I. NUllus eligi heros e tota antiquitate potuit, Germanis Arminio gloriosior. Hic Germanorum veterum Mars fuit, ab ipsis Hermannus, a Romanis Arminius appellatus. Ab hoc heroe, uti narrat Velleius Paterculus l. 2 Rom. Hist. Romanorum exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu, experientiaque bellorum inter Romanos milites princeps - - - - - ad internecionem trucidatus est. Victoria hac reportata Arminius liberator haud dubie Germaniae dici meruit, teste Cornelio Tacito l. 2 Annalium, admirandus summopere,
qui, ut idem pergit, non primordia Populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit. Post tanta in patriam merita, mirum non est, si praemium etiam singulare Arminius exspectavit, eius gentis principatum, quam consilio ac fortitudine conservarat. Sed libertatem popularium adversam habuit, cumque coronae honorem desideraret, dolo propinquorum cecidit, septem et triginta annis vitae, duodecim potentiae expletis. Tacitus l. d.
II. Amorem favoremque spectatoris, unde miseratio potissimum nascitur, non potest non conciliare Arminio patriae amor, cui non salutem tantum, sed summam gloriam clade Romanorum peperit. Tanta ea fuit, ut Cannensi parem Romani ipsi confiterentur, et Arminio duce Germaniam Carthagine non inferiorem agnoscerent. Nequid favoris propter ambitionis suspicionem decederet, cupiditatem regni in Arminio extenuavi sic, ut et historiae relinqueretur veritas, et ex heroica Arminii virtute cresceret miseratio, et animorum error ac suspensio plurimum iuvaretur. Motus animi teneros, praeterquam paenitentiae [Reg: paenitentiae] , nec Arminii character, nec praesens negotium admittebat: eos ad Flavium Arminii fratrem, Sigimerum filium, et Edelboldum reieci.
III. Maroboduus rex veteris Germaniae mores et imaginem refert. Etsi regno exutus,
eandem constantiam et animi fortitudinem, eandem maiestatem, eandem loquendi libertatem servat, quam in solio prae se ferret. Germanus ille candor, fides, gravitas, auctoritatem in eo regiam etiam absque regno tuentur. Cavendum tamen fuit, ne ipsi Arminio magnitudo Marobodui obstaret. Discrimen utriusque, et quanto intervallo regem heros post se relinquat, M. Varus indicat, Actus II Scena ultima, dum inquit:
O par virorum forte, sed dispar sibi!
Uterque firmus: alter ut ferrum riget,
Indomitus, asper, inter aerumnas ferox:
Alter, adamantis more, fulgendo allicit.
Quanto nobilior ferro, quantumvis lucidissimo, est adamas; tanto Arminius rege.
IV. Dux Chattorum Adgandestrius talis est apud me in scena, qualis olim in vita; Romae servus, Arminii proditor. Perfidia hominis, invidia, et crudelitas, virtutem herois reddunt magis conspicuam, ut umbrae in pictura lumen. Deliberavi, an Adgandestrii scelus Arminii manu punirem: quod fieri iustissime poterat. Sed ita malui, ut propter Arminium quidem, non tamen per Arminium caderet: quo dignior miseratione esset herois ruina, qui ne sontis quidem sanguinem fudisset. Illustri manu plectitur, Marobodui: neque tamen hic ultro id facit, sed praesenti necessitate coactus.
V. Longe dispar Vibilius, virtutis amantissimus, et libertatis patriae studiosissimus. Huius defendendae et conservandae gratia ausurum quidlibet, facile prospicias a principio: nam Actu I Scena VIII, qua primum apparet, audiente ipso Arminio, ad Flavium eius fratrem ait:
Mihi dextra ferrum dum regit, et animus manum,
Nullus Tiberius iura det, nullus Tibris,
Nullus Eques Italus liberos cogat viros.
Regina nobis una libertas praeest.
Quibus verbis cum Eques Italus perstringitur, non illi Quintilio Varo insultatur, qui cum legionibus cecidit: neque enim gens Quintilia Romae equestris erat, sed inter patricias numerabatur. Ipsi Arminio Vibilius malum intentat, si regnum capessere audeat: namque is, ut auctor est Velleius Paterculus, civitatis Romanae ius et equestrem gradum eo tempore consecutus erat, quo in Romanorum exercitu ducens ordines, praeclara fortitudinis documenta ediderat. Hoc animo pro libertate cum esset Vibilius, iamque temporis articulum praesentem videret, quo sceptrum, ut ipse quidem putabat, prehensurus Arminius esset: falsa opinione deceptus, et iuvenili impetu concitatus, proruit ad extrema. Protinus tamen errore cognito, paenitentia [Reg: paenitentia] facti doloreque obrutus, victimam se ultro ipse Arminio immolat.
VI. Propinquorum dolo cecidisse Arminium. e Tacito constat. Nihil esse Tragoediae aptius poterat: etenim, ut optime observat Aristoteles, non tam est miserandum, ab homine alieno et inimico opprimi, quam a proxime coniunctis in exitium praecipitari. Itaque Adgandestrium et Vibilium, qui necem Arminio machinantur, sanctissimo affinitatis vinculo ei adstrinxi, fingens, alterum sororem eius, alterum filiam in matrimonio habere.
VII. Vafrum et subdolum Tiberii Caesaris ingenium occasionem praebuit fingendi Legati, qui Adgandestrio responsum afferat, virtute et maiestate plenum; re autem ipsa odiis atque dissidiis principes Germanos inflammet, et perniciem moliatur Arminii, adeo Romae tum formidandi, ut metuerent etiam, teste Dione Cassio, ne in Italiam, ipsamque urbem irrueret; et proverbii loco diceretur, cui probrum et clades optaretur, eum contra Germanos et Arminium mittendum esse. Nemini porro vindicta magis cordi esse potuit, quam filio Quintilii Vari, praeter patriae damna etiam paterna clade stimulato. Legatus hic ob oculos ponit Romam totam, cuius mores non inclinati tantum, ut Hannibalis tempore; sed corrupti penitus, et omnibus aevi ultimi vitiis deformati, umbram duntaxat antiquae virtutis et magnitudinis exhibent. Legati fratre, Varo
minore, idcirco indigui, quod Germanorum nemo esset, cui arcana Romae consilia Orator crederet: atqui ea nosse, magnopere spectatorum interest. Ne tamen ad folum [Reg: olum] audiendi munus adductus a me iuvenis videretur, addidi magnum illum amorem Arminii, qui ab Romano profectus, praeclaram herois exsistimationem auget non mediocriter. Praeterea catastrophes quoque partem luculentam ad eundem detuli, ut secretum Arminii propositum de Corona mox reddenda testimonio suo confirmet.
VIII. Totam Tragoediae oeconomiam ex historiae monumentis conflavi, omniaque five ex rebus gestis Arminii, sive e Germanorum veterum moribus contuli. Inde venenum, ab Adgandestrio Roma petitum, quo Arminius tollatur: inde responsum Tiberii: inde Maroboduus regno spoliatus; reliquiae Vari, eiusque legionum, in saltu Teutoburgico insepultae; traditum iuveni scutum cum framea; annulus ferreus, odiorum testis; aliaque per totam Tragoediam disseminata.
IX. Locum rebus agendis designavi, quo gloriosior Arminio nullus esset; Teutoburgensem videlicet silvam [Reg: silvam] , e cuius arboribus Romani fasces et aquilae pendent, et affixa Romani ducis ac militum ossa tropaeum efficiunt.
Indicia haec sunt victoriae, et, ut Velleius loquitur l. 2, atrocissimae calamitatis, qua nulla post Crassi in Parthis damnum gravior Romanis fuit. Multa hinc occasio nascitur motuum animi, tum in Arminio sociisque, tum in Legato Romano.
X. Temporis autem ratio, si historiam sequi simpliciter libuisset, nonnihil impeditior occurrebat. Tacitus Annali secundo, ubi mortem Arminii narrat, libertatem, inquit, popularium adversam habuit, petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit. Commissum igitur proelium est, nec sane brevissimum; quia dubio Marte, et inter utramque aciem fluctuante fortuna. Praela haec, quae intra ipsam Tragoediam committuntur, non leve negotium poetis facessunt, five personas, sive temporis unitatem respiciamus. Difficile inprimis est, invenire personas, quae cum dignitate scenam illo tempore impleant: cum personae primariae intersint plerumque certamini, spatium illud temporis ad secundarias fere devolvitur, summo Tragoediae periculo, ne languere incipiat, et inanibus verbis potius, quam agendis rebus gravibus occupetur. Unitas vero temporis propterea in discrimen adducitur facile, quod pugnae hae exercituum, validorum praesertim et fortium, apparatum et moras requirunt. Instruenda acies, producenda tot hominum milia [Reg: milia] : proeliandum
acriter et vehementer: vel si cedat hostis, tamen et fugae dandum tempus, et instandum fugientibus. Qui castra et conflictus norunt, rident nimirum, si poeta haec in unum veluti momentum condenset; neque credunt, peragi tam celeriter potuisse, quae nisi pluribus horis explicari non solere sciunt. AEquiores tamen iudices, et iuris poetici ac licentiae non ignari, haud gravate ferunt, si laxetur spatium temporis, quod inter Actus effluit. Iuvant et illecebrae musicae, quibus Actus interpolari solent, ut imponi sibi patiatur auditor, et amoena fraude inductus, plures interea horas abiisse credat, dum ad alia cogitanda spectandaque animum et oculos ultro avertit. Atque id sumpsere sibi nobilissimi etiam poetae tragici, iure quidem ac merito: quidni enim horarum aliquot pugnam libere interponerent, cum nihilominus intra unum solis ambitum, atque eo etiam citius, cursum totius Tragoediae terminarent? Licuit igitur et mihi, certamen hoc Arminii, si vellem, intra Actus quarti et quinti intervallum constringere: multoque magis licuit, fingendi libertate contrahere spatium, ac ita imminuere, ut non iustum proelium, sed levem brevemque velitationem fuisse, spectator exsistimaret. Quo abundantius tamen Unitati Temporis consuleretur, ita finxi, ut pugnam Adgandestrius quidem et socii duces expetant, iamque etiam
destinent; exercitus tamen, addictus Arminio, eam detrectet, et arma capere adversus liberatorem Germaniae recuset. Hac ratione nec ab historia ita abii, ut omnino pugnae nulla mentio inferretur; et intra brevitatem temporis arctissimam me continui, et omittendi proelii causam Arminio honorificam attuli.
XI. Scopus, ad quem omnes Tragoediae partes collineant, est veritas haec: Qui ambitione illectus praemium sibi poscit, etsi optime meritus, in periculum se ipse conicit [Reg: conicit] . Veritatem hanc istis gradibus persecutus sum: etiamsi merita tua praemio digna sint, propter ipsum tamen hunc splendorem oculos multorum offendes: ergo eo cautiorem te oportet esse; tantum abest, ut prodire, et mercedem petere expediat. Summa tua merita vitium hoc vix pensabunt. Flagitare praemium, viri boni non est; certe viri magni et herois non est. Fortasse id, quod iustum et meritum fructum laboris tu autumas, iniquum et nimio plus immoderatum videbitur aliis; et erit fortassis immodicum. Ob inanem gloriam saepe etiam verae laudes oblivioni traduntur. Quamquam [Reg: Quamquam] solum tu honorem, non ipsam honoris usuram et fructum, bona mente desideres: tamen alii hoc ignorantes, vel recusantes credere, magno te mactare infortunio poterunt. Itaque
infausta haec merces, quo demum cumque modo ac animo appetatur, virtutem et honorem vulnerat, teque odio ac discrimini obicit [Reg: obicit] . Haec per totam Tragoediam sparsi, et personarum paene omnium ore ita docui, ut, dum Arminii miseratione spectator tangitur, simul a vitio, quo ille infelix fit, potenter et constanter absterreatur.
ARMINIUS, TRAGOEDIA.
PERSONAE.
ARMINIUS.
FLAVIUS, Arminii frater.
MAROBODUUS rex.
ADGANDESTRIUS, Chattorum dux.
VIBILIUS, Arminii gener.
SIGIMERUS, Arminii filius.
SERG. VARUS, Quintilii filius, Legatus Romanus,
M. VARUS, Legati frater.
EDELBOLDUS, Adgandestrii filius.
Scena in Luco Teutoburgiensi, ad statuam Thuisconis.
ADGANDESTRIUS.
TAndem triumphas: ortus est tandem dies,
Victorias qui compleat palma ultima,
Cum tibi corona verticem heroum teget.
ARMINIUS.
Sperasne, voti compotem Arminium fore?
ADGANDESTRIUS.
Virtute dignum praemium ostendit polus,
Sceptrumque donat, debitum pridem tibi.
Dum prenso dextras, moneo, circumeo, rogo:
Proni annuere milites, proni duces.
Tui Cherusci consono plausu favent:
Chatti sequuntur, me duce, et voti auspice:
Te laetus Hermundurus, et castra omnia
Regem salutant ante, quam praeco evocet.
ARMINIUS.
