te quod attinet, habes profecto, quod de tantorum virorum notitia familiaritateque gaudeas. Ego eorundem me favore auctam dignatamque esse dum cogito, prae laetitia exsulto, magnaeque meae felicitati imputo. Priores litterae tuae, una cum Autographis D.D. [Abbr.: ?] Scaligeri et Dousae Noriberga, per Praetorium, Reipubl. [Abbr.: ?] Syndicum, ad me transmissae sunt, quarum et te responsa accepisse confido eadem eiusdem opera. Quia vero hactenus in scribendis ad te litteris infrequentior, quam soleo, apparui; partim, quod aliquot menses a discessu tuo Praga abfuerim, contigit; partim vero, quod me omnis ad te mittendi occasio latuerit. Id ni esset, libere me vel rusticitatis, vel, quod peius est, ingratitudinis arguere posses. Scias autem res nostras in eodem semper haerere statu, in aula nihil efficimus: nulla fit bonorum ablatorum restitutio.
Condicio mea talis est, qualem praesens percepisti; quamvis iam paululum tolerabilior: ut ex Dni [Abbr.: ?] Maji nuperrimis procul dubio intellexisti. Miror quid de Heinsii mihi inscriptis carminibus factum sit: fasciculum enim reliquarum salvis sigillis accepi; ab illo vero, ita mihi Deus faveat, ne litteram quidem. Dns [Abbr.: ?] Maius in Germaniam ad Comitem de Mansfeld circiter duas ab hinc Septimanas a Caesare ob certa quaedam negotia est ablegatus. Non dubito, quin reversus eximiis illis viris, ut petis, ob propensum eorum in me favorem gratias sit acturus. Vale.
Pragae Cal. April. Anno 1603. Lugdunum Batavorum.
REddebantur mihi litterae tuae IV. Cal. Iunii: quarum principio te opponis perexiguae illi, nec non debitae, gratiarum actioni; quam extorserunt multivaria in me studia et officia tua: Quae etsi pro animi tui ingenuitate attenuare et annihilare conaris; non ideo minoris apud me momenti sunt futura. Scio enim quid imbecillibus meis conatibus profueris: etsi ignorantiam eiusdem simularem, nimis iniqua, ingratave existerem. Verum cum non sim, quae tecum hoc modo certem; probatissima amicitiae tuae munera memori mente reponens, de cetero hisce tacebo. Porro causam ostendis favoris
erga me tui; licet mihi dudum fuerit perspectissima. Neque enim aliam suspectam habui umquam, praeter eam, quam mihi perpluribus argumentis candor tuus comprobavit. Statum et condicionem meam si ignoras; scias me ex nutu et providentia singulari DEI opt. max. [Abbr.: ?] mense Aprili praeterito, anni huius, nuptam esse ICto. [Abbr.: IureConsulto] Dn. [Abbr.: ?] Iohanni Leoni, Germano; in Aula Imperiali causarum Patrono etc. cum quo, laus superis, hactenus satis feliciter vixi. DEUS nobis sua gratia, adsit ulterius. Pro favore tuo tibi gratias ago; eumque ut continues, oro. Miror te hic de novae condicionis offensione loqui: nec quid hoc ipso velis, intelligo. De statu meo quod sollicitus es; amici officium praestas; cur igitur, te id facere, aegre feram? De publicatione meorum scriptorum iteranda, hucusque hanc solam ob causam tacui; quod nimirum in illis colligendis, conscribendisque, tam scilicet, Epistolis, quam carminibus, iam ab aliquot mensibus laboraverim; nec dum opus inceptum perficere potuerim. Vellem autem ut omnia simul ederentur; idque, ut tute cupis, Lugduni: nisi vir meus Pragensibus, sive Lipsiensibus [(transcriber); sic: Lipsensibus] [Reg: ?] ea typis committere mallet. Amisi, nescio qua iniuria, uti hactenus similia multa, ita exempla litterarum D.D. [Abbr.: ?] Scaligero et Dousae a me inscriptarum. Quare si tua opera ab illis obtineri possent, mihi foret gratissimum. Mitto tibi exemplaria tria carminis, quo nuper gratulata sum novo Anglorum Regi, Iacobo primo. Quorum duo D.D. [Abbr.: ?] Scaligero et Dousae cum officiosissima [(transcriber); sic: officisiossima] salutis nuntiatione, si placet, meo nomine offeres; Valebisque.
