[Gap desc: illustration]
SAEPE mihi de generosi, et magnifici parentis vestri pietate insigni, et singulari erga Literatos amore iucundissima fuit commemoratio. Saepe etiam quo mecum vixistis tempore (nobilissimi iuvenes) vestra ex conversatione magnam cepi voluptatem. Adeo vestra mihi
modestia, et suavis placuit morum honestas. Atque ita multum vestri parentis amorem auxistis: quem magnarum eius virtutum admiratio, meum in animum induxerat. Et vos etiam vestrum ob patrem vobis merito carissimum: eô mihi fuistis acceptiores Ut ergo meum erga vos amorem multis testatum facerem: patri vestro mea haec emblemata dedicare constitueram. Sed ut sors fert humana: dum paulo diutius nostra differtur editio: casu mihi et gravi, et noxio: vobis vero tristi et luctuoso: ex hac ipse vita decessit. Quomodo id saepe fit, irritum: in quo multum spei ponimus. Verum ut a meo proposito: quôad eius fieri posset,
minimum recederam: vobis id deberi iudicans: quod vestro patri destinatum fuerat: hoc qualecumque sit munusculum nobilissimo vestro nomini dicare et offerre volui: certa spe fretus, vos hoc animo non minus alacri, et bene volo recepturos esse: quam vestro fuisset a patre receptum. Quod certe ut sperarem: vester etiam fecit in spector D. Hieremias Debrovius, iuvenis honestissimus et doctissimus: qui mihi vestrum erga me amorem, quantus sit, non obscure significavit. Haec cum ita sint: merito vos hoc ipso tempore apud me esse gaudeo: quo mea haec emblemata denuo in lucem prodeunt. Deus Opt: Max: diuturnam vobis,
prosperamque valetudinem, et felicem rerum successum, benigne largiatur. Altorfi 15. Martii Anno M. DCII.
Vestro nobiliss: nomini addictissimus
Nicolaus Taurellus Medic. Professor.
ECCE tibi Lector benigne novi quid apportem. Naturam hic habes viventem, et prudentem: optimam vivendi ducem, morumque moderatricem. Quae nec viva tamen est, nec intelligens: nec anima, nec mente praedita. Versus hic etiam habes emblematicos. Quo quidem scribendi genere miraberis forte non iniuriâ, me Aristotelicae Philosophiae, et Medicinae Galenicae Professorem, aetate iam ad senectam vergente potuisse delectari. Quod certe studium pueris potius, vel adolescentibus poeseos studiosis convenire videtur. Et huiusce quidem generis multa sunt ab aliis in lucem edita: quae studiosae iuventuti satis accepta, grataque sunt. Atque haec de emblematibus. Quae vero iis adiecimus: omnino a proposito videntur esse aliena. Nempe quod unicuique studioso suum emblema seorsum dicaverimus: et
appositis etiam insignibus: quae fere plus interdum occupant spatii, quam ipsorummet emblematum picturae. Cum itaque non dubitarem quin haec aliquos offenderent: merito huic incommodo fuit occurrendum: quod aliter fieri melius non potuit: quam si rationem instituti mei paucis redderem, et exponerem.
Non equidem inficior, quin me studiis gravioribus addictum esse oportuerit: quae mean decerent, et exornarent professionem. at neque hoc a me neglectum est. Nam in id quo potui studio incubui: ut non meis modo satisfacerem auditoribus: sed et aliis etiam compluribus physice et medicinae studiosis, editis in lucem meis lucubrationibus, gratificarer, et prodessem. Sed ut sunt tempora, typographicae merces spretae iacent: nescio quo vel literarum contemptu, vel iniuriâ bellorum: ut typographis hoc vitio dari non debeat: si librorum a se edendorum hunc delectum habeant: probentque non qui sint optimi, se qui cito distrahi possint. Quo etiam nomine iuris, et Theologiae studia florent inter cetera maxime. Philosophica vero
quo sint in pretio, res ipsa evidenter docet. Italiam excipio: cuius nobilitati philosophia potissimum curae est: loco venationis, et compotationum: more, et consuetudine vere nobili. Nostris autem in regionibus nescio quid ipsâ possit esse despectius. Et vix quisquam inveniretur: quem eius studium oblectaret: nisi vel publicis aliquibus alliceretur honoribus: vel etiam magistratus iussu, et imperio, qui sumptibus vivunt alienis, eo adigerentur. At quonam hoc successu? Quo cetera quae ab invitis, et nolentibus suscipiuntur. Ubi magistrorum nomen adepti fuerint: saepe etiam nescio quo iure: ad alia subito properatur. Hic nostros videas philosophos dimissa, vel proiecta philosophia non secus exsultare: quam si densis e tenebris et captivitate liberati, sui iam sint iuris. In cuius ergo gratiam tantopere laborabimus: ut ad alia studia nobis, qui philosophiae Professores sumus, animum appellere non liceat? Neque certe propterea multem a meae professionis studio recessi: quod versibus operam dederim emblematicis. Nam si carminis rationem excipias:
nihil in nostris erit emblematibus quod non vel physicum sit, vel philosophicum.
Et prima quidem haec huiusce nostri laboris et exercitii fuit occasio. Cum viderem aliquando ligna secantem operarium quendam impulsum in nodosum truncum cuneum avellere nulla vi potuisse: qui post tamen iteratis ictibus trunco in partes divulso, et discerpto suapte sponte exsiliit: facile hoc ad nostros mores accommodari posse iudicavi: subitoque praeceptum hoc feci: recte suscepto labori constanter insistendum esse: licet non ita bene videatur esse successurus. Quod etiam praeceptum in praxi medica saepe diligenter observari debet. Aegri namque, nisi medicatio nostra subito in melius abeat, animum abiciunt: et crebro etiam no bis obtemperare nolunt.
Cumque alio tempore per agros exspatiarer (quos non procul a nostris Musaeis habemus complures: maiore nostro aestatis, quam hiemis commodo) multas inter alias aristas demissas in flexasque deorsum, unam conspicatus: quae ad sidera
erecta, et superbiens attollebatur: discriminis huiusce causam animadverti facile. quod nimirum haec sola locellis inanibus levior esset: illae vero granis densioribus aggravarentur: quo modo videmus non gravem doctrinam, sed falsam eruditionis opinionem superbos facere. Fuerunt alia huiuscemodi permulta: in quibus animi gratiâ me ipsum exercui. Quae ut maiori cum voluptate ab iis legerentur: quibus eorum copiam facturus eram: elegiacis primum, post vero etiam plurium generum versibus a me descripta sunt. Cumque meis convictoribus arridere coepissent: aliis etiam studiosis aliquot adeo placuerunt: ut ea in lucem edi vellent, et peterent. At typographos nimii sculpturae sumptus absterrebant. Ut vero meis id fieret sumptibus: res meae non ferebant. Quod cum mei convictores animadvertissent: hoc inierunt consilii, et inter se constituerunt: ut, si suum unicuique emblema tribueretur et dicaretur, facta insuper potestate, qua, qui vellet, emblemati suo sua adiicerer insignia: tantum quisque pretii numeraret, quantum ad unius
emblematis sculpturam satis esset. Hoc itaque cum a me petiissent, lubens eorum voluntati sum obsecutus. Ita namque pro nihilo id omnes, satis DEI beneficio locupletes erant habituri: quod mihi soli nimis grave fuisset. Quare ut eis gratificarer amplius: optio cuique a me data est, ex multis emblema sibi deligendi, quo delectaretur maxime: ne cui forte aliquod adscriberetur emblema: quod ab aliquibus in malam partem acceptum, in ipsius ignominiam ei tributum esse videretur. In multis enim vitia taxantur in genere: quorum arguere tamen in specie decet neminem.
At neque est, ut quisquam offendatur propterea: quod nullum in nostris emblematibus ordinem observaverimus. Nam ut pro sua quisque dignitate locaretur: difficillimum id nobis erat futurum: nec periculo vacans, nec invidia. Quod certe malum aliter melius evitare non potuimus: quam si primo loco ponerentur, qui prius: et posteriore, qui posterius accessissent.
Etsi vero quae adiecta sunt insignia,
nihil ad rem faciunt emblematicam: Id ipsum tamen ea sunt, quod in huiuscemodi libris fere potissimum quaeritur: et saepe etiam sumptu non exiguo. Studiosa namque iuventus amicorum suorum memoria, et insignium contemplatione multum oblectatur: ut sola nominum ascriptio his amicitiae pignoribus non putetur esse satis: nisi etiam eorum appingantur insignia: quorum meminisse volunt. Non ergo nobis hoc vitio dabitur: quod hac in parte studiosis indulserimus.
Fuerunt equidem non pauci, quibus sententia non fuit eadem. At licet insignia sua noluerint adiicere: haud ita tamen appositis aliorum insignibus offensi fuerunt: quin sua nostris hisce versibus nomina dederint. Neque dubium nobis est de multis: qui neque hos, neque illos sunt probaturi. Nam ita fere usu venit: ut qui se aliquid esse putant, ad contemptum eius quod aliorum est, quam ad iudicium de aliis moderatius, sint procliviores. Nobis sat erit: si quod praestitimus, paucis placeat: quando qui sunt inter criticos, et argutos rerum alienarum censores, et
castigatores acerrimi, placere nequeunt omnibus'.
Qui tamen inter ceteros aequiores sunt: etiam mirabuntur absque dubio: quid operae hac in re posuerimus: quae a pluribus aliis sedulo exculta, et forte etiam perfecta est ab aliquibus. Ergone praestitum hic a nobis est aliquid, quod alii neglexerint?
Gravis equidem haec est comparatio: de qua sententiam nostram proferre nos non deceat. Quid nobis tamen in nostris emblematibus maxime fuerit propositum: quod alii vel non observarunt, vel certe perraro: nobis id forte commemorare licebit: de quo postea penes cordatos, intelligentesque lectores erit iudicium.
De meis itaque versibus, quod ad Latinum sermonem attinet, tantum abest, ut gloriari velim: ut ingenue fatear, mihi hoc vehementer dolere: quod a iuventute mea studium hocce mihi non ita curae fuerit, ut esse oportebat. Satis mihi namque videbatur esse; si vel mediocrem communis linguae puritatem assequerer, etiam absque elegantia: et quae in aliis
observassem vitia vitarem. At horum temporum alia est ratio: doctorumque virorum ita sunt iudicia comparata: ut fere despiciatur, et pro nihilo putetur, quicquid in lucem editur: nisi pura sit, et elegans oratio: vix etiam habita rerum ratione, quae proferuntur. Voluptatem hoc nempe est, rerumque colores, ipsis rebus, et utilitati praeferre. Ut vero excellat in utroque genere quispiam: rerumque gravitas cum orationis puritate, et elegantia coniungatur: paucorum hoc certe est, et multo difficillimum. Si tamen defit alterutrum: rhetoribus philosophos anteponimus: quicquid hac de re sentiant alii.