Tibi haec comitia debeo, speique exitum:
Tu flectis animos, ora cunctantum moves,
Suffragia paras: ceteri mihi si student,
Unus peregit omnia Adgandestrius.
Fraterna novi studia, et addictos sinus.
ADGANDESTRIUS.
Tibi Comitia haec, spesque, facilesque exitus
Debes tibi uni: lucus hic ipse admonet,
Diesque rediens annua solis rota,
Teutonidis, heros, esse te gentis caput.
Hoc publicum me vinculum tibi alligat:
Privata nectit inclita [Reg: incluta] Arminii soror,
Quam cum rogantis traderes nuptam toro [Reg: toro] ,
Coepi esse frater, teque fraterna fide
Ut usque colui, sic dehinc firmus colam.
ARMINIUS.
Si destinata consequi hoc coetu licet,
Bis auspicatos hunc diem ducam et locum:
Hic Varus olim cecidit, et Roma insolens: [Note: (a) Meminit Tacitus de Teutoburgiensi saltu, in quo reliquiae Vari legionumque insepultae. Annal. l. 1 c. 60, iuxta divisionem diligentissimi Berneggeri, Edit. Argentorat. 1664. quam in hac Tragoedia ubique sequor.]
Haec lux superbum contudit mundi caput:
Optata si nunc munera adiciunt [Reg: adiciunt] mei,
Nil deinde Superos posco, fortunae satur.
ADGANDESTRIUS.
Marobodus unus lumini tanto obstitit: [Note: (b) Arminius, abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo, regnum affectans. Tacitus Annal. l. 2 c. 88.]
Iniuriam nunc ille quando exul luit,
Quis coepta te perficere turbator vetet?
ARMINIUS.
Ego Cheruscos moderor, et Chattos tua
Mihi cura iungit: Vibilius, per me potens,
Exercitu si tertio nos augeat,
Et fidus Hermundurus accedat mihi:
Hodie paratus stabit Arminio thronus.
ADGANDESTRIUS.
Male gratus an Vibilius auxilium neget,
Auctore te fortuna quem gremio fovet?
ARMINIUS.
Monendus, ac movendus iterata prece est:
Tu ceterorum, quod facis, mentes tene.
ADGANDESTRIUS.
Si dedero pro te spiritum, dedero parum.
ADGANDESTRIUS.
Quis huc Quirites? Roma quos mittit viros?
SERG. VARUS.
Salutat Adgandestrium Roma hospita.
Salutat Adgandestrium Vari genus.
Orator urbis maximae grates fero.
ADGANDESTRIUS.
Fare age, stupentemque, hospes, id primum doce:
An cerno Vari filium? an ab umbris redux,
An vivus, intras caedis infaustae locum?
Nam Sergium cum patre communi nece
Stratum hic ferebant, asperi Arminii manu.
SERG. VARUS.
Dum cupida dextra Teutonum in praedam ruit,
Fortuna me paucosque, per caecas vias, [Note: (c) Dum Germani praedam diripiunt, multos e Romanorum validissimis noctis beneficio evasisse, narrat Dio Cassius l. 56.]
Densis tenebris abditos, leto eripit.
Nunc me repetere patria Alemannos [Reg: Alamannos] lares,
Tibique, et alto colloqui Arminio iubet.
Vestigia comes hic premit frater minor.
M. VARUS.
Germana virtus suasit hanc avido viam,
Ut visere oculis detur, an Tibri procul
Habitare magna pectora et probitas queant.
SERG. VARUS.
Ego, paternae mortis, et cladis memor,
Electus ante ceteros, ad vos ii,
Quem gemina stimulet cura, dum Roma, et pater
Face geminata pectus incensum excitant.
ADGANDESTRIUS.
Ea cura crescet, et mage calebunt faces,
Monumenta si respexeris, quae fert nemus.
En ossa Vari patris, affixa ilici!
En capta signa, spoliaque, et testes probri!
SERG. VARUS.
Spectacula heu nefasta, truculenta, effera!
Averte, frater, lumina! ah pietas vetat!
ADGANDESTRIUS.
Haec intuens, responsa quae reddis mihi?
Promptumne virus? promptus hic animus manet.
SERG. VARUS.
Percipe Tiberii dicta, et Aeneadum Patrum.
Grates, amice, Caesar obsequio refert,
Grates Senatus: atque amicitiam probant.
Hortantur, eadem studia sectari ut velis,
Et amare Romam, quae sibi fidos amat.
Iam nunc rependit candidas merito vices:
Tibi remittit filium, praedam hosticam:
Quem socius, Italis additus, captum abstulit,
Et nunc precanti munus Ausoniae dedit.
Adduc morantem, frater, ad blanda oscula.
ADGANDESTRIUS.
O grata Roma, nemo quam frustra iuvat!
Iuvare porro ut liceat, et pacta exsequi,
Iam prome munus alterum, ac hostis necem. [Note: (d) Narrat Tacitus, Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu literas, quibus mortem Arminii promittebat, si patrandae neci venenum mitteretur. Tacitus, Annal. l. 2 c. 88.]
SERG. VARUS.
Pacta haec remittit Caesar, et Patrum chorus.
Solent Quirites, Martis e stirpe editi,
Hostibus aperto quaerere in campo necem. [Note: (e) Responsumque esse, non fraude neque occultis, sed Palam et armatum Populum Romanum hostes suos ulcisci. idem ibid.]
Si pilo adacto occumbit Arminius, bene est:
Perdi veneno clanculum, Romam haud decet,
Armata gerimus odia, respuimus dolos.
ADGANDESTRIUS.
Generosa miror consilia, laudo, sequor.
Praeferre tutis fortia, virile est opus.
Probabit Adgandestrius et armis fidem,
Si res locusque pectus hostile offerat.
FLAVIUS.
EN, frater, hic interpres Ausoniae venit.
ADGANDESTRIUS.
Arminii oculos quaerit Orator novus,
Superstes ille Sergius Varo patri.
Audite, fratres: non ferunt haec me arbitrum.
SERG. VARUS.
CHerusce rector, Teutonum summum decus,
Pono memoriam patris, huiusque arboris:
Solus Tiberius loquitur haec; Varus tacet.
Affecta Roma vulnere infami, et gravi,
Tanti tuetur benevola auctorem mali.
Quos patria socios ad tuum admovit latus,
Commune quos periculum armavit foris,
Commune semper quos bonum iunxit domi,
Ii salutem nunc tuam insidiis petunt,
Suique servatoris infestant caput.
Nos, hostium deterrimos quos tu autumas,
Quos exsecraris [Reg: exsecraris] , Marte quos olim gravi,
Et acer odio nunc inextincto [Reg: inexstincto] premis,
Nos te monemus, nos tuum arcemus malum,
Nos proditorem prodimus, nos te pii
Cavere tibi iubemus, ac testem damus
Hanc tibi tabellam, machinatricem doli.
ARMINIUS.
Si certa, Vare, sit tuis dictis fides,
Quin expedis, quae loqueris, et nomen notas?
Quis ille capitis proditor nostri impius?
SERG. VARUS.
Missae docebunt literae: agnosces manum,
Quae nos venenum, tibi propinandum, petit.
Novus Tiberii signat occlusam annulus:
Intus sigilli pristini cernes notam.
Auctor Alemannus [Reg: Alamannus] ; dignus, ut paucis agam,
Quem deprehensum puniant artes suae.
ARMINIUS.
Eventa mira praedicas: Teuto nocet,
Proditque civem! candida est Roma, et monet!
SERG. VARUS.
Non si coiimus [Reg: coemus] proeliis mixti horridis,
Vel caeca tanti decora non cernit viri,
Vel invida negat Roma, vel trux non amat.
Te genere summo nobilem, fortem manu,
Celeremque sensu, et ingenii luce inclitum [Reg: inclutum] ,
Pridemque patrii laude maiorem soli [Note: (f) Genere nobilis, manu fortis, sensu celer, ultra barbarum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri, principis gentis eius, filius. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Italia laudat, exteri populi stupent.
ARMINIUS.
Virtute laudem patriae si aequo, sat est.
Virilis animus, candor, integritas, fides,
Corpus pudicum, prompta bello dextera,
Constantia audax, Teutonum veteres notae,
Aut barbarum esse neminem ac dici sinunt,
Aut esse talis barbarus dicique amem.
SERG. VARUS.
Pridem exuisti barbarum, Romae comes,
Castris iisdem suetus, et iisdem focis, [Note: (g) Assiduus militiae nostra prioris comes. Idem ibid.]
Et civitatis iura Romuleae tenens,
Et inter Equites annulo nostro potens. [Note: (h) Iam civitatis Romanae ius equestremque consecutus gradum. Idem ibid. de Arminio.]
ARMINIUS.
Periere pridem nomina haec, Romae data,
His hausta silvis [Reg: silvis] , sanguine eluta Ausonum.
SERG. VARUS.
At nos meminimus, et favor durat vetus,
Tuis adauctus laudibus toties novis.
Perire decora tanta perfidia unius,
Non aequitas est pasta, non candor sacer;
Non sic avorum nobilis virtus docet,
Venale Pyrrhi qui recusarunt caput,
Hostemque forti tela quatientem manu,
Inque ipsa Italia caede metuendum ac face,
Duxere iniquum, toxicum occultum pati. [Note: (i) Qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus, qui venenum in Pyrrhum regem vetuerant, prodiderantque. Tacit. Annal. l. 2 c. 88. Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret, praedixerunt. Liv. l. 39. Cum - - - - polliceretur se regi venenum daturum, cum indicio ad regem remissus est. Liv. Epit. l. 13. Idem narrat Plutarch. in Pyrrho, et Florus l. 1 c. 18.]
Fidus imitatur hac patrum laudes nepos,
Utque edidere proditae indicium luis
Proavi fideles, sic tibi Caesar probus,
Urbisque Patres, providi auxilium ferunt.
Quin haec venena, quae tuus quaerit latro,
Mittit tibi ipsi Roma, supplicium reo.
Venefici sit poena, quod crimen fuit.
Quod tibi parabat virus, in vinclis bibat.
ARMINIUS.
Iustitia lento fertur in poenam gradu.
Cum ponderaro literas, culpam, reum:
Consilia capiam, digna Germano, et viro.
SERG. VARUS.
Tu, quod videtur: Tiberii cernis scopum,
Solam expetentis mutuam concordiam:
Ut, cui dicavit templa munificus Deae, [Note: (k) Dedicavit et Concordiae adem. Sueton. in Tiberio, c. 20.]
Ea gentem utramque foedere aeterno liget.
ARMINIUS.
Concordia utinam stare per vos hic queat!
Re cognita, responsa te, Sergi, manent.
FLAVIUS.
SIlentia alta rumpere an tandem licet?
ARMINIUS.
Fratres loquuntur libere: servi rogant.
Nisi forte Roma, cuncta quae cunctos docet,
Hoc quoque docere sola nos possit, loqui.
Meliora si silentio occurrunt, mone.
FLAVIUS.
Legatio ista, frater, an docuit satis,
Non esse Romam, qualis, invidia duce,
Tibi cetrisque visa, Germanos movet?
Sincerus ille candor, Alemanni [Reg: Alamanni] nota
Virtusque prima nominis, utrisnam manet?
Proditio nostra est, candor ab Roma et salus.
ARMINIUS.
Civis Quiritum! Caesarum digne o cliens!
Quam lingua didicit more Romano loqui!
Hoc gentis eius proprium, soli sibi
Tribuere cuncta, ceteris cunctis nihil.
Peccavit unus Teutonum: omnes vapulant.
Vertamus arma: vulnus in Romam redit.
Peccavit unus: tota gens vitio caret.
Fefellit illa millies: pura est semel.
Quid si dolorum ne quidem pura est semel?
Nam cur venenum tollit, at mittit simul?
Germanica horret funera, et stimulans petit.
Sic in Alemannos [Reg: Alamannos] Romuli gens est tui:
Dum candidi sunt maxime, dant toxicum.
Cupiunt perire quemlibet: sic nos amant.
Odia intus ardent: lingua virtutem sonat.
FLAVIUS.
Romana tantum loqueris; aliorum taces,
O frater, odia: nonne erit satius, domi
Curasse plagas, quam reprendisse [Reg: reprehendisse] exteras?
Est aliquis osor, quisquis est; atrox, gravis,
In crimen omne promptus, haerens ad latus.
Haec cogitasse iuverit, memorem sui.
ARMINIUS.
Cera soluta, diffugit hic omnis metus.
Tollere inimicum, quisquis est, nutu queo.
FLAVIUS.
Tollere inimicum, facile; sed, frater, parum est.
Tollere odiorum semina, heroum puta.
Vir magnus haec scitabitur, culpam timens,
Suique iudex: odia num iusta ingruunt?
An provoco ipse incendia, et causas alo?
Fortuna magnum fecit: hocne unum aemulos
Irritat in me? num latet origo altior?
Libido vana gloriae num me extulit?
Fragilis cupido laudis, ambitio levis,
Offendit animos civium, aut fastus tumens?
Haec deprehendens, ipse se damnat magis,
Quam quos coegit crimini irasci suo.
