Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
CUM omnes hosce viros, et doctos, et celebres (qui decem, vel undecim annorum spatio de vita decesserunt: quos etiam omnes noveramus: et quidem, vix uno auto altero exceptis, familiariter) sempiterna memoria dignos esse iudicaremus: ne nos eorum facile caperet oblivio: haec carmina conscripsimus. Quae cum a nostris emblematibus non viderentur esse aliena: cumque sciremus haec multis studiosis, doctisque viris ob gratam defunctorum memoriam accepta esse futura, non potuimus, quin ea huic emblematum operi adiiceremus.
Nic. Taur.
FUNUS hodierno die fiet lectissimae atque omnibus insigni virtutibus feminae, CATHARINAE Cl. viri D. NICOLAI TAURELLI. de qua et ante mortem, cum gravissimo implicata morbo diceretur, magnam omnibus (licet enim de meo sensu aestimare) molestiam, et postquam palam factum est, magnum dolorem ac prope incredibilem hausimus. Finxit enim nos natura mites, et misericordes, et doctrina consociat animos, et auget ipse saepe aspectus, ac notitia sola caritatem. Laudes eius neque possunt brevi hoc edicto capi, et notissimae clarissimaeque sunt.