Sed de his satis: ad rem ipsam accedamus: in qua materiam, formamque et carminis rationem spectavimus. Materia physica est: formaque moralis: et ornatus exterior poeticus est. De materia primum: et paulo quidem copiosius agemus: ut intelligas (optime lector) quibus de causis, cum infinita, liberrimaque sit emblematum materia: solum id tamen assumpserimus, quod ipsa rerum rationis expertium
nobis natura obtulit. De ceteris post etiam dicemus aliquid.
Duo sunt omnino Academicae doctrinae genera, quorum unum acrius est, et ad veritatem demonstrandum efficacius. Analytica haec docendi ratio est, et vere philosophica. Placidior altera est, et mollior, ad demonstrandum minus, quam ad res demonstratas illustrandum comparata. Priore dimissa posteriorem assumemus Haec duplici etiam fine contineri posse videtur: quando vel illustratur res demonstrata, ut melius intelligi possit: vel exornatur, aut conditur, ut voluptatem pariat. Primi generis exempla sunt, et parabolae. Ex historiis petenda sunt exempla: si non sint ob oculos. Virtutem, ait Aeneas filio suo Ascanio, disce ex me verumque laborem, fortunam ex aliis: quam scilicet metuere, vel sperare debeas. Etsi fortuna nullis exemplis constitui: vel addisci posse videtur: ut pote quae ut cetera quae per accidens sunt, nulla ratione contineatur.
Parabolis noster Salvator usus est frequentissime. Cum enim rudem populum
docere vellet: ea quae cuique obvia, et nota erant assumpsit: quibus ad propositum bene, et convenienter accommodatis, res eis divinas poneret ob oculos, et illustraret.
Ab hisce genus quoddam aliud est: quod et ipsum in similitudine aliqua consistit. Emblemata haec sunt a)po\ tou= e)mba/llesqai dicta: quod non ipsas quidem res constituant: sed iis ornatus, et voluptatis gratiâ decenter adiiciantur. Qualia sunt quae scriniis, aut spondis non contemnenda fabrorum lignariorum arte inseruntur: quaeque firmioris instar cuiusdam picturae animalia varia, resque alias aspectu iucundas referunt.
Emblemata ergo (de quibus hic agimus) moralium sunt virtutum aut vitiorum in variis DEI et naturae operibus expressae picturae: quas recte contemplati ad usus nostros magna cum voluptate accommodamus: modo qui noster sit, non DEI, vel naturae. Non enim eadem ut praestemus nostrae ferunt facultates. Sed tum demum naturamque Deumque dicemur esse imitati: quando ad ea, quae nobis a DEO, et
natura in hoc universo virtutum obiecta sunt exemplaria nostros mores composuerimus. Natura namque bene, beateque vivendi dux est optima:ne cum iis labi, et errare videamur: qui naturam vitiorum omnium scaturiginem esse putant: quasi quicquam fecerit DEUS, quod nos ab eo abstrahere possit. Huic similis alia est insania: Philosophiam (quae operum DEI cum recta ratione est contemplatio) errorum esse doctrinam, manifeste cum veritate nobis divinitus patefacta pugnantium. Nesciunt homines isti nativos rerum colores a fucis discernere. Naturam iniquum est id dici, quod ad naturam ob peccatum accessit extrinsecus. Absit autem a nobis insanum hoc et furiosum hominum imperitorum dogma: qui peccata faciunt naturalia: vel ipsam quoque volunt hominis naturam, essentiamque complere. At nostra hic forte est accipienda natura: non ea quae brutis inest animantibus, aut aliis etiam corporibus, vitae sensusque expertibus, Ut vero illud infitiari nequaquam volumus: ita neque hoc propterea verum est. Nam et nostram, et eam, quae
aliorum est, naturam sequi debemus: Cum in nobis vix quicquam sit, quod cum aliis non habeamus commune: quodque est aliorum, id aliqua etiam ex parte ad nos non spectet. Homines sumus, et alii sunt. At animalia etiam sumus, et corpora sumus naturalia. Ne quis putet in hac rerum universitate quicquam esse, quod non ad nos pertineat: vel cuius aliqua in nobis non sit expressa imago. Recte igitur in officiis Cicero. Sic enim est faciendum, ut contranaturam universam nihil contendamus: ea tamen conservata propriam naturam sequamur. Neque vero Philosophiam in mera et profunda contemplatione demergimus: atque si felicissimus ille sit, qui ne homo quidem est amplius. Miror etiam mentesne ullae sint omnis expertes materiae: quibus haec sola tribui debeat contemplatio. Nos certe felicitatem nostram ei philosophiae acceptam ferimus: quae nos a vera operum DEI contemplatione, et voluntatis eius cognitione ad perfecta virtutum opera deducit. Hic idem quoque finis est emblematum Christianorum. At vero ut emblemata
haec suis propriisque limitibus contineantur: amoveri debent multa; quae in hocce theatrum emblematicum, poetarum animis et versibus in hoc genere nimis, et in considerate luxuriantibus irrepserunt. Vix enim quicquam fingi pingique potest: quod non in emblema vel abierit, vel etiam num abire possit. Hic via patente plena cuique facultas est quidvis comminiscendi: ubi nescio quas rerum confictarum videas imagines: ut mirari merito possis, quid ex tanta varietate possit elici, quod et certum sit, et emblematicum.
Hinc etiam ad principum, nobilium, et ignobilium ventum est insignia: quae materiam emblematibus praebent amplissimam: ut in varios saepe sensus trahantur: de quibus ab initio minime fuit cogitatum. Id enim primi auctores fere solum spectasse videntur: ut iis tanquam propriis notis familiae nobiles a se invicem, et ab ignobilibus discernerentur, et dignoscerentur.
Petuntur etiam ex fabulis poeticis emblemata: quemadmodum ex iisdem
quoque fabulis argute expositis res naturales describuntur: quod suavissimo carmine gallico praestitit GULIELMUS de BARTAS. Et optima quidem varietate. Cum enim utilibus ex rebus quaeratur voluptas: etiam in suavibus negligenda non est utilitas. Ut vero non idem placet omnibus: fabulis alii delectentur poeticis: naturam nos sequi malumus, quam ut nostro in carmine, vel emblematis ullum poetarum figmentum locum habeant, Sique magnae magnis fabulae conveniant: nos parvas pueris tamen merito concedimus: quales sunt Aesopicae: in quibus tritissimum illud o( mu=qos dhloi= manifestam praebet utilitatem.
Quin et magnorum etiam virorum res olim gestae picturis emblematicis imitandae proponuntur: quae tamen exempla sunt, et generis quidem alterius: in quo res una et eadem in subiectis numero solum, non specie discrepantibus spectanda et imitanda depingitur.
Etsi vero liberum hoc est scriptionis genus: ut unusquisque pro arbitrio quidvis assumere possit condendis
emblematibus. Hic tamen ordinem desideramus maxime: ne (quod fieri solet) varie varii generis emblemata inter se misceantur. Cumque rerum natura parens in hoc genere nobis omni exparte possit satisfacere: tum ut fit quod emblematibus probe conveniat: tum ut sit satis: Quicquid aliis videatur: nos emblemata nostra maluimus hisce limitibus contineri. Cum enim hic emblematum decor, ususque sit potissimus: ut illustrent, condiant, atque confirment praecepta moralia: naturam certe praestat imitari: quam nescio quae imaginationis humanae monstra: quae non magis firma, et certa sunt, quam muscarum gyri in aere volitantium. At natura tamen res nobis offert, quae vere sunt, certoque et stabili essentiae suae modo nostros afficiunt sensus. Quis vero non malit ad opus suum aggressurus certos canones, et firma in rebus firmis, atque constantibus exemplaria, quam in aqua, vel aere varias mobilesque figuras imitari?
De rebus autem arte factis si quaeratur: eas iudicamus, ad hoc etiam rerum emblematicarum genus posse referri.
Naturales enim sunt maxima ex parte: nec arte fieri quicquam potest, quod non in aliqua re naturali consistat: ut fere naturae acceptum sit ferendum, quicquid ex rebus arte factis petitur. Dentata in utramque partem serra latos facile secat asseres: cui si asperitatem simul cum dentibus demas: hunc usum amplius praestare non poterit. Et verbis sua est etiam concedenda asperitas: non illa quidem, quam vulnerum DEI, sacramentorum, et elementorum tonitrua horribilem faciunt et exsecrandam: sed quae verbis etiam mitioribus rationis aut legum virtute potest terrorem iis incutere qui deliquerint. De ianua simile aliud est:
Iuvo clausa, patensque.
Non ergo res olim gestas, neque confictas varie: sed naturam volumus conficiendis emblematibus subministrare materiam. De qua tamen non parva oritur difficultas. Et videbimur hic fortê rebus naturalibus miros affingere usus. Non enim natura est intelligens, ut docere nos possit. Nosque cum simus intelligentes, naturae
debemus praeesse potius, quam ab ea regamur. Quod equidem artificum satis ostendit industria: qui naturam complent ratione. Quae cum ita sint: ut nos ex hac expediamus difficultate: paucis de natura eiusque usu vario agemus. Naturam in. confesso est nullo rationis uti adminiculo: quam docet tamen Aristoteles secundo Physicorum agere quicquid agit e(/neka/ tou: cum agere propter finem solius intelligentis esse videatur: nempe ut consultatione aliqua quod futurum est praevidere possit. Ecquid igitur? Tribus tibi verbis ex Aristotele satisfiet: ubi rem intellexeris. kai/toi, kai\ h( te/xnh ou) bouleu/etai: at neque ars consultat. Hoc alii ut volent interpretentur: nostra haec est expositio. Non hoc artis est, ut artifex quod facit propter finem faciat: ob id errant, qui verba haec ad artificem referunt: cum de arte loquatur Aristoteles: cuius non est de fine consultare: sed alterius cuiuspiam intelligentis animae facultatis: qua [(reading uncertain: print faded)] cum praeditus etiam sit artifex, finem ipse sibi suum proponere potest, priusquam operi manum adhibeat. De appetitu quaestio est eadem: quomodo moveri possit a
bonis externis, et saepe etiam absentibus: cum neque sentiat, neque sit intelligens. Responsio in promptu est. Non partis hoc huiusce solius est opus: sed totius, quod et appetit, et sentit, et intelligit. Naturam absque DEO consideres: hanc merito miraberis ullum posse spectare finem: cum neque sensu, neque ratione sit praedita. Progrediendum ergo est ulterius: ut agens illud infinitae sapientiae, potestatis, et prudentiae agnoscamus, quod naturam ad hunc ipsum finem direxit: datis ei viribus, quae ad hunc consequendum possent esse satis. Ad finem ergo natura contendit non consultatione, aut prospectu aliquo, sed impulsu quodam essentiae: quae naturalis quaedam est necessitas verius, quâm voluntatis motus duna/mei a)ntifra/zews liberioris. Locus in metaphysicis est a proposito non alienus: in quo architectum operis intelligentem cum operariis confert Aristoteles: inquiens, hos facere quidem ea, quae ad finem ducunt: sed non intelligere tamen quid rei sit: oi( d' w(/sper kai\ tw=n a)yu/xwn e)\nia, poiei= me\n, ou)k ei)do/ta de\ poiei=, oi(=on kai/ei to\ pu=r. Atque haec de consultatione, quae
causae est primo efficientis. Nos hic iam in natura spectamus aliud: nempe ut eius operibus fruamur, et cum ratione utamur. Non est ipsa quidem intelligens: at ei quod deest nos supplere possumus ratione.
