>
ET PRODESSE meos et DELECTARE Libellos,
Et coram sancto posse Davide legi,
Et coram stricta rigidorum fronte Catonum,
Inque ipso Charitum Pieridumque sinu,
Inter et Idaliae Floralia festa iuventae;
Ille Palatini credit Apollo Nicri.
Pernegat hoc pleno, se iudice, Marculus ore,
Iste Poetificae furfur inane molae.
Qui meus es Lector (si qui meus) utere naso:
Et dic, utrinam praestet habere fidem.
Illustrissimo Principi GEORGIO FRIDERICO, MARCHIONI BRANDENBURGENSI: BORUSSIAE, STETINI POMERANIAE, CASSUBIORUM, VANDALORUM ET IN IEGERNDORF SILESIAE DUCI, BURKGRAVIO NORIBERG. ET RUGIAE PRINCIPI Fridericus Taubmanus LIBENS MERITO OFFERT CONSECRATQUE.
LIBENS, inquam, merito, hoc quicquid est Melodaesiae, vobis, MAGNI PRINCIPES, in chartea hac, ut ita loquar, patella offero consecroque. Et quanquam [Reg: quamquam] tanta est utriusque maiestas, ut longe splendidiore accipiendi essetis epulo: quia tamen, ex fide Poetarum, Lares olim Geniosque (par illud numinis domestici) placatos arbitramur, si quis familiarium vel mikro\n kre/as in vili salino eis anteposuisset: spem bonam concipio, vos quoque, secundum illam in summo fastigio summam comitatem, hunc tenuiculum Poeticae dapis apparatum non
omnino neglecturos. ad quem quidem nec Structore, nec Indice opus erit: et fi fuit, eum ego de me iam nunc dedi. Quemadmodum enim apud antiquos memineram usitatum, magistro convivii, simulac decubuisset, catalogum exhiberi, in quo consignatos ordine haberet omnes epularum missus, ut iam tunc praesciri posset, quid primum quid postremum coquus esset missurus: ita placuit et mihi distinctius singula recensere; ut quid in hac Melodaesia nostra praebiturus essem, sub unum oculorum quasi ictum poneretur. Quin immo si non libet aut si non vacat
hoc epulum degustare, patiamini, quaeso, Magni Principes, imaginem utriusque hoc calamo leviter adumbratam huic mensae, ut tutelare numen, imponere. Si enim probior illa antiquitas simulacrum deastri cuiuspiam (Herculis praecipue) in mensa collocare solita est, velut tutelam et genium istius: quidni et ego, qui in ceteris epulum hoc ad vetus illud poetarum exemplum pariter et gustum, quanta potui fide maxima, concinnavi, hac quoque in parte candido, et quem nasus paullo sagacior in his verborum involucris odoratur, sensu imitarer? Et quemadmodum
fanum Herculis quod Romae habebat, nec muscae nec canes unquam [Reg: umquam] penetrabant: ita confido, splendorem tam illustrium nominum oculos eorum, qui curiose quovis involant, temere quodvis allatrant, facile praestincturum; ne ad has Epulas propius accedere sustineant. Sed velum orationi removebo, et, quid velim, plana (quod aiunt) palma ostendam. LIBELLUM hunc vobis, Magni Principes, datum et dicatum vehementer cupio. neque video, si animum meum et frontem consulam, cui ille prae vobis rectius debeatur: vestri
caussa, mea, et Libelli. Vestri coniuncte quidem; quia litterarum studia praeter caeteros [Reg: ceteros] Reipub. Christianae proceres amatis, et pari conatu, nec impari sumptu (uterque certe magnifico) promovetis: Mea, quia in vestro solo natus, eductus, et artes hasce pro ingenii modo edoctus, atque adeo honores non unos adeptus sum: Libelli, quia idem in vestro dominatu, fide et impendio nuper natus, et hodie in publicam luce productus est: quia praeterea timido per se et obscuro a maiestatis vestrae splendore nonnihil et animi et lucis foenerandum putavi:
Summa, quicquid hoc oblati operis et muneris est, (quod perexiguum ipse fateor) illud pro incredibili meritorum in me copia testandae, ita dico, testandae, non referendae gratiae esse cupio: nam parem qui unquam [Reg: umquam] possim referre? testor naturae meae genium [Reg: genius] , quoties inspicio Tabulas Accepti, fit ut erubescam; quoties Expensi, pallescam. et mecum domi saepius ita mussito; Hi duo Principes in summis beneficiis hac una iniuria me affecerunt, (quod acute quidam Romano Caesari dixit) ut vivendum et moriendum mihi sit ingrato. Nec plura superaddam, nisi
ut florentissimum Saxonicae pariter et Brandeburgicae domus imperium illi, qui supra nos imperium tenet, Principi ter-Optimo ter-Maximo religiose commendem; his praesertim turbis turbulentis: ne forte (quod omen Deus in Turcos vertat) ad novas in Germania Tragoedias scribendas opus sit novo Aeschylo. Wittebergae, X. Augusto-Iulii: Anno MDIIIC.
AB initio non animatus eram, quicquam huic Opusculo praefari, praeter compellationem illustrium Duumvirorum; et eam quidem, ob argumenti benignitatem, ita diducere, ut hasce pagellas facile adimplerem absque alterius opellae supplemento: ne aures tuas, mi Lector, quas tituli praeconio ad Poetici saporis epulum vocaveram, primo statim missu corrumperem, et nova quasi appetentia imbuerem; sed integras mihi, imo tibi potius ab ovo, quod dici solet, ad mala usque conservarem: quoniam vero concinnator istius, Typographus, opinione maturius id nobis in publicum expedivit; egoque de tantis Principibus, in tanta rerum ubertate, nec omnia nec multa, tam exiguo praesertim et temporis et chartarum modo, vel recitando memorare possum: et iste vero suam rem perire, operasque impediri clamitet, si diutius easdem morer, satius duxi (ut vacuae implerentur pagellae) vel abortiri aliquid stando, cum temporis importunitas sedentario nisu me nihil sciti parere sinat, quod in hoc vestibulo ad vitae mortisque, aut (ut paullo benignius ominer) amoris odiique discrimen exponerem: quam non gratificari ei horam unam et item alteram scribendo, qui mihi dies bene multos sumptum et laborem faciendo. Quid autem, mi Lector, hic tecum potissimum fabulabor? Accuratum aliquid, et ad quod opus sit ingenio vel meo vel tuo, per tempus non licet, per voluntatem non libet. In laudes Poeticae me diffundam? At quotusquisque
est, qui haec audiat, ne dicam auscultet? et, Cui non dictus Hylas? De me et hoc Opusculo aliquid commenter? at ubi inveniam, qui mihi fidem largiatur? a quo non statim audiam: sponsus sponsam; et, Domesticum est hoc testimonium. Et tamen facere non possum, quin super nonnullis sensum meum tibi leviter ostendam. Et de Inscriptione quidem tribus verbis. Ab hinc triennio et quod excurrit, aestu quodam iuvenili, examen, seu potius manipulum versiculorum emisi, titulo a vernaculi sermonis cavillo pariter ac gentilitii nominis usu non abludente, COLUMBAE POETICAE. qui titulus, etsi Poetis quibusdam in hac censura poluyh/fois tantum abest ut displicuerit, ut etiam carminibus suis eundem celebrarint: adeo ut animus haud paullo momento in eam sententiam inclinaret, quae erat de titulo priore ne nunc quidem migrando: tamen, quia in circulis iuvenculorum aliquando vapulasse illum inaudieram, hunc praetuli: quem ubi propius gustaverint (modo non sint fatui nimis palati) sperabo magis ad eorum sapientiam facturum. mihi certe, quod e Columbis P. meliorum partem multo maximam et una Lusus etiam Iuveniles iterum darem, huiusmodi tralatio non inconcinne visa est adhiberi. De ordine carminum et dispositione Titulorum, praesertim in libris Epigrammatum, in eam partem quasi data opera curiosus fui, ut etiam suspicionem alicuius [Reg: ?alicuius] ordinis observati a me, quantum licuit, declinarem: et proinde, ut quodvis nomen oculis primum occurrit, ita primam sedem in libello occupauit. Et quomodo, per Deum, ordo alius, quam hic non-ordo omnino potuit institui? aut qui debuit? Si exemplum doctae illius antiquitatis
respexeris, aliud nihil factum reperies, vel unum Martialem mihi vide, in cuius libris et mellis et fellis et aceti et salis abunde est: ibi is nunc Thaidem ponit, mox Caesarem, post Luscum furem, et rursus Caesarem: nec piguit Caput mundi inter istud lutum posteritati spectandum exhiberi. radiat nimirum Traianus suo splendore, Luscus fur etiam suo. Ego cunctam in hisce libellis nomenclaturam quasi annulo inscriptam habeo, et abs te haberi volo: neque quisquam, cui oculi et pectus valent, alio modo eam aspiciet aut aestimabit. De qua re mentionem apud te non iniecissem, nisi Crispinillus quidam Momar aculeatis dictiunculis inter Saufeios suos me nuper verberasset, quod in priori meo libello ad postremos fuerit reservatus. Sed est et alius, qui Meliglossus audire cupit, quique in contortulis istis acutae delirationis conclusiunculis, quas subtilius est contemsisse [Reg: contempsisse] quam solvere, dies noctesque se torquet ac macerat, et in ea sapientia omnem vociferatur sapientiam teneri: is fidem meam Christianam et religionem in dubium vocari ait, si cum iis per epistolas, etiam de communi re litteraria colloquar, qui a nobis in sententiarum et confessionis documento secesserunt. Cui verveci aut potius oviculae utinam esset opportunitas huiuscemodi balatum comprimendi, aut succidam atque impexam lanam velleri ipsius demetendi; faxo nemo quisquam aut ludos festi viores aut lanitondium lepidius unquam [Reg: umquam] spectaverit. Et o miseros nos immortalitatis candidatos, si Fides nostra in tam ludicra et lubrica rationis cymba, quae cuivis vel levissimae aurae ludibrium obiiciatur [Reg: ?obiciatur] , ad portum salutis nusquam passa naufragium debet appellere!
Quin etiam is rumor ad aures meas pervenit; esse, qui dictitent, me interdum et praesertim in rebus nuptis nimis Latine loqui et verbis uti praetextatis. Quibus me hic purgarem, nisi ipsimet imprudentes meam caussam agerent, dum addunt, In rebus nuptis. Nimirum non decet, qui sartam mentem gerit, Tragoediam agere in Comoedia: quod esset praepostere os asino, paleas cani obiectare, et ad thalamum sponsorum pro hymenaeo ferales eiulare naenias [Reg: nenias] . Scio, quae isti soleant obvertere sexcenta [Reg: sescenta] : sed et ego scio, me domi habere decem et sexcenta, quae contra possim, si res poscat. Sunt praeterea, qui nullius deastri nomen (cuiusmodi [Reg: ?cuiusmodi] e plurimis sunt Iuppiter, Apollo, Minerva, Venus, Musa) gentilium impietate contaminatum in versu Christiani Poetae tolerandum censent. si in omni omnino versu; haesito, et quid faciam, notum est; quid sentiam, fortasse non omnibus. Certe ad horum sapientiam ne ipsius quidem Sapientiae, neque Dieineque Noctis, neque Virtutis neque Honoris, neque Pacis neque Belli, neque Febris quartanae, neque adeo allii aut cepae, quibus omnibus vel templa dedicata, vel divini honores aliquando sunt exhibiti, vocabulum recte in versum Christiani veniret. Si in re sacra dicunt: ultro, sed sano illo et candido sensu, eos sequar: et, nisi fallor, in hisce libellis iam secutus sum: aut si alicubi, quod tamen nondum credo, in haec admisi, velim scias, me domi tunc non fuisse, posthac autem futurum: nunquam [Reg: numquam] enim mihi quisquam probavit, ut Iovem istum ore et saliva impiorum conspurcatum pro Iehova dicerem, aut alius deastri vel deastrae nomen cum vero Deo in eodem carmine temere copularem. Haberem
plura, mi Lector, sed metuo, ne prius te consiciam, quam portum videamus. Interim, quaeso, anhelitum recipias, ut in quaedam pauca, quibus cognoscendis incolumem te velim servari, sufficias: postea te cum bona gratia, quovis, vel in Perediam insulam, aut si mavis, in Perbibesiam, lubens dimisero. Quanquam [Reg: quamquam] ingenii impetum cura nimis anxia frangendum non existimem: mihi tamen nunquam [Reg: numquam] placuerunt, qui nullum orationis vel florem vel acumen secuti numerare potius quam aestimare versus didicerunt. Atqui ipsa natura sensim et per molles quasi gradus agit: cur non poetae, qui imitatores naturae? Nulla res potest esse eadem festinata simul et examinata: nec esse quidquam omnium, quod habeat laudem diligentiae suae simul et gratiam celeritatis, Philosophus inquit Platonicus. Vt versus in ore, in auribus, in animo cunctari possit, et aliquod sui vestigium relinquere, nervis roborandus est, spiritu animandus, sanguine, et eo qui sanguine diffunditur calore, tanquam illecebra venustatis, lectori commendandus. Neque in his iudicio multitudinis standum, quae, ut ait Pindarus, cor caecum habet: immo nec eorum semper, qui licet in caeteris disciplinis magni sint, nisi pariter in hoc studio praestiterint. Quam multa, inquit Cicero, vident pictores in umbris et eminentia, quae nos non videmus! Idem hic cogitato. Et me quod attinet, quamvis languidam istam et fluxam poesin omni qua tandem potui cura sedulo caverim: tamen, vel quia non eadem semper argumenti adfuit comitas, vel par enitendi voluntas, vel ingenii felicitas, aut temporum commoditas; ad scopum,
quem animo conceperam, oculisque intenderam, non aeque pertinui. Et sane iam nunc, postquam e typographeo primus hunc libellum pellustro [Reg: perlustro] , me mei ipsius non in paucis subpoenitet [Reg: ?suppaenitet] . id quod tibi, mi Lector, candide insinuandum, ut aliquam mihi veniam abs tuo candore impetrarem, putavi. Et quemadmodum in nonnullis ignosci mihi cupio: ita vicissim in minutis quibusdam nimis calidum iudicium tuum deprecor. Et hoc persuasum tibi certo habeas, mihi nihil omnino in Poesi, qua phrasis, qua verba, et qua mensura horum, posse probari, quod aureum illud Caesaris et Augusti saeculum aut non dixerit aut dictum noluerit. Neque velim existimes, praeter rationem et autoritatem [Reg: auctoritatem] correpte a me primam enunciari [Reg: enuntiari] in fibra, labrum, migro, ames, cochlea, Daphne, technae, etc. aut ultimam in puta, pro scilicet, et temere: in quorum hoc posteriore mirum quam temerarie vulgus hallucinetur [Reg: alucinetur] ; sicut et in abunde, quod corripiunt, cum contra facto opus erat. Neque tamen ignoro, Lucretium, Catullum, Virgilium, Horatium, aliosque, longe, clare, superne, inferne, inique, apprime, dure, et alia ad hanc faciem multa e correpto pronunciasse [Reg: ?pronuntiasse] : verum pollens ille usus et autoritas [Reg: auctoritas] in partem aliam nunc palmam possidet. Idem accidit in scaturit, suspicio, resina, ubi secundam contrahunt, plane sine assensu veterum: quanquam [Reg: quamquam] ad medium quod attinet, minus peccatur: sed erroris alligare, qui protraxerit, illud demum est peccare, et castam antiquitatem mendacii arguere. Scio, quid hic Romaniscus dicturus est: Literas et syllabas, tanquam pulicum gressus,
superstitiose metiri, curiosi potius quam hominis eruditi operam censeri: et Germaniam aut Hungariam propterea bello minime arsuram, etiamsi haec talia non advertantur. Fortasse! sed nec, opinor, ardebit; etiamsi Poetae dicant, Romaniscum esse generis foeminini [Reg: feminini] , Romanisci coquinam, masculini. Vnius adhuc in mentem venit: pag. 317. elegidion est, quod et antea publice legebatur: in illud vocem pedicosus ali quoties admisi, quam olim Latinam, inductus a magno illo Festo; perperam credidi eandem nunc, licet aliud (nimirum paedidosus ibi legendum) a maximo Scaligero doctus sim, in hac iterata editione retinendam de industria existimavi, nisi voluissem totum elegidion antiquare: aliud enim paris et mensurae et venustatis ex armario Latinae civitatis eruere nondum licuit: tu, si quid habes, Romanisce, de pedicoso, me, quaeso, illius participa: ego tecum contra, ne immunis habear, de pulicibus, in quorum pedusculos-delirans tua regula peccat, alterum tantum communicabo. Neque piguit erratum fateri, neque adeo colorem mutavi. Grammaticus non erubescit, soloecismum si sciens facit: erubescit, si nesciens. De uno quin adhuc mentionem iniiciam [Reg: iniciam] , non videor posse a me impetrare. id vero tale est. In Poesi, quam praesertim postremis hisce saeculis institere, nimium crebro, si attendis, legentem offendit strepera ista et aspera syllabarum collisio: Grande scelus patrant: Nostra Lycea scholae: Vile spopondit opus: Procul este spadones: State statim satrapae: et ad hanc faciem alia, in breviculo etiam carmine, non pauca: quemadmodum ipse,
ante dies haud ita multos in uno elegidio, quod, exstatuto, censurae meae committebatur, undecies factum observavi: Quoties, credo, immo iurare, et pignus insuper in omnes resculas meas dare paratus sum, non reperiri hodie in uniuersa eruditae antiquitatis Poetica. Non dicam, quid longe ante Iuliam aetatem sit factum; certe in totis sex illis politissimi Lucretii Libris ne semel, quod sciam, invenitur. Catullus uno in loco id sibi permisit, in Epithal. [Abbr.: Epithalamium] Pelei et Thetidis, -unda Scamandri. quod tamen ipsum haud scio, an ex argumento et superstitiosa Homeri autoritate [Reg: auctoritate] possit mitigari. quo digitum intendam, vident acutiores. Nec florens illud et consummatum Poeseos robur sub ali quot Augustis diuersum ab istis senserunt: nisi quod Horatius et cum hoc Propertius bis aut ter id suo iudicio indulsere: et quid tandem mirum in tot tamque varii argumenti libris? Tibullus in perpetuum vitavit: quod dedita opera factum, nemo negabit; temere et casu quodam, omnes sani. De Ovidio, Manilio, Lucano; Martiale item, Iuvenale censusque huius caeteris non absimile quid licet existimare. Iam de Virgilio, qui humanum fastigium in humanis transcendit, quemque solum Poetae nomine dignum iudicarunt, quid aliud dicemus? eius [Reg: ?eius] versus cum hodie quasi duodecim millia [Reg: ?milia] octingentos et nonaginta septem legamus: Statii item, qui, Scaligeri iudicio, ad divinitatem Maronianam proxime omnium ascendit, quasi quatuordecim millia [Reg: milia] , octingentos et novendecim: mirum profecto maximum est, in tam grandi copia asperos hos literarum collisus. alterum nusquam,
alterum semel tantum in 1. Theb. (Diducit sparsosque studet componere crines) admisisse. Quin e contrario vocales natura breves pro longis habebant, si ab sc. sp. et st. semivocali et muta sequentibus exciperentur. Catullus: Nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta. Tibullus: Pro segete spicas, pro grege ferre dapem. Virgil. Ferte citi ferrum: date tela: scandite muros. (qui aliam lectionem hic supponunt, ruinam scilicet syllabae tibicine non necessario fulciunt) Statius 6. Theb. Praeceleres: agile studium, et tenuissima virtus. Iuvenalis: Occulta spoli et plures de pace triumphos, etc. Atque haec, quorum magnam vim accumulare possem, imitari hodie, insolentiae cuiusdam videtur: illa autem, quorum magna apud antiquos raritas, iam non modio, ut ait Comicus, neque trimodio, sed ipso horreo nobis admetiuntur. Excipio Melissum, quem docti quique per Europam, qui harum sunt Musarum, omnibus nostri saeculi Poetis non tantum praeponendum, sed et antiquis componendum, imo quibusdam ex iis anteponendum censuerunt. Porro, ubi dactylus in sua dictione absolvitur, minus fortasse asperitatis sentitur: vox enim in his videtur nonnihil interquiescere, et spiritum ad elationem sequentis verbi cum aliquantilla quasi mora instaurare. Quicquid tamen et huius sit, aeque raro in antiquis occurrit, ut ad immensam illam carminum vim et numerum in nulla neque vi neque numero debeat aestimari. Virgilius in suis, quos paullo ante numerato expendi, 12897. versibus id sEMEL duntaxat industriae suae voluit indultum, in XI. Operis opt. max. Ponite spes sibi quisque.
Nec raro is etiam stimulus animum mihi fodicat, quare Grammatici, et Poetarum interpretes in his, sicubi occurrunt, salvandis et excusandis tam studiose laborarint, si susque deque, quod nostri opinantur, prorsus habendum. De Adamo Sibero quid dicam aliud, nisi eadem ipsi in mente fuisse? is cum singularum vocum et syllabarum omne momentum accuratissime, si quisquam alius, pensitaret; primum quidem haec non observavit: postea tamen, priusquam vita excederet, sive ab aliquo monitus, sive domestico rationis et aurium iudicio, quo plurimum poterat, persuasus, omnia huiusimodi [Reg: huiusmodi] obelisco iugulavit. Id quod videre est in autographo, quod filius Ad. Theodorus Collega meus, in scriniis secum asservat. Eadem moneri possent de modis verborum gerundivis in do, quos aeque nimis licenter et frequenter hodie corripiunt: nisi scirem me epistolam scribere, non orationem. Atque haec sunt, mi Lector, de quibus, in gratiam iuventutis, hic aliquid movere, opportunum duximus; quae tamen neque publice in scholis, neque privatim in censura versiculorum castigare soleo: utpote quae nihil habeant quidem vitii, sed praeter modum inculcata nonnihil fortasse licentiae. Et sane, quisquis me peccati arguet, quod haec monuerim, Nae ille (ut ioculo hanc murmhkiai\ lo/gwn ex Umbri Thesauro finiam) Si pro suis peccatis centum ducat uxores, parum est.
[Gap desc: Conspectus operis]
Pro captu lectoris habent sua fata libelli.
IMPROBUS exspectat, dum defluat Annus, at hic iam
Defluxit, fluit, et pronos fluitabit in annos.
Unda velut labunda no vae superimminet undae;
Haec venit, illa fugit, cursu fugitura perenni.
Quid censor morum? Scelerum te poenitet [Reg: ?paenitet] annis
Non nisi, barde, novis? exsortem sordibus omni
Dementem mentem superis dare momine, par est.
Te quoties vidi secreto dicere voto?
IANE redi, novus Anne redi, renovate redi Sol;
Cum veteri veteres adfectus exuar anno.
IANUS adest, novus Annus adest, renovatus adest Sol:
Te veteris calcata diu tenet orbita vitae.
Annus abit, no vus Annus abit, veno vate abit Sol;
Hic atque iste atque ille suum remeabit in orbem:
Tu tuus usque manes: antiquae pellis amictus
Incretam retinet vapido sub pectore vulpem.
Fabor. ab hinc soles factum est ter quinque,rogabam
Lurconem quendam Comedonum de grege ventrem,
Hexametro versu quem plane dicere non est:
Tam vitiosus homo, ut vitium quoque versibus addat.
Dic sodes, inquam, germanae Bapta Cotyttus:
Quei [Reg: Qui] fit, ut haec sanies [(printer); sic: hoc senium] decoctrix Orbis adhuc tot
Excludat scelerum facies: cum terminus instet
Ultimus: atque hunc vix (ut habet fatum) hora supremo
Vindicet interitu? facies fera coputat annos.
Crescit amor sceleris, quantum decrescit hic orbis.
Ecquando uberior nebulonum copia? quando
Maior avaritiae patuit sinus? omnia numibasius
Iste triparcus habet; vel habere laborans
Usura socios et foenoris aere trucidat.
Quando voracior aetas, quando bibacior unquam [Reg: umquam]
Scribitur in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen? ecquando protervius iste
Ant- amor impurae Veneris impura propago
Cum moechis solita est, castosque impoediit [Reg: impediit] hortos?
Nil solidum crepat humano sub pectore: nemo est,
Quod simulat. pictae passim tectoria linguae;
Personata fides: frons spem facit obvia: mellis
Os dulcore litum est, sed fellis acore cor intus.
Quo purus - putus ardet amor? refrixit is olim,
Vati si qua fides; exstinctus tempore nostro est.
Quem mihi flagitio contentum ostenderis uno?
Quum scelus admittunt, superest constantia vultus.
Rem partam oblimare gula: patrimonia lauti
Census degeneri genio distringere: leges
Caesare sancitas, et Hebraeo Mose rogatas,
Ore, manu atque illo, quod honeste dicere non est,
Antiquare, leve est: nec sontica caussa patranti.
Omne in praecipiti crimen se vertit: et olim
Nil erit, ulterius nostris quod moribus addat
Posteritas, si forte homini mora longior Orbem
Hunc indulgebit. tamen is nimis esse severus
Dicitur in mores, audet qui talia fari.
Ipse ut quemque rogem, Bonus esne vir? Optimus; inquit.
Ilias iste sed est, et putida Lerna malorum.
Cui non haec vitiant animum contagia morum,
Nae merus ille virum vir erit: deus immo pusillus!
Hei nimium duri oris homo mentisque proteruae!
Quando avias veteres tandem a pulmone revelles?
Nonne vides, ut te rugosa ciconia pinsat
A tergo Satanae? ut factat tibi sannio sannam?
Stat iuxta Ratio, privamque susurrat in aurem;
Sis bonus, et propera morum toedere [Reg: taedere] priorum;
Nec refer in seram commissa piacula mortem.
Continue ad Troiam [Reg: ?Troiam] nunquam [Reg: numquam] certauit Achilles
Hectori: sed bello pacis tranquilla sequestrae
Interseverunt. nunquam [Reg: numquam] cum corde feroci
Panges inducias [Reg: ?indutias] ? adfectibus impugnari
Te sine lege sines? nunquam [Reg: numquam] pietate resistes
Ultrici? o stolidi vecordia plumbea mundi!
Serviat adfectus Menti; Cor pareat excors.
Vere novo veteris proserpens bestia squamae
Abiicit [Reg: adicit] exsuvias [Reg: exuvias] , seniumque recentat in annos.
Squallorem [Reg: Squalorem] semel accretum tu mordicus arcta
Pellicula retines numquam missurus eundem?
Tantalus auditusne tibi est, quem fabula clarat?
Tolle Poetarum fucos; tu Tantalus ille es:
Cui iussum coelestis Heri circumsonat aureis
Cottidie: nunquam [Reg: numquam] penitus tamen accidit ad cor:
Ut fructus edas dignos te et principe Christo.
Sol oculus mundi, fons lucis, hebescere telis
Cernitur obtusis. annorum erosa vetustas
Ceu serpens edera [Reg: hedera] amplexu fragilem enicat Orbem.
Sed tritum hoc forsan. quis caelo sidera nasci,
Sidera denasci caelo nova, crederet? atqui
(Anni iam fient ter septem) vidimus ipsi
Nasci denasci stellam supra aeris orbeis [Reg: orbes]
In caeli tractu. testem te laudo, Iehova,
Nulla mathematici potuit lex dicere caussam.
Monstra polo fieri decursis vidimus annis,
Monstra solo nuper: gravido quum corpore late
Se tremefecit humus; domus et se crebra solutis
Visceribus dedit in praeceps (crax!) impete magno.
Verum haec sanna tibi susque omnia deque fuerunt:
Susque et deque fuere, inque, omnia sanna iocusque.
Sic et heri nova signa dedit domus ardua caeli,
Indixitque ratas homini pro crimine poenas:
Ni sapiat, scelerumque paret toedere [Reg: taedere] priorum.
Mundi anima est Pietas. animam rape; corpora durent?
At scelus eradens Pietate, eviscerat Orbem:
Quin Orbem exanimat: quinimmo [Reg: quinimo] Orbe exsuit Orbem!
Verum audi, quid Bapta meus. Mens provida rerum
Eventus seriem, sortisque volumina nostrae
Nexu caussarum violento scripsit in astris.
Subiicit [Reg: subicit] haec duris me conspiratio fatis.
Humida si genuit Veneris me stella salacem;
Compositum Iovis, Euripum vaga Delia, furens
Mercurius, Mavors crudelem: currere cogor
Fatale stadium, quo me fert linea Circi:
Nec potis hoc ullus me solvere fune Prometheus.
Hei vocem insipidam et nimiae rationis egentem!
Nota mathematicis genesis tua, credo: nec index
De nihilo mensura poli est, visque influa proni
Sideris. At tibi ne sapidi sophonia Lycei
Plus aequo sapiat; neu Stoi barba magistri.
Vidit, non sanxit; dixit, non fixit in astris
Euentura Deus: non fas sit ut ista refigi.
Arbitrii in multis sunt libera munia nostri.
At sic me sevit genitor; sic hunc avus; illum
Sic proavus: gerimus contractam ab origine labem:
Et valide valido iampridem occalluit usu!
Perfacile est dictu; Hoc fac, et hoc fac; et illud omitte:
Sed facere hoc atque hoc; atque illud omittere; durum est.
Saepe quidem Pietas sacro mea pectora thyrso
Percutit; et frugem vitae suspiro beatae:
At vafer impostor Satanas me indagat, et astu
Excutit arreptae caelestia semina lucis.
Sic ad damnatos mores natura recurrit,
Et sibi peccandi finem non invenit ullum.
Ridiculus valde est recidiva mole per Orcum
Sisyphus. Haud nocuum tamen est rerum alta petenti
Successu semel atque iterum frustrante relabi.
Tu, qui prociduae culmen Pietatis anhelas,
Desperes; primo sinon successerit actu?
Usque redi: et Satanae fastus adnitere contra.
Si novies frustra es; decies conare, tenaceis [Reg: tenaces]
Propositi motus mens roborat illa: nec unquam [Reg: umquam]
Deseret eventus conatos rite secundus.
Ne dic, Cras sapiam, veterem cras exsuar annum.
Cras sero nimis est. hodie consultius annum
Exordire novum. sic dictant scita Iehovae;
Elue noxam hodie: tibi cras sordescere, noxae est.
Te Satanas inhiat Getuli [Reg: Gaetuli] more leonis:
Et poteris tanti securus abire pericli?
Christe age sidereis, si fas, descende maniplis:
Porrigat in plureis [Reg: plures] haec ne contagio labem.
Te suspiramus: spe te speramus avara.
At matur abis. Liceat mihi prodere verum:
Monstrum alit hic annus (non occulto omine ducor.)
Nescio quis iuueneis [Reg: iuvenes] stricto sub acinace nostros
Miles agat, patria quos exsuat! audio planctum
Pannoniae subolis. letata cadavera cerno.
Quin immo gremium patriae ciuilis Erinnys [Reg: Erinys]
Vexat: ut ipsa sibi diris eat obvia signis.
MAGNE Pater mundi, propior res adspice: nec nos
Pro meritis puni. Magno pro crimine paullum
Supplicii, satis est Patri. bonitatis amicae
Da micam nobis: quin umbra minutula micae
Sufficit. hac miseram cur dedignabere gentem?
DAMNER inauditus? neque pro me dicere fas sit?
Haud reor. haud sese nunc deseret Attica virtus.
Nondum refrixit legum sententia: nondum
Iudicii priscos desuervit regula mores.
Ergo breuem, (te quaeso,) moran non multa loquenti
Et vacuam turbis aurem, GENS ATTICA, praebe:
Ne mea dicta animo disposta et nata fideli
Intellecta prius quam sint, contempta relinquas:
Aut titubes, si mira tibi novitate videntur.
Serviat heic [Reg: hic] Ratio. res est divina. vel aequo
Excute iudicio dictorum singula. vinco?
Dede manus. vincor? verbis accingere contra.
Sed melius res, spero, cadet: sed vera patescent.
Omen et eventu Deus hoc meliore beabit.
Multa equidem monitore Deo, terraque marique
Regna peragravi; vestris loca dissita terris:
Et varia inspexi populorum Sacra: deosque
Lustraui varios, cultusque arasque deorum:
Nec tamen in veni gentem in tot partibus Orbis
Relligione parem vobis divisque priorem.
Hoc etenim vobis curae est, praeque omnib. unum hoc,
Ut divi cultusque deum teneantur, et amplo
Augescant numero per templa domosque viasque.
Quid? quod et ignotos colitis sine nomine divos:
Quosque oculi nequeunt, animi ratione cupido est
Quaerere, et absenteis [Reg: absentes] votiva mente vereri.
Namque ubi Beroeae linquentem moenia Graeci
Excepere sinus, vestras ingressus Athenas,
More meo pellustro [Reg: perlustro] deos et Sacra deorum.
Ecce loco quodam (mihi res mirabilis haec est)
IGNOTO stetit ARA DEO. sic protinus ad me,
O Deus hoc firma, dixi: quantum omen in illa est!
Sed quia, Quod nimium, raro est errore vacivum;
Et species vari verum saepe induit ipsum:
Vos quoque decepti iampridem errore sub isto
Vivitis, Actaei: nimiaque cupidine lucis
Illecta implicuit vobis praecordia nubes!
Dumque DEUM IGNOTUM colitis, vos improbus error.
Abstulit ambiguos ignota per avia veri:
Ut via iam restet vobis hunc nulla colendi.
Et veluti nulla poterit ratione priori
Se revocare viae; sed quo magis instat eundo,
Hoc magis aufertur perplexo errore viator,
Quem semel incepit confundere devius error:
Sic nulla vobis licitum est ratione reverti
Tam procul ablatis, aut vestra abstergere nubem
Mente vaporosam: sed grandius augmen in horas.
Sumit: et implicitos magis ac magis implicat error.
Huc ad vos igitur iussis ego caelitis adsum
Missus Heri, magno cui labes vestra dolori est.
Ipse has [(printer); sic: his] disiiciam [Reg: disiciam] penitus caliginis umbras:
Vestraque salvificis extergam pectora dictis,
Quae mihi supposuit DEUS: in mediumque reponam
Longe ex humano seducta oracula sensu.
Quis DEUS IGNOTUS sit: qua regione moretur;
Eloquar. immo viam monstrabo limite recto,
Quei [Reg: Qui] possitis ad hunc pleno contendere cursa.
Quem vos IGNOTUM colitis ratione vagantes,
Hic DEUS hic olim mundi res extudit omnes
E nihilo, haud atomis, haud ullo semine rerum:
Sed simul ac dixit, simul ac emergere coepit
Vocis ad effatum, quod habet locus omnis, et omni
Haec rerum natura sinu tenet intus et extra.
Illius ad verbum caeli rota ducta sub auras
Laxat in immensum sinuosa volumina tractum:
Aetheriaeque plagae, corpusque volatile venti,
Et stabiles terrae saltus campique natantes
Ad vocem illius dicto stant tempore praesto.
Et nos durateis illum consemus haberi
Aediculis: cuius dextram, quaecunque videre est,
Quaeque latent oculos a vespere Solis ad ortum,
Autorem [Reg: Auctorem] agnoscunt: quique unus ubique potenti
Numinis imperio mundi res digerit omnes?
Hunc nos angusti claudemus in aede sacelli,
Quem nec tota suo complexu terra, nec aer,
Nec mare, nec caeli, quantum est, capit impetus ingens;
Et qui finitum nihil est, sed liber ubique
Diditur, et parteis [Reg: partes] passim se prodit in omnes?
Huncne rogo exstructo flammae trepidantis in auras,
Et multa face consertis credemus in aris
Posse coli; densae cui Lux clarissima noctes:
Qui Soli et Lunae caelique minoribus astris
Iugi luce sua lumen famulare ministrat?
Huncne coli in fanis hominum molimine factis:
Aut grauidas auro pictasque coloribus aras,
Tectaque magnifice sublimibus edita peilis [Reg: pilis] ,
Sculpta tholos caelo, sola vermiculata maeandris;
Mortalis commenta viri, curare putandum est;
Cui Caelum sedes tot pulchris nobile signis?
Huius emi caeso bove posse putabimus aureis,
Numen et illius crudeli strage bidentum,
Aut turis volumus nobis nidore mereri:
Qui pecus omne creat, qui pabula sufficit isti:
Cui stacte nardique vapor sunt foeda mephitis?
Non ita, Cecropidae seducti errore trahaci.
Ipse opibus pollet propriis, haud indigus ullis.
Nec meritis capitur, cui ius est omne per omnes.
Omnibus ipse unus vitam concessit habendam.
Sensiferos motus et flabra reciproca cordis,
Particulamque suae dedit unus hic omnibus aurae.
Ipse hic, post mundi tempus genitale diemque
Primigenam rerum, divina sorte per Orbem
Omnia disposuit: circumdedit omnia metis.
Quaeque suum, quod tractet, habet res lege peremni:
Nec sese hic unquam [Reg: umquam] , nisi iussus, deseret ordo.
Quum primos victurus homo sibi vindicat ortus,
Portio fatalis quae sit, qui flexus et ordo;
Quam procul istius sese mora porrigat aevi,
Exacte videt hic. Et nunc subtemina vitae
Vix adfecta secat; media nunc parte recidit:
Parcere nunc Parcas, filoque operosatenaci
Stamina continuare iubet, dum deterat aetas.
Hic caelo terras, et terris abscidit undas:
Et celsum liquido subduxit ab aere caelum:
Concordique eadem devinxit foedere: ut usque,
Dissociata locis licet, adsociata manerent,
Ac sibi consorteis [Reg: consortes] praestarent mutua vires.
His super obtendit librati pondera coeli,
Et sepire [Reg: saepire] avido complexu caetera iussit:
Semperque in sese vertigine perpete volvi.
Huc positus Sol est promus condusque diei,
Cuncta videns et cuncta fovens et cuncta vigore
Nativo recreans, dum vivida tela per auras
Proiicit [Reg: proicit] in terras penitus penitusque iacenteis [Reg: iacentes] :
Labendique ratum determinat usque tenorem,
Pendulus obliqua quoties regione viarum
Per duodena ruit positurae ostenta polaris,
heic [Reg: hic] meat, heic [Reg: hic] remeat: donec DEUS ille refigat.
Cui vos IGNOTO votivam ponitis ARAM.
Hunc propter regina vagis it Luna iuvencis,
Luna soporiferae moderatrix aurea noctis:
Humorum genitrix, fessique vicaria fratris:
Inconstans licet illa, tamen stata tempora format:
Luce notha licet illa micet, tamen expedit aeque,
Ac si germanam spargat de corpore lucem,
Cernere et heic [Reg: hic] passim est denso glomeramine vivas
Scintillare faces; numero, non lege carenteis [Reg: carentes] :
Quae decorant caeleste solum, terrestre gubernant,
Vimque ratam exercent in corpora nostra colentum
Sedibus inferiora suis; animosque latenti
Temperie miscent, privasque in singula rerum
Insinuant vires, quas hic DEUS indidit illis,
Hactenus IGNOTUM quem vos coluistis Athenis.
Hic idem et Terram, quam post exordia rerum
In faciem magni solide compegerat orbis,
Diffusi liquidas suspendit in aeris oras,
Ac membris haerere suis, et pondere niti
Iussit, et in nullo vestigia ponere fundo:
Tantumque in media Mundi regione morari;
Ceu foret inferius tibicine fulta ministro:
Ne vel mole gravi parteis [Reg: partes] subsidat in imas;
Vel subitasse vertigine tollat in altum:
Vel latus ad dextrum labet aut titubata sinistrum.
Huc pecoris genus omne cicur, genus omne ferinum,
Et genus omne solo tantummodo repere natum:
Et genus alituum, DEUS ILLE coegit in unum.
Hanc circumcirca vasti maris aequora plangunt
Adsiduo flictu, variisque adsultibus urgent:
Et super horrifico adspectu ripa altius instant.
Nec tamen intendunt (quanquam [Reg: quamquam] sese omnibus undis
Epotis animent) transcendere septa viarum
Obicibus ruptis, et diluviare palustri
Labe solum, Cererisve domos obducere cano
Complexu; aut aliam cladem importare pericli.
Nam DEUS Hic magnum Neptuni corpus acuto
Littoris obiectu compescit, ut aggere facto:
Quem nunquam [Reg: numquam] fluctu licet exsuperare: sed instar
Obtineat rigidi labes circumflua muri.
heic [Reg: hic] Nerei simum pecus, et sine nomine turbam
Squamigerum iussit bifidis colludere caudis,
Quaeque alia enormi pinnarum [Reg: pennarum] monstra natatu
Aequora traiiciunt [Reg: traiciunt] : quaeque ipso nomine terrent.
Hic quoque, qui nunquam [Reg: numquam] caepit [Reg: coepit] , neque desinit unquam [Reg: umquam] ,
Tempora componit: latique per atria caeli
Dispositis signis aetates ordinat anni.
Crescere nunc luces iubet et tabescere noctes;
Nunc minuiluces, atque augmina sumere nocteis [Reg: noctes] .
Nunc vernas lustrare vias iubet esseda Phoebi:
Inde novi species ridet patefacta diei:
It Venus, it zephyrus Veneris praenuntius una:
Qui candore suo spirantia prata decoris
Floribus adspergunt [Reg: aspergunt] pictisque tapetibus ornant.
Tunc genus arboreum rupto caput exit amictu:
Tunc iterat vernale melos gens obsita plumis:
Totiusque redit novitas gratissima mundi.
Nunc lentare iubet Solem, atque aversa per astra
Aestivum tardis attollere curribus annum.
Tunc calor augescit: tunc stridula turba cicadae
Folliculis positis repetunt convicia campi:
Foenificisque manus sicca desudat in herba:
Quam spicata Ceres et Etesia flabra sequuntur.
Nunc Solem aestivis rursum declinat ab astris,
Auctumnique iubet pronos tramittere flexus.
Tunc sua vinetis, tunc est sua gratia ramis.
Nunc iubet hibernos Capri tentare [Reg: temptare] meatus.
Tunc gravis armatur boreas: quamque ante bibebat,
De sude portat aquam post lubrica terga viator.
Hoc Deus omne patrat; Deus hic, gens Attica, solus:
Solus hic, haud alius, (nec enim deus alter ab illo est)
Cui vos IGNOTO nequicquam [Reg: nequiquam] ponitis ARAM.
O aram! o cultum! vix sit mihi credere, nostrum
Tam spissa potuisse genus caligine mergi;
Atque adeo iam nulla Dei vestigia veri
Humanis restare animis; sed funditus omnem
Notitiam extremis super hoc periisse medullis!
Tamque gravitamque horrendo glaucomate nostros
Obscurare oculos Stygio licuisse tyranno!
Vt non possimus metiri sensibus ullis
Tot miracla [Reg: miracula] DEI variis ostensa figuris
In caelo, in terris, et in ipsis denique nobis.
Roboris argumenta Dei fert angulus omnis:
Inculcat structura soli vim numinis huiius [Reg: huius] ,
Arguit et rota solis, et arduus adserit aether,
Esse deum, qui cuncta regat, qui cuncta crearit.
Et tamen IGNOTUM colitis: ceu nulla supersint
Indicia: atque oculis heic [Reg: hic] caligatis apertis.
Anne [(printer); sic: An] haec fortuito fluxu coiisse, putandum est;
Nullo consilio, nulla ratione magistra
Ullius artificis: non ullo fine nec vsu?
Nil sapit is, sua cui sapientia talia dictat:
Et bruta haec tellus, pedibus qua nitor, inepti
Arguit erroris; et vox, qua talia gannit.
Haud casu domus haec Mundi confluxit. In ista
Tale habuit quoque consilium Mens provida rerum:
Hoc ut, ceu baculo famuloque iuvamine nixi
Per fallax Rationis iter dubiasque tenebras,
Adfectent [Reg: affectent] homines caelum conscendere, et illic
Indagare DEUM tam rara et magna patrantem.
Haud ergo inventu gravis est haec semita nobis.
Lucida caelorum videas modo texta; liquentem
Aera, quo vivis; terram, qua sisteris; undam,
Quae supra atque infra est: lucis noctisque meatus
Vsque operam sibi servitio per mutua danteis [Reg: dantes] .
Quaqua versum oculos circumfers; angulus omnis
Obloquitur signis, et iter tibi monstrat eundum.
Mille viis monumenta DEI stant obvia, nullo
Artificum cultu sensuve imitanda sagaci:
Quae tibi iuxta aurem, muto licet ore, susurrant;
O homo nosce Deum, vel me doctore, parentem!
Quodque potest mirum vobis fortasse videri,
Omnibus ille locis DEUS, omni tempore praesto est:
Ille supra, ille infra; circumcirca ille moratur:
Quantumvis oculis nequeamus subdere nostris,
Aut tactu palpare, aliove capessere sensu.
Sic varios etiam rerum sentimus odores,
Nec tamen ad nareis [Reg: nares] venientes cernimus. et sic
Distringi nostrum sentimus frigore corpus;
Sic ardentis idem virtute caloris aduri:
Nec tamen haec fas est oculorum noscere visu,
Aut iacere in digitos, aut auris carpere sensu:
Quae naturali tamen omnia corpore constant.
Tenvis [Reg: tenuis] enim natura dei est, neque tactilis ulli,
Nec visu facilis, nec dictu adfabilis: usus
Effugit externos: animi vult mente videri.
Quod si nulla putas, aut cor tibi lenta lacessunt,
Quae rerum natura capax longo agmine promit;
Ipsum te iubeo scrutari; corporis aptam
Inspice texturam: nihil est praestantius illa.
