MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI IUVENILIA. TRIBUTA in quaedam
[Gap desc: one word]
CARMINUM VARIORUM: ITEM LIBRUM EPIGRAMMATUM: Et duas TRAGOEDIAS: SAUL et BRUTUM. Omnia parce et quasi gustu praebita. NORIBERGAE Excudebat Paulus Kaufmann.
[Gap desc: unknown abrivations]
NON SUNT AUDIENDI, qui hisce studiis clamant tempus absumi importune, quod severioribus ac primariis scientiis impendendum est. His enim si adhibeas modum, tantum abest ut fatigent animum, ut etiam alacriorem te reddant ad exquisitiores contemplationes.
SCIO EGO, INLUSTRES domini, quam non sint publici saporis haec (quae indigitamus) humanitatis studia, quamque vulgari convitio vapulent. Ac quantum ego incogitando indipisci possum, duo fere illis obiiciunt; tum quod ad levitatem ac nequitiam altis magistrae; tum, quae ratio maxima est, quod sterilia ipsa, infructuosa, utque illi loquuntur,
[Gap desc: three words]
Ceterum prior illa nota, quae inuritur, levitatis, haud prorsus de nihilo ac nugax est. Fatendum est enim multos in hoc nostro musico coetu ea insignitos. Quare si illuc nobis aurigantur, valeant et vapulent quantumvis mellitae Musae. Sin suopte ingenio leves, nequam, pravi sunt homines; quid est quod studia innoxia culpemus, quibus abutuntur. Nimirum illi cum
deliciis philologicis abunde permaduerint, stomachum haud fulcierunt firmiori philosophiae dape, quo ipsorum mores iuxta atque animum fluere minus mirandum. Quare has hilariores deas castiget severior aliqua Pallas, animusque sine lege vadens sufflamine philosophiae sistatur. Verum enimvero isti qui tam acriter oculos intendunt in aliorum vitia, non animadvertunt ultimas suas sordes, qui ob avaritiam pulcherrima et honestissima studia contemnant. Contemnant? Imo vero helleboro purgandos atque ad gentiles atque agnatos deducendos censent praeclari censores, quibus hoc velut morbo animus caleat. Nam quamobrem isthuc? Enim hac sunt imbuti ab infantia opinione, hunc cum lacte nutricio combiberunt sensum, hoc ipsis penitus haesit, nihil esse pulchrum, nihil probum, quod Lucrius ille deus a se spernat segregetque. Sed de vulgo susque deque cui vos, o duae illustres animae, ut aliis omnibus, ita hac quoque parte immane quantum antistatis. Amatis imo ardetis optima studia, idque non nisi propter ipsa, nec ullo alterius commodi adspectu sive aestimio. Hae ergo fiducia ad vos it iste libellus, ad vos inquam non tam illustri prosapia, quam conspiciendos indole virtutis. Quae quidem tam obscura non est, ut his chartis debeat illini. Tamen omnium qui vos novere, apud vos aliquando vixerunt, nunc testor imploroque fidem,
ecquid sim tam amplum dicturus, quod de vestris virtutibus in maius finxisse possim argui? Quo mihi dividiae et senio nunc est non licuisse aliquo digniore munere vos mactare quam IUVENILIUM horum tenuitate. Quod ipsum tamen tolerabile esset, si haec nata mihi volentibus Musis, ac si vigor ille poeticus, si aura Heliconia scribenti suppeditassent. Nunc pleraque exciderunt aut languenti aut aliud agenti. Nihilo secius, utcunque cadat alea, scruta haec mea, quae tunicato debuissem vendere popello, ad vos eunt. Caussa iam plera liquet. Si enim litteraria haec munuscula missiculamus; queis [Reg: quibus] potius, quam qui illis delectantur, quibus illa voluptati ac melliniae sunt? Quid si iunctissimi mihi, quos me dixe [(perhaps: ?)] sentio, multi et magnis vobis sunt empti beneficiis; an non pro mea parte et ego obstringor? Obstringor certe, ac proin ingratus sim, nisi animum saltim exsolvendae gratiae adferam. Nam ut rem ipsam, non magis est, quam ut munusculum istud pro dignitate vestra satis adornatum. Quo tamen interim Catone contenti eritis, donec de meliore et fertiliore adultioris ingenii agro uberior vobis messis. Et cum hoc omine salvete, Principes iuventutis.
O Regio quos exspectat frigente sub Arcto,
Assiduo boreae imbricitoris flamine pulsa,
Loricata gelu tellus: sed quae illico vestrum
Mitescet molli zephyro sudoque serescet
Sole sub adventum fecundisque imbribus humens,
Laeta sinum pandet locupletem atque agmina florum
Fundet, odoratis certantia Adonidis hortis.
Tum prae SARMATIA Bacchus iuga Massica spernet.
Illuc migrabit quin omnis turba deorum,
Mutatura Polo coeli meliora, neque ullis
Inferiora deis LESCINIA numina cernens:
Huc ades o divum sanguis, divos geniture,
Affla pacati lenissima fulgura vultus,
Ac paullum exhilara plenos gravitatis ocellos,
Dum mea mellito desudat Musa labore,
Halanti plectens viridem tibi flore coronam.
QUam bene, LESCINI, depicta Insignia promunt
Indolis atque animi semina rara tui,
In quibus excultae nataeque ad grandia mentis,
Nec leve praeclari nominis omen inest.
Non tibi bellatrix virtus et Martius ardor
Musarum dulces auferet illecebras:
Nec quamvis totum doctrinae absolveris orbem,
Suadebunt segnem desidiam Aonides.
QUid casca tantum tempora desides
Miramur? et quid facta stupescimus
Saeclo obsoleta pervetusto?
Adtonita bibimus quid aure
Antiqua tantum? Nostra retorrida,
Exparta virtutum ac sterilis boni
Tanquam sit aetas omnis, ime
Bucera saecla velut cluamus?
Adhuc recentans nos vigor igneus,
Incendit ardore haud tepidum iecur
Maioribus certare palmam
Praeripuisse aliqua queamus.
Adhuc Prometheus inclutus auream
Prolem refingit ex facili luto:
Adhuc coronatis triumfat
Acris equis agilisque virtus,
Tendens in altum. Cor mihi subsilit
Te cogitanti te en! RAPHAEL, decus
LESCINIORUM, florulenta
Purpureumque iubar iuventae.
O nata coelo, sidere pulchrior
Virtus! o in membris viridantibus
Mens cana prorsus! o voluptas
AEtheris! o hominum aureus flos.
Men' tinnientis tu strepitum lyrae?
Men' voce crispa carmina vinnula
Poscis? Nihil cui di negarunt,
Versiculos negem ego minutos?
NI circumstreperis rerum, ARCONATE, procellis,
Curarum et vasto es mersus in Oceano;
Hanc celeranter obi pacato lumine chartam,
O decus, o aulae gloria Caesareae:
Quod Maumetigenae movit furor impius hostis,
Intonui angusto pectore Martium opus.
Det deus ut maiore canam post ore triumfum,
'De victo quem mox hoste RUDOLPHUS agat!
IAm minitabiliter tonuerunt timpana palmis
Undique, et horrendum sonuit feralis Enyo,
Armorumque fragor trepidantes perculit aures
Undique, clangentesque tubae lituique minaces:
Omnia contremuere ingenti pulsa tumultu.
Quippe hinc pro Patriae bellans, GERMANE, salute
Magnanimas agis, innumeras hinc, TURCE, phalanges.
Hoc robur mundi, totiusque ista ruentis
Humani generis facies. Delecta virorum
Et florem hinc Martis bellax Europa ministrat,
Barbariae hinc ingens regiones fluctus inundat,
Belli immensa lues, toto quam dissita mittunt
Orbe loca, AEthiopi nam Dalmata iungitur horrens,
Sithonio algenti sitiens quos Africa torret:
Quique bibunt Nilum qui Danubiumque profundum
Castra eadem sectantur, eandem denique LUNAM
Quam venerentur habent. Quid tandem fata minantur?
Quo se tantarum rerum dabit impetus? Aut quo
Immensum hoc verget pondus? Pars utra ruinam
Iam dederit, secum partem ingentem trahet Orbis.
Quare age et haec imis vigilet tibi cura medullis,
Cura tibi haec imas stimulet, GERMANE, medullas,
Incircumspecte ne quid faciensve supine,
Des latus incautum vigilaci improvidus hosti,
Lugubri perdens una tecum omnia casu.
Sat res adflixit nostras incuria, sat nos
Mercede ingenti belli fera maenera Mavors
Hactenus edocuit. Pinguent nostro arva cruore
Heu toties, campique ingentes ossibus albent.
Nec tamen infracta est virtus roburque refrixit
Germanum, arguitur nec nostrae imbellia dextrae.
Saepe etiam timidi nos terga cecidimus hostis,
AEneaque ingentes prostrarunt fulmina turmas,
Et nec acinacibus nec profuit utier [Reg: uti] arcu
Scire perite hosti, nostra haec mage tela penetrant.
Quid tamen est? quae res successum denegat? aut cur
Arces hostis habet, nostris et fulminat armis?
Quippe manum haud satis est adferre in praelia fortem,
Haud satis horrendis pulsare tonitribus AEthram,
Ni res consiliis vegeant, nive obruta caeno
Castra repurgentur prisco reddenda nitori.
Tu testis, ROMANE, olim, quem supplice vultu
Mundus adoravit rerumque remisit habenas,
Viribus exsuperans, bellandi sed minor arte.
Hunc sequere, hanc calcare viam, TEUTO, imbibe Martis,
Evigilans tandem et letali excusse quiete.
Anne vides hostile imitandi talia flagret
Quod studium? Ut veteres sollers exerceat arties?
O eadem nobis si mens foret, et labor idem
Martis opus nostri veteri stabilire rigore!
Non Venere ac madido marcerent castra Lyaeo:
Auro nemo fidem vendat patriaeque salutem:
Non miles ducibus parendi nescius, aut dux
Effrenes cohibere viros. Plus hoste secures
Quisque ducis metuat, turpem plus morteque famam.
Olli haud lingua habitet sed forti in pectore Mavors.
Nec praedo sociorum hosti praeda ipse iaceret:
Solaque promeritos virtus conscendat honores.
Quid tam parva loquor? Si per vestigia prisca
Serpere conemur longo licet intervallo;
TURCIA sub pedibus nostris obtrita iaceret,
Nostra brevique ASIA horreret victricia signa.
Currus Gradivi in sanguine fervidos
Vidi natantes, credite posteri,
Mortemque circum fulminantem
Horribili volitare falce.
