IAM Diu factum est, postquam Militem professus sum in hac, ut sic dicam, Togata vel potius Litterata MILITIA: et Censoribus (ausim et hoc dicere) in Armilustrio non improbatus. A milite caligato et gregario Conquisitor denique factus, coepi et ipse Militem conscribere levis pariter et gravis armaturae: plures tamen Veteranos et exploratae virtutis Triarios, quique in Barbaria contra Marrucinos, Vitellios, Coroebos, Rudinos, Orbilios, Runcos et Marculos ferocissimas
gentes stipendia non una meruere. Eos omnes, qui incompositi adhuc et vagi per agrum hunc Litterarium palabantur, diebus hisce collegi, et sub vexillum, non illud quidem martis Purpureum, sed hoc Candidum et Atticae Minervae illud quasi Peplum, redegi. IAM in eo sum, ut ad Archistrategum et Imperatorem designatum mature et sine turba ducantur. Quem illum? SIGNIFER, tolle vexillum; et, QUOD BONUM, FAUSTUM FELIXQ., SIT, Quicumque miles auctoratus es, sequitor me recta in agrum Brunswicensem.
AD Quem enim Copias militiae nostrae litterariae nunc potius ducerem, quam ad TE? Atque utinam in hac Germania tot Principes litterati essent, ut deliberandum sit, ad quem eorum potius iretur! adeo nunc bonas artes a purpura ad mediam pullatamque turbam relegatas videmus! Quamquam audio esse, qui (quod de Arbogasto Sidonius) PARES Ducibus antiquis LINGUA manuque sint: quorum
dextra solebat non minus STILUM tractare, quam gladium. Sed de iis audio. de te, HENRICE-IULI, scio. Non adulor aures tuas: et qua fronte hoc praesumam? Aliis fortasse palpam obtrudi potest et solet, ab iis praesertim, qui cum Fortuna Principis potius, quam cum ipso loquuntur. at tibi tam docto, tam prudenti et callido qui me sperem hoc posse facere? In his certe, quae dico, aut iam dicturus sum, germanus et sine ullo fuco Veritatis-colorest. Annus nunc ipse quintus est, cum litteris ab Electore Annaeburgum hinc excitarer. Ibi cum forte,
an ex industria, ad congressum colloquiumque soli veniremus; atque invicem, ut solet, de rebus variis, et inprimis de Controversia ista, quae tunc Iuliam tuam malo fato exercebat, in horam unam alteramque (quae tua incredibilis humanitas est) sermocinati essemus; sensi me non cum Principe, (in quo fastigio MEDIOCREM eruditionem sufficere, Politiorum etiam magistri censent) sed cum Professore aliquo Academice, atque exercitato, negotium habere. adeo expedita et plena litteratae gravitatis erat tua omnis oratio. Ex eo tempore, Te, SERENISSIME PRINCEPS, impendio
magis amare et interiore animo venerari coepi: nec conquiescere potui, quin affectum hunc meum vel levi argumento publice testatum facerem. Quod equidem nunc factum volui; occasione, ut mihi videtur, commode oblata: dum edito Poematum meorum Typographi comitate innovatur. Cum enim haec omnia Bonis Nominibus, hoc est, VIRTUTIS (ita spero) et DOCTRINAE Candidatis ab annis aliquot passim inscripta sint, et nunc in hoc perpetuum Minervae peplum intexta quasi in coetum coierint; visi sunt ilico omnes non desiderare solum, sed etiam poscere
et flagitare, ut non nisi in Famae templo, quod tu Virtuti et Doctrinae excitasti, Nomina ipsorum dedicarentur: his praesertim Germaniae nostrae (fas sit ita loqui) Panathenaicis, in quis HENRICUS-IULIUS Brunswicensis auctoritate et prudentia Maximos Reges ac Principes conciliare, hoc est, Orbem Christianum concussum in Urbe Regia stabilitum ire, (quod te Statorem et Tonantem Opt. max. quaesumus) fama et auditione accipimus. TUI igitur sint, qui neminis nisi TUI, me interprete, esse voluerunt. AN et TUI?
FRIDERICE HULDERICE, - MAGNI Patris aemule FILI.
Certe videntur convulsis quasi Signis ad complectendum Musagetam suum obviam Tibi procedere. Tibi, inquam, PRINCEPS IUVENTUTIS, quem modo ab Academiis et Regibus gentium exteris reducem, Saxones ab Iulia illa tua mihi nuntiant, et magnum Germaniae Principem spondent, et gratulantur. CASSIODORE, ubi es? Vetus illud tuum non effatum sed Oraculum nobis repete: DESIDERABILIS Erudito litterarum, quae NATURAM
laudabilem eximie reddit ornatam. Ibi PRUDENS invenit, unde sapientior fiat ibi BELLATOR reperit, unde animi virtute roboretur inde PRINCEPS accipit, quemadmodum populum sub aequalitate componat. Nec aliqua in Mundo potest esse FORTUNA, quam Litterarum non augeat GLORIOSA NOTITIA. Gloriosa profesto vestra est notitia, MAGNI PRINCIPES, - PATER, et IUVENIS Patre digne.
Atque ideo litterati mei, quos dixi, Milites sub VESTRIS potissimum lustris censeri gloriosum sibi ac magnificum duxere;
Ego mihi certe, qui hos sub auspicio PIETATIS et SERENITATIS Vestrae Conscripsi
Witebergae, Mense August.
Taubmanus.
TAUBMANO dederat Vatum pater entheus, olim
Quae dederat Graiis, quae dederat latiis.
Marculus invidit: sed non et vidit, ut ipse
Nil habeat Graii, nil habeat Latii.
Marcule dispicias. Sed enim caligo triplex tu:
Taubmanus contra est lux geminata meus.
Adamus Th. Adami F. Siberus: Eloquent. Profess.
[Gap desc: Greek section]
SCIO, absurde dictum hoc nonnullos dicere: at ego dico vere: quidnam? Nostri loci atque ordinis me putare neminem esse, qui aeque invitus, atque ego, versus faciat. Atque utinam (quod saepius optavi) ea esset meorum studiorum et Professionis ratio, ut aliorum in hoc genere opera uti mihi liceret potius, quam aliis mea! Non, quod labor mihi sit: quid enim, apud istos praesertim Lectores, facilius hodie, quam versum facere? sed quod in ista turba Academica omnibus promiscue opera talis impendenda est, ad omnem fere rogatoris cupiditatem et animi impetum. Inquis; Cur te tam facile cuivis indulges? Non debebam fortasse. Sed qui possum aliter? Frons mea longe tenerior est, quam ut homini praesertim amico aut alias docto negare tale aliquid possim: etiam tempore interdum minime opportuno. Hinc factum est, ut in calore et festinata illa scriptione non semel (quid enim, quod hominis est, negem aut velem?) in errorem abreptus
sim. Et sciunt Operae nostrates, quam saepe non e charta, sed ex ore meo versiculos typis suis condiderint. Quid igitur sit mirum, si lingua animum praevertens alicubi hallucinetur [Reg: alucinetur] ? Atque haec quidem una ex praecipuis causis est, cur versiculos meos hinc inde volitantes hoc tempore sustulerim, obiterque relectos in hunc fasciculum coegerim. Ne scilicet Iuventus, si forte hactenus vulgari in eam inciderint, talia ceu
[Gap desc: Greek word]
haberet, et meum peccatum insciens peccaret. Apud Doctos quidem et Candidos eiusmodi humani ingenii erratiunculis venia, sat scio, ultro parata est; quam ab acriculis istis, et quibus
[Gap desc: Greek words]
, ne petam quidem. Praeterea in his Libellis animum meum quasi in tabella vivis coloribus depictum tibi ostendo. Scio, multa hic inerunt sermunculis obnoxia: et videbor alium plus, alium minus quam prore laudasse: et ut quisque in hunc illumve affectus est, ita me quoque debuisse existimabit. Sed fac tamen esse, mi Lector, me alicubi supra fidem aliquid dixisse: an non, ut mihi dicendi, ita tibi credendi, quae voles, libera
est potestas? Lubido sane esset pluscula tecum in hanc rem fabulari: sed urget Typographus, et finem clamitat. Unicum tamen hoc quin superaddam, temperare non possum: me in Libris EPIGRAMMATUM Titulos, novo quodam modo, ob novitios istos mores, ea serie ordinasse, quam capitalis (ut loquuntur) littera cuiusque Cognominis ad ordinem Alphapheti [(perhaps: Alphabeti)] offerebat. Causam ego scio; tu suspicare: immo iam dixi. Sed ne nescias, haec primae Editionis accuratio fuit. Nam quod nunc additum est, ab opera siliorum meorum Praeceptoris tumultuaria est: qui e chartis meis, quae potuit, hinc inde corrogavit, descripsit; et ut quodque illi sub manum, ita fere in librum, sine ullo respectu meriti aut praerogativae, cecidit. Et qui etiam in his libellis esse potest, aut debet? aut quis veterum, aut sanae mentis etiam novitiorum, ordinem eiusmodi tenuit? Vanum ille se inanemque fateatur necesse est, qui, cum Nomen suum annulo inscriptum legat, primum ibi quaerat aut imum. CETERUM (ut hoc etiam obiter
addam) EPIGRAMMATA inscripsi, ob unam eorum virtutem, quae Brevitas est: nam Argutiam, quae Epigrammatis altera est virtus, imo eius anima et quasi forma, quaeque aut Mel, aut Fel, aut Acetum, aut denique Salem dari sibi postulat, qui ego tibi praestem? Audacter dico; ne Catullus quidem et Martialis hic possint. Nam qui ex quacumque causa sibi aliquid scribi rogitat, ille non tuum inventionis acumen exspectat, sed argumentum, oeconomiam etiam, et paene verba ultro tibi suppeditat et quasi praeit. Et nisi tu ductum praeeuntis sequare, iam oleum et operam perdidisti. At tu mihi, o bone LECTOR, non peri, sed vive, et mecum.
AETERNITATEM COGITA.
[Gap desc: errata list]
SACRORUM Libri III.
EPICORUM Libri II.
ELEGIARUM Libri II.
LYRICORUM Liber singularis.
ANACREON Latinus.
PHALEUCORUM [Reg: PHALAECORUM] Libri II.
EPIGRAMMATUM Libri III.
SALVE (si fas est ipsam salvere SALUTEM)
Sed salve promissa Salus; vetus incola caeli,
Cum nondum caelorum orbes raperentur in orbem.
Nunc novus adventor, postquam secreta dierum
Implevit mensura modum. Salve advena terris:
Ante DEUS nunc FACTUS-HOMO: nunc unus utrumque
Schema gerens homo divus humum caelumque capessis.
Mirificae rationis opus, quod nemo subartes
Humanae rationis agat, stupet omnis Olympo
Angelus, et gaudet tanti mysteria MIRI
Coram avidis haurire oculis. Quid homuncio, quid tu
Vile salillum animae moliris? acumen hebescit
Talibus illisum, resilitque nec officit hilum.
Relligioso animo tantas scrutemur abyssos,
Qua signat Scriptura viam qui se altius audet
Mergere, maiestas et Christi hunc gloria sorbet.
MATRIS ad exemplum et Patris MIREMUR opertum,
Condamusque sacri iuxta penetralia Cordis.
QUICQUID non docuit patrii Sapientia caeli,
Aequo animo nescire homines, inscitia docta est.
Interea, qua quisque potest, virtutis Honesto
Officium decoret. Res sancta, professio morum est,
Quando etiam factis animat sua verba professor.
SACRA frequentemus, quae nunc sub tegmine RUTAE
Saxo-pater sacro praestat purgata veneno.
Huius et auspiciis (fieri quod posse negabant)
Nunc etiam Sacra nostra docet vicinia Regni.
Id faciat sine fraude, Deum veneremur; et ingens
Recto oculo spectemus opus: dignasque merenti
Solvamus grates, et vota litemus ad ARAM.
HANC etiam solitis argenteus imber obumbret
Moribus. Argentum est et depurata luti vis
Quod damus. Ut vile, ut nihil est, conienderis illo
Qui nos DOCTRINAE contra aureus imber inundat!
MUTUA debitio docti et doctoris alenda est.
REs hodie vertere, dies eluximus atros,
Extulimusque Dei ne funera funera Christi,
Eminus exsequias animoque fideque sequuti [Reg: secuti] .
Gens ibat electa, sinu pia semina portans;
Ibat, et haec sacro lacrimans credebat agello.
Nunc reduces simul agglomerant, simul ubere fructu
Undanteis [Reg: Undantes] referunt secum in granariae mergas.
Praevius ille quis est, humano maior, et omni
Corpore divini perfusus lumine nimbi?
Hic is homo, hic Deus est, quem lux hinc tertia vidit
Inclinare caput; violae quasi purpura quondam
Imbre gravata Noti. surrexit victor: ut esset
Primus Adamigenum. Nam fati arcana potestas
Christo primitias rediviva in gente sacravit.
Hic Campi-flos est, hic vallis utrinque reductae
Lilioli candor. Hinc vitae fluctus odorum
Volvitur aeternae. Praecox natura caducos
Praecipitat flores, et adulti Veris amoenum
Occupat ingenium teneri sub origine MartI.
Vos quoque flos iuvenum; vernae quibus halitus aurae
Pectus adhuc animat, festivi Veris amictu
Commoniti, vetus arte nova cantate melisma,
Quale Charis Sapiens, Salomonia Suada praeivit:
MAXIMUS in nostro iam FLOS apparuit agro:
Stirpis Iesseae, caelestis et indolis idem est.
Cordis agro seritur, sed puro, quodque foveri
Iustitiae de Sole, quod Israelis ab unda
Vult humectari [Reg: umectari] . Laticem sorbete; calorem
Deripite in fibras. Neque sic tamen omnia praesto
Sunt adolescendi momenta: requiritur aurae
Gratia divinae: sic incrementa sequentur.
Plantavit Paulus, plantata rigavit Apollos:
Ni tamen a Domini fota essent numine, Paulus
Frustra plantasset, frustraque rigasset Apollos.
Heic [Reg: Hic] etiam Paulos, etiam reperimus Apollos:
Nec nostros propiora Dei fomenta relinquunt.
O propria haec nobis! et ut haec sint propria nobis,
Porro Deo et Paulis et Apollos vivite digni.
Sed tamen his etiam cur are cibaria par est.
QUI pascunt nos rore Dei, decet aere iuvari.
HOC AGITE. E caelis hodie venit hospes; et hospes
SPIRITUS: ille Dei qui spiritus audit, et olim
Ignigenas linguarum acies vibravit in agmen
Pubis Apostolicae manifesto lumine quantum est
Numinis adspicui; quo Caeli-arcana saluti
Gentis-Adamigenum vulgarent debita Mundo.
Hospitium properate. vides, ubi maximus urbi
Saxo, vel augusti maiestas sacra Rudolphi
Imminet, omnis ut omnia vi festinet ab omni;
Aspera laevat [Reg: levat] , hiulca coaequat, opaca serenat.
Ito per exemplum, mea Pubes, ito. Cor illud
Numinis hospitium est lotum Cor sanguine Christi.
Hunc Humen res certae locum magis omnibus
Posthabito coluisse polo. hic illius arma, (unum
Hic currus fuit: hic regnum sibi SPIRITUS esse,
Si qua fata sinant, semper tenditque fovetque.
Nunc, nunc fata sinunt. modo vos sinite esse quod urget
SPIRITUS. Et, melius quid factu, scitis: et exstat
Norma-boni digito tabulis inscripta Iehovae.
Scitur item, quid Lex, et quid rubrica minetur
Caesaris, et quid Saxo pater Rescripserit, et quid
Publica lex hominum Naturaque dictitet. Hoc fac,
Qui meus es Civis, et cui sit SPIRITUS hospes.
Quis furor est usum rapidae permittere vitae,
Et Christum, et sacrum pretiosi Sanguinis ostrum
Ludificare probris? Non est loliginis atrae
Sucus hic, aut Tyrio quem sudat purpura piscis.
Agni ille est sanguis: AGNI, quem tradidit Orbi,
UPILIO [Reg: OPILIO] OMNIPOTENS: tibi qui data victima mortem
Expiet aeternam profusi sanguinis unda.
O miseri [(reading uncertain: print faded)] spectaclum hominis, cui natae Saluti
Pacta-Dei, sanguisque Dei fit sanna, Deusque!
Non hic Taubmani caelor est Rectoris: ab ipso
Rectoris rectore Deo defluxit; et urget
Horrificis scelus omne minis. Audi, mea Pubes:
Audi? imo ausculta. Sed et hoc quoque Munus ad ARAM
Pone tuum. quantillum istud: modo pectore pure.
OMNE Deo sacrum tanto pretiosius in se
Pondus habet, quanto probior, qui sacrat, habetur.
ANGELICIS hodie sese excubitoribus ornat [(reading uncertain: print faded)]
Instauratque labens festos Ecclesia ritus.
Prima quidem istius non est dignatio Festi,
Qualia consuevit quater instaurare quotannis
Maiorum pietas, et ad Aram tollere donis:
Sed tamen in pretio est: et sunt in erigene causae.
Descendisse Deum caelo, seruique figura
Te docuisse viam, caelos qua liber adires, (ab ulva
Summa boni summi est: Stygia tamen Anguis
Mille dolis astuta, bono te evertere tanto
Cras hodie ve potest; caelo nisi subditus omneis [Reg: omnes]
Angelus excubitor pro te dissolverit astus.
Vulcani quoties nostrae furor igneus urbi
Intentare minas tacita sub origine flammae
Ausus, et incineres spem multi solvere saecli?
Exstinctus prima est adolescens ignis in ira.
Nempe hoc Excubitor divino e milite fecit.
Hinc adeo meruit lux haec sollemnis haberi,
Qui pro tam fido pendantur milite grates.
Intra Urbem vallique orbem vis quanta domorum est,
Et resinatae textarum ex arbore tedae [Reg: taedae] ,
Quae rapiant animentque tenaci fomite flammam.
Iam mihi quis numero poterit subducere lychnos,
Quos alit hibernis pubes nocturna tenebris?
Cunctus in urbe aliquem pro se fovet angulus ignem;
Et quem saepe minus caute manus ebria tractat:
Nec tumen auditum est centenis amplius annis
Noxia Musaeam fecisse incendia pubem.
Hoc aetas mirata patrum est; hoc censuit unum
(Cetera si facto causarum pondera desint0
Suppeditare sacro sollemnia posse diei.
Hoc grates meruit: grateis [Reg: grates] hoc porro mereri
A gratis debet. tales nos simus, et ista
Sacremus pietate diem, CHRISTOQUE litemus
Vota, quod ANGELICOS armarit in ista ministros.
ANGELUS ille etiam est, viva qui voce salutem
Nuntiat e specula suggesti, et servus ad Aram est.
Hunc quoque condigno meritum venerabere dono.
Perverse parca est manus, heic [Reg: hic] quae par serit aeri.
HUnc, Christiane, diem signa meliore lapillo,
Qui tibi labenteis [Reg: labentes] moderatur idoneus annos,
Priscaque sollemni reficit miracula festo.
Funde preces Domino, grati libamina cultus [(transcriber); sic: cnltus] ,
Et propera templis castos immittere mores,
Ingeniumque sequax et sacro ductile verbo.
Cesset Aristoteles naturae mysta. Sophistis
Insipidum sapere omne Dei est. Ostendere nostro
Sese habitu vult illa Dei ter maxima proles,
Et tangi et cerni. quo pacto? femina virgo
Fit praegnans, prolemque Dei sine lege mariti
Materna sub lege uteri parit integra virgo.
Quid crispas nares? scabiose sophista. Prophetae,
Immo Dei vox ista; Suo quum tempore Verbum,
Illae Patris suboles, caelo descendet in arctum
Corporis humani gestamen; virgo tumescet,
Et geret arcanis non enarrabile fibris.
Flore puellaris conceptum sanguinis olim
Id Verbum in carnis scimus fluxisse figuram.
Et licet istae Dei atque hominis textura duorum
Nec sciri facilis nec dictu effabilis ulli;
Et sciri tamen et dici, quod sufficit Orbi,
Ille Dei Verbum, ille hominis genitura docebat:
Idque hodieque docet Christi non degener ordo.
Auscultate modo, et fanum non corde profano
Visite; quod Pietas Fideique professio nostrae
Poscit. At immunes ne sitis, munus ad aram
Ponite. nempe suos fas nutriat ara Camillos.
Cultores iuvenum, et purgatis auribus artem
Inserere artifices, antiquum expromite vestrum,
Atque praeite duces. tu pubes ito secundum:
Sed tamen hanc sacram maiore volumine sertam
Ducite. Quid mussem? nuper rarescere visaest.
Quantillum est omne id, quod cuncti imponimus arae?
Mille talenta rotundentur: totidem altera. quin et
Tertia succedant, moles ingentis acervi;
Daque sacerdoti quantum est. Quantum ergo dedisti?
Par pretium non una suae fert concio laudi
Non hoc grande tamen petitur. quincunce modesto
Affectus placare sacri didicere ministri
Da quod quisque voles: sed debes velle quod aequum est.
Qui nil dat, nil vult; leviter curare videtur
Quo promissa cadant, et tot mandata Iehovae.
VICIMUS, o socii, et pugnam pugnavimus acrem
Dixeris Orcino victor redivive barathro;
IESU viva Dei suboles viventes in aevum.
At qui fama fuit Solymae vulgata per urbem
Sacrificis simul et satrapis auctoribus; istum
Nescio quem IESUM, qui trunco infamis olivae
Vitam effudisset, nocturno fure sepulchri
De scrobe sublatum! sic se VIDISSE satelles
Iurat, in utramvis alte cum sterteret aurem.
Dic, bone, vidistin? dic serio. scilicet hirquos [Reg: hircos]
Matris ut auritae suboles lepus inter apertos,
Sic tu dormibas, o suavis ludio! Vafrae
Pontificum technae, et pacto tibi fulgor ab auro
Lustravere oculos, ut numquam visa videres,
Et dormire uno vigilareque tempore posses.
Scilicet his mandes, si custodire sepultum
Rite voles! sed enim da qui custodiat ipsos
Custodes: aut sparge pari mendacia fumo.
Sed tamen huius et huius erunt mendacia fumus.
Praeterea, quis nam illi fuit de furfure furum
Simplice, qui facinus capitale aggressus in ipsis
Militis armati excubiis, tam ignava morarum
Otiae sustinuit, lento ut cunctantia pingui
Carbasa detractum per operta cadaveris iret?
Autolyci proles uno simul omnia raptu
Unguibus hamatis impingeret: inde foras, pax!
HOC potius verum est: (si verum audire potestis
Sacrilegi mystae speculatoresque Pilati)
Quem vos infami trabefixum, et morte peremptum
Clausistis tumulo; clausumque minace corona
Cinxistis; VIRTUTE SUA redivivus ab umbris
Surrexit, victorque Orcum Mortemque triumphat:
Quidni? viva Dei suboles viventis in aevum.
HOC meminisse decet; sed dememinisse nec illud:
Pascere doctores, meritumque numisma [Reg: nomisma] per aram
Spargere. Nec nostris habitare pecunia templis,
Aut nummis aras ideo erexisse putemur.
Nec meret invidiam, linguaeve oculive venenum:
Nam modicum est, quodcumque datur. parochique sacellum
Pauperis apparet nummorum e paupere summa.
Nec tamen a quoquam vi quicquam extundere mens est.
Vota solent modico sacri tolerare ministri.
Nostra sed haec cura est, securae pubis inertes
Officii monuisse sui. Da quisque quod audes
Voto hilari. laudant hilarum divina datorem.
SACRA dicis causa qui visitat, illa profanat.
Affectum, non effectum Deus aestimat. Et vos,
Sacriferi patres, donum reprehendite, quod non
Sancta fides et vita modesta coegerit, atque
Sollemni Pietas non consecraverit ARAE.
UT tempus fatale suum compleverat orbem,
Quo reducem Patri se sisteret, Orbe redempto,
Nunc-hominis, tantum ante DEI, iamque unus et idem
Progenies utriusque: suis ita dixit alumnis:
Tempus abire mihi est, vos hic durate, nec Urbem
Orbe prius mutate, DEI quam SPIRITUS alto
Induat e caelo cunctos post pauca dierum.
Dicta fides sequitur. Decimi vix hora diei
Tertia provehitur: ruit (ecce!) repente per auras
SPIRITUS aethereas [Reg: aetherias] , ut ventus turbo, domumque
Irruit, orantes superincubat, et simul omneis [Reg: omnes]
Irrigat igne suo: variaeque oracula linguae
Omnibus inspirat. Solymam, stupor alligat urbem:
Et, quid erit tandem, quid erit? vox omnibus una est.
Nonne bi sunt omnes Galilaei? quomodo linguis
Ergo loqui variis audimus nostra, sub omni
Qui sumus Orbe sati? mirum, nisi pectus, et aegram
Purpura nectareae linguam potabilis uvae
Ebriolis turbet. Fatuelli [Reg: Fatueli] , et mentis inanes!
Vile nimis vinum fuerit, si posset onusto
Largiri sapientem animam, linguaeque flagellum
Tot variare modis, quot erant satis Orbis alumnis.
Quin potius audite Petrum. Non ebria, non sunt
Verba virum. fore sic, olim cecinere Prophetae.
Tempus erit, (vox ista DEI est) et SPIRITUS oris
Ille mei quemvis animabit in enthea. Proles
Vestra Prophetarum decus induet, atque iuventus
Atque senes. edamque altis miracula caelis,
Miracla in terris. Et erit, quicumque vocabit
Mente pia CHRISTUM, caeli adscribetur alumnis,
IDQUE [(printer); sic: INQUE] hodie, Pubes, meditandum indicimus omni
Qui caelum affectat. Non temeto ebria, verum
Laetitia perfusa oleo quod stillat ab aura
Numinis, iste dies sibi corda obnoxia quaerit.
Parete, o nostri, Pietas qua ducit et Aequum;
Vosque DEO, meritisque DEI date vestra ministris.
ET NUNC festus adest MICHALIS lucifer Orbi,
Qui colimus sacra Michaelis imagine CHRISTUM.
Hic ille est custos humanae gentis: hic ille est
ANGELUS interpres Caelum inter et Orbis alumnos.
Si mala Pestilitas furat hic, furat acrius illic,
Et decies centum, deciesque tot altera leto,
Qua latus est laevum dextrumque, cadavera [(transcriber); sic: cadevera] fundat:
Te tamen, hoc Custode, Salus utrinque pericli
Immunem faciet. Quid opus longinqua moveri,
Inque fidem laudare alio sub sidere testes?
Leucori, te specta, vis morbi et lurida tabes
Finibus Albiacis funestos inficit agros,
Devastatque vias, exhaurit civibus urbes:
Immunis tamen ipsa mali tua Sacra frequentas,
Perque artes varias vario promiscua coetu
Exerces pubem. nec te sollemnia pompae
Cetera deficiunt et PUBLICA festa Lycei.
Consule Consultos-Naturae: an purius ab se
Aeris ingenium nostro se temperet agro,
Quam qua nunc pestis letali incanduit aestu,
Consule Sacrorum-mystas; an prae omnibus uni
Possimus decus hoc nostra pietate mereri.
NON NON, Oracli clamabit DICTIO; Non non.
Nec, quos turritae Siloae famoso crepido
Obruit illapsu, soli meruere necari.
Nos quoque commeriti. Quid honesta vocabula culpae
Fingimus, et nostro prohibemus ab ulcere ferrum?
Quod meriti poenam nondum sentimus, ab illo est
Qui Deus et Pater est, et quinos sanguine filii
Heredes [Reg: Heredes] scripsit Caelique Suique Minantem
Non sinit esse sui vis optima-maxima matrum
Visque patrum, qua quique PRECES animosius armant
Pro CHARIS sine fine SUIS, quos Orbis in urbem
Compulit, et nostra voluit ratione doceri.
Hic ille est boreas, qui virus et aerae purgat:
Haec MAIOR-VIS illa precum est, quae rabe fluentem
Et tot millenis imbutum mortibus ENSEM,
Iamque impendentem Solymae (qua regis Areunae
Area trituras exercet adore) quietas
Cogit habere manus. DAVIDEM imitemur, et aram
Regis Areunaei ponamus ob horrea. Quid stas?
Quid Solymam spectas? hic area regis Areunae est,
Hic Altare Dei est, refer huc holocauston, et igne
Pectoris ure tui nempe hac homicida fugatur
ANGELUS ustrina, nempe hoc nidore venenum
Pestile corrigitur. Sed, ut aegri pectoris ara est,
Haec flabris ustrina novis animanda subinde est;
Nempe Sacerdotis. Sed ut his tibi duret et arae:
Aere Sacerdotem, cultu [(reading uncertain: print faded)] veneraberis ARAM.
QUOD facimus, faciamus: et haec quoque festa quotannis
Propria, sint nobis merito sollemnia cultu.
Nobiscum DEUS est. Deus-ille-homo: Virginis ille
Filius; ille DEI, personae in simplice silo;
Nos sibi vult OPERARI hodie. Operemur: et una
Vaticinos nostro scrutemur Numine libros.
Hi sunt cunae illae, suntque incunabula, quis se
FACTUS HOMO DEUS implicuit. quaeramus in illis
Depositum atque DEI atque hominis mirabile. Cunas
More BONO moveamus: et incunabula molli
Tentemus palpo. Subvertit et excutit, aestu
Qui nimio movet haec. Infans est virginis: optat
Ungue verecundo tractari. Virgo sit ergo,
Non meretrix, ancilla Sophi famulantis alumno
Virginis. Est idem ille DEI quoque filius: ergo
Maiestate sui venerabilis. Ignis, ab igni
Patris, inest Puero. consumitur, altius illud
Qui fordere arcanum Rationis acumine prurit.
Numquam edet mortalis homo, quod Spiritus abdit.
Dein etiam morum proventus honestior ornet
Doctrinae meritum. Nihil est; bene discere CHRISTUM,
Et male vivendo doctum dediscere sanctis
Utraque coniurant Doctrina et Vita magistris.
Inprimis animate PRECUM spirantia plenis
Balsama turibulis, et odoras spargite nubes:
Crimen ut hoc caeli sanetur, et horror ad Urbem
Pestilis. Expertes habiti sumus hactenus isto:
Sed tamen Ucalegon iam proximus arsit; et atri
Stricturas ignis iaculari visus in Urbem est.
Hos tamen in primo suffocat semine; quisnam?
A Rectore catus, vigilax a Consule custos?
Hei mihi! custodes quis custodiverit ipsos?
Paucorum pietas, et qui fortissimus urget
Spiritus ille PRECUM, vanas difflavit in auras
Letiferas a peste minas. Animate precatus
Vos etiam. ne, cum Zephyri tepor omnia vernos
Induet in flores, animae nos exsuat aura.
INTEREA, quae cuiaque domi est fortuna, iuvate
Custodes animae. Non massas quaerimus auri.
Vel libella sat est. Ingrati schema cuculi
Possidet, immunem DOMINI qui negligit ARAM.
IN paucos horarum obitus se Curio Vitae
Transcripsit Morti: functos ut morte, saluti
Primitius reduces insuesceret ire sub auras.
Primus ut hic signavit iter, claustrumque sepulchri
Diffidit, et domitor Mortis vexilla levavit,
Protinus ingentem tumulis vomit omnibus undam
Terra Patrum quos casta Fides sepeliverat olim.
Exossem, exsanguem, cinefactum, pulverem et umbram,
Corporis indumenta sui nova quemque videres
Coripere, et sese miri compagine textus
Instaurare iterum, venasque et carnis amictum
Induere; atque Animae reditu sub Corporis usum,
Pone sequi CHRISTUM, superamque revisere [(printer); sic: reviscere] lucem.
Nos quoque cottidie vivi sepelimur in Adae
Sarcophago. (Vetus ista lues et crimen, Adami
Sarcophagus censetor [Reg: censitor] ) habes, qui surgere possis.
Posce Deum: dabit ille modum viresque volenti.
Verum HODIE debes et Velle et Surgere; non CRAS.
CRAS Epimethei vox est et feta periclo.
Quando pudoricolor nitido patefecit ab Ortu
Purpureas Aurora fores et plena rosarum
Atria: fulgidulo quando Hesperus igne coruscat:
Quando operum medius radios Hyperionis ardor
Spargit, et in summo quadrigas librat Olympo:
Pulchrum est spectaclum. SEd longe pulchrius hoc est,
Quando ANIMA scelerum tenebroso excussa veterno
Ad sese redit, et lucem caeli haurit apertam.
Cui, quasi delitias [Reg: delicias] faciens, sic, SPONSUS in aurem:
SURGE age quam propere poteris, mea Candida: surge
Pulchra oculis; Dilectae animae, pretiosior auro,
Illoque astriferi radiantior aethere pepli.
Deformis transivit hiems: fuit algor et imber.
Iam reserata viget genitabilis aura Favoni:
Ver turget: vestitur humus, vestitur et arbos [Reg: arbor] :
Et matutinos exercet acredula cantus:
Iam ficus dulces meditatur caerula baccas:
Iam gemmas agit, et lacrimat sua gaudia palmes.
Eia veni, Dilecta; veni regina Columbae
Et nive candidior. Domus hic est certa; laborum
Certa quies, quam nullae dies turbaverit unquam [Reg: umquam] :
FIAT: et hanc ANIMAM sic, Sponse, vocate Columbam:
Fiat. Et ARA gravis vestro quoque MUNERE FIAT.
TEMPUS adest, sibi quod facundo SPIRITUS igni.
Vendicat, allapsu spectabilis inter alumnos
Aedis Apostolicae. Qui vis hodieque saluti
Profectura tuae, dic voti plenus; Ades-dum
SPIRITUS alme, Patris Natique reciproce motor,
Corque soporatum lethaeo rore, vigori
Redde suo, mentisque oculos vi caelitis Aurae
Clarifica: et quibus hic sordescit inutilis Adam,
Exsuvias [Reg: Exuvias] discinde senes; et adindue lautum
Veste nova propior. Sic purius ipse nitescam;
Sicque frequentarim templi venerabile Sacrum:
Nec pudeat sic ante thronum me sistere Patri
Inter plena side pro me suffragia CHRISTI.
O nimis abiectum gestamen, homuncio! quantis
Mergimur in tenebris! quanto torpore sepulti
Condimur! et quanta vitiorum mole gravamur!
Veris haec lacrimis properemus flere: lavari
Hanc animae labem poscamus sanguine CHRISTI:
Nostro ut spiritui se SPIRITUS advena testem
Praebeat ad Patrem; Nos velle esse atque videri
Membra Dei CHRISTI: qualis se palmes in arcto
Corpore vitis habet succo nutritus alumno.
Suffice tu robur, certumque per offa vigorem,
Sancte Dei fotor: ne nos e stirpe revellat
Cui sumus impacti, turbo violentior Orci.
Saepe hinc tempestas horrenda pericula viti
Traxit, et in rumpos altaeque propaginis avas
Saeviit: et plenis hodie quae vinea botris
Visa superbire est, calvata ea nocte sequenti est.
ISTA docent hodie, docturi porro magistri
Sacrorum, quos igne suo sacer HALITUS afflat.
Sed dum doctores in Sacra calentior urget
Spiritus, in vestris meritorum gratia fibris
Ne glacie exspiret Calidos animate labores
Praemiolo, ac sacris date nutrimenta [(reading uncertain: print faded)] MINISTRIS.
VIVIMUS: atque oculis Sollemnia vidimus Orbi
Illucere iterum, sibi quae fortissima nostrae
Agmina militiae, caeli melioris alumni,
Indulgent fieri. festo laetemur ovatu.
Sed qui sint laeti, quibus ingruit undique letum?
Lurida tempestas caelum contraxit, et atrae
Desuper impendent formidinis ora paventes.
Ecquando aetherei [Reg: aetherii] vidisti moenia mundi
Ingenuum proferre decus? Cor nobile caeli,
Gratia Naturae, Sol quando per aetheris orbem
Purpureum sine nube diem tramisit Iberis?
Deformis caeli facies discrimina rerum
Miscuit: ardorem pluviis exstinxit: et Aestas
Nomen inane fuit: et partem perdidit annus.
Horrifica quoties se turbo phreneticus ira
Ventorum abruptis in proelia [Reg: proelia] trusit habenis?
Nec mihi tam prudens quisquam persuaserit auctor,
Non hic nubivagos Furiarum e gente dracones
Exercere sui ludibria caeca tyranni.
SPES animet se nostra tamen. Deus arbiter hac stat.
Pro nobis MICHAEL verbo metuendus et hasta
Militat. Iste suos hodie mereatur honores;
Quantumvis tellus et caelum maereat ipsum.
Laetificare potest: et laetificabit alumnos
Militiae dux ille suae. Vos estis alumni,
Vos iurata manus, quot Christi Insigne sequuti [Reg: secuti] .
Imperio pareto ducis: penitusque timeto
Praesentem incauta vultus violare figura.
Adstat: inadspicuus [Reg: inaspicuus] licet: et te spectat in omni
Angelus angello. Scin' quod tibi casta vetustas
Ingerat Oraclum? NOLI peccare: DEUSte
Omnituens videt: Angelus adstat: Mors minitatur:
Accusat Satanas: Mens pravi conscia mordet:
Infernus rictum diducit. O effuge pestem,
Et tibi te serva, Christo servata iuventus!
Sie pro te MICHAEL et voce et cuspide pugnax
Stabit in excubiis. Osta, fortissime vindex
Adsertorque hominum, Morbos defende Lyceo
Et Bellum, et nocuae temerarie flumina Flammae.
Miraclum est, piceam fervere tot ignibus Urbem,
Totque parum cautos inter stare hactenus ignes.
HAEC facias, haec et voveas, quicumque Lyceum,
Qui te vis salvum, et GENIOS pietate meteri [(perhaps: mereri)] .
Hoc tamen et facias (sunt nugae sola voluntas:
Adde operam, si vis:) mactesque Altaria dono
Pro re quique tua. Dense qua severis agrum,
Densa metes. Dominus stipat granaria non Fors.
PRINCIPII et finis metator Tempus, et aevi
Arbiter, anniculam sacra per divortia metam
Terminat: et festis hominumque Deique Sequestrum
Indicat elogiis de Virgine-matre renasci.
SALVE illibatae flos virginis; uber et almi
Fons nutricatus. Tu sola puerpera iunctim
Gaudia matris habes et virginitatis honorem.
Tu saeclis hominum nova saecula condis ab Alto:
Tu fruticans Isai de germine surculus ille es:
Tu rubus, ignis edax nec-edax, quem lambere vidit:
Legifer upilio: Tu virga Abaronis, inusu
Arida, quae germen floremque et amygdala fudit:
Portaque tu clausa es: tuque impenetrabilis Hortus:
Tu fons illimis vitreis pellucidus undis:
Tu madidum sicco vellus Gedeonis in agro:
Tu. Sed tu nobis, Virgo-infantaria, salve,
Divi-hominis nutrix. SALVE et tu, virginis INFANS.
O amor! o pietas! aut quo rem nomine signem,
Quae te, qui Deus es, summarum et summa beati
Nominis, e patria lucentis origine mundi
Traxit in has tenebras, et lamentabile saeclum:
Inque hominis scenam compegit; et inter agendum [(reading uncertain: print blurred)]
Ultima quaeque pati, mortemque Orcumque, coegit?
Tantillum tantine Deo potuisse videri?
Nempe hominem potuisse Deo tanti ergo videri?
EN tibi, caelorum quem non capit impetus ingens,
In praesepe cubat, qui fulmine terruit Orbem,
Et perterricrepo tonitru tremefecit Olympum;
Blanditias fingit, et tendit adoscula frontem.
Per quem nec conops humoris [Reg: umoris] alumnus egebat,
Lactis alumnantem genitricis ab ubere sucum,
Pusio fugit inops, et edit pappare minutum.
At tu, noster amor: ter-MAXIME-PARVULE, blandis
Adspice nos oculis. Quem non adspexeris; illum,
Nec Deus heic [Reg: hic] Templo, nec ibi dignatus Olympo est.
INTEREA, Pubes, puero puerique ministris
Munera, cuique suum, festis properate Calendis.
Illi cor satis est: sed et his sua dentur ad ARAM.
Qui Christum in vobis formantique moventque, cibatum,
A vobis habeant: mereatque geraria panem.
Qui de se verbis Christi profitetur amorem,
Nec tamen et merito dignatur amore Ministros;
Credin' vera loqui? credat Mauranus Apella.
ISTE dies meus est; tibi dic, quicumque sepulchro
Ab sese excitum credis tibi vivere Christum.
Hoc solide gaudete hodie. Quid, virgine nasci,
Quaeque extrema pati, crucifigi, occumbere mortem
Profuit? aeternas si sit damnatus in umbras.
Quin hodie surrexit Homo-Deus. arrhabo Veri
Vox iurata Dei est; et numen tactile: virtus
Gentis Apostolicae, quam Spiritus ignis in arteis [Reg: artes]
Veridicae pietatis agit: quae luminis usu,
Quae palpo tractavit inextricabile textum
Divi-hominis Christi. Nostrae haec data pompa saluti est.
Vivimus in Christo; in eoque resurgimus: hic nos
Elevat in caelos caro, sanguis, et optima nostri
Portio. quis me illic igitur regnare negarit,
Qua caro, qua sanguis meus, et pars optima regnat?
Si mea me tantis excludit noxia regnis,
At nos naturae patitur communio iungi.
Nempe, suum nobis misereri, ut divus; amicas
Officii parteis [Reg: partes] , ut homo, debere meretur.
Sicut enim noster Deus et communis in ipso est,
Sic hominis facies et sanguis noster in illo est.
Quisque igitur gaude Christum surrexe sed idem
Plus gaude, in Christo te surrexisse mereri.
Mira Dei ratio est et inenarrabilis ordo:
De REDITU certum te vult Deus esse, priusquam
Mors ABITUS moneat. Surgis prius, atque moriris.
Sed tamen interea vitiis moriamur. iniquum est
Caeli se civem profiteri, et viveres Mundo.
Fulminat hinc Moses, Paulique recentius oestrum:
Ne liceat facere id, quo quis vitiatur agendo.
Fuco etiam careant molimina nostra. Quid hoc sit,
Pelliculam veterem retinere, et fronte politum
Astutam vapido servare in pectore vulpem?
Este domi, quod quisque foris affectat haberi:
Utque perennetis vitae caelestis honorem,
Quaeritae [(perhaps: Quaerite)] securae matura viatica Morti.
SIC Christiana novae sollemnia condite PASCHAE:
PASTORIQUE novo veterum date praemia morum:
Nempe, inquam veterum Pastori praemia morum
Reddite: namque novos quos nunc subolescere mores
Sensimus, ingrati praebent spectacula Sacri.
Qui digitos oculosque viri numerantis ad ARAM
Lassabant olim, pueri iam summula fiunt.
O mores! adeone grave est, qui digerit omneis [Reg: omnes]
CAELI thesauros, vilem donare triuncem?
ET Pater, et Proles, visque illa reciproca Flatus
Tres tria, quisque suum, stata per sollemnia [Reg: sollemnia] , Festum
Indici meruere. Habuit Pater hactenus annum
Et FilI [Reg: Filii] series meritorum. HODIERNA meretur
SPIRITUS. ille suas qui nos animavit in arteis [Reg: artes] :
Quo sine nec velle est homini nec posse beatis
Tradere se curis, et vim sentire supernam.
Sensit Apostolicigens nominis illa, sedenteis [Reg: sedentes]
Quos super insedit spectabilis igne bisulcae
In speciem linguae. NOS et sedeamus, ut idem
Compositas humilesque animas invisat ab alto.
Quae fastu tumefacta rigent, hic SPIRITUS horret.
Qui fetent scelerum polluti sordibus, odit.
Pura Deus mens est: puris se mentibus offert.
Nocturno certare mero, putere diurno,
Nunc commune malum est, et nostris pestile Sacris.
Quin potius, si tanta sitis rabiesque bibendi est,
Ducite Apostolici sucum de germine musti.
Hos quoque Sacrorum mystas hodieque celebrat
Ebrietas; non illa feri Semeleia Bacchi,
Sed vini de Vite nova; de palmite Christi;
E Superum cella quod vis arcana profudit
In cor Apostolicum: vinum, quod pectoris imas
Laetificat fibras, non cor dementat. Ab illo
Vestra sit ebrietas: animi sic pura. Nec utres
Haec capiunt veteres nec alunt nova pocula vini.
Fas esto potare novum nova vasa liquorem.
Hinc animae sedato sitim. sic denique potis
Pocula pota placent; decias epota placebunt:
Sic VERBUM ERUCTATO BONUM, nove plausor, ab imo
Pectoris abscessu: manus ut rapidissima Scribae
Vix aequare citae valeat vibramina linguae,
Dum festum de REGE melos, tua gaudia, cantas.
HAEC vobis hodie placeant sollemniter artes.
ARTIFICES tamen et MYSTAS Altaris ad ARAM
Munere mactetis> QUI nobis vina propinant
Caelica, terrenae frustilla gravabimur offae?
ANGELICIS sacer excubiis hic lucifer audit;
Non est: nec fas sit. os angelus ipse Iohanni
Verberat oranti; Tantae cave crimina culpae:
Conservi fratresque sumus: Deus unus ab omni
Hunc cultum meret. Huic igitur nos festa sacramus
Gaudia, qui tanti famulatus agmina nostro
Destinat officio. et quamvis satis unus ad omnem
Esset opem, Deus omnipotens: tamen utile duxit
Servitiis uti. tu, si vir es, exige causam.
Scilicet occultis stat et hoc venerabile sacris!
Cum Deus ultricem Sodomis inducere ignem,
Et Lot corrector gentis iustique colonus.
Et gnatae [Reg: natae] biiuges, uxorque iugalis abirent
Poenarum expertes, oculos haec sola retorquens
Nequiquam [Reg: Nequiquam] audaces, fragili solidata metallo
Diriguit, salsumque sui stetit ipsa sepulchrum,
Exemplumque animae non sic credentis, ut aequum est,
Quae fieri Deus atque viae comes angelus ursit.
Suppliciis venerare Deum; iam proximus adstat
Angelus, et portis votum caelestibus infert.
Corrige delictum, pravique cupidinis ignem
Et gemitu et lacrimis exstingue calentibus; adstat
Angelus, et laeto declarat gaudia vultu.
Angelus afflictae praebet solatia [Reg: solacia] menti:
Atque ubi fataleis [Reg: fatales] aevi compleveris annos,
Hic animam caelo et Geniis felicibus infert.
Nec tamen hac se fine boni tenet aliger ordo:
Res alias variasque gerunt. sed in omnibus usum est
Huic urbi proprium. mirati hoc ante parentes:
Nos quoque miremur tanto pro munere grati.
Nocturnas passim vix est numerare lucernas,
Et quas saepe manus stolidi temeraria tractat,
Ebrietasque sui non compos; et angulus arctae
Et resina domus cuivis obnoxia flammae:
Fama tamen verique fides absolvit alumnos
Hactenus Aonios incensi crimine tecti.
Scilicet angelicis propria haec est cura ministris:
Ni fuerit, cineres essemus, ad instar eorum
Quis regio prope tota rogus. Deus optime, coetus
Porro tui miserere. tui sumus omnis ad unum
Sanguinis, inque tuo reperimus sanguine vitam.
Angelus est etiam Sacrorum praeco. mereri
Hunc decet officiis, et alumno pascere sumptu.
Res metire tuas, mistaeque expende laborem,
Et quod quisque docende potes impende docenti.
IBIMUS ergo domum Domini: simul ibimus ergo,
Alter ad occursum alterius nunc dicito, Pubes.
Quam volupe [Reg: volup] est Christis Domini terere Atria Templi,
Atque audire Deum Christiani ex ore Levitae!
Vobis panduntur diducto cardine portae,
Atque alto clamore; Venite, venite, frequentat
Undique Praeconum Christi ille vicarius ordo.
Sic alibi non fit. clauduntur vecte trabali
Templa, salutiferi qua clarent dogmata Verbi.
Quam multi cupiunt Praeconem adire vel unum
Infantis hodierna Dei miracla docentem!
Non datur. excurrunt quaesitum multa viarum
Milia, perque hiemes perque ipsa pericula vitae.
Tantus amor puri fervet sub pectore Verbi!
Vos ornate Deo, festis et comite Sacris,
Qua tacite semota latent post scenia vitae,
Et Fidei calet ara sacrae. Sed quaeritur omni
Nunc in veste color; paucis calor. unica vanam
Cura coquit Pubem, quali phantasmate pingant
Indumenta novis sibi versicoloria nugis.
Non sic. ista alios poscunt Natalia cultus.
Res gesta est hodie, qua rerum Maximus auctor
Maiorem in caelis terraque creare nequivit.
Circumplexa Virum virgo est; sed scilicet illum.
Qui Deus, et patris suboles aeterna Iehovae est.
Ipse hominum factor, fit homo. Res maxima miri.
Ni magis hoc mirum est; Humani pectora sensus
Credere posse, Deum esse hominem. poterantque nec istud
Credere; credendi nisi sit Deus ipsemet auctor;
Nempe per auditum Verbi Sed quomodo possunt
Audire, a nullo docti? Lectissima Pubes,
Sat tibi doctorum est. Poteris arcana doceri,
Quae Deus huc e corde Dei secum attulit infans:
Si discendi avidas praebes doctoribus aures.
Quod facias, moneo. Sed et illud omittere, Pubes,
Sit tibi relligio [Reg: religio] : Cumulare benignius Aram.
Grande nefas, pendenda Dei non pendere SERVIS.
QUID tibi vis Erebi rabies, inferna LUPI-vis?
Ille AGNUS-Domini, peccati portitor Agnus,
Ex ore exsculpsit tibi praedam, et ventris avarum
Elusit barathrum. cessit victoria victo.
Ille triumphavit, tibi qui fuit ante triumphus.
Iudaea de gente LEO fortissimus, ad te
Per ferrum cuncti securus vulneris ivit;
Per ferrum et mortem. Tunc saevum et dira rudentem
Corripuit Simson rapuitque in frusta Leonem:
Tunc spectacla domus, et robora dura columnas
Subruit Hazziadum, moriensque hostilia morti
Agmina densa dedit: medio tunc noctis in ipso
CONSURGENS vectes et portas urbis iniqui
Ponderis arreptas Chebronis ad ardua, qua mons
Altius intumuit propiusque accessit Olympo,
Arbi ludibrium victor portavit et Orbi.
Tunc puer Isaides immani mole Gathiten
Stravit humi, strictoque ferum caput obstulit [Reg: obtulit] ense,
Quem Davidis iugulo prior intentabat inermi.
NEMPE David Christi, Satanae Goliathus imago est.
Ergo ubi Vitae-auctor Mortemque et ferrea diri
Regna satellitii fregisset; in aetheris oras
Victrici vexilla manu subrexit, ut eos
Tertia florentem meditata est luminis auram.
Instar Iosephi, iussu qui Regis ab umbra
Carceris eductus, propexa flagella capilli
Squaloremque genae posuit: sellamque curulem
Et sceptrum tanti meruit fastigia regni.
GAUDE igitur, pubes studiis operata: sed illam
Gaude laetitiam, quam Spiritus actor ab alto
Sufficit humanis. Caelo gaudentibus Orbem
Adgaudere decet. Nostraest ea gloria, Christum
SURREXISSE HODIE. Genii quoque gaudia gaudent
Quam sua nostra magis. Nobis homo factus; ab Orco
Nobis SURREXIT. Nobis, HOMODIVE, triumphas:
Serva triumphantur Vitium, Mors, Orbis et Orcus.
QUOD reliquum [(transcriber); sic: relinquum] , sua quisque sacret donaria Mystis.
Quis neget haec magno solatia [Reg: solacia] parva labori?
Turpe capistratur gravidae bos tritor aristae.
SI sua sunt SANCTIS etiam sollemnia: quidni
Sanctorum SANCTO? qui, quicquid ubique, quod unquam [Reg: umquam] ,
Aut fuit, aut sanctum est, in CHRISTI sanguine sanxit.
Ergo hodie Sanctorum illi sollemnia SANCTO
Maiorum pietas, et ab his gens nata, sacrarunt.
Nempe invisa prius, hodie potuere videri
Numina. Sic Gnatus Patris, immemorabilis ille,
Ille invisibilis, memorari oculisque videri
Factus-homo potuit. Qui Patris et abdita Filii.
Sacra revelavit, de SE nunc SPIRITUS ipso
Praedicat, ignitisque ciet praeconia linguis.
Namque Patrem, Gnatumque Patris, Flatumque duorum,
Tres unum scire esse DEUM, via prima salutis,
Quamvis inscitum nostrum sit seire: nec in res
Caelesteis [Reg: Caelestes] oculata fides sibi vendicet usum.
Particulas scimus: Fidei se cetera debent,
Quae sperandarum vis omnis et anchora rerum.
Iam, siqua est in corde fides, fide personat oris.
Nec terris homini, caelisve audita beato
Suavior harmonia est, quam Cordis et Oris ad Aram;
Illam aram DOMINI, quam Spiritus aura Iehovae
Igne animat Christis, quotquot sacrat hostia-Christus,
Quotque sacerdote, et reges unxit. Adeste
Puro animo puraque manu: neque veste profani,
Veste animae plerumque caret, quem luxus in omnes
Corporis induvias et versicoloria fingit.
Prima Sacerdotes-CHRISTI via ducit ad Aram,
Paenituisse sui. Multum promovit eundo,
Hoc qui movit iter. Dux SPIRITUS ille monendo,
Ille movendo, idem ille praeit meliora docendo.
SITIS in hoc alacres; et habet sibi debita Festum.
Detis item, quod cuique dedit manus alma datoris,
Servitio Domini. Prisci genus Isacis olim
Quodque sui decimum Domino sacrabat ad Aram.
Nunc modicum petitur, et quod non pauperet ullum:
Pauperet? immo Dei quo quisque tocullio fiat.
Ponitur in luero quodcumque imponitur ARAE.
ESSE quid hoc dicam? nivei rota lucida Phoebi
Hactenus attritae reparat dispendia luci
Per molleis [Reg: molles] admissa gradus. An nascitur Orbi
CHRISTUS, et irradiat divini luminis orbos
Luce Dei maiore sui? certe ultima paucos
Sensimus ante dies fugitivi lumina solis;
Invida dum obliqua radiorum munera flamma
Dat per iter minimum nobis; et pane sub ortum
Languet, et immoritur tabentis inertia lucis.
Laetius abstersa nitidum ferrugine Caelum
Rideat: applausu Tellus gratetur et Aer:
Ecce novum Solis iubar altius erigit igneis [Reg: ignes] ,
Amplificatque moras et aperta serena diei.
Egredere o rerum dulcissime Pusio, quem iam
Illibata Bonae-Matris tulit alvus in Orbem;
Quemque parens Deus ante suae per imaginis auram
Fudit ab aeterno: duplex genus, unica proles.
Et licet ore Patris sis ortus, et indole verbi
Editus: aequa tamen patrio Sapientia cordi
Callebas prius ipse; solum qua mobile Caeli
Lucentesque choros, et pensilis arida Terrae,
Quodque fovet complexa sinu domus utraque Mundi,
Condidit: omne adeo verbi virtute creatum est:
Nam Verbum Deus est. Sed conditor iste paterno
Continuit sua vota sinu, dum saecula Mundo
Arcanis digesta modis exsolveret aetas,
Peccantemque diu tandem ipse inviseret Orbem.
Nam sibi iam scelerum proventu fecerat usum
Caeca superstitio: iamque aes, et sectile lignum,
Et saxum larvale Deum venerata pavebat.
Dumque Deum perdunt, pereunt: et perfidus Orci
Praedo agit in flammae candentia flumina praeda.
Non tulit hanc stragem pietas illa ignea CHRISTI:
Successit medius, seseque coegit in artus
Advena mortaleis [Reg: mortales] ; moriturus, ut hostica Morti
Arma resurgendo victor contunderet; et nos
Communi extorres patriaeque Patrique referret.
Haecque est illa dies nostras sollemnis ad Aras,
Qua Verbum in Carnis sermo est fluxisse figuram.
VESTER o hic sermo (pietas iubet) esto, iuventus:
Sed tamen et pietas augeri altaria dono
Praecipit. Exiguum est meritis quod poscitur amplis.
Infecti massas, facti auri congere montes,
Una sui pretium non aufert Concio mustae.
Nutrimenta suis tamen exigit Ara ministris.
Quisque tuum proferto, bono sed pectore, munus.
Omne hominis donum tanto conspectius in se
Lumen habet, quanto melior, qui donat, habetur.
CHRISTUS surrexit: surgamus nos quoque. CHRISTUS
Ad sese rediit: nos et redeamus ad ipsum.
E tumuli clauso CHRISTUS prorupit: et ipsi
Squalida [Reg: Squalida] rumpamus tetricae retinacula Noxae.
Porta Erebi fracta est; patet exitus: omnis eamus.
Vis Mortis contusa; reviviscamus: Adami
Cassa lues vetus est in eo renovemur, Adami
Qui luit hancce leum; qui Mortem contudit; Orci
Qui portam effregit; qui rupit claustra sepulchri;
Ad se qui rediit; qui se surrexit in auras
CHRISTUS homo, Christusque Dei, Deus ipse; salutis
Conditor humanae: cui lux hodierna triumphum
Consecrat, et plenis adolent altaria votis.
Rideat insipiens Graii sapientia mundi;
Grunniat immundo Epicuri porcula rostro;
Sadducaea cohors, iustae nutricula vitae
Scilicet, oblatret. nil nos sapientia Graium,
Nil Epicuraeum, nil Sadduceia [Reg: Sadducaea] turbet.
Cernitis hunc Solem medio conscendere caelo,
Flammarumque undas vomere, et dispergere lucem?
Nunc tenebras tamen esse meras ego promptius ausim
Credere, Iustitiae quam Solem e nocte sepulchri
Surrexisse negem. Caelo vetat Angelus; Ecquid
Immortale decet quaeri mortalibus umbris?
SURREXIT: spectate locum: non amplius hic est,
Quem myrrhae pingant et odoro balsama succo.
Ipse Deus voluti se vivum ostendere vivis,
Tractarique manu caro tactilis. Umbra nec ossi
Nec carni debet. spectri hic suspicio frustra est.
Nec pietas Christiana DEO fraudem imputet ullam.
SURREXIT CHRISTUS surgamus pendula CHRISTI
Membra; sede coeno Peccati. Surgito pubes,
Ut primum luxit. Nisi iam surrexeris, olim
Nox aeterna tibi pigro stertenda sub Orco est.
Nempe HODIE si vocem audis Praeconis: in ipsa
Voce HODIE surgas. CRAS-CRAS, nutricula pravi est.
At tamen et Praeco pretio mactandus ad ARAM est:
Sed modico. mediocre cupit. moderata cupido
Expletur modico. Quis rusticus ora iuvenco
Claudit aratori? vescatur adoris acervo
Si quis ador tractat. Merces comes esto Labori.
HAEC est illa dies, quae sufficit omnibus omneis [Reg: omnes]
Laetitiae numeros, et ovantibus ebria votis
Iubila, quiqui sunt, qua sunt et cumque per Orbem.
Namque Dei suboles nullis obnoxia saeclis
Ordinat augustam saeclis mortalibus aeram:
Et fit homo, retinetque suum tamen Esse: nec auram
Exsuit aetheream, terrae licet induat umbram.
Mater et ipsa migrat Naturae pacta; tumescit,
Pubertasque manet signata: meretque vocari
Et genitrix et virgo simul: res mira! sed ecquae
Nascenti satis esse Deo miracula possunt?
Mirus ut est fetus, sic mira nascitur alvo.
Ut vitri glaciem radiati flammea Solis
Spicula traiciunt, neque se vel laevor hiatu
Distrahit impactae neque lucis adulterat ignem:
Sic habet hic partus. Sancto datur innuba virgo
SPIRITUI nuptum: vitium non sensit amoris,
Feta tamen facta est; fetumque reclusit in auras,
Ac simul est virgo, simul infantaria nutrix.
Cui fuerit res ista bono, mortalis amictu
Corporis obduci, gignique e matre secundum,
Quem prius aeterno, conceptu mentis, ab aevo
Ipsa sui satrix Mens indivisa Iehovae
Edidit, Amosidae perhibent oracla Prophetae:
GENS, quae damnificis umbrarum obnupta tenebris
Ambulat, ingentem lucis speculatur honorem:
Et qui regna colunt infernis aemula fumis,
His lux exoritur fulgore simillima Soli.
Natur enim NOBIS Puer est, datur aethere NOBIS
Filius, imperium proprios qui imponit in armos;
Verum cui nomen datur, AdMIRABILIS, Auctor
CONSILII, FORTIS DEUS, AETERNI PATER AEVI,
ET PRINCEPS PACIS. Neque vos graviore putarim
Mole fatigandos; haec quando scita Prophetae
Cunctarum superant momenta gravissima rerum.
Singula verba queunt Oracula singula dici.
Hac, Pubes operata sacris, iurata Lyceo,
Privatimque domi et sollemniter angere cura.
Non aliam poscunt operam Natalia Christi.
Ne tamen immunes sitis, date munus ad Aram.
Aris, quique colunt aras donaria mystis
Non dare, sacrilegae res est quam proxima culpae.
CUI DEUS os sublime dedit, mundique theatrum
Iussit et hoc caelum recta cervice tueri,
Praecipue pubes animi florentis, ut aevi,
Degeneri caveas quaeso obbrutescere vultu,
Particulamque DEI stupido sepelire veterno.
Gymnasiarcha tibi DEUS est: schola, fabrica mundi.
Hic potes utilia et mira et iucunda doceri:
Tu modo discipuli studiosas fungere parteis [Reg: partes] .
Aequor, Humum, Flammas, spirans et inane quaternis
Semina coniugiis sociata, relinquito: tantum
Irrequieta vagi iam cerne volumina caeli
Desuper ingenti terras obeuntia gyro:
Quot faculis rutilare, quot et flagrare pyropis,
Quot longe et late radiare videntur elenchis?
Qui tot flammigeras sparsisse per aethera gemmas
Rere DEUM frustra; velut his modo daedala mundi
Ornetur species, oculosque moretur agrestum:
Fronte carens et mentis inops habe aris oportet.
At nos, qui docileis [Reg: dociles] studiis impendimus annos,
Novimus astriferi sit quanta potentia caeli,
Stellarumque vices metimur acumine sensus,
Et vireis [Reg: vires] usu scrutamur et arte magistra.
Artes dona Dei sunt; et commercia poscunt
Auctoris tantas non inficiantia [Reg: infitiantia] dotes.
Haud impune feret, quicumque supinius ullam
Excolet, ingenuae quem spiritus indolis armat.
Finibus exciti longinquae Persidos olim,
Qui tria Dona Deo Regique Hominique gerebant
Tus, Aurum, Myrrham parvae sub moenia Bethles,
Numquam salvificum STELLAE Israelitidis ignem
Forte indagassent, aeterni vulnere damni,
Ni simul has artes docti stellasque fuissent.
Ite per exemplum, studiis addicta iuventus,
Et magni facitote bonas et gnaviter [Reg: naviter] artes
Imbibitote. Operae pretium quoque grande sequetur.
Et quia Palladin me puncta magistra senatus
Esse sum voluere caput, fascesque dederunt,
Scire velim cunctos, meritae virtutis et artis
Praemia cuique domi, me divisore, parari.
Vos modo ne sitis profiteri nomina segnes,
Censuramque pati duplicemque examinis aestum,
Scilicet hoc fieri monitis sollemnibus urgent
Et fas et leges et consuetudo Lycei.
MOLLIBUS egelidum zephyris ubi suscitat annum
Ver genitale, novis et humum superinduit herbis,
Se passim exsinuant halantum [Reg: halantium] germina florum.
Hortenseis pictura toros, pastura venustis
Delitiis [Reg: Deliciis] oculos et odorum flumine nareis [Reg: nares] .
Quos inter numquam-marcens amarantus ab auro
Purpurat, et magni gerit argumenta negotI [Reg: negotii] :
Qualia sollemni iam PASSIO FESTA paratu
Instaurare iubet, dedimus quin omina Christo.
Ut nulli exosa est AMARANTI spica; quod ex se
Prosubigat florem ostrino quasi rore cruentum:
Sic odio non est luctans Ecclesia Christo,
Quantumvis huius stola sanguine tincta sit Agni
Ut crebro immiti se gaudet ab ungue secari,
Sectus et uberiora amarantus in augmina crescit:
Sic duris adfecta modis Ecclesia laeto
Paret amore Deo, meliusque renascitur almo
Fecundata sui laetamine sanguinis, ac se
Vincere connitens maiore dat ubere fructum:
Nec potis est ullis deleri funditus ausis;
Ut numquam e cunctis amarantus honoribus aret.
Utque, omnis postquam defecit gloria florum,
Hic spicatus honos amaranti, frigore brumae,
Adspersa [Reg: Aspersa] madefactus aqua revocatur amoeni
Floris ad ingenium, solusque triumphat in horto:
Sic olim defuncta suis Ecclesia fatis,
Rursus ad immortale decus florescet bonorum:
Exemplo Christi, rigido quem stipite quercus
Carnificum rabies leto mactarat et Orco,
Quemque redisse novas, vastato utroque sub auras
Scimus, et augustas HODIE profitemur adaras.
ARA Deiin templo sit pulvilli instarin horto.
Sint numi semen: Studiosi, fite satores,
Ac larga seritote manu; sparsoque sacrarum
Rore precum recreate satum. Sic (spondeo) vobis,
Quum rerum sator ille metet, gestare licebit
Numquam-marcentes amaranti e flore coronas.
VOS, quibus ad doctas non degener impetus arteis [Reg: artes]
Suscitat ingenium, nobis obnoxia pubes,
Ne pigeat sollemne sacrum, quod Flamma Iehove
Destinat ipsa sibi, festis ornare coronis,
Vosque hymnis animare piis. ego verba praeibo.
SPIRITUS O ter-sancte veni, propiorque vibrantes
Stricturas emitte tuae divinitus aurae.
Spiritus o ter-sancte veni; Pater alme tuorum,
Quos humiles fervento sui mens pauperat oestro.
Spiritus o ter sancte veni, qui munera certis
Dispensas sua cuique modis; Spem porro Fidemque
Ac carum nobis per mutua suffer amorem:
Disice pectoribus vitiorum nubila: puris
Ut te vimque tuam possint sentiscere fibris:
Repimus in tenebris sine te: cum nulla salutis
Nulla opis apparet ratio; tu sola voluptas
Solamenque malis, illabere cordibus: et cum
Conscia mens noxae gliscente tumultuat aestu,
(Delitium [Reg: Delicium] nobis, hospes dulcissime!) praesens
Luctanti succurre animae: ne forte periclis
Exspes auxilii, et rerum omnium egena, fatiscat:
Sed docilis superare, tuo se numine firmet.
Lux de luce, Dei maiestas fulgida, flammam
Nostrorum penitis animorum infunde medullis,
Ut propiore tui radii virtute calescant.
Nullibi sufficimus sine te, sine numinis auctu
Indultuque tui: quid enim possimus? ad unum
Ausi omnes immane nefas. Verum elue labem
Concretam; sterilesque riga pietatis; et igni
Algida corda fove; rege devia; duraque flecte:
Divinosque animos, contermina pectora caelo
Immitte, ut per te Mundum superemus et Orcum,
Gaudia in aethereo capturi aeterna senatu.
ORATUM est. nunc et Fidei rata signa sequantur.
Elargiri aliquid Pietas iubet: aera sacratis
Ponite quisque focis. Ponens altaribus aera,
Foenerat [Reg: fenerat] aera Deo. Melius quis foeneret [Reg: fenerat] unquam [Reg: umquam] ?
IOHANNI sollemne suis Ecclesia sacris
Festum hodie celebrat, vatum tibi maxime Vates:
Aequari cui nemo potest natalibus ullis,
Qui sit homo: solus te maior maximus ille est
In caelo minimus: cui tu praenuntius index:
Sol crat ille quidem, sed eras tu Lucifer illi.
Te sterilis senitque situ confecta marito
Aeque aetate seni mater produxit in auras.
Porro Dei plenus sociae commercia turbae
Declinans, minus apta coli deserta petebas:
Hic epulum regale, cibi fuit umbra locustae,
Ac silvestre cava stillans mel ab ilice: cinctus
E corio; tegimen de villo et pelle cameli;
Haec tibi picta croco et splendenti muricis aura
Vestis erat: potum fluvii dabat obvius humor.
Hic ad odorifluas sacrati Iordanis undas
Non prius audito Baptismatis (unde vocari
Debueras Baptista) facis primordia ritu:
Hoc ab Adamigeno primaeva piacla reatu,
Quaeque domi patrata, lavat; ceu sanguine Christi
Lota forent agni cuncta pro labe nec andi:
Indice quem digito signasti, et rore salubri
Sparsisti, pro se nihil huius roris egentem.
Save hominum, salveque Dei Baptista: lavacri
Prime salutiferi ter salve praeco, IOHANNES.
HAEC sunt, o iuvenes, hodierni publica festi
Gaudia. Privatim (licet haec quoque publica vox sit,
Quae pro more Sophum et nostri pro iure Lycei est.)
Sollemnem vobis iudico a Pallade ludum.
Quos igitur nostras calor et mens saga per artes
Duxit, et ingenua Virtute probavit; ut ausint
Iam famae dare vela suae titulumque Magistri
Affectare; mihi profiteri nomina pergant
Ordine iuro fidem: sic debita cuique brabeutes
Dona procurabo, qua Ius patietur et Aequum:
Ut quivis [(reading uncertain: page folded)] pro se, niveus quem Candor amabit,
Iudiciique acies, prompto velit ore fateri,
Pulchre ex hoc numero se discessisse MAGISTRUM.
AUDI progenies Abrahami seminis; audi,
Ac penitis auditae animi defige medullis:
(Sunt haec fatidici Sinaea tonitrua IOVAE)
Ab norma legis si vos enormius ausum
Abstulerit, noctique datos ad inhospita Sanctis
Fraudum pellaci divortia traxerit astu:
Vosque vocem, iubeamque facem lucere vocatis:
Vosque facem vobis lucenti vosque vocanti
Praefracta cervice minus parere voletis:
BELLO, PESTE, FAME, dignam calefactus in iram,
Fulmine tergemino poenarum ulciscar in omneis [Reg: omnes] .
Qui legis haec, qua fronte legis? modo legeris unquam [Reg: umquam] :
O homo, qui mortale geris vas corporis, et iam
Hoc breve decrepiti spatium perrepere mundi
Adtrepidas? haec dicta tibi, tibi dicta putato;
Qui suboles Abrahae. non, quam facit illa secando
Testa, viri qua parte sumus; sed spiritus et cor.
Tu fas atque nefas tam nullo fine patrandi
Discrevisti operis: tu, quantus es, omnis abundas
Tristibus obscenis: neque, te vel teste [(reading uncertain: print faded)] , negatum
Iveris; amentis nisi mentis es, aerea ni sit
Frons tua; ni longo callos obduxeris usu,
Aut plane exsenso cordis torpore rigescas.
Et luctamur adhuc fatuo sermonis abusu
Causarum momenta nothis adsciscere fumis;
Cur passim horrendi gliscant incendia belli,
Pastae diu, saturata parum, saturanda nec ullis
Forte cadaveribus, nec restinguenda fluento
Sanguinis ad Scythicum Christiani militis Istrum.
Hoc quoque cur multos, praequam speravimus, anno
Mortis alumna fames maciesque domestica vexet.
Tempestas cur tanta luis (vel deside morbo.
Aeris, aut alio quo tandem fonte remanet)
Nunc incanduerit, quae stragem latius edens
Densa catervatim misero rapit agmina leto,
Saxonas inprimis, et qua pater Albis oberrat.
Ac nostris plus plusque locis impendet, et urget
Proxima quaeque, suum frustra aversata venenum.
Et Schola forte suis iampridem haec moenibus esset
Aut eiecta foras; aut eicienda relicta est;
Ni defendisset, ni post defendet eandem
Factus ad excubias Iustorum exercitus ales.
Vestrum est, o pubes in libros nata; IEHOVAE
Admonitu fieri meliores: tempore primo
In mores migrare novos: instare precando:
Ut Deus Angelicae studio pollente catervae
Annonae pariter bellique luisque flagellum
Protenus a patrii defendat finibus agri.
Praecipue, qui sacra movent oracula, pulchris
Demeruisse modis, omneis [Reg: omnes] intendite curas.
Multa Sacerdotis vis est unius ad aram.
Et vos HANC pretio, precibusque iuvabitis ILLUM,
Si laus est monitos recte parere monenti.
RURSUS (at exclamabo prius: vos ordine cuncti
Acclamate: DEO sit laus et gloria Patri,
Gloria sit Christo, compar sit gloria sancto
Spiritui, nullis saeclorum in saecula metis
Praepete remigio fugitivi Solis et aevi
Venit adorandum circumfluus [(reading uncertain: page folded)] annus in annum.
Optio si qua meis contingat libera votis,
Ecquid in his anni potius [(reading uncertain: page folded)] natalibus optem,
Quam; REDEANT mores antiqui floris ad aurum [(transcriber); sic: adaurum] !
Quam; MORES redeant antiqui floris ad aurum!
Nec me paeniteat votum geminasse: nec aureis [Reg: aures]
Vos pigeat bibulas geminato advertere vato [(perhaps: voto)] .
Exsue quisque tuos vitae putentis amictus,
Cumque novo hoc anno sapidam magis indue vitam.
Sic vindex et ab igne potens cadet ira Iehovae,
Et nos dura minus fatorum tela gravabunt.
Ilias in triviis cantata est illa malorum.
Nugae, prae nostris! Hic hic fuit Ilias annus.
Nos quamquam manifesta domi nondum arma fatigant:
Ipse tamen trepidante metus terrore pericli
Nos agit: et nostris pro Christis sanguine nostrum
Et nostro sumptu pugnatur ad Hungarin oram.
Deucalioneos [(reading uncertain: print faded)] bis fudit Aquarius imbres,
Atque sinus Albis tumefecit ab Alpe Bohema,
Ac magnam Cereis vim suffocavit, et alma
E pratis alimenta boum [(reading uncertain: page folded)] , dominumque gregemque
Aut tulit in praeceps, aut putri affecit abusu.
AEolidae fratres tu, a ista phrenetica quanto
Agmine ventorum aerei per inania campi
Proelia [Reg: Proelia] miscuerint, queis [Reg: quibus] totus inhorruit aether;
Fastorum tabulis et Ver inscripsit et Aestas.
Quam gravia exitio, numeroque frequentia torrens
Vulcani rabies incendia sustulit; et quae
Oppida, quos pagos non infestare; quid? ipsum
Hoc urbis gremium, Pietatis nobile templum
Et doctrinarum fabricam, penetralibus uri
Ausus erat flammis: nisi fidus ab aethere custos
Angelus exstinctas maturo fine dedisset?
Iam, quae flamma gulae atque inopi ieiunia victu
Ventris ad extremam multis repsere medullam?
Qui sensere, dolent. miserescite quisque dolentum [Reg: dolentium] .
Passim ferali quam densa cadavera tabo
Pestis agat: quam paene suam Schola nulla tueri [(reading uncertain: page damaged)]
Possit alumnorum secretam hac strage iuventam [(reading uncertain: page damaged)] :
Audimus fando. tantae quod Leucori expers [(reading uncertain: page damaged)]
Cladis adhuc durat, solitumque tuetur [(reading uncertain: page damaged)] honorem;
Haud opis est nostrae, sed opum [(reading uncertain: page damaged)] miserentis Olympi.
Vix octava dies extremo [(reading uncertain: page damaged)] nata Decembri,
Quum se terrifico tremefecit [(reading uncertain: page damaged)] corpore tellus
Et concussa graves dedit [(reading uncertain: page damaged)] intra viscera motus:
Ut iam stare domos [(reading uncertain: page damaged)] miremur et ardua muri:
Atque huc ambiguis [(reading uncertain: page damaged)] atque huc affectibus acti
Tristius erramus [(reading uncertain: page damaged)] , quibus haec portenta minentur.
NONNE mali satis ampla seges? Nonne Ilias haec sit?
Nos tamen his graviora manent: nisi crimina culpae
Tollimus, et fieri meliores discimus usu.
O usu fieri meliores discite, quaeso.
Et succedet opus, si natum e virgine Christum
Inque sinu Patris ante satum Patrique coaevum
Recte addiscetis Scripturae ex indole docti.
Hoc opto vobis, atque hoc ex omnibus unum.
Huic uni tamen unum aliud superaddo; Benigni
Argumenta animi sollemnibus edite signis,
Ac castis altare datis augete frequentes.
Qui parva e magnis, e multis pauca datori
Realit dona Deo; magna hic et multa lucratur.
FESTA triumphatis repararunt annua currus,
Qui non dicit io, mutus erat melius.
Aeternum exsilium quondam aeternaque catenas
Una dies meruit: sustulit una dies.
Exspoliata suum queritantur Tartara regem,
Exsuviis [Reg: Exuviis] tumidus iam caret exsuviis [Reg: exuviis] :
Arcusque indignans reficit, residesque sagittas,
(Ilia si rumpant, non reparare potest.)
Ut dubiis errat pedibus Victoria! victos
Dis pede pressit ovans, iam subit ipse pedes.
Terribilique minas antiqua volumine torquet
Hydra. ferire velit; tela retunsa gerit.
Ab quantum est sperare necem nutante tyranno!
At res nostra loco nil meliore fuit.
Tolle tuum Phalarin, Busirida tolle cruentos.
Non homo nos pressit; non homo, sed Satanas.
At bene habet. Suboles caelo delapsa Tonantis
Victorem vicit, et spolia eripuit:
Atque Orci valida ferrata repagula dextra
Pandens, aeratas exsuit aere manus.
Ac turmam ingentem prostravit milite nullo.
Ipse sibi miles, dux fuit ipse sibi.
Ista quidem immani victoria constitit ausu:
Verum exantlavit [Reg: exanclavit] , quantum erat, unus onus.
Quicquid peccatum unquam [Reg: umquam] usquam, totum ipse piavit.
Cui portando Orbis non erat, ipse fuit.
Vincla tibi, tibi claustra Erebi, tibi sacra parari.
Ultro cervicem subdidit ipse suam.
O homo, ne doni vilescat gratia tanti,
I propere Christi totus in obsequium.
Et tu cum primis, studiis devota Iuventus,
Induere o simili vindicis ingenio.
Ipse etiam indignos pretioso sanguine donat:
Tu bene premeritis [(perhaps: permeritis)] tantula dona neges?
Quin meriti memor exiguum fer munus ad aram.
Nemo petit vitulum, nemo requirit ovem,
Prisca hoc flaminibus lex destinat hostimentum.
Verum hic aequiparat numus ovem aut vitulum.
PRAEPETIS occiduas ubi temporis orbita metas
Attigerat, de quo fatale Ioelis ad omnes
Praedictum clarebat avos; id nempe futurum,
Ut Deus effusam sacrosancti Numinis auram
Dideret [(perhaps: Dederet)] in cunctos aurae mortalis alumnos:
Vis duodena virum populique FIDELIS origo
Unanimi Solymis votorum ardore sedebant;
Ecce raetam meruere fidem praedicta Prophetae:
Namque repente crepantis agente volumine venti
Spiritus e caelo prorumpit, et ista locorum,
Qua genus ELECTUM sedet Israelis, ab omni
Parte replet: linguaeque putes cuique esse flagellum
Dividuum; liquidi tamquam vapor aureus ignis.
Nec mora, nec requies: animati Flaminis astu
Linguarum variis resonant idiomata formis,
Inque Dei laudes sese diffundere certant.
Pars admiratur: pars una dicace cavillo
Verberat hoc mirum: ceu musti dulce venenum
Errore involvat linguaeque animique tenorem,
NEMPE Dei nullum tam clarae est indolis ausum,
Quod non prava suis obnubat opinio fumis.
O Calor omnipotens, et fotos amoris, et auctor
Recti animi, quo nos supra nos tollimus: adsis
Iam propior propiorque tuis hoc turbine Christis:
Salvificaeque dato fidei incrementa, tenaxque
Propositum condocta semel vel morte tueri
Dogmata, si sit opus Pacis dator unice, pacem
Da nobis hodie. nec Erinnys Ibera, nec audax
Hortator scelerum Latiae qui praesidet urbi
Iuppiter humanus; nec Turca tyrannis agellos
Infestet patrios: ubi purgatissima frugis
Passim grana tuae pingues meditantur aristas.
TALIBUS hosce dies, Studiosi, impendite curis;
Et, quod quisque potest, una date munus ad aram
Non norunt homines, quam sit vectigal opimum,
Congestae parsisse rei: Sic Tullia Peitho.
Nostrum aeque verum, fortasse et verius hoc est:
NON sapiunt homines, quam sit vectigal opimum,
Res augere sacras, et opes dare foenore Christo.
HACTENUS immensae freta fervere pubis ab omni
Germanae ditionis agro compulsa sub urbem
Leucoridum: ac quemvis obscura noctis in umbra
Nutrire armatas et flamma atque igne lucernas
Saepe et percussum temeto aut gurgite zythi:
Exitiosa tamen non unquam [Reg: umquam] incendia nostri
Ordinis auctorem liquido profitentia vero
Civileis [Reg: Civiles] ussisse domos: hoc casta Luteri
Saecula mirati, credebant prorsus habendum
Angelicae pietatis opus: causaeque sat unum
Hoc alere, a nostris cur haec Sollemnia festo
More frequententur. Quid nobis utile factu est?
Livida quam longe lateque potentia morbi
Peste venenatos immani strage Tudescos
Interimat, notum est. quamque hoc Academia fato
Cuncta fere tentata suos rarescere coetus
Atque gemens alio videat migrare profectos:
Una suis immota locis haec duret, et augmen
Sumat, et infectas nihil impallescat ad umbras:
Spicula quantumvis sua vibret, et undique muros
Pestilitas oppugnet agens, animetque venenum.
Ecquid in hoc aliquid momenti credis haberi,
Cur lux haec nobis adeo sit festa quotannis?
Mirum erat et crebrum laudis certamen alebat,
Atque hodie mirum est, gratesque Iehova meretur,
Nullam ex urbe domum Vulcani peste comesam
Aonidum culpa. sed an hoc non aequa priori:
Mira potest, laudemque parem gratesque mereri?
Pestem hinc atque illinc dominari moenia circum,
Molirique necem, fluidoque cadavera tabo
Sternere: nec Clariam tamen infestare iuventam;
Sed plus plusque novis augescere semper alumnis?
Quisquis in haec oculo sapienti cernis, et acri
Pensiculas animi pietate: nec are fateris
Hoc opus Angelicae totum esse cohortis ab aequa
Indultum bonitate Dei: nec luminis usu
Nec polles animi, nec alis pietatis amorem.
O pubes studiosa, Deo libamina grates
Solve, quod has vigiles ad utrumque dicaverit Auras,
Quae luis et flammae nobis defendere pestem
Hactenus institerint. fiatque ut deinde, rogato.
Quin fructus simul ede bonos: et munus ad Aram
Pone tuum. Nequam est verbum, Cupio omnia quaevis,
Nec dare quae poteras. Res mortua, sola voluntas.
RURSUS ab integro SAECLI iam nascitur ordo,
Et nova sedecies obierunt SAECULA mundi:
Postquam magna Dei suboles a Virginis alno
Esse hominis suboles incepit et incola Iudae.
Gratia summa Deo debetur, et omnis ab omni
Gloria: praeteritis quod tanta patraverit annis:
Indagare potest quae mentis acumine nemo.
Nemo recensendo memorare volumine linguae.
ROMA caput Mundi, sed Iulias illa monarchae
Caesaris, instaurans Ludos, quos SINGULA cernunt
SAECULA, vel simili vel tali voce locuta est:
QUANTUM EST CUNQUE HOMINUM, SPECTATUM ACCURRITE LUDOS:
QUOS VESTRUM NEMO VIDIT, QUOS NEMO VIDEBIT.
Cetera ne retegam, sepelit quae longa vetustas;
Quis SAECLI modo decursi miracula fando
Explicet, aut numeris hodierni carminis aequet?
Qui paret haec, nae iure bono quoque dixerit idem:
QUANTUM hominum cumque est, auditum accurrite rerum
Talia, quae nemo audivit, nemo audiet unquam [Reg: umquam] .
NUMEN templi anima est. Quo centum hinc amplius annis
Haec animata putas sacraria numine templi?
Quaere Lutheriaden: et ab uno teste peracti
Temporis historiam metire. licebit in uno
Omnia praeteriti miracula noscere SAECLI.
Non facit ambiguam, sed palmam praeripit actis
HOC SAECLUM priscis. Et adhuc dubitemus, an istis
IUBILA cum plausu fieri sollemnia fas sit?
In Latio Roma est: et in hac Simonius haeres,
An Petri an Magi Simonis ab asse relictus,
Theologi certant, et adhuc sub iudice lis est:
Is nunc regifice (nec enim speciosior est vox,
Quae possit tantos, non dicam aequare paratus,
Sed signare modo) SAECLARIS [Reg: SAECULARIS] IUBILA pompae
Instituens, vitiis INDULTA piacula vendit.
Quid petis Italiam? Roma est in Misnide terra.
Hic capitur gratis, quae Romae venditur auro
Gratia: et haec Merito solidata et Sanguine Christi est:
Ista redempta auro quavis ventosior aura est.
ESTE pii, studiis dociles, virtutis amici:
Sic Vitaebergae Centesima IUBILA saecli
Pulchrius atque ipsa celebrantur in urbe Quirini.
CUMQUE hodierna dies specin en grave postulet edi,
Edatur specimen Pietatis: et ordine facto
Quisque suum munus ferat aureus altor ad Aram.
Nostra quidem mactare suis altaria donis
Praecipimus, fierique OPERUM monumenta BONORUM:
Nec tamen his MERITIS caelum vaenire putamus.
CHRISTUM affige cruci, clavisque trabalibus urge
Carnificum furiata manus: transfige cor ipsum;
Obrue transfixum saxoque et monte sepulchri:
Ite et sacrificum Pharisaeaque turba; sed et vos
Primorum primi, versutum cogite coetum;
Texite consilium: vi, fraude instate sepulto;
Tu quaque pars scelerum, Syriis bone Praeses in oris
Romulide Ponti, vigilum levisomna tuorum
Agmina Sacrificum trepidanti suffice genti,
Qui caesum et clausum servent omni impete Christum:
Atque ut custodes sit quod custodiat ipsos,
Mole sua tutum Signo obsignate sepulchrum:
Nil intenta tum vi, fraude relinquite quicquam;
SURREXIT tamen HIC CHRISTUS redivivus in auras:
Surrexit. neque vis, neque fraus, neque claustra sepulchri
Saxea; nec vigiles Pilati militis irae;
Nec claustris impressa fides ab imagine Signi;
Nec portentosis Serpens imbuta venenis,
Nec Mortis rabies, tenuere in funere CHRISTUM.
Hinc omnis cantat Christiani spiritus oris:
SURREXIT CHRISTUS: Christus surrexit: et Orcum
Et Mortem et Mundum spolia inter opima triumphat.
SURREXIT quod scire sat est, ne, quomodo? quaeras.
Ordo quatergeminum [(reading uncertain: print faded)] Scribarum: et quis fuit alter,
Qui Cilicas inter genitus Perseide Tarso
Edoctusque Deo est post ipsa Sacraria caeli
Tertia? non scripsere modum formamve. quid ergo
Scire procax satagis, quod te nescire volebant?
Idem adeo Paulus sat habebat, scribere Romam;
SPIRITUS ille Dei Iusum de morte reduxit.
Si me quaesitis urges impensius, Ecquis
Spiritus ille Dei est? quis sit, nisi Iesus? et idem
Spiritus, extrema cum luxerit aura diei,
Nos quoque praestabit cinefacto e pulvere vivos.
Haec iterumque iterumque animis agitanda piorum,
Qui se rite volent Sollemnia vivere Paschae.
Tu fac et hoc primum: sed non et omitte secundum,
Quisquis Athenaei pars nostri, horumque Sacrorum es,
Urbis cor Templum est: cor templi est Ara; cor arae
Cultus: cor cultus Pietas; pietatis, in ipso
Corde Fides: fidei cor at est mera Gratia CHRISTI,
Et vita in Caelo. Qui vis salva Urbe potiri,
Et Templo atque Ara; Cultu et Pietate Fideque
Ac Christo; et, pro quo Christus tulit omnia, Caelo:
Aere iuves Avam. par est ut alantur ab ara
Arae custodes. Et si vel maxima pendis,
Hei quantilla tamen quanto pro munere pendis!
Terram pro Caelo! Quamquam sili nemo mereri
Aere potest Caelum: tamen are iuventur oportet
CHRISTI promerito Caelum venale docentes.
Nec nimium urgemus. Da pro te quisque benigne,
Daque volens. hilarum laudat Deus ipse datorem.
Tantum quisque metes, hoc quantum severis agro.
Fertilior non est ager ullus in omnibus agris,
Atque est ara Dei: quae vel tricena satori,
Sexagena etiam, quin et centena reponit.
Aures si quis habet, quibus audiat; arrigat aures.
AEQUOR aquae, terraeque pilam, camposque liquenteis [Reg: liquentes] ,
Naturaeque domum caelos, miracula rerum,
Materiae sine seminio potuisse creari:
SOLEM, cor caeli, natumque subinae rotari,
Immotas statuisse rotas ad vota Nunidae:
PATRE Deo natum de virgine matre renasci,
Natum denasci, denatum surgere, caelos
Scandere, praesentem dominari: et talia quae sunt,
Credere difficile est. Credis tamen. unde? quod haec scis
OMNIPOTENTIS opus. Sed Trinum Unumque fateri
Numen id Omnipotens: Trinum, inquam, Unumque subuno
Nomine numen habere Deum; sic credere plane,
Credere sic plene, nihil ut tibi planius, ut nil
Plenius, ut que [(perhaps: utque)] decet Christos haec credere; res est,
Quam quisquam credat, gravior: nec creditur ulli,
Ni patris et Fili socia Spiramen ab aura
Cimmerias animo nebulas difflaverit: ac Se
Esse Deum, Gnatum esse Deum, Patrem esse Deum: ac TRES
UNUM esse, arcanis persuaserit argumentis.
Unius hoc opus est, unius caelitis Aurae:
Hic Doctor Ductorque Viae, quam sanguine Christus
Signavit nobis a terra ad culmen Olympi.
SPIRITUS hic Rectus: Princeps hic Spiritus: idem
Gratiae hic atque Precum: Veri hic est Spiritus: hic est
Vitae-aqua: Promissum Patris hic, Digitusque Iehovae:
Vivificator hic est: idem Paracletus et Arrha est:
Hic Ignis, Virtusque Dei: hic Fons-vivus: Adoptans
Spiritus: ad Patrem hic Accessus: hic Unctio: hic aegri
Fulcimentum hominis: hic Christo Testis: hic idem
CHRISTI arcanorum Scrutator, et Editor: idem
Et Dispensator donorum: Habitator et Hospes
Christorum. Res mira tamen, quae commoda sedes
Huic tanto Hospitio! Quod si lapis omnis abiret
Omne soli, omne sali, omne poli glomeramen in aurum,
Aurum autem? in gemmas: et gemmis siquid et auro
Carius; artificumque manus summa arte polirent:
Non hoc digna satis fierent habitacla [Reg: habitacula] : quid? immo
Ne fulmenta pedum, quibus innitatur, haberet.
Unum COR tanti (res mira, sed inclita vero)
Hospitis hospitium est. Hoc ergo quisque procuret:
Idque HODIE, vestras cum vox sacra verberat aureis:
HOSPITIS ut tanti sit non incommoda sedes.
UTQUE foris taciti prostet nota publica sensus
Hos cum profectu numeros et carmina dici,
Totque sacrae momenta rei cum pondere vestris
Auribus appendi: tantillum hanc aeris ad aram
Perdite vos contra. QUAE sic impenditur, una
Libella argenti quovis impensior auro est.
SI Chorus aligerum, caeli felicis alumni,
Omnibus exemplis hominem laetantur ob unum
Cui peccasse dolet: quidni laetemur et ipsi,
Ob decus illorum tamque altae lucis honorem?
Et si de nobis in caelo festa celebrant;
Cur non in terris eadem celebremus et ipsis?
Grandis honos Animae est, quod quaevis una ministrum
Custodemque sui de caelo nacta sit unum.
Cum sine vi, sine honore sine ullo nominis usu
Ventris adhuc tenebris et carcere clausus agebas;
Acer in excubiis pro te stetit Angelus heros:
Ne quid ab insidiis ille ingeniosus ad omnes
Exitii facies auderet Spiritus orci,
Ac vitam in primo raperet tibi limine vitae.
Cumque alvi tenebris et carcere liber abibas,
Acer in excubiis pro te stetit Angelus heros:
Illa salutiferi ne fluminis unda, novique
Pacta sacramenti tibi praeriperentur ab isto.
Deinde, ubi iam vitae succedit adultior aetas,
Acer in excubiis pro te stat hic Angelus heros:
Ne depuratam sacri baptismatis undam
Et scelerum spurcare luto, et data foedera Christo
Fallere (quo facto non est proclivius ullum)
Te subigat stygii fraus et vis nota Colubri.
Terminus emeriti postquam velit ultimus aevi,
Vitaque Morsque gravi certamine proelia [Reg: proelia] miscent,
Acer in excubiis pro te stat hic Angelus heros:
Ne cupidum tibi debilitet Spes anxia vetum,
Fractaque doctrinae Confessio nutet, et illa
Aurea salvificae Fidei trahat anchora lapsum.
Denique, vis Animae quando exhalata recedit
Corporis hospitio; tamquam iuratus ad unum
Hoc opus, exceptam manibus, caelestibus infert
Sedibus, inque sinus Abrahae deponit eandem
Angelus, hanque operam nobis dabit Angelus olim,
Si, quae CONSILII MAGNI ANGELUS ILLE Prophetis
Pacta tulit, caste tueamur ad ultima vitae.
Quod tu, Christe, tuis dabis o dabis, optime; Christis!
Sed date vos etiam. quid? quod dare cuique facultas
Et Pietas iniungit; ad Aram munus. Ab ara
Non ab hara victum quaerat cultumque Sacerdos.
Angelus hic etiam est: quia verba Salutis ad aures
Nuntiat et PACEM Caeli Terraeque colonis.
Te miserum, per quem tuus esurit Angelus! audis?
Non mea, sed vox est divina, verere loquentem.
AEGOCEROS iterum lucentem Hyperionis orbem
Accipit hospitio, et nobis post annua metae
Hoc urente gelu revocat NATALIA CHRISTI.
Christe Dei fili, Patris germane character;
Idem hominis suboles: quo carminis alite, qua vi
Indolis, haec tua sat dici Natalia possunt?
Si pro se quivis ter mille volumina linguae,
Vocemque e ferro gutturque foveret ahenum:
Tot Natalitii miracla, et tanta; tot usus
Christiadum generi inde datos, pro pondere rerum
Pro numeroque, satis non possent carmine dici.
At vero quales quantasque, o Christe, mereri
Te dicam grateis [Reg: grates] ? caeli quod luce relicta
Filius ille Dei, terrae non spreveris umbras,
Et carnem e carne, et nostris os ab ossibus aptans
FACTUS HOMO fueris: et fratrum frater haberi
Gestieris hominum: ac clausam Bonitatis abyssum
Thesaurosque poli cunctos reseraveris Orbi.
Ecqua dari potuit maior vel gloria nobis,
Uberiusve bonum: quam Iovae a numine sorti
Angelicae praeferri hominem telluris aluminum,
Et tolli in caelum, caelum autem? ultra omnia caeli
Nomina caelorum: quid? ad omnipotentis id ipsum
Maiestatis opus secretaque secretorum.
ISTA domi secum meditari quemque, piorum est,
Ista foris, qua sacra aedis, qua concio floret,
Non audire modo, sed et auscultare docentes [(reading uncertain: print faded)] :
Profectusque sui specimen proponere vulgo:
Quale? alias quodvis, modo pro Pietatis amussi:
At nunc Ara Dei vestro laetissima dono
Vota sacerdotum et gravium momenta laborum
Quae tolerant, recreet. Hilarum Iehova datorem
Diligit. haec quanto redimi dilectio digna est
Munere! vos sed enim mediocria poscimus Arae.
QUI pro sorte dedit mediocria, largus abunde est.
FILIUS ille Dei, ille hominis quoque Filius idem,
Quem medium terramque inter caelumque cruento
Stipite suffixum, diroque ad tartara missum
Funeris exemplo, ferroque et marmore clausum
Vidimus, invitis hodie omnibus exsurrexit.
Vestra resurgenti pietas adsurgat, et uno
Supplicio vexilla DEI victoris adoret.
Ac licet humanae vis aut fiducia linguae
Par tantae sit nulla rei: tamen utile nobis
Et fas hanc pleno meditari pectore; pleno
Ore domi, pleno ore sacram celebrare per aedem.
Naec [Reg: Nec] dubium est, quin ille DEUS, quem lactis alumni
Verba iuvant semesa novoque natantia lacte,
Hac amet, et castam propiori a numine flammam
Cordibus accendat; tacitoque calentia fotu
Nutriat: in nobis nova semper ut augmina sumant
Doctrinae melioris opes, ornataque morum
Gratia. Quid vano te pingis, hypocrita, fuco?
Qui te germanum Fidei salvantis alumnum
Credidero; taciti cum pectoris omnia mores
Salvificam squalente Fidem rubigine foedent [Reg: foedent] ?
Ipse salutifera moriturus in arbore Christus
Corporis induvias ponit ludibria nauci
Militiae caculis: post idem a morte resurgens
Linquit in obscuro sudaria passa sepulchro.
Sic nos cum Christo morientes, sordida nostri
Proiciamus humi simul indumenta reatus:
Cumque resurgenti surgamus ad optima Christo.
Qua fiat ratione, docet vox publica templi.
Hic templum est Domini. ad Domini contendite templum,
Qui cupitis recta verum ratione doceri.
Ista DEI vox est. sine vanus hypocrita dictet;
HAEC Anima illa Pia est! hic Sacra frequentat! hic offert
Oscula Sanctorum pedibus! Quid, hypocrita, garris?
Non sequitur ventrem Pietas: nec traxit ab asiris
Salvificam genitura Fidem. delirat acuti
Virga mathematici, Sophies et acumen hebescit,
De Christo quoties hominisque Salute quid audes.
In Verbo latet alma Fides. manus illa Saluti
Unica prensandae. Quid Verbum audire recusas?
Quidve horres sacram, Verbum quam personat, aedem?
Ito bonae mentis (livescat hypocrita) pubes
Sacra frequentatum. Sed et altera cura sit Arae,
Ara Sacer dotis nutricula creditur. Arae
Nutrimenta feres, qui vis sacra cumque doceri.
QUOD FELIX nobis iubeat Deus esse BONUMQUE.
Illa iterum sacri lux Quinquagesima festi
Pulpita sollemni [Reg: sollemni] celebratur ad omnia plausu.
Hanc quoque progenies veteri de sanguine Iudae
Palmifero quondam Sinai sub monte colebant
Devota ratione diem. Sed tristia rerum
Argumenta suis cultoribus ostentabat.
Namque ubi marmoreis Legum secreta tabellis
Scripta. Dei digito Mosique Orbique dabantur;
Ecce vaporosi spatiosa volumina fumi
Torpentem involvunt picea caligine lucem:
Turbine contorto venti vis incita nubeis
Verberat, et fur sum versat versatque deorsum:
Terrifico sonitu quatiuntur caerula caeli;
Quique iugum Sinae est, crebris micat ignibus aether:
Auditur lituumque fragor clangorque tubarum:
Et fremitum tellus imis dedit acta cavernis.
Quaque soli, quaque alta poli, quaque aeris oraest,
Intentare putes certam omnibus omnia mortem.
Nec pote Lex aliud, quam plenis effera buccis
Inclamare hominem: Hoc FACIAS, atque illud OMITTAS.
Hoc nisi Feceris; id nisi Omiseris: ilicet Orcum
Dictat, et aeterna poenas in morte luendas.
AT nobis, quotcumque novo sub foedere Christi
Vivimus, extremis merito cor in omnia fibris
Gaudia luxuriet. Namque hac se luce per auram
Lene susurrantem et tecti penetrale replentem
Omnipotens vigor ille Det, Deus ipsi, videndum
Praebuit: et flammae specie linguisque bisulco
Segmine divisis, Sacris insidit ALUMNIS:
Et vires animis, et linguae plectra novorum.