Quid mens est, qua spirat homo, qua viuit; et in qua
Mirificas novit formas excludere rerum?
Portio nonne dei? perpende; fateberis, ad rem
E populo quondam vestro cecinisse Poetam,
NOS HOMINES GENUS ESSE DEI. nunc utere (sensu
Factoque arbitrio, mihi veras exstrue caussas,
Deteriusne suo sit opus factore putandum?
Si spirante anima, si mentis acumine pollet;
Si cor homo quod tristari et laetiscere possit;
Si, quo cernat, habet lumen; quibus audiat, aureis;
Si nareis [Reg: nares] , quibus olfaciat, quibus aera ducat;
Si, qua verborum articulat discrimina, linguam;
Si, quo sentiscit, quo se statuitque movetque,
Possidet ingenitum vivo sub corpore succum [Reg: sucum] ;
Hoccine [Reg: Hocine] deterior fuerit, qui condidit illa?
An qui mentem homini suggessit, mente carebit?
Qui cor et adfectus homini dedit, hic erit excors?
Orbus erit lucis, qui lucis fabricat orbeis [Reg: orbes] :
Qui vigiles in verba duas adnexuit aureis
Humano capiti, nullas surdaster habebit?
Qui narem in media vultus regione locavit,
Naris erit viduus, fluidos neque ducet odores?
Primitus argutae qui plectra loquacia linguae
Ora per et denteis [Reg: dentes] et aperta salire palati
Iussit, hic ora geret modulis expertia linguae?
An qui vitalem nobis per membra vigorem
Insinuavit, habebit idem cum stipite corpus?
Quod pecus exsensum, quod quaelibet herba fatetur,
Id locuples rationis homo duro ore negabit?
Longe alius Deus est, longe diversus ab illis,
Quos manus artificum et perversa inductio mentis
Instar habere dei voluit, templisque locavit.
Stant fabre fabrefacta quidem ludibria trunci:
Forma hominis viui lucet manifesta sub illis:
Vivere iurares: agileis [Reg: agiles] dare corpore motus
Dixeris haec: omnis sed abest vivata potestas.
Formam hominis dare quivit eis, animare nequivit
Ars levis artificum: decies licet igne resoluat,
Vngue licet decies fingat, totiesque refingat.
Os hiat humano simile et iamiamque loquenti,
Sed riget os fictum, neque vox neque verba sequuntur:
Luminis irquus [Reg: hircus] adest, sed luminis irquus [Reg: hircus] inanis:
Auris aperta quidem, sed non sonor adficit aurem;
Nasus habet camuras aequo discrimine caulas,
Sed nullus tangit caulas adiectus odorum:
Nec manibus possunt admotum tangere corpus:
Nec positu se efferre suo, neque gressibus uti.
Quos igitur fructus homines speremus ab istis?
Quidue opis omnino proment opis omnis egeni?
Quid iuuat, ad statuam sine mente sine aure rigentem
Composito properare animo nocteisque [Reg: noctîsque] diesque;
Devexoque genu nequicquam [Reg: nequiquam] instare rogando;
Et pecudum fibras atque exsta imponere flammis;
Et myrrhae lacrimis et ture litare Sabaeo?
Frustra operam sumis. Quid poscis emace precatu
Insipiens massa, quam malleus aere sequaci
Formavit? rigidum quid palpas munere truncum?
Quid cupis officiis hunc gratus velle mereri,
Qui nullum officium neque quid sit gratia, novit?
O curvae in terris animae et caelestium inanes!
Sicne homines auferre potest temerarius error.
Quin vos eximite humanis, et linquite terras:
Atque ea, quae sursum, sapite; et iam nulla deorsum.
Quod colitis, lapis est; aes est, et inutile lignum:
Divinum id nihil est, neque mens neque numen in illo est.
Dicta dies illi, quo cum cultore peribit,
Ni sapiet. solus manet hic DEUS omne per aevum,
Nec telis fati neque cedit morsibus aevi,
Cui vos IGNOTA cultum praestatis in ARA.
Hic solus vere deus est, cunctisque tremendus,
Quos homines pallent et credulus error honorat,
Atque aderit tempus, iamque est in limine praesens:
Quo DEUS hic calida mentem inflammatus ab ira,
Templa deum ex imis trahet eruta fundamentis:
Et mentita sui simulacra exscindet, humique
Duriter allidens contritae aequabit arenae.
Qualis agri cultor, qui forte coemerat ollam;
Ellogio [Reg: Elogio] figuli credens, nil pollicis ictu,
An solidum crepet, explorat: verum irrigat undam:
Illa iterum, occulco vitiata foramine, catas
Eiaculatur aquas. liquido non utilis ulli.
Hunc aeris iactura movet fraudesque magistri,
Ilicet adsurgit sublatam erectus in ollam,
Et iacit: adflictae sparguntur fragmina testae.
Nec prava haec vestras obrepat opinio mentes,
Ignorare DEUM, quae quis gerat adstat, et omnes
Desuper omnituente oculo speculatur in actus:
Omniaque in lucem vitae momenta reponit
Quae clam censet homo: testisque ac arbiter horum est.
His oculis igitur, quibus omnia cernit acute,
Vos etiam vestrumque deum ludibria vidit:
Nec tamen ultrici paena [Reg: poena] mactavit Athenas:
Cum poterat nutu subvertere funditus uno
Atque Urbem atque deos, et cum cultoribus aras.
Sed velut effeto prospectans luminis usu,
Hactenus arbitrii connivit ad omnia vestri.
Caussa subest facti. sperabat nempe, futurum
Vos damnaretis: tandemque aliquando relictis
Errorum tenebris malletis quaerere lucem.
Sed quoniam toties hunc spe lactastis inani;
Haud ultra tenuit sese: sed voce ministra
Ipse mea vitae vos dexterioris ad usum
Iam revocat: signatque viam, atque hortatibus implet
Salvificis: praefertque facem, et nova pectora fingit
Vestra novo monitu: miscetque minantia verba:
Sed tamen aequus adhuc miscet sine verbere verba:
Ceu gnatum si forte pater delinquere cernit,
Fronteque deposita vitio transcendere leges;
Subticet: ille patri factum putat esse probatum
Non castiganti: si rursum agit acta proterve,
Vrit amor mistusque dolor praecordia patris:
Iamque cupit tergo ferulacea praemia fili [Reg: ?filii] :
Spes inter veniens tamen efferventia sedat
Corda patris; meliusque, inquit, cras fiet, et istos
Exsuet adfectus. at si cras venerit illud,
Et rursum veteres puer it petulanter ad arteis [Reg: artes] ,
Tunc patris in neruum dolor exit, et ira resurgit
Certior; Hem scelus importune, malam tibi pestem!
Sic ait impendens super, ore manuque minaci.
Nil ultra, nisi; si redeas, dabis improbe poenas.
Nunc ergo extremo vos alloquor ore, meique
Integro sermonis numeros, Actaea propages:
Paullulum [Reg: Paululum] adhuc vestras, PAULLO indulgebitis aureis.
Magna dies hodierna dies et plena salutis
Illuxit vobis: Sed erit, qualem esse sinetis.
Namque in procinctu iam stat, plenoque paratu
Ingressum vestras recta meditatur Athenas,
Qui mare, qui terram coelique decemplicis orbeis [Reg: orbes]
Aeternis regit imperiis: aeternus vt ipse est:
Qui victor Mortis, Stygiique impune tyranni
Audit, et Orcini clades memoranda barathri:
Quem prece quem sacris, toties quem ture vocastis
Hactenus IGNOTUM: frustra tot inanibus icti
Cui desideriis noctuque diuque vacastis;
Hic hodie, hic penitus vestras intendit Athenas.
Vos igitur proceres, quorum praelustrior exit
Splendor, et in summo dominatu ac luce sedentes
Late fulgetis subiecta plebe clientum;
Castigate moras: removete repagula primi;
Claustra resolvite, transtra refigite, liminis alas
In patulos laxate sinus; subducite valvas
Celsius: obstaclum [Reg: obstaculum] fuerit quodcunque viarum
Tollite: ne quicquam venientem offendere possit.
Vosque clientelae, quos fas est ducere vitam
Sub nutu alterius, sancto parete regentum
Gnaviter [Reg: naviter] exemplo: mundique decentis amictu
Ornati prodite: alacres occurrite Regi:
Currite festini: tempus ne prodite segnes:
Praepropero superate moram pede: proximus infert
Sublimem sese manifesta in luce videndum.
Ne si forte viam posito videt obice septam [Reg: saeptam] ,
Aut vos discinctos sentit vitamque palustrem
Transigere, ac resides graecante fatiscere luxu;
Nauseat ingratis, iterumque hanc deserat Vrbem:
Et vobis posthac voto repetatur inani.
Ergo age, praecipue qui sitis, noscite: cordis
Explorate sinus: vestras deprendite sordes,
Noxia queis [Reg: quibus] intus natura coinquinat omnes,
Quotquot ab humani generamur seminis vsu.
Tum veteres avias e corde revellite: sordes
Tollite, quas genitrix, quas morum inseverit error.
Qui vitae flexum male denormastis agendo,
Iam male normatum vitae desuescite flexum:
Tandemque accretae subeant vos taedia noxae;
Et tandem in fruge studioque adolete probato.
Nec quicquam simulate: estote, quod esse voletis
Concordi adsensu vocisque operisque animique.
Hoc pacto Regi venienti occurrite: laeto
Omine verborum et votivo ornate precatu
Hospitis adventum: dextrae interiungite dextras:
Ferte catenatos vos huius in oscula: fluxu
Mellis inundanteis [Reg: inundantes] bibite aure animoque loquellas:
Ad genua illius querulo procumbite gestu:
Suppliciis instate; eademque iterate morando
Ter quater obnixi; veniamque reposcite Regem
Criminis admissi. dabit is succedere vota,
Seque sinet vestris facile incurvare querellis.
Spe laeta orantes re lauta munerat hic Rex.
Nec vindex neque censor erit, nec in ullius acta
Durius inquiret decursi moris et aeri:
Sed magis attritos animum miserabitur ultro:
Quamvis credibili maius violatio Legis
Huic odium importet, fatalique omne sit irae,
Quod defraenato [Reg: defrenato] nisu fit et impete laevo.
Audete: ulterius vestros hic provehet ausus,
Ac tenuem adsensum, Fideique elementa minutae
Nutriet adspersu divini roris, et aegram
Scintillam lini sensim tabentis amico
Numinis adflatu vegetabit: ut exserat ignem
Temporis accessu, magni fulgoris; et omnes
Discutiens intus reliquae caliginis umbras,
Errorum amfractus caeco sub corde revelet.
Tunc, quaecunque aderunt priscae vestigia noxae,
Tollet ab intuitu DEUS, et post terga reponet:
Tunc vos in terris sibi congenerabit amicos;
Et post fata etiam longe meritissimus olim
Ducet ad aeterni sperata palatia caeli:
Tunc, quae sub nube heic [Reg: hic] spe tantum et mente videre est,
Res dabit ipsa fidem claraque in luce notabit.
Vos ergo (ad factos nam saepe recurro precatus.
Per vos, per qui vos per me vocat, oro: benignas
Unanimi voto nostris date vocibus aureis:
Sin istas hodie (summe quod abominor unum)
Obice duritiae penitus claudetis, et aequos
Cordis ad adfectum [Reg: affectum] prohibebitis ire rogatus;
Hoc caelum testor vestrumque tribunal, et omnes
Quotquot in hoc coetu me iam videre loquentem;
Meque deumque simul culpa longe esse remotos;
Si post mortem olim, tenebrosa per infera, facti
Istius aeternum paenas [Reg: poenas] pendetis in Orco:
Mors ubi non-mors, vita ubi non-vitalis habenda est.
Atque brevi (caput hoc terrasque et sidera iuro)
Vobis tempus erit, quum magno optabitis emptum
Auditum Paullum: et quum despectum huncce diemque
Vosque ipsos querula multum accusabitis ira.
Sed sero vitae post mortem paenitet actae:
Quippe Orcum et caelos ingens intersecat obex.
Namque dies mundo dicta est et terminus aevo,
Vna ubi praecipiti tortu vertigo repente
Involvens Caelum Terrae, Maris impetum utrisque,
In chaos antiquum confusa elememta resolvet.
Deinde VIR ILLE, deo similis qui numine plane est,
Atque hominum pro labe datus de morte revixit;
Quique fidem hanc toti vult innotescere Mundo,
Iridis arquatae grandi curvamine niti
Inspectus dabitur subito gravitate tremenda.
Cernere erit miro vacuum per inane rotatu
Hincque phalangem atque inde phalangem ultroque citroque
Angelicam cursus innectere cursibus, orbeis [Reg: orbes]
Orbibus; et Regis decreta facessere promptis
Iussa ministeriis. Ille ad diuersa locorum
Ter caput augustum volvet, ter fulmina mittet
Horrifico late tonitru: dein fabitur; Eia,
Eia agite Aligeri; turmali buccina signo
Constrepat, et stupido cieat latus omne tumultu.
Audiet hoc, siquem tellus extrema refuso
Submovet Oceano; siquem plaga dissita caeli,
Siquem sub caelo furvis ambagibus actum
Distinet ignoti superis locus avius Orci.
Audiet hoc, siquem letum mutavit in umbras;
Siquem mutabit; sanieque et pure fluenti
Exos et exsanguis, cinerisque redactus ad instar?
De cuius vita nullam praesumere possint
Spem mentes hominum, clangore movebitur isto:
Seque modis miris solida compagine rursum
Colliget adductis venis et cortice carnis;
Atque animae veteris reditu sub corporis usum
(Rem certam loquor) in vivas sese adseret auras.
Et tunc sub caelo DEUS ad commune vocabit
Concilium cunctos, et caussam dicere coget:
Hic DEUS, IGNOTA quem vos coluistis in ARA.
NOn usitato carminis alite
Ferri, statutum est. Diximus arduo
Nisu Maronis, aestuantes
Ob numeros nimis impotenteis [Reg: impotentes] .
Idem minori, plus vice simplici,
Factum Camaena [Reg: Camena] : sive elegos opus
Foret parari, seu rotundos
Insinuare animis Phaleucos.
Fidis Latinae nunc strepitum marem
Fusco minutae vocis anhelitu
Intendam; et insolente ritu
Magna modis tenuabo parvis.
Caeli relicto culmine paullulum [Reg: paululum]
Regina mecum Calliope veni:
Res tanta tantae demereri
Obsequium poterit camaenae [Reg: camena] .
Vester vicissim, vester in inclutos
Tollor ministros, o Deus, o homo!
Haec nata gens vestro labor:
Seruitiique perennitati.
Quum terram inertem, quum freta caeruli
Sublima coeli magna DEI manus
Miro extudisset apparatis:
Lux, ait, esto. repente fur vas
Abstergit umbras lumine Sol no vo:
Iuxtaque mulis aurea candidis
It noctiluca: et astra summo
Luxuriant modo nat a templo.
Ut facta lux est, ut simul Angeli
Turmatim abundant agmine plurimo:
Perque alta caeli atque ima terrae
More feruntur inusitato:
Omnesque ad unum participant dei
Aurae beatae particulam: et meris
Omnes adaeque devoventur
Servitiis: alii frequentes
Intaminata laudis adorea
Clarare famam Principis optimi
Ter maximique. pertinaci
Stare alii pede, contuentes
Ad nutum herilem [Reg: erilem] , ut iussa citissime
Pede irretorto, qua prope, qua procul,
Effecta tradant. obstinatos
Continuare alii labores;
Dum vindicant nos exitio malo
Prorsum malignae sortis homunculos.
Hi nos tuentur. his sine esset
Excubiis; hodie perirent;
Immo perissent perpetuum in modum,
Tellure cum vix exsererent caput
Mortalium turmae: nec unus
Nunc superaret ab universis,
Hac quotquot aura vescimur aurea.
Vis hostium nos implicat hinc et hinc
Tam copiosa, ut calculantum
Innumeros numeros, et omnes
Excedat [(printer); sic: Excedit] omni nomine calculos u(psigmh\ [(printer); sic: calculos]
Hos armat in nos impetus insolens:
Novisque semper exsecrandos
Exacuunt odiis furores.
Lupis et agnis non ita pestilens
Discordiae vis obtigit, atque nos
Discon venimus cum maniplo
Congrege Tartarei tyranni.
Iurata sunt haec agmina sanguini
Nostro, et saluti, et patribus, et patrum
Gregi pusillo, resculaeque
Inque Deo inque labore partae.
Est, ut dynastum pectora dividant
Sententiarum discidio gravi:
Litesque consciscant et iras:
Non sine cordolio bonorum.
Hei luctuosae, et iam prope perditae
Reipublicae crudele prooeminum!
Hinc civicos ardere motus,
Hinc et operat tumere belli;
Quin immo apertis fer vere praeliis
Totas videre est saepius insulas,
Regumque filios minari
Imperiis gravidos ruinam.
Leges silescunt: Curia publico
Privatur usu: iudicium fori
Contaminatur: vis iniqua
Iuris adulter at aequitatem.
Proles in ulnis bima parentium
Neci cruentae deditur hostico
Traiecta pilo: funeratos
Ante oculos subolis parenteis [Reg: parentes]
Exsanguis aevi Turcus acinaces
Eviscerat. Quis Thrax sine lacrumis
Haec audet? audit? exsulatum
Cum patre mater eunt; uterque
Fracti senecta, atque indociles pati
Iovis pruinas, esuriem et sitim.
It filiorum, it filiarum,
It quoque pone nepotulorum
Examen ingens; ludibrium merum
Fortunae; in horas hospiti casam
Squallentem [Reg: Squalentem] , et ore incontinenti
Fortuitam Cererem rogantes.
Bellona dites pauperat, et vicem
Mutare callens pauperis aridos
Ditat penates. parsque semper
Deterior meliore praestat.
Est, ut silentum rex quoque liberum,
Quo quisque vitam ducimus, aerem
Infestet: inquinetque fonteis [Reg: fontes] ,
Ac hominum pecudumque pastus.
Hinc morbi acuti: hoc crimine luridi
Solvuntur artus: hinc subitae neces:
Hinc saepe pagi, hinc saepe totae
Cive suo viduantur urbes.
Est, ut laboret peste nefaria
Sagarum, eduleis [Reg: edules] perdere copias:
Hinc tot labores turbulenti
Aeris; ut toties in imbres
Subsecta tellus colliquet: ut domos
Ruant procellae turbinis: ut poli
Cortina subaucti tumultu
Concutiatur inusitato.
Hinc mutat anni forma ratas vices:
Ut horreas non raro Caniculae
Ipso sub ortu, ipsaque bruma
Insolitum metuas calorem.
Hinc illa fallax est segeti fides;
Quae vix colono depositum suo
Dat annuatim. hinc strangulantur
Arborei sine more foetus.
Sic indicatos vbere copia,
Quin paene certos vinea palmites
Eludit; et pro molliori
Flore meri crucinum propinat.
Est, ut scelestis ingenio bonos
Evertat ausis, insinuans novos
Menti tumultus excoquendos
Flagitio furiosiori.
Hinc evaganti fraena licentiae
Laxantur: hinc est iste libidinum
Proventus: hinc fecunda morum
Sunt ea saecula perditorum.
Est, ut ministros dogmatis enthei
Divique Christi peste animi mala
Infestet. hinc arcana Libri,
Fatidici sine lege tractant.
Gens prisca tuto credidit omnia
CHRISTO adserenti. nemo proptervius [Reg: protervius]
Caussas petebat. haec in omnes
Sufficiens erat, IPSE DIXIT.
At secius nunc saepe sit: et Deo
Adsentiendum non temere autumant:
Ni vis cerebri hoc adsequatur,
Aut Logices laquei prehendant.
O tempora! o mores! hodie mihi
Clamare fas sit nomine publico.
Beatitatis candidati,
(Vos ita ita nomino Christianos)
Mentem exsuistis? frontis ubi rubor,
Immo fides? nam quod simulas, homo,
Non es; neque esse vis: politum
Destruis os feritate morum.
Me fallis? esto. iudico te foris.
At cordium iudex penitissime
Te, quantus es, perfectum ad unguem
Novit. et hoc simulamen emptum,
Quo te tenacem iustitiae virum
Mentiris, ori detrahet extimo:
Ut quisque possit in profundos
Insinuare oculum recessus.
Immane quantum est, o homo, (ne nega)
Quod pecco tecum! magna periculi
Impendet undiquaque moles
Atque tibi atque mihi atque nostris.
Unde hoc? profecto arege nefario
Plutonis omne est. hic tibi frigidam
Suffundit. hinc est illa vitae
Alea dura periculosae.
Et quicquid in nos audet, et ausus est,
Internecino tantum odio Dei
Fit, atque Christi. hoc sorbeamus,
Hoc odium quoque concoquamus
Porro, necessum est; qui populus Dei
Censemur: hic dum Spiritus adsitos
Movebit artus, ac vigenti
Munere corpora sospitabit.
TU vero Christi sanguine grex sacro
Praedestinatus, ne nimium pave.
Hac stant satellitum cohortes
Principis omnipotentis: hi nos
Tutantur armis; quae quoque Cerbero
Possunt trifauci, quae quoque Tartari
Late-tyranno contumaceis [Reg: contumaces]
Ingenii cohibere fastus.
Testis mearum est Hanarides Lotus
Sententiarum, qui duce caelico
Sedem migrabat: sulphurato
Cum Sodomita periret igni.
Nil impotenteis [Reg: impotentes] horrifici minas
Pallet leonis sub scrobe Daniel.
Sic barbarorum tortuoso
Exsuperant rabiem camino,
Chaldaeus olim quos ibi carnifex
Damnarat igni. DI boni! ab Angelis
Quae monstra fiunt? ignis ignem
Exsuit: insolitum stupescit
Factum tyrannus. tres fuerant viri;
Regi videntur quattuor: hos vocat:
Adsunt vocati. nunquid [Reg: numquid] ignis
Urit? ait. nihil: alget, aiunt.
Huiusmodi sed desino plurium.
Hoc Sole claro ne mihi, ne precor,
Caecutias, o Christianae
Militiae genuine miles!
NUNC oro. Regum [(printer); sic: Regnum] maxime rex, tuum
Antiquum adhuc si iugiter obtines:
Quas te bonas preces precamur,
Aure bibes minus obserata.
Esto fidelis porro fidelibus:
Tutosque praesta milite nos tuo.
Manuque tandem liberali
Adsere vindiciis maniplos
Vi destitutos: non erimus tibi
Fraudi, nec aris indecores tuis.
Prosit, redemptos esse CHRISTI
Sanguine. prosit, habere Patrem
Caelis habentem. Cumque Deo pari
Regnare fratrem numine, sit bono
Fraterculis nobis minutis,
Queis [Reg: Quibus] patria procul exsulandum est.
Non diffitemur: pollicitis tibi
Spondemus amplis; nos fore congruos
Legum tuarum postulatis;
Et solida pietate mores
Posthac daturum menti animi bonae
Exterminandos: sed male suppetunt
Eventa dictis. factiosi
Lingua hodie sumus, ast inertes
Facto invenimur tempore crastino.
Hei, lingua, Quei [Reg: Qui] cras excidit hoc tibi?
Quum lux vel una polliceri
Nos decies meliora cernat,
Peiora quammox pollicitos sequi!
O fluctuanteis [Reg: fluctuantes] pectoris impetus,
Corpusculum quid hoc misellum
Distrahitis temere huc et illuc?
AT TU memento, cor Patris optimi,
Qui simus. Ortum quaeris? hic est lutum:
Domumve? Mundus: illud, inquam,
Nequitiae stabulum. aut quibuscum
Degamus aevum? ah desine! lacrimae
Ebulliunt, si quando recogito:
Erinnyumque [Reg: Erinyumque] daemonumque
Gens ea pessima pessimorum est.
Hi pertinacem propositi vetant
Mentem tenere: hi nequiter abstrahunt
A calle germano, Saluti
Quos via iam propior ferebat.
QUARE o Pater, si nos prece supplici
Noxam lavamus, tu quoque noxiae
Poenam levato: et falle caecos
Indomitae Furiae furores.
Defende bellum: ut patria ferias
Agat beatas. aeris improbos
Absterge morbos. fructuosa
Fertilitate bea colonos.
POSTQUAM Iessaei coierunt nobile rami
Germen, et excelsi Numen herile Dei:
Sedecies-centum (si demas quattuor) anni
Ad metas hodie pertinuere suas.
Frendeat anniculi castrator Romulus aevi;
Nos tamen Hoc colimus gaudia nostra die:
Gaudia, quae terris infans-deus obtulit, et iam
Natali veniunt magnificanda suo.
Idque uti Saxonici viridi sub germine Rutae
Fiat inabruptae pacis honore diu;
Tu fac, o una Dei qui pax es, et arrha sequestrae
Pacis in humano caelituumque foro.
Saevit ubique Satan animarum iste heluo saevit
Ista decemcornis bestia Marte pari:
Saevit et immani Thrax Turcus acinacis aestu:
Inque ipso patriae saevit Erinnys [Reg: Erinys] agro:
Saevitiaeque modum vix est sperare; supremum
Ni dabis huic mundo, Rex homo-dive, modum.
Quod te mortalem virgo Galilaeis in auram
Corporis indutu simpliciore tulit:
Qui tamen in solio rutilis ardente pyropis
Aequa Deo suboles, et Deus ipse, sedes:
Et quod nos simplex pecus haud pudet ista fateri
Salvificaque palam notificare fide:
Hoc furiat Turcos, hoc trudit in arma Satanem:
Hinc vellent pessum [(printer); sic: possum] nos semel esse datos.
AT non velle tuum est ipsorum velle. manebunt
Ultima Christiadae saecula, CHRISTE, tui;
Si vel inundato rumpat livore Satanes
Ilia, et insano fulmine Turca furat.
Tu modo, CHRISTE, pio qui saepe renasceris aevo,
Matris amor hominis, Patris ocelle Dei;
Nos flamen penetrale sinas genitabilis aurae
Altius igniculis exstimulare novis:
Ut scelus exsuti caelos sapiamus et una
Haec Natalitii mystica sacra tui.
Et fac, ut unanimes adsensu compare coetus
Ad tam mirandum conciliemus opus.
Quos argutari nimium iuvat, implicat error
Saepius arguta nescius arte regi.
Laus medio datur, atque modo. nimis alta petenti
Casus obest. medium qui tenet, apta tenet.
Sede movet, qui saepe movet: sic saepe movenda
Nutat inexplicitae Relligionis apex.
In quo pacati consistit gratia mundi,
Et iucunda bonae pacis alumna, quies.
Haec qui sollicitant, vitae mortalis honestos
Convellunt nervos et sociale iugum.
Semper in arcana divini dogmatis umbra
Simplicitas habita est digna favore Dei,
Quae non rimatur, sed quae miratur; et unis
In voluit placitis remque modumque sacris:
Scire nec adposcit plus, quam quod scire necessum est:
Curat aperta fide, linquit operta Deo.
QUOD reliquum: Iovae Musisque sacrata iuventus,
Aris munificas exseritote manus:
Et sua legatis decernite lautia Christi.
ARAE custodes pascat ut ara, pium est.
Quanta sacerdoti quisque emetitur, eidem
Saepe remetitur centupla tanta DEUS.
SURREXIT CHRISTUS hodie (Alleluia Aleluia!)
Qui pro labe hominum morti damnatus et Orco
Nuper erat: miserisque iterum mortalibus omnem
Morte resurgendo superorum restituit rem.
Laetificate diem hunc, queis [Reg: quibus] Christi nomen amori est:
Psallite victori celsum paeana, tubaeque
Voce coloratum canite Alleluia frequentes.
Non erat in terris caeli qui tolleret iram,
Et Morti exsueret vireis [Reg: vires] , et virus Averno.
Quippe insons nemo: contagio criminis omnes
Faedat [Reg: Foedat] Adamigenas. hinc Mors lictorque Satanae
Lex adamanteo quondam sancita rogatu
Nos simul Orcini clauserunt carceris unco.
Ille vicem moerens hominum Iovae unicus haeres
Se Patris ultrici pro nobis devovet irae;
Peccatum iugulat; Legis chirographon aufert;
Destruit infernum, Mortem omni robore privat;
Ut Mors iam non mors sed mortis larva vocetur.
Auditu mirum est: hinc Mors, hinc Vita duello
Praelia committunt: cedit victoria vitae:
Morsque perennicremis absorpta est ignibus Orci.
Relligiosa [Reg: Religiosa] fides scripturae prodit, inertem
Mors avido Mortem deglutivisse barathro:
Et victam partem ludum factam esse iocumque.
heic [Reg: hic] ipse est Agnus Paschae, non umbra figurae,
Tostus amore hominum cruciantis in arbore ligni:
Cuius adorando solius sangvine primis
Nostra superciliis sunt illita limina tecti:
Hoc ubi sancta Fides ostentat, nullibi nobis
Angelus occisor neque Mors homicida nocebit.
Ergo celebremus solidis hoc nobile festum
Laetitiae numeris, mundo quod caelitus ortum est,
Cui Sol iusticiae lucem Deus ipse ministrat
Irradiatque nigras mortali in corde latebras.
Evax [Reg: Euax] ! Peccati nox transiit. orta dies est.
Nos demum, non vos Abrahae mentita propages,
Vescimur hoc nostro genuinis tempore libis.
Fermentum exesto, qua regnat gratia Verbi.
Ipse epulum Christus vult esse, et pascere menteis [Reg: mentes] :
Nec vitae alma Fides cupit autor alius haberi.
HIS, studiosa manus, laetae solennia [Reg: sollemnia] Paschae
Exercete operis. vosque auscultasse monenti
Credidero; ad Legem mores si fingitis, et si
Numinis aedituos numis oneratis ad Aram.
ECCE valetudo, Deus, incidit acrior: et me,
Spem praeter, subito sidere morbus habet.
Verminat omentum stomachique recessus: et ardens
Expugnat cerebri stamma calore tholos.
Viscidus hinc oculi sedem liquor occupat: et sors
Irruit in clades ingeniosa meas.
Si medicos meliora lubens miser omina poscem,
Robur ut adfectis dent famulare locis:
Nemo tam subito datur heic [Reg: hic] inventus: ad unum
Dividuos omnes millia [Reg: milia] multa trahunt.
Ergo tuam, bone Christe, fidem solius anhelo,
Temporis adsistens momine quoque mihi.
Namque ratas nisi tu dabis in medicamine vireis [Reg: vires] ;
Ad medicam frustra confugit aeger opem.
Solus tu vitam potes aevi lege sequestra,
Protrahere, et fatis amplificare moram.
Frustra acuit succos [Reg: sucos] , lignique uligine frustra
Impugnat lentam potio cocta [(printer); sic: coacta] luem.
Vidi ego, quum Craterus dixit; Spe nitere [(printer); sic: Spenitere] , vives:
Sed spe deiectus protinus aeger obit.
Vidi, quum dixit: Spem proiice [Reg: proice] ; concipe mortem:
Vita sed huic in spe degitur ampla DEI.
Ad morbum dare solus habes medicamen: et absque
Hoc esset, longe cederet herba lui.
Phoebus acersecomes, Amythaoniusque Melampus.
Phillirides [Reg: Philyrides] Cheiron [Reg: Chiro] , Pergameusque senex;
Archibius, Paean, Craterus sunt nomina: non sunt
Artifices vitae. Laus ea, CHRISTE, tua est.
Laudis age illius me participato: moraeque
Eripe te lentae: (Fas, ita velle loqui.)
Ne mecum tabes anus inveterascat eundo,
Exanimemque trahat languida vita moram.
Radices cordis dolor exedit intus; ad aedeis [Reg: aedes]
Me sine cum properat turba beata sacras.
Quum video doctis alios habitare libellis,
Aemulus invidiae cor coquit aestus idem.
CHRISTE, meis sine te, quaeso, incurvare querellis:
Profectu careant nec pia vota suo.
Respice me, si vis: at vis. succurre [(printer); sic: succurrere] cubanti,
Si potes: at potis es. tu quia cuncta potes.
Fallor? an exsilio morbus sibi consulit; et Mors
Iam subito ponit spe pereunte minas?
Non fallor: rursum ecce novas attollor in auras:
Huncque redonata linquo salute torum.
I nunc, et dubita, sano pro corporis usu,
Plus medica sanctas arte valere preces.
SARDONICHAS [Reg: SARDONYCHAS] , Smaragdos, Adamantas, Iaspidas ad nos
Portat ab extremis institor Indus aquis.
Si pro tot gemmis mulier cordata daretur,
Munera non possent huic potiora dari.
Sardonichas [Reg: Sardonychas] , smaragdos, adamamtas, iaspidas omnes
Haec mulier pretii vincit honore sui.
Felix, in cuius thalamos denupserit uxor
Faemina [Reg: Femina] tam raro mentis honesta bono!
Transigit illa domi privata negotia rerum:
Nequa foris iaceat publica cura viri.
Aestuat haec licito solius amore mariti.
Huic usus nunquam [Reg: numquam] defit et esus opum.
Faemineas [Reg: Femineas] adsveta [Reg: assueta] colus operasque Minervae
Exsequitur parteis [Reg: partes] ambitiosa suas.
Ut penitrat [Reg: penetrat] terras alieno Sole calenteis [Reg: calentes]
Institor, et merceis [Reg: merces] advehit inde novas:
Sic prius aggestas omni ratione laborat
Uxor opes opibus amplificare novis.
Exigit e stratis sub prima crepuscula corpus,
Inque suas operas agmina serva cibat.
Nunc sibi vinetum, sibi nunc mercatur agellum:
Nunc sibi delectum gnaviter [Reg: naviter] urget opus:
Quaerere semper amat, semper quaesita tueri:
Perdere quid, magnum credit habere nefas.
Non tamen ad gemitus obturat pauperis aureis.
Quod datur in miseros, plenius auget opes.
Et prolem et famulos maturo inducit amictu,
Ac domat hibernas duplice veste niveis.
Ipsa sibi concinnat acu Nilotide vestem,
Ornat et aulaeo versicolore domum.
Foenerat [Reg: fenerat] hac illustre decus virtute marito.
Coniugis hic coniux splendet honore suae.
Hunc proceres laudant, prudensque corona senatus:
Et talem quivis vellet habere suam.
Nec vesteis [Reg: vestes] pro se tantum facit illa: sed ut rem
Augeat, has aliis distrahit aere foras:
Mundicie sua vult et sedulitate probare:
Ut fructus horum cana senecta metat.
Temperie morum tranquilla et voce decora est:
Docta pias leges ipsa, suosque docet.
Ipsa ministerii disponit quosque labores:
Immerito nunquam [Reg: numquam] vescitur illa cibo.
Hanc vir, et hanc proles quoque mascula laudat: opesque
Augent filiolae, plus tamen ipsa suas.
Blandus amor nihil est, et pulcrae [Reg: pulchrae] gratia formae.
Haec mulier bella est, quae scit amare Deum.
EIA expediti pectoris impetus
Thyrso beato Numinis excitos
Conferte nunc: interpretisque
Plectra animate sonora linguae,
Qui Christiano nomine nobiles:
Lateque gratas dicite gratias
Christo Deo, qui se beatae
Virginis insinuavit alvo,
HOMOQVE pure FACTVS. ut exsules
Ergastulos nos vindiciis manu
Nostris vicissim liberali
Adserat, et patriae redonet,
Qua quondam iniquis excidimus modis
Omnes ad unum cum Patre principi,
Atque inferorum destinati
Mancupio [Reg: Mancipio] fuimus tyranno.
Prorsus necessum est: mensque animi piae
Instillat auri: cum Geniis sacris
Ut vocem in auras elevemus
Unanimi studio canentes:
COELO PERENNIS GLORIA SIT DEO:
SECURA TERRAS PAX HUMILEIS [Reg: HUMILes] COLAT:
AMORE POLLENS INQUILINIS
GAUDIA SUFFICIAT VOLUNTAS.
QUOD MIHI, QUOD TOTI FELIX SIT ET UTILE MUNDO,
MILLE supra et longo QUINGENTOS ordine factos
TERTIUS adfectant [Reg: affectant] et NONAGESIMUS ANNUS
Fataleis [Reg: Fatales] hodie, sub prima crepuscula, flexus.
Magna Dei suboles et pusio parve Mariae,
Quas ego te strennas [Reg: strenas] , solito pro more rogabo?
Notitiam purosque tuo de numine sensus:
Voti successus, atque incrementa laborum:
Famam illibatam; studiosum pectus honesti:
Vim certam ingenii: sartamque sua indole mentem:
Et vegetum corpus, roburque fidele iuventae:
Ac, quantum satis est, mediocria commoda vitae.
Quid melius poteritve dari, poteritve rogari?
AD tumidas Euphratis aquas Babylonidos orae
Sedimus antiqui nobile germen Abrae.
Sedimus: et quoties Sionis imago subibat,
Flevimus: et fletis tabuimus lacrimis.
Illic ad salicum suspendimus organa ramis,
Organa laudati conscia saepe Dei.
Nos tamen hostis atrox in summo angore iubebat
Psallere festivis carmina facta modis.
Eia Palaestinas hymnis animate choreas,
Et patrio laudes insinuate Deo.
Ah patrium laudare Deum quei [Reg: qui] possumus, agro
Exterres patrio quos ferus hostis habet?
O Solyme, si cura tui de pectore migrat,
Attonito stupeat dextra rigore mihi.
Haereat exsanguis caelo mea lingua palati,
Inque animo inque oculis ni mihi tota sedes.
Si non, te propter, totis exsulto medullis;
Fiant: nec capiti deprecor ista meo.
Ne sannae istius, Deus, obliviscere; quum nos
Risit in excidii tempore durus Edom,
Clamando, eximis age vertite vertite fundis
Cumque Deo templum cum dominisque domos.
O Babylon infesta; Deus bene prosperet illi,
Qui feret ultriceis [Reg: ultrices] in tua fata manus!
Qui pueris dulci genitricis ab ubere raptis
Lactea petroso conteret ossa solo.
ANNUS habet finem. Deus, hunc qui digeris annum,
Laetus habe magnas non magno carmine grates:
Quod sartam mihi mentem animi cum corpore sano,
Et cultum et victum, quae flagitat usus et esus,
Large indulsisti. fateor, non tantus haberi
Abs te debueram: verum tua gratia tanta est,
Quae me participat tantis in tempore donis.
Si quid peccatum est, ut certe hoc saepius anno est,
Da veniam; et veteres, precor, obliviscere noxas.
Ad frugem me porro bonam, te dante, vocabo.
CUM DEUS hanc mundi fabricam struxisset, et omnis
Staret adhuc tenebris res ob amicta suis;
Dixit, Lux fiat. Subito cum luce videres
Ad verbum emergi corpora clara poli:
Cor mundi Solem, promum condumque diei,
Ac varium Lunae, qui regat astra, globum:
Fulgidulasque una faculas caelique nitelas,
Temporis ungentes per rata signa vices.
Hic simul emersere leves sine corpore vitae:
Flaminis instar habens, instar et ignis opus.
Si numerum quaeris: iam quot rota maxima caeli
Stellarum vibret lumina, nosse paras.
Utque opus autorem [Reg: auctorem] similaret; ut obvia quondam
In speculo formam reddit imago suam:
Mox radios de luce sua DEUS indidit illis,
Cunctaque virtutum semina habere dedit:
Ut sint ex toto, patria quod lege iubentur,
Et ceptum [Reg: coeptum] in nulla parte residat opus.
Quin bona tanta animi iam non deperdere possunt,
Mens licet utatur libera iure suo.
Sic igitur prima facti statione tenaces,
Ante creatorem stant sine sine Deum:
Gaudent laetitiam: mirantur, aventque perenni
Exercere datas laudis honore vices.
Vox sonat una, DEUS Responsant omnia, Sanctus,
Sanctus: ter-sanctus, vox sonat una DEUS.
Vox sonat una, DEUS. Vasti grave culmen Olympi
Adsimilat [Reg: assimilat] verbis edita verba suis.
Qualiter arguto si forte figurat in antro
Musicus harmonicos voce vibrante modos:
Vicinae valles, quercetaque pulsa resultant,
Quaeque supinatis prosilit unda iugis.
Et quanquam [Reg: quamquam] hoc hominum generi genus indole praestat,
Nullaque contractae semina labis habet;
Adspectuque frui datur alloquioque Iehovae:
Non tamen officium vile subire piget.
Nempe sui ducis exemplo didicere, minores
Iugiter obsequio demeruisse suo.
Vita ministeriis horum si nostra careret,
Prorsus ad interitum nos daret una dies.
Viribus et numero longe devincimur Hostis:
Sed vi, sed numero vincitur iste precum.
Quas non insidias facere et procudere fraudes
Callidus inferni praestigiator amat?
Mentitur socium, speciem furatur amici,
Blanditis animos influit illecebris:
Omnia conatur: transformat in omnia vultum:
Qui recto possit calle movere pios.
Pellucere [Reg: perlucere] tamen fraudem huius saepe videmus;
Splendida si fidei cum prece flamma nitet.
Ast ubi segnitie fidei calor ille refrixit,
Caecaque plus aequo pectora noctis habent:
Protinus obrepit, scelerumque nefaria ponit
Semina, mortali pabula cruda gregi.
Nam memor antiquae patria de sede repulsae,
De Christo sese vindicat Hydrus atrox.
Et quia cum Christo nobis bene convenit; in nos
Quae parat, ad Christum cuncta redire putat.
Et redeunt vere: nam quae caput improba perfert,
Affecti capitis pendula membra ferunt.
AT tu, nate Deo, sate virgine; sanguinis ortu
Frater; natura par Deo, et ipse Deus:
Si nosti, ut certe nosti: quando omnia nosti:
Quam fragilis simus fabrica cunctus homo:
Fac tu nobiscum: statu pro partibus horum,
Quorum non piguit prorsus amore mori.
Adsere nos porro. Si deseris ipse, perimus.
In te stat votis spes animosa suis.
Nec nos frustrabit: nec si mora longior istam
Debilitare velit, debilitare potest.
Usibus edocti vel tempora sera moramur.
Grandius augmentum, quod mora tardat, habet.
Immunes omni patrios da Marte penates.
Si Mars in patria est, Vox tua, Christe, foris.
Semper in ancipiti belli volat alea motu:
Quosque neges unquam [Reg: umquam] posse iacere, iacent.
Aeris eluito morbos et crimina caeli:
Ne vitient hominum tabe fluente genus.
Spicea detque Ceres, det vitea munera Bacchus:
Ut sua mortali sint alimenta gregi,
Et quoniam haec sacris plena est erroribus aetas,
Doctores aequo dirige calle tuos.
Sincere doceant: doctrinam moribus ornent.
Si mores desunt, pondere verba carent.
Pura revelati maneant quo semina verbi,
Possit ut his etiam postuma turba frui.
HIS, Christe, auscultes: et quo res cunque vocabit
Tempore, votivum pondus habere sinas:
Te per te petimus, per qui te iussit Olympo
Scandere, quique hominem sumere, quique mori.
HAEC, et plura, pios hodie meditentur oportet,
Si cura est festam rite sacrare diem.
Utque suum Christo detur, Christique ministris,
Sit caelum votis, ara sit aere gravis.
HAVD ita multa dies agitur, quum plangere nostris
Hos pluteos elegis non animatus eram.
Candida Philosophi mihi persuasere Senatus
Corcula. iudicio qui potiore valent.
Qui tantis ego tantillus, pars unica multis
Non sua, quo liceat pondere, vota darem?
Haec veniae tamen est indulta huic gratia facto,
Quae festinato dissipat ore metum;
Hos se facturos aequique bonique labores,
Seu rudiore ferar seu breviore metro.
Vos o magnifici Rectoris numen, et o vos
Inclita Baronum nomina, noster honos:
Vosque Professores fidi Rectoris Atlantes,
Et tu Leucoreae pubis adulta manus:
Sitis in haec faciles. et si minus acria current
Verba Poetarum non calefacta rotis:
Obsequium laudate meum tam prompta voluntas
Parendi, veniae non rudis esse potest.
Temporis et brevitas me vobis purget, et aureis
Conciliet vestras in mea dicta sibi.
Nocturnum sapiant oleum, quae scripta placebunt.
Insulsum est carmen, quod mora nulla salit.
Quin et materies vestrum mereatur amorem:
Quando sit a nostro non aliena foro.
HAEC aut illa dies aut praeterpropter habenda est,
Qua CATHARINA, Charis nobilis illa, satae est.
Virgo; sed heroes potuit contundere, qualeis [Reg: quales]
Dis genitos coluit prisca superstitio.
Sese ipsa ingenio superans atque artibus annos
Maior erat sexus conditione sui.
Postquam salvifici pernovit dogmata verbi,
Quo divinarum participamus opum:
Christianae tanto pietatis inarsit ab aestu,
Tantus et incensus ignis ab igne Dei est:
Vt ne, Romanum nutu qui terruit orbem,
Hanc Caesar posset terrificare minis.
Ipse pater Costus, qua vi qua fraude, laborat
Filiam ab in viso saepe vocare Deo.
Vt neque vi neque fraude potest hos frangere motus:
Haec alio res est, inquit, agenda modo.
Convocat, insignem quos fama canebat ob artem.
Et quos armarat lingua diserta, sophos.
His una innumeris committitur illa magistris.
Una sed innumeros contudit arte viros.
Quid faciant? ubi verba iacent devicta, resurgunt
Verbera. quo calamus deficit, ensis adest.
Haec est haereticae constans sententia normae:
Vincare aut vincas; i, moriare, tuum est.
