January 2005 Ho Wai-Ming
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

Frid. Taubmani LYRICORUM LIBER SINGULARIS.

URANIE Imp. Caes. RUDOLPHO II. PARENTI PUBLICO, PIO, FELICI, PERPETUO AUGUSTO. PRO TYCHONE BRAHE, Astronomo Nobili.

RUDOLPHE Caesar, sanguinis Austrii
Praelustre germen: qui regis arduo
Rem Christianam principatu
Qua sola Romulidum patescunt,
Qua Teutonorum: si lubet, et vacas:
At qui vacaret totius ImperI [Reg: Imperii]


page 463, image: s483

Cui summa rerum digerenda est?
Si tamen et lubet, et vacabis,
Caesar; benigna mente animi bibas
Quae voce promo supplice non - homo,
Sed caelitum propago divum
Uranie, generata divis
Divosque gignens; et superinduens
Perenni vivax nomen et aemulum
Ipsi polorum septiformi
Curriculo fabricaeque Mundi;
Qui me decenti laudis adorea
Impertiunt, atque indolis entheae
Thyrso calentes astricarum
In penitissima se penitrant [Reg: penetrant]
Arcana rerum: nec satis aestimant
Primore versi turbine circini
Girasse [Reg: Gyrasse] caelorum rotundas
Per stata signa volutiones.
Hoc, Caesar, inquam, quod potes, imbibas
Sic, fama quamvis magna sit incluti [(reading uncertain: print faded)]
Alphonsi, ob artem quam colebat
Astronomam: tua sit, Rudolphe,
Aut maior, aut certe aequiparabilis.
Sic Luna Turci numquam [Reg: numquam] Aquilae biceps


page 464, image: s484

Corpus venenet; sed nec unam,
Immo nec unius inde plumae
Evellat umbram; sed nec imaginem
Ullius umbrae; sed nec imaginem
Imaginis, si qua usquam imago
Possit imaginis inveniri.
Qua Dana tellus eminet, Insulaest,
Dicunt Huennan, ipsa Venusiaen.
Hanc regis olim Friderici
Munificus favor expeditam
Addixit altae Caelituum [Reg: Caelitum] domo:
Quei panda Mundi moenia, quei teres
Mundi cor illud Sol, et humens [Reg: umens]
Rorifluae rota noctilucae.
Et ceteri de gente Quiritium
Erroneorum per vitreas plagas;
Et quae per octavi rotatus
Astriferum radiare peplum
Ostenta flammis plurima plurimis
Spectare passim est; qui semel haec et haec
Et ista et illud restitutae
Legitime doceantur arti.
Audere tantas ire per orbitas
Nonest homulli cortice terreo


page 465, image: s485

Circum voluti. sunt deorum
Talia, talia sunt deorum:
Aut quos deorum pensior igneo
Armavit ausu gratia. qualis est,
Quem praeter omneis [Reg: omnes] universi
Orbis in occidui vieta
Mundi senecta dignum habuit Deus,
Quem me magistra, caeca volucrium
Secreta Caelorum doceret,
Ille Tycho generis Brahei.
Cleio sororum maxima, congregem
Arcesse pompam. dedecus est, decus
Mussare tantum. Me sequantor [(perhaps: sequuntor)] .
Ipsa ego verba praeibo vobis:
Salve Braheium gloria, mi Tycho:
Salve Mathesis gloria; mi Tycho:
Salve Danorum sempiterna
Gloria, Gloria sempiterna?
Quid dico? dictum corrigo, corrigo:
Danum Fuisti gloria. Pro Iovem!
Quae causa, dani? cur Tychonem,
Meque adeo Uranien, paterno
Sivistis agro cedere? o entheos,
Germaniae flos doctior, hospites.


page 466, image: s486

Dignare tecto! tuque celsum
Numen in Orbe, age, Christiano,
Rudolphe Caesar, si potes; ut potes,
Tantum velis: atque auguro velle Te:
Tutare Dania exsulantem
Uraniam, Uraniaeque prolem
Una Tychonem. Caesaris hoc opus.
Unius, inquam, Caesaris hoc opus.
Qui luce maiestatis ipsam
Sideris aequiparas [Reg: aequiperas] nitelam,
Rudolphe Caesar, sideris advenam
Fove Magistrum: Ars indolis Austriae
Haec est propritim. Nonne quondam
Astronomi meruere nomen
Plures Tuorum? Fac numerum augeas,
Rudolphe Caesar, participans novas
Tychonis artes invidendo
Mentis acumine perpolitas.
Sic posterum de gente quis astricos
Spectans meatus, inquiet; Ecquis hoc
Mortalium lapsante Mundi
Decrepiti senio refinxit
Hallucinantis [Reg: alucinantis] puncta Matheseos?
Cui quis reponet: solus id ausus est


page 467, image: s487

Tycho Braheus; sed Secundi
Unius [(reading uncertain: print faded)] auspicio Rudolphi.

AD CHRISTIANUM BECMANUM Bornensem, ET VALENTINUM HARTUNGUM Lipsensem, Poetas Laureatos.

LAUDATA pubi nomina Lipsicae,
Ambo Latini carminis arbitri;
Becmane subtilissimarum
Auctor Originum; et alter auctor
Felicis Odes, et satira potens,
Hartunge: tandem porgite [Reg: porrigite] vertices.
Laurus parata est. Laureatos
Caesaris auspicio Poetas
Ambos saluto. Laurea ius merum est
Quam dono: Musae nobile praemium.
Turpissimum sit nundinari
Pieriae titulos palaestrae.
Caesar Godelmano dedit: hic Mihi.
Absentis utor iure vicario,
Et vos Poetas Laureatos
Nuntio iure- bono creari.


page 468, image: s488

Compar gemellum, disce novitiam
Sentire laudem; et te tibi credere
Fidenter aude, maior intus
Vos stimulat deus in poesin.
Damnata Siren desidia procul
Sit Phoebi alumno. Ignavia crux mera est.
Industriae spectamen esto,
Cui tituli decus hoc paratum est.
Virtus Iehovae et Caesaris, et Virum,
Qui se Iehovae et Casari vindicant,
Praeconio tolli merentur.
Hic Rhodus: hic saliant Poetae.
Potare censent esse Poeticum.
Poeticum potare sit? heu probrum!
Scortator est potus Poeta,
Dum Charitas stuprat in popinis
Vinariorum. Elucus et helluo
Exeste Sacris Pieridum. Nefas
Foedare Rerum seriarum
Ingenium, geniumque Linguae.
Musae eruditae vos duo vindices
Estote macti. Sic mihi se probent,
Qui se probabunt Laureatos
Caesaris auspicio Poetas.
Non. Mart. Anno cIc. Icc. VIII.


page 469, image: s489

In Ephemerides Brandenburgicas Annorum LX. DAVID. ORIGANI. MATHEM. et Profess. Francof. CL.