ARMINIUS.
Quae monita fundis? aure perculsa haurio!
Scrutaris huius intimas animi fibras.
Agnosco: amavit ipsa te sapientia.
FLAVIUS.
Tuum ad tribunal cognitor temet voca.
Hoc suggero unum: civium hostilis manus
Siquando magnos insequitur, aliquid subest.
Raro absque culpa sternitur dux a suis.
Quo mage cavere, quisquis excellit, decet:
Satis ipsa lux haec nimia, quam clari vibrant,
Offendit aegra lumina, et mentem invidam:
Si sponte maculas additis, numanam ferent?
ARMINIUS.
Salubria moves, at mihi sero agnita!
Mutare coepta non sinit praesens dies.
FLAVIUS.
QUis in propinquo est, frater? O superi! nepos!
SIGIMERUS.
O spes Cherusci nominis patriae iubar!
O summa nati gloria, et constans amor!
Daturne rursum stringere paternam manum?
Romae parem, Romaeque domitricem manum.
ARMINIUS.
Sigimere, carum pignus, ablatum diu!
Quis te propitius restituit hodie deus,
Romana passum vincula aestates decem? [Note: (l) De Arminii filio diu apud Romanos captivo Tacitus, Annal. l.1 c. 58.]
An Varus idem, Flavius cum quo venit,
Te mihi reducit, filium fratri additum?
SIGIMERUS.
Varus reducit.
FLAVIUS.
Flavio haec inconscio?
Cur toto itinere mentio nulla incidit?
ARMINIUS.
Cur tacuit ante Sergius, dum me modo,
Nomine Tiberii blandiens, mulcet diu?
SIGIMERUS.
Non ego Tiberii munere hic adsum redux,
Nec Sigimerum Sergius reddit patri.
Varo minori debeo solutas manus:
Namque ille magni captus Arminii bonis,
Virtute, palmis, gloria, incensus flagrat,
Et cum parente me quoque amplectens amat.
Accedere ultro saepe, solari moras,
Levare dictis carceris duri mala,
Accendere animos: fortiter ferrem omnia,
Exempla patris cupidus ac matris sequi.
Nam cara genitrix, Martii imitatrix viri, [Note: (m) Uxor etiam Arminii capta, teste Tacito l. 1 Annal. c. 57. nequevicta in lacrimas [Reg: lacrimas] , neque voce supplex. Idem ibid.]
Nullisque fracta vinculis, Romae haud minor
Sibi hostibusque visa, quam stans et vigens.
ARMINIUS.
O digna thalamo! quam mihi hoc animo places!
Sed ubi relicta mater? an vincla exuit?
SIGIMERUS.
Antiqua fortunae odia nunc etiam luit.
Nos carcer idem strinxerat iunctos diu: [Note: (n) Cum coniux, cum filius eius servitium adhuc tolerent. ita deArminio Maroboduus, ante proelium, apud Tacitum, annal, l. 2 c. 46.]
Hoc quoque levamen Roma cum tandem eripit,
Et separatos mutuo visu abstinet.
Venit ecce Varus, pridie, fratri comes
Quam pergeret Germanicas visum plagas.
Narrat iter: et me ludere vigilias docet.
Elabor, intempesta dum nox me iuvat,
Patriamque repeto, adultus hostili in solo. [Note: (o) Filius (Arminii) hostili in solo adultus. Tacitus. Annal l. 11 c.16.]
ARMINIUS.
O te recepto faustus Arminio dies!
O care fili! perge virtuti obsequi:
En, inter hostes illa praesidium invenit:
En vincit animos, et sui immemores facit.
Ille, ille Varus, cuius hic servo patrem,
Virtute mitigatus et nostra, et tua,
Te diligit, te liberat, te sospitat.
SIGIMERUS.
Nunc e propinquo cernere assidue licet
Arminium virtutis et veri ducem.
ARMINIUS.
Fuge, nate, labes, et vel in me ipso cave.
Si me videbis, tramite a recto avium,
Virtute spreta, laude corrupta trahi:
Si patriae me noxium, populo gravem
Si deprehendes, atque dissimilem mei:
Amare patrem perge, sed culpas patris
Abominare fortis, et vita probus.
SIGIMERUS.
Quae iussa promis, genitor? aut quorsum hic timor?
O liberator patriae! vita omnium! [Note: (p) Liberator haud dubie Germaniae, Idem, Annal. l. 2 c. 88.]
Tuumne verti pectus, aliumve impetum
Admittere unquam [Reg: umquam] posse, quam semper soles?
ARMINIUS.
Ah Sigimere! fallit aliquando color,
Nec sentientes vitia praecipites agunt.
Heu! sera lucet veritas! Dixi, cave.
SIGIMERUS.
Dic genitor, aut tu, patrue, horrentem doce
Quid alta sibi suspiria et luctus velint.
ARMINIUS.
Frater! doloris causa stimulusque intimi!
Cur monitor hodie vulneras fratrem et necas?
Cur distulisti? sapere cur tandem doces?
Haec te mihi olim decuit, aut numquam [Reg: numquam] , loqui.
VIBILIUS.
Invicte dux, in castra se rumor novus
Diffundere modo coepit; ingentem hospitem
Intrasse fines, Sergio comitem datum.
Marobodus ille, Teutonum laus et probrum,
Antiqua tibi cos gloriae, ut fertur, redit.
ARMINIUS.
Marobodus, inquis? video, non frustra exulem
Legisse Italiam naufragae portum rati.
Romana vereor consilia. Flavi! taces?
FLAVIUS.
Arcana si consilia Romani occulunt,
Me nesciente texitur tela haec latens.
VIBILIUS.
Flavi, Latinos candidus temno dolos.
Germanus ego non degener pugno manu.
Arminio volente, Marobodi aemuli
Manu occupavi regna, victisque impero.
Contemno sceptra: patria libertas iuvat.
Tu, qui secures colere didicisti exteras,
Lunato adora poplite coronae iubar.
Mihi dextra ferrum dum regit, et animus manum,
Nullus Tiberius iura det, nullus Tibris,
Nullus Eques Italus liberos cogat viros.
Regina nobis una libertas praeest.
FLAVIUS.
Forti licebit esse, vel omissis minis,
Cum certus hostis certave pericla ingruent.
ADGANDESTRIUS.
Advena superbus Sergii claudit latus,
Suo et Quiritum spiritu trux et ferox.
ARMINIUS.
Marobodum adesse nuntias?
ADGANDESTRIUS.
Visum mihi.
ARMINIUS.
Amice, solus rem novam mecum expedi.
ARMINIUS.
De Marobodo videro: de me prius.
Quid ferre censes Sergium ex urbe hostica?
ADGANDESTRIUS.
Arminio dignum aliquid, et dignum hostibus.
ARMINIUS.
Nec me, nec illis: nam mihi salutem attulit.
Delere me hostis debuit, clade efferus;
Servare civis, saepe servatus mihi:
Nunc servat hostis, civis it me perditum.
ADGANDESTRIUS.
Indigna memoras. Certa num dictis fides?
ARMINIUS.
Hae proditoris literae invenient fidem;
Atque hoc venenum, Roma quod mittit monens.
AEGANDESTRIUS.
Quis cum veneno literas auctor dedit?
ARMINIUS.
Ut pateat auctor, vinculum cerae aufero.
ADGANDESTRIUS.
Quin subtrahe irae, prima dum flamma aestuat,
Periculosum fomitem, arcanas notas.
Latere nomen hostis ignotum sine,
Diiudicare ut rectius litem queas.
ARMINIUS.
Ausculto monitis: iustitia caeca aestimet.
Postquam togatae gentis excussi iugum,
Auctor salutis publicae, et clade hostium
Numquam [Reg: Numquam] ante partas laureas patriae intuli,
Ut gloriosa, ut libera, ut spoliis gravis,
Timore tacito compleat Romae forum:
Postquam merebar praemium, et amorem omnium:
Quid tu esse censes, cur meam sitiant necem,
Quos fidus et amans usque cumulavi bonis?
Immane quodnam facinus admisi impius,
Atrox, pudendum, dirum, inexcusabile,
Ut haec mererer ultima a nostris pati?
ADGANDESTRIUS.
Laesusne procerum quispiam offensam dolet,
Et ultionis appetens iram coquit?
ARMINIUS.
Iniuria num laedere ego possim meos,
Quibus parentem duco me fato datum?
ADGANDESTRIUS.
Incogitantes culpa nonnumquam [Reg: nonnumquam] premit.
ARMINIUS.
Quae culpa, frater? indica! cupio: rogc.
Reprende voce libera erroris reum!
ADGANDESTRIUS.
Turbatur animus innocens umbra mali.
ARMINIUS.
Si credor insons, quis mihi exitium struit?
Quis innocenti toxicum miscet latro?
Quis ille durus, tacitus, indomabilis?
ADGANDESTRIUS.
Nisi cuncta fallunt, magnus est, audax, potens,
Qui speret aliquid, et reformidet nihil.
Fraterna ni consilia contemnis, dabo.
Mihi cede clausas literas, causam hanc mihi:
Et ultionis ius mihi manda et modum.
Laesum esse eundem et iudicem, haud aequum satis.
ARMINIUS.
Cape hanc tabellam: par tibi nostri est amor,
Liberior animus, certa et unanimis fides.
At tu, cruente, quisquis in caput hoc furis!
Ubicumque degis, disce, deprendi scelus,
Aliquando nulli praeter auctorem nocens,
Curaeque Superis esse vitam Arminii.
ADGANDESTRIUS.
Secedo, frater, doque iudicium reo.
ARMINIUS.
At siste: quidsi proditor longa fide!,
Famave clarus fuerit, aut armis potens?
Si nostrum utrivis carus? An geminus pudor,
Me teque facti conscio, afflictum obruet?
Miseratio vetat. Redde quas ceras dedi.
Cognitio causae mea sit, arbitrium tuum.
Solus latronis nomen occultum eruam,
Si forte famae parcere silendo queam:
Sin nequeo, tu pronuntia [Reg: pronuntia] , iudex rei.
M. VARUS.
Hic natus Adgandestrium tandem videt,
Quem noster alibi quaesiit frustra labor.
EDELBOLDUS.
Salveto, genitor, mille post fati vices,
Quas me tulisse, dum tibi donor, iuvat,
Ut liberatus vinculis caro a patre,
Mea cuncta bis iam debeam Adgandestrio.
M. VARUS.
Laetus favore hoc fruere Romani ducis.
ADGANDESTRIUS.
Sic vos, precor, fruamini iratis diis,
Ut ego favore hoc, perfidi, vestro fruor!
I, discat ex te Sergius, fraudum artifex,
Non me latere, Roma quos nectit, dolos.
Ah nate! te restituit infidum genus,
Patremque prodit, abdito reti implicans.
Fuge pestilentes: recipe te mecum dolens.
ARMINIUS.
Huc, iuvenis acer! huc Edelboldum voco.
Hic te Thuisco, spoliaque ablata hostibus,
Et hostium dux ipse te Varus docet,
Teutonica virtus quid petat, tentet, queat.
Virtutis huius impetu primo rapi
Te testis ipse videram, Marti obvium,
Romana cum te paene protrivit manus.
EDELBOLDUS.
Equidem perieram, tu nisi tulisses opem:
Qua liberatus, media dum rursus feror
In arma praeceps, captus ex acie trahor.
ARMINIUS.
Laudo ferocem, dum tuam aetatem anteis,
Neque consecratus rite bellorum aestui,
Misceris ultro proeliis, imitans viros.
Captivitatis nunc quoque expertus labor
Te duplicata laude Mavorti asserit.
Tibi imperator Teutonum luco hoc sacro
Decerno honores publicos, digno coli.
EDELBOLDUS.
O me beatum! postubi eripuit neci
Me summus heros gentium fortissimae,
Idem ipse ritu patrio annumerat viris.
ARMINIUS.
Quod auspicatum patriae tibique accidat,
Hoc trado scutum more maiorum tibi,
Hanc addo frameam, gloriae primordia. [Note: (a) Nihil autem neque publicae, neque privatae rei, nisi armatiagunt. --- --- --- Vel principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto frameaque iuvenem ornant. haecapud illos roga, hic primus iuventae bonos. Tacit. de Morib. German. c. 13. De framea, proprioGermanorum telo, haec habet: hastas, vel ipsorum vocabulo frameas gerunt, angusto et brevi ferro. DeMorib. Germ. [Abbr.: De Moribus Germanorum] c. 6.]
Insignia haec te inertium turbae eximunt,
Rebusque agundis admovent deinceps parem.
Tu sic memento tegere te scuti obice [Reg: obice] ,
Sic quatere frameam hanc, ut Thuisconis patris
Arminiique nulla degenerem arguat
Diesve, resve. Sic in amplexus veni.
EDELBOLDUS.
Servator huius spiritus, auctor novi
Mihi nunc honoris, quid tibi reddam pius?