Pragae Cal. Iulii Ao. 1603. Lugdunum
GAudeo litterulas meas, praeclarissime Baldhofi, de quibus omnino desperaram, ad manus tandem tuas, pervenisse: neque iam amplius, tanto eas temporis spatio, latuisse, moleste feram: si quidem tibi ex itinere revertenti tam opportune traditae sunt. Tuae, quo magis desideratae exspectataeque mihi fuerunt, eo maiorem legenti attulerunt voluptatem: cum quia veterem tuam in me humanitatem, cum nova eaque summa in virum meum benevolentia coniunctam declarent, tum quod Patriae meae dulcissimae amplissimam mentionem faciant. Sicut enim, quam videre amicos meos, viros probos et doctos, optime erga illum me affici, nihil mihi contingere potest iucundius; ita felici patriae statu, laudibusque huic non iniuria tributis, non possum non mirifice delectari. Te vero longe iudico felicissimum; cui non modo Anglicam regionem illam, eiusque felicitates omnes, cum iudicio, ad satietatem usque contemplari; tot, tam regiis et raris solemnitatibus, interesse, contigit; verum etiam degendi ibidem facultas, non sine honore facta est. Nullum, crede mihi, tempus utilius studiis tuis impendere potuisses, quam quod in hac peregrinatione collocasti. Condiciones tibi in Anglia oblatas, nihil miror: ut enim Anglorum in Peregrinos paene omnes studia promptissima taceam; sufficit virtus tua ad alliciendos in tui amorem et observantiam homines civiliores. Tu vero, quod merito mireris, habes;
me videlicet loco tam amoeno natam atque educatam, delegisse magis in terra, Patriae meae neutiquam aequiparanda, inter lacrimas et suspiria adversis quibusvis agitari; quam in ipsa patria vitam placidissimam agere. Sed ut tibi, sic aliis, ni fallor, complurimis res haec est admirationi: immo et ipsa ego mirarer sane; nisi causae subessent, quae hanc mihi mirationem tollerent. Fruantur itaque, quibus datum est, terrestri Paradiso illo: ego sorte mea contenta sim, oportet. Tibi autem [(transcriber); sic: ,] quandoquidem tam felix sors obtigit, fruare quaeso. In itinere te tot pericula evasisse, gaudeo; sustinuisse, non miror: cum ad praeclara difficilis plerumque sit aditus; ut annuit Poeta noster, ubi ait, Vergili, Aen. 1.204-5
Per varios casus, per tot discrimina rerum, Tenditur in Latium. [transcriber: Aen. 1.205: tendimus] Pestem in Anglia desaevientem dudum huc fama pertulit, amabo te, certi quid si de eiusdem sedatione habueris, ad nos quam primum perscribas: quod avidissime exspectabimus: Carminis Regi inscripti exemplaria, aliquot una cum Epistola manuscripta, diversis temporibus in Angliam misimus Regiae Maiestati offerenda: et quidem primo circiter sextum abhinc mensem ad illustrem et magnificum virum Dnm [Abbr.: ?] Edwardum Dyer, Equitem auratum, nec non velleris Anglicani Praefectum, aut ut ibi vocant, Cancellarium, Dmn [Abbr.: ?] amicum nostrum haud vulgarem directa, ablegavimus: secundo per aeque illustrem et magnificum virum, Dnm [Abbr.: ?] Stephanum Lesieur a Rege nostrae Angliae ad Caesarem legatum,
qui ante menses quatuor Pragam appulit ubi ab Imperatore clementer, benigneque ac honorifice exceptus fuit ac denique tam a Caesarea Maiestate, quam Regni Magnatibus, donis amplissimis ac splendidissimis auctus, post mensis spatium discessit, non nullos Germaniae Principes invisurus. Verum inauspicate evolasse mihi videntur litterae, cum a neutro eorum quicquam responsi obtineamus, nec quid in causa sit, resciscere possimus. Nisi forte Dns [Abbr.: ?] Dyer (qui alias aedes pulcherrimas extra Londinum trans flumen positas, Angl. [Abbr.: ?] Winchester hovvse dictas, inhabitare solet,) propter pestem alio se contulerit, eaque ratione nostrarum aut non acceperit, aut neglexerit fasciculum. Legatum, quia non recto itinere hinc domum perrecturus erat, dubitamus adhuc in Anglia esse. Itaque nescimus, utrum Carmen Regi oblatum sit, nec ne. Tu quandoquidem Angliam, quam nos, longe propinquiorem habes, totque in ea tibi feliciter, virtute tua, comparaveris Patronos et Amicos, de legato ex his partibus revertente, et an dum reversus sit, aliquid perquirere poteris quod etiam in gratiam te mei facturum nulla dubito. De litteris a Rege nostro ad Imperatorem intercessoriis, ubi quaeris, nihil tam, Dna [Abbr.: ?] mater, quam ego mallemus, impensius quam easdem impetrare. Nec dubitandum iam censeo, quin optime erga se invicem affecti sint: id quod ex insigni erga legatum liberalitate ac benevolentia, aliisque circumstantiis colligi licet. Occasio Regem compellandi commodissima, meo quidem iudicio, foret, si una cum Poematis meis, Epistolisque prelo ilustratis, litterae supplices
nostro nomine offerentur. Etenim eo, quo tu, animo sumus, in Poematum meorum, in partes tres divisorum, dedicatione ac publicatione, Lugduni Batavorum repetenda. Habebis igitur descripta et in ordinem redacta omnia. De transmittendi opportunitate adhuc sollicita sum quia liber erit alicuius crassitudinis. [(transcriber); sic: ,] Epigrammata tua taedis meis consecrata, quam lepidissima elegantissimaque, non sine delectatione legi. Addentur reliquis in perpetuam tui memoriam. Haec raptim, alias plura. Dna [Abbr.: ?] mater mea salutem tibi adscribi iussit plurimam, gratiasque agit pro constanti tua in nos amicitia, sicut et Maritus meus, qui officia tibi sua per litteras obtulisset, nisi occupatissimus hoc tempore fuisset. Salve etiam a me plurimum, et felicissime Vale.
Pragae 28 Decembr. 1603. Lugdunum.
CLarissime Baldhofi, collectis nunc tandem, conscriptisque Epistolis et Poematis meis quae in lucem edenda censes, compellandus mihi denuo videris; tuae illa curae committi antehac voluisti, num eodem adhuc sis animo, an pristinum consilium mutaveris, hisce mihi explorandum duxi. Quapropter ut sententiam hac in parte tuam quamprimum nobis per litteras aperias, rogo; quo vel tibi revolvenda, edendaque proxime transmittantur; vel per alium quempiam amicum doctorum
virorum desideria expleantur. Ceterum miror, te, a tuo hinc discessu, ne unicas quidem ad nos dedisse, cum a vobis huc creberrimos ire tabellarios sciam: quorum si nobis diversoria innotescerent; te non relinqueremus insalutatum. Sed pertaesus forsan veteris amicitiae, (quod tamen non credo) eam iam parvi facis. Ut se res habet, tibi ob multiplicia tua merita bene velle non desistam. Maritus meus officiosam tibi salutem, suo nomine offerri voluit. Meis verbis salutentur, quaeso, Dn [Abbr.: ?] parentes et soror tua, ceterique si qui sunt, amici: tuque ipse suavissime vale; et responsum accelera.
Pragae Nonis Martii, Anno 1605. Saganum.