ERGONE mirum, scire hominem sui
Secreta Caeli? Caelum homini datum est:
Caelumque in ipso est. quippi [(perhaps: quippe)] magni
Effigies homo parva mundi.
E caelo, et ad Caelum, editus est homo.
Proiecta terrae saecla animantium
Sunt universa: vel profundo
Mersa, vel aere ventilantur:
Una universis-omnibus est quies,
Et cura ventris. Cura hominis mera est
Inspectus ille conditorum,
Hinc capitis stat in excitatam
Homo unus arcem: victor et astricos
Mundi ducatus lustrat, et intimos
Metitur hospes, immo civis,
Sidereis oculis recessus.
Vireis [Reg: Vires] in isto corpore ne tuas
Parvi aestimato, vilis homuncio.


page 470, image: s490

Vis alta tecum est. Sic leve aurum
Aere gravi prius aestimatur;
Auroque gemmae punctum - adamas. vagum
Sic parva caelum pupula pervolans
Cognatum in astris quaerit ignem,
Et taciti sacra signa Fati.
Cognatum in astris quaerit Origanus
Florem ignis. Quidam? Spirat Origanus
Caelestis aurae luculentam
Ingenio calamoque [(reading uncertain: print faded)] flammam.
Giri [Reg: Gyri] polorum mirifice rotant:
Stellati Olympi mirificum peplum est:
Mirabiles sunt factiones
Aetheris, Astronomique cycli.
Giros [Reg: Gyros] polorum; mirificas rotas [(reading uncertain: print faded)] ;
Stellati Olympi mirificum peplum!
Mirabiles has factiones
Aetheris astronomique cycli
Mira arte, Cura, Iudicio, Fide
Adstricta legum momina, et areas.
Censusque sensusque ordinatas
Egit Origanus. Ecquid [(reading uncertain: print faded)] ultra
Vultum supinas? iam Polus in Solo est.
Secreta Caelo quae digitus Dei


page 471, image: s491

Adscripsit, astrispex-homo arctis
Scripsit Ephemeridum Tabellis.

AD IOACHIMUM ET PARIDAMUM Van-Rampen/Hamburg Fratres germanos.

FRATRUM propago mascula; castitas
Pubentis aevi, Kampiadae duo:
Sub purpuram vernantis aevi
Deseritis modo Leucoreum
Gallos ituri. Consilium patris
Urgere vestrum est. Optima quis neget
Suadere filiis parentem?
Optima quis vetet experiri
Auctore tanto tam docileis [Reg: dociles] boni?
Ite ite. Fratres, visere Gallias
Orbis smaragdum; et Daedaleam
Palladis omnimodae officinam.
Tempus decori virginis aestimo
Par esse. quod si non bene collocas,
It perditum se teque, in horas
Prociduas metuens reverti
Ast ominari nos melius iubet
Felix honesti pectoris indoles,


page 472, image: s492

Et rectioris disciplinae
Vis generosa, sitisque Pulchri.
Virtus profectis dux bona sit, comes
Fortuna. versus ipse Viaticos
Maioris interim Camenae
In reduces meditabor hospes.
AD VAL. GULIELMUM FORSTERUM. IC. Valentini F.
FORSTERE, quid rei sit illud nescio,
Quod Trossuli, quod Corculi Germaniae
Omneis [Reg: Omnes] per urbes et Scholas depraedicant:
Patrem impetrasse nationi Teutonae
Per Gallias ius liberum Fidem suam
Cervice recta ad Conscientiae fidem
Palam fateri? Nescio quid hoc rei est:
Sed hoc scio, Nescire mecum plurimos.
Dic ergo, mi Forstere, dic tuo Patri:
Edat foras, quod huius occulit rei,
Doctis, ut aiunt, explicatum ab se libris.
Ne facinus illud, quod cedro inscribi meret
Ipsique caelo, consenescat cum Patre:
Sed aemulum caelo cedroque floreat.


page 473, image: s493

AD DANIELEM SENNERTUM, Med. Collegam.

EGONE lucem (posse me quod autumas)
De luce nostra faenerer luci tuae,
Sennerte, quae iam fulgida comam tibi
Nimbi serenat purpura? Non est ita,
Non est profecto: opacitas mera est meus
Apollo, non apricitas. immo tuus,
Sennerre, Apollo, qui potens et carmine est
Et arte muta, totus in te carmen est,
Totusque Medicus: hinc ut ipse, et iambici
Versus opacitas, et hic dies sibi
Apricitatem faenerentur maximam.
Quod gaudeo, quod gaudeas, quod gaudeat
Quicumque fautor gentis Aesculapiae est.

DE CHRISTIANI SLEDANI, Rostoch. Oratione.

LECTOR, Nigri suspende punctum calculi,
Dum pellegas [Reg: perlegas] . sed qui leges, fac afferas
Rerum sacrarum pectus imbutum probe:
Deinde Suadae Sarsinatis Atticam


page 474, image: s494

Illam indolem praesectum ad unguem calleas:
Norisque, cur Orator uti Comici
Sermone malit, cum valeret Tullii:
Tum iudicato, et iudicato Candide.

AD DANIELEM CRAMERUM, Philosoph, et Theologum Stetin. Pomer.