Conscia sermonum momento sufficit uno.
Ut mirum FIDEI SECRETUM in sanguine Christi
Iustificae, recta cervice, furente tyranno.
Omnibus evulgent; quique intra moenia Iudae,
Quique fretis divisi alio sub fidere degunt.
HAEC sunt illa NOVIS hodierni gaudia festi
Decantata MODIS et decantanda quotannis
Pro se cuique domi, et mystis ad pulpita templi
Sacra foris. AT Sacra decet mystasque Sacrorum
Gratuito, quod quisque potest, tolerare lucello.
Nec te nota tegent fictae tectoria causae;
RES mihi nulla domi est. Nulli tam paupera res est,
Qui non, si cupiat, habeat quod ponat ad aram.
Cuncta Deo das, si qua Dei das dona ministro.
DAT DEUS usque DEO quem possis reddere, nummum.
SCILICET exacto votum quod fecimus anno
Suppliciique FIDES non est neglecta Iehovae.
Cum patriae muros et Erinnys et Ata [Reg: Ate] flagello
Impeterent, nostrisque furens extrema Gradivus
Fata minaretur: tacito cum lurida tabo
Pestilitas flueret vicina per arva, citasque
Imbiberent homines et bucera saecula mortes:
Cumque vorax Vulcani acies viduaret atroci
Agricolas pagis et cives urbibus igni:
Cumque alia atque alia bis nihilio meliora per Orbem.
Terrorem humanis facerent stragemque cierent:
Inconcussa tamen stetit haec Sarepta; nec ignem,
Nec pestem, nec bella sui ploravit alumni.
Unde hoc? ANGELICI dux agminis ille MICHAEL
Nostro coronavit murorum moenia fido
Militiae populo. Quis tam ferus hostis, ut ausit
Infestare urbem, pro qua vigil ultor in armis
Excubat Omnituens, tot et Omnipotentis alumni?
Sed tanti quae causa boni? meruitne bonorum
Vis operum pollens et vitae puriter actae?
O utinam! sed enim potuit solum omnia nobis
Illud inexhaustum CHRISTI MISERERE mereri.
Idque tuum Miserere sinas nos porro tueri
Nostraque Christe Deus. quod te, per quicquid amarum,
Per quicquid tibi dulce fuit, hac luce rogatu
Poscimus unanimo. Nam nostris viribus usi
In matutinam vix per durabimus horam.
Cumque novus Sanherib, proles Orientis Enyus
Ultima, barbarico meditetur acinace sacram
Christe tibi Solymam, dulcemque exscindere gentem:
Nunc etiam Hiskian aliquem submitte, novumque
Amosiden: precibus quorum exoretur ab alto
ANGELUS in tumidi clademque probrumque tyranni.
ISTA piis hodie, IUVENES, attendite curis.
Utque foris exstet signum pietatis opertae,
Arae Custodi deponite munus ad ARAM-
SEDECIES rota centenos dedit annuae gyros
Et numero breviore duos a virgine Christi
Matre Dei. ex illo iam tempore Christias Orbem
Perque Fidem culpis indulgens GRATIA regnat.
Hei mihi, fulminei prisco sub foedere [Reg: foedere] Mosis
Qua desiderii flamma ingemmasse putarim;
DESUPER Irrorate poli, nubesque coruscent
A Iusto Dominum: mysteria operta Salutis
Germinet humanae tellus, Pacisque dynastam!
Illa quidem supero defluxit Victima caelo.
At vero ex humili qui germinet [(reading uncertain: print faded)] ubere terrae,
Quae puncti breve momen habet, rerum ille Creator,
Qui caeli ambages et terram numine complet?
Anne illibatae terra est ea virginis alvus,
Ignescentis ubi flamma coopertus amoris
SUMMUS qui Deus est, homini se iungere IMO?
Est ita, sic Carnis fulgent mysteria Christi.
Hinc veteres cecinere senes, hodieque minores
Succinimus; VERBUM CARO FACTUM EST: Numen in artus
Collectum humanos, opifex opus induit ipsum
Sedibus e superis Verbum de fluxit ad imas;
Imos ut superae donaret sedibus aulae.
VERBUM e luce Patris, lux ipsa reciproca Patris,
Fulsit; ut obscuras hominum dissolveret umbras
Heic [Reg: Hic] Verbum esuriit: nos ut saturemur Olympo.
Heic [Reg: Hic] alsit Verbum: nos ut caleamus abigni
Quem [(transcriber); sic: Qem] Verbum patrii succendit amoris in igne.
VERBUM Agnus sine labe cruci sese obtulit ultro;
Nos ut labe graves cruciatu solveret Orci.
E tumulo Verbum dio successit Olympo;
Mortis ut evictae sacro tormenta triumpho
Pone trahens superis hominum genus adderet oris.
TALIA vos, iurata Deo Nobisque iuventus,
Hoc NATALITIO [Reg: NATALICIO] meditari tempore fas est:
Verum et conformes studiis effingere mores.
Nequiquam [Reg: Nequiquam] discis, vitam nisi moribus ornas.
ARTES cum Morum probitate, smaragdus in auro est.
Hoc etiam grates, et IUBILA LAETA meretur,
Quod modo PRIMA abeant Centenae SAECULA metae:
Quando FRIDERICUS Sapientis fama, patritae
Gloria Saxoniae, felici numinis aura
Hanc sedem Musis sacravit, et artibus istis
Quae nostro generi, quae Religionis et arae
Et Christi placitis sano famulentur in usu.
Hinc Evangelicae penetrantia fulgura flammae
Pervasere Orbem, quae Solis utrumque cubile est:
Quam pietas Maiorum ausis ingentibus olim
Ivit defensum: quam defendemus et ipsi,
Dum nostri memores, dum spiritus bos reget artus.
Hic namque est animus: modo ne me desere, IESU:
Quoque animus datus est, detur quoque Velle animato:
Quoque datum Velle est, detur quoque Posse volenti:
Quoque datum Posse est, etiam Constantia detur.
Haec sunt verba quidem, sed rerum vivida succo,
Dispereat, quicumque aliud sub pectore celat,
Lingua aliud iurat pro Relligionis [Reg: Religionis] amussi.
PORRO tuum, quod quisque potes, da MUNUS ad aram.
Caelo descendit; DATE quid: dabiturque vicissim:
Scilicet ad summam mensura [(transcriber); sic: meusura] referta coronam,
Et pressa et concussa, suoque superflua labro:
Inque SINUM dabitur tanto mensura paratu.
QUIN haec immoto sedeat sententia vero;
Qua tu mensuras, tibi mensurabitur urna.
QUALITER ingenuis populi regnator amicis
Arte laboratum vultus imitamen in auro
Tradit habere sui: prono quod pensile [(reading uncertain: print faded)] collo
Argumenta oculis fideique locique ministret:
Sic nos, qui nomen CRUCIFIXI a nomine Christi
Ducimus, ex aequo Crucifixi insignia Christi
Quisque sua pro parte sacri gestamus alumni.
Quae sint illa, rogas? Non Coi gloria, Magni
Pictor Alexandri; sed Lucae industria, magni
Pictor ALEXICACI descripsit imagine viva.
MILITIAE Dux ipse sacrae res inter egenas
Nascitur: insidiis petitur: extorris avita
Fortuitas obit erro demos. vulpecula tectum;
Passer habet nidum: sed Christo non datur hilum,
Qua caput acclinet. Stygii malesuada colubri
Tentamenta pati iubet hunc et Spiritus et mens:
Esuries ventrem stimulat, sitis arida fauces:
Vult grosso placare famem; grossusque negata est.
Fel tamen indultum est et faex [Reg: faex] morientis aceti
Morte sitibundo. lapidoso incessitur imbri:
Ludibriumque foris, odiumque domi omnibus idem est:
Quem fovet, et de pane suo nutricat, ab illo
Proditur, et tenui vaenum-datur are: latroni
Aemulus infami lorisque obstrictus et hamis
Huc trahitur trahiturque illuc ad iudicis urnam:
Seditione potens, scelerumque inventor, et oestro
Percitus insano blasphemas spargere voces
In Templum, in Mosen, et in ipsum denique caelum
Arguitur: neque dignus, alat quem publicus aer,
Terra gerat: sed qui cruda laniatus habena
Suffixusque crucileto damnetur et Orco-
Scilicet haec facies CRUCIFIXO propria Christo est.
IAM, quis homo, qui se Crucifixi nomine Christi
Venditat; et partem non gestat IMAGINIS huius?
Quod si mortalem similamus imagine Christum,
Immortalem etiam quidni referamus, et ista
Luce RESURGENTEM? Certe vis magna piorum
Tunc quoque surrexit Christo surgente, nec unis
Conspecti Sanctis: quamvis nihil ore locutos
Arguat historicae veneranda modestia famae.
Nimirum hi taceant: loquitor Mosesque Prophetaeque,
Et quos pro Christi par spiritus armat alumnis
Tales sunt NOSTRI: (Livor quia ringere?) NOSTRI
Sunt tales. Audite sacris oracula dictis
Mystica pandenteis [Reg: pandentes] : qua Mortis victor et Orci
Laude triumpharit; labarique volumina, pompae
Signifer ipse suae [(reading uncertain: print faded)] , patrio redivivus Olympo
Ostentarit ovans. ET nos laetemur [(reading uncertain: print faded)] : et una
Ingeminemus; Io DUX invictissime salve:
SALVE: et quae nobis erepta est, redde SALUTEM:
Exemplarque tui propriique aenigmata vultus,
Tot meritum monumenta, tuis age confer ALUMNIS.
At vos, quiqui estis, et quotquot in agmine tanto,
Qui Christum docti CRUCIFIXUM quique docendi
Morte RESURGENTEM, doctores aere benigno
Ibitis adiutum; MORESQUE probabitis ARAE.
Turpe est si mores Fideique professio distant.
ISTA dies iterum cultu sollemnis habenda est,
Quam Deus aethereo SPIRITUS igne sacrat.
Sollemnem celebrate, pium quicumque professi
Nomen, in Aonio nomen habetis agro.
Cultus at insigni non hic spectandus amictu,
Sollemne hoc alia vult ratione coli.
Veste quidem licitum est amiciri corpus honesta:
Plus tamen illa Animae vestis honesta decet.
Induat hanc iterum, si quis malus exsuit auctor.
Nudus in Orcinas praecipitatur aquas.
Si maculae defaeda [Reg: defoeda] lues insederit olim;
Insessam pura dilue fontis aqua,
Illa de scatebris Israelitidis undae,
Ignea quam sacri Flaminis aura movet.
Pura Deus mens est, et pura mente colendus:
Nec nisi purgatis mentibus hospes adest.
HOC tibi sit dictum. tu dictum hoc exige facto.
Ni factis animes dicta, cadaver erunt.
Nec tamen hic locus est, nec nostra professio, Pubes,
Doctrinae tantos enucleare modos.
Sufficiat stimulos monitorum subdere tardis,
Et faciem affectus notificare mei.
Urbis in hoc medio templum est. patet omnibus aeque.
Arci etiam templum proximat: idque patet.
Istuc, qui vultis (debetis velle) profecti
Doctrinam ad plenos imbibitote tubos.
Heic [Reg: Hic] stant Doctores, quos SPIRITUS armat in istud
Nostri Evangelii spirituale sophos.
Hoc audite sophos, calidaque expendite cura:
Atque bonas una voce sacrate preces.
Utque aliis etiam queat innotescere, quanta
Inque homines pietas vestra sit, inque Deum:
Prore quisque sua dono mactabitis ARAM.
Aere aram venerans, foenerat [Reg: fenerat] aera Deo.
SCILICET Angelicis lux haec est sacra ministris,
Quos Deus humano custodes addidit usu,
Praecipue quibus illa sacro de corpore CHRISTI
Sanguineis animam lustravit purpura guttis,
Quique beatorum scripti servantur in Albo.
Rideat hoc, ut inane merum nugasque canoras,
Sadducea [Reg: Sadducaea] cohors, atque horum postuma proles
Ingenio non seminio, quorum exit in altum
Impietas numerum: tamen his foret absque ministris,
Multa irent sursum, quae fas erat ire deorsum;
Atque deorsum eadem, debentia tendere sursum.
Et quamquam omnipotens Deus est, et in omnia totum
Se diffundit agens, ut solus in obvia rerum
Munia sufficiat: tamen hac non horruit uti
Porte ministerii. Quia vis me ponere causam
Unica causa Deo fuit unico et una voluntas.
Urge, quaeso, tuos pro nobis, Christe, ministros
Nec sine paeniteat caelesti luce beatos
Officiis hominum terrestria saecla mereri [(printer); sic: merori] .
Quamquam nos etiam suboles [(reading uncertain: print faded)] mortalis habemus.
Cur missi e caelo nobis famulentur alumni.
Ille Deo satus, ille Orbis sator, ille catervae
Angelicae, Deus ipse; hominis de corpore corpus
Induit, indutoque hominis cum corpore regnat
Maiestate paricum maiestate Iehovae.
Nonne ergo sit causa potens, servire ministros
Fratribus humanis divino a fratre creatos?
SIT princeps tibi cura novo de PRINCIPE nostro:
Ut qui de CHRISTO CHRISTIANUS dicitur, ipsa
Christianus re sit, quem vera ex indole, Verbi
Pingit ad obrussam natus Perseide Tharso.
Romanae socios Aquilae, iurata Rudolpho
Nomina, terrificis in monstra bicornia Lunae
Turcorum stimulato animis. Tua causa triumphet.
SIT curae commissa tuae Schola nostrae: fac acri [(reading uncertain: print faded)]
Doctores doceant, acri meditentur alumni
Quisque suum studio. concors liget ardor utrosque
Da victum et cultum, humanae stabilimina vitae:
Et caeli morbos nobis averte malignos,
Et flammarum iras. Ne, ne, quod saepe minatus
Et iacere hic, alibique fero cum turbine fecit,
Nos aut nostra avido furor igneus hauriat aestu.
Ista bono nostro, Michaele ter inclite ductor
Militiae caelistis age, in partemque vocato
Servitiis devota tuis casta agmina caeli.
HAEC super angelicis hodie expendenda ministris
Mente animi veniunt. sed sunt et in aere benigna.
Expendenda manu Verbique araeque ministris.
Dedecus est, custos arae nisi vivat ab ara.
QUOD bene sit! Cunas iterum et NATALIA CHRISTI
Ducimus ad festas hymnis sollemnibus aras.
Hic Deus, hic Deus est. procul hinc procul este profanis
Moribus infecti, totoque absistite fano.
Cum Sol brumali se cardine flecteret; et nox
Frigida caeruleam [Reg: caeruleam] terris infunderet umbram:
Illaque tat Vatum monitis totque ordine saeclis
Debita, mortaleis [Reg: mortales] e virgine carperet auras
Aequa Deo suboles promissaque gloria Christi:
Credibile est tacitae per amica silentia Lunae,
Urbis ad antiquae Iesseia moenia Bethles,
Custodes ovium loca personuisse vel isto
Carmine, vel simili: TERRAE gaudete coloni:
Ultima fatidici venit iam Davidis aetas:
Iam novus a CHRISTO Saeclorum nascitur ordo:
Iam peperit Virgo: redeunt caelestia regna:
Iam nova progenies patrio descendit olympo.
Tu modo nascenti Puero quo reproba primum
Desinet, ac totum surget gens sacra per Orbem,
Terra fave Iudaea. tuus iam regnat Iesus.
Teque adeo decus hoc aevi te principe, quantum est,
Crescet: et incipient alii succedere mores:
Cunctaque depositis mitescent Saetula bellis.
Te duce, quanta subest sceleris contagio nostri,
Perpetua solvet paenae [Reg: poenae] formidine terras.
Per tua facta pater Deus esse videbitur Orbi;
Tuque patri compar Deus ipse videberis illis:
Pacatumque reges patriis virtutibus Orbem.
Occidet et Serpens, et fallax Umbra sacrorum
Occidet: ingenuae surgent Pietatis alumni.
Tu gentes sine lege vagas sub utroque cubili
Solis, et Isacidas fraterni sanguinis, aequo
Iure sub unius coges nova Symbola pacti,
Christianosque tuo de nomine, CHRISTE, vocabis:
Nec metas illis rerum, nec tempora pones:
Successum sine fine dabis. Luin tempore primo
Aggredere optatos (sic poscunt fata) labores,
Cara hominis suboles, magnumque Dei incrementum.
Adspice funesto pereuntem crimine mundum
Semique stirpemque Chami populumque Iapheti.
Adspice, venturo laetentur ut omnia saeclo!
O nobis vitae superet tam longa potestas;
Atque animi, quantum sat erit tua discere facta!
Non nos Iessides Ephrataeus vicerit hymnis,
Nec Salomo: quamvis nullus sapientior isto:
Illo nec pastor nec rex praestantior ullus.
Incipe, parve Puer, Chirstianam condere gentem:
Hactenus haec multas peperit spes anxia curas.
Incipe, parve Puer. qui non pars gentis in illa est,
Nec Pater hunc numero, nec tu dignaris Olympo.
TALIA credibile est ovium dixisse magistros:
Aut si non dixere: fac haec haec potuisse, beatae
Noctis ad excubias Nos heic [Reg: hic] imitabimur. Infans
Hic noster; nosterque dies, iterabimus hymnos
Cum grege Pastorum: quis tunc chorus ales Olympi
Agmine conferto claraque in luce per auras
Accinuere: Deo sit in altis Gloria caelis:
Pax terrae: saeclis hominum propensa voluntas
In sese inque Deum gratis per mutua votis.
VESTRA tamen pariter munuscula poscimus Arae.
Ius habet hocce, suos ut nutriat Ara ministros
ILLE Dies nunc rursus adest, qui semper amicus
Semper honoratus Christiano debet haberi.
Et si vel Libycis ageretur syrtibus exul,
Barbaricove mari deprensus et urbe ByzantI,
Quam modo crudeli Mahumetus acinace terret:
Annua vota tamen sollemnesque ordine pompas
Expediat, mactetque suis altaria donis.
Iam vero optata cum pace fruamur, et alma
(Haud equidem sine mente, reor, sine numine Christi)
Urbe frequentemur, quo non celebremus honore
Hoc sollemne Sacrum, quod SPIRITUS ille, tremendi
Tertia flamma Dei, Meritis et Nomine sacrat?
In te quisque animo descende, ac Cordis opertum
Castiga cum Mose nefas: alimentaque noxis
Subtrahe: quod res ipsa, fatere: parata fatenti est
Gratia: confessis patet omni tempore Numen.
Spiritus ipse Dei tibi verba praeibit honori
Non aliena suo. Linguis apparuit igneis [Reg: ignes]
Spiritus hic ideo Solymae sub moenibus olim;
Ardentes quia Corde facit, facit Ore loquentes.
Spiritus ille lavat, quae sordent: arida succo
Humectat [Reg: Umectat] caelestis aquae: quae saucia, sanat:
Quae rigida, inflectit: quae frigent, igne focillat:
Devia luce regit. Facit unus hic omnia: et unus
Illum, qui Mundo fuit, est, erit omnia, Christum
Omnibus ostendit. Quod festum pluris habendum est,
Quam quod fert generi meritorum plurima nostro?
SITIS in hac, Musaea cohors, pietate calentes,
Ac sociis caelo precibus deducite Pacem:
Pax et sana quies opus est Pietatis alumnis:
Sed votis emitur, sed ab hoc, qui sanguine fuso
Aeternae pacis sancivit foedera, Christo.
Sitis in hos etiam, quivis pro sorte, benigni
Numinis aeditimos. Cur aere ciboque caduco
Non saturem,qui me caelesti nectare pascit?
CENTENOS qui nunc ipsos defenditis annos
Hanc Academiam, superae manus ignea turmae,
Porro alios iterumque alios defendite CENTUM.
Si vos rite colit: vestro si debita regi
Creditis hoc templo celebrari Sacra quotannis.
O animae purae, caeli felicis alumni,
Unanimi fratres, hominumque deumque ministri:
Illa Dei coram vobis datur ora tueri,
Quae nos in speculo Fidei sub imaginis umbra
Cernimus obscuri. vobis hac forte beatis
A primo licet esse die neque causa ruinae
Speranda ullius; sic vos adamantina Recti
Vincla ligant; stygium postquam draco rufus ad Orcum
Fulguris exemplo caeli turbatus. ab aula est.
Vos dextra famulante polos mundique rotatas
Volvitis ambages, Solemque et cornua Lunae:
Unde diei noctisque vices ac circulus anni
Et non deficiens saeclorum nascitur ordo.
Vos pluvios imbres et adacto turbine ventos
Abruptosque ignes et torti fulminis iras
Rite coercetis, manifesto a Numine missi
Vobis imperium est in aquarum atque aequoris aestus,
Est et in undantes flammatum atque ignis habenas:
Pendula vos etiam libratis pondera terrae,
Et quicquid terrae est. Vos nos et nostra fideli
Cingitis excubitu. vos quaeque intutae viarum
Tuta procuratis, qua castus inambulat erro.
Vosque profecturas animarum e corpore mentes
Tollitis ad caeli semper florentiae tempe.
Quisquis es, hoc imo revoces a pectore votum:
UNA DEI suboles, hominum spes unica IESU,
Qui mortem moriens vicisti, animasque piasti,
Qui proprium corpus nobis cure fragmine panis,
Et qui das proprio cum sanguine pocula vini,
Exbalatam ex ore animam felicibus ulnis
Angelus excipiat, gremioque repon at Abrami.
Hoc summum votum est: haec voti summa sit opto.
Qui Summo vult cumque Bono post fata potiri.
Intere a vivas, ut amat tuus Angelus: et sic
Res largire tuas, ne tabeat alter ad aram
Angelus esurie, (namque est et hic angelus) Et si
Ambieris aram plenus pietatis et auri,
Hoc tecum in gemines tacito sub pectore votum:
CENTENOS qui nunc ipsos defenditis annos
Hanc Academiam, superae manus ignea turmae,
Porro alios iterumque alios defendite CENTUM.
NATALITIIS [Reg: NATALICIIS] CHRISTI XIII P. P.
PRAEPROPERIS octava dies nunc labitur horis,
Quando sub hoc (notum est) augusti fornice templi
Baptistae exclamat Praeco ille vicarius alta
Voce; Parate viam Domino. Parete volentes;
Atque parate viam, qua fas est lege parari.
Praecipites celerate moras. se proximus infert.
Claustra revellite; transtra refigite; limen et antes
In vastos laxate sinus: attollite valvas
Altius: aspra [Reg: aspera] et hiulca viarum complanate.
Inferat ut sese Rex inclitus ille. Quis ille est
Inclitus? illa Dei, illa hominis ter maxima proles.
Salve hominis salveque Dei stirps: respice terras,
Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.
Tu Siloh es: fatis huc te poscentibus affers:
Tu carnem adsumis, quo mortem abfumere possis,
Nostra salus agitur. venientem rite mereri
Obsequiis et amore decet, Quid inania turges?
Quid linguae strepitu Christi profiteris amorem?
Facta professoris Christiani ostende; placebis.
Qui furis illicitae flagrante libidinis aestu,
Tolle Cupidineum vapido sub corde venenum.
Extemplo caelestis amor frige scit in igne
Pectoris incesti: quocumque haec schemate pingas.
Vos quoque lurcones, bibulum genus, Hectores udi,
Queis [Reg: Quibus] fumo cerebrum veaeque uligine putrent,
Qui mortem hauritis vino, vitam unde modesti:
Quique diem nocti, noctemque aequare diei
Atque hominem bruto (quamquam cui bestia visa est
Ebria?) consuestis [Reg: consuevisti] , pravum desuescite morem.
Hi sunt fumi illi nebulaeque atraeque paludes,
Quae probibent aditu venientem in propria Christum.
Quique Perillaeo [Reg: Perilleo] (fit et hoc) tauro aemulus audes,
Quae fesso indulta est, noctem infestare boatu,
Et caelum et terram blasphemo gutture torres:
Tolle venenatae furiosa tonitrua linguae:
Hae sunt ballistae, catapulta haec ista profecto est,
Quae Dominum templo probibet. Tu nobile Templum
Illud es! indignum nisi tu te feceris ipse:
At tibi ne, tibi ne mentem tam dira cupido
Auferat exsenso, quovis ut crimine templum
Defaedare [Reg: Defoedare] velis, quod Christi sanguine lotum est,
SIT templi tibi cura tui, quod es ipse: sit aeque
Cura MINISTERII, cui templi credita cura est.
Qui tibi for tuitis compacta mapalia glebis
Congerit, aere tuo vitam cultumque meretur:
Quur [Reg: Cur] egeat, qui TE conformat in aurea templi
Culmina, maiestas in quo sedet ipsa IEHOVAE?
QUINQUAGINTA dies ipsi pernicibus alis
Arripuere datam sola per caelestia metam;
Quando redux hominum-Servator CHRISTUS ad auras
Morte triumphata et domito surrexit ab Orco:
Tunc memini (neque vos id dememinisse, patescit)
Me vitae melioris iter suadere, benigno
Numine. quippe satis visi parere monenti,
Qua parere potest humana licentia vitae.
Quod laudo: et laudis pretium retulisse putabo,
Si post curretis, quo coeptum est tramite curri
Hoc Virtutis iter. nec spem despero: sed addo
Calcar anhelanti per iter sublime caballo.
Quamvis inventi, nostrae qui dedecus urbi
Tam pulchrae laudis speculum infecere pudenda
Sano homini macula. Sed enim deforme putari
Non debet corpus, verruca quod una notavit.
Nunc et ab eois se Lucifer extulit undis,
Indixitque diem, sibi quam magni ille Iehovae
SPIRITUS Omnipotens festam praecepit haberi.
Hic Calor ille Dei est, ignisque reciprocus inter
Ignem utrumque Patris Gnatique hic SPIRITUS afflat
Cordibus ardorem, quibus enthea gratia cordi est.
Ast ubi flos hic ignis inest, celare calorem
Fulgoremque nequit. Calet et splendescit in omni
Mens opere ingenuo. Mera sunt tectoria pictae,
O homo, gloriolae; sancti si Flaminis aedem
Te cor habere crepas: nec amore calescis Honesti,
Nec fulges splendore Boni. genuina per ipsum
Ostendenda Fides opus est. simulacra malignae
Sunt Fidei, verbo profiteri Credere, non re.
Esse Deum tu credis. idem facit Orcus; et horret.
Quin opere ostendas, qui sis. tibi Flaminis auram
Cor tacita vegetare anima qui credere possum:
Ni videam tua facta; Fidem nisi vita loquatur?
ESTE Boni, quicumque bonas heic [Reg: hic] discitis arteis [Reg: artes] ,
Caelicus hac Pietatis agon certatur arena.
Leucoridum pubes super hanc certate coronam:
Quique aliis praeeunt exemplo et vote, magistros
Omnibus officiis properate et amore mereri.
Cura si ARAE etiam. Fidei qui symbola nobis
Expediunt, cur bis non auri symbola detur?
QUOD BENE SIT; Lux illa piis illuxit alumnis,
Qua Geniis (detur vulgata licentia voci)
Caelituum [Reg: Caelitum] genti festos revocamus honores:
Nec tamen ingenuum DOMINI violamus honorem:
Nec Genii cupiunt; nec nos meliora professi
Imus honoratum cupidos: si forte cupissent.
Est modus in sacris, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere cultus.
Nempe satellitium DOMINI, ac custodiae nostri
Corporis et rerum; sed internuntiae turba est.
Hac se sine tenet Pietas: haec gloria festi est:
Hi sunt sollemnes [Reg: sollemnes] , hodie quos ambit honores
Militiae caelestis honor. Nisi miles hic acres
Egerit excubias pro nostrae gentis alumno,
Gentis utrumque latus nostrae patet ilicet hosti.
Nec requiescit enim stygii ferus arbiter Orci,
Praecipue dum summa videt sibi fata parari,
Totaque Naturae meditari maenia lapsum.
Nec dum etiam causae inanum ???dique [(reading uncertain: print faded, nearly illegible)] dolores
Cesserunt animo sedet alta mente repostum
Iudicium Triados, spretaeque iniuria gentis,
Et genus invisum et rapti superae arcis honores.
His super accensus, Christo iurata professos
Nomina, relliquias Satanae atque immitis Averni,
Turbat agens totum longe lateque per Orbem.
Tantus amor Satanae est Christianam perdere gentem,
Quantus amor Satanae tamen est hanc perdere gentem,
Tantus amor Christo est perituris auxiliari
Caelicolum felice manu. Qui nomina nostri
Estis Athenaei; sacris abnormia pactis,
Quo fieri pote cumque modo, vitetis oportet:
Si contra has Furias occultaque furta nocendi
Praesentem speratis opem famulantis olympi.
Mellificas vidistis apes caligine fumi
Cerea vernantis migrare cubilia nidi?
Vidistis. Ratione pari fugit hospitis aedem
ANGELUS excubitor, quam vitae crimina foedant [Reg: foedant] .
SITIS in hoc, iubeo, faciles Witebergia pubes
Auscultare bonis. Nihil est, audire docentem
Optima, ni factis simul optimus esse labores.
Tu fac: et aucta tuo fac ut aere sit ARA docentum [Reg: docentium] .
FINIS SACRORUM LIBRI I.
NEMPE iuventutis Musaeam ex omnibus undam
Confluxisse fretis in sacrum hunc aequoris alveum,
E celsa video cathedra, ceu littoris acta:
Atque ibi pro foribus semotos obice clathri [Reg: clatri] ,
Quam longe hinc oculorum aciem promittere fas est,
Densum humeris urgere gregem, nisuque fideles
Nequiquam [Reg: Nequiquam] stabilire situs, dum pluribus acti
Fluctibus accessum iam prorsum iamque retrorsum
Adtrepidant formare aliis bipatente recessu.
En etiam nobis muri quos distinet agger,
Obsidunt valvas, et connivente fenestras
Lumine traiciunt: avidis hic scilicet omnes [(reading uncertain: print faded, partly illegible)]
Venaturam oculis facientes, auribus omnes
Aucupium; atque animi mentem satiare parati
Nectareoque thymo sparsisque papavere dictis.
Atque operae certe pretium quis haberet! et optem
Ut me praecipiti turba [(reading uncertain: print faded)] de sede cathedrae
Eician nulloque sit me nectaris unquam [Reg: umquam] [(reading uncertain: print faded, partly illegible)]
Dignentur gustu mihi carae ante omnia Missae; [(reading uncertain: print faded, partly illegible)]
Ipse ego ni cuperem totis bibere ista ?ed?llis! [(reading uncertain: print faded, partly illegible)]
Sed date [(reading uncertain: print faded)] , qui possit. frustra in me vertitis ora.
Non ego non valeo spem tanta implere canendo.
Dis geniti poterunt; et quos furor arduus igni
Armat in hunc fastum, ut clament: Procul este profani.
Meque obdurarem forsan, frontique rigorem
Induerem ferri, quo pertolerare valerem
Horum acies, humili sua qui subsellia sessu
Opperiunt, spissaque locum hunc qui pube coronant,
Et vel doctrinae mecum vel comparis aevi.
Hi mihi perstringunt oculos, animoque timorem
Incutiunt, adimuntque suo mea verba vigori,
Quos virtus artesque citis et fama quadrigis
Celsius evectos ad longa sedilia, et altis.
Quaesitum meritis fastum pro iure locarunt,
Pompa Professorum. quamquam, me iudice. sed quid
Iudice me, dico, quem causa domestica nullo
Nec dignum numero nec pondere iudicis audit?
Iudice re potius; tu, quem censura Senatus
Sustulit in faesces et nomina magna Lycei,
Candida si detur nostris audacia verbis,
Vix purus culpa es; qui, cum potuisset haberi
Cantio Lusciniae, voluisti audire Columbum,
Abnormi vestras gemitu qui tunderet aureis [Reg: aures] [(reading uncertain: print faded)] !
Sed quo Recteris [(perhaps: Rectoris)] praecedunt sceptra, sequendum est,
Publica quem potius quam mens privata gubernat.
Quod felix igitur fortunatumque sit omni,
Qui me felicem fortunatumque; quid? immo,
Qui vos felices fortunatosque, sed et rem
Saxoniam nostrique volunt augmenta Lycei;
Decursis hodie recidivi mensibus anni
Nostra litaturi Catharinae festa coimus,
Qui numero Musas aequamus, turba Sophorum.
Causa nec obscura est, ne vos nescitis: eodemque
Hos argumento pluteos vexavimus anno.
Nam, cum Cyprigenae meretrix Babylonia Romae,
Perditione potens suboles, cui dextera poclo
Scortandi armata est, toti quod perditus Orbi
Pene propinavit: celebrumque abdomina regum,
Plus quam quis credat, temeto implevit; haberi
Ista gubernatrix studiorum iussa virago est,
Et partes implere tuas, o Pallas Athene.
Hinc etiam nostri quondam patrona Lycei,
Atque horum inprimis, animi qui oracula linguas
Expoliunt, formantque suis e legibus, et qui
Ingenuas agitant cycli septemplicis artes.
Hinc et Philosophi praelustre toreuma sigilli
Huius in argento praeportat imaginis umbram.
Hinc et ab augusta laudes iterare cathedra
Devotoque precum cultu expalpare favorem
Istius, et leges et consuetudo iubebant:
Scilicet ut recte moderetur sensa docentum [Reg: docentium] ;
Discentumque [Reg: Discentiumque] animos incendat, et aure iacenteis [Reg: iacentes]
Excitet, ac nocuum studiorum avertat abusum.
Nec nos huic legi nervos incidimus omnes,
Nec priscum ex aequo retinemus in omnibus usum.
Quo pietas iubet ire hominem, consultius illo
Tramite semper itum est. sic nos haec festa quotannis
Rite instauramus: verum Catharina nec hilum
Participat laudis. quanta est ea gloria, Christi est:
Hic consopitos animorum suscitat ignes;
Omnibus hic et velle, dat hic et posse magistris:
Hic movet ingenium, pubique in pectus amorem
Discendi insinuat, fructuque hunc ubere donat.
Huic ergo annales laudum cumulamus acervos,
Ac quali quali sollemnes [Reg: sollemnes] carmine grates
Solvimus. Et certum est, non vili hoc pendere caelos
Obsequium terrae; nostris nec inutile castris
Nec fore Palladiis quicumque hic militat armis.
Cum quondam Antiochus specimen crudele tyranni;
Et vero Eipimanes dictus, quem cruda libido
Sanguinis immani furiavit in omnia ferro,
Durius Isacidas multos adfligeret annos;
Et, quae nec dici nec crede hoc tempore possunt,
Cui quid in humano est humani corde, patrasset;
Atque illud templum, quo non augustius ullum
Hoc, qui cuncta videt, Sol usquam vidit in Orbe,
Caede cruentasset misere; spuriique profanum
Numinis idolum (referens horresco!) locasset
Non iuxta forium valvas, sed in ipsa sacrorum
Viscera sanctorum, quo ter veneranda Iehovae
Maiestas ignem atque focum et conclave tenebat.
Hoc celebrata die sunt festo Encoenia [Reg: Encaenia] plausu,
Auspicio Domini, Machabeo principe Iuda:
Obscenaque lue purgarunt atria Templi,
Secretumque Dei quondam penetrale, quod atrox
Impietas ausa est Iovia spurcare mephiti:
Quique profanati gentili sorde suere,
Verterunt lapides saevumque altare ruerunt:
Et priscam ad faciem puri molimine saxi
Rursum erexerunt quadrati segminis aram.
Vasaque sacrarunt, et sessile candelabrum
Cera illustrarunt et flavescente lucerna:
Et mensam statuere no vam, panesque diurnos
Proposuere Deo, solitique volumina veli
Explicito pandere sinu: et fragrantis acerra
Turis odoratas fumum sparsere sub auras.
Non hoc exemplum nihil est. imitatus ab una
Hic Luterus id est et ab una parte Melanchthon.
Qua sinon eadem, possunt simulacra videri,
In quanta errorum nebula quantisque periclis
Relligionis erant maiorum saecula; natum est.
Quot tunc Pontifices ad caeli sidera pontes
Non duraturi ligno struxere saligni;
Posthabito, solus via qui praetoria, Christo?
Ad terrae sines et devia busta Iacobi
Quaesitum lucem laterna Diogenaea
Urgebant homines: cum lux illustris in ipsa
Fulgeret cuiusque domo, radiaret in ipso
Pectoris abscessu, atque oculis cernenda pateret
Et palpo tractanda manus: nisi nobile Petri
Excrementum istud Romanus Iuppiter ictu
Fulminis hanc tot stupefactam exstinxet [Reg: exstinxisset] in Orbe,
Saepe Sacerdotum rasa de gente quis, acri
Cui thyrso Pietas animum percusserat imis
Sensibus, expensas longa ratione ferebat
Votorum summas: et ne se falleret ordo,
Pensilibus caute sphaeris numerabat: et alta
Contestans modo voce deos, modo pronus adaram,
Murmura praepropero contortuplicata rotatu
Intus volvebat tacito sub pectore secum.
Mox ducebatur supremo a vertice, signi
Multa decussati series ad pectus, et ipsum
Posticum tergum; clamando, Scilicet haec sunt,
Haec arcent amuleta omnes cacodaemonis artes.
Si quis in Amramidae tabulas, quas ipsa Iehovae
Descripsit sacrosancta manas, peccaverat; et quae
Christus in induviis humani corporis: et quae
Agmen Apostolici duodenum nominis olim
Sancivere [Reg: Sanxere] gravi momentum pondere; tali
Visus is est noxae sese adstrinxisse reatu,
Ipse satisfacto quam plane exsolvere possit:
At Romanisci violans decreta Tonantis;
Quae solidae pietatis homo non tresse minuto
Aut cassae iuglandis emat tabente medulla;
Is scelus admisit tanta delebile paena [Reg: poena] ,
Quae nec contritu, nec paenituisse sat ullo,
Sed solo argenti potuit clangore piari.
Hinc et patrum aetas Philyrae per compita nostrae
Vendere Tetzeliden Indulta piacula vidit,
Ac pulchre insidias gravidis, ut ?gyrta [(reading uncertain: print faded)] , crumenis
Ponentem, agricolas vicatim emungere nummis.
Haec, et quae poteram deliri plurima monstri
Dicere nugamenta, salutis amata periclo,
Tertius Helias divino caelitus igni
Fulminis armatus vanas disiecit in auras
Ille Lutheriades: Domini sacraria templi
Indignis spurcata modis extersit, et omnes
Quisquilias everrit, et omni expulverat imum
Sorde pavimentum, et summi laque aria tophi [Reg: tofi] :
Suggestoque araeque suum reparavit honorem:
Et quae Pontificum vecors audacia quondam,
Ignavumque pecus Monachorum; et pestilis ordo,
Qui non erubuit mentiri nomen Iesu,
Sacrilegia rapuere manu, pessumque dederunt,
Restituit grandi Machabaeos aemulas ausa.
Hi plutei norunt, dio quos percitus oestro
Saepe manu plausit, novit hoc structile textum
Parietis; hoc, quanta est, novit Germania tellus:
Hoc Notus et Boreas, et qua domus utraque Phoebi est.
Quisquis ades, qui monstra Caci Latialis abhorres,
Luterumque ortum gaudes, tristaris abortum;
Qui cupis adsertor doctrinae illius haberi,
Quam posito squalore situs splendescere iussit,
Dic tacite, (clare vobis ego verba praeibo)
Vivat Luterus, Luterus vivat: et olim
Mortuus e tumulo fulmen iaculetur in hostes.
Iam, quae colluvies, qui cinnus et horrida, squales
Et linguas animique bonas obsederat artes?
Quis non interdum concusserit ilia risu,
Quis non interdum stomachetur et aestuet ira,
Cum legat obscuri delira sophismata sensus:
Quae non lector homo, sed Delius augur Apolle
Divinatrici vix coniectaverit arte:
Aut cum barbarici [(reading uncertain: print faded)] portenta vocabula monstri
Audiat, haud ipsi satis intellecta Sibyllae?
Hanc pestem miseratus, opem Charis illa Melanchthon.
Qua potuit ratione tulit, Graiamque polivit
Scabricie [Reg: Scabritie] Latiamque; dida sartagine linguam?
Atque animi laqueos nodique plicatilis uncos,
Quos venatores Logici per inhospita lustri
Devia in insidiis furtum posuere, bipenni
Graviter incidit Rationis et Artis; et istas
Sermonuen spinas, quibus ingeniosa iuventus
Et punctim et rasim iacuit concisa tot annos,
Qua fieri licuit, radicitus exstirpavit:
Et linguas linguis et reddidit artibus artes.
Quisquis ades, cui mundities sermonis amata est,
Quique bonas artes animam reparasse priorem
Ac vivo Logicae cultu splendescere gaudes,
Dic tecum (clare vobis ego verba praeibo.)
Vivat in hac cathedra, vivat Charis illa Melanchthon,
Spargat et' e tumulo solitum Philomela canorem.
Semper et hanc aliquis Catharin mihi carmine vates
Nobilites, divique canas monumenta Lutheri:
At, quaeso, caveas obliviscare Philippi.
Parvus erat, sed grandis honos in corpore parvo.
Et cur anniculae praeconia tantula famae
Invideantur ei, clarae qui nominis aura
Aeternis potuit Witebergam includere fastis?
Oremus. Calor omnipotens, diffusilis aura,
Numinis, et Patris Natique reciproca virtus,
Spiritus alme, tui septemplice muneris usu
Munera dispensans homini suacuique, colonos
In messem protrude tuam: tua messis abunda est;
Messorum sterilis proventus: et igne vocatos
Flaminis ure tui: quoniam non unus et alter
In messem hanc ultro currunt a nemine missi.
Et fac pura legant ab aristis grana, relictis
Glumarum siliquis: ut alantur ab indole viva
Pollinis excreti, non crasso furfure, quotquot
Ad tua comportant sese granaria pastum.
Fac sint [(reading uncertain: print blurred)] concordes messorum turba, nec ullo
Dissiliant livore, nec ambitionis ab ullis
Adflari ventis sese patiantur inulti.
O vos sacrorum mystae, germana Luteri
Progenies; si rite Deo, si vivere vobis
Si vultis nobis; quam condidicistis, eandem
Porro propagetis doctrinam ad saeclane potum.
Non minor est virtus, quam discere, docta tueri.
Hei mihi, quam crebro pendens Lutherus in istam
Despexit cathedram, motaque crepidine muri
Pulverulenta comis obscura excussit, et atram.
Ore veternoso quam nevit aranea vestem
Deiciens fronti, sermonem in talia solvit:
Aut si non solvit, potuit solvisse videri:
Mentiris Cain! non haec sententia nostri
Dogmatis: et numquam febris quartana tot aestus,
Tot peperit fumos cerebelli in fornice nobis,
Quot vos delirae conceptu mentis ineptos
Fingitis excessus et monstra evanida glossas.
Quam saepe huc oculos credam torsisse Philippum,
Illud Aristotelis nativum germen; et artes
Dilaudasse tuas, et acuti examen acervi
Miratum tacito, flos o genuine Sophorum
Quam saepe hoc etiam, tabulae ni insensile lignum.
Os obturaret, linguamque rigore teneret,
Dicere Aristotelis spuriis voluisse magistris;
Et qui matre domi vix et custode relicto
Praecocis ingenii nimiaeque cupidinis aestu
In pretium deforme sui prolapsus, in ista.
Seque suosque logos audet iactare cathedra:
Ne satis esse putes, o acute Sophille, cavillum
Argumentorum puerilibus edere formis:
Texendoque retexendoque sophisma, probatum
Reddere: Non murem, sed vero disyllabon offam
Rodere caseoli; magnoque reponere hiatu;
Ad Minus a Maiore valet collectio firme:
Atque Figurarum classes titulosque modorum
Barbara, Celarent, et talia dicere. Non hoc,
Non satis est. maiom decent haec pulpita, quam quae
Vulgus opinetur. Nonne haec, divine Melanchthon,
Cuius imago fere comes indivisa Lutero est,
Si liceat, velles ex hac iterare tabella?
Verum ubi tu? quae te manus invidiosa refixit?
Aut quae te nondum est dignata affigere? Quamquam
Quid refert? tua quum digitis depicta Minervae
Pendeat effigies celsa ad spectacula mundi.
Vos, o Philosophae praestabilis ordo coronae,
Auribus auscultate: et quae fero, mentibus aequis
Accipite: et qua fas, desensum hanc ite Philippi
Sermonis faciem, studiumque viamque docendi.
Multus in hoc Reichardus eras, quem nuper ademptum
Conqueror: et redimi lacrimis si posset; in istas
Hos oculos cerebrique tholum liquescere vellem.
Qui fuerit norunt; nisi si quem livida tabes
Non sinit invidiae, quod pulchrum est, noscere. certe
Integritas vitae pietas, promptumque merendi
De quovis studium [(reading uncertain: print faded)] , gravitas comisque venustas
Ingenuo sallita [(reading uncertain: print unclear)] ioco, vernansque disertae
Floriditas [(reading uncertain: print faded)] linguae, poterant imitamen haberi.
Lactea pluma nivis, quae ludit ab aethere puris
Floccorum nimbis et humum splendore colorat,
Prae candore tuo poterat non candida dici,
Et non e tumulo [(reading uncertain: print faded)] , et non e manibus istis
Nascantur violae? licet impenetrabile saxum [(reading uncertain: print blurred)]
Floris ad egressum nullo se laxet hiatu.
Aeternum, Reicharde, vale: vale optima nostri
Pompa sodalitii [Reg: sodalicii] : quaeque heic [Reg: hic] tibi carmina libo,
Turea grana putes et vivi nectaris haustum.
CHRISTE homo-dive, Dei patris immemorabile Verbum,
Interpres hominum, trini oratorque senatus;
Praevius ipse facem, socio quam Flamen ab igni
Ventilet accensam, per tot praeferto tenebras
Qui poliunt linguas, et qui poliuntur in istis,
Quique docent artes, quique hasce docentur: ut usum
Hi capiant, illi praeter stipendia laudem.
Fac se conformet ad legum edicta iuventus,
Ingenuamque bonis doctrinam moribus ornet.
O moros mores! In nostrum hoc dico pudorem,
Hic nomen MORES defunctum et paene sepultum est:
Et iam nil restat, quam ut conclamemus; et alta [(reading uncertain: page folded)]
Voce quiritemus; Actum est de legibus, Actum est
De studiis, et quod caput hic, de moribus actum est.
Cetera ne memorem, fieri quae plurima vulgo
Et fando audimus et coram cernimus ipsi:
Ecquis non, sanae cui vel semiuncia mentis,
Istud abhorrendum, dirisque et fulmine clamet
Adstrigas, ad furias et dandum ad tartara pessum?
Quando silet seris nox intempesta tenebris,
Perque urbem placido se mulcent omnia somno;
Potores, zythum qui percolare parati,
Audire est madidis passim ebullire tabernis
Ventre saburrato, stolideque per obvia ferri
Compita, Baccharum ritu; horrificoque boatu
Humanae indultam genti infestare quietem.
Ille opifex tauri tormentorumque repertor,
Qui funesta novo cudit faber aera dolori,
Primus et insuetum, Siculo cogente tyranno,
Sensit opus, docuitque suum mugire iuvencum;
Mutus haberetur, si quis conferret. et Orci
Ianitor, horrendum latrat qui fauce triformi
Cerberus infernas rabie stimulante per umbras;
Mutus haberetur, si quis conferret. et ille
Stentor Achivorum recidivae ad moenia Troiae,
Quinquaginta alios qui contudit ore canoro,
Non vocalis erat, si quis componeret istis.
Parva loquor: Geticae quanto clamore cohortes
Miscentur, tanto nubes et sidera pulsant.
Iures, non homines, sed bucera saecula tauros
Hinc mugire, feros illinc rugire leones.
Sunt, qui damnifica saxorum grandine vicos
Inficiunt urbis: et quo via publica tutum
Spondet iter, plagas et mortem saepe timendum est.
Sunt etiam, verum plenumque novitia [Reg: novicia] pubes,
(Nam cui maturo firmatum pectus ab aevo est,
Et diris agit haec; et quo vitare licebit,
Vitat) inexperta qui libertate feroces
Grassantur stricto per diverticula ferro,
Perque forum et plateas et cuncti tramitis actus,
Ac miseros caedunt lapides stratamque viarum:
Ignis ut exsiliant stricturae. nempe daturi
Virtutis documenta suae; quam mascula gestent
Pectora, quam non sint Musarum germina tantum,
Sed fortes etiam generosi Martis alumni.
Hei caecos animos et adhuc ductoris egenteis [Reg: egentes] !
Nonne vides lapides, gladio quos impetis, ipsos
Occlamare tibi quid me, furiose, lacessis?
Quid lapidem lapis ipse feris? ego crimine purus:
Nec contra defendo tuos neque sentio flictus.
Quod si tanta tibi est certandi innata libido,
Hungaricos pete miles agros: ibi maxima merces
Armorum est, et habent dignam certamina, laudem.
Invenies ibi, qui possit referire; parique
Saevitia tumidos animi contundere fastus.
Hic lamentando lessum faciamus oportet;
Si non dum in nobis lacrimarum exaruit humor,
Si non perdidimus sensum et momenta dolorum.
Quicquid es, et quanta es, o Hungaris ora, peristi!
Ipsa Salus non esse potest tibi porro saluti.
At tu, Christe, potes; tu vis. sed nostra volentem
Criminate frenis retrahunt, religantque catenis.
Inclita Germanis, Quarti nutricula Regni,
Eia age, resina lentum mage pelle veternum,
Ac monita Hungariae tandem sapere incipe casu.
Nunc tua res agitur: paries nunc proximus ardet:
Nunc dilecta tui scandit tabulata palat!
Flamma vorax; apicis iam culmina summa relucent.
Cernis, ut augustos Aquila illa birostris alumnos [(reading uncertain: print faded)]
Excitet Imperii: tantam ut restinguere flammam
Ocius approperent: nisi toto incendia nido
Grassari carosque velint exurere pullos?
Quid nos? o rata sit nunc prisca licentia Vatum!
Egererem, quae multa coquit dolor intus: et ad rem
Si minus ingenium, daret in dignatio versum.
Sed tempestive remini sci mandat Apollo,
Cur Tacitam fecisse deam te, Romule, dicant:
Harpocratesque iubet Aegyptius obvia signans
Ora salutari digito meminisse suum st!
Mercurii Morpheus narravit ab Austride terra
Auditu mirum, sed dignum hoc tempore credi.
Hic gemini fratres, ait, una matre creati:
Dissimiles sed uterque trahunt a semine mores:
Hic longe ventura notat, dubiisque paratus
Casibus occurrit, cauteque examinat omnes
Fortunae eventus. dictusque exinde Prometheus.
Ille instar pecudis non impendentia vitat,
Nec res ante videt: accepta clade gemiscit,
Et sero transacta dolet: Non hercle putaram,
Symbolon illius. vulgo hunc Epimethea dicunt.
Et nuper fratrem frater proscripsit, et abs se
Alter in exilium portare Promethea iussit.
Quem Turci laetis exceptum plausibus, omni
Consilio, qua pax, qua bellum, adhibere feruntur:
Cuius nos tanto rerum in discrimine facti
An pudeat pigeatve magis, non dicere promptum est.
Quamquam fama refert, ad amoena binominis Istri [Reg: Histri]
Castra Ratisponae summo iurata Rudolpho
Numina Primatum sapiente coire senatu;
Quei postliminio queat huc remeare Prometheus.
Haec Morpheus. Et cuinon plane lumen ademptum est,
Cernit in his umbris radiosa vibramina lucis.
Sed iam finis adest. Hunc voto solvere coetum
Et pietas rigidique iubet vis temporis ipsa.
TRINE Deus, Deus une, trium crudelibus ausis
Fulmina poenarum nos uno tempore plectunt;
Bellum, pestilitas, victus penuriae. Cur nos
Cur tot suppliciis simul, o Deus optime, mactas?
At qui tu Pater es; nos filii; et sanguine FilI [Reg: Filii]
Turba redempta tui! Sic nos. Quid Iova reponit?
Vos nequam filii: patrem genuina propago
Non temere irritat. Nunc ite: viaticum habetis.
PERVICERE iterum, quos vincere posse negabam
Hunc offirmatis, animum sua vota prementem
Consiliis: minus ut graver indulgere laborem
Ingeniique aciem, quamvis hebes illa, Sacrorum
Sollemni festo, quo se Catharina quotanis
Iactitat, aut potius quo nos iactamus ob illam,
Nos, qui Philosophi censemur; et aemula Musis
Quos studia exercent, numerique novemplicis augmen
Exaequat pariter. Neque me, nisi naris obesae es,
Et rationis egens, ratione carere putabis:
Quod me difficilem factu non magna rogantum [Reg: rogantium]
Praebuerim votis. Non haec mihi tradita curae est
Legibus, aut veterum sancito debita patrum.
Nec quisquam temere affectat monumenta laborum
Alterius desponsa operae, nisi perditus ori
Induat os durum canis illud, et exsuat omnem,
Frontis honestatem. Neque me coquit aestus honorum,
Aut amor ille sui titillat, ut improbus optem
Me versu clarare meo, ventosaque laudum
E pluteis hodie venari puncta iuventae.
Sat mihi, satque aliis sum pridem carmine notus,
Et plus quam cupiam: possemque indicta priorum
Multa pati, effreni quae praeceps ardor ephebo
Haud percocta satis vulgi eructavit ad aures.
Nec vis materiae tanto sese ubere rerum
Sufficit; ut, quos vel mediocres armat in ausus
Spiritus, ingenii vires aut vivida cultae
Ostentare queant linguae ornamenta: sed expers
Roris, in exsacca cultorem fallit arena,
Et quid dicendum est, quod non et diximus anno,
Et qui decursum praeverti proximus annum?
Nec quid me allectet, vel quid delectet, apertum est;
Cur hoc in versu mihi vel concinna venustas,
Vel grave subducta quaeratur fronte severum.
Hanc quoties aurem mordax mihi dictio rasit,
(Non etenim corio est obtentae elephantis, ut isti
Non penetrent punctus) ac si summe ore LUTHERI
Commendarim operas, imo de corde PHILIPPI:
Ac si liberius calidae peccata iuventae
Invectus fuerim: quaeque istis plura maligne
Affricuit scabies animi linguaeque flagellum.
AT vos et cineres et non mortale LUTHERI
Nomen, et hanc cathedram, ternos huc advoco testes
Carminis innocui. Tuque bis veneranda tabellis
Effigies, stupidum ligni pervince rigorem
Atque oculi transmitte aciem, penitusque remotos
Pectoris abscessus mihi perscutare [(perhaps: perscrutare)] ; videbis
Rectius in parvo tibi me sermone probatum,
Quam quibus immenso de te clamatur hiatu
Ilias interdum. Quod tu, cui fingere caecos
Nemo potest impune dolos, Deus optime, nosti.
Res dura exsilium, et rerum durissima: verum
Cernere privatum se libertate loquendi,
Quum libet; exsilo res omni durior illi,
Cui mens ingenui candoris et oris alumna est.
Sed quid ego haec autem nequiquam [Reg: nequiquam] ingrata, voluto?
Debet adhuc nasci ille cocus, qui noverit omneis [Reg: omnes]
Sic condire cibos, sapidi ut sint omnibus aeque.
Vitalesque ivit nondum iste Poeta sub auras,
Cui felix adeo formasset Suada loquelam,
Unus ut in magno probet omnibus omnia coetu;
Quamvis et pulchre et docte liquidissima, veri
Argumenta serat, quae tangi et tangere possent.
Usque adeo sua quisque fovet certamina secum:
Et pulchrum sit cuique suum: sunt cetera [Reg: cetera] nugae.
Sed quicquid fuerit, libertas illa Poetae
Ne pereat, nigrum qua nigrum, et candida quae sunt,
Candida, forti animo et recta cervice, vel ipsus [(reading uncertain: print blurred)]
Dicat in os Penthei Bromioque furentis Agaves.
Quod felix igitur, faustumque sit; annua nobis
Festa celebrandum est Catharinae dedita sacris,
Quae terras olim stupefecit et aetheris orbeis [Reg: orbes]
Doctrinae fama partesque implere virorum
Femina sustinuit, nulli nec ab arte, nec usu,
Nec linguae cultu quicquam cessura Sophorum.
Hinc non solum illam persuasum est numinis aura
Caelitus ornatam; sed et hac ornare precantes
Et posse et velle. Hincque adeo patrona Sophorum
Coepta coli est aetate patrum, cum nubilus aer
Sublustri maestam tenuit caligine lucem,
Inque pari pretio fuerunt Deus atque deastri.
Haec quoque perpetiens communes Leucoris umbras,
Sancivit, meritis ut divam laudibus ornet
Hanc Sophus, ac missam devota mente quotannis
Concinat: ut studio ac precibus permulsa, docentum [Reg: docentium]
Discentumque [Reg: Discentiumque] probe moderetur et augeat artes.
RECTOR, magnifico moderans haec publica nutu,
Tuque LOSERIADE, quem Pretzius albis adorat,
Quem virtus animosa suis heroibus aequat,
Cui mentem Pallas, Venus os decoravit, utrumque
Iuno divitiis, Saxo auxit honoribus amplis.
Et qui praeterea peregrinae sortis et agri
Auditum venistis epos, vosque ordine nostri,
Huc aureis [Reg: aures] , huc et facileis [Reg: faciles] advertite mentes;
Dum laudes Catharina suas me vate reportet:
Et iussu legis, si lex est, Missa canatur.
O dea, si qua dea es! quin o homo, si qua fuisti
Unquam [Reg: Umquam] homo! quod multi pertendunt ire negatum;
Atque illud plures, imo omnes, quotquot ab Orco
Persephones Italae, Christo duce et auspice, sacra
Praelucente facem Scripturae, animosa LutHERI
Eripuit virtus, caeloque ostendit aprico.
Quicquid eras, cuiatis eras; me iudice, nullum
Fortunare tuo potuisti numine coeptum:
Nec poteris hodie. Et surdas diverberat auras,
Qui prece cumque tuas impellere nititur aure.
Omnibus adscitis haec laudum summa tuarum est.
Iam sacrum Missae, si sacrum est Missa, quod olim
Caeca [Reg: Caeca] superstitio templis invexit avorum,
Ad legum monitus peragemus, at indole nostra.
Vos aperite caput, sanctoque calescite motu,
Inque habitum orantis formati, ita dicite mecum:
O ter-Sancte Deus, cui sedes arduus aether,
Et Pater et Fili, tuque indivisa duorum
Copula et aeternae non degener halitus aurae,
Tres numero, sed tergemina vi numinis uni,
Quas tibi debemus, ino quas possumus, ultro
Pendimus obnixas uno ore et pectore grates:
Quod non ad terram, ceu brutum ignobile, pronum
Afflixisti hominem, sed recto ad sidera vultu
Celsius erexti, et generosam caelitis aurae
Particulam et sagae rationis acumen, et artes
In quis grata tui sparsim exstat fama, docendas
Discendasque bonis ad postuma saecla nepotum
Legibus indultas voluisti: et tempore patrum
His quoque sic nostram decorasti Leucorida, ut iam
Victricem possit multis obvertere palmam.
Supplicioque tuas, IEHOVA, lacessimus aureis;
Ut, quae dona tuis hodie largitus et olim es,
Propria sint nobis, seraeque propaginis heres
Intemerata suis eadem transcribat alumnis.
Sic doctrina tuo de numine lumen in istis
Artibus inveniet, nomenque per ora piorum [(reading uncertain: print faded)]
Alterno sermone tuum cum laude volabit.
Hactenus oratum est. Sed quis, cui scandere ius est
Hanc cathedram, parteisque [Reg: partesque] cupit tractare Poetae,
Audeat hanc foedam Musis imponere culpam,
Ut vel inornatos patiatur abire, vel atro
Dente lacessitos obscure vellicet, olim
De studiis recte meritos et Oreade nostra?
Vel quis tam stolide mihi sit fastosus, ut hirtas
Nequiter obturet nostris sermonibus aureis [Reg: aures] ,
Si memori quandam versu rediviva bonorum
Nomina cantari praesens audiverit, absens
Imbiberit fando cantata decenter, ab ista
Praecipue cathedra, quam vivi Solis ab ortu
Solis ad occasum splendenti lumine famae
Illustraverunt; ubi tot miracla renatae
Edita doctrinae. Pro! quae mihi copia rerum
Suppeteret; quanta me possem ostendere pompa
Carminis? ante diem componat vesper olympo,
Et nox humentes [Reg: umentes] abiungat mane iugales,
Rursus et anticipent fugitivi sera diei
Altera: quam leviter revocatam ab origine famam
Vel pressis valeam narrandi stringere metis
Unius, LUTHERE, tui virtute paratam.
Hei, quam nunc cuperem totis agitare quadrigis
Agmina Musarum spatiosa [Reg: spatiosa] per aequora laudum!
Forsitan antiquis nil concessum Prophetis:
Haec nisi Festa suae transcriberet ordo Sophorum
Propria militiae; cuius pars ipse, meorum
Castra sequens, merito cognatis praelior armis.
Tu mihi primus ades, fortassis et unus: ad omneis [Reg: omnes]
Qui natus tamen anus eras divinitus arteis [Reg: artes]
Sorde repurgandas. tacito me; noscere promptum est,
Quem dictum cupiam: solum te nempe PHILIPPUM.
Credibile est, magni circumflua maenia Mundi,
Et valgo abstrusi fatales sideris igneis [Reg: ignes] ,
Et Genium, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, ceu foedere pacto,
In genesin iurasse tuam. coniuncta tenebras,
Ingenium poterant quae condere singula magnum.
Credibile est, docuitque eadem post exitus ingens;
Et ternas Charites, et ternas insuper Haras,
Terque deas ternas Heliconia numina Musas
Florenti sociata iugo plausisse choreas
Nascenti puero, trepidaque a matre rubentem,
Sublatumque solo teneris fovisse lacertis,
Atque almo lactis suctu nutrisse: rigatumque
Aonio sacrae Permessidos imbre, tepenteis [Reg: tepentes]
Volvisse in cunas, ac leni ambage moventes,
Haec pro somnifero cecinisse oracula lallo:
Incipe, care puer, solidis adolescere membris,
Qualis in aprico fecundi margine rivi
Nisibus occultis se subicit arbor in auras:
Ut vis ingenii, quo te Deus auxit; et auctum
Prodidit arcanis geniturae schema sub astris,
Debita maturo ferat incrementa vigore.
Tu puer audebis, vix grandi audenda iuventae:
Et vix dum iuvenis partes implere virorum.
Nec se ullo tantum Rhenus iactabit alumno:
Nec doctos inter, quot habebit Teutona tellus,
Tot docta ingenio miracula cernet in uno.
Graeca tibi Peitho, Sirenque Latina, potensque
Hebraei Suadela iugi, tres triplice linguam
Flore venustabunt: ut quae paedore situque
Obsita squalescunt [Reg: squalescunt] auctorum sensa, nitori
Restituas, claraque hominum sub luce reponas.
Tu Logicae fabricas tortique sophismata nodi
Carnifices imitatae rotarum Ixionis orbes,
Queis [Reg: Quibus] torsere diu servae dispessa iuventae
Pectora, et infami suffocavere reatu;
Altius impacta, flictu sapiente, bipenni
Disicies; artemque nova rationis amussi
Rursus ad ingenuos antiquae lucis honores
Formare institues; ac pubem simplice filo
Gnossiacae duces adoperti semina Veri:
Quin et civilis moderatrix Ethica citae
Florentem accipiet te formatore colorem:
Quin etiam caecos naturae evolvere mores,
Quid lucens mundus, quid spiritis ignis et aer;
Quid latices frigentis aquae, quid et arida terrae;
Et quaecumque suo concors discordia coetu
Conciliant elementa, quater sociata propago;
Tu rite instabis: Scitumque mereberis istud:
Felix qui potuit rerum cognoscere causas.
Tu decus historiae; specimen tu nobile, quantum
Polleat humanae vis indolis. omnia magnus,
Omnia quod Phoebus nobis, id habebere quondam,
Cum Sapiens Saxo Ludum fundabit ad Albim
Te praeceptorem non pubes sola, sed ipsi,
Qui praeceptorum fungentur parte, vocabunt.
Quin et nulla tuas isthic oblivio laudes
Obruet. et cum iam fatale expleveris aevum;
Inventus semper dabitur, qui cara PHILIPPI
Nomina sollemni [Reg: sollemni] Witebergae voce ciebit.
Hactenus. Et cui non spiramen naris opertum est,
Quid sit, odoratur: et ni nos livida tabes
Abstrahat invidiae, verum has cecinisse fatendum est.
Nec me transversum rapiet sententia Crispi,
Qui negat in tanta meritorum laude PHILIPPUM
Censeri merito: cum lumen clarius omnes
Transfusum nostra sit tempestate per arteis [Reg: artes] .
Fortasse. at noctis furvas te pone sub umbras
Atque alios iuxta crudeli caede furentes
Teque impendentes: et quis tibi primus in aestu
Suscitet igniculum, quo praelucente periclum
Defendas capiti. nonne hunc plus omnibus unum:
Et fecisse putes et grata laude potitum?
Quamvis sexcenti post ex hoc igne secuti
Lampadas incendant, atque omnia luce frequentent.
Res facilis factu est inventis addere cultum.
Hei, quam multorum lolio sterilesceret arvum,
Ni vitulae sollerte MELANCHTHONIS illud arassent!
In cultu Sophiae dico: nam cetera non sunt
Huic decreta loco, nec curae debita nostrae.
Quamquam multa etiam sacri mysteria Verbi
Eruit e tenebris calami virtute, librisque
Tradidit ingenuis sero spectandae nepoti
Ad claram lucem. Num quicquam coxerit intus
Quodque subaerato mendosum tinniat auro,
Non scrutor: fecere alii.calidumne PHILIPPUS
An gelidum biberit; panem atrum anne ederit album,
Privatus conviva domi: seu denique CALVUS
Sive capillatus fuerit, non curat Ofellus.
Illius ingenuum ne quis sophos inquinet, omni
Iure procurandum est, magni quos provida virtus
Saxonis hoc iussit suggestu instare cathedrae.
Pro se quisque datas contente exerceat arteis [Reg: artes] .
Tu logicas exterge acies et acumine firma,
Et laevore [Reg: levore] paris Speculum morale polito:
Haec duo cum Princeps velit uno Marte doceri.
Tu Physicas rerum penitus scrutare latebras.
Vosque Mathematici, quibus est mos ire per altum,
Ac superum tentare domos, animoque rotundum
Pellustrante [Reg: Perlustrante] polum distantia sidera vestris
Acclinare oculis; iussos urgete labores,
Et volucreis [Reg: volucres] memorate rotas, legesque rotarum
Queis [Reg: Quibus] replicant solitum constante volumine gyrum.
Stellarum docto signate in pulvere motus,
Quales sollicito deprendit pollice quondam
Memphis acuta suis numquam inficianda [Reg: infitianda] patronis:
Quae moveant momenta polum: quis certus in ast is
Error; in obsuris numeri quota puncta tenebris
Defectum teneant Solem: quae linea Phoeben
Damnet et excluso pallentem fratre relinquat.
Quaeque perenne ratos distinguant tempus in orbes
Ceterae; praeceptis docili monstretis ephebo:
Et qua quisque potest, artem stabilite minantem
Comminus interitum. Dementat opinio multos;
Si memori norint animo depromere quinos
Zonarum tractus, septenaque monstra Planetas;
Filaque dispositis vicibus comitantia caelum,
Per quae dirigitur signorum flammeus ordo,
Non dico in caelis sed crassi in fragmine ligni
Posse recensitis digitorum expendere nodis,
Atque, ARIES, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,
Libraque Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces
Dicere; quae citius possunt disci atque doceri
Quam faber impingat soleas ex aere caballo,
Posse vel Astronomi titulosque merere Magistri.
Vos ite his contra, turpemque afferte pudorem,
Qui numeros abaci sectoque in pulvere metas
Aut nihili pendunt, aut stulta fine cohercent.
Vosque Professores, tenerae qui daedala pubi
Munera Linguarum triplici sermone politis;
Hoc agite: et doctis horum os obtundite dictis,
Qui stolido audebunt dissensu tendere contra.
Res pulchre inventas non pulchris dicere verbis,
Est in polluto mala aurea ferre catino.
Tuque Poeta, tuas inprimis exige parteis [Reg: partes] ,
Et Phoebum et Clarias decima cum Pallade divas
Adsere vindiciis: et, quas adspergere [Reg: aspergere] quidam
Affectant maculas, purgatis elue limphis [Reg: lymphis] .
Pegasus afflictus summi pedis excitat undam:
Sed nosti, qualem? non crasso humore [Reg: umore] iacentene
Colluviem, aut quae sit fetenti turbida limo:
Sed fontem salientis aquae, quae purius auro
Clarius electro tempe Cyrrhaea bicorni
Interfusa iugo lapsu transmittit, et almum
Sufficit aeterno potantibus inde liquorem.
Scisne, haec quo tendant, hodie cui tanta lubido est
Evandri cum matre loqui, sapidique medulla
Pollinis abiecta siliquis et furfure pasci?
Ad verrucosos Charitum, inquis, planitus ocreis [Reg: ocres]
Degrumabo viam, et topper verabo, truones
Ruspari ut linguae decermina casca potissint,
Non haec attegri suppique investis apludam;
Sed quam cinctuti pappum evannare saperdae.
Quid vos, o pubes? ego non intelligo: et ipse,
Quod liquido iurem, se non intelligit auctor.
Ac nisi me tam spissa virum manus undique cingat;
Clamarem, insidias vati die fendite; prodor
Aut praesens venalis agor sermone bilingui.
Sed quei fungus ego Francoque sub aere natus,
haec caperem sacris tantum concessa Poetis!
Scilicet hic Linguae prisca est et sola venustas!
Cetera de trivio: quid enim Maro, Tullius. Umber,
Livius aut Naso, quos illud Caesaris aevum
Laudat et Augusti, Latiae sint regula Linguae:
Cum dicant pueris verba intellecta; nec hilum,
Quod vel miretur, vel re dignum aestimet ulla,
Cui grande ingenium est, narisque emunctior usus.
At mihi, nescio quis (nec enim res semper ad omnes
Iam felix meminisse meum est) iuratus apertis
Respondit verbis; et habebant pondera Veri:
Si vel Virgilii coquus, aut Ciceronis agaso
Dixet ad hanc faciem, deturbati ambo fuissent
Furca [(reading uncertain: print faded)] praecipites, stabulo iste, atque ille culinae.
Vos vestras curate, suas (quod spera) Poetae
Curabit partes; et in hanc sermone pedestri
Incurret sectam, quam primum Comica socco
Musa pedem exsuto Truculenti Plaude merebit.
Quod fortasse brevi, superat si vita, futurm est:
Nec mendax vestram casso spem ludet hiatu:
Ipse me a promitto side; ne spernite praedem,
Qui pro communi rem perfecturus amico est.
Hoc etiam nobis Sophiae doctoribus esto
Inculcatum hodie: ne quis sollemnia credat
Sacra profanari, si comperiatur omitti,
In quod committi, nobis sit grande piaclum.
Relligiosa novem coluit Sapientia divae
Musarum titulo: nec erat rationis inops res:
Omnes ingenuo nexas per mutua nodo:
Omnibus aequus honor: nolle et velle omnibus unum:
Nec tantum consorte satu, sed amore sorores.
Nosque novem Musis numero sumus aemulus ordo.
Fas igitur, studii quos una professio iungit,
Simus item socio conserti pectora vinclo:
Nec fronte adversi speciem simulemus amica,
Averse tergo contranitamur, ut olim
Manoadae vulpes. Hei quo, dulcissima rerum,
Mascula simplicitas nivei candoris abacta es!
Oremus. semper grave et immutabile sanctis
Pondus adest verbis: et vocem fata sequuntur.
CARE Pater (nam quo potius te nomine dicant,
Quos formasti homines, quos nutricaris, et ab se
Degeneres proprii revocasti sanguine Filii?)
CARE Pater, Deus omnipotens, protendimus ambas
Spe pleni, sed rerum inopes, ad sidera palmas.
Haec studio Schola nostra tuo res digna videri
Possit, et invidia tabescere sentiat hosteis [Reg: hostes] .
Qualis in hunc fuit usque diem; quae sola mereri
Anon-ingratis poterant longo ordine grates.
Nos clandestinis surgentia sraudibus [(perhaps: fraudibus)] urgent
Arma domi, manifesta foris: ab utrisque periclum:
Nostrae tamen Schola salva tui sub numinis umbra est.
Importunae vigent annonae incendia passim,
Et miseranda fames nimium res fregit eduleis [Reg: edules] [(reading uncertain: print faded)] :
Nostra tamen Schola salva tui sub numinis umbra est.
Undique foeda lues atroci incanduit aestu,
Funestavit agros, exhausit civibis urbeis [Reg: urbes] :
Hic etiam letale aliqui traxere venenum:
Nostra tamen Schola salva tui sub numinis umbra est.
Utque diu salva esse tuo sub numine possit,
Tu noster sis, nosque tui. si scindimur, actum est.
Nemo hominum in terris, in caelis nemo deorum est,
Qui possit nobis aut qui velit esse saluti.
Florida Saxonicae, iuvenes, tria germina Rutae,
CHRISTIAS Augustum quae dextera sevit in hortum
Marchiaco traducta solo; vos dentque Musis
Absentes arcesso meis cunctaque theatri
Applaudente manu nostratibus infero Sacris.
SALVE prima tui, CHRISTIANE, Parentis imago;
Egregium spectamen Avi: Spes maxima Rutae:
Et tu spes Rutae Salve altera, IANE-GEORGI:
Tuque, AUGUSTE, Puer Rutae spes tertia salve.
Una omnes salvete mihi, spes Prima, Secundae,
Tertia; quos itero, CHRISTIANE et IANE-GEORGI,
Tuque AUGUSTE: novis et sensim insuescite curis,
Ac Patriae magnos repraesentate Parentes.
IT E. satis dictum est: bis coetum solvimus, Ite.
QUAE NON audisti, non auditurus es, audi,
Quae non vidisti, quae non visurus es unquam [Reg: umquam] ,
SACRA vide. parat ista Dei Phoebique sacerdos.
HAEC est illa dies, qua per stata sidera Mundi
Centenos abiit circumfluus Annus in annos,
Huic Academiae Primi puncta ultima Saecli
Expediens, et puncta simul primaeva Secundi.
Mene rogas, Tanti nobis qui muneris auctor?
Quis? nisi qui Maris et Flammae, Telluris et Aurae
Concilio, quod inane merum fuit ante, creavit
Omnia, quae gremio vastus complectitur Orbis
Inque suos caeli convexa volumina cyclos
Tornavit volucri levitate: ut perpete lapsu
Momentisque suis raptum sine pondere pondus
Sese libraret: Passimque ardente pyropo
Splenderet laqueare poli Solisque ducatu
Ac Lunae, tacitis formaret legibus aevum.
Quique etiam iussit torpente voraginis umbra
Eruere ingenuo Rationis acumine lucem,
In qua vis Pulchri micet et sapientia Veri.
Quique huic nempe bono, ceu gymnasiarcha palaestras
Institui voluti, quis se vigor indolis altae
Exercere queat meliorum indagine rerum.
Ille Deus tanti dedit incunabula coepti,
Ille incrementum, et primi divortia Saecli.
Illi debetur, quanta est ea gloria, soli.
Illi debemus, quot mens capit intima grates,
Et qualeis [Reg: quales] trahit et quantas hic spiritus; et quot
Et qualeis [Reg: quales] quantasque valet mea lingua profari,
Quid mea? vestrum adeo cunctorum linguae profari,
Mens caperet, et trahere spirantis anhelitus aure;
Tot nos et taleis et tantas scilicet omnes
Pro tam praestanti debemus munere grateis [Reg: grates] .
Ingens debitio est: et quam vix ire solutum
Possumus. audendum tamen est, ego verba praeibo:
Ista sequi tacita pietate ac pectore vestrum est.
Tu, qui stelligeri cursum moderaris Olympi
Irrequiete quiete, Deus: Pater unice Filia
Unigenae: qui post humanos induit artus,
Ut possit monstrare Deum: tuque Ignis in igni
Spiritus aeterno: Deus uno in numine triplex
Nomine: pro merito grates tibi solvimus uni.
Unius res cuncta tui est. Te, te auspice nostrum
Coepit Ephebeium: te praeside conservatum est.
Te duce, grande sui, quo iam valet, augmen adepta est,
Nomen et augustum, quod Fama propagat ad orbem,
Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit.
Pro te, proque sacra quod gestum est indole Verbi
Hactenus, omne tuo solius numine gestum est.
Quodque hodie decies denos haec Leucoris annos
Computa at et primi Centena volumina SAECLI
Claudit; et a tanto non est absorpta procellarum
Aestu, quos Erebi Tybridisque [Reg: Thybridisque] ruebat aquae vis;
Non opis humanae est! operis manifesta patescunt
Argumenta Dei. Deus ista patravit; et huic nos
Debemus grates: quas et nunc solvimus. ab! quid
Solvimus? his meritis aeterna solutio non est
Solvendis. Etsi grandi subsellia versu
Fregero; si duros sinuosi fornicis arcus
Rupero; meque adeo: sat dignas solvere grateis [Reg: grates]
Non tamen evaleo. Sed enim miserescere nostrum,
Mens divina, soles. Bonitas tuae Numen adaequat.
Solvere saepe tibi est; non solvere posse, fateri.
Ecce pater! Pater, ecce! manus protendimus ambas,
Corque una trahitur, caelumque minatur, et illud
Cor spirat patrium. satis, ab satis esse putato,
Unas pro innumeris meritis tibi pendere grateis [Reg: grates] .
Pendimus (ecce) unas. et cum tu saepe datorum
Prodigus innumeris grates pensaveris unas:
Hoc te pro innumeris nunc unum, eque omnibus unum
Ista rogat cunctae spisissima turba coronae;
Ut, quam centenos propior tutatus es annos,
Hanc Academiam porro tuearis, et illud
Nobile depositum sacrosancti dogmatis una.
Namque hoc non salvo, quid opus salvere Lyceum?
NUNC quoque denarrabo, Deus quos ille volebat
Munia delatae praestare vicaria curae.
Ecqui sunt? Est, qui primum INCHOAT hocce Lyceum:
Est, qui CONSERVAT: est et qui FUNDAT: et est qui
Collapsum INSTAURAT: quique ORNAT et AMPLIAT; et qui
CONFIRMAT: quique ista suis FOVET integra nervis.
His etenim TITULIS, qua se primo obvia muro
AUGUSTAE substructa domus cenacula pandunt,
Saxoniae Proceres statuas potuere mereri.
Hi pariter mihi carmen erunt: hoc limite Cleio
Nostra laborabit. Et quamvis densior [(printer); sic: defensior] instet
Gestorum series, laudumque sequentibus undis
Obruar: audebo tamen, et stringam omnia pressis
Narrandi metis. Tu primum duxeris agmen,
FRIDRICE, Imperii pars augustissima: cum quo
Ipsa suum commune [(reading uncertain: print blurred)] habuit Sapientia nomen.
Instar in hoc quantum est! (animos advertite) cum quo
Ipsa suum commune habuit Sapientia nomen.
Laus olim palmaris erat, penetrare sacratae
Regna Palestinae, et Solymam Christique sepulchrum
Ferre sub aspectum. penetravit hic: omnia coram
Sub visum tactumque dedit. Penderene muro
Cernitis hoc tabulas? Adversa aversaque Christi
Depositi facies ea patrum credita saeclo est.
Ille hanc suspendit Solymorum ex orbe relatam.
Ille hanc exstruxit muris ingentibus Arcem
Turritasque minas: ille hoc venerabile Templum
Nunc meritis insigne suis et honore Sacrorum.
Hoc auctore Domus surrexit et illa, supremae
Urbis apex, portae decus et tutamen Elystrae:
Primum Augustini, post nomine clara Luteri;
Nunc utriusque simul; quantumvis debita neutri.
Ille rudi posuit duo Formatoria pubi,
Quaque Professores sacrum sophos atque profanum
Exercere queant. Sed et illum e robore querno
Undeni compage iugi super Albida pontem
Construxit, docuitque fero sub gurgite Nymphas
Aoniae calcata pati vestigia turbae,
Magni animi res sunt, ob quas nonnemo triumphum
Postulet, at nihil hoc, prae quam quod dicere possem,
Me tempus sineret. Quo pacto inviserit heros
Commitia Imperii tricesima, vique probata
Consilii ornarit. poterat qui dignus haberi
Caesareas tractare vices pro Caesare trino:
Quin Sceptrum et Sphaeram Diademaque Caesaris ipsum.
Imperii gestare bono. Sed, Carolus esto.
Caesar, ait: pro me Caesar mihi Carolus esto
Hei mili! quantum animi fuit hoc in pectora robur,
Ultro delatos tanti contemnere regni
Fasces, quos alii vi, fraude et sanguine quaerunt.
Hic Acade miae posuit fundamina nostrae,
Quae nunc centenos numerant feliciter annos.
Scilicet haec ille Urbis erat praeclarus ab auro
ANNULUS: huic auro radiantis gemma lapilli
Deerat adhuc; non illa, rubras Orientis adundas
Quae legitur: sed quam ille Oriens demisit ab Alto
In fortem Israel, qui sanguine purpurat Agni.
Annulus huic potius gemmae fuit aptus et aurum.
Eruit hanc lutera manus, fabreque politam
Inserit huic auro. Iam splendet utrumque corusco
Sidere; iamque Italis oculos perstringit ad urbem
Tibridos [Reg: Thybridos] : ipse etiam Romanus Iuppiter horret
Lucis inadsuetae [Reg: inassuetae] penetrabile fulgur oriri
Monte Palatino. iam sacra infausta notari
Incipiunt. sua iam meretrix Babylonis in antro
Spectari secrata dolet. Nunc tempus agi rem,
Cacus ait. Propere pereat Gemma, Annulus, Aurum
Cum Fabro, (Luterus erat faber ille) sed et qui
Auro, qui Gemmae, qui Fabro praebuit umbram
Hospitii. hospes eras Sapiens Friderice. Sed aurae
Disque trahebant, disque sipabant [Reg: suppabant] cuncta minarum:
Cuncta minarum disque sipabant [Reg: suppabant] disque trahebant.
Hac stabat Deus: hac stabat Fridericus. Et ausit
Ab Iove Romano quisquam praesumere tantas
Armorum vires, contra hoc ut staret in armis?
Tunc se magnificam fecit Tetzelia virtus,
Vaenales [Reg: Venales] satagens nostris obtrudere merces;
Qualeis [Reg: Quales] , me tacito iam quivis novit ad unguem.
Videris hic animi curis mordacibus aegros
Commissi taedere sui: gentemque picatum
Autolyci rogitare, Meo me crimine quanti
Posse putas solvi? cui mango; Nempe fide nos
Mercamur Graeca: si prompta pecunia, centum
Pende coronatos, et crimine liber abito.
Auro se meretrix, auro sicarius, auro
Sacrilegus purgat. Nullum purgantius auro
Natum smegma fuit. Purgatis ordine noxis,
Ecce incestificus germanae matris adulter,
Quanti, ait, incestus solet heic [Reg: hic] vaenire? talento.
Heu pretium impensum! quid tum? ne nummus abesse
Hinc potis est: Quaestor Latiae sic aestimat aulae.
Ergo ideo in pretium redigi peccata potissunt [Reg: possunt]
Omnia? sic, possunt. Peccatum tam grave nullum est,
Cui non par aurum possis expendere contra.
Nimirum haec illa est fraudum sutela piarum!
Hos non ulterius procedere passa furores
Mens animosa Deo Luteri; Ergone putasti,
O scelerum caput et mentito vicarie Christi,
Isto auri splendente luto vaenale [Reg: venale] parati,
Quod meruit nobis et morte et sanguine fuso
Filius Omnipotentis heri? sicne ergo deinceps
Ipsa Sacramenta, ipsa elementa, cruentaque Christi
Vulnera Tetzelio et Caelum vaenale [Reg: venale] sit ipsum?
Hoc Deus, hoc prohibeto nefas. hoc limite vendax
Haereat iste furor. pereat Tetzelius, et qui
Cauponari animis hominum ius fasque putarunt.
Occidat Indulgens, Indulgens occidat hydra;
Occisam tumules; tumulumque hoc carmine signes:
HEIC [Reg: HIC] prostrata iacet Latii Indulgentia Papae
A capite ad calcem, cumque omnibus intestinis.
Istas, credo, fores bipatentibus obvia valvis
Nunc etiam impacti vestigia prodere clavi,
Quo Christi meritis affixa est plena papyrus,
Plena Sacro fidei: solido plenissima Hero.
Tuque adeo caeptis [Reg: coeptis] indulgentissime vireis [Reg: vires]
Christe dabas, ne porro tui pretiosa cruoris
Purpura sacrilego vaenum prostaret abusu.
Tu, Friderice, tui pro nominis omine, pacem
Curabas: quae certa rei nutricula tantae est.
Et non e tumulo hoc viridis nova [(printer); sic: virida novis] germina, Rutae,
Non violae, non paciferae nascantur olivae?
Quisquis es, huc specta: sed et huc. e marmore sensum
Disce Friderici: Pietatis imago sub illo est:
Illic, qua duxit Lysippus in aere Togatum,
Quaque Polycleti [Reg: Polycliti] formavit lima Sagatum,
Disce Fridericum bellique domique paratos
Offirmasse animos sano pro dogmate Christi.
O salve, Friderice, tuo sub marmore: salve,
Et tibi, quae primi decurso tempore Saecli,
Gymnasii Templique tui quota portio Vates
Carmina iam libo, votivi turis honorem
Esse puta, et meriti meritis ingentibus umbram.
UT fato Fridericus obit, tu dive IOHANNES,
Imperium pro fratre geris: sic indole fratri
Par similisque putes ut fratrem in fratre renatum,
Quanta periclorum pro Relligione renata
Hauserit: et quantis civilis Erinnys, et istae
Rustica tempestas Corydonum exosa dynastas,
Sedata aerumnis fuerit, non dicere possem
Sat digne; non si pariter mihi vertice laeto
Nectat odoratas et Smyrna et Mantua laurus.
Id vero augustum est, quo non augustius allum
A Ponto Eoo supra Maeotidis undas
Sol unquam [Reg: umquam] vidit; quando hoc augusta magistro
Augustae exbibita est Fidei Confessio nostrae.
Heic [Reg: Hic] animis opus et circum praecordia ferro!
Heic [Reg: Hic] stabat Caesar, Procerumque tremenda potestas
Europaei Orbis: stabat cum fulmine torto
Clemens non clemens Romanae Iuppiter aulae.
Stabat et inventrix scelerum furialis Enyo:
Nosce tuas vires, Saxo: nova sacra Luteri
Excute ni facies; hoc caelum, atque omnia caeli
Numina testamur; Tu, cum regione peristi:
Cum regione et relligione hac interiisti.
Seu peream, sive inteream; doctrina Luteri,
Illa Dei doctrina, meo de pectore numquam
Cesserit: hos caelos atque omnia Numina testor;
Saxo ait. O cedro vox incidenda! quid autem
Cedro? caelo ipsi. Qui transis cumque sepulchrum,
Hosque ex aere vides, atque hos e marmore vultus;
Dic tecum: Heic [Reg: Hic] viva est animi Constantis imago.
IAN Friderice patris patruique binominis haeres [Reg: heres] ,
Virtutes utriusque geris. visne amplius addam?
Vellem! ni laudum summarum summa fuistet,
Germanum ostendi specimen patruique patrisque.
Hic nostram aggesto circumdat [Reg: circumdat] Oreada Vallo,
Et tutos habitare bono iubet auspice muros
Quique docent arteis [Reg: artes] , artesque docentur: et amplo
Aequa Professorum-meritis stipendia sumptu
Ordinat: his Templum hoc largitur, et omnia Templi.
Invidere ipsi quamvis heic [Reg: hic] fata sepulchrum.
Vinariae situs est, hunc postquam Caesar in armis
Victorem vicit: capientem coepit; avitum
Ensiferi decus et trabeam cinctumque galeri
Abstulit, Imperii Septemque insigne viratus.
Carceris ingenui tandem custode remoto
Iussus abire domum est. Abeant, ait, omnia Sorti
Ludibrium. modo Christe veni, modo Christe maneto.
Gemmarum radiis stellata monilia reges
Exornare solent. tua, Ian Friderice, cicatrix,
Quam geris adversa, Fidei pro dogmate, mala,
Te decorat plus quam baccata [Reg: bacata] monilia regum.
Siquid in hoc esset Lysippi aut Mentoris ungue,
Haec tumulo ipsius legerent insculpta nepotes:
HEIC [Reg: HIC] Ian-Fridericus situs ille est; martyr Iesu,
Dux afflictorum: Constantis gloria palmae:
Spectamen Fidei. Christianae Sortis imago [(transcriber); sic: imgo] .
Nunc ades, Henricide, virtus Mauritia. primi
Pubertate aevi laudum festinus adibas
Vix tentanda viris. tu belli fulmen haberi
Turcorumque horror poteras. tu Martia proles
Ausus es undecies belli tentare furores.
Sed non hocce loco, non hoc mihi tempore fas est
Ordine bellorum tantas evolvere moles.
Nunc tantum pacata fero: quibus Urbis alumni,
Artesque et Pietas atque haec Academia florent.
Tu disturbatas bellorum turbine Musas
Cogis in antiquas meliori numine sedes.
Salve mauriti: nisi te tua fata sub ipso
Flore iuventutis properata morte tulissent,
Implere Europae factis ingentibus Orbem,
Et magno poteras vocem lassare Maroni.
Fraternas, AUGUSTE, obiens parteisque [Reg: partesque] decusque
Protinus augusti mensuram nominis imple.
Ipsi res operi fecit pondusque fidemque.
O Auditores! equidem si carmen in unum
Tantarum enitar cumulos advolvere rerum,
Promptius hanc alio templi traduxero molem.
Si partem tacuisse velim; quodcumque relinquam,
Maius erit: seu pacis opus, seu Martis adornem.
Quis fora Saxoniae sub Iura coegit et Aequum?
AUGUSTUS. quis se pro Relligionis amussi
Tota mente animi, totis et viribus; aure
Vi magna, et toto devovit tempore vitae?
AUGUSTUS. quis tot nummorum milia [Reg: milia] fisco
Exauctura novis antiqua salaria, donat?
AUGUSTUS. Salve Dux augustissime: salve
Nil non augusti tam augusto Principe gestum est.
Sed Carthago mihi es: de qua siluisse putatur
Laus maior, quam pauca loqui. Quidni ergo silerem?
AT non te sileo, CHRISTIANE, Augusta propago:
Quamquam qui possum sat honoro dicere versu,
Qui patris et patrui geris unus utramque figuram?
In te spirabat Patrui vis Martia: Patris
Regia serietas. Par ardor utrique Sacrorum
Parque profanorum. Patruumque Patremque gerebas.
At non ista diu tenuit Fortuna favorem:
Cum vix ostensum tantis te deicit ausis,
Inque uno geminos Patrumque Patremque trucidat.
Usque adeo summis diuturnum stare negatum est!
Tu tamen interea, FRIDERICE-WILHELME, secundas
Pergis obire vices, patriamque extendere curam,
Pingatur ab Apelle Boni mihi Principis eicon
Viva Friderici Gulielmi exstabit imago.
Crede mihi, o Princeps: tum demum oblivia sumet
Haec Witeberga tui; cum sic mutaverit axem
Foederibus [Reg: Foederibus] Natura novis: ut flumine verso
Saxonas hos Maenus [Reg: Moenus] , Francos hic irriget Albis:
Eurus ab occasu, Zephyrusque feratur ab ortu.
ECQUID habes, AUGUSTE, animi: si tanta tuorum
Gesta recensitis audis educere fastis?
Credo ego, si pro me Luteri illa, illa Philippi
Posset imago loqui; te sic, AUGUSTE citarent:
Heic [Reg: Hic] Rhodus: hic saltu1 Teque hac. Auguste, tuorum
Posse et Velle Rhodo saltare, quis ambigat amens?
Iam nunc maturis annos transcendere factis
Moliris: spondetque parem vigor indolis ille,
Membrorumque modus, vivique modestia vultus.
Tolle oculos, AUGUSTE: tui Sapientis imago
Haec est Friderici. si qua os in verba pateret [(printer); sic: peteret]
Adspectumque oculi, teque hic se pone nepotem
Purpurea fundata sui sub epomide Ludi
Rectorem magmenta hodie curare videret;
Quae censes ipsum ruiturum in verba? labascit
Vox mihi. tu potes haec, AUGUSTE, expendere tecum.
ECQUID et in laudes haec per sollemnia festi
Ibo Poeta tuas, CHRISTIANE Secunde? secundis
Quem pridem auspiciis Saxonia vidit in altos
Electorum Enses, Aquilaeque biverticis alas
Surgere Romanas, ipso gratante Rodolphi
Numine Caesareo. Quam vellem! et carminis esset
Prodiga materies: sed enim semihora labori
Iam detrita meo est: et Curatoribus istis
Circum scripta suas urgent modo singula metas.
O CHRISTIANIADE, laudem sit pompae tuarum;
Tam faustos habuisse dies, et Numen amicum:
Hoc ut Athenaeum Primi sacra IUBILA SAECLI
Auspice te titulisque tuis sumptuque celebret,
Et quae cras vobis Rhodomanni Suada sub isto
Pertendet celebrare tholo, sermone pedestri:
Quum decies senos et quattuor ordine longo
Hic septemgemina clarabit in arte Magistros.
Tu CHRISTIANIADE, (iucundum hoc nomen ab ipso
Omine saepe cito) fac ut hac cum alude Lyceum
Perpetuet nostrum. Par laus, servasse repertum,
Et reperire novum. qua nunc contentus abito.
AT vero laudes heic [Reg: hic] instaurate Iehovae,
Qui supra astriferi tabulata nitentia templi
Gymnasiarcha sedens laudum fecunda suarum
Argumenta gerit. Qui sacramenta Lyceo
Dixisti pubes, mystaeque patresque Lycei,
Et qui spectatum sacros venistis honores
Et qui spectandi; pariter laudate Iehovam.
Vox hodie canat assa, canat vox mista Iehova.
Arida clangentem se buccina frangat in auram:
Ductiliumque tubarum animae taratantara raucum
Eructent crepero per torta volumina tractu:
Tympana tenta tonent. follisque sequentia flatum
Organa multifido clangantque boentque sonore:
Errantique canore chelys; hilareque tremiscens [Reg: tremescens]
Fistula, panduraeque fides et setiger [Reg: saetiger] arcus:
Et quicquid Nerius et Flatu et denique Pulsu
In dulces animare potest mens docta sonores:
Omnia nunc meritis plenum laudate Iehovam.
Quicquid erit, quodcumque homines fecere merendo:
Servavit nostrum, servabit Iova Lyceum.
SIC celebrata mihi PRIMI sunt IUBILA SAECLI.
Sed quis in hac turba de tot modo milibus edet,
Nunc ubi sit Vates, cui sunt celebranda SECUNDI?
Quisquis eris, cuiatis eris, o postume Vates,
Haec mea post Centum si Carmina legeris annos,
Quaque ego nunc, cathedra steteris Orator eadem;
Dic: Cineres, ubi sitis ubi, salvete Poetae.
Sic tibi, sicque tuis, prae me Francaque Columba,
Attica cantando possis Philomela videri.
Sic tibi; sic nostro sint omnia salva Lyceo:
Omnia salva tibi, sint omnia salva LYCEO.
FINIS SACRORUM LIBRI II.
AESTUAT intus et exsultat mihi pectus in imo
Corporis abscessu, rerumque exuberat unda:
Nec se iam capit. Eia manus rapidissima docti
Huc scriptoris ades, plenum cui littera verbum est,
Quique notis linguam superas, cursumque loquenti
Praeripis, et multas trabis in compendia voces.
Magnificum de Rege melos, Regique dicandum
Sacrandumque ipsi prorumpit ab oris hiatu.
PULCHRI homines; sed tu longe pulcherrimus, o Rex:
Florida melligenis vernat tibi gratia labris,
Suadelaeque vigor. te sic Aeternus honestat,
Et cupit aeternis haec sint tibi propria saeclis.
Progredere, o heros; solitoque accingere ferro,
Atque ostende palam, Rex quantus in arma patescas.
Scande triumphalem bene rem gesture curulem,
Cui frenos auriga regit (mirabile!) Verbum:
Ante trahunt Verum, Iustum, et Clementia currum.
Qualia quantaque tu talis tantusque patrabis!
Contra ibunt hostes. nec enim tam mascula virtus
Hostili caret invidia. tu fortibus armis
Ibis in adversos animi fidentior hosteis [Reg: hostes] ,
Imaque fulmineis transfiges pectora telis,
Adfligesque solo. Solium, sceptrique potestas
Illa tui, Deus; illa Boni fidissima custos
Robur alet nullis passurum incommoda saeclis.
O Deus, ille tuus vere Deus inter alumnos
Municipum socios te plus dilexit; et uni
Prae cunctis quoque laetifico caput unxit olivo,
Interiora domus eburataque templa palatI [Reg: palatii]
Desere: fragrantis [(printer); sic: frangrantis] simul ibit in aera fumi
Halitus, inciso qualis de cortice myrrhae
Sudat odor, qualisque aloes casiaeque vaporat.
Tantus ab induviis ubi fluctus inundat odorum,
Certatim accurrit magnorum e sanguine Regum
Turba puellarum, famulas meditata clientes;
Gratanturque initum, seque in nova gaudia solvunt:
Veste omnes, sed veste tua mundoque decorae.
A dextris Regina sedet pulcherrima virgo,
Tota caput gemmis et obrizo [Reg: obryzo] illustris in auro.
At Tu, SPONSA, aures oculosque animumque Marito
Obsequiis addice tuis. neque respice. Patris
Dediscenda tibi domus est moresque tuorum.
Sic Rex ille tui flagrabit amoris in igni:
Tuque tuum precibus supplex venerabere Regem.
Dumque tuum veneraris, eris venerabilis ipsa
Regibus. electis veniet Tyros inclita donis,
Quique opibus pollent alio sub Sole tyranni,
Expalpare tuum meritis et honore favorem.
Intus in arcano Sponsi regina cubili
A capite ad calcem forma speciosior omni
Candet, et illusam texto gerit aurea pallam.
Scilicet hac, o Rex, tibi pompa adducitur uxor.
Virgineo stipata choro laetantur ovantes
Exsultimque fremunt, et regia tecta subintrant.
Quid tibi cum patribus? Sponso mutare parenteis [Reg: parentes]
Incipe, qui multo faciet te pignore matrem,
Quos cernes toti leges imponere Mundo.
ATQUE ego te meritique decus, Rex optime, caelo
Per titulos memoresque dies aequabo. nec isto
Se pietas omnis concludet fine: sequentur
Postgeniti genitorum, et qui gignentur ab istis.
SPECTAMEN Friderice boni GULIELME dynastae:
Effigies in quo viva superstat Avi:
Lutheri virtus, inter cui scilicet omneis [Reg: omnes]
Maius in humano pectore pectus erat,
Ambrosias epulas et scitamenta saluti
Congrua divini prompsit ab arce penus,
Ista tuus secrevit Avus, voluitque Latinae
Ac patriae linguae quemque sapore frui.
Restabant aliquae frustilla domestica MICAE
Olim-Romulidae non sapitura gulae:
Quas tu comportas, Latiisque inferre canistris,
Wanckelio sirpos conciliante, iubes.
Felices micas, queis [Reg: quibus] , non-felicibus annis,
Hos promos condos emeruisse datum est!
HAEC est illa dies QUINTA et VICESIMA MARTI:
FESTUM EVANGELII: FESTORUM nobile FESTUM,
MAxima MIRORUM quo MiRA patrata feruntur.
FACTUS HOMO DEUS est. Mirum quod maius? eodem
Passus HOMO DEUS est. merito hinc Ecclesia cantat:
HAEC EST ILLA DIES, DOMINUS QUAM FECIT: ovemus,
Perque vices Domini laudes iteremus in illa.
ATQUE ea sat poterant augustam hanc reddere lucem.
At superant dicenda, Patrium quae cura notavit
Hac quasi facta die. Mundi textura peracta est.