ANagrammatismum in mei honorem feliciter concinnatum, libenter legi; magnique favoris indicium iudicavi. Equidem mallem, quantum in me voluntatis et studii, tantum in referenda gratia virium esset. Quare velim ita existimes, nihil mihi pluris futurum, quam ut tibi tuisque id est, probis et eruditis viris grata mente respondeam. D. [Abbr.: ?] Baldhofenus sua ut video, commendatione tibi aliisque hanc de me opinionem auxit. Vobis igitur omnibus pro iudicio, quod e virtutis studio emanat, gratias perpetuo sum actura. Vale.
Pragae, prid. Non Martii Ao. 1602. Saganum.
REverende vir, experior multis, quam multa mihi non modo contra voluntatem verum etiam praeter opinionem accidant. Scripsi interdum Phoebo et Musis annuentibus unum atque alterum versiculum ad Patronos et Amicos; neque umquam putavi aut volui, ut in conspectum doctorum virorum prodirent. Sed noster ille Poeta ingeniosissimus, D. [Abbr.: ?] Georgius a Baldhofen, tanti facit meas nugas; ut etiam aliis eas legendas ac iudicandas concesserit. Age, age, suo id periculo, non meo fecerit. Fateor enim venae ariditatem: nec praeconia illa tua tuoque similium facile mihi vindicem. Gratias tamen, quas decet ago, agamque pro benevolentia in me, et favore tuo singulari. Faxit DEus ut in studiis liberalium disciplinarum ita crescam et floream; ne voti te umquam tui paeniteat. Vale et precibus me tuis commissam agnosce.
Pragae 6. Martii 1602. Saganum.
NOn oblivione litterarum tuarum, vel iniuria aliqua seducta, nihil ad tuas, toto hoc tempore, respondi: sed fortunarum mearum ratio, negotiorum (prae quibus bene mecum non sum) multitudine implicita, a scribendo me retardavit.
Neque ego nunc temporis iuris sum proprii sed aliorum subiecta iurisdictioni. Unde etiam fit; ut tabellarios, maioribus etiam ad me sumptibus ablegatos, sine meis, multoties dimittere cogar. Quare et tu, quod et alios bonos viros facere confido, hanc tantam meam in scribendo moram, aequiori feres animo; et meam aliqua ex parte admittes excusationem: quam ex tua mihi humanitate polliceor. Atque imprimis tibi gratias ago, quod etiam ex numero illorum esse volueris; qui me licet immeritam, cultissimis suis invisunt scriptis. Quas vero mihi assignas laudes, quo minus agnoscam, facit tenuitas et imperitia mea. Quod me ab eruditione per affinem tuum Georgium Carolidem commendatam dicis, id abundantia humanitatis illius propensoque in Poeticam favore factum opinor. Conari me quidem aliquid in litteris non diffiteor, et nisi conatibus sors usque adeo noverca obstaret, meliorem fortassis de studiis meis spem facerem Amicis. Sed Iuvenalis 3.164-5
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat Res angusta domi.Quapropter si opinioni tuae ex aliorum commendatione de me conceptae minime satisfacio; causis modo expositis tribue. Porro, etsi perexigua mihi in carmine sit facultas; tamen tam petitione tua, quam affinis commendatione nota intermittere nolui, quin paucos hosce versiculos in symbolum tuum conscriberem: quos ut boni consulas, rogo. Parodias tuas, ubi vena fertilior, otiumque tranquillius
erit, meae Thaliae qualicumque commendabo. Interea velim mihi ignoscas. Vale.
Pragae pridie Eidus Februar. Hirspergam.
ET litteras et carmina tua in mei gratiam et honorem conscripta accepi. Noli, obsecro, secius, quam vel decet, aut me dignum est, in laudes nostras descendere: ne et mihi et tibi invidiam aliorum concilies. Novi enim vires meas ingenii pauperis admodum. Voluntatem tamen et benevolentiam in me measque litteras tuam tam facilem grato animo amplector; datura operam, ut tuae aliquando doctorumque de me conceptae opinioni pro viribus satisfaciam. Vale.
dabantur Pragae, 3 Nonas Martii. Anno 1602. Saganum.
Quo me, NYMPHA, tui plenum rapis illice MUSA?
Quos vagus in montes, quae feror in nemora?
Iam mihi iam Boios videor perrumpere saltus;
Qua iacet ad Moldae flumina Praga vetus.
Caesareae modo mirari Spectacula Pompae;
WESTONIAM propter quae pretiosa mihi.
Gratia BALDHOVIO: siquidem illo Interprete primum
Doctrinae nobis copia facta tuae.
Tempore iam ex illo, postquam tua carmina legi;
Lectaque mi sensus haec rapuere meos.
In quibus haud digitos Charitum modo Triga lavare
Sueta suos, verum pectora et ora Venus.
Inter quae suaves nos demulsere Tabellae
Scriptaque diversis Littera temporibus.
Littera, mortalis quam non manus ulla videri
Pinxê, sed ipse Lepos, ipsa Sais poterat.
O suada, o, Nectar, o Melle fluentia dicta!
O talis veniat saepius hora mihi,
Consimilisque frequens vellat mihi Nuntius aurem!
Natali eveniet gratior ille meo.
Ergo (quod invidiam pariat Caelestibus ipsis)
Contigit huic dextrae pignora ferre tuae?
Hoc mihi contingat; quibus (o) quibus impiger alis
Evehar ad Templi limina celsa tui?
Quid credam? spem nempe idem mihi fecit opimam
Haud ingrata tibi haec Carmina nostra fore.
Quae si etiam responso aliquo dignabere (ut ipse
Praedicat) o Caeli Numina, quantus ero?
Quod si contigerit, Criticos nil deinde morabor,
WESTONIA tutus Vindice DOUSIADES.
Terra Batava vale: fieri iam Boius opto;
Talis dum BOIAE compede vinctus ovem.