Quod imperasti: dignus ut vivam hoc avo;
Te dignus, heros; dignus et gente hac nepos,
Cuius vel ipse feminae, expertes metus,
Numerant suorum vulnera, atque optant nova, [Note: (b) Ad matres, ad coniuges vulnera ferunt: nec illaenumerare, aut exsugere plagas pavent. Tac. [Abbr.: Tacitus] de Mor. Germ. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 7.]
Cuneisque densis obviae, incendunt viros. [Note: (c) Memoriae proditur, quasdam acies inclinatas iam et labantesa feminis restitutas, constantia precum. Tac. eiusd. l. c. 8.]
Tu, sancte saltus! tuque o hunc saltum replens,
Parietibus ullis nescie includi Deus! [Note: (d) Nec cohibere parietibus deas ..... ex magnitudine caelestiumarbitrantur. Lucos ac nemora consecrant. Idem eiusdem libri c. 9.]
Ac tu, Thuisco, conditor Germaniae!
Vos facio testes, me mei memorem fore,
Tantumque vobis, atque virtuti sacrum.
ARMINIUS.
Unum hoc, o Edelbolde, Germanum facit.
EDELBOLDUS.
At tu, benigna qui manu natum erigis,
Fac sentiat opem turbidus genitor parem.
ARMINIUS.
Sinister Adgandestrium an casus premit?
EDELBOLDUS.
Nescio quod animum territi versat malum.
Nil fassus aliud, Tiberii incusat dolos:
Graves procellas imminere vertici:
In te esse solo, quidquid est reliquum spei.
ARMINIUS.
Non te fefellit. Pectus incertum viri,
Urgente Varo, cura sollicitat gravis.
Haec intuere munera: Tiberius dedit.
EDELBOLDUS.
Ignobilis quid pulveris Caesar tibi?
ARMINIUS.
Venena mittit. Teuto, qui peteret, fuit,
Arminii molitus obscuram necem.
EDELBOLDUS.
Heu! cadere tantum possit in quemquam [Reg: quemquam] nefas?
ARMINIUS.
Documenta certa, literas istas, cape.
EDELBOLDUS.
Adgandestrius Tiberio Caesari, et Romanis.
Quod video nomen? an pater ....
ARMINIUS.
Disces, lege.
EDELBOLDUS.
Mors prompta Arminii votum est vestrumque, meumque:
Mitte mihi virus, Caesar: et ille bibet.
Sunt, sunt parentis omnia! heu novi nimis!
Testis paternus annulus, testis manus.
Infauste genitor! quid miser primum querar?
Arminii pericula, an patriae, an tua,
Patriae, tuusque filius, et huius cliens?
ARMINIUS.
Sopi, o parentis non boni fili optime!
Sopi querelas. Facilis ignosco reo.
Sunt nomina illi multa, quae veniam petunt:
Coniux sororis; civis; et amicus diu,
Functusque amici munere et saepe et probe;
Tot millium [Reg: milium] dux nobilis, bello integer;
Spes patriae ingens; cari Edelboldi pater.
Ipsum esse sivi iudicem, et porro sino.
Fer literas, fer virus hoc: causam tenet:
Expendat acta: ius sibi dicat licet.
EDELBOLDUS.
Qua se ipse poena talis heu damnet reus?
ARMINIUS.
Hic annulus sententiam alterutram feret.
Scio, annulus quid more Chattorum petat.
EDELBOLDUS.
Siqua ultion paratur hostile in caput,
Hoc ferreo nos vinculo induimus manum; [Note: (e) Inter Chattos fortissimus quisque ferreum insuper annulum(ignominiosum id gemi) velut vinculum gestat, donec se cade hostis absolvar. Tacit. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 31.]
Nec ponere sinit mos vetus turpem hanc notam,
Vindicta donec nominis labem expiet.
ARMINIUS.
Seu semet Adgandestrius damnat reum,
Seu iura me laesisse fortasse arguit:
Alterutrum in hostem digitus hoc ferrum geret.
Ego si merebor, patiar hoc ligno impeti:
Si se ipse damnat, annulus Romam notet.
EDELBOLDUS.
Romam euge! Romam! tanta quae nobis mala.
Namque innocentem te quis hic damnet furor?
ARMINIUS.
Heroas etiam saepe sua labes trahit:
Utque umbra maior corpore a magno cadit,
Ita culpa magnum nomen obscurat magis.
EDELBOLDUS.
O te Cheruscum! semper o aequum et bonum! [Note: (f) Boni aequique Cherusci proprio sibique peculiari elogiodicebantur. Tacit. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 36.]
O similis Adgandestrium ut purget timor!
FLAVIUS.
TUae salutis me pius trahit huc amor,
Cui fratris aures, fallor, an dociles patent?
ARMINIUS.
Aures et animum sic tibi, o frater, dedi,
Ut vox tua omnis pectore sub imo haereat.
O inquietum, iure qui sese arguit!
FLAVIUS.
Minus inquieto vivere huic animo licet,
Stimulos revelli si sibi quosdam sinat.
Noctes diesque te cruciat odium vetus,
Quo dissides Quiritibus durus nimis.
Amicus esse disce, frangereque impetum:
Ego quietus Romae amicitia fruor: [Note: (g) Flavius, insignis fide, in Romanos videlicet. Tacit. Annal. l. 2 c. 9.]
Imitare fratrem! laeta succedet quies.
ARMINIUS.
Iam non amicum, non ego fratrem audio:
Romanus Eques haec suggerit, nostrae pudor
Et poena gentis: vile qui pretium aucupans,
Torque et corona vendidit patriam levis. [Note: (h) Torquem et coronam, Flavio ab Romanis datas, irridetArminius apud Tacitum, Annal. l. 2. c. 10.]
FLAVIUS.
Quae dona spernis, maximi reges colunt.
ARMINIUS.
Servi Quiritum. Teuto sat magnus domi est:
Quas culta nugas Roma, quos titulos nova
Procudat arte, temnere irridens amat.
FLAVIUS.
Non sic tonabas, quando Romanos duces [Note: (i) qui Romanis in castris ductor popularium meruisset. Idemibid. de Arminio.]
Dux ipse sectans, decora laudabas Patrum,
Et instituta Martis, et florem artium.
ARMINIUS.
Quae roma sit, tum nosse praesenti datum est.
Praeclara multa; vana, ridicula, impia
Videre plura contigit Romae in sinu.
Sectemur artes, si placent: quid opus iugo est?
Didici Quiritum pleraque, et vici aemulus.
Cur Teuto cedat exteris, par, aut prior?
FLAVIUS.
Quis cedere iubet? socia iungatur manus.
ARMINIUS.
Sociumne quemquam [Reg: quemquam] tumidus agnoscit Tibris?
Roma una totum gignit humanum genus:
At ceteri omnes, barbari sunt, et ferae.
Hocne est, quietum dulci amicitia frui,
Foris putari barbarum, ac hostem domi? [Note: (k) Exploratoris Flavii exosa est apud Germanos memoria, testeTacito, Annal. l. 11 c. 16. Non alium infensius arma contra patriam ac deos penates .... exercuisse. Ibidem.]
FLAVIUS.
Necessitas prae nomine est. Frater pie!
Tendit supinas uxor e vinclis manus,
Annosque denos passa, subsidium rogat.
ARMINIUS.
Si fortis illa est, qualis est, non sic rogat.
Si sic rogaret, esse cessaret mea.
FLAVIUS.
Germania ipsa, fessa tot bellis parens,
Ne valida pila provoces ultro, obsecrat.
ARMINIUS.
Teutonia, bello laeta, me gaudet duce. [Note: (l) Germani, laeta bello gens. Tacitus, Hist. l. 4. c. 16.]
Quis valida pila frangat, hic narret dies,
Vari cruore nobilis, Romae niger,
Quae reperit inter Teutones Cannas novas. [Note: (m) Varus perditas res eodem, quo Cannensem diem Paulus, etfato est, et animo secutus Florus l. 4 c. 12.]
FLAVIUS.
Disperiit olim Varus, et Vari manus:
Pereant et odia, dum sua est armis quies.
ARMINIUS.
Vari supersunt vitia, Romamque inquinant.
Contemptus idem gentium late omnium;
Idem superbo spiritus fastu insolens;
Eadem libido, percita, et freni inscia;
Idem amor habendi, sordidaque lucri fames. [Note: (n) Vari Quintilii libidinem ac superbiam haud secus quamsaevitiam odisse coeperant. Idem ibid. Quintiles Varus .... mira superbia atque avaritia in subiectas se agens.Orosius l. 6. Similia habet Dio Cass. [Abbr.: Cassius] l. 56.]
Talesne amico stringere amplexu iubes?
Enses quiescunt: mens Itala pugnas movet.
Turbare nos, et laedere, et pessum dare,
Non melior armis quaerit Ausonidum toga.
FLAVIUS.
Romana iactas crimina, et stragem virum:
Victoriarum gloriam an iniquus negas?
Idistavisi [(perhaps: Idisiavisi)] cogita immensos agros,
Milia [Reg: milia] ubi dena passuum Alemannus [Reg: Alamannus] cruor
Rigavit, et Visurgis intumuit rubens: [Note: (o) Caesi hostes (Germani, in campo Idistaviso [(perhaps: Idisiaviso)] ad Visurgim) decem milia [Reg: milia] passuum cadaveribus atque armis opplevere; repertis inter spolia eorum catenis, quas in Romanos, ut non dubio eventu, portaverant, Tacit. Annal. l. 2. c. 18.]
Nec profuere compedes vanae spei,
Mox praeda iisdem, queis [Reg: quibus] ferebantur, datae.
ARMINIUS.
Fortuna, Martis socia, dum variat vices,
De laude prisca detrahere potuit nihil.
Qui pepulit hostem, vicit: haec summa est rei,
Germaniae omnes victor ubi toties plagas
Stravi Latino funere, exhausi malum:
Hanc dexteram fugere Romani duces,
Et liberata patria victorem canit. [Note: (p) Gloriatur Arminius: ad postremum eiectis romanis, satis prodatum,penes utros summa belli fuerit. Tacit. Annal. l. 2. c. 45.]
FLAVIUS.
Nec diffitetur Roma, te laude efferens.
ARMINIUS.
Ah frater! oculos denique in temet refer!
Me Roma cum Germania laudans colit,
Dum fundo patriae sanguinem, et servo fidem.
Te roma spernit transfugam, Teuto fugit.
O qui salubri me pius monitu regis,
Te te vicissim, quid viro expediat, doce.
Iuvatne ferre vulnera, labori immori,
Summum ut bonorum, fama, laceretur probris?
Hoccine profusi sanguinis pretium feres,
Ii ut triumphent, qui tuam oderunt domum;
Qui te tuosque saxa, non homines, putant;
Qui non quiescunt ante, quam discordia
Ubique sparsa Teutonas discerpserint?
FLAVIUS.
Frater!
ARMINIUS.
Rependo nobili obsequio vices:
Commotus a te, sana tibi dicta ingero.
Per patriae te iura, per avitum decus, [Note: (q) Ille (Arminius ad Flavium) fas patriae, libertatem avitam,penetrales Germaniae deas, matrem precum sociam; ne propinquorum, et affinium, devique gentis sitaedesertor et proditor, quam imperator esse mallet. Tacitus, Annal. l. 2. c. 10.]
Per numen istud oro praesentis dei,
Ne servitutis exterae potius iugum,
Quam fas, patrumque gloriam assertam velis.
Ego dum supremum Teutones inter gradum
Conscendere aveo, gloriam hanc unam ambiens,
Colligere vires tandem ut Alemannas [Reg: Alamannas] queam,
Unumque in armis audiant omnes caput:
Tu civium desertor es? tu proditor?
Tu macula generis? tu tui caeli lues?
FLAVIUS.
Ah parce, frater! criminis tetri pudet.
Pudet videri, donec errorem expio.
SERG. VARUS.
COmperta, spero, veritas, dux, te docet,
Pretiosa quam sit Caesari Arminii salus,
Et an Quiritum, dum tibi sic se probant,
Sincera studia digna sint studio tuo.
ARMINIUS.
Grates parabam, iure quas a me petis.
Generosa Roma pugnat officiis modo,
Quemque superare Marte non valuit gravis,
Humanitate vincere et cura studet.
Victus fateri cogar, et laude hac minor,
Certare vobis nisi pari obsequio datur.
SERG. VARUS.
Id dabitur hodie. Roma commendat virum,
Fortuna utraque nobilem; regem, exulem:
Quem fortem et altum fortior tenuit manus,
Magnumque maior cedere coegit loco.
ARMINIUS.
Quid fortior maiorque nunc faciat cupis?
SERG. VARUS.
Magnanimus ut sit victor, et spernat lucrum:
Sortis sequester asperae tu, vir potens,
Quod illa sceptrum irata Marbodo abstulit,
Restitue liberalis, et lapsum eleva.
Hoc roma dum optat, reddere officium licet,
ARMINIUS.
Non humile votum Roma concepit tua.
Gravi hic dicatus sit licet curae dies,
Tamen huius etiam mox erit causae arbiter.
MAROBODUUS.
TIbi, dux Cherusce, multa in acceptis fero:
Ludibria famae spernere, videri minor,
Regni abstinere commodis, per te scio.