Primus in Orbe pater sine patre creatur Adamus,
Labitur; a lapsu promisso Semine surgit:
Hac idem moritur, qui mortem obduxerat Orbi:
Hac et Abelus obit fraterno vulnere caesus:
Hac castam emisit quoque Noias arca Columbam:
Hac Sodome ignitis caelo perit hausta procellis:
Hac Abraham Fidei spectamen, mactat Isacum,
Aut si non mactat, potuit mactare videri.
Hac idem Lotum devicto ex hoste recepit:
Hac et Melchisedech hominumque Deique sacerdos
Offert victori panemque ac dulcia vini.
Venditur hac Ioseph. hac postuma saecla [Reg: saecula] Iacobi
Primigenis Phariae caesis arva hostica linquunt.
Hac et Davides, minimus de germine fratrum
Auspicio Domini Iudae rex dicitur unctus.
Tot tantisque hodierna dies clarere putata est
MIRACLIS olim, Doctor mira indole RUNGI.
Aut si facta die non sunt hoc omnia, forsan
Causa figurata est, Patres cur facta putarint.
TRES et ter denos clarae quem Noridis annos
Contio Doctorem devenerata suum est:
Quo melius vitae exemplo verboque solebat
Ducere nemo sacrum nemo docere gregem:
Qui vivum potuit mysta spectamen haberi,
Heic [Reg: Hic] tibi KAUFMANI cernitur EFFIGIES.
RUNGIUS, ille sui nuper-decus Ordinis ingens,
Heu immaturum mortis adivit iter!
Si numeras annos, nondum octo lustra peregit:
Vividus ingenuo stabat in ore color.
Et tamen in morbos, et in ipsam denique mortem
Raptus inexplicito sensit utrumque malo;
Si mala res mors est, quae Sanctis ostia pandit
Alterius vitae, quae sine fine bona est.
Quicquid id est, ingens nostras Ecclesia damnum
Fecit: et Hastatum poscit anhela parem.
Interea tuus esto, MYLI, fortissime princeps,
Et vos MILITIAE cetera pompa SACRAE.
Ista Dei est acies. Dux ipse. triarius exest
RUNGIUS? Hunc vacuum non sinet ille locum.
OBSEQUIUM, vel teste Deo, primaria Virtus.
Hanc oculis hominum tali sub imaginis umbra
Candida maiorum probitas subiecit ad unguem.
Finxerunt [(transcriber); sic: Fixernnt] PUERUM, cui moles lignea trunci
Imposita est humeris, inscriptaque, FORTITER: acris
Luxuriat iuxta saliente Canicula gestu.
Os puer occlusum signataque exhibet aureis,
et caput obstipum est, et pectus monstrat apertum;
Vasaque bina manu graviuscula gestat utraque.
HAEC est OBSEQUII pictura. Quid indicet, audi.
Est puer: A primis adsuesce fideliter annis
Obsequii tolerare iugum. Trabs incubat illi:
Multa idem facias patiareque multa necesse est.
Prompta [Reg: Prompta] Canis salit ante pedes. Tibi si quid agendum,
Acceleres hodie: Pigrorum est dicere, Cras cras.
Obsignata gerit puer os auresque. susurros
Ingrati fremitus in herum vitare memento;
Nec quod vulgus iners vel opinio suggerat, audi.
Demisso capite est. cum feceris omne, modesto
Sis animo; nec in his laudem veneris inanem.
Pectus reclusum est. Noli SIMULARE fidelem.
Sed FACIAS operam. perit omnis gloria. facto,
Quod fit ab invitis, extorsaque [Reg: extortaque] gratia sordet.
Vasa gerens ocreisque pedes indutus oberrat:
Omnis et INTEGRE res et CONSTANTER agenda est.
QUIDNI, porro typis Operas exscribere cures,
Quod DE CHRISTIANO DOGMATE fecit Opus
AUGUSTINA manus: qua non augustior olim
Urbemque et CIVES condidit AETHERIOS.
Nempe hoc ut docili fieret magis utile pubi,
Iussit in angustum provida cura modum
Cogere GESNERI: cuius succumque [Reg: sucumque] animamque
Auguro cunctorum sucum [Reg: sucum] animamque Patrum.
Utitor hoc fruitorque bono, castissima pubes.
Biblia sint princeps cura; secunda Patres:
Sed Patres ipsi. nam quos nunc Romule castras,
Iure intestatos credimus esse Patres.
DISPEREAM, e Davidis si quicquam doctius Odis
Et caelo et zelo plenius audierim:
Quam quem tu psalmum momento et pondere rerum.
Explicitum mira dexteritate dabas.
Chalcographis o sparge typis in publica vulgi!
Multum atque a multis cur relegatur, habet.
Multa rear curare luem, GESNERE: sed abs. te
Certius hoc Psalmo non reor antidotum.
MUNDI volantis impetus rotatileis [Reg: rotatiles]
Et has choreas astricas, noctis peplum,
Volvi revolvi in ambitus reciprocos,
Amussitatim nos docent astrispices.
Sed quae rotationis huius proximans
Sit causa, calide callideque disputant.
Et fluctuantur hoc in aestu Theologi
Aetate prisca et hacce nostra principes:
Ab Angelis ne (quod placet nonnemini)
An ab seipsis vi latente in orbicum
Caeli rotentur impetum. DIC, quaeso te,
HUTTERE: nam potes profecto: quem sacrum
Et quem profanum sic Sophos per intimos
Duxit recessus VEritatis abditae:
Utrum sequamur tutius. Vel hoc quoque
Unum est ab istis, quae Philosophi pallium
Mitramque Theologi superbe transeunt?
MERGILETE sacri canentis gloria Vatis,
Qui propiore Dei, quantus es, igne cales.
Nec te fatidico Bromii furor igneus aestu
Concitat, aut stimulis urget Apollo suis.
Spiritus e caelis animat tibi carminis orsum:
Nec venit in numeros cura profana tuos.
CHRISTIDOS et FIDEI FACTIQUE volumina prostant;
Ambo Dei digito scripta fuisse putes.
Quae tu, per Capitum segmenta, in carmen acatum
Induis, inque merum sucum animamque liquas.
Vidit et HUNNIADES nostri fama ardua Ludi,
Miratus studium Iudiciique fidem:
Elogioque librum merito celebrare parabat,
Has nisi fregisset Mors inopina minas.
At sacer et magni Vatis labor ibis in Orbem
Ipse satis pollens laudis honore tuae.
PRUSSIUS Artomedes Franco de sanguine Vates,
Et Phoebi et Christi numine plenus erat.
Si quando harmonicos animabat voce canores,
Melpomenes melior non erat harmonia.
Pulsabat citharam? Citharam Iesseius heros
Increpuisse pari creditur ingenio.
Suggesti e specula populum sacra iura docebat?
Magna animi Paulum verba vibrare putes.
Spectatus satis in reliquis; spectetur et isto,
Ignea quo Psaltae vox, MISERERE MEI.
HUNC tibi, Rex regum, Deus optime maxime, Librum
Lauterbachiadae sobria Musa dicat.
Nec tantum hunc Librum, sed se tibi dedicat ipsum,
Quicquid mente-animi, corpore quicquid habet.
Ante quidem, Deus, omne tuum est, quod deditat auctor.
Plus ergo placeat, quod fuit ante tuum.
Nec vult scire aliud, nec habere, nec esse Poeta,
Quam quod se sperat posse probare tibi.
Quin se non tantum vivum tibi dedicat auctor,
Sed post mortem etiam vult tuus esse cliens.
SOLEM, Mundi animum ac mentem regimenque dierum,
Rem facilem, verbis magnificare, putant.
Nec mihi difficilis visa est, celebrare LUTHERUM.
Uber habet laudis semen uterque suae.
At Lutheri animum trifidaeque tonitrua linguae
Et lingua atque animo posse probare pari
Romulidis hodie; laudem meret, HOE; vel ipsis
Aemula quae radiis lumina Solis habet.
MATTHIA, quidni cupias parere vocanti?
Non nisi voce hominis nos Deus ipse vocat.
Immo reluctanteis [Reg: reluctantes] in messem EXTRUDIT, et ausus
Ac vires timidis suppeditare solet.
Nec viles tantum plebeiae sortis alumnos,
Sed vocat et genitos splendidiore satu.
Tu facis exemplum: Cui Principis aula vocato
Suggestus aperit pulpita SACRA sui.
Surge in [(transcriber); sic: iu] iussa Dei, MATTHIA; in vota bonorum.
Magnum est posse Bonis, posse placare Deo.
Legi, sancte senex, morituri illa ultima Christi
Verba recens numeris emodulata tuis.
Scilicet exemplum defecta aetate dedisti,
Quod deceat iuvenum corcula docta sequi.
Sint, qui mirentur membris et mole gigantes:
Tu mihi sis animo grandis, Hiobe, gigas.
AMBERGERE, sacras Vatum doctissime sorteis [Reg: sortes] ,
Et vetus ingenuae candor amicitiae:
Ecce novum rediit circumvagus Annus in annum;
Rursus et acclivum [Reg: acclive] Phoebus anhelat iter.
Rite bonis operate sacris fac ad aetheris arcem
Plena calescentum [Reg: calescentium] fumet acerra precum:
Ut Deus, hoc patrem qui sese indulserit anno,
Post etiam nobis se probet esse patrem.
Posse Deo pro patre frui, summa una bonorum est.
Patres ambo sumus patris imago Dei.
Nonne meo, nonne ipse tuo cupis optima gnato?
Pinxit ad hanc faciem se Deus ipse patrem.
Discamus pro forte data mediocribus uti,
Et quo quisque caret, sponte carere bono.
Ambergere, tuos fons Israelis alumnos
Educat, Aoniae Phocidos unda meos.
Tu maior moves; mea cura minoribus aptaest.
Pro Templo Domini sudat uterque labos [Reg: labor] .
Fiat, fiat: et hunc etiam duremus in annum;
Dum referat Iani lux recidiva diem.
DORCAS Ioppaeae netrix operosa Minervae,
Vel tunicas, aliud vel suat induvium:
Haec obiit: hanc iam bona famina lavit et unxit:
Iamque foras rigidos prodidit alsa pedes.
At Petrus, aetherios quem spiritus armat in ignes,
Frigida vivifico membra calore ciens,
Surge Tabitha, inquit. Vox factum est. Caprea surgit,
Seque repraesentat viva vidensque suis.
Idque bonis Lucae pictura coloribus aptum
Edidit, et sacra iussit in aede legi.
Te, Fugmaniade, legisse, ac mente sagaci
Et calami puncto cuncta notasse liquet.
Tali certe habitu morienteis [Reg: morientes] induis aegros,
Ut mea mens secum caeperit [Reg: coeperit] ista loqui:
Dorcas acu pinxit tunicas viventibus olim:
Fugmani Tunica haec funebris esse potest.
ILLA olim TiberI iuxta Istrum [Reg: Histrum] Augusta, Quadrata
Corda gerit Sacri conscia Colloquii.
Ex hoc colloquio calami nova proelia [Reg: proelia] surgunt:
Inque atramentum proximus Ister [Reg: Hister] abit.
Atque utinam quoque penna teres in sessile quadrum.
Iret, et in certo staret utrinque loco?
Litem quisque suam titulo praescribit honesto:
Seque unum iurat posse merere fidem.
Scripturam iste urget. Sed ob hoc proscribitur illi.
Quaeritur heic [Reg: hic] sani iudicis arbitrium.
Hic ait, esse Deum Scriptura interprete. laudo:
Hoc quaerenda boni iudicis urna foro est.
At mutae Scripturae opus est interprete lingua!
Iste hanc Romanum tendit habere Petrum:
Tu quemvis alium cui mens sapit integra Christum.
Heic [Reg: Hic] Rhodus: Heic [Reg: Hic] calidum saltat uterque chorum.
Atque utinam tandem desaltaretis! ut Orbi
Pax sua reddatur, debita lausque Deo.
Interea, Zeemane, tuis ego gratulor ausis:
Mystica dum calamo vindice bella facis.
Bella autem? Ab pereat vox haec in milite Christi!
Pacatum volui dicere Colloquium.
Turbare insani est: sani; componere lites.
Hostis desipiat: Tu Zeemane sape.
EXCUBIAS, Alarde, Pias te cogere vidi,
Atque in Centuriam quasque secare suam.
Tessera militiae gemina est: Vocalis, iesus;
Muta, Timor Domini: vinclum utriusque, Fides.
Vexillo inscriptum est: Duri Patientia Victrix.
Victori merces, pacta, Corona poli:
Agmina Centuriata, Wilhelme, repente ciete.
Nobilis insigni milite Centurio.
EXNERI Scitum est; Spero meliora. Relinquam
Hoc Scitum scito. Vin et habere meum?
Despero meliora. Vide mihi tempora, Censor:
Et dic, utrum horum scitius esse putes.
EX improviso Domini cum gratia nobis
Diceret: Eia Sion capta, redito domum;
Spemque netumque inter voti libravimus aestum,
Ceu vaga ludibrio somnia pectus agunt.
Tunc nostrum os risu, tunc lingua erat ebria cantu.
Tunc quoque dicebat barbarus ipse palam:
Mirifice res magnificas Deus egit in istis!
Et vere. fecit maxima mirifice
Hinc ea laetitia est. AT tu, bone Iova, relictos
Redde quoque ut torrens Auster inundat agros.
Semina cum lacrimis sua qui commisit agello,
Inter laetitiae iubila messor [(reading uncertain: print faded)] erit.
Rus abeunt flentes, pretiosaque semina portant;
Cum plausu et pleno mergite rure domum.
In gratiam Christoph. Donaveri, Ratisp. Theol. et Poetae.
QUID tu tibi vis, aut Epicure, cui Voluptas
Ante omnia rerum? aut tibi quid, Stoae aut Stagirae
Compar animosum: cui gloriosa Virtus
Ante omnia? quid, cui Sapientiae cor; aut cui
Desultoria fabula Laudis ac Honorum
Ante omnia? quid tu tibi, cui ante omnia grandes
Res divitiarum? tibi quid, cui ante omnia: sed quid
Te meque per ista omnia duco curiose?
Sint omnibus ante omnia, quicquid omne caelum,
Quicquid terra habet omnis, et omne id Universum
Infraque supraque Esto mihi ante omnia Iesus.
Ante omnia, Iesu, esto mihi; ante omnia Iesu.
Ioan. Timaei, Siles. Theologi et Poetae Symbolum.
PECCAVI. Quid tum? Misereri restat ab alto.
Si peccare meum est. peccata remittere Christi est.
UTERE clementi, sed non et abutere Christo.
Quantum ardet miserens, tantum quoque saevit in ira.
QUID spiras Mors atra minas? hoc exsue [(reading uncertain: print unclear)] fastus.
Victuro Christi morte lubido mori est.
QUIcum profectu vis discere, disce precari.
Dimidium facti rite-precatus habet.
CUR aucuparis anxie domi et foris,
Quid hic vel iste curiosus arbiter
De te loquatur? Immo Fac tu strennue
Quod est tuarum partium, quod virium,
Pro lege Conscientiae. Si te domi
Absolvit ista; cur requiris anxie,
De te quid Aius garriat Locutius?
QUID suspicaris? nebulo (pol!) Suspicio est.
Nec hospitatur cum bono temere viro,
Sed cum Malo. Si perca sequitur sepiam.
LIMITIS antiqui cur pacem evertis, et agri
Pinguius uber agro iungis ubique tuo?
Laxius ut possis habitare, et pascere. Nec te
Corrigit humana sorte magistra dies.
Nec tibi tot lacrimis cor praemollitur egeni.
Est animae sanguis lacrima: crede mihi.
Emi, inquis, pretio. Fortasse! sed aeris egentem,
Non alio poteras quaeso, iuvare modo?
At cupiit vendens! Sic se cupit ense feriri,
Carnificis laqueo qui iugulandus erat.
At me iura sinunt Ususque! Quis usus? utrum ius?
Haec duo sunt magnae pallia nequitiae.
Ab I Species Iuris quam Ius saepe induit ipsum!
Quique est innocuus cogitur esse nocens.
Saepe solet fieri: quem ius excuriat aequum,
Interpres iuris excoriare iubet.
Quid facinus pingis? Norma haec certissima veri est,
Quam dedit aeternae Curia iustitiae:
QUOD tibi vis fieri, vicino feceris aeque.
Hinc poterunt facti iura liquere tui.
Ex animi sensu, quem mens tibi Conscia dictat,
Quaeque est in Christi sanguine nixa Fides;
Dic mihi, Numquid agro partem domuique revulsam
Esse tuae velles iure modoque pari?
Vox fulmenque Dei est: (notet hoc sibi tertius haeres)
Aetatem numquam res male parta feret.
MAGNA est, sed quanta est, omneis [Reg: omnes] unius ob omni
Sanguinis illa Dei purpura labe lavat.
UT fotu perdix alienis incubat ovis;
Nec tamen in pullos haec animare potest:
Talis is est, qui se per iura iniuria ditat.
Cum minime retur, Mors ait, ito foras.
Sannio quaerenti, Cuius domus ista? reponet;
Nescio nunc-Dominum: nuper Halopis erat.
QUICQUID es acturus, meditare novissima tecum:
Et numquam quicquam post doliturus ages.
Symbol. Ioh. Breithoris, Reg. Gloglov, Curiae ab Epistol.
PER me licet: etsi minus id licere vellem!
Spem mitte vel in Caesaris ipsius coronam,
Crassi vel in aurum: vel in ista gloriarum
Praenomina, Cognomina: vel quod hic, quod ille
Venatur hians. Hoc ego dico, dixi; et usque
Dicam; Necat haec Spes animi virile robur.
Hunc carnificem fige tuum cruci: in crucem, inquam,
Hunc carnificem tollito, Christiana plebes.
Christus mea Spes: Spes meae Christus est, eritque.
TU Cathedram Lutheri animas, Huttere, Lutheri
Dogmate; quod pleno Spiritus igne movet:
Spiritus ille, illo igne Dei; quo spiritu et igni
Multus in Unanimum schema liquescit homo:
Schema, quod ingenuo refert simulamine Christum,
Nec quicquam fuci versicoloris alit.
Hinc nos una aluit Concordia; et unus in uno
Baptismus Domino fovit, et una Fides.
Sed decus infectum hoc et Davus et Oedipus
Et nova Discordes egit in arma viros. ivit,
Haud tulit bos ultra tua vis, Huttere, Dolones;
Ista Leonini vis generosa animi.
Corripis et Calamum et rubricam a Sanguine Christi,
Inque suo-Vero pingis honore Deum;
Atque Deum, atque Dei Doctrinam, operamque Lutheri,
Quique tuos instant, dive Luthere, gradus.
Cui Sacra nondum etiam Concordia seprobat; illi [(transcriber); sic: llli]
Subsequus auctor erit bubsequa quisquis erit.
STRICCI, non strictim libavi Davidis Odas,
Quas fide non una concinit una Fides.
Germani ignoscant, Gallique Italique; Latinae
Quotcumque aptarunt plectra Syrissa lyrae:
Ille bonus numero; nervo iste; hic indole rerum:
Tu tribus: et Viva singula Voce animas.
Fallor; an bas Animae caelo modulantur: et ipsis
Praecinit Isaidae lingua magistra modos?
MOSES sub umbra Patribus velarii
Locutus olim. corruit velarium
Praesente Christo. tanta caligo est tamen
Humani ocelli et lippitudo; ut, si minus
Mosaici tapetis illa densitas
Obstet superstes, haec tamen mysteria
Per textilem ventum atque nebulam lineam
Adspexerimus. Cuncta nunc obscuritas
Discussas cessit. nec foris tantum potest
Moses videri, sed Cor ipsum introspici.
Quis fecit hoc? Simon Gediccus. Quisquis es,
Mirator ausum, et aestimato; et hanc tui
Felicitatem praedicato saeculi.
DE me subinde cogitat
Cor anxium, quod inter
Amterminos reciprocer
Spei Metusque fluctus.
Etiam iste de me cogitat
Livoris architecton,
Dum facta, dicta, forsan et
Mihi cogitata, pravis
Et curiosis verberat
Oculisque voculisque.
Sed tu quiesce, Cor meum,
Et tu quiesce, Livor:
De me Iehova Cogitat:
Nil curo curiosos.
CHriste, Novi primus surgit modo lucifer Anni:
Quottidie [Reg: Cottidie] cordi Tu quoque surge meo!
PLENA per hunc annum doctrina et fulmine zeli
Ambergere, habita est Contio multa tibi.
Vix tamen ulla mihi est audita aut Doctior, aut quam
Fortius implesset Spiritus ille Dei:
Quam quae hodie, etc.
VILE salillum animae; ludibrium in Orbe profanis [Reg: profanis] ,
Ludibrium Satanae; ludibrium ipse tui:
Haec legito, moritorque legens; moriensque rogato
Alternum Auctori vivere
[Gap desc: Greek word]
Domini est Salus. Inops spei quid aestuas?
Aut quid tui super fluens tibi arrogas?
Si te Salus reliquit, haud relictus es
Salutis architectoni. Domini est Salus.
Si te Salus amplectitur: quid, insolens
Quid efferaris? Non tua est: Domini est Salus.
Salutis omnis unus hic Salutifer.
TARSO Cilix Christi ille Cancellarius
Caeloque doctus tertio, Praetorii
Inclamat omneis [Reg: omnes] Christiani milites:
Commilitate quisque pro se strennue,
Tenens Fidem bonamque Conscientiam.
Miles profecto Christianus omnis est
Vincitque, vinciturque, nam certamen hoc
Periculosae est aleae plenissimum.
Nec magna res magno absque fit periculo.
Hoc Dux sciebat noster. hinc triarios
Olim suos, in Horto Agonis conscio,
Bis terque somnolentiores excitat:
Nudum latus ne praebant latronibus:
Vigilate, vigilate horulam vel unicam.
Vigilare poterant horulam nec unicam:
Qui? Primipili in Christiano exercitu,
Quid ergo nos gregarii commilites?
Docemur haec ab optionibus quidem:
Sed perdoceri difficulter possumus.
Tuque hoc, Alarde, nos idem doces libro:
Docesque perdocesque divinissime.
Certemus universa Christi natio,
Tentatus ut certat tuus. Nullus homo
Periculis tentatus ecquid scit? Nihil.
QUid clam periculum palamve machinaris [(printer); sic: manchinaris]
Sive homo, sive hominum peior, Erinny, minis?
Praestant Fidenti Subsidium Superi,
Paterque Filiusque Spiritusque Sanctus
Petro Fischero Suidnicii- Slesio.
HOC tibi non-magnum, Deus Optime-Maxime, Templum,
Trottiadum pietas officiosa dicat.
Heic [Reg: Hic] genus electum coeat, quod propria caelo
Sanguinis adscripsit, Christe, rubrica tui.
Aeris Isacidas concreto rore cibasti:
Hos pascat Verbi nobile manna tui.
STRINGE in me Calami frameam, Linguaeve dolonem,
Punctimve aut caesim, retrove aut ante ferito;
Aut quovis morare modo. Me conscia Recti
Mens, et sacra Fides obdurant: Nil moror lctus.
Hectoras atque Dolos sperno Christianus Achilles.
QUOS Ecclesia Christiana Patres
Terrestreis [Reg: Terrestres] velut Angelos habebat
Caelestesve homines; ego inter omneis [Reg: omnes]
Bernhardum colo Terque Tullianum.
Sic dico tibi, Cuno: Ego inter omneis [Reg: omnes]
Bernbardum colo Ter-que-Tullianum,
Istum Spiritus ignis entheati,
Hunc Doctrina vetus mihi probarunt.
Hic atque iste mera est medulla Sacri.
Bernhardum tamen ipsus emedullas:
Medullam trabis, inquio, e medulla,
Qui medulla loci ordinisque sacri es,
Sed et pura tuae [(printer); sic: tua] medulla gentis.
Cuno (certa sides Profecto) ob istam,
Bernhardi Patris intimam Medullam,
Te Patrem recolent patres: et aevi
Aetas omnis ab intimis medullis
Amabit genus omnium Cunoum.
VIDI Herbergerum: et vidi Magnalia Christi
In minime magno corporis induvio.
Scilicet hunc animat calor ignis ab igne Iehovae:
Hinc idem exanimos voce animare potest.
VIRTUS omnibus anteit: Sed unae
Virtutem Pietas coronat omnem.
Haec, Glasere, modo paratus omni es
Instillare pvertiae, Latinis
Et Graecis numeris: Poeta certe,
Et Graecis bonus et bonus Latinis.
Nec hanc sat numeris vel his vel istis
Instillasse pvertiae putasti:
Fis Cantor quoque [(transcriber); sic: qnoque] : carminisque rithmum [Reg: rhythmum]
Dorica Phrygiaque Lydiaque
Figurare anima Melissus audes:
Prosint omnibus ut modis ephebo.
Et tantum Pietatis architectum
Ausit carpere dens malignus aevi?
Virtutem Pietas coronat omnem:
Glaserus Pietatem ab aevo in aevum
Coronandus et ipse. Livor audis?
ADIUTOR meus est Dominus. Meus esto, quid ergo
Pulveris illuvies me mihi turbet homo?
Ficulnum auxilium est, quicquid molitur Adami
Factio. caelorum Numina robur habent.
Sceptrum etiam Aegypti, si quisquam innititur illi,
Canna fit, et mediam perforat acta manum,
Ergo meus, Deus, esto Deus: satis omnibus unus.
Adiutore Deo deiuvet omnis homo.
TANDEM ad te scribo: tandemque tuum affero TANDEM:
Sed sine luce mea lucem dabit Oedipus illi,
Aut Hermes, Ulmanne, tuus; non tertius auctor.
Francae ego sum matris Taubmanus et indole Davi
Respexit tandem melior fortuna iacentem,
Troia etiam tandem post una decennia capta est.
Tandem fracta suis occulta calumnia telis.
Duremus: tandem Deus hunc quoque conteret hostem.
Tandem pausa mali est. tandem hic quoque moribus abibit.
Tandem liber ero. tandem bona causa triumphat.
Tandem summa dies et decretoria Mundi
Cuique suum, recte seu prave gesta, rependet,
Omnia cum Tandem dixi, nil dixero tandem.
Polypus est Tandem cunctos simulare colores
Doctus, et eventus miris variare figuris.
Quo Nemo Huttenum lassavit carmine quondam,
Tandem, ULmanne, tuum poterit hoc tempore vates.
Solus et interpres fuerit Tandem Oedipus illi,
Aut Hermes, Ulmanne, tuus; non tertius auctor.
SI me fata sinant, par sitque potentia voto:
Montibus exstructis imponere Pelio Ossam
Auderem, atque Ossae superaddere pondus Olympi.
Teque adeo, Nosslere, ubi se celsissimus umbo
Errigit [Reg: erigit] in dorsum, rectis defigere talis.
Dein cunctas ventorum animas pulmonibus imis
Addere, ut in gemitus, et flabra reciproca voci
Sufficeres; dein vocem ipsam durare boatu
Fulminis et tonitrus; vel quo clangore tubarum
Angelus extremam moturus creditur horam.
Qua fini? ut Liber hic, quo Paenituisse modumque
Indicis sceleri; qua Sol habitabilis orae
Itque reditque vias, Recitari clarius Orbi
Possit, et Audiri. Tanta est Praestantia libri.
QUID hoc rei est? quid hoc, malum, furoris est?
Christi negat Divinitatem Sarmata.
Divinitatem Sarmates Christi neget
Impune? Non sic: non, me Iesus! vindicem
Stilum, Beheme, exasperato: fulmina-
tricem vibrato linguam in istud carcino-
ma gentis humanae: Megaerae et Cerberi,
Et sesqui-cerberi et tricerberi Genus;
Probrumque dedecusque caeli et Dei.
Aut adserenda Christi erit Divinitas,
Aut abneganda Humanitas. Esto Deus
Homoque Christus: aut Deus ne sit Deus.
QUOD belle scripsit Quidam tetrasticha quaedam,
Bilbilici laudant disticha salsa Cycni.
Plus ipse Hechleri Sacra laudo Tetrasticha: quis pro
Bilbilico Vates Biblicus esse potest.
AETERNUM in terra nihil est. Caelum istud, et ipse
Delicium caeli nobile transit homo,
Quisque tamen pro parte breves extendimus annos,
Et iuvat a memori posteritate legi.
Sic sua Gremplerum pietas stimulavit: ut istud
Iudicis Extremi sponte dicaret opus.
Sis operis spectator homo spectandus in illo.
Sic te peccandi nulla libido trahet.
QUID te sollicitas incassum aliosque querelis,
O Anima? hic scopus est: Fiat divina voluntas.
[Gap desc: Greek section]
AUT numquam natum vellem, aut in Prole renatum
Fatalem Cliviae Iuliacaeque Ducem;
Quam duo Vicinos, et sacro Foedere iunctos,
Et Consanguinei pectora bina iugi,
Et duo Magnates ter-magno in Caesare Fratres,
In diversum ista pro regione trahi.
Ab Deus! ab homo! germanissime frater Iesu:
Fratres da Fratrum se pietate colant,
Sin Patriae fatum est, in se sua viscera ferri,
Quid dicam, aut sperem? devoveam, aut voveam?
XXVII. Ian. cIc. Icc. X.
NE dic: Vernat adhuc mihi iuventus.
Cras si corrigo paenitenda, si cras
Isto illove aliove; paenitudo
Tempestiva satis. Profecto non est
Tempestiva satis. videsne ut ardet
Hantschmanni Pietas? Novissimorum
Sunt Novissima. Nonne Christus olim
Ficum ex arbore quaeritabat esui,
Verno tempore; quum nec esse ficum
Ani forma nec arboris sinebant?
Omni tempore praepara, quod omni
Debes promere. ne rigore fici
Arescas miser, ac novissimorum
Sis novissimus ad salutis Aram;
Et fruge ultimus, immo fruge cassus:
In primo quia vere tabuisti.
MI Christiane, primae vis parentium;
Quem non, quod assolent patres, a nomine
Domestico denominare, sed mero
Amore Christi Christianum malui:
Sexennis es, nec indolis tam rusticae:
Ni forsan heic [Reg: hic] nimis-pater caecutiam;
Quod non putarim. Certe amas iam pusio, (Matris hoc
Seu cubitum eas, surgasve cubitu
E disciplina est, quae quot annis Biblia
A Capite primo ad calcis imum pellegit [Reg: perlegit] )
Laetus lubensque legere Caput e Bibliis:
Nec ceteras adres hebescis Musicas,
Quarum capax aetatulae modus tuae est.
Mi Christiane, libere tecum loquor:
In hoc libro Patris vides Imaginem
Vivis colorum perpolitam lineis.
Hanc intuere puber olim, mi puer.
Non nescio (quid os tibi nunc sublinam?)
Colore non est usquequaque florido,
Aut candicante: hebescit illic, livet heic [Reg: hic]
Prudenter hinc tu seligas, quod patris est:
quod hominis est, humanitus fac obtegas.
UEL his vel istis dedices te litteris.
Sed si tamen votum mihi sit liberum,
Te Theologorum consecrem mysteriis:
Quippe hinc minor peccandi adest occasio,
Sed certo et uni litterarum te scopo
Auctoritate patria non destino.
Nec Patris hoc, sed ius Dei solius est:
Hic indolem felicioris ingenI;
Dat hic potentiam, dat hic volentiam:
Nam Posse, nil est; Velle si te deficit:
Nec Velle quicquam; si carebis altero.
Nunc litterarum nervus est Pecunia:
Et huius, ut res hae fluunt, me mortuo,
Hereditatem [Reg: Hereditatem] non adibis uberem.
Poeta sum. sortem fero Poeticam.
Sed mens ob id ne decidat. Spera Deum.
Deus patronos suggeret vicarios,
Qui rem tibi procurent litterariam.
En me vide, quem vitricus sartoria
Ex officina numulis [Reg: nummulis] his quindecim
Ab se foras ad sacculi precarias
Dimisit offas. Sunt reperti, de quibus
Per somnium non cogitaram, qui gravem
Sortem levarint, meque remque Musicam
Operaque Consilioque Reque iuverint.
Numen colenti cuncta Numen dirigit.
Tantum colas Pietatem, at imo in pectore,
Non in labellis innatantem primulis.
Pietas ad omnia utilis, promissionem
Habens et huius et futuri saeculi.
Pietate vera nulla vis valentior.
Spectamen, ecce, Mater est domesticum:
Hanc aemulare: quam velim, Et me, dicere!
Sed me meum esse occasio saepissime
Et nescio quae comitatis indoles,
Alumna liberalior licentiae,
It impeditum. Matris heic [Reg: hic] sit unicum
Exemplar. hoc fac aemuleris unice:
Teque esse semper Christianum cogita.
FINIS SACRORUM LIBRI III.
SALVE auguste nepos Augusti: Mascula primi
Gloria Christiani, Christiane Secunde, secundis
Successure tuo post una decennia Patri
Auspiciis hodie. Salve, dic [(printer); sic: die] ; quisquis in uno
Effigiem spondes et Patris Avique duorum.
Tuque quibus numeris herbas et arma frequentas,
Dic Cleio; Vivat Christiani nominis heres:
Vivat Christianus, et res Christiana per illum.
Ista vovet, Christiane, tuae maiorque minorque
Pompa Clientelae, sed enim maiorque minorque
Pompa Clientelae nunc Te quoque Munere donat.
Sic forsan pacare deos nullius egenteis [Reg: egentes]
Mica potest saliens, aut turea virga; nec aris
Semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
Ipse Poeta tuus de Ruta plectile sertum
Offero: quod natale solum mihi Francis (in urbe
Quam flumen lambit Maenum [Reg: Moenum] , cui nomen ab herbis
Esse volunt patrii sermonis origine factum,
Et media Imperii tamquam praecordia) vidit
Quattuor a saeclis Fridericum a Caesare Primum
Detractum capiti vestris Insignibus olim
Addere, qua clipei campum rutilantis ab auro
Nigra trahum series quino transversa meatu
Dividit. Hoc ego do, sed quo dant more Poetae,
Quorum hodie plures, quam verno tempore muscae.
Ruta virore suum gerit immortalis honorem,
Defluvioque patet foliorum obnoxia nulli.
Di, quantum fuit augurium: quantum instar in illa!
Quippe sub augusta numerosi Caesaris aera,
Et mundi sceptris Aquilaeque biverticis alis
Saxoniae Rutata domus felicibus ausis
Floruit, et floret: post et florebit, o unum hoc
Quaeso repraesentes meliori numine votum,
Qui Deus a saeclis saeclorum in saecula flores!
Ruta [(reading uncertain: print unclear)] oculos acuit, perimitque comesta venenum,
Serpentumque perosa genus vel imaginis umbra
Arcet, et in nullo succrescit laeta fimeto.
Di, quantum specimen quantumque etiam omen in isto est!
Una recensitis abierunt faecula fastis;
Qualibus et quantis (repetens horresco) tenebris
Vivebant nostri! si vitam est vivere, Vitae
Desperare facem, quam Relligioque Fidesque
Praelucent animis; accensam a lumine Christi:
Sique caduco homini vita haec vitalis habenda est,
Quam nec terna trias nec simplex triga sororum
Per septem geminas duxerunt comiter arteis [Reg: artes] .
Liberat his nebulis Aras, his sordibus Arteis [Reg: Artes]
Maiorum Pietas et mens Cordata tuorum:
Et sacra restituit Sacris, atque Artibus arteis [Reg: artes] :
Ut iam sit Lynceus, Hypsaea caecior olim,
Ac serpentigenam cassae Rationis abortum
Perplexumque sophos fatui sapientis, aperto
Extricare modo sapiendi possit in usum.
Maxima res, auctore Deo, resque optima certe est,
Condere rem tantam! sed ut optima maxima sit res,
Maiores potuere tui rem condere tantam:
Quam nec nostra silet, quam nec ventum silebit
Fama, nec obscura condet sub nube vetustas.
Ito per exemplum, Christiane Secunde, priorum:
Nec tu tam titulis aliorum crescere cures,
Quam per te tituli Quod partum est numine dextro,
Adsere successor. Plus est servasse repertum,
Quam quaesisse novum : vel certe gloria par est.
Ruta etiam. sed quid diffundar in omnia. Ratae
Argumenta tuae? nec fas hodierna morari
Tempora dicendo, maiori debita pompae.
Ruta tuis fato data; fato Ruta tenenda est.
Tuque potens sceptro, Deus, exarmare potentes;
Atque inopes armare potens; cum Principe nostre
Florentem serva Rutae vivacis honorem.
Tuque Clientelae iurata frequentia, clare
Ingemina:Vivat Christiani Nominis heres.
Vivat Saxonicus Romani Caesaris Atlas!
Vivat Christianus, Res et Christiana sub illo!
SUBLIMI Themidos Cathedrae te sede locatum,
Et Clausum de Iure- Librum, librumque Reclusum,
Anellique aurum teretem redeuntis in orbem,
Pilleolique rotundato symplegmate conum;
Quidque sub obscuris involvant singula causis;
Evolvant, quis Musa catis dedit esse Poetis.
Osculum, amoris opus; tibi quod Consultus honesto
Dividit amplexu, prae cunctis ingero: et unum
Prae cunctis quantum est volo te meminisse per aevum.
Ingenii vis alta tui est, doctrinaque compar
Ingenio: et meritos hodie sortiris honores
Ex utriusque bono: teque omnis natio dignum
Censet amore suo. sed ob hoc, Krauthofia virtus,
Non te ames nimium. potius super omnia castos
Iuris amatores constanter amare memento.
Aurea iam desponsa tibi est Astraea, Themistos
Filia: plus auro quam tu deamabis obryzo,
Chrysophus hoc faciat vulturque togatus, ut omnia
Iura deum atque hominum venalia ponat ob aurum.
Tu Crauthofiade, quod ames, quod ad Oscula ponas,
Corpus habere potes, quod vivi aenigmata vultus
Exprimat, et tecum vivis alat ignibus ignem.
Sic quod ames, et habes; et baberis amatus ab illo;
Oscula sic rapies, et in haec rapieris ab illo.
SCILICET haud ulli conscendere culmen honoris,
Aut se [(transcriber); sic: fe] Prudentum [Reg: Prudentium] fas est praestare magistrum:
Ni prius auricoma decerpserit arbore Ramum;
Arbore, quam silvae horrentes, stabula alta ferarum
Et caecae [Reg: caecae] obscuris claudunt convallibus umbrae:
Ramum, qui foliis et lento vimine pinguem
Dives opacat humum. quo vulso, haud deficit alter;
Sed semper simili frondescit Ramus ab auro.
Nec datur inventus, geminas nisi diva Columbas
Iusserit ire Venus comitesque ducesque viarum.
Inventum tractare manu, sed rite, memento.
Ipse quidem Ramus facilisque volensque sequetur,
Si te fata vocant, aliter; non viribus ullis.
Vincere, nec forti poteris abrumpere ferro.
Vin' scire, hic quid sit tacita sub imagine Ramus?
Ille oculus mentis, Prudentia. Scilicet haec est
Illa auri species frondentis in arbore opaca.
Nec satis est residem muliebri spargere [(reading uncertain: print faded)] voto:
O sese nobis ille aureus arbore Ramus
Ostentet nemore in tanto! Quin protinus altis
Vestigare oculis decet hunc et corpore toto.
Difficile inventu Pulchrum [Reg: Pulchrum] est: hinc Strennua priscis
Culta olim et Stimula est. sed erat quoque Persicae numen.
Silvae hunc et valles, umbraeque et monstra ferarum
Impediunt Ramum. Quid tum? Virtute domanda est
Corporis ista lues, Animique Aevique tumultus,
Et quod in bis monstri est. immo Prudentia tali
Morata ingenio est: quo quis maioribus actam
Exercet studiis, hoc se vehementius auget.
Scilicet avulso primo, non deficit alter
Aureus, et simili frondescit virga metallo.
Biga Columbarum, Veneri sacra biga, per auras
Dirigit ad Ramum signato limite cursum.
Nempe alae sunt istae Animae: quarum altera Menti
Velificat speculantis; agentis at altera Mori.
Has melior Venus addit aves. Amor omnia vincit,
Ardua quantumvis: alimentaque sufficit ausis.
Nec spem proicias. si te tua fata vacabunt,
Perfacilis labor omnis erit. sese offeret ille
Aureus et pretiis et pleno numine Ramus:
Nullum etenim defit, si sit Prudentia, numen,
Mitto alios. Hunc tu, Christiane unominis, aequo
Numine, nec sero reperisti [Reg: repperisti] tempore Ramum:
Nam spiras florentis adhuc aetatis Achillem,
Et tamen anticipas sapiendo Nestoris annos.
Inde Ducum-Dux ille Agamemnon Marchidos orae,
Qua Vallis Procerum est, tibi Consulis arma decusque
Induit, et quintum iussit caput esse Senatus,
O urbe hac Consul, o urbs hoc Consule digna!
Utroque o Princeps! Cum principe Christus utrumque
Sospitet. et fiet: Christiano a Principe quando
CHRIST IANUS-CHRIST IAN CHRIST-IANA CONSUL IN URBE EST.
QUID me ergo laceras dentatis, Marcule, dictis,
Liventemque nigra Satiram rubigine turbas?
Musarum vibex [Reg: vibix] . Ego non pugnantia secum
Frontibus adversis compono. Ideone Maronem
Quum nego te fieri, Matium iubeo ac Cluvienum?
Est inter Blovium quiddam Schediumque Melissum.
An, quia Dousae ibi sunt, Scriverius; Heinsiadesque,
In Batavis scelus est mediocribus esse Poetis?
Nec, quia Castalio se Distelmarius amni
Proluit, et Charitum primos sedet inter alumnos,
Laus nulla est, modicas si Trossulus imbibit arteis [Reg: artes] .
Sed quum se Blovius stolido crepat ore Melissum,
Quod verrucosis norit compingere talis
Quinque pedes senosque, dapale melisma famenti
Ut fiat stomacho, quis non candescat in iras?
Si contra is; Laurum praetendunt, scilicet ista
Gorgone conspecta saxo concrescimus omnes!
Quin Maiestatis Taubmannum arcessere tendunt,
Quod digito sacram Comitivae attingere bullans
Ausus, et investem lauro subducere turbam.
Caesar non laurum dare ius habet ergo? badiza
Tollutim [Reg: Tolutim] : non huc ibam Tanbmanus: habebo
Caesaris hoc minimum, cui ius dare maxima. Quidni?
Dat Laurum Caesar: sed laurum. Cura Poetam
Et Natura facit. nec Vatem Laurus honestat,
Sed Vates Laurum. Foliorum ad germen et aurae
Ludibrium ecquid bias? cui Mens divinior, atque Os
Magna sonaturum; cui Morum sobria Virtus,
Et Pietas cordi est; dabo Nominis huius honorem.
Me quod in hanc Scenam protraxit Opinio versus
Nescio quam culti: personam humanitas istam
Induo: meque sino traduci nomine Vatis.
Nec tamen ignoro veteri iactata Quiriti;
CONSUL, Proconsul Roma fit in Urbe quotannis.
Rex solum aut Vates non quovis nascitur anno.
Usque adeo plus est, quam quod sumus, esse Poetam.
Ergo exosa Daphnen nos frangat inertia? Non non.
Quisque ad summa Boni fastigia totus anheles:
Tum si non possis quod spiras, culmen apisci;
Limite saltim aliquo consistere, nobile factum est:
Quin et in extrema subsistere margine, pulchrum est.
At Megaros imitari, et nec primum esse, nec imum,
Magnidicum turgere sui tamen undique plenum;
Id vero nihil est. nisi forte ego pondera Veri
Caeculus ad trutinae varas ex amino lanceis.
Sors miranda tamen, cunctis se posse probare.
Cuique suum caput est; ut pilleus. approbat Hermes?
Improbat Hermogenes. nec idem placet omnibus unquam [Reg: umquam] .
Tu, CHRISTI ANE, Vale: nobisque edissere verum:
Si modo Verum ausint odiosum audire Poetae.
PARVAE animae est residere domi, vitamque latendo
Fallere: nec quemquam aut quicquam, se praeter et agri
Rus sapere exigui, contra, quos indolis ardor
Acrior incendit, caelos imitantur et auras,
Quae motu gaudent. Haec vestra est gloria, pubes
Livoniae-Germana triplex; Hocikingia proles,
Et Doenhoffiade. vos urget honesta cupido
Ire peregrino loca Sole calentia visum
Ac varios hominum rerumque addiscere mores.
Perge iuventutis Livonae mascula [(transcriber); sic: mascnla] virtus
Has implere minas Studiorum, et vota Parentum,
Et desiderium Patriae: quam Martius armis
Iam furor exhausit, toti spectacula mundo
Edens, quid possint Bellumque Famesque Luesque,
Pfreundius, egregiae Virtutis et Artis amator,
Exemplo monituque viam monstrabit ituris:
Pfreundiades Vitrici, quem nunc invicta Patronum
Riga salutis habet, Godemanni in nomina crescens,
Sufficiat vitam heic [Reg: hic] studio coluisse trienni:
Praestet et in speculum peregrini cernere vultus,
Et vitanda suis faciendaque noscere signis.
Exemplo Godemana fuit prudentia, quae vos
Meque una Pragam Romani Caesaris urbem
Spectatum duxit, discendaque dixit ephebis.
Vos Ubii deinceps priscaeque Colonia Romae
Maiori spectanda mora studioque reposcunt.
Heic [Reg: Hic] mores, heic [Reg: hic] lingua novis aptanda figuris,
Qui vos mox Italis Gallisque probetis et Anglis.
Ito bonae mentis pubes: talisque redito,
Qualiter, affini quem vobis sanguine [(transcriber); sic: sangvuine] iunctum
Audio, Noldeniae Magnus lux maxima gentis.
Ut reduceis [Reg: reduces] digito monstrent dicantque Livoni:
Hi Sunt, quos Pietas, Virtus, Doctrina saluti
Eduxit Patriae. Tantis, Deus, annue Votis,
QUANQUAM homines, tamen hosce deos DEUS ipso vocavit,
Qui licitis homines legum moderantur habenis.
Quod decus immensum est: cui nos obnoxia plebes
Corporis obsequium atque animi debemus honorem.
Et Spartem quo quisque suam praeclarius ornat,
Hoc magis augusti mensuram nominis implet,
Et plus obsequii sibi plusque meretur honoris.
Ante omnes, qui divinae locupletius aurae
Participes calido rapiuntur ad ardua zelo
Incrementa Dei, et Christi sacrosancta professi
Nomina, nec studio, neque re, neque sanguine parcunt,
Quei pia salvifici primum ipsi pabula verbi
Et sano et sarto genuini seminis usu
Percipiant; dein flore pari devota clientum
Pectora sincere nullo probibente fruantur.
Vos o spectamen sermonum grande meorum,
Tuque Etsarde Pater, tuque hoc Patre digna propages
Enno, decus Comitum, quos altera Solis abortu
Frisia iuratis dominos veneratur alumnis.
Vos duo non armis solum, nec ab indole prisca
Legum sancito Patrium componitis orbem:
Verum Et germanae vi Relligionis, et illo
Iustitiae nervo, qui non nisi sanguine solvi,
Immo qui poterit nullo quoque sanguine solvi.
Hinc remis velisque sacrum properatis in hostem,
Imperiique manus Aquilaeque biverticis ausus
Iudice Rudolpho vestros accitis in ausus.
His, Etsarde; animis, his Enno, macte! reposta est
Sacra coronandis ambobus in athere Laurus.
En Fidei Witeberga Ratae nutricula vobis
Adsurgit, factoque suum testatur amorem!
Quando Franciaden (quo nec sapientior alter
Iura docere domi, nec docta fidelior usu
Exercere foris, nec linguae undantior aestu)
Vobis indulget. Vos o duo corda dynastum
Vivite; et hoc causae victores este Patrono.
INCLITA Nobilium generosae stirpis avorum
Nomina per titulos priscaeque insignia formae
Posse recensitis fastorum condere saeclis;
Laude vehi dignum est, et nemo negaverit auctor,
Cui modo cordatis animantur pectora flabris.
Sed tenueis [Reg: tenues] maiorum animas tenebrasque parentum
Illustrare nova virtutis luce, mereri
Non multo inferiora solet praeconia famae,
Quando prudentis ventum est ad iudicis urnam.
Petre Ficinorum splendor clarissime genti,
Te Virtutis honor, locuplesque peritia rerum;
Doctrinaeque vigor, et mens sollerter in omneis [Reg: omnes]
Consilii formas prore se vertere pernix,
Vexit ad eximium meritorum culmen bonorum,
Hinc Comes illustris, cui scilicet altera paret
Frisia, Sol oriens sudo quam mane salutat,
Summarum summam tibi credit, et alite fauste
Mittit ad augustas monitis in gentibus aureis
Caesaris implendum et Comiti Patriaeque Cavendum.
Tuque adeo Bernharte tui Munstere Senatus
Princeps, et cuncti spectamen nobile civis,
Quem data consilii vis armat in obvia rerum,
Aascitus pro iure tuo collega Ficino es.
Tu quoque cum binis pars tertia muneris acti
Ian Ludovice, cui nomen dedit Ustio Ferri;
Cui tacitam Secreta Comes deponit in aurem,
Publica verba potes vel docto a Vate mereri.
Credibile est, et fama probat non indiga veri,
Vos commissa ratis tractasse negotia punctis:
Praecipue quos illa iuvat Suadela Themistos
Franzius, ille gener Winshemi, dignus ad unguem
Et genero socer et socero gener arte cavendi.
Ite prosecturi, qua Frisidos ubere pingui
Luxuriant telluris opes: Comitique serena
Fronte salutato repraesentate quod actum est.
Si quid agit sapiens, cui dux est praevia Virtus
Et Fortuna comes, voto potiatur oportet.
INVIDEAT quicumque volet: spectamen alumni
Freidemannus erat nostri de pube Lycei.
Is patrios rediturus agros valedicit amicis;
Sed non Et Musis; tanto quas deperit igne,
Ut tam iucundis iuvet impallescere curis:
A quibus et tanti calefactus amoris ab igni
Uritur: ut iurent, se Musas nolle vocari,
Hunc lactis nisi suctu alitum, digitisque fragrant,
Ambrosia fluidis ac nectaris unguine fictum
Concilient probitate Bonis, culta indole Doctis.
Iamque patet factum. Nam cum proclivior aetas
Abripiat iuvenes, aliisque licentia luxum
Suadeat; ipse sui poterat rex esse, virumque
Induere ingenio: studuitque referre sepultum
Matura gravitate Patrem iuvenilibus annis.
Nimirum Virtute decet, non sanguine niti.
Iure tuus Genitor se Nobilitavit et Aequo:
Ivit in exemplum Genitoris Martia fratrum
Gloria, quos ambo pro se nunc fortibus ausis
Nobilitate foris gemina vehit ignea Virtus.
Tu quoque, Iane, trium numero pars ultima Fratrum,
Nobilitatis iter pleno teris impete: verum
Tractu alio bivii.te per vestigia Patris
Vindex illa fori, legum iurumque togaeque
Eunomie ducit. Nec dico pluria. Nostrum
Vidit Athenaeum te mentis acumine; linguae
Flumine qua Iuris res est (neque cetera demo)
Hoc iuvenis flexu vel adultis tollere palmam.
Sint alii titulo, tu Re Consultus. An hoc est,
Cur hinc discedas, ut sis quoque Nomine talis?
Vade, vale: cavene titubes, decretaque mutes.
CUI Themis ad summos radiosum lumen honores
Fatidico praeluxit agro, calidaque veredo
Laudis ad appositae rapto fastigia metae
Germen honorandae porrexit amoenius herbae:
Quemque virescentis sertum laudabile Rutae
Saxonis Ensiferi patrium seduxit in hortum,
Ut se consilio atque opera fotrice iuvaret:
Quem magno inseruit titulo pompaeque nitori
Ardua Caesarei nuper Comitiva PalatI [Reg: Palatii] ,
Godelmane: libros dere, quae lucida sensus
Argumenta sui ac scitu proclivia gignit,
Pangere; quorum hirti suboles obtusa cerebri
Seius et Titius similes quoque cudere possint,
Non opus est curae sollertis et indolis altae,
Nec fructus hilum neque laudis adinvenit umbram.
Sed qui subtiles rerum caecasque latebras
Insinuare potest, et pulchri semina Veri
Protrahere lucem, celebrisque indagine sensus
Ex alio venari aliud; suffragia docti
Ordinis et famam sibi conciliavit et usum.
Qualia sunt, Orbi quae, Godelmane, dedisti:
Dum strigas et sagas magicique volatica monstri
Agmina, Thessalicos non infitiantia rhombos
Infernasque canes tacitique susurra veneni,
Et recte novisse doces et plectere notas.
Res est cum lamiis perplexa ac feta periclis:
Et Plus et Minus hic tenui discrimine pactum
Iustitiae sectantur iter. vix senseris; et iam
Tractus in errorem es: nisi te cautissima ducat
Regula iudicii: qualem sollerter in isto
Godelmane, libro formasti ad iuris amussim
GODELMANNE, sacri Comes et pars magna PalatI
Caesaris; augustae Legate salutifer Aulae
Saxonis: alloquio quo te solabor, ademptum [Reg: ademptum]
Qui luges socerum? Sed enim solatia [Reg: solacia] tanti
Non mea momenti fortasse merentur haberi:
Quan do tibi solido Pietas adamante cor altum
Roborat, et casus Sapientia format in omneis [Reg: omnes] .
Et quid causae etiam est, cur indulgere Chythraeo
Lamentum deceat, mi Godelmanne? nec illud
Occino; Natus homo est, denasci erat ergo necesse.
Humanas expende vices et tempora vitae:
Ecquid Cythraeum dicas aetatis egentem?
Iam famam et eumulos meritorum, et vivida celsi
Ingenii monumenta vide, nonne attigit istis
Solis utramque domum? pars ut sit honoris alumno
Palladis, hunc tantum potuisse audire magistrum:
Nedum, quae tua laus, generum esse, et mascula dextro
Pignora progenuisse satu virtutis avitae.
Exige conceptum tibi, Godelmanne, dolorem:
Teque tibi redde et solitis pro Saxone curis.
In sobole et Libris et claro Lumine Famae
Vivit adhuc virtus magoni et victura Chytraei est.
SI, quod opinatur multo pars maxima vulgo,
Una est Nobilitas, maiorum ostendere vultus
Et Martis stantes in curribus Aemilianos:
Et quamvis plenos numeroso Caesare fastos:
Paule, velin primo sedeas mihi pompa senatu.
Si, quem Virtutis modus et Doctrina redonat
Nobilium tabulis: abs te primordia sumi
Posse novi generis, dubium cui possit haberi?
His te commendas cuncto, qua veneris, Orbi:
Seu Germanis erit, sive Italis ora, vel illa
Quae medium inter utramque refert saga indole cinnum,
Gallia cum Belgis, ubi docti Caesaris heros
Scaliger Aonisin praescribit iura per Orbem:
Sive Aquilonigenis habitare Britannia, cui nunc
Mascula regifico dominatur Elissa tridenti:
Visere, Paulle, animo tibi quae sedet omnia sacra
Lege profecturo, tibi qua manus illa rudolphi
Autographo voluit Aquilaque bivertice cautum:
Quaque at ab sese commendatum auspice iussit
Numine plus et plus commendatum omnibus esse.
Ito Periclorum Vates; audeque periclum
Porro tui facere atque viae doctumque virorum.
Atque bis atque ista, teque ipso et Caesare dignum
Boiemis reveni plaudentibus Ornamentum.
EXSPECTATE diu, tandem Godemanne paratis
Improvisus ades, nostrumque eludis amorem
Officiique viam: toties qui curribus altis
Quadrupedumque caballorum cervice iugali
Imus in occursum, qua Sol-occasus amici
Spem dabat adventus; sed spem. tu callidus et rem
Teque repraesentas. Sed fraus tamen ista volente
Facta deo Risu est, nullique obnoxia culpae.
Cernis, ut ipse Phlegon Pyroisque et Eous et Aethon
Quadriiugi Phaetontis equi colludere certent
E super a regione tuis? ut pellere nubes
Blanda serenati properet clementia caeli?
Exspectate diu salve, Godemannia virtus,
Cor Themidis, Suadae os, Rigaeque Minerva Livonae,
Vis alti generosa animi, cui spirat in ipsis
Candida mens oculis, aequatque Modestia formam;
Tormentum Invidiae. res mira! ut mira sit haec res;
Tormentum tamen Invidiae, Godemanne, fuisti:
Quin immo es: porroque velis sic esse. Quis ignem
Surgere ventosi videt absque volumine fumi?
Infelix caret invidia Tu strennuus [Reg: strenuus] ito
Qua Pietas iter et iuris tibi regula signat.
Invidiam plorare iube. Te semper amabo,
Semper honor abo; dum te Pietatis et Aequi
Ducet honestus amor. heic [Reg: hic] nostrae terminus esto,
Fixus Amicitiae. Perit, hanc qui praeterit Aram.
At tu vive; tuisque diu sis Ara Livonis.
LIPZI, Equitis MisnI [Reg: Misnii] vetus et generosa propago;
STELLANO Generum fieri te, virgine ducta,
Quae forma et virtute meret stellae instar haberi;
Gaudeo. Multa iubent te cum Consorte iugari.
Aetatem spectas? ea primo a carcere missum
Ad tricennalem te misit idonea metam,
Vati etiam Ascraeo fixam pro coniuge metam.
Ipse Patens annis meritisque in Saxona canens
Ardet avus te Patre novos spectare nepotes.
Nec parteis [Reg: partes] tractare tuas sine Compare vitae
Posse reor, tanta cui sint data munia Curae.
Nonne etiam stimulis naturae urgeris, Et igni
Sponte sua Veneris venientis ad intima, et omni,
Quod veget, in pectus blandum incutientis amorem?
Certe facto homini quam mox Deus addidit ipse
Consortem vitae: vitae (pol!) Suavis, Honestae,
Utilis: hanc si quis sapienter habebit et apte.
Visne docendus adhuc leges, Henrice, maritas;
Qui sic cum Sophia Stellanide vivere possis?
Ecce dabo, stringamque viam septennis in ista.
Iudice me, prima haec; sed et una atque unica lex est:
Regnet ut in socio felix Concordia lecto.
Nec satis est Veneris duplicari corpora nodo,
Sed potius mentes animorum iungere par est.
Aemula Terpsichores audistin' fila canoros
Flexanima variare modos dulce dine? tali
Coniugii quoque temperies dulcedine mulcet
Corda duum [Reg: duorum] , quibus una anima est in corpore bino.
Qui fit? Amore. tuam fac ames, ut ameris ab illa.
Scilicet hoc unum est ad amorem philtron, Amare.
Lais Aristippo dicta est in amoribus algens.
Ecquid, ait, refert? nec Bacchi viteus humor,
Nec pisces me amant: fruor his tamen omnibus aeque.
Omnis Aristippum deceat color et status et res;
Non decuit vox haec. In solo corporis usu
Plena voluptatis sibi gaudia quaerere, brutum est.
Hoc non coniugii est. Adfectu quaere mereque
Coniugis adfectum. fallente sub indole morum
Sermonisque letet grati mixtura veneni.
Mercurium ac Venerem templo sacravit eodem
Roma vetus. qua mente, rogas? Affamine blando
Conciliatur amor. Trahat ista locutio molleis [Reg: molles]
Fescennina procos. tu cum gravitate virili
Blanditias et verba tuae miscebis amicae:
Illa tibi contra. Septenum prima Sophorum
Palma Solon, scite gustare Cydonia iussit
Mala novam nuptam, si sponso accumbere vellet.
Haud levis ac brevis haec oris fragrantia Graio
Hic spectata Sopho est: sed blandiloquentia, qua se
Nocte dieque viro suaves probet uxor adusus.
Scilicet ista novae sunt mala Cydonia nuptae,
Quae Sophiae gustanda tuae quoque, mente Sophistae.
Porro, ferre aliquid et connivere memento:
Nec semper vidisse puta, quae videris. Esto
Interdum surdaster, apro si pressius audis.
Fallitur, ad votum qui cuncta exspectat et urget
Sub prima semente tori. Sua cuique probatur
Ingenii facies, et inest diversa cupido.
Sit diversa; tamen sensum cogenda sub unum est:
Nec poterit subito: molli adsuetudine fiet.
Nemo renascentem, quod acerba sit, exsecat uvam:
Sed voto patiente manet, dum lividus humor
Vineti maturet opes Septembribus umbris:
Sic tu nuptae aliquod dictum aut immitius ausum
Indictum-infectum simula, dum mitiget aetas.
Si sonipes spumante ferociat ore caballus,
Non flagrum intorques, nec acerbas verbera verbis;
Sed blando potius tergum poppysmate mulces.
Hic fac idem. Mulier sub imagine claret equestri.
Ausus et in Venerem Diomedes stringere ferrum
Impius. At cave tu. Ferro meret ille feriri,
Qui ferit uxorem. non est ea serva, sed uxor.
Et pars una tui, tuque alter. Saevit in ipsum
Se nemo, ni sit male tutae mentis Orestes.
In nuptam imperium sane est: sed quale? quod esse
Corpus in hoc Animi debet. Pars ecce cohaeret
Utraque: rex Animus, curator et auctor honesti est:
Non tamen aut laedit renuentem aut deserit amens:
Suadet, non cogit. Maiorum cana vetustas
Iunoni si quando Iugae mactabat honores,
Evulsum pecudi fel proiciebat ab ara:
Sic bilis, sic ira procul, sic iurgia cedant,
Mutua legitimi faciunt ubi sacra mariti.
Denique castus amor magna est Concordia nuptis.
Caesaris ista quidem, sed non pro Caesare vox est:
Scorta Voluptatis sunt nomina, at uxor Honoris.
Quo se pascet amor, si semen amoris in agrum
Sparseris alterius, quod in ipsa putreat ulva.
Tu melius sape, Lipziades: et totus in ista,
Quam Deus et lex sana dedit tibi, deditus esto:
Ut dulci possit tecum ditescere partu,
Et Patris ad ritum gnatis munire senectam.
Praeportabat Aquam sponsis Romanus et Ignem.
Quo sensu? ille Ignis quod debeat esse maritus,
Qui sociam complexus Aquam moderanter amoris
Igne tepefaciat. Repetam: moderanter amoris
Igne tepefaciat. namque ut nimis illa calescat,
Non ipsi poterit, non et prodesse marito.
Hoc vetus egregium est, et quod pro lemmate molli
[Gap desc: Greek words]
lodicis, debeat uxor
Longis quaeque typis geniali intexere lecto:
Quae mulier vult sero virum succedere terrae,
Pythagorae mediam parce colat accuba terram.
Egregium certe est, et opertae mentis et usus:
Quod tua, quodque aliae quam vellem scire laborent!
Atque etiam facere! Scite, et facitote, Lacaenae
Coniugis exemplo: quae forte rogantibus, Ecquid
Noctis in illecebris esset complexa maritum;
Divi, inquit, melius! nam non illum ipsa, sed ille
Me fuit amplexus. Sic certe fiat oportet:
Tuque fac, o Stellani, tuo: Stellanidi contra,
Lipziade, facito. Decet hoc in amore severas
Fingere blanditias, hilarumque referre Catonem.
Vita maritalis non sane absynthia [Reg: absinthia] gustu,
Sed referat vinum tamen, in quo vividus humor
Suave dat austerum. Sed me reprehendo, paratum
Cogere sub numeros oracla Hymeneia LipsI [Reg: Lipsii] .
Omnia dicta putes, si sit Concordia. Vitae
Illa maritalis caput et pes debet haberi.
Ex hoc fonte fluit, quod Suave, quod Utile nuptis,
Et quod Honestum. adeo tota hinc est illa Beati
Gloria Coniugii: quam certam a Numine Vobis
Ominor, o Lipzi, Stellanaque nympha Maritis.
NON ego te iubeo maestos, Elegia, capillos
Solvere: plebeii visa es mihi praefica luctus.
Herois defleta modis, deflenda, quis unquam [Reg: umquam]
Funera nobilium cupis aut potes ire negatum?
Ante diem nemo spatiis defungitur aevi.
Si tamen ante diem quisquam defungitur illis,
Ante diem functus poteras, Gostawe, putari.
Qualis in aprico lactens rosa purpurat horto:
Talis erat, Gostawe, tuus flos puberis aevi.
Talis o est; non, Talis erat, quam dicere vellem!
Sed quod fata iubent, dicendum est. Fata potentis
Sunt decreta Dei. Nec nostrum quaerere causas.
Nec vitare datur. Fixa est tibi meta dierum,
Quam non transilies: quamvis rerum omnia tentes.
Qui sapies, placita illa Dei sectator: Et aequum,
Ut placeant tibi, siqua Deo placuere, putato,
Nolentem rapiunt, sed ducunt Fata sequentem,
Nemo mori poterit non illo tempore, nemo
Non illa terra, non illo denique leto;
Iusta quod occulti decrevit sanctio Fati,
Quis tamen ista videns, affectus exsuat omneis [Reg: omnes] ;
Aut oculis lacrimam, aut tacito suspiria cordi,
Aut aliquem voci possit defendere questum?
Nec miror, si nunc consortem nobilis otii
Luxeris, o annis animisque aequaeva iuventus.
Et quisquam, Sueci palmaris adorea regni,
Audeat, o Gabriel, leges tibi dicere flendi?
Quem virtus Generosa Patris, Matrisque voluptas
Destituere prius: nunc Frater stirpis avitae
Una columna tuae, procula tellure paterna
Occidit. Et quemquam leges tibi dicere flendi?
Tu quoque rescieris subitos ubi, Suecia, casus;
Tuque, genus Regum, Patriae qui frena gubernas,
Carole; non nullo maerore gemetis ademptum?
Ista quidem patriae columen; Tu pectora fidi
Credita Pupilli. Sed quid tamen ista queramur?
Stat rata lex; Morere. Et bona mors nonne optima vita est?
NON erat ergo satis, primaria IURA professum
Ire iuventuti, qua Leucoris alma frequenti
Claret ephebeo: nec erat satis, ardua rerum
Inter honoratos tractare negotia Patres,
Qua Sacra exercent, qua Civica Iura Senatum?
Nec satis, ambiguae tot operta pericula rixae
Expedienda tuis Committi a Principe curis:
Omnia quae tanto componere diceris astu,
Ut summam fidei laudem merearis et usus:
Vel nuper, quando lis esset in Alpe Bohema,
Quaque Lusatorum regio trahit Infera longo
Ambigui flexus camporum iugera tractu,
Caesar ubi Saxoque regunt, de Finibus agri;
Quam cauta ratione vias ingressus agundi [Reg: agendi] es!
Ut Saxo princeps et partes Caesaris ipsae
In te laudarint animi prudentis acumen.
Nec sat erat, passim Civilia Iura clientum
Respondere bono; magnos et saepe dynastas
Iuris ad aequales suasu perducere metas:
Quin tandem hunc etiam titulum potiora merenti
Fata reservarent: ut magni Saxonis esses
Scaevola consilians, qua maxima Curia Dresdae
Res agitat summas, quas Iudex nemo secundum
Audeat, ut dubias iteratae appendere lanci.
Sic tamen, ut nostrae porro iurata maneres
Pars Academiae, pubemque e Iure doceres:
Nec, nisi cum nodi rerum te vindice digni
Inciderint, Dresdam monitis excitus adires.
Hoc stadio probitas HeigI [Reg: Heigii] praecurrit: eodem
Teuberi gravitas, pietasque industria BeustI [Reg: Beustii] ,
Atque aliquot pauci, (si sunt pauci unus et alier)
Quos Themis Et melior Virtus aequabat olympo.
Gratulor hos, quot rarus habet Consultus, honores;
Et laudo: quamvis cordata modestia nolit
Hinc tua laudari; ducasque beatius, in Re
Vivere, quam fama. Laudem tamen aestimet aequam,
Qui laudanda facit. Personi, pectore celso
Personam gerito, qua nunc indutus ab Aula es.
Cautio iudicii, graviumque peritia rerum
Atque domi atque foris haud uno nomine clarent.
Hoc et posteritas, et tu Personia proles
Inprimis memores, totoque cupidine surgas.
Patris in exemplum. Nec enim me vendito Patri:
Sed tibi virtutis patriae monumenta repono,
Quae repetas, tumulo quum me cinis ater habebit.
Et quando me cumque parens (o sero!) sequetur,
Hunc testem mentis secum feret: Omnibus aequa
Ius dixisse fide: nulli invidisse: favorem
Summatum meruisse virum: nullius avari,
Praeter Honestatis: nec in ullius Acta, nec in Rem
Obrepsisse vafra tituli sub imagine iusti:
Ut metuenda Dei sit vindicis ira nepoti.
Mangones capitum fortunarumque togatos
Vulturios, quibus os et frons est Aerea, vestri
Ordinis opprobrium, iubeo plorare; sed aequos
Iustitiae mystas tecum salvere. Quot estis,
Quiqui estis, quocumque estis, salvete: sed et tu
Ante omneis [Reg: omnes] mihi salveto Personia virtus;
Saxonis, et patrii palmaria fama Lycei.
SCILICET hospitium Terra est, non propria sedes:
Nec data mancupio [Reg: mancipio] , sed in usum Vita; datori
Quottidie [Reg: Cottidie] reddenda suo. cras iusserit? ito:
Res compone tuas, et Corporis exsue vestem,
Quae tumuletur humo. sub humo sit Corpus oportet.
Caelum, Animae patria est. caelum spiremus, et almos
Elysii campos: sedes ubi certa beato
Exspectanda gregi. Felix, qui vescitur illic
Ambrosiae sucis, et odori nectaris haustu!
Tu, Rauchbare, potes felix hac parte vocari:
Tu, quod spirasti, votis quod et omnibus unum
Semper anhelasti, caelorum sede potiris:
Et cura vacuus securo lumine rides
Nil profecturae tot inania somnia curae,
Quis torquemur humi, nostrosque eludimus annos.
Quid iuvat in longos animum diffundere questus?
Non fas est tua fata queri, Rauchbare. querela
Nos potius digni, caecis qui flebile fatis
Ludibrium debemus, et omni volvimur aestu.
Illa tamen vitae series, exemplar Honesti,
Pertexenda mihi. longa est operatio, longae
Ambages: sed summa sequar fastigia rerum:
Et vos, exsequias qui tanto ivistis alumno,
Historiae breviore manu per singula ducam.
Illa Quedelburgum, caeli melioribus astris,
Ingenio meritisque bono Genitore, sub auras
Primum hoc emisit Naturae nobile germen.
Scilicet hoc uno vel Cive urbs patria tantum
Saxoniae haec alias inter caput erigit urbeis [Reg: urbes] ,
Quantum nana solent inter fruticeta cupressi:
Ut studiis maturus erat, claramque Lycei
Ferre diem poterat ;patriae Custode relicto
Tentat Ephebeum, quod pridem ingentibus ausis
Iulius erexit Guelforum postuma proles:
Nomen et hoc retinens ab Iulo Iulias audit.
Hic se Consultis et Civica iura peritis
Mancipat: et studiis annos transcendere nitens
Tantumque et talem Consultum in pube minatur.
Prima sui debet Borcholto semina fructus.
Et ne qua ingenuum labes corrumpat ephebum,
Nobile moly suis mature colligit annis.
Hinc se Leucoridum caelo committit, et almae
Patribus Eunomiae: quos inter in agmine tanto
Illa Wesenbeciae splendebat gloria famae,
Ut rota luciferi claro nitidissima caelo.
Post Martispurgum, qua tollitur Hassia tellus,
Visitat. hic iuvenem Forsterus iura docebat,
Consulti palmare decus Forsterus et avi:
Hunc et Vigelius, hunc et Sextinus, asylum
Iuris uterque, suae poliunt ad Legis amussim,
Sed monet usque sed usque monet secreta voluntas
Ire Witebergam. Witebergam it rursus amico
Sidere. cur abant tacitae sic omnia Sortes.
Hic, quicquid Pulchrum, quid Honestum atque Utile cuiquam est,
Spondebant, Rauchbare bono tibi numina fato.
Hic, qui iam plures animum formaverat annos,
Ductoremque secutus erat, dux esse iuventae
Incipit, exercetque Themin, discitque docendo.
Mox et Iuridici fit Pars allecta Senatus,
Moxque Professoris titulo prope nescius auget:
Nam se blanditiis (qui mos sollemnis [Reg: sollemnis] habetur)
Insinuare, nefas ducebat grande, vocatum
Velle reluctari, rem non prudentis. Ab isto
Temporis excursu, trahit ipsum sana cupido
Coniugis. hinc sociam maturus amator ab omni
Seligit Euphrosynen numero. tu maxime magno
Fis genero, Teubere, Socer. neque pulchrius usquam
Rauchbare aut Socerum, Generum aut Teubere vocasses.
Fortunata dies post eidus tertia mensis,
Februa cui priscis fecere piacula nomen!
Quando Socer Generum sollemnibus ornamentis
Consulti titulo Themidosque insignibus auget:
Quando Gener Soceri densa spectante corona
Filiam ad augustas unam sibi copulat aras.
Haec fieri videt una dies. o una trecentis
Luciferis potior! quanti haec spectacula sensus,
Dicere nemo potest, dicenti credere nemo;
Ni soceri gener, et generi socer audiat aequae
Sortis, et eventis eadem persenserit aequis.
Inde vocatus abit Christiano Principe Dresdam
Consiliante opera moderari publica rerum.
Quin Cancellorum Secreta illa intima septis
Clausa procurabat socia cum parte magistri.
Hoc satis officio et varie spectatus in Aula,
Vult rude donari. votique ibi compos, amicam
(Porro sui dominus pro sorte) revertitur aedem.
Fatis ille quidem clementibus exiit Aula,
Sed non et curis aulae. nam saepe vel absens
Iussus tricosae Commissa negotia causae
(Incideret quoties Rauchbaro vindice nodus
Dignior) extricare acie Rationis et Aequi.
Propria laus illi, pacatas reddere parteis [Reg: partes] ,
Atque ope non magna magnas componere lites,
Felicis Miserique nefas pensabat eadem
Iustitiae [Reg: Iustitiae] trutina parilique examine nutus.
Nulli unquam [Reg: umquam] solitus patronam vendere linguam,
Remve intricatam facere, hinc extricet ut aurum.
Immo cliens non raro sui stetit aere patroni.
Hi mores illi, mens haec immota sedebat,
In Commune Bonum totas impendere vires;
Nec sibi sed patriae genitum se credere terrae.
Dives erat: sed divitiis non tradere mores
Atque Numam in Craeso repraesentare, putabat
Divitis esse. inopem non tantum affamine molli
Sed re solari. Quid opus vultu esse benignum,
Et largum verbis, ubi nil largiris egenti?
Rustica simplicitas et iure obnoxia, numquam,
Vel dare vel facere est exacta impensius aequo.
Mira illi gravitas inter for a; mirus omissa
Paulisper gravitate lepos: animi grave robur:
Eloquium vocale, et dives gratia fandi:
Felix Ingenium: felix Retinentia: felix
Iudicium: dominans in Vero simplice Candor,
Culparique Fides metuens; industria pernix:
Nil actum credens: si quid superesset agendum.
Quantae artis fuerit studiique in Iure sacerdos,
Ingenti monumenta docent. pars credita luciest,
Pars adfecta domi, pars et confecta tenetur.
Coniugii decies pretium mercesque soluta est;
Dum sexo imbelli senos, potiore quaternos
Edidit Euphrosyne fecundo pondere fetus
Iamque novem superant quae primum nata puella est,
Primum et denata est, et nomine et indole Mater.
Laus numerosa quidem Rauchbari, et splendida virtus:
Sed numerum et lucem Pietas supereminet omnem,
Caelitus accensi qua pectoris ara calebat.
Sensibus hoc imis, quiqui es, Consulte, et reponas [(printer); sic: ponas] :
Ni tibi sit Pietas in Codice prima magistra;
Codicis ut folia exagitantur ab impete venti;
Sic et honos tibi, sic et opes ludibria fient.
Ut vitae suprema videt sibi fata parari,
Se parat: et caenat [Reg: cenat] sacro sancta cibaria Christi,
Divi-hominis Christi. sanae Pietatis amorem
Caris inculcat. de re Testatur habenda;
Quaeque sacros pietas heredum [Reg: heredum] ponat in usus.
Extremum singultat have Mundoque Suisque,
Extremumque vale. superat vox unica, Iesu:
Unica vox Iesu animam simul ex halavit.
ETSI iam, praeter iurata negotia nostrae
Publicitus cathedrae, privato exercitus aestu
Atque domi atque foris curisque biformibus in res
Differor ancipites uni vix aptus agendae:
Promptius ut filicum venis emulseris undam,
Elicias a me quam doctum hoc tempore versum,
Quique oculos possit pronepotum animosque morari.
Quin tamen et pluteos ferro clemente lacessam
Et vel suspenso corrodam acroteria morsu,
Multa iubent. Nam quis par illud nobile fratrum.
Schurfiadas nescit; quorum Ius alter, et artes
Alter, Hygea, tuas heic [Reg: hic] mira laude docebat:
Quorum avus hic tuus est materno sanguinis ortu.
Cui non Crappiadum nota est domus illa Philippo
Clara maritato; cui non Cronachia; cui non
Bruchia? cui non et Pomeranae Rungia terrae
Quae caelum fama virtutis et artis adaequat?
Scilicet hi tibi sunt affini sanguinis omnes
Lege cohaerentes: quae non tenuissima laus est.
Iam, qui te sevit talemque eduxit, amoena
Luce Professorum Grypswaldi claret, et inte
Collegam senior iuvenem pater adspicit; ac se
Nunc demum gaudet natum, quia natus ab ipso es.
Implet et hoc numeros aliquantae laudis, ad oras
Contendisse alias visum auditumque docentum [Reg: docentium]
Nomina magna Dicae: Varii subtile GisanI [(reading uncertain: print faded)] [Reg: Gisanii]
Ingenium pernosse, Fachineique PacIque [Reg: Paciique] ,
Et quos de genere hoc parit utraque Gallia multos:
Spirae praeterea, qua magni Caesaris ordo
Vindicias orbi decernit, pressius usu
Imbibitam stabilisse Themin; momenta superbae
Omnia laudis habent: et sunt tua singula, Rhauvi.
Singula sed vere-Consultis ire probatum
Perque suos praestare modos: ut digna mereri
Censa tibi fuerint Doctorum illustre brabeion [Reg: brabeum] ;
Id proprie, Augustine, tuum est, (propriumque sit opto)
Atque unum decus est in te: praeque omnibus uni
Os cupiam indulgere meum: nisi tempus iniquis
Invideat spatiis [Reg: spatiis] mihi te, pronepotibus ambos.
SIC equidem decebam animo rebarque futurum,
Cum sese Augustus Christianae tertia Rutae
Gratia votivis inferret Oreadi nostrae
Auspiciis: ut in hoc exemplum protinus irent
Quos meliore satu Procerum maioribus olim
Inseruit titulis gestarum Gloria rerum,
Quosque sacramentum pacatis dicere Musis
Et Pietas Virtusque iubent et puberis aevi
Sanguis, et ingenuas ille indolis ardor ad artes.
Vos, Schonburgiadum generis duo pignora, Fratres,
Hanc voti summam primos implesse, Lyceo
Gratulor, et vestris quaeque ominor optima votis.
Saepe quidem soliti fortes e fortibus edi,
Ut patrum virtus in equis viget, inque iuvencis:
Sed quas excelso Musae de vertice Pindi
Indolis ingenuae praemonstrant eminus artes;
Summis atque imis aequo sudore parandae:
Nec Pietas sequitur genus, aut Sapientia ventrem:
Quod facitis, Fratres, animorum intendite nervos,
Et quam sublimi Virtutem in culmine fixam
Cernitis, et docileis [Reg: dociles] iuxta Tritonidis artes,
Auspicio genitorum, Eifleri prendite ductu.
Succina gemma suo lucet splendore; sed auro
Splendidius commissa nitet: sic nobilis aurae
Gloria, si generi cultas adiunxerit Artes.
NOBILE depositum Naturae, ac mystica proles
Uraniae, exactum qui sidera callet ad unguem
Et docti secreta poli; variosque meatus
Descripsit radio, quem non novere priorum
Saecula; quem nostra primum stupuere sub Arcto
Corda mathematicum, palmamque de dere magistro:
Hic hodie (meliore dies signanda lapillo)
Successit nostrae fatis auctoribus urbi.
Uraniae devota manus, cata pectora Phoebi:
Iosteli, ante omnes, qui sollertissimus auctor
Aethereos radio satagis describere cur sus,
Et facere e genere hoc ipsi laudata Tychoni;
Spectatum properate viri miracula tanti.
Qui spectare oculis neget os illustre Tychonis,
Vix mihi sit dignus, quem spectet ab aethere Phoebus.
VOS ergo reduces ad magni Saxonis Albim,
Qua bona Cyrrhaeo se proluit imbre iuventus,
Conspicor; in patriam comites quos nuper habebam,
Immo duces: cum Dux Illustrior ille Borussum
Christiano in Francos Speratam adduceret agros,
Qua Blassenburgum turritis aemula caelo
Molibus adsurgit; tremor hosti, gloria civi.
Salve Wernsdorfi, salve Truchsesia virtus
Quos aequo Fortuna loco sociavit: ut essent,
Qui Patris adfectum et Matris, secretaque rerum
Portarent Genero, responsaque certa referrent.
Iudicii tam cauta fides laudanda profecto,
Quo vobis tanti commissa est cura negotI [Reg: negotii] ,
Quos decorat Pietas, animae sapientis origo;
Strennua quos Virtus heroi pectoris altrix,
Nobiliore satu quos sanguis honestat Avorum,
Quos Usus suboles format Prudentia, qua res
Perspecte ac docte sapitis: quos alta venustas
Corporis, et sollers ornat Facundia linguae.
Ite domum reduces, pridem exspectata Borussis
Corcula, seu mannis brutae super arida terrae
Sive per undosum placet aequoris ire fluentum
Durateis in equis: et Pontus et adsita tellus
Speratis fortunet iter successibus, opto.
Quando domum ventum est, qua se Mons regius effert,
Dicite Bonfacio Taubmannae gentis alumno,
Me nihil a patriis heic [Reg: hic] degenerasse Columbis,
Si testeis [Reg: testes] quaeret; testes vos advoco. sacrum est,
Testibus aut binis aut trinis omne probari,
Quid? nisi primorum Procerum manus omnis in isto
Dicat itu redituque [(reading uncertain: print faded)] eadem, nihil abnuo, quin me
Arguerint lepidi mentitum schema Poetae.
GRAECIA nobilium nutricula feta Sophorum,
Ac praeter laudem nullius avara, quaternis
Instituit quondam totidem [(reading uncertain: print faded)] Certamina palmis:
Bina diis, et bina soli mortalis alumnis.
Undique confluxit, torrens velut unda, iuventus,
Mascula quos virtus et vis animosa coegit
Ire per heroum titulos et praemia laudum.
Hic Cesto et Cursu et Saltu et Disco atque Palaestra
Se quino praestare viros sudore parabant.
Et qui certatu Quinqvertio factus in omni,
Fronde philostephani et ramo victricis olivae [(reading uncertain: print faded)]
Sertum magnifica praeconis voce gerebat:
Nec victor solum, sed in hoc et patria tellus
Ipsa coronata est; cantae virtutis et ausi
Quae potuit proferre virum sub luminis oras.
Exhibet et Graeci nostras imitamina Ludi
Leucoris: et patrio visuntur Olympia campo:
Pythia nec desunt, neque desunt Isthmia, quin et
Herculis hic Nemea est. Nec desunt praemia forti.
Corporis illa quidem certamina: qualia, quae dant,
Praemia sunt animi certamina nostra: nec ex his
Aut oleae aut lauri pinusve apiive corona
Quaeritur. immortale decus, quod penditur, hic est.
Ergo age Musarum campis exercita pubes,
Graecia queis [Reg: quibus] et Roma vetus doctissma fandi
Et stricto atque vago linguam sermone polivit:
Qui texta et titulos numerorum et pondera callent:
Qui Logici norunt implexa volumina sirpi
Dissuere, et pulchre verum secernere falso:
Quos mundi labor obscuris exercet in umbris,
Et vocat ingenuas rerum disquirere causas:
Ardua caelorum qui templa volucribus alis
Ingenii penetrant, viresque viasque recensent:
Hi sunt, qui vincunt nostratis agonas arenae:
His ego pro virtute rata proque arte Magistra
Praemia distribuam nullo peritura dierum,
Quaeque suis patriaeque creent vim laudis et usus.
Hos igitur Ludos iam nunc indiximus; ac vos
Nomina mature nostro dare iussimus Albo.
Compertum est, non raro moram nocuisse paratis.
MIRENTUR cumulentque adeo palmare beatis
Laudibus. emporium Francoae Noridos illud,
Quos et mirari iuvat et laudare merenteis [Reg: merentes] .
Scilicet id non ausi, aut non audebimus olim,
Sime votivo speculetur ab aethere Phoebus!
Nunc eius, Ficine, urbis pars una; sed unis
Pars non macta bonis: ob te demiror, et in te,
Qua fortuna suas qua corpus mensque benigne
Severunt dotes, cogo praeconia laudum.
Te cives inter felix opulentia ditat,
Quam longe ac late terraque marique parasti
Exercens omneis [Reg: omnes] mercaturam Orbis ad oras.
Teque valetudo, spesque indivisa senectae
Succo aevi iuvenantis alit, quo pulchrius ullum
Caelitus indultum non est mortalibus umbris.
Te comis gravitas et honestae gratia famae,
Quin et amicitiae multorum, adeoque dynastum,
Nobilitant, sataguntque tua virtute fruisci.
AT proprium, Ficine, tuum hoc; propriumque sit opto;
Germanam Fidei de Relligione medullam
Et sapere et Christis hunc instillare saporem
Pluribus, et grandi studiorum nomina sumptu
Ire propagatum, dum angustae sortis alumnos
Aere tuo nutris, qua se schola publica, qua se
Priva magistrorum clarat virtute fideque.
Testis ego. quid ego? testis tua Noris haberi
Ac nostras Witeberga, sed et Deus ipse meretur.
Atque hic pro pietate tua tibi praemia caelos
Spondet; Ego, Noris, Witeberga perennia fame.
QUANDO vel abnormis sapiens, cui solvere mens est
Triste supercilium, peragrans sua regna, beati
Cernit agri numerum, cui pinguius uber, et exos
Gleba soli, facilisque coli est; tamen hactenus hirto
Squaleat incultu: secum indignatur, et acri
Vicinum dicto rubidumque flagellat aratrum.
Et non, o pubes, cur indignetur, haberet
Ad normam sapiens? si quem speculetur ad istum
Aetatis numerum, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, regina pecunia rerum,
Pulchra valetudo regno regalior omni,
Discendi artifices, praesens occasio, quid non?
Et tamen ignavo sordescat in otia voto.
O quibus indulsere bono dii talia fato,
Ne, iuvenes, ne tanto animos insuescite morbo.
Emicat hinc nullo iactura parabilis auro:
Et semel elapsum volat irrevocabile tempus;
Quod multi voto, sed mani, saepe vocarunt,
Cum iam defectos premeret declivior aetas,
Et calor ille animi frigentis hebesceret intus,
Dum ver luxuriat vitae, ac vis alma cerebri
Spirat, adurgendum est, et ab orto multa laborum
Exanclanda die seros ad vesperis igneis [Reg: ignes] .
Sero quidem fructus, sed opimo foenore prodit.
Cernitis, ut rapidi ferventia brachia Cancri
Irrequietorum pernix agitator anhelo
Terga caballorum nisu tramittat Apollo,
Et supra ingenteis [Reg: ingentes] accendat lumine cyclos
Aetheris, et late-terrae sola torreat infra:
No minus inde solet prudens agricultor ad omneis [Reg: omnes]
Comparere frequens operas: invisere campos
Messibus undantes, praegnantes fructibus hortos
Et fossae egestu et salicum circumdare texto;
Nec sumptus quicquam nec devitare laborum:
Dum se maturis locupletet mensor aristis.
Et iam vestra suos, iuvenes, seges ivit in auctus
Quos nostras niveis alit ubere Pallas in alnis,
Tempestiva prope est iam cuivis hora metendi:
Et metet eximios, vel me sponsare, maniplos:
Unde sibi, unde suis cumuletur adorea laudum.
At praestat verbis tenebrosam demere nubem,
Quidque velim, ad clarum vobis ostendere Solem.
Rursus eo ventum est, ut honorum praemia docto
Pendantur studio. et quoniam mihi puncta Sophorum
Hanc operam dixere, lubens meritoque vocantes
Audio, et id vobis sollemni publico cera.
Ergo Magisterii si qui meditaris honorem,
Me festinus adi (nam sic res poscit:) et istum
Pro virtute tua capies ornatus honorem.
QUOD felix nostro iubeat Deus esse Lyceo,
Utile Christiadum genti, sibi denique laudi;
More diu solito, Sophiaeque iubente Senatu,
Ad sacram hanc aedem pilaeque hoc structile saxum,
Plurima Pieriae qua confluit unda iuventae,
Ludos indico; sed tantum nomine taleis.
Ludos, qui quemvis in maxima seria ducunt.
Palma est in medio: et datur omnibus una; sed unis
Non aeque redimenda modis. hic lucida mundi
Moenia et astriferi callet mysteria caeli:
Hic ut Aristotelis loquitur successor et haeres:
Alter sectarum causas et pondera librat:
Hunc colit Hebraeae Graiaeve peritia linguae;
Illum Romanae: Musae hunc Charitumque sororum
Ternio multiiugas [(printer); sic: multi, iugas] ductum poleire [Reg: perhaps polire] per arteis [Reg: artes] .
Quisque tamen pro Marte suo proque indole Musae,
Quam proprie coluit, potuit meruisse brabeum.
Insita quenque [Reg: quemque] sequi naturae semina verum est.
Non here, non hodie, non cras ostenderis Orbi
Unum aliquem, studiis qui praestet in omnibus artem,
Quamvis inventi, (de se si credimus ipsis)
Qui sibi, quae multi didicerunt singula, cunctae
Scire videbantur. sed non est esse, videri.
Spargere vidi unum, se factum nolle Magistrum.
Tun credas? ventosa mihi crepitacula linguae
Magnidicae, non certi animi sententia visa est.
Multa dicis causa multos quis dicere nescit?
At pro uno vidi centenos dicere, cum iam
Serior aut aetas aut sontica causa vetaret;
Heu quanto vellem nunc emptum schema Magistri!
Utere quisque tua ratione, atque utile factu
Quod fuerit, sequitor. Non eblandimur inaneis [Reg: inanes]
Artibus: hoc esset meretrices reddere Musas.
Nec cauponamur, nec vendimus aere Magistrum.
Doctrina et Virtus pretium est, quo Gloria vaenit.
Ite Petitores profiteri Candida nobis
Nomina, quos stimulat generosae laudis honestas,
Factique utilitas. Ego post sollemne periclum,
Quod facturus ero, cuncto spectante Lyceo
Transcribam meritos iuri tituloque magistri:
Vestraque Musaeis intexam nomina peplis.
Vobis me ostendi. nunc vos ostendite Nobis.
FINIS EPICORUM LIBRI I.
ERGO huc nos egit secreta potentia Fati,
Tam subito in lacrimas iretur, et omnis ubique
Funestata novo squaleret Misnia luctu?
O Cathedra, ut te nunc alio mihi prodis amictu,
Quam cum Prima sui celebraret Iubila Saecli [Reg: Saeculi]
Rex Academiae, me Vate! tapetibus aureis
Me componebam, et recta cervice sacerdos
Musarum in grandeis [Reg: grandes] animabam carmina fastus.
Nunc capite in pectus fluido, pullaeque adopertus
Sindonis induvio, vix hoc miserabile carmen
Strido levi stipula, siticenque in murmur hiasco.
Nec tu te facie ostentas vultuque priori,
Ordo Professorum, Musaei lumina caeli;
Nec tu flos Urbis, venerandaque Cura-senatus.
Et tu spes patriae, et Clarii nova germania campi,
Ore veternoso laetam maculare iuventam
Visa mihi, et solito demissior ire per urbem,
Omnes mutati, pullis in vestibus omnes.
Unde haec tam subito rerum feralis imago?
Unde? rogas. Dresda. fluit ex hoc fonte, quod omnes
Flemus: et inde dolor lacrimis alimenta ministrat.
Causam etiam vultis? heu, nunc ego sacra litassem
Et Tacitae et Mutae! tamen est dicenda: Sibylla.
Elisabeta Fuit. fuit Elisabeta-Sibylla:
Principis illa boni coniux atque optima Princeps.
Hanc miserari adeo, et lacrimis decorare clienteis [Reg: clientes]
Non lex sed pietas iussit. iusso omnia parent,
Magna minorque tribus, quas Leucoris impete valli
Claudit, et ambitas in civica foedera [Reg: foedera] cogit.
At tu quis oculis haec spectes, Iane-Georgi,
Spectaclum ipse? tuum namque hoc in funere funus
Crederis efferre, et tumulo te condere vivum
Ipse tui vespillo. tuum est hoc corpus. in uno
Corde cor amborum: tuque illa; illa ipse fuistis.
Primus ab hoc igni flammas amor igneus hausit:
Huc vigor aetatis iuvenileque robur adactum est.
Debuit haec nostro Rutae generamen in horto
Vivificis stabilire iugis: haec Saxonis altam
Aedificare domum. Nunc, ecce, sine igne Cupido
Inversas gerit ille faces: nunc alma iuventae
Roborea flaccescunt: alimentaque vivida suctus
Destituunt Rutam: iuga rupta repente ruinam,
Et domus ingenti latam dedit ore fenestram.
Ecqua tamen medicina malo est in tempore quaeri?
State viri: state ocius omnes, sponda pheretri [Reg: feretri]
Quos humeris subeunda manet Sed enim ite Fribergam
Pullati proceres. voti sunt omnia cassi.
Quod rapuit semel atra dies, adamantinus obex
Distinet, et nullis haeret revocabile saeclis.
Ito metalliferam pietas atrata Fribergam,
Depositumque sacrum tumulo succedere terrae
Iam sinito. Cineres, de fletaque germina Rutae
Quotquot ibi, praebete locum. concedite magni
Corporis exsuviae [Reg: exuviae] . vobis comes additur umbris
Non ulli indecoris, nec avorum indigna sepulchro.
Si genus et veterum palmaris adorea Patrum,
Aut si purpurea lactens [(reading uncertain: page faded)] aetate venustas,
Si morum probitas, castaeque modestia vitae,
In miseras si res placida Cor mollius unda,
Coniugis illibatus amor; quodque omnia praestat,
Si pietas sincera necem protollere possent;
Nondum fleta tui sub terras iret imago,
Nec se tam propero turbaret Misnia luctu.
Ecquid nunc etiam per laudes ibo Sibyllae?
Irem equidem propriae cumulum nisi laudis in istos
Egissem numeros; et me simulare cupressum
Angusta in tabula locus et ratio ipsa vetarent.
Saxoniam laudabo domum? laudabo Dynastas
Wirtemberga tuos? certe latissima campi
Aequora; profusis ubi luxuriarer habenis.
Sed nunc non erat his locus. Elisabeta-Sibyllam,
Non genus et proavos alieno in funere laudat,
Perspecte quicumque sapit pro tempore Vates.
Luget nunc Princeps. affectum ostendere nostrum
Lugenti par est. numquam membra adsita gaudent,
Si dolet arx capitis. Posses, o Iane-Georgi,
Exsinuare oculos lugubri e sindonis umbra,
Et nostros spectare choros, atque agmina vultus
Plena tui! dicas, Pietas spectata meorum est:
Leucoris et gaudet et nostro maeret honori.
Ab nollem hoc etiam tibi nunc licuisset, ut ista
Parte probaremur! Sed habent mortalia casum
Alternasque vices. sors est sua cuique ferenda.
Tu quoque ferre tuam, Mater generosa Sibyllae,
Discito, qua streperi sinuosa volumina Nicri
Nectareas lambunt pretiosi palmitis uvas;
Et qua magnificam Studgardia dives in artem
Turget, et effusa recubat convallis in umbra.
Fer, quod ferre deus te iussit: et indole matrem
Vince pia: quamvis sit durum, hic vincere matrem.
Vicit quippe alias exemplo haec filia magno;
Magno nupta Duci; magna quoque prole Parentem
Hunc factura ducem; magnos quae temperet olim
Saxonas imperio. Nunc spes occisa repente
Omnia funesto consumpsit gaudia casu.
Vos quoque Tecciadum mollissima corda Sororum,
Et Fratrum generosus amor, Patrisque verendus
Heroae gravitatis honor; moderatius aestu
Pectoris uriminor. nostra est iactura: dolorum
Maior nostra seges. vobis quod debuit, olim
Virgo domi solvit: nobis non-virgo sub ipsa
Debitione perit. sperabat misnia priscos
Saxonas. in cineres (heu!) spes haec fluxit et undas.
Nec tu Saxo mihi nimiusve avidusque doloris
Diceris, aut lacrimis iustum excessisse puderem.
Causa subest: prudens agnoscit, et aestimat illam.
Esto modus tamen, esto. viri sapientis et hoc est.
Gaudere et maerere, vices habet. instat utrumque
Caelitus: et sese Pius huic afformat et illi.
Abrepta est, fateor Princeps augusta. sed a quo?
Nempe Deo. si rapta Deo; quid frena [Reg: frena] dolori
Laxet homo, calcesque ferox ad sidera iactet?
Affectasse ferunt regnum caeleste gigantes,
Et ter conatos imponere Pelio Ossam,
Exstructaeque Ossae frondosum involvere Olympum.
Tolle Poetarum nebulas. hi nempe gigantes
Sunt queruli. queruli tentant [Reg: temptant] rescindere caelum,
Et, quod habent in se, sceptrumque et libera regni
Iura Deo rapiunt. Atqui si vela dedisses
Impellenda Notis; non te sequerere, sed illos:
Rectoremque sequi terrae caelique recusas?
Nequiquam [Reg: Nequiquam] tamen et vanis obnitimur ausis.
Nolentem tractant, sed ducunt fata volentem.
Rideres, cimbae [Reg: cumbae] si quis retinacula rupi
Adstrinxisset, et audaci trahat impete funem,
Rupemque ad sese vulsa radice moveri
Credat iners; quando ipse sequax moveatur ad istam.
Deliramus idem. nos lex aeterna ligavit
Ad rupem fati, (Fatum est divina voluntas)
Luctandoque reluctandoque obnitimur illi.
Quin nostri simus. nec iniquum hoc esto, quod aequum
Teste Deo visum est. Bene sit tibi, dia Sibyllae
Mens - animi! Bene sit Viduo tibi, Iane-Georgi!
Quos iunxit Deus ante, modo seiunxit: et idem
Seiunctos patrio rursum coniunget olympo.
Nos et eo meditamur iter, cum principe vilis
Turba clientelae. Qui tui scis, Optime nostri
Rector Ephebei; qui tu, sanctissime Consul,
Quos video sertam lacrimosae ducere pompae;
Virum hos, si redeat circumfluus annus in horae
Haec momenta suae, possis mihi sistere cunctos?
Ibimus: et felix, nostrae cui more Sibyllae
Per Christum datur ire viam: cui laeta sub aethram
Vita fugit, mortisque ferae lucrata dolores.
Tempus erat, Princeps quando hic quoque robur in hostem (Respiciunt haec statuam Iohannis El. Sax. quae Cathedrae dicentis imminebat.)
Missile vibrabat: quando hic quoque verba sonori
Funderet eloquii; vel tunc, hoc quando magistro
Augustae exhibita est Fidei Confessio nostrae;
Qui nunc cum Geniis agit immortalibus aevum;
Postgenitisque sui simulatam in marmore bruto
Corporis effigiem, monumentum exile, reliquit.
Tempus et illud erat, (quod fors meministis et ipsi)
Quando Lutheriades, cui fulmen lingua, cor Aetna,
Vox tonitru, calamus grando; sublimis in isto
Stabat suggestu, nunc lignum pensile factus,
Umbraque picturae. sed in hoc regalior omni
Rege, quod hinc capitis membrum quoque pensile Christi est.
Omne immutatur mortali lege, quod in se
Publica [(printer); sic: Publicae] Naturae domus haec tenet undique clausum.
At tu salve, etiam salve; decus addita magnis
Dia Sibylla animis, quos caeli in parte locavit
Casta Fides nulloque Operum maculata veneno.
Invenies illic aviamque et avita GeorgI [Reg: Georgii]
Nomina: quique tibi patrito sanguine iuncti,
Christophorumque Ludovicumque; acerrima quondam
Fulmina militiae, quam militat auspice Christo
Coniurata manus sanae Pietatis alumna.