VOX ista Delphis nata. Sunt, qui famam habent,
Et non merent: sunt, qui merent, et non habent.
CRAMERE, Nonne dictionis posterae
Exemplar unum et unicum est Rodeburgius,
Ant-Werpianus ille Ian-Rodeburgius?
Quos non magistros Atticos aut Romulos
Scientiae, Sapientiae, Prudentiae
Excussit ille litteratus helluo?
Graece-perito Graecus est: Hebraico
Hebraeus idem. Vis Latinum? (dixerim
Praefiscine) Romanus est; seu liberam
Orationem seu struat Poeticam.
Ego ipse, qui sum talum vetus et solens,
Lectam erubesco. talis elegantia est


page 475, image: s495

Reconditae sine aemulo scientiae.
Musisque Gratiisque dico testibus.
Sophum probavit se Sophis; vere-Sophis:
Non qui minutis vulgo quaestiunculis
Conclusiunculisque acute-barbaris
In ordinem etiam redigere audent Socratem.
Theologus est. Hutterus hoc sic iudicat.
Quis ausit alium provocare iudicem?
Doctoris hic Rem, schema sunt qui gestitent.
Cum talis hic tantusque sit: tamen domi
Fallit latendo, vixque notus nomine est.
Cramere, nonne res meraest haec Dictio?
Famam Merentur saepe quidam, et non Habent.
At scin quid iste Curio primarius
Aiebat etiam? Hunc esse et unum et unicum,
Qui Bibliothecarius meo sit Saxoni.
Delphis profecto nata vox. Et alterum
Vix iveniret credo, Sol si quaereret.
IN Bibliotheca nempe Bibliotheca sit.

In Diarium Historicum VALENTINI BEYERI, Theol.

QUAE facta resque singulares ordine
Dies reciprocantis anni singulos


page 476, image: s496

Memorabiles fecere, memoras aureo
Diarii compendio. Quid praemii
Isto labore te mereri censeam?
Aurumne? vix feres: nec id potissimum
Hic aucuparis, auguror, Quin vivite
Contentus ista laurea: si publice
Tot eruditos inter, immo tot quoque
Non-eruditos, audies Germaniae:
Qui gesta resque singulares singulis;
Baierus ordine memorat dieculis;
Dignus profecto, cuius eruditio
Industriaeque vis ad omne saeculum
Memoretur orbibus dierum singulis.

AD CHRISTIANUM SLEDANUM, Rostoch.

NASCI, peroras Christiane, Nobilem
Satu parentum nobili; et Bonum bono;
Fortemque forti. plusculos tamen satu
Patrum excidisse, plusculosque Nobiles
Fortesque factos ac Bonos, non nobili
Fortive natos aut bono patrum satu.
Utris et utri praeferendi Nobiles.


page 477, image: s497

Hoc tu peroras, Christiane, plurimis.
Sed dum peroras sic, ut olim Tullii
Suadela mellilinguis illa, te quoque
Et Nobilem Fortemque claras et Bonum.

AD EUNDEM.

SLEDANE, non adulor aureis hic tuas,
Nec doctus ut sis Res - sacras, iam disputo:
Cum disputatum ceteris sit affatim
Cum veste longa. Res mira [(reading uncertain: print faded)] haec, non verba sunt,
Quae porro dicam: disciplinas nobiles
Gyrosque septem liberaleis [Reg: liberales] artium,
Linguaeque Veneres utriusque doctus es;
Nulli videris. Mira res! sit mirares,
Res est tamen: Tu disciplinas nobiles
Septemque gyros liberales artium
Linguaeque Veneres utriusque doctus es;
Nulli videris esse. Nunc Rostochium
Praesensit una: et voce clara propalam
Evulgat omni contionum circulo:
Sledanus ille, qui vel artium Sophos,
Linguamve doctus Atticam vel Romulam
Hucusque nulli visus est; et doctus Est,
Atque is Videri porro debet omnibus,


page 478, image: s498

Et nominari: ac dignitate pro sua,
Phoebo iubente, sit Magister artium.
Doctus videri quis potest, nec est tamen?
Et esse doctus, nec tamen viderier [Reg: videri] .
Famam meretur alter, alter possidet.
Tu, qui mereris, possideto postmodum,
Sledane: et hisce mactus esto iambicis
Maioris olim Gloriae praenuntiis.

In Observationes SUCCISIVAS VAL. GUL. FORSTERI, IC.

CRITICEN vocat levem, immo nugatoriam
Crumenimulga Iuris iste Chrysalus.
Ego nescio, Forstere; sed tamen hoc scio,
Brissonium, Cuiacium, Gifanium,
Ambos Pithaeos, Hotomanum, tres Fabros,
Gentilium par, Godofredum, Delrium,
Raevardum, et hac de classe multo plurimos
Existimasse candidato Iuris hoc
Palmarium, coluisse Criticen, unicam


page 479, image: s499

Antiquitatis sobriae nutriculam,
Sine qua vel ipsamet Themis caecutiat.
Sed et hoc scio, quod dixit ex Oraculo
Vir maximus: Non indolem solum ingenI [Reg: ingenii] ,
Pectusque doctrinis refertum plurimis,
Sed iudicium et animam meram Sapientiae
Criticen requirere. Numquid [Reg: Numquid] hoc, Forstere Mi,
Tantos quod habuit Principes exercitos
In Iure vestro; quodque tu nunc factitas,
Potest vocare iure nugatorium
Aut leve, crumenimulga Iuris Chrysalus?

AD HERN. DECIMATOREM Thesaurum Lingg. publicantem.