Improbulis nimis (ah) Votis ignoscito virgo:
Ipse quis, aut ubi sim, vix meminisse lubet:
Dumque loquor tecum, videor iuvenescere rursus;
Oblitus senii, cum senioque mei.
Est aliquid magno peccare Auctore; Melissi
Haec facere exemplo nos quoque Vota iuvat.
Quid mihi cum Batavis, Lugdunensique Lycaeo?
WESTONIAE in Bavaros me rapit aura meae
At [(transcriber); sic: Ad] tu, o, perge Novem numeros augere sororum;
Ingenioque ipsam te superare tuo.
Quis nam ita trux, vel tam rigidus Thrax ille, Parentem
Dote sua haud veritus qui viduare tuam;
Iam viduam ante viro; exstincto post vincula? plus sat
Ex alto (heu) fuerat quem cecidisse semel.
Deripere e summo Divos potuisset Olympo,
Cuius mens tantum concipere ausa nefas.
Ille quidem haec ausus; sed non impune, malorum
Si tamen Ultorem credimus esse Deum,
Me miserum; te suada ista, probitate fideque
Tot nixam, ac tantis nuper Amicitiis,
Immeritam, hei, poenas alienae pendere noxae?
Et dare KELLEAE materiam Invidiae?
Nescis (ah) nescis, quanto mihi (IANA) dolori
Calliopes fuerit iusta querela tuae.
Ingenium hocne aliquis; neos hoc quod Nectar inundet
Sustinet indigna condicione premi?
Quae potior Cyrrhae promet de fontibus haustus?
Aptior aut castis verba praeire choris?
Clarius Aonio cuius vox ibit ab antro?
Scitius aut Clarium pectine pellet ebur?
Ergo tibi fuerant cui tot modo commoda; praeter
(Heu) desiderium iam superesse nihil?
Nec tibi in adversis valuit succurrere Paean,
Deque tribus vel de ter tribus ulla Soror?
Ah lapis est cui non tua sint lamenta dolori,
Perlegat aut siccis qui tua verba genis.
Ipse lapis non sum, praesertim haec talia volvens,
Irato excutiant quae sua tela IOVI.
Nec mihi credibile est, quemquam reperirier istic,
Quem non (JANA) tuae comminuant lacrimae.
Quippe ita ni fiat, metus est fore ut ELISABETHAE
Unius exsistat Publica cura dolor.
Non tibi Maius opem, non stirps PISNITSA negabit,
Non qui de ROSEO stemmata MONTE trahit.
Iamque diem video; qua quae tibi Fiscus ademit,
Et Domui et fundis restituare tuis;
Caesare iam flexo: quid enim Clementius illo est!
Dum modo sic, semper Caesarianus ero.
Vale NOBILISSIMA WESTONIA, eademque quantum est Virginum eruditissima ac libertati huicce DOUSICAE plus quam Decembri da veniam; simul notarum impolitiae ac litteris nostris ignoscens.
Quae mihi BALDHOFI facunde, expensa tulisti
Carmina WESTONIAE nobile Vatis opus,
Indicia haec DOVSAE fuerint certissima, quanti
Censurae limam fecerit illa tuae.
Nunc super his quae sit sententia nostra, requiris?
Quid? nisi quod solitus dicere Fuscus erat;
Omnia plena DEO? quid enim, rogo, cultius istis?
AEstimet hinc DOUSAE saecula Posteritas.
AEstimet et dicat: Uni huic assurgite Vates:
Doctior in terris nulla puella fuit.
Quod tam suave tibi Permessi afflaverit aura
Desino mirari WESTONIS aura fuit.
BALDHOVI, cuius studio prodivit in auras
WESTONIAE tersum pumice Vatis opus,
Westoniae, cui casta Venus, cui docta Minerva
It comes, et Tyrios Gloria picta sinus
Hancne tuis etiam vacuas dare cantibus aures,
Teque subinde suis visere Epistoliis?
Felix sorte tua, cui coram audire loquentem
Contigit, ac tantae lumina nosse Deae.
Rarum erat, Augustae retulisse Diplomata cerae,
Sertaque CAESAREA promeruisse manu.
Rarius, Elogio Vatis clarere Puellae,
Nogarola cui cedat, et Hippolyte:
Cuique ultro ipsa suos submittat Olympia Fasces,
Doctior haec, nec tam nobilis illa fuit.
Carmina quid valeant, Cilicum de gente Poeta
Testis erit, sanguis Agesilae tuus.
Cui postliminii non tantum facta potestas
Cum Patre, in Exilium quem comitatus erat.
Sed pro quoque operis versu statera severi
Heredi acceptum rettulit aureolum.
Qui tot ab Augusto pro Carminibus donatis
Antoninorum milia contulerit [(transcriber); sic: quem tulerit]
Quid grave si MATRI sua, quae possederat ante
Praedia, Caesarea restituantur ope?
An si homini Cilici Caracalla a Principe facta est
Gratia, et ingenii nomine Honos habitus,
Induperatoris in Virgine Teutobritanna
RUDOLPHI Favor hic invidiosus erit?
Hei quid agam, nisi id omne quod vis.
Duc o volentem: nil hiemis, moror
Decembre frigus; ibimus, ibimus
Deducere hinc te prosequique
Herciniam ulterius parati
Per saxa et ignes; WESTONIDAE inclutos
Visuri honores, deque Britannicis
Pithus novae hausuri [(transcriber); sic: hausturi] labellis
Ausonium bibula aure nectar.
Sat ampla merces haec mihi: Lauream
neque anteponam Caesaris huic bono.
At tu Imperator, confitenti hanc
Da veniam sine fraude Vati.
Tuoque ius hoc esse Clientulo,
AUGUSTE, Pulvinaria apud tua.
Permitte, ut hac in parte Nympha
ELISABETH pari Honore tecum
Nobis colatur; quae tibi compare
Virtute fulget; dum subito Enthei
Furoris aestu concitatos
Suada novos facit Angla Vates.