Duplex itaque est operum naturae usus. Nam aut proprius est, et vere naturalis, ad humanae vitae sustentationem comparatus: aut adscitus aliunde. Nos seposito priore posteriorem explicabimus: qui multiplex est: prout ad varios fines res naturales varie usurpantur.
Iosuae 24. Cum DEUS populum suum in gratiam recepisset: in foederis eius confirmationem Iosua saxum sub quercu veluti testem rerum actarum, sacrumque signum constituit.
Saepe etiam rebus naturalibus corporeis, et in nostros sensus incurrentibus demonstrantur ea quae nostros fugiunt sensus. Ita Spiritus sanctus in Baptismo CHRISTI sub specie columbae comparuit. Actorum 10. Petrus in ecstasi vidit aperto caelo varii generis animalia: quibus ut impuris Iudaei vesci non poterant. Ea gentes
designabant: quas DEUS in gratiam recepturus, et purgaturus erat: ob id Petrum de caelo vox audita repraehendit: quod quae purgasset DEUS impura dicere non debuerit. Semen, quod in terram mittitur, regnum, verbumve DEI. Vitis autem Iohan. 15. CHRISTUM eiusque fideles designat. Manna Iudaeorum, exodi 11. cibi caelestis typus erat: cuius meminit noster Salvator, Ioha. 6.
In hoc etiam genere contineri posse videntur Aegyptiorum Hieroglyphica: qui figuris animalium loco scripturae aut sermonis animi sensa exprimebant. At Pythagoraei progressi sunt ulterius. Nam et ipsas animalium formas (toi=s yh/fois ta/s tw=n futw=n a)forma\s e)comoiou=ntes metaph. 14.) et res etiam quasvis alias immo metaph. ex numeris constituerunt: in quibus videbantur sibi videre o(moiw/mata polla\ toi=s ou)=si.
Atque hi rerum naturalium usus in significatione consistunt. Nam quod de sacramentorum virtute dici posset: id rerum externarum non est, sed internae Sancti Spiritus operationis. Ex quo magorum
et impostorum medicorum impudentia satis apparet, qui miros adhibitis a d opera sua rebus naturalibus tribuunt effectus, hocque astu facile decipiunt imperitiores. Cui simile et hoc est. Ut magicae improbitatis suspicionem effugiant, ipsius etiam DEI nomen assumunt, et aliquot loca ex sacris literis allegant. Alii verbis ipsis vel prolatis vel appensis: aut etiam literis vel figuris miras adscribunt vires.
Neque vero minus hisce ridicula sunt superstitiosa Medicorum peria/mmata vel peri/atta: quae corpori appenduntur, ut cutem ipsam contingant. Cuiusmodi est quod praebet Trallianus lib. 12. ad febriles rigores avertendum. Oleae filio ante Solis ortum decerpto characteres karoia vulgari atramento inscribuntur. Haud equidem imus inficias, quin haec saepenumero quod pollicentur, id praestent: sive id utentium fiducia fiat, et spe salutis animum naturamque adversus morbum confirmante: sive DEO aliquid superstitioni concedente.
Sed multo maxime impius est eorum usus, quae cum naturalia sint, minime
tamen agunt naturaliter, sed ea quam eis cacodaemon addit virtute. Quae quidem qualia sint, ex illo unico chirurgorum unguento satis intelligitur: quo ex multis et herbis, et radicibus confecto gladius, aut quodvis aliud instrumentum, quo vulnus cuipiam illatum fuerit, non ipsum vulnus inungitur: de quo haec olim ad me scripsit vir magnificus et generosus D. ANDREAS DUDITIUS. Addo ad haec; quae copiosius persequi ad te scribentem, non est necesse; constellati illius unguenti (ita enim vocant) fama ad vos iam pridem, ut credo, pervenit. Sunt certae fidei barones, et alii amici mei, qui deierant gravissima vulnera illo unguento persanari; si tela, quibus inflicta sunt vulnera, illinantur, et obligentur. Ac quod etiam magis mirabile est, si quis tela ad ignem admoveat, ad frigidum aerem, aut aliâs negligentius curet, vulnerati magnos cruciatus, noxamque persentiscunt. Quid hoc esse putem? Ea certe, quae ad eius unguenti confectionem adhibentur., nec manifestam, neque occultam huiusmodi vim aliis in rebus ostendunt. Si ad incantationes
confugias, nova quaestio oritur., Si fidem haec perficere dicas, quaeram item, quomodo actio fiat sine contactu, quomodo pa/qos illud animi agere in corpora e)/cwqen et aliena queat.
Atque praeter hos omnes alius est etiam rerum naturalium usus. quas nobis DEUS Opt: Max. non ad necessitatem modo, sed etiam ad delectationem comparavit. Voluptatis hic usus est: quae sua est non sensibus solum, sed et ipsi etiam menti: quando quae pulchra sunt cum delectatione percipimus, et vere contemplamur: iisque cum voluptate fruimur, quae suis suavibus, et iucundis qualitatibus naturae nostrae conveniunt.
At vero ab hoc etiam usu distat aliquantum emblematica rerum naturalium imitatio: utpote cuius finis sit praeter earum rerum contemplationem, et perceptam ex ea contemplatione voluptatem utilis bonarum virtutum doctrina: quando scilicet illa DEI, et naturae ble/mmata nostris accommodantur moribus.
Dum autem naturam sectamur, recta ratione nobis est progrediendum: ne
tamquam caecia via virtutis aberremus. Qua in re duplex est cautio: tum ne quidvis imitemur: tum etiam ne quod contra bonos mores est, emblematice doceamus. In illo error est: in hoc etiam est malitia. Errorem dicimus: si quicquid in feris est animantibus, aut aliis rebus naturalibus, id absque discrimine velis imitari. Nam (ut paulo ante ex Cicerone monuimus) naturam universam ita conservare debemus, ut propriam sequamur: quam si quis omiserit, alienam volens imitari: fieri non potest, ut universae vitae suae, et singularum actionum aequabilitatem conservat: qua nihil est (ut idem ait Cicero) magis decorum. Neque tamen ob id mala est rerum aliarum natura, quod eam nos imitari non deceat. In nobis enim fit malum, quod in aliis malum non est: nempe si cum natura nostra id pugnet. Ira in cane non est in vitio: nec feritas in lupo, vel voracitas. Ignis se ipsum sistere non potest, quin omnem quam contigerit ustilem materiam absumat, et devoret. Lapis cum dorsum fertur, ex se ipso quiescere non potest. Haec
in hisce bona sunt: in homine non item. Nam libere vivit, et perficitur: ut cum in voluntate sua du/namin habeat, qua velle et nolle possit: ratione se ipsum etiam contineat, et sistat.
Sed in aliis etiam malitia est, et improbitas: ut si quem velis levi de causa irritatum ad extremam vindictam concitare, duras in mari cautes ob oculos ei pictura ponas emblematica: qua naves in se tempestatis errore pulsas, non repellunt modo, sed confringunt penitus. Quae plus quam ferina ultio in hominem cadere non debet. Cavendum ergo est, ne quid emblematice interpretemur, quod sit contra bon os mores. Atque haec et alia emblematum vitia tum demum facile vitabimus: si morum praecepta non primo constituantur emblematice. Nam in emblematis magna est in utramque partem varietas. Sed haec ubi a Philosopho morali constituta fuerint, egregiis postea illustrentur emblematibus. Non est ex Apocalypsi primum discenda Theologia. Neque tamen propterea negligendus est emblematum usus: quod ad bene, beateque
vivendum moralis philosophia possit esse satis. Non enim stoica haec austeritas competit omnibus. Sed cum plerisque hominum agendum est mitius et mollius. Grammaticorum spinosa et contentiosa asperitas ludo contemperatur etymologico. Neque nos solo pane, et aqua vesci voluit DEUS: varios etiam cibos, et condimenta multiplicia nobis, ipse ad voluptatem concessit benigne, et liberaliter. Moralia etiam praecepta iucundis depicta emblematibus, cum voluptate acceptantur promptius: quae sola tamen non est utilitas. Nam praecepta haec huiuscemodi picturis illustrata melius intelliguntur. Et cum nobis hae res emblematicae ob oculos versantur, de moralibus illis praeceptis saepe admonemur: quae contemnenda non est admonitio.
Haec sunt (humanissime lector) quae de emblematibus in genere: et in specie de Physicis dicere voluimus. Ex quibus non ipsa modo nostrorum emblematum materia, sed etiam forma quae sit intelligitur. Res namque naturales emblematica insertione, et applicatione ad mores
nostros ethicae fiunt, et formam quandam moralem concipiunt: quae certis virtutum praeceptis continetur, et describitur. At dum hic nonnihil videmur praestitisse: quicquid hoc tam en sit, merito fatemur non dum esse satis. Nam nec omnia virtutum genera complevimus: nec ea quae attigimus in eum digesta sunt ordinem, qui moralibus praeceptis est conveniens. Cumque difficillimum hoc sit: ut quod deest, compleatur: si tamen nostrum hocce studium, morum et poeseos studiosae iuventuti placeat: operam dabimus: ut naturalis haec morum philosophia, quôad eius fieri poterit, a nobis maxime perfecta in lucem aliquando prodeat.
Exterior autem forma certa quadam constat partium coniunctione: quae partim carminis est, et metrica: partim vero totius compositionis: et emblematica dici potest. Exteriorem vocamus: quod et in prosa: et alia etiam rerum, partiumque dispositione constitui possint symbola et emblemata: qualia sunt quae nuper in lucem edidit doctissimus vir, et valde sollers, et industrius D. IOACHIMUS
CAMERARIUS, clarissimorum IOACHIMORUM et P. et F.