Eheu tumultu mens furit horrido,
Spiransque Martem pectore, turbidum
Limfatur! eheu saeva quantum
Sanguineo increpuit flagello
Bellona memet! En litui strepunt!
Letata cerno en! corpora: quippe iam
Vtrinque fervet pugna, vtrinque
Mors celeres quatit uda pennas.
Auditis? an vos exitiabilis
Urget sepultos somnus et exsuit
Sensu malorum montiumque
Exitii superimminentum [Reg: superimminentium] ?
Te pople prisco nate THUISCONE,
Te clamo tete, vos ego poplici
Nunc navirectores verendi,
Theutoniae proceres honorae,
An cernitis, caligine qua Polus
Stet utque nubes condiderit diem?
Quamque atra tempestas ab Ortu
Vastitiem meditetur agris,
Vestrisque stragem horrenda penatibus?
Cessatis? En mox impluet hoc malum
Vobis remissis iuge, vobis
Occidione ferens minam.
Ah ah, vetus GERMANIA, principes
Ah ah, vetusti, vos CAROLI ignei,
Vos pectore invictoque Othones,
Quid fore vos animi putandum est,
Si tot procellis verberitarier [Reg: verberitari] ,
Insanientis tot Pelagi minis
Navem allatrari sentiatis
Flamine prosperiore vectam,
Vobis ut olim tuta regentibus,
Plena secabat aequora carbaso,
Monstrisque calcatis marinis,
Nil rabiem metuebat Euri?
QUo nunc per altas aeris auferor
Sublimis auras? quod prope montium
Cerno cacumen saltuosum?
Quem strepitum, trepidante limfa,
Labundae amoene undae auribus haurio?
Fallorne? saltus anne Heliconios,
Et templa Musarum sacerdos
Ingredior novus? O mearum
Insigne rerum praesidium et decus,
REUSNERE, nunc nunc quos video specus?
Quae miror antra? queis [Reg: quibus] choreis
Inseror? unde mihi sonorum
Ferire plectro carmen eburneo?
Iam spiritosas unde animo tubas?
Vox unde acuta gingrienti
Vix misero prius ore carmen?
Tu me potentem remigio arduo
Tranare nubes et liquidum aethera
Doces paventem, tu recludis
Aonium sine fraude coelum,
REUSNERE, dum me vatibus inseris
RUDOLPHIANIS, dum comitem adduis
Deiveis Cameneis, dumque nectis
Perpetuante virore laurum,
Ridente per quam floret adorea
Caput decorum, quo magis addecet
Scenas celebrare, arduumque
Cecropio gradier [Reg: gradi] cothurno.
Namque in medullis hic penitissimis
Viviscit ignis, ustulat hic iecur
Ardor, cor integrum hauriens mi,
Si Tragicos quatiens cothurnos
Adest minaci Melpomene statu.
Regale spirans maestificos ciet
Tunc cum boatus, exsilire ac
Mente mihi videor moveri.
Quo quisque gaudes, hoc cupide appetit,
Hoc et celebrat: denique me hic calor
Iussit vadum tentare Famae, ac
Ambiguam CAVEAE aucupari
Auram arbitrantis, cum mea tertio
Lustro addidisset acta triennium
AEtas et intonsae iuventae
Flore genas tenero rigaret.
Quo non iniquum est ut veniam impetrem,
Si quid magis versu iuvenarier [Reg: iuvenari]
Et scribere haud exasciata
Sat spatio videorque salsa
AEtatis. Hauddum iudicium fuit
Nobis adultum, non ea vis Gens
Sese extulit quiremus illi ut
Esse pares oneri ferundo;
Sub quo virorum prima gemiscere
Est cernere, ac succumbere non semel.
Sic spes fefellit conditorem
Romuleae, nimis, alterum urbis,
Dum non, ut optarat, gladio incubat
Aiax, ovantes caede gregum manus
In se retorquens, spongiae ergo
Protinus incubuit coactus.
Quare hasce gratas nunc tibi gratias,
REUSNERE, propensus memini meis
Tantum decus quod arrogasti [Reg: arrogavisti]
Versibus haud alias probandis.
QUicunque avens cratera Scientiae
Fideliori obduxit amystide,
Ac imbuit cor Hippocrenes
Almo etiam atque etiam liquore.
Hunc si sinu susceperit aureo
Post vera virtus ac Sapientiae
Flammantibus vectum quadrigis
Altitonante procul volatu
Raptarit arces ad Iovis igneas;
Passu superbo is postmodo metiens
Convexa mundi, sidus aureum
Purpurea radiabit aethra.
Nil quicquam adumbrat vim Sapientiae,
Virtute nil est pulchrius undique:
Non orbe non aula Tonantis
His viget aut simile aut secundum.
Nostra igniente haec corda medullitus
Uruntque thyrso ac pectora vulnerant
Immaniter sui acri amore:
Diligere haec adigunt vel hostem.
Nedum ardeat mens ac penitissumo [Reg: penitissimo]
Ignes honestos pectore combibat,
Siquando vestra, RITTERHUSI,
Percutiat veneranda imago
Inusitata cor specie stupens.
Augusta formae o celsaque dignitas,
Spectanda non oclis [Reg: oculis] profanis!
O facies neque purpurisso
Fucata, nec se munere venditans
Ullo peregrino, horrida quin genas
Circat latentes squallitudo
Purpureo roseas colore.
Sic illa virtus sic Sophie solet:
Fuci omnis expers in propriis nitet
Bonis abunde, quaeritatque
Nullum aliunde sibi iuvamen.
Fallorne? an in te splendide imaginem
Harum dearum effulgere contuor
O RITTERHUSI? Haud fallor, ex te
Et sophia et micat ecce virtus.
OMnia vestierat luctus modo maestiter atror
(O meminisse mihi praegrave cordolium;
Et tenebrae et squallor sepeliverat omnia et omnes
SOL MENSI triste in funere funus erant)
Luctibus et lacrimis nec pausam stare videres.
Heu furo heu crines vellere, IENA, meos:
Cum subito en! nova lux oculis effulsit, et omnes
Ilicet ex animo diffugiunt tenebrae.
LEONSTENIUS sanguis, Comitum generosa propago,
Tot genite o divis, tot geniture deos,
Vosne ego vosne meo radiabo lumine posthac,
Luminibus vobis ut simul irradier?
Vosne hic Musarum valido deplebitis haustu
Crateres, vobis arte cor ut madeat?
Pierio ut postquam niteatis nectare onusti,
Alma Themis vestris mentibus insinuet,
Gaudeat et tali hospitio se Astraea receptam,
Nec iam alio malit sese habitare loco.
Et sic confore ait sollertis cura Magistri
REINHARD, cuius corde habet alma Sais,
Alma Sais, decore stipata at congrege divum,
Eunomiae, Peithus et Charitum et Veneris.
Quique suo arcta animo naturae claustra refringens,
In coeli penetrat se ardua Scaligeri,
Scaligeri, ingenio qui homines superavit, et omnes
Praestinxit stellas, Sol velut exoriens.
Hoc erat hoc igitur, ridenti imbuta lepore
Omnia quod gaudent, Solque nitet melius:
Hoc erat, illimes argentea quod vehit undas
SALA, quod et plausus Naiades ingeminant,
Ingeminant Satyricircum dryadesque sequuntur.
Cor en! ad plausum in pectus ut emicuit!
SIccine quae nostras fama illaetabilis aures
Adtigit, hanc firmat mox alia atque alia?
Siccine quod perterricrepum praecordia fulmen
Adtonnuit nobis, DOUSA profecto fuit?
DOUSA FUIT, modo Apollinei flagrantia amoris,
Humani generis delicium atque deum?
O famam horribilem! o atrox nuncius! o nox
Temporis! o virtutum horrida pestilitas!
Occidimus! cinefacta iacet iacet ah Venus omnis,
Et Musae, et Charites, et Sophie, et probitas!
Ipse mihi Orbe Orbis quin nunc exsute videris:
Ipsa mihi immanis sidera facta Acheruns.
Iure color noctis, mortis iure omnia nigror
Occupat ac regnant undique nunc tenebrae.
At mihi quo tantos possim deflere dolores,
Undarum o Nereus num mare sufficies?
Sufficies: sed nec vis suppeditabit aquai,
Maerorum labes quae eluere has valeat.
Namque cruenta nimis plaga est, vulnus nimis altum,
Parcarum imposuit barbara quod feritas.
Ten' o DOUSA gradus aetatis scandere adultae
Vixdum captantem Mors fera praecipitat?
Vix tibi inumbranti flora lanugine malas
Praevia tantum animi canities nocuit?
Hocque tibi placet inventrix o daedala rerum,
Hoc rerum Natura omnipara o genitrix?
Siccine nos ludens casso oblectamine ductas?
Siccine vix monstrata illico dona rapis?
At quod ad extremum crescendi perfica finem
Haud tua perducat cura, quid ecce creas?
Nec vires acuisse tuas cum porro tibi sit,
Nec quo iam ulterius progrediaris habens,
Ergo igitur victa absistis. neque enim datur ultra
Vires extentare aut superare tuas.
Atqui ut perficeres, captans moderatior esses,
Nec nobis grave desiderium incuteres,
DOUSA tui desiderium, quo duret ut ictum
Heu cuiquam usque adeo cor triplici aere riget,
Te Charitum dulci repletum lacte Dione
Infantem ambrosio foverat in gremio.
Tu mentem Aonio perculsus melle tenellam,
Post avide hoc nulla cum satiate comes
Musarum at variis crateribus exanclatis.
Sensibus hinc imis uris in Uranie,
Uranie, quae te sublimem curribus igneis
Disprevit nostro vecta tuore procul,
Editaque ad coeli rapuit flammantia templa,
Unde procul terras despiceres humiles.
Felix, cui licuit scandenti sideris orbes
Sirenum mellita aure mele imbibere.
Unde Poli nobis secreta tua aurea lingua
Pandit coelesti haud inferiore sono.
Quippe etenim arcanis adytis te eduxerat abdens
In nutricatu dia Moneta suo.
Testes, doctrinae monumenta halantia nectar,
Quique ibi perpetuum spirat odor Sophiae;
Prae quibus ignorem quae Indi venalia mittunt,
Et quod odorato germine tondet Arabs.
Quid mentem coelo lapsam, quidve aurea morum,
Effervensve loquar pectus amore dei?
Quidve in ca valide Naturae arsisse operam omnem,
Ut monstrum vitio sed vacuum clueres?