Saxonas et nostros illic no va diva videbis
Permistos Geniis; atque ipsa videberis illis.
Heic [Reg: Hic] et Fridericum patrem, matremque Sibyllam.
Nuper desertos; heic [Reg: hic] et nova nupta Maritum,
Ast omneis [Reg: omnes] sero (pietas iubet) exspectabis.
Una omnes salvete omneis [Reg: omnes] tamen ante Sibylla:
Ante Sibylla omneis [Reg: omnes] Iani Elisabeta GeorgI [Reg: Georgii] :
Cui soli maestam pietas hodierna lacernam
Induit, et pompam funesto examine ducit.
Tuque etiam salve; sed non quo nomine manes,
Iane Georgi, animis et corpore mascule Saxo.
Salve iterum, Rutaeque adeo sacra Nomina Fratrum
Saxonicae nam nostra salus tibicine fulta est
Saxone. Relligio, quae depurata Luthero est,
Inveniat nostros heic [Reg: hic] sana et salva nepotes.
Frondibus Augustis comptos redimita capillos
Pax alitam cole semper humum, pax nescia fuci.
Quorsum furta paras, et pacis habentia vultum
Non animum? Pax sit: votorum hoc nobile [(reading uncertain: print faded)] votum est.
Misnia tolle oculos. flammis crepitantibus ardet
Proximus Ucalegon iamque ad tabulata voluti
Heic quoque cernuntur spatiosa [Reg: spatiosa] volumina fumi.
Una salus paci. bellum te spernimus Omnes.
SPECTAMEN Formae: Specimen Pietatis: Honesti
Exemplum: Suevi Nobile Germen Agri:
Saxoni Nupta Duci: Patriae Spes altera Matris:
Delitium [Reg: Delicium] Mysiae Gentis Amorque Fui.
Omnia cum Fuerim; Nihil Omnibus esse Videbor,
Quod, Me Matre, Super Non Sit Imago Patris.
HACTENUS hoc aliis dictum sit ab omine quovis
Glucksburgum. mihi tale fuit, mihi tale futurum est;
Quod, toties quem mente animi, quemque auribus hausi,
Quemque domi tacitus venerabar ab indole Famae,
His vidi praesentem oculis, dextraque prehendi
Henric-Iuliaden: in cuius imagine vere
Palladis Armatae spirat caelestis imago;
Inque animo triplex humani Gratia nodi.
Nempe salutari et trepido pallore timeri
Eminus affectant alii. tu cominus ultro
Quos aut Doctrinae aut Virtutis honestat imago
Affatu dignaris: et haec tibi propria.
DEFICIUNT me verba, quibus tibi pendere grateis [Reg: grates] ,
Ob tantos impensae operae sumptusque labores,
Fis erat: o heros, et Franci gloria caeli,
Et Schaumburgiadum princeps decus! inter Equestres
Fortis Eques, Francique tui Dux militis; illo
Scilicet exemplo, quo Rem vetus Optio Romae,
Moribus his nimium diverso, gesserat olim.
Disciplina anima est victuri militis. una
Disciplina Orbem sibi totum Urs [(perhaps: Urbs)] una subegit.
En Batavos! audent Regem illum affligere regum.
Qui? disciplina. quin huius imagine tantum.
Heu! quantum lucri fecisse cruoris et Auri
Crediderim, pleno quae nunc torrente profundunt [(reading uncertain: print faded)] !
Haec corresta velis, Ian-Otho: et condere leges
Militiae, quis se tenuit vafer Hannibal, et vis
Caesaris, imposuit nostros qui Caesaras Orbi.
Haec soli poterunt muti memorare magistri;
Quos audis: linguaque sua (mirabar in isto
Ordine) Romanos a prisco intelligis aevo.
Sed quorsum excurro? vis Veri abstraxit euntem
Ad Charitum nemus, et grates tibi ferre parantem.
Quando Papaebergae-me Caupo tri-Maurus habebat,
Iamque minabatur stricto deglubere ferro;
Tu praeceps, inter caesa et porrecta, salutem
Adseris exanimi corio loculoque Poetae.
Non Maenus [Reg: Moenus] , non Rhenus aquis, non omnibus undis
Oceanus, Venetae non omnia smegmata cretae
Aethiopas tres hosce lavent. tamen iste Tri-Maurus-
Caupo hominum loculos lavat omnes solus: et aere
Elauto, Hospes, ait, Prosit tibi lotio, prosit!
Quod mihi, quodque meis licuit discedere salvis:
Quod vidi non pauca sacri mysteria cleri;
Quodque Urbis monumenta tuae: quod et hospite Mensa
Curio Missificae Princeps et Episcopus aulae
Convivam accepit: quod sumptu et principe curru
Montib. [Abbr.: Montibus] impositam Domini suo schemate. Pantzam,
Coburgumque profectus eo, tibi debeo. Rarum est
Forte peregrinos et vix quoque nomine notos
Ultro accire domum: curare, ut sanguine iunctos,
Utque suos, ut sese adeo. Schaumburgius heros;
Ob tantos impensae operae sumptusque labores
Deficiunt me verba, quibus tibi solvero Grateis [Reg: Grates] .
STRUBIADUN [(perhaps: STRUBIADUM)] suboles, cui sacri in sonte lavacri
Indulsit nomen Brunsvigae Curio terrae
Maximus; Illustres-Meditatus edis ad arteis [Reg: artes]
Philosophis doctas. Cerebri laudavit acumen
Leucoris, et Lites Rationis ab indole ductas.
Laudarit quoque Livor eas; et uterque Sophorum
Invidia maior, Martinae gentis alumni,
Iulia quorum illum, quorum hunc mea Leucoris effert.
Contentus poterat his esse Catonibus Hermes:
At non tu. Capis et censorem Principis aurem,
Principis Henrici, quo Iulias augure Phoebi
Provocat Oraclum. Tantum non Pallas in hastam
Nunc nimis insurgat! Pacem, mea numina, pacem
Reddite Brunsuigis, Helmaeque Sacraria Musis.
Vendito me nulli: nec adulor Principis aures:
Hoc tamen his oculis vidi, his auribus hausi:
Nomen ad auditum mihi dextram ubi tenderet ultro.
At nihil hoc, praequam quod dicam. ibi cuncta Latine,
Argute et nitide, quamvis ex tempore: et horas
Paene duas (tuque hoc de caelo, Phoebe, videbas
Musagetam mirate tuum) docet ordine Litem,
Qua sua Collegaeque (sic censeo) Phoebi
Iulias incaluit. Sed nunc calor iste Lycei
Detumuit. Sophus est Henricus-Iulius. hoc si
Iudice Naturae caecas [Reg: caecas] scrutatus abyssos (Hermes.
Vera vides, Strubi; strabus esto Lynceus
QUA se Leucoridum solidi compagine muri
Vallat ad egelidos Urbs late nobilis Austros,
Protenus ambitas paeninsula currit in undas
Planicie [Reg: Planitie] porrecta soli; quam Chloris amoeno
Gramine convestit; Pomona sub ordine longo
Implicat ingenuae foliis et fetibus umbrae.
Istic praeceptor rectique bonique Senatus,
Cui magnus Saxo plebis moderamen, et Urbem
Credidit, Electurae apicem; Musaea vocavit
Corcula, et ex omni Patrum decus omne Lyceo.
Ibat et Augustus, regum de sanguine Princeps,
Ante annos animumque gerens curamque virilem,
Rex Academiae. Musae comitantur euntem;
Gratanturque initum Charites; ninguntque rosarum
Floribus et Venus. et Zephyrus Florae ille maritus:
Placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Mox adventores celeri certare sagitta,
Aut iacere ignitum tormenta per aerea plumbum,
Aut alio, quo quemque iuvet, se solvere ludo
Invitant qui forte velint: et praemia ponunt.
Emicat Augustus, stloppumque et sulpuris igni
Flumine aque pila oppilat iuvenilibus ausis,
Deposcit Fortuna manus: rapit obvia Virtus:
Spesque audaxque Metus stant uno margine clausi:
Spe propiore tamen calidus iacit aera. iacenti
Missile direxit dextramque propinquus Apollo.
Qui deus Augustique manus deliret? in ipsam
Figitur elisi metam violentia plumbi.
Fortunam excipiunt plausu et rumore secundo:
Et primum ante omnes victorem voce salutat
Ian-Loeseriades, quem Praetzius Albis adorat:
Quem Virtus animosa meris heroibus aequat,
Dein pretium statuunt Virtuti, et praemina portant
Victori, signis atque auro nobile Poclum;
Quale vel Augusto Charitum manus ipsa propinet.
Postquam exercitiis ludoque impleta lubido est,
Splendida magnifico per humum tentoria luxu
Concelebrant, longisque parant Convivia mensis.
Instaurant epulas certatim, atque indole fratrum
Crateras laeti statuunt et vina coronant.
Martia Trinacriis certamina dixit in oris
Qui Phrygium. Aeneam Laurentibus intulit arvis:
Alcinoi dapibus sublimi carmine plausit
Aequore qui multo reducem consumpsit Ulyssem:
Quae durant hodieque hominum meminisse recenti.
O haec Leucorei nostras quoque pompa Senatus
Postgenitos inter simili rumore perennet!
QUIS, Marschalle, deus; quis me tibi Casus ademit,
In Francis quum nuper eram prope menstruus hospes?
An Princeps? certe Princeps, qui Marchida nympham
Wirtenbergiaco sponsam ducebat is arcto
Limite deprensum [Reg: deprehensum] , qua declinare negatum.
Me tenet: et vario perimit sermone diei
Atque viae reliquum, quod me vel vespere sero
Bambergam raperet: vel, qua propriore recessu
Arx tua FronsdorfI [Reg: Fronsdorfii] caelos aequabat, et alti
Mentem animi quam spirat Herus heroibus aequam.
Sed tamen ecce alias non laevo a numine turbas.
Dum meus Automedon media luctatur arena,
Nescius utrum aut quo per iniqua crepuscula serum
Pergat iter: Stibarus-Eques ruit obvius: et nos
Sollicitos haerere luto misere scit: et, Ecqui
Estis? et, Unde domo? vel quo contenditis? inquit.
Wirtzburgo reduces Witebergam quaerimus. inquam:
Ipse vocor Taubmanus. An hic Taubmanus? hic, inquam:
Quem vobis Saxo Princeps Augustus, in Arce
Leucorea, socium caenantibus [Reg: cenantibus] addidit olim.
Atque haec Taubmana est: haec est Taubmania proles:
Haec Ancilla mea est: meus iste Fidelis: et illum
Adde Canem, sumus octo. Vel octoginta! profectus
Nemo hodie, Stibarus ait, mihi perget. et, ohe
Verte rotas, auriga; tibi Papeberga sit Aischum.
Aischum omnes imus. caenamus [Reg: cenamus] . ut alter it Aethon,
Mox Ducis-Auracum porro imus. ibi omnia laute,
Omnia festive. Sol, mundi lumen, an usquam
Lautius aut quicquam festivius ante videbas?
Iam, qualis Stibara domi est Uxorcula! quam se
Omnibus illa modis in nos operosa profudit!
Omnibus exemplis castigatissima coniux,
Huic Natura nihil, nihil huic Fortuna negavit:
Quam quod adhuc nulla facta infantaria prole est,
In qua tanta Patris Matrisque superstet imago.
Maceror hoc unum tam raris deesse Maritis.
Tertia lux oritur. Bambergam urgemus: et imus,
Sed pransi, me diaque die. Fronsdorfia tempe
Vix obiter lustrata oculis: ita turbida raptat
Esseda festinos. stat Bambergam ire, datasque
Emendare moras. tamen hic tres ordine luces
Haereo. Quam me tunc piguit properasse nec Arcem
Spectatum venisse tuam: teque Hospite fructum,
Hospite tam docto, tam comi, et ad omnia facto,
Et quae spectaclis potior fuat unica cunctis,
Bibliotheca etiam! spectatam Carmine tali
Signassem Vates: Pronepotes credite famae:
Res mera, quam loquitur: Nulli Fronsdorfia Cedit
Bibliotheca Bono. Franci gaudete Poetae.
Nil opus Aonia procul hinc arcessere Musas.
In media regnant nunc Francide. Nomina mutent.
Quaeque Heliconiades, quaeque Aones ante fuistis,
Nunc Marschalliades, nunc et Fronsdorfides este.
SACRA parant Veneri Themidos fortissimus heros
Heldius, et patriae Venus Herdesiana Themistos.
Hospes et ipse fui, cum Pacta iugalia primi
Foederis [Reg: Foederis] et Sponsi peritura vocabula paucis
Solibus induerent: et quae sollemniter [Reg: sollemniter] istum
Adsolem, an Lunam, Venus exsuet accuba Nuptis.
Macta vigore tuo Venus esto: iubeque Maritos
Esse tuo mactos: ut sit genitalis ab anno,
Qui dextro genialis abit nunc omine vesper.
Aemula progenies nascatur Avoque Patrique,
Qui patriam, patriaeque oculum qui Norides Urbem
Consiliis animent, atque ipsam Caesaris aulam.
Hoc ego nunc voveo, pietas quod publica pridem.
O me Mercurius (vel qui deus ille Vialis
Qui per iniqua, per aequa; per ima per alta [(printer); sic: alia] viarum
Praecipitat (sineret! nupto me carmine nemo
Vinceret [(reading uncertain: print faded)] e vestris: non Musae Altorfides ipsae? (In curu inter Pantziam et Coburgum abortiebam.)
IT pulchrae matris pulcherrima filia nuptum:
Denuptamque boni ducis patris optime fili.
Dignus uterque, sui qui flagret in igne mariti.
Summa teri est, aequo si mutuus ignis in igne est.
Forma viros acuit? nusquam se largius ulli,
Qua formae decus, indulsit Natura puellae.
Fama, tace Venerem: consumpta est fabula Graium,
Et narrata diu iam Dresdae visa Dione est.
Laus tamen haec formae poterat deformis haberi,
Ni pietas tacitum formaret idonea pectus.
Scilicet hoc tu Patris habes, castissima virgo,
Qui pietate sui Consultos ordinis omneis [Reg: omnes]
(Scripta exstant [Reg: exstant] ) vicit. socerum gener aemulus aequat,
Et quisquam dubitet, Pietas si praemia vita
Huic etiam meruit, quin felicissima vestro.
Eveniant thalamo. Votum, Deus optime, praesta.
Osi Iuridici quondam spectamen asyli
Viveret Heigiades, et gnatam [Reg: natam] sisteret arae
Tali iungendam genero; quem candida morum
Gratia, quem sollers doctrinae gloria carum
Et summis imisque facit: quem Iuris alumnum
Ingenuum (ad corvos legum contortor, adignem,
Ad styga!) vexati res est experta clientis:
Cui sua Germani Saxo ter-maximus Orbis
Consilio tractanda dedit; secretaque rerum
Credidit, et fidam posuit securus in aurem.
Accipe fortunam, geniumque verere mariti,
Heigia virginitas. patrium Richterus honorem
Instat, in hoc uno tu filia, mater, et uxor.
Exerce formam, et fugientibus utere donis.
Labra ligent animos: livescant brachia nexu:
Et vobis subolem, socero properate nepotes,
Qui Sacra, qui leges, qui Civica munia curent.
O nonum acceleres partu, bona Cynthia, mensem!
Anno cIc. Icc. V.
I BONE, quo Virtus et te Deus evocat, ito.
Libertas germana, Deo parere vocanti.
Difficile est (fateor) divelli, ubi Copia rerum;
Suave Sodalitium [Reg: Sodalicium] ; varium et grave munus Honorum;
Et Patria; et Cognatus amor; et quicquid amari
Quicquid et optari votis a Numine quibat.
Excelso tamen haec animo simul omnia linquis,
Quum Princeps iubeat. Scis, iustum a Principe iussum
Esse Dei vocem. Tua te maioribus aptat
Muneribus Virtus, neque iam mediocribus uti
Sustinet ulterius: licet haec tibi saepius optes.
Mirum est, sese alii satagunt omni arte Potentum [Reg: Potentium]
Ingerere officiis: tu tractus ad ardua rerum es.
Cede Deo. Persona tibi data caelitus ista est.
Hanc age quo solitus studioque fideque. profecto
In caelis Deus est, statuit qui praemia iusto,
Quae gnatos quoque laetificent. Venale togati
Vulturis officium, qui Ius rus censet et aurum;
Verbaque dat caute, frontemque serenat; et astu
Insidias tamen occulto coquit intus; ut anguem
Semper es exosus, Macte hac virtute! beati.
Haec via Consulti est. Hic quaerant Iuris asylum
Pupilli viduaeque, genus plorabile saecli.
Hactenus Heliadum rami flevere per omneis [Reg: omnes]
Paene dies, maestusque atris stetit imbribus aer:
Ast ubi pergis iter, subito vaene scit in aura
Humor, et ima petit quicquid pendebat aquarum.
Nempe suum e caelis Astraea ut spectat alumnum.
Sed tamen ut superos imber defecit, obortis
Largiter hinc lacrimis homines flevere profectum.
Vera loquor: multis hic fletus causa fuisti,
Quum sanctam Uxorem, quum dulcia Pignora tecum
Abstraheres; unquam [Reg: umquam] rediturus? o! Audiat aequus
Vota Deus: pietate meres. Seu fata (quod unum
Multorum est votum) reditum dent; sive negatum
Magnus eat Saxo; Rex hic Bene Vertat et Illic!
Discamus sua quisque pati, casusque per omneis [Reg: omnes]
Hanc mentem ad magnam Mundi illam flectere mentem.
Anno cIc. Icc. VI.
ERGO meis etiam lituis accendero pugnam,
Quae pugnata quidem est: nisi Mars-Hoenloicus hastam,
Ni Solmea-Venus sua perdidit arma? sed illi
Res sua, Res isti, salva est: captique maricis
Marsque Venusque dolis patria memorantur in Aula.
Et credo: et res digna fide est: licet, indice Phoebo,
Retiaque et laqueos gracilesque ex aere catenas
Non elimarit Vulcania protinus incus,
Quis irretiret mediis amplexibus Ambos;
Aut pugnam pugnaeque locum monstraret Apollo.
St, quoties iuvenes Hymeneia proelia [Reg: proelia] miscent,
Retia sint facienda; novi quis robora ferri
Materiamque dabit, fabricasque, operasque fabriles?
Et tamen invitor, qui classica serius inflem,
Inque mares animos data tympana tundere tentem,
Iam debellato post tot certamina bello.
Non facio. novi mordax Sonewaldis acetum:
Heic [Reg: Hic] quoque Rhinocerotis habet gens mascula nasum.
Mirificae mihi mira tamen molimina pompae
Fama renarravit, qui sum semotus ad Albim
Saxo, domo - Francus; Culicisque Professor, alumni
Augusto sacri; quamvis humoris [Reg: umoris] alumnus.
Curio Fastorum, reducisque pater culus anni,
Ianus, utrinque pari librabat pondere mensem,
Quando Hoenlohicus Nympham Solmeida duxit;
Mavors Nerienem. Sic saecla novitia [Reg: novicia] nasci;
Sic annos intrare decet. Circumfluus aevi
Sit sine nube tenor. Decimum bona Cynthia mensem
Acceleret, matremque levet, partumque secundet.
Grandaevo iam tempus Avo properare nepotes.
In quibus et Sese videat Patremque renasci.
Atque haec mensura est Hymenei Carminis: hic se
Voti plena sitis poterit sedare, Quid istas
Fortunae phaleras Musaeo intexere peplo
Profuerit? quanto procerum Sponsa auspice nuptum
Iverit! ut vestem picto discreverit auro,
Suggestumque comae, et celsae frontis honorem
Ostentarit ovans! ut magni prodiga census
Luxuria, et modico numquam contenta Potentum [Reg: Potentium]
Ambitiosa fames, ludibria ventris, Onustam
Reddiderint Sonewaldin! ut aerea fulmina, iactu
Et flammae et tonitrus fuerint armata tuborum!
Utque hilare, Oculorum epulas, Spectacula iniri
Nominis et numeri, dederit Geranus Ulysses,
Henricidum Rutenus Eques, gente inclitus Heros.
Et quidni, facilis cui se Venus aptat in omnem
Ingenii formam et pulchri spectacula monstri,
Altae etiam Flammae festivum Hymeneon [Reg: Hymenaeon] ; et Altae (Comites de Alta-Flamma priscis dicti, qui nobis Von Hohenlohe.)
Flammae animam, Venerem Solmeida daedaelus ornet?
Henricides-Rutenus ubi est, ibi Pallas, et Hermet [(perhaps: Hermes)] ,
Et Mirabilium fabricarum Inventor Epeus.
QUID me spectatis constricta fronte Catones,
Ad Sacra nostrum etiam Torgea quod affero carmen?
Novi hominum mores. Si carmen mitto; Poetas
Esse crepant muscas, quae naso insidere cuivis
Praecipitent. Si musso domi, securus in aula
Quid fiat; fastum obiciunt. pars cetera temni
Se clamat. quin hoc etiam: censere Poetam
Par pretium impensis Aulam dependere curis
Aut nolle, aut non posse. Meos haec fabula certe
Continuit versus intra penetralia Vestae
Hactenus. At cum se festis incenderet armis
Flos populi, atque inter mentita tonitrua nitri
pb id='taub331' n='311'/>
Tympana tenta tonare ad tympana tenta viderem?
Excito Calliopen, famae securus et aulae:
Quippe ubi pars melior tamen haec bibit auribus aequis
Mulsa Poetarum novitque quid Ansere distet
Maecenatis Olor. Saxo meus ille secunda
Incendit Iunone faces, et Marchida flammam
Versat in igne novo. Ian-Saxo Georgius ille,
Quem sacra maiestas Romani Caesaris Ipsa
Nuper ad Augustum Pragae comitatus asylum est.
Magnus honos, et non nisi magnis natus haberi:
Nempe tibi, o Princeps; et quo Moderatior alter
Non visus Solie est Enses praeferre magistros
Iustitiae Imperio, Fratri, cui Nominis usum
Ipse sui Christus Christiano tradidit. Orem
Alite Maeonii dicendam carminis! o te
Dulce caput, quod sic Caput Orbis Caesar honorat!
Verum haec Phoebeae dicenda sub arbore Lauri.
Nec tali auspicio. Venus hanc sibi Prussica lucem,
Et lucem et noctem Paphiae sub tegmine Myrti,
Et Myrti et Rutae, quam densaest utraque, poscit.
Iam Canis aestivo rapidi sub limine Cancri
Saevit, et Icariis caelum latratibus urit.
Urit et illa tuum, sed et uritur igne Sibylla
Magdalis usque tuo; tua Cura potissima; Princeps.
Decipite hunc aestum sub opaca frigoris umbra,
Suavius ut tecum Misnis aestivet in oris
Prussias; hanc gremio foveas: huic sanguine tote
Deditus; illa tibi quoque sanguine dedita toto
Spes nostras animate nova spe gentis. In hoc se
Summa omnis voti consumit, idonea Proli
In Patrem crescenti olim: sub cuius asylo
Et Ius et Pietas et Honestum et Carmina vivant.
Appetat ille dies Parcarum conditus albo
Vellere, quo tali mihi nuntius impleat aures
Carmine: Laetemur: Ian-Georgio Masculus haeres
Natus; et infanti iam spirat imagine Patrem.
Tunc vero satagam; tunc totum Helicona movebo:
Tunc, quiqui et quot nunc, Hymenaee Hymenaee, frequentant;
Carmine me dicant omnes superasse Poetas.
Festa dies oritor: quid gaudia nostra moraris?
PAR Tschernembliadum, generosior Austridos orae
Gratia, qui pulchrae, nondum patientibus annis,
Festini laudis doctis Heliconis alumnis
Ambiguam facitis Clario in certamine palman:
Fratris ab auspiciis, ductu doctoris, amico
Numine, vere novo (bene quod sit!) abite profecti.
Ter sua se mundi tenor in vestigia volvit
Vernantes emensa dies, quando hostita primum
Leucoris accepit venienteis [Reg: venientes] . Ite. sat uni
Hospicio [Reg: Hospitio] Musisque datum. Se pluribus ardet
Informare locis varia Experientia rerum.
Gloria Doctrinae, et Virtus heroica genti
Tschernemblae propria est. hoc se tibicine fulcit
Austria, vae nimium Turco vicina tyranno!
Nunc olim saevo mactavit acinace Fratrem
Turcica Tisiphone, dum se pro Caesare magno
Proque bono Patriae furioso credidit hosti.
Consilio sapiente domi rerum alter habenas
Tractat; et oracli-patrii meret instar haberi.
Dum licet, hac fruitor laude unus [(printer); sic: unius] , Erasme-Georgi.
Tempus erit, Fratres quum tecum oracula reddent,
Regnaque Zernemblas triplicabunt Austria sorteis [Reg: sortes] .
O me Pindaricis an maret in ardua ventis
Calliope! tali qui possim carmine Fratres
Tollere, divini quali vos cura Melissi,
Cum te, cum fratrem ad Gallos Beglasque moveret,
Et iam non toto semotos orbe Britannos.
Quicquid id est, tamen ite bono cum Numine, Fratres,
Quo Fratris tutela iubet, quo provida ducit
Cura magisterii, patrumque anteambulo Virtus.
Hoc urge Virtutis iter, Richarde; Iohannes
Insequere urgentem. Vestrum est certare, magistra
Pallade; certanteis [Reg: certantes] votis attollere nostrum est.
Anno M. DC. V.
PATREM amisistis, Fratres. Crude is, et expers
Ingenii, Natura, tui est, qui crimine vestros
Incessit luctus. potius fugientia ripas
Flumina contineas, rapidis aut ignibus obstes,
Quam Natos lugere vetes sua viscera Patrem.
Sed lugere licet, non affligi. Optima Fratrum
Corda, quis hunc vestris inflixit cordibus ictum?
Nonne Deus? Nonne ergo bonum, vel iudice vestro?
Fatum cuique suum moderatur et ordinat illud
Aeterni fatum. Datus hic mortalibus ordo,
Nasci-denasci. sit Curio mirus oportet,
Hunc qui miretur. Sol iste reciprocat anni
Ortum obitumque sui. nemo miratur. Et illa
Aequoris unda vagi lunaribus aestuat horis,
Hamburgumque (sinum patriae, patrisque sepulchrum
Vendicat alternis vicibus, quum littus inundat
Oceano, vel quum refugis se fluctibus aufert.
Nec stupet hoc Civis: quia sic adsuevit: et ordo
Naturae censetur agi. Plane impete tali
Vitaque Morsque ruunt. Et fac, ter Nestoris aevum,
Ter famosa dari cornicis saecula: quid sit,
Cur homo longinquae cupiat stipendia vitae?
Supplicium vita est nostro quae degitur aevo:
Et merito in terris aeternam ducere vitam
Debuit, e terris grave cui discedere visum est.
At non sic Patri: neque debuit. Ivit in annos
Vitai saturos; et sese exhausit agendo.
Vidisti, irrigui quem nubila blanda soporis
Lassum invaserunt? vidisti solibus ictae
Vere tepente nivis spumantia vellera solvi?
Sic Pater e vita se lassum solvit. At idem
Vidit in hoc senio, quae vix mille simus ausit
De gnatis sperare parens. Vos Prole potentes
Vidit avus patres, Opibusque et Honoribus auctos
Primitiis agitare locis: et ad ardua rerum
Spe iuvenes propiore trahi. Quae gratia vitae
Laetificare senes poterat iam sertor annos?
O Beckmaniadum felicia germina Fratrum,
si vos in parilem vivacia fata senectam
Induerint, talique suos a prole nepotes
Monstrarit Fortuna paren: audacter amatae
Sistere vos etiam iubeo ad vadimonia Mortis.
Non moritur, tali qui prole reseminat aevum,
Obiit Hamburgi XX. Martii, Anno Christiano M. DC. VIII. aetatis LXXIII.
ALTERA iam Comiti se Distelmaria nubit,
Nataleisque [Reg: Natalesque] evecta suos maioribus intrat
Auspiciis thalamum, et comiti Comes inclita facta est
Et thalami et tituli; Comitesque datura Nepotes.
Macte tuo splendore, decus nunc Virginis; olim
Et Matris Comitisque. Et tu Pater ille Socerque
Macte tua fortuna etiam: si celsius aurae
Ire potest fortuna tuae, splendorve Tuarum.
Principibus nupsisse viris, primaria sors est.
Linaridum suboles et postuma fana Quiritum
Per fines Italos: nunc nostrae gentis amica
Insitione Comes: tu Distelmarida primam
In titulos stirpemque tuam patriosque Quirites
Re transcripsisti. Tunc me vellem esse vocatum
Carminis in partem! tunc me mea numina, Musae,
Illa Togatorum doctissima numina, Civem
Iuvissent celebrare suum de gente Togata.
Nunc serum nimis est, et desaltata choreae
Linea virgineae. Nunc me Theodora Poetam
Distelmaris habet, spes altera et ultima Patri.
Sed quid, Habet? sat mecum habito vix ipse: tot aestus
Me transversum agitant, rapiuntque e pectore Vatem
Nunc quum Vatis opus: quum nubit Neria Marti:
Quum fit Eberstenio coniunx Theodora, Canendi
Quanta seges! caelestem etiam mihi visa Maronem
Delassare satis. Gens Eberstenia quantis
Maiorum descendat Avis: quot Proelia [Reg: Proelia] forti
Depugnata manu quoties Res patria salve
Cive Triumpharit tantis victoribus hostem.
Nec si summa velim fastigia tangere, nec si
Proxima quaeque petam; fuerim sat idoneus auctor.
Nec Ludovicum equidem Pomerano ex Orbe Parentem;
Nec, quae Mansfelda praelustris origine, Matrem;
Nec Patruum, quo Spira potens Oracula quondam
Caesaris effata est sub Praeside, lassus inerti
Carmine sollicito. Neque Te, cui militat uni
Ista dies quanta est; nox quanta est ista, vel illae
Quae sequitur, porroque sequi meditata sequentem,
Sponse voco, titulos ve tuos aut gesta retexo.
Olim Te Geticae viderunt cornua Lunae
Ad campos Istri volucres agitare caballos:
Olim miles eras cataphractus in agmine Gallo:
Sed tunc Martis eras. Veneris nunc Trossulus audis.
Nunc alia tibi Luna opus est, alioque caballo:
Amentanda alio nunc est tibi lancea loro.
Quid Tibi cum Gallis? Mulier Germania Gallos
Non amat. At tua Te fac amet Theodora. Propina
Nepenthes philtrumque tui. bibet illa: bibenti
Respondeto. quid hoc? Fac Ames; et Amaberis illo.
Omnis in hoc ars est, et vis, et fomes Amoris.
Sic facite, Sponsi. cudat Gener ille Togatos,
Spem generis, generisque sui Gener iste Sagatos:
Ut fiant Comites et Distelmaria Pallas.
Ipse, quod heic [Reg: hic] soliti, Feliciter, acclamabo.
XIII. Calend, Iun. cIc. Icc. X. Nuptiae celebratae Berolini.
[Gap desc: Greek section]
ANDREAS hodie festos instaurat honores,
Ille Petri germanus amor: Betsaide nati:
christi ambo comites, ambo crucis arbore fixi
Hic petram, ille virum virtute et robore praestat.
Andream Equites-aurato in vellere Numen.
Tutelare sui legerunt Ordinis olim,
Hunc variis sacrare diem sollemnibus ausi.
Hoc faciant Equites aurati velleris, esto:
Quippe Equites; Equitesque (quod addo) Velleris aurei.
Vos o Tergeminus- Iudex, cognominis Ordo,
Forte sine exemplo tota Germanide talis,
Magnanimi
[Gap desc: Greek word]
meliorum invicta virum vis;
Andrea Blumi, qui nunc moderaris habenas,
Andrea Ruheli, mox qui moderaberis; et tu
Andrea Gerau, nuper moderate: treunos
Quos commune pares Ius fecit, et arctius uno
Nomine et Officio fraterna in vincla coegit:
Hunc hilares agitote diem: semel este soluti
Laetitia, toties qui laetificastis alumnos
Leucoridum, meritis dum Ius pensatis et Aequum.
Tu Blumi, ante alios operum vadimonia differ;
Disiunctasque animi turbato foedere parteis [Reg: partes]
Atque incompositam rixatum in proelia [Reg: proelia] turbam
Reice. Iudicio qui cras adipiscitur Aequum,
Sat maturus habet. Vidi, qui debita Causae
Iura suae seris triconi extorserit annis.
Vidi etiam, qui rem, qui spem, qui denique vitam
Sarcophago prius et tristi sepeliverit urnae,
Solverit ambiguo quam Iudicis urna reatu.
At non hoc vestrum est, Andreium triga, probatum
Iudicis exemplar; quis ausit dicere Censor;
Hi sunt, qui ad puteal Iurisque sacraria sistunt
Compositum ius, fasque animo, sanctosque recessus
Mentis, et incoctum generoso pectus honesto.
Este hilares. quandoque etiam Floralia tristis
Sustinuit spectare Cato. Lubet esse quaternos?
Qui decus Uswaldis, Andrean addite: magnus
Quaesturam cui Saxo dedit; Venus aurea mores,
Iudicum Phoebus, Themis Aequi et Iuris amorem.
Vultis et Andreae Generum Schatonis: Athenae
Cui modo nostrates Recturae sceptra dederunt?
Nempe Magistratus sic ut cognominis omnis
Uno eodemque die Natalia vivat; et (Aeli,
Da veniam verbo) simul Andreialia condat.
Vivite. post annum qui scimus vivere cunctos?
Ei tamen; id lucro est. praesens ego laudo: futuri
Caeca fides, hodie, si vis tibi vivere, vivas.
NONDUM ergo cunctos Fidei Melioris alumnos
Sustulit Austriaco Romana ferocia caelo:
In cineres flamma illa Dei nondum omnis abivit.
Vivit adhuc animatque suum calor aureus ignem,
Quem flatu fovet aura Dei, quem pinguis olivae [(reading uncertain: page folded)]
Nutrimenta cibant calida sub pectoris ara.
Ecce iterum Illustres Animae velut agmine facto
Ad pharon hanc tendunt, ubi Leucoris aemulae Soli
Lumina praetendit, quae vividus ille Lutheri
Spiritus arcano caeli inflammavit abigni.
Una omnes Salvete, boni Generosa Propago
Germinis, Albiacum non dedignata Lyceum.
Hic nempe invenies tibi qui Virtutis Honesto
Exercere animum possint, et Moribus annos:
Quique decus linguae faciant, ac pura loquendi
Flumina sufficiant: et, quod decus omne decorat,
Heic [Reg: Hic] sunt, qui teneris verae-Pietatis alumnam
Instillent doctrinam animis; quae sola beatos,
Sola Deo dignos, et cives praestat Olympi.
Vos modo praeceptis adhibete salubribus aures.
Nec votum damnare meum spes audet; ut istam
Intueor frontem, tacitae quae mentis imago est.
Sic Patriae nutantis opes, animosque vietos
Recto stare gradu facietis: ut Austrias olim
Leucorisin meritas referat hoc nomine grateis [Reg: grates] .
LEGIS Laetitia est hodie. Qui Legis? ut ipsi
Nescitis, Rabbi! dictis tamen exsuo velum,
Et mihi, quique mei similes e simplice turba,
Legis in aprico laetum hoc ostendo. Quid ergo est?
Prisca superstitio, genus Israelis, avita
Traditione hodie, Thisri cum mense quotannis
Quinque librum Mosis, qua publica turba coibat,
Finiit; ac sini recidiva exordia primis
Addidit auspiciis: et quum nox humida [Reg: umida] fessum
Coeperat abscura Phoebum subrexere palla,
Cereolo sibi quisque suo vigilique lucerna
Produxit noctem plentis pietatis. Et hoc se
Laetitiam Legis iactabant vivere ritu.
Ludicra mittamus Thalmudica pubis Apellae,
Qui, qua parte virum inspicat res mascula, Apellae
Esse omnes satagunt: qua cordis et auris acumen,
Vix Indo corium est elephanto crassius ulli.
Haec tua lux, Schmucki. Tuus esto: tuamque celebra
Laetitiam Legis. Hodie consueta Magistro
Lectio finitur: hodieque exordia sumit
Doctori decreta novo nova lectio Libri;
Libri, cui Moses, et maior Mose Iehova
Inscripsere hominum mysteria nata saluti.
En tibi Laetitiae vexillum et cereus ardor
Lampadis, oblongi praefertur imagine thyrsi.
Quin, quod et ipse Librum Rabbi tibi Lipsicus offert:
Ipse aperit: habitum ipse tibi faciemque Legentis
Componit: Rabbi te Curio-maximus [(reading uncertain: print faded)] ipsum.
Augustis creat auspiciis. Schmucki optime, salve
Optime Doctorum. Gravis est persona gravis sit:
Personae tamen ut posses huic esse ferendae,
Lipsia te multos robur solidasse per annos
Vidit in hos usus. Pretum Doctoris habebas,
Non titulum. Post et titulum Doctoris habeto
Et pretium. O esto pretiosa Modestia cordi
Affectata aliis, tibi Schmucki, innata Columbae
Sit tua simplicitas; astus, serpentis imago.
Vivifico de fonte tuis inverge liquorem
Israelis aquae, meritorum plenus, alumnis:
Temetum, e stygio resinae gurgite, largis
Ingrati hominis propinent usque cuculi.
Tu Rabbies: rabies alios vesana molossos
Asperet, allatrentque bonos, morsumque venenent.
Tu vocem extollens, et ut arida buccina clangens,
Tristius ingenuo populi scelus argue zelo:
Gansae alii tendant serratis stridere rostris,
Seseque infesto per mutua carpere morsu.
O hanc canities. Patris duraret in horam!
Sed taceo. maculare nefas sollemnia [Reg: sollemnia] tristi.
Una tibi pater et mater, fratresque sororesque
Urbs hodie Philyrae est, hac teste licentia pompae
Sit spectata tuae. Cordata superbia, Smucki, est
Quae meritis quaesita venit. Virtutis obisti;
Nunc etiam audacter templum pete flamen Honoris,
Quamque hodie nactus, Spartam feliciter orna.
Schmuckius est, quicumque animum Virtutibus Ornat.
Anno cIc. Icc. VI.
ATQUE utinam, atque utinam possem simul ire profectus
Hamburgum cum Fratre tuo! scit Frater; ut omneis [Reg: omnes] ,
Qua terra est caelumque vias molitus, id unum
Tantum emolitus fuerim: Taubmane maneto,
Et personam agito Rectoris ad usque supremum
Plaudite: quod Lucas iam proximus urget, Honori
Meta tuo atque Oneri. Sed onus mihi grandius Aetna est
Mansio Quin sine me Lucas eat hospes, adulti
Fratris amor, columemque domus et gloria vestrae;
Vestratisque domus, et nostri gloria regni,
Beckmannus: quem Saxo sui Putealis asylum,
Qua Sacra exercet; qua Civica iura, probavit:
Et qua Lusatiae Maiestas-Regia terrae
Sulpiciis stipata sedet Consoque magistro:
Quemque Professorem primae Schola nostra Cathedrae
Agnoscit: qui saepe mei laeve inter et asprum [Reg: asperum]
Director Rectoris erat. Hoc auspice pactos
Exercete dies, et sacra iugalia nuptae
Plena Venustatis, Par nobile nubilis aevi.
Cernitis? Ipsa Venus, tenerorum mater amorum,
Interiore cycni pluma pulvinar adornat
Castraque metatur nocturna ad proelia [Reg: proelia] , quis se
Victam etiam meminit victorem vincere Martem.
Ite per exemplum, Sponsi, iuvenilibus ausis:
Vincite vinciminorque nove sub gymnados aestu;
Alternique tropaea satus (insigne triumphi)
Erigitote, Patris Matrisque gerentia vultus;
Sed Patris inprimis: nempe his Becmanna. columnis
Aedificanda domus. Numeroso germine Fratres
Exemplum secere. sequi, Bertholde, parentum
Ilselbe et ipsa volet tali pro munere leges.
Et sequitor, mea tu, ut, quum sese Veris honestas
Induet in zephyros, tumefactaque semine tellus:
Parturiet; Te lege pari penitricis in arteis [Reg: artes]
Aemula componas: ut ego novus advena dicam;
Salve Becmanis: salve, infantaria nutrix.
Si merui Vates, haec diique deaeque Viales
Vota repraesentent, Hamburgi-mira videbo,
Ni Deus aut miri teneat me factio monstri.
VI. eid. Octobris Anno cIc. Icc. VIII.
SOL Mundi regimen tria lustra volucribus alis
Per lapsus momenta sui metitus [Reg: mensus] olympo est,
Leucoris Aoniae quum [Reg: cum] me nutricula pubis
Hic primum acciperet. Tunc tu mihi primus in alta
Conspectus cathedra Doctor novus admirando
Eunomies habitu. Simul isto a tempore caepi
Nomen amare tuum; meque insinuare favori,
Qua datur, usque tuo: nec me mea cura fefellit.
In Requaesita vulgus sibi quaerit amicos:
Me Virtus tibi devinxit. frustra Ocnus in auro
Quaerit amicitiam. perit aurum? perdit amicum.
Nec quia nunc subito me, Steinackere, relictum
Corpore destituis, longo cor macero questu.
Quo Deus et Princeps et honos Virtutis amicum
Ire iubent, ite. Quin te Francum ire Coburgum
Gratulor: huncque meis affectum debeo Francis.
Invenies illic de prisco-Simplice gentem,
Et dignam candore tuo, meritamque iuvari
Consiliante fide, quali tibi pectus abundat.
Scilicet hoc notae pretium Pietatis habeto.
Contentus modico, vitae votique tenorem
Intra fortunam contraxti: altoque putasti
Pectore felicem, non qui, quod vellet, haberet;
Sed qui non cuperet fatali sorte negatum.
Haec tua laus propria est: Causas orare, suumque
Pupillo viduaeque, et qui de paupere turba,
Ius ire adsertum: nimio neque vendere cuiquam
Patroni officium: neque lentas nectere tricas.
Caussidicum venale genus, vafrique bonarum
Tortores Legum, qui litem ex lite reorum
Consuere, et lucro potius quam Iuris honori
Consulere edocti; vitate sacraria divae;
Divae, quae Rectum suadet praeponere lucro.
Nil Steinackero vobiscum est. omnibus ille
Integer officiis, diversae debita Causae
Personis Meritisque, et Tempori adaptat et AEquo.
Tali Iustitiae patrono, Francia, gaude:
Quique foves Francos Rutae sub germine Saxo,
Ian-Casimire, tuo venientem suscipe vultu;
Nempe tuo, Patriae quo Rem moderaris, et Arces
Montibus impositas, et amicas legibus Urbes:
Vultu, quo Musas penito ex Helicone Coburgum:
Allicere, et cupidis potuisti imponere mores,
Ut cuivis ausint hodie certare Lyceo.
Vaticinor: dum Franca suos vineta racemos,
Dum genitiva tuum servabit Ruta virorem,
Semper honos meritique decus laudesque duorum
Ian-Casimire tuae, tuae Ian-Erneste manebunt.
Macti ista virtute, Duces! Nutrire magistros
Iustitiae, et tenerae dare Formatoria pubi,
Maius opus, quam pyramidum (miracula Memphis
Desita) substructas moliri ad sidera turres.
Steinackere, Deum atque Duces sectare vocantes.
It tecum Pietas, non illa Aeneia, quamvis
Illa quoque: it Pietas tecum Christiana Coburgum.
Cui Pietas comes it, tellus famulatur et aether.
Anno cIc. Icc. VII.
DICITUR in solo secum Sapientia lecto
Nolle cubare. Quid hoc? Hilvico ducitur uxor
Iuno, Minerva, Venus; ternae tribus artibus uni.
Quaeque sua, Sponso date vos. Phoebo auspice nuptum
Virgo datur Phoebi puero. Fit ab auspice tali
Omnibus affinis; Musisque idem omnibus; immo
Affinis fraterque. Meis frustra ergo vocata
Versiculis, omnes Gisum simul ore fremebant.
Gisam omnes imus: et eunt Gisam ilicet omnes.
Sic me destituit noster chorus omnis ad Albim
Et tu me versus et Hymen Hymenaee Poetam
Hymen o Hymenaee, rogas? ego larva Poetae,
Me nisi Pierio stimulet calor entheus oestro.
Quicquid eram, praesente fui sub numine Phoebi,
Si quid eram. Postquam Cleio Mülsingis honestum
Extulit os Bachmanus ibi, tunc Gisa profudit
Vatibus Aoniam plenis siphonibus undam.
Nec nova me rerum facies excurrere Gisam
Sustinet. Et satis est semel insanisse viarum
Ludibrium, patriae dum Francidos ubera nuper
Suctum imus pater et mater, cum triplice prole.
Cum famulo et famula, et cum praegnante [(reading uncertain: print faded)] Lycisca,
Et cum marsupio, quae nunc anima una profectis
Quam tamen ire velim, Gisamque videre, novique
Lumina Palladii! quid tu, suavissima rerum
Naturae volucris. Fincki, rerum egeris: et tu
Hippocratis geniale decus, flos Torgidis, Horsti.
Et tu, tuque ille alter item. sed nomine Ladas
Quemque ciere tuus me non sinit. Ito profectus
Ito. nefas fuerit me gaudia vestra morari,
Dum vestras moratur homo festinus eundi.
Quod nequeo, sis tu, Bachmane, vicarius auctor
Carminis Hilvico. clama; Feliciter: et quae
Nupta, innupta solent dici sollemnibus istis,
Quae Phoebi Hilvicus, Veneris quaeque ursula patrant.
STEINACKERE, genus Saxo, divaeque Sacerdos
Quae tribui Ius cuique suum: praenuntia veri
Fama palam loquitur, Monachi te posthuma Iuris
Ire propagatum: et Themidos de parte mereri,
Qua se Processus, et Iurisdictio forment.
Non ego me vestris imbutum praedico sacris,
Nec penetro secreta fori Civilis et urnae:
Qui tamen haec callent, et puncta in Iure merentur
Plurima, cum primis vidi laudare laborem
Steinackere tuum, et grandes spondere legenti
Utilitatis opes. Cineres gaudere sub urna
Hoc iubeo Monachi vitae famaeque magistro.
Nunc vatem invenias, pleno qui folle caminos
Inspiret Monacho, vastoque exclamet hiatu:
Dic mihi Musa virum, fama qui Iuris utraque
Complet utramque domum, qua se lux publica Mundi
Cynthius Eois accendit gentibus, et qua
Hesperiis exstinguit aquis. Ego carceris oram
Excursu breviore peto, vitaeque minutis
Curriculum praelibo notis, quod honesta Virili
Orbita signavit stadio. Cum publica Ienae
Pulpita Doctorem celebrarent pube frequenti,
Lausque viri plus plusque aliis adolesceret oris;
Francoi regina soli, et nutricula Iusti
Nuremberga vocat pulchra inter praemia ductum.
Saepe hunc consiliis experta fidelibus, aures
Suadenti applicuit. Saepe is prudentibus ausis
Triconum explicuit morosas strennuus [Reg: strenuus] artes.
Cumque fidem Iurisque viam studiumque probasset
Noridi, Pegnessum Baccheaque littora Moeni;
Et Francis affine solum rumore secundo
Implet, et Augusto fieri admirabilis illi
Incipit, Augustos Rutae qui copulat Enses.
Nec mora, sollicitat speratum: speque potitur:
Excitumque suae commendat Lipsidi, porro
Iura professurum. dein Consiliantis honores
Saxonici meruit: dein sedit in Ordine summi
Iudicii: dein et fasces et Consulis arma
Civica tractavit matura aetate fideque.
Interea, dum tanta gerit, dum talia Iudex
Publicus, hoc serum privati ad lumen olivi
Postgenitis extundit opus, saeclisque futuris
Utile deponit. quod tu nunc vindice dextra,
Steinackere, trahis claram sub luminis auram,
Eunomiaeque probas et Iuris in arte magistris
Pulchre res gesta est! sic se per mutua dignas
Et Monachus laudes et Steinackerus habebunt.
NIL est, quod malim, quam Patrem vivere. Patrem,
Quo melius nemo mutas Hyppocratis [Reg: Hippocratis] arteis [Reg: artes]
Calluit, aut iustum formavit ab indole Civem.
Pasceret hac animum spectacli luce: videret
Christiani iuvenile sui caput inde tiara
Docturae, hinc Paphiae splendere volumine myrti;
Uno utrumque die patriae virtutis honorem.
Fortunae potior fuit hac in parte venustas
Forsteridae affinis, quem Patris cana senectus
Consultum Sponsumque Tiarae adduxit et Arae:
Qui nunc insciti Scitum illud nobile vulgi,
Filius herois noxae. confundere tota
Mente calet, nostri magna cum fruge Lycei.
Quam vellem (deberem etiam promissor) honores
Maturo, Christiane, tuos includere versu!
Ni peregre reducem varii seges ista negotI [Reg: negotii]
Otta desperare omnemque helicona iuberet.
Virtutum quoque summa tuae nunc-Virginis essent
Et mores dicenda tori: si ruga Catonum
Personata loqui nos ulla in parte Latine
Siverit. ista mei (doleo) sunt propria fati;
Quod fartor sartorque crepant impune per urbem,
Id mihi grande nefas tacitam Stiliconis in aurem
Ponere. quin etiam, quod nostra fidelia succo
Pingit olorino, corvi memoratur imago.
Mensem absum quinosque dies ad Misnidos alpes,
Atque in me caeco livore Calumnia finxit,
Quae sani esse hominis neget ipse insanus Orestes:
Unum prandiolum, Princeps doctissime, tecum
(Quod nosti) sumo; neque totum unosque trientes
Epoto; et Lethes feror heic [Reg: hic] potasse liquores,
Ac vino atque simo dudum putrere sepultum.
Crediderim, muscae caput essem, aut helluo Bacchi;
Vivo equi dem; meliusque bono cum Numine vivam.
Vitae-auctor vitam, non mendax blattero [Reg: blatero] , format.
Id tamen hinc disci potuit, quam libera Bucco
Fingat ab affectu post mortem scilicet Hermae.
Nimirum hoc os est Famae; quemque Invidus odit,
Hunc perimit voto, et sepelit rumore quotannis.
At tu vive meo, Christiane, in saecula voto,
Teque tuamque vide generosa prole renasci.
Anno cIc. Icc. V.
CANITIES veneranda Patrum, Sanctique Senatus
Curio Lipsiadum: patriaeque et gentis avitae
Lux, Peilickiade: viduas modo frigidus umbras
Exigis; et frustra, pars corporis altera, Coniunx
Cum desiderio tibi quaeritur. Altius actam
Quis neget hanc plagam, et magis hinc albescere lassi
Canitiem capitis? Numquam fuit ille maritus
Tam rarae uxoris, qui te sinat auctor in illam
Exsuere affectum. Magni patris audiit haeres
Filia: multiiugae virtutis alumna: molestum
Paupertatis onus miserari docta tot aeris
Milia legavit miserae nutricia turbae.
Moribus hisce merent longas ea singula laudes:
Fors tamen invenias, quae palmam laudibus istis
Ambiguam faciant. Sed in hoc mihi femina [Reg: femina] punctum.
Primitiae meruisse notae tua visa mereri:
Quod data sub primo tibi flore iuvencula nuptum
Quadraginta hiemes tecum sine lite querela,
Atque adeo improles (in prole coagula flammae
Prima maritalis) transegit. O aurea virtus!
Summarum summa est socii Concordia lecti:
Hinc, si quid suave est; hinc, si quid et utile vitae;
Hinc, si quid pulchrum est; hinc omnis et una beati
Gratia Coniugii pleno fluit agmine Nuptis.
Vos sine prole tamen, quid tum? sic conditor Evae,
Sic pater Adami vos noluit esse parentes
Patris ad exemplum matrisque. sed ipse fuisti
Filius uxori; fuit et tibi filia Coniunx:
Sic pater affectu materque fuistis et illi,
Quos meritis animoque etiam fecistis amicos,
Sunt habiti vobis et mascula et altera proles.
At te nunc vitae concors erepta columnam
Destituit solum, cui declinata recumbat
Tota domus. tibi nempe domus tibi Curta, quondam
Divisae in geminos curae, nunc tradita soli.
Quid tamen est? potes ipse aegro solatia [Reg: solacia] cordi,
Quae Pietas, quae parta tuis Prudentia canis,
Dicere. Nec fas est alibi fomenta dolori
Quaerere: quando domi nascantur idonea morbo.
Nempe animam posuit thalami sua vissima compar:
Et durum est (quis nescit amans?) duo [(reading uncertain: print faded)] corpora, nodo
Unica divelli. Sed quo tamen omnia? secit
Quod facturus ego, quod Tu, quod et Urbis et
Indigenae facient. Haec est adamantina Fati Orbis
Sanctio, nulla hominum quam frangere saecula tentent.
Quis Mariam sponsu princeps tibi tradidit auctor?
Nonne Deus? Deus ergo suam si quando reposcit,
Quam non mancupio [Reg: mancipio] , sed ad usum credidit; ecqua
Fronte potes maerere, Deove impingere culpam?
Cum nec in auspiciis crudaeque cupidinis igne
Bapta sit. En octo consuevit lustra. Quid ausis
De brevitate queri? vix Par millesimus octo
Cum pare lustra suos ita continuavit amores.
Da, Peilickiade, date tibi rursus, et Urbi
Quam regis ante-senex. et pro sapiente memento
Temporibus servire, nec Austris obluctari [(printer); sic: obluctar] .
Sponte sequi sua fata, viri prudentia prima est.
PALLAS ades: doctae pono Certamina pubi.
Quique potest Recto, qui Vero, quique Diserto
Ore loqui; quique Aetherei [Reg: Aetherii] sacraria mundi
Naturaeque sinus penetrat: quique aurea Vitae
Munimenta parat Civili examine Morum:
Cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Scilicet hoc Sophus est. hac fiunt lege Magistri;
Christo etiam devoti illi. Male sanus Orestes
Dixerit, aut dictum plano de simplice credat;
Haereseos patriacha Sophus: popularis et aurae
Mancipium: sartorque doli subtilis: et horum
De genere in vulgum quas spargit asellio voces,
Et Rudis et Vanus, quisque ista probaverit. Omneis [Reg: Omnes]
Nempe sui vellet similes, ut in agmine denso
Falleret, atque asini doctis non proderet aures.
Philosophum nemo nisi musca planasophos odit.
In Mosis quoties dialectica turba cathedra
Dogmaticas agitat sacro certamine lites;
Adsit Aristoteles, sed praesit Christus. Et audi
Per Mosem mihi verba Dei: Si femina bello
Capta sit, impexos captivae abscinde capillos:
Rade supercilium: praecidito corporis ungueis [Reg: ungues] :
Et tua sit coniux. Exemplum imitemur: et illam
A Graiis Sophiam, Musarum indagine captam,
Et Pulchram et Ditem, nobis sociemus: et usu
Israelitis erit. Si quam de semine labem
Traxit, et obsceno se deformavit abusu;
Adsacras purgemus aquas, quas murice Christo
Elicuit Moses Sedin ipso limine semper
Scribatur thalami longis hoc lemma figuris:
Vade foras Sophie, vel moribus utere nostris.
Et certe utetur, si mens non laeva magistro
Cui datur haec nuptum. Tales o este Magistri!
Ac tales fieri mea Leucoris optat: et hinc est,
Musica quod iussit vobis Certamina poni.
En pono, et nostri celso de pariete Templi
Praetor ego mitto cretatae carbasa [(reading uncertain: print unclear)] mappae:
Censores etiam mox in suffragia mittam.
Vos modo vestra brevi (sic res monet) ite professum
Nomina Taubmanno Suacuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. Testor sacra nomina Musas;
Qui mihi Doctrinam probat et Virtutis Honestum,
Huic Ius et Titulos et Rem praestabo Magistri.
Nec cuiquam discrimen erit, Francusve sit aut Sax.
QUA Schavenstenium (nostris hoc nemine notum est:
Roma vocet Speculam, Romano Graeculus Idam)
Variscos [(reading uncertain: print faded)] prospectat agros; meus, auspice Christo
Gompelius sua regna colit; mutanda nec illis
Elysii regnis, siquis bene noverit uti.
Hic sese alterno Montes umbone salutant,
Arguti zephyrorum anima, pinuque loquaci.
Hos inter sua prociduo strepit unda cachinno,
Insultatque vado, vexatque proterva lapillos.
Hic vaga squamigerum colludere saecla Natantum [Reg: Natantium] ;
Vocales illic vernare Volucribus auras.
Non tamen hic Oculis tantum, non Auribus illic
Pabula suppeditat solidorum-cassa voluptas.
Montes et Valles impendunt viscera et Usum
Gompelidae. Labor immensus, sed fertilis idem est,
Dignaque respondent vigilatis praemia curis.
Scilicet occultis illic humus horrida venis
Depositas innutrit opes et semina Ferri.
Prodiga gens animae parvoque coemptae quadrante
Viseribus lacerae telluris mergitur imis.
Et ferrum extundit, ferro non discolor ipsa.
Ne iactes, Hispana, tuum mihi, Bilbili, ferrum;
Nec vestrum, nudi Chalybes; nec Seres. in isto
Pura acies nucleusque cavo est et gloria Ferri.
Ingeniosa etiam magni compendia sumptus
Gompeli felix dedit huic sollertia fundo.
Arte laboratas tollit siphonibus undas.
Anthlia [Reg: Antlia] . quodque diu multis exercita servis
Brachia lassavit, nunc ambitione rotarum
Perversae regnator aquae tolleno procurat,
Moliturque vagos latices subducere venis.
Vallis in opposito, Mola se Ferraria torquet.
Accipit hic Ferrum leges ac iussa magistri,
Et tonat adflictis semper domus ignea massis.
Mirificas arteis [Reg: artes] ! et vix sua nomina cunctis
Varro sufficiat. Ferri sit vena perennis!
Sitque Molae versura perennis! et auspice Christo,
Hic Famam et Vitam Possessor Remque perennet!
VIRTUS Nobilitat. quidvis tibi, Caupo metalli
Scoria Nobilitet, hominis quam saepe pudendi
Possidet illuvies? Virtus est unica, quamvis
Paupera, Nobilitas. Lis haec decisa Ruperto
Caesare bis centum numerantur et amplius anni.
Maximus Aemilianus idem (qui nomine tali
Primus in Orbe Aquilam Romani iuris alebat)
Sanxit: ubi Halbmarios et Marte atque Arte potentes
Nobilium adscribunt Tabulis; et Equestribus Armis,
Atque nimis pulchris et magno Principe dignis,
Natosque et natos natorum Insignibus ornant.
Quamvis ante diu, et quinti prope flumina saecli,
Wormatiae Halbmarii generis quidam urbis alumni,
Inter et hos etiam primi pars Consulis, essent.
Scilicet Halbmariae fuit haec laus propria genti:
Prima Ducum magmenta sequi, vel proxima primis.
Semper in hac aliquis (mira iudulgentia fati!)
Ordine perpetuo vixit vel Scaevola, vel dux
Militis: immo et quos Torques et Calcar ab auro
Nobilitant Equites: simili vel munere Magnus.
Salve animi nutrix ac caelis aemula Virtus,
Et sua qui meritae fers praemia, Maxime Caesar.
VERANE te facies, verus mihi nuntius adfers,
Hildebrande? Valesne? aut, si lux alma recessit,
Arbor ubi est, e qua BrunswigI [Reg: Brunswigii] miles Ulyssei
Te laqueo dictus suspendere prandia corvis?
Credita res: ut sunt nunc iura iniuria belli.
Saepe boni vexilla ducis mala turba secuta est.
Sed tamen, ut video, superas, et vesceris aura
Aetherea [Reg: Aetheria] , nec adhuc elisus ab arbore pendes,
Anne etiam pendes? sed ubi pendere Cupido
Mavelit Ausonius, quam matris ab arbore myrto;
Arbore Christina, Quis te suspendit ab ista?
Lingua sacerdotis, lorumque patrantis Adami.
Felix supplicium felix haec arbor1 ab una
Et folia, et flores, fructumque capessis et umbram
Dote quater gemina: paenamque [Reg: poenamque] ligatus amabis
Ipse tuam, nolesque iugo nisi morte resolvi,
Sanctio divina est: Et patre et matre relictis
Haereat uxori, cui se dedit uxor habendam.
Te tua se, Conrade, dedit suspensus adhaere;
Donec aratra iugo referant suspensa iuvenci.
Si turbat Fortuna, tua virtute minorem
Haud magni pendens suspendes omnia naso.
DICAMUS bona verba, Mihi NATALIS 1. haberi
Iste dies meruit; si non-Natalis. in alto
Usque adeo latet istafides. Sat mater habebat
Me natum: memori Natalem condere puncto
Susque ea deque habuit Wonsesia 2. Baucis. Habetor
Ista dies 3. Nymphae Czederitzides; unde peremni
Convallis gremio pratorum viva voluptas
Flexipedem serpentis aquae derivat amorem:
4. Pletzia qua vertigo Molae, qua Schlotzia turbat
Cis Patriam atque ultra, cuius de vimine murum
Gansarum statio stringit leni agmine rivus.
Vos ergo Nymphae Czederitzides. ergo propinquae
Beltzerii 6. Dryades, quae me mea regna frutetum
Et colere, et volucres laqueo captare; saginam
Caedere iunici 7. id istis, et arbuta caprae:
Pan-que Hundschissiades, 8. et Krogelstenis 9. Oreas;
Vestri etiam absentis festum celebrate Poetae.
An Kleinhuliadum 10. Grosenhulia dumque petrones
Arcessam Faunos, puerilis conscia vitae
Numina? vix ausim. Grosenhulia lama 11. profanis [Reg: profanis]
Inquinet illimes sacrae 12. Purckbrunidos undas:
Undas, 13. Schnabelius quis se sacer hospes inundat.
Rana coaxatrix, et Sus lutulentus, et Heerman
Uno eodemque bibunt Grosenhulius orbe lacunae.
Zwernizides 14. tamen ite: meae-Zwernitzides, olim
Huic quoque participes limo. sed ut aura Dynasta
Aurea Mulichiden Quaesturae admovit et Arci,
Purior electri speculo, radicibus imis
Vis ebullit aquae. credas Heliconis aquae vim.
Usque adeo Galloque suos Italoque lepores
Advena libavit; Musaeaque mella Latinae
Et Graiae Cleius, et Iura severa Themistos,
Et Charitum flores felici miscuit astu;
Seque illum fecit, quo Sol Zwernitzius (audi
Franca fides) similem Castris non vidit in illis.
Salve Mulchides. Et tu, dulcissime rerum,
Qui vini siceraeque clues abstemius olim;
Nunc quoque potor aquae; atque aquilex Sionius, urgens
Israelis aquas potandis Civibus, et quos
Sacra sitis torret WonsesI [Reg: Wonsesii] : lactea Peitho,
Salve, Schnabeli. Tuque o, 15. non sanguine frater
Sed pietate mihi; ieiunia matris alumno
Farre cibans mecum voti reus, Optime Lutzi;
Clara salutiferi tuba Numinis. Omnia mecum,
Mecum omnes salvete, procul quem terra creatrix
Distulit, et doctas submovit ad Albis Athenas,
Forte suum numquam reducem visura Poetam.
Spes tamen est, aliturque novo praesentia voto.
Nec male nunc animatus eram (meque ista miniari
Scitis abhinc anno) nisi me sacra 16 Purpura Ludi
Magnificae indutum Recturae sceptra, teneret.
Spes tamen est: tacitis aliturque profectio curis.
Interea sic sit. Christiane, tropaea parentis
Prima tuae multamque gerens morum indole matrem,
Tuque Caput. Varius, Iohan-Friderice; patritae
Summa domus, ades huc: et cui pietate litandum est,
Numen amicato solita prece. Viximus annos
Victuri plures; si nos Deus adserat aevo:
Quassa valetudo quam vis hiet ariete crebro.
I, dromo, nectaream vini properare salivam.
Hunc certum est iugulare diem. Tibi-nata Voluptas
Partem aliquam Rectoris habe. Cras Palladi reddar.
Scit genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, me solvere luxu
Raro diem. meus iste dies: solvatur. Adesto
Qui meus es, Francique simul flos ille Lyaei.
Hunc florem, flores inter, fac amicule ducas:
Et, 17 Bene me: Bene te: Bene Plautum Virgiliumque
Quos Criticae nunc lima notae censoria mordet:
Et, Bene Mulichiden, tua quisque ad pocula dicas:
Schnabelium bene; Lutziaden bene: quisquis et illic
Me tata 18 Wonsesius equitare in arundine longa,
Et Caligas sarcire, et Capras pascere vidit.
1. DIES XVI. Maii lustricus mihi fuit: quod docent Annales Ecclesiae patriae. Utrum vero idem et Natalis fuerit, nemo mortalis novit.
2. Wonsesium, quod nec Pagum, nec dixeris Urbem.
3. Czederitz/ pagus Wonsesiis ad Aquilonem; si recte situm memini. Nam per aetatem talium securus patria abii.
4. Platz et Schlotz duae Moletrinae; illa eis Wonsesium, haec ultra.
6. Der Beltzer/frutecum, an nemus? Infra pagum Czederitz/clementer crescente iugo: delitium [Reg: delicium] pueritiae meae; et hereditas [Reg: hereditas] etiam. Sed cuius nunc es, Taubmanni quando fuisti?
7. Iunix, bos femina; soror iuvenci. Persius Satira 3.
8. Hundschitz/ Wonsesio proximus. Etymon alius odoretur, cui sagax nasus est. Hundsruck quidem scio vocari, quicquid inter Navam, Rhenum et Mosellam interiacet:
propter ingenium loci tum montosum, tum asperum. Sed unde nostrum Hundschitz? Odorare Lector, et venare etymon: mihi naris obesa est.
9. Krogelstain/ vere-aspera rupes: pagus ad Boream.
10. Klainhuel/Grousenhuel / duo pagi: quorum iste ad Ortum; hic Austrum spectat. Quos Nymphe salientis aquae nulla adspicit unquam [Reg: umquam] .
11. Lamae,
[Gap desc: Greek word]
: vel etiam collectiones aquarum et lacunae.
12. Burckbrun/Fons ad Eurum: quis uberrimus, limpidissimus, dulcissimus.
13. M. Zach. Schnabel / Ecclesiastes Wonses. vir doctiss. et probiss
[Gap desc: Greek word]
et invinius olim.
14. Zwernitz/Pagus ad Ortum in editiori iugo; saxorum aspreto et Arcis dirutae ruderibus formidabilis. Ibi Praefectus toti Dioecesi ius dicit: qui me puero erat Valent. Hebeisen/vir doctus, comis, et in omni officii genere diligendus. Ei successor datus Michael Mulich/gener: homo non Ius modo Civile, sed et Humanitatis litteras apprime doctus.
15. Paulus lutz, Pastor in Krogelstain / Poeta Laureat.
16. Quippe Calend. Maii nuperis RECTOR Academiae electus.
17. Ita concise loquebantur: pro eo, quod esset, Bene vos vivere precor: Bene valere. Nostris moribus, Uff eines Gesundheit trincken:
18. Ita iunior senem appellabat olim.
[Gap desc: Greek words]
Homero.
Finis [(transcriber); sic: Fivis] Libri II. EPICORUM.
NASCITUR Augusto Christianus Principe primus:
Ambo Togae celebres artibus, ambo Sagi:
Ambo reformatae Pietatis Atlantes, et Aequi:
Imperio magni Caesaris ambo Patres.
Huius Avi Patrisque sat Patre dignus Avoque
Nata est Christiani fama Secunda Ducis.
Tot Regum est et Dana potens Hedwigis avorum;
Aequa hominum votis, aequa Virago Dei.
Haec duo iam sacris coeunt in foedera pactis;
Foedera quo coeunt femina virque modo.
Hoc Age, quisquis ades: Linguisque animisque favendo
Confer in hoc votum mutua verba meum.
Et Saxo et Danus nullo discrimine sunto.
Nunc in amicitiam Sanguis uterque coit.
Spiritus aeternae qui flamma reciproca Menties:
Et qui primigenae fomes amoris eras:
Caelitus inspira Christiano Hedwigis amorem.
Christianum Hedwiges urat amore pari.
Da nova Saxonicae subolescere germina Rutae,
In quibus amborum spiret imago Patrum.
Sana valetudo sit utrique: annosior aetas:
Mentis et in sano Corpore sana quies.
Curam habeant pro lege, Sui; pro lege, Suorum:
Pro norma Verbi cura sit una Dei.
Et, quae sola potens harum nutricula rerum est,
Hic colat illa oleis Pax redimita comas.
Hoc ego regaleis [Reg: regales] Hymenaeo carmine Nuptos
Prosequor. O animi sint rata vota mei!
Plura quidem plureis [Reg: plures] , et dicere plurima vidi.
Nemo tamen nostris dicere plura potest.
LIPSIA quum rapidis esset tramissa caballis,
Iamque per effusos Sponsa volaret agros:
Sponsa soror Charitum, magno Duce nata Borussum,
Christiano magno Sponsa iuganda Duci:
Ecce suum tireli tireli tiritirlire tractim
Candida per vernum ludit Alauda polum.
Hanc Ian-Sigmundus quum vidit ab impete currus,
Siste rotas, inquit; siste repente rotas.
Paruit Automedon. Ille acer in alite campum
Turbat, et aucupii totus amore calet:
Praeportatque cavo Iovialia fulmina tortu:
Et iacit. extemplo candor Avisque iacet.
IAM dic, Naturae qui monstra latentia calles,
Quid Iaculatori Candida portet Avis.
Quisque tuis uti vel abuti sensibus audes.
Lege Poetarum sit mihi iuris idem.
Candida Sarmaticis Aquila est Insigne; Borussis
Nigra. sed infesta est Candida penna Nigrae:
Haec imprudenti quod si sic elapsa: velintque
Rursum in deserto nidificare Polo.
Quid si Marchiacis oriatur ab ossibus Auctor,
Qui vindex Aquilae sit Maneatque Nigrae?
Omen Alauda gerit candore notabilis isto,
Ian-Sigmunde tua quae cadit icta manu.
Dii faciant, Aquilam qui vellere cumque Borussam
Audeat, ultrices sentiat ille manus.
In curru Principali itineris comes ludebam.
SIC, Christianiade, magni Patris inclita Proles,
Saxonis Ensiferae tertia pompa domus:
Ingredere, ingredere haec nostri sacra templa Lycei,
Nota per Arctoas Hesperiasque plagas.
Cernis ut ipse Phlegon, Pyrois, Eous et Aethon,
Solis equile, tuis agglomerentur equis!
Ut caeli facies radianti purpuret auro!
Ut tibi verna suas Flora ministret opes!
Fallor, an ulvosum gelidis caput extulit undis,
ALBIS, et excepit Principis ora sui?
Ipse (quod in speculo pellucidulae crystalli
Expressum vivo Musa colore dedit)
Ille Lutheriades divino percitus oestro,
Ille Melanchthonii lactea pluma Cycni,
Spectatum Augustum, gratatum et Oreadi nostrae
Desuper e caelis exseruere caput.
Te quoque Musaeis Pubes amplectitur ulnis,
Proque magisterio gestit habere suo.
Ipsae Pierides, et triplice Gratia nodo
Plaudunt festivos adiuga nostra choros.
Praecipue Pietas bifidi de vertice Templi,
Cuique dedit sedem Curia nostra, Themis.
Cominus acclamant: salve, et crescentibus annis,
Auguste, Augustum redde potenter Avum.
PINGE mihi Venerem, pinxi. Iam pinge Dianam.
Picta est. Iunonem iunge duabus. adest.
Iam misce cunctos scita ratione colores,
Fiat ut hinc facies e tribus una deae.
Factum est. Nunc Animi Mentem quoque pinge Susannae,
Pinge et Rebeccae, denique pinge Sarae.
Pictum est. Iam dictu, Christiane perinclite [Reg: perinclute] Princeps,
Cuius in hac facie picta sit Effigies.
Nonne Borussiaco de sanguine Nympha Maria est?
Illa est. illa tuo Nympha iugata toro,
Dux Christianiade. Tanto sit ab omine felix
Coniugium, dicat, Francida quisquis amat:
Francida, quae, si sunt hac pacta salubria nuptis,
Momentum pariter grande salutis habet.
Dicat; et hoc iteret de voto pectore votum,
Quisquis adest; immo tu quoque quisquis a'bes:
Vivat Christianus, Vivat Christiana Maria:
Vivat In His Patriae Christiadumque Salus.
CulmbachI [Reg: Culmbachii] facieb.
ABRAHAMI BOCKII.
CUM Scharfenstenium peterem, Celsissime Saxo:
(Arx Einsiedelio nunc habitata tuo,
Iure tuo; solidis quem Pallas et aurea Peitho
Consiliis docuit res animare tuas)
Post Mariaebergam: quae nunc e paupere vena
Spem fodit, hac sola dives in aere suo:
Huc alis se fama nigris et cincta cupressu
Intulit, ingeminans; Bockius ille fuit.
Haesimus externati [Reg: exsternati] . at enim Schonbergius heros
Atque Einsiedelius plus stupuere virum.
Scilicet hi norant; quanti haec iactura magistri:
Quid studio fuerit Bockius, atque fide.
Nec tute ignoras, patriae Pater, hunc tibi factis
Se Patri Patriae saepe probasse patrem.
Ista viri docti vox est, et credita multis;
Nec mihi, pro sensus indole, cassa fide est:
Si Ciceroneae periisset gratia linguae,
Posse e Digesto-Codice restitui.
His de Bockiade non abludentia dixit
Ille Einsideliae stirpis honorus apex:
Si rata Saexonici periissent Acta Senatus,
Reddere salva putes hunc potuisse virum:
Tanta fides dictis, industria tanta notandi
Singula, tamque potens huic meminisse fuit:
Et vere fuit. heu locuples quoque summa dierum
In magnis culpam non locupletis habet!
Vel decies-octo meritis impleto Decembres:
Sic dicere tamen mortuus ante diem.
Nec tamen accuso decreta latentia fati.
Stulti est, consilium vellere velle Dei.
Quin potius calidis veneremur numina votis;
Corcula substituant aemula Bockiadae.
Militem in ipsa acie stando decet exspirare
Vox vetus, et magno teste probata venit.
Bockius hoc fecit; solitaeque negotia curae
Traxit ad extremum mortis agona suae.
Omnia, queis [Reg: quibus] varians Protei soror Aula ministros
Exercet, iuvenis virque senexque tulit.
Aula rota est: exempla docent. sursum atque deorsum.
Bockius ancipites sensit et ipse vices.
Mens tamen in victum casus duravit in omneis [Reg: omnes] :
Sarte in utraque sui par similisque fuit.
Quin et cycneis canentia tempora plumis
Induit. o rarae vestis honeste color!
Aurata cum torque decem versantur in aula:
Vix decimos canum cernis habere caput.
At tecum cano, Christiane ter inclite, plures
Canescant mento menteque Bockiadae!
ERGO, ut vidisti miracula Daedala Dresdae
Et quae culta suo Misnia claret agro:
Me quoque, Ian Friderice, hodie novus advena visis,
Wirtenbergiaci stella corusca poli?
Cernis, ut ulvosum gelidis caput exserat undis,
Laeta per amplexus Albias ire tuos?
Ut Pietas templi de culmine spectet? ut ornet
Pallas Athenaeo se tibi nostra suo?
Vox una est, Salve: Salve, vox omnibus una est:
Hospes in augusta, Ian-Friderice, domo.
Vividus ut matrem non fallit termes olivae,
Sic in te Pietas vivit adulta Patris:
Et Pietas et cana Fides, et mascula Virtus,
Et Musaearum copia dives opum.
Quando racemiferi sinuosa volumina Nicri,
Qua turget Suevi nobile sumen agri,
Ex voto repetes, (quod votum ex omnibus unum est)
In Wirtembergo fac Witebergin ames.
CENTENOS abiit circumfluus annas in annos,
Huic Academiae Saecula Prima ferens.
Seu casus fuerit, cecidit bene: sive deorum
Dispositus, pulchre disposuere Dii.
Inclita Fridericus Sapientis adorea [Reg: adoria] famae,
Maiores inter regia palma tuos,
Inchoat hoc terra caeloque favente Lyceum;
Maxime sub sceptris AEmiliane tuis.
Prolichiumque creat Rectorem e gente Medentum [Reg: Medentium] ,
Quem natam Alphipoli Francis eoa tulit.
Hac facie scholici fuerunt primordia saecli.
Si confers, non sunt ultima dissimili.
Ordinat hoc Saeclum de Ruta - Principe Saxo;
Saxo de Ruta - Principe claudit idem.
Friedricus caepit [Reg: coepit] : Tu caeptum [Reg: coeptum] , Auguste, gubernas.
Fecunda est meritis utraque Cura suis.
Primus erat Rector Medicinae Curio: Tecum
Nunc quoque Rectoris fert Medicina Vices.
Ille erat e Francis, per quos Saxonia Christo
Evictaest armis, Carole - Magne, tuis.
Hic etiam pectus Francae genitricis alumnum est,
Hettenbachiacae firma columna Domus.
Ecquid amas omen, Auguste: quod ultima primis
Constant eventis paene gemella suis?
Di faciant; Saecli qui claudat et Inchoet annum,
Rector Saxonica suppetat usque domo!
Usque etiam Medicus superet de Francide terra,
Pollens Rectoris Rector obire vices.
Hoc ego Philosophi pro - tempore summa Decani,
Esse ratum e caelis terque quaterque volo.
ITE mei vos, ite; duum [Reg: duorum] bona germina Fratrum,
Quos Burckstorfiadae mater alumna tulit:
Omnibus unus ager passim non omnia profert.
Vis etiam alterius sollicitanda soliest.
Multimodis Witeberga suos insuescit alumnos
Artibus ingenii, non tamen omnimodis.
Wirtemberga etiam fontes et pabula Musis
Sufficit: ingeniis hic et habetur honos.
Scilicet huc florem generosi sanguinis ire
Cernimus; et tanta pube tumere Nicrum.
Me quoque (iam decimum supra fit septimus annus)
Civibus adscripsit alma Tubinga suis.
Glorior hanc fortem. Sed tu, Burcksdorfia pubes,
Scenam gloriolae perge videre meae.
Vere hic exemplum Studii melioris eratis.
In faciem hoc virtus dixerit Invidiae.
Scilicet haec tradux patris est a sanguine virtus:
Haec Celestini rite polita manu.
Celestina manus, magni patris aemule fili,
Ito una simili Marte polire tuos.
Marchia communis patria est utrisque quod illis
Impensum est, patriae feceris omne bono.
Ite mei vos, ite: et fratrem reddite Fratres:
(Virtutis specimen vester Isacus habet.)
Celestine patrem et Doctoris schema referto:
Nam Rem te pridem dixit habere Themis.
Anno cIc. Icc. VII.
INDUE talarem tunicam segetemque plicarum,
Multifidoque litam carmine pecte comam:
Undantem libra incessum: conscende cathedram:
Oscula complexu perfer inerma sacro:
Indulge capiti netam bombyce tiaram:
Anello digitum porrige: sume librum;
Et grandem; et vel sint regalis Biblia formae:
Atque audi magno pectore, Doctor bave.
His mihi te (quin si tanta insuper altera fiant)
Doctorem nulla parte probare potes.
Sic mea Taubmani scabies quoque Marculus amens
Doctoris titulo mactus abire queat:
Cui tamen hinc recti tantum ultima syllaba ca. sus
Debetur, cuncto nomine Teutoniae.
Mens animi sincera tui, gravitasque verendi
Corporis; et docti pectoris acre sophos;
Et solidae pietatis opes; studioque tenaci
Cognita divini res sacrosancta Libri:
Haec te Doctorem Doctoris voce crearunt:
Haec sunt, quae umeris laudo Petraee, meis.
PAR Schuleburgiadum, generosae stirpis Alumni,
Quos fovet illustri Marchia terra sinu:
Cum Borussa - Venus ad Sponsi Principis iret
Officium, magna nube profecta virum:
Qua Blassenburgi structura minatur Olympum,
Atque humileis [Reg: humiles] Maeni despicit alta vias:
Vos etiam in Pompa; pompaque fuistis in illa
Pars Pompae nostris non reticenda modis:
Non quaqua versum, seu turmas inter Equestres,
Seu Pedites unum vos agitabat iter;
Sermo susurrabat; Quinam isti, quaeso; tot altos
Qui superant celso verticis orbe viros?
Ipse reponebam: Sunt bi duo corpora Fratrum;
E Schuleburgiadum mascula forma satu.
Applaudunt: similique probant in imagine priscos
Teutonas, heroi corpora Harminios [Reg: Arminios] .
Scilicet oblongo regnans in Corpore virtus
Maior it, et gemino splendet honore decus.
Hoc vestrum decus est, suboles Schuleburgia Fratrum.
Hoc precor, hoc proprium duret utrique decus.
ERGONE Caesareae Comes et Flos Saxonis aulae,
Godelmanne, tori pacta secunda facis?
Laudo. nunc cor habes: postquam a maerore trienni
Exsuis atrari syrmata pulla situs.
Nempe Thales Sapiens erat. at sapientior illo es.
Dum piget in viduo secubuisse toro.
Fama propagavit, socia quasi turtur adempta [Reg: adempta]
Antiqui numquam spiret amaris opus.
Hoc faciat turtur. sed quid cum turture nobis?
Viva avis ista mihi nil sapit, assa sapit.
Qui legem sanxit, qua vult semel esse maritum;
Lege mea hunc iubeam ne-semel esse virum.
Iuno uxor Iovis est, sed si sit mortua Iuno,
No ego vel viduus Iuppiter esse velim.
Illi, crede mihi, numquam Sapientia nupsit,
Qui facere uxorem pro Sapiente negat.
Vulgus ait: Si quis solus sternutet, haberi
Nullum, qui possit dicere rite, Salus.
Cor Salomonis ait, (plenum Sapiente cor illud)
Bina calefieri corpora posse toro:
Quomodo, qui solus dormit sine compare secum,
Frigoris hiberna nocte calere potest?
Scin' etiam Adamo quid spiritus ille Iehovae?
Exsors coniugii non bene vivit homo.
Non ego nun elegis Hymenaeum dicere possem,
Si meus uxorem non habuisset avus.
Sed quid delitias [Reg: delicias] et proletaria sector?
Sponsi est et Sponsae fingere delitias [Reg: delicias] :
Fingere delitias [Reg: delicias] et proletaria secum.
Proli et delitiis [Reg: deliciis] ore favere, meum est.
Vivite Convivae, et sapidum bibite ordine vinum:
Quando quidem nostrum Vivere iam Bibere est.
Sed bene Christianum sua quisque ad pocula dicat,
Et quae nuptura est Regia Virgo Duci.
O essem Dresdae! Sed enim vetat uxor avire,
Se noctu solam posse cubare negans:
Nescio qua causa. Catharinam, Sponse, rogato
Quaeso tuam. causas forte datura tibi est.
Immo non possem per iura domestica Dresdam
Tendere. sic me nunc conscia pacta ligant.
Namque ita convenit meque inter, et inter Elisam:
Ut domus alterni ius patiatur Heri.
Nempe, sit ut Patris prima hebdomas, altera Matris,
Qua liceat tota dicere iura domo.
Haec vero Uxori datur hebdomas. ergo manendum est
Taubmano. plector legibus ipse meis.
Interea precor, ut faveant pia numina votis,
Godelmanne tuis, et Catharina tuis.
NOS miseros! qui lauricoma plerique Poetae
Tollimus incassum fronde supercilium.
Et nos magnificos ad plebem fingimus, aevo
Investes, inopes indolis, arte rudes.
Ecquid enim audemus, quod non et vulgus, et ipso
Doctus adhuc trivio masculus Orbilii?
Re sineres omnes epigrammate claudimus; aut qui
Plus sapere ingenio vult, anagramma suit.
Sudat adhuc aetas stadio tibi pubere, Plini:
Nec fastosa tuum laurus obumbrat epos:
Multorum tamen anticipas et acumen et artem
Ingenio, aequiparas [Reg: aequiperas] iudicioque senes.
Haec testem laudo divino proxima Caro,
Quaeque alibi Phoebo docta reperta probas.
Quae non sunt cassi ventosa putamina rithmi [Reg: rhythmi] ,
Quamvis in Ventis omne moretur opus:
Sed quod praecipui laudato in carmine puncti est,
Consolidat rerum viva medulla metrum.
Ne Laurum invideas ulli, doctissime Plini
Sit tua pro lauris Pieris una decem.
ERGO comam et frontem atque oculos, atque oris, et istam
Pectoris, atque omnem corporis effigiem
Gerstenbergiades feralis obumbrat amictu
Sindonis, et maestas format in exsequias?
Nempe Comam, quam Laurus aemat, quam Phoebus haberi
Semper-florenti iussit honore sacram?
Frontem, tranquillae morum gravitate serenam,
Qua Genius sedem gestit habere suam?
Illos, tamquam, Oculos, quos et Chariteia triga
Et manibus [(reading uncertain: print faded)] Veneres expoliere suis?
Osque illud, quod nunc Arpinae fulmine Suadae
Nunc etiam andinae verba vibrare solet?
Pectus; quod templum est, in quo cata numina Musae,
Et Themis et Pietas cum Probitate colunt?
Illud et heroo subductum corpore filum
Squalet, et atratis clauditur induviis?
Hei mihi, quam subito contaminat omnia luctu
Illa ex osse tuo, ex carne caro Anna tua!
Haec ut ego lacrimis, elegorum et carmine flerem?
Non facio: non sunt indolis ista meae;
Non GerstenbergI [Reg: Gerstenbergii] , cui plenos Flora quasillos
Aggerat, et roseo perpluat imbre Venus.
Vos partes implete meas, qua parte potestis,
Tu Rhodomane elego, tu Godofride lyra.
EMINET ista tuae praestantia virginis; istud
Oris ab ingenua simplicitate decus:
Ut quondam Phrygia si quarta fuisset in Ida,
Non illa ad Paridem lite fuisset opus.
Quanta sed ista fuit notae praestantia formae,
Lis tamen hinc orta est nulla Pudicitiae.
Praecavit Pietas et disciplina Modesti,
Qua formae tectum est hoc iuvenile decus.
Flos ipse est aevi: sed moribus anteit aevum;
Hactenus et patriae visa magistra domus,
Porro magistra tuae viscenda. Nec invidet ullus,
Tam rarum in thalamos nunc decus ire tuos.
Sorte tua si quis tamen hac velit invidus uri,
Totus aduratur lividus invidia.
Tu sed ab igne novo, quo te tua caelitus urit
Margaris, aeternos urere porro dies.
Hoc namque, Hirsbachi, quis te sit dignior igni,
Qui tot virtutum, quantus es, igne cales:
Qui nostram illustras Themidis splendore cathedram:
Qui tanti doctor Principis esse meres,
Principis Augusti, mores qui puberis aevi
Transit, et Augustum iam meditatur avum.
At vos pro votis cupio salvere maritos,
Et patriam simili prole replere domum.
VOS o, qui Dresdae per magni Saxonis orbem
Dirigitis sacrum Relligonis opus:
Este mihi faciles: et, quod sero, mentibus aequis
Accipite: et facto spes animate meas.
Nec tamen haec mea res, cui vos arcesso patronos.
Causa peregrini est: si peregrinus erit.
Quem Tscoka produxit Mysio Cycnea parenti,
Quemque alit Aonio Leucoris alma cibo.
Ipse mali gnarus, miseris succurrere disco.
Par facies rerum me facit esse pium.
Parva rogat, magni si res expendo datoris:
Publica si specto commoda, magna rogat.
Semina ponat agro messem qui sperat opimam.
Hic agere est felix: huic date semen agro.
Depluat uvidulo nutricius humor [Reg: umor] olympo,
Solis et egelidum temperet aura diem:
Non mihi fit dubium, (Praesago credite Vati)
Ubere quin fructu credita solvat ager.
Est homini Deus alter homo. vos, quaeso, precanti
Este dii, voluit quos Deus esse deos.
FAMA est, te fletum Catharinam largius ire,
E thalamo in tumulum quae tibi rapta fuit.
Et trahit ancipites animi sententia multos,
Utrum sic deceat te dare iusta tuae,
Qui sis Moserus: cui secretissima rerum
Saxo dat, et vacuum non sinit ire diem.
Teque adeo peccare putant in publica tantum
Commoda, quantum animos avocet illa tuos.
Me quoque paene movent. et quem non ista moverent?
Sed si virtutes specto, Mosere, Tuae:
Affectum non sperno viri: nec spernet, opinor,
Cui fuit unquam [Reg: umquam] uxor moribus aequa tuae.
Qui tantam talemque vetant te flere maritam,
Pectoris affectus asperioris alunt.
Sed tamen et, Mosere, tuam moderatius ures,
Si rem Christiana pendere lance voles.
Quis tibi praeripuit tam rarae uxoris amorem?
Nonne Deus? Deus est. Quid facis ergo Deo?
Quo rapuit? quo tu, quo nos contendimus omnes,
In caelos. caelos invideasne Tuae?
Non facies, tua quae Pietas mihi nota. Quid ergo?
Te tibi redde: vide Publica: cede Deo.
ERGO Poetarum quoque vos Hylofia netrix
Cum lana atque colu visitat? Ecquid amas?
Dignus amore tuo est, si te tuus oderit ordo,
Praemia Virtuti qui dare digna iubent.
Dignis, indignis Laurum de simplice plano
Venditat. a quovis laurea vilis emi.
Vendere Tetzeliden Indulta-piamina nosti?
Hic purus putus est indole Tetzelius.
Das aurum? Laurum; das aurum? Insignia reffers [Reg: refers] .
Fis et Eques; sed enim cogeris ire pedes.
Vis etiam fieri Iuris constultus [(perhaps: consultus)] ? ab auro est.
Si dederis aurum, Iuppiter esse potes,
Sed dux nempe gregis crassis cum cornibus Hammon,
Qualis et iste Libys Iuppiter hircus erat.
Ecquid nugarum placet institor iste? Brigeli.
Nugarum placeat institor iste tibi?
Aut Reinmamadae? cui se patrima virago
Et Peitho et Charites Pieridesque dicant.
Sunt tamen (o mores!) quibus hoc (o saecula!) pulchrum est,
Virtutem laudum sic facere atque iocum:
Et cauponari titulis: et honoribus audent,
Ac se Magnificos Mirificosque crepant.
Non tu, Brigeli. Tituli quae gloria iusto
Virtutis pretio vaenit, honesta venit.
I, bone Coppeli, quo te iubet ire secundum,
Qui Bonus et Bonitas ipsa: quis ille ??? [(reading uncertain: page folded, illegible)] Deus.
Urbs habitanda datur triquetro cognominis ??? [(reading uncertain: page folded, illegible)] gro
Misnidos, ingenio semper amata loci.
Si tibi quis vates iter hoc praedixerit anno;
Dixisses; Fatuos tolle Poeta logos.
Fit tamen, et votis et fatis usque secundis.
Scilicet hi fructus a Pietate fluunt.
Haec tua laus proprie est, proprieque sit opto: (quid oncas
Chrysophe? quid nasum ducis, hirudo fori?)
Pendere ius rerum, non rus prensare reorum,
Candoremque Boni semper habere Viri:
Sic est; sic non est: nulla huic datur actio liti,
Quaerenti recta dicere fronte reo:
Non suspensa loqui, suspectaque verba bilinguem;
Rem facere ut possis re pereunte Rei.
O Iuris-stulti, suco quid pingitis ullo
Aurea iustifici nomina Caussidici?
Candida mens Deus est, ac vindex Iuris: et odit
Omnia falsidici subdola Caussidici.
At tu, Coppeli, tuus esto. carere secundis
Te Pietas numquam rebus amara sinet.
Invidiae es? quid tum? sine fumo ut surgere flamma
Nulla potest; sic laus nulla sine Invidia.
I, et consilio magni rem Saxonis orna,
Misna sacro dicit va pia Iura foro.
Defaciant, velut hinc nunc improvisus abisti,
Improvise bonis huc revocere diis!
NON ego te vidi, Krappi, postinde videndum
Qua sese emporiis Lipsia Misnis alit:
Fama tamen tradux passim rumore secundo
Te decus egregii spargit babere viri:
Consulere inprimis et Respondere paratum,
Grassarique una Ius per utrumque [Reg: utrumque] via,
Nempe Aequi. nam qui re caldus et alsus in una est,
Doctorem iuris stulte utriusque vocant.
Nostrae etiam Musae Chariteia mulsa sitire,
In quis doctrinae visque decusque bonae est.
Sed neque Weinrichis mihi visa est Barbara: verum
In Famae specule sit data picta mihi est:
Quomodo? qua Cultu et Facie pulcherrima virgo:
Ut Veneres illae Lipzides esse solent,
Atque eadem in specula Famae est audita, venustis
Moribus et nulla vivere barbarie:
Digna maritali, sed KrappI [Reg: Krappii] digna cubili,
Nec nisi Weinricho digna parente seri.
Hi coeunt hodie nuptis in foedera sacris.
Cum pare quisque suo, par et amore coit.
Quisquis ades conviva, bonis ne parcito verbis:
Hoc dicenda bono sunt bona verba die.
Sat lessu et Suada Beckeride fleta Sabina est,
E Goldbeckiadum nata Sabina domo.
Quae meruit viva et moriens illa aurea pistrix,
Gaudens et maerens Krappius ante dedit.
Nunc Weinricha suos et vino-dives odores
Spargat in amplexus laeta lubensque viri.
Barbara fac tua sis; tuus et sis, Krappius: immo
Alterius sit pars utraque; neutra sui.
Barbara, sis vitis; viti ulmus adinsita, Krappi:
E tumido gemmas cortice palmes agat.
Cetera felices quoque sitis ad ultima vitae:
Quae vos et. vestros sera manere volo.
ILICET in gemitum et lacrimas mihi pectus ab imo
Solvitur. ex imo haec pectore verba ruunt:
Ilicet in gemitum et lacrimas mihi pectoris imum
Liquitur; ut fati saevior incubuit
Vis Rittershusio. Melioris o enthea Musae
Corcula, cor quorum est ipse Ritershusius;
Certum est in lacrimas vos largas isse, o ite,
Quotquot alunt Clariae Bellerophontis aquae.
Tote mihi effleta est cerebri vis humida pridem,
Cum paene in genito commorerer genitor.
Nec iactura tamen fuit hoc in funere Musis.
Taubmannae ex tincta est indolis effigies,
Non Rittershusiae. Nunc demum causa dolendi est,
Quum Rittershusii flos perit ingenii.
Occideretis avi, et frater quoque: vivere posset
Cum tali et tanto, Balthasar, ingenio.
Piccarte, attiguas huic qui colis adsitus aedeis [Reg: aedes] ;
Piccarte, intonsi dexter ocelle dei:
Credibile est, algu cum querquera febris et aestu
Figeret alternae cor puerile cruci,
Atque gelu atque aestus te damna reciproca passum,
Vicinique tuam fata fuisse crucem.
Id quoque credibile est, Charitas te audisse ululanteis [Reg: ululantes]
Hoc nigropeplorum [(reading uncertain: print faded)] dedecus Eumenidum.
Sed tamen et Patrem alloquio lenire memento:
Namque etiam hic fontes scito sitire meos.
ET Fuit Artomedes? utinam tua littera mendax,
Lei! sed vera est: et Fuit Artomedes.
Tu tamen hoc liquidis poteras perscribere verbis?
Ulla nec Artomedae facta litura tuo est?
Et tenet immunem a lacrimis faciemque situmque
Nominis Artomedae littera quaeque suum?
Non mihi tam durum, stringit praecordia ferrum.
Non sic pumicea lumina caute rigent.
Ut legi, ut flevi, ut me vetus impulit ardor!
Artomedae vetus ille ardor amicitiae.
Tuque arescis in Artomeden, tua funera? cum quo
Unae anima ingemino corpore semper eras.
Sed quid ego haec autem tibi callidus ingero? Lei.
Desiperem mentis, ni melius saperem.
In magnis stupor est. Flentur mediocria, Lei.
Hoc casu medium fissile pectus habes.
Et quis ab exsucco [Reg: exsuco] et dispreto corde vel unam
Audeat Artomedae poscere lacrimulam?
Iactat amicorum iuga quina aut sena vetustas.
Et qui scis? nulli forsan habenda fides.
Et fac habere fidem: Fidii do numina testes,
Omnia contundunt Leius et Artomedes.
Vulcanus, Sol, Luna, Dies, dii quattuor, ecquid
Par simile huic usquam posse videre datum est?
Naturae-deus ipse pares ita fecerat ambos,
Ut iurem Geminos non magis esse pares,
Germanos geminos fratres. A pube recenti
Ad senium hoc vita et moribus ambo pares,
Atque etiam studiis. Praecones ambo Sacrorum:
Ambo Poetarum vivida palma senum.
Candet ebur, candentque nives. Sed eburque nivesque
Candore exsuperat Leius et Artomedes.
Schedi, rex Vatum, patrique vel aemule Phoebo,
Cur mortem Artomedae morte tua anticipas?
Artomeden caneres: speculum illud nobile LeI [Reg: Leii] :
Aut si quid speculo clarius effigiem.
Leiiacae monstrare potest mentisque animique.
Sed nusquam est Leii clarior effigies.
Ambos una opera dixisti, dixeris unum,
Vel dic te Lei; dixeris Artomeden.
Quam vellem ipse mea tanta esset gratia Musae!
Me sineret brevitas temporis esse meum!
Nunc festinanti nihil hoc, nihil illa reliquit,
Praeter cantatum funeris illud Have,
Immo Vale. Vale, Artomede, novus incola caeli,
Leii anima exanimi: si potes exanimum
Pectus habere animum. Reliquum mens d?a [(reading uncertain: print faded)] Gruteri
Et Rittershusi dixerit Artomedae:
Dixerit et Leio. quibus o, Piccarte, querelas
Iunge tuas: Charitum sic rear ora queri.
QUANDO Academiae celebravimus orgia nostrae,
Clausimus et Saeclo Iubila prima novo:
Cum verba ad populum lingua Ciceronis haberes,
Ipsaque res sacro ferveret igne Dei
Hunniade, in celia visus florere cathedra,
Floret ut in pingui Delia laurus humo.
Vix menses abeunt seni velocibus horis;
Corporis atque Animi flos perit ille tui.
Et nunc arescis, qui lauri more virebas:
Nunc silet Eloquii vox animosa tui.
Nunc vates satagunt cineres humore [Reg: umore] salubri
Spargere, et exanimum vento animare Animum.
Nunc videas lacrimis hunc emulgere cenebrum,
Illum pulmones egerere in gemitus.
Nequiquam [Reg: Nequiquam] . Rigidi vis haec adamantina sati est,
Quam lacrima aut gemitu frangere nemo potest.
Huc gemitus, huc et lacrimas conferte, Poetae,
Qua liceat voti spe propiare frui.
Tiphys et Automedon Christis Fuit Hunnius. O, die,
Alter ab hoc superet Tiphys et Automedon!
IOHANNI sacer iste dies: quo maior in auras
Nemo, nisi minimo Caelite, natus homo est:
Quique Os vocis erat sterili clamantis in ora:
Divo-homini pro se quisque parate viam,
Ista dies quoque, Iane, tui data Nominis index.
Quam pro Natali vulgus amare solet.
Pone merum Genio: spicaeque unguenta Cilissae
Profer, et apricam quicquid odorat humum.
Praecipue Rosa, quae cande, quae purpurat auro,
Induat balantes in nova serta comas;
Dico, meas: nam, Iane, tuis ab Apolline Laurus
Convenit. hanc Charites texere nonne vides?
Nonne etiam Musas victurae inscribere cedro?
SEUSIUS aeternum carmine nomen alit:
Nomen in annaleis [Reg: annales] hodie quod condimus orsus:
Et quod Seusiadas Nomen honestat avos,
Hoc alias: hodie sollemne sit omine nostro,
Quod tibi de Iani nomine Nomen inest.
Da tibi te: tuus iste dies: curasque per Albim
Aeolidas rapido flumine ferre sinas.
Quin iugulas hunc, Iane, diem: vinumque coronas,
Ut solet Aoniae pubis alumna cohors
Et bene me, bene te, caros bene dicis Amicos
Sed nostrae inprimis nomina Amicitiae;
Illum Einsidelium, quo non illustrior al?er [(reading uncertain: print faded)]
Splendore ingenii clarat Equestre genus:
Illud et Aichmanni patriae cor amabile Patri,
Iure quod Eunomie, Carmine Phoebus alit.