Sic, ubi facundae penetrantia fulmina linguae
Atque argumentis consolidata suis
Frangere non poterant, gladio deposcitur. et quae
Voce nequit vinci, vincitur ensis ope.
HINC hominem migrasse; et numen habere putata est,
Ac bibere humanas iam dea facta preces.
Hincque salutata est olim PATRONA Sophorum,
Quae Clarium prima parte moveret opus.
Tu quoque cui germana suum Sapientia nomen
Tradidit, et doctae Leucoris auctor eras,
Saxoniae FRIDERICE, (o sancta simplicitatem!)
Traxit in infidam nox tenebrosa viam.
Iusseris ut Laudes huius cantare quotannis:
Quo velit Aonium prona fovere gregem.
O nos egelidos, hac si fotrice iuventus,
Si debent nostrae pensa calere colus!
Tu calor aetherio succense triformis ab igni
Numinis; hoc opus est unius omne tuum.
Hinc Catharina sibi laudis ne vendicat hilum:
Si quid, ut est, laudis; laus ea sola tua est.
Tu Ludo huic patronus eris: te nostra quotannis
Iure salutarit carmine Musa suo.
Ante Sophis haec facta dies a Principe sacra est.
Communem reliquis hunc voluere Sophi.
ERGO salutiferae sementis in urbe Satores,
Vosque sacerdotum Iuris honora manus:
Et quorum est hominem verbis herbisque mederi:
Nobiscum socias continuate preces.
Dico PRECES: ne quam suspicio credula pompam
Fingat et in caro gaudia falsa sinu.
Quid conclamat a nobis aetate relictum est
Praeter solliciti pectoris arma, preces?
Has si rite Deo sacrisque litabimus aris,
Legitimas partes noster hic ACTVS habet.
Mira oculos quondam feriebat imagine, si quis
Straverat hostilem Marte favente manum:
Victricesque gerens lauros acclinus [Reg: acclinis?] eburnis
Curribus, aut niveis aureus ibat equis:
Et rerum ostentans seriem faciemque duelli
Urbesque et vinctos brachia capta duces,
Exaudibat, Io, longa comitante caterva,
Magne triumphe veni, magne triumphe veni!
Sed quantum caeli terram, res sacra profanam,
Tantum haec istorum concio vincit opus.
Moribus antiquis, quum Roma vicaria Christi
Nondum erat, Elicii sed studiosa Iovis.
Cui se cunque rei primum accinxere gerendae,
Successu peragi quam voluere bono:
Electa cervice marem de bobus aruspex
Admovit tepidis haud sine caede focis:
Et quid pulmones, et quid, vitalia limes
Qui secat, ac reliqui corporis exsta velint,
Explorans, animos superum quaesivit in istis,
Eventusque bonos consiliique fidem.
Si res ad voti libitum cecidisse reperta est:
Taurorum caesis est data palma fibris.
Pars sedes adiere deum freta caerula caeli,
Propositique ratas hinc petiere notas.
Pars avium voces certosque per aera motus
Consilii normam constituere sui.
O genus insipidum, quos picus in omina ducit,
Quos regit arbitrio sidus et exsta suo!
Non his erigimur; non his deponimur umbris:
Nos [(printer); sic: Non] satis una dei verba magistra docent,
Quid fuerit melius vitatu quidve petitu:
Sive foris turbet sors mala, sive domi.
Quod fit utrunque [Reg: utrumque] hodie. namque in Germanide tota
Quid non funesti semina Martis alit?
Extera ne memorem. rabies Otomana quot annos
Fulminat Hungaricis Austriacisque iugis?
Turca cruentandis iugulis iuratus et aris
Quotquot sunt loti sangvine [Reg: sanguine] , CHRISTE, tuo.
Non caret argento belli Germania nervis,
Nec vetus in nostro milite robur hebet.
Cur ergo infamem fugitivo calce salutem
Quaerimus, et toties barbara praeda sumus?
Non sunt consiliis armata nogotia [Reg: negotia] belli.
Replico: consiliis agmina nostra carent.
Vapulat invidia, qui dicere tale quid audet
Quodque fides et res publicat ipsa, loqui:
Noster eques nuper caesus quibus artibus, et quot
Oppida sint hosti tradita, quotque domus:
Norunt, qui in triviis equitant in arundine longa
E sabuloque solent aedificare casas.
Foeta viris auroque atque armis Agria capta est,
Agria Poeonio Turcicus horror agro.
Sed nostris reddent! (ad Graecas nempe Calendas!)
Has spes Hungariae martis alumnus habet:
Pelliceae martis, quae spisso horrore pilorum
Defendit trepidi corporis acre gelu.
Sed mihi Sigalion Aegyptius oscula signat,
Meque iubet monitus heic [Reg: hic] meminisse suos:
Haec simul et sacris et contestata profanis
Novimus et priscis moribus atque novis:
Cuiuscunque [Reg: ?Cuiuscumque] Deus fortunam invertere tentat,
Turbat iudicii consiliique fidem.
VOTA sequar potius. Deus o Rex maxime regum,
Incipe tu votis aequior esse meis.
Ecce, quot illustres animae me corde sequantur,
Concipiantque bonas ore favente preces!
Ne tibi sit duros nobis obvertere vultus:
Ne tibi pro nihilo tot bona vota cadant.
Sed quid te moneo? quasi tu monitoris egeres:
Has quasi non biberes aure capace preces,
Iam tum, quando animi secum mens cogitat illas,
Necdum has egessit lingua ministra foras:
Tu quasi non pernox, quasi tu non perdius ad nos
Nostraque gauderes pervigilare vigil:
Arbitrio cuius lucem noctemque videmus:
Quo sine nec capitis defluit umbra pili.
O caelum, o terram! sine te, Deus esset; et Orci
Et Maris et Terrae simus et ira Poli.
Dispeream, breve si momentum Ecclesia duret,
Si non perpetuis pessum eat illa modis.
Sed quod non fiat, divini muneris omne est.
Hoc opus e caelo, non aliunde venit
Verum emitur precibus: sed non tamen omnibus aeque.
Qui pius est, pro se sentiet arma Dei.
Si prece muniris, si praefers symbola Christi;
Vel contra armatos hostis inermis cas.
Vidi ego qui votis adversum sterneret hostem:
Et vidi armata non valuisse manu.
Vota vel e caelo possunt deducere vireis [Reg: vires] ,
Si vis humanos deserit arcta viros:
Vix credi poterit, quum sors violentior urget,
Quam gravis in socia sit medicina prece.
AT Deus iratus! Quid tum? praetendite Christum:
Vivum iuro Deum, mox cadet ira Dei.
Perfacilis flecti Deus est. instate. licet sit
Illius ira gravis, fit tamen ista levis.
Vidi terribiles Domin incandescere vultus,
Cum vellent homines deteriora sequi:
Et vidi rursus Domini mansuescere vultus,
Cum reduc es mallent utiliora sequi.
AT plus credibili crevit scelus undique! quid tum?
Gratia credibili maier [Reg: maior] amica dei est:
Ac nullo delet facinus delebile multo
Verbere, si facti paenituisse videt.
Adiuvat in mediis oleae ramusculus armis,
Hostis in adversi quum ruit hostis agrum:
Nil iuvet aeternae pacis praeferre sequestrum,
Qui pax est hominum mutua, quique Dei?
Immo iuvat. namque indignum foret aetheris aulâ [(printer); sic: aulam] ,
Praestarent homines si pietate deo.
AT vitium longo nobis induruit usu,
Quique mora crevit mos, solet esse tenax.
Esse solet. quid tum? ner vos intendite mentis:
Mentis quippe bonae pro vehit orsa deus.
Quicquid erit, prece vincendum est. pugnate precando:
Qui prece conatur vincere, vincit homo.
Vincitur et vincitur Homo, sed et ipse Satanas,
Et prece maiestas vincitur ipsa dei.
ERGO ades, et socios ausculta, Christe, precatus.
Non faciet longam nostra querela moram.
Esse magistratum scis nobis, quem, reor, optet,
Libera cui voti sunt data iura sui.
Ut melior nemo hoc, ita non metuentius ullum
Numinis imperium Teutonis ora tulit.
Atque togam atque sagum doctus, sed doctior illam.
Vtiliorque tuo, quam sibi, Christe, gregi.
Si quenquam [Reg: quemquam] , inprimis hunc sit tibi cura tueri.
Tempora da vitae plura superstes agat.
Nec tibi sit mirum, nos multam huic quaerere vitam.
Vtilis est patriae. Num tibi caussa levis?
Hoc salvo, nunquam [Reg: numquam] se victam Ecclesia dicet:
Aut nostras frangi posse fatebor opes.
HUNC cura Ludum; qui pridem despicit omnes
Infra se positos quotquot hic orbis habet:
Ut quoscunque [Reg: quoscumque] dabit venturi temporis aetas,
Noster hic haud illos nomen habere sinat.
Terra carens ludis, corpus sine mente putandum est,
Et sine luce dies, et sine sole polus.
Quid Schola? Cor mundi: moderatrix aurea rerum:
Vnica doctrinae culta magistra bonae:
Morum formatrix: animorum fabrica: nutrix
Artium: inexhaustae dives alumna rei:
Virtutum cultrix: veri falsique probatrix:
Vtilium genitrix ingeniosa virum,
Publica quos sibi res, sibi quos Ecclesia, vitae
Quos hinc privatae deligit ordo sibi.
Adde, quod est primum, studium pietatis in illa est:
Hunc sibi laus Domini vendicat una locum.
Vtque huius [Reg: ?huius] reliquae; sic haec Witeberga profecto
Multiiugae inprimis artis agone calet.
Demonstrant alii modulo rationis acuto
In partes numerum ducere rite suas:
Auribus instillant alii praecepta iuventae,
Intus et eradunt huic alimenta mali:
Expoliunt linguas, et rerum singula verbis
Exornare suis et variare docent:
Innumeris numeris numerisque poema ligatis
Et quae scripta ratis innumerosa metris:
Solvere fallaci sinuosa sophismata nexu,
Caecaque contortis dicta vibrata plicis:
Naturae mores penitosque subire recessus;
Qua Deus hanc mundi temperet arte domum:
Stellarum positus, Solis caelique meatus
Argutis radii disposuisse viis.
Luna laboranteis [Reg: laborantis] cur occulat invida vultus,
Solis et atratos cur rota celet equos.
Quei [Reg: Qui] loca non visae metemur dissita terrae,
Et quae quis docto pulvere digna putat.
Historias alii reserant et tempora: prisci
Quid memorent Fasti, quid spaciosa [Reg: spatiosa] dies.
Quaerere quei [Reg: qui] famam, quaesitam impune tueri
Debeat incolumi mascula turba fide.
Enucleant alii mutas Hippocratis artes:
Praelucent alii Iuris utramque facem:
Intendunt alii munus sublime, quod horret
In girum [Reg: gyrum] angustae cognitionis agi:
Scripturae genium veterumque oracula vatum
Artis et ingenii luce sagace notant:
Quei [Reg: Qui] rerum sator ille Deus se possit Hebreae
Virginis exileis [Reg: exiles] insinuare fibras;
Carnis et humanae tantillo indutus amictu
Germen habere hominis, germen habere dei:
Quei [Reg: Qui] [Reg: Qui] rex naturae, naturae cedere legi,
Mortalique Deus more subire necem:
Queique dari possit superis expergitus auris,
Frigida quem vitae pausa secuta fuit:
Etque: peccatis hominum dissuta, vicissim
Gratia cum tumido sarta coire Deo:
Quid Deus, et quid Christus: et hunc quei [Reg: qui] claudere nunquam [Reg: numquam]
Pectoris humani vascula parva queant:
E: quam vana horum praedetur opinio sensus,
Qui sub sensiculos hunc rationis agant:
Ac cupiant Christum cerebelli includere septis,
Quem nequit ingenti claudere terra sinu.
His studiis calet haec, quod nosti, lucta cathedrae:
Et magis atque magis deinde calere cupit.
PRO quibus obsequiis, si fas est, CHRISTE; paciscor,
Leucoris assiduus tutor ut esse velis.
Ausit ut hanc si quis nocuis invadere turbis,
Aut male praestigiis infatuare vafris:
Aut odio obscuro, aut morsu incursare profano:
Hunc tu! sed taceo: scis, puto, quod sequitur.
Tuta etiam Patriae sint alcedonia terrae:
Sit res tuta foris publica, priva domi.
Perde viros, qui bella volunt Martemque lacessunt.
Sanguine fac pessum sanguinis autor eat.
Nec committe, sacri pretio tibi sanguinis emtas [Reg: emptas]
Quis quam crudeli sanguine mactet oves.
Ut discant hostes, nunquam [Reg: numquam] vertigine sortis,
Aut caeco rerum turbine tanta geri:
Sed potius servare tuo te numine solum
Agmina mandatis obsequiosa tuis.
Subde novas homini vires, rege luce priores.
Vires namque viri te sine viras alunt.
Sitque fide constans: si res fert, mobilis aede.
Terreri Attalica conditione neget.
Non ad fortunae regumque favoris ad auram,
Plebis ad applausum verba fidemque trahat:
Audeat invicto sed pectore dicere, Tortor.
Quid me ferre iubes? En ego, ferre iube.
COMMODA temperies caeli sit et aeris: in nos
Semina morborum nequa cruenta fluant.
Absit morbus egens, victus paenuria, magni
Aut comes, aut certe nuntia prima mali.
Nus quam fallenti vitis progerminet uvas
Palmite: quo damnum sarciat ante datum.
Neu seges eludat messem fallacibus herbis,
Sed sibi tramissas larga remittat opes.
Iam nunc (quod flendum est) terra atque iniuria caeli.
In nos coniurant. res facit ipsa fidem.
Nec res macra modo est: Spes despondenda laborat
Ipsa quoque: et multos ducit hiante metu;
Quaenam sint vitae posthac alimenta caducae:
Cuinam serventur corpora nostra fami!
Certe nuper humus pro ventu divite visa est
Vinetumque gravi luxuriare botro.
Post mentita tamen spem sunt. querulique coloni
Mensuram voti non habuere sui.
Heliadum ramis plus, quam sint grana ferendo,
Flentibus, inter aquas uvida messis erat.
Hinc pro fruge metunt siliquas naucique cucullos:
Frumentique explet stramen inane vicem.
Sic multum imminui res frumentaria cepit:
Quod solita annonae copia deerat agris.
Et causa in promptu est: Quoniam nos flere pigebat,
Ac sordes lacrimis ante lavare piis:
Flet caelum, camposque lavat: lacrimasque colono.
Elicit invito: rus quia fruge caret.
O promus - condus penoris praedivitis, ecquid
Sentis hos aequa mente, Iehova, metus:
Sentio, ais, quidni? Sic vos punire paravi:
Sic ponam immodicae caelica frena gulae:
Sic, quicquid vestri meruerunt pendere mores
Hactenus, hoc anni tempore pendet homo.
QUID si non faceres? quid si peccata perosi
Altera mutatis vela daremus aquis?
Saepe minas iramque tuam paenamque [Reg: poenamque] levasti,
Cum peccati hominem paenituisse liquet.
Ibo per exemplum. Quoties genus Isacis olim
Ob scelera incensum te dedit inque minas?
Cum iam supplicio velles mactare: Iehova
Respice, clamabant. Respicis, et bonus es.
Momentum levius non est Ecclesia nostro
Tempore. conserves hanc modo, Christe, diu.
Perfida sed toties, ais, est mihi. perfida certe est,
Perfida: sed quam vis perfida, cara tamen:
Tantum restituat tibi se. caede, ure secaque,
Quicquid agis, sanguis est tamen illa tuus.
Sed neque fastidire potes, nec eam dare pessum:
Sic huius socio totus amore cales.
Ergo animos medicare hominum motore salubri:
Suggere et obsequii semina grata novi.
Perfidam dices, tibi quae modo perfida dicta est:
Lausque erit ante tuos sera, sed ampla pedes.
SALUA sit idcirco spes nostra: nec impetus anceps
Debilitet dubio corda supina metu.
Dictum actum, quod Iova iubet: vox edita res est.
Hic insperatam spem dare solus habet.
De nihilo creat hic aliquid: de pane minuto
Callet hic innumeros obsaturare viros.
Tantum huic dicamus votum impetrabile: cultu
Morum exturbemus furta priora novo.
Vtque voluntatis non deserat orsa facultas,
Successus animis adde, Iehova, pares.
Iuratum cohibe Satanam mortalibus hostem,
Cumque hominum morbo congrege quicquid obest.
Hic auceps animae cumprimis subdolus unum
Nobis securum non sinit ire diem.
Nos hic odoratur, nos investigat, et astu
Quovis degustat, qualibet arte premit.
Nocteque, quum fusco somni velamur amictu,
Spectra magisteriis obiicit [Reg: obicit] innumeris:
Luceque, quum soliti legata negotia pensi
Quisque suo curat robore, quisque loco:
Nos hic ab officio tractos, et ut illice cesto
In nassam ducto ad scelus ire iubet.
Et nisi tu semper geniorum praeside coetu
Nos custoditos, optime Christe, dabis:
Non mille excubiae, non hunc signata repellent
Limina. persuaso fallere rima sat est.
SED scio, non multos furor hic exibit in annos:
Saevitiae istius pro fore finis adest:
Ni sit inops veri Deus ipse, quibusque futuram
Eventus sortem posse videre dedit.
Huic dica dicetur, Christique trahetur ad urnam
Iudicis, et de se suplicium [Reg: supplicium] acre dabit,
Supplicium aeternum. victrix Ecclesia laeto
Eminus haec oculo cernet et aure bibet:
Atque triumphanti similis sic saepe rogabit:
Tandem animi cecidit spiritus iste tui?
Quo furor, et sceleris nunquam [Reg: numquam] exsaturata libido?
Aude aliquid socio cum grege, si quid agis.
Hi contra horrendo sub fulmine tormentorum
Vix hoc in verbum sufficient, FUIMUS.
QUI natus, sine matre, patris sub corde lehova,
Temporis auditum quum neque nomen erat;
Nec terrae pila, nec caeli rota, nec maris agmen,
Hoc nec inaspicui [Reg: ?] lumen inane cavi:
Ardua quum caeli, fluor aeris, arida terrae,
Liquor aquae et certi temporis usus erant,
Hic idem, sine matre Deo qui nascitur olim,
Induviis nostrae carnis amictus adest:
Tantum labe carens, ex toto caetera nobis
Par similisque: deo par similisque patri.
Naturaeque migrat naturae conditor usum
Insinuans uteri se sine patre fibris.
Quae mater, quae virgo tamen, quod pignus alebat,
Non interfecta virginitate parit.
Foederis admiranda fides! a Numinis aura
Mortalis subolem foete puella gerit.
Fitque homo, qui Deus est; quae virgo; puerpera. verum
Nec virgo amisit nec Deus esse suum.
STELLARUM Caeleste solum vitaeque volucres,
Qui superae colitis moenia celsa domus,
Aeriaeque plagae, corpusque volatile venti,
Nubesque et pluviae labilis humor aquae:
Et vastus terrae impendens super Oceani mons,
Oppositaeque mari pensilis agger humi:
Et quicquid domus haec Naturae publica caelum
Circinat incubitus ambitione sui:
Vi tota in pueri plenos animantor [Reg: animator] honores.
Tantum linguarum nulla silescat opus.
Hic est, quem vates olim cecinere futurum,
Exsuta est sceptris gens ut Hebraea suis.
NOBIS hic natus, NOBIS datus unicus unis.
Baptisma hunc unum prendit et una fides.
Hic ab Adamigeno solvit humana reatu,
Instauratque sacrae rudera lapsa viae.
HANC instare viam: Puerumque urgete sequendo.
Non est ad caelum tutior ulla via.
SALVE, dia salus, dicat, quicunque [Reg: quicumque] salutem
Credit in hac Pueri stare salute suam.
SALVE, Pax hominum, dicat, quicunque [Reg: quicumque] praeoptat
Nostra perennanti saecula pace frui.
SCRUTARI quoties hominis natalia Christi
Audet homo, et facti sollicitare modum:
Ilicet humanae rationis acumen hebescit,
Caligant oculi, cor pavet, ora silent.
Factus homo Quod sit Deus; edam. Quaeso, quis autem,
Quomodo factus homo sit Deus, edet homo?
Certa fides non est, dubio quae fluctuat aestu.
Posse Deo soli fidere, certa fides.
Ut nunquam [Reg: numquam] pecces, meditare novissima rerum,
Quam longa AETERNI nominis illa mora est!
Membrum ego sum capitis Christi. Caput exiit urna.
Ipse tenebor humi, si caput exit humo?
Sanguineas Christus guttas sudavit in Horto,
Ante patrem suboles, et Deus ante Deum.
Si minus ex aliis; ex hoc, Homo disce vel [(printer); sic: disce] uno,
In scelus humanum quanta sit ira dei.
CHRISTE, Palaestinae moriens in robore quercus,
In Fidei da me robore posse mori.
O Homo, quincuplices CHRISTI, mihi dispice [(printer); sic: displice] saltus.
E caelo in gremium Virginis UNUS erat.
Virginis e gremio durum praesepe fit ALTER.
Fitque e praesepi TERTIUS ara crucis.
Ex ava crucis in tumulum fit QUARTUS. et ex hoc
Deserti rursum QUINTUS ad astra Poli
QUINQUE dedit saltus: ut det mortalibus UNUM
E terra in caelos. Saltus o une, sat es!
Deum hominem factum, rationi creditu difficilimum.
Factum hominem esse Deum, magnum et memorabile mirum est
Inter et humanos Angelicosque choros.
Nec minus hoc mirum est; Humanum posse doceri
Pectus, ut accredat, Factum hominem esse Deum.
Nascitur Immanuel, moritur, sepelitur, ad Orcum
Visit, et evicta morte revisit humum:
Visus humi caelum repetit, caeloque redibit,
Et patrias mecum participabit opes.
IMMANUEL caput est: capitis sum pensile membrum.
Si caput in caelo est, membrane claudet humus?
NOX abit: et iam quinta sonat. Martisque satelles
Excubitore suum provocat ore diem.
Exsurgo: rursumque meas IN NOMINE PATRIS
ET FILI ET SANCTI FLAMINIS edo preces.
At simul hac cum nocte vetus quia transiit annus,
Et novus adfectat [Reg: affectat] per sua puncta viam:
Virginis octiduane Puer, dulcissime Iesu,
Aeternique patris forma coaeva Dei:
Praeter servandae consueta diaria vitae,
Te strennas [Reg: strenas] etiam supplice corde rogo:
Qualeis [Reg: Quales] , non edo: si vis tamen edere; si vis
Mi dare, quas strennas [Reg: strenas] postulo; TE mihi da.
IESUS laetitia est in CORDE, in MENTE voluptas,
IESUS in ORE mel est; IESUS in AURE melos.
Non est in partu mulier tam prompta salutis,
Quin velit ad dandum promptior esse DEUS.
IESU, tu primis vox sis mihi prima Calendis.
IESU, vox vitae sis quoque summa meae.
Excessit, rectore Deo, vetus annus ab astris,
Atque novum novus heic [Reg: hic] ordinat annus iter.
Si strennas [Reg: strenas] pro more no vas dat amicus amico,
Do tibi prae cunctis, dulcis amice meas.
Venit ad extremum taciti pes lubricus anni,
Inque novo properat ponere calle gradum:
Da Deus, heic [Reg: hic] etiam nocui vis improba fati
Desinat, et fausto Sors pede ceptet [Reg: coeptet] iter.
Attigit anniculus metae spacia [Reg: spatia] ultima cursus,
Iamque novo gaudet carcere posse frui.
Meta mali lux ista, precor, sit et ultima nostri:
Primaque perpetui meta sit ista boni.
Orbe peragrato rediit novus annus in orbem.
Da redeant Orbi, quae periere, DEUS.
Annua Zodiaci finitur linea tractus:
Ultima sit nostri linea, CHRISTE, mali.
Quinque talenta aliis, mihi drachmula contigit una.
Drachmula sit lucro, da DEUS, una TIBI.
Hunc Deus in mundo solet observare tenorem:
Ponit humi tumidos, tollit humo timidos.
Aeger eo cubitum: sanus cubit (ecce!) resurgo.
Quaeris, tam rata sit quae medicina? PRECES.
SAT curis lacrimisque datum sopire dolorem,
Et cordis laxare fibras, et solvere frontem
Lux hodierna iubet, nostrae solemnia [Reg: sollemnia] PASCHAE.
Colle supinatis oleae qui nuper in hortis
Grandes purpureo sudavit sanguine guttas:
Impia quem rigidis lixarum turba catenis
Induit, et stricto colaphos infringere pugno
Ausa est insonti, diraeque tonitrua linguae
Blasphemo iaculata tubo collidere famam
Divinique satus maiestatisque paternae:
Quem Pilata cohors Romani praesidis, et quem
Obiecit scuticis sannisque Herodia vulpes:
Qui medios inter, scelerum quasi pompa, latrones
Dispessis manuum palmis crurumque plicatu
Dira exsecrati suffixus ab arbore lignis est.
Cui latus immiti traiecit satrapa ferro:
Hostica quem tristi dedit inclementia morti:
Quem princeps regimen naturae lampas olympo
Astriferis comitata choris deflevit ademptum,
Implicuitque solum tenebris, hominesque coegit
Desperare diem et caeli sperare ruinam.
Talia tantaque passus, et his graviora, nec ulli
Sat memorata prius, nec post memoranda sat ulli:
HIC HODIE SURREXIT humi redivivus ab umbris,
Seseque ostentat, labarique volumen in auras
Ventilat emeritum prostrata a morte tropaeum.
Atque haec plana fides et non dubitabile verum est:
Attestantur idem Scriptores quattuor, et qui
Olim a secretis Christo sociique fuerant;
Quique salutiferae post Cancellarius aulae
Promeruit dici Perseae gloria Tarsi,
Quem coram vidit superi rota tertia caeli
Discipulum vivo Christi sermone doceri,
Haec eadem nostro generi testata reliquit.
Iam si surrexit Christus, surgemus [Reg: subrigemus] et ipsi:
Et si defunctae nulla est surrectio carnis,
Nec Christi caro surrexit. Quod si caro Christi
Non surrexit, inanis erit nec habebitur hili
Nostra fides, et adhuc peccati lege tenemur;
Ac periere omnes, qui sunt in nomine Christi
Vita defuncti. Nunc autem Christus ab urna
Surgens primitiae (quod scimus) factus eorum est,
Quotquot dura quies lenta sopivit in umbra.
Sicut in Adamo nos morti tradimur omnes,
Sic rursum in Christo de morte resurgimus omnes.
Qualia, quis dicat, vel quomodo corpora surgent?
Stulte, quod haec surgant, satis est; cur, Quomodo, quaeris?
Non ratione sed exemplis res ista probata est.
Num tua sementis viviscit [Reg: vivescit] , mortua ni sit?
Quodque seris, non est oriturum postmodo corpus,
Sed purum atque putum quovis e semine granum:
At Deus ingenita cuivis ex indole corpus
Induit, atque suam dat, quam vult ipse, figuram.
HAEC et plura docemur: et ut doceantur in istis
Plurima postgeniti; nostrum est, obnoxia pubes.
Serva ministerio doctrinae corpora pastu
Attolerare aliquo. iubet hoc sententia Paulli;
Qui curant aram, fas est ut alantur ab ara.
Quem pudet (ut vestro puditum est ex agmine quosdam)
Ad pluteos arae socio procedere passu;
huius et angelicos coetus Christumque pudebit,
Decrepiti messis cum venerit ultima mundi.
Frugifer Ara suis ager est cultoribus; et quae
Huc iaciuntur, habent faecundum [Reg: fecundum] seminis instar.
FESTUM hodie solitis Ecclesia moribus ornat,
Quod sacrosancta sibi vendicat AURA Dei.
Simus in hoc nostri, quotquot morientis ab Agni
Pignora divino sanguine lota [Reg: lauta] sumus.
Quod Solymis immensa Dei magmenta loquuti
Sunt olim undenum vis galilaea virum,
Atque uno sociata loco pars caetera [Reg: cetera] turbae:
Res exanclati non fuit ista meri.
Sed nempe eventus sunt tunc sortita Prophetae
Omina fatidicis antenotata libris:
Quum suprema cadent celerum [Reg: celerium] momenta dierum,
Hauriet effusum Flamen ab ore Dei
Omnis homo, (Deus inquit) et omnis in omnibus oris
Vaticinaturi pectoris orsa dabit.
Nec sexus discrimen erit neque sanguinis ullum:
Eiusdem mulier cum mare sortis erit;
Eiusdem patris Iäpeti [(printer); sic: Iapeti] neglecta propages,
Gensque Palaestinis Israelitis agris.
Visio devotos tunc illustrabit ephebos,
Visio divinos testificata modos:
Atque senum in somnis animi ventura repingent
Somnia, formoso candidiora die.
Signa supra dabo, signa dabo mortalibus infra
Prodigiosa polo, prodigiosa solo;
Scilicet undantem trepidante volumine fumum,
Atque ignem atque rubrae flebile sanguen [Reg: sanguis] aquae:
In tenebras lumen radiosae lampadis assum
Verget et in taetram Luna cruoris hamam:
Quam veniat magna illa dies horrendaque mundo,
Quum deus extremi iudicis arma geret.
Et siet; Quicunque [Reg: Quicumque] Dei prece numen adorat,
Non immutando faedere [Reg: foedere] salvus erit.
TALIA secum hodie meditari convenit omni,
Ignem animare suum qui cupit igne Dei.
Hic germanus enim divini spiritus ignis
Et calor et fotor noster et altor erit:
Hic ab Adamigena tristes caligine mentes
Solvit, hic algenti corda rigore levat.
Inclita maiestas, quae in trino simplice, et uno
Triplice, mirando iure triuna manes;
Et Pater, et Fili patris, et secreta duorum
Copula par illis Spiritus; une Deus;
Largius indulge nobis tua dona: calorem
Frigidulis, animae lumina caecigenis.
AT vos ingenuis pubes addicta Camaenis [Reg: Camenis]
Altius haec imis imbibitote fibris:
Quique docent eadem multis ad pulpita multos,
Quo poterit pro se quisque, iuvate, modo.
Una Dei merito qui porrigit aera ministro,
Ditior est, quam qui corrogat aera Midae.
RES magna est nimiumque potens Oratio IUSTI
Salvifica Christi quae stabilita fide est.
Haec aperire potest occlusa sacraria caeli,
Morigerumque sua lege vocare Deum.
HANC cum Sapphoo doceas nos, SCHRAME, libello;
Non erit ingenii gratia nulla tui.
Nam quid amabilius poterat maiusve doceri,
Quam reserare polos, et revocare Deum?
EDITE Melpomene, KINNERE, educte Thalia:
Hincque Poeta bonus, Musicus inde bonus:
Hirsbergae medicis thermarum ubi morbidus undis
Corporis adfecti tabida membra lavas;
De CRUCE Christigenis Christique piam instruis Echum,
Quam, reor, Angelicos nunc iterare choros,
O Echo sanctam! tuque o Crux nobilis, et qui
Hanc Crucifixe tuo sanguine Christe lavas!
Ecqua salutiferis thermarum cura lavacris
Sit potior, quam sic posse lavare malum?
Is pure lotus, qui se lavat intus et extra:
Interius Christi sanguine, rore foris.
UNUM hominem constanter agas, homo polype. nunquam [Reg: numquam]
Servus diversis serviet unus heris.
Qui Christi non est. anti-Christi esse necessum est.
Nam commune nihil cum Beliale Deo.
TU, si qua vides, quae solidam merere laudem
In me poterunt more probata Christiano;
Virtute mea consilioque facta censes?
Quam vellem, o homo! sed nihil ipse, nil profecto
Ex me facio, quod vocitet bonum Deus, qui
Solus bonus est. Ipse facit: facit profecto
Ipse, quod ipse facere nec quidquam aestimor abs te.
Quod feci bene; quod facio bene; et quod olim
Facturus bene: non o homo, non ego feci;
Non ego facio; non ego facturus id ex me:
IPSE FACIET; ipse facit; fecit ipse IESUS.
SUMMA in his terris tum sapientia tum felicitas est, posse quiescere, ac sua potius agere et propria, quam aliena. Deinde utraque fortuna, et sive sit agendum sive patiendum, in Deum potius quam in homines respicere, et ab eo solo pendere. Mortem denique suam perpetuo sic meditari, et peccatum potius fugiatur, quam illa nimis metuatur. Mundum praeterea, quaeque sunt illius, despicere simul et odisse. De vita perpetua magis, quam de hac fragili et caduca solicitum [Reg: sollicitum] esse: Animaeque curam gerere maiorem, quam corporis: Et ita sese comparare, ut anima prius laeta lubensque hinc in caelos evolare cupiat, quam e tabernaculo suo evocetur.
M. R. V.
Quae carmine ita reddebam ANNO MDXCIII.
NULLA est in terris aeque sapientia felix,
Intra pelliculam quam posse quiescere. caute
Res tractare suas, neque participare quod extra est.
Fortunae tolerare vices utrius que modeste.
Arbitrio pendere Dei solius. ad omnes
Temporis articulos obeundam expendere mortem;
Nec tamen exhorrere nimis: sed ut insita nobis
Semina nequitiae prima suffocet in herba.
Mundum preterea [Reg: praeterea] fatuique coagula mundi
Spernere. perpetuam potius spectare salutem,
Quam cito lapsurae momentum ignobile vitae.
Plus lucem sectari animae, quam corporis umbram:
Atque ita se gerere, ut prius hoc exire praeoptet
Corporis hospitio Mens ad sibi debita caeli
Moenia, decreti quam iusserit ordo diei.
Psalmo XC.
Da Deus humanae mensuram noscere vitae:
Matura aeternas ut sapiamus opes.
qu/me ble/yon etc.
Suspice mens caelos, atque obliviscere terras.
Ulteriora manent: inferiora cadunt.
FINIT et hic ANNUS. Quid mecum hoc temporis actum est?
Vivo. nec hoc tantum. valeo: neque corpore tantum:
Mente etiam valeo. Musaeque et nominis exstat
Integra fama mei. cultus quoque Numinis idem est,
Qui fuit. aucta satis fortunae rescula nostrae est.
OMNIA, quae votis anno concepta priori
Abs te, care Deus, sub primum mane rogabam,
Profectus habuere suos: neque defuit hilum.
Contra dives eram promissis ipse; futurum,
Improba damnarem solitae contagia noxae.
Meque redonarem vitae melioribus orsis.
Sed pudet heu pudet hoc de me tibi, CHRISTE, fateri;
Eventu caruere suo, quae vota vovebam.
Scilicet humanae vestigia devia turbae
Avertere meos sperato tramite gressus:
Nec licuit pactae cretam contingere metae.
Ah casus miserare meos, miserere laborum!
Cerne animae luctam; quam toto pectore coner
Promissam curare fidem: sed ubique, sed usque
Auferor in praeceps excordi turbine cordis.
Scilicet heic [Reg: hic] constant Iessaei verba Prophetae;
OMNIS HOMO MENDAX
BELLA per aethereos dicam civilia campos:
Ut stetit hinc MICHAEL, illinc DRACO miles in armis,
Cum caeli iuvenes, divinae robora gentis
Aeternum vellent sceptris avertere Regem.
VOS o Calliope, tantarum expromite rerum
(Si nostis) caussas. gentem quid in arma beatam
Impulerit: superum quid pacem excusserit Orbi:
Cognatasque acies et rupto faedere [Reg: foedere] fratres
In sua discordi quid viscera verterit ausu.
Anne animis etiam tantae caelestibus irae?
Cum Deus ingentes mundi procuderet orbeis [Reg: orbes] ,
Saeclorumque novus primum procederet ordo;
Extudit aligerum mirando numine turmas:
Quas nulli fas est numero subducere, nulli
Fas dare sub sensum, aut metiri luminis usu.
Omnes praestantes; divinae lucis ad unum
Participes omnes; et cives aetheris omnes.
Non simile his quicquam caeli Mens provida fecit.
Uno quippe deo leviores, caetera summi.
Senserat haec (quis enim non talia sentiat?) in se
Lucifer, ante alios Genius pulcerrimus [Reg: pulcherrimus] omnes,
Flos superum, facieque nimis spectabilis alta:
Tanto consorteis [Reg: consortes] inter praestantior omnes
Ibat in augusta divini Principis aula,
Quanto splendidior, quam sidera caetera, fulget
Hesperus; et quanto, quam Vesperus, aurea Phoebe.
Hinc turget, plenusque sui caput erigit amens;
Et spes in tantas effertur, ut omnia solus
Digerere imperio possit; quia posse videtur.
Nec mora: legatis de pluribus eligit unum,
Ardua qui poterat liquidoque fluentia cursu
Verba, vel abstruso vel aperto pingere flore;
Ac dare subtili vivacia dicta catenae,
Adstrictos quoties in nodum cogere sensus
Vellet, ut adfectus possessaque corda deorum
Irent sponte sua verbis quocunque [Reg: quocumque] vocasset.
Huic animi curas fidam deponit in aurem
Conatusque suos: monitisque audacibus implet,
I, magnis armare animis, mora segnis abesto:
Ito, ait, ito cito; soliumque capesse Iehovae,
Et recta cervice novos edissere motus.
Iste viam invadit: celerique fugacior aura
Provocat excussas Parthi post terga sagittas
Cursibus: inde volans per aperta palatia divum,
Vix leviter summum volucri pede libat Olympum:
Posse putes illum sicco mare radere passu,
Ire per intactas maturae messis aristas.
Ventum erat aetherei [Reg: aetherii] speratam Regis ad aulam,
Effusam spacii [Reg: spatii] longis amfractibus aulam,
Gentis et humanae, coeat si cuncta, capacem.
Sella erat in medio sublimibus alta columnis,
Auri luce micans flammasque imitante pyropo:
cuius ebur nitidum laquearia celsa tegebat:
Quam non ulla manus, non ipsi attingere tuto
Ausint caelicolae, quantumvis perpete cura
Vestibulum insomnes servent nocteisque [Reg: noctîsque] diesque.
Protinus ad visum sua fert vestigia Regem,
Consititque procul. neque enim propiora ferebat
Numina. purpurea redimitus veste sedebat
In solio Deus auratis lucente smaragdis.
Quem stricta facie plenis que ita vocibus audax
Adfatur: Fieri quae mandat Lucifer heros
Dux meus, attentis age iam nunc auribus hauri.
Tune, ait, imperio regere omnia solus? et una
Filius iste tuus, qui se tibi subiicit [Reg: subicit] ultro,
Ac genibus minor ad terram prosternist, et offert
Nescio quos toties animi servilis honores;
Et tamen aeterni proles aeterna Iehovae
Audit ab aetherea [Reg: aetheria] luteaque propagine mundi.
Huic ego sim supplex? ego? quo praestantior alter
Non agit in superis. mihi ius dabit ille, suum qui [(printer); sic: suumque]
Dat caput alterius sub ius et vincula legum?
Semideus reget iste polos, reget avia terrae?
Me pressum le viore manu fortuna tenebit?
Haud ita. tu solus non polles fortibus ausis.
Non ego sic cecidi, nec sic mea fata premuntur,
Ut nequeam relevare caput, colloque superbum
Excutere imperium. mihi si mea dextra favebit,
Audeo totius mihi ius promittere mundi.
Nec sum adeo ignarus; magno caeleste parari
Imperium. scio. sed nobis sunt fortia bello
Pectora, sunt animi, et rebus spectata iuventus:
Qui caput in cunctos damnatum exponere casus
Non dubitant: pridemque meo iurata duello
Sacramenta tenent; meque omni Marte laborant
Erigere in fasceis [Reg: fasces] , et sceptris tradere vestris.
Nec feror indignus, tantis ve laboribus impar:
Quo potuit Genium perducere caelica virtus,
Adscendi [Reg: ascendi] ; supraque nihil nisi regna reliqui.
Non privata cupit, caelesti quis quis in aula
Luciferum transire parat. hinc miles utrinque.
Hinc acies statura ducum est. an Lucifer, an tu
Victor eas. non tam valido trahis omnia motu,
Viribus vt nullis possint labefacta revelli.
Sit subitum, quodcunque paras. sceptrum exsue nostris
Invidio sum oculis; regnoque excede: vel armis
Cerne, utrum domito fortuna imponat Olympo.
Iamdudum sedet haec animo sententia, pleno
Successus urgere meos conamine: dudum
Livor edax tibi cuncta negat: geniosque subactos
Vix impune feres. solio detrudere regni
Te, mihi decretum est. partiri non potes Orbem;
Solus babere potes. nunquam [Reg: numquam] concordia multis
Imperium commune vices produxit in aequas.
Haud capiunt haec sceptra duos: vetat aemula virtus.
Invidiae semper regnum est: omnisque potestas
Impatiens socii. Quid multum? haec summa precandi:
Caelesteis [Reg: Caelestes] Aquilas in visaque regna relinquas
Arce procul, nostroque velis te credere iuri.
Sic genus aethereum [Reg: aetherium] spretis sibi consulat armis,
Inque vicem gens omnis amet. pax missa per orbem
Munera militiae volet exercere togatae:
Pacato quisque imperio, sine sanguinis haustu
Mitia legitimo sub iudice bella movebit.
Sin, quae iusta, rogo, porro abnuis ore superbo;
heic [Reg: hic] subito, heic [Reg: hic] pacem temerataque iura relinquam:
Teque sequar Fortuna. procul tunc faedera [Reg: foedera] . si nos
Credidimus fatis; utendum est iudice bello.
Disces tunc demum, quod non in daemone tantum
Sit nomen, sit fama ducis; sed vivida virtus,
Et bellis adsueta manus. meus aethera miles
Impleat; atque humiles saturentur sanguine terrae.
Laus, belli transire modum: mensuraque iuris
Vis erit: armorum rabies ferrique potestas
Confundet decus omne manu: scelerique nefando
Nomen erit virtus: ceptusque [Reg: coeptusque] exibit in annos
Hic furor aeternos: nec profit poscere finem.
Atque aliquis magno dans olim exempla timori,
Inquiet, Haud alios motus tunc fata parabant,
Cum superis bellum Geniis ciuile dedissent.
Iam scis, Luciferi quae sit sententia nostri.
Hoc Deus audito Genii sermone, novarum
Obstupuit subita confusus imagine rerum:
Quaque erat, obtutu tacito sedet: aestuat ingens
Imo in corde dolor: veratque hos vndique motus
Intentos volvens oculos. nec regia sedes,
Nec mouet hunc fidei deceptae iniuria tantum,
Quantum in Luciferi sermone feroce moratur.
Tum quassans caput et sceptrum sic ore profatur:
Hei stirpem invisam! hei votis contraria nostris
Vota operis nuper quod fecimus.! actus olympo,
Sceptrisque exsutus ius imperiumque Iehova
Daemonis accipiet genibus minor? At mea, credo,
Numina fracta iacent, et nomen inane Iehova est!
Dein oratorem intuitus sic excipit ultra:
Siccine ais? Dominum patriis expellere regnis
Decretum est famulo? vix sit mihi credere tantum!
O audax facinus! o caeci et lucis egenteis [Reg: egentes]
Luce sati! Quis vos vobis malus abstulit error?
Tam cito quae vestras cepit vecordia mentes?
Ut spreta ausitis pietate indicere vestro
Bella Creatori. regnum mihi turbine nullo
Lucifer excutiet: quantumuis [Reg: quantumvis] ubere quaerat
Proventu scelerum, subiecto uter imperet Orbi.
Promptius hoc caelum, quam lex aeterna iubebit,
Et mundi textura recens compage soluta
Corruet; et sceptrum prius hoc, quo cuncta guberno,
Non erist; et dextra haec seine robore cassa iacebit;
Quam tuus imperium mecum caeleste vel ullis
Participet saeclis herus impos et improbus heros.
I nunc, atque ipsi, mea quae sententia, narra.
Ibat: at haud illo, quo venerat ante, volatu.
Passibus incedit timidis, ubi fulmina linguae
Principis aeterni non aequa acceperat aure:
Sudant corda metu: stant alto pectore voces
Infixae. mensura metus erat ista; Iehovam
VElle putat quaecunque potest. Sic daemonis aulam
Spemque metumque inter dubius redit: ordine pandit
Omnia. sermo labans aliqua formidine pectus
Arguit implicitum. multa tamen arte furorem
Conceptum saevamque ducis deflectere mentem
Pacifero sermone parat. cura omnis in hoc est,
Tollat ut insanum belli ciuilis amorem.
O praestans, inquit, iuuenis; quantum ipse feroci
Virtute exsuperas et cunctos fortibus ausis
Caelicolas anteis, tanto me impensius aequum est
Consulere, atque omnes metuentem expendere casus.
Sunt tibi consortes (fateor) magnique paratus,
Sunt et opes, sunt et non parvo pondere vires,
Sunt alia ad bellum momenta insignia: certum
Consilium doctique doli nataeque sub armis
Insidiae. verum sine me haec haud mollia fatu
Sublato proferre metu: simul o animo hauri.
Armatam de siste manum conferre Iehovae:
Qui te cunque manent isto certamine casus,
Ut sint felices, metuo! maiore profecto
Quam credi poterit, discrimine sumimus arma:
Sed venient maiora metu. Fors dicta refutet,
Et metui sit nulla fides! Si, Lucifer, unquam [Reg: umquam]
Consilium gratum fuit aut prodesse meorum
Quod potuit; gratum sit et hoc, sit et vtile: Pacem
Cum superis cole, damnatis ciuilibus armis.