HENRICE, verum fas [(printer); sic: fac] mihi sit loqui.
Utcumque multi Grammatice sciunt;
Pauci latine; pauciores
(Quis licet unus et alter aestimentur)
Romane: et omnes hoc tamen autumant
Se scire ad unguem. Fallit opinio
Omnes adaeque. Net tumoris
Plena vocabula fastuosi
Hac me movebunt iudicii fide.


page 480, image: s500

Burrus Meroni sit Maro - virbius:
Asellio sit Plautus alter:
Sit cicero redivivus. Occa;
Momar Tibullus; Struma Terentius.
Me nil movent haec splendida: qui sciam
Affectum amici liberalem
Plus vice simplice Veritati
Praevaricatum: saepe etiam Brochum
Pulmone pleno et magnidicis logis [(printer); sic: legis]
Se venditasse Lampadisco:
Moribus hisce quod usitatum est.
Aurora certe plurima plurimo
Vincenda olivo, et multa dies stilo
Et lectione exercitanda est,
Si cupis os Latiae mereri
Suadae rotundum. Quin opus aviis
Dux est ephebis: sive magister I
Vox ista vivi, seu bonarum
Muta professio litterarum
Sit de libellis, proxima Caesari
Quos laudet aetas. Tale Opus hoc tuum est,
Henrice, magno et multiformi
Evigilatum opus apparatu.
Debet iuventus se tibi plurimis


page 481, image: s501

Obstricta causis. Atque utinam pari
Delectu et affectu coactis
Divitiis quoque nosset uti!
Spes publicata est. Daedalus artifex
Linguae Latinae Lipsius Indicem
Mirabilem primis colorum
Lineolis graphice - nimis de-
Formavit olim. Corpus ad hunc diem
Non quivit edi. Proderit interim,
Dum Messis exspectata surgat,
Hac de ina Decimantis uti.

FINIS LYRICORUM.


page 482, image: s502

Frid. Taubmani ANACREON LATINUS.

Magnifico, Nobilique VIRO, TOBIAE PAURMEISTERO Von-Kochstet/in Hadebehr et Zilling/ IC. Aulae Cases. Comiti, et Magni Principis HENRICI-IULIII, Duc Brunswic, intimo.

ANACREONTA GRAECUM
Venerique Gratiisque
Sacrum fuisse dicunt.
ANACREON LATINUS
Hic noster est, TOBIA.
Tuus sit, inquis, ergo
Anacreon Latinus,
Qui vix Anacreontis
Imago somnorina est?


page 483, image: s503

Sic est, profecto sic est:
Vix haec Anacreontis
Imago somnorina est.
Sit haec Anacreontis
Imago somnorina:
Tamen omnem et universam
Tibi dedo dedicoque,
Quem possidere fama est
Omnes et universas
Veneresque Gratiasque:
Unique dedicatam
Ad posteros in omnem
Aevi perennitatem
Cupioque gestioque.
Tibi nec invidebit
Hanc institae sequelam
HENRICIDES IULUS.


page 484, image: s504

In Nupitas Illustriss. Principp. IOHANN. GEORGII, Sax. et SIBYLLAE-ELISABETAE Wirtemb.

SUUM cuique pulchrum:
Rerumque temperatrix
OCCASIO decenti
Et hoc et illud usu
Prudenter administrat.
Quid ergo me tubam vis
Inflare Martialem,
Heroicique versus
Sublimiore pompa
Tumere fastuosum?
Qui Saxonum patritae
Secunda palma RUTAE,
IAN-GEORGIO celebrat
Tori iugale sacrum
Venus venusta Dresdae.
VENUS venusta Dresdae
Comas amicta myrto
Inter negotiosas


page 485, image: s505

Satagit patrationes.
It triga Gratiarum
Incincta florulentis
Sisymbrii Corollis:
Praeportat haec et ista
Et illa captiosas
Sagenulas AMORIS.
HEROI Principali
Qua Saxo vorticosum
Mysiae gubernat Albim,
Virago Principalis
Qua flexuosa Nicri
Se circinant fluenta,
Hodie locata nuptum est;
Iuvenis SIBYLLA ELISSA
Iuveni IOHANN-G. ORGO.
A Suavitate Suevos
Qui censuit vocari,
Non Veritatis auctor
Sed paene-Veritatis
Meretur aestimari.
Site, SIBYLLA ELISSA,
Vidisset auctor unam,
Aut si leporis aequi


page 486, image: s506

In gente Wirteberga
Vidisset universas,
De Veritate palmam
Merere debuisset.
Vidistis inter omneis [Reg: omnes]
E Saxonum dynastis,
Vidistis inter omneis [Reg: omnes]
E gente Witeberga
PAR Sorte Nuptiarum.
Prosperrima iugatum?
Sit tale IAN-GEORGI,
Dic inquiline Saxo:
Idem SIBYLLA-ELISSAE
Dic, Wirteberga pubes.
Ego Poeta voti
Succentor utriusque
Clamabo voce magna;
FIAT, IEHOVA, FIAT,
Clamabo voce magna
Succentor utriusque
Ego poeta voti;
FIAT, IEHOVA, FIAT:


page 487, image: s507

IOHANNI NIENBORGIO, Frisio: P. L. et Not. Caes. Sponso Dresdae.

MINABAR hexametros,
Elegos minabar idem,
Minabar et Phaleucos [Reg: Phalaecos] :
Sed quicquid aestuabam.
Minae caloris omnes
In aerem volabant.
In aerem volabant
Minae caloris omnes,
Hic quicquid aestuabam:
Phalaecius peribat,
Elegidion peribat,
Peribat hexametrum.
Scenatiles [Reg: Scaenatiles] iambos
Minutiora tractu
Parare cogitabam:
Et iam patente campo
Pes ille proeliator
Iambus emicabat.
Venit Venus venusta;
Non illa Cypriorum,
Vel Idalis vocari


page 488, image: s508

Vel Italis lubido est:
Nec ulla Graeculorum
Superba cantilenis,
Nec ulla cantilenis
Superba Romulorum.
Venit Venus venusta,
Regalis illa Dresdae:
Regalis illa Dresdae
Venus venusta venit.
Quid, inquit, inter istas
Amationis arteis [Reg: artes]
Pes ille proeliator?
Ut dixit, ut redundans
Monosyllabon recidit.
Fiunt Anacrontes.
Scin, inquit illa porro,
Qua gratia colorum
Pingi volebat olim
Anacreon amicam?
Anacreon amicam
Pingi volebat olim
Hac gratia colorum:
Age pictor erudite,
Depinge mi puellam;