Experta testor Numina: nam simul
Afflatus aura WESTONIDIS fui;
Factum inde, ut intermissa Phoebo
Institerim reparare sacra, ac
Desueta pridem plectra resumere
Foro eierato etc.
DOUSA rogat, cui danda proco WESTONIA nuptum;
MUSA mihi causas, quod movet ille, dedit.
Nempe; quod Aonides numquam Paeana canebant,
Nemo, ipsis dotem qui numerasset, erat?
Discipulam ast socio se non dignata Magistro est
Musa olim nam vix ordia prima [Reg: primordia] tulit.
Deficit illam igitur, quod perficit ista, Poetris
Nostra, melos Musae quae infit, et implet idem.
Quis dotem neget, et meritis nunc praemia rebus?
DOCTOREM merita est virgo MAGISTRA virum!
WESTONIN Nympham, decus Anglicarum
Alloquor paucis. Mea dicta Cygne
Perfer ad clarae populosa velox
Moenia Pragae.
Cum subit mentem tua summa, Virgo,
Indoles, doctrina, decensque Virtus,
Et probi mores, et amoena dulci
Carmina vena,
Par mihi Sapphus Genio videris,
Omnis aut ipsam superare Sappho
Arte Musea et numeris Latina
Voce sonoris.
Euge quid linguam memorem Britannam,Italamque et Teutonicam et Bohemam?
Quam sones tu cumque diserta, pol ver-
nacula paret?
Si canas scite fidibus manuque
Nablium vertas duplici, putaris
Una de Musis, eadem vel ipsas
Vincere Musas.
Principes magni tibi dona magna,
Offerant munes, adeoque Caesar
Ipse gemmato tua cingat ultro
Colla monili:
Donet armillas, teretesque inaures,
Donet anellos pretiosiores,
Nobili dignos habitu, tuaeque
Lumine formae.
Quid Palatinus Comes eruditae
Insuper vati tribuam benignus?
LAUREAM. Daphnaea tuos decebit
LAUREA crines.
O DIA Virgo, Pieridum decus;
Fortuna quaenam te vaga Doridis
Procul Britannae vectam ab acta
Vasta per Oceani tumentis
Profunda duxit Teutoniae in Sinus
Fixaque pulchrae sede Bohemiae
Tutam locavit? Cura Divis
Cura hominum generi fuisti,
O eruditum pectus et aureum;
Quascumque in oras candidulos pedes
Umquam peregrinans tulisti
Advena, te comitavit ultro
Novenus ordo Castalii chori,
Chorique Praeses. Mercurius lyram
Lyraeque concentus sonoros
Attribuit tibi; Pallas artes,
Mores amoenos Gratia, Suadaque
Linguam disertam, sidereos Venus
Ridens ocellos. Quis staturam
Egregiam, roseosque vultus
Et tincta rubris labra coralliis,
Frontisque honorem, collaque eburnea
Cantare sumet? quis politae
Indolis ingeniique acumen,
Expendet apte? Quinque tui sonis
Discrimina oris, dum loqueris cate
Scribisque docte, notiorem
Reddere amant. Proprius tibi usu
Sermo Britannus, Teutonus, Italus,
Bohemus, et qui te celebrem facit
Latinus. Aures o beatas
Organica fide quae canentem
Et spiritali suaviter audiunt
Sonore! Felix qui fruitur tua
Praesens loquela, carminumque
Illecebris quibus ipsa inescas
Mentes legentum! Me quoque Pythio
Lepore captum Vinnula detines
Tuisque Musis. Nunc Ephebus
Esse velim, iuvenisve caelebs;
Ambire talem (credo) Poetriam
Proco liceret. ne mihi tu fores
Quod Polla Lucano, et Tibullo
Delia, Sulpitie Caleno,
Stellaeque Ianthis, Claudia Surculo
Fores, quod Elpis docta Boethio;
Quod Laura Petrarchae, Beatrix
Aligero, Angelica Ariosto,
Suoque Gruntlero optima Olympia.
Dicant Poetae WESTONIAM, quibus
Concessa facundis potestas
Dulce caput propius tuendi.
O si locuples Iuno faventior
Largas et ultro divitias tibi
Donaret! at quid, IANA fluxas
Divitias loquor, et caducas
Opes? ab aulis hae veniant quidem
Magnis oportet. Munera Caesarum,
Regumque nonnumquam potentum
Efficiant homines beatos,
Queis astra rident si genesin notes;
Iovisque sidus, Lunaque prospera
Domo in secunda laetiores
Zodiaci positus figurant.
Verum quid isthaec ad bona pectoris,
Cultusque mentis, praedita queis nites?
Externa si fors comparemus
Dotibus Ingenii elegantis,
Externa cedent pol melioribus.
Tuque ipsa certe nobilis es domi,
Et gente clara procreata.
Clarior inde celebriorque
Per scripta multo nobiliorque eris,
Mirum in modum quae cernere gestio
Excusa formis: quin vel ipsam
Te potius, vel aprica saltem
Pigmenta fili, per graphicam manum
Delineati. Talia sed reor
MARTINII (cui calcar addo)
Sint operae, studiique paullo
Post exhibendi. PISNITII iubet
MAIIque virtus hoc opus edier
Claras in auras. Quantum in ipso
Me est, ego suspiciam, colamque
Te, sidus ortum Caelitus. Interim,
Signata virgo, versiculos meos
Vultu sereno sume, nostri
Perpetuum monumentum amoris.
VIrginei labores
Emedullati studio WESTONIAE Minervae,
In manifestiorem
Ite cum plausore diem. Nam Genium faventem
Undique sentietis.
Lecta vos candore cohors, vos manus erudita
Excipient libenter.
Vos legent acres pueri, vos alacres Ephebi
Nocte dieque volvent;
Nectaris vivos latices, ambrosiaeque succos,
Mellaque delicata
Inde sumpturi, cupido delicias palato.