Hos mihi dic una tecum bene vivere, Seusi:
Dicam egomet bene te vivere, Seusiade.
Sic hodie quasi Natalem novus advena vives!
Sic tuus in nostro carmine vivet amor;
Quin et honor; neque te Legatum a Principe nostram
Isse Witebergam, Iane, pigere potest.
SIC, Codomane, redux post bina decennia factus
Sisteris Idaeis incola prisce iugis?
Qua se Culmbachium sub valle utrinque reducta
Occulit: et Blassen-pyrga sub astra patet.
Scilicet huc ego te, quam quoquam, malo profectum:
Nec meritis urbs est dignior ulla tuis.
Plus ego nec cupio bene factum a Numine cuiquam;
Plura nec a quoquam sunt bene facta mihi.
Quod mea sors hodie non est pro sorde parentum,
Sed de Leucoreo pars aliquanta choro:
Res tua Culmbachium est; et qui pro tempore princeps
Gymnasii et summa classe Magister eras.
Tu me rusticulis et acu sartrice revulsum
Ausus es Aonio consociare gregi:
Treisque [Reg: Tresque] hiemes colere hic; et denas postmodo,
Ille salutares eiaculatur aquas. (qua Fons
Et tibi non grater? non et Culmbachidi nostrae?
Quis sic a fatis vota secunda fluunt.
Di faciant, qua fruge olim nova germina Phoebi.
Post sacrum cures Pastor ovile Dei.
Sic nulla ratione potest, Codomane, pigere
Aut te Culmbachii, Culmbachiumve tui.
SIC Hippocrenes possem deplere fluentum,
Quam vis uberibus littus inundet aquis:
Ordine si lacrimis omnes decorare laborem,
Qui decus a lacrimis expetiere meis.
Occubuit Schedius, nostris ille unio Francis:
Quem pro cive suo Gallia Francis amet:
Ille Poetarum, Phoebo quoque iudice, princeps:
Cui facit inferias de Gruytere [(reading uncertain: print faded)] Charis.
Et RittershusI [Reg: Rittershusii] genitor Genitoris obivit,
Brunsuigae antiqua Saxo fide ac meritis.
Filius huic quem non meruit pietatis honorem,
Cottidie qui me, qui genus omne catae
Palladis ingenuum Graece docet atque Latine;
Franca Palaecomes qua iuga Noris amat?
Occidis Artomedes regali in monte Borussum,
Quem secum pietas Leia flere iubet.
Occidit (Heu lacrimas [(printer); sic: lacrima] occasi erumpit imago!)
Occidis, elogio digne Siberiadae,
Fili, mi fili, titulo Friderice Secundi!
In quo sperabam vivere posse Patrem.
Hi fleti: hi flendi. Quid me, Reusnere, fatigas
Non possum flenda Manibus esse tuis.
Quem Musae atque Themis, quem Regum sanguis honorat:
Et cui rex regum Caesar in imperio
Iura dedit Comitis; quem scit domus utraque
Inter honoratos eminuisse viros:
Non a me fleri, qui fletu exhaustus, oportet: Solis
Heic [Reg: Hic] lasset vires integra Musa suas.
ERGO peregrinas hinc vos quoque pergitis oras?
Minckwiciae fratrum stirps generosa domus?
Pergite. sie Patrem, sic Patrem, sic haec longo ordine vestros
Ad Virtutis iter semita duxit avos.
Cernitis ista vagi convexa volucria caeli
Igneae continuis astra rotare viis?
Nempe suae quoque Mens imitatur originis auram,
Perpete quam motus igne calere iuvat.
Degeneres adolescentum [Reg: adolescentium] sordescere gaudent,
Et matrem et noti ruris olere situm.
Ite foras: reducesque domum virtutibus istis,
Quas aetas stupuit nostra, referte Patrem.
Scilicet in vobis Patrem spectare renatum
Sufficit. Et tantas vos scio Velle minas:
Posse det omnipotens. et, ut it res, spero daturam,
Indolis hoc probitas illa merere potest.
Musarum Charitumque diu vixistis alumni,
Educat Aonio quos Witeberga thymo:
Nec tamen auditum fando est, contagia morum
Tantillam vobis adfricuisse notam.
Tu quoque, qui serpens oculis Epidaurius audis,
Et bibis aprugna pressius aure sonos?
Quique soles minimo genuinum infigere naevo;
Livor, in has animas dic age, siquid habes.
Quin ite, o Fratres, quo Cloppenburgia virtus
Signabit vobis, auspice Matre, viam.
Auspice matre: Patre, ah quam vellem dicere! Sed vos
Ite, atque in vobis rursum animate Patrem.
GURCKFELDERE, tibi quid non ego debeo, cui me
Debeo! si tanti est tantula debitio.
Quippe tuo artificeis [Reg: artifices] duxi sub pollice vultus:
Sumque magisterii fabrica tota tui.
Interea mihi Saxo suos committit alumnos,
Qua stat Ephebeum, Leucori docta, tuum.
Marchio Sacra tibi fidi Secreta silentI
Credit, Onoldini qua calet urna fori.
Ni factum; Historicae poterant deferre palestrae [Reg: palaestrae]
Arma Professori nostra Lycea tibi.
Namque aliud iuratus ego quod Patribus edam
Nomen in ornanda lectius Historia?
Nunc Graiae Rhodomanus adest apis Attica linguae,
Historici vacuas iussus obire vices.
Mystica quemque sui moderatur sanctio fati.
Sacrilegum [(reading uncertain: print faded)] est vilipendere iussa Dei.
IUBILA post fletum surgunt, post Nubila. Phoebus.
Nempe per alternas sors amat ire vices.
Flevisti satis, ornasti satis ante-maritam.
Flendi atque ornandi tempus habere modum.
Nunc alter viduo calor insinuatus amanti est.
Hic quoque caelesti fluxit ab igne calor.
O Calor hic vivum verno cum flore Colorem
Ducat in amborum pectora Coniugii!
Cui Sol insigne est radiis speciosus et auro,
Illa educta tibi est virgo puella domo.
Nomen in omen eat! votis quod in omnibus omni est,
Quos tua divino nectare Suada cibat.
Te Sol Iustitiae calefactum a virginis igni,
Porro calefaciat ignis amore Tuae:
Vosque maritali per vota reciproca fatu
Nutriat: et lauta parte secundet opes.
Heus, qui peniculo lucem distinguis et umbran
Doctus Apelleis res animare fibris:
Pinge super cedro nupti duo Corcula pacti,
Qualia Sol unquam [Reg: umquam] vidit ab arce sua
Exemplum specimenque bonae componere vitae,
Lipsia qua Misium tollit in astra caput.
Haec, inquam, mihi pinge cedro seu virgine lauru [(reading uncertain: print blurred)]
Quei ferat aeternos picta tabella dies.
Votivam sacranos ibimus Aede dicatum,
Qua clausura tholi summa coronat opus:
Scribemusque Notis carmen digitalibus infra:
Possit ut e plano plena figura legi:
Hic Est Becceri Et Marthae Schreineridis Icon,
Spectamen Fausti Nobile Coniugii.
ISTA ego temporius vellem mihi plana fuissent,
Cum naret aequatas nostra faselus aquas.
Nunc, freta quum subitis agitata tumescere ventis
Incipiunt, alii velificabo rei?
Abstrahit hinc patrios me secum Marchio Francos:
Re componenda totus anhelo mea:
Vos tamen ad portam me Sacra vialia, fratres,
Poscitis, et nostrae pignus Amicitiae.
Quei possim, quaeso, pubes Iessenskia, factum
Ire, quod ipsa reor Perfica posse neget?
At tamen heic [Reg: hic] Diebae, quingentos inter Equestres,
Quos thyaso [Reg: thiaso] illustri Sponsa Borussa trahit:
(Dieba intermedius Witebergae et Lipsidis umbo est,)
Promissor vobis ista remitto domum.
Pergite Marpurgum (vos huc iter esse minatos
Commemini) Themidos nobile gymnasum.
Si virtute pares Marpurgum ornabitis aeque
Aeque si cordi sacra Themistos erunt:
Iuro oculos (tango hos) oculi Virtutis et Aequi
Et germanae eritis Nobilitatis apex.
QUANDO Professoris titulum, Sennerte, merebas:
(Qui tibi sit felix a meliore Deo.)
Non mihi Sennertus, sed visus es alter Apollo:
Carminis et Medicae fundus Apollo rei.
Forte facis carmen? te totum in carmine credunt:
Rem medicam? totum te medicum esse putant.
Caesariem promitte, genis et demete barbam:
Sic fueris nostri vivus Apollo chori.
Nunc etiam fato medici tibi filia nubit:
Cum qua procudas te medicumque genus.
O redeant nobis antiqui germina Phoebi
Sena! tui sexus tres, totidemque tuae:
Nempe AEsculapius, Podalirius atque Machaon;
Aegle, Hygiea, novis et Panacea bonis.
Cetera [Reg: Cetera] item ex animo voveo tibi; quaeque Marito
Quaeque Professori pro pietate vovent.
Officium assiduo facere accubuoque memento:
Sic tibi, sic aliis officiosus eris.
NUNC anni cursura novis accingitur horis:
Summaque decrepitos exsuit hora dies,
Prima sit ex voto similis cadat ultima primae:
Utraque sit medio concolor hora suo.
Pro Patria votum hoc, Patria pro Principe Triga,
Pro te, qui Trigae rector es, esto meum.
Tu qui stelliferi girante [Reg: gyrante] volumine caeli
Temporis exortus interitusque notas;
Fatorumque vices fingis diffingis in illo;
Pro solita votum da pietate ratum.
Tuque diu, Reinharte, meis inhiata Columbis
Gratia, Dresdos lucida gemma poli;
Hocce rudimentum fruticantis amoris habeto:
Coris in irriguo fac adolescat agro.
Si fortuna datis non invidet otia Musis,
Itque meae ventis indolis ala suis:
Advenae sublimeis [Reg: sublimes] tranabo Poeta per auras:
(Deprecor heic [Reg: hic] linguae, Marcule, puncta tuae)
Applicitosque meis attollam Saxonas alis,
Quam mihi lucebit praevia Ruta facem.
Formator Cheiron [Reg: Chiro] unius Achillis, Achillum
Unus diceris tute fuisse trium.
ERGO Doleslavia fieri stat in urbe maritum?
Nec te tam stricti frigoris aura tenet,
Qua modo saevit hiems? Quin te non vello teneri
Auguror, hac si vel strictior aura foret.
Nempe cor et penitas urit tibi flamma medullas:
Inspiciatque novas Ida subinde faces;
Ida, Boleslaviam quae te trahit illice cesto,
Ignem isthic igni suppo situra tuo.
Scilicet hoc gravius de saevit Aquarius anno,
Ut sit in igne pari commoda temperies.
Sic elementa tuis famulantur amoribus ipsa;
Quaeque aliis onus est, haec tibi servit hiems.
Di faciant, Martine-Helene, si vestra calescent.
Rite Boleslavio corpora pacta sinu,
Nullum unquam [Reg: umquam] frigus socios prius incret amores,
Quam ferat extremam frigida pausa diem:
Sed, nisi tergemino quum Nestora vixerit aevo:
Nupta Sibyllinam, plenaque prolis, anum;
In quibus illa patris matrisque superstet imago.
Illa sed inprimis Intus imago Dei,
Cetera vos etiam felices esse iubemus,
Iussisti comites quos simul esse iubemus,
De me: non potero nunc ire Silesida, si me
Tecum fraterno sanguine iungat amor.
Causa domi nota est. En hic me calceus urit:
Sed qua parte pedis dicere nemo potest.
Sponse: et tecum pro me Deus ito profectus:
Hoc melior nec dux nec comes ullus erit.
AUCTUM filiolo tun me cognomine gaudes?
Laudo. sed et patrio nomine stare potes?
Fleto. ostenderunt hunc tantum fata parenti.
Redditus est subito pulvis acerba mihi.
Sic inquam, Subito, nam quei trieteris haberi
Patris ad affectus unica longa potest?
Illum etiam lacrimis decoratum Weitzius ivit,
Weitzius Aonia maxima fama Gothae:
Illum etiam Torgae decus ingens Preilius; illum
Eyselides, illum Zezneriana Charis:
Illum Sitzmannus; et quo te carmine dicam;
Steubi. vab [(perhaps: vah)] quanti carminis artificem!
Nec tu non flesti Naso Pegnessice, qui nunc
Artibus informas cerea cor da bonis,
Qua se CulmbachI [Reg: Culmbachii] iuga, Neubavere, racemis
Impediunt, Franci margo [(printer); sic: magno] suprema soli:
Quique domus pars ambo meae; Creilshemia pubes,
Palladis ambrosio pastus uterque thymo,
Fincki inquam, Colere inquam, flevistis adaeque,
Elatumque humeris [Reg: umeris] flentis ab ora patris
Sarcophago portastis onus. doctissime Wolfi
Guntzenbusanae matris alumnus amor:
Atque alii quique ante alios memorabilis inter
Germanos sertam ducere Laurigeros
Dignra [(perhaps: Dignus)] eras, Hasemulleride; flevistis acerbum
Funus, et in gnati [Reg: nati] funere damna Patris,
Musarumque adeo: tantae fuit indolis! o vos
Non-patres veniam, quaeso, probate patri,
Forte nimis, patri. Vates Hornmolde, valeto:
Et gaude Natis usque Superstitibus.
FINIS ELEGIARUM LIBRI I.
CEDITE Maeonii magno cum pondere versus,
Non haec materia est grandibus apta modis.
Nobile Burckstorfi periit decus, illud Isaci:
Ille domi, ille foris omnibus unus amor:
Solve nigras Elegia comas, miserabilis auctor
Carminis, ingrati serva ministerii.
Hei elego deflendus adest, quem dicero [(perhaps: dicere)] numquam [Reg: numquam]
Quicquam elego dignum vidimus, aut facere!
Vellem ego me plenis Eratus effendere bigis,
Largus honoratae conditor historiae:
Ni cunctam implesset iam Rittershuosius ?ram [(reading uncertain: print blurred)] ,
Ille amor Aonisin unicus et Charisin:
Cunctam, inquam, laudum ac famae Bunkstorfidos oram
Ni Rittershusium forte replesset epos.
Quos ille et Mores hominum, quas Orbis et Urbeis [Reg: Urbes]
Non vidit, recti symbola iudicii?
Iudicii, quo vix ullum maturius omnem
Doctrina ac Morum novit habere modum.
Publicus ille Parens hoc sentit Caesar: et Aulam
Consiliis vocat hunc constabilire suis.
Iamque sacras moliri operas, iam tendere Pragam,
Iam se Praetori sistere Caesareo:
Ecce dies una, unius ecce una diei
Tales ac tantas obruit hora minas.
Meque adeo feralis homo paene externavit [Reg: exsternavit] ,
Qui tam festinum nuntiat exitium.
O Musae, o Virtus heroum mater, alumni
Vos ipsae vestri magnificate decus.
Non ego non par sum famae Burckstorfidi vates.
Nosce; et da veniam, candida Posteritas.
GODELMANNA fides e magni Caesaris aula
Laudatum fidei quem dedit ante meae,
Gratulor adventum, Mirabile germen ephebi,
Smil-Michalowitziae spes animosa domus.
Bisque adeo gratum est, hoc te ductore venire,
Quem Venus ambrosiis Candida lavit aquis;
Quique olim-Collega meus, nunc, auspice Phoebo,
Regius Hungarici-Principis Hippocrates,
Iessenio. Salve, Ian-Smil: Et ab indole linguae
Quod gestas patriae nomen, in omen eat:
Acer ad oppositam clivosa per ardua palmam
Nitere, decursum qua Pater ursit iter:
Quodque Patri signavit Avus. Vestigia cernis.
Haec sequere. Et properas strennuus [Reg: strenuus] hercle sequi.
Quippe puer facienda viro moliris: et audax
Ingenii, sapidos iam sapis ante pilos.
Vidit ab undecimo Causam te Leucoris anno
E Cathedra orantem [(reading uncertain: print blurred)] . Vidit, et adstupuit.
Nosce, Puer, qui sis: et surge in vota Parentum:
Quantumvis avido spes alat illa cibo.
Surge, et vince tamen. Vinci Pater optat. Et haec est
Vincere victores una Corona suos. (Regni
Quam Laurum ostentat patrii pharos edita
Prende. tuis ausis in via nulla via est.
SIC equidem ratus, et dixi, Wassaee, futurum,
Quum tibi Iura tori Rauraca rura dabant;
Corpus Corpus tot Legum et Titulorum Iuris onustum,
Pulpita ni subeant, stare nequire diu.
Iam factum: aut fiet: nam paene minatus ad Albim es
Felici e ligno Pulpita Reusneridum.
Tolle minas. nunc Rem Felicula postulat ipsam:
Rem Felicula, rem; non amat illa minas.
Iamque ego promissi memor, haec in scribere longis
Pulpita carminibus Remque paratus eram:
Quum tuus e Slesia nugarum mango (Poetis
Qui palmam ob nugas omnibus eripiat.)
Ecce suos, inquit, vobis Wassaeus Amores
Indicat. Intra octo quodque parate dies.
Quid censes? octava illi nondum hora dies
Labitur, iste redux, Ecquid habetis? eo.
I, inquam,
[Gap desc: Greek word]
tamen hoc extundere vestris,
Appropero carmen quale quotumve Sacris:
Felix Par Deus hoc felicitet usque: nec ulla
In tam felici crescat amore filix.
QUIS neget occultis rerum fluere omina causis?
Nempe fluunt: et se prodere fata solent:
Tantum observemus. sed fecimus omnia Casum
Venturique fides ante notata perit.
Sic alii; non hercle mihi, cui praescia veri
Pectora successus expediere tuos:
Te fore, qui nunc es, pullum illum Hippocratis; illum
Insignem in Medica nobilitate Sophum,
Te testem Witeberga, mei sermonis habebo,
Flavus aq [(perhaps: ad)] undecima quam lavat Albis aqua
Quum te Sol operum monitor pallere Galenum,
Quum te Nocturnus vidit Aristotelem:
Saepe domi salus tacito mihi murmure dixi;
Saepe foris, doctum qui stetit unda virum:
Swentzell generosus agon et plurimus ardor
Nescio quas medica spirat in arte minas!
Dicta sides excepit, et ivit ab omine verum:
Iamque calet meritis Austria terra tuis.
Austria ve Turco nimium vicina tyranno,
Artibus ingenuis omnibus exitio!
Ite nefas contra, sanguis pius; ite Tudesci:
Scilicet haec vestro Marte domanda fera est.
Sed non haec ibam divortia. Iane. volebam
Coniugium summam carminis esse mei:
Nempe tuum atque tuae (licet exclamare?) Diones
Effigiae. talem nuntia fama probat.
Dimidium dotis formam dixere. benigne.
Grande Dei donum est, illiciumque viri.
Quod si istam Pietas animat pulchrumque vereri:
Quae possit maior dos in amore dari?
Ecce datur tamen ista tibi. nec pauper in aere est,
Quo vulgus solo dotis amore calet.
Debuit hoc fieri, meruit si praemia Virtus.
Nec tali praeda dignior alter etat [(perhaps: erat)] .
Quippe tuis Natura bonis indulsit abunde
Omnia, quaeque Venus, quaeque Minerva probat.
Sis felix maneasque: (Deus votum audiat aequum)
Deque tua simili germine redde Patrem.
ITE: fovet campos solito clementior aer:
Verus et ingenio se moderatur Hiems.
Fallor? an Aegoceros hibernum mitigat algu?
Aemulus ut vestris moribus Annus eat;
Quos mites facit ingenii natura modesti:
Quam vis magni animi semina pectus alat:
Quam vis heroo se corpus in augmina ductu
Erigat, et priscos Saxonas esse probet. (istas
Deerat adhuc unum, quod ab aequo Corporis
Atque Animi et Generis plus decoraret opes:
Nempe cor ingenua Doctrinae fruge referctum.
Idque etiam vobis suppeditare, liquet.
Vos quoties biiugis offendit Cynthia mulis
Libros nocturna sollicitare manu!
Ergo satis docti, ductore Themistos alumno
Kampiade, pulchra laude redite domum.
Quaeque estis docti, Ratio prudenter ab Usu
Roboret. hoc vitae porro terenda via est.
Quam facilem vobis, o node tripectore Fratrum,
Auguro; queis [Reg: quibus] Pietas luxerit ipsa facem.
Sic Pater in vobis, Genitrice superstite, vivet
Mortuus; et Triplici laude beatus erit;
Et Pater, et Generis simul ultimus auctor aviti.
Participant laudem posteritatis Avi.
FAMA tenax veri (neque enim levis aura susurri est:)
Tu probat Hungarici nominis esse decus:
Et, qua Schemnitiis Urbs-Regia montibus haurit
Aeris opes, summa parte sedere Fori,
Iudicis et sellam sceptrique tenere rigorem;
Poena onerare reos; exonerare pios.
Grator, Ubelhopsi, Francorum in principe Ludo
Paene mihi puero cognite paene puer.
Si quis tunc vates [(reading uncertain: print faded)] et nostri praescius aevi
Signasset tacitis utraque fata notis;
Mique Professoris, tibi Iudicis arma dedisset:
Dixissem; Fatui somnia vatis alit.
Interea miseros libi Turca exercuit annos,
Sectosque attrivit saeva catasta pedes.
Tandem liberabis: precibus, pretiove, dolove,
An virtute manus, nescio: liber abis.
Naec [Reg: Nec] tamen ad Francos et Patria rura revertis.
Debitas erant fatis proxima regna tuis.
Schemnicii [Reg: Schemnitii] restas. ubi nunc Ius dicis, et Urbi
Regius interpres pro puteale sedes.
Adsidet Huldricus Reuterae gentis, et ipse
Teuto genus; Charitum Iustitiaeque pater.
Salvete ambo mei. Si quid mea carmina possunt,
Neutrum aevo memori subtrahet ulla dies.
WITTEBERGAE, cIc. Icc. X, XVI. medii Maii et die meo Natali.
NON ego sum qui sum; sic me quatit improbus Hermes
Ludibrium rhedae [Reg: raedae] ludibriumque viae.
Nam nunc sexta suas evolvitur hebdomas oras
Quum cruciabilibus vexor agorque rotis:
Dum patrios obeo Baccheia nomina Francos;
Quaque sui Francus nil, nisi nomen, habet.
Veni et Wurtzburgum, qua Iulius Ense Pedoque
Fulminat. An caeli fulmen id esse putem?
Heic [Reg: Hic] mihi securam, Cellari, vellica aurem
Phoebus, et ad pactum, me vocat officium:
Nempe tibi pactum, cum me tua Noris haberet,
Noris et Emporiis [(printer); sic: Empiriis] dives et Ingeniis.
Ille quidem meminisse tui stimulavit Apollo:
Non tamen officium scit facere ipse suum,
Ac dictare meae carmen memorabile Musae:
Quale tui pietas poscit alumna Patris:
Patris, in optato qui iam novus incola caelo
Devovet exilii taedia lenta sui:
Nil Phoebo mecum est, ubi Ritterschusius undam
Collegis miscet Vatibus Aonium,
Consumit sese thyaso [Reg: thiaso] deus omnis in uno.
Sola Palaecome Norica numen habet.
SUSTOLLE aulaeum, et cordis post scenia nostri
Inspice, Christigenae dux, Codomane, gregis.
Crede mihi, haec peritis cernes ardere medullis;
Ardorisque cibum teque tuosque dare.
Affectus alimenta meri Vos esse, Iehovam
Testor; et hoc meritis omne referre tuis.
Quod sum, quantillum est. (aliquid tamen illud) id uni
Debeo: sibinis; atque Deo, atque Tibi.
Scilicet ingratus vivam moriarque necesse est;
Si non par pretium est Velle-datum, atque dari.
Cetera me dubium numeroque et pondere turbant:
Sed memorem unius cogor babere notam.
Cuius? Iam dicimus recidivum abit annus in orbem,
Arma Professoris quum mihi Saxo dabat,
Et Iuno nympham; cuius Nos ultima serta
Arctius Affini proximitate ligant.
Prodigus argento filicati emblemata pocli
Tu tunc Affini mittis habere novo.
Nunc te parte viro datur unica filia nuptum.
Par hostimentum me dare iuris erat.
Miserunt mihi tres tria pocula Saxones olim;
Unum Brunsuigi Iupppiter ille poli
Henric-Iuliades nuper mihi tradidit ipse;
Et monumenta Mei postuma, dixit, habe.
Atque habeo, Codomane, tuumque superbit in illis,
Et tumet in pretium maius amore tui.
Ne tamen immunis et duri censear oris,
Tantillum parvi ponderis, ecce, fero:
Offas argenti geminas, terrestre; sed auro
Caelesti inclusum: cui pretium esse volo.
Christo olim et Sponsae lyra regia Davidis Odam [Reg: Oden]
Psallit. in hanc etiam me novus egit amor.
Romanae Euterpes numeros et verba frequento:
Ingenuo rerum Spiritus igne calet.
Hanc commendo novis, tu commentare maritis:
Sic ambos Cornu-Copia dives alat.
ROSTOCHIUM, Lubine, vocas: Lubine, bonis diis
Miraclum Graiae Palladis et Latiae:
Festivaque iubes Hymenaeum ducere pompa,
Atque Tibi atque Tuae Dicere verba bona;
Me, cui Sponsa domum deducta recentius ipsi est;
Quantumvis nondum sit prior acta foras.
Quid? deducta mihi? nolenti obtrusa profecto est.
Quae genus, unde domo, nupta sit ista, rogas?
Filia Saturni, et Furiis tribus addita quarta est:
Et stygiis alita est et Phlegetontis aquis.
Hinc quoque querquerus horror, et hinc tremor igneus Orici
Alternas statuunt in mea membra cruces.
Nomen et huic dicam? Febris est Quartana. Quot estis,
Protenus in nomen despuitote sacrum.
Me vapor exurit, me congelat ardor eodem
Tempore res monstro est proxima, vera tamen.
Et iam quinta novos emensa est hebdomas orbeis [Reg: orbes] ,
Quum lecto affixum me mala pestis habet.
Quid dico affixum? Raptim sic atque datatim
Assolet ambiguam turba citare pilam.
Nunc petere ergo meos aude, Varni adcola [Reg: accola] , versus,
Corporis atque animi qui feror umbra mei.
Quin certum est durare domi. Vos laeta lubentes
Vivite. Nec vestro dignior alter Amor,
In quem plena Dei sese miseratio fundat.
Post patruum sapuit saepe Iehova patrem.
QUID mihi cum Venere est? Trigintaquinque Magistros
Despondi Sophiae, Palladis auspicio.
Haec mihi Cura dies, haec noctes perdidit: haec me
Fecit ab uxoris secubuisse toro:
Hac tibi promissas evolvere carminis oras
Impedit, ut praestet vix breve lemma fidem.
Hoc, Musae, prohibere nefas a nomine nostro.
Mors est, ingratae frontis habere notam.
Phoebo etiam, Derharde, malo de carmine purga
Taubmanum, Phoebi mascula progenies.
At tibi ter felix sit in Hildeshemide pactum:
Regnet et in vestro mutua cura toro.
Phoebus Apollo dies, tibi conteret Ursula noctes:
Et tua nec nox sit, nec tua tota dies.
Hoc etiam voveo. Sic rem moveatis, ut also
Tu quoque cogaris secubuisse toro:
Scilicet infantes quum post siparia cunas
Mater per Senas moverit Hebdomadas:
Quas mea nunc, patre me, movet infantaria quintum.
O tua quindecies, te patre, faxit idem!
HUNICHI, varias quem daedala Musa per artes
Duxit, in arcanis ingeniosa viis:
Sat bene, satque diu generosum illum indolis igne
In te mirata est Lipsias Uranie.
I aliam docture alio sub Sole iuventam,
Qua res Stetini rex Pomeranus agit.
Ludit ibi, sed more bono studiosa iuventus:
Colludunt Musae Gratiolaeque bonis.
Tu nunc exemplo ductuque magister in illis
Militiam formas unicuique suam.
O alios aeque Stetinum animaret acumen,
Ut similes vellent Pubis habere duces!
Musica res certe meliuscule haberet; et esset
Vis doctum Nostro maior in Orbe virum.
Suspectum verbum est, sed idem grave pondere veri est;
Et credet, quis quis rem ratione putat:
Magna Professorem laus est Virtute mereri:
Maior, Privatum Rite docere Gregem.
Cur Academiae flos sensim marcet? Inerti
Semina privatis arte coluntur agris.
Nunc Academiae, nunc et Pomerania gaude:
Pubis Stetinae est Rector Hunichiades.
PUTSCHIUS heic [Reg: hic] anno quum mecum viveret hospes,
Nemo alter vidit suavius hospitum.
Helvellam ille meam, mel ego sermonis edebam
Illius, o Iovia dulcius ambrosia!
Unicus iste meum dulce hoc torquebat amaror,
Quod nos divisit tam cito quinta dies.
Visus is est Batavi quaedam pictura Lycei
Scaligeraeque domus, cuius alumnus erat.
Qualia, quantaque privatam sepelivit in aurem,
Quis me sape domi magnificum facio!
Dum quaedam solus de tanto heroe domoque
Non nescire supra publica dicta putor.
Me fugiens reditus spe solabatur. at haec spes
Ut cito fatorum gurgite delicuit!
Fama quidtm [(perhaps: quidem)] revenit: sed cassum lumine luget;
Vitae, non famae: Fama quod ipsa probat.
Magna minabatur: magnis citus excidit et qua
Arte colossus erat, fragminis offa docet.
Nunc Famae luctum famae transcribit et aevo
Barthius. At tanto dum facit hoc Genio,
Nos desiderium PutschI [Reg: Putschii] minus urit: et istas
Novimus hunc posse exaedificare minas.
ECQUID agis, Burckharde; oculis mihi carior istis,
Carius et siquid esse potest oculis?
An te Consiliis dicam fundare Senatum,
Et iurata sacro Iura probare foro?
An rem Pupilli, querulive Clientis ad Aequum
Exigere, et tricas solvere Caussidicum:
Caussidicum, Recti qui depravare tenorem
Aut Odio aut Pretio vel Ruditate solent?
O genus hoc pereat venale! peribit: et haeres
Tertius in cineres isse queretur opes.
Tu vives, Burckharde: et quem non Gratia, non Vis,
Non Odium a recto spexit, habebis opes,
Progenitique tui. Tibi sana Nodestia voti
Contrahit expertes ambitione dies.
Doctoris titulum poteras a Iure mereri:
Non vis. Ius scire et ferre, sat esse putas.
Sed tamen haec alias. Hodie, burckharde, memento
Debita Natali reddere iura tuo.
Burckhardo sacer iste dies. Vivamus, Amici,
Qua luce incepit vivere noster Amor;
Noster amor Clanerus. Amant hunc castra, Lycei,
Pompa Senatorum, Civicus ordo Suum.
Et Pietas Rectique fides tua cognita caelo est.
Hinc tibi pro meritis gratia larga fluet.
Nos voto eventum, praesensque iuvabimus usu
Laetitiae. Festum quid nisi festa decent?
Esto, quod es, Clanere. Sequi mediocria, magnum est.
Natalemque animo semper habeto parem.
Anno cIc. Icc. VI.
CETERA quem sterilis uteroque effeta, senecto
Enixa est, muto Flamine, mater anus;
Indice qui digito Caeli pronuntiat Agnum;
Quique Salutiferae doctor et Auctor Aquae est
Cui caput infami saltatrix Pamphila [Reg: Pamphylia] voto
Praesecat, et Regni dimidii instar habet:
Huic fiunt hodie sollemnia debita Vati.
Et tibi, Powisci, pars datur una Sacri,
Qui commune geris Iohanni nomen, et illa
Lotus aqua es, primus quam sacrat auctor Aquam.
Suffurare tuis hodierna negotia Musis,
Indulgens Genio ius epulare tuo.
Tecum operentur idem, quos Uswaldina sub uno
Dulcis Amicitiae Mensa tenore cibat.
Hunc hilares sepelite diem mulsove merove:
Sobria sed tamen haec vestra sit ebrietas:
Quali credibile est sese invitasse Catonem,
Quique olim Musis Euphrosynaeque litant.
Nunc vitam in vino quaerunt, et Nestora potant.
Mos vetus; at morus mos tamen usque fuit.
Vita, valetudo caelo deducitur, Omnes
Exhauri trullas, et genus omne meri;
Otho aegrotabit, fuerit si clinicus Otho:
Nec fieri hinc uno sanior ungue potest.
Et res absurda est et talis forma loquendi;
Dicere, Pro alterius posse salute bibi.
At tu, Powisci, doctum genus inter Equestres,
Salve, et Iohanni sic mihi saepe lita.
PROFER aquam: nemo est, qui quaerat, An, humor [Reg: umor] in ista,
Ni fuerit mentis impos inopsque suae.
Doctorem memora: tibi quaestio prima movetur;
Ecquid is et Doctus Doctor in arte sua est?
Ridiculum Wassee. solet tamen hocce rogari.
Atque utinam risus quaestio sola foret,
Non etiam probri! Probrum est damnumque magistrum.
Non callere sui dogma magisterii.
De me; Doctores, nisi Doctos, non ego novi.
Unde sedista tamen quaestio nata fuit?
An, quia ventosae quidam crepitacula famae
Mercati, solidae nil habuere rei?
Sed cauponari titulis quis credat Athenas?
Vix ego. Res tamen haec credita, crede mihi.
Doctor, palmare est. sed depalmandus uterque est,
Qui Doctorem auro vendit emitque suum.
Doctrina et Virtus pretium est, quo Doctor ematur.
Sires argenti est, morio Doctor erit.
Non ita tu [(printer); sic: tui] Wassee. Tuis Ius militat armis:
Invictumque tua se fore credit ope.
Credit et hoc alius; et idem Basilea, trecentis,
Qua Themidos regnum est, certior una viris.
Hinc tibi Purpureum Docturae imponit honorem.
Nunc Augusta mihi es! nunc Basilica places!
Doctores alii titulorum e schemate laudent:
Doctorem-Doctum laudo ego VVasseaden.
ATQUE utinam mea me laxare negotia. possent,
Illa catenato serta ministerio!
Nam Parnasi omnes nondum deplevimus undas,
Nec puto Taubmani dememinisse deas,
Olim Pierides, quas vertex ille bivertex
Sacra Poetarum corda rigare videt.
Vellem ordiri elegos [(reading uncertain: print faded)] , longaeque exordia tractae
Ducere de socrus Coniugiique colu:
Illa nempe colu, qua Parca triformis elenchos
Vitae lanifica nevit [(reading uncertain: print faded)] utrique manu.
Nunc vetor. Et fuerit pretium fortasse vetari.
Nam quid ego vulnus, quod coit, ungue, secem?
Desiit esse tibi Socrus tua:desiit Uxor.
Quid tum? Neutra tuo desiit esse Deo.
Et nolles nunc esse tuos, si libera voti
Optio. Quis caeli gaudia mutet homo?
Ipsemet ibis eo: sed vellem serius ires.
Nec Socrus ad nostram nec redit Uxor humum.
Haec libi filiolam patri, neptem illa reliquit:
Quae desiderio sit medicina tuo.
Forte dies aliud dederit medicamen, (et opto:)
Quo caleat vidui secubitoris hiems.
Sic alios Erato meminit Taubmana calere
Longa Sacerdotum quos fovet unda togae.
PROTENUS Aoniae meritum caput exsere, Lauro,
Ian-Zetznere tuum, Vite Sebalde tuum:
Ambo Salutaris nunc olim Fontis alumni;
Nostrae cultores hactenus ambo domus.
Hanc Godelmanus vestro tramisit honori,
Muneris interpres, dive Rudolphe, tui:
Meque suam redimire vicem sacra tempora Vobis
Iussit, et in Vatum ponere Utrumque choro.
En redimo, ponoque. sed hoc quoque sensibus imis
Fortius impressum Carmen utrique volo:
Este pii. Pietas anima et laus unica vatum est:
Virtutique suum conciliate decus.
Doctorem optatis? Caesar se Scaliger offert:
Exemplum? e nostra gente Melissus adest.
Sol nondum vidit, doceat qui rectius illo.
Multum profecit, cui placet iste Liber.
Et placuit vobis. et ob hoc Parnasia laurus
Cingere Musaeas gestit utrique comas.
Sumite quaesitum meritis et carmine fastum,
Bina Poetarum corcula Francigenum.
Et quoties Paulina dies illuxerit olim,
Este huius memores atque loci atque Mei:
Sed Lauri inprimis, quae vos, me interprete, cingit
Godelmana fides Caesaris auspicio.
Anno cIc. Icc, VI.
PROMISI. Promissa solent curare Poetae
Scilicet, et pactam vix temerare fidem.
Luciferos aliquot Misneiae Lipsidis hospes,
Et non ingratus forte, Poeta fui.
Vidi ibi. sed quid rem vaga per dispendia ducam?
Urbs compendiolum est Orbis; et Orbis amor.
Auctor in hac alius, quae vult, miraculae claret:
Hoc auctore venit carmine clara Venus.
Esto suum cuivis pretiumque et forma puellae;
Tres tamen eximiae pondera laudis habent.
Prima oculis mihi visa; sed auribus hausta secunda est:
Tertia vivifico picta colore fuit.
Quod si peniculo non deliravit Apelles,
Et mihi nil supra, Iane-Peera, fidem;
Haec mera Diana est: Venus altera, tertia Pallas.
Sed taceo reliquas. Anna Diana veni,
Quae Callenbergo sata patre virago superbis,
(Eximium Themidos qui genus ipse deae est)
Quaeque Hutteniadae iaculatrix nympha fuisti
Hactenus; ipsa tuo post iaculanda viro.
Omnia qui vidi, nil non laudabile vidi,
Qua pictam ad medium pectus imago fidit.
Vertice surrecto crines plectuntur in aurum;
Exacto fulget aequore frontis ebur:
Umbra supercilii sensim lunatur; et istic
Instruit insidias delitiosus [Reg: deliciosus] amor.
Illa hirquos [Reg: hircos] vexat, oculique volubile telum
Limat; et in vultu pignora mentis alit:
Nec nimiae aut minimae nares: os, quale Dianam
Praxiteles olim dixit habere suam.
Purpureas confunde rosas et lilia; malas
Pinxeris. in mento pulpa modesta sedet.
Excitat horridulas strophio luctante mamillas
Pectus, et a gemino poma rigore tument.
Hac pictura tenus. Si me non fallis Apelles,
Haec merito iuvenum publica cura fuit,
Nobiliumque domi spes invidiosa procorum;
Quam nunc hibernis mersit Elister aquis.
Hutten habet. Pubes, aliorsum mittite votum.
Hutten habet praedam: spes perit ista procis.
O habeas, Hutten; multosque (quod auguror) annos:
Regnet et in calido mascula nympha sinu.
Munus utrumque Dei, Virtus et Forma puellae
Interior flammae causa fuere tuae.
Invidiam plorare iube. Sunt fata maritis
Propria, quae temere nemo migrare velit.
Anno cIc. Icc, VI.
SI vis, sique potes, Phoebe, hisce Novembribus horis;
Carminis et Medicae, Phoebe, repertor opis:
Tolle minas hiemis, densasque in vellera nubes
Disice. Natalem nunc Theodorus agit:
Ille sui stirpis Theodorus nobile germen,
Plantavit patriae quod Plateana manus.
Fallor, an auctumno rarescunt nubila caelo?
Non fallor; suai tempora Veris eunt.
Salve pulchra dies, Natalis conscia [(printer); sic: consciat] tanti,
Hac facie et deinceps ad tua sacra veni.
Nempe hoc Canities Plateani et candida Virtus
Et felix Medicae cura meretur opis.
Magnus erat magnis; interque Machaonas illos,
Quis debet famam Leucoris alma suam.
Fendi, Millichi, Naevi, G?arine [(reading uncertain: print faded)] , (quis omnes
Enumeret?) vestram laudo citoque fidem:
Inprimisque tui magno Peucere Philippo
Aemule, iudicii mirer amoque Notam;
Qua commendabas Procerum primoribus olim,
Tam carum et medico iure fidele Caput.
Summa; domi bellique bonae plenissima famae
Puncta tulit Iuvenis: nupsit Hygeia Seni,
Quam toties servat: caelebs hinc cetera vivit:
Estque illi suboles, quam Medicina facit.
Progenerare hominem, et genitum retinere saluti,
Par decus. hoc animi, corporis illud opus.
Ergo Dei-donum, Theodore; fac omnibus ornes
Laetitiae numeris hoc Genitale sacrum.
Quae facies rerum est, qui scire queamus, an, unquam [Reg: umquam]
Nobis haec vivis sit rediviva dies?
Sit, non sit: Deus est qui vivit, et ordinat aevum.
Hic mortem et vitam, nostraque nosque regit.
Interea, quod utrique datum est, curemus honeste:
Quodque praeit fatum, sponte sequamur iter.
ITO foras, Febris ito foras, aut ut ere nostris
Moribus at qui uti non potes; ergo foras.
Non Saturni opus est, sed Fabri Nympha Grunero.
Cuivis Saturni filia nube viro.
Tactile corpus homo, non querquera tormina divae
(Si dea, quae Furia est Quarta) Grunerus amet.
Hoc bellum bellum est, paribus quod cernitur armis.
Ignis in igne gerat proelia [Reg: proelia] , carne caro.
Hactenus incenso mediae fornacibus Aetnae,
Excussit penitas Febris in igne fibras.
Nunc alio Venus aequa tuum cor adustulat igni,
Quem fovet aureolo Nympha Rosina sinu.
Illa Rosina Fabri, quo nemo fabrilia tractat
Acrius, et medicam rectius aptat opem.
Exemplum Grunerus adest. furialis Enyo
Iactat in hunc crudae flammea tela febris.
Consulitur medicina Fabri. Faber ocius instat,
Vimque Febris pulchri decipit arte doli.
Dumque uri Quartana suo putat igne Grunerum,
Versat in affecta parte Cupido faces!
Verset, verset. et alternis ardete medullis
Hinc Victrine tuis, inde Rosina tuis.
Quique maritali se pinxit imagine Christus,
Laudati faciat sitis imago tori:
Qualis ad hunc Albim est Uswaldus et Ursula; qui se.
Vobis affini proximitate iugant:
Et qualis Spenlinus amor. o posset et illic
Tangere praesenteis [Reg: praesentes] officiosus amor,
Nempe meus! sed non patitur me iniuria fati
Aldeburga oculis Castra videre meis.
Ire Aldenburgum fatis mihi, credo, negari:
Sic nunc inmedia spes liquefacta manu est.
Iamque volucripedes visi per amoena caballi
Pulvere inundanteis [Reg: inundantes] praecipitare rotas,
Iamque vide bamur SchmuckI [Reg: Schmuckii] divertere in aedes,
Lipsida qui Peithus ornat honore suae.
Iamque. Sed haec subito omnia diruta disquesipata,
Omnia diruta sunt disquesipata. - Taubmani.
Anno cIc. Icc. VI.
TE nondum his oculis, Emmeni, et corpore vidi,
Qua tumet in Mysio Lipsia culta solo.
Sermo tamen tradux avidaeque licentia Famae
Imbuit audaci nostra Lycea fide:
Te tali et tanto membrorum esse impete natum,
Ut te mirari possit et ipse Cyclops;
Si mensura mei Cyclops sit, et illa Philetae
Graecula qui plumbi pondere membra gravat.
Nunc mihi tu sapiens genitrix Natura fuisti!
Virtus compacto corpore maior inest.
Scilicet arbustum stramenque sub horrea condunt.
Capsella tegitur conchea bacca brevi.
Sic Phoebea [Reg: Phoebea] tui breviorem in corporis arcam,
Thesauros medicae stipat Hygea rei.
Et qua se Virtus et qua Doctrina probarunt,
[Gap desc: Greek word]
animum, corpus es Emmenius.
Quae brevitas contracta tamen Meureridi visa est
Legitimi decus et pondus habere viri.
Et pulchre sapuit. Nam fac sint ista puellis
Libera vota, viro nubere siqua volet;
Mole coarctatis nubent hae scilicet omnes:
Nulla volet longo nupta cubare viro.
Laudo. profusa virum cur per dispendia quaerant,
Si compendioli res manualis adest;
Praesertim in tenebris? Brevitas mihi mascula salve,
Inque puellarum semper amore cale.
Sitis amore pares, Emmeni et Maugari; sinon
Corpore: Meureriis et generate pares;
Quin etiam vobis. Sires mihi libera, talis
Et patris, et matris filius esse velim.
Sitis felices: ut, vestram ubi Lipsida ventum est,
Sit gaudere animo gaudia vestra meo.
Anno cIc. Icc. VI.
MINTURNI dono mittis, Bachmane, Poetam,
Minturni effigies ipse Poeta tui.
Multa tuae debet Milsingidi Gisa: quod ista,
Quam docte calles, instruis arte suos.
Quid sis aetatis, non novi; credo, virilis:
Hercle virile animi carmina robur habent:
Anne et laurigeri? sed in aurem hoc certus habeto:
Innumeris potior tu mihi Laurigeris.
Qui laurum virtute meret, mihi Lauriger esto.
Laurum multi hodie, laudem Egenolphus habet:
Natus ad exilii sterileis [Reg: steriles] Egenolphus arenas:
Quamvis plena viri cantet avena Deum.
Canta, canta Egenolphe. patent habitacula caelo
Plurima, quae Christos teque tuoque manent.
Nemo extorris ibi est; immo, quae gratia Christi est,
Spero peregrina non moriere domo.
Salve, Egenolphe, ubicumque vagus teris advena terras.
Quando erit, ut dicant? Heic [Reg: Hic] Egenolphus habet.
Ah, cur divitiae mihi sunt in paupere summa?
Cur hoc, cur aliud me vetat esse meum?
Mecum esses; doctorque meus doctoris et esses:
Mensa meo sumptu pasceret una duos.
Sic me divinum ingenium, sic candida tangunt
Poctora [(perhaps: Pectora)] , sic Clario lingua secunda deo.
Ludibrium Fortunae ubicumque extorris oberras;
Perfer: adoptatam (crede) ferere domum.
At Bachmane, sacras felicius ure Camenas;
Infelix Sapiens si tamen esse potest.
NIL est, quod malim, Ioachime. Quid ergo volentem
Remis ac velis exstimulare paras?
Nempe Berolini spectatum excurrere fastus,
Atque oculis epulum suppedit are meis.
Heic [Reg: Hic] Diestelmarius, nostri decus ordinis unum,
Me sibi qui toties voce manuque vocat.
Heic [Reg: Hic] et Pistoris, quem malim cernere, quam. vel
Roma triumphanteis [Reg: triumphantes] Caesariana tuos.
Heic [Reg: Hic] alii meliore satu pars indolis altae,
Quos omneis [Reg: omnes] elegi non capit ora mei.
Sed mihi quo pacto fas sit parere vocanti,
Leucoreamque iterum destituisse domum?
Vix dum me reducem stitit huc Franconia nutrix,
Forsitan hoc numquam post adeunda pede.
Mensem aberam: mensu visus diuturnior anno est.
Nec sat adhuc mihi sic redditus, erro domi.
Dumque absum, vis tanta rei constuxit agundae,
Ut stupeam, et dubium copta lentet opus.
Communi tamen et pubes pro parte docenda est.
Neglectum officii vindicat ira Dei.
Umber et heic [Reg: hic] Plautus lucem meditatur ab umbris
Nunc tandem. o Critico saeva palaestra flagro!
Quem si Chalcographi sine me Censore procurent,
Quid nisi mendarum Punica messis erit?
Quin Mea neglecti posset me arcessere pensi,
Si toties viduo secubet alsa toro.
Arcessat Mea me? Ioachime, sit indole tali
Sit tua. sedati plena cupido modi est.
Si tua, quod spero, Sperata modesta fit aeque,
Altera commodior nulla marita viro est.
Primus amor thalami iucunda furoris imago est.
Vos nunc igne suo macerat iste furor.
Temporis accessu mitescit, et igne remisso
Fratris in affactus atque Sororis abit,
Aut qualis matri gnatum descendit in unum:
Quo solet affectu me redamare mea.
O tua te Catharina pari! Condignus amari es,
Quem Charis et pleno numine Phoebus amat;
Plus et utroque Deus, casti qui fundus amoris,
Et qui vos aurae caelitis igne iugat.
Hic idem iunctos pro voto curet amores,
Hoc precor: hoc Pietas vestra merere velit.
LIVONES furiae exagitant civilis Enyus.
Et non-humanae tormina cruda famis,
(Posteritas credes? audacter crede. malorum,
Fingere tanta quidem nemo Poeta potest.)
Tutamen, o Plini, famosam e pectore curam,
Exigis, et laetum fronte minaris opus:
Formosamque domum generosa a matre puellam
Ducis ad ingenui mutua pacta tori.
Dicam quod res est. Animae sapientis acumen,
Quo pollere soles, heic [Reg: hic] quoque cerno tuae.
Hactenus occultas Naturae accedere parteis [Reg: partes]
Ausus, et haud unis enucleare modis.
De caeca Ventorum anima, facieque Colorum, est,
Deque Venenati corporis ingenio,
Et de Magnetis, quod inenarrabile monstrum
Et quod Dulcacidi miscet utrinque vices;
Dixisti: et solidis animasti singula nervis;
Naturae mystes Carus ut Aeneadum.
Nunc illos etiam labor est tentare recessus,
Aeneadum- genitrix quos tegit alma sinu.
Et cur invideant? Naturae parte sub ista
Ingenio similem forte Tui invenies.
Invenies. alias qui res tam figis acute,
Adres uxoris quei sit acumen hebes?
Utere sorte data: ac multis e milibus aude
Erigere et festa fronde polire caput.
Simorum probitate tuae par Ursula vitae est,
Coniugium probius non alit ullus amor.
O fiat, Plini! siet. Pietate mereris.
Nec, cui sit melius, dignior alter homo est.
Cetera Sambsonius, patriae spes altera Rigae.
Si capitis res sit, non dare plura queam.
Vive, vale: decimoque mihi rescribito mense:
Plinius et Plinii silius ambo valent.
NOX illunis erat, nec dum sopiverat omnes
Prima quies: medium sed prope noctis erat,
Caenatum [Reg: Cenatum] me duco foras, et nota viarum
Transmitto [(transcriber); sic: Tansmitto] : comites unus et alter erant.
Ipse figuratos testudinis increpo nervos,
Terpsichores digitis gnarus obire vices.
Hei mihi, quam caeco Sortis rota vertitur aestu!
Quam cito laetitiae nomen inane perit!
Dum placeo mihi, dum penitas animare medullas
Gestio, dum melico proxima quaeque favent:
Ecce repente nova turbatur imagine fatum:
Atque mihi atque meis eripior numeris.
Fertur in occursum doctis infensa Camenis,
Nescio quot numero, nomine quive, cohors:
Non alias animosa cohors. odiosa simultas,
Et clandestinis nox nimis apta dolis,
Et Cereris liquor, et calcar feralis Alectus
His animum et ferrum subdidit et facinus.
Nunc opportuni credunt rem temporis esse
Unum pro multis excruciare caput.
Meque probris instant tumidisque incessere dictis:
Eque his ad plagas ire, licere putant.
Quodque putant, audent: sicamque in veste latentem.
Expedit ex istis unus in hancce gulam:
Meque ferit caeco [Reg: caeco] , de quo nil cogito, punctu.
Scilicet hac tendit publicus arte latro!
Sentitur mihi sica prius, quam cernitur. ab quid
Cernitur? A tanto vulnere posse datum est
Cernere mi quicquam? cui ferreus ilico somnus
Pupillarum aciem clausit inerte situ.
Nec me supremum sociis Vale dicere sivit
Obstructum nimio sanguine vocis iter.
Sed quid tum? quod voce loqui verbisque negatum est,
Mecum devotamente loquebar Have.
Nec tibi sit dubium, Pater, o Pater optime; Mater,
Optima mater; amor cordis uterque mei:
Vosque mihi nexi germani sanguinis usu,
Optime tu Frater, optima tuque Soror:
Ne dubium, ne sit, me puncta novissima fati
Clausisse in Christum iustificante fide.
Nec refert, quo quisque modo, modo sancta loquatur:
Saepe aegri loquitur cor, ubi lingua tacet.
Nec refert, qua quis moriatur imagine leti.
Unum iter ex aequo ducit ad astra pios.
Astra mihi sedes: heic [Reg: hic] vos exspecto beatus.
Huc mea vos cupidi, non ego vestra sequar.
Tuque Pater, Mater; Frater, Soror; omnia versu
Atque iterum atque iterum nominitanda meo.
Ne me plus nimio lacrimis urgete. reperta est,
Indulgente Deo, iam mihi tuta quies.
Qui de flet miseros, huic fletus causae parata est:
Me fletis frustra, qui miser esse vetor.
PRUDENTER, Holschere, hominis vulpecula! Ienam
Deseris, et nostra civis in urbe sedes.
Nec cedis tamen ante iugis Thuringidos orae,
Affectus statuas quam monumenta tui.
Quaenam ea sunt? ubi Res veterem sepeliret Adamum,
Surgeret humana si redivivus humo.
Morte alias functos tumulamus: at ordiner verso
Vivus hic in vivam Re tumulandus humum est.
Surgere saepe solet: tumuletur saepe necesse est.
Obvia nec quaevis hunc decet urna virum.
Sit licet improbulum veteris conamen Adami:
Hunc Libitina tamen semper honesta tegat.
Prudenter res ergo tuas, Holsohere, sapisti,
Lectus in hos usus cui locus ante fuit.
Et ne quis violet pactum vespillo sepulchrum,
Iure bono custos addita Virgo fuit:
Virgo probae fidei Flacheae gentis honesto
Clara satu: Holscherio nec prohibenda toro.
Quid? prohibenda? citis, Holschere, volato quadrigis,
Iena racemiferis qua stat amicta iugis:
Heic [Reg: Hic] bustum Adami, et busto superaddita custos
Tradentur larga conditione tibi.
Eventus sperate bonos: Deus adiuvat ausos,
Qui vestri princeps auctor Amoris erat.
Saepe renascentem pro Re tumuletis Adamum,
Ut novus e veteri saepe resurgat homo.
QUI mihi viginti (tot enim nos novimus annos)
Visus es experteis [Reg: expertes] ignis habere fibras:
Guntzenhusa Venus flammis animata Sibyllae
Torsit inexstinctas in tua corda faces.
Ustus ut auctorem flammae vehementius uras,
Quam qui vicenneis [Reg: vicennes] traxit in igne moras.
Nec temere est. quis enim talem non urat, et uri
A tali tantae virginis igne velit?
Non oculis ea visa mihi: sed nuntia fama
Florentem electi clarat honore boni.
Et credo. nam cur tali Loesere, puella
Non te dignetur cura paterna Dei?
Te, qui sis priscae specimen probitatis, et auctum
Doctrinae cultu divite pectus alas.
Quamvis ista tuis poterat minus aequa videri
Promeritis scholico senta palaestra situ.
At tibi tempus erit, quum debita ponere tantae
Praemia virtuti Principis Aula volet.
Tu modo, quo polles animi patientis asylo,
Sortem humilem celso pectore suesce pati.
Saepe silentioli momenta levissima prosunt:
Saepe insperatum specula robur habet.
Interea pro sorte nova tua gaudia gaude:
Et gaudere eadem gaudia crede Deum.
Nempe Deum, qui tanta tibi spectacula nymphae
Eligit, et socio iungit amore tori.
Hic det, ut a vestro, qui fient porro mariti,
Exemplum cupiant sumere coniugii.
Ac licet in longos satagam me tendere versus:
Quis mihi descriptos Scriba daturus erit?
Num tu, Taubmanae qui dextra vicaria pennae
Dictus es, et nostrae Palladis oeconomus?
Fingere ab ingenio versum, quam pingere malo.
Usque adeo invitis, quae mea, signo notis!
Tu scis. et sine te quondam exscriptore fuisset,
Vix Operis superent tertia quaeque mei.
Sed votum ingemino: De vestro deinde Mariti
Exemplum cupiant sumere coniugio.
His et quae debent, et possunt, omnia vovi.
Omnia, quae vovi, fac rata, nate Deo.
PISTORI arcanas fari doctissime sortes:
Cui Pietas imam flammat anhela animam:
Qui pars Mystarum es, qui pars es et una Sophorum,
Qua vada Franca sacris Odera clarat aquis:
Sic tua fit primo domus imperfecta cubili?
Illaque coniugii copula rupta tui est?
Quid sit hone sta fides, quid et ignis in igne marito,
Novimus. Uxoris flamma fidesque docent.
Hincque tuos sperem metiri posse dolores,
Ignea cui simili vis in amore viget.
Certe metior hos. iremque in stebile [(perhaps: stabile)] Carmen,
Ni prius effletum pectus, et ossa forent.
Aut siccis mea fata oculis spectata putatis,
Quando efferretur filius, alter ego?
Alter- ego, sed amore, sed uno sanguine, et uno
Nomine. sed non tam cetera patris erant.
Vervecum in patria censor me dixerit ortum:
Tanta illi prae me vis erat ingenii.
Hoc est, quod lacrimis oculos emulsit: et hoc est,
Quod prohibet lacrimis condecorare tuam.
Fac, me posse, tamen: quae fletae gratia restet?
Quod decus a lacrimis ceperit illa meis?
Sat tua fleta domi, satis et decorata Pelargo est,
Clarior humano non erit elogio.
Scripta tuae tumulo spirantia verba legebam;
Qua lingua atque oculo, quaeris? utrumque mihi
Praecidit stupor; Ista tuam meruisse; Pelargum
Tam doctis meritam notificasse ?ypis [(reading uncertain: print faded)] .
QUID mihi Pompilumve Numam, geminumve Quirinum,
Ob merita in caelos, Tullia Suada, locas?
Si meritis homines caelos adscendere possent,
Et non mortales participare deos:
Posse reor facere hoc unos, praeque omnibus unos,
Qui pariunt doctos aere loquace libros.
Credibile est istam qui princeps extudit artem,
Celsius humanis exseruisse animum.
Namque ut nunc-mores in peius abire minantur,
Pessum cum Musis iret Apollo suis:
Quin imo ivisset iam pridem, hac absque fuisset.
O mihi Daedaleae sacra Reperta manus!
Quisquis amas operum meritis extendere famam;
Dives opum, huc operas, huc age confer opes,
Sive Magistratus, seu nobilis ordo Dynastum es.
Hic vestram inprimis flagitat ausus opem.
Nec te paeniteat tendentis in ardua cepti [Reg: coepit] ,
Vastilabe, Aonii vivide [(reading uncertain: print blurred)] cultor agri.
Conatus animato tuos, et gnaviter [Reg: naviter] Orbi
Docta laboratis scribito verba typis.
Sic Vasto Musaea olim tibi Copia Labro
Fundet inexhaustae laudis et aeris opes.
Sic quoque Pierides aucto cognomine Musae
Te duce dicentur postmodo Lemgoides.
ET tamen esto aliquis tandem modus, esto dolendi.
O Superi! Leium conteret iste rigor,
Pro vestra pietate tamen miserescite Leium:
Pro vestra? Leium pro pietate sua:
Aut pietas fraudem Leio sua fecerit uni?
Fecerit? o miri numina consilii!
Sustulit atroci pestis Borussa veneno
Effigiem Franci pectoris Artomeden:
Franci? Franci et Leiaci. Sed nulla dolendi
Finis adhuc. sequitur Filius Artomeden:
Filius, ille animam, ille suum de corpore Leii
Corpus habens. Neque sic meta doloris adest.
Hesterie sequitur Gnatum Artomedenque mariti
Dimidium Leii scilicet Hesterie.
Leius et Leius, post tanti funus Amici,
Post Gnat [(perhaps: Gnati)] , post et Coniugis, esse potest?
Taubmano excussit Taubmanum et debita Leio
Carmina Leiacae tanta procella domus.
QUOD bene sit: Gothe, ede caput: tibi Lautus obibit
Godelmanna comas, CAesaris auspicio.
Qui Pragae ad sacrum modo Caesara Saxonis os est,
Is, Taubmane, meas, dixit, obito vices.
Ecce obeo: Lauruque tuos innecto capillos.
Scilicet a Musis haec tibi Serta dari.
Ingenium atque Artes faciunt, non Laurea vatem.
Haec tua sunt. bis tu iure Poeta mihi es.
Utere iure tuo: Vatesque adsuesce vocari:
Ac titulum meritis aequiparare suis.
Et Deus et Virtus, Aquilaeque biverticis altor
Caesar et Aoniae docta reperta manus;
Quique sui memores alios fecere merendo:
Hi tibi victuro carmine sudor erunt.
Iamque aliquid te dignum audet vernantibus annis,
Quod creet emeritis patribus invidiam.
Mento alii, tu mente prius canesce: nec audi
Dictum istud trivii; Quis sapit ante diem?
Non aetate, sed ingenio doctrina paratur.
Hac tu, Gothe, senes visus haberes dies.
Quamque Pater meruit tuus ille, Poetica Seirem,
Seu Graium fingat seu Latiale melos,
Haec laurus servata tibi est. debebat in ipsa
Prole coronari patria canities.
I CURAE tutela meae quadriennis ad illum
Qui tibi perpetuo tempore Tutor erit.
Qui primum est ausus pupillo innectere fraudem,
Hanc in prole sua debuit ipse pati.
Opto meos olim tali quasi patre foveri,
Qualis in orbatam patre patronus eram.
Hincque aliquot sperem me grates posse mereri.
Si fero, mirabor. forteque primus ero.
Verum ito, sospesque veni Culmbachidis urbem:
Urbem quae patrii clara smaragdus agri est.
Pulchre habito: sed si qua foris habitanda sit aedes,
Mallem ibi vel caelo degere posthabito.
Quid tumidos mirare logos? intelligo caelum,
Quod sibi quisquis homo quaque figurat humo.
Huc te pelliciunt Schertzeri vota: quid? immo
Vota tibi pariter mille petita modis.
Illic lege nova dederis ioca seria fratri,
Qua vetus Isacio lege Rebecca dabat.
Ut patrios si forte Lares, si forte reviso,
Obvia cum multo pignore mater eas:
Quaerentique Satin Salve? Satin omnia, dicas.
Nec plura. O Deus hoc, o fac Utrique ratum!
QUOS alii precibus exsculpere saepe solebant,
Ultro versiculos offero, Paulle, meos.
Et peccem, nisi sic peccem. Sunt plurima, quae te
Quovis officio demeruisse iubent.
Mira tua est probitas, et Candor, et ardor in artes,
Ingeniique acies, iudiciique fides.
Ingentesque minae, quibus illa arcana Galeni
Naturaeque inhias interioris opes.
Haec poterunt alio laudes a Vate mereri.
Me fecit pietas officiosa tuum,
Qua tu nunc olim pernox [(reading uncertain: print faded)] et perdius aegrum
Curabas patria sedulitate meum.
Illum nempe, meum qui patris nomen habebat,
Patris et effigiem, patris et ingenium.
Ab quid, Et ingenium, dico? data vita fuisset,
Praetam felici germine beta forem.
Ille et Lipsiaden nec patrem et Scita docentem
Stoicidae potuit morte movere sua.
Sic tamen, ut Patri medicinam fecerit orbo
Verbis quae poterant orbum animare patrem.
At nunc, Paule, alias proficisci pergis Athenas,
Altius et medici templa levare Sophi.
Fiat, fiat: et Hippocrati celsum erige templum:
Inque novo templo numinis instar habe.
PRIMUS amor Phoebi Daphne est. hanc nuper amabas.
Et tibi cessisset Phoebus amore suo:
Ni Venus insidiis hos excepisset amores:
Et, si quid reste iudico, iure bono:
Immo tuo quoque, Iane, bono. quid laurea Daphne est?
Amplexu, praeter sinciput, ecquid obit?
Fac tamen, occiput hanc et sinciput amplexari:
Pars quota [(reading uncertain: print faded)] sit voti res ea, quaeso, tui?
Hoc sensit arguta Venus, Daphnenque morando
Supposuit votis utiliora tuis,
Ursam pro Daphne: sed qualem scilicet ursam
Quisque velin medio vellet habere toro.
Haec tibi non tantum, qua Daphnae propria sedes,
Amplecti capitis tempora summa volet:
Sed. quaqua corpus partes descendit in omnes,
Repet, et in toto corpore corpus erit.
Fallor an hanc Ursam (tibi si venabula praesto)
In Veneris medio figere calle voles?
Nempe voles; sed et illa volet. sic una voluntas
Mella Cupidinei non dabit una favi.
Quin habeas Ursam: sed ut hac habearis ah ursa
Tu res huius ages, res ut et illa tuas.
Cetera felices sitis quoque, nubile compar,
Qualia nupturis vovit uterque Gothus.
Hoc addo: Tecum sic carmine filius olim
Certet; ut hic, Genitus cum Genitore, Gothi.
NESCIO, quo Praetore suas haec Quaestio parteis [Reg: partes]
Egerit, Aonii Praetor honeste fori.
Utrum uxor sit habenda viro, cui Pallas amica est,
Aut qui se vulgo pro Sapiente gerit.
Quid mentis tunc esse tibi rear, optime Praetor,
Quaestio si puteal vexet et illa tuum?
Illa tuum? Quin tu quaere, utrum sinciput aegrum
Sit mihi, qui dubie quaerere certae velim.
Dum Catharin ducis, quo nomine credita priscis,
A nostris dicta est una patrona Sophis;
Nonne probas, Sapientem etiam iuga libera nuptae
Debere ingenuo posseque ferre toro?
Huic certe non ipsa velim Sapientia nubat,
Qui negat uxoris dulcia amara Sopho.
Utere quaeso tua, sed et utere more modesto.
Elisae ingenium si gerit illa meae;
Mirabor, Praetor, lapso nisi dixeris anno:
Uxores Sapiens debet habere duas.
Interea tamen unus eris contentus in una.
Sic vos unus amor nectat, et una salus.
EYSELIDE, iuveni quem flore sequacior Hebe
Tollit, ut in celsa fraxinus alpe caput.
Nec tamen exsuccos [Reg: exsucos] stringit tibi corpus in artus,
Plena sed in solidum roborat ossa virum.
Quin Iovis incremento Animae patrima virago
Incrementum animi par dat ab igne sui.
Spiritus et numeri tantum fecere Melissum,
Quantus ab Augustis non fuit ingeniis.
Sed quanti vel erant numeri, vel spiritus; ambos
Nunc in te Phoebus spirat honore pari.
Phoebe, audis? si te, si carmen adulor amici,
Laudem ego cunctorum carmina; nemo mea.
Et fuit insubidi manus illaudata Cometae,
Qui laudem in lauru quaereret ultro tua?
Crede mihi; tibi qui dat serta Poetica Laurum,
Illi tu laudem, non dabit ille tibi.
Quin simul et Themidos secreta volumina tractas:
Idque profecturo iam tibi causa viae est.
Grator iter: quamquam minus haec discessio grata est:
Sed tamen, ob votum nobile, grator iter.
Sic animus certamen erit cum Corpore magnum,
Utrum maiorem fecerit Eyseliden.
LOSERE, augustas cui Magnus-Saxo Curuleis [Reg: Curules]
Credidit, et Stabuli nomen Equestre sui:
Quae tibi mens-animi, quae tunc fuit? obsecro cum te
Nuntius hoc saevo tunderet auspicio; (is Cor,
Personius Fuit. Is Linguam mihi contudit,
Is Cerebrum, fecit me lapidem iste lapis.
Heu Vita! ut nulli vitalis es Orbis alumno!
Vix sumus, et Fuimus. dum loquimur, morimur.
Quam breve tempus iit, quum PretschI [Reg: Pretschii] hilarisque lubensque
Nobiscum longos conderet ille dies!
Eheu, cis paucos condendus et ipse; sed urna;
sed mihi funesto carminis elogio!
O, me Simonidis animaret naenia [Reg: nenia] ; quo te,
Personi, dignis imbuerem lacrimis!
Quid lacrimis? Lacrimas Princeps sibi comparet auro,
Si fieret lacrimis huic medicina malo.
Saxo Pater-Patriae, aemisit tuae Curia Patrem;
Doctorem summi Nostra Cathedra loci.
Sed Deus hoc fecit. nec causam quaere. Potestne
Qui Bonus, et Bonitas ipsa, patrare Malum;
Salve, Personi: quem saepe fuisse saluti
Patria confessa est et Schola nostra sibi.
Nunc Cinis es, per quem Res - publica floruit olim.
Hoc qui miratur, cras cinis esse potest.
Et cinerem frustra redivivum poscimus Orbi,
Se tamen in gemina Prole reliquit humi.
Hi tibi sint curae, cui res Personia cordi est.
Sic in Prole sua post redivivus erit.
PATRIA WITTEBERGENSIS, DOMO SCOTUS: SERENISS. ELECT. SAX. CONSILIARIUS, ET PATRIAE ACAD. PROFESSOR PRIM ARIUS. PIETAS, FIDES, CANDOR, PRUDENTIA, IUDICIUM, CONSILIORUM
FELICITAS, LOCI ET PERSONAE DIGNITAS; QUAE SINGULA MAGNOS SOLENT FACERE SINGULOS, HUNC UNUM UNIVERSA FECERUNT ADMIRABILEM. QUOD QUIDEM ELOGIUM UT HUIC SEPULCHRO INCIDERETUR, VIRTUTI PRETIUM, POSTERIS EXEMPLUM, FAS ET IUS VOLVERUNT: HEREDD [Reg: HEREDD] . FIERI FECERUNT. OBIIT ANNO CHRISTIANO, M. DC. VII. AETATIS LII. XIV. KL. NOVEMBR.
FINIS ELEGIARUM LIBRI II.
RUDOLPHE Caesar, sanguinis Austrii
Praelustre germen: qui regis arduo
Rem Christianam principatu
Qua sola Romulidum patescunt,
Qua Teutonorum: si lubet, et vacas:
At qui vacaret totius ImperI [Reg: Imperii]
Cui summa rerum digerenda est?
Si tamen et lubet, et vacabis,
Caesar; benigna mente animi bibas
Quae voce promo supplice non - homo,
Sed caelitum propago divum
Uranie, generata divis
Divosque gignens; et superinduens
Perenni vivax nomen et aemulum
Ipsi polorum septiformi
Curriculo fabricaeque Mundi;
Qui me decenti laudis adorea
Impertiunt, atque indolis entheae
Thyrso calentes astricarum
In penitissima se penitrant [Reg: penetrant]
Arcana rerum: nec satis aestimant
Primore versi turbine circini
Girasse [Reg: Gyrasse] caelorum rotundas
Per stata signa volutiones.
Hoc, Caesar, inquam, quod potes, imbibas
Sic, fama quamvis magna sit incluti [(reading uncertain: print faded)]
Alphonsi, ob artem quam colebat
Astronomam: tua sit, Rudolphe,
Aut maior, aut certe aequiparabilis.
Sic Luna Turci numquam [Reg: numquam] Aquilae biceps
Corpus venenet; sed nec unam,
Immo nec unius inde plumae
Evellat umbram; sed nec imaginem
Ullius umbrae; sed nec imaginem
Imaginis, si qua usquam imago
Possit imaginis inveniri.
Qua Dana tellus eminet, Insulaest,
Dicunt Huennan, ipsa Venusiaen.
Hanc regis olim Friderici
Munificus favor expeditam
Addixit altae Caelituum [Reg: Caelitum] domo:
Quei panda Mundi moenia, quei teres
Mundi cor illud Sol, et humens [Reg: umens]
Rorifluae rota noctilucae.
Et ceteri de gente Quiritium
Erroneorum per vitreas plagas;
Et quae per octavi rotatus
Astriferum radiare peplum
Ostenta flammis plurima plurimis
Spectare passim est; qui semel haec et haec
Et ista et illud restitutae
Legitime doceantur arti.
Audere tantas ire per orbitas
Nonest homulli cortice terreo
Circum voluti. sunt deorum
Talia, talia sunt deorum:
Aut quos deorum pensior igneo
Armavit ausu gratia. qualis est,
Quem praeter omneis [Reg: omnes] universi
Orbis in occidui vieta
Mundi senecta dignum habuit Deus,
Quem me magistra, caeca volucrium
Secreta Caelorum doceret,
Ille Tycho generis Brahei.
Cleio sororum maxima, congregem
Arcesse pompam. dedecus est, decus
Mussare tantum. Me sequantor [(perhaps: sequuntor)] .
Ipsa ego verba praeibo vobis:
Salve Braheium gloria, mi Tycho:
Salve Mathesis gloria; mi Tycho:
Salve Danorum sempiterna
Gloria, Gloria sempiterna?
Quid dico? dictum corrigo, corrigo:
Danum Fuisti gloria. Pro Iovem!
Quae causa, dani? cur Tychonem,
Meque adeo Uranien, paterno
Sivistis agro cedere? o entheos,
Germaniae flos doctior, hospites.
Dignare tecto! tuque celsum
Numen in Orbe, age, Christiano,
Rudolphe Caesar, si potes; ut potes,
Tantum velis: atque auguro velle Te:
Tutare Dania exsulantem
Uraniam, Uraniaeque prolem
Una Tychonem. Caesaris hoc opus.
Unius, inquam, Caesaris hoc opus.
Qui luce maiestatis ipsam
Sideris aequiparas [Reg: aequiperas] nitelam,
Rudolphe Caesar, sideris advenam
Fove Magistrum: Ars indolis Austriae
Haec est propritim. Nonne quondam
Astronomi meruere nomen
Plures Tuorum? Fac numerum augeas,
Rudolphe Caesar, participans novas
Tychonis artes invidendo
Mentis acumine perpolitas.
Sic posterum de gente quis astricos
Spectans meatus, inquiet; Ecquis hoc
Mortalium lapsante Mundi
Decrepiti senio refinxit
Hallucinantis [Reg: alucinantis] puncta Matheseos?
Cui quis reponet: solus id ausus est
Tycho Braheus; sed Secundi
Unius [(reading uncertain: print faded)] auspicio Rudolphi.
LAUDATA pubi nomina Lipsicae,
Ambo Latini carminis arbitri;
Becmane subtilissimarum
Auctor Originum; et alter auctor
Felicis Odes, et satira potens,
Hartunge: tandem porgite [Reg: porrigite] vertices.
Laurus parata est. Laureatos
Caesaris auspicio Poetas
Ambos saluto. Laurea ius merum est
Quam dono: Musae nobile praemium.
Turpissimum sit nundinari
Pieriae titulos palaestrae.
Caesar Godelmano dedit: hic Mihi.
Absentis utor iure vicario,
Et vos Poetas Laureatos
Nuntio iure- bono creari.
Compar gemellum, disce novitiam
Sentire laudem; et te tibi credere
Fidenter aude, maior intus
Vos stimulat deus in poesin.
Damnata Siren desidia procul
Sit Phoebi alumno. Ignavia crux mera est.
Industriae spectamen esto,
Cui tituli decus hoc paratum est.
Virtus Iehovae et Caesaris, et Virum,
Qui se Iehovae et Casari vindicant,
Praeconio tolli merentur.
Hic Rhodus: hic saliant Poetae.
Potare censent esse Poeticum.
Poeticum potare sit? heu probrum!
Scortator est potus Poeta,
Dum Charitas stuprat in popinis
Vinariorum. Elucus et helluo
Exeste Sacris Pieridum. Nefas
Foedare Rerum seriarum
Ingenium, geniumque Linguae.
Musae eruditae vos duo vindices
Estote macti. Sic mihi se probent,
Qui se probabunt Laureatos
Caesaris auspicio Poetas.
Non. Mart. Anno cIc. Icc. VIII.
ERGONE mirum, scire hominem sui
Secreta Caeli? Caelum homini datum est:
Caelumque in ipso est. quippi [(perhaps: quippe)] magni
Effigies homo parva mundi.
E caelo, et ad Caelum, editus est homo.
Proiecta terrae saecla animantium
Sunt universa: vel profundo
Mersa, vel aere ventilantur:
Una universis-omnibus est quies,
Et cura ventris. Cura hominis mera est
Inspectus ille conditorum,
Hinc capitis stat in excitatam
Homo unus arcem: victor et astricos
Mundi ducatus lustrat, et intimos
Metitur hospes, immo civis,
Sidereis oculis recessus.
Vireis [Reg: Vires] in isto corpore ne tuas
Parvi aestimato, vilis homuncio.
Vis alta tecum est. Sic leve aurum
Aere gravi prius aestimatur;
Auroque gemmae punctum - adamas. vagum
Sic parva caelum pupula pervolans
Cognatum in astris quaerit ignem,
Et taciti sacra signa Fati.
Cognatum in astris quaerit Origanus
Florem ignis. Quidam? Spirat Origanus
Caelestis aurae luculentam
Ingenio calamoque [(reading uncertain: print faded)] flammam.
Giri [Reg: Gyri] polorum mirifice rotant:
Stellati Olympi mirificum peplum est:
Mirabiles sunt factiones
Aetheris, Astronomique cycli.
Giros [Reg: Gyros] polorum; mirificas rotas [(reading uncertain: print faded)] ;
Stellati Olympi mirificum peplum!
Mirabiles has factiones
Aetheris astronomique cycli
Mira arte, Cura, Iudicio, Fide
Adstricta legum momina, et areas.
Censusque sensusque ordinatas
Egit Origanus. Ecquid [(reading uncertain: print faded)] ultra
Vultum supinas? iam Polus in Solo est.
Secreta Caelo quae digitus Dei
Adscripsit, astrispex-homo arctis
Scripsit Ephemeridum Tabellis.
FRATRUM propago mascula; castitas
Pubentis aevi, Kampiadae duo:
Sub purpuram vernantis aevi
Deseritis modo Leucoreum
Gallos ituri. Consilium patris
Urgere vestrum est. Optima quis neget
Suadere filiis parentem?
Optima quis vetet experiri
Auctore tanto tam docileis [Reg: dociles] boni?
Ite ite. Fratres, visere Gallias
Orbis smaragdum; et Daedaleam
Palladis omnimodae officinam.
Tempus decori virginis aestimo
Par esse. quod si non bene collocas,
It perditum se teque, in horas
Prociduas metuens reverti
Ast ominari nos melius iubet
Felix honesti pectoris indoles,
Et rectioris disciplinae
Vis generosa, sitisque Pulchri.
Virtus profectis dux bona sit, comes
Fortuna. versus ipse Viaticos
Maioris interim Camenae
In reduces meditabor hospes.
AD VAL. GULIELMUM FORSTERUM. IC. Valentini F.
FORSTERE, quid rei sit illud nescio,
Quod Trossuli, quod Corculi Germaniae
Omneis [Reg: Omnes] per urbes et Scholas depraedicant:
Patrem impetrasse nationi Teutonae
Per Gallias ius liberum Fidem suam
Cervice recta ad Conscientiae fidem
Palam fateri? Nescio quid hoc rei est:
Sed hoc scio, Nescire mecum plurimos.
Dic ergo, mi Forstere, dic tuo Patri:
Edat foras, quod huius occulit rei,
Doctis, ut aiunt, explicatum ab se libris.
Ne facinus illud, quod cedro inscribi meret
Ipsique caelo, consenescat cum Patre:
Sed aemulum caelo cedroque floreat.
EGONE lucem (posse me quod autumas)
De luce nostra faenerer luci tuae,
Sennerte, quae iam fulgida comam tibi
Nimbi serenat purpura? Non est ita,
Non est profecto: opacitas mera est meus
Apollo, non apricitas. immo tuus,
Sennerre, Apollo, qui potens et carmine est
Et arte muta, totus in te carmen est,
Totusque Medicus: hinc ut ipse, et iambici
Versus opacitas, et hic dies sibi
Apricitatem faenerentur maximam.
Quod gaudeo, quod gaudeas, quod gaudeat
Quicumque fautor gentis Aesculapiae est.
LECTOR, Nigri suspende punctum calculi,
Dum pellegas [Reg: perlegas] . sed qui leges, fac afferas
Rerum sacrarum pectus imbutum probe:
Deinde Suadae Sarsinatis Atticam
Illam indolem praesectum ad unguem calleas:
Norisque, cur Orator uti Comici
Sermone malit, cum valeret Tullii:
Tum iudicato, et iudicato Candide.
VOX ista Delphis nata. Sunt, qui famam habent,
Et non merent: sunt, qui merent, et non habent.
CRAMERE, Nonne dictionis posterae
Exemplar unum et unicum est Rodeburgius,
Ant-Werpianus ille Ian-Rodeburgius?
Quos non magistros Atticos aut Romulos
Scientiae, Sapientiae, Prudentiae
Excussit ille litteratus helluo?
Graece-perito Graecus est: Hebraico
Hebraeus idem. Vis Latinum? (dixerim
Praefiscine) Romanus est; seu liberam
Orationem seu struat Poeticam.
Ego ipse, qui sum talum vetus et solens,
Lectam erubesco. talis elegantia est
Reconditae sine aemulo scientiae.
Musisque Gratiisque dico testibus.
Sophum probavit se Sophis; vere-Sophis:
Non qui minutis vulgo quaestiunculis
Conclusiunculisque acute-barbaris
In ordinem etiam redigere audent Socratem.
Theologus est. Hutterus hoc sic iudicat.
Quis ausit alium provocare iudicem?
Doctoris hic Rem, schema sunt qui gestitent.
Cum talis hic tantusque sit: tamen domi
Fallit latendo, vixque notus nomine est.
Cramere, nonne res meraest haec Dictio?
Famam Merentur saepe quidam, et non Habent.
At scin quid iste Curio primarius
Aiebat etiam? Hunc esse et unum et unicum,
Qui Bibliothecarius meo sit Saxoni.
Delphis profecto nata vox. Et alterum
Vix iveniret credo, Sol si quaereret.
IN Bibliotheca nempe Bibliotheca sit.
QUAE facta resque singulares ordine
Dies reciprocantis anni singulos
Memorabiles fecere, memoras aureo
Diarii compendio. Quid praemii
Isto labore te mereri censeam?
Aurumne? vix feres: nec id potissimum
Hic aucuparis, auguror, Quin vivite
Contentus ista laurea: si publice
Tot eruditos inter, immo tot quoque
Non-eruditos, audies Germaniae:
Qui gesta resque singulares singulis;
Baierus ordine memorat dieculis;
Dignus profecto, cuius eruditio
Industriaeque vis ad omne saeculum
Memoretur orbibus dierum singulis.
NASCI, peroras Christiane, Nobilem
Satu parentum nobili; et Bonum bono;
Fortemque forti. plusculos tamen satu
Patrum excidisse, plusculosque Nobiles
Fortesque factos ac Bonos, non nobili
Fortive natos aut bono patrum satu.
Utris et utri praeferendi Nobiles.
Hoc tu peroras, Christiane, plurimis.
Sed dum peroras sic, ut olim Tullii
Suadela mellilinguis illa, te quoque
Et Nobilem Fortemque claras et Bonum.
SLEDANE, non adulor aureis hic tuas,
Nec doctus ut sis Res - sacras, iam disputo:
Cum disputatum ceteris sit affatim
Cum veste longa. Res mira [(reading uncertain: print faded)] haec, non verba sunt,
Quae porro dicam: disciplinas nobiles
Gyrosque septem liberaleis [Reg: liberales] artium,
Linguaeque Veneres utriusque doctus es;
Nulli videris. Mira res! sit mirares,
Res est tamen: Tu disciplinas nobiles
Septemque gyros liberales artium
Linguaeque Veneres utriusque doctus es;
Nulli videris esse. Nunc Rostochium
Praesensit una: et voce clara propalam
Evulgat omni contionum circulo:
Sledanus ille, qui vel artium Sophos,
Linguamve doctus Atticam vel Romulam
Hucusque nulli visus est; et doctus Est,
Atque is Videri porro debet omnibus,
Et nominari: ac dignitate pro sua,
Phoebo iubente, sit Magister artium.
Doctus videri quis potest, nec est tamen?
Et esse doctus, nec tamen viderier [Reg: videri] .
Famam meretur alter, alter possidet.
Tu, qui mereris, possideto postmodum,
Sledane: et hisce mactus esto iambicis
Maioris olim Gloriae praenuntiis.
CRITICEN vocat levem, immo nugatoriam
Crumenimulga Iuris iste Chrysalus.
Ego nescio, Forstere; sed tamen hoc scio,
Brissonium, Cuiacium, Gifanium,
Ambos Pithaeos, Hotomanum, tres Fabros,
Gentilium par, Godofredum, Delrium,
Raevardum, et hac de classe multo plurimos
Existimasse candidato Iuris hoc
Palmarium, coluisse Criticen, unicam
Antiquitatis sobriae nutriculam,
Sine qua vel ipsamet Themis caecutiat.
Sed et hoc scio, quod dixit ex Oraculo
Vir maximus: Non indolem solum ingenI [Reg: ingenii] ,
Pectusque doctrinis refertum plurimis,
Sed iudicium et animam meram Sapientiae
Criticen requirere. Numquid [Reg: Numquid] hoc, Forstere Mi,
Tantos quod habuit Principes exercitos
In Iure vestro; quodque tu nunc factitas,
Potest vocare iure nugatorium
Aut leve, crumenimulga Iuris Chrysalus?
HENRICE, verum fas [(printer); sic: fac] mihi sit loqui.
Utcumque multi Grammatice sciunt;
Pauci latine; pauciores
(Quis licet unus et alter aestimentur)
Romane: et omnes hoc tamen autumant
Se scire ad unguem. Fallit opinio
Omnes adaeque. Net tumoris
Plena vocabula fastuosi
Hac me movebunt iudicii fide.
Burrus Meroni sit Maro - virbius:
Asellio sit Plautus alter:
Sit cicero redivivus. Occa;
Momar Tibullus; Struma Terentius.
Me nil movent haec splendida: qui sciam
Affectum amici liberalem
Plus vice simplice Veritati
Praevaricatum: saepe etiam Brochum
Pulmone pleno et magnidicis logis [(printer); sic: legis]
Se venditasse Lampadisco:
Moribus hisce quod usitatum est.
Aurora certe plurima plurimo
Vincenda olivo, et multa dies stilo
Et lectione exercitanda est,
Si cupis os Latiae mereri
Suadae rotundum. Quin opus aviis
Dux est ephebis: sive magister I
Vox ista vivi, seu bonarum
Muta professio litterarum
Sit de libellis, proxima Caesari
Quos laudet aetas. Tale Opus hoc tuum est,
Henrice, magno et multiformi
Evigilatum opus apparatu.
Debet iuventus se tibi plurimis
Obstricta causis. Atque utinam pari
Delectu et affectu coactis
Divitiis quoque nosset uti!
Spes publicata est. Daedalus artifex
Linguae Latinae Lipsius Indicem
Mirabilem primis colorum
Lineolis graphice - nimis de-
Formavit olim. Corpus ad hunc diem
Non quivit edi. Proderit interim,
Dum Messis exspectata surgat,
Hac de ina Decimantis uti.
FINIS LYRICORUM.
ANACREONTA GRAECUM
Venerique Gratiisque
Sacrum fuisse dicunt.
ANACREON LATINUS
Hic noster est, TOBIA.
Tuus sit, inquis, ergo
Anacreon Latinus,
Qui vix Anacreontis
Imago somnorina est?
Sic est, profecto sic est:
Vix haec Anacreontis
Imago somnorina est.
Sit haec Anacreontis
Imago somnorina:
Tamen omnem et universam
Tibi dedo dedicoque,
Quem possidere fama est
Omnes et universas
Veneresque Gratiasque:
Unique dedicatam
Ad posteros in omnem
Aevi perennitatem
Cupioque gestioque.
Tibi nec invidebit
Hanc institae sequelam
HENRICIDES IULUS.
SUUM cuique pulchrum:
Rerumque temperatrix
OCCASIO decenti
Et hoc et illud usu
Prudenter administrat.
Quid ergo me tubam vis
Inflare Martialem,
Heroicique versus
Sublimiore pompa
Tumere fastuosum?
Qui Saxonum patritae
Secunda palma RUTAE,
IAN-GEORGIO celebrat
Tori iugale sacrum
Venus venusta Dresdae.
VENUS venusta Dresdae
Comas amicta myrto
Inter negotiosas
Satagit patrationes.
It triga Gratiarum
Incincta florulentis
Sisymbrii Corollis:
Praeportat haec et ista
Et illa captiosas
Sagenulas AMORIS.
HEROI Principali
Qua Saxo vorticosum
Mysiae gubernat Albim,
Virago Principalis
Qua flexuosa Nicri
Se circinant fluenta,
Hodie locata nuptum est;
Iuvenis SIBYLLA ELISSA
Iuveni IOHANN-G. ORGO.
A Suavitate Suevos
Qui censuit vocari,
Non Veritatis auctor
Sed paene-Veritatis
Meretur aestimari.
Site, SIBYLLA ELISSA,
Vidisset auctor unam,
Aut si leporis aequi
In gente Wirteberga
Vidisset universas,
De Veritate palmam
Merere debuisset.
Vidistis inter omneis [Reg: omnes]
E Saxonum dynastis,
Vidistis inter omneis [Reg: omnes]
E gente Witeberga
PAR Sorte Nuptiarum.
Prosperrima iugatum?
Sit tale IAN-GEORGI,
Dic inquiline Saxo:
Idem SIBYLLA-ELISSAE
Dic, Wirteberga pubes.
Ego Poeta voti
Succentor utriusque
Clamabo voce magna;
FIAT, IEHOVA, FIAT,
Clamabo voce magna
Succentor utriusque
Ego poeta voti;
FIAT, IEHOVA, FIAT:
MINABAR hexametros,
Elegos minabar idem,
Minabar et Phaleucos [Reg: Phalaecos] :
Sed quicquid aestuabam.
Minae caloris omnes
In aerem volabant.
In aerem volabant
Minae caloris omnes,
Hic quicquid aestuabam:
Phalaecius peribat,
Elegidion peribat,
Peribat hexametrum.
Scenatiles [Reg: Scaenatiles] iambos
Minutiora tractu
Parare cogitabam:
Et iam patente campo
Pes ille proeliator
Iambus emicabat.
Venit Venus venusta;
Non illa Cypriorum,
Vel Idalis vocari
Vel Italis lubido est:
Nec ulla Graeculorum
Superba cantilenis,
Nec ulla cantilenis
Superba Romulorum.
Venit Venus venusta,
Regalis illa Dresdae:
Regalis illa Dresdae
Venus venusta venit.
Quid, inquit, inter istas
Amationis arteis [Reg: artes]
Pes ille proeliator?
Ut dixit, ut redundans
Monosyllabon recidit.
Fiunt Anacrontes.
Scin, inquit illa porro,
Qua gratia colorum
Pingi volebat olim
Anacreon amicam?
Anacreon amicam
Pingi volebat olim
Hac gratia colorum:
Age pictor erudite,
Depinge mi puellam;
Primoque mollicellum
Dein et nigrum capillum:
Nigroque sub capillo
Genis ab usque primis
Frontem fac illi eburnam
SupercilI [Reg: Supercilii] [(reading uncertain: print faded)] nigrantes
Discrimina nec arcus,
Confundito nec illos:
Sed iunge sic, ut anceps
Divortium relinquas.
At ignis instar, eius
Sit fulgurans ocellus:
Et glaucus, ut Minervae;
Et paetus, ut Cytheres.
Nasum genasque pinge,
Lacti rosas remiscens.
Peithus sit at labellum,
Quod osculum lacescat [Reg: perhaps lactescat] ;
Interque molle mentum,
Per colla laevia omnes
Sint Gratiae volantes.
NON haec, pol, est amicae
Anacreontis, inquam;
Sed est imago viva,
Quam Niebrogus urit:
Phoebeus ille Cycnus
Quam Nieborgus urit.
SIC est profecto: et hoc tu
Scias, ait Cythere,
Musasque Gratiasque
In hoc amoris igni
Fuisse proxenetas.
Nunc ambo copulandi:
Ambosque copulabo
Adstrictiore nervo,
Quam me maritus olim
Spectaculum deorum
Sub textili sagena
Vulcanioque reti
Gradivus attinebat,
Quot tunc amationes!
Quot occupationes,
Quot murmurationes,
Quot aestuationes,
Quot aucupationes,
Quot mancupationes.
Quot vellicationes,
Quot verberationes,
Quot incitationes,
Quot saviationes,
Quot basiationes,
Quot morsicationes,
Quot lingulationes,
Quot aemulationes,
Quot disputationes!
Quid? disputationes?
Ita, disputationes:
Uter antevortat utrum
In amoris officina.
Quot tunc adhaesiones!
Quot et procationes,
Quot coniugationes,
Quot colligationes,
Quot implicationes,
Quot expeditiones,
Quot impeditiones,
Quot nundinationes!
Quas nundinationes!
Istas amoris, inquam,
Negotiationes,
Tot mille basiorum,
Tot mille saviorum,
Tot mille iunctionum,
Tot mille punctionum.
Quot et subactiones?
Quot eminationes,
Quot ventilationes,
Quot duplicationes,
Quot incubationes,
Quot insilitiones,
Quot desilitiones,
Quot fluctuationes,
Quot et profectiones!
Quorsum profectiones?
In Insulam beatam,
Ubi Vita dulcitatum,
Ubi vita suavitatum,
Ubi Gratiae Venusque
Stabulantur et cupido.
Quot porro factiones!
Itemque tactationes,
Itemque tractiones,
Itemque suctiones,
Quot expatrationes,
Quot evirationes,
Quot fabricationes,
Quot procreationes,
Quot atque partiones,
Quot atque nationes!
Vin amplius quid adam?
An ampliationes?
Quid? ampliationes?
Non, non: amoris illas
Procrastinationes.
Et sint amoris ergo
Procrastinationes?
Non hoc, prosecto, non hoc
Hallucinans [Reg: Alucinans] volebam:
Quin, inquam, amoris istas
Perendinationes
Amasiis vovebam.
At quorsum amoris istas
Perendinationes?
Ebem, nec hoc nec illud
Mecastor hic volebam:
Illas amoris, illas
Inquam perennitates,
Immo aeviternitates.
SIC ludibunda dixit:
Et inter hos et istos
Logos facetiarum,
Et inter has et istas
Veneres amationum,
Et inter haec et illa
Ioca Suaviludiorum,
Qua venerat, revortit
Venus venusta Dresdam.
Genethliacon SOPHIAE-LEONORAE CELSISS. Principp. IOH-GEORGII Ducis Sax. et MAGDALENAE-SIBYLLAE MARCH. Brandenb. filioae primogenitae.
SALVE, Puella PRINCEPS,
Princeps Puella SALVE.
Propago IAN-GEORGI [Reg: IAN-GEORGII] ,
Saxoniae GEORGI [Reg: GEORGII] ,
Sobolesque Marchionum,
Brusso-Marchionum,
Rutae sub involucro
Progerminata, SALVE.
Vides, PUELLA, Dresdam,
Veterem Novemque Dresdam,
Et utriusque cives
Ultraque cisque flumen,
Primaeque claritatis,
Imaeque parvitatis,
Quot haec, quot illa nutrit,
Favere, gratulari,
Gaudere, iubilare.
Et haec foris geruntur
In publico theatro.
Domi quid ergo? cernas
Ut triga Gratiarum
Et Suada mellilinguis,
Etque suo venustat
Venus lepore, quicquid
Lepidum fit et venustum,
Certatim et hinc et illinc
Oculosque saviumque,
Linguamque, in omniformeis [Reg: omniformes]
Poliunt amoenitates:
Et semper inter istas
Politionis arteis [Reg: artes]
SALVE, Puella, Salve.
Princeps Puella salve;
Et cresce, qualis olim
Enodis illa myrtus
Silente crescit aevo.
Cresce, inquiunt; et instar
Florentis esto MATRIS
Omnem per aevitatem.
O fata me Poetam
Eousque sospitarent,
Ut Patris - instar istis
Videam iacere cunis,
Ut hanc meis ocellis
Ducente Patre vidi?
Non me vel ipse vincat
Anacreon, nec ipsa
Vincat Thalia magno
Me Mantuana versu.
Dresdae facieb. inter aulae strepitum ipso die lustrico, XVII. Decemb. Anno cIc. Icc. IX.
MUSARUM alumna pubes,
Quam pulvis eruditus
Numerique circulique
Et caelicos meatus
Et astricas choreas
Creduntur edocere:
CORONA derepente
Apparuit sub ipsas
Maii virentis horas
In Albimonte nostro:
Et quod vel universi
Miremur, haec ab ipso
Septentrione surgit.
Haec, inquio, sub ipso
Septentrione surgit:
At non tamen Corona est
(Quod quis putarit) illa
Septem superba gemmis
Et Gnossiae [(printer); sic: Gnossi] pyropo.
Haud pulvis eruditus,
Numerive circulive
Septentrionis istam
Dilucidant Coronam.
Mihi dixit ipse Phoebus,
Quo certiora nemo
Dixitve dixeritve:
Illustret illa caeli
Septentrionis auram,
Octo superba gemmis,
Sponsae corona Bacchi,
Quam fabricarit ipse
Cum claudicante talo
Vel Cypriae maritus:
Illustret haec CORONA
ROSAE-CORONA Danam
Septentrionis oram.
Rosae - corona: sed quae
Et sutiles coronas;
Et pactiles coronas,
Et plectiles coronas
A flosculis, ab auro
Ipsisque margaritis
Praecellat universas.
Ergon' Rosae Corona
Et sutiles coronas,
Et pactiles coronas
Et plectiles coronas
A flosculis, ab auro
Ipsisque margaritis
Praecellat universas?
Sic est: Rosae haec Corona
Praecellit universas.
Et, quod stupere possis,
Praecellit haec vel illam
Quam fabricavit astris
Cum claudicante talo,
Veneris maritus ille.
Hanc texuere quondam
E florisuccularum
Connubio rosarum,
Charitum triformis illa,
Et illa ter triformis
Aganippidum - corona,
Ne tu putes fuisse
Mortalium Rosellas,
Aurove purpurantes,
Aut lacte candicantes,
Paestana germinilla.
Caelestis illa vis est,
Qua confit haec corona:
Qua confit haec corona
Caelestis illa vis est.
Compone, quo triumphat
Heroa cumque Virtus:
Compone, quo triumphat
SOPHOS Sacrum, Profanum:
Et confer haec in unum
Syntagma circulumque:
Talis futura demum est
ROSAE-CORONA; vel dic,
OLEO-ROSAE-CORONA
Haec est futura: qualem
Fas gestitare Danum
ROSEKRANTZIUM; quid? immo
Corona qualis ipse est
ROSENKRANTZIUS. profecto
Corona qualis ipse est
ROSENKRANTZIUS sub isto
Septentrionis Orbe.
Illustret illa caelum
Minoidis- corona:
Illustret ista terram
OLEO-ROSAE-CORONA:
Sic caelites superni,
Sic Orbis infimates
Possunt habere lucem
Utrinque luculentam,
Utrinque gloriosam,
Planeque SINGULAREM.
GRAECOS Anacreontes
AD SPIRITUM IEHOVAE
Abs te, PELARGE, legi.
Quod si quis hoc Latini
Sermonis architecton
Felicitate tanta
Auderet aemulari:
Nonne, approbante cuncto
Poetico senatu,
Vocari et esse posset
ANACREON LATINUS?
VENI puella tandem
Thalamo dicata nostro.
Thalamo dicata nostro
Veni puella tandem:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O bella virginella,
O virginella bella.
O fructuosa nostri
Amoris officina,
O luculenta sexus
Corona feminini
Pergas venire tandem,
Tandem venire pergas:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O succiplena virgo,
O virgo succiplena.
Cui sacchar [Reg: saccharon] ex ocellis,
Et nectar e labellis,
Et ros it e papillis:
Cui laureata myrtus,
Et myrteata laurus,
Et roscidae rosellae
Lanuginem capilli
Hinc ambiunt et illinc,
Thalamos inito pactos,
Et virginale sertum
Suspende nuptiali
Cubiculo mariti.
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Exclude copiosae
Mihi germinilla prolis,
Sexcenta filiorum,
Sexcenta filiarum:
Ut Christiana plaebes [Reg: plebes]
Subinde masculino,
Subinde feminino
Multiplicetur auctu:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Cessa, marite, cessa
Me tot vocare verbis.
Tam pertinace voto
Me provocare noli:
Thalamo dicata pacto
Tandem puella venis:
Tandem marita veni
Thalamo dicata pacto:
Ut flagitat Cupido,
Ut imperat Cythere,
Ut exigunt Poetae.