Cum Iove certanti semper gravis exitus instat.
At non Luciferi tantis violentia dictis
Flectitur: Exsuperat magis, aegrescitque medendo:
Datque animos furiis, totoque adstantis ab ore
Scintillae abscedunt: oculis micat acribus ignis.
Ut primum fari potuit, sic turbidis insit:
Cepto [Reg: Coepto] ut ego absistam? levis ut mea dicta retractem?
Me frustra terrere minis ignobilis audet
Caelicolum Rex iste, huius que ignava propages.
Quam tu nunc curam pro me geris, hanc age pro me
Deponas: et ne frustra nos omine tanto
Prosequere, in grati certamina Martis ituros.
Et nos tela manu ferrumque haud debile dextra
Spargimus: et nobis animosa audacia cordi est:
Quique fluat nostro, non deerit vulnere sanguis.
Tollite quamprimum Mavortia tollite signa:
Viribus utendum est, quas fecimus. arma tenenti
Omnia dat, qui pauca negat. pete nuntius aethram
Ac refer haud placitura isti mea dicta tyranno.
Iamque dies primos Maritis visura tumultus
Exoritur: tristis stabat super aethere Titan;
Venturamque loquens obiecta per omina cladem
Signa dabat mundas belli manifesta propinqui.
Iste, licet cladem caeli terraeque minentur,
Maior in arma ruit certa cum mente malorum:
Fortunaeque suae per summa pericula gaudet
Exercere vices: nec, dum desae viat ira,
Exspectat: medios properat tentare furores.
Turpe videbatur rapiendi tempora belli
In segneis [Reg: segnis] exire moras. stetit aggere fulti
Cespitis audaci vultu; meruitque timeri
Non metuens: atque hoc socias adit ore cohortes:
Venit summa dies: geritur res maxima, fratres.
Concurrent hodie Rex caeli et Lucifer armis.
Ingenteis [Reg: ingentes] praestate animos. praeclara manebunt
Praemia victorem. bellum nil fortiter ausum
Detegit imbelleis [Reg: imbelles] animos. huc ingeret omnes
Successus fortuna suos: nos iustius arma
Induimus: quando pro libertate tuenda
Detrahimus dominos nobis iuga serva daturos.
O miserum, quicunque [Reg: quicumque] sui ius perdidit! annos
Serviat aeternos, quem maximus ille timorum
Perterret Mortis timor. Armorum unica merces
Conatusque huius libertas aurea nobis.
Nunc socii nunc fite viri. sit prona ruendi
In ferrum in fatum mens. heroi ite capaces
Funeris et famae. timidorum est parcere vitae.
Aethereas [Reg: Aetherias] audax veniam metator in arces.
Nec Iouis imperium neque fas neque faedera [Reg: foedera] legum
Hoc audere vetant. hodie cadat alea fati
Alterutrum mersura caput. Sic dixit, et acres
Irarum movit stimulos, turbaeque calorem
Excitat in nimios belli civilis amores.
Protinus elatis omnes clamare lacertis;
Accipe devotas in cuncta pericula dextras.
Emicat ingenti subito clamore Miastor,
Cui triplici crinita iuba galea alta chimaeram
Sustinet, Aethnaeos [Reg: Aetnaeos] proflantem gutture flammas,
Fulmineum torquens ensem sic ore profatur:
Lucifer Angelici iamdudum maxime rector
Nominis, heic [Reg: hîc] veras si fas expromere voces:
Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires,
Indignor. deeratne tibi fiducia nostri?
Dum movet haec vegetus spirantia pectora sanguis,
Dumque alacres ausis animi, dum robur in armis;
Indignum patiere deum fastumque Iehovae?
Usque adeo miserum est, bellis acquirere regnum?
En dextram, en caput hoc damnatu hostilibus armis
Obsequioque tuo! quaqua me iusseris, ibo.
Per caelum hoc iuro magnum, per quicquid in illo est,
Perque nouum regnum, et cui nunc imponeris Orbi,
Pectore si fratris gladium iuguloque Iebovae
Condere me iubeas; quin haec in viscera nostri
Corporis ipsius; si evolvere luminis orbeis [Reg: orbes]
Hos iubeas; prompta peragam tuus omnia dextra.
Dixerat. his cunctae simul adsensere cohortes.
It clamor caelo, pulsusque remurmurat aether.
Qualis, piniferi Boreas cum Thracius Ossae
Rupibus incubuit; et pollens fulmine mugit
Auster ab adverso: iamque hinc iamque acriter illinc
Eruere inter se valido conamine certant
Siluam Dodones: it turbo: it stridor: et altae
Mox feriunt terram concusso stipite frondes;
Moxque recellentes redeunt ad sidera quercus.
Lucifer ut ceptum [Reg: coeptum] tam prono milite bellum
Fata iuvare videt: ne quo languore moretur
Fortunae cursum, iubet ilicet aere recurvo
Stridenteis [Reg: Stridentes] inflare tubas, sonituque canoro
Protinus armatos ad signa ciere maniplos.
Paretur. rapuere flagrantis in omnia belli
Praecipitem cursum: seque exhortantur in arma
Certatim, et tumidos acuunt in corde furores.
Omne placet ducibus fato committere robur
Militis, et nullo fraudari sanguine Martem.
Pandite nunc Helicona, deae: memorate canenti,
Qui bello exciti proceres: quae quemque secutae
Complerint [Reg: compleverint] campos acies. quae funera ferro
Dux Michael, Stragesque Draco quas fecerit: et quem
Quisque manu victrici imo turbaverit Orco.
Has mecum ingenteis [Reg: ingentes] oras evolvite belli.
Ante aciem primam densa inter tela virorum
Magnifice ingreditur rufus Draco. qualis, Orion
Quum pedes incedit medii per maxima Nerei
Stagna, secans undas humero supereminet omnes
Maximus, et celsum caput inter nubila condit:
Terribilem cristis galeam flammasque vomentem
Desuper indutus, loricamque aere trilicem
Sanguineam, ingentem, squamaque horrente rigentem:
Qualis, in aerio nubes cum caerula campo
Solis inardescit radiis lateque refulget.
Hinc atque hinc auro furas inclusit operto:
Dextram stridenti magna vi nititur hasta;
Vix illam famuli Dolerusque Beresque ferebant
Vastis connixi scapularum viribus. ille
Ardenteis [Reg: Ardentes] oculorum orbes huc volvere et illuc
Dentibus infrendens: acresque in pectore vertens
Latranti stimulos, ductores agminis omnemque
Ex alto lustrare aciem, campique patentis
Ingenium faciemque loci, rerumque favorem
Et belli eventus viresque examinat hostis.
Eminus illum omnis castris effusa iuventus
Turbaque miratur superum, et prospectat euntem
Attonitis inhians animis. quem Lucifer heros
Stans ex adverso, magno sic excipit ore:
I decus i nostrum, regni spes una futuri!
Sentiat has vires belli rudis incola coeli,
Quidque Draco possit, hodie experiatur in armis.
Hunc iuxta Satanas, quo non versutior auceps
Temporis ac rerum; casus edoctus in omnes;
Et facere insidias, hostique innectere fraudem,
Et sibi dispositas aperire et fallere fraudes;
Secum armata trahit Mavortis habentia vultus
Agmina: et absenteis [Reg: absentes] avida spe praecipit hostes.
Post hunc Psycholetrus divum contemptor agebat
Mille viros: digni, qui sub meliore mererent
Imperio, et quibus hic bello non praevius iret.
Deinde furens animis aderat Brotoloegus, aperta
Terribilis cono galeae, cristisque coruscis
Horridus: aerias qualis diffundit in auras
Quercus amoena vagos sublimi vertice ramos.
Hunc legio densis late comitatur in armis.
Tum gemini fratres subeunt Scaetesque Phoneusque;
Ille bonus funda, hic longe fallente sagitta.
Hos Planus, et longis sequitur Philocertimus hastis.
Hos Machles animi praeceps, et Martius Haemon.
Quos nimbus peditum iuxta comitatur eunteis [Reg: euntes] .
Ibat et Eurostes caput insuperabile bello,
Cum quo magnanimus haud ausit cernere Mavors.
Hunc super advenit calida de sede Machetes,
Qua nimio subiecta die Sol regna tuetur,
Deside Natura qua torpet Mundus; et annum
Nescit segne solum; neque recreat aeris unquam [Reg: umquam]
Temperie gremium, putri sed pulvere messes
Enecat exsuccas. hinc ducens agmen Olympo
Bellipotens Genium et florentes aere catervas.
Scuta sonant, pulsuque pedum tremit excitus aether.
Quin et Maenalia venit Celeus ab Arcto,
Phelus ab occasu, stabulis Omestus Eois,
Omnes ad bellum facti: populosque Draconi
Sexcentos rapiunt, momentum insigne daturos.
Ibat et Alletae proles, saevissima bello
Cibalus; arma fremans et solis efferus armis:
Horrida praecipue cui gens, quae tesqua [Reg: tesca] fatigans
Venatu invigilat: cunctisque adsueta vigorem
Non mutat, viresque animi non deterit: ipsa
Durum a stirpe genus. semperque parata recentes
Convectare domum praedas, et vivere rapto.
Ultimus ille hominum. Satanaeque interpres Eristus;
Consiliis habitus non plane futilis autor,
Seditione potens; cui semper copia fandi
Larga, patrum quoties implenda est curia verbis:
Dum magnae volitant tuto sine vindice voces,
Murorumque agger seclusum distinet hostem:
Frigida sed nimium bello cui dextera, si quem
Forte virum gladius iusti dissuasor in armis.
Viderat adversis, animoque instare feroci:
Mille trahit secum Genios horrentibus hastis.
Sanguineae rutilant cristae, micat aereus umbo.
Mox tuba terrifico sonitu procul unca secundum
Increpuit: iussitque suam dux quisque cohortem
Matur are moras, atque otia solvere belli;
Et faciem pugnae vultusque inferre minaces.
Nec minus ipse Draco validam connixus in hastam
Stabat acerba fremens, ductoresque agminis ultro
Vocibus adfatur moturis praelia, et omnium
Exacuit menteis [Reg: mentes] , scelerumque inducit amorem.
Arma fremunt omnes; omnes simul arma requirunt:
Saevit amor ferri concorsque insania pugnae.
Sic nuper vidi plenos resonare caminos,
Flammamque ardenti silices fornace solutos
Concipere ignitam liquidarum adspergine [Reg: aspergo] aquarum.
Dein Draco Lucifero: Tu spes age praecipe certas:
Haec te hodie faciet mundi victoria regem.
Tu modo, dum adversae pavitant sine robore partes,
Tolle moras. nocuit multum differre paratis.
Haec fatus, totis agmen procurrere castris
Imperat, et latis aciem diffundere campis.
Planicies [Reg: Planities] ibi forte fuit tellure patenti
In longum porrecta modum; vix lumine quisquam
Metiri poterat spaciosas [Reg: spatiosas] aequoris oras.
Haec placuit belli sedes. heic [Reg: hic] ordine cunctas
Explicuit turmas, numerosque signa cohortum:
Spectandasque ducum vires et militis usum
Amplius ostentans castris indulsit apertis.
Ecce ruit longo Mocus super aequora, et una
Thescelus; atque ambo quammox admittier orant.
Rem magnam, pretiumque morae fore. primitus Haemon
Accepit fessos: ac Mocum dicere iussit.
Qui sic: o Martis suboles Draco, mentibus aequis
Accipe, quae ferimus: neve haec spectentur ab aevo.
Quo sumus impubes. naturam vidimus ipsi
Insidiasque loci. certe in nos commodat omne.
Obsequium fortuna suum; si discimus uti.
Cernitis, ignota ferimur regione locorum,
Et nobis dudum vetitis consistimus arvis:
Ni prompti, fortuna viam qua monstrat, eamus;
Hostis ab insidiis nostros tentabit, et astu
Explorabit opes, et quanti simus in armis.
Comprensum dextra iuuenem Draco clarius omne~
Rem mandat narrare suis. hic pergit: Id ipsum est,
Quod loquor: Exquisita doli modo furta propinquo
Vidimus abscessu, tacitae miracula pugnae
Quae poterunt praebere tuis. iuga saxea rupes
Attollunt geminae: tellus hinc ardua celsos
Continuat colles, et longo prodiga tractu
Excurrit, quacunque sinit promittere visum
Lux oculi: mediisque sedent conuallibus arua.
Hic curvi amfractus subsunt tacitique receptus:
heic [Reg: hic] locus invicto patiens munimine cingi,
Natus ad insidias, fraudique accommodus uni
Armorumque dolis. hunc desis frondibus atrum
Urget utrumque latus: praeruptaque utrinque crepido,
Ceu speculae, insolito consurgit in aera dorso:
Eminus unde hostis liceat deprendere motus,
Atque hos aut signo vel aperto prodere cornu.
Huc tenui primum pede semita ducit eunteis [Reg: euntes] ,
Angustaeque latent fauces aditusque maligni.
Intro si ventum est, iam se non cogi in arctum
Mons latus. effusis campo datur ire patenti.
Dixerat hae Mocus. quos contra sic Draco rufus:
Quae vobis quae digna rear pro talibus ausis
Praemia posse dari? fidissima pectora. Moce,
Vidisti, quo nuper equo, quibus acer in armis
Incessi? illam ipsam galeam cristasque comanteis [Reg: comantes]
Munera concedam tibi. et haec tua praemia, Moce.
Thescele care puer, qui supra puberis aevi
Iam metas exire paras festinus et audax
Laudis et ingenii, nondum patientibus annis;
Vixque viris implenda facis; quo munere tandem
Te cumulem? Tripodas geminos; bina aspera signis
Pocula; loricam, decus et tutamen in armis,
Hamis confertam tortis, auroque bilicem:
Insuper aeratum multoque labore Cyclopum
Sudatum thoraca dabo. lectissima certe
Munera. Sic fatur. breviter cui Thescelus: O dux,
Per caput hoc iuro, per quod mihi carius hoc est,
Nulla tuis sine me quaeratur gloria rebus;
Seu pacem seu bella geris. te pectore toto
Accipiam, et casus lateri (modo dignus) in omnes
Ibo comes: neque me quisquam tam fortibus ausis
Dissimilem arguerit: fatum quodcunque sequatur.
Finierat iuvenis. Cum sic Draco: Maxime victor
Huc ades, o Satana: Faecundum [Reg: Fecundum] concute pectus,
Atque novam fraudem fraudi super adde repertae.
Nunc opus est furtis. devexo in tramite campi
Ocius in ventas delecto milite fauces
Obside. hinc hosteis [Reg: hostes] inopino in vadere furto,
Hic potes auxilium nostris effundere certum,
Si sit opus, turmis. melius tu caetera nosti.
Extemplo secreta Satan parat ausa: maniplum
Colligit, et pressis iubet ora quiescere linguis:
Neu tuba praemoneat quenquam [Reg: quemquam] : neu diuidat horas
Buccina: neu strepitus turbatas territet auras.
Paretur u(posigmh\n [(printer); sic: Paretur] tacito speratas Marte locorum
Arripit insidias, neque pulvere proditus nullo
Confraga deserti dumeta obsidit opaci.
NUNTIUS interea per regia tecta Iehovae
Praeproperam superante moram pede fertur: et omnem
Occupat insuetis late clamoribus aulam:
Instructos armis patria de sede dracones
Agmine non uno totisque adscendere [Reg: ascendere] coelis:
Praeterea divisse [Reg: divisisse] operas: Satanamque dolosis
Instare insidiis, sed aperto Marte draconem.
Heu nihil occultis fas quenquam [Reg: quemquam] fidere rebus!
Clam Satanas sua furta putat; scit totus Olympus.
Tum pater omnipotens, qui res hominumque deumque
Aeternis regit imperiis, super ardua tecti
Concilium cogit: caelos unde eminus omnes
Castraque Luciferi spectet turmasque Draconis,
Insidiasque loci. considunt. incipit ipse:
(Quo dicente, silet superum domus ampla, cauisque
Terra micans venis intra sua viscera motus
Excitat; et subito rursum tremefacta quiescit
Voce noua: ponunt venti: premit aequora pontus.)
Caelicolae magni, quo res discrimine agatur,
Cernitis: aethereis [Reg: aetheriis] rabies affunditur oris:
Gens vires exosa meas, me ponere regni
Decrevit sceptris. ardet iam milite caelum.
Maturate moram: contra ite: recidite ferro
Improba membra poli: ne pars sincera trahatur.
Hunc mihi tu proprium Michael sate luce laborem,
Hanc da operam: desponsa tuae est haec gloria dextrae;
Gloria quae nullo tenebris damnabitur aeuo.
Posteritas tibi sera canet paeana: mereri
Te volet obsequio sibi, propter id, Orbis et aether.
I modo, damnatis offer te irrise periclis:
Luciferas i frange acies: i sterne Draconem:
Ne noster violetur honos infractaque cedat
Famae loco. neu caelesteis [Reg: caelestes] obsidere fines
Sperent Sattanici, aut alii transcribere regi
Soli sceptra tuo, Michael, devota labori.
Hic sinis fandi. solio tunc se erigit aureo
Iova pater: medium comites ad limina ducunt.
Mox princeps Michael magnus parat arma: coruscam
Induitur galeam, clypeique insigne decorum:
Iamque adeo rutilum thoracae indutus, aenis
Horrescit squamis, surasque includitur auro:
Acer et excussis iam fulminat ense lacertis;
Ensis his ardebat stellatus iaspide fulva.
Sic lucens armis, gradibus sic aureus altis
Descendens subitum spe certa praecipit hostem.
Non aliter vidi, (liceat componere magnis
Parua mihi) cum purpurei patefacta diei
Verna nitet species, Francis in saltibus anguem,
Qui vestem spoliumque cutis tunicamque senectae
Exsuit in spinis; nitidusque per auia vernat
Tesqua [Reg: tesca] ; per et frutices et florida prata renato
Corpore luxuriat; rapidoque volumine longos
Dat tortus, girosque [Reg: gyrosque] rotat, saltumque minatur
Arduus ad Solem; et linguis micat usque trisulcis.
Tum prius ad solium versus sic ora resoluit:
Iova fave ceptis [Reg: coeptis] : non his te prosequor armis;
Nec populum tibi sorte datum, nec sceptra deorum.
En adsum Michael caelo terraque marique
Miles ubique tuus; quamuis sim pacis amator.
Ille erit ille nocens, qui te sibi fecerit hostem.
Stat, caput hoc cunctis devotum exponere paenis [Reg: poenis] .
Me me acies feriant Satanae, me saeva Draconis
Tela petant. diris ruat huc Philocertymus hastis,
Huc ruat Eurostes. cunctis ego pervius armis
Excipiam medius totius vulnera belli.
Hic redimat sanguis, redimi hoc qui sanguine gaudent.
Nec patiar, quoquam fuerit discrimine notum,
Dux an miles eam. media de plaebe [Reg: plebe] quod esset
Militis, ipse feram: neque metam vile pudebit
Ferre ministerium. quoniam tua magna voluntas
Fert ita, magne Deus. Nec coram plura locutus
Corripuit sese, et pulcra [Reg: pulchra] citus extulit aula.
Non minus interea sociis Gabrielus in armis
Quem neque fas telo cuiquam violare nec ense,
Martem acuit, iustamque animos hortatur ad iram:
Militiaeque rudes Genios insuetaque castris
Agmina in arma vocat subito, turbaque sub ipsa
Telum immane manu valida nodisque gravatum
Bellator quatit insignis. Iuxtaque tumultu
Imminet armorum Raphael medicamine pollens
Artifici, et Genium vitas edoctus ad unguem,
Fatorumque moras succo proferre salubri;
Serpentumque greges [(transcriber); sic: gregres] diro exarmare veneno,
Voce iras mulcere, et morsus arte, gravemque
Spiranteis [Reg: Spirantes] saniem tactu sopire chelydros.
Pone Uriel volitat, longumque per aether a claris
Exsuper at telis et luce coruscat aena,
Agmen agens Genium; magnique ipse agminis instar.
Una ingens venit Hierameel, clementior heros:
Multa super fastu queritans super agmine multae
Luciferi. sociam qui mallet iungere pacem,
Quam sibi cognato generi dare praelia ferro.
Ibat et Agastus bello, pulcerque [Reg: pulcherque] Melictes:
Ille bonus tractare fides; hic carmina nervo
Alternis sociare modis et voce canora:
Aetatis mentisque pares: ambobus et idem
Ardor virtutis; geminusque utrique cupido
Laudis, et ad pugnam Martemque ferocia concors.
It pubes divina simul: clypeataque [Reg: clipeataque] campis
Agmina densantur. armis fremit horridus aether.
Tum Michael sese multis cum millibus [Reg: milibus] heros
Incessu medium tulit. utque indixerat alta
Maiestate manus tranquilla silentia turbae;
Sic, ensem attrectans, veneranda voce profatur:
O scelerum ultores, melioraque signa sequuti [Reg: secuti] :
O vere divina manus, fortissima pubes:
Flos Genium virtusque poli: quos iustus in hostem
Fere dolor, et merita succendit Lucifer ira;
Ad magnum virtutis opus componite mentes.
Vadimus ad belli rabiem summosque labores:
Durum iter. abiecta vitae dulcedine pergant
Indomita cervice mori, mea castra sequuti [Reg: secuti] .
Idque edico prius. neque enim mihi fallere quenquam [Reg: quemquam]
Est animus, tectoque metu supponere fatis.
Illi abeant mecum, quos ipsa pericula ducunt:
Qui, me teste, pati durissima quaeque, decorum
Divinumque putant. ego semper praevius ibo:
Primus et obiiciam [Reg: obiciam] venienti pectora ferro.
Me petat ense Draco: diris mihi perfidus hastis
Occurrat Stomphax. vos vestra pericula fato
Praetentate meo. vis, bellum, vulnera, letum
Dulcia virtuti. Sed ne diffidite nostris
Viribus, aut aliquem frustra sperate timorem.
Caussa pia, et magno se iudice nostra tuetur.
Ite modo, et plenis pugnam deposcite votis.
Hoc Draco dat bellum: nostra est victoria belli.
Militiae licet iste rudes nos dicat, et armis
Indociles. caelum iuro; Prius omnia mistis
Sidera sideribus concurrent: totaque discors
Machina concussi turbabit faedera [Reg: foedera] mundi:
Quam mendax frustretur eas victoria parteis [Reg: partes] ,
Pro quibus omnipotens princeps stat in agmine miles.
Dixerat. exclamant, En nos rape in omnia tecum:
En dextras (dextrasque levant) animasque sub armis
Proiicimus [Reg: proicimus] vileis [Reg: viles] , iuguloque lacessimus hostem:
I Michael: sequimur: nihil ultra fata moramur.
Ilicet adsensu conspirant cornua rauco:
Armorumque fragor clangorque per aethera mugit.
Solvuntur statione Duces: Raphaelque Urielque
Hierameelque ruunt. reliquae simul impete crebro
Agglomerant acies. miscetur pulvere caelum.
Vertitur in medio circumdatus agmine, vasti
Suspectus Michael, et toto vertice supra
Eminus apparet, claraque in luce refulget
Os humerosque deo similis. namque ipse Iehova
Huic frontis decus augustum lumenque iuventae
Purpureum et laetos oculis adflarat [Reg: afflarat] honores.
Cum paullum a prima digressi sede fuissent;
Quin prius heic [Reg: hic] cursum subito deflectimus, inquit,
Quaestum Satanae fraudes in valle propinqua,
Obruimusque viros, artemque eludimus arte?
Iussi prorumpunt: atque ocius alite lapsu
Transmittunt campos, pronique ad Daemonis antrum
Qua iuga, qua valles, et qua via nulla, feruntur.
Iamque humiles iamque clatos sublime videres
Per rapidamque viam ferri et volitare sub aethram.
Qualis, cum Pindi summo de vertice saxum
Avulsum ruit in praeceps, quod turbidus Auster
Rescidit, aut fracta exedit radice vetustas;
Fertur in abruptum, et longo sursum atque deorsum
Limitis exsultat sulco, celerique rotatu
Vix oculos patitur ad se pertingere nostros.
At vigil, excubiis cui tunc obsidere colleis [Reg: colles]
Amfractusque datum, vicino ubi serius agro
Prospicit obscuram glomerari pulvere nubem;
Acriter e celso proclamat vertice saxi;
Quis globus, o Satana, tenebris ibi volvitur atris?
Ite citi socii, rapite arma, scandite rupem;
Hostis adest, certe hostis adest: toto agmine proni
Vallis ad insidias et iam loco nota feruntur:
Mille trahunt populos: vixque (autumo> longius absunt
Quam quater excussus metatur arundine nervus.
O scelus! his nostros quis tam cito prodidit actus.?
Ingens cor Satanae rupit pavor ocius: omnes
Deficiunt artes: dolor iraque mista pudori
Turbatum in diversa trahunt: arma arripit amens,
Praecipitansque moras summae fastigia rupis
Adscensu [Reg: Ascensu] prior exsuperat. cumque agmen ad ipsas
Radices iam montis agi strictoque latebras
Conspicit ense peti; Quanam spe praelier? inquit.
Vincimur heu numero. fatumne draconis ad aureis
Nuntius hoc referet? iampridem cuncta salutis
Interclusa via est. tutone exibimus antro,
Collatisque palam signis pugnabimus host?
Deficiunt vires. veniamne petemus inermes?
Hoc pudor hoc prohibeto nefas. fiducia campi
Saxorumque morae cursu Michaelis in ipso
Praecipiteis [Reg: Praecipites] frangent motus. hoc limite bellum
Haereat: heic [Reg: hic] lentis terat otia miles in arvis:
Dum iuvet hunc aliqua melior fortuna laborem:
Aut Draco (quod potius reor) huc felicibus armis
Adferat auxilium. citius praesaga mali mens
Huic dabit augurium, monitumque per omnia ducet.
Interea natura loci, properatus et agger
Securas intra dabit haec tentoria curas.
Talia vociferans, parvo discrimine leti
Itque huc itaue illuc; nec sat rationis eundi est.
Iam fragor armorum clarescit, et ingruit horror
Militis. hi primas trepidi formidine fauces
Aggere confirmant, tutoque pericula vallo
Defendunt inopina suis. Dux scandere montem
Cum sociis ardet; Michael si forte supines
Tentaret scopulos: prospectumque arripit omnem,
Auxilio si forte Draco si forte veniret.
Caetera pars intus subitum partita periclum
Discurrit, variatque vices; quod cuique tuendum est.
Hae Michael ubi claustra venit, rotat acriter ensem,
Fortunamque loci, tutelamque aggeris, omneisque [Reg: omnîsque]
Explorans aditus volat huc volat ocius illuc;
Qua tentet ratione vias, et qui modus hostem
Excutiat vallo clausum, atque effundat in agros.
Tum caput attollens Satanam sic increpat; Ecce,
Quem votis optastis, adest! en arma virosque!
Ito foras lumbrice, foras: nunc tempus agi rem.
Ecquis erit, tecum qui iam moriturus in hostem?
Fortia quando vides gladio tua dicta reposci.
Me frustra oblatras tuta de rupe, nec ullo.
Spectatus ferro. dextra, non ore protervo
Bella cie, pro te siquid praesentius audes.
Dixit: et extemplo ductores cogit, et illos
Consulere ad rerum summam iubet. Optima bello
Pectora, ait; magnis video statura periclis
Et longas tractura moras haec robora valli.
heic [Reg: hic] duo consistant quarta legione Melictes
Omestusque, animis spectati et rebus uterque.
Obsidione aditum firment, custode coronent
Undique Sattanici divortia nota receptus:
Ne quisquam sese eripiat. nos porro Draconem
Quaerimus. Haec dicens, totis discurrere castris
Imperat, infestoque hostem deposcere vultu.
At Draco fortunae sociorum ignarus, opacam
Ut procul adspexit campo consurgere nubem;
Ardenteisque [Reg: Ardentîsque] acies Phoebi radiantis ob ictu
Spargere fulgorem diverso lumine; clamat,
Arma viri rapite arma viri; ruit agmine pleno
Huc Michael: campos aufert pedes obvius omnes.
Iamque intra teli iactum divisus ab hoste,
State viri, Michaelus ait: hei ordine bello
Ibitur: heic [Reg: hic] stabit civilibus exitus armis.
Instaurate acies et signa minantia pugnam:
Ne qua mora ignavos tardet, si iussero pronum
Hostis in occursum sparsas extendere parteis [Reg: partes] .
Iamque acies campo directae utrinque patenti
Stant avidae ad flictus; exspectanturque sub ictu
Terga virum: vix tanta morae dispendia parvae
Mente ferunt aequa. pugnae tam dira cupido,
Tam saevae increscunt animis discordibus irae!
In medium cessere duces Michaelque Dracoque:
Cui Michael: Qua quaeso tui spe talia tentas?
Ut praeter morem, contra iura omnia, contra
Fata Dei, bellum perverso numine poscas.
Tantane te propriae tenuit fiducia dextrae?
Sane grande nefas civilia bella fatemur.
Atque utinam nosses! neque tam furialia mentem
Vota tuam traherent. mallemus parcere ferro,
Grataque concordi traducere faedera [Reg: foedera] nexu;
Quam tua crudeli vexare pericula bello:
Sed quo fata trahunt, virtus animosa sequatur:
Crimen erit vobis, et me fecisse nocentem:
Non nostra, sed sponte Dei nos sumpsimus arma;
Queis [Reg: Quibus] tu sacrilego iam pendens sanguine paenas [Reg: poenas]
Experiere adeo. Non esse ad bella fugaces
Qui pacem potuere pati. Cui sic Draco contra:
Egregium vero ductorem, garrule, praestas
Agminis egregii! virus si futile linguae
Sterneret adverso congressas Marte cohortes,
Iampridem Draco despretis occumberet armis.
Scilicet, ut cernis, quantus sim milite forti,
Te piget incepti, cuperesque recedere bello:
Hinc adeo blandis me delenire [(printer); sic: delinire] querellis
Tentas more tuo. sed non, nisi sanguinis haustu
Occupet imperium rufus Draco: sanguine regnet.
Gratius est, quoties magno sibi constat, honestum.
Huc igitur periture veni, neque differ in horas:
Hoc dabitur campo belli tibi finis et aevi.
Sic ait: et magnis contorquens viribus hastam
Adflixit caelo: tremefactus inhorruit aether.
Sic Draco. Sic Michael; Non haec me fervida terrent
Dicta, ferox, aut vana tuae convicia linguae:
Ingenio facis aequa tuo, cui plurima caedes
Semper, et indomiti ventosa superbia fraeni,
Iraeque insidiaeque et prava calumniae cordi est.
In facies te verte omnes, et contrahe quicquid
Sive animis sive arte vales seu robore belli:
Non tamen aethereis [Reg: aetheriis] errare licentius oris
Te sinet hic ensis, neque vindex ira Iehovae
Sic eat. hac ego te dextra sub tartara mittam,
Teque tuamque manum. tumidos deponite flatus.
Plura locuturum Draco rursum excepit; An armis
Venisti, an lingua mecum certare magistra?
Nequidquam [Reg: Nequiquam] meos; dum spe caussaris [Reg: causaris] inani
Garrulitate meos; dum spe caussaris [Reg: causaris] inani
Nescio quem Iovam; qui se non vendicat ipsum
Despectu fatoque, meis quod molior armis.
Dextra mihi Deus et stridens haec lancea, quacum
Experiar, sitne in caelo, quod Marte domari
Non queat et nota rufi virtute Draconis.
Nulla salus paci; bellum te poscimus omnes.
Dixit: et ingenti sese clamore cohorti
Reddidit, ante illas digna atque indigna relatu
Vociferans; Rerum spes et fortuna mearum,
O domitor caeli, miles: quod saepe vocasti
Tempus adest: toties quaesitae copia pugnae
In manibus vestris. haec lux praestabit honores
Haec libertatem sceptrumque: haec, iudice ferro,
Pandet, uter melior sit bello; uter arma pararit
Iustius. heic [Reg: hic] medio posuit Mars omnia campo.
Ense petas iuguloque, cupis quicunque [Reg: quicumque] potiri
Talibus. ille ego sum, cui vobis, Marte peracto,
Quae caelum tellusque tenent, donare licebit;
Ut virtus dextraeque vigor cuiusque merentur.
Iccirco eventus audax sperare secundos
Pro se quisque potest. neque longo arcessere voto
Est opus imperium: camporum limite parvo
Absumus a regno; neque multo sanguine constat.
Gymnasiis aderit doctis exercita pubes,
Non castris; vix arma ferens: quibus otia cordi
Et citharae et cantus: tantumque sonare Iehovam
Laude suum docti. tali cum milite res est.
Ite per ignavas animo praesente catervas:
Unica victricem vobis parit hora triumphum.
Cernitis? ista manus nostris non sufficit armis:
Vixque virum, alterni si congrediantur, habebunt
Phelus et Eurostes: reliqui spectabimus hostem.
Sed mihi da veniam, tua qui moror arma loquendo,
Prodiga gens animae, dudumque cupidine belli
Hanc exosa moram. Sic postquam dixerat; hastam,
Principium pugnae, magna vi torquet in altum
Turbidus: illa volans celeri per inane volatu
Permissum ventis abscondit in aere robur;
Quaque aiit, longo lucem dat limite sulcus
Pone viam signans. liquida sic noctis in umbra
Sidera transcurrunt crinemque volantia ducunt;
Aut si non volitant, possunt volitare videri.
Magno erat augurio monstrum hoc; ut et exitus ingens
Post docuit. terrent sed numina nulla Draconem:
Obtutu sequitur torvo: dein flagitat alta
Voce manuque novis instructum mortibus ensem,
Quem succo et magica docuit crudescere lingua.
NON minus adverso princeps obit agmina campo
Nomine quemque vocans Michael: ac talia fatur:
Ne miles, ne verba time violenta Draconis:
Caussa iubet melior caesus sperare secundos:
Nusquam abero vobis: hac spe praesumite pugnam.
Ipse ego vim belli excipiam, solusque ruenti
Obiiciam [Reg: Obiciam] telo caput, atque in me omnia vertam.
Hos inter motus media inter talia verba,
Ecce Duci a laeva stridore vibratur acuto
Lancea: nec scitur, quo sit contorta lacerto.
Illa (fide maius) pleno stetit impete, nullo
Verberis incussu; nec pondere vergit ad imum;
Sed nisu librata suo medio aere pendet.
Iam, Michael, iam nulla mora est: qua duxeris, imus,
Miles ait: nobis data sunt haec omina, nobis:
O deus haec firma, si pro te stamus: in armis!
Concurrunt animis, quantis concurrere par est,
Quos regni furor exagitat: subitoque tumultu (ictus
Hinc atque hinc pugnam in vadunt. stat pronus in
Quisque suos; animique ferox ora undique portat
Obvia ductori; ceu solus bella capessat.
Horrescit strictis atrox seges ensibus illic:
Illic et totis in vulnera viribus itur.
Surgunt undantes glomerato pulvere nubes,
Tempestasque oculis instat, caelumque tenebris
Clauditur: atque acies caeco involvuntur amictu.
Sentitur plerisque prius, quam cernitur ictus.
Classica dant animos: inflataque cornua fracto
Infremuere sono: raucis it stridulus aer
Elisus lituis sparsoque fragore tubarum.
Ingeminat clamor, iactaeque per aethera voces
Horrendo incendunt nubes plangore: tot aegre
Audiri potuere tubae. caelum omne resultat
Terrifico late fremitu: lustra alta remissos
Excipiunt sonitus imis pulsata cavernis.
Ipsae [(printer); sic: Ipse] acies lituosque graveis [Reg: graves] vocisque tumultum
Expavere suae toto simul Orbe relatum.
Spargitur innumerum diverso missile voto:
Nec vacat heic [Reg: hic] ullum teli genus. hic sude pugnas,
Hic pinu flagrante ciet, hic pondere pili;
Ille pilis, quas flamma volans iacit aere cavato,
Flamma salisque nitrique et sulphuris acta furore.
Contremuere poli: strident hastilibus aurae:
Telorum effusus glomeratur in aere nimbus:
Eripiturque dies, ferroque obtexitur aether,
Noxque super campos telis conserta pependit.
Inde cadunt mortes inopina strage, nec ullum
Pondere frustrato rediit sine vulnere telum.
Arva natant prohibetque viros consistere torrens.
Qua vero admotos distringitur ensis in ictus,
Clade nova pars magna ruit, nullumque sub uno
Vulnere procumbit corpus: super ipsa suorum
Consistunt avidi prostrata cadavera. pelli
Ordine nemo suo patitur se: qua stetit, istic
Oppetit et mortem. contemptrix turba pericli,
Quaese praecipitem primo dedit obvia ferro,
Sternitur in medium. non iam procumbere terra
Corporibus licet arctatis [Reg: artatis] ; stant caede peracta,
Victoremque premunt densis suffulta catervis:
Dumque labant, lapsu partem dant cladis in ipso,
Vivorumque suis elidunt corpora truncis.
In terram primi labuntur, in agmina summi.
Ad molem stetit hostis iners, dextramque movendi
Amittens spacium [Reg: spatium] vix eluctatur ad ictum;
Sed gladios timet ipse suos compressus in arctum.
Tunc metuens Michael, ne frons sibi dextera tanto
Incursu distracta labet, caesoque fatiscat
Milite; nil motis actutum cornibus agmen
Ad latus immittit, qua se Draco saevus agebat,
Ante quod in taleis positum damnaverat usus.
Hoc bellum iuvenili confidentia attentatum, debellare nunc non libuit.
QUIS QUIS es, Ecce meos Taubmani LECTOR Amores.
Vix poteris prima fronte putare meos.
Docti verba legent; et tantum verba. medullam
Qui sapiet rerum, SOLUS AMATOR erit.
SI quid amas, quod amare licet, properasque potirit:
Magnanima Dominum speque fideque roga.
Si non, ut velles, te protinus audiet; insta:
Ac repara simili vota secunda modo.
Quod si nec primum neque vult audire secundum:
Tertia fac, immo quarta vigore pari.
Audiet haec certe: pignusque sequetur amatum.
Si lubet exemplo discere, disce meo.
QUANTUS amor Patris in subolem, nondum aestimo; necdum
Quanta maritati flamma sit ista tori.
Et tu, CHRISTE, mihi tamen hac in imaginis umbra
In me grande tui pingis amoris opus.
Mi IESU, mi Christe, mei pars sanguinis; tu me
Erudias, quantus sis in amore mei:
Da mihi da, quacum sociali foedere discam,
Quantus amor subolis, quantaque flamma tori.
CHRISTE, amo. nec, quid amem, scio. CHRISTE fac, obsecro, notum,
cuius amore mei cordis alatur amor.
Nil est, quod malim, quam tela reciproca noti
Cordis in affectum cor penitrare [Reg: penetrare] meum!
Mirum est, unde mei (mirum est!) oriantur amores!
Non oculi non sunt hoc in amore duces.
Si vidissem aliquam, possem meminisse. sed vmbra est,
Vmbra est, quam vidi: immo nec umbra mihi est.
Et tamen intus amo. fac Christe fac, obscro, notum,
Cuius amore mei cordis alatur amor.
VULGUS amatorum, miror quid ametis! Ad unum
Omnes nescitis, Unde sit, et Quid AMOR.
Unus ego veri praeceptor amoris habebor:
Inquinat ardores nulla libido meos.
Quum nondum ardebam, quum liber amore vagabar,
Polluit affectus saepe cupido meos.
Nunc res verterunt. Ubi plurimus uror ab igni,
In me flamma nothas non alit ulla faces.
SPIRITUS alme, tui est hoc muneris omne, quod in me
Purus amor. Meus hic o mihi duret amor!
CHRISTE, tui quoties accedo sacraria templi,
Ut tibi divino pectore vota litem:
Pro foribus pudibunda mihi venit obvia virgo
Non minus in votis relligiosa suis.
Me viso rubet illa; mihi cor subsilit: illam
Non novi: qua sim nescit et illa domo.
Seu merear, seu non merear, mi CHRISTE; fac haec sit,
Aut huius similis, si qua futura mea est.
RARO solet pietas sed amica pecunia quaeri,
Ambitur cupido si qua puella proco.
Non ego divitias inhio pietate carenteis [Reg: carentes] ,
CHRISTE tui pietas divitiaeque Patris.
Una mihi pietas, nec dos in amore petita est:
Si mea virgo pia est, sat mihi dotis habet.
Uror: et exsuccis [Reg: exsucis] arent praecordia fibris,
Ob desiderii flammea vota mei.
Quid quid agit, festinat in omnibus omnia; nec res
Iudice metitur tempore, quisquis amat.
Flumen amatori quadrilittera syllaba Cras est:
Quicquid amat, iamiam vult sibi, quisquis amat.
CHRISTE, mei placide voti moderare calores:
Quem mihi cunque diem ponis, habebo ratum.
SPIRITUS Eurorum vireis [Reg: vires] amittit et iram,
Ni densa occurrat robore silva pari.
At meus e cor dis latebra qui portat amorem
Spiritus admisso flamine liber abit:
Nec tamen in vacuo portatum effundit amorem,
Sed cumulatum aliquo semper amore refert.
SPIRANS Aura Dei, Deus ipse, fac unus in uno
Concordantis amor spiret amore tori.
Una meis oculis hodie signata puella est.
Connubio vellem quam, mihi posse dari.
Sed quis amoris erit mihi conciliator ad illam?
Ipse peregrinis advena dego locis.
Nec fas, consilium prius explorare parentum:
Nec consanguinei nominis ullus adest.
Nec scio, quo valeat, patrios excurrere montes,
Ac sumptum et longae dura vorare viae.
Sancta o Simplictas, clamat, qui venerit illuc:
Nec, quid sim, norunt: consilioque carent.
Vos ego vos, sacrosancta Trias, compello: parentes
Este mei, et visam conciliate mihi.
Quae tam dura socrus, tantos quae ferre repulsam
Conciliatores hoc in amore sinat?
ARDOR amoris adest nisi mutuus, Ecquis amari,
Ecquis, si me unum tollis, amare potest?
Ipse amo: nec redamor tamen ulli. credere fasso
Nemo volet: sed me credere cogit amor.
CARE Deus, secerne mihi, quae reddat amorem.
Durus amor, cui non redditur alter amor.
SUM, fateor, semperque fui de paupere turba;
Verum Teutonico non male-notus agro.
Qui ditat, Deus est: Deus est, qui pauperat. idem
Et mihi particulam, quum volet, addet opum.
Sed quid opum mihi, CHRISTE, rogem nunc rectius addi?
Coniugium? hoc ipsum est. hoc, precor, adde iugum.
Coniuge morata potiores, credo, vel ipsum
Divitias homini vix dare posse Deum!
FAMA susurravit, me fuscam ardere puellam.
Id quaedam falso verberat ore Lupa.
Ignosco, patiorque lubens, mi CHRISTE. quis,
Clauderet oppositis omnia labra seris?
Sed scio, plus candoris habet (quaecunque sit) in se o quis
Ista puella, licet fusca sit usque foris;
Quam Lupa, cui facies haec fusca notatur, in omni
Quaque intus nota est corpore quaque foris.
QUOD genitor sutor, quod sartor vitricus olim
Audiit, in nulla re quod uterque fuit:
Quod vili eductus sum pagi in cespite, qualis
Transalbina fere, Leucori, Brata tua est:
Inde, quod altrices miserentis ad ostia buccas
Quaesivi tremulo vocis agone puer:
Spargit id in totam secreto Marculus urbem:
Reddat ut invisum meque procosque meos.
IESU tignarii quondam pauperrime fili,
Rex hodie regum dives, An ista probas?
Sed, precor, ignoscas homini. Quod is exprobrat, eius
Scis tu me nulla suppuduisse die.
NON amo, sicut amant, quibus est in amore voluptas
Sorde Cupidinei commaculata luti.
Castus amor meus est: meus est sine labe cupido.
Verus amor coeli non gerit arma Cypri.
SPIRITUS aeterni castissima flamma Iehovae,
Hoc amet adfectu me mea, si qua mea est.
QUALIS in elisa-Bethanide foetuit olim
Conditus ad quartam Lazarus iste diem:
Talis, ad hunc Albim dum vivo, quattuor annos
Putuit illicito cor mihi saepe situ.
Nam cur, qui fuerim, te celem, CHRISTE? quis ullus
Vitet inadspecti [Reg: inaspecti] tela Satanis Homo?
Quanquam [Reg: Quamquam] nullo unquam [Reg: umquam] pollutum corpus amore est:
Servavi intactae virginitatis opes.
Conspergas, o CHRISTE, tuo me sanguine! mentem
Unica gutta meam vivificare potest.
Dicque, Foras Taubmane foras morientis ab urna
Corporis, atque tuo concipe digna Deo.
Utque foras prodire queam; neque rursus ad istas
Humanae tenebras lubricitatis agar:
Legitimum thalami tumulum mihi, CHRISTE, procura.
Quo possim affectus contumulare meos.
TREIS [Reg: TRes] me collecto voluistis pane per annos
Ventris inhumanam mitificare famem.
Primum annum primi pensastis honore Magistri:
Caesareae lauris serta secundus habet:
Tertius optatae si cor mihi virginis addit:
Quae tria pro tribus his des potiora, TRIAS?
VRBIS ad hoc trivium multos ea cura fatigat:
Hac quamvis cura non nimis esset opus:
Quae tandem virgo possit Taubmana vocari
Nominis emerita traditione mei.
Hanc iste, hic illam secum mihi destinat: ac si
Res foret arbitrii solius ista mei.