page 489, image: s509

Primoque mollicellum
Dein et nigrum capillum:
Nigroque sub capillo
Genis ab usque primis
Frontem fac illi eburnam
SupercilI [Reg: Supercilii] [(reading uncertain: print faded)] nigrantes
Discrimina nec arcus,
Confundito nec illos:
Sed iunge sic, ut anceps
Divortium relinquas.
At ignis instar, eius
Sit fulgurans ocellus:
Et glaucus, ut Minervae;
Et paetus, ut Cytheres.
Nasum genasque pinge,
Lacti rosas remiscens.
Peithus sit at labellum,
Quod osculum lacescat [Reg: perhaps lactescat] ;
Interque molle mentum,
Per colla laevia omnes
Sint Gratiae volantes.
NON haec, pol, est amicae
Anacreontis, inquam;
Sed est imago viva,


page 490, image: s510

Quam Niebrogus urit:
Phoebeus ille Cycnus
Quam Nieborgus urit.
SIC est profecto: et hoc tu
Scias, ait Cythere,
Musasque Gratiasque
In hoc amoris igni
Fuisse proxenetas.
Nunc ambo copulandi:
Ambosque copulabo
Adstrictiore nervo,
Quam me maritus olim
Spectaculum deorum
Sub textili sagena
Vulcanioque reti
Gradivus attinebat,
Quot tunc amationes!
Quot occupationes,
Quot murmurationes,
Quot aestuationes,
Quot aucupationes,
Quot mancupationes.
Quot vellicationes,
Quot verberationes,


page 491, image: s511

Quot incitationes,
Quot saviationes,
Quot basiationes,
Quot morsicationes,
Quot lingulationes,
Quot aemulationes,
Quot disputationes!
Quid? disputationes?
Ita, disputationes:
Uter antevortat utrum
In amoris officina.
Quot tunc adhaesiones!
Quot et procationes,
Quot coniugationes,
Quot colligationes,
Quot implicationes,
Quot expeditiones,
Quot impeditiones,
Quot nundinationes!
Quas nundinationes!
Istas amoris, inquam,
Negotiationes,
Tot mille basiorum,
Tot mille saviorum,


page 492, image: s512

Tot mille iunctionum,
Tot mille punctionum.
Quot et subactiones?
Quot eminationes,
Quot ventilationes,
Quot duplicationes,
Quot incubationes,
Quot insilitiones,
Quot desilitiones,
Quot fluctuationes,
Quot et profectiones!
Quorsum profectiones?
In Insulam beatam,
Ubi Vita dulcitatum,
Ubi vita suavitatum,
Ubi Gratiae Venusque
Stabulantur et cupido.
Quot porro factiones!
Itemque tactationes,
Itemque tractiones,
Itemque suctiones,
Quot expatrationes,
Quot evirationes,
Quot fabricationes,


page 493, image: s513

Quot procreationes,
Quot atque partiones,
Quot atque nationes!
Vin amplius quid adam?
An ampliationes?
Quid? ampliationes?
Non, non: amoris illas
Procrastinationes.
Et sint amoris ergo
Procrastinationes?
Non hoc, prosecto, non hoc
Hallucinans [Reg: Alucinans] volebam:
Quin, inquam, amoris istas
Perendinationes
Amasiis vovebam.
At quorsum amoris istas
Perendinationes?
Ebem, nec hoc nec illud
Mecastor hic volebam:
Illas amoris, illas
Inquam perennitates,
Immo aeviternitates.
SIC ludibunda dixit:
Et inter hos et istos


page 494, image: s514

Logos facetiarum,
Et inter has et istas
Veneres amationum,
Et inter haec et illa
Ioca Suaviludiorum,
Qua venerat, revortit
Venus venusta Dresdam.
Genethliacon SOPHIAE-LEONORAE CELSISS. Principp. IOH-GEORGII Ducis Sax. et MAGDALENAE-SIBYLLAE MARCH. Brandenb. filioae primogenitae.
SALVE, Puella PRINCEPS,
Princeps Puella SALVE.
Propago IAN-GEORGI [Reg: IAN-GEORGII] ,
Saxoniae GEORGI [Reg: GEORGII] ,
Sobolesque Marchionum,
Brusso-Marchionum,
Rutae sub involucro
Progerminata, SALVE.
Vides, PUELLA, Dresdam,
Veterem Novemque Dresdam,


page 495, image: s515

Et utriusque cives
Ultraque cisque flumen,
Primaeque claritatis,
Imaeque parvitatis,
Quot haec, quot illa nutrit,
Favere, gratulari,
Gaudere, iubilare.
Et haec foris geruntur
In publico theatro.
Domi quid ergo? cernas
Ut triga Gratiarum
Et Suada mellilinguis,
Etque suo venustat
Venus lepore, quicquid
Lepidum fit et venustum,
Certatim et hinc et illinc
Oculosque saviumque,
Linguamque, in omniformeis [Reg: omniformes]
Poliunt amoenitates:
Et semper inter istas
Politionis arteis [Reg: artes]
SALVE, Puella, Salve.
Princeps Puella salve;
Et cresce, qualis olim


page 496, image: s516

Enodis illa myrtus
Silente crescit aevo.
Cresce, inquiunt; et instar
Florentis esto MATRIS
Omnem per aevitatem.
O fata me Poetam
Eousque sospitarent,
Ut Patris - instar istis
Videam iacere cunis,
Ut hanc meis ocellis
Ducente Patre vidi?
Non me vel ipse vincat
Anacreon, nec ipsa
Vincat Thalia magno
Me Mantuana versu.
Dresdae facieb. inter aulae strepitum ipso die lustrico, XVII. Decemb. Anno cIc. Icc. IX.

IN OLIGERUM ROSENKRANTZ, EQ. DANUM. Cum Wittebergae pernoctaret.