LUDOVICE SEPTICORDIS,
Animique Corporisque
Filo professe Francum:
Ad tres, opinor, annos
In hocce Leucoreo
Mecum inter inquilinos
Commilitesque Phoebi
Commiles exstitisti.
NUNC patriam remigras:
Felicitet quod ille
Felicitatis auctor.
Nos interim vianti
Commilites favemus:
Tentorioque nostro.
Cubitalibus lituris
Hoc Carmen imprimemus;
LUDOVICUS ille Francus,
Dum noster hic ad Albim,
Fuit inter universos
CORDATUS inquilinos
Vereque SEPTICORDIS.
PER hos dies legebam
Ausi recentis Odas
Valentiae Camenae:
Has et legebat una
Mecum Pelasga Siren:
Rhodomannus ille mecum
Has pellegebat [Reg: perlegebat] , inquam.
Sic spiritu calebant
Sanctae reperta curae:
Sic verba consonabant
Stricta necessitate
Rithmisque [Reg: Rhythmisque] syllabisque:
Sic vividus Latino
Spirabat ore sermo:
Sic hic, et istae, et illi,
Rerumque sana virtus,
Et aptitudo cantus
Affectione mira
Per mutuum coibant:
Ut, quos VALENS putabat
Aliquid valere magni,
In hac quidem palaestra
Vix audeamus artem
Tironis aemulari.
FORAS deambulabam
Horis meridianis
Ad prona monticelli
Vallecula reducta.
Ut forte codicillos
Contortulos sinistra
Manuscula terebam,
Arbusculaeque dextra
Ramusculum vibrabam:
In pratulo virenti
Iuxta silentiorem
Nemusculi recessum
Aliquantulum resedi,
Et alsioris aurae
Ad ventulos hiavi:
Ut taedulos diei
Eluderem vapores,
Ut palpitantis aestum
Iecusculi levarem.
Nil tale cogitanti
VENUS obviam fit; illa
Doctrix amationum,
Cultrix amasiorum,
Magistra Nuptiarum.
Iuro meas Columbas,
Veneri sacras columbas;
Pedusculos habebat
Nive purpurantiores:
Papillulae tumebant
Pomo rotundiores:
Cerviculam movebat
Pavone rectiorem;
Induculam gerebat
Auro micantiorem:
Carbunculis ocelli
Erant flagrantiores:
Fragrantiora nardo
Labella purpurabant:
Radiis nitentiores
Capilluli volabant.
Heus, inquit, architecte
Versus AnacreontI [Reg: Anacreontii] ,
Quid otiose rerum
Considis heic [Reg: hic] in umbra,
Acutulasque dumi
Vepreculas recenses:
Spectasque flexuosi
Lacusculi trementeis [Reg: trementes]
Reciprocationes?
Quin explica latenteis [Reg: latentes]
Maturrime tabellas:
Minusculosque versus
Blanda minutularum
Connexione vocum,
Adaemulare prisci
Anacreontis ausu
Laboriosiori:
Et nuptias novellas,
Et musteos maritos,
Novitiis [Reg: Noviciis] Camenis [Reg: Camenis] ,
Et musteis Camenis [Reg: Camenis] ,
Ac elegantiori
Sollemnitate macta.
Quas tu mihi Camenas [Reg: Camenas] ,
Quos, inquio, maritos
Venus iocosa narras?
An, inquit, ista nescis?
Nescine solus ista,
Quae publice geruntur
Ad Myrtileta Nicri?
MELISSUS; ille Vatum
MELISSUS Imperator,
Cupidinis sagittas,
Quas tot fugavit annos,
Tandem calore sero
Ad intimam medullam
Coactus experiri.
Amasiae puellae
Sponsaeque Virginellae
Vix nomen indicari
Apteque copulari
Potest minutiori
Hac versuum Camena [Reg: Camena] .
Sit ipse Chrysaliscus:
Sit ipsa Pasicompsa.
Nec nomen inveniri
His dignius sit ullum,
His aptius sit ullum.
Hunc esse Chrysaliscum,
Hanc esse Pasicompsam,
Dii fatentur omnes.
Deae fatentur omnes.
Miratus insolenteis [Reg: insolentes]
Has expeditiones
Cupidinis; Quid, inquam,
Si forte, quod solebat,
Nos fallat iste rumor?
Non, inquit, iste fallit,
Sed veriora vero
Me nuntio renarrat.
Certe meretur, inquam,
Hoc singulare factum
A Vate singulari
Ubique publicari,
Ubique praedicari.
Sed si meos severe
Examino lacertos,
Huic impares labori
Videntur admo veri.
Exuberat voluntas,
Sed deficit facultas.
VENUS renidet: et, Quid
Me ludis, inquit, ultra?
Quin explica tabellas:
Poeticas tabellas,
Taubmannicas tabellas,
Quas heic [Reg: hic] habes tabellas:
Ego te praeibo verba;
Praeibo VERBA NUPTA
Amoenitate prisca:
Ego vinnulas loquelas,
Et liberas Columbas,
Ego melleos lepores,
Et scitulos amores
Communicabo tecum.
His adde tu Columbas,
Complusculas Columbas,
Taubmannicas Columbas,
Poeticas Columbas;
Iocularias Columbas;
Dicaculos sonares,
Audaculos lepores:
Et Musicas Camenas [Reg: Camenas] ,
Et voculas amoenas:
Et quicquid est amorum,
Et quicquid est leporum:
Et quicquid est ubique
De more liberali
Et quicquid est ubique
De lege Nuptiali.
Ut eroget voluntas,
Quod derogat facultas.
Sic dixit. ipse risi;
Et, quid meas Columbas
Me poscis? Ida, dixi.
Et quid meos sonores,
Et quid meos lepores,
Et quid meos amores,
Et quid meas Camenas [Reg: Camenas]
Me poscis, Ida? dixi.
Dixi. Sed illa contra:
Quid hoc ineptiarum?
Quid abnuis, quod audes
Genii benignitate?
Verboque mox in ipso
Sic dictitare coepit:
QUOS Fata copularunt,
Et coniugale foedus,
Estote copulati,
Estote coniugati:
Ac porro deiugandi
Aeternitate nulla.
O CHRYSALISCE belle,
O belle CHRYSALISCE,
Nunc conde Pasicompsam
In dexteram iugalem
Nervumque brachialem.
O Pasicompsa bella,
O bella Pasicompsa,
Nunc conde Chrysaliscum
In dexteram iugalem
Nexumque brachialem:
Et mille basiorum,
Et mille saviorum
Lucta ferociori
Vos inter excitate;
Mulcta licentiori
Vos inter erogate.
Pulchelle Chrysalisce,
Non aestimetur usquam
Incompta Pasicompsa!
O compta Pasicompsa
Nec Chrysaliscus usquam
Non aestimetur auro!
Hunc corculum vocabis,
Te melculum vocabit:
Hunc flosculum vocabis,
Te gemmulam vocabit.
Nexu tenaciori,
Gestu procaciori,
Lusu tenelliori,
Festiviore ritu,
Iucundiore risu.
Fecundiore nisu,
Haerescat, insolescat,
Vegescat et vigescat,
Succrescat et virescat
Corpusque mensque vestra.
Dic Chrysalisce, dic dum,
Mea compta Pasicompsa,
Ocelle blandicelle,
Puella virginella,
Venerilla pumililla,
Da te mihi tuumque
Pectusculum venustum,
Femurculum tenellum,
Labellulumque bellum;
Eburneum labellum,
Argenteum labellum,
Corallinum labellum,
Sapphirinum labellum,
Beryllinum labellum,
Topazinum labellum,
Smaragdinum labellum,
Labellulumque bellum.
Da, Pasicompsa, dextram
Teneram venustulamque,
Mollem rotundulamque,
Roseamque candidamque,
Auroque cariorem,
Gemmisque clariorem,
Lotoque dulciorem,
Thymoque suaviorem,
Dextramque Chrysaliscam:
Da paetulos ocellos,
Da comptulos capillos,
Da lacteas papillas,
Da scitulos lacertos,
Plenosque mellis artus.
Ego do tibi vicissim,
Quodcumque dant amantes;
Virgunculae iuventus,
Uxorculae maritus:
Animamque Corque et omneis [Reg: omnes]
Lubentias, et omneis [Reg: omnes]
Licentias, et omneis [Reg: omnes]
Sermunculos, et omneis [Reg: omnes]
Morsiunculas, et omneis [Reg: omnes]
Pressiunculas, et omneis [Reg: omnes]
Faventias, et omneis [Reg: omnes]
Cupidines, et omneis [Reg: omnes]
Facetias, et omneis [Reg: omnes]
Susurrulos, et omneis [Reg: omnes]
Cachinnulos, et omneis [Reg: omnes]
Amiculos favores,
Mellitulos amores,
Violentulosque mores.
Age, Pasicompsa; dic me
Passerculum pusillum,
Tuumque turturillum,
Tuumque pippionem [Reg: pipionem] ,
Tuumque me Columbum;
Beatulum Columbum,
Loquaculum Columbum,
Dicaculum Columbum,
Virunculum Columbum,
Valentulum Columbum,
Novumque Chrysaliscum:
Age, Pasicompsa, dic me.
Quid, Chrysalisce, dicam?
Paterculum? sed adde
Fraterculum. Quid inde?
Anserculum? sed adde
Cuniculum. Quid inde?
Vulpeculam? sed adde
Furunculum. Quid hoc est?
Furunculum vocabo?
Vocabis hercle. quin et
Praedunculum vocabis;
Sed nempe basiorum,
Sed nempe saviorum.
Et porro me vocabis.
Quid porro te vocabo?
Apiculam? sed adde
Hirundinem. Quid inde?
Tinnunculum? sed adde
Ranusculum. Quid inde?
Lepusculum? sed adde.
Quid ergo semper addam?
Nil; praeter illud unum:
Ut quandocumque palpas
Me voce blandienti,
Nanuque [(reading uncertain: print faded)] delicata;
Addas subinde testeis
Ac sanctulum sigillum,
Ter mille basiorum,
Ter mille saviorum.
Ego te meam vicissim
Vocabo Pasicompsam:
Ego te meam Columbam,
Beatulam Columbam,
Dicaculam Columbam,
Loquaculam Columbam,
Virgunculam Columbam,
Mellitulam Columbam,
Valentulam Columbam:
Ego te meam medullam,
Penitissimam medullam;
Ego te meam Dianam,
Subinde marmorillam,
Subinde mollicellam,
Subinde blandicellam
Subinde mille formem,
Subinde millemunem,
Subinde mellilinguem;
Bellam, beatulamque,
Beatulamque bellam
Appellitare pergam.
Ego te meam subinde
Materculam vocabo;
Ego te meam subinde
Soroculam vocabo.
Ego te meam subinde
Eiconculam vocabo:
Ego te meam subinde
Corniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Apiculam vocabo:
Ego te meam subinde
Palumbulam vocabo:
Ego te meam subinde
Caniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Anaticulam vocabo:
Ego te meam subinde
Oviculam vocabo:
Ego te meam subinde
Nitedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Monedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Muraenulam vocabo:
Ego musculum tenellum,
Ego rusculum novellum,
Bellatulamque bellam,
Bellamque Pasicompsam
Subinde te vocabo.
Hac pactione curis
Nos mutuis amemus:
Hac factione curis
Nos mutuis amemur:
Et spiritu trahaci,
Et halitu sequaci,
Et hirqvulo [Reg: hirculo] minaci,
Et vocula salaci,
Et osculo rapaci,
Et corculo voraci,
Et crusculo procaci
Ex intimis medullis
Exerceamus annos.
Horumque porro fructus
Carpamus annuatim,
Prolem feraciorem,
Prolem beatiorem;
Prolemque dulciorem,
Prolemque cultiorem:
Prolemque masculinam,
Prolemque femininam:
Tot utriusque sexus,
Quot plumulas acanthis,
Quot voculas coturnix,
Quos flosculos rosetum
Quod ramulos frutetum
Habetque procreatque:
Qui mensulis, adinstar [Reg: ad instar]
Olivulae, sedebunt;
Adinstar [Reg: Ad instar] uvularum.
Et palmitum novorum,
Per mutuum vigebunt,
Per mutuum virebunt:
Pariterque cantitabunt
Vernaculum canorem:
Pariterque saltitabunt
Feroculam choream:
Pariterque lusitabunt,
Pariterque basiabunt,
Pariterque suaviabunt,
Pariter que nos amabunt;
Pariterque vellicabunt;
Pariterque nos vocabunt
Materculam mamamve,
Paterculum tatamve,
Procace murmurillo,
Loquace gutturillo,
Saltuque pumilillo.
HIS Ida conticebat,
Et Nuptias petebat.
FINIS ANACREONTIS.
MUSAE Fabricides adeste. Quidni
Musas Fabricidas mihi invocarem
CHEMNITII mysio sub Orbe natas?
Aut hoc si nimium invido videtur,
Non natas ibi dico, sed renatas:
Quamvis haec quoque laureata laus sit,
Qua se Chemnitium decente fastu
Ausit urbibus anteferre multis:
Multis, scripturio mehercle, Cunctis.
Musae Fabricides (nec invidebo
Vobis Pierisin, nec invocabo)
De papavere sesamoque vestro
Hos conspergite, quaeso vos, Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
Castae Cypridi debitos Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
Virgo NEVIA nubit HILLIGERO,
Bonis auspiciis bonoque fato.
Par cum compare coniugatur aequo.
Aetas vivida floret huic et illi:
Pleno vernat et hic et illa succo:
Et formae nitor utriusque par est.
Dotis dimidium venusta forma est:
Tamen divitiae, bonisque partae,
Largam sufficiunt utrique dotem:
Ut cum sat fuerit vel una, pro una
Adferunt sibi dote sesquidotem.
Quin et tertia dos (et ista demum est
Dos dotum) Pietas amorque Recti,
Benigne locupletat hunc et illam.
Quam bono auspicio bonisque fatis
Par cum Compare coniugatun aequo!
Vis me tollere nomen HILGERORUM?
Aut pro Nobilitate NEVIORUM?
Quam vellem! sed enim peculiarem
Res haec vult operam: locumque non hunc,
Non hoc tempus amat, nec ipse tantis
(Fac me posse, fac uniceque velle)
Iam, per res alias, vacare rebus
Sic possum, veluti vacare debet,
Qui res imbibit expedire tantas.
Quin consultius hoc agamus, inquam;
Quod REGINA sibi suoque Regi
A nobis fieri severa mandat.
Hunc Regina diem gubernat una:
Hanc unam decet hospites magistram
Hoc audire die. quid illa porro
Sub noctem in tenebris, vel ad lucernam,
Solum sola suum iubere Regem
Per leges-camerae velit; vel ultro
Se submittere, regiique durum
Ius sceptri tolerare: an aequiori
Nudas conditione res pacisci:
Nobis non licet esse curiosis.
Prote, quis quis ades, recogitato,
Quid aut feceris ipse; vel quid olim
Sis facturus, ad hanc citatus urnam.
Nostrum est scilicet hac die; sed et cras,
Et cras in super altero, ominari
Verbis optima quaeque nominatis.
Sigismunde Rolinge, lux Themistos,
Et vis mascula virginis patrimae:
Tuque USWALDIADUM virile Robur
Andrea, hisce novitiis [Reg: noviciis] maritis
Nexu sanguinis ambo copulati;
Nuptiale mihi praeite votum.
Aut vobis ego nunc praeibo votum?
Exemplo aeditimi praeibo. vestrum est
Verbis verba sequi. quid ergo dicam?
SIS MARTINE, volens lubensque quum [Reg: cum] [(reading uncertain: print faded)] te,
Vult Regina sibi volens volentem
Lubentemque lubens. Praeesse noli,
Quae subesse viro marita debes.
Te Regina regas; nefas maritum.
Hic rex ipse sui est: suaeque quanta est
Rex reginae etiam. sed hoc memento:
Et, Martine, probe memento: ne sis
Tormentum modo Fusor aenorum
Vulcani violentiam vomendo
Propugnacla minasque [(reading uncertain: print faded)] subruentum [Reg: subruentium] :
Sed fusor quoque talium tuborum,
Qualis tu modo, qualis uxor: et qui
Mundi maenia caelitumque turres
Expugnare precum calore possint.
SIT vobis bene, qua voletis; et quam
Longum deinde voletis, usuive est.
Sitis assidui coloni amoris,
Quin immo accubui: brevique vestram
Nova CHEMNITIUM replete pompa.
Germen edite, quale Naeviorum est
Fama et indole: quale fusiorum est:
Quale Fabricidum est: probante Phoebo
Qui dant Chemnitio perenne nomen.
Ote Chemnitium, Poeta Francus
Usurpare oculis queam! profecto
Nusquam carius aestimatiusque
Spectaclum mihi Mysnis eda?ullum [(reading uncertain: print faded)] .
Sed frustra voveo carenda. voto
Tibi, USWALDE meo licet potiri:
Sat vovisse mihi est. nec in videbo:
Ito Chemnitium tuam, meamque:
Nam cur non etiam meam vocarim,
Quam spirantibus ardeo medullis?
Ito et tecum abeant mei Phaleuci [Reg: Phalaeci]
Fusi ex tempore. Quippini ipse fundam
FUSORI-tubulorum et hos Phaleucos [Reg: Phalaecos] ?
Quos SPONSO ipse dabis: simulque in aurem
Hoc dices tacito: Poeta nostras,
Quem Graii perhibent Peristeranarum [(reading uncertain: print faded)] ,
Te salvum iubet esse, te lubentem,
Te fortem quoque: sive proeliandum
Noctu sive die: vel illa caesim
Vel punctim ferienda sit. sed ohe!
Ohe; st, SATIS est Phalaeciorum.
NE me ne memorem exsuisse mentem
Antiqui officii putato. aurat
Alta mente reconditum, quod olim
Docto Carmine nuptiis dicasti,
STREITBERGERE, meis: et illa cura est,
Has quae macerat unice medullas,
Quod non reddere parve mutuumve
Tot lectis elegis queam, quot ante
Hos annos mihi quinque sex canebas.
Nec tu solus eras tot emerendis,
AURELI, numeris? sed ille rarum
Exemplar senii Parens Cycnei,
Princeps Culmbachiae magister Arae:
Quin et VICTOR, honorius ille Victor;
Hoc dignus Patre, teque fratre dignus,
Qui res Marchiacas Onoldi acuto
Format consilio: quibus profecto
Nil non debeo debuique, et omnes
Post debebo dies. o aureorum,
AURELI, numerum Poeta; quinam:
Albis, qui Sala par sit eluendae
Tam grandi maculae; quod isti amico,
Cui multos volui, cui eruditos;
Nec multos dare nunc, nec eruditos
Possim versiculos: ob ista rerum,
Quae me surripiunt inibi; mihi autem?
Immo quae tibi me; quid? immo Fratri.
Succumbo, et veniam rogo pudentem:
AURELI, veniam dabis pudenti;
Et contentus eris tocullionis
Exemplo probioris hoc Phaleuco [Reg: Phalaeco] ,
Quem pro faenore salvo: faenore autem?
Immo foenoris uncia: solutum,
Quod restat reliquum, daturus olim,
Quum me Phoebus amabit, et Vacuna
Paulo laxius otium datura est.
Nam quid nunc mediter; quid elaborem,
Quod dignum rear aure Curionum:
Quando Philo sopho Decianus aestu
Mecum parturiam ipse septiformi
Armatos sapientia Magistros:
Quos hic debeat Orbis experiri
Et sacrae utibiles rei et profanae.
Sed tandem modus esto fabulandi.
Hoc Fratri, rogo, nunties, in ipso
Quod curare negotio licebat:
Me totis animi vovere nervis,
Ut novi SAMUEL-MARIA nupti
Vivant, quomodo vixerint mariti,
Qui per maenia Curiae. Variscum
Perfectae specimen fuere vitae.
Ecquid pulchrius aestimatiusve
Vel Frater poteris vovere Fratri?
QUIDNI sic fieret? profecto, RICHI,
Sic tecum fieri decebat olim:
Immo nunc deceat, virentis Hebes
Quum flos integer, et virile saeclum,
Et doctrina Viri est virique mores,
Talem iungere nuptiis puellam.
Qualem? qualis in urbe, seu QU ADRATAM,
AUGUSTAM TIBERI vel hanc vocabis,
Ille HOLBECCIAS est: puella nulli
Ulla laude minor: quod aura Famae
Ipsa auctore Fide per Orbis oras
Spargit Saxonici., Profecto tali
Et tanto iuvenis decore talem
Et tantam pote virginem mereri.
O PAR nobile nubilis iuventae,
Immo Par modo nuptiis iugatum,
Aut hac nocte iugandum, ut esse par est:
En verni species renidet anni:
Ver hoc scilicet utriusque vestrum est.
Hortos ite redite nuptiales:
Flore carpite nubilis iuventae;
Florem, qui Veneris fovetur horto:
Florem, quem Veneris magistra vobis
In pubente sinu procurat Hebe.
Carpi flos amat ipse: flos amari,
Flos carpi volet iste. Florulentum
Carpendo seritote germinetum [(perhaps: germinatum)] , inscriptum nomina vestra: Nomina autem?
Immo Matris imaginem, immo Patris,
Immo planius utriusque ut olim,
(Quandocumque etiam sic illud olim)
Si me sors inopina sistet illic,
Visa matre semel patrisque vultu,
Dicam protinus obviis; Profecto
RICHEAE sationis hoc frutetum est:
RICHEAE sationis hoc profecto est.
O florete pares novello amore,
Et florete senes virore verno:
Et flores generate qui deorum
Qui flores hominum putentur: immo
Vere sint hominum deumque flores.
At tu, qui Charitumque Noricaeque
Flos audis academiae Dicesque
Tu qui nil nisi mulsa sesamique
Scitamenta loqui Poeta suesti,
RITTERSHUSIA comitas: sed et tu,
Qui mysteria Christiana civi
Evulgas patrio; superba qua se
RATISPONA suo tuetur Istro:
Qui Cleius penito calescis igni,
Qui Lauru meritissima triumphas,
Lauru Caesaris ipsiusque Phoebi:
Qui RICHOS proprius vides, et imo
In corde inque oculis haberis iisdem,
DONAVERE: vicarios COLUMBO
Indulgete modos, et ambos pro me
RICHI dicite musteos AMORES:
Pro me dicite RICHIOS. Nec ausim,
Nec possum satis ipse, cui nec orae
Nec ordo satis explicata rerum.
Hoc tantum mihi Saxonumque genti
Cei atque Enceladi soror dicavit:
Clare RICHIADEN Parente natum;
In ipso Charitum sinu e ducatum;
Musarum ambrosia manu politum;
BONAE-MENTIS ad intimum sacellum,
Per Virtutis iter Theminque ductum,
Clara nomina Patris aemulari:
Hoc tantum scio. TANTUM? At hoc id ipsum est
Quod despero meis nitere curis
Tractatum potuisse. Id illud, inquam, est,
Meam ornare vicem quod OPTIONES
Istos nempe Duum [Reg: Duorum] viros volebam.
SEXCENTOS (neque enim nego) GEORGI,
Promisi tibi debitor Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
Et tot scilicet alterumve tantum
Nostrae amicitiae fidele pactum
Iam pridem meruit. tot et merebat
Argutum sophos utriusque sectae,
Ne-sacrae pariter sacraeque sectae,
Cuius hic adeo peritus audis,
Ut palmam ambiguam ferare cuivis
Et Sacro facere et sopho Profano.
Tot, inquam, tibi debeo Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
Idemque et totidem meres Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
Sed te scire tamen velim, Poetas
Incertum numerum solere certis
Definire notis, et in calore
SEXCENTA quoque SEDECIM vocare.
STEINMETZI, tibi plusculos, et APTOS
Vellem condere NUPTIIS Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
APTOS, scis puto, NUPTIIS Phaleucos [Reg: Phalaecos]
Quos dicam. Numeris Catullianis [(printer); sic: Cattullianis]
Scenam texere remque nuptialem.
Quod FLORO memini ac tuae Sorori
Me fecisse novitiis [Reg: noviciis] maritis.
Sed cum me tetricus rigor Catonum.
Nulla in parte sinat LOQUI LATINE
Nec possim tibi rem Talassionis
Verbis dicere non- Talassionis:
Pulchrum crediderim tenere linguam:
Quamvis tota tibi Venus sit; immo
Totus tu Veneri per hosce soles,
Soles, immo etiam per hasce nocteis [Reg: noctes] :
Quam vis tu cor et osculum Minervae,
Dicae pullus, imago Gratiarum,
Trecentos poteras merere versus;
Nec qualeis [Reg: quales] mea Marculive Cleio,
Sed quales TUA condit et SIBERI,
Vel qualeis [Reg: quales] memoraret ipsa Cleio.
Vel Cleius Soror octiformis, immo
Ipse Phoebus et agmen omne Phoebi.
HOC dicam tamen. audiant catones.
SIS felix, THEODRICE: sis et una
Felix tu, CATHARILLA; sive mavis
Vocari CHARITILLA: quippe quaesis
Vero nomine quarta Gratiarum.
Sit vobis bene, PAR bono iugatum
Bonorum auspicio, bonis et annis;
Ac nobis date liberos; mariti
Nempe foederis obsides: et istos,
Pro votis hominum Deique, vestram
Educetis ad indolem PARENTUM.
Sic habes, THEODRICE, quod petebas,
Immo quod volui, immo quod valebam.
QUI secum cubat, Ecquid Is calere
Potest corpore secubo? negatum
Hoc ipsi Sapientiae magistro est.
Sed si corpora bina copulantur,
Attritu dare mutuo calorem,
Complexuque datum fovere possunt.
Nae [Reg: Ne] tuo, o SAMUEL, cate et facete
Praeceptum Salomonis annotasti,
Hoc qui praecipiti rigore brumae
Fomentum tibi virginale, longum
Septem sexve pedes, modo applicasti,
At quid dico? neque illud applicasti,
Verum hoc noctis, opinor, applicabis.
Tam pulchram fatuellus [Reg: fatuelus] ipse sortem
In nostris male nuptiis omisi,
Qui me congeminaverim puellae,
Quum Sol in mediis erat Gemellis;
Quum quemvis calor aestuantis aurae
Absque compare secubare solum
In lecti viduo monebat algu.
Nec te paeniteat virile saeclum
Annorum bene roborasse summa.
Huic ingens pretium morae data Eva est;
Trium scilicet EVA litterarum,
Sed quae ter totidem beata donis,
Cultu, Simplicitate, Castitate,
Domum seque Peritia regendi,
Stirpe, Divitiis, Metu Iehovae,
Mariti reverentia, triumphat:
Nimirum ad numerum novem sororum,
Quae te melle suae cibant salivae,
Et, quod mel novies sapore vincit,
Divum nectare: quodque tu vicissim
Instillas teneris Dynastum alumnis,
Quos et Marchia, quos et illa Quarti
Nutrix Imperii birostris olim
Altores Aquilae vocare discet.
Si me fata sinant, quid? immo si me
Taubmanillus et illa Taubmanilli
Fotrix mustea mustei puelli
Haud visum prius ire Berolinum,
Et coram dare nuptiale votum,
Et certare logis facetiarum,
Et me solvere gaudio lubentem,
Et perfundere Libero madentem,
Quamvis ebrietas et angue peius
Et peius cane mi perosa res sit;
Semissem tamen, in salutis arrham [Reg: arram]
Exanclare velim, sed et Quadrantem:
Namque tot SAMUEL, tot Eva poclis [Reg: poculis] ,
Nempe sex samuel et Eva ternis,
Musarum ad numerum, bibuntur apte.
At vos me sine vivitote: nuptos
Alter nate iocos: rigate florem
Vitae flore meri: stet os viorum
Inspicata seges: stet illud, at quid
Dicam, nescio1 turpe velitari
Verbis, res ubi proelium poposcit.
QUID dicam tibi, quid vovebo? cui nil
Naturae melior Deus negavit,
Qua res sunt Animique Corporisque
Fortunaeque domi forisque notae.
Unum deerat adhuc. Quod illud? Uxor,
In qua te poteras reseminare.
Haec iam contigit. Eia, BALDVINE,
Tam felicis agri benigne cultor,
Primo tempore te reseminato.
Exempli specimen tui relinqui,
Scito Posteritatis interesse.
DEUS te faciat Tuamque voti
Quovis tempore compotes. Neque os est,
Quo plus aut tibi, BALDVINE, dicam;
Aut tibi, THEODORA, Balduini.
TE progressa quidem, COLERE, pulsat
Annorum series, et albicanti
Hinc et hinc capiti nives inhorrent:
Ut fortasse iuvenculae puellae
Possis non sat idoneus videri.
At si vis ea corpori senecto est,
Et nervis vigor artubusque tantus;
Quanta vis animi est vigorque libris,
Istis indole Daedali magistra
Libris Oeconomis, COLERE; numquis [Reg: numquis]
Negabit, iuvenem tibi Puellam
Cano crini, vigore iuniori
Iam nuptum auspiciis bonis locari?
Quod noctu solet esse Luna Soli,
Hoc viro est mulier. COLERE, credas:
Esse Phoebus ego profecto nolim,
Ni Phoeben habeam mihi sororem:
Si vel sim senior senecione.
QUIN factum bene, dico: et esse felix
Hoc vobis iubeo iugale pactum.
Et ni pluribus occuparer; immo
Ni me spicula Solis aestuosi
Et Cancri vapor aridus necarent;
Pro quantis canerem quot et Phaleucis [Reg: Phalaecis]
Maritam-Iuvenem-senem-maritum!
ME FORSTERE, brevem rogas Phaleucum [Reg: Phalaecum] :
Et me posse brevi putas Phaleuco [Reg: Phalaeco]
Rem sat ampliter expedire longam.
Numquid [Reg: Numquid] multa ferar dedisse paucis,
Sic sic dixero? CUI Themis data olim est
Fato et iure bono et favore summo,
Cuique iam dabitur SABINA nuptum
Aeque iure bono bonoque fato:
Sis, FORSTERE, tuus: Patrisque parteis [Reg: partes]
Impleto gemina patratione:
(Scis, quid Roma vocet patrationem;
Non haec, inquio, Roma; sed Catulli:
Quamvis haec quoque Romanon negarit)
Examen tibi gignat haec et illa,
Librorum prior, ista liber orum:
Qui, te patre superstitante, vires
Et famae decus impetrent avitae.
Sic es et pater et pater-patrimus:
Et sic patris adinstar [Reg: ad instar] edidisti
Et libros tibi liberosque famae
Ac gentis monumenta. Et hoc, et hoc est
Exemplum bene patris aemulari.
Et hoc est etiam brevi Phaleuco [Reg: Phalaeco]
Rem sat ampliter expedire longam.
QUOD nuptum tibi collocetur Agnes,
ME, IACOBE, aliquod rogas Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
Phaleucos [Reg: Phalaecos] habeas: et in Phaleucos [Reg: Phalaecos]
Inclusum quoque nuptiale votum.
Quale id? quale solent vovere vulgo:
UT vivas bene: quin et annuatim
In Agnete tua revivat Agnes,
Quae matris gerat in dolem; sed et, qui
Praestet ingenio patrem, revivat
Martinillus; et alter alteraeque
Sic, Iacobe, breves habes Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
Et votum simul insitum Phaleucis [Reg: Phalaecis] .
DEBEBAM tibi plusculos Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
BAPTISTA: sed enim tot impeditus
Curarum teneor mehercle tricis,
Ut nec Vel Labor ipse, nec Laboris
Frater Perfica seu soror sit, ullo
Me possint satis expedire nisu,
Nec iam mentior, imo utraeque bucca
Et plenos tibi mentior quasillos.
Me sicci nimium Caniculares
Resina faciunt remissiorem:
Haec causa et mera Veritas habenda est,
Cur Versus tibi plusculos negarim.
O Lux candida. Lux o una quovis
Uno carior [(reading uncertain: print unclear)] (hercle!) margarito!
Qua lectam sibi caelitusque, actam
MELFURERUS habet domi puellam,
GRAMANNO Socero! Gramane felix
Quidni sis Genero hoc/ ELISA quidni
Felix hocce marita sis marito?
Hanc Deus modo propriam (quod unum
Votis omnibus unice rogabo)
Vobis esse sinat beatitatem.
MELFURERE, cor aureum Minervae,
Non huius modo de schola Sophorum,
Sed huius quoque mysticae sacraeque:
Et Graiae et Latiae medulla Suadae
Illiusque hominis Deique primae:
Tot te Sors melior beavit unum,
Quorum singula singulos bearent:
Spectamen probitatis aestimeris,
Doctorisque boni probus character;
Quo se Ecclesia Christiana iactet.
UT RI gratuler, haereo; vel utrum:
An pactam tibi, Melfurere, Elisam
Ipso nomine reque gratiosam?
An Grammanidi pacta MELFURERI?
Immo grator utrique utrumque Sortem.
Et tu, patria Francis, huic et illi,
Immo tu tibi gratulare primum.
Nec res aegra tibi sit, urbs Onoldi,
Huic committere Principale templum:
Hunc Mystam tibi fata destinarunt.
Fatis utere debitis. Sed heus tu,
MELFURERE, quod imbibas in aurem:
Malum qui patitur, Bono potitur.
Scis quorsum, quod opinor, ista tendant.
DRESDA Misniacae smaragdus orae
Nuper visa mihi. Quid haesitabo?
RES FAMAM SUPERAVIT. Omnem in una
Effudit, puto, civitate capsam
Pandorae manus, illa millemunis
Pandorae manus, illa milleformis.
Requiris Pietatis officinam?
Dresda est. Iustitiae salubre templum?
Dresda est. Gymnasium Togi Sagique?
Dresda est. Sanguinis incliti Dynastas?
I Dresdam: NISI PRINCIPALE Fratrum
Spectamen videas, quod invideret
Heroi quoque saeculi vetustas:
Omnem deprecor omnium favorem
Musarum et Charitum meis Phaleucis [Reg: Phalaecis] .
Quaeris ingenii sagacis astus,
Et MIRAS operae fabrilis ARTEIS [Reg: ARTES] ,
Naturae decus aemulum vel ipsi:
Dresdoum mihi vise DAEDALEUM,
(An Technematotheca [(reading uncertain: print faded)] vult vocari?)
Atque illud STABULUM; superba prae quo
Cyri Regia dici Equile possit:
NI MIRACULA miriora cernes,
Quam SEPTEM veteris fuere Mundi:
Miretur mea nemo; nemo cunctum
Taubmani faciat poema nauci.
Haec Dresdae novus hospes; insolenti
Versus alite praedicanda, vidi.
Tu quid videris, haud scio, RUHELI
Qui Dresdae vetus et frequens fuisti.
Verum re tamen experimur ipsa,
Paullo pluscula, nec minus stupendae
Abs te visa notae. licetne prodam?
Immo proditor ipse tu fuisti?
PUELLAE: effigies merae Diones:
Hae visae tibi: visae, et aestimatae:
Visa scilicet hae procis ocellis,
At non his mihi, non. vetabat Ordo,
Et servile tori statutum, et omni
Uxor imperiosior statuto.
Quamquam quid nego? vidi et ista, vidi
Miracli monumenta virginalis.
O quam saepe, viam secans plateae
Qua Pirnam proficiscimur, videbam
Contra tendere virgines puellas;
Qualeis [Reg: Quales] si redivivus ille iudex
Formarum Paris obvias videret;
Iunonem, Venerem, Minervam, et illam
A Graecis Helenam fuisse Mopsas
Prae Dresdensibus arguat puellis.
Pol, CONRADE, oculis es usus: unam
Ex istis tibi dum iugas puellis.
Ex istis tibi dum iugas puellam,
Pol, CONRADE, oculis es usus, inquam.
Dicant cetera, quae solent, Poetae:
Donent cetera, quae solent, Amici:
Hoc unum tibi dono: quid? Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
Hoc unum tibi dico: quid? Novellam
Dii vortant bene CONIUGATIONEM.
HEU, quam tempore non suo Phaleucos [Reg: Phalaecos]
Me rogas, o amice, nuptiales!
Ad plures modo socrus hinc profecta
Nobis aediculas, quod ipse nosti,
Augustas nimium, sed et ruinam
Facturas, nisi fulciam, reliquit.
Has iam fulcio, fulcio? immo totas
Eximo labor est citare fundo.
Ut tu forte redux, SCHRODERE, dicas
Suspensis oculis manuque in orbem
Ducta; Iuppiter et Cytheri, quale est
Quale hoc quale peristerotropheum!
Non est, crede mihi, SCHRODERE, non est
In tenui labor excitare muros,
Et hos undique fessili [(perhaps: fissili)] columna
Et stricto bene roborare saxo:
Ut tanto sit, ut ipse sum, Poetae
Et tot totque, quod educo, Columbis
Termis [(perhaps: Ternis)] myriasin probe ferendis.
Atqui, dum paro saxeas [(reading uncertain: print unclear)] columnas,
Occupoque fabros et architectos,
Qui domus mihi fulciant ruinam,
Taubmanaeque meoque Taubmanillo
Defendant pluvias, sed et Lavernas,
Sed et cetera, quis domus paratur:
Tu Schrodere, fac interim columnas.
Vivi corporis excites: columnas
Inquio generis Schroderiani:
Occupesque fabros et architectos:
Fabros? immo fabras et architectas;
Immo unam modo fabram et architectam:
Haec multas dabit una sat columnas,
Columnas generis Schroderiani.
Tu tantum fac ut arma subministres
Non hebentia, non inepta fabrae,
Sed diu velit illa sive noctu.
Verum me meus architectus, et te
Fortassis tuus aut tua architecta
Crumenam iubet expedire, et hoc et
Hoc, et illud et illud, ab, quid addam?
QUI magnam sibi vim negotiorum
Vult parare, pecuniaeque labem,
Vel domum aedificet, domumve ducat
Uxorem. Facis hoc, SCHRODERE: feci,
Immo illud facio. FAX, obsecro fac,
Iugati Deus architecte mundi,
Ut felix sit utrisque et hoc et illud.
NATUM Patre bono bonisque nato,
Laudant quique boni: bonaeque menti
Laus haec non oneri, sed est honori.
Laus est altera,si bono creatus
Bonis moribus imbuatur idem.
Laus est tertia, si bono magistro
Bonis artibus institutus ornet
Spem Boni Generis bonosque Mores.
Primum, ALMANE, tuum est: tuum et secundum est:
Quod iam Leucoris universa novit
Quin tuum quoque tertium sit aeque,
Quis ausit dubitare; qui vel istam
De contractibus audiat putari
Dextra Pallade disputationem?
FRANCI sanguinis excitata proles,
Certa spes Themidis, medulla Vatum,
EYSELI: pietas profecto larga est,
Quod luges Patris unici supremum
Versu et voce domi forisque fatum:
Versu et voce domi forisque fatum
Quod luges Patris unici supremum,
EYSELI; pietas profecto larga est.
Nec me dicere bis pigere debet,
Quod ternis vicibus, quod et quaternis
Dici, moribus hisce, promeretur.
Numquam sic pater ullus aut amari
Aut coli potis est: ut aut amari
Non impensius, aut coli, sit aequum.
Nec felix temere ullus invenitur,
Cui sunt ludibrio sui parentes,
Parentumque vicarii magistri.
Quid vivisque sitisque debeatur,
EYSELI, his specimen dedisti iambis,
Doctis, Iuppiter, et piis iambis?
SEU priscam Sapientia medullam,
Qualem vel Plato, vel Stagirae alumnus,
Pellaei iuvenis magister, inquam.
Ex imis, ubi Veritas sepulta est,
Docte et gnaviter [Reg: naviter] eruere fundis:
Seu quam caelitus e sinis Iehovae
Ille bis genitus retexit Orbi;
Quam tu doctus utramque: seu politum
Sincerae pietatis illud aurum,
Seu morum teneram suavitatem
In te rectius aestimaro [Reg: perhaps aestimavero] : quidni
Accredam merito et favente Musa,
Mactatum te adorea Magistri:
Praeconemque, Deo lubente, Verbi
Factum salvifici: parata quidni
Frischlini tibi Musa gratuletur?
Quidni te quoque, SIMEON, amarem,
Atque heic [Reg: hic] utraque publice notarem?
GERMEN nobile, nubiles PUELLAE,
Ecquid laudis habet, procis ephebis
E Rosis dare sutiles Corolla,
Ex Auro dare plectiles Corollas,
E Geminis dare pactiles Corollas?
Si quid laudis habet, minuta laus est.
Una atque unica Virginum Corona est.
Quae laudem meret omnem ab omni; et omneis [Reg: omnes]
Quae Gemmas superat Rosas et Aurum:
Quam ZADERA manus cato ac polito
Depinxit graphio per has Tabellas
HANC debetis; et hanc procis ephebis.
Unam ex omnibus offeretis uni,
GERMEN nobile, nubiles PUELLAE.
ADAMI-veteris cupiditates,
(Quas quivis sepelire vult, virili
Quem vis mascula re beavit) ecquid,
GREGORI, sepelire vis in istud
Kirchofiae bipatens tuae sepulchrum?
O durum sepelitionis ausum!
Heic [Reg: Hic] , HAMERE, opus est tibi mehercle.
Flictu, ictu, impete MALLEI paterni.
O durum sepelitionis ausum!
Verum aude: et sepeli mari ausu in istud,
Kirchofiae bipatens tuae sepulchrum
Adami-veteris cupiditates.
Ipse heic [Reg: hic] interea canam fodienti
Carmen exsequiale. quale? quale
Carmen exsequiale cantitari
Tales exsequiae volunt: O hymen!
O hymen hymenaee! hymen, o hymen!
Quin imo quoque funerale carmen
Incidam tumulo duum [Reg: duorum] Phaleucum [Reg: Phalaecum] :
ADAMI verteris [(printer); sic: veris] cupiditates
HAMERUS sepelivit hoc sepulchro,
O pulchram sepelitionis artem,
Pulchras exsequias! An ullus usquam est,
Cui res mascula; qui perinde nolit
Tam pulchro sepelire se sepulchro?
Immo, qui legis haec, scio (fateri
Quamvis usque neges) tuas, o hospes,
Sepultas simili velis sepulchro
Adami-veteris cupiditates:
Sit vel dulcis-amaror heic [Reg: hic] , vel ipso
Haec fiant in Amariore-campo.
ERGO fis hodie, SEBASTE CRILLI,
Quod multos fieri minatus annos:
Selectae puta coniugis maritus?
Longae te pigeat morae caveto.
Festinant alii: Suo sed istos
Festinasse malo scias maritos.
IN re coniugii mehercle raro
Festinum simul est idemque rectum.
Tu morae pretium, SEBASTE, magnum
Fecisti, sed et aemulis dolendum:
Dum pactam tibi coniugas puellam,
Iunonis Venerisque nonne pullum?
SIT VOBIS BENE, compares mariti,
Et pullo, generate CRELLIANOS.
Quidvis amplius, o ELISA-CRELLI?
ET pulchris Witeberga disciplinis
Culta est, et colit advenas alumnos,
Docta quotquot amant coli sub umbra,
Qua vel mystica vis sacri sacrorum
Vel catae Sophies acumen illud,
Linguarumve polities ad unguem
Lectis enucleantur a magistris.
Hoc, qua Solis et ortus atque abortus,
Queis [Reg: ´Quibus] nec mens hebes invidumque cor est,
Norunt atque fatentur universi.
Et hoc nosse tuam, sed et fateri,
Exemplis patet obviis Coronam;
Hoc vel, FANE, tuo. neque huius unquam [Reg: umquam]
Notionis, ut et professionis
Transilvana potest pigere Castra:
Hoc iter modo Dii tibi secundent.
NEMO sanus in ordinem coegit,
Aut lingua tetegit [(perhaps: tetigit)] procace Fatum.
Orbem fata regunt: ET ANNA fato
SPONDOI tibi Consulis locata est.
Gaude sorte tua. Boni mariti est
Uxorem Veneris putare pullum;
Si vel sit Spatale. Maronis aevo
Nigra Caesaries nigrique ocelli
In forma tenuere principatum.
Erat fusca Melaenis, immo nigra:
Erat fusca poetria illa Sappho,
Musarum decima, inquio, illa Sappho:
Ob hoc numquid [Reg: numquid] amasiis carebant?
Nunc res versa retro potest videri.
Quid tum? Rufa mea est puella: an ergo
Noctu rufa etiam mea est puella?
An, quod rufa mea est puella, tanto
A me plus adamata? non profecto,
Non, WALTERE. Quod haec timens Iehovae est,
Quod mei reverens: quod universis
Pollens dotibus optimae maritae;
Hinc amata mihi est. Sit ANNA talis,
ANNA, inquam, tua. Cura ceterorum
Hon est Hippolyto. Bene educata est?
Sat formosa viro puella quaeque est.
AEDEIS [Reg: AEDES] excito Iuris in PLATEA,
Vulcani violentia crematas.
Si scis, AEDIFICARE quam molestum,
Molestus mihi, qui tuis vel unum
Audes poscere nuptiis Phaleucum [Reg: Phalaecum] :
Bonum, dico, Phaleucum [Reg: Phalaecum] , et eruditi
Qui tersae Critici probetur auri.
Tu Poeta (quis ibit hoc negatum?)
Expromptus [Reg: Expromptus] satis elegansque vivis.
Quid si te rogitem bonos Phaleucos [Reg: Phalaecos]
Nunc, quum totus amas tuam puellam;
Nunc, quum totus amaris a puella:
Nunc quum milia multa basiorum
Nocteis [Reg: Noctes] , immo dies serenda totos:
Nunc, quum cetera sunt patranda vobis,
Quae vult illa potens Venus patrari;
Quid si te rogitem, inquio, Phaleucos [Reg: Phalaecos]
Phaleucosque [Reg: Phalaecosque] bonos? Quid, obsecro, quid
Responsi mihi des? opinor, istud:
SIC me sic Catharis mea; immo sic me
Ipsa amet Venus; ut tibi vel unum
Non possum dare nunc bonum Phaleucum [Reg: Phalaecum] .
Et credo tibi: CHRISTIANE. sed tu
Vicissim mihi crede subsequenti:
SIC me Victruvius iuvet, vel unum
Non possum dare nunc bonum Phaleucum [Reg: Phalaecum] .
Non - bono tamen hoc bonum Phaleuco [Reg: Phalaeco] ,
Quam vis plus nimio negotiosus,
Diis pro te valeo sacrare votum:
SIT, Christiane, tibi bene ac beate,
Et quicumque tui quod atque cumque est.
Quid vis amplius? amplius quid ipse
Velle debeo? Res peracta utrique est,
Si bonus mihi non - bono Phaleuco [Reg: Phalaeco]
Occupatus amator occupato
Votum tale reponis architecto:
SIT, Taubmane, tibi bene ac beate,
Et quicumque tui, quod atque cumque est.
Quid velim amplius? amplius quid ipsi
Debebis mihi? Res utrique facta est.
Unum hoc insuper insusurro vobis.
At non insuper hoc habete. Quodnam?
Laurentes Catharina pumilillos,
Tu, Christiane, repone Calderillos,
Qui fratrem referant patremque avumque.
Quid optem amplius? amplius quid ipsi
Vel vobis dare vel potestis Orbi?
Orbi Saxonico, Frisorum [Reg: perhaps Frisiorum] et Orbi?
Vellem plura: sed aurisorba proles
VictruvI [Reg: Victruvii] exanimat me, et inchoatum
Interturbat opus
PHALEUCORUM [Reg: PHALAECORUM] LIBRI I. FINIS.
HORTUM, delitias [Reg: delicias] mei Poetae,
Mei fratris, et unici Poetae,
Musarum et Charitum manu politi,
Argutique epigrammatis magistri;
Illud nobile, dico, Seusianum,
Qua Sol Dresdae oriens salutat urbem,
Usque et usque oculis videre avebam:
Vel tunc, quum Patriae profectus ibam
Montes visere Franciam; sed illam,
In qua Vinea botryoque monstrum est:
In qua pruna asinina, pruna nana,
Iovis sunt cerebrum. Sed usque et usque
Voti gaudia distulere venti.
Tandem, cum remeans viam trimestrem
Per acclivia Misniae trahebam,
Qua Cycnea mola est, et illa morum
Cos laudatur agrestium politrix:
Qua Scharfenstenium meaeque quondam
Quartanae febris invium sepulchrum est:
Qua miri artificis quadrata moles
Augustum levat inter astra Pyrgum:
Qua Friberga suum fodit metallum:
Hinc Dresdam peto Seusiique regnum,
Urbanumque suburbium, quod olim
Usque et usque oculis videre avebam,
Qua Sol dresdam oriens salutat, intro.
Quid fit? quod minime ratus futurum:
Huc sese ex Aquilae - birostris Horto,
Quem Pragae colit Imperator Orbis,
SCHORCKELI [Reg: SCHORCKELII] tulit impetus; venusti,
Quantum est, oris homo, manuque docta
Ipsi Pharmaca Caesari propinans.
Is sese applicat (ut solent amantes
Quorum mutuus ardore est medullas)
Privignae sine fine Seusianae,
Quam mater peperit Styris in hortis.
Nomen CORDULA: (nomen hercle et omen
Quantivis pretii est) bonae staturae:
Et quam grata protervitas, et illa
Laudatae stata pulchritudo formae,
Et morum decus unice venustant.
Huic sese applicat implicatque, et unam
Ex imis avet unice medullis.
MEA o CORDULA, verticordiarum
Spectamen Venerum; meique cordis
Unum, Cordula, corculum; nec unquam [Reg: umquam]
Nostro cordolium sutura cordi,
Dum caeli cor in Orbe Sol videtur.
Quae prima Euphrosyne mihi fuisti
Et solatiolum [Reg: solaciolum] meis ocellis.
Fac dein sis et Origanum, maremque
Mi praestes animum levemque curis.
Sis mihi ipsa Chamaepitys, tibi aequa
Sim Chamaepitys ipse pactione:
Tu mi sis Amarantus, ille florum
Non - mortalis bonos: bonos et ipse
Non mortalis ero: quod ille nobis
Immortalis homo - Deusque donet.
Tu Chrysantemon es Peruvianum;
Tu mirabile de - Peru, quod illum
Lasset peniculum Iohan - de - Perae,
Quamvis Lipsia iactet hunc Apellem.
Tu mihi Cochlearia e Batavis:
Tu moschum redolens Rosilla: tu. sed
Quorsum ista omnia? reprehendo linguam,
Quidni Pharmacopoeus, inter istas
Florum delitias [Reg: delicias] , suos AMORES
Florum delitiis [Reg: deliciis] et horum et horum,
Quis mater Venus omnibus, lacessat?
Sic unum modo gestiens videre
Offendi geminos ibi hospes Hortos.
Alter nobilis ille Seusianus,
Quem Sol intuitu fovet marito;
Qui [(transcriber); sic: Qni] mira indole gloriaque palmam
Facitve ambiguam rapitve cunctis.
Alter nubilis ille, qui foveri
SCHORCKELI [Reg: SCHORCKELII] incubitu cupiscit uno:
Qui miri ingenii lepore palmam
Facitve ambiguam rapitve cunctis.
Hortorum Venus est magistra. prurit
Hortum utrumque fodi calente thyrso.
Tu, SEUSI, fode rite Seusianum:
SCHORCKELI, fode rite Cordulanum.
SEUSI, Ver operae tuae est et Aestas,
Tuae est tota dies: dehinc quiescas.
Nox contra tua tota, tota lux est,
SCHORCKELI; tuus est Hiems et Aestas,
Auctumnusque labos [Reg: labor] , et hora Veris,
Totum denique tetrachordon anni.
AUCTUMNUS pater arbitretur olim,
Vestrum uter melior sit HORTULANUS.
NULLI Versiculos, ERASME, plureis [Reg: plures] ;
Nec plureis [Reg: plures] modo, sed politiores,
Quam tuo meditabar Hymenaeo.
Tam paucos prope tamque non- politos
Vix ulli dare, quam tibi, recordor.
Huic vero, mi Amice, paucitati,
Et huic carminis impolitiei [(printer); sic: impoliticei]
Multi ponderis et rei politae
Votum sufficio: quod ille fundus
Subscriptorque tori DEUS mariti
Eventu faciat ratum secundo.
SIS felix, o ERASME; sis et ANNA,
Nodo corcula Gordio ligati!
Pollens illa benignitas Iehovae
Vobis impluat e Sionis aura:
In vestros quoque liberos redundet,
Liberosque profusa liberorum.
Ecquid plura Novis AMICE, possim
Aut polita magis vovere NUPTIS?
NEC paucos hodie, nec impolitos
Spirabam tibi, DANIEL, Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
Sed cum tot legerem bonos Siberi,
Non diffusi alias in haec Siberi;
Ceperunt mihi detumere cuncti
Spirantes animi cito calores:
Ut vix sufficiam, quod erudite,
Quod fuse dedit ille, inerudite
Et strictim dare: quid? benigna laudis
Ornamenta tuae: bonumque votum,
Ut te florida faustitas Hygeiae [Reg: Hygiae] ,
Cui mystes hodie creatus audis,
Affectosque tuos vigoris almi
Succo vivificet, Quid est, quod addam?
FIAT, fiat. Et utriusque votum
FAMAE sera fides eat probatum.
O COUS superaret ille Apelles;
Et Iani meus ille KotteritI [Reg: Kotteritii]
Nunc duraret amor, nec in iuventa
Ad plureis [Reg: plures] abiisset! ille Par hoc
Nuptarum [(reading uncertain: print faded)] [Reg: Nuptiarum] mihi vivido colorum
Succo [Reg: Suco] pingeret; hic potente versu
Ad seros memoraret abnepotes.
Sol, qui diceris omnia intueri,
Vidistin' hodie sub Orbe Myso
Quicquam pulchrius, atque quum marita
Par hoc nobile copulatur arrha [Reg: arra] ?
KOTTERITIUS, inquam, et EINSIDELI [Reg: EINSIDELII]
Propago Theodora: quis profecto
Nec virtus sua, nec Patrum; nec aura
Fortunae potuit negare quicquam.
Tu quaeque optima, nuptialis hospes,
Pro te quisque novis vove maritis:
Omnis summa mei sit ista voti:
TALEIS [Reg: TALES] ambo reseminent se ipsos,
Quales ambo parente seminaii.
Quid felicius his vovere possim?
CUI bono, THEODORE, me Phaleucos [Reg: Phalaecos]
Tam praesente rogas calore voti?
Ut pactas tibi Nuptias secundent?
Qui me novit et indolem Catulli,
Frustra a me numeros Catullianos
Nunc speret sibi. friget ille nostri,
Si qui forte fuit, calor Phalaeci [Reg: Phalaeci] .
Hoc fecit febris. illa sanguisorbo [(reading uncertain: print blurred)]
Exsuxit mihi corpus omne rostro:
Omneis pertudit elices tubosque,
Per quos Phoebus aquas ab Hippocrene
Derivare meo solebat ori.
Nunc aresco sit itor et macesco:
Nec est illa prior sali venustas
Quae fortassis erat. Dabunt amici
Hanc deinceps veniam meo pudori,
Sime saepe negem tegamque velo.
Se nulli Venus invidet; videri
Horrescit mea. Sed tua, o ELIA,
(Quod his apprecor unice Phaleucis [Reg: Phalaecis] .)
Et Venus videatur; et videri
Optet omnibus; immo et invideri,
Qui feliceis [Reg: felices] honos in Orbe fati est.
Illa, inquam Venus erudita linguae,
Et Venus Theodora, quam recenti
Complexu tibi Iuno coniugavit.
PULCHRE estote DIUQUE coniugati!
ERGO solus adhuc cubare tecum,
Atque hoc frigore, sustines? profecto,
Ut vidi mihi literas secundas
Ladam ferre tuum, ratus Phaleucos [Reg: Phalaecos]
Me nato-tibi filio rogari:
Et iam: SIT bene! sis Edusa felix,
Potina, Statiline, Fabuline.
Nunc bellum modo Nuptiale primae
Indicis Veneri. Quid hoc sit ergo?
Canam classicum? et, Arma et arma? Vellem:
Sed Ladas tuus impotente voto
Perseverat iter. Suus sit orgo,
Dum me non sinit esse qui volebam.
Tu tuus tamen esto: nec trecenti
Te Ladae abstineant Tuam tenentem
In biga Veneris. Tene tenentem
DORNAVI, dominam calente fotu.
Sic me post decimos (velante) menses
Credam schemate serio Phaleucos [Reg: Phalaecos]
In natum-tibi silium rogari.
FORTES fortibus, et bonos creari
Bonis, prisca fides. Sed in cavillum
Haec non raro fides abivit olim;
Atque olim, atque hodie, creatque saepe
Imbellem Iovis armiger Columbam.
Sit hoc sit vetus, aut novum cavillum,
Imbellesque aquilae creent columbas;
Fortes fortibus, et bonis creari
Bonos: Iena Dices magistra, non hoc
Dicis causa ego dixerim; neque istas,
Candidate, tuas aduler aures,
Scit me Iena sacro litasse Vero:
Et nunc rem titulo coronat ipsam,
DOCTORIS titulo. Bene hercle factum!
Nunc MylI [Reg: Mylii] genus esse te probasti;
Et fortem atque bonum bono atque forti
Saeclis his etiam solere nasci.
Exemplum quoque Frater aemuletur,
Ille Antonius. Et minatur hercle
Totis viribus istud aemulari:
Et spes iam prope certa. Sub magistri
Hutteri manu ductione, et illo
Spirantis Genii favore, quidni
Patrem olim Sacra fulminans referret
Illum Antonius ille fulminantem?
PULCHRE Christian iste CHRISTIANUS.
Vates iste bonus bonusque Consul,
Praesagit tibi fausta: quippe Vatum
Sunt praesagia. quae nec ipse Vates
Non praesagio nuptiis, et opto
Res ut sint mera proprieque vestris.
AT si nominis omen audiendum est,
Quod vult CHRISTIAN [(transcriber); sic: CKRISTIAN] iste Christianus,
Vates iste bonus bonusque Consul;
Nae [Reg: Ne] tu, nominis utriusque culpa,
Vulgari male vapules cavillo!
Qui fulmenta sinit vir impos ipsam
Lecti scandere culcitam: vel haec vis
Dicam planius involucra? dicam:
Qui vir nequiter imperare perfert
Uxorem sibi, cui decebat ipsum
Praeesse imperio: Vel hoc et ipsum [(printer); sic: ipsum]
Dicam planius? Ecce dicam: in umbra
Qui domi latet imperator, immo
Qui domi latet imperatus aedes
Scopis verrere, fascias lavare,
Lallum psallere, motitare cunas,
Linum pectere, carminare lanam:
Qui vir (immo vir eviratus, haud vir)
Instat talia factitare, nostri
IOSEPHUM patrio vocant cavillo.
Iam, cui mentis hebetior facultas
Sed et corporis impedita moles:
Cui item iuveni bono et valenti
(Qualis tu iuvenis bonus valensque es.)
Virgo nubilis et valens, et annis
Et formae integra flore (qualis ANNA est.)
Uno nuda toro iugatur uni:
Et non id facit in sua puella,
Quod Naso facit in sua Corinna;
Hunc Hermae statuam vocant Latini,
Gens vernacula Gotzium. Et profecto,
Sires arbitrii sit illa nostri,
Denasare velim, IOSEPHE, talem,
Qui scitum nequit hoc patrare factum.
Sed quid nugor, et omen omino sum
Inculto tibi frivolo cavillo?
Tu, pol, qui vires ipse, luculentum
Paullo post specimen dabis, nec hilum
In se talia continere veri:
Necte Gotzion esse nec Iosephum;
Sed virum, sed et optimum virorum.
Sic hoc nominis omen utriusque
In ventos abeat, suique servet
Momenti potius modum fidemque
Id quod Christian ille, Christianus
Vates ille bonus bonusque Consul
Praesagit tibi consulitque, GOEZI.
Sicque ex tempore non bene expolitos
Cum bona prece desino PHALEUCOS [Reg: PHALAECOS] .
PISTORI, vetus in meis amicis,
Et vere et votus: et Magister idem
Doctrinae veteris: Scholaeque tritor
Non sane e trivio. sed hoc quid arcte
Restringo? Schola, qualis illa, quanta est,
Pistrinum tamen est merum profecto.
Sunt muli-Marii meri [(reading uncertain: print faded)] Scholares.
PISTORI vetus [(printer); sic: vetius] , inquio: novellam
Affectu veteri petis puellam
Modis omnibus unice petendam;
Quae tergat tibi pulverem scholarem
Curarum medicina: quaeque vitam
Vitalem faciat: domumque teque
Ex sese aedificet: sit huic, sit illi
Conda et proma rei speique: sit quod
LEIUS Melpomene Phalaeciorum
Trecentis voveat tibi Phaleucis [Reg: Phalaecis] .
Quam vellem tibi-nuptiale pactum
Longo carmine posteris sacrare:
Ni Ladas tuus occupet volentem!
SIT VESTRIS BENE NUPTIIS. sat hoc est
Voti et carminis, o ZACHAEE: nec plus
Leius Melpomene Phalaeciorum
Trecentis tibi dixerit Phaleucis [Reg: Phalaecis] ,
VIX Verbo huic potero fidem invenire:
Et verum tamen est. Puella, quae nunc
Concinnat tibi NUPTIALE Sacrum,
Nusquam visa mihi est. Quid ergo refert?
Nil fortasse: nec ille sum per urbem
Formarum Paris. hanc tamen videre
Res proclivis erat domus plateam
In annos prope sedecim terenti.
Sed laus ista tua est, Puella; non fraus.
Sis invisa aliis: ob id profecto
Non invisa Tuo es. Pudica virgo
Vel libari oculis gravatur, istis
Lascivis oculis. proinde mavult
Ad morem cochleae latere tecto.
Ipsa Oracla Dei probare vidi,
Cum virgo domiporta diceretur.
Nunc prodi, mea virgo, proxeneta
NATO. VIRGINE destinata laeto
VELSTENI [Reg: VELSTENII] Genio. Proba virili
Spectari proba saeculo. marita es;
Spectatique viri es. foris futura
Spectamen specimenque feminarum,
Quale hucusque domi choro fuisti
Spectamen specimenque virginali.
Sic spes nostra domi, forisque votum est.
Hanc spem (quaeso) domi, forisque votum
Eventu, Deus, impleas secundo.
Et, scio, facies. Modesta virtus,
Illa ardens Pietas, Amorque pollens,
Queis [Reg: Quibus] SPONSORUM animos calere certum est,
Et Dei atque hominum merent favorem.
NEMO ex omnibus est, SCHOFANE; nemo,
Cui plures voluique debuique
Quam vestris dare Nuptiis Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
Nunc quum res monet ipsa Nuptiarum
Solvi quod voluique debuique,
Nilest debitio, nihil voluntas.
Quei sic? Credere si potes Poetae,
Rem possum tribus explicare verbis,
Ius trium mihi Iuno liberorum,
Non quo more solet modoque Caesar,
Bilustri dedit hactenus marito.
Hos tres una dies, et una labes
Morbillis (ita barbari vocarunt)
Ad mortem prope pessimam dederunt.
Et bellum tibi me et logis facetum
Nunc patrem faciam! Profecto si me
Patrem tale rogas, probas aperte
Numquam te subolis fuisse patrem.
Verum (quod bene vertat!) est in illo
Spes aus [(perhaps: aut)] RES potius, Pater cis annum
Ut possis fieri, SCHOFANE. Fias,
O fias pater: et meos ab uno
Patris tunc- pater aestimabis aestus,
Quos nunc non- pater aestimare nescis.
TE voto tamen interim iuvabo.
Tu votum, Deus, audias. UTRINQUE
Sic ametis; utrinque sic amari
Uno pectore sentiatis ambos
Ut ipsum Mea me, meamque ut ipse.
VAH quid hac tibi paucitate, quid non
ELIS AEQUE tuae SCHOFANE vovi!
AD IOHAN. KEGELERUM, WURtzens. Medici Doctoris Titulo auctum Lipsiae.
OLIM prodigus et nepos meorum
Decoctorque fui Phalaeciorum.
Nunc res vertit: et Euclo triparcus
Multis audio: gutturisque cannam
Obturare etiam silente noctu,
Ne forsan mihi versus egeratur
Imprudenti aliquis. Velim prosecto
Id fecisse diu: tot impotenti
Expressit mihi myscelos, pedones,
Varos et vatios scabrosque versus
Importuna procacitas rogantum [Reg: rogantium] .
Sed non hoc tibi, KEGELERE, dico,
Debebam cui nostra, debeoque,
Omneis [Reg: Omnes] omnia debiturus annos.
DOCTRINAE tibi purpuram GALENAE
Pallas Lipsica consecrat, bonisque
DOCTOREM auspiciis salutat, et te
Cum plausu Urbis et urbici Lycei
Pulchro destinat Ordini Medentum [Reg: Medentium] .
Et haec ipse domi sedens ad Albim
Surdis auribus hauriam? Absit, absit.
Tecum partior hunc diem profecto
Laetus atque lubens. Et ut Lyceum
Hoc sciat Philyres, et uber agri
Wurtzenas patrii, stilum prehendo,
Affectumque meum Poeta versu,
Qualem composuit Phalaecus olim,
Includo: et memori quod ore sera
Legat posteritas, in arce Phoebi
Suspendo elogium: (favete linguis)
MORE ET IURE BONO CREATUS AUDIT
DOCTURAE KEGELERUS ARCHITECTON:
ET HOC LIPSICUS ADSERIT MACHAON:
ET FACTUM PROBAT ERUDITA VIRTUS.
Anno clo. Ioc. VI.
SI qua astrispicio fides habenda est;
Nostri forma hodie benigna caeli
Venatum iubet ire: perticarum
Varas erigere: expedire casseis [Reg: casses] :
Venablum [Reg: Venabulum] samiare. dein bipenni
Subpernare [Reg: Suppernare] nemus quod exstruendae
Promittat domui perenne robur:
Dein et frangere sexum, et evirando
Naturam violare seminalem:
Dein tondere pecus, comaeque silvam
Strictim demetere atque pectinatim:
Dein subducere lacteo cibatu
Nefrendes pueros: dein mederi;
Dein incidere venam; et ulceroso
Applicare cucurbitas: recentem
Immigrare domum: darique nuptum,
Et nuptum dare, remque nuptialem
Totis coniugii patrare nervis.
Tot et talia siderum magistri
Promittunt hodie bonis adaeque
Eventis fieri. Quis experiri
Unus omnia vult? quis unus audet?
Tu, CLANERE, quidem periclitari
Unum audes hodie, bono periclo,
Atque auctore Deo. Quod illud ergo?
Uxorem tibi nuptiis iugasti
Torgaeam Venerem (Bene et beate
Vestris nunc quoque nuptiis sit, opto.)
Ergo et cetera perpetrare perges?
Tondebis pecudem? comam assecabis?
Venam sanguine liberabis? arvi
Naturam genitalis evitabis?
Venatum ibis? acumen illud acris
Venabli [Reg: Venabuli] exacues? bipenne silvam
Exscindes? domui novae immigrabis
Cum nupta novus hospes? immigrate:
Attondete pecus. secate crinem:
Venam sanguine liberate: parteis [Reg: partes]
Evirate maeres; sed ut viriles
Possint pro libiture dire vires:
Venatum ite. Sed ista curiose
Quorsum narro, renarro? qua voletis,
Qua noletis, obite, non- obite,
Quae fatale poli minatur astrum,
Si fatale tamen sequi stat astrum,
Fortunata migratio sit opto:
Sit tonsura bonis benigna villis:
Venae sectio prosit: eviratos
Vis alat rediviva; ceterisque
Ad votum bene sit. Sed haec omitto,
Quae suspecta fidem putabat Hermes
Vix dum posse Poeticam mereri.
Hoc nunc dixero serium et severum:
Severumque putato seriumque.
Cui frons seria cumque, cui severa est:
CLANERUS cineres tori prioris
Paulo temporius resuscitavit.
Id iam Gellia lingulaca culpat.
Meum, Gellia, calceum ecce! nostin'
Qua me parte premat? Quid ergo culpas
Quodne scire potes? Satis CLANERO est
Has et scire Deum, et probare causas.
Nil refert animi tacentis aestum
Vulgo caeptum [Reg: coeptum] ostendere. Mi CLANERE,
Urge fortiter et perurge amorem.
Te tua hic Pietas tuetur. Omnis
Omneis [Reg: Omnes] despue Gelliae cavillas.
CUI praeit Pietas, ei profecto
Omnes denique res eunt secundae.
TANDEM dedidicit cubare lecto
REICHARTUS vacuo? Boni profecto
Anni tempore; Quando frigus acre est;
Quando noxia solitudo: quando
Sese arctissima Comparum novorum
Stringit copula, duplicatque fotum.
O nostri calidumque callidumque
SPONSI consilium! sed hoc me hercle
Longe callidius: quod aestimato
Natam Consule filiam; quod unam
Sibi legit et unicam; omnique
Heredem [Reg: Heredem] simul et semel bonorum.
Nimirum hic trivii perit cavillum;
Affines quot habes, habes et hastas.
Dein illud quoque callidum: quod annis
Florentem, et specie venustam, et udo
Siccam corpore succidamque: siccam,
Inquam, corpore succidamque; qualem
Vult Palaestrio Gloriosus Umbri:
Qualem depsita tritici siligo
Apistrice manu probat tumorem
Tractantique habitudinem. Putares
Tam scita specie puellam in ipsa
Humanae sationis officina
A Weisbrodiadum cato magistro
Sic pistam bene, sicque temperatam.
Sed et Nominis Ominisque pactum
Quantivis pretii est. Quod illud ergo?
Illud ergo AMELIA. Nostin, Aulata
Quot quantaeque coquant subinde Curae?
Curas decoquat ista lentiori
Cordis igne fui; manusque palpo
Affecti loca mulceat; malagma
(Emplastri genus) applicet tumori:
Et, quae cetera, misceantur apto
In rem coniugio. Sedista demum
Laudis pulchrae coronis et corona est:
Quod morata ea; quod domus peritae;
Quod de vota Deo. RICHARDE, an hic est
Ille CAECUS-Amor? PUER-Cupido?
Totus ex oculis putatur Argus.
Nugae! Tiresias is est, et omni
Talpa caecior hercle, comparatus
Ad tuos oculos. RICHARTE, an infans
Cupido tuus aestimetur? Unus
Plus Septem-Sapientibus sapivit:
Plus Septem-Sapientiae magistris.
Unus ille tibi sapivit infans.
O haec propria sint: et insitiva
Per vos traduce seminata durent
Ad Reichartiolos; et adnepotum,
Quos Reichartioli serent, nepotes!
QUID dicam amplius? universa dixi,
VII. idus Febr. clo. Ioc. IIV.
SCHWENDENDORFIUS et ROSINA nubunt [(reading uncertain: print unclear)] :
Ille Noricus; ista Lipsiensis,
Lebzelteria Lipsiensis. aeque
Lecti nubilis ambo Candidatis
Nupti foederis [Reg: foederis] ambo mox-Mariti,
Et tori ille Magister, haec Magistra.
Libertas mihi publici sit oris:
Promotor Venus est, Decanus Hermes,
(Hinc verbosa Venus:) vel ore vulgi;
Promotor Heva sit, Decanus Adam;
Nempe Adam-vetus iste, quemque honoris
Causa nomino, nequam-honestus Adam.
RES haec Carmine digna iudicaeta est,
Longo carmine, docto et eleganti,
Fac quod quisque voles: quid? imo
Fac quod quisque potes Poeta (nam sunt,
Qui se posse putant; meri Latinae
Linguae carnifices Poeticaeque.)
De me: molliculos dabo Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
Ut mollis Venus est: sed insitiva
Fortes indole masculoque sensu:
Quos nurus quoque tetricae Sabinis
Et strictus Cato Romulis probarit.
Alter nempe Solon rogabo Leges,
Quis sese teneant novi-Mariti.
Et novi et veteres item Mariti,
Sed quid me facio rogare Leges?
Lex est unica, et universa Legum
In se scita tenet: tribusque ternis
Hanc proponere litteris licebit;
Vix exponere ter-tribus Camenis.
Quae? CONCORDIA. Prima, et una, et omnis
Lex, Concordia. CORPORUM ille nexus
Arcte in se coeat: sed arctiori
Fas amborum ANIMOS coire nexu:
Ut cum sint duo, non duo putentur.
Nempe haec temperies Amoris illa est;
Illa haec harmonia est fidelis, omni
Musaea fide suavior maritis.
Vulgo fertur: Amare, Philtrum amori est.
Heic [Reg: Hic] vobis Rhodus est. Ames ROSINAM;
Ames: si, LEONHARTE, vis amari.
Dein CONCORDIA sic alenda Nuptis.
Siqua interveniunt molesta (sicut
Inter saepe solent venire) praestat
Connivere: videnda non videre;
Non audire quod audiant severi.
Absit asperitas et irae amaror.
Olim, cum facerent Iugae Quirites
Iunoni, fel ab hostia revulsum est.
In hoc sacro itidem iugo fel absit.
CONCORDES quoque Castitas maritos
Fecitque et faciet modesta. Nuptis
Praeferre Ignem et aquam patres solebant.
Pulchro schemate! Sit maritus Ignis:
Sit coniux Aqua. tempererur [(perhaps: temperetur)] aestu
Vis-Aquae modico. Nota. modesto
Vis-Aquae modo temperetur aestu.
Namque ut ferveat haec; nec ex mariti
Nec usu fuerit maritae. obryzo
Non carum Vetus hoc putetur auro:
VIRUM si qua suum sibi obsequentem,
Et diu volet esse, amoris artes
Modesto et modico calore tractet.
O Scitum utile! quod sciant maritae,
Sciant, et faciant! ROSINA, fac tu:
Fac et cetera, quae decent maritam,
Maritus sua fecerit. perennes
Sic CONCORDIA vos amabit annos:
Hoc est, omnia. praestat universas
Res CONCORDIA. Seminate prolem
Vestri et oris et indolis. ROSINAE
Suis ne careat Rosis rosetum.
FIAT. Fiat et hoc, et illud inquo
Omnes CONIUGII beatitates.
DE ME non ego Lipsiam. nec ausim
Uxor nescio quo mihi cavillo
Aures accuba verberat, reversum
Me vestra quoties ab urbe duxi.
Quovis ire sinit. gravatur unam
Tota Misnide Lipsiam. Nec ab ne est.
Luctantes oculi et virum procantes,
Suadae lactea sit avitas, venustas,
Et formae nitor, et lepos, et illa
Venus nescio quae peculiaris,
Qua se Lipsides intimant puellae,
Vel illum Hippolytum, vel et Lycurgum
Cogant indomitos habere ocellos.
XIV. Cal. Febr. cIc. Icc. IIX.
QUIS non optime Mystagoge, quis non
Votis omnibus iverit probatum,
Te tedas [Reg: taedas] vice tertia maritas
Nunc incendere nuptiis Puellae:
Qui sensus mihi sit, rogare noli.
Et vero probo, gratulorque factum
Absens versiculis Poeta praesens.
Ecquid tu potes excitare functas
Ad priscum socii iugale nodi?
Non fiet, reor; annuas querelas
Instaures licet, immo saeculares.
Num tu pascere, Mystagoge, CHRISTI
Et gregem potes, et domesticam rem
Collatis simul expedire curis?
Vix audes, puto. Quin, quod institisti,
Eductam bene virginem MARIAM
Adsciscas sociam laboris. Aedem
Tu cures Domini, gregemque: curet
AEdes illa tuas, gregemque. Sic res
Et curata domi probe forisque est:
Et sic CONIUGIUM bonum est, Am-Ende.
FINIS PHALEUCORUM [Reg: PHALAECORUM] .
ANTE vias, interque vias, me saepe rogavi,
Ad TE cur iterum, MAGNE dynasta vocer.
Caepi anceps pendere diu, qua spesque Metusque est:
Et nunc penderem; proximiorque Metu:
Ni mihi sub porta Phoebus dixisset in aurem:
Cum FORTI et DOCTO Principe causa tibi est.
Liebewerdae Sax. facieb.
PRIMUM utriusque legas elementum quodque Mariti
Nominis: et pulchro lemmate CuLMuS erit.
CULMUS hic in spicas, se spicae in grana propagent:
Ingenium Matris grana Patrisque gerant.
PARTIS et ut pietas Matrisque est mutua, fiet.
FRUCTU nemo caret, qui PIETATE calet.
ME-ne Poetarum-Regem praescribere libro
Quem tibi Virdungi regia Musa dicat?
Erubuit charta ipsa notam cognominis, et se
Traduci in nostro crimine questa fuit.
Qua mihi fronte REMUM Poteris spectare? vel idem
Qua te fronte potest noster Apollo REMUS:
Romani Remus ille fori Suadela Dicesque:
NOBILIS Augusto stemmate PATRITIUS?
Qua te fronte meus PRAETORIUR [(perhaps: PRAETORIUS)] , ille Poetis
Unio: Cur a tua Noridos; Orbis amor?
LAC candent, candetque nives, candentque ligustra [(reading uncertain: print faded)] ;
Candet ebur, candent lilia, candet olor;
Sol candet, Non sunt tamen omnia, candida quamvis,
Pectore GIRSNERI candidiora mei:
Candor ab hoc uno livorem hic stigmate duxit.
Corrige peccatum: sic potes esse TVUS.
AB Iove quod caelo nostros descendit in usus,
Vulgo tergemina scinditur arte SOPHOS.
Et Logica, et Physica est, et tertius Ethica termes:
Inque suo quaevis germine fructificat.
Hoc Sophos esto Hortus. Logice tibi texile [(perhaps: textile)] septum est:
Terra, arbor, Physica est: Ethica fructus erit.
Esto Animal. Logica ossa dabit: dabit Ethica carnem:
Vivificans animam flamen, erit Physica.
Urbs esto, murus Logica est; dabit Echica [(perhaps: Ethica)] leges
Ac mores: Physices-corpora, civis erit
QUAE facies Horto, quem saepes nulla coronat?
Quid Corpus, quod non nervus et ossa gerant?
Quid sine muro Urbs est: Ego ne sim civis in ista,
Qua, MARTINIADE, res mea praeda patet.
QUUM talem et tantum LOGICE det in Artibus usum;
Tuque USUM Logices arte probet Logica;
Arte NOVI EXEMPLI: quis te non dixerit omni
Artificum Logices ellogio [Reg: elogio] ARTIFICEM.
DOCTI-pulveris Hercules an Hermes
EUCLIDES, per et has Scholas et istas
Illota teritur manuque lota.
Atque haec sacra Matheseos peraeque [(reading uncertain: print faded)]
Omnes scire putant. RHODI, siuntne?
Tuscis, optime mystagoge, tu scis,
Paucos scire quod ut sciant necesse est.
QUI tendit moderamen arvipendI [Reg: arvipendii] ,
Non statim bonus agrimensor idem est.
Plus est esse Geometren: et hoc plus
Euclidem similare. Nunc ut omnem
Euclidis Genium adsequantur omnes,
DEMONSTRATIO LINEALIS exstat:
Auctor est Rhodius. Catum hoc alumni
Acumen tibi gratulare, Saxo.
EUCLIDES tenebris opertus, ecquid
Euclides mihi sit? profecto non sit.
Quem nunc ultima incubravit [(transcriber); sic: lucubavit] aetas,
EUCLIDES tibi luculentus esto,
NEUDORFERE, aliquam-multis mihi cognite lustris,
Et prope germani fratris amate vicem:
Tu quoque fecisti, cum me tua Noris haberet,
(Ecce agnosco lubens) HOSPITIS officium.
Repperi ubique homines in tota Francide: sed non
Altorfi. CHARITAS Urbs habet illa MERAS,
Urbs Academiae. Quid nomine quemque ciebo?
SCIPIO Romanae scipio Iustitiae: (Themistos
Omnia RITTERSHUSIUS omnia: palma
Tertia, MAGNIFICO prima MAGISTERIO
DINNERIDES: Paeonque suis SOHNERUS alumnis:
Et qui cana Sophum gloria QUECCIADES:
Suadaque PICCARTI: VIRDUNGI argutia docti
Carminis. Et quorsum singula commemorem?
Desperare homines cepi in certamine tanto
Officii. Charitas Urbs habet illa meras.
Numquam (te testor, sacra qui dare iura solebas
Iuppiter hospitibus) officiperdus ero.
MUSARUM et Charitum spirans, GULIELME, venustas,
Inter et heroos, Dux Generose, Duces:
Ergo redux nostras iterum provisis Athenas,
Meque ad Colloquii Musica mulsa vocas?
Fecit idem nuper BRUNSUIGAE Curio terrae [(reading uncertain: print faded)]
MAXIMUS. incassum me tamen ille vocat.
Namque ad Misneas me febris abegerat alpes,
Vividius captans aeris ingenium.
Dumque ibi deliteo; mentitur fama sepultum;
Et vitam in pleno delicuisse [Reg: perhaps delituisse] mero.
(OPTO, siti peream; si, quam sitis urgeat, aut res,
Plus ULTRO cupiam membra gravare mero.)
Vivo tamen. reliquumque dati mihi dulcius aevi est,
Quod licuit vultus schema videre tui:
Vultus? immo ANIMI: quem si mihi pingat Apelles,
Nulla sit in terris pulchrior effigies.
VIVE diu, PRINCEPS, exemplum Principis unum,
Fortunaeque supra fulmina tolle caput.
Fregit OPES patriae duro vis hostica bello:
Vis ANIMUM poterit frangere nulla tuum.
TERTIUS aethereis [Reg: aetheriis] inclusum piscibus annum,
Terminat aequatis Sol Phaetontis equis,
Albias ambrosiis quum vos amplectitur ulnis,
Schonburgae, FRATRES, stirps generosa domus.
Nunc reduces optat fieri Pater ambo. redite.
Nec vos hac pigeat laude redire domum.
Mentem-animi Pallas, corpus Venus ornat utrique,
Artibus illa suis, Moribus ista suis.
AEtati Gravitas iuvenili raro secunda est.
In vestro Gravitas ore senilis habet.
Nec vos USWALDI pigeat mensa hospite fructos.
Exemplar vitae sufficit ista domus.
Nec CAELESTINO Doctore. Quis ambigat, in vos
Quin sata doctrinae panxerit ille suae?
At nunc ite domum, tali comitemur eunteis [Reg: euntes]
Carmine Leucoridum magna minorque cohors:
QUOS DEUS, et Musae, Princepsque AUGUSTUS amarunt,
Schonburgo- FRATRUM binio noster ABIT.
Anno cIc. Icc. V.
SALVE ALDENBuRGuM, Salve: multumque diuque
Exspectate oculis Urbis ocelle meis:
Quique urbis Genii, quique alto a Saxone gentem
Ducitis, heroum dia QUADRIGA Ducum:
Quique cor Heroum, GERSTENBERGERE; sed et qui
Iecisti famae semina prima meae:
Quique potes, FABER, arte homini procudere vitam,
Ipse triseclisenes [Reg: trisaeclisenes] vivere dignus avos:
Quique istis GENERI Fabro, quique estis AMICI:
Quotque DEO et Musis Gratiolisque sacri:
Una OMNES salvete: OMNES simulante videndi
TAUBMANNO, quam nos viderit atra dies.
QUANDO ita vult, patriis alius torpescatin arvis,
Una domus puerum noverit, una senem.
Tu tamen et caelos, FRANCISCE, imitaris et auras,
Quae gaudent MOTU vividiore loci.
Nam primo calor ille animi generosus in aevo
Matris ab amplexu te iubet ire foras.
I, FRANCISCE, bonae quo te rapit indolis ardor.
Non decet hoc calidum velle tepere situ.
Cernis, ut e specula Virtutis, GLORIA currum
Ostentet, quo te celsa sub astra vehat?
Cernis, ut auratam texat tibi FAMA coronam,
Quam templi in medio fornice figat HONOS?
LAUS magna est, patriae decorari a sanguine gentis;
Sed maior, gentis condecorare genus.
Anno cIc. Icc. VII.
ET QUAMVIS investis adhuc freta prima iuventae
Expedias, STRUBIAE Gentis herile decus:
In LAURUM tamen et laudem maturus abisti.
Quis MENTEM e mento barbitioque probet?
Qui Capitolino princeps in agone POETAM
Fronde CORONAVIT Caesar Apollinea,
Nec Puero invidit quandoque hoc germen. Et istam
In forte aetatem spiritus armat epos.
Tu Genio studioque modum transcendis et annos:
Fitque Adolescentis debita palma Seni.
Scit Phoebus; CAESARque sui scit et Optio Phoebi,
Te meritum Capiti LAUREA SERTA tuo.
GODELMANNA fides domum hoc a Caesare misit
Missum lemniscis Uranie implicuit;
URANIE meliorum animae nutricula VATUM:
Et dixit: STRUBIO DETUR. et (ecce!) dedi.
Adsere quaesitum tanto tibi iudice fastum.
QUAE datur OB MERITUM palma, gerenda datur.
Anno M. DC. VIII. Cal. Sept.
LAPPAEQUE tribulique atque aspera silva Themistin
Occupat; et latrant barbara Caussidici:
Seque MEROS ista iactant ratione REALES.
Nempe bonis REBUS se bona VERBA negant!
Q Iuris stultos! ipsi vestri ergo magistri
VERBALES tantum, Scaevola, Sulpitius [Reg: Sulpicius] ,
Atque alii, quos Pandectae Codexque probarunt
Res magnas ipso cum Cicerone loqui.
Tuque novo docuisti homines spectamine, LAPPI.
Lappis et tribulis posse carere Themin
CVIUS in hac requiescit humi- testudine Corpus,
(Namque Anima in caelo est, unde profecta prius)
WALWIZIA de gente, domo Dobrizius, altae
Indolis, et patriae lumen Equestre fuit.
Omnia magna. tamen parva huic visa omnia:
Atque suos in se nobilitaret Avos.
Hinc puer et puber laudum festinus anhelat, ni se
Atque Togae atque Sagi discere militiam.
Hinc passim Germana sequens, atque Extera regna
Militiae solidum robur utrique petit.
Sed, nova dum Martis tentatur adorea, cunctas
Reinsbergae evertunt regia castra minas.
Ignis in igne furit. heroica flamma febrili
Stinguitur: et Mortem Martis alumnus obit.
Nunc fovet exsuvias [Reg: exuvias] Ubium - Agrippina. Viator
Perge viam. tamen et hoc breve carmen habe:
Frustra alacres in pube animos miramur et annos:
Spes saepe innumeras perdidit una febris.
WILKHOVERE, tibi quid carmine vanus aduler?
Non decet ingenuos luridus iste color.
Hoc Donaverus plena tamen hauriat aure,
Cui laudata tui vis fuit ingenii:
Te nostros laudasse Sophos; apicemque Magistri,
Me Praetore, tuis imposuisse comis.
Gratulor hanc laudem. Sed enim quoque Delphica Vatum
LAURUS ob argutum debuit ire caput:
Scilicet haud-recto tibi Mens rectissima talo
Constat, et in nullo claudicat ingenium.
ACCIPE tramissum veteris tibi carmen Amici,
Quod mihi de Franco misit amicus agro.
Svada Palaecomes auctor: quo DOCTIOR unus
Et MELIOR nemo est inter utrumque polum.
Et cuius, RICHTERE, domos artesque colebas,
Cum imbiberes simileis [Reg: similes] fortis ephebe minas.
Ut legi, ut dixi; Propera chalcographe chartam,
Hocque per Aonios sparge Poema viros.
Nec metuo invidiam, quod et hinc mihi vendico partem,
Dum famae stimulat ambitiosa fames.
Optimus omnimodas scit RITTERSHUSIUS arteis [Reg: artes] ,
Unam omni in vita nesciit Invidiam.
HIRSCHBERGAE duo fulcra domus, quam patria Virtus
Institit ad celsos aedificare polos:
Tertius annus abit, quum vos nutricula Phoebi
Leucoris ambrosio coepit habere sinu:
Successisque bonis eduxit ad indolis astum,
Schoffani privis usa magisteriis.
Schoffani, cui se Virtus et honora Themistos
Filia et Aonidum flos Charitumque dicant.
Nunc Ratio veteres suadet provisere montes,
Et coram patriae spes animare datas.
ITE, boni Fratres. sic heic [Reg: hic] vixistis, ut uno
DOCTRINA et VIRTUS vixerit hospitio.
Anno cIc. Icc. V.
ISTA dies clara semper mihi purpuret aura,
Semper et a pulchra clareat historia.
Qua Rittershusio visum mihi pectus amicum est,
Cui BURCKSTORFA domus lumen Equestre dedit.
Ne sim, BURCKSTORFI; si sit mihi carior [Reg: carior] illo.
O praesentem oculis una det hora meis!
Tu prae me felix, cui cominus ille Sacerdos
Musarum et Themidos visus in urbe sua est.
Visus, et auditus; sed et interiore receptus
Pectore: quemque Viri mutuus arsit amor.
SOLIS in aerio qui creber obambulat aestu,
Ignorans aquilo membra colore linit:
Et tibi non pariter, BURCKSTORFI, fiat? et in te
Nulla Ritershusii spiret imago mei?
Spirat. Et ad vestrum spirabo ego semper amorem,
Dum vitae auriga spiritus hoc Cor aget.
ILLE ego, qui decimo vix unum indulgeo versum,
Qui me etiam precibus urget et officiis:
(Non quod ego tantus: sed quod non aestimo tanti
Quae meus in strepera radit Apollo lyra)
En ultro tibi me, STARZERI, largior: ultro.
O Virtus, animi quanta tyranna boni es!
Non potui memori non hoc in scribere versu
Tam rarum in vestra nobilitate decus.
Vivat in exemplum Virtus tua; vivat, et aequum
Virtuti pretium fata secunda ferant!
Annos nempe novem te Leucoris una, noveni
Numinis ambrosio pavit alumna thymo.
Nec te paeniteat tam longi temporis. aequum
Scito morae pretium te quoque ferre domum.
Pullo illi Themidos Forstero doctus et altus:
Forsteri multum te quis habere neget?
ITO domum noscende tuis: et NOBILIS esto
Et FELIX patriae Nomine Reque tuae.
NON satis ergo fuit Belgus semel atque Britannos
Mundi Europaei visere delitias [Reg: delicias] ?
Ire paras iterum; sed, ut auguror, Itala tempe,
Qua Medicis Hortos educat alma Venus;
An Gallos potius, nostrumque anigmata [Reg: aenigmata] patrum?
Si genus a Francis Galla Francis agit.
Seu Gallos, Italos, Belgas sequerisve Britannos,
Scilicet invenies qui tua Sacra colant;
Sacra senis Coi, qui saepe salubribus herbis
Creditur humanos amplificasse dies.
CUIATES estis, quiqui estis, Apolline docti,
SALVETE; atque animi PIGNUS habete mei,
ET patriae quoque DEPOSITUM communis Amate,
Quem vestri a patria tam procul egit amor.
Priscum illud Simplex Germana gentis, in
Francidos effigiem fertur habere sui.
Huius ad effigiem meus hic est factus, at idem, agro
Ac si de vobis unus, acumen habet.
Doctis atque Bonis DOCTUMQUE probabo BONUMQUE.
Laus haec Francoi sit mihi summa viri.
ITO foras, patriaeque bono gravis arte redito.
Nos adventitium [Reg: adventicium] , IANE, paramus epos.
Anno cIc. Icc. VII.
BAPTISTAE vacat ista dies: quam condere musto
Aut iugulare mero patria Francis amat:
Credo, etiam propiore tuos Aquilone Polonos
Scilicet, Albiaci non-Vetus Hospes agri.
Non culpo. fors nec rigidi censura Catonis,
Cui Virtus dictae est incaluisse mero;
Sed modice sumpto. Quorsum ebria fervidus
Potor inundanti proluere ora cado?
Mos vetus, at nequam mos est. hoc scilicet uno instat
Teutonas antiquos Marte probamus avos.
Nos pietas Musaeque alias duxere per arteis [Reg: artes] .
Hinc natalis eant gaudia festa tui.
Cum Doctis interque Bonos mediocre bibatur,
Quod curas studii temperet assidui.
Crastinus ad Musas et Scita revertere legum,
Ruptura exigua est, quam suit una dies.
Sic et IOHANNEM, sic et Natalia vives:
Vivere sic tecum vel pater ipse velit.
AFFECTUS multorum animas in carmina Patri
Debita. nam qua non patrius urget amor?
Tu patrem luges; nos munera patris et artes
Quis Transilvanos Sacra docebat agros.
Atque hi iure tuum non-aequo tempore Patrem,
Doctoremque suae gentis obire dolent.
Est tamen, o DANIEL, doleant cur mollius: in te
Cum virtus patris sit rediviva tui.
Mitior agricola est, si quercum everterit Eurus,
Quam fruticans iuxta germen habere videt.
ET cuperem, possemque etiam, vel carmine longo
Ad sua tam pulchrum ducere sacra iugum:
Deque meis etiam Virtus MOSERA Camenis [Reg: Camenis] ,
Cui Sponsae soror est nupta, merebat idem.
Sed dum me vestrae regalis adorea Dresdae
Hospitii socium caepit [Reg: coepit] habere novi;
Hoc in Taubmanno Taubmannum quaerere caepi;
Nec potui similem me reperire mei.
Cum caelo quoque mens animi mutata recessit:
Nec Venus in numeros heic [Reg: hic] venit ulla meos.
Aut Venus in Vestros totam se indulsit amores,
URSULA? O propriam cum PARE semper habe,
Scilicet ANDREA: socios quem misit in ingneis [(perhaps: ignes)]
Par amor eximio numinis auspicio.
Cumque aliud nequeam; saltim id sine, Dresda, profari,
Quod quisque e Vatum furfure bucco potest:
NOBILE PAR, TALI VIVATIS AMORE IUGATI,
QUALI QUISQUE BONOS OPTAT AMORE FRUI.
QUOD Gundermanni de me tibi Suada canebat,
Fluxit ab Affectu, non Ratione melos.
Audimus vulgo, sed vix sumus umbra Poetae:
Esse Poetam, hominem supra homine rapuit.
AT cum te Sophiae laudo, Wudriane, Magistrum;
Non meret Affectu, sed Ratione fidem.
I patriam senio lassum relevare Parentem;
Nam potes: et Pietas te iubet esse tuum.
VICISTI, Sigmunde, catae Virtutis agonem:
Victorique hodie palma CORONA datur.
Sic tua rite facis: Sic crederis ESSE quod audis,
SIGMUNDUS factis, elogio STEPHANUS.
NUNC patrios repetis post una triennia montes
Qua Transilvanos Teuto polivit agros.
Cuius eris tandem SIMON; ubi veneris illo?
Patris, ais. sed quis Patris ibi pater est?
Terrae eius dominus. quisnam hic? ignosce roganti:
Exsuitur dominis patria crebro suit.
Ludibrium Martis tua transilvania plane est:
Alternatque suos speque metuque duces.
Fluctuet hic Regio, (quamquam o consistere posset!)
Dum stet inexcusso limite Relligio.
Et stabit; tali quum se tibicine fultam
Sentiet: et plures si dabit illa tuis
MASSA pares ausis. namque hac virtute, Corone
Transilvanae audis una corona tuae.
HUMANITATIS litteras qui negligit,
Se negligit: fraudemque litteris facit,
Quascumque tractat, TRIPLICIS Scientiae,
Quarum Galenus, Bartolusque et Paulus est
Notus magister, in Sophi choragio.
Scito haec et haec, quam quisque vis, Scientiae
Secreta. Quomodo sciam ipse, scire te:
Ni RITE, quae scis, explices? quid, explices?
Immo, quid unquam [Reg: umquam] RITE dicere poteris
HUMANITATIS imperitus? Hoc idem,
FORSTERE, iudicare te, congaudeo.
Et res profecto iudicata sic probe est,
Ut quisque contra sentiat, nil sentiat.
IANE, genus Saxo; Iurum doctissime Leges,
Ut de te pullus iudicat Eunomies.
Tune etiam Logicen? Atqui pro Iuris alumno
Chrysophagus fatuos hanc crepat esse logos.
DEque OMNI, et PERSE, quodque nunc versum impedit UNI.
VERSALI PRIMO, Philosopha arma moves.
IANE, move audacter. Logicos ubi ciceris hostes,
Fortior Harminio Saxone victor eris:
Quodque ter occlusit Iani Roma aurea templum,
Iam claudent quartum te duce PHILOSOPHI.
NOLI tu tibi, IANE, gratulari,
Quod, me Vate, recens MAGISTER audis,
CAPUT tam lepidum, et quod ipsa fecit
Venustum Venus; et quod ipsa Pallas
Tot bonis dedit Artibus politum:
Quod Virtus amat, et virile saeclum
Cui virtutis honos amatus unquam [Reg: umquam] est:
Hoc inquam, caput hicce me ministro
MAGISTRUM fieri; mehercle tantum est,
Ut pleno mihi gratuler Phaleuco [Reg: Phalaeco] .
QUALITER aeternos renovant incendia [(transcriber); sic: incendiae] pullos,
Saecla decem quoties UNICA vixit AVIS:
Sic patrum VIRTUS se in prole reseminat: et sic
Vivida Wengiadae flamma perennat AVI.
NEMPE aliquis lucus Codex mihi Iuris habetur,
In quo iustificae lucet imago deae.
Multi multa movent celebres in Iure magistri,
Lucus ut iste sui luceat igne foci.
Multi etiam eluci dum lucem accendere tentant,
Eluscant fatui fomitis igne deam.
Tu quoque; BLUMIADE Danorum germen, in illis
Qui lucum hunc lustrant, tendis habere locum:
Iamque, Fideiussor credendique auctor ut aequa
Lege tenere suum ius queat, enucleas.
Laudo fidem lustrique facem, quam tiro minaris:
Laudabit mecum Dania quanta tua est.
Tuque Fideiussor credendique auctor amicis
Factus es ipse domi, te fore Iustificum.
IENISCHI, erecto surgunt tibi Corpora filo:
Mens et in erecto corpore recta tua est.
Vaticinor. Rectis stabit Res publica talis,
Cui tu maturo tempore rector eris.
AERIPEDEM cervum, Cacum, Stymphalidas, Hydram
Alcides domuit, tergeminumque Canem.
Hisque ferunt meritis caelum adscendisse [Reg: ascendisse] Poetae.
Scilicet ut Caelum est, sic Merita esse solent.
Nisibus Herculeis maior SCHEMELIUS, unam
Qui valuit puerum vincere Barbariem.
Hoc uno et caelum Merito (si munere tali
Tantus vaenit honos) promeruisse reor.
Immo nunc habitat caelum; non Herculis istud,
Sed Pueris CHRISTO iudice pollicitum.
HENRICE GODEKENI,
Vates Rudinus, ille
Tam carus Africano;
Quod Graece et Osce, et idem
Sciret loqui Latine,
Tria corda se Poetae
Habere praedicavit.
VATES O Hildesine,
Qui faris examussim
Latina, Graeca, Hebraea;
Qui praeter haec, tot Arteis,
Tot Sacra, tot Profana
Sapientiae imbibisti;
Quem te vocabo? Nonne
Tripectorum et Trilinguem?
VATEM non fieri, sed amico sidere nasci,
Maximus e nostra gente Melissus ait.
Qui caeli mores et fati nomina pensas,
HERMANNE Uranies Franca propago doce:
AN Natura parens, an Cura noverca Poetam
Me faciat: si quo iure Poeta vocor.
SI quis Amicus homo est, ut nominis arguit omen,
Huic praestare nihil, quam Deus ipse, potest.
PAUPERTAS plerumque Bonae soror additae MENTI.
Id questa est hodie-natio; questa Patrum.
Nec tamen hoc animum fas despondere sub aestu.
Quin tu, mi STARCKI, disce docente Bono:
PLUS semper placuisse Deo et Sapientibus inre
Pauperiore BONUM, quam locuplete MALUM.
COMMENDO tibi filium sororis.
Germanum Corydona: copioso
E fratrum grege septimum. rigescens
Lignum est. Mentoris et Myronis illud,
HOLSCHERE, ingenium manumque vinces,
Hinc si Mercurium polire nosti.
PROMISI tibi (quid negem?) Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
Cum ius et Cathedrae darem Anulique,
Et pro Lege licentiam legendi,
Et te nomine publico Magistrum,
Magistrum-Sapientiae citarem.
En tandem tibi debitos Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
Paucos, inquis. An ergo multa paucis
Dici non poterunt? Sit hoc periclum:
VERE VEHRE BONUS MAGISTER. Odis
Nemo plus tibi dixerit trecentis.
SUBTILE ingenium mei ZADERI
Atque ipsa Venere Expolitus unguis,
Olim nupturientibus PVELLIS
Sertam texuit e rosis CORONAM.