Unum adde meritis, vusque Marobodi adiuva.
A te repulsus, arma dum Latii invoco,
In te Tiberii tela, sed frustra, ciens:
Latro Catualda regiam absenti eripit,
Tuaeque fortitudinis fructum capit. [Note: (r) Catualda valida mann fines Marcomannorum ingreditur,corruptisque primoribus ad societatem, irrumpit regiam. Tacit. Annal. l. 2. c. 62.]
Praemia rebelli dina statuerunt dii.
Stratus Vibilii dextera, auspiciis tuis, [Note: (s) Idem Catualdae casiis. .... Pulsus haud multo postHermundurorum opibus, et Vibilio duce. Tacit. Annal. l. 2. c. 62.]
Mihi redeunti pandit ad folium viam.
Tibi Vibilius cum suis castris subest:
Decedere illum, regna mihi reddi iube.
ARMINIUS.
Meretur aliquid, esse qui didicit miser.
Carere regno qui scit, est dignus throno.
Sed quis, carere quo potest, ambit tamen;
Nomenque regis perditum supplex petit?
MAROBODUUS.
Interpretaris perperam. Peto, non rogo. [Note: (t) Ita certe Maroboduus scripsit Tiberio, non ut profugus autsupplex, sed ex memoria prioris fortunae. Idem ibid.]
Didici abstinere: sed iubet reddi aequitas.
Rex esse numquam [Reg: numquam] desii: immemorem gradus
Quem supplicare non pudet, regem haud puto.
Regum est, monere. Te Maroboduus monet.
ARMINIUS.
Opibus valentes pompa verborum decet.
Sed nec iacenti tela fortunae exprobro,
Nec sperno monita, dum parem mihi te reor.
MAROBODUUS.
At Maroboduus non sibi ducit parem,
Quemcumque nullo nobilem sceptro videt.
ARMINIUS.
Forsan tenebit hoc quoque Arminii manus.
MAROBODUUS.
Quodnam arrogare tu tibi solium?
ARMINIUS.
Tuum.
Si prendere mihi libeat, et spolia indui, Tuum.
Quae iure Martis parta sunt, quis me vetet?
Sed Marobodue, sis licet regno prior:
Laurum coronae aequiparo, pulchrumque [Reg: pulchrumque] hoc nemus.
MAROBODUUS.
Turbator o Germaniae! [Note: (u) Hoc ex Romanorum sensu, quibus Arminius turbator Germaniae, apud Tacit.Annal. l. 1. c. 55.] Vari ossibus
Quid gloriaris? occupas mitem virum
Magisque doctum, castra, quam pugnas sequi. [Note: (x) Varus Quintilius vir ingenio mitis, moribus quietus.Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2. Otio magis castrorum, quam bellicae assuetus militiae. Idem ibid.]
Tres vincis aquilas, proelii vacuas metu: [Note: (y) Maroboduus obtrectans Arminii laudibus: quoniam tres vacuaslegiones .... deceperit. Tacit. Annal. l. 2. c. 46.]
Ego duodenis hoc meum opposui caput. [Note: (z) Maroboduus gloriatur, se duodecim legionibus petitum duceTiberio. Tacit. Annal. l. 2. c. 46.]
SERG. VARUS.
Quid Variana potuerit clade haec manus,
Gens nostra sentit, Romaque fatetur dolens.
Exercitus, quo melior haud alius fuit, [Note: (aa) Cum Varo cecidit exercitus omnium fortissimus, disciplinamanu, experientiaque bellorum inter Romanos milites princeps. Vell Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2. is autem ad internecio nem trucidatus est. Idem ibid.]
Victoriarum prima spes Urbi sacrae,
Una ruina cecidit, Arminio duce.
ARMINIUS.
Marbode, verbis congredi non est meum.
Est edita alibi pugna, ventumque ad fugam. [Note: (bb) De Marobodui receptu Tacitus, Annal. l. 2 c. 46.]
Tu regna repetis pristina; Arminius tenet.
Deliberanti perbrevem mihi da moram.
M. VARUS.
O Par virorum forte, sed dispar sibi!
Uterque firmus: alter ut ferrum riget,
Indomitus, asper, inter aerumnas ferox:
Alter, adamantis more, fulgendo allicit.
SERG. VARUS.
Quo maior, hoc et gravior est nobis timor.
Quem Roma nequiit, Teutones perdant virum.
Dissidia gentis, nostra sunt victoria.
Ergo haec fovere, summus est Romae labor.
Pridem Tiberio proprium, bellis procul, [Note: (cc) Tiberii mos, consiliis et asta res externas moliri, arma proculbabere. Tacitus, Annal. l. 6 c. 32. De Germanis nominatim, Annal. l. 2 c. 26.]
Viros ut inter principes litem serat,
Cadmeaque seges mutuis odiis cadat.
Hoc nostri itineris, frater, occultum est caput.
Dum prodit alterum alteri, incendit faces,
Quae iuncta superent tecta flammarum globis.
Regem iuvamus exulem, Arminii aemulum,
Ne desit unquam [Reg: umquam] , bella qui prenset nova.
Spectator otiosus haec Caesar videt,
Hostesque scissos vincit ipsorum manu:
Dum clade tandem mutua attriti satis,
Romae irruentis viribus fessi patent,
M. VARUS.
Sapientiae praecepta tu narras novae,
Ignota Romae annalibus, quotquot lego.
SERG. VARUS.
Laudanda virtus: serviendum tempori est.
ARMINIUS.
Aut fallor animi, aut vir tibi videor probus:
Post bella acerba, post opem Romae hosticam
In me expetitam, fassus hoc ipsum palam,
Speras, perisque, quo nihil maius datur.
MAROBODUUS.
Sic quippe magnum magna largiri decet,
ARMINIUS.
Oblitus acta, quae petis, facilis dabo,
Si dederis ante, quod bonum patriae petit.
Varum exsecrati [Reg: exsecrati] Teutones, numquam [Reg: numquam] ferent
Clarum corona Caesaris satellitem. [Note: (a) Arminius Maroboduum ante proelium appellabat proditarempatriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum, quam Varum Quintiliuminterfecerint. Tacit. Annal. l. 2 c. 45.]
Opulenta regna Sueviae, votum tuum,
Germaniae partem inclitam [Reg: inclutam] , non iam pio
Regi viderer tradere, sed hosti impio,
Si Romae amico crederem sceptri hoc ebur.
MAROBODUUS.
Quid Roma, nunc pacata, Germanos movet?
ARMINIUS.
Cineri doloso pertinax ignis subest.
Satis Segestes nocuit, indignus socer,
Per quem bicornis Rhenus Ausoniam togam,
Virgas, secures vidit, et Primum horruit
Admota servitutis externae probra. [Note: (b) Hominem (Segestem) Germanos numquam [Reg: numquam] satis excusaturos, quod inter Albim et Rhenum virgas, et secures, et togam viderint. Arminii verba apud Tacitum, Annal, l. 1 c. 59.]
Haec una nobis pacta: si regnum placet,
Uni fidelis patriae, eiura Tibrim.
Corona dabitur, esto Germanus modo.
Libens omitto regna, si tantum virum
Hoc emere pretio patriae carae queam.
Sed civis esse ni velis, rex non eris.
MAROBODUUS.
Ingentia petis.
ARMINIUS.
Iure, dum summa offero.
MAROBODUUS.
Secedo: solitudo consilium dabit.
ADGANDESTRIUS.
DUx, iudicatum est.. Annulus stringit manum.
ARMINIUS.
Arminiusne, an Tiberius causa cadit?
ADGANDESTRIUS.
Agnosco Romam denique, oppressus dolo.
Grati remittunt filium, et perdunt patrem.
Quin ipse, mecum ut pereat, huc natus venit.
Agnosco tandem Arminii magnam indolem,
Quae solam amare gloriam et laesum iubet.
ARMINIUS.
Amemus unam gloriam, et patriae bonum;
Animoque magno spernere Italicas opes
Celsi audeamus. Patria nos virtus docet,
Perinde habere pondus argenti nitens,
Quo Roma mentes tentat, ut testam levem. [Note: (c) Est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibuseorum muneri data, non in alia vilitate, quam quae humo finguntur. Tacit, de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 5.]
ADGANDESTRIUS.
Non me cupiditas facinus in tantum impulit:
Sed nesciebam (nec fateri me pudet)
Animo impotente ferre maiorem domi.
ARMINIUS.
Amice, fac te nomine hoc dignum velis,
Quod prodidisti. Stemus, obliti omnia
Uterque posthinc, Tiberium contra aenei.
ADGANDESTRIUS.
Ipsum Quirinum, siquis est, iuro deum!
Iuro arrogantis Praestites Capitolii!
Tuumque iuro, fortis Armini, caput!
Ultor Quirites persequar, sive id manu,
Sive arte potero; sive consilio eminus,
Seu cominus sors dederit: infensum sciant,
Exulceratum, ferreum, implacabilem.
ARMINIUS.
Sic frater es, sic sponte mihi factum est satis.
ADGANDESTRIUS.
Neo voce sola, re satisfacio tibi:
Eventus ipse mox tibi probabit fidem.
Eo, ducesque et ordines rursum alloquor,
Mutatus animo, voce, qua faeci prius.
Corona cum sublime decorabit caput,
Iniuriam delebit obsequium novum.
ARMINIUS.
Vestigia mihi nulla sunt pridem super.
FLAVIUS.
An verus acutor Varus? An fucum facit?
Te porro amicum narrat Aeneadis fore;
Pignus daturum, Sueviae [Reg: Suebiae] regno uberi
In Marobodui rursus illato manus,
VIBILIUS.
Ardet comitiis miles intentus novis,
Tuamque mentem discere, impatiens morae,
Constantiaque de tua dubius cupit.
ARMINIUS.
Constantiam probabo: Marobodi vices
Meamque mentem reteget hic cunctis dies.
Nunc agite, frater, tuque Vibili gener,
Docete coram, vestra quid mens hic probet,
Si Maroboduo regna concedo bonus,
Regale nomen an sibi is reddi velit?
An ceterorum sorte contentum decet
Posita corona pristinis terris frui?
FLAVIUS.
Si Marcomannos recipit, imperio potens,
Cur invidere nomini antiquo placet?
ARMINIUS.
Male suspicaris: pingue si reddo solum,
Reddo et coronam pristinam, neutri invidens,
Sed Maroboduus rectius utrumnam eliget?
Regis resumet nomen, an sponte exuet?
FLAVIUS.
Illustre nomen siqua fortuna obtulit,
Implere nomen rite si factis queas,
Si iure partam gloriam nulla inficit
Ambitio prava, non ego hoc damnem iubar.
VIBILIUS.
Tu multa, Flavi, poscis: at plura accipe.
Aequarit actis regium nomen licet
Marobodus, alto dignus imperii gradu:
Sua coronam sponte si prenset manu,
Ambitio abesse qui potest, odii parens?
FLAVIUS.
Odiis petitum nemo Marbodum neget.
VIBILIUS.
Unumque regis nomen haec odia intulit. [Note: (d) Maroboduum regis nomen invisum apud populares; Arminiumpro libertate bellantem favor habebat. Tacit. Annal. l. 2 c. 44.]
Laudata bellis consilia, virtus, manus:
Corona nocuit sola, laudique obstitit.
Arminium secutus Alemanni favor,
Dum libera pro gente pugnanti adfuit,
Regis superbi gloriam in casum impulit.
FLAVIUS.
Exosa sceptrum, fateor, est nostra indoles.
VIBILIUS.
Roma dominatu gaudet, ac victos premens,
Cervice reges ferre servili docet.
Eat, coronam quaerat, ubi lictor iubet:
Liber Alemannus excutit nomen iugi.
ARMINIUS.
Suadere tutiora te video, gener.
FLAVIUS.
Potest carere nomine hoc, rem qui tenet.
VIBILIUS.
At non carebit. Umbra Marobodum trahit:
Relinquere alta nescit, indulgens sibi.
O patria! quae te denuo plagae manent?
Namque odia redeunt vetera, clamores, faces,
Teutoque pugnans Teutoni bello impio.
ARMINIUS.
Meum est, cavere providum tantos metus.
Perspecta nobis mens tua, Vibili, satis.
Nunc nos comitia, cupidus et miles vocant.
Tu iunctus Adgandestrio curas leva.
Tibi deinde, frater, plura, cum tempus sinet.
SIGIMERUS.
Quae fama castris, o pater, de te volat?
Credamne? regnum magnus Arminius petet?
ARMINIUS.
An erubescis, regium dici genus?
SIGIMERUS.
Arminii esse sanguinem, summum est decus:
Sed servitus Germaniae est summus pudor.
Eheu! quid ambis? sic tibi patria excidit?
Sic excidisti tu tibi, heroum optime?
Nunc dicta patris assequor tandem miser!
Heu sera lucet veritas natu quoque!
Heroas etiam vitia praecipites agunt.
ARMINIUS.
Etiamne proles Flavio accedit comes?
An uterque pectus lancinat tortor ferus?
SIGIMERUS.
Ignosce, genitor, si tuam vocem sequor.