In carmine sua tamen quaedam maior est quam in oratione soluta suavitas: qua nobis certe fuit opus vel maxime. nam si quod metricum est, nostrae demas orationi: quod reliquum erit, omni vacabit elegantia, nec cum voluptate legetur. De nostris autem versibus nihil fere est quod commemoremus. Tales nempe sunt, quales eorum sunt, quibus hoc exercitii genus non e)/rgon est, sed pa/rergon. Si scissem in mea iuventute, quid post futurum esset: diligentius certe puriores legissem poetas. At consules hoc (amice lector( quicquid est aequi bonique: Cumque nobis facultas desit: satis id erit tibi quod praestare potuimus. Sique nihil aliud placeat: hoc tibi tamen forte placebit: quod ita haec emblemata composuerimus: ut ex praefixo hemistichio facile cuiuslibet emblematis summa, sensusque possit intelligi. Dein quod materiam ipsam ex illustri rerum naturalium theatro desumptam breviter proposuerimus, et exposuerimus. Postea vero
pari brevitate moralia praecepta descripserimus: quae rebus ante propositis applicari, et accommodari posse videbantur. Quamvis autem huic operi annos iam aliquot impenderimus: nondum omnia tamen emblemata perfici potuerunt: tum aliis de causis: tum quod sculptor noster aliis etiam pluribus operam suam commodaverit: et procul etiam a nobis abfuerit diutius quâm fore putabamus. Ut vero editionem differremus amplius: consultum non erat: non tam nostro, quam studiosorum nomine: quibus editionis mora et gravis, et molesta erat. Quae fuerunt ergo reliqua: ea cum ceteris etiam absque imaginibus excudi curavimus: ut si qui suis forte nominibus, et insignibus adiectis nostrum hoc opus emblematicum decorare vellent: ex iis quae prae ceteris magis placerent, sibi ea deligerent. Ita enim compleri posse iudicavimus: quod aliâs absolvi absque graviore mora non poterat. Neque metus est, ne altera editio nimis diu differatur: cum certis de causis pauca excusa
sint exemplaria. Vale humanissime lector: et his si potes, aut lubet utere cum voluptate.
Altdorfi Noricor. Mense Augusto, Anno M. DCII.
Nicolaus Taurellus Physices et Medicinae Professor.
QUI pollere negat te Caesalpine sagaci
Ingenio, et mira mentis et artis ope,
Ille caput prodit fatuum, nec iudicat aeque:
Nam tibi et ars docta est, mens et acuta satis.
Dogmata sed quite vana atque sophistica dicit
Tradere, quaeque animis sint inimica piis,
Verior hic, ullum quam Phoebi oraculum, et acri
Iudicio, magno maior Aristotele.
Res ergo humanas Deus haud intelligat, ille
Providus, haud curet, cuncti potensque Deus?
Heu procula nostris laribus monstra ista fugentur
Ad Scythicas rupes, Cimmeriosque lacus
Roboris hoc Taurelle tui est, et Apollinis arcu
Pallados et clypeo qui bene cautus agis.
Perpetuas meruit laudes Tirynthius, olim
Expurgat monstris dum loca quaeque feris:
Ne valeam, nisi te comitatur fama perennis,
Qui Caesalpini dira venena necas.
Hier: Arconatus Caes: Maiest: a Secretis Bell. Pragae F. 22. Maii 1597.
IOTA hominem Natura docet quasi fida magistra,
Et iubet erectos ad caelum attollere vultus,
Vociferans tacita praeconia maxima voce:
Discite mortales, qua sitis origine nati:
Discite vitam agere aetheria quoque origine dignam,
Et docili dictata salubria tradite menti.
Humanos opifex summus fabricavit ad usus
Me totam: humanos me accommodo semper ad usus:
Sive necesse sit, et me sustentatio vitae
Exigat: ornamenta magis seu grata petantur:
Seu cunctarum adeo rerum regina voluptas.
Omnia de gremio liceat depromere nostro:
Hinc undante fluit largissima copia cornu.
Felix, qui recte scit munera sumere tanta,
Auctorique meo gratam dependere mentem,
Et vinclis unire olli se gestit amoris:
At miser, ingrata carpens ea munera dextra:
Huic laquei omnia sunt, intinctaque toxica mello.
Naturae has voces, tacitae et praeconia linguae,
Naturae interpres bene conscius arcanorum.
TAURELLUS, linguaque diserta et pectore acuto,
Accipit ac reddit, per docta volumina fundens,
Posteritas magno quae non legat absque stupore,
Divitis ingenii flumen mirata benignum.
Hic nunc maius opus per amica silentia noctis
Pervigil extornat, caesas et perpolit Alpes,
Magno et Aristoteli dicta atque indicta revolvit,
Illustri Sophiam statuens in suce videndam:
Nunc paullum e tanta rerum gravitate remittens,
Nata interque manus Emblemata suavia fingens,
Per lusus doctos Lectorem ad seria ducit.
Quisquis es, ore fave; et seu seria scripta revolvat
TAURELLI, genium mirere et texta laboris
Ardua: sive oculos animumque ad ludicra flectas,
Magna etiam parvis, dic, constat gratia rebus.
TAURELLE magni si quis Apollinis
Utrisque iuxta clarus ab artibus,
Famâ sibi laudem aeviternam
Perpetuante, superstitabit:
Utrique certe tutemet artibus
Nunquam senentis clarus Apollinis,
Famâ tuum aeternante nomen,
Compos adoreâ eris perenni.
Nam semivivis auxiliaria
Seu fidus aegris pharmaca temperas
Manentibus iamiam senectum
Porthmea cis Phlegethontis actam,
Internecivis paene doloribus
Laetata succis corpora vividis
Torrente ab infernate lucis
Aerias revocas in auras:
Seu verba claustris libera metricis
Arctare sumis, carmina dispare
Nectens ligaturâ, decenter
Ut titubet pede Musa claudo,
Chorus sororum totus Hyantidum
Ipse et sororum praeses Hyantidum
Phoebus tibi nil mortuale
Adstupet attonitus canenti.
Illinc ut alter sis Epidaurius
Vel ipse Paeon vel Podalirius:
Paelignus hinc vates vel Umber:
Artibus unus utrisque pollens.
Non haec adulans auribus oggero
Tuis, recepto vulgus ut assolet
Ritu ciniflonum, expeditum
Illice sublinere ora palpo.
Nec te immerentem tressis adulteris
Picturo laudum mango coloribus:
Emblematum en bellatulorum
Nonnne opus id solidum meretur?
Quo funerari quippe vetabere
Omnis, rogales effugiens pyras:
In te ruet vis manca Fati
Omnidomo imperiosa sceptro.
Errore ductus me tamen autumas
Dignum, novelli pars quota codocis
Emblema qui tuter ruinam
Arboris a nimio trahentis
Ramos gravantum pondere fructuum:
Quae copioso luxuriantium,
Auctu prius densata florum
Iuge decus stetit arboreti:
Post fructuosae larga feracitas
Incommodavit: libera quâ nimis
Taxatur argute voluntas
Effigie benefacta acervans,
Ac disciplinae multiiugae capax
Suisque abundans ingenium bonis:
Utrumque gignens uber ante
Exitium sibi largitate.
Sunt literatae nempe scientiae
Viri potentes, scita quibus dicans
Emblemata argutationum
Plena sacras lepidissimarum.
Errore ductus me quibus aggregas,
Praestantiorum de numero ratus
Vatum esse me, cantata quorum
Tergemino volat orbe fama:
Haud invenusti Trunccius ingenI
Dum forte nostras nescio quas tibi
Monstrare nugas crassioris
Non dubitavit opus Minervae.
Hinc te flagrantem corripuit novus
Serpens medullas in penitas amor,
Ignotus ignotumque amico
Prosequeris deamans favore.
Ah parce tantis addere me viris,
Queîs comparandus sic venio, ut lacus
Fretensibus late ruentis
Oceani aequiparatur undis.
Altum virentes sessilis areas
Vernantis horti corchorus indecet:
Stridente deformat sonore
Anser amoenisonos olores.
T. Excell. Addictiss: Martinus Stobaeus Boruss: Marienburg.
Cum licet ancipitis sectabere commoda cancri:
Et quovis disces vivere posse solo:
Qui fraudatus aquis: sicco tamen aere vivit:
Et lento properans itque, natatque gradu.
Hostem quando fugit, qui prospicit ante: retroque
Paulatim carpit quas iuvat ire vias.
Si nocet ire: gradum revocabis: at ante quid obstet
Spectabis: rebus prospiciesque tuis.
Urticam si quis contingat molliter, uret:
Et timidas laedet tacta borago manus.
Haec tamen intrepido franguntur spicula pressu:
Hacque omnis subito pellitur arte dolor.
Res ago: non magnis nec neglige viribus hostem:
Sed leve quo poteris robore tolle malum.
Squamosum crocodilus alit, perimitque draconem:
Et sua disrumpit sanguine membra culex.
Hic sitit humanus dum ruperit ilia sanguis:
Et sitit hic dum sint ilia rupta, merum.
Si licet, optatis tua comple gaudia rebus:
Sed cave ne superet laeta cupido modum.
Saxum quo petitur frendenti percitus ira,
Dentatoque fremens arripit ore canis.
Suscitat ista canis spectantibus ultio risum:
Quem morsus iactu laedit, obestque magis.
Si quid es ulturus causas exquire, modumque,
Ne temerata prior sit ratione manus.
Cernis ut optatis fecunda est messibus aestas:
Et dominum quanto foenore ditet ager.
Una sed ecce alias supereminet inter aristas:
Quae celsa erectum tollit ad astra caput.
Scilicet haec multis, at inanibus aucta locellis
Effertur: dum nil quo retrahatur, habet.
Quem levis assurgens effert doctrina, superbit.
Nam scit, qui doctum se putat esse, nihil.
Aspice quam grato niteatque micetque colore
Malum, virgo sua quod gerit ista manu.
Exteriora placent forma: meliore sed usu
Praestant, quae tenui cortice tecta latent.
Quisquis es ipse tuo nimium ne crede colori.
Cortex hic suibus, qui nitet, obicitur.
Internas etiam virtutibus excole partes:
Externum ut superet mens bonitate decus.
In sua terrestris teneras erinaceus uvas
Horrea sollerti dexteritate vehit.
Incubat in molles figens sua spicula baccas:
Hocque ferens tecto corpore pondus, abit.
Cornua si tauros: hunc et sua tela tuentur:
Tempore tela ferunt haec quoque pacis opem.
Quae bello virtus, et quae prudentia bello
Profuit: haec etiam pace probata iuvat.
Crebris ut saliat latratibus ecce catellum:
Qui fugat intrepidos, persequiturque canes.
Magnaque cum diro minitetur vulnera morsu:
Solo dispereunt voxque, minaeque sono.
Irrita promoto convitia despice gressu:
Quasque movet nullis viribus ira minas.
Rustica plebs nimium civilibus invida formis,
Quidvis pro pulchro, si modo prosit, habet.
Nostra sed urbanos praefert Respublica mores,
Hacque cavet ne quod desit in urbe decus.