Tu mihi, diue Pater, tu sis paranymphus et auspex;
Et monstra, thalamo commoda si qua meo est.
Iudicium festinus amor praestringit: et ex se
Caecus, agit caeco cor iuvenile freto.
Tu sortem moresque meos scis, vne [Reg: une] : maritam
Quae sortem et mores hos ferat, une dabis.
NE tibi pallori sit, quae meacunque puella es,
Quod facies nigro tincta colora mihi.
Cor Deus, ipsa iecur, cerebrum mihi Phoebus adurit.
Saeuit in hoc uno corpore flamma triplex.
Et mirer faciem nigrescere? miror id unum,
Quod non in cineres totus et omnis eam.
QUarta glycyrrhiferis Francum parasanga Pabergis
Dulcia natalis distinet arva soli.
Felix ingenium telluris et aeris illic:
Credibile est, hominem participare loci.
Atqui etiam Musis et Phoebo dicor amari:
Livet et haud ullis saucia fama notis.
Corpus nec senio neque pubere frangitur aeuo:
Florida maturo stat mihi vita gradu.
Quin tua victuris possum dare nomina chartis,
Ut decus a sera posteritate feras.
Et quod praecipuum est, amo Christum impensius: et quod
Praecipuo plus est; Me quoque Christus amat.
Quaeso, Puella, tuum nonne haec mereantur amorem?
Quod si vilescant singula, multa iuvent.
SUspiro. nam quid, nisi suspirare relictum est?
Suspiro, et trepida maestus anhelo anima:
In lacrimas etiam cerebri vis liquet, et udo
Lumine praegnanteis [Reg: praegnantis] eiaculatur aquas.
Per strepitum nuper me forte Salacio quidam
Audiit ad socios deproperare toros.
Hinc livente meum lingua suggillat [Reg: sugillat] amorem:
Consilio nimis haec praecoce vota peti:
Meque Professorum vixdum meruisse cathedram:
Et quae praeterae fingere carptor habet.
Iesu, qui mentis scrutaris acumen, et imos
Insinuas oculum cordis ad usque sinus:
Tu scis, indomito me non pruriginis aestu
Ad curas animi nupturientis agi.
Res una est, una est res, quae persuadet: et uni
A me uno fidei res patefacta tuae est.
Nec tibi res nihili visa est ea. quippe benigna
Ominis occulti saepe probata fide.
MITTE, Cor, et lacrymas et flamina suspiratus.
Mentis operta Deo vota probasse, sat est.
BRyllis ait; passum me virginis esse repulsam,
Et spem pertuso CORBE tulisse domum.
Si quid inaudisti, MOSBACHI; credito nugas.
Nulla meis unquam [Reg: umquam] virgo petita procis.
Nec mihi lecturo sociam metuenda ruina est.
Qui iacet in plano, non habet, unde cadat.
Aut me patricias censes ambire Dianas
Quas fastosarum spiritus inflat opum?
Nequaquam. Tanquil mea ne sit faemina. nubat
Illa mihi: do minae non ego nubo meae.
Vinum poetarum equus.
SANGUINIS heroi, Princeps, generosa propago,
Quam fovet illustri Saxona Ruta solo:
Cum sacros aleret felicior aura Poetas,
Inque suo pretio carmen et autor erant:
Dulcia potabant animosi vina Poetae:
Inde Poetarum vina Caballus erant.
Nunc gelidae potantur aquae. mirabimur ergo
Frigida si scribit carmina potor aquae?
Sum vates ego, SAXO, tuus; qua Leucoris urbem
Clarus honorata praeterit Albis aqua.
Postque dies septem nuptos imitabor amores,
Quum Venus in thalamos ibit Elisa meos.
Haec mecum ut caleat Taubmana poetria; et ipse
Fortius in laudes possim equitare tuas:
Dux praelustris, equum mihi Vinum, quaeso, propines:
Sic et fortis Eques, sic et Amator ero.
IN thalamos ut Elisa meos iurasset ad aram,
Iamque coronabat hospita mensa dapes:
Me properata cito cursoris epistola missu
Affectum dono nunciat [Reg: nuntiat] esse nouo:
Offerturque tuo carum mihi nomine poclum,
O Princeps Clariae nobilis altor aquae!
Nunc tua, Thericle, possunt inventa probari
Vatibus! inventis iam fruor ipse tuis.
Discite germani, quo sitis honore, Poetae:
Dum mihi versifici tantus habetur honos.
CHRISTIANUM, IOH. GEORGIUM, AVGVSTVM, CHRISTIANI SAX. ELECT. FF. AVGVSTI NN.
FLORIDA Saxonicae, Iuvenes, tria germinae Rutae,
CHRISTIAS Augustum quae dextera sevit in hortum
Marchiaco traducta solo: non caussa profecto est.
Cur strabus obliqui Livor me liminis ictu
Verberet; aut linguae sugillet inerte cavillo
Barbariae proles sanos exosa Poetas:
Curve rubore pudor faciem mihi purpuret; ac si
Fortuna maior mea conarer ad actum
Quod vos invito, quem Spiritus ille Iehovae
Instruit et puro dominans in corde cupido.
Heroas certum est et vos genus esse deorum:
Et vates diae credantur originis: hinc id;
Nascuntur fato, non fiunt arte Poetae.
Scimus avi vestrumque patris quam prona voluntas
In sacram fuerit numerosi carminis artem.
Ast ego non tanti! fateor. sed quantulas essem,
Tantus eram, vestra potuit cui Leucore nuper
Docta Poetarum per iura Professio credi.
Famae si qua fides, olim subiere minutas
Numina magna casas. sic te, Iouis inclyta [Reg: incluta] proles
Claviger Alcide, mapalia nuda Molorchi,
Paupera sic Hecale te, stirps Neptunia Theseu,
Excipit hospitio. sic Iuppiter ipsemet atros
Visitat Aethiopas sceptri grauitate relicta.
Si tamen, augustae vos o tria sidera Dresdae,
Sorte mei maiora loci foratasse rogaro [Reg: rogavero] ,
Illustreis [Reg: Illustres] poterunt Legate vicaria parteis [Reg: partes]
Tradere curatum. sic vos adolescite: sic nos
Imperiique salus adolescat ab indole vestra.
TER GEMINI Fratres, sidus regale dynastum,
Quale in Saxonico convenit esse polo:
Idne parum visum est, legatum tradere, qui me
Rite maritandum sistat in aede sacra?
Ni simul et poclo me donaretis et auro,
Quod sponsis tenues amplificaret opes.
AT labor in poclo cuius? Myos, anne Myronis,
Mentoris an caelum est, an Polyclete tuum?
Crispantur tremulae fibris erronibus undae,
Et filicata vago bulla rigore tumet.
Nec minima livet macula: rubet intus et extra
Qualis in aureola luna coruscat aqua.
Non puto, ad Aethiopas veniat si Iuppiter esum,
E poclo nectar splendidiore bibi.
I dromo: quaeque recens-nuptis Academia dono
Quaeque Urbis proceres vina dedere, refer.
Imbuere egregium convivas munus oportet
Non crucino sed de nobiliore mero.
Ab summo ad numerum bibite omnes ordine poclum:
Proque Ducum, dicat quisque, salute bibo:
Pro triga crescente Ducum, Ruta-Ense potentum,
Qui dici autores [Reg: auctores] muneris huius amant.
Atque vt Rhenei iuguletis acumine Bacchi
Carnifices tetrici pectoris excubias:
Pro sponsis etiam geminos potate decunces,
Quot vult sponsorum nomen utrumque bibi.
Felix, quem Princeps dignatur munere! quando
Ex autore [Reg: auctore] suum munera pondus habent.
QUANTUS es, argento polles auroque. Quid auro
Carius, argento clarius Orbis habet?
Rare CALIX, seu te pretio seu flore metalli
Aestimo, priuatas munere vincis opes.
Saxonicos fortuna iubet dare magna dynastas:
Haec Praeceptorem mittere dona, grave est.
At quam facta fabre! tacito me, dicite; Fecit
Daedalus artifici Noricus ista manu.
Carum est argentum, carum aurum, carus adaeque est
Iste laborati fusilis ordo modi:
Sed Praeceptorem donare haec talia res est
Cara adeo, vt non sit carior vlla mihi.
NEXILIBUS conserta plicis, Armilla, rotisque:
O geminis contra non pretiosa minis!
Aemula fulgetris, et crasso pinguis ab auro,
Quantum vis pingui non fabricata manu.
Cingito me, qua dextra suo commissa lacerto est;
Hunc te largitor iussit habere locum,
Quantus ab excocto splendor tibi fulgurat auro,
Tanta tui quondam fama datoris erit.
HAEc pietas virtute tua mihi carior omni est,
Quam Deus in fibras sevit, ELISA, tuas.
Nunquam [Reg: numquam] declinas in somnum lumina, nunquam [Reg: numquam]
Mane tuas operis adiicis ante manus,
Quam caput e dio mediteris Codice mecum
Ac solitas uno dixeris ore preces.
Et quoties sacro tinnitus ab aere fidelem
Convocat in templi publica vota gregem,
Sedula compares tu primos inter: et acri
Aure Sacerdotis singula dicta notas.
Porro domum rediens consultas Biblia, num sint
Dictorum stabili quaeque citata fide.
Haec ego quum video, tacita mihi pectus abundat
Laetitia, et cerebrum liquitur in lacrimam.
Hoc animos etiam mire mihi mulcet et aureis,
Hymnos faemineum quum canis inter opus,
Iamque exile trahens sonitus procudis acutos,
Iam tenerum fragili gutture murmur amas.
ANTIQUUM est hoc nempe tuum. Noua reiice [Reg: reice] quaeso,
Ac retine antiquum semper, ELISA, tuum.
FRIDRICE GULIELME,
Illustris inter omnes
Saxoniae dynastas,
Phoebi cor eruditum,
Et erudita Phoebi
Honore corda mactans:
Quae vota nuncupavi
Reciprocante rithmo [Reg: rhythmo]
Vernaculae loquelae,
Praegnante pro marita,
Pro germinante foetu,
Pro Celsitate vestra,
Pro Saxonumque Ruta:
Sint auspicata, quaeso,
Pauloque laetiori
Haec intuere vultu,
Pauloque mitiori
Haec aure iudicato.
Sic ipse quae vovebam,
Quae publice vovebat
Ecclesiae corona,
Benignitas Iehovae
Rectissime secundet:
Sic laude Christiana
Vivasque polleasque
Illustris inter omnes
Saxoniae dynastas.
FRIDRICE GULIELME.
GRAECOS Anacreontes
AD SPIRITUM IEHOVAE
Abs te, PELARGE, legi.
Quod si quis hos Latini
Sermonis architecton
Felicitate tanta
Auderet aemulari:
Nonne, approbante cuncto
Poetico senatu,
Vocari et esse posset
ANACREON LATINUS.
VENI puella tandem
Thalamo dicata nostro:
Thalamo dicata nostro
Veni puella tandem:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O bella virginella,
O virginella balla,
O fructuosa nostri
Amoris officina,
O luculenta sexus
Corona foeminini [Reg: feminini]
Pergas venire tandem,
Tandem venire pergas:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O succiplena virgo,
O virgo succiplena.
Cui sacchar [Reg: saccharon] ex ocellis,
Et nectar e labellis,
Et ros it e papillis:
Cui laureata myrtus,
Et myreata laurus,
Et rosidae rosellae
Lanuginem capilli
Hinc ambiunt et illinc,
Thalamos inito pactos,
Et virginale sertum
Suspende nuptiali
Cubiculo mariti.
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Exclude copiosae
Mihi germinilla prolis,
Sexcenta filiorum,
Sexcenta filiarum:
Ut Christiana plaebes [Reg: plebs]
Subinde masculino,
Subinde foeminino [Reg: feminino]
Multiplicetur auctu:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Cessa, marite, cessa
Me tot vocare verbis,
Tam pertinace voto
Me provocare noli:
Thalamo dicata pacto
Tandem puella veni:
Tandem marita veni
Thalamo dicata pacte:
Ut flagitat Cupido,
Ut imperat Cythere,
Ut exigunt Poetae.
NUper deambulabam
Horis meridianis
Ad prona monticelli
Vallecula [Reg: Vallicula] reducta.
Ut forte codicillos
Contortulos sinistra
Manuscula terebam,
Arbusculaeque dextra
Ramusculum vibrabam:
In pratulo virenti
Iuxta patentiores
Nemusculi recessus
Aliquantulum resedi,
Et alsioris aurae
Ad ventulos hiavi:
Ut taedulos diei
Eluderem labores,
Ut palpitantis aestum
Iecusculi levarem.
Nil tale cogitanti
Taciturnulo meatu
VENUS obviabat; illa
Doctrix amationum,
Cultrix amasiorum,
Magistra Nuptiarum,
Iuro meas Columbas,
Veneri sacras Columbas;
Pedusculos habebat
Nive purpurantiores:
Uterculum fovebat
Lana tenelliorem:
Papillulas ferebat
Pomo rotundiores:
Cerviculam movebat
Pavone rectiorem;
Induculam gerebat
Auro micantiorem:
Fragrantiora nardo
Labella purpurabant:
Radiis nitentiores
Capilluli volabant.
Heus, inquit, architecte
Versus AnacreontI [Reg: Anacreontii] ,
Quid otiose rerum
Considis heic [Reg: hic] in umbra,
Acutulasque dumi
Vepreculas recenses:
Spectasque flexuosi
Lacusculi trementeis [Reg: trementes]
Reciprocationes?
Quin explica latenteis [Reg: latentes]
Maturrime tabellas:
Minusculosque versus
Blanda minutularum
Connexione vocum,
Adaemulare prisci
Anacreontis, ausu
Laboriosiori:
Et nuptias novellas,
Et musteos maritos,
Novitiis Camoenis [Reg: Camenis] ,
Et musteis Camoenis [Reg: Camenis] ,
Ac elegantiori
Solemnitate macta.
Quas tu mihi Camoenas [Reg: Camenas] ,
Quos, inquio, maritos
Venus iocosa narras?
An, inquit, ista nescis?
Nescisne solus ista,
Quae publice geruntur
Ad MYRTILETA Nicri?
MELISSUS; ille vatum
MELISSUS Imperator,
Cupidinis sagittas,
Quas tot fugavit annos,
Tandem calore sero
Ad intimam medullam
Coactus experiri.
Amasiae puellae
Sponsaeque virginellae
Vix nomen indicari
Apteque copulari
Potest minutiori
Hac versuum Camoena [Reg: Camena] .
Sit ipse Chrysaliscus:
Sit ipsa Pasicompsa.
Nec nomen inveniri
His dignius sit ullum,
His aptius sit ullum.
Hunc esse Chrysaliscum,
Hanc esse Pasicompsam,
Dii fatentur omnes,
Deae fatentur omnes.
Miratus insolenteis [Reg: insolentes]
Has expeditiones
Cupidinis; quid, inquam,
Si forte more sueto
Nos fallat iste rumor?
Non, inquit, iste fallit,
Sed veriora vero
Me praemonente narrat.
Certe meretur, inquam,
Hoc singulare factum
A Vate singulari
Ubique publicari,
Ubique praedicari.
Sed si meos lacertos
Examino staterae
Nutu se veriori,
Huic impares labori
Videntur admoveri.
Exuberat voluntas,
Sed deficit facultas.
VENUS renidet: et, Quid
Me ludis, inquit, ultra?
Quin explica tabellas:
Poeticas tabellas,
Taubmanic as tabellas:
Quas heic [Reg: hic] habes tabellas:
Ego te praeibo verba;
Praeibo VERBA NUPTA,
Amoenitate prisca:
Ego vinnulas loquellas,
Et liberas Columbas,
Ego melleos lepores,
Et scitulos amores
Communicabo tecum.
His adde tu Columbas,
Complusculas Columbas;
Taubmanicas Columbas,
Poeticas Columbas,
Iocularias Columbas;
Dicaculos sonores,
Audaculos lepores:
Et Musicas Camoenas [Reg: Camenas] ,
Et voculas amoenas:
Et quicquid est amorum,
Et quicquid est leporum:
Et quicquid est ubique
De more liberali:
Et quicquid est ubique
De lege Nuptiali.
Ut eroget voluntas,
Quod derogat facultas.
Sic dixit. ipse risi;
Et, Quid meas Columbas
Me poscis? Ida, dixi.
Et quid meos sonores,
Et quid meos lepores,
Et quid meos amores:
Et quid meas Camoenas [Reg: Camenas]
Me poscis? Ida, dixi.
Dixi. Sed illa contra:
Quid hoc ineptiarum?
Quid abnuis, quod audes
Genii benignitate?
Verboque mox in ipso
Sic dictitare coepit:
QUOS Fata copularunt,
Et coniugale foedus,
Estote copulati,
Estote coniugati:
Ac porro deiugandi
Aeternitate nulla.
O CHRYSALISCE belle,
O belle CHRYSALISCE,
Nunc conde Pasicompsam
In dexteram iugalem
Nexumque brachialem.
O Pasicompsa bella,
O bella Pasicompsa,
Nunc conde Chrysaliscum
In dexteram iugalem
Nexumque brachialem:
Et mille basiorum,
Et mille saviorum
Lucta ferociori
Vos inter excitate.
Mulcta licentiori
Vos inter erogate.
Aurate Chrysalisce,
Non aestimetur usquam
Incompta Pasicompsa!
O compta Pasicompsa
Ne Chrysaliscus usquam
Non aestimetur auro!
Hunc corculum vocabis,
Te melculum vocabit:
Hunc flosculum vocabis,
Te gemmulam vocabit.
Nexu tenaciori,
Gestu procaciori,
Lusu tenelliori:
Festiviore ritu,
Iucundiore visu,
Foecundiore [Reg: Fecundiore] nisu,
Haerescat, insolescat,
Vigescat et vegescat,
Succrescat et virescat
Corpusque mensque vestra.
Dic Chrysalisce, dic dum;
Mea compta Pasicompsa,
Ocelle blandicelle,
Puella virginella.
Venerilla pumililla,
Da te mihi tuumque
Corpusculum venustum,
Pectusculum vetustum,
Femurculum tenellam,
Labellulumque bellum;
Eburneum labellum,
Argenteum labellum,
Corallinum labellum,
Sapphirinum labellum,
Beryllinum labellum,
Topazinum labellum,
Hiacinthinum labellum,
Smaragdinum labellum,
Labellulumque bellum.
Da Pasicompsa dextram
Teneram venustulamque,
Mollem rotundulamque,
Roseamque candidamque,
Auroque cariorem,
Gemmisque clariorem,
Lotoque dulciorem,
Thymoque suaviorem,
Dextramque Chrysaliscam.
Da paetulos ocellos,
Da comptulos capillos,
Da lacteas papillas,
Da scitulos lacertos,
Plenosque mellis artus.
Ego do tibi vicissim,
Quodcunque dant amantes;
Virgunculae iuventus,
Uxorculae maritus:
Animamque Cor et omnes
Lubentias, et omnes
Licentias, et omnes
Sermunculos, et omnes
Morsiunculas, et omnes
Pressiunculas, et omnes
Faventias, et omnes
Salacias, et omnes
Cupidines, et omnes
Facetias, et omnes
Anhelitus, et omnes
Susurrulos, et omnes
Cachinnulos, et omnes
Amiculos favores,
Mellitulos amores,
Violentulosque mores.
Age Pasicompsa; dic me
Passerculum pusillum,
Tuumque turturillum,
Tuumque me Columbum;
Beatulum Columbum,
Loquaculum Columbum,
Diaculum Columbum,
Virunculum Columbum,
Tirunculum Columbum,
Valentulum Columbum,
Novumque Chrysaliscum:
Age Pasicompsa, dic me.
Quid Chrysalisce dicam?
Paterculum? sed adde
Fraterculum. Quid inde?
Anserculum? Sed adde
Cuniculum. Quid inde?
Vulpeculam? sed adde
Furunculum. Quid hoc est?
Furunculum vocabo?
Vocabis hercle. quin et
Praedonculum vocabis;
Sed nempe basiorum,
Sed nempe saviorum.
Et porro me vocabis.
Quid porro te vocabo?
Apiculam? sed adde
Tirunculum. Quid inde?
Tinnunculum? sed adde
Ranusculum [Reg: Ranunculum] . Quid inde?
Lepusculum? sed adde.
Quid ergo semper addam?
Nil; praeter illud unum:
Ut quandocunque palpas
Mihi voce delicata,
Manuque blandienti;
Addas subinde testeis
Ac sanctulum sigillum,
Ter mille basiorum,
Ter mille saviorum.
Ego te meam vicissim
Vocabo Pasicompsam:
Ego te meam Columbam,
Beatulam Columbam,
Dicaculam Columbam,
Loquaculam Columbam,
Virgunculam Columbam,
Tirunculam Columbam,
Mellitulam Columbam,
Valentulam Columbam:
Ego te meam medullam,
Penitissimam medullam;
Ego te meam Dianam,
Subinde marmorillam,
Subinde mollicellam
Subinde blandicellam,
Subinde milleformem,
Subinde millemunem,
Subinde mellilinguem;
Bellam, beatulamque,
Beatulamque bellam
Appellitare pergam.
Ego te meam subinde
Materculam vocabo;
Ego te meam subinde
Sororculam vocabo:
Ego te meam subinde
Eiconculam vocabo:
Ego te meam subinde
Corniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Apiculam vocabo:
Ego te meam subinde
Palumbulam vocabo:
Ego te meam subinde
Caniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Vulpeculam vocabo:
Ego te meam subinde
O viculam vocabo:
Ego te meam subinde
Nitedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Lecticulam vocabo:
Ego te meam subinde
Muraenulam vocabo:
Ego te meas subinde
Cupedulas [Reg: Cuppedulas] vocabo:
Ego musculum tenellum,
Ego rusculum novellum,
Bellatulamque bellam,
Bellamque Pasicompsam
Subinde te vocabo.
Hac pactione, curis
Nos mutuis amemus:
Hac factione, curis
Nos mutuis amemur:
Et spiritu trahaci,
Et halitu sequaci
Et corculo voraci,
Et vocula salaci,
Et osculo rapaci,
Et lingula loquaci,
Et hirquulo [Reg: hirculo] minaci,
Et crusculo procaci
Nos prosequamur una,
Nos diligamus una.
Horumque porro fructus
Carpamus annuatim,
Prolem feraciorem,
Prolem beatiorem;
Prolemque dulciorem,
Prolemque cultiorem:
Prolemque masculinam,
Prolemque femininam:
Tot utriusque sexus,
Quot Orbis hic figuras,
Quot plumulas acanthis,
Quot voculas coturnix,
Quot flosculos rosetum
Quod ramulos frutetum
Habetque procreatque:
Qui mensulis, adinstar
Oblivulae, sedebunt;
Adinstar uvularum,
Et palmitum novorum,
Per mutuum vigebunt,
Per mutuum virebunt:
Pariterque cantitabunt
Vernaculum canorem:
Pariterque saltitabunt
Feroculam choream:
Pariterque lusitabunt,
Pariterque basiabunt,
Pariterque suaviabunt,
Pariterque vellicabunt;
Pariterque nos amabunt,
Pariterque nos vocabunt
Procace murmurillo,
Loquace gutturillo,
Saltuque pumilillo.
His Ida conticebat,
Et Nuptias petebat.
ET merito. AEMILIAM deflemus, Principe natam
Saxone; FRIDRICI Genitricem Principis huius,
Subdita quem terrae sola pulli syrmatis umbra
Stringere cernemus, latamque ciere querellam.
Ecquis erit tandem, super haec qui funera missos
Castiget gemitus; lacrimis discrimina ponat,
Lugendique modos? age tu mihi praecipe cantus
Lugubreis [Reg: Lugubres] , princeps Musarum: ut principe fato
Digna fleam, et mactem votivo carmine manes.
Tolle elegos: elegi plebeii naenia leti:
Illustres animae illustri sunt carmine dignae.
Quamquam ego non par his: et vix miserabile carmen
Discordeisque [Reg: Discordîsque] modos, et lamentabile verbum
Inchoo prae gemitu, prae luctu finio: ut ipsos
Heroos adigar gressu truncare tenores.
Infelix vates, cui non e vertice laurus,
Aut ederae [Reg: hederae] vernent hilares: sed taxea pullas
Nubat silva comas, et deplorata cupressus.
Hei mihi, quem te offers nobis, FRIDERICE GEORGI!
O Princeps patriae! quantum mutatus ab illo
Principe, qui reducem te nuper ab orbe Borusso
Magna equitum peditumque cohorte, trucumque crepanti
Nube quadrigarum, post bina triennia, Franco
Caelo ostentabas! adeo sincera voluptas
Nulli unquam [Reg: umquam] concessa fuit! sors mutat in horam,
Fertque refertque vices; et amat illudere rebus
Acriter humanis: neque fas fixum ire refixum.
Princeps, vultum aperi, si fas; oculoque reducto
Densum humeris metire grege, spissumque theatrum
Excute. quot procerum consortia pectora tecum
In partem luctus veniunt? quot funera MARTIS
Sindonis induviis sectantur amazones albis?
Omnis adest aetas: moerent iuvenesque senesque,
Et Francae matres, et nobilis ordo virorum,
Cumque magistratu plaebes [Reg: plebs] iurata clientum,
Terrae progenies et paupera ruris egestas.
Omnes atrati, devoti questubus omnes:
Omnibus iidem animi: par est concordia flendi:
Certantque exsequiis summum de Matre mereri
Funeris obsequium, laudataque praemia leti.
Fluviorum rector Francorum Maenus amoenus,
Qui pede proclivi nostras properabat in oras
Hactenus, et grato vestibat palmite viteis,
Et campos herbis, et fructibus ubera glebae:
Hic hodie, (si quid Variscum russa propages
Arguit ex vero) caput occultare latebris
Dicitur, educto qua vertice surgit in auram
Pinifer, et celsa de rupe flagellat Olympum:
Ac lento trepidare vado: nec, ut ante, meatu
Praepete Montani luctamina vincere saxi:
Sed cum sole novo, sed vespere solis in vmbra
Francidas incusare nurus, indigna quiritans:
REDDE SE redde mihi redivivam a funere Nimpham:
Sic uber tibi semper aquaesit copia; sic et
Purior electro sub ONOLDI moenia labens
Principis humectes [Reg: umectes] augusta palatia nostri.
Haec ille. Ab quoties aliquis de paupere turba
Praeteriens Aulam defunctae Principis, Heu heu
Ingeminabit, Ubi es Mater? qua sospite nunquam [Reg: numquam]
Esurii grauius; nunquam [Reg: numquam] sine vestibus alsi!
Ah quoties aliquis, quem iudicis urna dicavit
Carnificis laqueo, sanctas forte obvius aedeis [Reg: aedes]
Suspiciens dicet, Quam saepe hinc exiit olim
Insperata salus, mortisque e limine sonteis [Reg: sontes]
Eripuit; frugem si Spes sperare iubebat!
O MATER, iam non-mater, quis casus ademit
Te nobis? quodnam praesepe subimus egeni?
Quaenam certa adeo vivaria quaerimus? Ecquis
Esuriem toties-redivivam in corpore nobis
Exstinctam toties poterit dare? Mater, an audis?
Pupilli viduaeque, tui praesepis alumni,
Haec querimur. seros o digna videre nepotes,
Et Pylios aequare dies, et flore senili
Fato praescriptas aevi transcendere metas!
Hei quam multorum spes sunt in marmore parvo
Compositae. Pectusne illud putredine solvi
Posse, rear; toties quod opis miseratur egenteis [Reg: egentes] ?
In cineres abeant aures, quas semper aperto
Vidimus obsequio praecurrere vota clientum?
Hine oculi tenebras tumuli patientur inerteis [Reg: inertes] ,
Qui se pascebant, quando famis arida proles
Ante foreis [Reg: fores] sueto se more receperat esum?
Hine pedes tristi putrescent tabe sub urna,
Quis magis haud celeres fuerunt adfecta iuvandi?
Hasne manus, inopum natas in munera, saevo
Dente laborabunt opici corrodere vermes?
Hancne decet linguam bruto obmutescere saxo,
Quae nunquam [Reg: numquam] nec sole novo, nec vespere sero
Suppliciis onerare DEUM lassata quievit?
Hei miserum! caecone trahis sic omnia motu,
Teque nihil, Fortuna, pudet: temerare bonorum
Spes audes, plenumque ferox incidere votum?
Incestis Francam crudeli funere terram:
Marchiacamque domum, praelustria nomina BRENNI.
Raraque Saxonicae funestas germina Rutae.
Quid sumus, aut quidnam victuri nascimur? aeui
Portio quam no~ magna! quis ordo, quis aestus in illa!
Ipse valens vivusque loquor; me cernite! nunquid [Reg: numquid]
Propterea possis hodiernae crastina summae
Tempora iurato vates promittere pacto?
Quis quis adit vitam, leto defungitur. omnes
Ibimus: et matrem semel ibimus omnis ad illam,
Qua princeps generator Adam fuit editus, et qua
Postuma progenies nos caetera saecula mundi.
O homo, Ne diuturna putes stipendia vitae!
In paucos utenda dies, sine foenore cunctis
Sunt data: et haec reddes, qua non speraveris horae.
Leti mille modis homines Mors una fatigat:
Nec datur hanc sciri, neque fas excludere mortem.
Vsque adeo rigidum hoc et inevitabile ius est!
Quo Vates Solymi, et fidei ditissimus Abras?
Quo Noa Lamechides? quo Tharsi gloria Paullus?
Pulvis et umbra sumus. praesta pietate Prophetas;
Et meritis Patres; et Achillem robore; Graios
Ingenio; dites argenti pondere Crassos:
Reges et Latias armis transcende curuleis [Reg: curulis] :
Atque animis aequa Fabios, virtute Camillos,
Scauros, Pompeios, Marcellos, Caesara, Paullos:
Et refer inter avos millesima nomina: quid non?
Cras morere. Haec summas excepit linea sorteis [Reg: sortis] ,
Haec imas. stadium hoc Fati decurrimus omnes.
O homo, quis tu? iure queri hoc qui nomine possis?
Coge sub adspectum triplicis confinia mundi
Moenia, et artificeis [Reg: artifices] Naturae evolve labores:
Cuncta repentinae prope tempestatis ad instar
Mobilia, et vario cernes fluitantia ritu.
Sol oculus mundi, varias qui temperat horas,
Hoc superum caeli limen ducitque reducitque
Instabili vice; nunc cohibens momenta dierum;
Nunc laxans tenebras. nunc purpura florida pratis
Pubentesque rosae generantur: sicca fit aestas:
Est et hiems; est frugiferi quoque meta laboris.
Sic volvenda aetas commutat tempora rerum,
Atque aliam ex alia reparat Natura figuram.
Vermiculatum opus hoc scitoque emblemate factum,
Et moles templi caelo vicina, situmque
Gymnasium auspicio FRIDERICI Principis; olim
Tesqua [Reg: Tesca] , feris stabulum, vix nomine nota fuerunt.
Cur haec displiceat tibi forma reciproca rerum?
Ante meos ortus multi vixere: sed omnes
Communem petiere locum: nunc ipse supersto,
Tu mecum: forsan cras dicimur ambo fuisse.
An melius tu scire queas, quid iure novandum,
Quid deperdendum; quid vtrinque sit utile: quam qui
Et facit et reficit; qui destruit atque reducit?
At tamen AEMILIAE debebat parcere fatum!
Vt vellem! atque utinam de totmodo viribus unum hoc
Non licuisset Herae! Sed quid caussamur [Reg: causamur] ? Eundum est.
Ibimus bine omnes. it primus et ultimus ordo.
Mista senum ac iuvenum densantur funera. cautis
Computat articulis numerum Proserpina functum:
Ne quis fatali fraudaverit aere Charontem.
Quotquot humo nati, tot humo debentur humandi:
Nec placare datur cuiquam fera numina Lethes.
Novimus hoc: et tu nosti, FRIDERICE GEORGI.
Non igitur cantus et verba medentia plagam
Consero. habes intus, sanare quod ulcera possit,
Atque animi mentem cura mulcere salubri.
Scis FRIDERICE, locum quem te fortuna tueri
Iusserit: heroo praestent tua pectora motu.
Haud eadem triviumque decent et principis aulam.
Tu matrem luges? et nos lugemus eandem:
Nostra fuit meritis, nexu tua sanguinis. at non
Sorte pari leto defunctam amisimus: huius
Maior eras meritis. nos caetera turba queramur,
Munificam citius tumulo succedere matrem.
Vince animum, supraque tuos exsurge dolores;
Quod tua te fortuna iubet. Flagrantior aequo
Neu sit amor cari capitis; quod gaudia caeli
Iam no va participat, veteresque Heroidas inter
Deridet curas hominum miserosque tumultus.
Non cadit ante dies. exiuit virginis horas;
Excessit thalamos heroa vir ago maritos:
Et vidua in senium vergenteis [Reg: vergentes] transiit annos.
Venit ad extremam, caelo indulgente, senectam
Exsangueisque [Reg: Exsanguisque] dies. stadium decurrit ad imum
Carceris a creta, felici calce. quid ergo
Restabat, nisi mors, velut ultima linea cursus?
Adde, quod aequo animo, satur ut conviva, recessit,
Qui post lautitias requiem sectatur et umbram.
Nec vis ulla animam lucta exturbavit atroci:
Sed consanguineus leti sopor exsuit astu
Sensum animi placido: Morsque hunc imitata labante
Explicuit; falsoque tulit super aethera somno.
Corporis exsolvi voluit compage, suoque
Vivere cum CHRISTO. cum Christo vivit: et astri
Votivi compos Mundumque Orcumque triumphat.
Nec digna sine laude tamen decessit: habet, quo
Nomine vel poterit solo immortalis haberi;
Quod fuerit thalamo Patris desponsa GEORGI,
Quo Sol non alium vidit pietate priorem,
Francidos Eoae qua se longissima tellus
Prodit ad externas faecundo [Reg: fecundo] palmite genteis [Reg: gentes] .
Hic, ubi Relligio mersum caput extulit umbris
Primitus, arbitrio sancti confisa Luteri,
Prodigus altae animae contra sua saecula CHRISTI
Adseruit verbum. Ruat aether arduus, inquit,
Saxea fatali solvantur viscera nexu,
Et mundi textura crepace cremetur ab igni,
Inconcussa feram solido vestigia nisu.
En me, Pontifices! En me, rex Carole! nostri
Canitiem capitis patiar cervice re velli;
Christium animo nunquam [Reg: numquam] . sartum tectumque tuebor
Dogma revelatum; quicquid deliria sectae
Blasphemae tentent [(reading uncertain: print faded)] . hoc postuma secla [Reg: saecula] nepotum,
Quum morte occubui, memorabunt carmine factum.
O tanto vox digna viro! Vir coniuge tanta
Dignus: et o digna hoc utroque parente propages!
Non etenim te degenerem, FRIDERICE GEORGI,
Arguet ulla dies patriae virtutis et artis.
Relligio hospitium cum transfuga quaereret olim,
Excipit hanc Genitor. nunc rursus ubique locorum
Cogitat exsilium. et nisi tu, Dux inclite, valde
Adsereres profugam: nostrae quoque patria terrae
Moenia desereret. quod dii prohibere laborent!
Optime Rex caeli, cui parent omnia soli:
Qui lex ipse tibi es; Vitamque Necemque potenti
Digeris imperio: tibi si qua Ecclesia curae est;
Si quid desponsae cor amas, cor amabile, Nimphae [Reg: Nymphae] :
Sit princeps tibi cura, precor, de Principe nostro.
Illustra mentem divina numinis aura:
Suggere opem nervis, corpusque fidele senectae:
Ut longos diuturnus eat cum pace per annos.
Sic celebrabere. sic habuisse Ecclesia nidos
Nusquam dicetur meliores Solis ab ortu
Ad solem occiduum; quam in nostri Principis agro.
Sed nunc AEMILIAM suprama [Reg: suprema] voce vocabo:
Stent ut honorato de vota picula busto.
AEMILIA ecquid ades? tibi moesta haec carmina Nimphae [Reg: Nymphae]
Libant Fonticolae. campos sortita beatos
Exsere te paullum; si nostra haec pertinet ad te
Naenia [Reg: Nenia] : si digna mactavit laude sepulcrum
Exsequialis honos: manibus si Manibus aequis
Musa tuis operata fuit, sancteque litavit.
AEMILIA audisti? nunc te compone quieti.
SALVE connubio magni quondam usa GEORGI.
Consitrixque VALE Friderici. Germen honorum
Rutae Saxonicae SALVE. pietatis amatrix
Virtutisque VALE, SALVE heroina. decusque
Matronale VALE. SALVE sub marmoris umbra.
Elysia sub valle VALE. VALE inclita Mater.
AEMILIA, aeternum nobis SALVETO, VALETO.
DANARUM custos rerum celsissime, Regum
Progenies, Rex ipse tuum, CHRISTIANE, per orbem:
Duxit Alexandri viuos simulantia vultus
Aera laborato castigatissimus ungui
Lysippus quondam: solitis neque defuit armis,
Saecula pictorum qui cuncta triumphat, Apelles;
Ac Regis vultum regina luce colorum
Umbrarumque rato scite alternavit amictu:
Et nil non fecit, quo polluit artis et usus
Atque operae atque operis contento robore; quei [Reg: qui] Rex
Porro sequuturos [Reg: secuturos] hominum duraret in annos.
Invidiosa tamen caries mordacibus aeui
Dentibus erosas diffudit imaginis vmbras:
Ut de tot statuis ducto viventibus aere
DEque coloratae fibris erronibus vndae
Vix posset tenuis se nominis aura tueri:
Ni famae sensim periturae vindice penna
Historicam laturus opem venisset, et in tot
Quingentos Quintus longinqua Curtius annos
(Huius et adseclae) reperissent [Reg: repperissent] luce salutem.
HANNIBALIS Poenas, quo nemo Punior, arteis [Reg: artes]
Quis sciret hodie? lentam quis Hamilcaris iram?
Quis Cur I nosset Dentati nobile rapum?
Nec, qui currendo Romanam restituit rem,
Nec qui cunctando, tantae sibi postuma famae
Nomina cum tanto potuisset amore mereri:
Haec nisi defensum tam gnaviter [Reg: naviter] histories issent.
Praeterea Iovis ille nepos mentitus Achilles,
Qui fuit Iliacis tormento moenibus [(printer); sic: moetibus] olim,
Vicit in humanis hominum fastigia: si nos
Tanta Poetarum domino credamus Homero.
At iacet Arminius Germanae splendida gentis
Gloria: qui patrii iuvenili fulmine belli
Facta decem facile tunc contudit unus Achillum.
Iam, CHRISTIANE, vagi quae sic imperviae mundi
Secessit regio, quo Fama loquacibus alis
Magna tui quondam Friderici nomina patris
Non deportarit? tamen haec quoque maxima rerum
Gloria paullatim seris tabesceret annis:
Ni fastis inserta libris floresceret, et se
Cottidie memores hominum renouaret ad vsus.
Sed non est operae cuius vis condere Fastos,
Et tenebras aevi rebus defendere gestis.
Quod rari potuere, potest REINECCIUS. hic est,
Cui rem quamque datum est immunem nube tueri,
Lapsaque venturis committere tempora saeclis.
Hunc vocat historiae Cleio regina dynastam:
Nec placito Cleius abludit Apollo: neque illi
Quiquam aliter censent, quorum sententia prima est
Inter honoratos doctorum antistites. ast hic
Ipse suae grandeis [Reg: grandes] castigans indolis artes
Tanta verecundis declinat nomina caussis.
At tu, qui celsi mensura et pondere sensus
Uteris in Musas, Dani Rex inclite caeli,
Hoc postquam SYNTAGMA leges; non hercle dynastam
Historiae, sed forte voles hunc dicere regem.
QUALIS ad Aurora suboles Hyperionis auro
Purpurat, et longe radiantia tela diei
Proiiciens [Reg: Proiciens] humileis [Reg: humiles] convestit lumine terras:
Sic tua se virtus, GERSTENBERGERE, per omnes
Saxoniae differt radis illustribus oras.
Sol tibi FRIDRICI GULELMI Principis aula est:
Ipsius splendore nites: splendore renidet
Rursus et illa tuo. Themis hanc tibi foenerat [Reg: fenerat] ultro
Luminis usuram, vigilis stipendia curae.
Felix, qui genium Virtuti destinat uni;
Atque animae florem succumque [Reg: sucumque] aetatis, et omnes
Curis non-curis doctrinae mancipat annos!
Ut ferat hinc res priva, suum Res-publica fructum,
Praecipue custos patriae maiorque potestas.
Verum hodie paucis adeo licet esse beatis.
Tu tamen in paucis, Gerstenbergere, coruscas.
Et dubitemus adhuc Patriae te dicere solem?
VT tu semigres nullo mihi carmine dictus,
Cui genus et virtus et masculus indolis ardor.
Et doctrinarum paucis indulta magistris
Copia non ullo ruiturum nomen ab aevo
Celsius aedificant tenus ipsa volumina caeli?
Ne mihi sit tantam Musis imponere culpam.
Te quoties vidit solio de principe Ludi
Curis non-curis sophiae damnata iuventus
Sectarum caussas ac rerum momina certis
Eruere indiciis, calidique sophismatis uncos,
Et dubiis contorta plicis quaesita parato
Solvere iudicio? quoties te civica legum
Pondera fatidicae limare Themistos amussi?
Et quoties vidit sacri mysteria libri
Prodere theologe Logices indagine pubi?
Nunc is desertum nostri iuga culta Lycei,
Et Danae repetis natalia viscera terrae.
Nec fueras alia proficisci dignior hora,
Ac patris amplexus et matris ad oscula ferri.
Nunc hiemes anni proprior clementia Phoebi
Laxat, et angustam verno de limite cogit
Longius ire diem: nunc molli persona cantu
Discordes secum strepitus virgulta loquuntur:
Nunc adolescenteis [Reg: adolescentes] electat amoenior herbas
Temperies genitalis humi. tibi flumen ab aura,
Et terrae facies blanditur; et auia caeli
Templa, ROSAECRANTZI, peregre famulantur eunti.
SUBLIMEIS [Reg: Sublimes] cantare modos Musa auspice malim;
Hiscere quam trepidis deducta poemata labris:
Ni cupidum vox deficeret; nisi cantor Apollo
Intantum averso vultu se sperneret a me.
Quando tamen pietas patriae, et tua vivida virtus
Me iubet: audebo: et potius sermone pedestri
Irrepam per humum plebeii carminis auctor,
Quam mutum esse. Animos rerum spes ipsa feraceis [Reg: feraces] ,
Et favor ingenium dabit; et mihi Patria vires.
Non equidem infiteor: Claris natalibus ortum
Ducere; maiorum censeri sanguine longo;
Et patris et proaui clipeos ostendere pictos;
Momentum splendoris habet. sed maior in illo
Gloria, quod fuerit propria virtute paratum.
Subrue fulturam, patitur structura ruinam:
Palmes humi stratus socias desiderat ulmos.
Sic miserum nimis est, aliorum incumbere famae:
Et si fas dici, paene evanescit in isto
Nobilitas, cuius laus est in origine sola.
Sed qui maiorum prognatus sanguine claro est,
Excoluitque animum studiis sollerter honestis;
Non tantum exaequat patritum stemma; sed omnes
Transcendens titulos et avitae laudis honores
Nobilitatem albis praecedit utramque veredis.
Nam donum omne animi tanto conspectius in se
Lumen habet, quanto maior, qui lucet, habetur.
Quin immo, si cui generis proavita deesset
Nobilitas, artes pro Nobilitate sat essent.
Plebeiae multorum animae, plebeia fuerunt
Nomina, plebeiis et avis atavisque creati;
Qui clipeos gestant titulis signisque rigenteis [Reg: rigentes] ,
Concilioque Ducum inserti moderamina rerum
Maiestate pari capiunt; humilesque clienteis [Reg: clientes]
Exemplo maiore docent. diadema Quirini
Et trabeam et fasceis [Reg: fasces] meruit rex ille bonorum
Ultimus, ancillae prognatus semine, Romae.
Scilicet Ars etiam pollens ac mascula Virtus,
Et genus et Fasceis [Reg: Fasces] , et cur non omnia? donant.
Verum quid potius, WURMI, mirabimur in te?
An genus? an fasceis [Reg: fasces] ? doctas an acuminis arteis [Reg: artes] ?
Non liquido apparet. Quin demiremur utrumque
Et genus et fasceis [Reg: fasces] : doctrinam vero beatis
Sedibus aequemus superum praedivite laudum
Ellogio [Reg: Elogio] ; nomenque tuum veneremur in illa.
O quantum vellem, possem quoque praeside Phoebo;
Et maior iuveneis [Reg: iuvenes] impleret spiritus annos:
Vt satis ad tantae tua sim praeconia laudis:
Grandi operi magno iam nunc accingerer ausu,
Atque laborarem vivis intexere chartis
Nominis incrementa tui Virtutis et Artis;
Quae legeret saeclo veniente profundior aetas,
Atque horum suboles, et quae post surget ab illa!
Vsque adeo virtus, et demiranda per omnes
Vita modos, geniique tui me nomina raptant!
Plaebs [Reg: Plebs] omnis stupet in titulis et imagine picta:
Virtuti villam praefert, ut et artibus aurum.
Nam qui tantum agri, quantum vix quattuor horis
Milvus oberrat, habet: toties-crescentia tecta
Molibus et tignis, ipsique minantia caelo
Incolit: aggestos facti ruit aeris acervos:
Hic meruit, clamant, primorum primus haberi:
Nobilis hic veri numeros parteisque [Reg: partîsque] tuetur.