Quin et adultiores
His inescati illecebris vix sibi temperabunt,
Quo minus aestuosam
Expleant de fonte sitim Castaliae scatebrae.
Vos in honore tanto
Paginae dulces eritis, Caesar ut ipse magnus
Perlegere expetiscat,
ImperI [Reg: Imperii] curis variis quamlibet occupatus.
Nemo erit omni in aula,
Nemo in Europae gremio, cui nitidi libelli
Non fuerint amori
Nemo erit, qui non penitus noscere te flagrabit,
O sapiens ELISA,
et sagax et mente valens, ante alias puellas
In viridantis aevi
Flore. Quo circa fruitor liberiore fama
Nominis, ac recenti
Gloria, porroque operum relliquias tuorum,
Collige in unum acervum,
Ut suo prelum subeant tempore. Iam Triumphus
Est tibi partus unus,
Laude cum multa, et titulis haud tibi paenitendis.
Mox alius, sequetur,
Qui Deas supra faciet laude celebriorem.
COMMENDARE iubes me bona carmina
Doctae WESTONIDOS. Quod merito bonum est,
Se commendat id ipsum [(transcriber); sic: idipsam]
Nec praeconibus indiget.
Vino vendibili nil hedera est opus
Suspensa; nec habet laus aliena plus
In se ponderis olim,
Quam cui propria laus ea est,
Ac condignus honos. Aonides novem,
ac ternae Charites, Pallas et Attica,
Et facundia Pithûs,
Unam WESTONIAM penes
Coniunctis habitant sedibus; et suas
Illi divitias largiter exhibent,
Et praesignia dona
Queis (sic auguro) Virgini
Nomen perpetuum Conciliabitur.
Si quid nostra quiit Musa virilior
Iam perfecit abunde
Plectris Alcaici soni.
Tu qui flava colis flumina Vultavae,
MARTINI Clariis addite Coetibus,
Dias profer in auras
Nymphae tersa Poemata,
Curae primitias: pluribus ut dehinc
Auctor, quam penito diligo pectore,
Innotescat in oris,
Almae compos adoreae.
Quod si praeterea forte reflagitas,
Ut quo Candidulam munere virginem
Ultro praevius ornem,
Quod sit mnemosynon mei:
Ecquid nam fieri consueris, nisi
Ut Parnassiaca frunde politulae
Cingam timpora Vati
AEternum viridantia?
COMMENDARE tuis WESTONIUM melos
Sumsisti numeris. Quod meritae decus
Dignum talibus ausis,
Dignum Virgine nobili.
Dulce et decorum est Westonidem suis
Amplecti radiis: quae genialium
Ad praeconia honorum
Deli suscitat incolam.
Immortale plagis num decus ultimis,
Circumscribit? uti plurima pars sui
Inter conscia famae
Sistit sidera limites?
Dum multi properat nominis ordinem
Cartis inserere, et concilio novem
Ternarumve Sororum
Longo intacta silentio.
Rimatur querulae Melpomenes sinum,
Arcanique aditum pectoris arguit:
Multis callida linguis
Pithûs vincere gratias.
Res est, mellifluos ducere Nectaris
Succos? docta modos, et citharae sciens,
Spirat balsama flores
mellito sapit osculo
Tigres et comites flectere populos
Et rivos rapidos in scopuli [(transcriber); sic: !] modum,
Novit mira morari
Et perrumpere duria
Linguae blanditiis saxa potentius
Irritat placidi vim Zephyri: feras
Vires continet Euri,
Quo non arbiter asperi
Sit Ponti potior. Cedet amabilis
RUDOLPHI bonitas Caesaris anxiis
(Quod certo auguro) votis;
Quamvis muniat invium
Curarum series imperialium
Pectus, tergeminis et Scytha cladibus.
Testor vota, repulsae
Vota indigna novissimae!
Rumpunt siderias illa per areas,
Quin ad fluminium denique provocant
Indefessa tribunal,
Effecta ut mereant suum.
Heroi repetam robora pectoris,
Quae praeter solitum feminii chori
Clarant dudum animosam,
Infesto aequa negotio
Mens laetam quoties exserit indolem?
Si firmat rigidam dira necessitas
Arcta valle columnam,
Sortiturque trabalibus,
Et Matrem et Subolem legibus, invicem
Eradunt elementa illacrimabilis
Laeto carmine luctus
Et duri faciem status.
Matrem perpes alit caelici amor cibi,
Doctam adversa DEO credere nec modum
Figit spebus inertem,
Tentatisque laboribus.
Quam nec [(transcriber); sic: ne] murmura, nec praecipites minae,
Nec rerum variae lautitiae probi
Coepti nempe tenacem
Curvant. Illa suas agit
Partes. Interea dulcacidos lyrae
Festive modulos WESTONIS applicat,
et facunda ministrat
Plenis carmina rivulis.
Dulci sollicitis docta periculo
Phoebi suppeditat tela vicariis
et magmenta laborat,
largae illustria adoreae.
Livorum arbitrium si popularium
Laxat signa suo diribitorio,
Ridet vana loquacis
Blandim murmura gutturis.
Hoc est, flebilior quod docet orbitas,
Suspendens docili de scapula iugum!
Talis munere felix
Naturae est pia Westonis.
Olim digna suae sit patientiae
Merces, quod placidam se gerat Invidis.
Virtus nulla colonum
Claudo deseruit pede.
Iam nec SOSIPATRAE splendet inutilis
Conatus nec honor dat [(transcriber); sic: ] LALAGAE locum:
Nec se nostra minorem
Vates vatibus exhibet.
O VIRGO proavis nobilis inclutis,
Seu me laude moves, seu querimoniis,
Me totum tibi dedo,
Instantem obsequiis tuis.
Quocumque egregias nomine imagines
Servas, Pindarica digna cani lyra,
Audenti mihi magnos
Mirari titulos libet!