Heu cor tremiscit! vera sed fas est loqui.
Te video, genitor, tramite a recto avium,
Virtute posita, laude corrupta trahi.
Ah patriae te noxium, genti gravem
Te deprehendo, moris haud similem tui.
Amare patrem pergo: sed culpam patris ....
Heu quae iubebas, filius timet eloquo.
ARMINIUS.
Dies pudenda! filius patrem docet.
Sed, nate, dic, tropaea si nostra aspicis,
Nullane meretur praemia Arminii manus?
SIGIMERUS.
Omnia meretur, sed nihil virtus petit.
Qui gloriae laborat, in honorem irruat:
Qui patriae laborat, ipse illum labor
Solatur instar praemii: nescit lucrum.
ARMINIUS.
Mi nate! splendor decipit
SIGIMERUS.
Vanus, levis.
Quem vero? num fas dicere est? vanos, leves.
Non haec, Thuisco maxime, nepoti dabas
Documenta vitae! cernis haec: nec te pudet?
Non tu coronam, te corona quaesiit.
Indigna nunc amamus, immemores patrum.
ARMINIUS.
Sic perge, fili: mereor audire omnia.
SIGIMERUS.
Ille, ille quondam patriae vindex deus,
Arminius ille, iura qui Vari aspera
Dominosque fasces depulit, dominus novus
Collum parentis regio calcat pede.
Quod Roma iniqua non potuit, hoc tu facis?
Nam Roma victrix quid aliud demum hic velit?
Praetor veniret nempe, lictores trahens:
Sella in curuli iura dictaret tumens,
Nostrumque sceptro Caesaris curvans genu.
Civisne poterit, Caesari quod non licet?
Romanus agnosceris ex uno hoc Eques?
ARMINIUS.
Prosequere! fidus ingere merenti probra!
SIGIMERUS.
Utinam dolorem cerneres nati intimum!
Romam reliqui: desero nunc et patrem:
Namque intueri gloria haec coram vetat.
Nullusne nostrum finis exilium manet?
Utrinque fugere geminus heu hostis iubet!
O misera patria! quis tuum haud lacerat sinum?
Foris Quirinus aemulus, et intus pater.
ARMINIUS.
Cave doloris arbitrum: Marcum vides.
ARMINIUS.
MArce, mihi salve, patris in nato salus.
M. VARUS.
Uterque frater dona fortunae nova
Tibi gratulatur, Armini, rex Teutonum!
Nam praevenire regium nomen iuvat.
Quo protinus vox te una cunctorum efferet.
ARMINIUS.
Fors domina campi cernere futurum vetat.
M. VARUS.
Me, quem tua olim dextera orbavit patre;
Me, cuius almam patriam exosus premis;
Me sola cepit fama virtutis tuae.
Tuine cives praemium heroi negent.
Germaniae quem Romulum et Martem vident?
ARMINIUS.
Nobis Thuisco est Romulus.
SIGIMERUS.
Mars es, pater.
Sed patria deum quem colit, regem sugit.
M. VARUS.
Rex esse didicit, qui triumphat Caesares.
Fractum hoc ab uno stupuit Augustum Tibris,
Cum parietes pulsaret attonitum caput,
Frustra reposcens, tela quos vestra hauserant. [Note: (e) Adeo namque consternatum ferunt, ut - - - - caputinterdum foribus illideret, vociferans: Quintili Vare, legiones redde! Sueton, in August. c. 23. Narrat etOrosius, l. 6.]
Quin et quotannis lugubrem hunc habuit diem, [Note: (f) Diemque cladis quotannis maestum habuerit, aclugubrem. Suet. eodem loco.]
Sese minorem fassus Alemanno duce.
SIGIMERUS.
Augustus ipse ponere coronam gravem,
Et liberare patriam statuit iugo. [Note: (g) De reddenda republ. bis cogitavit. Suet. in August. c. 28.]
Nec vox Tiberii prima me vestri latet,
Cum frena regni caperet invita manu:
Indomita regnum est bellua, in dominum fremens [Note: (b) Tiberius, cum ad imperium vocaretur, adhortantesamicos increpans, ut ignaras, quanta bellua esset Imperium Suet. [Abbr.: Sueton] in Tiber. c. 24. Tandem quasi coactus, et querens miserum et onerosam iniungi sibi servitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem faceret. Iden ibid.]
M. VARUS.
Tamen tot annos belluam hanc Caesar domat:
Tenuitque sceptra Augustus, abiecto metu:
Lupata quamvis mordeat plebs insolens,
Praestat fideli dextera unius regi, [Note: (i) Sed reputas - - - - illam (rem publ.) plurium arbitrio temere committi,in retinenda perseveravit. Sueton, in Augusto, c. 28.]
Arbitrio quam plurium everti rotas.
ARMINIUS.
Quae destinata sint mihi, neuter videt.
Adeste, iuvenes: pando consilia intina.
ADGANDESTRIUS.
TAndemne deprehendo, quem pridem peto?
EDELBOLDUS.
Paterna quorsum imperia me promptum vocant?
ADGANDESTRIUS.
Quo ducet isthic annulus, et irae tumor.
EDELBOLDUS.
Eccui minatur ira, ferrumque asperum?
ADGANDESTRIUS.
Geminis minatur hostibus, Romae, et duci.
Illa immerentem prodit, exponens neci:
Hic vel meretur odia, vel certe feret.
Fili, mea salus poscit Arminii necem.
EDELBOLDUS.
Qua voce terres? heu! necem Arminio struis,
Cui iam coronam, cui tua sceptrum manu
In hunc parabas primus adiutor diem?
ADGANDESTRIUS.
Sceptrum et coronam Vibilius custos tenet,
A me parata insignia imperii novi.
Nova nunc pericla Varus ignaro attulit,
Quae provido occupare consulto decet.
EDELBOLDUS.
Quae tibi pericla fingit hic laevus timor?
Herosne cuiquam post fidem et veniam nocet?
ADGANDESTRIUS.
Quo quisque maior, hoc magis laesus dolet.
Vindicta saepe non opinantem eruit.
EDELBOLDUS.
O pugnam iniquam! disparem o animum nimis!
Qui laesus est, iniuriam venia tegit:
Qui laesit ultro, gratiae poenam expetit.
Virumne tolles, Roma cui cessit potens,
Atrociore nemini strata impetu,
Summumque ab uno passa post Parthos malum? [Note: (a) Atrocissimae calamitatis, qua nulla, post Crassi inParthis damnum, in externis gentibus gravior Romanis fuit. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2, de clade Variana loquens.]
ADGANDESTRIUS.
Permisit hunc is annulum arbitrio meo:
Utar ego utroque: sentiat munus dator!
EDELBOLDUS.
Servator o Germaniae, Armini optime!
Hanc summa merita gratiam tandem ferent?
Quos dura premeret servitus stratos humi, [Note: (b) Caeso Quintilio Varo, pulsam e Germania servitutem. Tacit.Histor, l. 4 c. 16.]
Nisi vindicasses: sanguinem hi sitiunt tuum!
Vos, o tropaea, rapta victoris manu! [Note: (c) Cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae diis pariissuspenderit, Arminius nimirum. Tacit. Annal. l. 1 c. 59.]
Vos, ossa Vari! conscium o pugnae nemus!
Edicite! hocne palmifer meruit pugil,
Ut liberati liberatorem necent?
ADGANDESTRIUS.
Quem Teuto libertatis antiquae ducem [Note: (d) Arminium potius gloriae ac libertatis - - - - - ducem. Idemibidem.]
Amabat olim, patrios ultum focos:
Hunc servitutis horret auctorem novae,
Qui vincla rupit extera, ut tendat sua.
Implevit ille laudibus mundi plagas:
Sed falsa dum nunc gloria immemorem trahit,
Vera quoque, nebulis implicita falsae, perit.
EDELBOLDUS.
Fratremne frater perimet? et lugens soror
Caesi videbit sanguinem haerentem viro?
Non sancta prosunt foedera aut dulcis torus [Reg: torus] ?
ADGANDESTRIUS.
Sibi quisque cura est prima: me servo pius.
EDELBOLDUS.
O astra! quo me distrahit pietas duplex?
Utrinque pater est: alter hanc vitam dedit;
Servavit alter. laedere heu neutrum licet!
Servare patrem utrumque, mihi superi date!
ADGANDESTRIUS:
Nescisne morem patriae? ferrum hoc patris [Note: (e) Suscipere tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quamamicitias necesse est. Tacitus, l. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 21.]
Sequi necesse est filium. Tibi nil licet.
EDELBOLDUS.
O dura lex! o lacrimis [Reg: lacrimis] dignus rigor!
Ergone coges fieri Edelboldum impium?
Arminii opera luce vitali fruor:
Arminii animam dextera haec quaeret furens?
Pater Thuisco! tertius mihi tu parens:
Credamne, te probare tam dirum nefas?
Tu me videbas tela capientem modo:
Arminius porrexit hoc frameae decus:
Arminiine pectus hic mucro hauriat?
ADGANDESTRIUS.
I, sequere patrem hunc alterum! non es meus.
EDELBOLDUS.
Utrique vitam debeo. Hanc frameam cape!
Transverbera me genitor, et serva pium!
ADGANDESTRIUS.
Audi parentem. Teneo primores ducum,
Quocumque [Reg: Quocumque] hic ensis traxerit, promptos sequi.
Ii paratam nunc quoque addicunt fidem.
Vestigia ducum miles armatus premet.
Dum Chattus omnis signa in Arminium movet,
Tu solus Adgandestrium obnitens feri.
Quaere in paterno corpore huic frameae locum,
Primumque facinus sim tibi occumbens ego.
EDELBOLDUS.
Si cuncta spernis, moveat ah tua te salus!
Impune sterni fulmineus heros nequit.
Noli experiri vincere assuetam manum!
ADGANDESTRIUS.
Cadet ante pugnam: dum nihil metuit, perit. [Note: (f) Arminius, ante Vari cladem, haud imprudenter speculatus,neminem celerius opprimi, quam qui nihil timeret. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
En ipse: cedo, prodere ut possis patrem.
EDELBOLDUS.
Absit: tibi, pater, haereo, quamquam [Reg: quamquam] gemens.
ARMINIUS.
FAc, te quietem velle: sed Roma an volet?
Omnis quietis nescia, aut pugnat manu,
Aut pugnat arte callida: semper nocet.
MAROBODUUS.
Laudanda pietas, quae bono patriae cavet:
Nihilne vero tu meae famae dabis?
Quid fama sparget: si minax Romam eiero [Reg: eiuro] ,
Dum liberalis illa mihi sceptrum asserit?
ARMINIUS.
O liberalem, quae suum donat nihil!
Opem tibi negat Martiam, Verbo iuvat.
Munifica dicit: Armini, da, quae tenes.
MAROBODUUS.
Seu verba prosint, seu gladius, aeque iuvat. [Note: (g) Maroboduo undique deserto, non aliud subsidium quammisericordia Caesaris fuit. Tacit. Annal. l. 2 c. 63.]
ARMINIUS.
Te, Marobodue, te iuvat: patriam taces?
Commoda suorum magna mens tantum videt:
Se negligit, se patriae sponte immolat.
O sancta patria! magna virtutum parens!
Quisquam impudentes Teuto Romanos amet,
Qui mente vacuis Teutonem annumerant feris,
Demptaque forma et voce nos homines negant? [Note: (b) Varus Germanos concepit esse homines, qui nihil,praeter vocem membraque, haberent hominum. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l 2.]
Qui nostra tumido cuncta conculcant pede,
Consilia, mores, dicta, caelumque, ac solum, [Note: (i) Tacitus Germaniam e suorum sensu appellat informemterris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit. l. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 2.]
MAROBODUUS.
Hunc ego dolorem testis his hausi auribus:
Ipsi astra tangunt: barbari nos serpimus.
ARMINIUS.
Aliusne pecudes sterneret ferro furor,
Quam quo cruorem Roma Teutonicum bibit? [Note: (k) Germanos Romanus exercitus semper more pecudumtrucidaverat. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Siquando sors adversa nos ensi obtulit,
Insiste! clamat Caesar: insiste, o cohors!
Insiste, turma, caedibus! veniam nega! [Note: (l) Germanicus Caesar ad suos in praelio: insisterem caedibus: nilopus captivis, solam internecionem gentis finem bello fore. Tacit. Annal. l. 2 c. 21.]
Nemo triumphum captus anteeat meum:
Nemo supersit Teutonum! haec Romae est salus.
MAROBODUUS.
Accendis animum: barbaros Itali sonos!
Hanc ego nec hominis, nec de homine vocem puto.
ARMINIUS.
Audisne, in ipsis quid rogent fanis deos?
Ut mutua se strage Germanus necet,
Vincatque Romae! Stirps ut Aeneadum intuens
His pascat oculos! semper ut discors sibi
Pugnet Alemannus, cade fraterna madens! [Note: (m) Cum Romani suis oculis viderent crudele Germanoruminter se proelium, quo Bructeri excisi sunt, ait Tacitus: super LX milia [Reg: milia] non armis telisque Romanis, sed, quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt. Maneat quaeso, duretque gentibus - - - - odium sui: quando urgentibus imperii fatis, nihil iam praeflare fortuna maius parest, quam hostium discordiam. Tacit. de Morib. Germ. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 33.]