Usque adeo paret divinae stirpis origo,
Usque adeo coelo prosatus esse pates!
Me miserum! (Sed nimirum haec vis ferrea fati est:
Parendum est iussis Omnipotentis Heri)
Omman' ingluvie periisse haec hausta avidi Horci?
Dirius o omni barbarie facinus!
At tibi pro scelere immani, pro talibus ausis
Quam, Mors, pestem optent perniciemque pii?
Pro scelere ah nullam. Interea at te pagina perdat
Dorsiadae, praedae praeda siesque tuae.
Pyrrhichii puri.
STygigena, tenebripeta, citipes,
Gemitipara, hilarifuga, nigrifrons,
Oculitega, animirapa, fera Mors,
Quid ita genus aviditer inhias?
Genus ita pecudum, ita hominum? Et enim
Fera, pecu, homo tua labia timet.
Tua sine modo enim hiat aviditas.
Furis edere, edere famem at acuit.
Age sequere rabiem avidam animi,
Sequere. Rape, trahe, perime, vora.
Tua baratra refugiat aliquis?
Iacet ibi deum amor, honor hominum.
Ad Musas fugientes.
ET merito, quid enim nostris cunctemini in oris
O vos Aonio praeside triga triplex?
Quaeve adeo vos adtineat pellacia ridens,
Hinc ut cessetis praecipiti ire gradu?
Totque indigna pati totque exspectare nefanda
Cum in vos sit montes imo mali irruere.
Ite, fugam eripite atque ingratas linquite terras
Vos potius, caecas inter et attegias
Eligitote pati posthac. In nam omnia vestram.
Coniurasse liquet heic [Reg: hic] elementa necem.
Ergo perpetuis damnantur cuncta tenebris,
Musarum cande lumine facta prius?
Omnia squallenti moerent deperdita luctu:
Stat sine honore dies, Nox nigra felle madet.
Et iam nulla fritinnit avis dulce aere pendens,
Nec liquido pollens ore figurat epos.
Quaeque prius blando silvas affamine mulsit,
Mellea prae cunctis Daulias obticuit?
Inque revolvuntur chaos antiquum omnia prorsus:
Omnia tristis hiems, omnia sunt tenebrae;
Sic certe. Horribili adspectu supra caput adstat
En! nupta os noctis tegmine Barbaries;
Quam strix horrendum stridit circum impia, ranae
Quin etiam rauco gutture amara crepant.
Nos quid ad haec? tantas subsistere quisve ruinas.
Aut potis immensis obvius ire malis?
Ha nemo, ut patet. Praeter suspiria nil est
Ah reliquum, assiduoque imbre rigare genas,
Et desiderio adflictum frustra exedi inani,
Flebiliterque homines atque ciere deos.
At tu, o RITTERSHUSIADE, spem haud abiicis omnem:
Quin speras agrum dummodo vita animat.
Laudo, sapis. Quid enim luctu est opus aut lamentis?
Quidve quiritanti flebile voce queri?
Paene rei cum depositae medicina adhibenda est?
Ac tantillae ingens est morulae pretium?
Ergo ut squarroso e tenebrarum carcere tractis,
Atque tua lotis munditer ante opera
Copia facta fuit vitae lucisque tuendae,
Expensis pretio gemmeo, in ante, libris:
Sic quoque sic aevi hic ariem passusque senectam.
GUNTHERUS Veniat rursus in ora uirum:
Proque virore novae tibi grates ille iuventae,
Atque magis vivax arte recoctus agat.
Cum non barbariem sit protelare propinquam; at.
In tempus saltim extollere consilium est.
IAMBI PURI.
SUbinde lumen ut novis subortibus
Lucerna iactat, instat utque iactui
Sequens priori, ut unda in amne truditur
Aquae peremne post-mentis agmine:
Dies diei ita atque tempus insequens
Supervenit priori, et instat, et premit,
Fluore iugi et annus it volubilis,
It alter atque, moxque tertius volat;
Et usque nascierque [Reg: nascique] dequenascier [Reg: denascique]
Novus vetusque certat annus. hae vices,
Is ordo rerum, ut annus occidat prior,
Sequatur alter, et simul PATULCIUS
Potente pandat Orbis ut fores manu.
Potente pandit Orbis en! fores manu
Sacro sibi hocce mense iam PATULCIUS.
Et inde rerum ab integro ordo provolat:
Ut ecce Sol novus venit, flagrantia
Tenensque lora, mobilemque temperans
Lyram deorum et astricas means vias.
Huic nivali it horrida at comes toga
Sonacibus gelu hirta Bruma crinibus:
Volat subinde penniger Favonius,
Simulque Flora purpurans coloribus,
Odoribusque cuncta divitans bonis,
Venusque fulgurans amoenius rogis.
At inde siccat omnia aestus aridus,
Ceresque macta fruge rumpit horrea.
Beata dona sudat annus uvidus,
Gravesque pondere arbores tagunt [Reg: tangunt] solum;
Opima turget atque vinidemia,
Botrusque mustulentus inquinat Pedes.
Hiems carens honore cludit omnia.
At inter ista quid precabimur tibi,
Amice RITTERHUSI, o et decus meum?
Ut iste prosper annus integer fluat;
Hiemsque, verque, et aestus, annus uvidus
Opimitate te et beent lubentia.
Phaleuci.
PRinceps optime candidissimorum,
Cum modo trahea volante, equumque
Cito turbine curruumque nube
Tesqua Norica pervolas vireta,
Tibi en! terra toga ut nitescat alba,
Adventuque tuo aethera ut serenes:
Candidissima terra nunc triumfat,
Serenissimus hic dies triumfat:
Laeta, candida cuncta reddidisti,
Princeps optime candidissimorum.
MEta Poetarum, Iurisque libella peritum,
SCIPIO, cor Themidos Pieridumque pater.
Si nostras inspirarit Suada ipse Camenas;
Sic ipsum demum dicere posse rear.
TArtareum oppugnare forum furiasque togatas
Plus quam conatus id rear Herculei:
Tu tamen hoc, COLERE, clues ipso inclutus auso,
Atque uno nisus Herculeos superas.
DUm Orbiliae metuunt lacerari verbere linguae
Pallas, Apollo, Hermes flos reliquusque deum;
Ocius inlatebrant animi penetralibus imis
TAVAMANNI, hinc dio pectore dia canit.
QUi gustare tuum truculentus sprevit amorem,
Musica, divinis annumeranda bonis;
Quo referendus erit? quos inter habebimus ipsum?
Inter an humanos, an pecora, anne feras?
Haud pecudem haudque feram credemus sed neque Saxum
(Saxa trahit vatis si lyra Threicii)
Exulet e rerum Natura, quem harmoniai
Coelestis melicus non capit ille lepor:
Praedicet at te omnis contra natura, CHOSELI,
Tantum cui debent haec quoque dia mele.
SI vel tantillum cor thyrso igniret Apollo,
Nec foret Alpina mens nive frigidior;
Tu certe electare mihi, ARCONATE, valeres
Quicquid haberem aestus corde poetifici,
Dum nomen Albo praecipis inseram
Huic amicum, dum nebulam iubes
Adspergere atram stellulis heu
Aureolo hoc micidis libello.
O quam inter has non luceo gemmulas!
O iste pannus quam graphice decet
Assutus auro purpuraeque!
Sed bene, amicities quod ex hinc
Me vestra luce candefacit nova,
Ne cui tenebrae quid noceant meae.
Postdeinde, o ARCONATE, semper
Te radiabo nitens amico.
SCAZONTES.
REUSNERE, nostri gemmeum decus tractus,
Pro nobili labore, proque virtute
Sat grande temet esse praemium indeptum
Divi RUDOLPHI gratiam incluti, invicti,
Qui te omnibus vult esse rebus ornatum,
Et porro honore cumulat, auget ornatum;
Hoc est, quod animus gestit, hocque nixatur
Ut gaudium turgente pectore erumpat.
Quo sensa mentis nostra dedicem versu?
Quis sat tumens Apollo pectus inspiret?
Quae suada linguam? quo tuae queam laudi
Sat esse, quo sat praemio queam laudis?
O omnium dudum antegresse virtutes,
Felicitates nuper, anne miraris
Si claudicante te adsequi haud queam uersu?
Phaleuci.
O Qui lumine fulguras corusco
Prisci stemmatis, atque stemma priscum
Luce praeradias micante, PFLUGI,
En nunc ut tibi Noricum Lyceum,
ALTORFI modo flens, gemens Lycaeum
Ambas endoiacit [Reg: inicit] manus, retentans
Hinc procul procul ire gestientem,
Si quid forte morae impetret, suo si
Possit Sole diutius foveri.
Frustra. Nam tibi certo abire fixum est.
At quod floruit inclutum Lycaeum
Solis luce sui, modo huius orbum.
Spissis illico inhorruit tenebris.
NI te plus oculis meis, IACOBE,
Plus amo omnibus intime medullis;
Et oclis [Reg: oculis] caream et meis medullis:
Quin uita careamque spirituque.
Nam quis carior esse dulciorque?
Quis possit magis aureus sodalis
Te mi vivere? quem invenire possem
Amicum mihi amico amiciorem?
SCAZONTES.
PRoles Camenae, stella Misnidos terrae,
Politulae flos elegans iuventutis,
Mel o merum mel dulcitasque praedulcis.
Vestrosne nobis, IANE, tam cito vultus
Fata invidere, te antequam mihi nexu
Coplarem aheno? me antequam tibi nosse
Probius liceret? Nam tuum quis haud nosset
Animi micantem gemmei indolem os spirans,
Mores politos, verba mulsa, mellita,
Quae lingua prodit quaeve charta commissa:
Limam invidendam iudicI, auream mentem,
Et queis [Reg: quibus] coruscus dotibus dehinc fulges:
Enim illa cuncta amussitata cognovi,
Quo mi orbitatis haec magis dolet plaga.
Heu sortem acerbam! deincipem heu meam vitam!
Possum tui carere? Num tuae possum
Melliniae exsul esse? Num tuum nectar
Postdeinde nullus adbibisse sermonum?
Ha, solve crines IENA: flete, maerete
Salae colentes fluenta Naiades pulchrae:
Vobis valere dixit ab amor vester,
Vester sed olim, patriae micans sidus
At iam revertens patriam inclutus gentem
Splendore lucis mox suae coronabit.
Amore at eius usque et usque percussis
Nobis dolores interim exedent pectus.