MUSARUM alumna pubes,
Quam pulvis eruditus
Numerique circulique


page 497, image: s517

Et caelicos meatus
Et astricas choreas
Creduntur edocere:
CORONA derepente
Apparuit sub ipsas
Maii virentis horas
In Albimonte nostro:
Et quod vel universi
Miremur, haec ab ipso
Septentrione surgit.
Haec, inquio, sub ipso
Septentrione surgit:
At non tamen Corona est
(Quod quis putarit) illa
Septem superba gemmis
Et Gnossiae [(printer); sic: Gnossi] pyropo.
Haud pulvis eruditus,
Numerive circulive
Septentrionis istam
Dilucidant Coronam.
Mihi dixit ipse Phoebus,
Quo certiora nemo
Dixitve dixeritve:
Illustret illa caeli


page 498, image: s518

Septentrionis auram,
Octo superba gemmis,
Sponsae corona Bacchi,
Quam fabricarit ipse
Cum claudicante talo
Vel Cypriae maritus:
Illustret haec CORONA
ROSAE-CORONA Danam
Septentrionis oram.
Rosae - corona: sed quae
Et sutiles coronas;
Et pactiles coronas,
Et plectiles coronas
A flosculis, ab auro
Ipsisque margaritis
Praecellat universas.
Ergon' Rosae Corona
Et sutiles coronas,
Et pactiles coronas
Et plectiles coronas
A flosculis, ab auro
Ipsisque margaritis
Praecellat universas?


page 499, image: s519

Sic est: Rosae haec Corona
Praecellit universas.
Et, quod stupere possis,
Praecellit haec vel illam
Quam fabricavit astris
Cum claudicante talo,
Veneris maritus ille.
Hanc texuere quondam
E florisuccularum
Connubio rosarum,
Charitum triformis illa,
Et illa ter triformis
Aganippidum - corona,
Ne tu putes fuisse
Mortalium Rosellas,
Aurove purpurantes,
Aut lacte candicantes,
Paestana germinilla.
Caelestis illa vis est,
Qua confit haec corona:
Qua confit haec corona
Caelestis illa vis est.
Compone, quo triumphat
Heroa cumque Virtus:


page 500, image: s520

Compone, quo triumphat
SOPHOS Sacrum, Profanum:
Et confer haec in unum
Syntagma circulumque:
Talis futura demum est
ROSAE-CORONA; vel dic,
OLEO-ROSAE-CORONA
Haec est futura: qualem
Fas gestitare Danum
ROSEKRANTZIUM; quid? immo
Corona qualis ipse est
ROSENKRANTZIUS. profecto
Corona qualis ipse est
ROSENKRANTZIUS sub isto
Septentrionis Orbe.
Illustret illa caelum
Minoidis- corona:
Illustret ista terram
OLEO-ROSAE-CORONA:
Sic caelites superni,
Sic Orbis infimates
Possunt habere lucem
Utrinque luculentam,
Utrinque gloriosam,
Planeque SINGULAREM.


page 501, image: s521

AD CHRISTOPH. PELARGUM Theologum CL.

GRAECOS Anacreontes
AD SPIRITUM IEHOVAE
Abs te, PELARGE, legi.
Quod si quis hoc Latini
Sermonis architecton
Felicitate tanta
Auderet aemulari:
Nonne, approbante cuncto
Poetico senatu,
Vocari et esse posset
ANACREON LATINUS?

AD GEORG. MOLLERUM: Sponsum.

VENI puella tandem
Thalamo dicata nostro.
Thalamo dicata nostro
Veni puella tandem:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.


page 502, image: s522

O bella virginella,
O virginella bella.
O fructuosa nostri
Amoris officina,
O luculenta sexus
Corona feminini
Pergas venire tandem,
Tandem venire pergas:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O succiplena virgo,
O virgo succiplena.
Cui sacchar [Reg: saccharon] ex ocellis,
Et nectar e labellis,
Et ros it e papillis:
Cui laureata myrtus,
Et myrteata laurus,
Et roscidae rosellae
Lanuginem capilli
Hinc ambiunt et illinc,
Thalamos inito pactos,
Et virginale sertum
Suspende nuptiali
Cubiculo mariti.


page 503, image: s523

Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Exclude copiosae
Mihi germinilla prolis,
Sexcenta filiorum,
Sexcenta filiarum:
Ut Christiana plaebes [Reg: plebes]
Subinde masculino,
Subinde feminino
Multiplicetur auctu:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Cessa, marite, cessa
Me tot vocare verbis.
Tam pertinace voto
Me provocare noli:
Thalamo dicata pacto
Tandem puella venis:
Tandem marita veni
Thalamo dicata pacto:
Ut flagitat Cupido,
Ut imperat Cythere,
Ut exigunt Poetae.


page 504, image: s524

AD LUDOVICUM SIEBENHERTZ. FR.

LUDOVICE SEPTICORDIS,
Animique Corporisque
Filo professe Francum:
Ad tres, opinor, annos
In hocce Leucoreo
Mecum inter inquilinos
Commilitesque Phoebi
Commiles exstitisti.
NUNC patriam remigras:
Felicitet quod ille
Felicitatis auctor.
Nos interim vianti
Commilites favemus:
Tentorioque nostro.
Cubitalibus lituris
Hoc Carmen imprimemus;
LUDOVICUS ille Francus,
Dum noster hic ad Albim,
Fuit inter universos
CORDATUS inquilinos
Vereque SEPTICORDIS.


page 505, image: s525

IN ODAS VALENTIANAS.

PER hos dies legebam
Ausi recentis Odas
Valentiae Camenae:
Has et legebat una
Mecum Pelasga Siren:
Rhodomannus ille mecum
Has pellegebat [Reg: perlegebat] , inquam.
Sic spiritu calebant
Sanctae reperta curae:
Sic verba consonabant
Stricta necessitate
Rithmisque [Reg: Rhythmisque] syllabisque:
Sic vividus Latino
Spirabat ore sermo:
Sic hic, et istae, et illi,
Rerumque sana virtus,
Et aptitudo cantus
Affectione mira
Per mutuum coibant:
Ut, quos VALENS putabat
Aliquid valere magni,
In hac quidem palaestra


page 506, image: s526

Vix audeamus artem
Tironis aemulari.