MAROBODUUS.
Immane votum! dira, sed vera audio.
Praesens uterque didicimus Romae indolem,
Aemulam, inimicam, subdolam, flecti insciam.
Iam debitus amor patriae in pectus redit.
Iam damno, quos amaveram, fraudum fabros.
Sciunt lacertos Teutonum experti Ausones,
Sciunt, timentque: non eos Samnis vetus,
Non Poenus, aut Hispaniae, aut Gallus ruens,
Nec Parthus ipse saepius conterruit. [Note: (n) Non Samnis, non Pani, non Hispaniae, Galliaeve, ne Parthi quidempsaepius admonuere. Idem eiusdem libri c. 37.]
ARMINIUS.
Germania urget acior regno arsacis. [Note: (o) Regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. Idem ibid.]
Nos Carbo, Scaurus, Cassius, nos Caepio,
Nos manlius, sensere, qui pugna edita
Tulere vel fugere vinclorum probrum. [Note: (p) Germani Carbone, et Cassio, et Scauro Aurelio, et ServilioCaepione, M. quoque Manlio fusis vel captis. Idem ibidem.]
Nos Consulares quinque simul exercitus
Disiecimus, devicimus, delevimus. [Note: (q) Quinque simul consulares exercitus Populo Romano - - - -abstulerunt. Idem ibidem.]
MAROBODUUS.
Quid Lolliana vulnera, et Vari hic pudor,
Urbis supremo poene coniunctus malo? [Note: (r) Augustus graves ignominias, cladesque, duas omnino, nec alibiquam in Germania accepit, Lollianam et Varianam - - - - - Varianam poene [Reg: paene] exitiabilem. Sueton. in Aug. c. 23.]
ARMINIUS.
Quis ambigat? timemur. hinc odia, et doli.
MAROBODUUS.
Augustus olim Arminii fassus metum est, [Note: (s) Augustus, post Vari casum, Galliae et ipsi Romae timebat.Dio Cassius l. 56.]
Mei Tiberius nuper [Note: (t) Exstat oratio, qua magnitudinem viri, (Marobodui) violentiam subiectarum eigentium, et quam propinquus Italiae hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit: ita de Tiberio Tacitus,Annal. l. 2 c. 63.]: odit, cum favet.
ARMINIUS.
Cessamus autem? nec ferimur odio pari?
MAROBODUUS.
Vir magne, vincis. Cogis odisse improbos.
Amare cogis patriam, et mentem hanc tuam.
Non iam cupitae Sueviae spes me movent:
Tu me, Thuisco! tuque me, Armini, trahis!
Iuro perennem nomini Alemanno fidem:
Eiuro Romam. Teuto sum: verbo sat est.
ARMINIUS.
Amice salve! denuo sceptrum cape.
SERG. VARUS.
ARminio vocante, spes hilaris datur,
Instare celerem regiae causae exitum.
ARMINIUS.
Properare miles cogit, exosus moram.
Tria Marobodi verba rem totam secant:
Dum tu vocaris, facile transacta omnia.
Quod Caesar optat, tribuere Arminio placet
Marobodus usque pristino stabit gradu,
Cui Suevicas Vibilius reddet plagas.
Luco hoc in ipso protinus surgat thronus,
In quo recipiat iura Marbodus sua.
SERG. VARUS.
Magnanima gens est Teuto: plus mores boni
Vos inter, alibi quam bonae leges valent. [Note: (u) Plusque ibi boni mores valent, quam alibi bonae Leges. Tacit,de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 19.]
ARMINIUS.
Vox una digno reddidit sceptrum viro:
Rem pactus unam, splendidum regnum dedi.
SERG. VARUS.
Magna stipuleris, regna cum dominos novant.
ARMINIUS.
Magnum est; amicus quod mihi petenti annuit:
Fare, Marobode: foederis legem explica.
MAROBODUUS.
Vestrum omne foedus, atque amicitiam exui
Arminius a me voluit, ut regno fruar.
Ego, teste caelo, testibus Vari ossibus,
Signisque vestris, teste te, Sergi fremens,
Vestrum omne foedus, atque amicitiam exuo.
SERG. VARUS.
Haec pactio igitur, Caesare irriso, coit?
Qui regna per nos recipit, has grates refert,
Ut ducat hostes, quos patronos duxerat.
MAROBODUUS.
Renuntiare [Reg: Renuntiare] placuit hospitio malo.
Grates tamen agit Caesari civis bonus,
Quod repulit a se bella conantem impia,
Arminiumque nosse me docuit pium.
SERG. VARUS.
Turbator hic Germaniae nunc te rapit,
Qui vincit hostes, proelii vacuas metu,
Magisque doctos, castra, quam pugnas sequi? [Note: (w) Marobodui [(transcriber); sic: Marabodui] verba in Arminium, supra Act. II Sc. 4.]
MAROBODUUS.
Arminii quid possit herois manus,
Gens vestra sentit, Romaque fatetur dolens. [Note: (x) Serg. Vari dictum de Arminio, supra Act. II Sc. 4.]
ARMINIUS.
Dolor ut levetur, neve male gratus vocer,
Grates et ampla munera exsolvo libens,
Memor veneni traditi, indicii memor.
Conspicua dona censuit Latium dari,
Cum rapta Crasso signa Parthorum favor,
Rogante utroque Caesare, haud sponte obtulit. [Note: (y) Parthi quoque - - - - signa militaria, quae M. Grasso etM. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt. Sueton. In Augusto, c. 21. Recepit et signa, quae M. Crassoademerant Parthi. Idem in Tiber. c. 9.]
En fixa nostrae laeva monumenta ilici.
Vexilla et aquilas liberas cernat Tibris, [Note: (z) Signa, et aquilas duas adhuc barbari possident. Florus l. 4 c. 12.Cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae diis patriis suspenderit (Arminius) Tacitus, Annal. l.1 c. 59.]
Fascesque Vari redditos natus ferat. [Note: (aa) Varum fuisse Cousulem, argumento est illud Flori. ipsus quoqueConsulis corpus - - - - effossum. l. 4 c. 12.]
Addimus Equestrem hunc annulum, pridem arbori
Inter tropaea cetera appensum decus:
Arminio quem Roma donavit bona, [Note: (bb) Equestremque consecutus gradum. de Arminio Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Remitto gratus, ornet ut templum novum,
Imaginemque nobilem Concordiae. [Note: (cc) Dedicavit et Concordiae aedem. Sueton, in Tiberio, c. 20.]
SERG. VARUS.
Haec ubi videbit Caesar, et gesta audiet,
Habebit, unde laudet ac damnet simul.
ARMINIUS.
REx, militarem testis an coetum petis?
MAROBODUUS.
Peto, tibique praemium dignum auguror:
Nam tanta virtus quid nisi coronam petit?
Aut quis erit unquam [Reg: umquam] dignior patriae throno?
ARMINIUS.
Sententia mihi quae sedeat, uni hactenus
Audire natio licuit, et Marco arbitro.
Nunc tertium te conscium arcani volo.
Comitare, rex, ac disce narratu meo,
Quae vota tacito pectore Arminius fovet.
SERG. VARUS.
HIc, hic, paratus ubi Maroboduo thronus,
Audire, Flavi, te procul strepitu iuvat.
M. VARUS.
Dic, quaenam Erinnys subita commovit viros?
Civilia quis in arma momento impulit?
FLAVIUS.
Promptus Comitiis agger a campo eminet,
Exercitu stipatus hinc atque hinc procul.
Cheruscus, Hermundurus, et Chatti ambiunt,
Alacresque tela more Teutonico vibrant.
Triplex per agmen nomen Arminii sonat.
Apparet ipse, perfidus cum se dolus
Aperit repente, et caecus erumpit furor.
Inclamat Adgandestrius: Chatti duces!
En hostis! en promissa qui vestra impleat!
Nec plura: mox feruntur in pactum scelus,
Quoscumque dux corruperat: socios vocant,
Arminiumque principes sterni iubent.
M. VARUS.
O barbare! o ingrate!
SERG. VARUS.
Quid Chatti movent?
FLAVIUS.
Infame parricidium miles fugit,
Ducumque crimen deserunt cuncti ordines.
Frustra moveri signa latrones iubent,
Frustra reprendunt: unus est castris sonus;
Chatti, ut Cherusci, voce sublata intonant:
Vivat Cheruscus! vivat Arminius diu!
M. VARUS.
Non hic repressit turbo scintillas leves?
FLAVIUS.
Auxit furorem perditi Adgandestrii.
Ira geminata, criminis vani pudor,
Praecepsque desperatio urgebat virum.
Corrupta per se capita in Arminium rapit:
Facto feroces impetu in fratrem ruunt. [Note: (a) Testatur Tacitus, armis petitum Arminium, cum regnum peteret.Regnum affectans, libertatem popularium adversam habuit: petitusque armis et c. Annal. l. 2 c. 88.]
Ille expedire telum ab armigeri manu,
Depellere ictus ictibus, frustra peti.
Tollunt Cherusci signa pro caro duce:
Armor ego, primus irruo: auxilium alterum,
Tela Marobodus corripit, et hosti imminet.
M. VARUS.
Spem medius inter trepido, suspensum et metum.
FLAVIUS.
Trepidare virtus cognita Arminii vetat:
Quem Roma bello vincere adnixa haud potest, [Note: (b) Proeliis ambiguus, bello non victus. Idem ibid. deArminio cum Romanis pugnante.]
Nec Roma nascens, sed domina rerum omnium: [Note: (c) Qui non primordia Populi Romani, sicut alii regesducesque, sed florentissimum inperium lacessierit. Idem ibid.]
Eum rebellis frangere haud potuit globus.
Nondum iuvandi veneram ad fratris latus,
Cum victor Adgandestrio scutum eripit,
Quod summa nobis gloriae, et pugnae est caput. [Note: (d) Scutum reliquisse praecipuum flagitium. Tacitus, l. deMorib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 6.]
M. VARUS.
O nobilem victoriam! o iustos deos!
Sed nunc ubi heros? aut quid Adgandestrius?
FLAVIUS.
Disiecta facile turba flagitii rea,
Et auctor ipse, victus, et spolio carens,
Diras precante exercitu, retulit pedem.
At frater in tentorio vulnus leve
Praebet liganti dexterae: vobis ego,
Peiora ne mens auguret, gesta affero.
M. VARUS.
At ecce frater! victor huic luco subit.
ARMINIUS.
Scutum hoc amici perfidi accipiet libens
Luci Thuisco praeses, et civis boni
Novum tropaeum, civis exuvias mali,
Hostilia inter spolia respiciet probans.
M. VARUS.
Salve, recepte ex inferis victor necis.
SERG. VARUS.
Bis prodit Adgandestrius summum ducem:
Bis sibi paratam Arminius vitat necem:
Et quod periclum Caesar avertit prius,
Id fortis ipse nunc sua repulit manu.
SIGIMERUS.
Diu superstes patriae vive, o pater!
EDELBOLDUS.
Subire an oculos, victor, irati licet?
Ullamne veniam poscere rebelli licet?
SERG. VARUS.
Tu quoque rebelles ilico armasti manus?
EDELBOLDUS.
Facinus pudendum! non ego armavi manus:
Ipse, ipse, quem lacessii, ferrum dedit.
Funesta sors me compulit, ut in te uterer,
Quo tu benignus hanc honestaras manum.
SIGIMERUS.
Peccare quae sors cogit?
EDELBOLDUS.
At cogit pater,
Cui iungere odia, patriae mos me iubet.
Peccavit ille, nil mea motus prece:
Peccavit una natus, invitus licet.
Utrique veniam petere non audet pudor:
Sed alteri, heros, alteri an spes est super?
ARMINIUS.
Non ulla facti culpa Edelboldum premit.
Laudo, quod aequum filii officium facis:
Paterna studia non sequi, fuerit scelus.
Invita si pugnavit in nos haec manus,
Amansque nostri, debeo grates memor.
EDELBOLDUS.
Ah ne memento! repetere exilium iuvat,
Novaque probrum tegere et aeterna fuga.
Sed si favoris ulla pars durat tui;
Si semper animo te meum colui patrem,
Atque meliorem; si mihi curae salus
Tua fuit hodie; cuncta si movi impiger,
Ut mitigarem perfidi sensus viri:
Huic, victor, huic da perfido veniam viro.
Non ille dignus munere hoc pacis, scio:
Nec dignus Edelboldos est, cui tanta des.
Sed digna soror est, dignior virtus tua,
Et fama, et alma patriae concordia.
Non obsecro mihi: sata quod cogent, feram.
Pro patre supplex altero, imploro alterum:
Pro patre, primum hoc dextera amplector genu.
ARMINIUS.
Surge: pietate flector: ignosco patri.
Ubi ille? scuti an gloria exutus latet?
EDELBOLDUS.