Si datur, atque decet, non est spernenda voluptas:
Auctorem quae se gaudet habere Deum.
Ditans ditesco, nec sunt mihi munera fraudi:
Me ferus accurrens cum populatur aper:
Qui iuvat effossis rostro radicibus: et quod
Auctum cumque putes posse nocere, vorat.
Si quid surripitur tibi quod tamen utile non sit:
Hoc tibi iacturae non decet esse loco.
Tollitur oppositae lanx altera pondere lancis:
Sursum nempe minus pondera pondus agunt.
Ergo suis ut te delictis evehat alter:
Culpa vide laudes ne gravet ulla tuas.
Fertilis exhilarat sperantes terra colonos:
Huic quae mandarint semina quando putrent.
Solis enim tandem vivent agitata calore:
Multaque fecundo foenore grana ferent.
Quin et nostra Dei iussu putrefacta resurgent:
Ut repetant animas corpora quaeque suas.
Spem facit hanc isto nobis emblemate Christus:
Pulso ut certa metu sit, stabilisque fides.
Cum glacialis hiems amplissima flumina duret:
Stagnantesque suo frigore cogat aquas:
Non sinit hunc fontem, rivumque gelascere motus:
Atque citata gelu dum fluit unda cavet.
Quin Sudore gelu sic pellimus: et procul actam
Sedula pauperiem cura, laborque fugant.
Fumus praeclarum qui flammae lumen obumbrat:
Conspicuus non est hic sine luce tamen.
Atque ita saepe leves in aperto corpore naevos
Candida conspicuos forma, gravesque facit.
Inclita quin etiam virtus leve crimen adauget:
Qualia in obscuris crimina saepe latent.
Efferus humanas crudelia pabula carnes
Mactat, et insano devorat ore lupus.
At furor iste tamen saturato ventre recedit:
Mitis et est subito qui ferus ante fuit.
Cur bene moratum te faustis copia rebus
Non faciat: mitem si facit esca lupum?
Quae spreto virides peragrabat murmure silvas:
Libera difficilem quaerere iussa cibum:
Haec replet exsultans grato resonantia cantu
Atria: deque cibo certa triumphat avis.
Saepe iuventutem neglectae insania legis:
Et libertatis saepe fefellit amor.
Provida quando regens lex utile iungit honesto:
Huius quisque sua sponte subito iugum.
Fructus quaeque suos, quae floruit, exhibet arbor:
Hocque suae signum fertilitatis habet.
Virtutis pueri flos est reverentia vestrae:
Et vera iunctus cum probitate timor.
Flos quoque doctrinam mentis praecedit acumen
Et stabili doctos sedulitate facit.
In tanta nihil est perennitate
Quod non siderei superet constantia motus.
Sidera nempe Dei veracia dicta, fidemque
Auctoris referunt sui, probantque.
Et nos haec etiam spectata exempla sequemur:
Ut sit nostra Deo fides, et astris
Conformata: metu cadatque nullo:
Quamque suo nequeant mendacia flectere nisu.
Navis ut offendens vi fluminis acta superbum
Ad pontem, vectas exoneravit opes:
Dulcia Brisaci gustantes pocula montis,
Absque cibo bibimus strenue, et absque siti.
Ast aqua nos subito pernicibus extulit undis:
Atque salus, quod mors debuit esse, fuit.
Ne nimis effrenes fortunae horresce procellas:
Ipsa etiam veniet morte vocata salus.
Scorpius oppugnat, quod contulit ante venenum:
Cladis at est usu certa medela suae.
Multaque producens animalia noxia tellus:
In plantis etiam multa venena fovet.
Nil tamen est, quod non a se data damna rependat:
Et quod non aliqua dote, vel arte iuvet.
Quisquis es ergo tuis enitere viribus: ut si
Possis ex aliqua parte iuvare, iuves:
Ne te dicatur nihil esse nocentius ipso:
Et prodesse minus te quoque posse nihil.
Si non est acri spectabilis auctio sensu:
Assidue crescit quaelibet herba tamen.
Nec sugit haec, ubi res excreverit, auctio sensum:
Cunctaque cum suerint aucta, videre licet.
Discitur haud celeri (iuvenes modo pergite) fructu:
Nec mora sollicitos terreat ulla pedes.
Et bona de multis conquirite semina rebus:
Certa, gravisque suo tempore messis erit.
Aureus assiduo late sua munera motu,
Ieiunoque vigens corpore Phoebus agit
Nullaque cum tantum foveant alimenta calorem:
Perpetuo fulgens hic tamen igne manet.
Et Deus ex nihilo qui totum condidit orbem:
De toto a nobis exigit orbe nihil.
Qua potes ergo fide solemque imitare, DEUMque,
Et prompta gratis daque, iuvaque manu.
Quae prima ramos ab origine protulit arbor:
Et fructu, et propria prole beata viget.
Atque ita clara boni prudentia principis exstat:
Qui regit, et propria res agit arte suas.
Stirps ferat illaeso (si sit bona) caudice fructum:
Ne varia noceas insitione magis.
Naturae pergrata nocet nimis aucta voluptas:
Nec bona vina parum largius hausta nocent.
Copia quando placet rerum, vel honor, vel amici:
Corporis et robur, forma, colorque placent.
Noveris haec itidem cum prosint, posse nocere:
Nam bona sunt damnis, damnaque mixta bonis.
Quaelibet a prima succrescit origine planta:
Imaque supremis suntque vigentque prius.
Naturam artifices opus aggrediendo sequuntur:
Quin etiam nobis haec imitanda venit.
Discere quando voles, amplectere proxima primum:
Haec si percipias, inde remota petes.
Cernis ut ex una multi radice ferantur
Cauliculi, cupida qui retinentur humo.
Hic ubi terra novis plantam radicibus auget:
Amplificatque suum multa propago genus.
Et bene fulta novis radicibus, auctaque virtus
Iniusto firmum pectore robur habet.
Cernis ut erumpunt inter dumeta, vepresque:
Laetaque fragranti [(printer); sic: fragrant] lilia flore vigent.
Gallia nonne vides ter denos quanta per annos
Bella ducum effuso tincta cruore ferat?
Navarraeque vides inter tot proelia regem,
Victo exsultantes ut gerit hoste manus?
Quem ne tantilla dignata est Gallia parte:
Terras hic omnes ecce, virosque tenet.
Praeruptum ex humili conscendit origine montem,
Impulsuque levis prosilit unda rotae.
Si quibus ingenium natura, et stirpis honorem:
Et fortuna nimis parca negavit opes.
Sperate, et certo vires, animumque labori:
Vestraque caelesti credite vota DEO.
Magnas saepe frequens industria perficit artes:
Cum vis securos ingeniosa facit.
Cum grave candenti molliverit igne metallum
Hoc flectet facili quo volet arte faber.
At si durities pulso fuget igne calorem:
Defessas ludent spesque, laborque manus.
Commoda susceptis captata occasio rebus:
Eventu faciles prosperiore facit.
Si quem deflectas magno molimine ramum:
Huius ab extrema parte resurget apex.
Totus et infracta summum virtute cacumen
Iniustam fugiens vimque, manumque, petet.
Exsurgens multo, stabilitaque tempore virtus,
Nullo devictum robore robur habet.
Et si forte graves fortunae iniuria casus
Inferat: haud ullo victa labore iacet.
Haec clarum exsultans amplectitur herbula solem:
Cuius et expasso munera flore capit.
Laeto disce puer benefacta rependere vultu:
Si tua non habeat res, neque verba locum.
Vitra haec transmittunt solam sine frigore lucem:
Duraque perspicuis associata iuvant.
Si sit honestati constantia iuncta, iuvabit.
Nam melites constans est leviore bonum.
Si sapis ardentes nimium ne comprime prunas,
Si qua sit in nuda forte ferenda manu.
Mollibus emungit digitis ancilla lucernam:
Qui nequeunt instar forcipis esse fabro.
Non eadem vis est unius in omnibus ignis.
Nec pariter quaevis omnibus ira nocet.
Nam si quae non est sine viribus, illa prematur:
Compressu ex surgens urit, obestque magis.
Fessa quiete suas rest aurant corpora vires:
Et fit fertilior quando quiescit ager.
Sic hiemalis habet sua commoda frigoris aestas:
Somniferaeque dies commoda noctis habet.
Quin et honoratae requiescent munia mentis:
Ut reparent vires mens, animusque suas.
Immotamne vides quae iacet hic pilam?
Haec per se leviter pulsa movebitur:
Et si non moveas amplius: haec tamen
Perget sponte suum perficiens iter.
Sunt quibus ad certas mens est bene mobilis artes:
Plurima qui proprio discere marte solent.
Quisquis es ex te ipso qui discis, disce moveri:
Unius hoc non est namque docentis opus.
Ut globus horrendo sonitu vibratur, et igne:
Ursus forte metu membra movente fugit.
Sed redit, et magno grassatur in obvia motu:
Intactumque sinunt ira, furorque nihil.
Res age: nec primo sese tua protinus aestu
Efferat: intremulas nec ruat ira manus.
Sed brevis hanc paulum potius mora temperet iram:
Dum reparent vires mens, animusque suas.
Postea iure tuos, vel apertis viribus hostes,
Aut quacumque licet fraude, vel arte petas.
Fixus in hunc cuneus qui magno est robore truncum:
Nullis evelli viribus inde potest.
Una sed ars superest, quam cognita causa docebit:
Ex immobilibus causa petenda labris.
Haec labra divellas iterato vulneris ictu:
Et fracto cuneus carcere liber erit.
Si bene quid facias, suscepto insiste labori:
Ne sit quid frustra constituisse pudor.
Solus truncata consistit in arbore caudex:
Nulliusque boni germina floris habet.
Quinon est aptis ad munera moribus: et quem
Solum ducit iners, et sine mente caput.
Hic sine flore manens est, et sine palmite truncus:
Cui nec vitae usus, nec rationis inest.
Praeclaris igitur virtutibus excole mentem:
Teque tuis vivum viribus esse proba.
Fragrantes roseo rosas odore
Pergratus decorat color: sed idem
Multis rebus inest color: rosarum
Unus cum sit odor comes perennis.
Conservant humana duae consortia dotes:
Hic amor: et certa est hic in amore fides.
At si desit odor non est rosa vera colore:
Talis et inconstans est amor absque fide.
Portio tam valide non continet una: sed omni
Haec ex parte suum vincula robur habent:
Quae cito solvuntur partem si solveris unam:
Et quavis etiam parte cadente cadunt.
Haud secus est constans sacrae perfectio legis,
Si praecepta colas omnia: iustus eris.
At si lege tamen quicquam deliqueris una:
Virtutes sequitur gloria nulla tuas.
Cernis ut exsultans excelsa in rupe superbit
Fons hic et nitidas eiaculatur aquas.