Nimirum hi norunt; Didicisse fideliter arteis [Reg: artes] ,
Quid sit; quo valeat; vitae quem praebeat usum!
Sed qui iudicii modulis ac pondere recto
Utimur, et veri speciem dignoscimus intus;
Valdius oblectant, meliusque morantur, honestis
Si quis a vis ortus, bellique domique probatus;
Dives opum, et reliquis fortunae dotibus auctus;
Ingenii quoque divitias, et Palladis arteis [Reg: artes]
Adiicit ad cumulum; et ceu lumen lumini eorum
Accendit maius. Sic purae inserta smaragdo
Splendidius multo fax lucet, et acrius irquos [Reg: hircos]
Perstringit nostros; quam condita simplice cornu.
Quod non maiestas, nec poenae fulmina possunt,
Id praestat sapiens, et cui perfecta disertis
Ora madent verbis. Studia in contraria vulgus
Scinditur? hostili gliscit terrore tumultus?
Grassatur fraenos [Reg: frenos] exsuta licentia legum?
Non alius sedare potest, et fraena popello
Iniicere [Reg: Inicere] indomito, quam cui facundia praesto est.
Non alius melior trepidanti occurrere turbae
Consilio; aut legem, quae poenas irroget aequas,
Dicere: quam doctis qui cor habet artibus auctum.
Nempe hic utilium velox praevisor, et auceps
Temporis ac rerum, secum praesentia primis
Copulat ingeniose; animoque futura sagaci
Praecipit; ac mores perspecte callet, et omnes
Ponderat eventus: Ne quid committat agendo,
Quod se poeniteat [Reg: paeniteat] , studioque laboret inani
Post emendare: ut nimium seri Phryges olim:
Par sibi, fortunam doctrina emendat utramque
Secernit bona diversis, fugienda petendis:
Nil pallet, praeter turpis dispendia famae:
Instar habet muri civique hostique: nec unquam [Reg: umquam]
Res sibi legatas timide gelideque ministrat.
Sensit idem noster multo cordatior heros
MARCHIO, qui Franco pariter populoque Borusso
Imperitat: Cumque exsutam Rectore priori,
Quam BLASSEBURGUM perhibent, Cognosceret arcem:
(Mirum opus: aerias moles educta sub auras
Cyclopum scopulos ultra, atque audacia saxa
Enceladi, et quicquid delirat fabula mendax)
Multa putat, cuinam tantas committat habenas.
Dumque agit haec secum, tu te offers nobilis heros.
Talibus ornatum, quem cum scit dotibus, vt iam
Pinxit in angusta breuiter mea Musa tabella,
Nil prorsum addubitans tantis praefecit habenis.
Macte animi, quem rarus habet, LUDOVICE: ratoque
Numinis arbitrio magnis insistere rebus
Incipe nunc. cave, posse tuos lentescere fasceis [Reg: fasces] :
Libella ius pende pari celsoque humilique
Citra respectum. turbae commenta bilinguis
Nete dimoveant: Pretio vaenalia [Reg: venalia] linguae
Agmina caussidicae [Reg: causidicae] ; leges sine lege recoctas
In tenebris; promissa forensibus oblita fumis,
Peius et irato cane, peius et aspide vita.
Sic WURMI, sub iure tuo Res-publica crescet:
Qualiter enodes perhibentur crescere cedri,
Aut tenerae laurus, aut propter littora myrtus.
Et patriae incrementa ferent pomoeria [Reg: pomeria] terrae
Grandia perpetuo fructu. Utque ad CULMINA BACHI
Arx fulgore suo BLASBVRGUM praegrauat arceis [Reg: arces]
Infra se positas: sic tu splendore minores.
VIDI, qui studiis genium devoverat omnem,
Omnem animi mentem penitosque in corde calores:
Totos saepe dies hunc Phoebus Apollo videbat
Indulgere libris, totas Proserpina nocteis [Reg: noctes] :
Sed, sibi quam certo praeceperat omine, nusquam
Debita res tanto vult apparere labori.
Vidi, qui miserum rus exercebat aratro
Gnaviter [Reg: naviter] ; et succo laetaminis ubera glebae
Adsatiem nutribat: et horrida quaeque domando
Exossabat agrum: purumque e semine florem
Mandabat sulcis: nec quicquam deerat ad amplae
Laetitiam segetis. tamen exspectata colono
Depositum sterili spes suffocabat in herba.
Vidi etiam, nullo qui tempore destitit aureis
Suppliciis onerare Dei; Quaeso ocius arteis [Reg: artes]
In cerebrum defunde meum, meque in sere magnis
Nominibus, quorum doctrinam fama triumphat.
At sine profectu pessum voti impetus ibat.
Vidi etiam (certe credar vidisse) colonum
Qui prece cottidie tali visebat in agrum;
ALMA CERES, frugum genitrix, da fertilis hic sit
Fundus agri, plenosque sua det sponte maniplos:
Nam potes: et maior venit hinc tibi gloria, quam si
Id faciat duri sudore coactus aratri.
Sed nihil inculto de frugibus impetrat agro.
Mirabar, tot vota suo non vivere voto,
Et merito cassos fructu tot abire labores,
At mihi nescio quis geniorum vellicat aurem,
Et iubet auscultare vetus quod fabula narrat:
Fabula, sed pro re nimium contermina vero.
MOLE laborantem mergebat in avia currum
Rusticus e trivio, mox, O sanctissime divum
Iuppiter, exclamat consistens eminus, adsis
Confestimque luto desertos extrahe currus.
A Ioue Mercurius sic contra; O putide caudex,
Anne Iovem censes, te propter, ab impete caeli
Se demissurum currusque in plana daturum?
Quid stas? adde manum toto conamine currui,
Et simul auxilium socio Iovis exige voto:
Sic tibi successus poteris promittere rerum.
Heic [Reg: Hic] , primum didici, DOCTOR iurate Galeno,
Caelo descendisse tuum hoc Euxoute po/neite.
Nempe laborando faciendum est vota, laborem
Orando. hoc illi pacto coniurat amico.
Alterutrum desit, nihil est feliciter actum.
Quam magno censes optaret portitor emptum,
Portitor ille Charon, manes qui traiicit [Reg: traicit] umbras;
Ut nunquam [Reg: numquam] solemne tuum hoc Ora atque labora
Iunxisses adeo consorti foederis usu?
Istius certe fiscus locupletior esset.
Iam sedet in portu, nec adest quem transvehat ultra
MANALES LAPIDES: rarum fert advena naulum.
Sutilis ignavo necquicquam [Reg: nequiquam] in margine ripae
Linter hiat, liquidae posthac vix utilis undae:
Teque tuumque velit non natum Euxou te po/nei te.
Quin secum concire ferunt hoc tempore lites
Parcarum TRIGAM. Lachesi movet Atropos iram,
Quum renuit gravido praegnantem stamine fusum
Solvere mole sua iussumque incidere nodum.
Vellet credo, lubens: nisi tu, dum pectore toto
Maturum glomeri meditatur stringere ferrum,
Prolongare dies medica ratione iuberes.
Iam quanto censes optaret Zoilus emptum,
Ut tibi non cultum foret hoc Euxou te po/nei te?
Quum linguae vires in te miramur, et istam
Eloquii faciem stricta gravitate serenam,
Et lautam verbis et fortem rebus; ut ipsi
Scribere sic Cicero-medicorum Celsus et olim
Primus in historia Romana Crispus averent:
Zoilus et iuxta ventosa Calumnia plorant.
Si tua THERIACAE legitur PANCARPIA: vel si
Non his facta modis OCULI RESOLUTIO cuiquam
Hactenus artificum, meriti suffragia puncti
Impetrat a primo medicorum cuncta senatu:
Aut cum SCHORBUTI legimus contagia. vel de
OSSIBUS exstructas non vulgi more TABELLAS;
HISTORIAEve libros humani corporis: et quae
Praeterea in nostros genius tuus extudit usus:
Zoilus obliquo tot limat commoda visu,
Teque tuumque velit non natum Euxou te po/nei te.
Quid faciet, maiora tui si viderit olim
Ingenii monumenta legi? Quin strennuus [Reg: strenuus] ora
Atque labora etiam posthac: ut liveat; immo
Ut furat, et quaerat ramos ubi pendeat, immo
Pendulus extritis ubi proruat ilia nervis.
Tunc ego solemni [Reg: sollemni] funus tam nobile versu
Prosequar: et ponam victori ex aere trophaeum
Hoc titulo: SALOMON ALBERTI FRANCA PROPAGES
HANC GENIO FAMAE POTUIT MERUISSE COLUMNAM:
CUIUS AB INGENIO CALAMIQUE VIGORE FIDEQUE
ZOILUS, INVIDIAE SUBOLES, CUM MATRE PERIVIT.
PLUS EGIT, QUAM QUI LERNAEAM CONTUDIT HYDRAM
NOTAQUE FATALI PORTENTA LABORE SUBEGIT.
O teres Europae centrum, Germanidos umbo,
Magnificis gravida emporiis; mariumque virorum
Prodiga; Musarum cultrix; et perpete versu
Florida, quo magni Cleio te magna MELISSI
Aeternat geniumque tuum populumque Patresque,
NORIDOS urbs; merito tali cum cive superbis!
Sed velut hunc vobis princeps schola Saxonis olim
Abstulit; ac decies ter fovit, et amplius, annos:
Sic hodie rursum Christiani Principis (almi
Qui fuit Imperii Septem pars una viratus)
Incluta progenies hunc nobis abstrahit. at non
Frustra. debebant illustria corpora credi
Illustri medico. Procerum suffragia fiunt.
Consuadent, praeter SALOMONEM, credere nulli.
Nimirum fatis hos adservatus in usus,
Haud te debebas aliorum dedere voto
Hactenus. Iglaviae, quam nota Mora via primo
Obiicit [Reg: Obicit] accessu, quondam parere negabas:
Teque Leorinum, quod novit Slesia tellus,
Quod genius LANGI, quod Ius et versus honestant
REUSNERI; frustra medicos excivit ad usus.
Spes sua Lubecam de te sperata fefellit;
Atque adeo Proceres, quibus arva Carinthia parent.
Et tua te reducem genitrix optare solebat
NORICA: sed patriae non est (me iudice) fraudi,
Exornare suis alias quoque civibus Urbeis [Reg: Urbes] .
Quin ex illustri Brunonis origine Princeps
IULIUS haud potuit nostris te avellere Musis;
Quantumvis animum satis obfirmarat ad omnes
Consilii numeros, ut voti compos abiret.
Debita Principibus fuerat tua cura, sed illis,
Qui late-reges in terra principe pollent.
Magna tibi persona data est: hanc posse tueri.
Laus erit: et poteris: si notas exseris arteis [Reg: artes] .
Esto, quod es. celare nefas, quae prodere luci
Vult Deus et Ratio, quaeso committere noli,
Ut pudor ingenii dotes obnubere possit.
Nec te adeo poteris quam res est, ferre minorem:
Qui vir sis, didicit credo Witeberga tot annis.
Ac pridem te digna foris quoque fama quadrigis
Portat ob ora virum, meritoque insertat honori.
Caesareum numen SEPTEMque corona VIRORUM,
Heroumque parens Germania clamat in aurem:
Heic [Reg: Hic] SALOMON heic [Reg: hic] esto tuus. tibi nostra locamus
Pignora, SAXONICAE lectissima germina RUTAE.
Celse Deus, vastum mundi qui digeris orbem
Numinis arbitrio; qui res et tempora rerum
Pro libitu formas; SALOMONI suffice vires,
Ut medico tractare modo sibi credita possit
Pignora, SAXONICAE lectissima germina RUTAE.
SErius ac vellem, quum nuntia nuper ad aureis
Iret fama meas hominum rumore sequaci;
Te, FLADENSTENI, consultae praemia laurus
Accipere, atque novum sublimi pectore IURIS
Fulgere DOCTOREM celsa de luce cathedrae:
Actutum, Valeat iam trita paroemia, dixi;
Heroum Filii noxae. et cum lumine chartam
Posco dari porpere: stat, nocturno immori olivo
Exsomnem; vigilique diem proferre lucerna:
Ne virtus abeat nostris indicta Camenis,
Tam pulero [Reg: pulchero] quae te mactavit honore Tubingae.
Felix qui docileis [Reg: docilis] Musis ita destinat annos:
Ut mortalis homo socios hinc sentiat usus!
Hoc stadio pater ante tuus praecurrit: eodem
Tu sequeris: sequeris sed proximus inter vallo.
Quantus erat Genitor, nobis claravit abunde
Dictis fama suis. tantis at laudibus impar
Mentem percellor: si me pede metior aequo;
A cuius numeris ille exsulat usus, et acer
Spiritus; in magnis qui vatibus emicat. hinc et
Accilinis semper parvis maiora recuso.
Non is corpus erat sine pectore. rebus honestis
Intendens animum, quicquid prudente bonoque
Dignum erat, urgebat: vulgi securus: et index
Ipse sui vitam solidum explorabat ad unguem.
Externae nil labis habens; teres atque rotundus
In sese, exemplar cunctis imitabile morum
Lucebat. nullos facile huic subrepsit in actus
Mollities, partemve tulit sibi-nata voluptas:
Intra naturae fines vivebat: et in se
Pro quaestu sumptum faciens sumebat amice,
Quam sibi cunque Deus vel fortunaverat horam,
Vel dubia sub sorte datam vertigine laeva
Traxerat in praeceps. successu rectus opimo,
Rectus mutato. censu mediocriter usus
Reges et regum vita praecurrit amicos.
Nec secretum iter, et fallentis semita vitae,
Sub lare quae pure tranquillat inertibus horis,
Hunc delectabat. patriae se impendere totum,
Cura erat. haud sibi se genitum credebat, at illi.
It comes Alberto, quem Brandenburgica mater
Extulit ingenti nixu. fortissimus heros:
Et fulmen belli; inque adversos igneus hosteis [Reg: hostes] .
Victorem-victum quem diro horrore videbant
Penei campi, qua rura Visurgis oberrat
Westphala, Mauricii generoso sanguine cruda.
Quem Francae Dryades, primae inter Teutonas; et quem
Attonitae bifidis nimphae [Reg: nymphae] gemuere sub undis
Ude pater Pegnesse tuis, dator uber aquarum;
Et quem vicino tibi Marchio-norica saltu
Formidavit Hyle, qua teque Urbemque frutetis
Coniferae pinus ambito circinat arcu:
Quando faces belli tonitru spirabat aeno:
Mugitumque dabant contermina rudera lapsu.
At mea quae caeptum [Reg: coeptum] sevecta est pagina girum [Reg: gyrum] ,
E diverticulis ad Patrem, IANE, revertat.
Militiaeque domique probo sua munia curat
Obsequi: sequiturque suum per summa pericli
Gnaviter [Reg: Naviter] ALBERTUM. nec hiems, neque fervidus aestus
Fidum dimovit Domini, nec tela nec hostes.
Cuncta facit patiturque lubens, et sudat et alget;
Dum cavet, officii ne pars sibi claudicet; et ne
In se committat, quod post mutare laboret.
Consiliis dandis animo sic cernit acutum,
Non magis ut serpens oculis Epidaurius. Et quum
Secius, ac decuit, quid factum a Principe, coram
Noctem peccatis et caecas exsuit umbras,
Ac notat haec multa cum libertate. nec ipsum
Excutiunt vero vel honos vel dulce lucellum.
Utque iterum atque iterum socia cum coniuge bello
Captus erat: Princepsque suis excesserat agris:
Contractis humilem sese demittere pennis
Maluit, et tandem privatae reddere vitae;
Plebeiaque toga modicum componere civem.
Nec tamen hunc virtus sic celat nota. Senatus
Intrat concilium: patriaeque inservit in annos
Decliveis [Reg: Declives] senii: dum sexagesima messis
Sopiit exsanguem Parcarum lege sequestra;
Agmine prociduo qua Franci flumina Maeni
Sub Blassenburgum perstringunt CULMINA BACCHI.
Dixti, IANE, tibi; Vitanda est improba Siren
Desidia: atque aliquid nervo maiore petendum:
Si patre defuncto [(reading uncertain: page creased)] non inferiora sequeris.
Non te spinosis [(reading uncertain: page creased)] exercet inertia nugis
Strennua [Reg: strenua] secluso quae sint tricesimae in Orco.
Quid cantu dicant Sirenes. nomen Achilli
Quod fuerit [(reading uncertain: page creased)] , nimphas [Reg: nymphas] inter cum nimpha [Reg: nympha] lateret.
Cur sit Telemachi [(reading uncertain: page creased)] cubito Pisistratus, et non
Vel laevae dextraeve [(reading uncertain: page creased)] manus expergitus ictu.
Non bis tricarum [(reading uncertain: page creased)] nebulis lucumonis acuti
Aetatis vegetae iuvenileis [Reg: iuveniles] deteris annos.
Auscultas potius numeri potioris alumnos;
Ac stadio breviore tuas grassaris ad arteis [Reg: artes] .
Auribus instillas monitus, quos Bartolus, ille
Militiae vexilla tuae qui ventilat: et quos
Dux Consultorum multo expertissimus alter
Baldus habet, dominaeque probant quos iura Themistos.
His pectus munis: et laetius vteris illis;
Atque hominum saeclis forsan consultius; ac si
Mancipiis locuples et vectigalibus eses,
Marmoris atque fabros eborisque atque aeris haberes.
Quanquam [Reg: Quamquam] divitias non plane in paupere summa
Herculis urna tibi quoque thesauraria promit.
Surge animi Fervore tui! sic ora virorum
Docta meres, serosque venis Consultus in annos.
Adde supercilio nubem: vulgusque profanum
His Sacris exesse iube, qui nequiter ardent [(reading uncertain: page creased)]
Publica priuatis committere; sacra profanis.
MENS BONA, si qua dea es, tui sub sacraria IURIS
Siste sacerdotem hunc. Leges peccare vetanteis [Reg: vetantes]
Ante oculos interque manus dic verset ut harum
Ingenium docte sapiat: fugienda petentis [(reading uncertain: page creased)]
Segreget: ac discat poenis onerare nocenteis [Reg: nocentes]
Criminis, exonerare pios: omneisque [Reg: omnesque] laboret
Iuris ad exacti normam dependere caussas.
Annuit a laeva Bona Mens. date lilii [(reading uncertain: page creased)] cives
Purpureasque rosas: violae iactate colotes:
Ture novo placate deam. Tibi, IANE, perennem
Gloria contexit lauri de fronde coronam
RANZOVI, cordate senex, cui scilicet aetas
Exita Cycneo maturam vellere frontem
Induit, et canis florenteis [Reg: florentes] inquinat annos:
Heroum palmare decus, quem solis ab ortu
Ad solem occasum felici Gloria curru
Porrigit, et late differt rumore calenti,
Qua sua sunt Marti, sua qua commercia Phoebo.
RANZOVI, suboles Fati miranda, beato
Sideris adfectu fortunas natus ad omnes.
Atque sago bonus atque toga: nunc cuspide pugnax,
Nunc teres eloquio bellique domique, sed hoc est
Forte aliis quoque dividuum, quos indolis altae
Obsequio notum est hominum transcendere metas,
Et certare deis mortali sorte. sed idem
Qui valeat penitas naturae accedere parteis [Reg: partes] :
Aerias tentare domos: caelique profundas
Remigio rationis opes lustrare, suisque
Acclinare oculis distantia sidera: et horum
Censurae ingenii varios supponere mores:
Cur segnis versetque boves et plaustra Bootes:
Cur Ursae Oceani formident aequore tingi:
Euros cur furiat Corosque [Reg: Caurosque] in praelia, venti
Prodigus Hippotades: rursumque salacia molli
Voce, resedata tumidum mare mulceat alga:
Cur nunc, dum scribo haec, Procyon furat igne diurno:
Corripiensque Leo Solem violenter acutum,
In nos exsucco [Reg: exsuco] Cereremque ferociat aestu:
Menstrua Luna notho cur lumine luceat, et sit
Nunc cava, contractis nunc cornibus aemula fratri:
Cur sic, cur aliter LUCENTIS moenia MUNDI
Sint adfecta, suo dum stant obnoxia fato:
Vix datur inventus. Virtus RANZOVIA Musas
Bellonae, et Terram celso coniunxit olympo.
Testeis laudo Libros, NUMEROSA DIARIA noti
Sideris ingenium faciemque docentia, quae iam
Calculus artificum punctis locupletibus ornat.
Sis felix RANZOU: Et terga vicaria lasso
Suppone Alcidae, quae supponebat ATLANTI.
PRINCIPIS arbitrio nuper quum visa mereri est
Lingua Professoris titulum mea Leucori nostrae:
Et me flos Aulae, quem Cor et Principis Aurem
Torga vocat, sociis MOSBACHIUS ire quadrigis
Iusserat evectum; patulis qua Pretschia tempe
Luxuriantur agris, quaque arx splendore sub auras
Surgit olorino, magnis domus aequa dynastis,
Sed tamen heroo domus haud indigna LÖSERO:
Sarmaticis promotus equis occurris: et una
(Quid multis?) opera nobis gratamur amico
Herculis auspicio. propero convivimus uncto,
Dividimusque viam, tu Torgam, ego Leucorin urgens.
Sed fuit ingenuae tibi tanta modestia linguae,
Ut mihi nolueris liquido sermone fateri,
Qui genus, aut cuias, aut quid tibi nominis esset.
Quaerenti mihi respondes, Audire bonum te:
Meque virum non esse malum, sciri indice fama.
O Phoebi suboles, nutricis ad ubera suadae
Pieriis educta favis: quod Rumor apertis
Clarat ubique tubis, Viadrus quod novit et Albis.
Ore verecundo quid me caelare laboras?
Cum frustra celes. nimirum HELICONIUS ille es,
Quem mater Livona tulit sub cardine mundi,
Servat inocciduos qua Maenalis ursa triones.
In quo cana sides atque intemerata bonorum
Congeries, veterisque patent vestigia recti:
Cui ducti mores e nobiliore metallo,
Membrorumque modus, quem quis nec dicere grandem
Nec possit tenuem. sociae quem corporis ornant
Atque animi dotes: ut, quae divisa beatos
Efficiunt, collecta gerat. quem lactea fandi
Ubertas cerebrique cati pollentia regum
Miscet consiliis, Alboque inscribit Equestri.
Cumque supercilium ventoso attollere fastu
Posset, quod subitos ferme comitatur honores;
Temperiem servant oculi, vultuque remisso
Elucet gravitatis honos: et semper ad omnes
Format inoffensam privata modestia vocem.
Qui semel et decies deciesque negotia gessit,
Qualia Legati regum procerumque iubentur:
Et bene re gesta toties quoque victor abivit,
Nondum ter decimum quintumque superstes in annum.
Denique, quem virtus atque illud dulce loquendi
Pondus et undantis victrix opulentia linguae,
Quaeque vel heic [Reg: hic] dixi vel quae dicenda reliqui,
Sic commendarunt doctis Heliconis alumnis;
Nomen ut ipsius Musarum intexere peplo
Certatim cupiant, ac seris tradere saeclis,
Donec nascentes ibunt in secula libri.
Sic te Fama foris, HELICONI, pinxit; et exre:
Quod probat ipsa fides. Fidei quis credere nolit?
Et sic nos propius nunc internovimus: et ni
Vana meam ducunt animi praesagia mentem,
Non ignorabit series oritura nepotum,
Nos vixisse olim germano pectore notos.
DIs, atque herois, sacro mihi carminis orsu
Compellandus es, ARTOMEDES: nec, ut ante, Phaleuco [Reg: Phalaeco]
Aut elego. Quorsum haec abiecta vocabula, MICAE,
RELLIQUIAEQ. [Reg: RELIQUIAEQ.] ? tuae nullo debentia pacto
Nomina Calliopae. Sis, te quem dextra Promethei
Finxit, pol longe de commodiore metallo,
Quam me quamque mei similes de pulvere Vates.
Haec tuus iste pudor quam vis eat usque negatum;
Non negat esse Fides, et queis [Reg: quibus] Sapientia pectus
Muniit atque aurem Latio purgavit aceto.
REX late-regum CAESAR ter-maximus, Orbis
Gloria Romani, laudem hanc sibi vendicat uni,
Praemia largiri meritae virtutis alumno:
Sed prudentis eget tantum monitoris. O hic sis
Artomedi, si fas; qui Caesaris arma rotundam
Digeris ad normam, crudosque minantia flictus
Agmina consilii ductu moderaris et astu:
Qui Vatum labor es: qui Vates ipse, nec abs te
Factus in hanc curam (quamvis et factus in istam)
Sed tali natus geniturae schemate, faustos
Disponente choros astrorum Numine: Tecum
AR CONATE loquor: tu magni Caesaris aurem
Imple aliquo monitu. Sic sit tibi semper Apollo
Adiuva: sic Turco sit acinace clava Rudolphi
Fortior, ac Lunas Avis illa birostris opacet!
Aut si Caesareas iam res habet Hungaris aures,
Ut nec ab adsiduo possint monitore teneri;
Tu Pallatini quem nutricantur olores
Ad Myrtilletum; cui (fas hoc audiat) uni
Multa Poetarum submittunt saecula fasceis [Reg: fasces] ;
Qui ius illud habes lauru donare Poetas,
France MELISSE; tuus facito sis, atque merentem
Participato Daphnes ultro victrice corona.
Sinon canities et vis incocta senectae
Indolis; et, cui se devovit, mysticus ordo;
Et vigor eloquii mulsumque Poema mererent;
Caesaream meruit tam rara modestia Laurum.
NEMPE sui plenus truculentis turget in armis
Trossulus, et solis it Trossulus efferus armis:
Momentum non grande putans tranquilla togatae
Nomina militiae sectari Pacis in umbra.
Contra, qui Clariae seque et sua mancipat arti,
Plus homines LONGAE quam CURTAE vestis honorat;
Et Druidas Equiti praeponens negligit istam
Bellonae subolem crudi Mavertis alumnam.
Saepius acta fuit non uno iudice res haec:
Sed patrocinio pars utraque tuta fideli
Erubuit de iure suo concedere parti.
At nunc ambiguae sufflamina ponere litis
Lege iubet lata sic LAUTERBACHIUS: ut cum
Pallade (quis credat?) Mavors coniuret amice,
Et coniurato victuros foedere dicant.
Scilicet hoc potuit non quivis unus in horto
Musarum eductus, vel solo Marte. sed is, qui
Bellandi fandique potens, et praelia Musis
Temperat, et rigidum moderatur Apolline Martem.
ROMA caput mundi, post dicta vicaria caeli,
Iudice se, patriis olim cantata Poetis
Magnifica superos fama complevit et imos.
Nostra sub arctois latuit Witeberga tenebris,
Vicinoque polo vix nota priore sub aevo.
Lustra novem deciesque fere labentibus annis
Pertinuere datas recidivo tempore metas:
Quum primum obscuri discussa nominis umbra
Laudatum claras caput exsinuavit in auras
FRIDRICI cura Sapientis, et auspice Iova.
Hoc fundata ratis Academia legibus ortum
Principe sortiri nostratem cepit ad Albim.
Caesar id indulsit Maxaemilianus, et alter,
Qui tunc pontifices Romae tractabat habenas,
Iulius iste, Petri qui clavem in Tibridis undam
Proiiciens [Reg: Proiciens] Pauli gladio petit agmina Galli.
O scrutanda Dei nullo sententia sensu!
Si tunc vel minimo potuisses omine duci,
Atque secuturos hinc praesentiscere casus;
Ipse nec Attalica te conditione moveri
Crediderim potuisse, ratos ut babere iuberes
Caesaris assenssus [Reg: assensus] hoc in molimine, Iuli.
His ex principiis Academia crevit, et ipsam
Sese conata est crescendo vincere: sic, ut
Fecerit ambiguam par vo post tempore palmam
Omnibus, excelsis quas Teutonus orbis alebat
Ingenus celebres: quin et quas extera passim
Natio praecipuis extollit laudibus, huic se
Non ausae fuerint merito praeferre Lyceo.
Quanta Professorum hic cantatae nomina famae
Floruerint: Logici quibus unca sophismata nodi
Magnus Aristoteles penetrantis acumine ferri
Extricare dedit: taciti quos abdita mundi
Cura fatigavit: qui scandere mobilis aethrae
Ingenio docuere plagas, secretaque caeli
Rimari, quos vix stellarum Aegyptia Memphis
Aequavit visu numerisque docentibus astra:
Et qui pallentes olida rubigine mores
Praeceptis poliere suis et compare vita:
Quique Colos et pensa trium felicibus herbis
Exoraverunt avidarum in fata sororum:
Et qui sanciti [Reg: sancti] geminata volumina Iuris
Egregia trivere manu, docilique cathedra
Atque laboratis vigilato sidere libris,
Invidia plorante, vagum sparsere per orbem:
Et qui theologas sacrosancti Codicis umbras
Divina mentes animati flaminis aura
Explicitas scriptis et viva voce dederunt.
Quantaque Pieriae confluxerit unda iuventae
Omnibus ex oris tantos audire magistros;
Quid refert longis verborum ambagibus edi?
Unicus ille Dei mystarum nobilis heros,
LUTERUM dico (adiutore Melanchthone( quotquot
Nunc Academiae celebrantur in Orbe, vel una
Nominis illustri potuit contundere fama.
Huius [Reg: ?Huius] ab auspicio, ceptum [Reg: coeptum] moderante Iehova,
Res Antichristi, et mentita Vicaria coeli
Roma, ac missifici devicta est bestia monstri.
Ex hac urbe micans redivivo lumine primum
Sol Evangelii radios proiecit ad omnes
Terrarum populos, qua vesper obitur et Eos.
Haec sunt; et, poterant quae dici iure, supersunt
Plurima, Leucoreum non aspernata Lyceum:
Sed finem impono brevibus pro tempore curis:
Laudis enim cumulos, quibus haec Witeberga redundat
Velle satis digna verborum condere pompa,
Non est res operae mediocris et unius horae.
Quin potius, quod nunc inprimis utile factu est,
Tradimus effectum: ludosque indicimus [(printer); sic: incidimus] aequo
Numinis auspicio; non quos labor Isthmius olim
Roboris intento claravit agone: sed illos,
Quos dea committit nostro Sapientia campo:
In quibus ingenii, non robur corporis; artes,
Non artus poterunt victricia puncta mereri.
Quare agite, o iuvenes, quos laudis honesta cupido
Erigit, et rudibus vulgi caput altius umbris
Exsertare iubet, nostro date protinus Albo
Nomina. Philosophis qui decertaverit armis,
Barbariemque animi iusto prostraverit ictu,
Me censore, palam victor perhibebitur; et se
Praemia digna feret; non sertum e flore, quod una
Saepe die visum est omnem posuisse vigorem:
Sed titulum, famae decus immortale, MAGISTRI.
TVRCORUM princeps Furiarum quarta, flagellum
Hungariae, et nunquam [Reg: numquam] satiabilis heluo nostri
Sanguinis, immani sectatur acinace pactos
Imperio proceres, Aquilaeque birostris Alumnum
Austriaco genitore satum. sedet, arma feroci
Continuare manu, nec motis cedere castris
Quam victi regale premat diadema Rudolpbi.
Nunc, o Germani (nunc res vocat) ite leones,
Fortiaque adversis opponite pectora Turcis.
Et vos, qui docte sapitis cautoque magistrae
Pallados armati clypeo certatis in ipsis
Visceribus patriae, socias opponite vireis [Reg: vires] ,
Consilii et flabris Aquilas animate Rudolphi,
Et belli monitis implete negotia: quippe
Arma foris prodesse parum, cata ce~suit aetas,
Consilii matura domi nisi forma sequatur.
Tuque adeo, FELIX, socero gener aemule, qui rem
Saxoniae, ceu priscus Atlas iuga caelica, fulcit
Robore consilii; luci committe, quod olim
Gentes Europae grandi sermone docebas,
Flore Professorum iuvenumque sedente corona.
CHRISTOPHORUM quondam finxit cordata vetustas,
Et pictum voluit cunctis ostendere templis,
Heic [Reg: Hic] qualem nobis humili sub imagine prodit
Artifici fuco priscae manus aemulae genti.
Mittamus veteres, pictosque in pariete fumos:
Vivi CHRISTOPHORI germanum exemplar haberi
Magnanimus poterit nostro Luterus in aevo.
Hic raptum Latio vesana per aequora Christum
Detulit ad patrias grandi molimine terras:
Allucente facem, prope Fluminis ora, PHILIPPO.
Pinxit utrumque quidem fixae hac in fronte tabellae
Linea peniculi formas imitata: sed ipsi
Se calami crena pinxere venustius, atque
Parietibus Mundi clavo adfixere perenni.
SCACHIADAE Fili, quem Iuppiter hospite mensa,
Quem Musarum altrix Eupheme, et nobilis olim
Candor amicitiae solido mihi copulat usu,
Qua Witeberga sita est, ubi Saxonas atque Cheruscos
Albis inabrupta fluvii discriminat unda:
Ecce patefecit radiis rota candida caelum,
Natalemque Patris Septembribus attulit horis.
IANE, catenatos Musarum rumpe labores:
Ne legumlatrix hodie Themis imperet arteis [Reg: artes]
Continuare suas. tabulas depone magistras
Codicis. iste dies alios sibi postulat usus.
Lautius exorna scapulas; iace candida circum
Carbasa, felices Natalem hac veste celebrant.
Inprimis nardi- spicam floresque fragranteis [Reg: fragrantes]
Et myrtum costumque bonam sudataque ligno
Tura iube: festis ut odorent aera fumis.
Plectilibus quoque lassentur tua tempora sertis
Flexipedis hederae, platanique virore profusae.
Ipse ego, Caesareo quam iure Poeta coronam
Virgineae laurus consertam germine servo,
Inque tuum inque tui depromam Patris honorem.
Lacque iube adferri, non id quod ab ubere pressit
Damaetas vitulae bis mulctram implentis: at istud
Lac Veneris, Chio collectum palmite vinum:
Hoc WENCESLAI roseis libabimus Horis.
Ipse suo, natale comes qui temperat astrum
Naturae Deus humanae, visurus honores
Huc aderit Genius. Puer i; dic, SCHACHIUS orat
Ad sacra Nataleisque [Reg: Natalesque] dapes veniatis, Amici:
OTHONEM inprimis MASSOVIAE gentis, Equestrem
Eunomiae pullum, propere accersire [Reg: arcessere] memento:
Invenies illum librorum indagine septum
Aut Ciceronis opes venari, aut Codicis amplum
Perreptare forum; monitusve notare Gaili,
Aut modo subtileis [Reg: subtiles] Fabri disquirere curas.
Schachiaden una Patrem referemus: ut ipsi
Prima adolescentis decursa sit area vitae;
Quoque deinde viri tramissa [Reg: transmissa] sit altera passu,
Quoque senectutis properetur tertia; nostros
Exemplar vitae speculumque datura per annos.
IANE, Patre bene dicamus; bene Patris amicos,
Quotquot adhuc superant: illustrem ante omnia Trigam;
Ianum Rauterio deductam sanguine prolem
Cui mentem insevit nascenti Iuppiter; altum
Addidit alma Venus decus oris; Phoebus acumen
Ingenii; genium Mavors; vocisque leporem
Mercurius: quique heroas pollentibus ausis
Provocat: et cui Dux patriam concredidit Arcem.
Dein, qui de Crucibus reperit cognominis usum:
Cui Princeps patriae- secreta Borussus in aurem
Insinuat, Romana cui, cui Teutona Siren
Sessitat in labris: cui tranquillissima morum
Temperies, animusque suis generosior annis.
Post et Fabricium, quem gens sibi Slesia civem
Adserit et linguae prudentem et moris et aequi;
Qui citra errorem, qua quidvis lege nefasque
Fasque sit, inquirens caussarum examina pensat.
Hanc bene dicamus repetito nomine Trigam;
Sed Patrem inprimis, cui lux hodierna dicata est,
Cui mea Calliope facit hos pro-tempore versus.
O utinam caelo propior mea Musa Borusso
Viveret: ut praesens oculis committere possem,
Quae mihi, Leucoream qui sum submotus ad urbem,
Porrectae memorat vulgata licentia famae!
Argueret nullo me Bregela tempore mutum.
At vos Natales novies salvete Calendae,
Et no vies fausto no viesque revertite caelo:
Tu quoque, VENCESILAE, tuae stella inclita gentis [(transcriber); sic: gentris] ;
Et tu, LANE, tui spes et nova gloria Patris,
Salvete et dicti et dicendi carmine nostro.
RARo potest unis traducere sedibus aevum,
Qui cupit Aonia vitam tolerare sub umbra.
Externas migrare domos te posse, quis olim
Credidit? et tamen haec ubi deseret hebdomas orbem,
Credemus factum. docta Sapientis arena
Saxonis excedens, qua te Witeberga tot annos
Vidit honorando medicorum cernere ferro,
Adfectabis [Reg: Affectabis] iter, qua se Pomerania culti
Fertilitate soli laetos effundit in agros.
Artifici, Colberga, novae gratare salutis
Atque animi penitis venientem involve medullis.
Hic tibi serpenteis [Reg: serpentes] per inertia membra dolores
Et morbi mortisque potest inhibere furorem,
Atque moras nimium festinae ponere vitae.
Ante oculos vestri mihi vespillonis imago
Cernitur obstipa grassari fronte per urbem,
Atque recens-medicum stomachosis pungere dictis,
Qui praeter morem pariat feralibus armis
Otia; dum rari, quos lecto adfixerat aegros
Dira valetudo, lutei mortale relinquant
Corporis induvium, tumulique ferantur ad urnam.
I modo, KELHEYMERE: graveis [Reg: graves] tibi Phoebus honores
Conciliat, facilemque adeo despondet Hygeiam.
VOs quoque Nobilioris agri duo germina fratres,
Fratres germani, suboles Warnsdorfia, longo
Derivata satu proavitae gentis et aevi,
Linquere Saxonicas albi iuga montis ad oras:
Nataleisque [Reg: Natalesque] domos et Slesidos oppida terrae
Post aliquammultas in visere rursus aristas,
Fando comperior. teneri genuina voluptas
Aeris, et melior blandi clementia Phoebi
Mollitiesque soli, comitumque licentia doctis
Ambitiosa iocis, et nunquam [Reg: numquam] lassa volantum
Triga caballorum patrio vos limine sistant.
Fundat in amplexus se vobis ob via mater
Illacrimetque parum, dubioque reciproce: aestu
Momina laetitiae reditum gratantia vestrum.
Fingite, WarnsdorfI; subolis vos esse parentes,
Quae peregre fuerit caris divisa tot annos
Limitibus patriae, seseque potenter honestis
Imbuerit studiis animique et corporis: et quae
Incolumis rursum nataleis [Reg: natales] immigret aedeis [Reg: aedes] :
Quo vultus habitu, quo tandem hanc cordis ovatu
Exciperetis? An, o quae mellitissima quondam
Haesisti nostris et post haesura medullis,
Ut te conspicimus patriam remeare lubentes!
Re bene praesertim gesta: tot Corporis auctum
Ingeniique bonis, quae Nobilitatis avitae
Ornamenta solent atque incrementa mereri.
Ite bona properanter avi, Warnsdorffia pubes,
Et desiderium repraesentate parentum.
VIDIT in Elysio (PORTA mihi nuper EBURNA
Rettulit haec Morpheus) SCHORBUTI Plinius artem,
Quam miro SALOMON ALBERTI condidit usu:
Versus ad Hippocratem, qui MAGNOS forte LIENES
Ruminat; Ecquid, ait, satin' haec germana videntur,
Quae scripsit Germanus [(printer); sic: germanus] homo super indole morbi
Livida quem generat faecatae copia bilis,
Ac crasso pituita trahax lentore propagat?
Excipit Hippocrates: Mihi non incognita narras:
Nescio quo medicos hic condat Apolline libros!
Quis nostrum, qui iam MAIORUM GENTIUM ab omni
Censemur populo MEDICI; Quis porro Medentum,
Quos tulit annorum series decursa, notavit;
Malarum articulos et texta reciproca menti
Sermonisque ratos plano discrimine flexus
Hac SCHORBUTI etiam serpente tyrannide sisti?
Primus hic observat. Quis scripsit acutius aut hanc
STOMMACACEN; aut hanc SCELETYRBEN plenius illo?
Non oculis eris invidiae, Germania, nostris:
Sit licet hic SALOMON tibi Plinius Hippocratesque.
RUMOR it, HAENDELIOS hinc ad se rursus ituros:
Iamque adeo celeris protraxe [Reg: protraxisse] volucria lapsus
Esseda rectorem, plausuque animare caballos
Ante foreis [Reg: fores] , qua lata fori patet area visu.
Praeterea Musae Charitumque triformis imago,
Et niveas hirsuta comas nostratis Oreas
Gymnasii taleis istic properare querellas
Dicitur; O iuvenes, nitidissima germina Phoebi,
Quotquot in umbrosis Academia nostra frutetis
Educat, et teneris divum lactetis in ulnis;
Vosne pati, rear, ut nostris maturius arvis
Nobilis Haendeliae demigret ternio gentis,
Quos in delitiis [Reg: deliciis] habuistis: et arte canendi
Paene triumphali dignos mactastis honore?
Non illi miseros ululatu per dere cantus.
Carnificique sono cruciare sodalibus aureis.
Seu raucos frangant modulos, seu lene susurrent,
Seu citharae nervos impellant ungue, picatis
Seu stringant setis [Reg: saetis] pandurae fila; profecto
Ambiguam faciunt palmam Sirenibus ipsis.
Nec viles animae Plebeiaque nomina vulgi,
Sed mundi proceres (quod vos meministis) amarunt
Delitias [Reg: Delicias] horum et docti modulaminis odas.
Et tamen a nobis hinc demigrare laborant:
Immo migrant hodie. res convasata quadrigis
Anticipavit iter: domini sectentur oportet.
Quid vobis animi, pubes sociata? sinamus
Ire? sinemus. eant. dabitur fortassis honori
Leucoreis alibi, devotos inter alumnos
Hac TRIGÁ cum laude frui licuisse tot annos.
MULTORUM mores hominum vidisse, quid ad rem?
Et male- moratis ac moris moribus uti:
Irrisum bilemque potest labor iste mereri.
At mores hominum qui sic pellustrat [Reg: perlustrat] , ut ex his
Quid sibi vitatu factuque sit utile discat,
Cor habet, et pretium faciet sumptusque viaeque.
Nam caelum mutare potest et filius Olfi
Rusticus. at pulcris [Reg: pulchris] insuescere moribus, est res
Istius ingenii, quod Pallas honorat, et aequo
Iuppiter adfectu plebeiis eximit umbris.
Tum mecum sentis, OTHONUM nobile sanguen [Reg: sanguis] ,
Quas Academias non pellustraveris [Reg: perlustraveris] , ipse
Promptius enumerem, quam quas lustraveris, orae
Quaqua Germanae posuere Sacraria Musis.
ARGYROPEN, magni quam SturmI [Reg: Sturmii] lingua vetustis
Aemula Romanis ad saecla profunda nepotum
Nominis aeterni fama tramittit: et illam
Rauracum AUGUSTAM Zuingeri manibus, immo
Zuingeri manibus calamique vigore celebrem:
Quaeque vagabundo pes Nicri verberat aestu
Moenia TUBINGAE: Ducibusque obnoxia Catis
Oppida MARPURGI: quaque aurea Cypris in uno
Multa Palatinum MYRTETO numina Vatum
Compulit, et fasceis [Reg: fasces] dictaturamque MELISSO
Transcripsit, reliquo nihil indignante senatu.
Et quam magnanimo IulI manus edidit ausu
Iampridem docto MEIBOMI [Reg: MEIBOMII] carmine notam.
Praecipue IENAM coluisti, ubi LIPSIUS olim,
REUSNERIque hodie, RHODOMANUS, et ille diserto
Qui versu exsequias Hasso PRAETORIUS ivit:
Omnes aeternum victuri postuma LipsI
Semina, quem nuper mendosa licentia famae
Arguerat, vitae decusso lumine, certam
Occubuisse necem: sed littera sera Melissi
Nunctiat [Reg: Nuntiat] , Historiam Romani evolvere Flori,
Qua nova Lovanium statuit Musea Camenis.
Tandem ad me ventum est WITEBERGAM ubi Saxonis agro
Montanis tumesactus aquis pater Albis acerbo
Incubat amplexu, spemque amplam totius anni
Suffocavit heri, magno cum monte malorum,
Nunc alio meditaris iter: nec in aede Galen
Te prius adspicio RUBRAE cum tegmine MITRAE,
Quod fore credideram. sed quod Deus imperat, urge:
Italiamque veni: Senasque in vise Pisamque
Ac falso-aeternae septena cacumina Romae.
I animo dilecte meo IACOBE, redique.
Ture lares patrios ac [(printer); sic: et] horna fruge quotannis
Ibo ego placatum: donec tua regna revisas,
Teque adventitia [Reg: adventicia] Francorum excepero more.
QUAE tibi tam subito mutat sententia mentem?
Spes erat; immotui constans adsertio viti,
Leucoreis te non animatum cedere campis,
Donec eat breviorque dies, et mollior aestas
Auctumni faciem septembribus [(printer); sic: septembricus] induat umbris.
Nunc properata tibi retro sententia cessit,
Remigioque paras veloque celebria nostrae
Moenia Leucoridos sociumque relinquere coetum.