Postquam repulsi robore invicto sumus,
Diversa per vestigia institimus fugam.
Extrema flexu castra circumiens lego,
Donec propinquum te mihi offerret nemus.
At ille forsan iam sacerdotum in manu [Note: (e) Neque animadvertere, neque vincire, neque verberare quidemnisi sacerdotibus permissum. Tacit. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 7.]
Indigna vincla sentit, aut plagas miser:
Quid si furori publico, et laeso tibi,
Iam destinatur victima? aut si iam luit?
ARMINIUS.
Ne metue: lentus in sacerdotum choro
Poenas reposcit ardor, et recti tenax.
Et nequa nostrae sit simultatis nota,
En reddo scuti gloriam, et famam, patri.
Tu quaere latebram: perdito clypeum refer,
Ut filio debere se videat senex
Recepta honoris publici iura ilico. [Note: (f) Scutum reliquisse praecipuum flagitium. nec aut sacris adesse, autconcilium inire ignominioso fas. Tacitus, de Morib. Germ. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 6.]
EDELBOLDUS.
O spe superior lenitas ....
ARMINIUS.
Laus haec tua est.
Patri impetrasti, quidquid Arminius dedit.
Nunc mihi Comitia denique ordiri datur:
Intersit Adgandestrius posito metu:
Domino licet redire, dum scutum redit.
M VARUS.
Frater, Alemannum cernere an coetum placet?
Arminii me gloria optantem allicit.
SERG. VARUS.
Favere perge, semigermane! hostibus:
Et gloriam precare, quam Romae invident.
M. VARUS.
Ubi magna virtus gloriam dignam obtinet,
Amabo semper gloriam, et plausum dabo.
SERG. VARUS.
Concilia gentis exteris nusquam patent,
Nec invocatos ingerere nosmet decet.
Hic nectere moras paululum, frater, iuvat,
Dum Maroboduum cernere sedentem hoc throno,
Et quis comitia solvat eventus, queo.
MAROBODUUS.
Huc, iuvenis, huc me sequere: mox patrem scies.
Nostine telum hoc?
EDELBOLDUS.
Patris est. Rex! quid rogas?
MAROBODUUS.
Fuit, fuit parentis: et parens fuit.
EDELBOLDUS.
Heu Marobodue! genitor heu! genitor fuit?
MAROBODUUS.
Dextra haec scelestum stravit, et spolium abstulit.
Tibi, Thuisco, dedico hoc, ultus nefas!
EDELBOLDUS.
Quae puniendi, rex, tibi potestas adest,
Arminius ipse cum patri veniam annuit?
MAROBUDUUS.
Reus secundi criminis, merito iacet.
Vix obligato vulnere Arminius pedem
Extulerat e tentorio, huc scutum ferens:
Cum dirus Adgandestrius, victus modo,
Haud sentientem sequitur a tergo ducem.
Iamque eminus vibrabat hanc hastam furens,
Ignobili rapturus heroem nece:
Nisi occupassem vulnus infandum manu.
A me peremptus, sanguine rigavit solum.
Pater o Thuisco! telum ut hoc tibi do libens,
Sic metuat omnis proditor, vel sic cadat.
Haec ipse nunc Arminius, et coetus virum,
Dum de corona iudicant, ex me audient.
EDELBOLDUS.
Sic invenis, o genitor infelix! rogum? [Note: (g) Id solum observatur, ut corpora clarorum virorum certis ligniscrementur. -- -- -- -- sua cuique arma, quorundam igni et equus adicitur. Tacit. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 27.]
Conspicuus olim proeliis, clarus gradu,
In proditorum faece numeraris migrans!
Ego dum salubri te patrocinio iuvo,
Dum reparo felix perditum armorum decus,
Dum te requiro gratulans, dum te voco:
Heu expiatum denuo instauras scelus,
Scelerisque sentis praemium infami exitu!
SERG. VARUS.
O te sinistra redditum patri die!
EDELBOLDUS.
Hocne fuit, almi caelites! cur me domum
Reduceretis, talia viderem ut miser?
Patrem obligatum crimine, invisum suis,
Et fratricidam, proditoremque impium?
M. VARUS.
Dolenda sors, cum civis a cive obrutus,
Abominatus gentibus, arenam premit.
EDELBOLDUS.
Nec adire saltem corpus, et ferre oscula
Suprema fas est, odia dum iuncta omnium
Caesum exsecrantur [Reg: exscrantur] , meque misereri vetant.
Monui, rogavi, turpe dedocui nefas:
Cur aure surda respuebantur preces?
Cur te periclo potius et sceleri dabas?
SERG. VARUS.
At tu fidelis filii implesti [Reg: implevisti] locum,
Tutatus Adgandestrium, et placans ducem.
EDELBOLDUS.
Ideone scutum hoc reddidit per me deus,
Ut cum parente funebres flammas alat?
Sed non et hasta lugubrem ornabit pyram,
Foedum tropaeum quercubus sacris data.
Omnia videbunt saecula parentis nefas!
Narrabit omnis persidam rabiem nepos!
ARMINIUS.
Hicne gemit Edelboldus? o iuvenis miser,
Nisi patre melior, ipse sufficeret sibi!
EDELBOLDUS.
Victor benefice! munus heu summum perit!
En ille clypeus, pabulum infamis rogi!
ARMINIUS.
Abolebit ignis membra scutumque impii:
Te iusta semper fama laudabit pium.
Virtus dolorem temperet. Genitor perit:
Sed funere suo liberat patriam metu.
Patriae memento, genitor ut menti excidat.
Pater ego posthac, melior, et fidus magis,
Tua ne iuventus orba sit, curo impigre.
EDELBOLDUS.
Tu spes gementis: tu mihi iacenti salus.
ARMINIUS.
Ego mente tacita nunc Thuisconem precor,
Meriti recentis hac die et veteris memor.
SIGIMERUS.
Audite, Vari, patris affatum brevem,
Post quem relicto Teutonum coetu exiit.
Nondum aggere altus edito Arminius stetit,
Nondum sacerdos iusserat silentia: [Note: (h) In coetibus publicis silentium per sacerdotes .... imperatur. Tacit. l.de Morib. Germ. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 11.]
Cum sponte cupidi comprimunt vocem viri,
Tandemque tales edidit genitor sonos:
Haec ipsa lux est, Teutones, caelo duce
Qua Varus olim cum suis hic corruit.
Gratus memento, civis: ego primus deum
Adoro in ipso gratias luco ferens.
Nec elocutus plura, per medios abit.
M. VARUS.
Nisi gratus animus pulsus hoc orbe exulat,
Regno carere Teuto an Arminium sinet?
FLAVIUS.
Fraterna crescat gloria, et culmen petat!
MAROBODUUS.
Corona tandem cingat heroum caput,
Suadente me quam copiae addicunt tibi.
FLAVIUS.
Marobodus ipse, cum reliquisti aggerem,
Te consecutus, auctor ex alto eloquens
Instat maniplis, graviter hortatur duces,
Tuis coronam regiam meritis parent:
Meminisse lucis huius, atque huius loci,
Solumque per te sospitis patriae iubet. [Note: (i) Arminius liberator haud dubie Germaniae. Tacit. Annal l. 2 c.88.]
MAROBODUUS.
Sceptri pudebat me mei, dum tu cares,
Virtute tantus, tantus armorum impetu.
Regnum meretur, qui potest regnum dare.
FLAVIUS.
Haec ille memorat: plausus hortantem excipit,
Frameisque frameas gratulans miles quatit. [Note: (k) Si displicuit sententia, fremitu aspernantur: sin placuit,frameas concutiunt. Idem, de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 11.]
Regem salutant, capere te sceptrum iubent.
VIBILIUS.
Insignia huius nominis tradens mihi
Pararat Adgandestrius: iussu ducum
Depromo cultum regium: iussus fero.
MAROBODUUS.
Mihi paratus, serviat tibi nunc thronus.
Conscende, rex; corona, Marobodi manu
Imposita, tandem verticem decoret sacrum.
ARMINIUS.
O grata meritis patria! quod unum potes,
Augmentum honoris publicum Arminio adicis.
SIGIMERUS.
Bis gloriosam primus, o genitor, diem
Tibi grator, olim laurea, sceptro modo.
Tibi conscius victoriae quondam locus,
Victoriarum praemium summum videt.
Verum haec supremo ut gaudio mentem impleant,
Arcana faciunt verba, quae Marco et mihi
Commissa solis, nunc suam poscunt fidem.
ARMINIUS.
Promissa, nate, fidus implebo palam.
Spectabit ipsa gloriam hanc Roma in suis.
SERG. VARUS.
Non invidemus sceptra, quae multis damus.
M. VARUS.
Sed digniori Roma nulli unquam [Reg: umquam] dedit,
Quam Teutoburgae lucus augusta hac die.
MAROBODUUS.
Age, rex, morantem te thronus dudum vocat.
ARMINIUS.
Exercitum ne longior lasset mora,
Non scando solium: sisto ine gratum meis.
Haec dicens, extremam theatri oram accedit.
MAROBODUUS.
Insignia cape, munus ut videant suum.
Cedat coronae iam galea victrix locum.
ARMINIUS.
Accipio. Sceptrum iungite coronae novum.
VIBILIUS.
Habe, quod optas: praebeo sceptrum novum.
Paravit Adgandestrius: at ipse exsequor [Reg: exsequor] .
Intro abeunti Arminio sceptrum Vibilius porrigit, simul abditum in eo pugionem educit, eoque Arminium
intus confodit.
Abi, tyranne! tale te sceptrum decet!
FLAVIUS.
Proditio, superi!
MAROBODUUS.
Sica sub sceptro latens
Regem heu trucidat!
FLAVIUS. intus.
Frater! heu nihil est spei1
Excipite solio languidum.
VIBILIUS.
Sic, sic thronum,
Sed libera Germania, per me occupa!
ARMINIUS.
Quod voluit Adgandestrius, fecit gener [Note: (l) Arminius dolo propinquorum cecidit. Tacit. Annal. l. 2 c. 88.]
VIBILIUS.
In gente natus libera, regem haud fero:
Servilia alii sponte sibi vincla eligant:
Mihi dextra ferrum dum regit, et animus manum,
Nullus Eques Italus liberos cogat viros. [Note: (m) Vibilii verba, supra Act. I Sc. 8.]
FLAVIUS.
O si monentem Flavium audisses, miser!
Stares, iuvares patriam, regeres tuos.
Ambitio nunc inanis .... Indignam heu necem!
ARMINIUS.
Ambitio qualis pectus Arminii egerit,
Vos edocete, conscii!
M. VARUS.
Maestus loquar.
SIGIMERUS.
Audi, Vibili latro, quam frustra furas!
M. VARUS.
Audite magni grande consilium viri!
Regale nomen ille, delatum sibi,
Nunc exuisset protinus, et insignia,
Exercitu spectante, posuisset pius.
Unam hanc petebat gloriam, ut summo gradu
Se posset abdicare: sic cives amat.
SIGIMERUS.
Testis ego destinata cum Marco audii.
MAROBODUUS.
Testis ego vobis certior. Mihi dum refert,
Quae sic parabat, nobilem hunc animum stupens,
Fassus minorem me quoque, adamavi ilico:
Et amabo post fata quoque, et heroem colam.
Rex magne, regno maior, heu cur sic abis?
ARMINIUS.
Errore lapsus non gravi, poenam luo.
MAROBODUUS.
Ego ultus Adgandestrium, iamiam alteras
Tibi videnti iustus inferias dabo.
VIBILIUS.
Rex, cui minaris? gaudeo liber mori.
Mors haec tibi utinam redderet vitam, socer!
Ah cur latebat mens tua? Heu! patriae studens,
Interimo patrem patriae! Errorem impium!
Sed cui superstitem esse me prohibet dolor.
Ignosce genero! ignosce morituro statim!
Ignosce, rex! nam rege sub tali libens
Et vivere sciens poteram, et ignarus mori.
Age, sica! parricidii mecum rea!
Age, plecte facinus! meque plectendo expia!
ARMINIUS.
Quid agis? tenete dexteram.
MAROBODUUS.
Dignus iacet.
EDELBOLDUS.
O destinata sanguini illustri dies!
Quot lacrimas [Reg: lacrimas] tot caedibus procerum moves?
Misero parentem utrumque lux eadem rapit.
SIGIMERUS.
At mihi, mihi unum! patriae qui idem fuit!
Dilecte genitor! ah vale! aeternum vale!
ARMINIUS.
Memento, nate, patriam ut gratis colas.
Ambitio, poscens praemium, viden' ut nocet?
SIGIMERUS.
Iustum ah! petebas; vi procul, nullo dolo;
Et redditurus: sic quoque ambitio opprimit!
M. VARUS.
Propinqua mors est. Grandis Armini, vale!
ARMINIUS.
Claude morientis lumina, o fili pie!
SIGIMERUS.
Heu triste munus!
MAROBODUUS.
Solus, o Sergi, haud gemis?
Sic, sic videre Teutones Auson cupit.
At iuncta si vis Teutonum ferrum vibret,
Vae, Roma! celso fastui, et caecis dolis!