Nempe quod ex alto descenderit incita monte:
Ascensu faciles efficit unda gradus.
Qui se parendo primis submiserit annis
Ex alta veteres stirpe secutus avos:
Hunc facili doctrina gradu: Laus stirpis in altum,
Et virtus humili tempore parta ferent.
Iuncta ceres lupulo dulcis parit aemula vini
Pocula: si dulces [(transcriber); sic: dulcet] adiiciantur aquae.
Acrem nempe sua lupulum dulcedine mulcent:
Et suavem faciunt unda, ceresque zythum.
Mollia si duris: et dulcibus acria iungas:
Tractandis ratio haec optima rebus erit.
Hic me conculcans, cui munera largior, hospes
Obruit, ingrata dilaceratque manu.
Commoda saepe malis haec est occasio rebus:
Donaque saepe manus quando capescit [Reg: capessit] , obest.
Forte quis acceptum si dat tibi munus, et offert:
Ingratus ne sis accipiendo cave.
Naufraga quem medio tempestas aequore iactat,
Hunc media tutum parte tabella vehit.
Si tamen extremas fluxo terat assere partes:
Hunc alto merget versa tabella mari.
Qua res quaeque suas coniunxerit aspice vires:
Haec ut ab hac ipsa te quoque parte iuvet.
Parvus ut excelso qui lapsus ab aethere fertur,
Ictu quemque ferit deteriore lapis.
Haud secus offensi cum principis ira moratur:
Poena tamen gravior tempore facta venit.
Nempe lacessitas alit indignatio vires:
Maius et est multo quam fuit ante malum.
Volvitur tangente globus puello.
Sed viros ludunt validos, suoque
Sede consistunt cubicis resecta.
Saxa figuris.
Vir bonus, et reserens constantibus omnia verbis,
Cuius et in factis statque vigetque fides.
Dignus hic est prudens sibi quem [(printer); sic: quam] respublica iungat:
Et qui consilio resque virosque regat.
Qui volet ire procul, variasque invisere gentes:
Hoc emblema suis applicet usibus.
Pocula multiplices vino tribuentia formas
Conservant veteres omnia terminos.
Cedit, et ad formas vinum se comparat omnes:
Qualemcumque ferat quaeque capacitas.
Et mutare tuos, et ad hospitis advena mores
Conformare bono te decet exitu.
Annon insipidos nimisque dulces
Usu sal modico probe palatis
Arridere facit cibos? quid autem
Usu si nimio? peribit omnis
Quem quaerit bonitas coquus saporis.
Si quas condecorant iocus, et vexatio mensas:
Et si grata lepor verba, virosque facit.
Attamen haec gravibus sal sunt, et aromata verbis:
Quorum ne pereat gratia: quaere modum.
Quaeris ut in molli validos abdomine flatus
Et pariat, perimatque piper, tollatque tumultum.
Ex frigidis flatus piper excitat
Humoribus: sed crebrius additum
Hos postmodum solvens, et acri
Attenuans perimit calore.
Haud secus ingenium primo levis inflat, et effert
Conceptu doctrina [(transcriber); sic: doctriva] : graves tamen inde bonosque
Accrescens fingit bene culto in pectore mores.
Maxima condensat penetrabile flumina frigus:
Quin et consistunt frigiditate nives.
Haecque sua tanto constantius omnia mole,
Frigora quo fuerint asperiora, manent.
Si fortuna tuis rebus iniquior
Te duris agitet casibus anxium:
His confide malis, quae stabili tuum
Ad quidvis animum robore comparant:
Si sors afficiat te gravioribus:
Ut vitae ratio est irreparabilis.
Cum non sint steriles equae: suumque
Praegnantes asinae genus propagent:
Mulae non pariunt licet perennent.
Nam mixtum hoc genus est, et impotentis
Naturae.
Hoc mixtura malum quando facit: optima vitae
In iusta ratio simplicitate viget.
Bello mixtus amor, partemque secutus utramque
Et cultus mixtae relligionis ob est.
Grata duae visu pariunt spectacula feles:
Quae suo morsu laniant, ferisque
Unguibus pectunt, lacerant, fugantque
Maximos quoscumque canes tenellae
Prolis amore.
Et nos haec et iam naturae iurae sequamur:
Absit ut a nostra quaevis iniuria prole.
Dic mihi cur salicis nascatur in arbore fructus
Nec maturescat tamen.
Dum salix succum celerica apescit
Fluminum suctu: properate crudos
Auctio profert [(transcriber); sic: profaert] , nimioque laxos
ubere fructus
Et vos o iuvenes quos feruens erigit aetas:
Et quos maturi locupletat opinio fructus:
Ne properate nimis praecoces edere fetus,
Dum vobis dubios obfirment tempora sensus.
Illatos adamas repellit ictus
Quantovis etiam furore tundas:
Quin hirci prius hunc domes cruore.
Vincere. quando tuum nullis potes ictibus hostem:
Mollibus hunc verbis mitescere praestat, et astu:
Quam te difficili, nocuoque labore fatiget.
Nonne vides Cyanos inter frumenta, ferosque
Successu parili crescere carduos?
Haud tamen amittunt proprias bona semina vires:
Quin crescens dominum laeta beet seges.
At neque te pravos decet absterrere sodales:
Sed res ipse tuas perfice sedulo.
Non quemvis subito probe colorem
Panni concipiunt, diuve servant:
Quin perfusi alia tenace quadam
Tinctura fuerint paratiores.
Haud secus humanas non quaeque scientia mentes
Imbuit extemplo: Physicasque addiscere primum
Res decet: ante sacras quam progrediaris ad arces.
Felis ad interitum, non ad sua pabula mures
Evocat: et nulla est caede necando satur.
At qui mactata complet sua viscera carne:
Mox satis, ut pleno ventre pigrescat [(transcriber); sic: pigescat] , habet.
Strenuus haec etiam miles documenta sequetur:
Sedula nudando no sit in hoste manus.
Saepe redux spoliis intentos obruit hostis:
Saepe etiam feli, quam vorat [(transcriber); sic: forat] , esca nocet.
Lintea ventus agit volucres imitata volatu:
Quae subito gravibus deprimet imber aquis.
Quem levis attollit rebus fortuna secundis:
Et qui vento actus prosperiore volat:
Post vehemente trucis iactatus turbine venti,
Venturoque madens imbre iacebit humi.
Quae micat in tenebris radianti luce, nitorem
Et profert atra nocte lucerna suum.
Mox ubi Sol noctem, noctisque fugaverit umbras:
Deperit huic quicquid luminis ante fuit.
Quisquis es, ante alios quem vel sors evehit omnes:
Qui vel doctrina, divitiisque tumes:
Ne confide nimis: ne si felicior alter
Adsit: scire tuum sit, vel habere nihil.
Huius ne perimat te fluminis unda, natabis:
Sicque tuo veniet parta labore salus.
Nostraque perpetuo consistit vita natatu:
Res hic quisque suas ne moriatur agat.
Maior ut apparet tenues immissus in undas
Nummus: et exoriens Sol quoque maior erat.
Haud secus externis augetur opinio rebus:
Parvaque praegrandi corpora veste tument.
Doctrinaeque fluens oratio nomen adauget:
Et quae magnificent, suspiciuntur opes.
Sed veniens humili sapientia veste: iacebit
Despecta in sterili pauper, egensque loco.
Dum fera venator venabula torquet in apros:
Aut vulpes canibus, vel globulis petit:
Quâ potis est minimum discerpta [(printer); sic: discepta] carne potitur,
Si tuum bello superaris hostem:
Hunc neca: sed parce bonis: ut isthaec
Te magis sano laniata ditet
vellere vulpes.
Quod vehemente prius promoverat impete vetus:
Hoc multo quatiens imbre moratur iter.
Si sapis, externas nimium ne suspice vires:
Namque facit dubiam res aliena fidem.
Progrediens igitur quid versa fronte sequatur:
Et ventura mali quid ferat hora vide.
Quae steterat vernis exsultans floribus arbor:
Haec nimio fructus pondere fracta iacet.
Quae sua complures potuit dare poma per annos:
Prae nimia dabit haec fertilitate nihil.
Liberiorque nocet cumulans bene facta [(printer); sic: benefactum] voluntas:
Ingeniumque nimis fertile saepe nocet.
Quam sunt haec vario splendentia poma colore:
Quamque suis haec est virgo decora genis!
Haec ede: contrecta hanc audacter, et oscula praebe.
Nam quacumque voles parte, fruare licet.
Quid pyra picta iuvant? quid pictus in agmine miles?
quid amatorem picta puella iuvat?
Quisquis es, internis animum virtutibus exple:
Ne pictum dicat te tua forma virum.
Non hoc naturae est emblema, sed artis: inane
Vestit enim haec specie multa, sed illa nihil.
Si terrae varios lustrare ciconia fines:
Sique volare procul grus, et hirundo queunt:
Cum tamen haec solum quaerant animalia pastum:
Et quavis rerum cognitione vacent.
Quidni homini deceat disquirere plurima nate
In toto quemvis orbe patere locum?
Ecce maritatas lupulis et vitibus alnos:
Quae succo fructum luxuriante ferunt.
Sed modo vitis humi, proprio, lupulusque Iacebunt
Pondere: si nulla sustineantur ope.
Talia florescens quaerat sibi fulcra iuventus,
Seque suo subdat femina quaeque viro.
Ne vir forte iacens tandem sine prole putrescat:
Qui fulcro poterat coniugis esse pater.
Callidus in silvis venator oberrat, et auceps:
Hic ut aves latitans captet, at ille feras.
Attamen hae cursu [(printer); sic: cursus] salvantur, avesque volatu:
Quae pereunt aliqua sicubi sede manent.
Non amat insidiis obnoxia vita quietem.
Ut mortem fugias est fugienda quies.
Vera sed in certo vitae est custodia motu.
Nec superant agiles visque dolusque viros.
Frigida quae molli fuerit laxata calore,
Astrictum citius contrahit unda gelu.
Haud secus indulgens quos molliter educat: et quos
Blanda boni metuit laedere cura patris.
Aut quibus aucta rapit vires, animumque voluptas:
Qualem mentitur femina facta virum.
Quaelibet hos facili fortunae iniuria casu
Obruit: et pulso membra calore iacent.
Cum canis esuriens alio rodente vagatur:
Aucta magis viso vellicat osse fames.
Conspectoque graves morsus accendit egestas
Divite. Pauperiem copia namque facit.
Augeat ergo tuum ne res aliena dolorem:
Non nimium socius suspice quicquid habet.
Multa praeruptum variante montem
Arbor ascensu decorat: suosque
Torquet ad caeli viridi cacumen
Vertice ramos:
Non obstante solo. Patrios neque natio mores,
Terraque nulla tuos germano in pectore mutet.