NUnquam adytis sum, CRISPE, tuis accedere uisus,
Quin gelido totus pectore inhorruerim:
Tunc mihi nescio quod templum sublustre locumque,
Sacravit Deiveis quem pia relligio,
Endogradi [Reg: Ingredi] facies angusto horrore verendae,
Ac solitam exsuperanti videor specie.
At tu illustrasti cunctas, COLERE, tenebras,
Accensis facibus protinus innumeris.
Gaude CRISPE, sapis si quid post pocula Lethes:
Iam tua iam cunctis templa serena patent.
QUid funeratam sollicitem lyram?
Vocis quid assae nunc animem impetum?
Versu quid incestem profano,
Balde, tuae Eunomiae cedo aures?
An ista nescis, dividiae ut graves
Consum, Monetam ac praeside cum suo
Sororiam consponsionem
Dispulerint, sibi Lucrionem
(Prae ceteris tanto sapientior!)
Iungente Conso: (namque pecunia
Et sanguis et uita est homullis)
Ergo sibi deus ille CAVIT.
Nunc ceteris nunc ilicet in malam
Crucem deinceps artibus, insciis
Nobis facem allucere lucri.
Sis Samius lucumo licebit
In quaestionum dedite acumine,
Aut mira vales enthee sommes;
Inanitate effercieris
Pulchre, eris esurieque onustus.
ARrosor, atque arrisor, atque derisor,
Dolosa volpes [Reg: vulpes] , improbusve latrator,
In rem prout conducere id putat ventris
Sic me diebus his MOLOSSUS appellat:
Si vis Poeta audire, si bonus vates;
Mores oportet pristinos novis mutes,
Genti caninae te putesque transscriptum.
Ergo antecedas impudentia cunctos,
Ore improbo, fac, mentis inverecundae
Habeare sisque, talis et beet fama.
Sed antevortant Regii Canis mores.
Ad ossa cenae ventitans catillatum,
Satur tibi scurrare, quam famens poplo.
Tum cymbiorum invalens cluis remex,
Ni plus meri hauris, quam balaena spumarum;
Cave entheatis vatibus tuum nomen
Bacchique plenis siccus inseras audax.
Fecisse vel dixisse nil habens pensi,
Fac pareas nugo fideque sublesta,
Nec tippulae, quae frigidos lacus velox
Currit, recurrit levius hac fuat pondus.
Sic haec Molossus Eugepae, inquio, macte!
Hoc si poetam est esse si bonum vatem;
Tu Phoebus es profecto, tu clues solus
Sirenophoenix et deus Poetarum.
EST SAEPE COPRIA, SE SAperdam qui putat.
RUfus Rufulus iste, cui misello
Fortuna Orbilio esse munus ingens
Dedit, quique suis latet vepretis
Ignorabilis omnibus. sed ille
Suam aequat ferulam antefertque sceptris,
Ac trux nube supercilI minaces
Tyrannum tumidos refertque vultus,
Gressu ridiculusque fastuoso,
Multo est ridiculosior, suas si
Virtutes tonat ore grandis. Ergo
Paucis es, bone Rufe, mi monendus,
Ne quid stultius insolentiusve
Te iactes ebrius tuapte laude,
Ventosave tumens opinione
Prae te spernere relliquos [Reg: reliquos] et omnes
Imbibas lucumo putare maccos,
Cum tantus clueas vir atque talis,
Doctus, Iuppiter! atque pulcher, atque
Impense sapiens iecur Magister!
(Ah nimis miseros nimisque inanes,
Quos talis vacuos replevit aura!)
Tu cordatior hinc modestiorque
Ut noris sapere, et loqui venuste,
Has hiante bibas ut aure voces:
Nae vir doctus hic est, vir est peritus!
Quam novit sapere! hoc habere cor est!
NEgas VAFELLAM possidere vel micam
Verae eruditionis et bonae mentis,
PimplI sititor, CASPAR, ardidus fontis.
Quid si tibi artes praedico illius sacras?
Scio litteratum haud infiteberis posthac:
Simulare primum primus artifex novit:
Nam cum sciat nil, scire tu hunc putes cuncta,
Tam se facetum tam facitque cordatum,
Tum livido quemcunque dente mordere,
Ciconia pinsire [Reg: pinsere] quoslibet, ludus:
Heroibus quin saeculi huius, invictis
Inscitiai perduellibus dirae
Oppedere audet alter iste Thersites.
Sed folia iam nunc et meras loquor nugas.
(Nostrum calere iam videlicet saeclum
Hoc omne morbo: nec receptius quicquam est,
Quam nomina arrosisse magna. Iam tantum
Esse horum ubique scilicet latratorum,
Quam cum caletur, suevit esse Muscarum.)
Hoc antepollet relliquis [Reg: reliquis] sed hic noster,
Cum lectitato ceteri prius libro
Apponere atrum Theta demum igitur suerint;
Damnare sustinet libros hic illectos,
Nec qua moneta intelligens cluant cusi,
Nec improbari quos inaudiat cuiquam:
Sic iste solus scit quoque ista quae nescit.
I, litteras nescire et autuma VAFRUM.
Num sic meretur litteratus audire?
MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI TRAGOEDIAE NOVAE DUAE. SAUL et BRUTUS.
DE MICHAELE VIRDINGO FR. [Abbr.: Franco] TRAGOEdiarum scriptore, feliciter audace, CHRISTOPHORI COLERI FR. [Abbr.: Franci] Epigramma.
BRUTI audax facinus, SAULIque nefantia facta
En oras iterum ducis in aetherias,
Ingenii VIRDUNGE potens. applaudite Vati,
Si bene quid sapitis, secula nostra, novo!
Nempe Sophocleo nunc audio digna cothurno:
Et reboant priscos nostra theatra sonos.
Non ista gravitate fuat pater Ennius ipse,
Orchestram Euripidis dum quatit in Latio.
Pande o ARGENTINA tuum praeclara theatrum,
Ut sit vate locus dignus, et ipse loco!
EXIMIA AC DIVINA quodammodo, Illu. Pr. videri solet mihi vestra dignitas, qui inter homines praeestis illis. Ecquid enim Deo proprius dici potest, quam id fastigii, in quo constitutus magnitudine tua aliorum mediocritates obruas, splendore obscuritates perstringas, pleraque omnia infra te sita contemplere. Quo magis adnitendum erit illis, quos vel Fatum vel Virtus sua rerum administrationi admovit, ut meminerint, quam personam sustineant, utque
illa se dignos praebeant. Maximum in vobis momentum est, Ill. Pr. sive ad interitionem sive salutem Reipub. prout vos virtute aut pravitate antistatis. Haurimus ex historiis, quoties imperium Princeps e parvo magnum sua industria fecerit, quoties res adflictas sua virtute erexerit, perditas restituerit, labantes solidaverit ac constabilierit: econtra quae strages, quae ruina comitata sit illi ipsi luxu aut pravis consultis pessumdato. Ita est, Celsissime Princeps, ita: ut soli lucem ac tenebras subiectus hic orbis debet; sic vobis prospera sua aut improspera subditi. Estis velut Rectores huius publicae navis, vestrum est longe ante prospicere tempestates, vestrum est inter fluctus incolumem praestare navem, vestrum est scopulorum caeca et acuta vitare. Si quid sequius acciderit, si vel demersa vel allisa sit navis; sine culpa vestra fieri vix potuit. At quorsum ista? aiat quispiam. Ut ostendam, quanta de te sperare debeat, Ill. Pr. Christianus hic orbis, qui ad optima natura factus, optimis innutritus, ea indolis specimina edideris in hoc vere aetatis, ut omnes bonorum messem uberrimam postdeinceps facile augurentur. Nihil loquar gratiae causa: sed ista qualia sunt? In literas et literatos amor imo ardor, mira erga omnes comitas, et humanitas, cum singulari gravitate coniuncta: procul omnis superbiae, omnis crudelitatis suspicio; nec minus animus
celsus, seque ipso maior in periculis. Quae, et his praestantiora quamvis a coelesti tua natura habeas; tamen ita illa vel auctum vel ornatum is studiis doctrinae, ut nostram spem ac vota superare videare. Macte his, qua naturae, qua institutionis bonis Ill.Pr. macte hac ad optima ac praestantissima quaeque propensione: Beatos nos, qui tui vel sumus, vel futuri sumus, hoc principe! beatos accolas ac vicinos, quibus cum tam pacifico ac miti res erit! beatam denique totam Remp. Christianam, quae grande decus ac munimentum sibi ex tam bono ac tam magno non immerito exspectat. Agnosco meam infantiam, Ill.Pr. qui tam parce descripserim, quae omni praedicatione maiora erant. Quare ut tandem desinam culpa ingenii minoris laudes tuas deterere, ac orationem eo convertam, quae mihi caussa haec scribendi exstitit: excitatus, ac velut thyrso percussus tuarum laudum, Ill.Pr. cum hunc animi mei tibi devotissimi aestum quoquo modo innotescere vellem, succurrit haec una ratio, si te cum tenuiculo aliquo munere adirem: quod quidem perse vix munus pondus ab animo meo accipiet. Et quae nostrae facultates, ut te tanto principe dignum munus adornent? Sunt autem duae Tragoediae, quas Tuae Celsitudini offero, ac, quae vetus formula votorum est, libens merito do dicoque. Quo argumento si non indelectatam tuam Celsitud.
cognovero; excitabor ad talia pluria scribenda, quaeque his haud paullo fortassean sint meliore moneta percussa. Interim tamen quia studio T.C. gratificandi, quod potui, feci; spero illam quoque non quid datum, sed qua mente sit, perpensuram. Deus Opt. Max. T. C. una cum florentissima ac potentissima domo Brandeburgica indies magis magisque augeat sospitetque.
Miseratus eius ni Deus casum, suae
Radiasset ipsum gratiai lumine,
Eumque quam me noxium aspexit [(transcriber); sic: aspexet] magis.
Immane bacchans ergo, vaesana tumens
Furibundus ira volito, iam iam gestiens
Miscere cuncta, rapere in exitium omnia.
Acheronte in imo mene diras pendere
Poenas, catenis alligatum flammeis:
Cum interibi lapsus particeps homo mei
Evadat impune, et repostus astrica
Sublime sede desuper laetus mea
Supplicia spectet, tristia, ignota, effera?
Meis sui securus insultans malis?
Hoc me perurit, hocque suffigit novos
Stimulos dolori: non perire iam abnuo,
Hominem perire cupio sed mecum simul.
Me in omne quare verto, quidvis contraho,
Tento omnia, in casses meos ut induam,
Erebique eumpse flebili mergam lacu.