Ecquae causa fugae? SEBALDE quis impulit autor
Pierias mutare domos? an TRIGA propinqui
Sanguinis illa tui, quorum est insignia Gallus?
Hi sine te poterant hinc emigrare priores,
Qui sine te nostrum prius accessere Lyceum.
Sed tamen ite simul, qua vos iuvat ire profectos.
Nec Musae prohibent abitum, nec amica iuventus:
Namque datum a vobis satis hi sibi rentur et istae.
Qvando [Reg: Quando] migras hinc cunque [Reg: cumque] , migras quocunque [Reg: quocumque] locorum;
Seu Patriam, SEBALDE, redis et ad Austria, quae nunc
Territat horrendo proles Otomanna tumultu,
Oppida: seu mundi peregrinas excutis oras,
Qua Latiale caput septem quadrata iugorum
Roma superciliis in caelum est ausa minari:
Vel qua bella facit nullos factura triumphos
Effera civili Francorum Gallia ferro:
Succinet bos versus absenti nostra iuventus;
SEBALDO HAENDELIO iuvenem qui comparis aevi,
Quique simul iunxit virtutis et Artis amorem,
Maiorem membris et mole abdominis ullum
Non aluit pretiosa suo Witeberga cuculo.
TAM pulchrae quis non emat haec sibi pignore mercis,
Sit licet extremos currendum Gangis ad Indos;
Nedum Orlamundum? Felix, KAUF MANE, profecto es,
Proxima cui tantam peperit vicinia mercem!
Rivales socii, fatuis desistite votis:
Haec data merx vaenum est, iam contra velle liceri
Opposito pretio, Contractus iure negatum est.
Haud temere quivis hanc emerit Orlamundae:
Emit Kaufmanus, cui natus Altantide Maia
Mercurius teneris os informavit ab annis:
Cui mentem Phoebus proles Latonia finxit,
Et castigatum mores dea Pallas ad unguem:
Qui pietate gravi, qui vocis luce diserra
Eximiis quondam Doctoribus aemulus ibit.
O KAUFMANE parens, cui Noridos incluta Francae
Concio ter-denos studiose paruit annos,
Propositum mirata tenax Fideique locique;
Ecquid ob haec tanti non gaudes omina filI [Reg: filii] ?
Quondam in praelustri STRIGENICI, Saxonis aula.
Nun Orlamundae sancti gregis optime custos,
Ingenio pollens, et iusti fulmine Zeli
Ardua devoti committens pulpita templi:
An socer alterius generi, si libera detur
Optio, Consocerique velis non consocer esse?
ANNA puellarum flos illibate; vetustis
Aemula matronis, quas purae gloria famae
Inserit historiis, nostrumque propagat in aevum;
An velles alio te Mercatore redemptam!
Florida virginei nunquid [Reg: numquid] tua serta triumphi
Alterius velles thalamo donare mariti?
Alite felici PAR Sponsum nubite: nupti
Connubii fructus numerosam gignite prolem:
Unanimi sociata iugi duo pectora nexu
Dissiliant nunquam [Reg: numquam] . Florenteis [Reg: Florentes] ite per annos.
PAULLORUM Fili, te vix compescere risum
Posse reor, si mente redis ad nupera socci
Pulpita, Frischlini quae Comica Musa Rebeccae
Primitus exstruxit: tecumque reduxit in ACTUS
Felix ingenii FELIX; animosa Borussum
Gloria, RIDIGERUM spectati nominis heres:
DOCTORUM vobis cuncto plaudente senatu.
Ecquis enim tam tristis homo, qui naribus uti
Non velit, atque aliquo sese diffundere risu:
Quando Peleiander Gastrodis simius, istas
Finibus Utopiae Stygiaeque e fornice merces
Advehit Amrapheli, valde mirabilis escae
Nomina, paene sono mendacis habentia formam.
Narrat cilendrum, narrat cicimandron, et herbam
Capsidis, et nauci cataractria, narrat holendrum,
Narrat moeacidem, narrat hapalopsin; et illud,
Quod ferat excelso de monte daraptifelapton.
Nec minus hoc risum poterit tibi fingere; quando
Alatos homines ait invenisse, gerenteis [Reg: gerentes]
Ex humeris oculos: fetusque e cruribus edi:
Tantam pulicibus membrorum adcrescere molem,
Corpus ut unius bissex elephantas adaequet;
Hibernaeque nivis cumulos apponier igni,
Atque exsiccari, tandem Pro sacchare vendi.
Quis non bas nebulas ac scitamenta Poetae
Rideat; et pleno, cum Chamo, SIBILET ore?
An non et, PAVLLI, velles restringere denteis [Reg: dentes] ,
Atque irritatum rictu similare catellum,
Si cum mente redis, quam miros fecerit iste
Rusticus in rubro caligarum tegmine ludos;
Quam scierit saliente tremore vibrare rotunda
Pulpamenta natum: quam vafre in retia vulpem,
Consortemque necis leporem LEPUS egerit IPSE:
Et quam foecundos plagarum exceperit imbres
Tergore calloso, non ignorata colonis
Praemia, queis [Reg: quibus] hodie cum venatoribus est res.
Haec ubi tecum agitas, licet his decesseris oris,
PAULLORUM fili, poteris compescere risum?
IUSTE Camenarum non vilis gloria: ventos
Aeolus effundit: superi plaga lucida caeli
Clauditur obductae picea caliginis umbra:
Terra abit in nimbos; et deformata lutosum
Lubricat arva solum. Quis tam ferus autor eundi
Decretum suaderet iter? te posse morari
Autumo, dum venti vis incita ponat, et atras
Disiiciat [Reg: disiciat] nubes rutuli splendore pyropi
Sol regimen caeli: dum rursus idonea sero
Terra viatori solido vestigia pressu
Constabilire queat. Sed enim tu gnaviter [Reg: naviter] urges
Vota propinquorum terrae securrus [Reg: securus] et aurae.
Scilicet imperio mavis parere tuorum,
Quam pluvias horrere minas, caussasque morandi
Nectere conspectu patriae fortasse minores.
Grandis honos GULIELME catae MOLLERE senectae,
Tuque PHILIPPE minor MEURERE senilibus annis,
Consiliis utrique boni: quos saepe senatus
Et populi iurata manus dare civica vidit
Iura per Hamburgum per et exteriora locorum:
Ne vos poeniteat [Reg: paeniteat] cognata vocabula IUSTO
Affini reperisse [Reg: repperisse] satu. Deus ipse, deumque
Turba novean, Themisque facit rata nomina IUSTI.
EDEPOL argute! si quid componere coner,
Suaviter adfectas lectum quod mulceat aureis,
Prurituque animos titillet, et audiat Euge;
Marculus e triviis argutat verba petendum:
Et mihi nescio quod Nasonis gannit in aurem,
PUBLICA FORMA placet sermonis. Publica quaenam
Forma, inquam, est hodie? Qua quivis utimur. Ergo
Pullato e circo atque olidae poedore [Reg: paedore] culinae
Post arcessendum est et res et verba Poetis,
Si qui lectores sibi demeruisse laborent.
Marcule, Ego abnormae sequar haec deliria sectae?
Non tu, non Pater ipse patratus id impetret a me.
Incestas frustra nostram his latratibus aurem:
Audio te tantum, sed rerum ausculto peritis.
Siren Arpinas Cicero tibi semper in ore est.
Laudo. sed a scriptis cur tam procul exsulat? aut hoc
Cum Cicerone loqui est; aliquot disquirere voces
Indice Nizolio, ac lepido compingere nexu,
Tanquam tessellas, sine succo et sanguine? Non sic
Dico dicis causa. multo pars maxima somno
Sunt in eo: peccantque adeo, qui non ita peccant.
Marcule, Tene sequar? nusquam. teris avia vero.
Praeterea Volsce atque Olsce nos scribere clamat.
Sed Volscum atque Olscum quid nominat? omne quod ipsi
Non intelligitur. Tulli, Maro, Plaute, Lucreti,
Nunc primum disco, Volsce vos scribere et Olsce.
O animae purae! si non fastigia tantum
Ceu per transennam, populari lumine limo:
Sed penitis oculos adytis paullo altius ausim
Insinuare: et non protrita expromere vulgo:
Ocius audire est; PROCUL ANTIQUARIUS ESTO,
Qui casca ex opico saturni podice ructas.
Pacuvii vomitus olimque emortua MattI [Reg: Mattii] ,
Aut VERSE ARSE, a me tu quando? scribere nolo,
Eia BONUS VESPER DOMINE HANS. sed scribo nec illud,
Praesul ut amptruat, inde et volgu' redandruat [Reg: redamptruat] olli.
Has ego quisquilias et honore vocabula nullo
Versificatorum de furfure destino plaebi [Reg: plebi] :
Hoc sibi qui reges, si turbida turba Tribuni
Plaudat et irrequieta senacla [Reg: senacula] magistellorum.
Sectari conor, magno licet intervallo,
Carminis artifices genii melioris alumnos.
Isti nempe FACEM PRAELUCENT tramite recto,
Consignantque viam praescripta ad CANDIDA CALCIS.
De Plauto. hic a quo non vapulat Umber? et ampla
Tractus ab orchestra quas non damnatur ad umbras?
Varro Latinorum longe doctissimus olim
(Nomen ad auditum, Critici, submittite fasceis [Reg: fasces] )
Non nisi plautino Musae sermone loquuntur,
Si qua loquuntur, ait. Princeps et regula linguae
Plautus erat Latiae, si quid tibi cordis, Agelli, est.
Verum, ut nunc-homines sunt, hic nil prorsus ad horum
Pinsere Pistor habet stomachum: rudis oncat aselli
In ritum: digitoque nefas hunc tangere. quin et
Non raro auriculas quosdam obturare videres
Illius ad vocem, ceu seps ad murmura sagae.
O genus! Anticyrae nulli sanaberis, ut vel
Tres tantum ad numeros Satyri moveare Bathilli!
Nobilis aeternae laurus WEIDNERE corena,
Salve cum Modio: cum vulgo, Marcule, plora.
HENRICE IULI, quem genus Italis
Debere Guelfis historiae fides
Persuasit, insertumque magnis
Postmodo Saxoniae dynastis:
Sacram Poesin condere saeculo
Unius aevi, claudere termino
Unius orae, nemo quisquam,
Cui cerebrum valet, ausus unquam [Reg: umquam] est.
Quondam Poetis Graecia fertileis [Reg: fertiles]
Habebat urbeis [Reg: urbes] : temporis exitu
Romana virtus aemulari
Carminis ingenio rotundos
Cepit Pelasgos. denique barbarae
Gentes sequutae [Reg: secutae] , qui quoque Romuli
Docto nepoti, quique palmam
Ambiguam facerent Pelasgis.
CELTES, et alter qui calami stilo
Peiloque turmas ibat in hosticas
HUTTENVS e Francis propages
Calliopae numeros Latinae
Feliciori numinis impetu
Primi docebant Teutonas. hinc suos
Germana tellus educauit
Perpetua serie Poetas.
Natum esse Romae, non satis est; neque
Succum [Reg: Sucum] Latini lactis ab Itala
Suxisse mamma. quodque caeli
Ingenium, sola quaeque terrae
Ferunt Poetas: alter ab altero
Quamuis apertis indolis insitae
Vestigiis sint disparati.
Nec tua Roma, nec illa puri,
Auguste, saecli floriditas meros
Vidit Marones: vidit et Anseres.
Sic moribus fortuna nunquam [Reg: numquam]
Omnibus omnia commodauit.
AT saepe nostrum rectius arduae
Divina possent templa Poeticae
Lustrare quidam: ni maligne
Ad iuga tanta viaticati
Irent profecti. Propria laus tua est,
HENRICE LULI, carmina regiis
Ornare donis. hoc in ipso
Frencelio licet experiri.
ZAHGERE, custos Iuris inter nobiles,
Qua limites Germaniae se porrigunt:
Meas ad aureis fama tradux accidit,
EX CEPTIONES te REORUM publico
Rursum putandas exhibere iudici.
Acclamo iure, quod solebat prisca gens,
FACTUM BONUM! nae [Reg: ne] res beata Publica est,
Cui subinde Iuris architectones
Huiusmodi tibicines praefulciunt!
Quis ferre possit Scaevolarum simios
Cordatus autor; hos forenseis [Reg: forenses] Cerberos,
Locutuleios furfures; pecuniam
Tantum peritos simplici plebeculae
Crumenimulgis eliquare fabricis:
Qui litium strophas inextricabileis [Reg: inextricabiles]
Fingunt, refingunt: et reis clientulis
Semper CAVILLANT, dum CAVERE nesciunt.
At tu secundis excitate calculis,
ZANGERE, Iuris ampliare terminos
Sic allabores: vt sciant exotici,
Suos habere Scaevolas et Saxones.
FAVETE LINGUIS! semper erunt meo
Septembris horae carmine nobiles.
Pactam MELISSUS singulari
Numinis obsequio ROSINAM.
Tandem maritis iungere nuptiis
Ad Myrtileti culmina debuit?
O nubili decreta fati!
Haud ita credideram futurum!
Divum propago SCALIGER; aureae
Medulla Suadae LIPSIUS; optimae
Pullus Camenae DOUZA; DOUZAE
Aemula progenies; Latino
Armare plectro pergite dexteras.
Vestrae meretur Pallados indolem
Torus MELISSI; non minutos
Francigenae gemitus Columbi.
Vos digna tantis pangere Nuptiis
Soli potestis, quos vigor ingenI
Insertat herois vetustae
Doridos et Latii magistris.
Se spernit a me Phoebus, et adseclae
Phoebi sorores: nil mihi Musicae
Peithus salivae; nil venusti
Pieris insinuat leporis.
ROSINA, seu vis AEMILIA aemula
Dici Rosinae faemina; ne putes,
Vulgaris adscitam mariti
Te sociam thalamo. Poeta est,
Praebente laurum Caesare maximo.
Adscriptus est idem quoque municeps
De more prisco Civitatis
Romuleae et veterum Quiritum.
Idem Palatinus Comes: idem Eques
Auratus. hinc Gestaminis incluti
Cygnusque Torquesque; hinc gemellae
Sunt Galeae: hinc tria Gallicanum
Insigne regum Lilia: et hinc fluens
Vexillum in auras cum Diademate:
Hinc quadrifariam rigentem
Areolam Clypeus decussat.
ROSINA, tales sunt quoque postumi
Vestro creati sanguine Liberi.
Hoc iura privilegiorum
Postgenitis decus irrogarunt.
Phoebea Laurus serta poeticae
Ipsi merebunt postmodo propria
Virtute freti. Num qua vivit
Nobilior genitrix, ROSINA?
LEI, Phaleuci carminis artifex,
Cordate praeco dogmatis enthei,
Denuncia [Reg: Denuntia] votum MELISSO:
AEMILIAM bene-dic Rosinam.
Dic, serviant ex lege Talassio,
Prolemque vitae gnaviter [Reg: naviter] inserant.
ME digna Cypris mollicellos
Ludere cogit ANACREONTES.
CIVIS Quiritum, Te quoque devoco
Ad luctuosae munera naeniae [Reg: neniae] ,
Quîs [(printer); sic: Quis] Leiam mactes puellam
Cote mala male funeratam.
Descende paullum sede Palatii,
Consulte iuris. nec sine Codicis
Rubrica quidquam luculenti
Deroget obsequiis amici.
Igneis beati pectoris excita:
Ac feriatis emmetra barbitis
Impone rursum, quae genitrix
Francia nostra, vadumque Nicri
Ad Myrtileti culmina pristino
Mirentur usu. dic, Age desinas
LEI, querellarum: haec statutae est
Omnipotentis Heri voluntas.
Sic flos Rosinae perpetuet tuae
Vernum nitorem! sic tibi, quicquid est
Detractum ab annis huius ANNAE,
Iuppiter adiiciat, MELISSE.
REUSNERE summi Principis ultimi
Rerum monarchae scripte manu sacri
COMES PALATI; luculentis
Sponte sua adstipulante punctis
Suffragiorum totius inclito
Aulae Senatu: quaeso negotii
Quid esse dicam; quod Rudolphi
Caesaris auspicio secundum
Haud cogitanti talia Lauream
Ultro Coronam mittis, et altero
Honoris auctu me salutas.
Caesarei titulo Poetae?
Quamvis Melissus ille Poetici
Princeps senatus hoc caput antea
(Ratum quod aeque est) gloriosae
Nobilitavit honore Laurus:
Novas mereri tu tamen occupas
REUSNERE grates: quum mihi pristinam,
Et forte primo, dignitatem
Laurigeri geminas Poetae.
O rara quarti numina Caroli,
Et o Rodulphi! vestro ego calculo
Bis nunc honestor laureato
Cesarea titulo Poetae.
TYCHO BRAHE'E, sanguinis incluti
Heroa proles, ecquid ab arduis
Omissiorem cogitatis
Uranie mihi te datura est:
Ut expeditis auribus Imbibas,
Quae vocis assae carmina tempero
Nervis Latinis, heic [Reg: hic] ad Albim
Francus homo? tua singulari
Armata thyrso numinis indoles
Concinnat omnes divite gaudio
Monstrisque miris [(printer); sic: nuris] delibutos,
Queis [Reg: Quibus] melior deus inquieti
Callere caeli iura sagacius
Prae faece vulgi donat, et intimis
Iuxta medullis succulenti
Nectaris Uraniae fruisci.
Dotes honoras pangere non potest,
Queis [Reg: Quibus] millemunis mirifico beat
Pandora te cultu; nisi qui
Magnificum quoque dicat illud:
ODI PROPHANUM [Reg: PROFANUM] VULGUS, et ARCEO.
FAVETE LINGUIS: CARMINA NON PRIUS
AUDITA MUSARUM SACERDOS
POSTGENITIS GENITISQUE CANTO.
Confundit infans purpura rustico
Humore malas ocius, et mihi
Hanc nescio quo tinnientem
Omine verberat oricillam:
Quod tanta Vatum pondera simplici
Cannae minutae tradere sibilo
Tantillus ausim: quae MELISSI
Os poterant sibi demereri.
Qualis triumphat caetera per diem
Sol purpuratis astra palatiis:
Sic caeteros TYCHO BRAHE'E
Astronomo radio magistros.
Eos France, Leucori Saxonum
Dilectae adaeque plus oculis: tamen
Illamque vellem atque hanc relictam;
Me sinerent modo destinatae
Fati tabellae caelitus: et novam
Quam Pontus Helles ad boreae domos
Miris HUENNAM machinarum
Nominibus celebrat, viderem.
Verum beatis amplior a diis
Fortuna, Caesi, commodat in tuas
Horoscopi sese tabellas:
Qui sine me socio, profectus
Intendis illuc, visere tot novi
Miracla [Reg: Miracula] mundi: Sol ubi crastini
Luxit diei. Luculento
Hoc iter augurio parari,
Quis diffitetur? surripe te morae,
Caesi: quod audes, gnaviter [Reg: naviter] urgeas.
Culpam meretur, velle telam
Quae radio patris inchoata est,
Ungui supino texere. Te vocat
Effeta mundi canities; vocat
Francoa tellus; et paternum
Tot nivibus caput inquinatum.
I, dic TYCHONI voce vicaria;
Tandem morarum desinat; et foras
Tot saeculis desideratum
Edat opus Brabeae monetae.
Tunc saepe quis de sanguine postumo
Spectans triones, inquiet; Ecquis hunc
Iam fulcit axem? cui reponet
Maenalis Ursa; TYCHO BRAHE'E.
SIC Est Profecto: Eventa rerum Caelites
Caliginosae noctis umbra subruunt.
Decreveram, posthac amoenis litteris,
Queis [Reg: Quibus] se Poetae destinant in otio,
Annos abesse plusculos: ac daedali
Secreta mundi pensitare, pro modo
Quem di dedere paullulo [Reg: paululo] . sed pessimo
Deliberata dissipantur exitu.
In lacrimas, in praecoces me naenias
Hortatur ire litteris vicariis
Poeta LEIUS: ille LEIUS, principes
Qui paene nunc triumphat architectones
Versus Phaleuci: Quaeso te, flos Belgii,
Fragmen Colossi Lipsii purissimum,
Idemque censor et Poeta nobilis
GRVTERE, callens flexilinguis altili
Peithus medulla multiformeis [Reg: ´multiformes] lacrimas
Potenter electare pubi masculae
Ac faemininae: perge pubi masculae
Ac faemininae naeniarum flebili
Potenter electare versu lacrimas.
Iuro patrimam virginem: non dignior
Vates PUELLAE manibus dari potest
Inventus usquam; LEIO nec gratior.
Ut ipse vellem! mi GRUTERE. sed vides,
Vix verba mecum tertiata murmuro.
ET tu participa lacrimas et fata Poetae,
MODI Poeta nobilis,
Quem vatum genitrix prope solum Francis adoras
Hodie, invidente Belgio.
In querulos insiste modos, doctore Catullo:
Qualis solebas incluto
Quondam Posthiolo. Ne sit grave, suspiratu
Maesto Poetae debitum
Prodere cordolium. LEIUM intus et in cute nosti:
Candore quanto amiculis
Offerat inspicienda animi praecordia. quam sit
Immunis aestu subdolo,
Et qui nunc regnant, fucatis moribus. audi
Cuniculosa natio,
Quin etiam plores, et torva Calumnia tecum:
Nec addam ad haec, praefiscine.
Tu modo concinnes elegos, lectissime Vates,
LEIAM querenteis [Reg: querentes] ANNULAM:
Inque vicem Patri maculas absterge dolorum.
Haec nostra postulatio est.
HORATIANAS te PARODIAS ferunt
Lima secunda perpolitas musico
Communicare publice consortio.
Quid sit futurum, nescio! sed rumor heic [Reg: hic]
Certis susurrat voculis; Horatii
Ambire palmam te palam: nec deseri
Hanc calculorum plurium suffragiis.
HENRICE, quin haec vera sint, non ambigo,
Qui mentis indolem tuae non nesciam:
Tamen interim, dum certiori se fide
Diffundat ad nos aura famae pertinax,
Huius per omnes ipse pilas oppidi,
Per et cathedras, per Scholaeque porticus
SIGNABO LONGIS usquequaque LITTERIS,
Ut possit e PLANO LEGI: MEIBOMIuS
HORATIANAE ROSCIUS PRINCEPS LYRAE.
CHromaticum, NESERE, melos dum cogis in artem,
Assaque voce crispulos Scite modulare sonores
AEmulus Orlando: ac vivum modulamen adaptas
Fictis hydraulae canticis: Et plectra fidesque figurans
Pollice luxuriante retroque citroque Vibrissas:
Haec, inquio, dum factitas, IANI venere Calendae.
Quid, mea Calliope, melicus cantabo melodae
Inelegans suavissimo? Qui laetificare solebas
Hactenus externos, hodie tuus esto: tuumque
Fac hospitem domesticum Vocisque fidisque lepore
Exhilares: Geniumque voca, Bacchique liquorem
Fideliis duc musice. Sic vive valeque Calendas.
GEISLERE, quid miraris insolentius,
Quod allatravit improbis gannitibus
Os invidentis inquinatum Marculi
In IURE nuper quod dabas PERICULUM?
Nescis quid Umber ille dicat Sarsinas?
Isthic [Reg: Istic] est thesaurus stultis in lingua situs,
Vt quaestui habeant, male loqui melioribus.
Momus redarguebat olim calceos,
Cum fronte nulla posset ipsam Cypriam.
An credis, hos habere Cor in pectore?
Ne crede, mi Geistere: do fidem tibi,
Ne cordis hilum possident hi Marculi:
Pro corde cum datus sit his tantum pepo.
Quod ergo in istos invehamur durius,
Quorum dolere verius praestat vicem?
Et quando tu, Geislere, PUPILLIS suos
De Iure TUTORES dedisti: quaeso te,
Adiudicato Marculis suos quoque
Ex lege TUTORES: quia tuitione sunt
Ipsis profecto digniores ORPHANIS.
ET squamivesteis [Reg: squamivestes] Oceani reges,
Sudique caeli filiolas aveis [Reg: aves] ,
Et vallis amfractus: et alti
Terga superciliosa clivi,
Mactare lauta laude facit Deum
Sollers Davidis barbitos incluti,
Quae mulsit olim sacrosanctis
Turilegam numeris Idumen.
Quis infitetur? mane sub aureo,
Sub luce sera, ipsoque meridie
Noctis, vides in senticetis
Luxuriare pias volucreis [Reg: volucres] .
Ut gutturillis aera corneis
Vexent! ut aures sollicitent Dei!
Dum flexilingueis [Reg: flexilingues] obstinato
Ingeminant studio canores.
Quid nos minuti gurguliunculi [Reg: curculiunculi] ,
Imbellis, inquam, massa carunculae,
Qui portiunculam beatae
Cum Iove participamus aurae?
Nimirum inerti frangimus otio,
Quicquid dierum est: et dociles mali
Sectamur anormi caducum
Impete ludibrium cerebri:
Mutoque Mutam vincimus osculo.
Ni CRUX, monitrix illa feroculae
Aetatis, adflatu beato
Excitet igniculos tepenteis [Reg: tepentes] :
Consertus ictus ceu silici silex
Electat ignem spiritum: Ut igneos
Exsuscitat venae recessus,
Quando chalybs chalybem fatigat.
Vox trita vulgi est; Te maris efferi
Impone tergo: Consere nuptias
Nexu iugali, qui precari
Non potes. o tripode atque lauru
Vox nata! miris alea vertebris
Luscae Tyrannae, qua potis est, novos
Girat [Reg: gyrat] maritos. insolenti
Cerberus hos petit adlatratu.
Tantum adlatratu. pluria nam vetant
Dicata castis Agmina nuptiis
Audere. at haec sola a Iehova,
Non alio, licet impetrari.
Atque impetrabis, si PARE cum TUA,
Devota MENTI quae penitus BONAE.
Caelos vocabis pertinaci,
Qua potes, in tua fata voto.
Rem factam habetis. ecce vicario
Christus precatu vota iuvat: iuvat
Haec turba gentis Christianae:
Ipse iuvo quoque vota voto!
Pulchre ac beate sit Salomon tibi
Cum Barbara: vos urite mutuis
Intus medullis. sic Novembri
Mense litabitis annuatim
DIs Nixiis: sic semine postumo
Obliviosi tempora saeculi
Vincetis: et gens THUMSERORUM
Stemmate multifido vigebit.
Sparten honestet rite Vir heic [Reg: hic] suam;
Suam Uxor illic: Vir calamo; colu
Uxor: vir unus regnet; Uxor
Pareat et pariat regenti.
SCHERPINGE, cura Phoebi,
Flos et delicium scholae eruditae:
Horas it hora comprehensum
Numero sequaci
Aetatulaeque vernae
Succus [Reg: Sucus] defluit in dies. nec est fas
Occasionem serius prociduam indipisci:
Iovis licet quadrigis
Persequi citius citis labores
Frustra es. neque inventum datur ver
Tenerum Iuventae.
Hoc est, VALENS; quod usu
Occupas animum expeditiori [(printer); sic: expediori]
Negotiorum: ac te penitras [Reg: penetras]
Calido apparatu
Ad Pegaso excitati
Fontis Sacra NOVENSILUM DEARUM:
Plenaque potas Hippocrenes
Anima liquores.
Hoc est, quod huc profectus
Certandi studio venis ad ipsos
Heroas Artium et Palaestram
Witebergicorum.
Certas: et insolenti
Vincis Agmina Consecraneorum
Virtute. ob id renuntiaris [(printer); sic: nunciaris]
Sophiae Magister.
Quisquam omen auspicatum
Obsceno ore coinquinet, cavete.
Avi bona exivit pol ab se
Liquidoque fato
Scherpingus. o supersit
Otii mihi laxitas, ut ausim
Te ad Caelites emunctiori
Vocitare versu;
Quo Francus ille Cycnus,
Quinquilustris Amator ille lentas
Vocat rosinae spes, ad udi
Vada torta Nicri!
Ast interim minori
Hac pro tempore mactus esto Musa,
Sanum impetrante corpus a dis
Animique mentem
Sartam atque tectam, amicum
Cor caelo et Charisin. Logos scholarum
Serram trahentium caveto
Maleferiatos.
Conclusiuncularum
Tortili laqueo minutularum
Ductare labris involutos:
Superare simplum,
SEPTEM esse PAR et IMPAR:
MU REM HAUD RODERE CASEUM, sed ipsum
DISSYLLABON; (vah muricidos!)
Penitissimam artem
Rami invidendi, et ipsos
Est Aristotelis bibisse fonteis [Reg: fontes] .
Scherpinge, Sarsinatis Umbri
Nebulas et umbras
Legistin' in Latino
Pictas pariete, quas suo tyranno
Narrabat olim Penicillus;
Cui more moro
DIES AD UMBILICUM
Erat DIMIDIATUS INTEREMPTUS,
FUNUS priusquam PRANDIO FECERAT augurato?
Legisti, opinor. haec sunt
Spinae et litigium et merae cavillae,
Nugae quae fructu cassae. in istis
Tamen universam
Aetatis atterunt vim.
O simplex pecus! aestimatis almae
Miraculum id Naturae, Aristotelem in his minutis
Coercitum cavillis?
Ne pellacia te (quod oro) vulgi
De circulo, trans versum agat. neu
Lucumonum acumen
Istud novitiorum
Gerris inquinet inficetiarum [Reg: infacetiarum] .
Quin GENTIUM MAiORUM alumnos
Sequere; erudita
Qui CEREUM sequuto [Reg: secuto]
PRAELUCENT anima: gravissimo quos
Suffragio ornat calculorum,
Quod ubique doctum est;
Et arbitros DEOSQUE
HUMANAE vocat ERUDITIONIS.
Plorare vulgus obstinatum
Iubeas; ocellos
Queis [Reg: Quibus] nomen insolenti
Praestinguit face talium virorum
Maiore sic te frunde [Reg: fronde] laurus
Decorabit olim
Regilla Cleio. sic te
Subscribet titulis celebriorum
Victrice penna promerentem
Genuina VIRTUS.
NON, qui torosi roboris impetu
Nervosiori pollet, et arduos
Scit spiritus proflare; recte
Pyxagathi titulum meretur.
Nec qui caballi sub Iove Martios,
Spirantis igneis aestimat unice
Flexus vibratos ungularum;
Hippodami titulum meretur.
Neuter profecto: vel labor Isthmio
Hos arbitretur iudice. qui potest
UTI caballo, UTI lacerto,
Sit mihi Castor hic atque Pollux.
In eruditis hic fuerit viris,
Felicioris quem calor ingenI
Ad liberales armat arteis [Reg: artes] ?
Haud reor. is potius; beatis
Qui dona curis indolis exserens
Sese Minervae mancipat usui:
Nec ferians ullo dierum
Nec metuens vigil immoriri
Nocturno olivo, gnaviter [Reg: naviter] hauriet
Toto perenneis [Reg: perennes] pectore litteras:
In erudito iure censis
Ponitur, adstipulante Phoebo.
Sed sicut istic non temere omnibus
Victoriosae munus adoreae
Confestim ab aequo, disparatae
Differitatis in universum
Sententia, quamuis sibi viribus
Distare paullum, aut paene etiam nihil
Videntur omnes) arrogatur
Elogii locuplete puncto:
Verum hi merebunt laudis adoream;
Praedestinabunt hi sibi plectileis [Reg: plectiles]
De vivida lauru corollas,
(Nempe ita FINIS opus CORONAT)
Qui mascula virtute creant decus
Palmare; plus quam de grege caeteri,
Laboris exantlando [Reg: exanclando] in ista
Insidiantis Herae palaestra.
Sic, qui laborant viribus ingenI
In Litterarum dogmate Gymnico;
Languore nullo praepediti
Sint licet, aut remora fathiscant [Reg: fatiscant] :
Non demerentur nox parili modo
Harum MAGISTRI dicier Artium
Omnes ad unum: sed cerebri
Quos rapit exstimulatus ardor
Prae caeteris, intra penitissimas
Sedes Minervae. Qui solide sciunt
Chrysippi ACERVUM, ac multinodos
Stoicidae laqueos perito
Ungue expeditos solvere. qui sciunt
Abstrusa Rerum semina, et abditos
Caeli meatus; Civicosque
Admonitus simul Ethicorum.
SPECNERE, de te consciit hoc Scholae
Nostrae Senatus: Hinc tibi calculo
Suffragiorum luculento
Digna tuis animis et ausis
Brabea confert: et titulos novos
Praeconis addit voce vicaria:
Ut audias, deliberato
Iudicio, Sophiae Magister.
Quid? fors et isto laudis aculeo
Industriores reddere caeteros
Nostri adlaborant. namque non est
Dicere, ut extimulet sequentem
Virtus prioris! quamque animos mares
Titillet oestro laus nova, et urgeat
Cor vellicatum lancinando,
Plenius os populi mereri!
DULCE et decorum est, Artibus imbui:
Ars et latenteis [Reg: latentes] clarat homunculos:
Nec spernit abiectam gregalis
Agricolae subolem vocata.
Ars et susurro impervia livido
Intaminatis fulget honoribus:
Nec fervet aut languet subinde
Ad genium popularis aurae.
Ars et recludens immeritis mori
Caelum, negata tentat iter via:
Brutumque vulgum, ac impotentem
Transit humum potiore nisu.
NAE te beatum, SPONSE. vocavero!
Nam quis suos conferret amantium
Amoribus vestris amores:
Quisve sacris sua sacra vestris?
Congratulatur Vere novo novis
Natura rerum prodiga gaudiis:
Tibi ipsa passim milleformeis [Reg: milleformes]
FLORA sinus venit explicatum.
Nec delicatis aurula ventulis
Abest favonI [Reg: favonii] primula: Gratiae
Pellucidis propter tepenteis [Reg: tepentes]
Delitiantur [Reg: Deliciantur] aquas reducta
Sub valle membris: adsociat suos
Lusus eisdem paeta Venus: suas
Lasciviusculae choreas
Orbe rotant glomerante Nimphae [Reg: Nymphae] .
Odora sertis tempora laureis
It impeditus carmina dividens
Apollo plectro tinnienti.
Hos Pudor et Iocus insequuntur.
Quin immo tecum gaudia partiunt
Armata pinnis saecula, praepetes
Inquam volucres; dum trementeis [Reg: trementes]
Voce sonos liquida figurant
Per verna tempe, per nemorum comas,
Per obstrepenteis [Reg: obstrepentes] murmure rivulos:
Totisque pruriunt medullis
Ad modulamina, mane primo
Noctisque sero: heic [Reg: hic] Daulias; heic [Reg: hic] modos
Cassita presso gutture crispulos
Vibrissat; illic aemulanti
Carmine mulcet acanthis auras.
Occasionem, qui sapis, opprimas:
Neglecta primo quum fuit impetu;
Nunquam [Reg: Numquam] profecto, Argis quadrigis
Si properaveris, indipisces:
Tu pensitabas ista severius,
HOFMANE: ut es multum catus et sagax
Occasionum auceps; Et e re
Quod liquet esse tua, haud omittis
Cunctanter elabi. hinc tibi floridam,
Florentis anni vere novitio,
Selectiori Noricorum
De grege concilias puellam.
O aucupem! Nonne heic [Reg: hic] capere, est capi?
Sed quam decorum est, retibus his capi,
Sagenulisque castitatis
Illice legitimo implicari!
HOFMANE, segni subtrahe te morae;
Et succulentae gnaviter [Reg: naviter] excole
Hortum maritae luculenti
Augminis ingenio feracem.
Longe Asmodaei schema sophisticum
Facessat hinc; vanis quod adulterat
Inaniis opinionum
CODICIS arbitrium beati.
Tu doctus his diuersa; Talassius
Quod suaserit praesentior, expedi:
Proserpe in amplexus maritae
Vite vel ambitiosioreis [Reg: ambitiosiores] ;
Dum lenta prono complicat adsitae
Ulmi racemum vimine pendulum.
Cave antevortat basiando
Te prior ipsa. Columbarum
Ludatis in morem. ut libet, ut licet.
Hoc insitorum prolecebrae iubent
Adfectuum: suadet Citheris,
Et genialis amos [Reg: amor] amantum:
Vernans priusquam defluat integrae
Succus [Reg: Sucus] iuventae, praeda decentior;
Caputque canis, ora rugis
Inficiantur et occupentur.
Nam nec dies in prociduum diem
Revertet unquam [Reg: umquam] , quem semel invidis
Fastis nepotum clausit aetas
Temporis: ut neque, qui sativo
Flos amputatus germine marcuit,
Sortitur unquam [Reg: umquam] purpureum suae
Decus iuventae, pristinave
Spirat odoris amoenitate.
Haec castitas est maxima: maximum
Hoc castitatis postmodo praemium;
Satu videre copioso
Ex socia subolem marita.
Hoc ergo ritu vivite coniuges:
Brevique fructus edite, liberos;
Et filios et filias, ut
Matris in his, patris os in illis
Facillime noscatur ab insciis:
Interque vos ardore reciproco
Amate: consenete grandi
Et pietate pares et aevo.
AUREA tempestas aestum mutavit et imbres,
Phoebusque compescit Iovem: Nec freta nec silüae [(printer); sic: silvae]
Turbine vexantur ventorum. HENRICE, benignam
Occasionem negliges? Dumque virent genua,
Et decet accingi; patrias non ibis ad oras?
Ibis profecto. sat datum est, Albi, tuis Charisin.
Forsan et huic reducem poteris te sistere caelo.
Caliginosa saepius Nocte futura deus
Involvit. praescire nefas, quid crastina de te
Lux cogitet: voto suo Res gerit illa tuas.
Nec minus hinc vrgebis iter, et Slesia Breslae
Revisitabis patriae Moenia: quae genii
Nobilitate virum flos ille MONAVIUS ornat,
Nae tu invidenda plurimum Sorte beatus homo es,
Sanguinis huic nexu quod proximiore cohaeres,
HENRICE, tanti sanguine Gloria digna viri!
Hanc animam pro me complectere, veneris illuc.
O ipse mandati queam Portitor [(printer); sic: Potitor] esse mei!
HEROOS animare Martiali
Debebas lituos fragore; qualeis [Reg: quales]
Vatum maximus imperator olim
Iuxta Tybrin in urbe septicolli
Augusto Patriae-patri canebat;
Non molleis [Reg: molles] stipula fritinnienti
His disperdere Nuptiis Phaleucos.
Sic quidam mihi nuper heic [Reg: hic] ad Albim
Coram Saxone verberabat aureis.
Hoc idem quasi nesciam. Sed est, cum
Heroo quoque Principi Phaleucus
Possit non sine laude dedicari.
Cum mollissima sit Venus deorum
Non versus amet illa mollicellos?
Cum blandissima diva sit deorum,
Non versus amet illa blandicellos?
Aut his est reperire molliores?
Aut his est reperire blandiores?
Aut pro conditione belliores?
Aut ad Cypridis orsa lectiores?
Hoc (pol!) hendecasyllabo Phaleuco
Nullus mollior esse blandiorve
Nullus bellior esse lectiorve
Docti iudicio potest Catulli.
Nec hircum mihi curo iam cothurnis
Vel Graece meruisse vel Latine:
Nec Romae cano civicos tumultus,
Nec Mavortia bella Marchionum:
Me cycni Veneris remissiori
Ad declivia deferunt volatu,
Qua per Phocidos arva destinatam
Monstrant purpureae viam Columbae.
O cultor Heliconei vireti,
Proles Uraniae, saluber Hymen,
Qui viro dare virginem, virumque
Laboras dare virgini; marito
Ut vivant in amore coniugati;
Cinge tempora sutili corona
Suaveolentis amaraci: manuque
Luteum cape flammeum: sinistra
Tedam [Reg: Taedam] concute pineam, venique:
Sed veni propere, pedesque soccis
Exorna croceis, et auspicatis
Foras excite voculis decoras
Argutis pedibus vibra choreas:
Tum Sponsis modulare nuptialeis [Reg: nuptiales]
Toto gutturis organo Phaleucos.
Et tu mustea turba masculorum,
Innupti iuvenes, novis Maritis
Praelucete faces. sed heic [Reg: hic] notate,
Tantum Quinque faces decere Nuptos:
Nec maior numerus minorve Quinto
Tam felix habet omen in maritis.
Et tu diva triformis, alma coniux,
Seu Iuno Domiduca, seu Iugalis,
Seu dici dea Virginensis optas,
Ad pactas age Nuptias venito.
IAN-SIGMUNDUS honora Marchionum
Spes et tuta columna Brandeburgum,
Maiorum Hectorea propage natus,
Novos Hectoras editurus, immo
GERMANOS, genus unde fert, ACHILLES;
Suada Mercurioque proxeneta.
Illustrem sibi Virginem Borusso
Natam Principe coniugabit Annam.
O heroa Virago faeminarum,
Quei [Reg: Qui] possim breviuscula papyra
Aut languore minusculi Phaleuc:
Sat digne memorare singulareis [Reg: singulares]
In te corporis indolisque dotes,
Queis [Reg: Quibus] heroidas antecedis, immo
Queis [Reg: Quibus] sortem quoque masculam virorum
Audaci nimis aemularis, immo
Felici nimis antevertis ausu?
Myrtus Asia, quam vegente succo
Pulchris nutrit Hamadryas frutetis,
Non certare tibi vigore possit.
Nunc aetas tua rore succulento
Constat puberis ambitu iuventae:
Nunc flos corporis ipse florulento
Vernat germine purpurantis aevi.
Venusta est Hyale, venusta Glauce,
Est venusta Dryas, venusta Nais:
His venusta magis Diana: quinis
Una Iuno venustior: sed has sex
Venustate Venus venustat: At tu
Venustate tua facis vel ipsam
Venustam Venerem venustiorem.
Concinno calami polire flexu
Doctarum simulacra litterarum,
Sexus gloria sola masculini est:
Sic et scribere sic loqui Latine
Nunc tantum didicit virile saeclum,
Quos non Italis aura lacque priscum
Romanae genitricis educarunt:
At tu sorte tua, Virago, sortem
Transis faemineam, virosque penna
Et sermone paras adaemulari,
Nostri viuida saeculi Theano.
Iam qui te pietatis urit ardos,
Quae Mosis titulos, librosque Vatum
Et Christi placita; statuta pacti
Et Novi et Veteris tenes ad unguem:
Vivendoque refers et hoc et illud!
O par nobile Principum! quis unquam [Reg: umquam]
Par aequalius ante copulatum
Fando comperit? aut in annotatis
Legit historiis venustiores
ConnubI Venerisque CANDIDATOS?
Hinc Mons-regius ille, qui Borusso
Guttae glutine succinae [Reg: sucinae] atque odoro
Glesso [Reg: Glaeso] nobilis: hinc Eoa France,
Quam iucunda beat saliva Bacchi;
Immo et Saxonis ora Marchiaeque
Magno gaudia conferunt paratu:
Certat quilibet ampliore cultu,
Et pro re quoque pleniore voto
De tanto Pare coniugum mereri.
O vobis bene sit, boni Mariti,
Bonis auspiciis, bonis et annis,
Et bona quoque sospitate iuncti;
Posthac vivite coniuges, ut aequum est
No vos vivere coniuges. Parentum
Vobis nomina porro mutuari
Satelles Veneris iubet Cupido:
Vestrorumque vocabulum parentum
Immutare novae propagis ortu:
Vt, qui nunc pater est, avus vocetur
Succedente no vo nepote: quique
Nunc avus, proavus: suosque nasci
Haec Germania cernat et renasci
Longa posteritate MARCHIONES.
Tunc, si fatiferae supina Clothus
Tarditas numerum mihi dierum
Vita liberiore prorogabit:
Nec me candida patrii dynastae
Porro destituet favoris aura:
Non certe stipula fritinnienti
Hiscam molliculos domi Phaleucos:
Incedam altius, et potentiores
Inflabo lituos: ut enitescat,
Me versu quoque posse fortiori
NOSTROS magnificare MARCHIONES.
STATMANE, unica cura; vir virorum
Omnium optimus unus optimorum:
Quas strennas [Reg: strenas] tibi dedico Calendis;
Iani, dico, novitiis Calendis?
Quando munera publice plateas
Privatimque domos frequente pompa
Tam solemniter [Reg: sollemniter] occupare cerno,
Fausta non sine comprecatione.
Fortunas valide meas ad unguem
Iam pridem postes aestimare: quam sint
Concisa modo tenuitate. Verum,
Quam late mihi claudicat facultas,
Tam laute mihi suppetit voluntas.
Pro strennis [Reg: strenis] igitur preces habeto,
Quae cuncto prius aestimentur auro,
Et tuis, Erythraee, margaritis,
Et quocunque superbit Inda tellus.
Deus temporis autor, annuatim
Te Iani sinat has novas Calendas
Florenti celebrare sospitate.
Haec est summa mei caputque voti.
LEI mirificam dabis profecto
Cunctis undique verberationem,
Quotquot ingenii vigore praestant,
Vel fando Charites inaudierunt,
Hac cunctante tui mora Phaleuci.
Vide, ut quilibet ungue concitato
MANES STURMIADAE revolvat! ut te
Strictim lumine transeunte rursum
Prorsum quaeritet! utque pertinaci
Omnes increpet usque flagitatu
Chartas ordine; da videre LEIUM,
STURMI [Reg: STURMII] discipulum illum, et eruditos
Natum in Hendecasyllabos poetam.
Sicne STURMIUS, inquiunt, refrixit?
Sicne oblivio deses implicavit
STURMI [Reg: STURMII] discipulos inerte sensu?