Iuvenalis lascivia Super Nuptiis Chrysalisci et Pasicompsae, Sive PAULI MELISSI: et AEMILIAE IORDANAE: Heidelbergae celebratis Anno vulneratae Veneris a clamoso Diomede, cIc, cIc. Dec. LXXVI. aut praeterpropter.

FORAS deambulabam
Horis meridianis
Ad prona monticelli
Vallecula reducta.
Ut forte codicillos
Contortulos sinistra
Manuscula terebam,
Arbusculaeque dextra
Ramusculum vibrabam:
In pratulo virenti


page 507, image: s527

Iuxta silentiorem
Nemusculi recessum
Aliquantulum resedi,
Et alsioris aurae
Ad ventulos hiavi:
Ut taedulos diei
Eluderem vapores,
Ut palpitantis aestum
Iecusculi levarem.
Nil tale cogitanti
VENUS obviam fit; illa
Doctrix amationum,
Cultrix amasiorum,
Magistra Nuptiarum.
Iuro meas Columbas,
Veneri sacras columbas;
Pedusculos habebat
Nive purpurantiores:
Papillulae tumebant
Pomo rotundiores:
Cerviculam movebat
Pavone rectiorem;
Induculam gerebat
Auro micantiorem:


page 508, image: s528

Carbunculis ocelli
Erant flagrantiores:
Fragrantiora nardo
Labella purpurabant:
Radiis nitentiores
Capilluli volabant.
Heus, inquit, architecte
Versus AnacreontI [Reg: Anacreontii] ,
Quid otiose rerum
Considis heic [Reg: hic] in umbra,
Acutulasque dumi
Vepreculas recenses:
Spectasque flexuosi
Lacusculi trementeis [Reg: trementes]
Reciprocationes?
Quin explica latenteis [Reg: latentes]
Maturrime tabellas:
Minusculosque versus
Blanda minutularum
Connexione vocum,
Adaemulare prisci
Anacreontis ausu
Laboriosiori:
Et nuptias novellas,


page 509, image: s529

Et musteos maritos,
Novitiis [Reg: Noviciis] Camenis [Reg: Camenis] ,
Et musteis Camenis [Reg: Camenis] ,
Ac elegantiori
Sollemnitate macta.
Quas tu mihi Camenas [Reg: Camenas] ,
Quos, inquio, maritos
Venus iocosa narras?
An, inquit, ista nescis?
Nescine solus ista,
Quae publice geruntur
Ad Myrtileta Nicri?
MELISSUS; ille Vatum
MELISSUS Imperator,
Cupidinis sagittas,
Quas tot fugavit annos,
Tandem calore sero
Ad intimam medullam
Coactus experiri.
Amasiae puellae
Sponsaeque Virginellae
Vix nomen indicari
Apteque copulari


page 510, image: s530

Potest minutiori
Hac versuum Camena [Reg: Camena] .
Sit ipse Chrysaliscus:
Sit ipsa Pasicompsa.
Nec nomen inveniri
His dignius sit ullum,
His aptius sit ullum.
Hunc esse Chrysaliscum,
Hanc esse Pasicompsam,
Dii fatentur omnes.
Deae fatentur omnes.
Miratus insolenteis [Reg: insolentes]
Has expeditiones
Cupidinis; Quid, inquam,
Si forte, quod solebat,
Nos fallat iste rumor?
Non, inquit, iste fallit,
Sed veriora vero
Me nuntio renarrat.
Certe meretur, inquam,
Hoc singulare factum
A Vate singulari
Ubique publicari,
Ubique praedicari.


page 511, image: s531

Sed si meos severe
Examino lacertos,
Huic impares labori
Videntur admo veri.
Exuberat voluntas,
Sed deficit facultas.
VENUS renidet: et, Quid
Me ludis, inquit, ultra?
Quin explica tabellas:
Poeticas tabellas,
Taubmannicas tabellas,
Quas heic [Reg: hic] habes tabellas:
Ego te praeibo verba;
Praeibo VERBA NUPTA
Amoenitate prisca:
Ego vinnulas loquelas,
Et liberas Columbas,
Ego melleos lepores,
Et scitulos amores
Communicabo tecum.
His adde tu Columbas,
Complusculas Columbas,
Taubmannicas Columbas,
Poeticas Columbas;


page 512, image: s532

Iocularias Columbas;
Dicaculos sonares,
Audaculos lepores:
Et Musicas Camenas [Reg: Camenas] ,
Et voculas amoenas:
Et quicquid est amorum,
Et quicquid est leporum:
Et quicquid est ubique
De more liberali
Et quicquid est ubique
De lege Nuptiali.
Ut eroget voluntas,
Quod derogat facultas.
Sic dixit. ipse risi;
Et, quid meas Columbas
Me poscis? Ida, dixi.
Et quid meos sonores,
Et quid meos lepores,
Et quid meos amores,
Et quid meas Camenas [Reg: Camenas]
Me poscis, Ida? dixi.
Dixi. Sed illa contra:
Quid hoc ineptiarum?
Quid abnuis, quod audes


page 513, image: s533

Genii benignitate?
Verboque mox in ipso
Sic dictitare coepit:
QUOS Fata copularunt,
Et coniugale foedus,
Estote copulati,
Estote coniugati:
Ac porro deiugandi
Aeternitate nulla.
O CHRYSALISCE belle,
O belle CHRYSALISCE,
Nunc conde Pasicompsam
In dexteram iugalem
Nervumque brachialem.
O Pasicompsa bella,
O bella Pasicompsa,
Nunc conde Chrysaliscum
In dexteram iugalem
Nexumque brachialem:
Et mille basiorum,
Et mille saviorum
Lucta ferociori
Vos inter excitate;
Mulcta licentiori


page 514, image: s534

Vos inter erogate.
Pulchelle Chrysalisce,
Non aestimetur usquam
Incompta Pasicompsa!
O compta Pasicompsa
Nec Chrysaliscus usquam
Non aestimetur auro!
Hunc corculum vocabis,
Te melculum vocabit:
Hunc flosculum vocabis,
Te gemmulam vocabit.
Nexu tenaciori,
Gestu procaciori,
Lusu tenelliori,
Festiviore ritu,
Iucundiore risu.
Fecundiore nisu,
Haerescat, insolescat,
Vegescat et vigescat,
Succrescat et virescat
Corpusque mensque vestra.
Dic Chrysalisce, dic dum,
Mea compta Pasicompsa,
Ocelle blandicelle,