Et modo verendos Angeli vultus gerens,
Mentis aciem stinguo sereno fulgure:
Modo sacra volpes [Reg: vulpes] cor ovinum mentiens,
Do verba bardis, fallo simplices dolis.
Atrox furenti grassor interdum impete,
Et feror, in arva qualis insano gradu
Stimulante saevus rapitur esurie leo:
Nihilque tutipatior, intacti nihil.
Quod nisi potens me premeret adversarius,
Fortesque turmas militum aligerum obiiciens,
Ab homine pestem luctuosam pelleret:
Cinefactus ille dudum opima divitem
Mactasset Orcum praeda, et omnis perierit.
Nunc hanc meis feram impeditam retibus
(Is sceptra Saulus gentis Hebraeae tenens
Olim Deum reliquit, atque ipsum Deus)
Iugulabo, et atrae muneri mittam Stygi.
Perduelli is olim noxio pepercerat,
Servarat et de praeda, inobsequens Deo,
Et ad omne post illa nefas pessumdatus,
Certavit omne in facinus, et pensi nihil
Duxit. pio tetendit insidias David,
Et metere ferro aggressus est innoxium,
Eiusque caussa luce viduavit Deo
Sacrata capita, olim, sacerdotes pios.
Nunc quo feratur, quidve moliri paret,
Novi. magorum pestilens genus suo
Exegit olim regno, et exitio dedit,
Ferroque fatuos pessimam abolevit luem.
Re crepera, et armis nunc petitus exteris,
Mutis Prophetis, conticente oraculo,
Instantis ipsum cura praelii coquit,
Scelerum suorum poenam adesse pertimet,
Adire secum Pythias agitat anus,
Belli metuti exhinc ut eventum hauriat,
Quaque istud exequatur etiam disputat.
Perge age, scelus sceleribus hoc addas tuis,
Poenasque cumula. mecum eris brevi scio.
Fac cur adhuc te vivere aequius feram.
CHORUS. Choriambici, Sapphici, et in fine Iambici.
Chor:
CUrres sorte regi, cur temere omnia
Volvi secta Epicuri autumat impii?
Cur Fortuna potens, cur variabilis
Interdum querulis dicitur, insciis
Quod res anteeat saeva necessitas,
Quod fati tabulis cuncta adamantinis
Sint incisa, geri quo ordine debeant.
Nulla est RESPICIENS, nulla Quiritibus
Inter fictitios culta Deos Hera.
Non belli tumidas intonat haec minas:
Non terrae graviter viscera concutit:
Non dira populos haec iugulat fame,
Multa aut peste hominum millia demetit.
Sunt haec somnia, sunt affaniae merae,
Quae de sorte ferunt cumque homines, nihil
Est quae scilicet, aut si nihilo est minus.
Quicquid hoc saevis tumuit procellis
Naufragum vitae pelagus, quod usquam
Turbide turbavit, id omne celso
Venit Olympo.
Quid iuvat vanos iterare luctus?
Quid dare insanis animum querellis?
Cuncta si nobis peperere homullis
Aspera Divi?
Non ostrum patitur scelus
Saevo parcere fulmini,
Qui mundum sonitu quatit:
Non nostra hoc pietas meret,
Ut nosmet foveat sinu,
Qui dat praemia iustis.
Sed mihi recursat cura, et animum vellicat,
Quid magnus orbis Architectus nunc paret,
Quid machinetur, quasve parturiat vices.
Animosa muros castra Phoenicum premunt.
Fit fuga per agros, magna pernicies adest,
Praesaga si mens verat; instant vulnera,
Fuga atque caedes, flamma: Di fallant metum.
Sed ecce regna opima Iudaeae obtinens
Comitatus exit Saulus armigero foras.
Campos repletos undique hostili grege
Vidi, atque montes fulgere armis aureis,
Non tot locustas prata quondam Aegyptia
Populasse, et obtexisse terram creduim [Reg: credam] ;
Non numerum arenae tantum in arenti maris
Iacere littore: praequam inundavit solum
Grex hostium infinitus, innumerabilis.
Quo pondus istud verget? ubi ponet minas?
Ubi se iste fluctus franget? exundat malum:
Non usitatum, non leve exitium imminet.
Doeg:
Omen sinistrum summus avertat Deus:
Est tibi iuventus flore pollens, incluta
Virtute, bellicisque spectata artibus,
Virique damno saepe cogniti hostibus:
Quis iste se novus tibi insinuat pavor?
Quid te metu perterret, aut tibi te excutit?
Non hostis idem est, saepe quem revicimus?
Licet omne secum Syriae robur trahant,
Licet astra passim ferro et hastis territent;
Nil multitudo, nil tamen numerus valet,
Si nulla virtus, nulla inest audacia,
Si robore caret pectus. hoc metuis viros,
Quos unus olim Ionathan gnatus tuus
Adortus uno cum armite in fugam dedit?
Qui terga vulnere ulcerosa gestitant,
Talo fuga tumente, mente qui cluent
Ignava, inerte, dexteraeque imbellia?
Saul:
Res alia nunc est alia, quam fuit prius.
Quondam meis a partibus stabat Deus.
Facile erat illo me adiuvante vincere:
Nunc ille me relinquit, abicit, deiuvat:
Tacent Prophetae, muta sunt oracula,
Nil somnia monent: stimulat animus conscius,
Scelerumque poenam adesse praesagit mihi,
Toties nocens sum factus. ita nuper mannum
Caede heu Sacerdotum, administro te, imbui.
Doeg:
Et gloriari fas mihi est, et non negem,
Me iussa regis exsecutum gnaviter.
Non hos nocentes, parricidas, perfidos,
Socios Davidis adiuvas acerrumos [Reg: acerrimos]
Infesta regis ira iure plecteret?
Saul:
Speciosa sunt haec: misera at interibi tamen
Vastata conscientia mens disperit.
Doeg:
Licet ne nostrae sensa mentis proloqui,
Tua haud minore, quam prius, cum gratia?
Saul:
Exprome quidvis, gratia haud cedet loco.
Quando fidelem te mihi agnovi antea.
Doeg:
Quando igitur huius cura te belli comest,
Nostrisque, ut inquis, vatibus lingua excidit,
Nec somnia ulla de futuro praemonent:
Ne dubius animi pendeas diutius,
Magicae peritos artis ecquid hoc super
Consulere bello creduas [Reg: credas] fraudi fore?
Saul:
Parere dictis cupere me fateor tuis;
Faceremque, ni repugnet infelix timor.
Egon' ut Dei mandata tam audacter migrem?
Tantum ne pietas pectore exsulet meo?
Doeg:
Pietatem ubique colere regium haud reor.
Saul:
Regum alma pietas maximum tutamen est.
Doeg:
Ferrum tuetur principem;
Saul:
Pium Deus.
Doeg:
Iusticia, virtus, sanctitas, pietas, fides
Privata bona sunt: qua iuvat reges eant.
Saul:
Quo te magis fortuna sublimi loco
Posuit, tuae splendore lucis quo magis
Te infra sitos perstringis; hoc iam pulchrius
Virtus tua enitescet: at enim palmam ubi
Certabis obtinere partem in alteram;
Tanto insidebit taetrior labes tibi.
Doeg:
Non te ergo populo hoc facere gnaruri velim.
Saul:
Age ergo telam quomodo ordimur rei?
Novere cuncti, quam siem infestus magis,
Exempla quaeque quondam in ipsos statuerim.
Doeg:
Habet hic in Endor saga primi nominis,
Pollens sepuleris excitare mortuos,
Et res futuras entheata farier:
Hanc veste mutata ipse furtim accesseris.
Saul:
Placet istud, itaque iam stat extemplo exsequi.
Remeemus intro, ut hoc ita effectum duim [Reg: dem] .
CHORUS.
QUis io! quis mala dedicet,
Quae mortalibus expetunt,
Non Fati invidia mali,
Fortunae aut vitio levis:
Sed quaecunque sibi suis
Moris moribus acciunt;
Quae quisque ingenio suo
Cudit fata sibi faber.
Post quando exitio gravi
Merserunt caput obrutum:
Tunc questus miseros cient,
Et divum reboant fidem:
Quam debent animo improbo
Sortem et moribus hispidis,
Acceptam superis ferunt.
Non tandem sapies homo?
Nec quae profuerint nihil,
Nec quae damnifica expetes?
Cur sic ambitio impotens
Temet praecipitem rapit?
Cur regno levis immines?
Cur inter crocitas aves,
Aulae quae intima pervolant?
Cur spectas oculo invido
Alter quae bona possidet?
Cur pellacia subdolae
Te blandita pecuniae
Ad sese lacit, in mali,
Et casses miserum induit?
O si tanta hominem urgeat.
Munus cura suum exsequi,
Quanto aestu mala quaeritat
Quaeque ipsum nihil adtinent:
Non sortis varias vices
Sentiret, neque vapulet
Sub luscae imperio Deae.
Quin tuto positus loco,
Et fati crepera altior
Aura, nil nimis horreat
Sortis praecipites minas.
Tuoque turbam squammeam cantamine
Tractam latebris advenire et cantibus
Domitam stupere posse traductam tuis
Messem elecebris transmeare quo voles.
Tuisque mundum tremere pavidum vocibus.
Nunc te oro supplex sacra per silentia
Hecatae triformis, per tenebrarum chaos,
Adversa superis regna, manesque impios,
Dominumque regni tristis, ut me exaudias,
Animamque, quam volam, excitam heic [Reg: hic] sistas mihi.
Saga:
Cur me, ecce, captans callidos nectis dolos?
Nescis ne tu quid fecerit Saulus magis?
Saul:
Testem Iehovam laudo, mulier, nil tibi
Hoc obfuturum.
Saga:
Quem tibi vis excitem?
Saul:
Samuelis animam nuper ad plures dati.
Saga:
Absiste paullum, dum quod oras, expatro.
Saul:
Ecce ocquiniscens effodit terra scrobem.
Ferale murmur cantat, invocat Deos
Manes, quid hoc est? exilit subito et tremit.
Saga:
Cur me fefellisti? ipse Saul es ipsumus.
Saul:
Ne metue mulier. Sed quid attonita vides?
Saga:
Tellure rupta emergier similem Deo.
Saul:
Quae forma?
Saga:
Palliatus huc graditur senex.
Saul:
Est ipse Samuel, cernuus veneror virum.
SAMUEL, SAUL, SAGA.
Samu:
QUid pocla post lethaea me in lucem evocas?
Quid me inquietas?
Saul:
Fluctuat animus nimis
Mentem angor exest, cura cor lapit mihi.