Sed tua sit terras constantia firma per omnes.
Corrugans se glabra cutis, sine crine, tuetur,
Quando elephas muscam, belua cauta, necat.
Sic sine crine caput vanam sine viribus iram,
Nempe susurrones, invidiamque premit.
A. F. M. Nos aliter [(transcriber); sic: alter] in nudis emblem.
Splendida quae proprio consumitur igne lucerna,
Multos luce sua dum iuvat, ipsa perit.
Multi se excruciant [(printer); sic: macerant] , subeuntque pericula, multis
Ut possint medicas applicuisse manus.
Hi propria redimunt alienam morte salutem,
Si possis, alios at sine fraude iuva.
Quinque sub expasso latitant velamine fratres,
Tempore quos genitrix, partuque exclusit eodem:
Ornat barba duos: barbam natura duobus:
Et quinto alterutra duntaxat parte negavit:
Atque ita coniunctis barba est satis una duobus.
Quisquis es hunc etiam naturae imitabere morem:
Dete, deque tuis ut rebus gaudeat alter.
Quae gallina maris neglecto semine galli
Ova suae nimio prolis amore parit.
Irrita sunt: nec in his, quantumlibet ipsa calescant,
Ulla tamen vitae spes, neque prolis inest.
Quod sine iudicio puerilis cuderit aetas
Ingenii nimium parturientis opus.
Nullius hoc unquam florentis germina vitae:
Nec fructum qui sit dignus honore feret.
Si seges arboreo conterrita robore cedit:
Parva tamen stabilem praebet arista cibum.
Pomaque cum magna turgentia mole putrescant:
Sicco parva diu corpore grana manent.
Parve puer magnos inter confide sodales:
Vis etiam parvis maxima rebus inest:
Corporis ut desint: animi conquirito vires:
Quae plus corporeo robore saepe iuvant.
Quem properante canes cursuque, metuque fatigant
Concidet amisso robore victus aper.
Sunt curis qui se crucient [(printer); sic: macerent] , odiove, metuve:
Et sunt quos spoliet viribus ira suis.
Atque ita non magno cum robore venerit hostis:
Hi proprio victi turpiter ense cadunt.
Quo maturescunt crudissima poma calore:
Dulce scitque asper qui fuit ante sapor
Salsas haudquaquam vasti coquit aequoris undas
At neque dulce facit: sed facit acre piper.
Non quemvis rigidas secuta leges
Disciplina bonum facit: nec omnes
Mollescunt studiis, sed asperantur
Qui sunt ingenio ferociore.
Quae nullo coquitur calore bilis:
Hanc acri medicus repurgat haustu.
Et Nilum crocodilus habet, qui maxima toti
Aegypto utilibus commoda praestat aquis.
Ne celebres contemne viros: si forte quid ipsi
Doctrinam vitii concomitantis habent.
Multa prosternunt pinguedine pabula vires:
Quin et avena gravem multa fatigat equum.
Nec satis est longo moles nimis aucta labori:
Quando quod auxilio debuit esse, gravat.
Saepe etiam partis opibus sterilescit, et alget:
Qui prius ingenio fertiliore fuit.
Et metus iste vetat magnos ditare poetas:
Cum segnes faciant, si cumulentur opes.
Plenos offerri locupletibus undique census
Cum passim a populo pauperiore vides.
Ne mirare, tibi nec tam paupercula cordi
Turba sit. Hac dites numina sorte beant.
Maximos augent fluvii minores:
Et cibo corpus leviore crescit;
Et maris vastas minus ampla complens
Flumina fauces.
Aspice complures ut quaeritur ignis in usus,
Maxima qui magni munera Solis obit.
Quem nisi terrestris sustentet copia ligni:
Aut sit in expleto quod voret ore, perit.
Haud secus humanae est restricta potentia sortis:
Qui iuvat, auxilio quem iuvat, eius eget.
Disce igitur parili benefacta rependere nixu:
Nec solem, si quis te iuvet, esse puta.
Qui dedit erectis vitamque decusque lucernis:
Subverso hic ipsas igne peremit adeps.
Siquis opem veniat validos laturus in hostes:
Et site maior, quem iuvat, esse velit.
Perfer, et observa quaecumque negotia tractat.
Non sat in hocce latet pectore tuta fides.
Rura petunt, et res nostri sectantur, et usum,
Agricolae: atque satis quod iuvat, esse putant.
Prima sit, ut vivas: hinc ut bene vivere possis:
Altera sit [(printer); sic: si] vitae cura, laborque tuae.
Multa voluptati rerum est data copia nostrae.
Sed bene si nequeas vivere: vive tamen.
Undique tecta suos gerit haec arbuscula fructus:
Maior et est ipso robore fertilitas.
Haec dabit haud dubie nimis aucta mole ruinam:
Ni [(printer); sic: Nec] cito sat firma sustineatur ope.
Sic decet esse, quibus mens est fecunda, patronos:
Invidia ingenii nam solet esse comes.
Effera sus stabulum nolens intrare, sequetur.
Tunc ubi mansuetas viderit ipsa sues.
Quisquis es ipse tui generis consortia quaere:
Laudatoque tuum more tuere genus.
Cumque genus tueare tuum: sectatus amicos.
Elige quos similes noveris esse tui.
Nec siccae pluviis aves madescunt:
Nec plumatus aquas veretur anser:
Nec tardis anates madent in undis:
Nec piscis metuit natans madorem.
Si sapis hasce puer discens imitare volucres:
Degere degeneres cum cogeris inter amicos:
Ne tibi prava gravem pariant exempla ruinam:
Caecis cerne oculis, et surdis auribus audi.
Qui volet assandas ad flumina mittere carnes:
Aut sedare suam qui volet igne sitim.
Huic constans operi finem natur a negabit:
Nam vires retinent ignis, et unda suas.
Siquem falsa voles ut credat cogere: cogas.
Mendax hic si se credere dicat, erit.
Si valet externas violentia vincere vires:
Veram vis poterit vincere nulla fidem.
Quae prius in prunis sopitos extulit ignes:
Haec modo ferventes temperat aura cibos.
Quin haec ipsa boni est solertia principis: idem
In varios ut sit mitis, et asperior.
Astat securus cum devorat ursa capellas:
Quando quae tribuat pabula pastor habet.
Si cavet humanas attingere bellua carnes:
Horrida quo saturet viscera nacta cibum.
Quidni cum satis est, aliena sorte, bonisque
Discat quisque suas abstinuisse manus?
Frigida quem tenui concepit ab igne calorem,
Hunc tabescentem non tenet unda diu.
Nec manet adversae sententia credita menti,
Nec mores animo non retinente manent.
Sed manet ingenium quicquid peperitve, fovetve [(printer); sic: fovetur] ,
Ut numquam ingenitus cedit ab igne calor.
Magnum multa suis elephantem vespa fatigat
Morsibus: huic nec opem cauda, pedesve ferunt.
Sed calvum mira superat tamen arte columbum:
Hic vespas motu pellit: at ille necat:
Crudelesque ferus dura cute contrahit auceps
Rugas: vespa quibus capta, fremensque perit.
Vincere quando feros nulla vi possumus hostes:
Quidni victa sagax suppleat arma dolus?
Si densum ferias olus bacillo:
Erucae hinc subito cadent in orbem
Contractae: ut fugiant necem latentes.
Quo mores hominum loco, fidesque
Non est tuta satis: tuas in unum
Res compone magis latendo tutas:
Ut vites avidas manus, et hostem.
Et lenis cicurat ferociores,
Et demulcet equos manus periti
Mangonis: ratio quibus negata est.
Et sunt qui placido probe suorum
Placentur monitu, ferosque mores
Deponant, memores suae salutis.
Haec tenui cum sint, nec firmo caudice: sursum
Conscendunt aliquo robore pisa tamen.
Forsitan ascensus quaesit mirabere causam:
Firmi claviculas roboris instar habent.
Si propriae non sint: externas suscipe vires:
Nec certam oblatae despice sortis opem.
Multa ferox, at non depascitur omnia frigus:
Radix, si pereant cetera, salva manet.
Hortum qui colitis teneros abscindite caules:
Ne qua tamen damnum secta propago ferat.
Et vos: chara quibus certo commissa iuventus
Verbis, et docta est corripienda manu:
Hanc regite: et caute pueriles tollite naevos:
Ne qua boni pessum germina floris eant.
Cum secat arboreo graciles a caudice ramos
Villicus: aut aliud si quid obesse putet:
Haud nocet: illaesâ nocuas at ab arbore partes
Tollens: spem fructus uberioris habet.
Ergo nec est veterum ut quicquam monumenta querantur:
Si quod ab integro corpore dogma cadat.
At neque lex pravis per vim cum moribus obstat
Et ferro avertit damna, vel igne nocet.
Centum taurus habet ductas ad pascua vaccas:
Cum coniux uni sit satis una viro.
Quaelibet una semel concepto semine taurum
Toto dum pariat tempore vacca fugit.
Femina quaeque tamen quem diligit ipsa mariti
Complexum quovis tempore prompta petit.
Una sed excipitur miris quam Scaliger effert
Laudibus. Haud mulier, vacca sed ista fuit.
Non perit excisus materno a caudice ramus:
Secta nec ex ulla talea parte perit.
Sed sata complures aucta parit arbore foetus:
Arboreasque gravi fenore promit opes.
Filius ergo suum patremque domumque relinquat:
Ut propriam possit prole replere domum.
Quoslibet eximie dignoscit lingua sapores:
Cum nihil ex sese nata saporis habet.
At si quem proprium sibi fecerit ante: saporis
Istius quicquid percipietur, erit.
Quisquis es haec etiam complectere dogmata iudex:
Naturam ut pura mente sequare ducem.
Ne qua tuos odiis pervertat opinio sensus:
Forte vel iniustus te quoque captet amor.
Quam duodena virum, coniunctaque robora tollunt:
Hanc nulla poteris parte movere trabem.
Totum nempe movet qui partem dimovet unam.
Tantus cum toto quamlibet unit amor.
Quod solus nequeas opus: sodales
Hoc tui iuncto superent labore.
Crede, nec oblatas nimis unquam despice vires.
Excipit oblatas, dominoque rependit aperta:
Clausaque servandas ianua servat opes.
Vestras o pueri discendo recludite mentes:
Vestraque sit partis firma, tenaxque fides.
Quo magis a sacri profluxit origine fontis:
Hoc magis impuros efficit unda lacus.
Rivus at humano quo plus a fonte recedit.
Puras plus nitido flumine fundit aquas.
Nempe quod offertur mens inficit, atque repurgat:
et rebus sordes dat, removetque sues.
Ecce quam grato speculum fatigat
Felis aspectu: specie, iocisque
Quam repraesentat similis per omnes
Altera nugas.
