MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI IUVENILIA. TRIBUTA in quaedam
[Gap desc: one word]
CARMINUM VARIORUM: ITEM LIBRUM EPIGRAMMATUM: Et duas TRAGOEDIAS: SAUL et BRUTUM. Omnia parce et quasi gustu praebita. NORIBERGAE Excudebat Paulus Kaufmann.
[Gap desc: unknown abrivations]
NON SUNT AUDIENDI, qui hisce studiis clamant tempus absumi importune, quod severioribus ac primariis scientiis impendendum est. His enim si adhibeas modum, tantum abest ut fatigent animum, ut etiam alacriorem te reddant ad exquisitiores contemplationes.
SCIO EGO, INLUSTRES domini, quam non sint publici saporis haec (quae indigitamus) humanitatis studia, quamque vulgari convitio vapulent. Ac quantum ego incogitando indipisci possum, duo fere illis obiiciunt; tum quod ad levitatem ac nequitiam altis magistrae; tum, quae ratio maxima est, quod sterilia ipsa, infructuosa, utque illi loquuntur,
[Gap desc: three words]
Ceterum prior illa nota, quae inuritur, levitatis, haud prorsus de nihilo ac nugax est. Fatendum est enim multos in hoc nostro musico coetu ea insignitos. Quare si illuc nobis aurigantur, valeant et vapulent quantumvis mellitae Musae. Sin suopte ingenio leves, nequam, pravi sunt homines; quid est quod studia innoxia culpemus, quibus abutuntur. Nimirum illi cum
deliciis philologicis abunde permaduerint, stomachum haud fulcierunt firmiori philosophiae dape, quo ipsorum mores iuxta atque animum fluere minus mirandum. Quare has hilariores deas castiget severior aliqua Pallas, animusque sine lege vadens sufflamine philosophiae sistatur. Verum enimvero isti qui tam acriter oculos intendunt in aliorum vitia, non animadvertunt ultimas suas sordes, qui ob avaritiam pulcherrima et honestissima studia contemnant. Contemnant? Imo vero helleboro purgandos atque ad gentiles atque agnatos deducendos censent praeclari censores, quibus hoc velut morbo animus caleat. Nam quamobrem isthuc? Enim hac sunt imbuti ab infantia opinione, hunc cum lacte nutricio combiberunt sensum, hoc ipsis penitus haesit, nihil esse pulchrum, nihil probum, quod Lucrius ille deus a se spernat segregetque. Sed de vulgo susque deque cui vos, o duae illustres animae, ut aliis omnibus, ita hac quoque parte immane quantum antistatis. Amatis imo ardetis optima studia, idque non nisi propter ipsa, nec ullo alterius commodi adspectu sive aestimio. Hae ergo fiducia ad vos it iste libellus, ad vos inquam non tam illustri prosapia, quam conspiciendos indole virtutis. Quae quidem tam obscura non est, ut his chartis debeat illini. Tamen omnium qui vos novere, apud vos aliquando vixerunt, nunc testor imploroque fidem,
ecquid sim tam amplum dicturus, quod de vestris virtutibus in maius finxisse possim argui? Quo mihi dividiae et senio nunc est non licuisse aliquo digniore munere vos mactare quam IUVENILIUM horum tenuitate. Quod ipsum tamen tolerabile esset, si haec nata mihi volentibus Musis, ac si vigor ille poeticus, si aura Heliconia scribenti suppeditassent. Nunc pleraque exciderunt aut languenti aut aliud agenti. Nihilo secius, utcunque cadat alea, scruta haec mea, quae tunicato debuissem vendere popello, ad vos eunt. Caussa iam plera liquet. Si enim litteraria haec munuscula missiculamus; queis [Reg: quibus] potius, quam qui illis delectantur, quibus illa voluptati ac melliniae sunt? Quid si iunctissimi mihi, quos me dixe [(perhaps: ?)] sentio, multi et magnis vobis sunt empti beneficiis; an non pro mea parte et ego obstringor? Obstringor certe, ac proin ingratus sim, nisi animum saltim exsolvendae gratiae adferam. Nam ut rem ipsam, non magis est, quam ut munusculum istud pro dignitate vestra satis adornatum. Quo tamen interim Catone contenti eritis, donec de meliore et fertiliore adultioris ingenii agro uberior vobis messis. Et cum hoc omine salvete, Principes iuventutis.
O Regio quos exspectat frigente sub Arcto,
Assiduo boreae imbricitoris flamine pulsa,
Loricata gelu tellus: sed quae illico vestrum
Mitescet molli zephyro sudoque serescet
Sole sub adventum fecundisque imbribus humens,
Laeta sinum pandet locupletem atque agmina florum
Fundet, odoratis certantia Adonidis hortis.
Tum prae SARMATIA Bacchus iuga Massica spernet.
Illuc migrabit quin omnis turba deorum,
Mutatura Polo coeli meliora, neque ullis
Inferiora deis LESCINIA numina cernens:
Huc ades o divum sanguis, divos geniture,
Affla pacati lenissima fulgura vultus,
Ac paullum exhilara plenos gravitatis ocellos,
Dum mea mellito desudat Musa labore,
Halanti plectens viridem tibi flore coronam.
QUam bene, LESCINI, depicta Insignia promunt
Indolis atque animi semina rara tui,
In quibus excultae nataeque ad grandia mentis,
Nec leve praeclari nominis omen inest.
Non tibi bellatrix virtus et Martius ardor
Musarum dulces auferet illecebras:
Nec quamvis totum doctrinae absolveris orbem,
Suadebunt segnem desidiam Aonides.