Petiere bello me Philistaei gravi;
Recessit a me Iova, nil per somnia,
Nec per Prophetas de futuro praemonet.
Iussi citari te igitur, ut me gnarurem
Faceres, quid usus iam mihi facto foret.
Samu:
Audi ergo. sicut tute desertor Deum
Olim fuisti, quemque debueras neci
Hostem dedisse parsti, inobsequens Deo:
Condigne et ille te reliquit, ac tibi
Ablata sceptra, et inclutum regni decus
Davidi et omni stemmati Iessae dedit.
Nunc haec manent te fata, luce crastini
Ab hoste funeratus in peculio
Numerabere orci, cumque filiis tuis
Memet videbis, quin et Israel tuum
Ob erimen hosti praeda, supplicium luet.
Saga:
Cecidit humi porrectus haec Rex audiens,
Et ora morti similis obduxit color.
Huc aliquis aquulam ut obsipemus illico.
Resipisce Domine, spiritum expergeface,
Gravem parumper mente terrorem exspue.
SAUL, SERVUS.
Saul:
QUis me diei reddit? ingentem integrat
Quis mihi pavorem? quam bene excideram mihi?
Pro sortem acerbam! pro gravem casum meum!
Noctem erimus unam saltim adhuc superstites,
Memetque crastinus dies leto dabit.
O acta vita! o perpetrata crimina!
Nunquam mihi Iehova propitiabitur
Sat scio, sub Orco flebiles poenas luam.
Actum est: perimus: occidi aeternum: ilicet.
Serv:
Ne te metu, rex, verba vatis compleant
Usque adeo, et iste temet externet pavor,
Si fata sic stant fixa, si sic caelitum
Urget voluntas, hostibus succumbier
Ut sit necessum; more pugnando virum
Efflemus animas ergo fortes, ignei,
Hosti incruenta ne sit haec victoria,
Neu more pecudum ferro inultos demetant.
Sed tu ominare melius: haud dum victor est
Hostis, futura nocte subruit Deus,
Saepe exitusque vatis arguit fidem.
Quid contrahis animum? quid abiectus iaces?
Quid patere vinci te antequam hostis vicerit?
Fortuna fortes metuit: animos advoca
Tuos vetustos, robur innatum exsere,
Nunc te virum, nunc te proba imperterritum.
Saul:
Non tantus unquam me timor circumstetit:
Non si revulso Iuppiter mundo tonet,
Non si ruinae montium me verberent,
Tantum paverem, stupeo et exsanguis tremo,
Cum verba vatis rumino, et tristes minas.
O quis procellae turbine insanae vehens
Volucer [Reg: Volucris] per auras ventus aethereas aget,
Meque imminenti eripiet exitio illico:
Quae me tenebrae, quae satis me tartari
Nox alta condet, iram ut effugiam DEI?
Serv:
Si pectore nequit excuti attonito pavor,
Saltim ora fingas; militi omnis mens cadet,
Site timore pallidum cernet ducem.
Saul:
Non facile clepere se potest ingens pavos.
Finge ora pavitans: sic magis prodes metum.
Serv:
Quid sit timendum, si tibi perstas vides.
Sed introeamus, aliquid ut sumas cibi:
Nam perpetem ieiunio extraxti [Reg: extraxisti] diem.
CHORUS.
Chor:
CRedat hoc quisquam? Pius ille quondam, et
A DEO lectus populo regundo
Saulus, infandos abolere ferro
Carminis suetus magici magistros,
Feminam accessit stygio entheatam
Pectus afflatu, creperum unde belli
Sciret eventum nimium metuti.
Hostium infelix capiti sit omen;
Sed metus certe est, populumque et ipsum
Istius poenam sceleris daturos.
Saepe ob unius furias, et atram
Criminis noxam, populusque et omnis
Civitas poenae fuit, imo tota
Flebili mersa est regio ruina.
Si fretum vento tumuit tacente,
Sponte et irati fremuere fluctus;
Querquerus nautis quatit horror artus,
Frigidus sudor fluit, atra oberrat
Luridae mortis oculis imago;
Spurca tempestas oriens procellis
Surgit, immensasque ruit profundi
Sede mox ima violenter undas:
Sic ubi caecis animum tenebris
Consitum laevi stimulant sorores:
Saeviente obnupta caput procella
Mox atrox fortuna ciet duellum,
Cuncta permiscetque fero tumultu;
Omnia vertit.
Nunquam aeque inertes fuimus aut elanguidi,
Virtus refrixit nostra, robur flaccuit,
Dextraeque inusu marcuere desides.
Tum noster autem genitor animum expector at
Mihi, Iehovae qui sibi implacabiles
Ascivit iras sceleribus nocens suis.
Quin ceu priorum paeniteret facinorum,
Atrox adhuc vaesanus hoc addit nefas.
Pro sancta pietas! hoc meus fecit parens,
Ut iussa sic divina calcaret pede,
Et stygium adiret aucupans oraculum?
Non fama populi, non eum sui pudor,
Gravis minantis ira non movit Dei?
Nunc:
Sate rege, dum tu longius nectis moras,
Terisque tempus, tota nudatis stetis
Acies in armis, aera certamen cient,
Et rapida ovantes caede iam properant viri.
Vide ut atra nubes pulvere obtexat diem,
Densaque turpis aethra stet caligine!
Perge, et citato properus advola gradu,
Obire partes ut datas possis tibi.
SAUL, DOEG.
Saul:
CEssere retro nostri, et aversi fugam
Petiere, turmatim hostis at contra ingruit,
Premor sagittis undique, effugium patet
Nullum. T ua, o fidelis armiger, mihi
Nunc est manu usus: stringe vagina cito
Dereptum, et in me protinus ferrum exige:
Subduce me vivum hostium ludibriis.
Quid nunc moraris? pavida quid tremuit manus?
Haud est locus morae, haud datur cessatio.
Etiamne dubitas? incubandus est mihi
Nunc ensis iste. o mors veni, o mors age veni,
Vita exsulantem nunc med advenam: accipe.
Doeg:
Iaces peremptus? iam tuum exemplum sequar,
Transverberatus ense spiritum exsuam.
CHORUS.
Chor:
QUid nunc Ate malorum
Procudit atra? Numquid
Nunc Fata moliuntur
Triste horridumque? Numquid
Nunc hauriet cruoris,
Avideque pascet oclos [Reg: oculos]
Incendio oppidorum
Cruenta vastitatis
Bellona machinatrix?
Persaepe iam tremendas
Prae se tulit figuras
Vultus nitentis aethrae.
Rubuere luctuosi
Crines feri cometa:
Coelo trabes flagrantes
Apparuere, et ingens
Strepitus virorum, et armis
Aer tumultuosus
Homines stupore fixit.
Guttisque sanguinavit
Comaque sanguinante
Cruenta visa silva est
Argenteas scatebras,
Rebulliere sanguen:
Novisque foeta monstris,
Sonuit fragore tellus,
Tremuitque quassa magno
Penitissime tumultu:
Dubiasque belluarum
Hominum deditque formas.
Quid ergo quid sequetur?
Sua quis expiabit
Ostenta tot ruina?
Capiti hostium sit omne,
Quod caelites minantur.
Tu vero quis homo es?
Nunc:
Advenae sum filius
Amalecitae.
Davi:
Tune sceleratum caput,
Tuo ausus es Regimanum admolirier [Reg: admoliri]
Christo Iehovae?
Nunc:
Nempe quem abiecit Deus,
Cuiusque Hebraei scelere vastescunt agri.
Davi:
At nec potestate hunc abutentem sua
Tibi fas erat perimere. Me saltim vide,
Cui omnium ille pessime infensus fuit,
Et omne fas calcavit, atque omnem fidem:
Tamen meas innoxias Sensit manus,
Fidemque firmam, perfidus cum nec fidem
Sperare posset.
Nunc:
Quid miser merui mali,
Si male morantem, iamque cupientem egredi,
Sic obsecranti spiritum eduxi, feris
Torminibus, ac ludibrio obnoxio hostium?
Davi:
Nec tu volentem luce viduares quoque.
Quem non dedisti spiritum eripere, scelus,
Quae ratio monstrat? Huc satelles protinus
Accede, et Orco parricidam mittito,
Regem dedisse se neci fassum suum.
SIC QUISQUIS olim noxiam manum imbuet,
Domini cruentus caede, supplicium luat.
CHORUS. Choriambici.
Chor:
CRines solve Sion, exue purpuram,
Et pullis faciem nubere opertibus,
Sordentique caput pulvere colline;
Suspira, ac gemitum pectore ab intimo
Duc, omnem ex animo pelle superbiam.
Cernis quam'nitidum saeva tibi caput
Vis circumsteterit turbinis horrida:
Cernis queis [Reg: quibus] tenebris undique inhorreat,
Queis [Reg: Quibus] pontus tumeat fluctibus infremens.
Ah ah, ne haec mala quis nuncius adferat.
Queis [Reg: Quibus] melli est miseram cernere te hostibus:
Qua nunc laetitia, quo frueris ioco!
Quo risu crepitas taetre Philistiim [(perhaps: ?)] !
O vos inrigui Gelboe sanguine!
Vos, quos strata tegunt corpora fortium:
Queis [Reg: Quibus] Saul, queis [Reg: quibus] Ionathan occubuit meus,
Ne vestrum vigeat rore iugum, arida
Frustra terra Iovi supplicet uvido:
Ne fruges nitidas fundite, collibus
Ne vel flava Ceres, viteus aut latex,
Aut procera procul palma renideat!
Ah Saul, ah Ionathan tu cor amabile!
Ah dulcis pietas, dimidium mei:
Vos iunctim rapuit mors quoque, ut antea
Ferratam pariter sic aciem hostium
Sueratis valido diruere impetu;
Induti exsuviis ut simul hosticis
Ibatis, decus et praesidium poplo.
Vestra ah! magnanimis cruda leonibus
Par virtus fuerat, parque aquilae indoles,
Si stringendus erat si gladius minas,
Vos lessum facite o Iudaicae nurus:
Vos ob Saul lacrumas fundite, qui dedit
Vos in coccineis vestibus ingredi,
Vestro et delicias praebuit otio.
Heu! ut fortes gladius messuit hosticus!
Ah Saul, ah Ionathan tu cor amabile!
Ah dulcis pietas, dimidium mei!
Heu mi cor penitum maeror ut exedit!
Heu desiderio ut percutior tui!
Ah! ut fortes gladius messuit hosticus.
FINIS.