Nonne imitata vides amplos collaria ventres:
Turris et ut miserum comprimat ista caput?
Rebus ut est species: felisque simillima feli:
Et similes gestus filia matris habet.
Sic nova depravat teneros insania mores:
Quosque novo flectat munere semper habet.
Frigida succendit conspersa in calce calorem
In qua paulatim disperiturus erat.
Sunt qui compressa vindictam in mente recondant:
Collabi vires dum sinat ira suas.
Mollibus hisce tamen gelidam suffundere verbis,
Sublatumque latens qui volet esse malum:
Hoc aget ut magno sese efferat ira furore:
Quae latitans alias nil nocitura fuit.
Tota per inflexum conscendens unda canalem,
Et labentis aquae pondere tracta fluit.
Nam sacra naturae lex est fugientis inane:
Corpus cuique suum quae iubet esse loco.
Cur nos naturam non hac quoque parte sequamur:
Sedula ne quid iners, mens vacuumve ferat?
Quae nunc clausa iuvant: etiam reclusa iuvabunt:
Si quando tacuisse iuvet: iuvat esse locutum.
Nec clauso mutus: nec aperto garrulus ore
Sis semper. Si nunc taceas, aliquando loquaris.
Postea, si loqueris, taceas: tempusque, modumque
Observans: usu lingua ut tua prosit utroque.
Bellica pernici quem torquet machina motu
Disicit hic magna moenia clade globus.
At minus infracto penetrans nocet impetus ictu:
Mollis quando viam creta lutumve facit.
Quos arcere tuis nequeas a finibus hostes:
His pateat quovis semita facta loco.
Tollere si qua nequis placide convicia perfer:
Ne verbis fiant asperiora tuis.
Pluma velut tetrum suffitu exhalat odorem:
Pluribus et foedo cum perit igne nocet.
Haud secus est multis laedendi prompta voluntas:
Qui multum ut noceant maxima damna ferunt.
Dum viget in proprio consistens caudice ramus,
Vires exiguae non nisi partis habet.
At satus ingenti succrescit mole, vigetque:
Arbor et est qui pars arboris ante fuit.
Deserat ergo suos maturo stirpe parentes:
Seque suo iungat nupta puella viro.
Huncque brevi multa ditabit prole maritum:
Quae prius una suae filia matris erat.
Cernis ut haec variis exsultet fructibus arbor:
Cum plures ex se non ferat una tamen.
Propria dum non est, aliena prole superbit.
Sic quod naturâ non datur, arte datur.
Quos a consiliis venerando munere princeps,
Res ratione suas ut moderetur, habet.
Hi sunt saepe suis addicti rebus. Adauget
Insita namque suum talea quaeque genus.
Prima quisque suos caudex ab origine ramos
Sustinet: hosque sua nutrit, et auget ope.
Quos vitae normam: varias praeceptor et artes
Quos docet: hosce boni caudicis instar alit.
Est genus hoc hominum, quos si quis forte repellat:
Ut pila sunt, subito quae procul acta redit.
Nempe suo impingens adversa in corpora motu:
Hunc petit, unde fuit missa, repulsa locum.
Si tibi quis fuerit fortasse molestior hospes:
Quem semel eductum nolle redire velis:
Hunc placido incautum praestat dimittere vultu:
Quam pulsum foribus durius esse tuis.
In cane feminei lucet reverentia sexus:
Non timet iratum femina quando marem.
Namque mares alios cum morsibus arripit omnes:
Femellam clauso mas tamen ore timet.
Quanta sed humanos agat ecce ferocia mores:
Cum fugit avulso femina crine virum.
Insignemque parit victoria parta triumphum:
Quem vir de victa coniuge victor agit.
Lucida saepe leves dissolvere flamma tenebras
Fumo de lignis exsiliente nequit.
Nec tantas virtus, nec tot sapientia vires:
Possit ut exiguum tollere crimen, habet.
Quae capit incautos aversa cuspide pisces:
Egressum obiecta cuspide nassa negat.
Si quem forte suo pellexerit improba nutu:
Hunc ut se stimulis cogat amare Venus:
Incidit in validos praeda haec bene saucia casses:
Et captare fugam posse libido vetat.
Quae fuste obtuso durissima tunditur arbor:
Stans haec quantovis robore tusa manet.
Sic quibus ingenii natura negavit acumen:
Hi multa efficient sedulitate nihil.
Quae muri tenues tenella rimas
Compulsu facili subintrat arbor:
Conatu tamen haec adaucta nullo
Ramos inde suos sinet revelli.
Quando sodalicium vitiis alimenta ministrat,
Haecque suo pastu, blanditiisque fovet.
Firmiter haec iactis animo radicibus haerent.
Hocque medela malum tollere nulla potest.
Luxuriante quidem succrescunt plurima motu:
At non pingue petit quaelibet herba solum.
Quid iuvat uviferas foliis excrescere vites?
Quid betas, et olus luxuriare nocet?
Disere nonnullos perterrita cogit egestas:
Nonnullos etiam non remorantur opes.
Quem veteri augescens arbuscula caudice nodum
Contraxit primo dedecorata satu:
Huius in evicto vestigia tergore servat.
Nec delet veteres aucta iuventa notas.
Tollere si prima iactos ab origine mores:
Sique velis veteres amplificare domos:
Indeleta manent veteris vestigia formae:
Primaque firmata dogmata mente manent.
Haec sine subiecta vivit radice, vigetque
Ostentatque suum talea flore genus.
Haud tamen haec ullo poterit ditescere fructu:
Quin pulso pereat vita virore prius.
Quisquis ad extremum subito conscendit, et imos
Negligit ingenio magna petente, gradus.
Hic licet eximii laetetur imagine fructus:
Ceu res illustri stet bene gesta loco:
Non erit ulla tamen speciosis gloria rebus:
Robore quae stabilis sit. vigeatque suo.
In vastum assidue maris barathrum
Magnis e fluviis citatiores
Circumquaque fluunt aquae: nec ullum
Haec tam magna parit vorago flumen.
Non his crescit aquis tamen: sed omnes
Occultis pereunt viis abactae.
Haec cave damna, tuis et recte consule rebus:
Qui bene servandas undique cogis opes.
Ne te vel caeco, gelidisve putrente sub umbris
Has ignota petat, diripiatque manus.
Maxima constringens attollit pondera forceps:
Et maiora minus tamen resistunt:
Morsum quae faciunt magis tenacem:
Firmius ut sursum quo sunt graviora trahantur.
Qui magistratum iuvenes protervis
Moribus vexant, nimiove fastu:
In graves tandem recident tenaci
Pondere poenas.
Motacilla suo quem fovet editum
In nido, cuculis corporis obstruens
Aucta mole viam non habet exitum.
Itala deliciis circumflua terra, iocisque
Saepe iuventutem, Germanaque pectora captat:
Qui (velut a validis praeda obruta cassibus) haerent:
Aut reduces teneri cruciantur imagine luxus.
Quaenam avis haec est quae suo sedula
Educat in nido suorum vice
Suppositos foetus?
Miror an insignes non hoc curruca maritos
Exemplo doceat. Laudemne vel exsecrer? Atqui
Saepe fit. Haec hominum stabilita est iure voluntas.
Dum nullus repetit, tibi quae sunt parta teneto.
Si quem compungant, acri sua spicula punctu
Amittunt, et sic emoriuntur apes.
Quando nocere voles: iniuria facta cavebis
Ne graviora tibi damna, necemve ferat.
Quantiscumque canes ictibus a suis
Tundantur dominis: non fugiunt tamen:
Ulciscique suos esse putant nefas.
Oderunt rigidos nec pueri patres.
Et vos iudicio iuvenes graviore cavete:
Ne praeceptores ultio vestra petat.
Maxima sed vestris sectantes commoda rebus
Discite si quae sint asperiora pati.
Prima quando pulex muliebres vellicat artus
Mole: potest celeres effugitare manus.
At sua cum multo distenderit ilia suctu:
In duras veniet praeda petita manus.
Nec potis est noster vitare pericula miles:
Dulcia cum pleno gutture vina bibit.
Frondes uviferae lupulus gerit aemula vitis:
Et vires etiam quas imitetur habet.
Si tenerae fugiunt aquilonia frigora vites:
Quod nos hisce tamen substituamus, erit.
Doctrina celebres, rerumque imitaberis usu:
Quos aequare tamen non potes arte viros.
Cuprea per multos fit lamina flexilis ictus:
Et dura cedit mollificata manu.
Multaque dissolvens mordax emollit acetum:
Quae solvi nullo posse liquore putes:
Quin et dura feros evincere verbera mores:
Quaeque renittuntur flectere membra solent.
Si facit esuriens ardore lupina voracem
Pellis inexpleto cum fovet ore lupum:
Plurima sed multo fit maximus ardor habendi:
Pellis inexpletum si tegat ista senem.
Quisquis [(transcriber); sic: Quisqisuis] es humanos cum sis homo suscipe mores:
Ne quis avaritia te putet esse lupum.
Vesicam si forte voles appendere feli:
Cui multum reddant indita pisa sonum.
Annexum frustra gyris, et saltibus hostem
Hic fugiens multo damna furore feret.
Saepe graves odiis infert iniuria noxas:
Maius et est motu vim tribuente malum.
Huic tamen una suo patientia marte medetur:
Felis enim melius quando quiescit, habet.
Multus in effuso cum flumine piscis oberrat:
Susque per arentes quando vagatur agros:
Haud quicquam conducit: inertis ad otia vitae
Magna saginato corpore poena manet.
Si tua cunctantes socrus invida protrahit annos:
Atque suas retinens mordicus auget opes.
Perfer, et exposito tua neglige commoda vultu,
Nam qui te recreet, tempore crescit adeps.
Culpat inexpletum sitiens hydropicus ignem:
Semper avarus egens culpat utrumque senex.
Ignis ligna petit: sed aquas hydropicus optat.
Et semper querulus quaerit avarus opes.
Hisce tamen lignis opibusque medemur, et unda:
Certam namque ferunt quando negantur opem.
Densa nocent umbris splendenti corpora taedae:
Maius et accessu fit propiore malum.
Quin ita saepe suos aditu prohibere sodales:
Et lucem obscura demere mole solent:
Proxima quaeque boni quibus ostia regis, et auras
Accessu iusto liberiore patent.
Princeps ergo procul qui vult arcere tenebras:
A se dimoveat corpora densa procul.
Devia sollicito complet nemus omne boatu,
Errantemque iubet vacca venire lupum.
Saepe vocata venit, dimissaque iussa redire
Fecundas repetit dira podagra domos.
Infandoque necat dominum complexa dolore:
Vina quod accersunt, ira, Venusque malum.
Haec spectans documenta tuis bene consule rebus:
Ne quid casta mali mens, animusve ferant.
FINIS.