Quid dicam? ista Viris quibusdam acutas
Visa est sub foliis habere spinas,
Quae caeco meritoque vellicatu
Intra atque incute lancinent Puellas.
Nunc SERTUM quoque saeculo virili
Auctor texuit. Excitate vestri
Arteis [Reg: Artes] ingenii, Puellae; et astu
Explorate pari: utrum et hac in ipsa,
Quae fit pro grege masculo, Corona
SPINAE deliteant acuminatae.
OMNIA dememini, quae tu mihi dicere Dresdae:
Quaeque palimpsesti scripta fuere libro.
Cum libro omne meum periit meminisse. velut cui
Pelliceo inscriptus tergore sermo fuit.
Nec mihi dicta dies Hymenaeo certa, locusve
Gymnados; aut sponsi nomina nota PARIS.
Hoc unum videor meminisse fideliter: una
Nos bibere Austrini nectar agreste meri:
Teque cis-albinae boreali in littore Dresdae
Tractare scholici sceptra magisterii.
Dein memini crebro monachum sermone citari.
Ast uter in vobis nescio sit monachus.
SED quiqui, aut quicquid sitis; Dresda omnis ab anno
Resciscet, nuter quod fuerit monachus.
QUI videt undantis decumana volumina Cristae
Fluxaque purpurei carbasa Pallioli:
Illi aut patricius e luco crederis esse,
Aut stratiota feri trossulus ingenii.
Error in utroque est; sed felicissimus; et qui
Sub monstro induvii MONSTRUM alit INGENII:
Nullius at vitii monstrum: sed qualia DOCTI
Belgae hodie et Galli monstra parire [Reg: parere] solent.
Nil tibi, nil mediocre, trecentos saepe Latinos
Vertere de Graecis te videt una dies:
Et dare quingentos nondum horis quinque Latinos:
Quosque suos versus Scaliger esse velit:
Scaliger ille aevi miraclum Caesar, et unus
Vatisque et Medici et Militis elogium.
In Criticis mire-felix audacia vitam
Legitimae voci reddere, theta nothae.
CLAUDIUS est specimen. sed enim speciosius intra
Vestae adyta specimen BARTHIA Musa premit.
IGNIS in ingenio est; ipsum ignis; et obvia raptat
Nutrimenta suae maxima quaeque fami.
QUAM cerebrum Iovis esse putat gula Saxonis esu,
Pernam Barbyaco, CASPARE, mittis agro.
Laudo. Sed ad Francos una collum atque calorum
Debueras stomachi mittere Saxonici.
SI plausoris eges aut si praeconis, HEROLDE;
Dico palam, linguam non tibi vendo meam.
Iam dedit et plausum, dedit et praeconia pubes
Quum tibi decreta est laurus Honora Sophi.
Sed tamen bi vocem teneant, teneamus et ipsi:
Mens tua secreta voce loquetur idem.
Vatibus hic mos est laudum spirare caminos:
Sed solet haec sanam res onerare fidem.
Sana fides haec est, samique modestia vatis,
Qui te laudandum dixit; HEROLDE, Sophum.
PETRA sustinet ANCHORAM trivertex
Victrix insidet Anchorae CORONA:
Binas spina ROSAS utrinque prodit.
HAEC Insignia sunt BINECKENORUM.
CHRISTUS PETRA salutis in triuno est
Unus Numine. Spes Fidesque sacram
Bicornis gerit Anchorae, figuram.
Dulcis spirat odos utrinque vitae,
Vitae caelituum [Reg: caelitum] : sed inter hirtas
Dumeti salebras crucesque Mundi.
SPES tandem tamen et Fides triumphant.
Hinc victrix datur Anchorae CORONA.
MALUM qui patitur, bono potitur.
CERVUS hians, surgensque vagis in cornua ramis
Pube tenus gemmis distincta auroque Coronae
Emicat, et medius stellatas occupat alas,
Quas torque insignis et clathro pervia cassis
Sustinet. In clypeo bipatenti Cervus eadem
Cernitur effigie. Dextrae Iovis armiger adstat
Expassis alis, rostroque minatur aperto.
Haec sunt antiquae KOSARORUM Insignia gentis.
CERVUS agit vitae longissima saecula: VIRTUS
Vivit et extensum durat victura per aevum.
ALA regit volucres, altumque sub aera librat:
Ad nubes hominem Virtus et sidera tollit.
Aes clypei et galeae sunt Martia signa; merentque
Et torquem et gemmas atque auram nobilis auri.
Tandem Aquila et Iovis est et magni Caesaris ales:
Et Deus et Caesar virtutis honestat alumnos,
SIC est profecto res. In ara Volupiae
Stat Angeronae statua. nec tam splendide
Detersus aer uspiam est, ut nuspiam
Adspersa [Reg: Aspersa] sit nubeculae de formitas:
Nec gaudium tam liquidum, tam pertinax,
Quod nuspiam turbet, remittat nuspiam.
Sententiarum tu mearum testis es,
SCHLEUPNERE: ab ipsis cui leporum fontibus
Scaturit angor, cordis exedens fibras.
Aut gaudium non est, HONORES consequi?
Nec angor est, UXORE privari bona?
SIC vita est hominum. Medio de fonte leporum
Tristior ingratae surgit amaror aquae.
Te quoties hausisse rear mordacis aceti
Pocula, SURIACI proxima cura tori?
Nunc dubias exsuta vices et amara saporum,
Dulcia nectareo proluis ora mero.
Scilicet in caeli requit Iehova diurnam
Dulcore aeterno pensat amaritiem.
HAEC Monchmeieriae sunt illa pericula Musae;
Atque adolescenti deproperata manu;
Atque obiter: calido namque hunc rapit impetus ausu
Mystica salvifici discere iura sacri.
Quaere viri vires, et adultae praemia Musae,
Et longae vatum propria tela morae:
Heic [Reg: Hic] reperis, LECTOR. Qui RES animavit et ARTEM
Carminis, omnino Spiritus ille Dei est.
AD WOLFG. SCHALLERUM, Freiberg. Sax.
DUM Persas, SCHALLERE, Magos, tria nominareum
Ducis ab Eo is ad nova sacra plagis:
Ingenium, Pietas, Industria, lude triformi,
Dant documenta tui viva magisterii.
SPARGIT adulator plenis encomia buccis,
Si qua videt modicae laudis habere typum.
Non sic, ingenuo cui frons imbuta pudore est.
Parca verecundae laudis amare decet.
Sie et Heri Doctura tui mihi dicta modesto
Carmine: sed iustae pondera laudis habet.
Nec te aliter laudem, ANDREA, dum serta Magistri
Induis, et tanto si genitore fores;
Quam spectatorem poscendo ad talia patrem;
Nam quis honor gnatum cernere degenerem?
QUI tantum argenti Mysiae Friburgida terrae
Censet inexhaustas suppeditare fibras;
Errat, et ingenium caeli, quod floret in illa,
Aestimat haud dignis aratione modis.
Non solum argenti nutricula feta Friberga est:
Ingeniorum etiam fertile semen alit.
Ire recensit a serie per nomina possem,
Si vellem medio quaerere Sole diem.
Sufficis, HORNIADES; hodie cui pompa medentum [Reg: medentium]
Figit in Ascelpio DOCTA tropaea iugo.
O bona sit felixque tuis Hygiea paratis!
Sic tu, sic melius Patria nomen erit.
ARAS Virgilio ponebat Iulius olim
SCALIGER. At pro tam generoso Carminis oestro
IULIADAE dicti, quo se Cor iactet Homeri;
Ponerem ego hic Aras RHODOMANO, Scaliger essem.
CREILSHEMIDES Nymphae, Sueve qua proxima caelo
Iugera Francois Iaxtus oberrat aquis;
Nascenti nomen nigro carbone notarunt,
Nec, nisi COLERI nomine, notus eras.
Nostrae ut candidulum viderunt pectus, et omni
Arte catum, qua sunt numina Leucorides;
Visae indignari, sacrae per spectacula Famae
Nomine traduci candida dona nigro.
Corripit e vectore Cycno Venus ob via pennam;
Et tua proscribit nomina lacte suo.
Plaudunt Leucorides. mox tertia palma MAGISTRI
Cedit, honore suo prima, COLERIADAE.
TU quoque es inter eos e FONTE-SALUTIS alumnos,
Cui dictum est nostra voce; MAGISTER AVE;
Cuique Magisterii meritis Insignia iustis
Pacta meo vidit Leucoris officio:
Quae tibi nunc tenui gratatum eo carminis orsu;
Sed non et tenui Nominis elogio.
SIC Heilsbruna olim, sic me nunc Leucoris ornet,
Ornat ut hoc MERITO te, MAROQUARDE, decus!
QUEM commendavi praesentem voce Lyceo,
Commendo absentem carmine Francigenis.
Credite Francigenae, quae credita iure Lyceo:
GELDNERO tribui IURE Magisterium.
SALICHI, malas cui pingit amoenior Hebe,
Cui Venus in mores ingeniosa venit:
Dignus, Parthenope fudit quem mater in auras,
Parthenope splendens unio Saxoniae.
SALICHI, quem Pallas amat, patriasque per artes
Duxit, et in iuvenem dogma senile tulit.
Laus mea sit, titulum quod me Praetore MAGISTRI
Transcripsit MERITIS haec Witeberga tuis.
ESTO tuus, coeptumque minis audacibus urge:
Sic patriae fies unio PARTHENOPES.
CUm mihi Quartanae fax querquera febris in annum
Ureret alterno sanguen [Reg: sanguis] et ossa rogo:
Ad me visebas: a me Rhodomanida Musam,
Quam tunc ipsa sinu visa fovere Salus.
Ut cito res vertit! vidi pro funere duci,
Cui dixi, Cantor funeris esto mei;
Nempe mei; quibus una dies, quibus unus Apolle
Serta Poetifici germinis imposuit:
O uno ambobus merito quoque! nempe sed ille
Alter Maeonides, Maevius alter Ego.
Nec functum potui laudare. infantia linguam
Praepediit: lacrimis cor mihi delicuit.
Sed qua defeci, pietas successit Amicum.
Quod quisque alterius vi facit, ipse facit,
Idque tibi, utcumque est, et cuiuscumque, dicatur,
Qui DISTELMARII flos generosus agri es.
Hic RHODOMANUS, et alter-Ego, tuque unice, vitam
Mortuus et moriens et moriturus, habent.
STATMANO lacrimas indulge, si quis in istos
Mollis es affectus, Ergone durus ego?
Non, non. ut cera est, ita cor mihi liquitur, et vox;
Si, bene qui de me promeritus, moritur.
SED tot inoffensos illum superasse decembres,
Inter et Offi cii decrepuisse decus:
Sed Meritis omnem Francorum implesse coronam:
Sed patriae-Patri iure fuisse patrem:
Sed vita fessum sic vitae exisse tumultus:
Qui deplorandae sint alimenta rei?
Iamque adeo, cum se TALEM ipse reliquerit Orbi?
NON moritur, sibi qui scit genuisse parem.
Tu, BURCKARDE, parem Patri praestabis: et inte
Respiciens planget mitius ille PATREM.
SUNT quos Ingenium, sunt quos et Spiritus, et sunt
Quos Doctrina decus Vatis habere probat,
Gloria cuique sua est, sive id sollertia, sive
Ingenium, sive spiritus ornet epos,
Omne tulit punctum, cui sors dedit omnia: quamquam
Tanti et tergemini gloria rara boni est.
Tu nunc expendis, quid et artis et indolis, et quid.
Ignis ab igne Dei quisque Poeta trahat.
Si quid habet (sed habet) Critici sententia veri;
Ni vates, vatem ne mo docere potest:
Qui te non Vatum Vatem, doctissime Wilcki,
Dixero? Multorum gloria sola tua est.
ROLLENHAGIUS, omnia qui fuit omnibus olim,
Nunc suus est, postquam desiit esse tuus:
Nempe tuus, vitam qui versicoloribus ornas
Moribus, humani quod solet aura fori.
Ille Thalete mihi sapientior esse videtur,
Prore qui poterit desipere et sapere.
Hic poterat. Phoebi doctissimus insuper artes:
Ipse quod et Livor velle negare negat.
Parthenope, tibi quaere parem pro pube magistrum.
Si reperis, Sophoclem te reperiisse [Reg: repperisse] puta.
TERENTIUM Pueri, Viri, Senes legunt.
Legunt: sed utrum quod legunt, intellegant
Pueri, Viri, Senes, sat haud intelligo.
Dubitare mecum visus est et Weitzius,
Alumnus ille Gratiarum Weitzius.
Et ne deinceps ulla sit suspicio,
Legi Terentiana, non intellegi;
Catus Magister cavit; et Terentii
Removit omne nubilum postsceniis.
Ut ergo Sol, quum sudus est meridies,
Patescit omni: ita omnibus patent
Lectoribus Terentii: nec dicet hic
Mediocriter Latina doctus: NON LIQUET.
TE quia commendas, ego te commendo Decano,
Ut capias, Virtus quod meret illa, decus.
Feci hoc et fratri, quod idem quoque fecerat ante.
Mutua sic virtus floret in officio.
Schmidius eadem illum, qua te Wanckelius ornat,
Utrumque eximia laude Magisterii.
Grator utrique suam. cum Fratribus atque Decanis
Talibus ipse Sophi schema merere velim.
PHOEBE pater, qui mundi oculus perhiberis; an usquam
Vidisti, qui sit DOCTIOR et PROBIOR?
Reddita vox; Nusquam. Doctosque Probosque videre est:
Nullum, qui SIMUL et Doctior et Probior.
DURO animum; atque etiam obduro: me nolle gravari
Sceptra Magistratus carmine Magnifici:
Sceptra, Poetanteis [Reg: Poetantes] non admittentia curas,
Quas Venus in
[Gap desc: Greek word]
ambitiosa movet.
Tu tamen hoc urges; etiam, Tzeuschnere, perurges:
Vi moveam invitis nunc meae Sacra diis.
ERGO Gebawero nuptum Susanna locari,
Non poterit; nisi me Vate canatur HYMEN?
O Hymen, o hymen, o hymen Hymenaee! Quid ergo est?
Num Venus officio sic magis apta venit?
Cum mea post-mater nuptum iret deinde-parenti
Quoi caneretur HYMEN Carmine, nullus
Se tamen arserunt; tamen his ego natur: ego, inquam, vos;
Quem tu, quemque alii carmina saepe rogant:
Saepe etiam frustra. Sed vos (ita supplico) numquam
Frustrentur pulchri gaudia CONIUGII.
QUAE legi, placuere: credo, et illa
Quae nondum potui, placere posse.
Cothurnique minas ab Euripide
Formidat mea Musa. Sarsinatem
Et quae Sosia Parmenoque saltant
Como iudice iudicare malo.
Quin tu, care RHODI Deo atque Musis,
Qui te proximus, omnia, omnibusque est,
Ad illum mihi provoca, Gruterum.
Gruterum tibi nemo iudicabit
Meo iudicio. meo? immo Phoebi.
INGENIO Natura bono te armavit in artes,
Quas colit Aonio daedala Pallas agro.
Indiciumque, animam Sapientis, ad omnia rectum
Addidit, et Vires in tua vota dedit,
Vota Voluptatem doctis animantia curis,
Quaeque levat, quicquid curae molesta gravat.
Iamque tui specimen dedit, ANTHERE, pompa Lycei
Publica: doctrinae symbola certa tuae.
Sint Mecaenates [Reg: Maecenates] , atque haec tibi cetera [Reg: cetera] durent;
Spondebo patriae te decus eximium.
HEIC [Reg: HIC] artes studuere liberales
Multo tempore, NICOLAE, multi:
Sed artes didicere septiformes
Multi vix tamen arte septuenni.
Unius rota Solis evoluta est,
Postquam noster eras: et ausus artem es,
Et feliciter ausus, experiri?
Felix ingenio, labore felix.
Hinc te auro, cathedra, libro, et tiara
Regni insignibus ornat eruditi,
Magistrumque creat fides Licei [Reg: Lycei] .
Macte hac indole, NICOLAE, macte!
Non annos Themis aestimat, sed arteis [Reg: artes] .
SEPTEM impendisti septenis artibus annos.
Iamque novem Musae Philosophique decem
Iura Magisterii tibi transcripsere. Tot unum
Testibus ornari, laus, THEODORE, mera est.
CVI Deus et Natura parens nihil ausa negare est,
Huic ego pauxillos audeo versiculos,
ROMANO! Hanc maculam Taubmanni e nomine numquam [Reg: numquam]
Omnis ab Aonia diluet humor aqua.
Et tamen est, culpam mihi quod defendere possit,
St vel Romani me citet urna fori.
Nam dum BUTNERO Gnatam [Reg: natam] iugat ille; Magistros
Paene quater denos Palladis ipse creo;
Uno eodemque die. Qui Curas aestimat illic;
Ex illis nostras aestimet iste licet.
Ito, ito in laudes SOCERI, quicumque Poeta es,
Cui Suada es, Phoebi [Reg: Phoebi] spiritus armat epos.
Hic nullam cupressum opus est simulare. Meretur
Cunctum ROMANA SIMPLICITATE decus.
At vobis bene sit, PAR NUPTUM, et sanguine Misno
ROM ANUM nobis amplificate genus.
QUARTANAM celebrare Phavorinus,
Hermes Stultitiam Roderordamus;
Rapam, prandia Romuli, Diocles;
Cleio Caelia Pulicem; Poeta
Augusti Culicem, lubente Phoebo
Et Fama, potuere nunc et olim.
Quis strictus Cato GORIUM cavillet,
Quod Farciminis illud immodestum
Mostellum celebret? Tamen domi ipse
Privatim sibi lusit. Ipse lusum
Ignaro quoque Vate publicavi.
Si factum minus est decenter, in me
Cudatur faba: GORIUS facessat:
IOHANNES mihi GORIUS facessat.
ADESTO, quamvis claudicans pede, SCAZON:
Et WILCOVERUM convenito, Phoebeas
Inter sedentem Virgines: et hoc ipsi
Denuntiato. VIDIT indolem RECTAE
Industriamque mentis, omne qui vidit:
Miratus artes insolentis exempli,
Et septiformis Scita acuta doctrinae;
ARTIUM MAGISTER, dixit, esto, Taubmani
Praeconio creatus. Olim at hoc factum est.
POSTQUAM Poetas et sacros Poetarum
Ambire fontes; hos sittre [(perhaps: sitire)] ; et his mergi,
Et provocare principes Poetarum;
Sectari et elegantiam, et probos mores
Et laeta condimenta sobriae vitae
Visus fuisti: Apollo CAESARI mandat,
CAESAR Godelmano, sed iste Taubmano
Ut fronte Lauri vinetaris, et versu
Sollemne VATES audias CORONATUS.
Hoc ergo memet Optione nunc factum est.
Hoc WILCOVERO claudicans pede Scazon
Scazonti nuntiato mentis erectae
Scazonti talis, indole ingenI Aglaiae.
Et dic: POETA LAUREATE, Salveto:
SALVETO, dic, corona LAUREATORUM:
Et CAESARIS Phoebique munus hoc gesta.
VI. Calend. Iunii, cIc, cIc. IX.
MARTHA-MARIA datur SIXTO, Walckelidi Bruno;
Illa suo, iste suae conditione pari.
Conditione pari: sed sic, ut pareat uxor
Et pariat: domini cetera sunto viri.
Cetera: quae cupiam nostris intexere chartis,
Temporis ingenium me sinat esse meum;
Aut melius doctum non sit mihi turpe docere.
Quid pote BRUNONEM BIS latitare VIRUM?
Iamque senem? sed qui tamen expugnare valenti
Et Glyceres arcem speret et ausa manu.
Hoc faciat: tantamque sua cum Compare pubem,
Quantam e Troiano fudit Epeus equo.
Quos Genius Virtutis alat: quo Lipsia FRATREM,
Quote Naumburgi Curiae, SIXTE, colit.
O essem Praesens! meliores nemo lepores,
Sit vel Mercurius, sit Venus ipsa, serat.
CORPORIS exsuvias [(printer); sic: exsuias] heic [Reg: hic] condidit ANNA; Marito
GOEZIA; Barlebio nobilitate sata.
Ter patrii semel atque sui propagine sexus,
Octo per aestatum flumina, Mater erat.
Omnibus exemplis laudetur femina Coniux:
Omnigenae specimen GOEZIA laudis habet.
QUUM iuga Leucoridos desertum iretis et undas;
Quae iuga, quas undas doctus Apollo sacrat:
Vos recta patriae ratus ire Bohemidos alpes,
Versibus indueram schema VIALE meis.
Erravi. patrias sprevistis Oreadas alto
Pectore. tantus amor suadet abesse domo,
Corque peregrinos ad mores ire politum,
Omnimodamque foris colligere historiam.
Mens animosa rotis caelique fit aemula flammis:
Sed blebeia [(perhaps: plebeia)] situ torpet inerte domi.
Nec peregrinari tantum imbibit, Orbis et urbeis [Reg: urbes]
Atque hominum Mores noscere vester anor:
Sed quoque Pierias animum exercere per artes,
Seu venit ore suo Suada rotunda loqui,
Sive suo patrii Iuris Themis aurea costos,
Seu Morum plenas ire per historias.
Felices AMBO studiorum! et Patria felix,
Quae tantas vestro robore firmat Opes!
Nec tua laus nulla est, Urbs Lipsias; inter Alumnos
Tam rarum HIRSCHBERGAE PAR habuisse domus.
SCILICET hoc fatum aio meum re doctus: ut omni
Cui plus, meque ipsum, et omnia debueram;
Aut minus, aut paulo plus quam minus, aut adeo nil
(Si dare Nil quisquam cui pote) praestiterim.
Vel tibi quae, CASPARE, mele non debeo, qui me
Fecisti melica re medicaque TUUM!
Vel nunc, quum tua fit Tilesia Slesis; ut omne
Otium et officium carminis eripitur!
Quod festinanti licuit tamen, accipe Votum,
Votum unum innumeris quod tibi pro numeris
TALE sit hoc vestrum; quale esse Vir optimus optet,
Optima quale suum Femina CONIUGIUM.
IMBIBERAM numeris taedas animare venustis,
HORNIADE: ecce, omnes praeripuit Veneres
HILLIGER Affinis, cui se Themis aurea, cui se
Lactea Calliope Gratiolaeque vovent.
Exemplum, LUDOVICE, cave: dum Cypria pactae
Bella moves SPONSAE, ne tibi fiat idem.
Quod si praeripuit violentior illa venustas
Aut Veneres, aut quod dulce tibi esse potest;
TEN DE REI NERVOS: praedam eripe rursus ovanti
Et Veneres, et quod dulce Tua esse potest.
Sin sua defendet, telum tu pressius urge
Per mediam. Vim vi pellere iura sinunt.
Si magis instabit: tu, sed ---
NUNC quarti (an quinti?) versura revolvitur anni,
Quum vos Leucorei vidit Apollo chori:
Vidit, et amplexu Fratres excepit; Et, Ambo,
Dixit, Ephebei nomina site mei.
Vestri etiam Artomedes mihi commendabat amorem:
Artomedes, caeli qui modo regna colit:
Artomedes caelo mature dignus; et unum
Qui cunctam in Leium transtulit effigiem.
Interea Belgas votivi Martis alumnos
Visere vos animi vividus ardor agit.
Dein reduces telam studiorum attexitis; usi
Filo quisque suo, stamine quisque suo.
Spirat in ambobus vis indolis alta, iubetque
Alta sequi. Nec vos deseret altus honos,
Si caeptum [Reg: coeptum] pergetis iter, quo Patria Virtus
Doctaque praelucet Pallas utrique facem.
Idque PROFECTURIS voveo. Sic nempe Borussum
Fas erit HALBACHIS amplificare decus.
Kuh Fleisch in gelber bruh/
Ein Ritter ohne Muh:
An diesen beiden ist verlohrn
Der Saffran und die Guldensporn.
Fraudique sunt probroque
Calcaribus Crocoque.
HORRIDA tempestas nubes contraxit in umbram,
Et putris hiberni squalet imago poli:
Aeolidae turbant: pluviarum insanus aquarum
Pincerna informeis [Reg: informes] Auster inundat agros.
Vota modum quaerunt. O tandem numine puro
Iuppiter auricomos mitte serenus equos!
Si suboles Astraea tuae est, meruitque deorum
Munere Caelesteis [Reg: Caelestes] ultima virgo choros.
Sed tamen in caelos sic illa recessit, ut aequo
Despectare oculo nostra subinde velit.
O hodie facias! hodie novus (ecce!) SACERDOS
Mystica sollemni fert tibi sacra manu
CAULIUS: Ortranti genitrix quem Misnica fudit,
Primique Eunomiae Ius docuere Patres;
Quantos IENA colit. DOCTOREM ire creari
A tantis, CAULI, dic mihi quantus honos?
VICIT amor Virtutis, ut hoc te carmine mactem,
Sed, quo se tenuit noster Apollo, brevi.
Scilicet exiguo contenta est maxima Virtus
Lemmate: sat scriptum censet, HICILLE CATO.
Frustra operam sumit, proles Schickfusia, quisquis
Imbibit in laudes Musam animare tuas.
AEternis famae monumentis insita floret
Laus tua, quam Virtus Ingeniumque animant,
Et super astra levant: quo se neque penna Poetae,
Nec leve Phoebei carmen oloris agat.
Sat mihi, VIRTUTIS si detur Imago, sub oram
Scribere: SCHICKFUSI nobilis effigies.
CUI digitos calamumque Venus indulsit, et artem,
Queis [Reg: Quibus] mira formas indole litterulas:
Quod mihi donavit vox decretoria magni
Saxonis, et Scripto iussit IN ACTA dari:
Exemplum, CONRADE, mihi transcribe. magistrum
Sic te Scribarum natio tota colat.
NUPTURIUNT, nubentque brevi duo supparis aevi
Corcula; delitium [Reg: delicium] , Iuno Venusque, tuum.
Unicus ille Patris, haec unica Matris alumna est:
Spirat in amborum cordibus unus amor.
O longum spiret, calidoque reciprocet aestu,
Aurea quem proles ventilet inter Avos;
Inter Avos, EISENE, tuos; interque nepotum.
Germina, quotquot Avis ANNA-MARILLA dabit.
Quam vellem (scis, Franca FIDES) Hymenaeon ad aram
Ducere, magnifici pars quotacumque chori!
Sed me Saxo pater, Sed me mea Leucoris urget;
Urget hiems [Reg: hiems] , suboles urget et Uxor iter.
Urgentes et fata sequar. Vos vestra secuti,
Efficite EISENIDEN post tria lustra sequi.
Venturo metator ero: cerebroque Minervae,
Et Charitum vesci lacte iubebo domi.
PATRIS ut in mores, et Avi rerum ardua migret,
Et parili EISENIAM claret honore domum.
Nunc Veneris quassate faces, et vivite vitam
Quam Genialis amos [Reg: amor] , et genitalis amat.
Vos quoque, Convivae, vestros nunc vivite mores,
Et bibite, et lepidis quemque fricate iocis.
ISTE Thalete mihi sapientior esse videtur,
Qui suus, et pro re non suus esse potest.
OnoldsbachI [Reg: Onoldsbachii] facieb. XVII. octob. cIc. Icc. IX.
NONNE hoc perversum est? Musas Charitasque reliquis,
Per mare quas alius saxaque quaerit amor:
Affectasque novis Curlandia regna tropaei
Inclita, Bellonae qua gravis ira furit.
SED non perversum est. ubi Dux GILIELMUS, in illis
Et Musae et Charites classibus esse silent.
SCHERTZERE, factus es MAGISTER Artium,
Quarum magistra septiformis Pallas est,
Et quas docentur his in Albimontio
Quis pectoris mamilla rite subsilit;
Quorumque tu, SCHERTZERE, nunc palmarium es.
Iam gratulari vis; sed utri, die, utrum?
Aut quid tibi me gratulari censeas?
Titulum MAGISTRI? Vulgus hoc faciat sibi,
Quis schema tale Nominis mirabile est.
Rem miror ipse, teque, cui multo prius
Doctrina, Virtus rem magistri struxerant,
Quam te Magistrum vox Decani dixerat.
DOCTRINA, VIRTUS anima sunt MagisterI [Reg: Magisterii]
Et illud est, UTRIQUE nunc quod gratulor.
PRUSSIACI triplex TILIETI germen; amoenae
Indolis; antiqui NOBILE semen agri:
Quod Berlina Charis, Clarii decor aureus hortus [(reading uncertain: page folded)]
CRUGERIUS, nostris fovit alumnus aquis:
Et vos ergo solum culti migrabitis agri,
Saxo Medusaea quem rigat Albis aqua;
Pars patriae fines; Giesam pars maior ituri,
Qua NOVA Musaeo numine REGNA calent?
ITE, suo quo quemque DEO trahit ardor HONESTI.
Quid, nisi magna, velit mens generosa sequi?
URBS urbium Germaniae, NORIMBERGA,
Francorum iaspis, margarita Pegnessi,
Meta omnis elegantiae suprema, una:
Ut multa cogam laxitate non - multa;
Tuum remitto KOLBIUM; putum - purum
VIRTUTIS ac DOCTRINAE alumnum et auctorem.
GAUDE hoc alumno, hoc cive tam BONO et DOCTO;
Meta omnis elegantiae suprema, una;
Francorum iaspis, margarita Pegnessi,
Urbs urbium Germaniae NORIMBERGA.
Anno cIc. Icc. VII.
VITUS Sebaldi Heilsbrunnae alumnus non modo
Humanitatis disciplina, sed etiam
Satu parentum: Wittebergae te domo
Mensaque, reque speque litteraria
Librariaque, meque, quasi triennium
Communicavi. dem Magistrum te creo:
Dein Caesaris vicario vicarius
Impono Laurum vertici Poeticam.
QUID ipse contra? scilicet meum imbuis
Humanitatis CHRISTIANUM litteris.
Hoc unicum. IAM conferamus mutuo
Accepti et Expensi tabellas debito.
Plus ilico liquet dedisse te domo,
Mensaque, reque speque litteraria
Librarique; meque, qua tuus fui;
Et plus Magistro, et plus Poeta denique.
BONO magistro nullus unquam [Reg: umquam] rettulit
Neque referet laboris aequipondium.
TUUM ergo debitorem filii vicem
Me publice profiteor hoc cheirographo.
TAM celer in patriam, Gschwindi, Carinthia proles?
O utinam ingenium Patria patris alat!
Sed licet hinc calido celeres iter impete, Gschwindi,
Non quit consilii summa latere tui.
Rescio. Et ut noris haec me rescire, sit istud
Mnemosynon nostrae semper. amicitiae.
Cura Dei fortunet iter. Vox publica voti
Ista mei est. reliquum me pudor ille tuus
Evulgare vetat. Tamen hoc tibi certus in aurem
Auctor germana pono, Carinthi, fide:
Cognomen dederit CELERIS sua Roma Metello:
Hoc meruit nomen Gschwindius INGENIO.
Anno cIc. Icc. VI.
SECRETARIUS astrici palatI [Reg: palatii] ,
Naturaeque Poeticae mystes
Ille HERLICIUS, e pharo Lubecae
Me modis iit omnibus rogatum,
Ut per me titulo MAGISTER esses.
En factus titulo Magister, et re.
Quod et gratulor heic [Reg: hic] ad Albimontem;
Et opto tibi gratuletur illic
Secretarius astrici palatI [Reg: palatii] ,
Naturaeque Poeticesque mysta,
Ille HERLICIUS, ille amor Columbi:
Sed maiore modo suaeque Cleius
Gratetur tibi, nec brevi Phaleuco [Reg: Phalaeco] ,
Hoc palmare choragium MAGISTRI.
TITZMANNO Euphrosyne nuptum datur Horstia. Nuptis
Auspex Leicherus, pronubus Horstiades.
Titzmannum Themis; Euphrosynem Venus aurea clarat,
Leicherum Eunomie, Phoebigena Horstiaden.
Quattuor hi poterant totidem lassare Poetas.
Tanta suo Virtus pondere quemque gravat.
Inprimis Hodie Titzmannus et Horstia virgo
Cras mulier nostrum iure procantur epos.
Iure suo, pactoque meo. Sed desero pactum:
Quem purgare doli publica causa potest.
Communis-famuli Rectoris-imagine partes
Molior, et dominis servio magnifice.
Anno cIc. Icc. VIII.
STRASIADEN oculis hodierno sidere vidi,
Quem de fama absens auribus ante bibi,
FAMA tace. vicit Iuvenis praesentia famam:
Plusque tacens loquitur, quam mihi Fama loquens.
Iamque SALUTARES repetit novus advena FONTES,
Qua vetus absentem Patris anhelat amor.
O liceat simul ire! sedi nunc solus, et orna
Venturo hospitium. Quando erit illud? ais.
Quando iterum cernes Octobreis [Reg: Octobres] ire Calendas,
(Ni divina meas deserat aura minas.)
Heilsbrunnae spectator ero, spectandus amicis.
O desiderii sint rata vota mei!
Meque ibi rellinquam [Reg: relinquam] , sed nempe in imagine filI [Reg: filii] :
Quaque Ego sum doctus, discat et Alter-ego.
A matre et caelo Sax est: sunt cetera Franci.
Francum igitur Franco formet in Orbe patrem.
SED dabit ista dies. Nunc tu mihi, STRASIA pubes,
Communem altricem Francida sospes adi:
Audacesque minas et pulchra prooemia famae
Invidiae telis altius aedifica.
IPSE Professores, pars scilicet una, vocavi
(Ruhelides alter pes erat officii)
Aucturos, LEDERERE, tuam pro tempore pompam,
Instaurat votis quam Iuga-Iuno tuis.
Nescio venturi qui sint; et an unus, in isto
Frigore: suspectis sic data verba logis.
Ipse Professores inter profitebor aperte:
NON VENIO, Qui sic? Uxor abesse vetat:
Uxor Elisa. Tuam si causas quaeris ELISAM,
Haec quoque causari [Reg: causari] cum SAPIENTE volet;
Si duo concumbunt, anima fotrice calescunt.
Difficile in Viduo posse calere toro,
SED quamvis nunc stricta gelu prope cuncta pigrescant,
Haec tamen e calido pectore VOTA lito:
SIC tibi Coniugium Deus hoc fortunet: ut omnes
Optent Leucoreis nubere LIPSIADES.
PERPETUAS tibi me grates debere fatebor,
Quas debere aliquis te mihi forte putet.
Ferre MAGISTERII quod me Praetore brabeon
Optasti, et pompam magnificare meam
Ingenii splendore tui. Praesagio, STRUBI:
(Mens praesaga quidem Vatibus esse solet)
TU MAGNO PATRE MAIOR ERIS. Nec is invidet auso.
Tu modo, qua Genii vis trahit, ito viam.
POETA sum, quales Poetae nunc sumus:
Sapientiae tamen MAGISTRUM [(transcriber); sic: MAGITRSUM] te creo,
ZEIDLERE, non cuius modi vulgus solet,
Quos Ars magistrat nulla, nulla laus Boni:
Doctum sed Artes optimas, Vita optimum.
Testor Poeta non Poetica fide.
HANOVERANA tui visa est mihi Forma Lycei.
Et color et graphici schematis ordo placet.
Prima tenet PIETAS, morum civilis HONESTAS
Altera; DOCTRINAE tertia palma datur.
Nempe anima est Pietas studiorum: et publica vox est:
Dimidium facti RITE - Precatus habet.
Grande decus, morum est disciplinata venustas.
Nil sapit incultus, sit licet arte Thales.
Quem Pietas, Morumque lepos, Artesque decorant,
Implet honorandi remque decusque viri.
Tuque viam munis, HOLSCHERE, et lampadae praefers
Ad sacra ter-gemini tanta magisterii.
Perge opus affectum. melius sic Orbe sub isto
De re communi nemo merere potest.
CUI privata suas Schola non bene tradidit artes,
Numquam Academiae moribus aptus erit.
SIC adolescenteis [Reg: adolescentes] ito, FRIDERICE, per annos.
Hoc ire ingenuus debet ephebus iter,
Quis satagit bifidos Parnasi scandere montes,
Et PULCHRI et FAMAE velificare sacris.
Dux PATER hoc signavit iter tibi praevius olim,
Qui Melici titulo nobilis et Medici.
Ito per exemplum patriae virtutis. Et ibis.
Nec puto tam pulchras fallere posse minas.
Nempe minabaris nostro praeclara Lyceo,
PUBLICUS ut sacri Carminis ACTOR eras.
Hoc age nunc: mutas age deinde Machaonis artes:
Sic melici et medici dramatis ACTOR eris.
NON, quia te Reinmanus amat, quem semper amavit
Musarum et Charitum nomina quisquis amat;
Nec quia te Franco Vatum nutricula caelo
Heilsbrunna Aoniae nectare pavit aquae;
Tu mihi sic carus. Virtus tua fecit, ut esses
Carior. ingenii laus ea tota tui est.
Inde mihi, inde Sophis pretiosior esse Lycei
Caepisti [Reg: Coepisti] : inde tui palma MAGISTERII,
Qua duce me, nostras hodie te Leucoris ornat,
Atque in primitii ponit honore loci.
O AEQUI tibi sint aeque omnes ARTE Magistri!
Ipse Decanatu surgat Apollo meo.
QUAE Sophiae penita TRANSNATURALIS abysso
Eruis, et certa lege, IACOBE, doces:
Non laudo, qui sic? quod me laudaris. Ineptum est
Mutua pro mulis Philosophos scabere.
Hoc tamen ORACLUM tibi vaticinator in aurem
Desero, Cortinae certius ante-fide:
ILLAUDATUS et hoc laudabit Livor ACUMEN,
Et dicet: PRIMI sit tua palma SOPHI.
LIPSIADAE sacros violarat carmine MANES
Impia sacrilegi turba sodalitii [Reg: sodalicii] .
Dum, CRUSI, iustum sumpsisti [Reg: sumpsisti] VINDICIS iram
In sic immanis barbara saecla manus;
Musarum Charitumque merum mihi visus amorem
MANIBUS et solidum ver meruisse tuis.
SEMPER Ephebeium Pietati et Palladi sacrum
Parthenopes, clarum nomen in Orbe fuit:
Seminium Luthere tuum; tua culte Melanchthon
Fabrica: RECTORUM constabilita manu.
Primus in bis Cruciger: Maior fuit alter ab illo.
Ambo Professores, Leucori, deinde tui.
Ille Luthere tuus; Compar tuus iste, Melanchthon
Cuius utrumque polum laus utriusque replet,
Hinc WolterstorffI [Reg: Wolterstorffii] data tertia palma, Riveni
Quarta, Godescalci quinta magisterio.
Sexta datur Sacco, cui post data prima Sacrorum
Teutona qua Primas-Curio pompa Pediest.
Hinc Dragedorfiades: hinc Friso gentis Edonae
Hinc Rollenhagii nona palaestra tui:
Nempe tui, GOETZI, cui tu successor et haeres [Reg: heres]
Parthenopae decimus dictus in Officio:
Officio, quo nusquam unquam Res publica maius
Civibus officium debuit ulla suis.
FAC, Goetzi, (potis illa tuae vis indolis.) ut sis
Ultimus accessu, PRIMUS in officio.
QUARTUS abit mensis, quum me Quartana fatigat,
Et duo carnifices Ardor et Algor agunt.
Multa voluptatum febrienti erepta medulla est,
Atque voluptatum Corporis atque Animi.
Cunctarum tamen addidici tolerare rapinam:
Sola rapina tui non-toleranda venit.
Maereat [Reg: Maereat] ista dies laetis expuncta tabellis,
Qua DISTELMARII me vetat esse mei.
GULIELMIUM Lubecae ocellum, et Marchiae
Suae Acidalium hodieque doctos audio,
Queri fuisse: et ipse non-doctus queri
Hucusque visus. post deinde desii
Omnis querelae, cum Libros Ablegminum
In conditoriis viderem BARTHII.
Testor novem Musas, in una pagina est
Acidalius Gulielmiusque et Barthius.
VIVERE si bibere est, et in otia solvere mentem;
Quarta mihi Dresdae vivitur ipsa dies.
Invitae sed enim subeat cum nausea vitae,
Ambrosia cupiam me recreare tua:
Dic mihi, quando domi es? satis id me scire: nec addo,
Quando vacas: cum te posse vacare negem.
Nec tibi dulce foris illud, Martine, rogandum est:
Musarum et Charitum totus in ambrosia es.
Tumulus MAGDALENAE, IOH. GEORGII MAGNI, Elect. Brand. Medici UXORIS: Salom. Alberti, Elect. Sax. Med. F.
MAGNI uxor Medici, Medici quoque filia magni,
Ipso in flore, parens bis mare facta, perit.
Corporis atque Animi et fortunae concipe dona.
Magdalis haec habuit. nunc ea pulvis habet.
QUAM veluti matrem pietas tua, IANE, colebat;
Affectu matrem, conditione socrum:
Illa FUIT, seniique nives et taedia vitae
Exsuit, aeternas post habitura domos.
Nunc luges functam: neque tantum syndone [Reg: sindone] luctum
Prodis, et atrati syrmate pallioli:
Sollicitas Helicona etiam, Phoebique sorores
Allectas lacrimis illacrimare tuis:
Meque adeo, quem Pieridum secreta Poetam
Vota salutarunt, ipse Poeta vocas.
Sed quid opus Musas, te, meque citare querelis,
Laudibus aut manes sollicitare socrus?
TAM bene quae vixit, quae tam bene morte potitae est,
Collaudare satis carmine nemo potest.
QUEM Musae Charitesque tantum amarunt
A primo pueri vigore, quantum
Non multos hodie; tuo mehercles
Insigni merito, Venus benigne
Tecum in puberis experitur aevo.
Tam doctum caput esset invenustum?
Non sivit Deus hoc. Deus benignus
Hanc, PREILI, tibi dedicat BENIGNAM.
Iam vestris ego nuptiis quid optem?
Nempe quod meriti. TIBI sit ergo
BENIGNAEQUE tuae bene et benigne.
QUO tibi, CLENOVI, peragatur publica mundi
Fabula personae schemate CORPOREO,
His oculis spectare vetant tot milia, quae nos
Divisere avidis disque tulere locis.
Sed tamen illum ANIMUM, divini aenigmata vultus,
Vidimus in speculo carminis hicce tui.
Carminis, igne Dei Musisque et Apolline pleni:
Quale meae ingenium Pallados esse velim.
Alpha Poetarum fuit hac aetate MELISSUS,
Proximus est priscis, quisque secundus erit.
NOBIS si licitum est mediocribus esse Poetis,
Taubmanni reges CLENOVIIque sumus.
SUNT, qui Virtutem censent verba esse diserta;
Ut lucus lignum est; noster ut Albis aqua est.
Sunt et, quos Famae sitis importuna lacessit.
Atque hoc Virtutem scilicet esse putant.
Rem neutri sapiunt. Argutus civis habetur
Praefica, cui Virtus non venit aequa comes.
Suntque merae pelves et tintinnabula Mundi
Traduce quos Famae famine vulgus alit.
PRUDENTEM et IUSTUM praesta, FORTEM atque MODESTUM:
Virtutis cultor sic genuinus eris.
VIS et ductorem tibi doctoremque? Quod optas
Ecce tenes. hic dux: hic tibi doctor adest
Saxo Hartkopfiades duri-Capitonis alumnus:
Sed cui cor Virtus durat amore sui.
OCTO sunt menses, totidem prope saecula visi,
Quum mihi Saturni filia nupta venit.
Sacrorum mystas quaero divortia; quaero
Consultos. vox est omnibus illa vetus;
SICUTI NACTUS, habe. Naturae consulo mystas.
Hi mihi de medico iure minantur opem.
Ius omne exhausi. nec habet nisi iuris inanes
Pyxidas in toto pharmacopola foro.
Nunc caelum mutare iubent. en pareo. Numquid [Reg: Numquid]
Se quoque mutabit meque febrilis anus?
Dic, LEUSCHNERE sagax; mutati quomodo mutet
Ingenium febris aeris ingenium?
HACTENUS obscuri tantum illud vile popelli
Visum est historiam condere Theologam:
Exemplo illorum, series quibus omnis avorum
Aut Salome genitrix, aut Zebedaeus erat.
Nunc atavis opibusque potens Cracowitzius instat
Exemplo, Esse etiam Theologos EQUITES.
In dissertationem. De Nobilitate Togata et Sagata WOLF. SEIDELII, C.V.
NEMPE duas AQUILAS habet haec domus inclita; laudis
Hanc LITTERARIAE, sed illam BELLICAE.
Utque rei mentem penitis interpreter orsis;
Illam, inqui, SAPIENTIAE, hanc POTENTIAE.
Vin'scire, Utra Aquila generosior utra; quid? aeque
Generosa quam sit huic et alteri indoles?
Pinxit in hac charta SEIDELIUS. inspice Lector;
Sed erudite Lector: et videbis hunc
Pervidisse oculis aquilinis omnia; et omni
Pinxisse ad artem purpura Parnasia.
QUID me, PETRE, rogas epigramma, quod ipsemet ultro
De Virtute tua praeco daturus eram?
MUNDITIES, vis Ingenii, Facunda venustas,
Spiritus alta minans; propria Prussiacis.
Et tun sunt KLEICKI. Nunc et DOCTRINA Magistrum
Te facit, insigni nominis elogio.
Hae sunt, quas parvo tibi carmine gratulor, ARTES:
Quisquilias tituli vulgus habere potest.
SPECTA habitum faciemque viri: faciesque habitusque
Theologi est: famam dispice, Philosophi est.
SALVE Oculis, COLERE, diu, Famaeque superstes,
Maxime Naturae, maxime Mysta Dei.
EXSPECTATE diu, BENNO FRIDERICE, propago
Mascula, patriti germen Equestre soli;
Nate hodie, salveto. Diem sine nube quotannis
Hunc tibi purpureis Phoebus honestet equis.
Heu, quot votorum summas consumpsit [Reg: consumpsit] in uno
Et Patris et charae [Reg: carae] Matris anhelus amor!
Nunc voti fetura [Reg: fetura] oculis gestatur et ulnis,
Incipit et domui fingere blanditias.
Arridetque Patrem, blandaeque dat oscula Matri,
Grandesque in cunis pusio spirat avas.
Cresce puer, titulosque Patris gentemque propaga,
Qua Decus et Pietas praevia monstrat iter.
RITE suos deflere SITOS, lex publica Mundi est.
Et quae lex Mundi est, vox sacrosancta Dei est.
At modice flens, RITE sitos scit flere. RHUMELI,
Tu quoque RITE situm flere memento Patrem.
Esto: Patri Medicus poteras procudere vitam,
Decrepitumque senem fingere sesquisenem:
Hercle in se nollet Pater hoc licuisse medenti:
Tanta huius vitas caeperat [Reg: coeperat] hunc saties,
Alteriusque fames: quam nunc novus hospes Olympi
Ambrosiis satagit pascere delitiis [Reg: deliciis] .
Vivere sat potuit, cui triplex AREA vitae
Transita laudati tramite curriculi.
Transiit, et lustrum Genitor superaddidit. O quam
Longa haec est vita summa putanda brevis!
Quod votis optavit, habet caeleste brabeon.
Huc ad decursum quur [Reg: cur] revocetur iter?
Si Medico tamen et Melico revocabilis ulli est,
Unus tu potes huc adre vocare patrem.
SALVETE Andreae; Pater, et Patris optime Fili,
Natalemque hodie vivite uterque suum;
Atque iterum, et toties recidivo tempore: donec
Sit Pater hic proavus; Filius hic sit avus.
FAS mihi sit, cuius fastigia pronus adoro,
MORTALEMQUE pia voce saluto deum,
Subsignare manu vestigia. Pecco? reatum,
HOFFMANNI pietas impetuosa luat.
ULTIMA decrepitum senio trahit hora Novembrem
Inter hyperborei sideris acre gelu.
QUOD BENE SIT! (Genio, pater optime, Patris imago
Optima, Natali Sacra parate deo.)
Lux hodie in fastis ANDREAE nomine festa est,
Qui Duodenorum pars erat una Virum.
O Pater, o Fili, tituli cognominis ambo,
Iste sit et vestro laetus honore dies.
NOMINIS iste quidem; tamen et Natalis imago est:
Et pro natali vulgus amare solet.
VOS etiam sociae Pubertas hospita mensae,
Gaudia communi participetis Hero.
Este volentes: este lubentes. nempe volentem,
Nempe lubentem hodie vivere quemque decet.
At tu NATALIS, multos celebrande per annos,
Et Patri et Gnato laetior usque redi:
Usque redi stricto quamvis algore rigescas:
Inter Amicitiae-Vina calere potes.
SCIRE potestates herbae huius et huius; et usu
Aut etiam e LIBRO mitificare febrim,
(Atque utinam febrim, quae me nunc pessima torquet!)
Non faciunt Medici rem Titulumve boni.
Naturae occultas, COLERE, inquirere vires,
Et morbis usu-docta probare suis;
Haec Medicum faciunt. Et in haec secreta calenti
Hactenus ingenii raptus es igne tui.
Nunc his et solidum prudenti robur ab usu
Quaeris, in arcanam quae tibi lecta penum.
VIS MIRA INGENII facies te formatin omneis [Reg: omnes] .
Mirabor, MEDICUS tu nisi mirus eris.
MERCI invendibili advocandus ultro
Mercatoribus emptor est, proba est merx?
Emptorem facile invenit, vel imis
Abstrusa in tenebris. profecto merx haec
TEUBERI genuina QUAESTIONES,
RAUCHBARI genuina QUAESTIONES:
Nimirum proba merx. opus quid ergo
Suspensa huic hedera? quid ad taberna
Frontes ocliferum [(perhaps: ocliferiam or ocliferam)] locare, chartam?
Sat prima vice notuisse vulgo,
STEINACKERE, tuo labore et aestu
Tam doctas utriusque Quaestiones:
Post has e penitis ruent tenebris
Quotquot se Themidi probant alumnos.
HACTENUS a-pedibus RECTORI. Hubere, fuisti:
Nunc data Theologi cura Magistra PEDI.
Scilicet in minimo qui se probat aere fidelem,
Creditur huic merito maxima summa viro.
Istud in exemplum fidei-spectamen abibit,
Seque tui similem quisque probare volet.
IOV A det, o SIMON: ut qui bonus ante fuisti
Praeco vigore pedum, sis et honore PEDI.
QUAMVIS Parrhasiam degas submotus ad arcton,
WALLENRODEAE Nobilitatis apex:
Te tamen Heroum genitrix certissima, Virtus
Prodit, et in nostro vivida clarat agro.
Nec proavorum atavos, quos tu centesime ducis,
Miror; in his quamquam laus quoque mirifica est.
Quod proprie, MARTINE, tuum, miramur; acumen
Ingenii, et factum a Pallade Iudicium.
Hoc nisi sic esset, per tot tibi milia [Reg: milia] quis quam
Censendum critica mitteret aure librum?
En nostri faciunt, STUMERUS, et Hunniae proles
Qui patrias sacro spirat agone minas.
Accipe devotum, lux Wallenrodia, munus.
Hoc pretium doctae Nobilitatis habes.
HOFFMANNUS de Iure bonis respondit elenchis,
Quum schola Legitime stringeret arma foro.
Sic mihi Consulti dixere. et credere fas est
Artifices artem posse probare suam.
Si Latiam Venerem, si Graecam audire lubido est,
Hunc audi. specimen hic utriusque dabit.
NUNC iubet ire foras iuvenile in Iure PERICLUM.
Tu lege. forsan opus non-iuvenile leges.
TRISTIS erat mundi facies et nubilus horror,
Quam longo hesternus se tulit orbe dies,
Nunc subito apricum se purgat in aera mundus,
Spargit et aureolas sudus Apollo comas.
Quid causae rear esse? Sui modo Phoebus alumni
Natalem voluit cernere KOLBIADAE.
Nunc tu Phoebe places: nunc pectus amabile, KOLBI, es:
Quem Deus e caelo cernere Phoebus amat.
SAEPE dicis causa quem nomine laudo Magistri.
Tu quo laudaris nomine, momen habet.
Subtile ingenium, morumque exacta venustas,
Et castigati formula iudicii:
Haec tua sunt, STIMMERE; triplex a Numine donum:
Et quae plena trium laus erat, unus habes.
Hinc se tergemina laude effert Leucoris, una
Dum te commendat laude Magisterii.
NAIADES in nostrum Turnaides ite favorem,
Alsa susurranti qua strepit unda vado:
Quaeque per herbosas saltatis oreades umbras,
Qua iuga subductis montibus alta patent:
Tuque pales, quae lata colis viridaria campi;
Quis ibi Turnavius Nobilitatur Eques:
Natalem celebrate domi Popularis, avitum
Cui decus et Nomen GRYPHUS habere dabat.
Qui modo Saxonicum Musis operatur ad Albim,
Et Themidi intentas devovet auriculas.
Cernetis reducem Musarum a nectare Gryphum
Vos et Turnavium nobilitare suum.
CELLARI, tuus huc ladas simul intrat et exit,
Vis ut abortiri tam breve sufficiam.
Ius tibi Iure paras PRIVI doctoris ad Elmum,
Cui famam incendunt hinc Socer, inde Gener:
Nempe Caselius hinc; Adamius inde: Themistos
Et Suadae insignes ambo magisteriis.
Felix iudicii! Tantis, o IANE, magistris
E Privo Doctor - Publicus esse potes.
QUAE Distelmarium te cogit omittere, causam
Iudico praecipuae pondus habere notae.
Scilicet hoc Musis, hoc est valedicere Phoebo,
Hoc est Elysium posse migrare nemus.
Tu votum tamen offirmas; et amaricat omnes
Divum hominumque domus patria delitias [Reg: delicias] .
An te formosae Venus urit in igne puellae?
An Themis alta novum spondet ab arte deaus?
Ista vel illa vocet, vel te simul utraque: fas sit
Aut utramque simul alterutramve sequi.
Certe ubi vel Themis est, vel ubi Venus obvia pubi,
Phoebus ibi et Musae est Elysiumque nemus.
I ergo: in mediis, IAN-GEBAWERE, Silesis
Tecum una DISTELMARIUS esse potest.
NON ego nescio: saepe fides suspecta Poetae est:
Sunt tamen ista Boni seria dicta Viri:
Cum tua, KRAUTHOFI, legeretur epistola, qua me
Ad spectacla tui Nominis ire iubes:
Non eo, confestim dixi: nec amica luto sus:
Audeat, ut facies haec lutulenta soliest.
Nec carmen mitto, Carmen quis miserit illi,
Quem cibat Aonii pura medulla favi?
DOCTURAE tamen ista recens tibi purpura versu:
Salveat, et voto sit diuturna meo:
Quae docuit nostros, Consultum posse Latine
Respondere suo Civica iura foro.
NASCENTI Varisca dedit tibi Plavia cunas,
Plavia doctorum dives alumna virum:
Leucoris ingenium Virtute atque Arte polivit,
Leucoris Aonii pulchra magistra chori:
Post te doctorem sibi Wolframsdorfius heros.
Addidit, ille suae gentis Equestre decus.
Ergo Magisterio dum te, TAUTHI, ordo Sophorum
Inter honoratos, nomen habere iubet;
De te sunt meriti. Sed dum rem carmine signo,
Et tua victurae sculpo brabea cedro;
Plavia, Leucorides, frons Wolframsdorfia, tuque
Debetis mihi vos. Rumpere Livor iners.
SVADA Mathesiadae, Ioachimi Vallis - alumnus,
Cuius adhuc echus dulcis imago sonat;
Seminium, MATTHAEE, tui quod sanguinis audit;
Hinc cordi poteras cariore esse meo.
Sed quia te Virtute probas genus esse Mathesi,
Iudicat et de te nostra mathesis idem;
Bis mihi iam carus. neque te, me Vate, MAGISTRum
Ignorare olim Pausa-Varisca potest.
AUSPICE Iustitia, Suadela praeside, Phoebo
Iudice, Ius Latium dis, BENEVENTE, putas.
Omnia magna tibi. Vocisque Orisque figurae
Et maiestati Corporis horror inest.
Sed quamvis haec magna; tamen Minima omnia dicam,
Ni vis ingenii sit quoque magna tui.
O pulchre sociata, boni bonus hospitis hospes!
HERCULIS hoc MAGNI schema fuisse rear.
HUSANE, artifici MEMORABILIS auctor et Hermes
Notitiae [Reg: Notitiae] , qua rem Musica turba gerit:
Ergo etiam MUTAS animare Machaonis arteis [Reg: artes]
VOCE, et dogmaticae litis agone paras?
Si bene te novi, tua Iulia sentiet, inte
Os Oratoris vivere, COR Medici.
DIVUM- hominem celebras, hominisque Deique SEQUESTRUM,
Et natum e semper - Virgine semper - Herum.
Nunc, BENEDICTE, places. Hos natur est Carmen in usus,
Res hominum gestas et celebrare DEI.
CIRIS in egrettam mutate est; Nisus in hostem,
Divino Latii carmine Virgilii.
Dumque minas Nisi declinat Ciris, in ulva
Barbariae visa est paene perire situ.
Visa oculis BARTHI, cui sex trieterides actae
Expediunt primi ver iuvenile freti.
Ut vidit, miseratus avem producit, et unda
Pieria, et Veneris cetera lacte lavat.
Dumque manus inter Ciris tractatur, in usu
LUSCINIA est: et se voce habituque probat.
IAMQUE etiam Nisus, iam se quoque Barbarus odit,
Atque amat in Ciri carmina LUSCINIAE.
ITALO-GALLUS erat sub avorum tempora Caesar:
DOCTI idem Caesar, Censor et ORBIS erat.
Ore Poetarum - potius sacra corda Prophetas
Quam sermone suo noluit ille loqui.
Si te legisset, ZINDLERE, tuumque MICHEAM,
Iudicii poterat mitior esse calor.
VIDI, quis locuples Doctrinae copia, vidi
Quis Probitas nomen Simplicitasque dedit:
Diversis diversa. Sed, ut sunt tempora, nondum
Vidi uni ex aequo nomen utrumque dari;
Site dimitto, WOLFI [Reg: WOLFII] . tu exemplar: in uno
Simplicitas docta est, doctaque Simplicitas.
Tu tamen id nescis: et vel te iudice, WOLFI,
Inter abundanteis [Reg: abundantes] pauper haberis opes:
Non mihi; qui novi sub pyxide simplicis orni
Saepe aurum et gemmas occulere artificem.
QUI tibi Taubmanni dono Schediasmata mittit,
MENCELI, nugas ecquid Erbardus agit?
IN silvam ne ligna fera sin sane, Quirinus
Flacco olim; Franco dicam ego Francus idem?
TU tantum tibi quinque sex Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
ALEXANDRE, rogas ab occupato.
Cur non tam brevibus coacta gyris,
Aut cogenda, rogas ab otioso?
An multi brevitas rotunda seusus
Res curae levioris aestimanda est,
Quam torrente natantium metrorum
Centum luxuriare per Phaleucos [Reg: Phalaecos] ?
Multos noster amor meretur; ille
A Musis amor excitatus olim:
Multos ingenii tui venustas:
Multos rectio Guelfici Lycei,
Quam pulchre tibi grator evenire:
Multos denique coniugis probatae
Exemplar Theodora, quam secundo
Hannovera Venus iago iugavit,
Aut iunctura tibi est. vel haec trecentos
Potest causa Phalaecios mereri.
Nunc ito, atque videto, quam modesto
Voti schemate. QUINQUE-sex Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
ALEXANDRE, roges ab occupato.
ADHUC utor, adhuc rigesco febri,
Illa circuitus febri quadrimi,
Vere querquera et horrida: perito
Credas quaeso; nec experitor unquam [Reg: umquam] .
Me versus tamen imbibis rogare,
Quis novum tibi gratuler Magistrum.
Si possum tibi tanta gratulari
Istis versiculis febriculosis,
Grator, PAULE, novum tibi MAGISTRUM.
NON unum est, RINDERE, tuis quod debeo votis:
Quodque meus tibi me solvere cogit amor.
Pompam hodie Natalis agis cras ire minaris
Francoum patriae Noridos emporium.
Nuper et emeritus doctrinae Insignia dextro
Numine, Musaeo victor agone cales.
Nescio quam verus Latii sit sermo cavilli;
Nurmbergae in digitis ingenium esse situm.
Hercle tuum celsa vegeti stat in arce cerebri:
Visus et heic [Reg: hic] nostris nuper habere Sophis,
Cum te sollemni clararent voce Magistrum;
Non qualem ista sapit turba Magisterii;
Sed quales pauci, quos iusta professio tanti
Nominis in solida ponere laude solet.
ITO domum. Quite quaesiverit intius et arteis,
In cerebro ingenium sentiet esse tuum:
Nec censebit opus docili pro Pallade plureis [Reg: plures]
NATALES numeret haec Witeberga TIBI.
SI quid te refert haec non nescire, Viator.
KNOFIUS huc posuit corporis exsuvias [Reg: exuvias] .
Matri nempe suum terrae sic rite solutum est:
Vis-animae, unde fuit, cessit ad astra patri.
Vivendi exemplum vivis dedit omnibus; idem
Et moriens docuit cum ratione mori.
Patre satus docto: doctorum e germine fratrum
Quincuplici [Reg: Quinquiplici] mire doctus et ipse fuit.
Dania nascentem, denatum Academia IulI [Reg: Iulii]
Excipit, et Templi fornice corpus humat.
SPONSA tibi tua pacta mea est interprete lingua:
Sed quae facta tuis moribus ante tua est.
Ante quidem SPERATA tibi: dein PACTA: Maritae
Nunc tibi tota viri - CONDITIONE datur.
Sistere quam te etiam cuperem [(reading uncertain: print faded)] sollemnibus Arae,
Atque hymenem ad thalami sacra vocare tui;
Quae sacra Mercurius, Suadela, et Gratia triplex,
Et Venus in Nuptos OFFICIOSA patrat.
Sed meus his non sum. tuque id te scire fateris.
Qua RECTOREM igitur carmina fronte rogas;
Aut me praesentem vestras portare Salinas?
QUI suus esse nequit, non tuus esse petest.
VIX natus morior. sed CHRISTI morte renatus
Vix ausim Vitae de brevitate queri.
QUAE legis, ista loqui tecum em crede Viator,
Qui premor hoc lapidis, quod premis ipse, solo.
Saxo mihi pater est, Weiningae stirpis, honesti
Nominis, et casta relligione bonus.
In spem longinqui sibi me produxerat aevi:
Sed spes in medio cassa vigore perit.
Nam morior, vix dum duo lustro professus et annum.
Sic in lacte tuo flos hyacinthe peris.
Sed tamen hac placeo mihi laude, quod inter alumnos
Leucoris hic potuit me sepelire suos.
In caelis anima est. Sic meta impuberis aevi
Sat vixi, et dixi. Perge, Viator, iter.
[Gap desc: Greek section]
Ad gratuitam sero qui Caenam [(transcriber); sic: Caevam] venit,
Belli suum vel deseruerit ordinem.
Wer sich zum Essen spat einstelt/
Der darff wol lauffen aus dem Felt.
[Gap desc: Greek section]
NIL Coctor et Poeta-doctor differunt.
Ars-utriusque mentis est sollertia.
QUEM Saxo, quem mulsa charis, quem musica fovit
Melpomene, Hauckiaden nonne Poeta colam?
HENE, Poetarum me Patrem in Carmine laudas.
Tali ecquid patri filius esse velis?
Esto. Patrem unius tune me liquet esse Poetae.
Da fratres: Vatum sic. Pater esse prober.
QUOD tanto elogio, cui me non aequo, salutem
Nuntiat Aoniae lurco PELARGUS aquae;
Agnosco. Pretium voto ille Salutifer addat.
SALVUS et a votis esto, Pelarge, meis.
DRESEMI, en oculos tango! mihi saepe supremis
Hoc fuit in votis cernere posse virum:
Bibliothecam etiam. sed enim qua fine? PELARGUS
Bibliothecae ipse est bibliotheca suae.
Tu quoque, DRESEMI; et tecum KNESEBECIA proles
Salveat, ingenii fabrica terna tui.
Surgat in exemplum Doctoris, et Hospitis, immo
PATRIS: et in summo stabit honora loco.
BURMEISTERE, tuis si carmine vanus adulor
Auribus; in nulla sit mihi lingua fide,
Vel quum vera loquor, Tua sic oratio tersa est,
Ad speculum ut Musas hanc poliisse putem.
DE nostris Metagrammatum logistis
Iam non iudico: quippe iudicatum.
Et sententia nostra publicata est.
ALIBERE, Ingenium est, et expeditum
Quae vis Inveniendi acumen illud,
Et Doctrina bonis polita verbis,
Et sanae Probitas, modesta vitae;
Haec sunt, quae probo: quae seio probabit
Quisquis non caput improbum est: et haec sunt
Quae Laurum quoque Caesaris merebunt.
PAR forma specieque adeo coiisse venustum,
Quis Venus ipsa magis esse venusta nequit;
Nostri miratur laudatque iuventa Lycei:
Et sic quisque suam vult sibi, quaeque Suum.
Contra ego nec miror speciem, nec laudo venustam.
Res alia est, mirae quae bona laudis habet.
Tam Speciosam anima specioso Corpore claudi,
Hoc admirandi, Leucori, laude vehas.
Scilicet obrizo [Reg: obryzo] sic gemma renidet in auro:
Sic mera nocturnis Luna renidet aquis.
Quisquis ephebus aves vitae iuga sacra maritae;
Hinc specimen curae nupturientis habe.
Et, qui prima toro pUlcherrima Corpora iunxti,
Qua Paradisiaci floruit hortus agri:
FORSTERO MYLIAE bene dic: et, ut illa venustas
Corporis, illa Animi sit diuturna, face.
Anno cIc. Icc. VI.
IGNEUS in nobis vigor et caelestis origo est:
Et sequitur caeli mens generosa rotam.
Pulveris illuvies animati et frigidus humor
Sanguinis, ad terram sessile torpet onus.
Non sic Hoymides: quem caelos aemula Virtus
Incitat, et motu nobiliore rapit,
Perque suos orbeis [Reg: orbes] , Ratio quos format et usus.
Quod sine lege ruit, error et impetus est.
Nec peregrinari est, alias in visere terras.
Is peregrinatur, qui peregrina refert,
Non faciem aut vestem, crispaeque volumina cristae:
Quae poterat mimo docta referre canis:
Sed BrissonI [Reg: Brissonii] aliquid de Gallis atque Thuani [Reg: perhaps Tyani] ,
Scaligeri e Belgis, Menochii ex Italis.
Sic peregrinandum est. oculis sic maxima parvo
Mercari pretio [Reg: pretio] pabula Saxo potes.
Nec te paeniteat [Reg: paeniteat] vel opimum impendere censum.
Haec impensa merum est pro Sapiente lucrum:
Quem referes, Hoymi. Sic te Fortuna benigno
Inter itum et reditum lumine respiciat.
Anno cIc. Icc. VI.
NUNC ergo, SAMUEL, formas te in seria morum:
Aspirat et vultum schema virile tuum?
Gratulor hunc animum pulchraeque prooemia vitae.
Sic Grammaneum te genus esse probas.
Ducatur Francum primaria summa virorum:
Certum est inter eos eminuisse Patrem.
Patris in exemplum Fratres ivere calenti
Tramite. tu spiras quartus agona parem.
Iamque paras calidae nova munimenta iuventae,
Uxoremque bono ducis in igne domum.
Gratulor hoc ausum: et numeris locupletibus irem
Laudatum vestri munera Coniugii:
Ni me carnifici febris acrior ureret igne,
Ac cerebro excoqueret omnem Heliconis aquam.
Et prae me vestros, rear, attrepidare Borussos
Tardigradae valeat mancipium podagrae.
Est ibi BONFACIUS TAUBMANA propago. vocetur.
Ille menam potis est hospes adesse vicem.
Interea, quod quisque potest vel in igne febrili,
Apprecor heic [Reg: hic] primo quaeque secunda toro.
NI me febris, et ista febris urat,
Quae se circuitu premit quadrino,
Saturni male nominata proles:
Ad festas ego Nuptias [(transcriber); sic: Nnptias] adessem,
Laetus laetitia [Reg: laetitia] lubensque vestra.
Nunc claudus quasi sutor (ecce!) totos
Domi sido dios cuboque nocteis [Reg: noctes] ,
Nec ulli utilis, immo nec mihi ipsi.
Quid dicam tamen, o DAVIDE, vobis?
Dicam hoc scilicet: INTER hos Amores,
Quos nunc auspicio coitis aequo,
Nulla intemperies febrilis unquam [Reg: umquam]
Aut algu furat aut caloris aestum.
TEUTONIAE vallum, modo cuius es, Hungara tellus?
Caesaris, an Turcae es, an QUASI - Caesareum?
Ut facies rerum est, dubio pars maxima sudat:
Non ego. Pro nostro Caesare causa Dei est.
Causa Dei vincet, qua fas sub Caesaris umbra
CHRISTUM illibata relligione coli.
Sperat idem, votique fidem me a Leucoris urget,
Leucoris ingenio clara, Luthere, tuo:
Teque suis, URBANE, Sacris et nomine Mystae
Imbuit, et Domini praebet in Aede locum.
Insta operi, quod PASTOR habes: sponsuque dicatum
Exemplo et Verbo ducque doceque Gregem:
Quaque dolis Sinon, et qua ferus Hannibal armis
Ingruit, hac adhibe fortius arma PRECUM.
Concutit alliditque Deus, non conterit ullum,
Qui Verbo et Facto se probat esse Dei.
RES bene sic geritur. te votis redde Parentum:
Quemque videre volunt, ito vidende domum.
Nam neque pestilitas, aliis quae saevit in oris,
Nec te Bellionae fulmen et ira fugant.
Sponte Patrem sequeris: et, ut auguror, omine dextro.
Quis dubitet gnati rem sapere usque patrem?
Patrem, cordatis quem Fama parentibus infert,
Et cui tractetur publica summa rei.
Tu, fili, succresce patri; vel celsius exsta:
Laudatum laus est antevenire patrem.
Id sperare iubet de te praestantia cultae
Indolis, et Morum candor, amorque Boni.
Feta racemiferis quem Iena educit in umbris,
Urbs Philyra comit Leucoridumque docet;
I, FLEISNERE, domum, montesque inside Bohemos:
Atque ibi Parnassos ac Heliconas habe.
DUM tu, IANE, tuum Natalem vivis in Aula,
Immemor esse tui nec Witeberga potest.
Dumque ibi vitigena te nectare Nestora potas,
Heic [Reg: Hic] ego Pierios libo Poeta favos.
Vivas, mi GRABO, dum vivis: et omine nostro
Marchia Natalem sentiat ire tuum.
Dic bene me, bene te, bene et illum vivere tecum
Qui Secreta tui Principis acta fovet.
Salveto, Reicharte meis Beyere Camenis [Reg: Camenis] ,
Nunc etiam Francum quas iuvat illud iter.
Tu tamen hac mihi GRABO, die primo omine salve,
Qua bona se Genio comit Hygeia tuo.
O Venus ausit idem, teque in sua vincla petitum
Formosae praedam virginis esse sinat!
Tunc, Hymen-Hymenaee, canam primumque sub annum
(Spondeo) Natalem cum patre Gnatus aget.
ACADEMIAE cum RECTOR essem; tu mihi
THEATRUM-HONORIS excitas, in quo novem
Plausere Musae. Plausi et ipse (quid negem?)
Bene ominatis voculis. Sed callidus,
IANE, architecton ille sit, qui proxime
Theatrum. Honoris addat ONERIS PERGULAM,
Adeo omnis Onere nunc Honos onustus est!
PROTINUS ad fastum, tumuit quem Bartolus, itur.
Quaestio de scholicis ultima Philosophis.
Ultimas nulla quidem. quid enim famaeve vel auri
Parturiant Logici Grammaticique logi?
Te meliori oculo Pallas respexit ephebum,
Legitimaque Dicen iussit adire via.
Auscultas, WALTERE, deam: Sophiesque mereri
Incipis insigni laude MAGISTERIUM.
PROMISI tibi carmen? HESSE. Quando?
Quo praesente? Ubi gentium? rogandus
Consultum mihi more, qui triformi
Hac Verum sibi quaestione condunt.
Fac me pollicitum tramen: tot annis
Inter causa potest venire, qua spes
Promissique fides adulteretur,
Ista praecipue fides Poetae.
Forsterus catus artifex Themistos,
Nunc hospes tuus, arbitretur, Utrum
Hoc me tempore iure postularis.
Sed paucos tamen interim Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
Seu pactos tibi sive gratuitos,
A me SPONSUS habe salute plenos
Quam sponsor Deus imputet MARITIS;
Tibi inquam, HESSE, tuaeque MARGARITAE.
Et hoc denique disce, me magistro:
Promittit tibi si Poeta carmen;
Poscas, dum caletos. refrixit? actum est,
TU quoque MATTHAEI germen, VIGILANTIUS, Horti,
Propagare tui semina floris aves?
Laudo. propagari tam felix Arbor in agro
Misnidos, et pleno debet amore coli.
Illa trecentenos, et plureis [Reg: plures] , creditur annos
Germina perpetuo continuare satu.
Annales et longa fides a traduce fama
Leucoridum, Vero cogit habere fidem.
Sancta Magistratus multi spectacla fuerunt;
Multus et in doctis pars quoque prima viris.
ANTIQUAE VIRTUTIS erant FIDEIQUE coloni:
Leucoris et Torge testis, et Haina tua est.
Gratulor, hoc mea se quod ELISA e semine ducit;
Exemplar vivum CONIUGIS illa BONAE.
O tua, quam CHRISTO nunc auspice ducis ad aram,
BARBARA Matthaeas praestet amore Nutus!
Omnia habes, una potes hac si laude potiri:
Et potiere; preces si modo Numen habent:
Et qui non? DEUS est, qui vos in vincla coegit,
Corporibusque duum [Reg: duorum] condidit unam animam.
SIT male, qui fieri Matthaeis optima nolit.
FEMINA Matthaeos Optima quaeque decet.
MARTINE, quid te maceras? felicitas
Est invideri, Comicus scivit meus,
Scitumque publicavit hoc scitissimum.
Malo ego inimicos invidere mihi meos,
Quam memet ipsis. quisquis invidet, caret:
Cui invidetur, res parata sat domi est.
AT obloquuntur, teque dictis vellicant!
Contemne. contemptu malignitas potest
Silentioque vindicari maxime.
Patientia toleratur Invidentia:
Calumniamque tollit Innocentia.
RECTE fac, attestante Conscientia:
Hac vi necantur unica tot viperae.
QUI, Schemniceae quos Hungarus urbis honorat,
Primus AMICORUM conciliator eras;
Schemnitium repetis, SENENSIS amicule, dextro
Omine, quod sternunt numina nostra tibi:
Numina, quae pubi linguas et pectora formant,
Quaeque caput primi nominis Eusebie est:
Quaeque tibi nomen, qua regna binominis Istri,
Perpetua famae transitione dabunt.
Sic iuvet Aonias invisere Teutonis undas!
Hungara si patriae tecta redire iuvet!
SAEPE fuit dubiis exercita quaestio causis:
Nec satis alterutri conciliata fides:
Praestet utrum; uxorem FACIENDAM an ducere FACTAM.
Hoc est; an Viduam, an Virginem habere domi
Sistere tu dubium poteris, ERHARDE, cavillum,
Qui vixti [Reg: vixisti] et vives pars utriusque tori.
Officium vidua ante suum, quia mortua, fecit;
Officium faciat haec quoque virgo suum:
Tecum amet, et prolem generis decus educet uxor,
Et caelum senior cum seniore petat.
VELLEM equidem; deberem etiam, contendere plenis
Viribus, et vestras versu animare FACES:
Nempe novas ab AMORE faces, quibus ureris, et quis
IUSTINAE penitas uris, HOFERE, fibras.
Sed mentem omnem animi et cerebrum saxa aspra [Reg: aspera] viai
Con [Reg: Cum] mihi cusserunt [(perhaps: cesserunt)] , disque mihi tulerunt.
Quaeque domi eduxi, curru mecum omnia tracto.
Dumque Oneri timeo, me timor exanimat.
Non sum Taubmannus. Qui me putat esse Poetam
Neustadii et SchlaitzI [Reg: Schlaitzii] , non sapit ille virum.
Quin tu Taubmanno, Kiltmanne, vicarius esto:
Nam te Phoebus amat, et Themis et Charites,
Et Venus. Et quae multa Deus dedit optima multis,
Delitium [Reg: Delicium] patriae nobile solus habes.
Dic Nuptis: SALVETE: meos et vivite mores,
Quae Venus AFFINES Hoferiana iugat.
Nil Erato melius voveat Taubmanna. nec ipsi [(reading uncertain: page folded)]
SPONSI adeo melius forte vovere volent.
Inter vias difficiles et scruposas faciebat M. Octobr. Anno cIc. Icc. IX.
ME peregrinantem quoque posci carmina, mirum est:
Immo poscenti me dare posse, magis.
Credo via tali, rapidique volumine currus,
Non ipse exactum scribat Apollo melos.
Sic tamen excepit me Schlaitzius hospes, ut ipsi
Me gracum quavis arte probare velim.
Quomodo? victurae nova pacta inscribere chartae,
Nupta maritali quae parat igne Venus.
CONNUBII sacra, IANE, tui nihil ASPERET unquam.
Aequa foris tibi sint OMNIA, plana domi.
Inter Wirsbergae et Bergae asperrima viarum, eodem itinere Francico.
EXORERE, exorere species gratissima mundi
Lucifer, et Solem fac tua signa sequi.
Audin' ut ipse novas gallus quoque plaudat ad auras:
Et quam sollicito provocet ore diem?
Straminei pecuina toti fastidio Vates,
Dignior in pluma, Cycne, cubare tua.
Pulicis et Culicis, Gryllique et Cimicis agmen
Morsibus infestent rustica terga suis,
Non mea, Vector ubi es? celeres age iunge quadrigas:
CHEMNITIUM media stat mihi nocte sequi.
XVII. Novemb. Anno M. DC. IX.
EPIGRAMMATUM LIBER I. [(transcriber); sic: II.] FINIS.
QUOS Versus dedit OPPIANUS olim
Graecos ille Cilix, staterem ab auro
Quivis rettulit. hos toga Latina
RITTERSHUSIUS induit, vel ipsi
Quae sit aemula Pallio oppiani;
Quaeque par pretium merebat auri.
An et par pretium dabatur auri?
Tu nunc Tertius Hercules, Lycei
Flos PICCARTE tui, pari astu et ausu
Graeci Carminis indolem Latinos
Cogis sub numeros: meisque PARTEM
Vulgas auspiciis. Egone tanti,
Cui tantas placeat dicare Curas,
Quis auri grave pondus erogare
Antoninam aliquam manum decebat?
Haec auro sterilis fodina plane est.
Ut versu tamen unico daretur
Ab auro pretium, AUREUM ecce mitto
Gravi auro mihi cariorem: in ipsas
Quem iussit moriens CHYTRAEUS ille
Heredum [Reg: Heredum] tabulas notari, et ad me
Mitti mnemosynon sui. Sit idem
Sit, PICCARTE, mei tuique amoris
porre mnemosynon; sed et Chytraei.
QUIN et hos EPIGRAMMATUM libellos
Una dedico consecroque famae
Non ut perpetuae, sed ut futurae.
At quem tu mihi mittis Oppianum,
Me tramittere posteris ad omnem
Saeclorum poterit perennitatem.
PHOEBI primus amor virgo Peneia Daphne est:
Haec tibi frigidulo nubere iussa seni,
Auspice REUSNERO, Paranympho memet. An usquam
Aut simile aut par huic saecla priora legunt?
Igne suo Phoebus Iuvenem calefecit: Amores
Ecce suos gemino spondet in igne Seni.
Tuque domi tacitus gelidam desidis ad Arcton,
Meque sinis pro te munus obire proci.
Nempe tua virtute ferox nil pendis honorem,
Istaque de titulis nata susurra novis.
Te tamen alitibus fugientem Gloria pennis
Occupat in plena, me stimulante, fuga.
Improvisa magis dulcescunt munera. Quid ni
Plus tibi dulcescat hic Honor? ARTOMEDA.
VIDI, qui titulos pretioso venderet auro.
Vidi, hos qui fatuo spargeret arbitrio.
Gratia quin etiam multis indulsit honores.
Quod Cato tergeminum dedecus esse putet.
Tu meliora via titulos, ARNOLDE, parasti:
Qua Pietas, Virtus, Musaque fecit iter.
Haec tibi, non Aurum, non error Amorve, Magistri
Tergeminum Sophies promeruere decus.
PASCERE vis oculos? ecce hic Emblemata miro
Artificis caelo vermiculata vide.
Pascere vis animum? sub scalpti emblematis umbra
Abdita doctrinae pulchra Reperta lege.
Offero in hoc uno tibi, Lector utrumque libello.
Si placet, exemplum quaeso imitare meum:
Hicque characteras Calamique Animique figura.
Mutua sic nostri res erit officii.
NOBILIS heroo Francorum sanguine Princeps,
Francus ego Francos miror amoque meos:
Atque etiam laudo: sed si Virtute merentur:
Sin minus; in media Francide Quado mihi est.
Multa olim de te STIBARI candida Peitho,
Quem Wanckheimiacae Coniugis unit AMOR:
Multa ego nunc vidi nostris imitanda dynastis,
O Papebergiaci pompa verenda PEDI!
Sed tibi quo nostri constent paradeigmata [Reg: paradigmata] cultus,
Dum patriae extremum dico Poeta vale:
Accipe monstrosam sine monstro, PRAESUL, Alaudam,
Quam Ian-Sigmundi fixit acuta manus:
Illa manus, regum quae Regi deinde RUDOLPHO
Romani sceptrum praeferet Imperii.
PARO Amicorum spectamen vivite saecli!
Vivat et in vestris Marchio- Franca fides!
NOMEN Avi repetens Uswaldae gentis alumnus,
Hic WENCESLAUS, post mea fata, cubo.
Saecla alii vivant, ego claudo quadrimulus aevum.
QUI didicit Christum, sat sibi vixit homo.
Hunc didici. testes, Frater triplexque Sororum
Gratia; tu Mater, tu Pater, este mihi.
Balbutire Preces et tertia - verba solebam:
Quis, scio, me medium Cor secuisse Patri:
Et Patri et Matri: flevisseque gaudia secum
Saepe sua: et penitis Spem caluisse fibris.
Sed Spes fracta cito est. immo Res facta. Quis unquam [Reg: umquam]
Plus speret, quam quod nunc ego servo, boni?
Mi Matercula! care Patercule! triga Sororum!
Unice mi Frater! cuncta VALETE domi.
Hic Regina soror mecum hic fraterculus, ille
Qui scriptum arcano schemate nomen habet.
URSELLA, Esterieque, Rosinaque; tuque Sororum
UNE trium Andrea frater, HAVETE [Reg: AVETE] mihi:
Sed Pater ante omnes: cui iam soror Ursula discit
Pro Wenceslao fingere blanditias.
Obiit Wittebergae pridie Nonas Decembris, ipso die, et paene hora, natali. anno Christi cIc. Icc. IX.
NON homo, sed Deus est, qui te, BALDUINE Fribergam
Evocat; etsi hominis iussio visa meri est.
Nec, si te novi, renues parere vocanti,
Vel levior detur conditione data.
Aurum seponit, quod post cum laude reponat,
Si quod habet limae nobilioris, herus.
Te quoque maiores iuvenem seponit in usus
Saga futurorum cura potentis Heri.
Fide DEO: sed et ipse tibi diffidere noli:
Sic nostram implebis spemque minasque tuas.
Fribergae ARGENTO contentum vivere par est,
Dum tibi caelo AURUM Sol potiore coquat.
HIS te plus Oculis amavi: amavi?
Quin te plus Oculis amabo, et ipso
Plus hoc Corde; Oculumque Corque Phoebi.
Sed magni quod IMAGINEM Melissi
Et magni Rhodomannidae, parentum
Romanae fidis Atticaeque Graium
Nostrae iunxeris; ut Triumviratum
Pulchre compositum: pol, ipse nec Cor
Nec sanos Oculos habere sanos?
Immo Corque Oculosque habere; nullos,
BAMBAMI, mihi visus es, vel ipsum,
Hoc Simonius ille, vel Lubinus
Vel Posselius asserant: negabo
Hos Corde atque Oculis decenter usos:
Quamvis sint Oculique Corque Phoebi.
TU quoque Taubmani Melodaesian ire probatum
Ausus es, ac sapidae fercla [Reg: fercula] putare gulae?
Ipse ego, qui struxi cocus apposuique vocatis,
Numquam adeo lautum rebar habere salem.
Quamquam alius iactavit idem: nisi futilis aureis
Titillat famae traducis aura meas.
Ipse tamen nolim vulgo innotescere; magnis
Me fieri magni, et nomen habere foris.
Ne, si rescierit, laqueo sibi finiat aevum,
Et fiat pendens MARCULUS uva domi.
Nam lento invidiae malim hunc livore necari,
Non uno subitae mortis agone premi.
Et facile id factu est. modo, PAURMEISTERE, fac instes
Sic commendatum carmen habere meum.
Excitat ingenium Virtus laudata Poetis,
Et magnum a magnis gloria calcar habet.
MARCULUS hoc cernens tabescet, et exspirabit.
Qui mihi post tali carmine mactus erit:
NI PAURMEISTERUS TAUBMANI CARMEN AMASSET,
NONDUM EXSPIRASSET MARCULUS INVIDIA.
DUM Francum metatus iter novus hospes inerro,
Officiis certat quilibet esse MEUS.
Factus ob haec multis, HIERONYME, debitor. at plus
Debeo vix ulli, quam tibi; quamque Patri:
Patri, cui tua me commisit epistola: Patri,
Quo vix in tota Francide commodior
Hospitis hospes erat. Venientem iussit, an atrum
Anne album plane nescius, esse SUUM:
Me cum PATRE mei; triplici cum Prole; sequaci
Cum Famulo et Famula, spurcificoque Cane.
Nec modus. irrumpit Sartorum - transfuga - Frater,
Poppenreuthei Parmeno concilii:
Reginamque suam, subolemque et quicquid Edonum est,
Ad Patrem (quasi sit pacta sagina) trahit.
Estur [Reg: Editur] ibi et bibitur, quantum pote edique bibique,
CUNCTA domus nostris dedita servitiis.
Quid dicam? Meritis sic me domus Heldia fecit,
Cogar ut aeternos delitor esse dies.
NEMPE sat AUGUSTO sub Principe signa tulisti
Inter pacatae nomina militiae.
Ito foras, alioque vide sub Sole calenteis [Reg: calentes] ,
BRANDSTENI. hoc animi vult rigor ille tui.
PATRUUS exemplo est: quem Sol ad utrumque [Reg: utrumque] polorum
Sortis inhumanae vidit acerba pati.
Ignea mens caelos imitatur: et urget in omnes,
Qua mare, qua tellus, irrequieta plagas.
Hostiles pete miles agros. Heroica laus est
Auspicio magni Caesaris arma sequi.
Romanas impinge AQUILAS in cornua LUNAE,
Quis ferus Hungaricos Turca cruentat agros.
Regia tu VEXILLA potes gestare RUDOLPHI,
Qui firmum in celso corpore robur alis.
Te sequitur VIRTUS. hanc o FORTUNA sequatur!
Fortunae et Virtus numina militiae.
HAEC Galea, hic Clypeus gentis sunt Arma BOCATAE,
Qualia Nobilium semen Equestre gerit.
Caesaris hoc donum est: AQUILAE quando arma birostri
Stringeret Hungarico LUNA BICORNIS agro.
NOSTRUM est Virtutem bene gestis quaerere rebus:
Virtuti pretium ponere, Caesareum est.
ERGO tibi virgo, BECCI, Sternbeccia nupsit,
Illa puellaris Mysa Diana chori?
Et tibi Saxo - Pater Secretam credidit aurem?
Nunc mihi Dresda places, et tua Saxo fides.
Grator utrumque decus rarae bonitatis. Virumque
Promeruit Virtus indolis illa tuae.
Saepe mihi dixi: dixit Mea saepe: Iacobi
Eximium spondet vita modesta Virum.
Ecce repraesentat nostri se sponsio voti:
Et geminum confert una palaestra decus.
SIT tibi porro etiam laudata Modestia cordi:
Nec MORES (fieri quod scio) mutet Honos.
Spondeo, conspondetque mihi Deus auctor; Honores
Post tibi magioris fata parasse loci.
HUNNIUS occubuit nostrae fortissimus Hector
Militiae; Troiae murus et arma sacrae.
Tu lamentando facis huic et carmine lessum:
Par et discipuli cura secunda tui est.
Non ego me lacrimis, VELSTENI, macero. Non fit,
Non fiet lacrimis huic medicina malo.
Vis Troiam servare? novos redde Hectoris armos:
Redde arma atque armos Hectoris Hunniaci.
CAESAR, Amicitiae solidissima cura, nec ullo
(Audiat hoc Nemesis) dissocianda modo:
Quamvis tu scribas, lacrimesque: ego mutus et excors
Nec tibi rescribam, nec tibi collacrimem:
Forte quid et causae est, quod nostra silentia purget,
Ista velin Fidei res sit agenda foro.
Et quid, si dolui? doluique tot inter amicos
Primus, ob erepti Caesaris ingenium?
Ostentare solet conductos praefica questus.
Sed dolet ille etiam, qui sine teste dolet.
HEIC [Reg: HIC] ego post fatum Carpsovias Anna quiesco.
Dicta fui specimen nobile Coniugii.
Quintum parturiens dum proli cogito vitam,
Eripitur proli vita simulque mihi.
Terra meum facta est, ego prolis facta sepulchrum:
Nonne sepulturae tristis imago fuit?
At Deus in caelo est, qui solvet utrumque [Reg: utrumque] sepulchrum,
Et decus et vitam reddet utrique suam.
Qui transis, ne te lacrimis impende: sed aestum
Fati nosce mei, disce timere tui.
CYANEO Clypei sublimis ab aequore Titan
Spectat: et obliquo surgentis caerula tractu
Vellera NUBIS eunt: dein cornibus ima coactis
LUN A senescentis reparat dispendia lucis.
Cornibus ambitur STELLAE rota flammea pronis.
Par premit et facies Lunae Stellaeque Coronam
Cassidis, ad caelos nisi quod se cornua tollant.
HAEC CAELESTINAE data sunt Insignia genti:
Caelesteisque [Reg: Caelestesque] viros animant caelestibus ausis.
ANDREA, non es plebeia ex indole, non es:
Ut possit simileis [Reg: similes] vulgus habere tui.
Ver tibi floret adhuc aetatis; et ubere certas
Iam doctrina ipsos anticipare viros.
Fronde MAGISTRALI tibi me circumdare frontem,
Id laudi studiis dixeris esse tuis?
Falleris. hac a me cingi voluisse Decano
Frontem adeo doctam laus; ea tota mea est.
CANICIES [Reg: CANITIES] veneranda, CRUDI suavissime, qua stat
Turnavium Francis circumamicta iugis:
Quos Hoffmanna chelys numeris modulata Latinis
Iudicio PSALMOS donat habere tuo,
Ne facias parvi: nec, si Matho fecerit, audi.
Os adolescentem praedicat, ausa virum.
Haec subscisivis [(perhaps: subsicivis or subcisivis)] obiter tamen edidit horis.
Legibus Eunomiae propria cura datur.
Sint vires, sint impensae tam fortibus ausis,
(Nam satis ingenii iudiciique domi est)
Faxim paeniteat numquam te, patria, Civis;
Aut rem pro studio suppeditasse Dices.
ILLE amor et pietas RHODOMANI, atque ille SIBERI;
Graiae alter, Latiae Palladis alter honos,
Versibus instaurant Genitalia Sacra CASELI,
Unus qui geminae Palladis unus honos.
Ecquid ego Symmysta horum, qui proximus arae,
NATALEM veneror tertia pompa DEUM?
Scilicet his sacris, huic Arae, his ante Poetis,
Succentum hoc a me carmen EPODON erit:
VIVE CASELIADE, RHODOMANI ILLE, ILLE SIBERI,
ILLE ET TAUBMANNI, TRINUS ET UNUS AMOR.
CUM me Praga potens et Caesaris aula teneret,
Bis quaesita mihi, Musa Britanna, domi;
Nec tamen inventa es; non invenienda sub istud
Tempus, et haud istis invenienda locis.
Sexta renascentis processerat hora diei:
Tuque Leonis adhuc dicta iacere toro.
Nec tamen in noxa es. Quis credat, Lesbida Sapphum
Temporius Phaonis deseruisse torum?
Me potius damno, qui non prudentius ivi.
Quamvis hic etiam culpa levanda mihi,
Quem comitum rapiebat iter. Rape, biga, profectos.
Tu Veneris bigas perge tenere domi:
Tuque Leoque tuus, quem nil feritatis habentem
Pascit in umbrosa valle Bohemus Eryx.
AT tu, si bene te novi, Lucina, repones
Lucis in apricum, mons quod opacat Eryx.
SCILICET ista decent animi potioris alumnos,
Mundi animum Solem pro ratione sequi.
Is per utrumque [Reg: utrumque] volat redeunte volumine caelum
Igneus, et roseo lumine vestit humum.
FRATER in exemplum maior tuus ivit, et ivit,
Candidus accenso qua redit Orbe dies,
Quaque sub Hesperio nostram rapit aequore lucem,
Quaque regit siccum Maenalis ursa polum,
Quaque Notus contra est. Et quae nos indice fama.
Novimus, ille oculis aureque mira bibit.
Hinc patriae SOL est, hoc lumine Misnia lucet;
Hoc motore calet Saxonis imperium.
FRATRIS in exemplum, qui refers indole Fratrem,
Ito. potest Soles Misnia ferre duos:
Qui motu vegetent torpore-iacentia rerum;
Obscura illustrent; alsa calefaciant,
Ito, EINSIDELI: nostris et reddere votis:
Atque in te Fratrem redde: ita Phoebus eris.
ET patriam, patrisque domum, FABER, incolis ipsam?
Sic ait Uswaldi candor amorque mei.
Uswaldi, cui si Soror aemula moribus audit,
Nae [Reg: Ne] res coniugii tota beata tui est!
Gratulor hanc, doleoque pari certamine sortem.
Tuque per effectum forsan utrumque natas.
Ereptum patriae Patrem, tibi nonne dolori est?
Cuius, qua sinerent fata, Galenus eras.
Nonne voluptati est, potius quam nescio quovis
Degere, natalem Patris habere domum!
O habeas; habeasque diu, faber optime vitae!
Et, reor, haec omneis [Reg: omnes] una vovere domi:
Praecipue Generum Spenlini sanguinis, ampli
Nominis; et merito cui Socer esse velis.
AUSPICIIS, HENNINGE, bonis huc ire profectum
Vidit Ephebeium te Witeberga suum.
Teque novum Civem gratata est saepius urbi,
Quam cibat Aonio Calliopea favo:
Cuique sacras Erato potanti sufficit undas:
Miscet et ingenuos Gratia trina sales.
Nunc satur (hoc siqui saturari munere possunt)
Pergis ad antiquos, FALCKOREDERE, Lares.
Perge, Patris iusso, quod sanctum debet haberi.
Nec tamen et nostri dememinisse velis,
Nempe recordari Blumiae ioca-seria Mensae
Fas erit, et socii gaudia delitii [Reg: delicii] .
Haec disciplinae specimen mihi Mensa videtur,
Lectaque Musaei pompa Sodalitii [Reg: Sodalicii] .
HINC sedeas: similemque tui te Patre remittas.
Leucoris Effigiem gestit habere tuam.
NUNC iterum sancti stata meta revolvitur otI [Reg: otii] ,
Quae titulo Thomae relligiosa fuit.
Unam sollemni sibi vovit Episcopus usu,
Alteram Apostolicae gentis honorus apex.
Viraque decrepitum Festi morientis in annum
Reiecta est veterum traditione Patrum.
SUADAE OS, frons Charitos, cor Palladis, elige FRANZI,
Pro Natalitiis [Reg: Nataliciis] utra colenda tuis.
Absens nuper eras, iam praesens, quodque vovebam
Absenti, praesens charta vovebit idem.
Lux bona, Franziadae quae vim natalis adimples,
Candidior domino candidiorque redi.
SCILICET heic [Reg: hic] Helene Flechtneris humata quiescit
Inter feturae pignora bina suae.
Undecies peperit. Sexus utriusque relicta est
In grege mortali turba novena Patri.
Quina toro exegit lustra uni iuncta marito:
Summa omnis vitae lustra fuere novem.
Feminei [(reading uncertain: page folded)] speculum referebat nobile sexus,
Inter Onoldinas gloria prima nurus.
Qui sic aevum agitas, hoc qui sic desinis aevum,
Et Terra et Caelo teste beatus homo es.
LUDIT et in brutis Domini sapientia saeclis,
Ceu rationis egens sit ratione potens.
Sic quoque coniugibus praebent exempla Columbae,
Quae vitet nubens quaeque sequatur amor.
Felle caret: fugit hanc et bilis amaror et irae:
Intemerata colit foedera coniugii:
Ni vidua aut caelebs, nidum non deserit unquam [Reg: umquam] :
Communem servat cum pare gnava [Reg: nava] domum:
Semen adulterii neutri res nota: maritam
Rite pudicitiam vivere, summus amor:
Imperiosa maris tolerat, sed et aspera passu;
Ne vel suspectum fiat amoris opus.
Crebra parit: mas ipse iuvat solamine partum
Ipse ministerii sufficit arma sui.
HANC tibi si brutam monitricis imaginis umbram
Exprimet ingenio nupta Puella suo;
Non est, FABRICI, non est, o MARGARI, vestro
Pulchrius in tota Misnide coniugium.
Utque sit, atque diu sit idem, precor ipse: quid ipse?
Leucoris et soceri Sliba precatur idem.
GRAIUGENUM linguam veterisque Poetica Romae
Te memini doctis enucleare modis.
Nunc praeco sacro sancta Clodae mysteria pandis,
Semina quae nostrae viva salutis alunt.
KANNIADEN laudasti inibi pro funere praeco:
Qui fuerit speculum nobile NOBILIUM.
Heic [Reg: Hic] tua, pol, nec Graeca nec illa Poetica, verum
Ipsa fuit Veri pura, IACOBE, fides.
PALLADIAE monumenta rei, quae segnior aetas [(reading uncertain: print blurred)]
Obruit, ANTIQUIS eruta Philologis;
SMETIUS in lucem numerumque reduxit et usum,
SMETIUS Ausoniae prima columna REI.
LIPSIUS haec auxit: ditavit SCALIGER. At tu
Instar odorisequae nare sagace canis
Omnibus e Mundi vestigasti omnia lustris,
Unica. et una cati pompa, GRUTERE, chori.
Quae Ligno et Lapidi Chartaeque INSCRIPSIT et Aeri
ORBIS, in hoc prostant orbe coacta Libri.
SAT bona decursos annorum summa Decembreis [Reg: Decembres]
Computat, heic [Reg: hic] Claria quum Pater altus aqua
Sollemni ritu titulos sortitus honorum est:
Quos hodie insigni cum gravitate gerit.
Annus abit quartus, quum Frater adeptus eosdem
Patris ad exemplum nititur alta sequi.
Iam Sophiae quoque, IANE, gradu dum scandis eodem.
Te GRAMMANEUM sanguen [Reg: sanguis] habere probas.
Sedne patrissare hoc an fratrissare putandum?
Sat, reor, exemplo claret uterque suo.
Atque ego, si fas est, hoc, IANE, precabor; ut olim
Clarior exemplo fiat uterque Tuo.
NI te, ni Fratrem et Patrem quoque vicerit ipsum,
Qui minimus - natu, spes mihi magna, domi est.
UT thalamo, sic et tumulo tibi proxima iungor,
MARGARI, Grammano prima iugalis amor.
Matronae spectamen eras, dum vita manebat.
Me tibi dictabat publica fama parem.
Tu decimae genitrix, ego sextae prolis. at omnis
In suctu primi lactis adempta mea est.
Unum et viginti vixi annos innuba, septem
Nupta viro. Brevis est utraque summa notae.
Sed quia visa Deo satis utraque longa: quis ausit
Vitae non - vitae de brevitate queri?
Viva mori didici. quare iam mortua vivo.
Ars non est maior, quam bene posse mori.
CAELICORONA mihi patria est. Nunc, auspice. Christo,
Vera datur capiti Caeli - corona meo.