Vacavit uda caede, cui tot incluti
Duces, tot urbes, tot ferae gentes iacent;
Non iam meum cruore restinguam rogum?
Vivo redundat sanguine orbis, mortuo
Et iam redundet: sternam et evertam omnia
Et vivus et peremtus. Arma quid diu
Cessant? furor quid conticescit civicus?
Imo age simultas gliscat, odio mutuo
Teneantur, alter alterum infestus petat:
In seruant furore correpti gravi.
Rapiantur arma, misceantur omnia;
Quassetur orbis; luceant flammis agri
Ubique, et urbes: sanguine unctus civico
Stringatur ensis: ferveat bello mare,
Et terra tumeat: sanguine, et ferro, et face
Usque impleantur cuncta, donec vastitas,
Ingensque solitudo turbas finiat.
Sic sic Ducum decet parentari duci!
Ruina Caesaris simul cunctos trahat.
Et ecce praesens video, et intersum, et fruor:
Scio quae gerantur, quanta conflentur mala.
Hi nihil inausum, nil sibi intactum sinunt,
Avita quos ad arma libertas vocat:
Animamque potius eligunt profundere
Quam servitutis liberi accipiant iugum.
Regno sed illis pectus adtonitum furit.
Quis aparatus? quanta miscent praelia?
Quis bellicorum fluctuum gliscit tumor?
Non aliter ac si undosum inhorrescit mare,
Ventis ab omni parte se erumpentibus,
Cum invadit aequor vis globosa turbinum,
De possidendis dimicans vi fluctibus:
Tunc fluctuosum pendet ambiguum mare
Rapidis procellis hinc et hinc certantibus,
Vae sanienti flamini cui pareant:
Sic orbe toto dira vis Martis furit,
Tumentque cuncta, nec liquet, cuius ruat
Romani in armos vasta moles imperI:
An iura det senatus, et populus regat,
An cuncta possit unus. Atque en! vicimus.
Ille ille Caesar, qui modo infausto fui
Oppressus odio civium, in cuius necem
Manus senatus dirus armavit furor,
Consecror inter Numina, et caelo locor.
Quid bella frustra geritis? hos quid iam diu
Citis tumultus? quid cruorem funditis?
Fatale Caesar nomen orbi mortuus
Etiam triumfat: Quis tenet mentem furor?
Ne sitis aliquid, esse vos nullos iuvat!
Non praestat uni supplicem summittere,
Quam se terendum multitudini dare
Humilem superbae? Cuncti an unus imperet,
Dum tu impereris, anne servies minus?
Servire cunctis imo durius reor:
Nempe aliquis uni placeat, at nemo omnibus.
Sed finis instat ecce, sublata mora
Nodoque belli: Cassii abscissum caput
Cerno cruentum, resque demersas prope.
Idem manet cum ceteris Brutum exitus.
Non non quiescet Ultio ac pausam dabit,
Donec peribunt, Caesaris quiqui nece
Animum, vel audacem cruentarunt [Reg: cruentaverunt] manum.
CHORUS. Choriambici tetrametri.
Chor:
O Quae res hominum respicis et Deum.
Imo diva potens tollere de gradu,
Sublimique humilem sede reponere,
Rursus conspicuo vertice sidera
Pulsantem barathri trudere ad insima.
Cuius numine res curta Quiritium
AEdes usque Iovis crevit in arduas,
Ut iam mole sua se stupeat premi:
Quid Regina paras, quas dabis o vices?
Sol auriga dies, mundi oculus, suo
Et terram et pelagus lumine vestiens,
Perfundens calidis cuncta vaporibus,
Atratis tetricus luget equis, suum
Nubit veste nigra Lucifer os nitens:
Lunae terribilis sanguine vultus est.
Armorum sonitus, et fremitus tubae,
Sublime attonitis hausimus auribus,
Flagrantesque faces vidimus aethere.
Altorum nemorum dia silentia
Vox dira intonuit; sanguine Iuppiter
Uxoris madidos depluit in sinus.
Et numquam temere mota tremoribus,
Ingenti gemitu terra remugiit.
Fudisse et lacrimas triste ferunt ebur.
Quin et multa vagans umbra silentium,
Et ferale sonans bubo animos metu
Complevit: monuit fibra tumultibus
Urbem iam gravidam mox fore civicis
Concussam graviter seditionibus.
Quid bellum lacrimosum? arva cruoribus
Quid pinguentia? quid Caesaris heu necem
Tot portenta loquar subsequa? Num Dei
Immitem AEneadas contra animum gerunt,
Tam clarum quia morti dederunt caput?
An fortasse nova pressa tyrannide,
Mutato domino, Romula gens gemet?
An metam potius venit ad ultimam.
Fortuna Imperii? Sic equidem reor,
Quandocunque diem neverit ultimum
Romano Imperio Parca, fore ut furor
Civilis quatiat, misceat omnia.
Sic vinci facilis fessa malis erit
URBS RERUM DOMINA, atque insuperabilis,
Ni cives properent exitium sibi.
Quos scelere ovantes terra quam abscondat satis?
Quae postero saeclo eximant oblivia?
Proin igne et armis patrium inimicent solum,
Cives trucident, per scelus fallant fidem
Datam senatu, perduelles Poplici
Ducant ad urbem, caede commaculent Lares
Suos paternos, omne fas calcent pede,
Ut civitate libera regnum parent,
Scelerumque pretium maius accipiant scelus:
Haec rum in are mente sedata queunt?
His lucis haustus gratus? his quicquam potest
Tergere [Reg: Tergeris] cruciam mente maestitudinem?
Suane cives ferrei exitio datos
Videre culpa, sanguine ac luctu queunt
Urbem repletam? Civitate libera
Regnare possunt, et putant tutos fore?
Non tam propinquum terret exemplum feros?
Et his Senatus paret, hisdem militant
Nostri Quirites; sceleris at quis exitus?
Contra salutis publicai vindices.
Suadere tantum dira potuit servitus.
O vita morte peior! o sors aspera,
Dira, exsecranda, quando nil leges valent,
Miscente domino cuncta! Millies mori
Praestat, tyranni turgidum quam cernere
Vultum minantis. Quisquis admovit manus
Sceptris superbas, ceteros servos habet,
Leges neque illi, legibus sed imperat.
[Note: Vide Bruti Epistolas ad Ciceronem.]
Eius voluntas. Si bono hoc faciet modo;
Ipsum hoc tamen vir fortis haud pati queat,
Aliter licere. quid modum si iam exsuat,
Et omne iusque fasque prosubigens pede,
Prorumpat omne in facinus, et sancti nihil
Ducat: sub hoc tu diriter vitam trahas?
Quae suadet animus, quaeque Vaesanus furor,
Tete ministro, patret effera, impia?
Ut dia quem lex solvat, hunc damnes reum?
Tua innocentem in Carcerem ducas manu?
Vultu sereno fratris aspicias necem?
Et fulminanti barbaro ostentes ferox
Manus cruentas, caede patrata impia,
Paucos pudendae ut proroges Vitae dies,
Caedes per atras ad tuam dum fit gradus?
Pudet pigetque; Roma, me tui pudet.
Virtute cunctis illa praenitens poplis,
Orbis domitrix, gens togata, quae sua
Peperit sibi virtute liberum statum,
Illa illa servo premitur indigne iugo.
Sed ecce nostros forsan adfatus petens,
Carum mihi caput graditur huc Lucilius.
LUCILIUS, BRUTUS.
Luci:
O Brute, gentis sidus inclutum tuae,
Ductorque magne, publicum quo sospite
Nunquam fatebor perditum aut victum statum.
Quid iam volutas? cura quae pectus coquit?
Brut:
Quid amice, quaeris? cura quae censes meo
Recursat animo? Publicum hoc negotium
Haeret medullis, publicus memet status,
Malisque patria mersa sollicitum tenet.
Pro me ipse nullus angor: etsi suspicor,
Instare nobis Cassii mox exitum.
Luci:
Omen nefandum summus avertat Deus!
Sed ista quînam vellicat suspicio?
Brut:
Iam fabor, audi. Cassio superstite,
Cum forte noctis circiter meridiem
(Scindebat alba nubis astrorum chorus)
Expergefactus volverem summam rei,
Mecumque traherem, quis foret belli exitus;
Heic [Reg: Hic] mihi repens en! strepitus aures verberat.
Respicio; lecto et ecce se aportat meo
Immane monstrum, corpus horrendum viri,
Aciemque torquens flammeam adsistit mihi.
Proclamo, quis quis es, agedum hoc edissere;
Cur hucque venias: rumpit heic [Reg: hic] silentium
Terrifica species, ore et infando canit:
Tu caussa, Brute, tupte veniendi mihi es.
Tete ut cruentis mactem et evertam malis,
Luctifica pestis Genius huc venio tuus.
Apud Philippos me videbis. Vocibus
His fulminatus, mente praesenti tamen
Videbo, dixi; visui cum surpuit [(perhaps: ?)]
Praedira semet forma: nox at heri redit
Deforme, promissi memor, spectaculum,
Elingue sed mutumque.
Luci:
Totus horreo,
Totumque gelidus corpus invadit tremor.
Eheu, quid haec portenta significant Deum?
Nunquam ista frustra se offerunt mortalibus.
Brut:
Nunc iacere belli stat mihi, hac luce, aleam,
Ut victor aevum liber inter liberos
Degam deinceps, morte vel polchra oppetam.
Nam aut pulchra vivere, aut mori votum est mihi.
Luci:
Quid si tibi ensis hosticus pepercerit,
Nostris fugatis?
Brut:
Tunc iniquam desinam
Sortem experiri.
Luci:
Num manus tibi inferes?
Brut:
Sequar Catonem.
Luci:
Quemne damnasti prius?
Brut:
Displicuit olim, fateor, hoc factum mihi
Iuveni Catonis: sed bene et recte puto
Fecisse iam ipsum, et eius exemplum sequar.
Luci:
Non melius est durare?
Brut:
Si spes est, foret
Melius.
Luci:
Sed illud mollis esse pectoris
Timidique dicunt, asperam sortem et malam
Morte antevertere.
Brut:
Asperam sortem et malam
Haud antevertam morte: turpitudinem,
Vitaeque declinabo morte dedecus.
Luci:
Quisquis Quisquis beatur atque perfectus cluet,
In huius animum nulla fortunae ingruet
Vis, huncque nullus turbo, nullus impotens
Mutabit alium casus; exsilium ac necem et
Quaecunque dictu gravia, perpessu aspera
Homines tremiscunt, arce munita cluens
Despiciet altus: huncque dominantem sibi
Haud servitutis compotibit ulla vis.