Sed quo Musa rapis? desine grandium
Insueti strepitu pectinis. Explicat
FRANCUS grandia CYGNUS;
Qui famam sibi subiugat.
QUas tibi pro votis et docto carmine grates
O animi requies, dulcis ELISA, feram?
Pro votis votum, pro carmine carmina reddo,
In te iudicii signa probanda mei.
Accipe; meque tuis ita crede favere Camenis,
Ut maneam cultor nominis usque tui.
Fide DEO, pariterque fidem virtutibus orna,
Inque tuo constans fac facienda loco.
Teque tuosque DEO, precibus committe, benignam
Illius exspecta spe patienter opem.
Adsit, adest, aderit per vota IEHOVA rogatus;
Omne, quod ex usu viderit esse, dabit.
QUod gemis et tristem luges, MEA FILIA, casum,
Quem nuper morbi vis inopina tulit;
Non indigna facis vera virtute; dolorem
Testaris, fatum commiserata [(transcriber); sic: comiserata] meum.
Perge: nec ex animo Maium depone: vicissim
Debitus ille tui fautor honoris erit.
Si tamen et quid agam curabis; gratia summi
Numinis incolumem me superesse sinit.
Paene tuus stygias (o Parca!) redactus ad umbras,
Subducto vitae lumine MAIVS erat.
Horrida nunc caeci superavit claustra barathri,
Expertus Medici vivificantis opem.
IHOVA [Reg: IEHOVA] meos posthac vitae sic dirigat actus;
Ut prober exemplo Candidus esse meo.
Et quia me salvo tibi Phoebus ab aethere ridet;
Calliopes hilari plectra resume manu;
Calliopes, cui victa sacram locat Atropos aram,
Carminibus fiant mitia fata tuis!
IANA omni potior, WESTONIA virgo, figura,
Artificis docta pingitur ecce manu.
Ingenium, pietas, virtus, industria, Musae,
Virginis et mores absque colore nitent.
Si videas Musas, decima est soror addita Musis;
Candida si spectes pectora; Quarta charis.
ELISABETHA decus terrae praelustre Britannae,
Nymphaque Pierio nobilitata choro;
Quarta Charis cum sis, cum sis Venus altera forma:
Non minor hac, illa non minor arte DEa.
Quinque etenim calles rerum lepidissima linguas:
Et latiis ornas verba diserta modis:
Iure tuo non iure suo, natalia lucis,
Tempora concedit, Parca secunda tibi.
Nempe tua ut reliquae capiantur ab arte puellae
Et studeant Phoebi castra beata sequi!
Rara puellarum haec virtus Germanidos orae.
Immo tuis certat nulla, vel una, metris.
Ergo Britannarum celeberrima DIVA DEarum
Mathusalemaeos WESTONI, vive dies.
Ut tua per totum divulges nomina mundum:
Et sis Phoebicolae pars generosa chori.
Illustri lumen generi fulgentius affer,
Dulcibus ingenii suspicienda bonis!
Auguror evenient metricis tandem omnia votis:
Nec minus in laudes ibit Apollo tuas.
Grande tuae pretium pietati Numina debent:
Grandia virtuti praemia debet Honor.
Hactenus haec. sed opus sollemnibus? accipe suetis
Pro nodis metricos ELISABETHA modos.
Accipe, quo spectas Heliconis Numina, vultu
Versiculum. [(transcriber); sic: ] o: redeant hae tibi saepe dies!
NEscio quid nostrae properabant ire Camenae,
Et solito levior blanda Thalia fuit.
Obstupui primo, nec erat cognoscere causam,
Nec potui mentis conscius esse meae.
Hoc erat: ibat ovans ad te, WESTONIA virgo,
Musa puellari suscipienda manu.
NYMPHA, suum numerum tu non sinis esse Camenis:
Scilicet aequales tu facis esse Deas.
Crescere quis nostras, sperarat posse puellas,
Aut aliquid maius post Helicona sequi?
Instituit primum placidas Boeotia Musas:
Explevit teneras Anglia vestra Deas.
Sis facilis Thymbraee: tibi soror altera nata est,
Nata tibi soror est, altera Musa mihi.
Est aliquid, sterili quod non licet esse Poetae,
Et faveat Musis altera Musa meis.
Quid mirum est? placidis Dea praesidet illa Camenis,
Musaque cui properat nostra, Camena fuit
SIc te fausta piis tueantur fata camenis,
Et tribuant Musis saecula sera tuis!
Pecco, tuae libo quia forsan aromata laudis,
Et doctas tenui carmine pulso fores.
Ipse equidem fateor (qua vera edissero) culpam:
Illa tamen causas est habitura suas.
Nam celebres siquidem tua nomina, fama per urbes
Buccinat, et plenis per nemus omne tubis.
Saepe meas eadem titillat honoribus aures:
Et mihi, cur tibi sic vox mea surdet, ait?
Quid faciam? divae rapiunt me nomina vatis,
Ne valeam calamos continuisse meos!
Ergo tuis merito devotas laudibus aures
Mancupo et ingenii dona reposta mei.
Prisca suam memorent per fastos saecula Sappho:
A primis primum nostra mereris opus.
Quippe metri superas numero; victrice Triumphum
Ingenii dotes dexteritate canunt!
O vatum palmare decus, cui militat aether,
Et coeptis fabricat prospera quaeque tuis.
Forte Novenarum monimenta subacta vetustas
Evehit, et Phoebi somniat esse Chorum?
Audite o socii, visumque tenete Poetae;
Frustra mortales arguit illa DEas!
Decessere omnes; nec in orbe superstes, ad unam
Quam celebro, nomen praeter inane, viget.
Nulla sacrarum audita mihi, neque visa Sororum;
Pace tua dicam, Teutobritanna; Dea es?
Non Dea: sed domitis sedes sacrata Deabus;
Hesperio potior castaliove solo.
In facie Charites resident in pectore Musae:
Mille pedem Veneres, articulosque movent.