HEIC [Reg: HIC] stant GRAMMANO monumenti pignora: de quo
Diceret hoc, posset si lapis iste loqui:
HUNC plenis animis et plena voce vibrantem
Verba sacro stupuit Concio plena loco.
Dissidii fugitans, peius litem angue cavebat.
Heic [Reg: Hic] Rhodus, heic [Reg: hic] saltes tu mihi, praeco Dei.
Invidit nulli. cupere atque ambire refugit.
Optavit numquam sorte negata sibi.
Non profusus erat: non sordidus. hospite mensa
Hospitio-dignos accipiebat ovans.
Secum habitans, maior se non satagebat haberi,
Fastosae exosus vota superba notae.
Austera vultum gravitate trahebat: at aptam
Pro re temperiem iungere doctus erat.
Atque ut Theologi speculum fuit utile vivus:
Sic specimen moriens omnibus esse potest.
SIT quod quisque volet: numquam Censura negabit
Quod dixi verum: si modo livor abest.
LAUS ea, Naso, tua est, at non solius: ut ultro
Induat in numeros se nova cura suos.
Instar aquae torrentis et atri turbinis instar
Carmina de cerebro praecipitata ruunt:
HOFMANNAe quoties menti calor incidit ad me
Scribere seu rerum seria, sive iocos:
Sive elegos, atque hos imprimis, sive Phaleucos [Reg: Phalaecos] ,
Seu quocumque animi vis generosa rapit.
Vidi multa; nego visum torrentius illo
Ingenium. decumo fonte propinat aquam
Pieris huic Clariam. Si nobis ista minutas
Praebibit heminas, turba beata sumus
Sorte Poetarum communi maior haberi
Ingenii poterat nobilitate sui:
Ni quoque plebeiam caput inclinasset ad umbram
Daphnidis, hoc nobis se probat esse parem.
HULDRICE, heroo [(reading uncertain: print faded)] spiras qui pectore Regem,
Seu praestet Fratrem dicere, sive Patrem:
Quadrupedantis heri premeres ubi terga caballi
Inter Leucoreos ardua pompa viros:
Narratur faciem Sonipes habuisse dolentis
Pegasus, et volucrum suppuduisse pedum.
Turba iuventutis prope his mille sima nostrae
Si tibi pro quanto cuncta favore dabat!
Hic ille HULDRICUS qui dux nostri Ordinis olim:
Per condensatas vox erat una vias.
Vox erat una; Deus meliores augeat annos,
Quei tam praeclaras Res probet ipsa minas.
REGIBUS enasci, laus est palmaris. At haec est
Regia laus, Regum regia facta sequi.
HEIGIUS antistes Musarum et Iuris, ad istam
CORPORIS atque ANIMI claruit effigiem.
ET genus HOFEADEN et Honoribus ebria virtus,
Et sacra Suadelae flumina nobilitant.
Iuno, Venus, Pallas sunt numina terna Poetis:
Una trium donis claret ELISA deum.
Cuncta sed haec animat Pietas et amoris honestas:
(Namque duo haec Nuptis deme, cadaver erunt)
Sana valetudo restat, Vitaeque potestas
Ulterior. Nuptis haec super adde. Deus.
Vos, Nupti, Similem vobis procudite prolem.
Sic erit ex toto Nobile coniugium.
RECTE, Iessensky. Postquam tibi potus abinde est
Leucoridos Clarias aemulus humor aquas:
Iudicii matura fides hinc cedere suadet,
Et fotas alio Sole videre plagas.
Gloria quippe minor non est censenda, locorum
Atque hominum studio multa obiisse cato;
Quam patriae trivisse domus tantummodo postes,
Et quamvis doctis se poliisse libris,
Tu sequere externas fatis auctoribus oras,
Et grandi patriam laude revise domum.
NOBILIUM proceres, tot avis atavisque potentes,
Iidemque [Reg: Idemque] in Francis lumen EQUESTRE iugis:
Cum sese HOFMANNUS, vestrae pietatis alumnus
Nuper in Albiacos advena ferret agros,
Atque hanc vix primo libaret Oreada visu,
Caepit [Reg: coepit] ab occulta febre perire miser:
Quin hodieque perit. nec se tam fortibus ausis
Tradere Philosophis Eunomiaeve potest.
Ne tamen et Musis vestroque periret Honori,
Et solatiolum [Reg: solaciolum] posset habere febris:
Extudit in STRENNAM vobis SPECIMENQUE Phaleucos [Reg: Phalaecos] .
Cassa nec est Causis utraque cura suis.
Igneus ingenuum vigor indolis ursit Ephebum:
Hunc Quartana licet torreat igne lues.
Et si quid sapio: non sivit in igne febrili
Hoc Hippocrenes unda sitire MELOS.
I NUNC, et miserae despera sortis alumnum,
Qui KNOBLOCHIADAE laeta tropaea vides.
Tenuis es? at pigrae cave sis et mysta Vacunae.
Vincere sedulitas ardua quaeque potest;
Sedulitas calefacta sacro Pietatis ab igni,
Vendicat heic [Reg: hic] Pietas prima, secunda Laber.
Hoc illud bivium est, ad lucem ubi tenderet multos
E tenebris, oriens Sol moriensque videt.
At tu, KNOBLOCHI, (quod paucos scire notatum est)
E quo fonte fluat res tibi tana memor;
Fortunam reverenter habe: et cura ESSE, quod audis:
Nec prae te quemvis allium olere puta.
Sic potes esse, quod es: Medicinae DOCTOR, et ipso
Te fieri maior cottidiane potes.
SI quod habes, ut habes, ab avorum sanguine nomen;
Sanguinis egregii nomen habere puta.
Sed quia fortunae est feries illustris avorum,
Et decus interdum degener illud habet:
Tu proprium DANIELE, facis: ac lumine mentis
Clarius illustras teque genusque tuum.
SERMO tuus specimen nobis dedit iste. quod ipsum
Gratulor: et felix hoc iter esse volo.
QUAMVIS nec fuerim, nec sim, KRETCHSMARE nec unquam [Reg: umquam]
Prodigus effusi carminis auctor ero:
Nec mihi sufficiant tantilla vel otia curae:
Non tamen expertem carminis ire sinam.
Et quid ego huic negitem, cui diique hominesque negatum
E tot honoratis nil voluere bonis?
Suada, Astraea, Charis, tres unum scilicet ornant.
Praedicat hoc numeris doctaiuventa suis.
Firmat idem Iuris sollemni [Reg: sollemni] voce Senatus,
Signat et in certam publica verba fidem.
Si qua brevi (quod posse, animi sapientis habendum est)
Res dici poterit; res tibi dicta brevi est.
MULTA mihi, claram qui sum submotus ad urbem
Saxonis, Aonios qua secat Albis agros,
Fama renarravit de te, Luschwitzius heros,
Inter honoratos lumen Equestre viros.
Credebam maiora fide nugalia dici;
Improbitas Famae qualia multa [(reading uncertain: print unclear)] solet.
At nunc praesentem quum me tua Curia vidit,
Curia Variscis mater honora iugis:
Res maior, quam fama fuit. te marchio testem
IAN-SIGMUNDE bono iure fideque cito.
Indoctis tu doctus eras; atque inter Equestres
(Haec duo quam rarae sortis!) Equestre decus,
LUSCHWITZI, vivas, et pergas ESSE quod audis.
Delitium [Reg: Delicium] populi sic potes esse tui.
ANSERIS in molli cum vellere mane iacerem,
Mulceretque aurem lentus utramque sopor:
Squamigerum sima de gente Cyprinus ab agro
Mittitur, hospitibus grata saliva meis.
Piscibus o semper Grobstedias undae natetur!
Semper et hinc Vati mitte, LOSERE, suos.
MENE rogas, studiis Witebergae addicta iuventus;
Quis novus huic Princeps hodie successerit urbi?
Si res magna brevi dici pote Carmine, dicam:
MAVORTIS PULLUS; MUSARUM PHOEBUS. An addam
Nomen in humanis etiam? MAURICIUS HASSUS.
Quae quidem ut legit ingeniosiss. et eruditiss. princeps, ex tempore subiecit:
NoN laudem agnosco tantam: sed Carmina laudo,
Quae te non minima fecerunt laude Poetam.
PAR fratrum generosius Baronum,
Quos MINCIWITZIA sustulit propago:
MAGNE, iudicio satuque maior,
Et tu CAROLE iunior, sed olim
Vere
[Gap desc: Greek words]
exstiture Martis:
Hunc vobis Melodaesiae paratum
(Taubmanae Melodaesiae) patella hac
Gustandum fero consecroque. Quod si
Huic Structore opus est; habetis illum,
Quem vobis Pater addidit Strategum,
Cui mores Venus alma, Pallas artes,
Nomen Flora suum dicavit: hic, quod-
Cumque [Reg: Cumque] est, et struet et secabit apte.
ET serpentigeros immania monstra gigantes
Et fungos una crescere nocte ferant.
Haud sic Aonii nosfestinamur Alumni.
Maturum longa quaerimus arte decus.
Scire potestates herbarum usumque medendi,
Non est unius rescula luciferi.
Quot Brumarum algu, quot te sudore Leonum
Purpureum rear hoc emeruisse decus?
Tolle Poetarum nebulas, et cerne gigantes
Clarius, adfectant [Reg: affectant] qui Iovis ire domos.
Hi sunt tabifica geniti Tellure vapores,
Qui sanum inficiunt aeris ingenium.
Quos Solis calor attenuans ita temperat apte,
Ut sint humanis pabula tuta fibris.
Inde giganteos iaculis prostrasse tyrannos
Dicitur, et medicae conciliator opis
ITO in subsidium Phoebo, nove Doctor et aequae
Corpore non magno nomina magna tua
Quod bene quum facies, (sic spondet Apolle) profecto
Quam MAGNUS Maior maximus esset nequit.
GLORIA Leucoridum, MRLI; Christiane Pericles,
Qui lingua penitum fulmen in ossa vibras:
Regis opus Dresdam te fama est ire vocatum.
Quin augusta illuc me quoque Cera vocat.
Si poterunt ambos trahere una petorrita iunctim,
Lenimen sociae sim tibi, quaeso, viae.
Sum levis, et centum- triginta- pondo- parique
Mole ero, qua quondam sartor ephebas eram.
POSTQUAM omneis [Reg: omnes] Clariae deplesti Phocidos amneis [Reg: amnes] ,
Liber in Historico iam spatiaris agro.
Dumque no vam facis, aut Critico factam ungue recensens
Illustrem vibras per tenebrosa facem;
Aut edis blattarum olido paedore sepultam,
MEIBOMI, cunctis factus es HISTORIA.
VERSICULOS, MARTINE, meos tibi posse negari,
Mutua Pierio vis ab amore negat.
Quem Sophos et victrix septemplicis orbita cura,
Et Virtus potuit inter habere suos;
Inter habere meos cur te graver ipse; vel hoc cur
Quale graver meritis quale epigramma tuis?
Etsi, patronam cui linguam indulsit et aurum
FRANZIUS, aureolo carmine dignus eras.
NON ego Bachmannum vidi, MULLERE; videndum
En unquam [Reg: umquam] ? Aut vultus viderit ille meos?
Haud reor. Hunc Animum se pervidisse fatetur
Nescio qua pictum Carminis effigie.
Sed conturbatis certe hunc quoque vidit ocellis:
Aut lux sublustri nocte maligna fuit:
Aut ex affectu est. Hinc, hinc Mullere profecto est.
Sic et amatores fusca Melaenis habet.
TAM pulchris umbras lumenque coloribus ornas:
Ut palmam artifici feceris ambiguam.
Sicque iubes tiliam sculptura vivere [(reading uncertain: print faded)] caeli,
Se Polycletea iactet ut ista manu.
Carmen amas? hilari nasonis ab indole carmen
Defluit, et rerum pondere verba gravat.
Suggesti e specula Christis Oracula vulgas?
Vivida nestorei gratia mellis inest.
Dixit in hanc gentem cerebrosior Italus olim;
GERMANO in digitis Ingenium esse situm.
Itale MYLIADEN vidisses, dicere velles;
In cerebro et digitis hic habet Ingenium.
DISPEREANT nostrae morosa negotia curae,
Invidere meos quae tibi versiculos.
Nemo hinc migravit, cui nostra lubentius, aut cui
Dignius ingenii publica vota darem.
Si genus antiquo proavorum sanguine quem quam
Nobilitat, summam Nobilitatis habes.
Si quem magmentum generosi pectoris; uno
Te vix nobilior Nobilis esse potest.
Si quem doctrinae et morum concinna venustas
Atque animi pollens integritate fides:
Iudice me; quid me? Legumlatrice Themiste
Et Phoebo atque Fide iudice, prima tenus.
HIS tu, NOSTITZI, pro tempore mactus abito,
Quique sapis, pauca haec multa fuisse putes.
CASTA Venus rigui vernantem Magdalin horti
Pangit in Auctumnae ferrilitatis [(perhaps: fertilitatis)] agrum.
Francides argutis Nymphae gaudete sub undis:
Plaudat et uvidulos Bacchica turba choros.
Nos tenero Sponsos mulcemus et aera cantu.
Si placet, huic tales occinitote modos:
VIVITE Par nuptum, vernisque tumescite gemmis,
Ut legat Auctumno pronuba Iuno botros.
PERSONAM Witeberga sacram pollente Senatu
Induit ingenio, mi PALUDINE, tuo.
Grator Apostolicae munus pietatis: et opto
Hoc tibi sit proprium perpetuumque decus.
CHRISTI Evangelium profiteri, ubi Turcae Megaera est,
Magnanimae reputes strennuitatis opus.
Sed te prima DEI virtus animabit: et illud
Nobile PAR, studiis aura secunda tuis.
Ille, inquam, IANUS sanguis Iacobaeus; et ille
Qui gerit ISACI nomen Abrahamidae.
Cui Deus atque homines socium iunxere laborem
Iste labor numquam non-ratus esse potest.
SIC igitur LUDOVICE, uno cum Fratre superstas;
Unicus e quinis qui modo frater eras?
Fatorum agnoscis seriem et rata pacta Sororum.
Parcius inde tamen forte dolore nequis:
Non ego, non certe: ovi non oblita tuorum
Gloria sublimi conciliata iugo.
Hosque elegis flerem; Themidisque ante omnia IANUM;
Slesia quem celebri nuper humavit agro:
Cui Venus os, animumque Dice, linguam Attica Peitho
Finxit, et eximii fovit honore loci:
Ni tabescentem nolim renovare dolorem,
Et ni fecisset Musae Budorgis idem.
DULCE Patris nomen: quo vix et dulcius ullum est.
Quippe amat ipse Deus nomen habere Patris.
Sed quam dulce sic hoc: gustus expertia tanti
Pectora vixerunt patris honora mei.
Vixit enim pater ante meus, quam nomine Patris
Infans haec poterat lingua vocare patrem.
Tu prae me felix, cui fata benigna dederunt
Officii plena parte merere patrem.
Delitium [Reg: Delicium] tu Patris eras infantibus annis:
Ille adolescentem te videt, ille utrum:
Teque adeo patria se iam virtute minari.
Quod pote delitium [Reg: delicium] suavius esse Patri?
Tu morienti oculos potuisti claudere patri,
Plenus ut aetatis, plenus honoris erat.
Triste ministerium poterat tibi forte videri:
Sed tibi; mi furit dulce ministerium.
Nec te, IANE, queror; sed me, cui sorte negata est
Aequa tuae in Patrem dulcis- amaricies [Reg: amarities] .
CORPORIS hic, ANIMI iste bonis, SORTE eminet ille.
In PAURMEISTERO, quod in omnibus eminet, uno est.
ACCURRI visum clarae miracula Dresdae.
Visaque sunt oculis omnia mira meis.
Sic, ut et octave possis Miracula famae
Dicere, nec veterum deteriora sidet.
Quid tamen haec, quid sunt? Oculorum pabula tantum,
Ludibriumque vagae Sortis, et umbra BONI.
Si poteris, PEIFERE, (potesque profectos) Poetae.
Haec iniurato credere verba mihi:
E tot miraclis vix visum est pulchrius ullum,
Quam TV [Reg: TU] , quamque animi MIRA repertatui.
QUAE Brandenburgo misisti, carmina legi.
Censuram Criticae vis et habere notae?
Accipe. Clementi decurrunt omnia lapsu,
Labitur ut rivus lene fluentis aquae.
Nec verba aut numeri strepitus imitantur inaneis [Reg: inanes] .
Rerum Sucus inest, et Caloratque Color.
PRAETORI, sedem tu patria in urbe Sabini,
Sedem habet in versu Musa Sabina tuo.
HEIC [Reg: HIC] ego de quinis fratrum cubo maximus aevo,
Qui refero Patris nomen et ingenium.
Antiquae virtutis homo fideique vocabar.
Qui meret his saecli moribus ista, vir est.
DUM legis bifloriam fabricae mortalis, et amneis [Reg: amnes]
Particulas nostri corporis enucleas.
Tam bene res numeris, numeros tam rebus adaequas,
Ut dubitem medicos [(reading uncertain: print faded)] viceris an melicos.
Ten' Patriae, PLINI, an patriam tibi grater? an ambos
Utrique? utrique hoc, Rigaque tuque, meres.
CAESAR apex rerum et sacrum labor ardue vatum,
Queisve [Reg: Quibusve] Palatinis Caesaris esse lice;
Hoc caput, huius epos victrici plectite lauru.
Ne vivam, si cui rectius ista datur.
INGENII res est? Belgis cedo omnibus [(transcriber); sic: omuibus] ultro,
Scaligero, Douzis, Grutero, Baudiadaeque,
Scriverio Heinsiadaeque, sui qui nominis aura
Has Albi illustrant tabulas sacra fabula Mundi.
Marsya idem faceres: QUID ME MIHI DETRAHIS? illud
Non natum foret, et Pbrygiae liquidissimus amnis.
RES at AMORIS erit? Corium mihi detrahe, PUTSCHI,
Et pellucenteis [Reg: perlucentes] spectato in corpore fibras,
Illo etiam Phrygiae cor habere putaveris amni
Purius, et nullis Taubmanum cedere Belgis.
CERNICOVIADES, tenerique POTINIUS aevi
Custos, Argyropen usque minantur iter.
Quos ambo MONITIS implere salubribus ausa est
Pallas Athenaei, Iulias alma, tui:
Nempe Caselius, his Monitis parete profecti.
Ipsa nihil melius diva Moneta queat.
Et facile id factu est. Solidi vigor integer aevi
Atque animi plenis vernat utrique bonis.
Ecce profecturis blanditur amoena voluptas
Veris, in herbosis ambitiosa toris.
Hic porro quoque duret honos, et vivida Florae
Gratia per vernos latius halet agros.
Ut, quacumque vagi gressumque oculosque feretis,
Floribus ac herbis omne virescat iter.
O vos exemplo simili florete! quod opto:
Quod vos Euphrosyne Iulias illa docet.
Gentis ut humanae flores possitis haberi:
Floreat et vestris patria Consiliis.
ANNORUM vix est quadrilustris summa tuorum,
RAGVITZI, Mysiae Nobilitatis honor:
Iam tamen eximio [(reading uncertain: print faded)] subducti corporis auctu
Pubem vel celsi verticis exsuperas.
Instar in hoc quantum est, qui toto vertice supra est!
Maiestate humiles maior imago ferit.
Fallor? an Harminii fuerant haec Saxonis olim,
Aut [(reading uncertain: print faded)] Artovisti corpora Rhenigenae.
Impete [(reading uncertain: print faded, partly illegible)] si tanto membrorum augescere perges,
Mirari poterit te minor ipse gigas;
Ille [(reading uncertain: print faded)] gigas, Iovio qui forte Poetica caelo,
Imponens Ossae Pelion, arma tulit.
Re tamen hac melior maiorque, o CHRISTIFER, audis:
Quod magnum in magno corpore pectus habes.
Vir tutique litas, Musisque Dicaeque: nec ullo,
Cui sit par aetas, hic minor esse soles,
Quam tibi mentem-animi gratatur Oreas alumno
Nostra suo: et plureis [Reg: plures] optat habere pares.
SOSPES agas: Animumque marem cum Corporet firmans
Spectaclum HEROAE NOBILITATIS alas.
OMNIS cura viros omni stimulavit ab aevo
Condere thesauros et cumulare penum;
Pro se, proque suis. Naturae ex indole suevit
Thesaeuris CAROS quisque beare SUOS.
Tu quoque THESAURUM meditans REYGERE, secundo
Hercule Iuridicas cogis avarus opes.
Numquid [Reg: Numquid] et ipse tibi [(reading uncertain: print faded)] compendia priva tuisque
Condis? an in plureis [Reg: plures] se dabit ista penus?
Se dabit hercle. Quid ergo moras trahis? ede, quod audes.
Summa Boni laus est, pluribus esse bono.
Vixerit ALCIDES sibi THESAURARIUS olim.
ALCIDES nostri tu potes esse fori.
E GALEA plausis auras everberat alis
ARDEA, sub celsos ire minata polos.
Altera ventorum et pluviae praesaga futurae
Compositum Scuti format in orbe situm.
His tua Nobilitas, REYGERE, insignibus oria est.
Virtute et factis tu genuina probas.
Arduus ingenii penna super aethera tranas:
Consilio, et saga mente futura caves.
TE melior Themis et Musae melioris honestas
Certatim sacris instituere suis.
Vidisti intactos nivium splendescere floccos?
Hoc Candore nitet cordis imago tui.
Mitius ingenium vix novi in Corpore vestro.
Ingenium Mystis tale sit, oro, sacris!
Magna tua est Pietas; nec in udis deflua labris
Innatat: in summo pectore fixa latet.
Et tamen haec probitas (o fati mira potestas!)
Vapulat: ut rapta Coniuge maestus eas:
Coniuge, qua melior vix Soli ex athere visa est.
Sermonem invidia teste probabo meum.
Quo tamen erepta est? immo, quo laeta lubensque
Ivit? quo cuncti praemeditamur iter.
Nec nos meta quidem, sed dividit hora profectos.
Haec certa incerta est; illa sub arce poli est;
Quo suspiramus, quotquot spiramus; et illam
Iustifici Iesu corde sit imus opem.
Laus ea summa fuit quondam, BONA FEMINA siqua
Audiit. Ex toto laus fuit ista Tuae.
Haec Bona nunc erepta tibi est. Quis fecit? Iova:
Nempe Bonum Summum. Quis vocet ergo malum?
Nemo bonus, cui summa boni DEUS unica; nec tu,
O RICHTERE, Boni qui decus ipse Viri es.
MEMBRANA Iliadem scriptam, et Nucis orbe coactam,
Sustulit Argolicis doctae MIRACULA famae.
Omnia primae vae cedunt MIRACULA Romae.
Hanc Romam et Romani ANTIQUA sepulta decoris
Daedala Apellaei [Reg: Apellei] descripsit penna ROSINI,
Compegitque libro, quem vel manus unica claudat.
OMNIA Germano cedunt MIRANDA Rosino.
IURISPERITUM Christiani nominis
Haud plus habere condecet SCIENTIAE,
Quam CONSCIENTIAE. Quod ipsimet quidem
Longis ubique, mi RHUMELI, litteris
Iuris periti scriptitant, et iactitant.
Ah cur, quod omnes scriptitant et dictitant
Iurisperiti, non et omnes factitant?
HEIC [Reg: HIC] pictura dedit Rauchbari corporis umbram:
Vere umbram. quis enim fingeret arte parem
Rauchbaro effigiem; quem triplex Gratia vivum
Quemque Venus propriam finxit ad effigiem?
Seria cui gravitas [(reading uncertain: print faded)] tamen illud come venustum
Miscuit [(reading uncertain: print faded)] a vario temporis ingenio.
Cumque minaretur quoque cetera pictor; in aurem
Pallas, Ohe graphidem pone magister, ait:
Rauchbarumne ausis fugitiva luce colorum
Pingere, quem manibus tres poliere deae?
Pallas ego ingenium, Peitho os, Themis aurea pectus.
Scilicet haec magnum praestat imago virum.
At ne quid [(reading uncertain: print faded)] desit, Pietas effecit, ut idem
Inter et humanos esset imago Dei.
PROSIT Coniugium, Schurere; PROSIT.
EXEMPLUM, REUSNERE, novum est; cum coniuge fratrem
Fatis tam subitis ad sua fata trahi.
Una dies ambos thalamo commisit; et ambos
Una dies tumulo. Nobile coniugium!
Flebile tu dicas. sed enim tibi flebile visum est,
Facta quod hinc patriae vasta ruina domus.
Quos thalamo socios adamantina vincla iugarant,
Quid culpae, in tumulo tale manere iugum?
CUI non audita est facies ea PUBLICA RERUM,
Qua se Misniaco Lipsia tollit agro?
Isti dictator dicundi Iuris et aequi
Nobilis illa tui regula Patris erat.
Lipsia ut argentum pure splendebat: ut auri
Fulgor in argento luxit imago Patris.
Quae tua, LAURENTI, Probitas et vivida vis est
Ingenii, et studium iudiciique modus:
(Auguror: idque Deus faciat) Tu Patris in AURO
Scintillans olim GEMMA futura tui es.
INVIDIAM paterere meam: si posset in isto
Pectore tam nigrum virus habere locum.
Multis multa dedit melior Natura creatis.
Inter at humanos plurima solus habes.
Castigata tuum surrexit in augmina Corpus,
Qualia nec longi nec brevis esse solent.
Gratus inore renidet bonos: frons libera fuco est:
Vernat et in propriis forma serena rosis.
Si pretium mores aliquod, vitaeque meretur
Integritas; nemo pluris emendus erat.
Componis versus? sapiunt mera mulsa: clienti
Ius dicis? vindex crederis esse fori.
O LAURUS Parnassi, vire mihi semper! o ambi
PURPURA Consultum semper honora caput.
Quite non laudem, mea Laurus, teque galeri
Purpura? tam pulchrum quae meruistis opus.
Vix fuerit, quem prae REINHARDO pulchrius ornet
Laurea [(reading uncertain: print faded)] IURIDICUM, Purpura LAURIGERUM.
SCILICET explorata fides in lemmate sacro est;
(Altius hoc animis pone iuventa tuis!)
Huius et illius Pietas fert praemia vitae.
O Pietas cuncti larga ministra boni!
Tu velin exempli specimen, RIGLERE, venito.
Cui Pietas, rerum maxima semper erat:
Leucorida hanc testem laudo cineresque Lutheri;
Immo ipsum, Pietas quem colit una, Deum,
Et miremur adhuc, verno tibi flore puellam,
Unde reflorescas tuque genusque, dari?
HOFMANO genitam. generoso e semine fructum
Aestimo. seminii germen imago sui est.
Maius in Orbe bonum non est quam femina compar:
Sed nisi qui pius est, non datur illa viro.
At data iam, Riglere, tibi est. Agnosce datorem?
Et Cognosce datam: Votaque nosce mea
CONIUGIUM sit tale tuum; sibi quale vovebit,
Qui volet ex voto vivere CONIUGIUM.
IMMO Rosenbohmi, quod es, esto Quid ocoulis ignem,
Illa Prometheis aurea furta tubis?
Ede (nec attrepida) specimen iuvenile Pericli.
Aut nihil in CURIS est iuvenile tuis?
Ede tamen. Videat Batavum iuvenilis Apollo
HEINSIUS, Holsatis Numen et asse [(reading uncertain: print faded)] suum.
EUROPAEQUE Asiaeque illud commune sepulchrum,
Notaque virtutum Troia virumque cinis,
Ipsa sui quoque facta cinis peracerba fuisset,
Nominis et tanti vix super umbra foret:
Factori nisi prisca Deo vis aemula vatum
In vitam Clariis hanc animasset aequis:
Quin illi ipsi etiam cinis aevi moribus essent
(Eodem etiam Calabri pono RELICTA senis)
Tu nisi cum paucis (si sunt pauci, unus et alter)
Supra aevum sapiens Hellados ingenium,
Adflares, RHODOMANE, animae frigentibus ignem,
Quo possint aevi se prohibere situ.
Sed tamen hi, famam quis tu producis et aevum,
Tecum aevi et famae nomina participant.
ECQUID es; an non es, STIBARE? sed ipse profecto es.
Nunc me tam longas non piget isse vias.
Salve doctarum Chariteia mulsa sororum:
Francoi salve lumen Equestre soli.
Ut te conspicio, STIBARE, lubenter ab illo
Tempore, quo magni saxonis hospes eras:
In te quum Iani facies habitare GeorgI [Reg: Georgii]
Principis, a nostris credita Leucoreis.
Vive decus patriae, et (quod vobis opto) Pabergae
In sacrum pleno numine cresce Pedum
Exemplo Affinis, quo te Wanckhemia Iuno [(reading uncertain: print blurred)]
Copulat. O animi sint rata vota mei!
IAN-BURCKHARTE tuos ut vidi in IURE labores,
Hisque suo merito PRAEMIA tanta dari:
Quidni me plenis diffusum in gaudia buccis
Acclamasse tibi terque quaterque putes?
MACTE istis, BURCKHARTE, animis. haec una viarum est,
PATRIS in exemplum qua licet ire tui.
Patris, quem pingat specimen PROBITATIS Apelles:
Patris, quem PIETAS vel vocet ipsa patrem:
Patris, quem Patriae PRINCEPS pater ille tot annos
Iudicio expertus consiliante patrem.
SIS tuus: et senio refer et virtute Parentem.
Nec maius cupimus, nec dare maius habes.
SCHILHERI Aulaeum-Virtutis et orgia vidi.
Ilico linguam oculi nobis praecidere visi.
Agnovi PEPLUM veterisque inventa Minervae,
Qualia sollemni portabant tempore Graii.
Naridos agnovi subtilis acumen et arteis [Reg: artes]
SCHILHERI ingenio. Credas, cata numina Musas,
Et Venerem, et Charitas, thyasique [Reg: thiasique] decemplicis Horas,
Artificemque novas imitari Morphea formas,
Hoc manibus pinxisse suis AULAEON: et omneis [Reg: omnes]
Ordine Calliopen verbis animasse FIGURAS.
COrporis exuvias huc Senftia condidit uxor,
CulmbachI [Reg: Culmbachii] Eckiadum nota Sibylla satu.
Plurima Siracides muliebri encomia genti
Fecit. In hac specimen nobile laudis erat,
Felix, cui tantae fuit indolis uxor: et illa est
Felix, quae tanta laude reliquit humum.
INGENIO atque Usu praeclara inventa minutim
Destituit moriens Teuberiana Themis.
Haec Rauchbara manus verbis atque ordine pulchro
Induit, atque ab se pluribus auxit Opus;
Idque evulgavit. Sed non hac fine quievit,
Quin Opus ad primum cuderet ipse novum.
Quae tu nunc vulgas. Et quisquam divite fructu
Te, STEINACKERIDE, Ius cumulare neget?
POSSE voluptatem devincere, SUMMA voluptas.
Promptius [Reg: promptius] hoc tamen est Dicere, quam Facere.
SIMPLICITAS Clypei, Trabiumque gravissima moles
Inclita nobilitant SCHONBURGAE Insignia gentis.
Simplicitas, prisci vestigia detegit ortus;
At Trabium moles, grandi molimine caeptum [Reg: coeptum] .
MEMBRUM alii curant aliud de Corpore Iuris:
Sana ut sit toto Corpore pulchra Themis.
At tibi, SNELLIADE, cui dextra benigna Promethei
Ingenium finxit de meliore luto,
In cura hac, socii Stipulatus portio cessit:
Quam persanatam Iuris ab arte dabis:
Atque ita, quanta tuae doctrinae atque indolis est vis,
Hanc dabis: ut puteal Iudicis omne probet:
Ipsaque (quod bene sit!) te nunc ornare minetur
Consulti titulo Iuridicina suo.
TORRET in Aetneo [Reg: Aetnaeo] me febris anhela camino.
At tamen hoc levior nomine paena [Reg: poena] mihi;
Quod non illa tui est Saturni filia; QUARTO
Scilicet exercens querquera flagra die.
Adde meis omnem fibris Helciconis aquae vim:
Addita vis omnis torrida fiet aquae.
I nunc, atque aude febrientem poscere versus,
Quos Heliconis aquae vividus humor alat.
Hoc tamen et febriens poterit deponere verum,
Quod liquet, atque uno Lencoris ore probat:
Te SAMBSTAGI, alios arte anticipasse MAGISTROS [(transcriber); sic: MAGITROS] :
Quum tibi DOCTRINAE TERTIA PALMA data est:
Tertia, sed meritis habita est primaria. Quidni
Debita primitio detur et ingenio?
IN medio Cor finde tuum, SPENLINI, fidisti?
Haec pars coniugii dimidiata tui est.
Quotaque potest et quanta pati tormenta dolorum,
Qui frustum medii fissile cordis habet:
Totque puto tantumque pati, cui coniuge rapta
Findantur [(reading uncertain: print faded)] socii vincla marita tori.
Nuper in exemplum te, Bartholemaee, coactum,
Quando marita tui rupta catenaiugi est,
Haud paucis doluisse reor, quos inter haberi
Ipse, nec extremus, si patiere, volo.
Te tantum doluisse virum, tantamque Maritam
Occubuisse tuam; Nonne dolere meum est?
DIGNA-indigna movent infandaque fandaque
Qui possint humili sorte levare caput,
Ac se dispennunt [Reg: dispandunt] (quod Franca paroemia iactat)
Caetus ut in sacco. Nil tamen expediunt.
Contra, sorte sua contentos vivere multos
Cernimus, ac tenues semper amare vices.
Quos tamen ignaros saepe invitosque perinde
Erigit ex humili Sors animosa loco.
Huius tu specimen poteris, SCHLEUPNERE, citari;
Quem Deus ad princeps culmen honoris agit.
Te sibi Doctorem Stirorum Ecclesia poscit:
Firmat idem titulo Leucoris ista novo.
Et tibi non grater? quando sociavimus ambo
Nataleis [Reg: Natales] summa proximitate casas.
SALBACHI, cum mecum esses mortalis, et aequum
Ob Musas coleres foedus amicitiae:
Carmine posse tuam ratus es me prodere famam
Atque immortales conciliare dies.
Sed, quod opinatus frustra, Christiane, fuisti:
Immortale nihil me dare posse, vides.
Rectius immortale decus famamque perennem
Nominis ipse tibi, te moriente dabis,
Non, quem nigra meis inscribit sepia libris,
Nominis aeternum gestat in Orbe decus:
In Libro-vitae qui scriptus sanguine Christi est,
Immortale sui nomen habere potest.
HIC ille est annus, huic quo duo fulmina poenae
Infesta Herzbergae Pestis et Ignis erant.
Illa hominum pecudumque genus violenta necabat,
Plus decies-octo concremat iste domos.
Felix, qui legere haec potes, aut resciscere fando!
Ipse domi dominus pars utriusque fui:
Et pars magna quidem: qui vitam et paucae bonorum
Eripui-reliquum Pestis et Ignis habent.
AT tu, qui transis, miseram misera abere cladem.
Quod mihi Sors hodie, cras tibi ferre potest.
CUI prius argutos Logicum sophos inter alumnos
Omnia sollemni puncta favore dabat.
Nunc divinae sacri pollentia dogmatis aequo,
SCHAFMANE, adfectu te super astra vocat,
Albias obstupuit, quando Sophos illud agebas:
Cum Sophos hoc ageres, Albias obstupuit.
Idque Magisterii dedit hoc Doctoris honorem.
Ambiguum est, utrum dignius emereas.
Felix, in gemino qui sic excellit; ut, utri
Prima secundetur palma, sit ambiguum!
Hunnius hoc ursit, socer id Beurhusius. Hinc tu
Beurhusium nobis Hunniadenque sapis.
SI qua placet melicis vox quincuplicata [Reg: quinquiplicata] figuris:
Si Labyrintheis quadruplicata Notis:
Huc ades, hic volucris vibrato volumina linguae:
Hic animum, hic aureis exhilarato tuas.
STEUCCIUS Aoniis haec gaudia fecit alumnis.
STEUCCI [Reg: STEUCCII] , nectareo semper alende mero!
Quid nobis veteres iactatis Arionas? aut quid
Orpheas? Amborum STEUCCIUS instar habet.
Calliopa genitrice, magistra Pallade; TANTUM
Misnida Leucopetram, scito, dedisse VIRUM
INDULSIT Natura pares non omnibus artes:
Nec par ars sortem praestat ubique parem.
Saepe quis exiguas ad celsa vocatur ob arteis [Reg: artes] ,
Saepe quis eximia praeditus arte, iacet.
Scilicet ambiguae Fortuna libidinis aequos
Fingit inaequales disparilesque pares.
SEMPER honore loci qui doctas aestimat artes;
Nil sapit, et nullo dignus honore loci est.
Qui te quique tuas, TRAUTNERE, sat inspicit arteis [Reg: artes] ,
Iure Magisterium suspicit ille tuum.
HUNGARE non unas TURI doctissime linguas,
Mirtetum [Reg: Murtetum] Nicri iamne profectus abis?
Inde alto terras alioque a Sole calenteis [Reg: calentes] ?
O fati ac voti spes generosa tui!
Es tu Curgulio: latita domi porta chelone:
Vita peregrinas sobria potat aquas.
Barbariam vocet Hungariam Mida barbarus auctor:
Barbaria ut non sit, tu facis Hungariam.
INSIGNE, WASI, Musicae rei decus,
Dic, Aemulus sopho-Stagirae Scaliger
Quur [Reg: Cur] PROCREATIONEM in hac Reciprocam
Natura eat negatum. Eant omnes: tamen
Tu Gratiarum filius planissime es,
Idemque eas dem Gratias gignis pater.
Vincisne Naturam indolis praestantia?
Vincis profecto, et omne conturbas sophos.
NON quivis unus; iacet hac CHRISTIANUS in urna,
Nobile Winshemio qui patre Nomen habet.
Iamque minabatur generosa ex indole patrem,
Quem Rex consilio principe Danus amat.
Iamque viris magnis virtutibus aemulus ibat,
Quos penes est Frisiae publica summa rei.
Heu, quod prima dies rapit optima quaeque profecto
Hic poterat prima laude probare virum.
Sex praeter-propter vivendo lustra peregit,
Vivere qui totidem saecula dignus erat.
Unam destituit Catharina e Franzide gnatam [Reg: gnatam] .
Hae sunt cum dulci coniuge relliquiae.
AD IOH. ET SEBASTIANUM WERNEROS: de obitu IOH [(reading uncertain: print unclear)] . Nepotis et F.
ET Genitor, Genitorque adeo Genitoris, uterque
Tu lacrimas filI tuque nepotis habes.
Quem vos in generis monumenta tulistis: et in quo
Spes tua qui Pateres, et tua sidit Avi:
In quo, ceu puro speculi laenore [(reading uncertain: print unclear)] , nitebat
Egregiae florens indolis effigies.
Hic [(reading uncertain: print blurred)] improvisi pendente crepidine lapsus
Occidit in medio floris honore sui.
Triste malum. Sed an esse malum quod triste putandum est,
Devovit Christo qui sua seque Deo?
Cvivilis [(perhaps: Civilis)] seges ista sui numerata capilli est,
Non (WERNERIADAE) cura sit ille DEO?
INTEREA, Scythico dum Turcus acinace miles
Fulminat, et patriam sanguine [(printer); sic: sanguinis] foedat humum:
Naturae tu sacra moves, rerumque latentes
Scrutari causas, UDVARHELINE, paras.
Dux MARTINIADES: quo vix animosior alter
Musica Philosopho proelia [Reg: proelia] emiscet agro.
Hector Aristoteli iuratus ad Albida nostrum.
Huic focus atque ara est SANUS Aristoteles.
Perge sub his Aquilis stipendia plura mereri.
Aut hoc aut nullo cum duce ductor eris.
VIRTUS NOBILITAT, facta est prope naenia [Reg: nenia] vulgo.
Nobilitat virtus, os hodie omne crepat.
VIRTUS NOBILITAT, cubitalibus usque lituris
Praescriptum in Clypeorum ambitione legas.
Nemo non dicit, non scribit: nemoque contra
Non facit: aut visi sunt mihi non facere?
DUM se frondoso passim induit arbor amictu,
Praegnantique novas fronde minatur opes:
Tu quoque Saxoniae penetras Viridaria terrae,
Arbor ubi Clario plurima surgit agro.
Heic [Reg: Hic] , ubi Leucorisin per odora vireta salubreis [Reg: salubres]
Albis ab undeno fonte propinat aquas.
Cresce ZEROTINAE stirpis generosa propago:
Grandius hoc poteris augmen habere loco.
Crescentem Linsnerus aqua consperget, ab unda
Quae fluit irrigui virgine Castalii.
Linsnerus, quem fida dedit tibi cura magistrum,
Quem polit ad speculum culta Minerva suum.
Sic GUILIELME tuae FRIDERICE sub arboris umbra
Securum exponet Musica turba latus:
Hincque suos res priva, suos res publica fructus
Colliget; ante omneis [Reg: omnes] Patria terra suos,
PATRUUS exemplo praefert tibi lampada magno
CAROLUS. Hunc omni te decet arte sequi.
AD nova Coniugii quando me pacta vocabat
Suadelae et Veneris litera facta manu,
ZIMMERMANE, tuae: Subitas, age pegase, pennas
Vector ad optatum suffice praepes iter:
Sic dixi. Et tuae sic Erato veneranda merebat,
Atque illibatae candor amicitiae.
Quei tamen hoc illic me sistam tempore? si vel
Pegaseo properem currere remigio.
Ecce hodie invitor, (tam sero littera capta est)
FLORIDA cras thalamo se iugat ANNA tuae.
Me quamvis absente, pares estote iugati:
Iunctas et in grato FLORE PERANNET amor.
LIBRI SECUNDI EPIGRAMMATUM FINIS.
HEIC [Reg: HIC] SALOMONIS inest ALBERTI corpus: olympo
Mens-animi: patriae sedis utrumque [Reg: utrumque] capax.
Si linguae cultum, medicamque expenderis artem
Par Celso fuit hic, aemulus Hippacrati.
CARMEN Aleutneri lectum est mihi saepius olim,
Nunc Mores etiam, mentis imago, patent.
Quid dicam? molli decurrit tramite Carmen,
Qualis inoffenso labitur unda pede:
Unda vel Aonio Permessidos aemula fonti:
Abluat unde suas Pieris ipsa manus.
Quid mores? dignes hac Carminis indole mores,
Qualeis [Reg: Quales] vel Charitum fingere cura solet.
ET non id Carmen laurus Phoebea Melissi
Ambiat? hos Mores omnis amandus amet?
MORDERE sese litteratos acrius,
Miraris? Atqui e dentibus serpentium
Natae fuerunt, o ADAME, litterae.
VITIS novella copiosius merum,
Melius vetusta gignit: ita communiter
Iuvenes loquuntur plusculum; utilius senes.
Num testis huius ipse sum sententiae?
Anne et alius? Et ipse, et alius mehercule.
Dum sanguis intus aestuat, dum spiritum
Iuvenlis ardor efferat; dum maximum
Pretium est sui, dum nostra nosque tenerrimo
Affectu amamus, dum parum nobis, liquet
Ultra fluentum Rheni etiam homines caput
Habere; nobis Lalara dea Lalara domi est:
Garrimus hos et hos libellos, Moriae
Elementa nostrae: quae velimus postmodum
Indicta magno praestinare: sed volant,
Nullo die, nullis tenenda machinis.
At, o GEORGI; qui gerunt prudentiae
Pectus virile, liberale, candidum,
Numquam flagellant acrius temerariae
Noxas iuventae. Ceteros [Reg: Ceteros] cur aestimes?
AEGrotat Bitias. Magnos age funde culullos,
Nempe valetudo sana bibenda viro est.
Potasti? viden extremo iam sanus ab ungue est,
Pota iterum, digitus iam valet ipse, viden'?
Nunc restat potanda manus, dein brachia: deinde
Sinciput et venter, quaeque sub hocce latent:
Rides? BOCATI. duce [(printer); sic: iure] hercule. Crassus et ipse,
Qui numquam [Reg: numquam] risit, rideat hosce logos.
ET res absurda est, et talis forma loquendi,
Quicquam pro alterius posse salute bibi.
SAXONIAE mos est Potoribus inter amicos
Haurire ex imo pocula nulla cavo.
Certe mos nequam! Cur, quod de mystace lapsum est
Alterius, tepida colluvione bibam?
LAUDO meos Francos, qui se cervice supinant,
Et fundo ex imo praebita pocla bibunt.
QUI Bonus et Doctus perhiberis, simplice Vero,
BUTELI, et similes effigiare tui;
Qua Stetina novae stant FORMATORIA pubi,
Qua lustrat radiis stella CRAMERA suis.
Quidni stricturam cari tibi largiar ignis,
In te qui tanti nomen amoris habes?
Cumque recente tuum iecur igne Cupido perurat,
Cur non hoc etiam laeter amore tuo?
Hunc ignem Gertrudis alat sub fomite vivo,
Quaerat et alternos ignis in igne cibos.
Illa tui simileis [Reg: similes] edat Doctosque Bonosque:
Ipse etiam simileis [Reg: similes] semper amabo tui.
VIVIDE BEURHUSI, vernantis surcule Rami,
Quem cata vis animi non sinit esse senem.
SCHAFMANUM tibi nostra domum Witeberga remittit
Eximiae mactum laudis honore foris.
Audiat hoc Nemesis et non dubitabile Verum,
Et tu iudicio, Leucori, clara tuo:
Siqui Theologo Schafmanum vicerit astu,
Qui tamen in sacro rarus, opinor, agro est:
Schafmanus candore animi pulchroque modesto,
Quae laus Theologo propria victor erit.
FELIX Beurhusi, cui tanti contigit aeque
Discipuli doctor et generi esse socer.
TU nunc Gesneri victumque domumque relictum
Ibis, et Albicolas: Anne etiam Aonidas?
Dii melius! neque enim tam sacrum prodet amo
Qui semel ex animo caepit [Reg: coepit] amare deas, (rem,
I tamen, atque redux trepidantem pectoris aestum
Siste patri, quite nunc cupit esse domi.
Nec rogita causam. Satis est, ita velle parentem,
Velle patris gnato sontica causa bono est.
Quicquid ages ubicumque [Reg: ubicumque] , tui memor esto, GEORGI,
Ille sui memor est, qui memor officii est.
HIC habet, ille hahuit, rem tertius ardet habere
In tribus his curis excruciatur homo.
REGULUS hic situs est functo BREITSPRACHIUS aevo,
Cum traheret vitae lustra quaterna suae.
Dum pro patre suo, dum pro se certat in armis
Strenuus, atroci vulnere laesus obit.
Factio Nobilium Barneki vulnera; mortem
Patria dat. forti pectore utrumque tulit.
Vindictamque animamque DEO, corpusque sepulchre
Credidit: auctori singula nempe suo.
IUSTE, Magisterii iustissima pompa, quod offert
Quinis-tricenis Leucoris alma viris.
Nam sive ingenuae, quo praestas, frontis honorem,
Seu filum reliqui corporis intuear:
Sive, quod heic [Reg: hic] primas et laudem possidet omnem,
Doctrinae eximias et Pietatis opes:
Os ipsi poteras Livori obtundere, ne te
Hoc crepet indigne laudis honore frui.
Teque, urbs HILDESII, pulchre [Reg: pulchre] sapuisse putato,
Pubis ubi huic data sunt sceptra magistra tuae.
Nunc quoque, quum vestras ecclesia numine dextro
Traditur huic, sapidum te cor habere puta.
Nam Schola vult taleis; taleis Ecclesiae. Taleis
Utrique o plureis [Reg: plures] suppedita, HILDESIUM.
TURGET adhuc Corpus tibi sanguine puberis aevi;
Atque Animi pleno spirat in igne calor,
Mundicie [Reg: Munditie] plena est Facies pulchroque decoro:
Plenum est et doctis artibus Ingenium.
Haec alios inflent aliquo cum singula fastu;
Omnia te nequeunt. Macte age, macte tuo,
ANTONI BURCHARDE, bono. nec defice, quamvis
Nunc decus accedat grande Magisterii.
Quod tibi, quod patriae grator: propriumque sit opto:
Teque adeo similem porro manere tui:
Nempe tui similem, ANTONI, cum moribus istis,
Qua res doctrinae est; cetera dissimilem.
UDALRICAE, boni Patris non-degener haeres:
Nostrae adolescentis germen amicitiae:
Aurea purpureis quem pridem fama quadrigis
Vexit ad astriferi lucida textae pepli,
Ille CHYTRAEIADES, prae me qui Pegasus astrum est,
Qui sum de minimo sidere parvus apex:
Testamento aurum moriens mihi legat, et esse
Mnemosynon veteris mandat amicitiae.
Ecquid amicitias splendens rota fusilis auri
Perpetuare sua floriditate potest?
Possit, non possit: legato pensior auro
In me tam proni pectoris ardor erit.
Nec pretiosum auri pretium mihi duco: CHYTRAEUM
Hoc dare, plus auro res pretiosa mihi est
INGENIOSA catis sunt heic [Reg: hic] EMBLEMATA formis,
Atque eaedem melicis vivida facta modis:
Illa oculis, sunt haec animis data pabula. quae vis,
Cui oculi atque animus, te recreare potes.
Ne tamen hoc impune legas: quasi foenus et arrham,
Sive Emblema addas sive Problema tuum.
Qui sis cumque, potest locus heic [Reg: hic] te dignus haberi.
Dignus et est, versu qui rogat ista meo;
Nempe COGELERUS; qui rem VIRTUTIS et et Artem
Exercet MEDICAM. Quae duo nonne probes?
TU disciplinas, tibi festinavit honores,
Lipsia. se dignus CAESAR uterque fuit.
Iamque unum emeritum est, aliud post deinde merendum
Restat inabrupta sedulitate decus.
Cernis ut ostentet super alta sacraria mitram
Impete prensandam nobiliore Themis?
Iustitiae sectare iugum. cito veneris illuc,
Si, quo nunc, perges ire calore viam:
Et te praeversos poteris praevertere multos,
Cui sit Aristocles dux et Aristoteles.
IAM sertum e Lauru fronti praeponere avebam,
Quam mihi communem frons Rhodomanna gerit,
Aeterna cum laude mei; quod dignus habebar,
Quem sociaret idem iure diploma pari.
En! mihi pro Lauru metas imitatae cupressus
Traditur, heu, vitae quam prope meta meae!
Sic externavit [Reg: esxternavit] vox nuntia, Rungius (eheu!)
Rungius est. Quid is est? Mortuus ille quidem est,
Mortuus? atque hodie tumulandus. O appage [Reg: perhaps apage] Laurum,
Inquio tu capiti, nigra Cupresse, veni.
Hinc, BRICTI, factum est: ut qui Natalis avebam
Laeta tui, querulis differar exsequiis.
Tu tamen interea Genio fac, et indue Laurum.
MUSARUM E MANIBUS LAUREA SERTA MERES.
LEGUMLATRICIS suboles Astraea Themistos
Templum in sublimi vertice montis habet.
Videris haud unos hoc affectare cacumen:
Sed saepe Affectu, non Ratione duce.
Festinant, melius quos maturare fuisset:
Spesque suas nimium votaque praecipitant.
Hinc se corrumpunt, et res et iura clientum,
Et pro Consulti nomine, Chrysophagi
Cerbereique canis, Themidos cum labe, mereri,
Censent Iuridici pulchra [Reg: pulchra] tropaea fori.
Tu melius sapis, EYSELI: teque ordine iusto
Ducis ad Eunomiae per iuga celsae, domum.
Hactenus et linguas et prisca reperta Sophorum,
Quisque suum Corpus ius animare solet,
Mente-animi tota curisque sagacibus ursti:
Ursurus simili post quoque Iura fide.
Inducisque fidem: dum nunc ad Iuris amussim,
Quo sua POSSIDEAT quis BONA iure, doces.
Perge ita. Sic poteris Themidos possessor haberi:
Aut vin possestrix sit Themis ipsa tui?
QUi mutam exerces, at non inglorius, artem:
Qua se Swidnicio Slesia tollit agro:
Dicta olim Herophilo manus est medicina deorum.
Quam multis hodie tu manus illa deumes!
Scilicet hoc rumore tui calet Albis, et Albi.
Montis Athenaeum nobile, Saxo, tuum.
Sed medicae laus ista rei, medicisque probanda est.
Ergo probanda? catis immo probata viris.
Quod si ista te parte velim traducere vulgo,
Fingere Leucoreos qua mihi parte datum est:
Ut nostri suspecta fides solet ordinis esse,
Vix sit, qui credat dicta merere fidem.
Dico tamen, Musisque probo: Tali indole paucos
In Medicis hodie sermo Latinus alit.
QUI novit Themin, et Forsterum ignorat ob istam:
Huic se non notam vel Themis ipsa velit.
Hoc Patre tu genitus: primaque aetate patrissas:
Nec minus atque Patrem te dea nosse cupit.
Credo, nec invidia tantos Pater uretin ausus,
Quamvis se noto notior esse velis.
Id modo rite velis. At te sic velle, probatum.
Das hodie: et pro te dat Witeberga fidem:
Quando tibi mitram saturo splendore rubentem
Iureque DOCTORUM ius in utroque dedit.
SE demum Phoenix a morte reseminat ales.
Vivus adhuc similem te serit (ecce!) Parens.
Gratuler hoc utri spectaclum dulce? Satori
Anne Sato? An potius grater utrique? reor.
Immo dum conor, video hoc fecisse potenter
Bina Poetarum lumina Iuliados.
Quos praeter si quis quidquam temere ausit; id esset
Clarori tenebras insinuare meras.
ATQUE huic atque illi, quo te calor indolis urget,
Alluces aliquam Iuris ab igne facem.
Nunc et legitimi conventa recipocra PACTI
Illustrare nova luce Themistos amas.
Atque foris tamen atque domi fieri ista videre est,
Quae Genero queritur Comicus iste Socer:
Pactum non-pactum est; non pactum denique pactum est,
Quando lubet, quibus est factio magnae comes.
Qui pote plus, urget: pisceis [Reg: pisces] ut saepe minutos
Salmo comest: et aves enecat accipiter,
Hos mihi si, FORSTERE, potes requiescere fluctus:
Quidni sit capiti pacta corona tuo?
EXIMIUS meruit Genitor Consultus haberi,
Ac famam doctis sparsit ubique libris.
Et tu, FORSTERE, spiras magis ardua famae,
Teque in Iure paras adsimilare [Reg: assimilare] Patri.
Dumque paras animo similem te reddere Patris,
Discipulos similes tu facis esse tui.
Laus magna est, artem te velle referre parentis:
Magna est, discipulos velle referre tuam.
FRENCKINGI, solidae plus frugis in hocce Maniplo est,
Quam saepe in grandi mergite Versificum.
CORPORIS effigiem tibi format avunculus omnem,
Qualis lac ferme lactis imago sui est.
Utque animi quoque dote pares essetis, ad instar
Illius efformat docta Minerva tuum,
Tuque tuusque suas certe est mihi doctior artes,
Quam velit ambobus credere vulgus iners.
Ille caret titulo, quo te mea Leucoris ornat.
Contentum merito sed iuvat esse suo.
Quam sortem, FISCHERE, tamen tibi grator: et opto
Par in utroque etiam spiret imago DEI.
DEBUIT ergo tuae Virtuti accedere praeco
LEUCORIS, et tituli ferre brabeia [Reg: brabea] novi?
Macte tuae sortis, mea Leucori, digna profecto es,
Quae nunc prae multis ipsa brabeia [Reg: brabea] seras.
Te, FRESE, Lugduni schola vidit in orbe Batavo,
Qua praeest Phoebi Scaliger ille vicem.
Et te Belgarum tenuit vetus ista LovanI [Reg: Lovanii] ,
Qua quatit Historicam Lipsia Suada Facem.
Te quoque Rostochium, te Iulias illa polivit,
Qua scatet Aoniis Varnus et Haelmus aquis.
Te docuere omnes pulchrum sophos. Inter at omneis [Reg: omnes]
Praemia doctrinae Leucoris una dedit.
Vive MAGISTERIO contentus, ERICE, Sophorum:
Implerit [Reg: Impleverit] Medicas donec apollo minas.
ERGONE post quinas repetitio sidere messes
Destituit linguam Iulias alma tuum?
Haud fore credideram, cum nos pater Albis amico
Iungeret amplexu divideretque locis.
At series sua quemque sacris inscripta tabellis
Pergere fatales cogit in Orbe vias.
Nolentemque trahunt, sed ducunt fata volentem.
Nimirum duci, non cupis ipse trahi.
Quem FRENCELI, animum ex animo tibi grator, et ote
Hoc et amata Rigae moenia ducat iter!
Nulla crepido iugi, nullum maris aequor amicos
Dividit: absenteis [Reg: absentes] pectoris unit amor.
IDEA si pingi potis est, hoc Leius in Albo
Idean ingenuae pinxit AMICITIAE.
Crede mihi, FINCKI; si Leium inveneris usquam,
Ingenuum VIVI Pectus AMORIS habes.
ERGON adhuc, GEISLERE, vales: et honoribus auctum
Gloria magnificis aurea portat equis?
Ergo placens uxor tibi contigit/ unde voluptas,
Unde fluunt patriae mascula fulcra domus.
Ergo et divitias, nec iniquo numine partas,
Et quibus haec alias vita fruatur, habes?
Sic fecit mihi Fama fidem; sic Frater, ab uno
Intuitu fratrem quem liquet esse tuum:
Usque adeo gerit ille tuos in imagine vultus:
FRATER ab Hungarico miles agone redux.
Ecquid adhuc memoras veteris ioca-seria vitae,
Una fames cum nos iungeret; una domus?
IAN-BAPTISTA ubi nunc REIMANUS? ubi alter ab illo
IAN-HERMANUS? ubi cetera [Reg: cetera] , noster amor?
O tecum vivant ubi sint in Sleside terra!
Si sua Virtuti dantur, utrisque bene est.
Vive, vale, GEISLERE, unquamne [Reg: umquamne] vidende videndos
Heic [Reg: Hic] certe affectus dat tibi Musa meos.
HAEC adolescentis sunt prima PERICULA Musae.
Notitiam auctoris tolle, putabo senem.
LAURUM, qua multos ornasti hucusque Poetas,
Hic GOTHUS ornabit, dive RUDOLPHE, tuam.
CUM caneres, nobis et pube sedente Lycei,
E cathedra Sacrum publicus auctor opus:
Qui, duce Cornigero, Pharii iuga serva tyranni
Exierint Abrahae posteritate sati:
Transierintque rubri strictum maris aequor: et unum
Non periisse, uni non maduisse solum.
Ut cuique est animus, sic iudicet, ipse profecto
Rebar id egregii Vatis habere typum.
SUFFICIT argenti praestare vel aeris honorem.
Aureus hoc aevo rarus habetur homo.
ILLUD BOIORUM, Conrade, NOVALE, benignum
Usibus humanis sufficit uber agri.
At non uber agri tantum, sed et aeris illic
Ingenium caelo vividiore patet.
Quin et ibi priscae cordata Modestia vitae
Et Ius et Pietas Sedulitasque colunt.
Istic cum primum genitaleis [Reg: genitales] hauseris auras:
Mirer, si possis indolis esse malae.
Nunc, postquam studio tendis vigilace tot annos
In nutricatu vivere Palladio:
Nescio quid de te promittat Patria magni:
Tanta est doctrinae copia facta tuae.
Iure igitur meritoque novum tibi tradit honorem
Albias, et titulum donat et arma Sophi.
Quae si non grater, si non maiora praeoptem,
Offendam genium, Patria terra, tuum.
QUEM vitro pellucidius sacra dogmata Christi
Scimus ad aethereas [Reg: aetherias] expoliisse faces.
Quis neget, in caelo quin mentem animumque vel ipsa
Chrystalli [Reg: Crystalli] glacie splendidiora gerat!
UNA quidem hic facies tumuli est, sed et una sit; unum
Non tamen in tumuli fornice Corpus habet,
Progenies gemina est, sed nata parentibus unis;
Unica virginei gratia delitii [Reg: delicii] .
Annos HELISABE ternos, sed nubilis aevi
Condidit ANNA soror tertia lustra sui.
Extulit una dies ambas: una obruit ambas.
Iussus uterque parens funus utrumque sequi,
Sed vacui lacrimis. Nec tu mirere, Viator.
Una ciet lacrimas in geminis stupor est.
Hosce teris quaecumque torose cespite, Virgo,
Dic; Bene sit vobis, GROSIA VIRGINITAS.
TU quod saepe novitiis [Reg: noviciis] maritis
Dixisti, PETRE, nuptiale votum,
Cur non et tibi dicerem tusque
Aequa lege novitiis [Reg: noviciis] maritis?
FELICES in amore sitis et tu
Et quam fata iugant tubi puellam.
PETRE, Num tibi plus vovebit ille,
Qui versus modulabitur trecentos?
BALTHASARI Gombos expressa hic oris imago est,
Hungarica spirans serietate virum.
debuit effigies Animi quoque congrua pingi:
Sed vis peniculo non erat illa rudi.
TERTIA Philosophi data sunt tibi puncta Magistri:
Quum poteras primi puncta merere Sophi.
Miretur, nostri qui nescit vota Senatus;
Non ego, quem similis format imago rei.
Notane Romanae vis illa triaria turmae est,
Tertia dispositu, robore prima cohors?
Talis in hac acie, GENSREFFE, triarius adstas
Subsidium nostro strenuus ire gregi.
Ito in subsidium Musis, animose triari.
Tali expugnanda est milite Barbaries.
QUANTA tuae Pietas teretumque Modestia morum;
Quamque ministrandae cura perita domus:
Auribus hisce bibi: laudatque per oppida PraetschI [Reg: Praetschii]
Casta Gynaecei pompa LOSERIACI.
Sed nitor et facies et castigata venustas
Corporis, et medio stricta figura modo,
Visa mihi his oculis: nec sat potuere videri:
Visa sed haec sana cum ratione putes.
FINGE mihi sponsam gemini cum dote talenti,
Cui non sit formae gratia tanta comes:
Nolo istam. potius, vel te quoque iudice, tali
Cum forma placeant una talenta mihi.
Nec me, sed veteri scitum hoc se Vate tuetur;
Dimidium dotis pendere FORMA solet.
AMBO felices samuel et Barbara nupti,
Perpetuat vobis si data dona Deus.
Divitias Quaestura tibi cumulabit abunde.
Quaestorem a quaestu nomen habere liquet.
FORTUNAE tenues virtute extendere pennas,
Et patrum nebulis exsinuare caput:
Et decus egregium est et habet spectamen honestae
Indolis. ac iuvenum par imitamen alit.
Hoc genitor, BERNHARDE, tuus feliciter ausus
Postgenitos potuit Nobilitare suos.
Tu, tibi qua praeitum est, (quod iam facis) ire memento:
Plusque tuum propera tollere plusque genus.
Et spes est: et signa probant. Quid frontis amoenae
Candida laetities [Reg: laetities] , ille quid oris honos;
Quid cor doctrinis et tot virtutibus auctum;
Quid peregrinandi spondeat iste calor?
Quan patris exemplo, quem Mars claravit, ob Artes
Te claraturum teque tuumque genus.
NON tibi mentitae praeconia vendito linguae,
Pendula ventosae plebis ab auriculis.
Res, ALBERTE, mera est et in hanc feliciter ivit
Versibus UlbeccI [Reg: Ulbeccii] Musa diserta suis.
Inter honoratos quinquaginta octo Magistros ivit
Ars tua vel primum digna tenere locum.
VERBORUM numeris linguam vibrare rotundam,
Sive tuis, Cicero; sive, Poeta, tuis:
Scire novum priscumque Sophos, cunctasque sagaci
Argumentorum solvere mente plicas:
Magni ausi res est, artisque. Sed ETHICA deme;
Cui res illa animi est, artis et illa bono?
Argutus rhetor, MARTINE, sophusque quid hi sunt?
Praefica, cui virtus officiumque perit.
Tu nunc e celsa profiteris atrumque [Reg: atrumque] cathedra.
Idque diu ut facias, et bene; quaeso Deum.
QUA mola frendentis sicca vertigine saxi
Girata [Reg: Gyrata] humano robore farra terit;
Immanis labor est. Vis huic componere quicquam!
Pistrinum in scolico pulvere prorsus idem est.
Idque tuum est, MARTINE: id te nunc volvere saxum
Vult Deus. Ut tamen huic sufficias operae
Sufficit et vireis [Reg: vires] , atque arma vicaria lectae
Coniugis, officio quae gerat aequa tuo.
Nullius virtutis egens THEODORA, propago
SCHRAMMIA, Wonsesiis gens bene nota meis.
Forma Dei donum est, hac formosissima virgo.
At lis cum forma est magna Pudicitiae!
Non fuit heic [Reg: hic] . litem Pietas animosa diremit.
O Pietas dubiae certa magistra rei!
Dimidium dotis si forma est Corporis: an non
Pulchra Anima, alterius sit quota dimidii?
Est certe. dotatam igitur, MARTINE, puellam
Ducis. Opes verae, sunt Pietatis opes.
ESTO domi Pietas; tunc, quae petit usus et esus,
Adiciet vobis dextra benigna Dei.
Prolem etiam monumenta domus, qui mystica possunt
Temet doctorem iura docere Patris.
Non facile alterius subolem tractaverit apte
Praeceptor, subolis ni sit et ipse Pater.
MAGNUM iter ad patrios proficisci cogitat agros
HESSUS, in arctoo lux oritura polo.
Spiret odorato florum nova gratia Maio,
Temperet et vernos mitior aura dies,
Ipsa etiam tellus Caeli bona mater an uxor,
Dona viatori commodet aequa suo.
Prussiacos pete sospes agros, animamque parenti
Filius, et Civis civibus exhilara.
Nec te sic rediisse domum, reducisve parentem
Civesque alterutra parte pigere potest.
Qui commiles eras sub papilione SIBERI,
In te sit virtus nulla Siberiadae?
DE VIRTUTE librum pietas Sapientis Iesu
Edidit, hebraeis auctor honorus avis,
Hunc olim docuit CAMERARIUS, unica Francae
Gloria Bambergae, verba latina loqui:
Lustra illustravit: luxata reduxit in artus:
Emendata etiam plurima menda dedit;
Omnia non potuit, quod tu, velut optio, praestas,
HOESCHELIDE, Graii nominis acer Atlas.
Nec modo Siraciden Augusto e Codice purgas,
Instruis et doctis abdita sena NOTIS:
Sed tot Graiugenum vulgas longo ordine libros,
Librorum ut faciant Nomina paene librum.
HEIC [Reg: HIC] MICHAEL Puer, HELMBRECHTI vis prima, sepulta est:
Haeres [Reg: Heres] qui patrii Nominis unus erat;
Sed nec Opum. Et quis opes HOMINIS magni aestimet haeres,
Heredem [Reg: Heredem] Christus quem iubet esse SUI?
PAULUS in hoc tumulo iacet HORNIUS: immo relictae
Corporis exsuviae [Reg: exuviae] vermibus esca iacent.
Pars terrae sua nempe data est: pars altera caelo
Reddita; quaeque suis, unde profe cta [(perhaps: profecta)] , locis.
Occidit aetatis mediae sub flore virili,
Quum sibi, quum patriae vivere debuerat:
Sed qui floreret, quem deflorabat in annos
Quattuor ignota pestis anhela cruce:
Mens tamen hoc invicta malo patienter ovabat.
Nempe id Doctrinae est et Pietatis opus.
Qui transis, oculisque vides haec busta, Viator.
Te scito egregii busta videre viri.
VIDI Bohemo genitum de sanguine [(transcriber); sic: sauguine] Vatem,
Qui sic vinetum caederet ipse suum:
Promptius [Reg: Promptius] inventum niveo cum vellere corvum
Posse dari patriae per iuga vasta suae,
Atque virum penitus Musaeo melle madentem,
Et cui se Charitum donet amoena Venus.
Mentitur nebulo: vel caecum in voce cavillum:
Cassa fit exemplo vox, IOACHIME, tuo.
Insuper et sacri calles mysteria Verbi,
Si proba iudicii, LEVORI, norma tui est,
Te sacer hinc titulo Praeconis in augurat ordo:
Hincque ego sum tituli carmine praeco tui.
FRAXINUS ad caelos e monte trivertice surgit,
E quibus hastatis figitur Ursa volis.
Ursa refert hostem. Serpentem fraxinus odit.
Candida sit Virtus, si velin hoste furat.
Caelitus illa tamen vires arcessit: et hoc est,
Quod cita per nubes desuper hast arvat.
PRISCA haec Iessensky sunt arma amissa retraxit
Postmodo FERDNANDI Caesaris autographum.
ANNA Cosareis iacet hoc tumulata sepulchro
Sat scire hoc, neque enim sola iacere potest
Ni, quem viva CHORUM Virtutum saemper [Reg: semper] alebat
In morte et tumulo deseruisse putes.
QUI transis, haec pauca legas, sed debita multis.
Heic [Reg: HIC] quod gaudebis, quodque dolebis, habes.
Qui desiderium patriaeque patrique reliquit
Grande sui, hac situs est aede LOYSIADES.
Spargere multa solet Naturae gratia multis.
Ast hic, quae multi singula, solus habet.
Forma bonum est? os huic et lac et purpura tinxit.
Cui par egregii corporis augmen erat:
Parque venustati gravitas certabat: in omneis [Reg: omnes]
Comis: et urbano candidus ingenio.
Orandum? eloquii series animosa fluebat:
Aptaque res verbis, verbaque rebus erant.
Multorum mores hominum et cum moribus urbeis [Reg: urbes]
Vidit, et in Claris vixit amicitiis.
Musas et charitas Themidosque severa iugabat.
Nec poter at triga splendidiore vehi.
Vector erat Pietas. hac et super aethera vectus,
Spernit in humano cortice quicquid erat.
LECTOR abi, cineresque iube Salvere LOYSI [Reg: LOYSII] ,
Scilicet heic [Reg: hic] patriae nobile depositum est.
DE Liberalitate velitantium
Ritu Sophorum, FABIANE, disputas.
Laudo, quod audes: laudo. verum impensius
Laudabo tunc, quum parcipromis patribus,
Quis una numen unicum est Pecunia;
Vim Liberalitatis aeque suaseris:
Ut luculentum id esse lucrum deputent,
In liberales quicquid arteis [Reg: artes] imputent.
Sed illud impensissime laudavero,
Feroculos si poteris adolescentulos
Reapse non verbis eo per ducere:
Ne prodigalitatis impotentia
Seseque, remque spemque perdant, et pereat
In liber alitate Liberalitas.
QUIN iterum mecum in lacrimas nunc itis, ephebi,
Saxonis Aonia quos alit humor aqua.
MONCHMAIERIADES docto patre natus; et idem
Patris ad exemplum doctus; amorque Patris:
Patris amor patriaeque, sed (heu!) dolor acris utrique
Factus; ut humanum vivere deseruit.
Qui Scuti-gerulam scripsisti Palla da versu,
Quali ipsam sese scribere Pallas amet,
Cercovi, maestos elegiae solve capillos:
Raptaque discipuli funere plange tui:
Quem sic ad speculum patrisque tuique polisti,
Unus ut amborum fingeret effigiem.
Adde luas etiam, pubes Musaea, querelas.
Invenit hic meriti longa querela fidem.
Pro me flete meum, pro Patre: sat unus utrique
Fletus inexhaustas flagitat umbra genas.
MONCHMEIERE, boni doctique Parentis alumne.
Gaudeo te multum patris habere tui.
Te quoque Cercovii formatum pollicis ungue
Formati ipsamet Pallade Cercovii;
Tuque tibi, Genitorque sibi gaudere potissunt [Reg: possunt] :
Gaudium et ipse lubens grator utrique suum;
Immo meum, cui vestra datum est ornare brabeo
Gaudia, nempe tui, IANE, Magisterii.
EFFIGIES externa, mei pars altera, pictae est.
Pinge Animi internam, CHRISTE: ita totus ero.
NIL nisi pistrinum servique incommoda vulgi,
Atque Umbri atque Afri scena Latina crepat.
Nugae! corda rudis cicurare ferocia turbae,
Hoc est pistrina saxa rotare molae.
Idque molae versans, IOACHIME, volumen in annos
Furfuris haud unos pulverulenta voras.
Et quamvis labor hic multis sordescat. ab ista
Sorde tamen certum est aurea grana legi:
Unde olim Domini sacrosancta renideat aedis,
Unde Senatorum cella, tholusque Tori.
Et te non ornet titulo Witeberga MAGISTRI?
Non ornet titulum carmine Musa brevi?
MARTINI heic [Reg: hic] facies HENRICI e corpore picta est.
Ingenii faciem pinxerat ipse sui.
Doctior, an fuerit probior, non dicere promptum est,
Pars bona Philosophi pars bona Theologi.
MARTINI iacet heic [Reg: hic] HENRICI corpus; Olympo
Vivida vis animae; sedibus ambo suis.
Edidit hunc Sagae fausto Silesia partu,
Nutriit et primis ex Helicone favis.
Leucoris in solidum produxit robur et augmen;
Ac decus in claris iussit babere viris.
Quippe Sophos castosque inter pars sedula Mystas
Luade [(perhaps: Laude)] Professorum duplice mactus erat.
Cetera [Reg: Cetera] simplicior: nulli gravis: utilis omni:
Carus amore domi, clarus honore foris.
Iste fuit. quovis iam perge viaton: et opta
Ut ferat huic simileis [Reg: similes] et tua terra viros.
QUIDLIBET audendo Pictoribus atque Poetis
Aequa potestatis iura fuisse liquet.
Vendere mentitos didicerunt ambo colores.
Ingenium saecli scilicet ambo gerunt,
Nemo color ari non vult, et maior haberi,
Fortunae ratio quam moderata iubet.
Hinc maior Vates, hinc maior Pictor habetur,
Qui sita maiori lumine sensae polit:
Hoc est, (sed tacitam tibi quod depono sub aurem)
Qui plus mentitur, plus quoque laudis habet.
IANE, Poetarum mens docta et candida, quam te
Hicce tui simileis [Reg: similes] semper habere velim!
NON qualis mihi qualis eruditi
Spectamen, IOACHIMUS, es Magistri
Sed tanti mihi, talis et Magistri,
Quantum Phoebus amet vel ipse: qualem
Ab se vel Charites velint creatum.
Haec tu vera negas. Sed haec eo ipso,
Quod negas, mihi veriora fiunt.
Quo quis doctior, hoc magis modestus,
HORRESCO, in mentem quoties venit Hungara tellus:
Nam, praeter nomen quid super Hungariae est?
Omnia fatali populatur acinace Turcus.
Atque ibi nunc hominum carnificina mera est.
Tu nostris, OVARINE, tamen secedis ab agris,
Quos modo tranquillat Pacis amoena quies.
Scilicet alliciente sui dulce dine cunctos,
Quamvis horrescant, rura paterna vocant.
PLINIADE, ipse tuam, pinxisti CORPORIS umbram,
Iudicio speculi fretus et arte manus.
Pinge mihi melici et medici sub imagine Phoebum:
Effigies ANIMI sic quoque picta tui est.
FIGE age, fige, neca; vox omnis et unica silvae est
Si qua Borussiacas incidit ursa plagas.
Ursellam IEGERUS habet, quam figere gestit:
Figere, sed nulla laedere parte sui.
Dic hospes, similem si qui venatus es ursam,
Quo velit hanc celo figere, quove loco!
ERGO et tu, IOACHIME, Leucoreum
Pertendis celebrare Iubilaeum?
Nec te milia [Reg: milia] multa separatum
Hoc sensit Pietatis exsuerunt?
O factum bene dii tibi vicissim
Pares dent meritis tuis alumnos,
Qui te nunc et in altero Lycei
Pertendant celebrare IUBILAEO.
NATALEM pietas germani Fratris ad Albim
Leucoridos celebrat, candide IANE, tuum.
Ut vidi, tango quoque consceraneus [(perhaps: consecraneus)] aram:
Nam precibus maior vis solet esse duum [Reg: duorum]
Frater ait: Vive o frater mihi sospes in annos:
Addo ego: Nestoreos. Sit tibi, frater ait,
Sit bene: Sitque tuis, ipse addo. Quid amplias optes
Vel Tu? vel quid Ego, vel dare Frater habet?
NOS viles animas, qui per sola subdita terra
Repimus, augustae vascula nata rei?
Tu [(printer); sic: Te] nubes tranas animi pernicibus alis,
Discis et astriferi conscia fata poli.
Quis caelum scandat? caeli quis munera norit,
Ni sit caelestis pars aliquanta satus?
Tantum igitur praestas Sophiae, POLYCARPE, Magistris;
Quantum sublustri spicula Solis humo.
ET sunt, qui cupiant te nondum hinc ire profectum?
PFREUNDIADE. Si sic: causa profecto tua est
Qui sic vixisti, satagant ut vivere tecum
Longinquos ista conditione dies.
SED quamvis una vos inter vivere digni:
Tu tamen et patrio dignus abire solo es.
Qui latet usque domi, matrem sapit ille focumque:
Et Zohnam Romae iudicat esse parem.
Tolle animum ex humili, PFREUNDI doctissime, cura:
Quo rapit ingenii te calor, ire velim?
Ito foras, sequitorque operae potioris alumnos.
Si me penna levet, cur pedes ire velim?
Te levat, o PEREUNDI: celsasque levabit in auras:
Tu modo ne Sortis desere vela tue.
Nescio quid melior de te mens auguret alti.
Successum melior det DEUS augurio.
QUADRIFIDO prostant clypei regione LEONES,
Atque coronati; Lacteoloque ROSAE.
Nempe repraesentat Virtus generosa leones:
Floret oletque bonae ceu rosa, Laudis honos.
HAEC sunt PUCHLERIAE laudata INSIGNIA gentis.
NOBILITAT Virtus et bona Fama virum.
HEIC [Reg: HIC] iacet ANDREAS Rauchbarae splendida gentis
Gloria, Nestoreos vivere dignus avos,
Ambrosiasque adhibere dapes et Nectaris haustus.
O patriae quondam nobile depositum;
Heic [Reg: Hic] modo depositum! Qui fama nominis Orbem
Hunc replet, angusti clauditur orbe soli.
Ingenium Pallas, Suada os, Themis utraque pectus,
Mores et faciem finxit honesta Venus.
Consiliis felix et bonorum luce, sed et re
Coniugii, et deno pignore: dives agri.
Quae dixi, fuit hic, et quae non dicere possum.
Cura sed huic Pietas et Deus una fuit.
TUNE etiam GRIPHOS et caeca AENIGMATA vulgas?
At quotus haec quisque est qui legat aut capiat?
Namque opus bis non lector homo sed Apollo tenebris;
Aut quibus ABSTRUSAS prodit Apollo NOTAS.
Quoi lubeat, vel Sphinx, vel Apollo, vel Oedipus esto:
In me Tanbmanna est et Dava simplicitas.
Sed quasi Taubmanno scripta ista Davoque nec ipsi
REUSNERO potius Oedipodaeque velis.!
SI frons est, FRIDERICE, mentis index,
Et sermo quasi testis aestimatur,
Nae [Reg: Ne] tu, si minus e satu parentum
Famam Nobilitatis institisses,
Vel abs te gravis auctor ipse posses
Famam Nobilitatis auspicari.
Nunc et talis es ante, et erudita
Cultura ingenii simulque morum
Famam congeminas tibi antepartam.
Quam tu, Stiria, gaudeas: alumni
Ad te si redeant subinde tales!
Quam Res publica Caesaris, sed et quam
Res Christi bene constet bis COLUMNIS!
MORTE cita praerepta tibi, REUBOLDE, marita est,
Illa procurandae fida ministra domus.
Hanc tu nunc luges, et carmine funus adornas,
Dilectaeque pari debita iusta facis.
Coniugis haec, REUBOLDE, tuae cui naenia [Reg: nenia] ludo est.
Crede mihi, huic coniux tam bona nulla FUIT.
RECTE instas, RICCI. sacri mysteria verbi
Expliciturus, eam debet inire viam.
VERBUM rite seces: contradicentia VINCAS.
Qui potes hoc? Sophies arte. Magisterii
Haec tibi laurum hodie laudemque paravit. utraque
Spondet et in Sacris postuma quaeque dies.
IURE Poetarum meret alpha MELISSUS haberi:
Sed numerus plane nullus ad hunc ego sum.
Tu tamen haud Musis (ita credo) volentibus ambos
Ceu bene compositum par, RIVULINE, iugas,
Dousiaden aliquem gnatumve [Reg: natumve] patremve Melisso
Iungito, Phoebea iunxeris arte pares.
RORBACHI, nihil attinet vetustas
Pulchri corporis explicare dotes,
Natur a quibus emines ab ipsa:
Nil has attinet, inquio: sed istud,
Istud Aitinet [(perhaps: attinet)] explicare Francis:
Quamvis id quoque non sit usque tutum.
Laudes Caecilii frequento? quam mox,
Ritu militis in frequentis, a me
Sperni se putat Olfius. quid ergo?
In aurem tibi fundo; Tu trecentis
PALMAM PRAERIPIS ARTIUM MAGISTRIS.
Non credis mihi? IANE. crede Phoebo,
Qui VERUM tibi nuntiare [Reg: nuntiare] iussit.
HEIC [Reg: HIC] mea de functi lapis obtegit osse REVHELI:
Nec piget ad templi posse iacere fores.
Multimode Fortuna meos exercuit annos,
In media qui me destituere via.
Sed felix ea vita, sat et diuturna putanda est,
Quae vera in Christum clauditur acta fide.
Suppetit hic putribus foedam [Reg: foedam] caro vermibus escam:
Pascitur adspectu mens et amore Dei.
Tempus erit, quum rursus utrumque [Reg: utrumque] coibit. Et umbram
Qui legis hanc, paribus umbra legere modis.
HEIC [Reg: HIC] fatis defuncta meis cum pace quiesco
MARGARIS, ad tumulum, care Marite, tuum.
Scilicet ut thalamo tibi proxima semper adhaesi,
Sic etiam tumulo proximiore cubo.
Lipsia me cunis donat, Witeberga sepulchro:
Donum Fortunae grator utrumque meae.
Quartum facta parens sexus utriusque. Sed unus,
Qui Matri solvat iusta, superstes agit.
Disce mori, summa est vivendi. Vivere discant,
Quos haec vita iuvat: tu mihi disce MORI.
EXEMPLUM specimenque PAEDAGOGI,
FRISO: Sacra, Profana testor; his te
Invitissimus e scholis omitto,
In quis Sacra, Profana nos docebas.
Tua est fabrica Christianus: est et
Ian-Fridericus; et iste Laver una
Ex Sorore nepos. Tibi profecto
Se debere fatentur universi.
PRAECEPTOR honus aestimetur auro.
Nunc i Principis excitate iussu.
Iussum Principis ipsa vox Iebovae est.
Interim tibi dico, te fuisse
Spectamen specimenque Paedagogi:
Spectamen specimenque Paedagogi:
Te, vel teste Deo, fuisse dico.
FRANCIDOS Heilsbrunnae, qua sub Parnaside vena
Ille Poetificis FONS scatet uber aquis,
Ingenii cum laude tui fructuque benigno
Plus quam tres hiemes pulcher alumnus eras.
Postquam Leucorisin visus sat idoneus hospes,
Doctrinae affectas uberioris opes.
Quodque inhias, et Suada Sophi, Themidisque Sacerdos
Instillant animis utile dogma tuis.
Ut te Leucorea studii quinquennis in umbra,
Nec patriam ex ulla parte pigere queat.
Ne vati Laurum SCHERFERE, Sophoque Magistrum,
Mitram aut Consulto lividus invideas
Consultus, Vates, Sophus absque insignibus esto.
Sint aliis tituli- RES tibi pro titulis.
QUAM tu tamquam oculos animamque perire solebas
Cuique anima atque oculi tu quoque semper eras
Huic animam atque oculos cruciatu elisit acerbo
Calculus: et socii rupit amoris opus.
Hinc oculos effles, animamque dolore fatigas,
Iactans in solo frigida membra toro:
Meque tuam maerere vicem per carmen, anhelas
Carmine. Quid faciam? vincor amore tui,
Ut parere velim. sed enim sic differor aestu
Cur arum, ut voto non satis esse queam.
Tu Cercoviade, tu Monchmeiere, politi
Carminis artifices ambo, subite vices.
Ac pro me, raptam Scbneitleri flete Susannam,
Nimirum vestris digna Susanna modis.
Sic ego tamquam oculos animamque utrumque peribo:
Sic nos Schneitlerus tamquam animam atque oculos.
NON Hantschmana Charis; sed dixit ab arbore Phoebus,
Unde solent Phoebi dicta merere fidem:
Diis et Caesaribus quondam, sacrisque Poetis
Debita, qui scribunt Caesaras atque Deos;
Fabula nunc pueris et vulgi naenia [Reg: nenia] facta est,
Et praetio [Reg: pretio] quovis LAUREA vilis emi.
Quaeque ipsos Phoebi Daphne fugiebat amores,
Nunc passim in questu pro meretrice sedet.
Hoc doleo, SCHUWARTE, probrum Phoeboque Daphnaeque,
Vatibus et Divis Caesaribusque dari.
Phoebe, Daphne, Vates, Civi, Caesarque, pudendum
(Vester id urget bonos) eluitote probrum.
LIBERTAS haec nempe meraest, SCHURERE, vocanti
Auscultare patri. Vox patris, ipsa DEI est.
Ergo profectus abi, pareque vocantibus ultro:
Neu [Reg: Neve] tibi concinnet Leucoris ulla moram.
At causam nescis. quid tum? nescirene censes,
Hinc ad se Gnatum qui iubet ire, Patrem?
Satque datum, prout ista fluunt tibi tempora, Musis:
Nec poterit doctum quemque pigere tui.
Iamque minabatur certum tibi Pallas honorem,
Hunc nisi tam praeceps anticipasset iter.
At tandem exhilares reditu cor amabile Patris,
Istud inexhausta cor Pietate calens:
Quique tuum speculum est, nobis Fratrem inde remittas,
Ut desiderum [(perhaps: desiderium)] leniat ille tui.
HEIC [Reg: HIC] ego, cui Pietas, Doctrina, Modestia laudem
Ex vero tribuunt, SCHUTZIADES tumulor.
Cuncta venenabat contage suburbia pestis:
Tuta sed in muris cuncta fuere diu.
Ipse sub occursum rhedae feralis inhorrens
Suspectam feci primus in urbe fidem.
Quo leti moriare modo, nihil o homo refert:
Hoc demum refert, qua moriare fide.
EPISTOLAS legis, SEBALDE, Lipsii:
Laudo. Vituperent Orbilii. laudo tamen.
Nec invidente Tullio laudaverim.
Scio esse, qui ceu liberos LipsI [Reg: Lipsii] libros
Domi osculentur, quum foris sunt, mordeant.
Sit Lipsius causa mea quod esse vult:
Nec laudo, nec vitupero mores Lipsii:
Scientiam, Sapientiam, Prudentiam
Laudo palam. Cur invidendo mussitem,
Quod Orbis universus alte praedicat?
Amare certe Lipsium nemo potest,
Nisi quem melior amare Phoebus incipit.
SCHELLENBERGIADES, cui sanguine iunctus et usu es,
Eximii patris filius eximius:
Ausus et is facinus. dixit, Sermone Latino
Plautum uti, dignum, quem Schola Priva legat.
Dixit idem Menerus, epos qui nobile condit:
Et iussit Plautum cum Cicerone legi.
Haec si rescierint scholici divortia reges,
Clamabunt pleno gutture, Barbariem.
SIBERE, Interpres sollers Ciceronis: An errant,
Qui tali affectant regna Latina via?
ECQUID habes, toties avidae quod menta petebas?
Et cubat in gremio nympha, SEBERE, tuo?
Spes haec multorum est: sed spes. Non implicat omnis
Cypria Lemniacis delitiosa [Reg: deliciosa] plagis.
Tam pulchre tu nunc voti quod compos abisti,
Grator: et ex voto sint tua vota meo.
Sique viri quid habes (ut habebis, opinor) in aestu [(reading uncertain: print faded)]
Gymnados heroum fac tueare virum.
Sic implere tuae poteris quoque vota Marillae,
Teque Seberillis aedificare novis.
SPE tibi quod pleno fecisti pectore Votum,
Progenies Moravum, IANE, Semeliadum:
Ecquis in ambiguo dubitandi fluctuet aestu,
Quin Deus admota cominus aure bibat?
Non tamen abstinui socium tibi iungere votum.
Vox Christi est, iunctas fortius ire preces.
Pinse tuis, SEMELI, purae similaginis usum,
Grataque liba homini confice, grata Deo.
VIVE diu, seniumque tuum, SOMMERE, paterna
Profer ad immensum Nestoris augmen humo.
Et Torgae id pubes votis avet omnibus, et cui
Indulget famulas sospes Hygeia manus.
Quando tamen cumque hoc mortale reliqueris aevum,
Non aliud scalptum marmor habebit epos.
Quam quod tu RE iam, SPE filius, ambo meretis:
HEIC [Reg: HIC] RECUBAT MEDICI GLORIA MAGNA CHORI.
HAC Stephanus post fata cubo Sixovius urna:
Quin levis hic tantum corporis umbra cubat.
Pars divina mei patrium remeavit olympum:
Occlusum Christus morte reclusit iter.
Praeda fui Turco, factus praeda altera Morti,
Id coram vidit, hoc bibit aure parens:
Eretpus Turco, patri reddebar. et olim,
Ereptus Morti reddar, ut ante, patri.
Dum vixi Christo vitam Musisque probavi.
Hisque probe probus est, qui sua seque probat.
Nec refert, quo quisque loco moriatur. olympo
Aequa via est: aequa tu modo disce mori.
AD solidam Eunomiae IURIS tibi DICTIO normam
Expensa est modulis a Ratione datis.
Laudari, SPANMANNE, tui prima ausa pericli
Audio:forte abiis, qui sine laude iacent?
Immo a laudatis, Iurisque in Lege peritis
Quique domi norunt indolis arma tuae.
Ingenii contende aciem, caeptique [Reg: coeptique] laborem
(Namque haec coniurant utraque) perge tui [(transcriber); sic: perg etui] .
Sic et cottidie fies te maior: et Orbem
Laude tui implebis, Publica fruge BONI.
QUOD nec opinari poteram, SOMMERE, futurum.
Migras desertam rursus in Hungariam.
Quis neget occulti quin haec sint nomina fati,
Cui pietas contra tendere nulla queat?
Nec tua vult, credo. Sapor est dulcedinis altae
(Quis nescit) patrio regna tenere foco:
Sed maior, parere Deo. vel ad extima terrae,
Qua Garamantes habent, iusserit ire, decet
I, Sophiae Suadela, novum decus addere Musis;
Et quae Castalides, reddere CASSOVIDES.
QUUM celebrat primi sollemnia Iubila Saecli
Leucoridum claro docta palaestra choro:
Quattuor et decies senos creat illa Magistros.
Et, Stephane, hos inter palma secunda tua est
Hic Schuleburgiaco, IOACHIME, smaragdus in auro,
Discere non dubia mente fideque potes:
Te nutrire tui dilecta in valle Roseti
Non modo Theologum, sed quoque Philosophum.
Et merito. talis Schuleburgum mysta decebat
Qui tractet Mystes sacra, profana Sophus.
Tu Schuleburgiaden, Rosa te Schuleburga coronat;
In caelo victrix Laurus utrumque Dei.
AUREA quae priscis dicta est, sed ferrea nobis
Rectius, optatam rursus adibis humum.
Hoc iter insistas fausto pede; sospes et oram
Hungarin ac patrios intueare Lares.
Dispereat Turcus nostri crudele flagellum
Nominis, et sancti carnificina gregis.
Tu contra vivas, STEPHANE, atque ut palma virescas,
Et sis Hungariae viva corona tuae.
SAEPIUS ambiguam mihi traxit opinio mentem
Cur magus antiquis creditus esset AMOR.
Nunc scio. Nam postquam STEUCCI [Reg: STEUCCII] modulabar AMORES,
Quos Erato melicis induit ipsa modis:
Sic ego praestrictum cor amore ligabar; Amanteis [Reg: Amantes]
Artibus ut magicis carmen et herba ligat.
Exempli causa:
Friedericus Taubmanus, Poeta Laureatus:
Tu revera fato Plauti Umbri decus es: sana.
VEL.
Friedericus Taubmanus:
Minervae fructus dabis.
VEL.
Fridericus Taubmanus:
Subre tu Carmina fundis.
Subfundis Carmina ture.
UMBRI facundia tersus.
NON sic non Samii Lucumonis acumen acutum est,
Fecit ut heic [Reg: hic] Vates ingeniosus AMOR.
Nec satis est, ipsos in me nimis esse Poetas:
Et rea Fortunae cogitur esse fides.
Sed tamen affectum qui non agnoscere possim,
Et mendacioli schema probare cati?
Si, quaecumque volunt, ius est NARRARE Poetis:
Nobis, quae volumus, CREDERE iuris idem est.
Quis hominem laudant elementis, carpere possunt.
Et culpae et laudis Nomina semen habent.
Aemula Calcographis opera est ea prorsus: eodem
Dedecus atque decus qui struere aere solent.
Nec culpo, nec laudo quidem: sed MIROR. Et hoc est,
Quod duo Gothani Corcula gymnasii,
Wilckiades faciunt longis et Weitzius orsis:
Quamvis ambiguas nectat uterque plicas.
Callidus et suspensa loqui suspectaque nobis
Composito studeat. Mens utriusque tamen,
Sat-scio quae Batavis, eadem est omnino, Poetis:
REDDATUR Lycophron; et METAGRAMMA placet.
HAEC somniabam: DEINDE EXPERGISCEBAR et apparebant, qui pro lusu ingenii placere poterant,
IOHANNES STURMIUS,
Nestorius Animus:
ET
CONRADUS LEIUS,
Cornelius Dusa:
In Corde salvus.
ERGO, BARBARA, tuque ZACHARIA,
Nupto foedere convenitis ambo?
Sit conventio nuptialis aeque
Facta numine: vos ametis aeque:
Ex voto date liberos adaeque
Liberotque [(perhaps: Liberoque)] videte liberorum:
Sano corpore, mente saniori
Bonas inter opes decusque famae
Vitam degite, terminate vitam
Hoc vobis precor: hoc ratum sit, opto.
IAM dic tu mihi, nuptialis hospes:
Utrum plus ego plusculis, an uno
Taubmanni brevitas precata versu est;
Prosit coniugium, SCHURERE: prosit.
HAEC Tilemanus habet vacui cava panda sepulchri:
Sed cava non unus haec Tilemanus habet.
omnis et humani simul huic miracula sensus
At latus exsuvias [Reg: exuvias] deposuere suas:
Naturae Sophos, et variae pollentia linguae,
Et non exhausta gurges in historia:
Et legum ac iurum vigor aureus: osque venustum
Quod Charites digitis expoliere suis.
Et pietas, et prisca fides, et quicquid honestum.
Hei quam non-magno funere quanta iacent!
Hic lapis est durus: mors dura est: durus et ipse es,
Qui potes hinc siccis Lector abire genis.
MAGNUS Aristoteles quaesitus forte, quid ipsi
Musica Philosopho res videatur; ait:
Nec Citharam pulsare Iovem, nec psallere suetum.
Ecquid Aristoteles heic [Reg: hic] sit Aristoteles?
Grunniat aut rudat mentitus Iuppiter. heic [Reg: hic] te
Praestet o Isaide, Cycne canore, sequi:
Et digitis animare lyras, et gutturis assa
Voce figuratum quadruplicare melos:
Quod laudi queat esse Deo, mortalibus usui.
Vin specimen? dedit heic [Reg: hic] THYSELIANA Charis.
DAEDALA mirificis heic [Reg: hic] sunt Emblemata formis,
SYMBOLAQUE argutis evigilata NOTIS.
Haud ea plebeiae sunt indolis ausa, nec omnes
Inveniunt, aliquis quae Camerariades.
At tibi nunc ALBI liber hic et nomen et usum
Induit, atque novae Symbola quaerit opis.
O pulchram illicii speciem captantis AMICOS!
Quem non alliciant talia, truncus erit.
HEIC [Reg: HIC] ego Trautneris mortalem exsuta senectam
ANNA (vocanda dehinc Anna Peranna) cubo.
Me genuit Witeberga: iugosi Francia Maeni
Funerat: ad mores eius et huius eram.
Mascula progenies quater, et non mascula bis me
Egit in aerumnas, Ilithyia tuas.
Et parere et partis didici quoque provida rebus
Parcere; conda suo tempore, proma suo.
Nulla maritaleis [Reg: maritales] lis fermentavit amores:
Coniugio vixi commoda, grata Deo.
AT tu, qui transis, olim transiberis: et qui
Iam teris hos cineres, ipse terere cinis.
SI quid habet certi, visa est censoribus olim
Barbara prae nostris Hungaris ora locis.
Et quid sit mirum, labem si tractet ab isto,
Prae quo Barbaries nullibi barbaries,
Nonne vel ob Turci lanienas Hungara tellus
Europae atque Asiae carnificina hodie est?
Et tamen ingenii quid habemus ab indole, cui non
AEqua sit, aut aliquo proximet ista modo?
Unus in exemplo es, TURI: (ne cetera laudem.)
Cui sacra, cui linguam Musa profana polit.
Est et in exemplo Liber hic, quem divite cultu
Ars tua pro Latiis iussit Hebraea loqui
Macte animo et raris conatibus hisce GEORGI.
Sic in te patriae gloria maior erit.
ILLE Professorum sacra gloria CRELLIUS olim
Si redivivus humo, Virbius alter, eat:
Miretur viduae ternas uxoris alumnas
Nubere tam varia conditione viris.
Una datur Stiro, Franco altera, Saxon, et una,
Tres tribus, una suo debita cuique viro.
Quarta suum spe plena domi cum matre procantem
Imbibit. et qui scis, quem Deus unde ferat?
Idque ut maturet, nos hac quoque luce vovemus,
Qua Stiro nuptas ventilat ANNA faces.
Quas merito gratamur: et uno dicimus ore:
In Winterlinis ANNA perannet Agris.
NON castigo bonos mihi quos impingis elenchos,
WERNBERGI, arte Sophis Theologisque Solon.
GESNERI pietas et amor sincerus amici
Pectoris officii rem meruere mei. immo
Promeruit Gesneris idem VENERILLA; quid?
Mox Wernbergiacae propria Iuno domus.
Quaeque tibi sponsa est me interprete nuper. Et haec me
Causa quoque Hamburgum iusserit ire tuum.
Quin ipsum Hamburgum. nam me pridem impetus egit
Non-visa Hansatici MIRA videre Sacri.
Tuque omneis [Reg: omnes] inter, praeque omnibus, unus haberes,
Quae iubeant SPONSAM me comitare tuam.
Sed (testor te, sancta Fides!) uni unica fratri
Si soror illa mihi; non comes ire queam.
En tibi calceolum. Scin qua me parte molestet?
Nescis. cur maneam, quomodo scire potes?
ITO comes Sponsae pro me DEUS. ipse manebo.
Ito, et cum NUPTIS usque mane, usque MANE.
CUI litterarum HUMANITAS politior
Neglecta publi est, negligentiae [Reg: neglegentiae] dedit
Poenas senectae. Sed sapit Phryx serius.
Tu, SAMUEL, pubes sapisti cautius:
Tecumque sic nunc iudicare LINGIUM,
HUMANITATIS helluonem Lingium;
Illum et DETHARDUM Tilemanni sanguinis,
Utrumque fabricam tuam, congaudeo:
Et si quid ipse iudico, tam serii
Nec me nec ipsos paenitebit gaudii.
ULE, Magistralis subitaneus advena pompae,
Quam modo per nostras duxit Apollo vias:
De virtute tua doctisque tot artibus, ecquid
Prodam aliud, quod non ante Sibera fides?
OPTIO cui Phoebi decrevit in agmine tanto
Iura secunda loci, Num rudis esse potest?
BENE est profecto; et vel trecentos et supra
Potest iambos promereri: quod recens
Adscriptus audis ordini Poetico.
Bonum hercle factum! Phoebus ipse vivida,
MATTHAEE, taleis laurea vult indui.
Iam, quod legenda multiformis ingenI
Artisque tersae mi dedisti carmina;
Grateis [Reg: Grates] ago: quamvis sit hoc Poeticum.
Sed me quod idem nominas in litteris
PHOEBUM POETARUM, id nimis Poeticum est.
FINIS.
WITTEBERGAE, Apud Zachariam Schurerum Bibliop.