Hunc facere turpem quibit hunc miserum nihil.
Haec dia vestrae porticus sententia est.
Ne te ergo turpem Brute, ne miserum putes,
Vel sub tyrannis more viventem bono.
Brut:
Haec vera fateor: ceterum haud cunctis licent
Eadem. tyrannos ferre Socrati licet;
Bruto tyrannum persecutori haud licet.
Luci:
Ne sequius quid fiat, hoc veneror Deos.
Sin abnuit Fortuna, tum certo scio,
Virtute nil te confore indignum tua.
CHORUS. Sapphici cum Choriambicis intermixtis.
Chor:
AUream quisquis Patriae quietem
Invidens, diros acuit furores,
Et suam turbis inimicat urbem,
Ille sororum
Cuncto ovat serpenti comum [Reg: comarum] veneno,
Et cluet castrum furiale earum,
Syrtium, et Scyllae, et rabidae Charybdis
Horrida proles.
Nil est triste magis, nil magis efferum,
Nil crudele magis, nil magis impium:
Non leti domus est sic inamabilis,
Non dirus Phlegeton, non Acheruns fera,
Quam civile nefas, quam scelerum omnium
Thesaurumque mali bella capacia
Intestina. Feras inter et asperos
Serpentes potius ipse pati eligam,
Quam spectem gladios sanguine civico
Infectos. Nihilo est tunc homo mitior
Vel diris colubris, vel rabida tigri.
Cuncta vis miscet, silet inter arma
Civium Lex, et Pudor exsulatum
Interim virtus, et eunt Honestas:
Plectitur insons:
Spernitur cultus, pietasque Divis
Debita; at regnat scelus et libido:
Omnis inrumpit vitium propages,
Agmine facto.
Quas tuas narrem taceamve clades,
Roma, civili recalens cruore?
Horret, et luctu mihi mens refugit:
Faucibus haeret
Mole vox ingente mali premente.
Parcite o Divi veniam precamur,
Hei Remi mortem, facinusque fratris
Iam satis ulti.
Prospexe hiantem prorsus atque avidum mei.
At qui ille conclamatus, ille iam meis
Defletus, ima T artari ex voragine
Redux, resumptis viribus, pestem meis
Malique montes porto perduellibus,
Acherunte rupto qualis Herculeus labor
Adamante vinctum traxit infernum canem
Secum, vomentem virus ac terram lue
Late imbuentem: tunc niger luxit dies
Solque ipse timuit: sic meus reditus fuit
Romae tremendus, luctuosus hostibus.
At hoc volebant. Sic domandum incicores,
Meique sanguinis sititores fuit.
Antonii vim provocent. Pulchre meos,
Et interempti sum ultus hostes Caesaris,
Pieque. num qua gratiore victima
Placare potui Caesaris manes mei.
Quid ille portat, qui huc ruit celeri gradu?
NUN. Quod, Imperatur, maximum est votum tibi
Hosti inferentem signa, bellum cernere;
En tempus instat. Brutus effudit suum
Castris patens in aequor omnem exercitum.
Glomeratur atro spissa nubes pulvere,
Campoque nox insurgit. Aures en ferit
Fremitus tubarum, fulget armorum nitor.
ANL.Sic alte Apollo, sicque facias Iuppiter,
Iaciatur omnis hoc die belli alea!
CHORUS.
Chor:
NUnc illud est, fuisse
Cum praestat, adque plureis [Reg: pluris]
Penetrasse dudum, ubi omnis
Spes ivit exsulatum,
Quin omnis avolavit
Spei quoque umbra, nil est
Quo nitier queamus.
Si Iuppiter sit auctor,
Salusque iuret ipsa,
Praestare velle salvos:
Hoc non tamen potes sint.
O quae satis dehiscat
Tellus, et impotenti
Nos subtrahat furori
Antonii, impiove
Octavio, cruentis
Saevisque nunc, priusquam
Sceptro manus superbas
Admoliuntur, omnem et
Valuere servitutis
Potire civitatem.
Illis cruore et armis,
Et luctibus redundat
Urbs consitrix eorum:
Illis furenter omnes
Excussit ira habenas,
Et omne prosubegit
Pede fas, ut impotentes
Furiat cupido regni.
Nunc alteris fugatis
Quid partibus sequetur?
Eadem est cupido regni.
Quae caussa concitavit
Illos ad arma, mittet
In bella nunc vicissim.
In se ruent furentes,
Civesque uter triumfet,
Cernent cruore multo.
Reparanda nec iam Marte libertas perit.
Meliora donec augurari, et civibus
Prodesse miseris licuit, haud unquam meus
Cessavit ardor. Grata posteritas feret,
Quos ego labores, quae pericla exhauserim,
Dum civitati studeo. Non me terruit
Nostris securis imminens cervicibus,
Numerosus aut me lictor, illa aut par polo,
Suffultaque orbis copiis potentia,
Quin impotentis sanguine hanc retingerem
Dextram tyranni, et impium haurirem latus.
Num postea destitimus? in patriam mea
Pietas refrixit? Nonne vigilavi omnia,
Vidi, paravi abominandum ut liberis
Depelleretur civium collis iugum.
Proinde cum sors coepta nostra everterit,
Cives iuvandi nullus et pateat locus;
Nolo hos eosdem iam amplius revolvere
Casus, protervientis aut diutius
Fastum experiri Sortis: ista quin manu,
Qua civitati parta libertas fuit,
A me quoque invisa arceatur servitus.
Quid ducitis suspiria, ac maesti genas
Fletu rigatis? Sedit hoc animo diu.
Moriente patria perseverem vivere?
Stra:
Per spes futuras, perque concussum quidem,
Nondum tamen, te sospite, eversum statum:
Per dexteram hanc fortem, per istud igneum,
Magnanime Brute, pectus, et quae supplices
Tibi tendit, oro, patria infelix manus,
Ne nos relinquas, neve tecum exstinguere
Properes. Salutem civium nescis tua
Salute niti?
Brut:
Cuncta mecum haec antea
Animo peregi. Ne hoc gubernator Deum
Hominumque sirit, in me ut hoc cadat scelus,
Tantumque pietas claudat in patriam mea,
Saevis procellis intonatam ut deseram.
Sed subvenire ut tempore in tali queam,
Quas copias obarmo? quos exercitus
Oppono multitudini hostili? quid heu
Ubique superest opibus e tantis mihi?
Cuncta occiderunt, cuncta se nunc segregant
Spernuntque spes, auxilia mortua: ilicet.
Nunc o deorum quisquis humanum genus
Curas regisque quisquis ingenti ruis
Caelum tumultu, cuius infestum timet,
Quicquid timetur, fulmen, a quo stellifer
Torquetur axis, omnibus qui praesides,
Cuncta audiens, cuncta intuens, promptam malos
In et patrantes taetra vindictam parans,
Te te suprema, Iuppiter, voce invoco,
Ut qui hoc coegit dirus examen mali,
Qui civitatem clade miseranda obruit,
Ne ferat inultus, neve laetetur diu
Facto hoc nefando, praemium aut scelerum ferat.
Mile:
Quid tam propinquo, Brute, restamus loco?
Mox aderit hostis. quin capessimus fugam?
Brut:
Fugiamus.at non pedibus. AErumnas graves,
Vitam pudendam, vincula et mali ultimum
Hac servitutem effugere, me dignum est, manu.
Hac a malis tutum, haecque securum dabit:
Neu vivus hostis forte perveniam manus,
Cavebit. At vos queis [Reg: quibus] prope hostis imminet,
O cara capita, pro fide passi ultima,
Eripite vosmet, ne serite flendo moras;
Haud flendus haud sum: patriae potius vicem
Lugete, et hostes, qui modo ob victoriam
Tumefacta corda scelere praeclari gerunt;
Heu quam nefandis scelera suppliciis luent!
Quas funerate patriae poenas dabunt!
Agite ite, celeri vosmet eripite fuga,
Me mihi relinquite. Ecce destitutus heic [Reg: hic]
Sum solus. Age iam facinus actutum ordiar.
Nunc o vocatus, mucro, nunc quondam haud meos
Frustrate, quando latere fixus Caesaris
Labem abluisti servitutis civibus,
Fuso tyranni sanguine, o nunc illius.
Quod tunc petivi morte, iam adipiscat mea!
CHORUS. Anapaestici et Sapphici.
Chor:
FUndite fletus, porro occinite
Carmen miserum, his adfine malis:
Ite ite in numeros lugubres.
Flendi seges est ubera, flendi
Caussas dant, ne quaerite, cuncta.
Periit patria, periit nobis
Quicquid lucis gratius haustu.
Pars amissos maeret amicos,
Parsque propinquos, parsque parentes.
Privis publica mage nos moveant.
Vidit populus, videre patres,
Laniata comas Romaque vidit
Truncos procerum, sanguine foedos
In rostris artus tabere.
Nam quid nostro sanguine rubrum
Mare, quid pingues iteremus agros?
Quidve exhaustas civibus urbes?
Cum servitii premimur iugo:
Quod quo non exitio gravius?
Ergo ne lessum facitote Bruto,
Nenias turpes procul abstinete:
Nil Ducis magni gemitus dolorque
Funus honestant.
Ille ceu pulsam Noto Ornus ingens,
Grandine aut flictus paries sonora,
Aut cachinnantis crepitu reclamans,
In mare rupes
Prominens undae, stetit acer atque
Semper invictus, se animosiorque,
Barbaro Fortuna minas furore
Cum intonuit trux.
Illius semper generosa pectus
Cura versavit patriam tueri,
Civium et collis iuga servitutis
Pellere foedae.
O Decus Romae, columenque magnae,
Vita dum mansit, animose Brute
Nenu libertas potuit moriri,
Ni morerere
Tute; das saltum barathro profundo,
Et iacis temet medios in ignes,
Publico ut prosis statui: Quiritum
Ultime salve,
Salve, et aeterna fruere o quiete,
Quamque quit virtus meruisse rara,
Hanc tuo expecta capiti, perenni
Frunde, coronam.
Aevi huius adfulsisse perhibebunt decus:
Pyladi atque Thesei vestra laus numerabitur.
Equidem fatebor; si indipiscier mihi
Brutum fuisset, dubius haererem diu,
Facerem quid illo. nam peremptus parcere
Frater vetaret. Te mihi sed optimo
Lego iure amicum, et summum habere do locum.
Sit incitamen saeculis cunctis fides,
Factum utriusque.
FINIS.