page 515, image: s535

Puella virginella,
Venerilla pumililla,
Da te mihi tuumque
Pectusculum venustum,
Femurculum tenellum,
Labellulumque bellum;
Eburneum labellum,
Argenteum labellum,
Corallinum labellum,
Sapphirinum labellum,
Beryllinum labellum,
Topazinum labellum,
Smaragdinum labellum,
Labellulumque bellum.
Da, Pasicompsa, dextram
Teneram venustulamque,
Mollem rotundulamque,
Roseamque candidamque,
Auroque cariorem,
Gemmisque clariorem,
Lotoque dulciorem,
Thymoque suaviorem,
Dextramque Chrysaliscam:


page 516, image: s536

Da paetulos ocellos,
Da comptulos capillos,
Da lacteas papillas,
Da scitulos lacertos,
Plenosque mellis artus.
Ego do tibi vicissim,
Quodcumque dant amantes;
Virgunculae iuventus,
Uxorculae maritus:
Animamque Corque et omneis [Reg: omnes]
Lubentias, et omneis [Reg: omnes]
Licentias, et omneis [Reg: omnes]
Sermunculos, et omneis [Reg: omnes]
Morsiunculas, et omneis [Reg: omnes]
Pressiunculas, et omneis [Reg: omnes]
Faventias, et omneis [Reg: omnes]
Cupidines, et omneis [Reg: omnes]
Facetias, et omneis [Reg: omnes]
Susurrulos, et omneis [Reg: omnes]
Cachinnulos, et omneis [Reg: omnes]
Amiculos favores,
Mellitulos amores,
Violentulosque mores.


page 517, image: s537

Age, Pasicompsa; dic me
Passerculum pusillum,
Tuumque turturillum,
Tuumque pippionem [Reg: pipionem] ,
Tuumque me Columbum;
Beatulum Columbum,
Loquaculum Columbum,
Dicaculum Columbum,
Virunculum Columbum,
Valentulum Columbum,
Novumque Chrysaliscum:
Age, Pasicompsa, dic me.
Quid, Chrysalisce, dicam?
Paterculum? sed adde
Fraterculum. Quid inde?
Anserculum? sed adde
Cuniculum. Quid inde?
Vulpeculam? sed adde
Furunculum. Quid hoc est?
Furunculum vocabo?
Vocabis hercle. quin et
Praedunculum vocabis;
Sed nempe basiorum,
Sed nempe saviorum.


page 518, image: s538

Et porro me vocabis.
Quid porro te vocabo?
Apiculam? sed adde
Hirundinem. Quid inde?
Tinnunculum? sed adde
Ranusculum. Quid inde?
Lepusculum? sed adde.
Quid ergo semper addam?
Nil; praeter illud unum:
Ut quandocumque palpas
Me voce blandienti,
Nanuque [(reading uncertain: print faded)] delicata;
Addas subinde testeis
Ac sanctulum sigillum,
Ter mille basiorum,
Ter mille saviorum.
Ego te meam vicissim
Vocabo Pasicompsam:
Ego te meam Columbam,
Beatulam Columbam,
Dicaculam Columbam,
Loquaculam Columbam,
Virgunculam Columbam,
Mellitulam Columbam,


page 519, image: s539

Valentulam Columbam:
Ego te meam medullam,
Penitissimam medullam;
Ego te meam Dianam,
Subinde marmorillam,
Subinde mollicellam,
Subinde blandicellam
Subinde mille formem,
Subinde millemunem,
Subinde mellilinguem;
Bellam, beatulamque,
Beatulamque bellam
Appellitare pergam.
Ego te meam subinde
Materculam vocabo;
Ego te meam subinde
Soroculam vocabo.
Ego te meam subinde
Eiconculam vocabo:
Ego te meam subinde
Corniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Apiculam vocabo:
Ego te meam subinde


page 520, image: s540

Palumbulam vocabo:
Ego te meam subinde
Caniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Anaticulam vocabo:
Ego te meam subinde
Oviculam vocabo:
Ego te meam subinde
Nitedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Monedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Muraenulam vocabo:
Ego musculum tenellum,
Ego rusculum novellum,
Bellatulamque bellam,
Bellamque Pasicompsam
Subinde te vocabo.
Hac pactione curis
Nos mutuis amemus:
Hac factione curis
Nos mutuis amemur:
Et spiritu trahaci,
Et halitu sequaci,


page 521, image: s541

Et hirqvulo [Reg: hirculo] minaci,
Et vocula salaci,
Et osculo rapaci,
Et corculo voraci,
Et crusculo procaci
Ex intimis medullis
Exerceamus annos.
Horumque porro fructus
Carpamus annuatim,
Prolem feraciorem,
Prolem beatiorem;
Prolemque dulciorem,
Prolemque cultiorem:
Prolemque masculinam,
Prolemque femininam:
Tot utriusque sexus,
Quot plumulas acanthis,
Quot voculas coturnix,
Quos flosculos rosetum
Quod ramulos frutetum
Habetque procreatque:
Qui mensulis, adinstar [Reg: ad instar]
Olivulae, sedebunt;
Adinstar [Reg: Ad instar] uvularum.


page 522, image: s542

Et palmitum novorum,
Per mutuum vigebunt,
Per mutuum virebunt:
Pariterque cantitabunt
Vernaculum canorem:
Pariterque saltitabunt
Feroculam choream:
Pariterque lusitabunt,
Pariterque basiabunt,
Pariterque suaviabunt,
Pariter que nos amabunt;
Pariterque vellicabunt;
Pariterque nos vocabunt
Materculam mamamve,
Paterculum tatamve,
Procace murmurillo,
Loquace gutturillo,
Saltuque pumilillo.
HIS Ida conticebat,
Et Nuptias petebat.

FINIS ANACREONTIS.


page 523, image: s543