Mentior, an reliquas ducis Regina ministras?
Ducis; et ad nutum stat DEA quaeque tuum.
Non igitur falso comites dixere Priores,
Quando suam famulae te comitantur heram.
Flore sorte tua Regina Poetria! Famae
Praeco lubens posthac obsequiosus ero.
Non moror errorem, siquidem tentandus, honestum:
Dum modo sola faves, si quid oberro: FAVE.
UT vidi, melicae stupui meletemata vatis,
Quae me per numeros surripuere mihi.
Ordiar? at quales implorem carmine Musas?
Quis mihi nunc dignum suppeditabit epos?
Ordiar. at si tu spondes, VENUS ANGLA calorem:
Tu mihi Melpomene, tu mihi Phoebus eris!
In me dispositis descendo motibus, extra
Me positus: sine me, quam sine mente, loquor.
Es DEa. nam dum te compello absentibus, ambis
Absentem resonis proxima ubique modis.
Eque humili pectus mihi tramite tollis, et inter
AEtherias sistis virginiasque DEas.
Quod loquor, et facili ludo modulamine; linguam
Tu mihi, tuque animum cum ratione moves.
Quippe quod ante gravis conatu cura negasset,
Nunc lectu levius, nunc merus esset amor.
Dum spiras, Geticos in castra ciebo Tyrannos,
Immo adigam vacuas caedis amare manus.
Quin etiam iracunda Iovis tu fulmina et iras
Arguta facilis nosti inhibere lyra.
Sola per immensam praestas miracula terram;
Miretur vires ut vir in arte tuas.
Cur igitur meliora tuis petis otia Musis,
Quas vatum superas pectora, vimque DEI?
Posce DEOS, o Diva; dii tua iussa capessent.
Invitum invitas ad tua vota Iovem.
Aura favet, favet aula tibi: tibi cetera cedunt,
Plausibili causae victa tenore tuae.
Tempus erit, generosa tuae quo insignia famae
Carminibus, fidibus, compita, templa, ferent.
Ipse ego servitiis proclivis plectra movebo;
Perpetuaeque memor laudis et auctor ero.
ELISABETHA, meae pars, quam colo, magna Camenae,
Et decus et generis vivida fama tui.
Accipe sollicitos, quam frons notat, aure precatus:
Seu me opera dignum, sive favore putas.
Cum socio ad Veneris ducenda est MARGARIS aram,
Gratior Hesperidum nempe sorore SOROR.
Quam si sola tuo dignaris carmine; Musas
Et frustra Charites ad sacra iura voco.
Omnes quippe unâ tu versu concipis uno.
Cypria quem tenero signet in unguiculo.
Ergo age mitte tuas, quas non capit orbis alumnas:
Te quoque ad has thalami transfer amica faces.
Sed quia nemo capit, quam non capit orbis, amicam,
Ni captus fuerit a capiente prius;
Cur miser ad Sponsae sacra te voco festa sororis?
Pro studiis captum me tibi reddo tuis!
Dii me! si caperer versuque potirer ELISAE:
Faustior in patriam Rege reversus ero.
WESTONIS ad vivum si non expressa, favebis:
Qui melius posset pingere, nemo fuit.
Suada, Venus, Charites lingua testantur in una:
Qui posset linguam pingere, nemo fuit.
Pectora alit pietas. Virtus, Musae, incola Phoebus;
Pectora qui posset pingere, nemo fuit.
Omnia plena DEO! nihil heic [Reg: hic] mortale! figuram
Quae talem caperet nulla tabella fuit.
ME diversa suam sibi natio vindicat; unum
Cui vix concedunt invida fata locum.
Anglia avos numerat; Germania nostra nepotes:
Illa dedit cunas; haec documenta, lares.
Gallia linguarum commercia, et Itala iactat,
Et varias rerum terra Bohema vices.
Siccine Maeonio certare puella Poetae,
Et meritae posset laudis habere decus?
Posset: et ingenio summos superare labores;
Dum modo perversae cederet ira Deae.
Nam quod ita invitam per fata ferocia vitam
Duco, parum Musis mortua vivo meis.
Quid iuvat omnimodas tandem didicisse loquelas?
Ut valeam casus enumerare meos!
Quid cytherae prosunt, Phoebo praeeunte Magistro?
Ut refricem viduae vulnera Melpomenes!
Praestaret miseras numquam coluisse Camenas;
Quam didicisse sui incommoda sola mali.
Sed frustra querulae repeto discrimina vitae,
Quas me plus nimio dissimulasse, fuit.
Sustineo, quantum muliebria pectora possunt:
Hinc tamen ingenii sentio damna mei.
Pessima damna, meae multum nocitura saluti:
Fatales etiam complicitura dies.
Ergo meis veniam non abnuet invida fatis
Turba, supercilio semper iniqua suo.
Idem Baldhovius.
TE quoties video, quoties tua carmina lectis
Texta lego verbis plenisque haerentia nervis,
Miror, Elyssa, tuum toties, Westonia, sexum:
Non equidem tantas prodentem in publica vires
Lumina, (quippe celer capit et facit omnia vester
Sexus et arguta superat virtute virilem)
Sed quia proiectis nugalibus, ardua quaeris
Et calcas animo ingenti vestigia rerum;
Nec te deductae Cunis muliebribus artes
Per levia abripiunt studia ad damnosa sequacem,
(Quod proprium innumeris est nostri dedecus aevi)
Quin bona semper agas, valeasque velisque vicissim,
Tota animis vires, animos et viribus aequans.
Expertus loquor, atque tuum testem invoco Librum,
Qui fortunatus modo te duce prodit in auras
Bellorum obscuras nebulis; sed prodit, ut atrum
Discutiat, niveumque reducat in astra colorem,
I Liber, et Genio conformem acquirito Famam.
Georg. [Abbr.: Georgius] Carol. [Abbr.: Carolides] a Carlsperga, lectulo affixus faciebam.