LEI, tun' potes haec pati? nec omnes,
Quantum est, ilicet invocas Phaleucos?
Phaleucos age convocato, quantum est:
Et STURMI [Reg: STURMII] cineres vocato Manes.
Ne quis LEGE CICONIARIA te
Post reum peragat: velitque LEIUM
Vatem dicere POMERIDIANUM,
COR DI carminis, inquio, architectum
Et segnem in LACRIMAS SIMONIDEAS.
Florentissime mystagoge Christi;
Christi, dico, gregisque Christiani
Devotissime rector atque custos,
AEGIDI: Quid inaudio? Calendae
Natalesne tuae reversionem
Fecerunt here? Gratias perenneis [Reg: perennes]
Et laudes tibi dico luculentas
Sacerdos homodive, Christe Iesu:
Et vero precor, Hunc ut annuatim
Natalem referas beatiori
Semper nomine calculoque dignum.
NON potest fieri, nec esse factum
Ullis, auguror, antea diebus:
Ut vel unus amiculus meorum
Emigrauerit hinc; nec aut Phaleuco,
Aut lyra, aut elego, vel ille quidquid
Phoebus insinuauerit cerebro,
Sit donatus. An o GERHARTE PAULLI,
Saxo nobilis, inter eruditos
Eruditus; et inter expeditos
Expeditus; ab hoste sive res est
Armis expedienda, sive ficto
In certamine velitationum
Intentanda vel exeunda plaga est.
An, inquam, solitos negare versus
Uni velle tibi potestne credi?
Nec me Iuppiter Hospitalis unquam [Reg: umquam] ,
(Si vel ipse velim) nec ille nostri
Sanctus Sancus amoris inchoator,
Immo perpes amoris aestimator,
Hoc audere sinit; nec ulla lingua est,
Qua consortibus id tuis negarem.
FELIX progenies Ridigerorum,
Et qui de caligis viroque nomen
Invenit sibi VITUS, ambo pro te
Quosdam versiculos merentur. Ergo
Dividemus eos; et Hospitali
IOVI QUINQUE dicabo, QUINQUE Sanco:
FELICI quoque QUINQUE, QUINQUE Vito;
Tandem QUINQUE mihi, tibique QUINQUE;
Immo non modo QUINQUE, sed tibi uni
Sexies dabo quinque et unum et omnes.
ANNus Labitur, immo sesquiannus,
Cum pro congrege segregem parasti
Vitam vivere. frontis obsoletas
Absterge maculas. sat expedisti,
ALBERTI SALOMON, quod expediri
Fas a coniuge coniugi sepultae.
Sic fortuna solet reciprocantes
Alternare viceis [Reg: vices] ubique. tristeis [Reg: tristes]
Flebam tunc elegos et heu et eheu:
Nunc hymen hymenaee et ev [Reg: eu] et evax [Reg: euax]
Phaleucis tibi canto delicatis,
Sed parce nimium parumque terse.
Hei, quae me tibi quae patrona lingua
Purgabit, SALOMON? Quot elegantes
Et quot de melioribus Phaleucis
Tuae conditionis amplitudo,
Tuae mentis acumen in videndum,
Tui nominis vndiquaque clari
Felix nobilitas potest mereri?
Iam quot me tibi saepe polliceri,
Si vel integra virgo, vel virago
Casto Marte deintegrata, casso
Nupsisset thalamo? Quid? immo quot me
Ipsum velle putas? sed hercle voti
Non sunt ista rati: nec ipse possum
Iuris esse mei; nisi ipsa sese
Sponte suscitet indoles cerebri.
Versus pangere liberum putasti
Quovis sidere, singulis dierum?
Non est. non quoties mihi lubido est,
Libertas quoque mentis expedita est.
Hymen ob hymenaee, hymen ob hymen,
O hymen hymenaee, hymen ob hymen,
Possem dicere millies. Quid ad rem?
Sed ad rem lepidos parare versus,
Qualeis [Reg: Quales] te memini parare, qualeis [Reg: quales]
PEIFERI quoque nobilem Camenam;
Vix e millibus [Reg: milibus] audet unus. at quid
Audet, dico? Potest, volebam! in hoc sunt
Audaces nimium nimis-Poetae.
Quin tu res age pristinas mariti,
Et tu, MAGDALI, debitas maritae,
Quae vitam medicis opesque debes
Et quid non? Medico parente nata es:
Nupsisti medico puella; nubis,
Hoc die medico marita: (Iuno
Et Nocturne fave) Quid est futurum,
Quin no vos medicos, no vos Galenos,
No vos Hippocrates novosque Celsos,
Germanae videant scholae renasci?
Tunc si me mea vita non relinquet,
Haud leveis [Reg: leves] elegos, breveis [Reg: breves] Phaleucos,
Verum carminis insolente pompa
Heroam Similabo granditatem.
Vos felicitet interim SECUNDI
Autor CONNUBII Iehova. tantum est.
FAc me coniugis optimae maritum,
Et quam Iuno suis Venus que donis
Fecit magnificam; satuque nostri
Gnatam [Reg: natam] seminio fuisse natam,
Quae sit purpureis honesta malis,
Et probae pietatis aestimatrix,
Et piae probitatis aemulatrix,
Atque edocta domesticos ad usus,
Quae tractare virum suosque norit
Ut tractare bonae solent maritae
Quos nactae fuerint bonos maritos;
Qualem Sleuuicii ferunt puellam,
Plane consimilem meae puellam,
Quae sit Barbara nominata, sed quae
In examine quaesta virginali,
Nusquam barbara debeat putari.
Et dicat mihi mater; Ecce, mi vir,
Maturos adolevit haec ad annos,
Ut sufferre iugum virile possit,
Et navim moderare faemininam:
Quaeso dispice de pari marito
Qui cum ver iuvenile succulentis
Tramittat studiis amationum,
Excludatque tibi mihique pullos
Nupta lege nepotulos: sed idem
Pubentis viridissimis iuventae
Vernet delitiis [Reg: deliciis] ; stata sit oris
Forma conspicuus, sit eleganti
Filo corporis et modo staturae,
Sit plenos etiam torosus armos,
Sit laeta gravitate; sit iocoso
(Pro re proque loco) facetus astu;
Et quod praecipui decoris heic [Reg: hic] est,
Doctas calleat eleganter arteis [Reg: artes] :
Quem mirentur amentque praeter omnes
Nostri lumina saeculi. Profecto
In nostris, puto, difficulter oris
Me talem reperire posse; ni te,
VOLCKMARI, generum socer vocarem.
NVNQUID [Reg: NUMQUID] aemulus audio MELISSI?
Magni scilicet illius Melissi?
Di boni, mihi quid boni repente
Obiectum rear esse! si (pol!) in me
Scirem commode id accidisse verbi,
Aut a limite veritatis aequo
Aberrasse minus minusque; quammox
Elevarem oculos manusque, et omnem
Gaudere illico Franciam putarem.
Sic certe est (nec enim negabo verum)
Exemplis amo plurimis melissum:
Et non secius hunc honore honesto;
Atque numina luliana vatum.
Et si lautius eruditiusque
Loqui aut scribere conor, ac inepti
Crasso e furfure factitant poetae,
Nostri incommoda saeculi: profecto
Ductu et auspicio unius Melissi
Conor. Unius, inquio, Melissi
Scriptis fortior, audeo Latinos
Tot vatum numeros adaemulari.
QUID verbi, quid originis, quid aevi
Sit Feudum; sine more disputatum est.
Nodus Gordius ecquid ista res est.
Quem nemo queat expedire? Iurisconsulti, reor, expedire possent,
Uti si rationis ense vellent.
Utantur rationis ense, possunt
Hunc mehercule dissecare nodum.
Francoi tibi filius Pipini,
Pipini nimis et nimis pusilli,
Feudorum perhibetur autor: at pro
CONSUETVDINE caeteri laborant.
FRANZI, fac modo publice legantur
Quae pro nomine Caroli citabas
Messe praeterita: et videto, num pro
Consuetudine possit inveniri,
Quod litem faciat tuis citatis.
Ferri robora pertinaciori
Attritu stimulata suscitarunt
Ignis semina: Nunquid [Reg: Numquid] hinc et illinc
Alternae rationis arbitratu
Feudi nomina pensitata, nusquam
Rem veram elicient, ut explicatis
Tantarum latebris opinionum,
Sciant Iuris in arte candidati
Sitne CAROLUS ille magnus, anne
CONSUETUDO dati magistra FEUDI?
QUID multis opus est monere verbis?
Nescis? immemorem facit monendo,
Qui memor memorem monet, licebit
Cum Pistore meo parum iocari,
Pistorum simul omnium, quot aut sunt,
Aut olim fuerunt eruntve, longe
Nobilissimo et optimo poeta.
Nam quid, quaeso, negotii sit; ut te
Qui flos nobilitatis in videndae es,
Atque insigne decus iuvenculorum:
Qui Musas colis omnibus dearum
Modis omnibus elegantiores,
Immo quidquid et elegantiorum
Elegantius elegantiarum est:
Qui LEGES sequeris Themistos: et qui
UIR TUTI facis insolente voto:
Non ut Marculus iste, ventrioso
Qui se destinat otio gulonum,
Natus dolia ponderosa zythi
Tantum educere ventre ructuoso.
Qui mensaeque domusque pertinaci
Ad me proximitate pertinebas.
Dicam hoc clarius explicatiusque?
At quid clarius explicatiusve
Refert dicere? quando nemo quisquam
Sit, qui nesciat; hac in urbe quanto
Mecum Iuppiter Hospitalis usu
Te coniunxerit: immo quanta mecum
Tibi interueniat necessitudo:
Hinc nostra licet emigraris urbe.
Quid, quaeso, ergo negotii sit, inquam,
Ut te versiculis meis inanem
Hinc abire sinam: nec apprecatu
Inceptae faveam profectioni?
IANO CHRISTOPHOR O favere, certum est.
Idque nunc, ut opinor, erogatis
Curatum graphice dedi Phaleucis.
Nil ergo memorem (quod ante dixi)
Tam multis opus est monere verbis.
SVENZELI, decus unicum iuventae,
Idem grandis honos future Phoebi;
Si vitae stadium, quod institisti
Perges currere pertinace passu:
Ecquid te Witeberga, cui tot annos
Docta strennuitate [Reg: strenuitate] militasti
Discendo graphiceque disserendo
Immunem sinat hinc abire voti?
Ut mussent reliqui quot heic [Reg: hic] Poetae,
Non certe mihi convenire credo,
Lyrae nunc inhibere verticillos,
Quum versus tibi maxime parandi.
Sed quod hi minus [(printer); sic: nimis] arte sunt politi,
Quod parum quoque sobrii, vel ipsa
Quod spe pollicitoque pauciores,
Ne mirum tibi sit. Memento nostras
Invitasse licentius celoces
Me, te, Franciadenque caeterosque,
Una quotquot heri fuisse constat,
Qua post dulce suburbii frutetum
Isto cum molitore candidato,
(Aut huic convenientius quid addam?)
Ter-crasso totiesque ter-quadrato,
WinshemI [Reg: Winshemii] mola pinsitat farinam.
Si poto bene, pessime poetor.
In aurem tamen hoc susurro vobis,
Natales moravi: notate dictum:
Et spem re quoque promovete nostram:
Si MUTAS medicae salutis ARTEIS [Reg: ARTES]
Tractabit solito laboris aestu
Vestras Suenzelius: potest profecto
Illustrem sibi patriaeque terrae
Claro nomine foenerare Lucem.
PROMISI (inficias quid ibo?) versu
Tuas dicere nuptias: sed olim
Promisi, quod opus periculosum est.
Quando saepe dies vel una multas
Et certas prope res reformat usu.
Tunc et liber eram, novemque Musis
Curae nullius impeditus aestu
Nocturnas operas dabam et diurnas.
Nunc res alterius loci est: et omnis
Libertas mihi denegatur otI:
UXOREM quia duxi. Et haec profecto
Excusatio luculenta dici
Omni iure meretur. atque nostro
Exemplo satis id docere Possum.
Aptus nuper eram NOVEM puellis
Immortalibus. ut puella nupsit
Mortalis mihi, plus negotiorum
Haec mortalis habet, sit una quamvis,
Quam consortio ter trium dearum.
Non credis, scio: nam nec ipse primum
Credebam fieri quod esse factum
Consul sentio pomeridianus.
At quando lubet experire paullum
Cum tua quoque Magdalena et idem
Expertus mihi nuntia, quod actum.
Si mendax fuero, STURI, trecentis
Haec mendacia diluam Phaleucis.
CIVES municipI Tremoniani,
Proles Martia, sive Westphalorum
Sive a sanguine Saxonum lubido est
Censeri: Laribus remitto vestris
SCHAFMANI subolem: Sat expolitam
Hanc Musae Witebergicae dederunt.
Plaebes [Reg: Plebs] et proceres Tremoniani,
Maior ordo minorque civitatis,
Vos hoc admonitos volo Phaleuco,
Prolixe admonitos brevi Phaleuco:
Hunc vestrae deamate luculentum
Thesaurum patriae, scholaeque pulchrum
Custodite decus Tremonianae.
Non e pluribus vnus est; sed ex his,
Quorum maxima raritas; sed ex his,
Quorum maxima caritas vbique est.
SI desueta suis erit frutetis,
Atque adsueta domos herique mores
Vulpes: ingenium exsuit ferinum,
Induitque cicur: manusque notae
Poppysmum patitur per os per armos:
Et dat blanditias modo has modo illas,
Ad voces domini usque ganniendo.
Nos, qui nobiliore mentis usu
Pollemus, feritate simus ista
Nos ut non bene noscitemus? ut non
Mutuis animis amemur? ut non
Mutuis animis amemus? immo
Adfectu deamemus excitato,
Quantum qui penitis suum medullis
Aut fratrem aut patrem amavit unquam [Reg: umquam] amatque?
Quando vna fuimus, domosque easdem
IANE, participavimus cibosque
Sermonesque iocosque amiculosque
Annos paene decem, decem, inquio, annos.
Ah, quam nomina non inepta, si nos
TROIANI quoque MILITES vocemur!
QUID uxoris habes; habebis? inquam:
Nam nondum tibi coniugata plane est,
Neque uxoris opus adhuc patravit.
Ut narrant mihi litterae; MARIA est.
At scin' quale genus Maria? dicam:
Amarum genus est: amaritudo est:
Amarum mare nuncupant Ebraei [Reg: Hebraei?] .
Iam scis, me monitore, quid puellae
Sis uxorem habiturus. An secunda
Vin' dicam repetitione? dicam:
Amarum genus est: amaritudo est:
Amarum mare nuncupant Ebraei [Reg: Hebraei?] .
ANDREA, tibi rem fatebor ipsam:
Me certe miseret tuae puellae;
Immo non miseret tuae puellae,
Sed tui miseret, viri puellae.
Hei quantis tibi salsilago grumis
Tota saepius exedenda nocte est!
Te certe miseror tuamque sortem:
Et magis miserarer; expeditum
Ni morbo medicamen invenirem.
Spem ergo abiicias [Reg: abicias] , caveto. sunt, qui
Hanc possunt medicare pravitatem.
Quin idem quoque me docebat olim
E Cypro veterator: at vetabat
Hoc mysterion explicare vulgo.
Tu si clam poteris habere solus
Cum Sola, brevibus notabo verbis.
At circumspice, ne qua corycaei
Furentur tibi verba: deferantque
Nomen ad veneris tribunal, et me
Arcessant levitatis, ac trecentis
Convictum sibi vindicent Columbis.
Aureis [Reg: Aures] arrige: iam profabor. audis?
PRIMA nocte vel altera sub unum
Tori quando venitis involucrum;
Tunc. sed st! nimis et nimis timesco,
Ne quis insidiosus adsit auceps.
Non ausim dare litteris profecto
Haec mysteria. seminabo coram
In aureis [Reg: aures] tibi cuncta singilatim [Reg: singillatim] .
Tu pro tempore cogitabis ipse
Quid secum fieri velit puella:
Et forsan medicamen ipsa novit,
Quo dulcor queat intus excitari.
Sit ter aut quater experiris, et non
Edulcatur amaritudo; fac me
Qua potes brevitate certiorem:
Tale pharmacon hercle temperabo,
Quo funestus amaror eliquetur,
Qui tibi penitas tuae medullas
Tam potenter amaricat Mariae:
Ut dulcedine possit insitiva
Vel mellis superare dulcitatem,
Immo saccharis: immo quidquid usquam est
Melle et sacchare dulcius; vel ipsa
Si quid ambrosia: vel illa quidquid
Caeli regia faustitasque terrae
Hac dulcedine dulcius recondunt:
QUI se moestitiae [Reg: maestitiae] vovet perenni,
Ceu Timon, doleat male, immo peius,
Quam quisquam pote maxime dolere.
Qui vadit per iter tenebricosum
Quo poeta negat redire quemquam,
Sic vadat. cinefactus in sepulcro
Qui iacet, iaceat cinis sepulcro.
Mortuos sine mortui querantur:
Tristes tristibus aggemant, ut aequum est.
Nos qui vivimus et valemus aevum,
Vt vivi ut validi teremus aevum.
Laeti laetitiam fovere magno
Sustinebimus usque et usque vultu.
Nimirum, PETRE, Noricum sacerdos,
Nobiscum facis: et facis benigne!
Dum captum prius egeris dolorem,
Quem parit tibi funerata coniux,
Annis obsita, et usu inepta coniux:
Et caves viduas iacere nocteis [Reg: noctes] ,
Et ioco vacuos habere soles,
Ioco Cypridis, inquio, solutae
Tot caves vacuos habere soles,
Dum iungis tibi floridam puellam,
Forma scitula et integra puellam,
Vernanti facie atque purpurata;
Qualis vel Glycerae nitor, vel Idae.
Quae saepe una coegit universas
Erubescere Noridum puellas [(printer); sic: puella] .
Ecquid credere, PETRE, nos iubebis,
Istud corpus habere quid petrosi,
Quod parvus Veneris puer Cupido
Traiecit penitus levi sagitta?
Ecquid credere, PETRE, nos iubebis,
Istud corpus habere quid petrosi,
Cui simplex veneris puer Cupido
Inspirare suos probe calores
Per venas potuit per et medullam,
Per, inquam, penitissimam medullam?
Credat, qui volet: id meae Columbae,
Simplices licet, infitentur omnes [(reading uncertain: print faded)] .
Sed quid pluribus immoramur [(reading uncertain: print faded)] ? intret
Iam Venus calidos tori recessus [(reading uncertain: print faded)]
URSULA comitante, quae mederi
Adfecto potis vna; ne fatiscat
Ictu vulneris impotente Petrus,
Igni Cypridis aestuante Petrus.
FLOS HENRICULE, purpurantis aevi,
Quem vis indolis armat invidendae,
Mortaleisque [Reg: mortalîsque] supra supraque caelos
Olim te vehet insolente nisu:
Si pronum genii sequere ductum,
AC MENTI facies BONAE bonisque
Musis iugiter ocupabis [Reg: occupabis] annos.
Illustri stadio tibi praeivit
Signavitque viam FACEMque clivo
PRAELUXIT patruus laborioso:
Atque olim emeritus tibi insecuto
Grandi LAMPADA TRADET apparatu.
Sed cur talia, quaeritas, ad ipsas
Nataleis [Reg: Natales] mihi suggerunter eidus [Reg: îdus] ?
En dicam: Quoties revorsionem
Natales acient (ut annuatim,
Quae spes est, facient lubenter) eidus [Reg: îdus] ;
Exortus toties tui memento,
Qui te Nobilitate singulari
Prisci sanguinis indolisque celsae
Magnis inseruit viris et ausis.
Exin, qua potes, usque praecaveto,
Ne quid turpiter audeas, patritae
Quod famam inquinet aestimationis,
Aut nubem ingenitae vel insitivae
Obducat sine laude claritati.
Fac o temporis auctor atque rector,
Lux haec semper ut auspicatiori
Successu faciat revorsionem.
HENTSCHELI, fieri nequit profecto,
Quin hos adnumerem tibi Phaleucos,
UIGINTI meritissimo PHALEUCOS.
Nam quem Phoebus honore nunc honestat
Uno tempore duplici: Magistrum
Quem creat sapientiae: magistrum
Quem facit pueritiae: Quaternis
Quinis non ego munerem Phaleucis?
Quem Phoebus decorat, Fides honorat,
Virtus aestimat; illum inaestimatum
Illum nos inhonestum et indecorum
Omisso reputabimus Phaleuco?
Quem Musae Witebergicae magistrum
Punctorum locupletiore voto
Declarant hodie; quid evidentem
Non gratemur honoris auctionem?
Quem scholae Trocedorpiae magistrum
Adscivit patriae senatus, hunc non
Votis omnibus insequemur? hunc non
VICENIS ego numerem PHALEUCIS?
SCITAM, PAULLE, facis profectionem,
Et quam quisque viator examussim
Natam diceret ambulationi.
Namque Auctumnus opum ferax, adauctu
Hospites beat usque luculento.
Tunc caenare [Reg: cenare] licet meas columbas,
Et pingueis [Reg: pingues] simul anserum salivas:
Tunc examina foeta pippionum,
Turturumque nates et attagenum,
Tunc turdos quoque principes volucrum
Clunatosque [Reg: Clinatosque?] lepusculos. neque exest
Neptuni suboles salita, salsi
Inquam pisciculi: nec humor exest
Viteus sapidi saporis, almi
Auctumni suboles. ibi esitare est
Porcelli petasunculos, et horum
Si qua sunt potiora delicatis
Scitamenta beatulae salivae.
Tunc aer quoque temperatus, et nec
Iusto caldior alsior ve: quorum
Hoc frigere nimis solemus, illo
Aestive nimium viaticari.
O iter sapienter auspicatum,
Auctumno quod initur auctitanti!
MAGISTRUM fieri, IACOBE, qualem
Tanti nominis amplitudo poscit,
Res est eximii laboris, immo
Res est ingenui vigoris ad rem
In certamine Musico patrandam.
Non, qui Palladi mancipatus uni,
Multorum velut heluo librorum
Nocturna solet immori lucerna:
Sed quisquis cerebri labore partas
Vulgo prodit opes, dat oque signo
Martem provocat aemulum, bonoque
Certat auspicio deae Minervae;
Illustrem sibi vendicat coronam.
Nec Suadae Theopompus ille pullus
Ad certamina regis Archelai
Triumphum potuisset emereri,
Quamvis Isocratis boni magistri
Bonus discipulus: nisi aemulanteis [Reg: aemulantes]
Provocasset in arte candidatos.
Nec tu victor et artium magister
Solemni [Reg: Sollemni] augurio creatus esses:
Weberus licet ille luculentam
Ex Aristotelis schola lucernam
Ad arcana sacrarii Mineruae [Reg: Minervae]
Praeluxisset: in arte ni periclum
Fecisses hodie, tuasque vires
Euentu potiore prodidisses.
Non, qui belligerant, Iacobe; sed qui
Vincunt belligeros, merent coronam.
CRAECARUM pater elegantiarum,
Et censor catus Atticae Minervae,
Et vita bonus, ac fide atque fama
Laudatus Rhodomanus ille, multis
Laudabat mihi nuper Oppianum;
Non istum e regione palliata,
Sed, PEIFERE, tuum: tibi, inquam, amictu
Exsutum patrii coloris, atque
Indutum Latii toga Quirini,
Cum maturus ab igne quinquilustri
Vigeret calor, indolesque linguae
Sermones animosius vibraret.
Ignoscas, Rhodomane: si taceres
Ex scriptis genii senilis ac tot
Curas inter et aulicos tumultus
Filo Palladis utriusque textis,
Consectare domi vel ipse possem;
Olim quam bene Graecus ille Graece
Per hunc tam bene nunc loqui Latine.
Fac, PEIFERE, periculum: et periclo
Unius Rhodomani eat per orbem.
Ne Graecis cerebrum sit ac Latinis,
De tuo nisi Graecus et Latinus
Idem iudicet orbis OPPIANO.
FELIX, Ridigerae medulla gentis,
Promissum tibi nuper, expeditum
Curatumque dabo lubenter: et res
(Res pro tempore dico nuptialeis [Reg: nuptiales] )
Phaleucis memorabo luculentis:
Tantum materiem velim ministres.
Me rides, ut opinor, et faceto
Haec praeludia verberas cavillo:
Ac si materia nimis scaterem
Ex hac nobilitate nuptiarum:
An vis me soceri vocare laudes?
Vellem, nilque lubentius. Sed hic non
Dici molliculis potest Phaleucis.
Splendens PEIFERIAE corona Suadae
Digna est magnifico labore dici.
An sponsae memorabo singulareis [Reg: singulares] ,
Quas et intus habet forisque, dotes?
Vellem, nilque lubentius: sed has iam
Dixerunt alii. quod ergo dictum est,
Quis me dicere postulet secundum?
An Pompam memorabo nuptialem?
Vellem, nilque lubentius: sed istam
Non vidi [(printer); sic: Vidi] . et nimium periculosum est,
Ex auditu aliquid referre, vati
Praesertim, cui veritas amica est.
An scenam reserabo nuptialem,
Et sales dabo gymnicosque lusus?
An spargam nuculas; vocemque malum
Quod non ulla malum vocavit unquam [Reg: umquam]
Deflorata viro puella? vellem,
Et nil hercle lubentius; sed ostat [Reg: obstat]
Huic austera severitas, An addam,
Cuius tanta severitas? in aurem
Infundam tibi: publicare nolo.
Quare, materiam nisi ministres,
Et stilum et vacuam repono chartam.
Ast amica Venus, potensque Iuno
Vellunt auriculam, iubentque menseis [Reg: menses]
Exspectare novem: no vamque certo
Spondent materiam meo Phaleuco.
Sed quae materies sit illa, nolo
Palam dicere. Tu vir esto, FELIX,
Et virgo tua nolit esse virgo.
Huic si parueris vocationi,
Certe materiem parabis, immo
Certam materiem, favente caelo,
ANNA tunc pariet meis Phaleucis:
Quam possem tibi nominare; sed me
Compesco, et taceo.
SCHEGKI, iam mora quadriennis acta est,
Cum miscella, nouitios (abortum
Primae Palladis) ederem libellos;
Quae tunc allibuit vocare, nostra
Quadam lege, POETICAS COLUMBAS.
Multa Chrysophus iste, multa Burrus,
Et compar Fabricarmus iste Burro,
Multo pluria Varo, (quem suorum
Varronem Matius vocat librorum)
Sed et Marculus omnium notauit
Longe plurima: quin mihi ipse vibex [Reg: vibix]
Vinetum grauiter meum cecidi:
Et quae Chrysophus atque Burrus, et quae
Huic compar Fabricarmus, atque Varo,
Et quae Marculus ipse non notarat,
Severos ego compuli sub ungues:
Ut me iam pudeat mei, velimque
Aut nullo aut alio fuisse doctis
Notum versiculo per Orbis urbeis [Reg: urbes] .
Quam vis legerit hos Melissus, et quos
Virtus aemula proximat Melisso;
Ac lectos, nisi verba dant, probarunt.
QUICQUID meque prius meisque factum est;
CURAS, quam potero, dabo SECUNDAS.
Curarum malus arbiter mearum est,
Qui me, tersius editis Secundis,
E primis volet aestimare Curis.
SCHEGKI, qui catus est, leget secundas,
Primas negleget: et legens secundas
Me forsan dare TERTIAS rogabit.
VESALI, lubet hoc mihi Phaleuco
Tecum cras abeunte fabulari.
Non possum tibi non id exprobrare,
Quod fortasse meretur improbari:
Quin quod saepe meretur [(printer); sic: moretur] opprobrari,
Non possum tibi non id exprobrare.
Vin' ut fabuler? offer oricillam,
Ne quis haec malus arbitretur auceps:
Vix credenda tuum cor occupavit
Confidentia: (sic vocabo certe:
Nam confisio quei [Reg: qui] [Reg: qui] potest vocari?)
Caussam me rogitas? habeto caussam:
Quando te modo dixeras ad HORTUM
Adiecisse animum: statim rogabam
Quendam e Sleside gente congeronem,
Cuius ingenii sit HORTUS ille.
Is septem mihi literis; Petrosi.
Petrosi? inquio. sic, ait, petrosi est.
An non indolis aptioris hortos
In his Elysiis habent viretis?
Habent, inquit: at is sibi patratis
Confidit nimis insolenter armis:
Iurat, hunc adeo labore nullo
Hortum reddere velle fructuosum,
Immo reddere fructuosiorem
Solius bonitate penicilli;
Quam vel Scholtzius ille, (tot Poetae
Quem dixere) suum repastinando,
Occando noviesque sarriendo [Reg: sariendo] .
VESALI, merito pavesco, quonam
Tot promissa cadant! Nisi cis anni
Dodrantem dabis expedita; dicent,
Te non ut Medicum, sed ut Poetam
Nostro more Poetice locutum
SPEM praeter subito meas ad aureis
Tradux fama dicavit id, quod audis:
Quem nec auribus antea, nec unquam [Reg: umquam]
Usurpasti oculis, nec allocutus;
ZIMMERMANUS amat: brevique casto
Sacrabit hymeneios in igni.
Nam quo temporis inchoavit illum
Insuetis prius ustulare flammis
Desponsae nitor, ex eo misello
Sanguinem ebibit ardor impotent:
Aestu: dum deamare destinatam
Exemplis avet omnibus SABINAM,
Quantum qui pote plurimum: Hancque porro
Amare omnibus est paratus annis.
Quin et hoc superaddidit, Puellam
Quam de tot sibi segregavit unam,
Quam de tot sibi copulavit unam,
Clarat gratia luculenta formae,
Tum dotes animique corporisque:
Nam frons marmore purius renidet,
Fulgentes geminae faces ocelli
Sic stant composito decore, ut hos tu
Posses nominitare nec protervos,
Nec possis etiam nimis severos:
Vincunt ora rosas: rosisque vernis
Genae lilia mixta: eburna cervix,
Eburnaeque manus, pedes eburni:
Cutis mollior anseris medulla,
Delicatior imula oricilla,
Nervorum tamen artuumque nexus
Vires dant solidas et expeditas,
Ut quodvis opus ire faemininum
Curatum queat haec et edolatum.
Aevo florida paene quadrilustri,
Procera caput eminet statura,
Qualis aut Atalanta Nonacrina,
Aut Dido Phrygis exsulis virago.
Haec et pluria Rumor edidit; quae
Luci credo vicissim et ipse, et ipsi
Indice autographo tibi renarro,
ZIMMERMANE, lubens: Pudica porro
Et casta est, ait, usque: qualis olim
Helchis fertur et Icaris fuisse.
Tum verae pietatis aemulatrix
Anhelat sacra pertinace cultu:
Ac fructus Pietatis eleganteis [Reg: elegantes]
Foras eggerit [Reg: egerit] vndiquaque; seu sit
Domi priva suae, forisve degat
Differto grege publicae plateae:
Suadae gratia mellilinguis ore
Quum sidat, poterat loqui decore
Multo plurima: verum ut universus
Sit sermo teres et rotundus in se,
Conatu pudor elaborat omni.
His quum nuntia uerberabat aureis [Reg: aures]
Fama, IUSTE, meas; Amor sinistra
Faustam sternuit approbationem:
Quin et dextra subinde tintinabat
Auris ante mihi, sono suopte
Promittens bona quaeque. mox amico
Ductus augurio ipse, clamitabam;
O gratam ominis auspicationem [(transcriber); sic: auspicationen] !
O factam bene copulationem!
Iccirco auspicio bono mariti
Mutuis animis amate: amoris
Proventus date liberos; maritos
Uti convenit esse coniugatos,
Nimirum subolis bonae feraceis [Reg: feraces] ,
Ritu palmitis uberis, benigna
Qui fructus vice prodit annuatim,
Ille maximus Imperator aevi,
Radix rerum, herus omnium, quot aut nunc
Naturae sinus exhibet creatrix,
Aut nascentibus exhibebit annis;
Successu beet usque luculento
Vos vestramque domum: ratosque semper,
Si quam forsan habetis optionem,
Fato ducat ad exitus secundo.
Tantum est. Caetera ave: ac meos Phaleucos,
Et Sanco et Veneri sacros Phaleucos,
Boni consule, IUSTE; qui nec ungueis [Reg: ungues]
Demorsos sapiunt: nec eruditum
Antiquae genium sciunt Camenae;
Nec (qui iudice Phoebo et vniversis
Phoebi vatibus in proba poesi
Unus omnibus omnia est) Melissi.
Sed causam subiti laboris huius,
Phaleucique [(transcriber); sic: Phaceucique] mora minus recocti,
Cum contra fieri usus esset, audi:
Horae post obitum meridianae,
Huius (ecce!) petoriti volatu
Ad doctam ferar alipes TUBINGAM.
QUAMVIS invideat, strabique lima
Hos supercilii notet LABORES,
Vel lingua quoque verberet procaci
Vel puncto calami: vele cathedra
Grandi fulminet ore, vel minutis
Texat retia caeca syllogismis,
Retexatque eadem, sagenulisque
Arguta RATIONE convolutis
MOdis omnibus impedire tentet,
Quas heic [Reg: hic] HUNIUS EXPLICATIONES
Sincera, enucleata et expedita
Concinnat METHODO: tamen nec hilum
Livor proficiet: sed invidenti
Invitoque vel ore confiteri
Cogetur, satis heic [Reg: hic] fuisse factum
MATTHAEI genio: voletque MARCUM
Et LUCAM quoque, caeterosque Libros
Novi FOEDERIS Hunium dedisse.
WOLFRUMI; quid enim meos Phaleucos
Non feliciter auspicarer isto
Annati augurii favore; qui sis
PROBUS nomine reque? sed nec una
Contentus probitate, duplicasti
Hanc cognominis indicationem,
Ut VALDE PROBUS aestimeris, immo
VALDE sis PROBUS: aestimere, seu non
Aestimeris b insciente vulgo:
Abs re si quid habes vacare, paullum
Quaeso mirificam sacerrimamque
Modisque omnibus obsoletiorem
In his, quos tibi dedico, Phaleucis
DIPHTHERAM Iovis intuere mecum.
Aut nihil mihi de sacris Deorum
Per vos Theologos loqui licebit?
Quid si iure Poetico? licetne?
Sic fortasse licebit! At quid addo,
Fortassis? Licet, et licebit hercle,
Quod semper licuit. licentiores
Saepe Iuppiter ipse sentiebat
In se ridiculum genus Poetas:
Nec unquam [Reg: umquam] tamen insolentiori
Ob hoc incaluit furoris aestu;
(Quam longe meminisse fas) ut istos,
Armatum quibus arguit vetustas,
E DEXTRa iaculaverit Cyclopum
Presteras trifidos; vel e SINISTRA
Exsutam Aegidi DIPHTHERAE tabellam.
Atque haec ipsa ea Diphtherae tabella est,
Quam mecum vocitaris intueri.
Hanc quondam veteres senes putabant
Circumferre Iovem manu SINISTRA,
(Quippe Dextera fulmini dicata est)
Et huc omnibus annotare saeclis
Humani generis patrationes.
Credebant etenim, Iovis cerebrum
Tam fluxae retinentiae esse, ut acti
Non probe meminisse posset aevi,
Ni praestent operas vicarias huic
Aduersaria Diphtherae. Quid, O quid?
Ridebo prius, an prius dolebo?
Hei simplex pecus! O quod unquam [Reg: umquam] et usquam
Potest vivere simplicissimorum
Genus simplicius! Bene hercle tecum
Actum est, Iuppiter; inter inquilinos
Quod nondum hae fuerint tribus Phaleucis
Auditae querimoniae Catulli,
MARRUCINE Asini, mann sinistra
Non belle uteris in ioco atque vino
Tollis lintea negligentiorum:
Si non lintea repperisset illic
Profecto tibi Diphtheram abstulisset!
WOLFRUMI bone, nonne perbeatos
Modis omnibus aestimemus omnes,
Quotquot nunc super orbe Christiano,
Non deliria Diphtherae, nec istas,
De ficto Iove naenias anileis [Reg: aniles]
Veri Numinis instar expavemus:
Sed Deum omnipotentem et architectum
Huius nobilis Universitatis.
Trinum nomine, Numine unum; et uno
Rursum in Numine trinum, et absoluti
In se nominis unitate trinum;
Qui patrem vocat ipse se Iehovam,
Qui nos sanguine Filii redemit,
Qui nos vivifici Caloris aura
Ad mores animat beatiores:
Quotquot, inquio, nin Iovem, nec huius
Nugatoria Diphterae, sed ipsam
Veri Numinis indolem tenemus:
WOLFRUMI bone, nonne perbeati
Modis omnibus aestimemur omnes?
Iam scis, credo, quid innuam. paterno
Talis quisque satu est: Iovisque caelum
Et mendacia Diphtherae, per ipsum
Sese promptius aestimare novit,
Quam quod salvifici beata Christi
Monstrant dogmata. Te decebit ergo
Quem iussit Deus esse mystagogum,
DOCTOREMque hodie novum creavit,
Conatu vigilare pertinaci,
Ut caelum Iovis eximas, quod in se
Exsensae rationis involucro
Fabricantur homunculi: viamque
Ad caeli genuina templa, nobis
Christi sanguine praestinata, monstres.
Sic cognominis omen obtinebis,
Sic WOLFRUMIUS audies, erisque:
Sic Christi potes esse Mystagogus,
Sic DOCTOR genuinus aestimari,
Immo DOCTOR et esse, et aestimari.
IANE, delicium iuventae, et idem
Ingens cura mei deique Phoebi:
Ne mirum tibi sit; meos Phaleucos,
Nec multos adeo, nec expolito
Arcti pollicis ungue laevigatos,
Ad te longius ire nunc profectos.
Convasare meas prope undecennes
Tandem tandem ubi resculas statutum est:
Reginamque adeo scholam scholarum
Illustrem genio Luteri, et illo
Non lippo in critica fide Philippo,
Intervisere: ibique singulari
Usurpare oculo meos amores,
Germanam subolem deae Minervae,
GRUTERUM puto. derepente Francas
Rumor proditor heic [Reg: hic] calente pinna [Reg: penna]
Aureis verberat, addicatque nobis
Argumenta parabilis Phaleuci:
HOHENSTENIUS; inquit, ille, qui de
Complexu atque sinu tuo est, et aevi
Paene comparis, indolisque tecum
Consortis prope, vincit invidendo
Tubingae Clarias agone luctas,
Et sese prior insolente nisu
Musarum ad penitas penitrat [Reg: penetrat] arteis [Reg: artes] .
Haec rumor. Mihi credis adserenti;
Iniurato etiam: tamen sorores
Testes laudo meas tuasque, Musas;
Et nostri solitos amoris igneis [Reg: ignes] :
Si vel Perficae et Adiuvae labores
Issent suppetias meo labori,
Non plane potuisset expediri:
Tantum differor inquiete cura.
Tamen quidquid erat negotiorum,
Istis tantula surpui [Reg: surripui] morarum,
Ut saltem gemino tibi Phaleuco
(Quando pluribus haud vacaro) plaudam
QUOD FELIX FUAT, audit optimarum
Hohenstenius artium MAGISTER.
BRASCHI, flos hominum, corona vatum,
Idem Philosophae medulla Suadae:
Nunc vellem mihi, si liceret, unum
Unum ex omnibus impetrare votum.
Scin tu, quale? Frederus esse vellem,
Vellem Braschius esse, sed Poetae
Non sponsi officio: deinde vellem
Et Simonius esse; tres Poetae,
Tres docti, ac hilari ac pii Poetae.
Tres in una Academia Poetae.
BRASCHI, haec optio nonne luculenta est?
Forte et ambitiosa? sed profecto
Isthac ambitione dignus et tu
Et quae dimidium tui Puella est:
Immo dignus ego atque tu seorsim,
Qui nos inter amamus, atque Christi
Ac Phoebi socio calemus igni.
Quam multis elegis et expolitis,
Quam multis simul, et bonis Phaleucis,
Et quam magnificis item hexametris
Ornarem teneros amoris igneis,
Queis [Reg: Quibus] vos uritis intus: intus uri
Queis [Reg: Quibus] vobis volupe est, et ustulari
Vitae continuos avetis annos!
Nemo viveret inscius vel Annae
Vel BRASCHI, socerive sacrosanctae
Doctrinae SCHACHII, per universas,
Qua Musae memorantur, Orbis urbeis [Reg: urbes] .
Nunc tantum (quod et absque singulari
Vatum subsidio expedire possum)
Vos et vivere, vosque copioso
Fetu crescere: vosque luculentis
Abundare bonis: Deique Christi
Et votis hominum placere; votis
Sancte posco meis. fac o gemellis,
Quae vovi, rata sint, Iehova, Nuptis.
DOCTORES Medicos renuntiari
Uno tempore quatuor! profecto
Res est carmine digna, non Phaleuco:
Heroi pedis insolente pompa
Tam rarum decus, inquio, canendum est,
Non bis versiculis Catullianis,
O SALUTIS amabiles MAGISTRI,
Et VITAE DOMINI NECIS QUE NOSTRAE,
Quid vobis ego commodabo rerum?
Rerum nil ego commodare possum.
Si qua vultis habere, vota nunquam [Reg: numquam]
Argentaria denegabo vobis.
Quae sestertia singulis Medentum
Quinquaginta ducenta, saeculorum
Tempestate priore, liberali
Pro mercede dabantur annuatim:
Haec vobis eadem dari peropto,
Quas hoc lucis honore luculento,
Insertat titulis novaeque famae
Vestrae praeses Apollo disciplinae.
Nec vobis adeo; sed universis
Quotquot Hippocratis docentur artem.
Tot sestertia namque promereri
Ars haec iure potest: ab ore divum
Quae primordia vendicare dicta est.
Sed cum quaeque suos habere mores
Tempestas soleat: paratiusque
Sit vovere priora, quam potiri;
Tot sestertia moris obsoleti
Nec optare nec impetrare pergam:
Sed ad commodiora vota nostri
Sevocabo negotium Phaleuci.
Vestri nempe decenter AESCVLAPI [Reg: AESCULAPII]
Sunt GESTAMINA Partienda vobis.
Quae sint illa, rogatis? explicabo.
Acutum modo sustinet draconem:
Nodosum modo sustinet bacillum:
Vernantem modo sustinet chelydrum:
Gallinae modo sustinet maritum.
Acutum cui destino DRACONEM?
An, Nymmane, tibi? tibi profecto:
Namque tu medicus draco solebas
Mentis lumine perspicaciori
Praesens ingenium videre morbi:
Nec praesens adeo videre tantum:
Sed et praeteritum, sed et futurum.
Hinc recte tibi dedico DRACONEM.
NODOSUM cui dedico BACILLUM?
Ecquid hoc Hierovio dicandum est?
Dicandum est Hierovio profecto.
Namque hic difficileis [Reg: difficiles] et impeditas
Non uno rationis involucro
Germani medicaminis salebras
Vicit sedulitate pertinaci.
SERPENS bestia cuius illa quaeso est?
Kelheymere, tua est? tua est profecto.
Nam sicut spolium cutisque vestem
Serpens exsuit; ac recente cultu
Vernans luxuriat per hos per illos
Herbescentis amoenitatis agros:
Sic tu noxia corporum medela
Expugnare soles, malasque vireis [Reg: vires]
Ad bonam revocare firmitatem.
CRISTATUS superest maritus; ille
Maritus satis unus universis
Gallinis in amore faeminino;
Lucis nuntius; et strepente cantu
Noctis inducias [Reg: indutias] obire natus;
GALLUM dico. Quis hunc, quis hunc habebit?
Sit, Herberte, tuus. nec imperite
A me Galius, amicus AesculapI [Reg: Aesculapii] ,
Solenni [Reg: Sollemni] tibi dedicatur actu.
Nam quis, quaeso, negare possit, hunc te
Sollerti vigilantia mereri?
Sed et Filia restat AesculapI [Reg: Aesculapii] :
Donum nobile, nominant HYGEIAM.
Haec formosior omnibus puellis:
Prae qua casia Pallas atque Iuno
Et Venus Cytherea, tres dearum,
Possunt (hercule) simiae vocari.
Cuius haec erit, obsecro? dicari
Vix uni poterit puella. novi
Rivaleis [Reg: Rivales] socios. repente rixas
Vecordes sibi conciunt: et unus
Pro se quisque cupit frui puella.
Quis ergo, quis habebit hanc Puellam?
An NYMMANUS habebit? at vetabit
Hoc virtus HIEROVII. Quis ergo?
KELHEYMERUS habebit? ast eandem
HERBERTI calor aemulus negabit.
Quis ergo, quis habebit hanc Puellam?
Tantam non licet expedire luem
Privatae rationis arbitratu
Exspectabitur amplior senatus.
HILCHEN aureus ille flos Liuonum,
Phoebi delitium [Reg: delicium] , medulla Suadae
Binarum mihi martium comatas
Misit exsuvias [Reg: exuvias] amaeniorum [Reg: amoeniorum]
Laeto vellere nobiles pilorum.
Has denupta recens Elisa (nostri
Vel pars cordis Elisa, vel cor ipsum,
Vel quae vivifica caloris aura
Intus cor animat, reciprocando
Per cor atque suum per atque nostrum
Hinc amoris et hinc amoris aestum)
Ut martes videt O sit inquit harum
Sit semper bene martium datori!
Et quei [Reg: qui] te, Friedrice, demerebo,
Has ut eliciam meos in usus?
Orandone potest an osculando
Hoc abs te mihi munus impetrari?
Si potest, quod opinor, osculando;
En dextramque fidemque; tot pacisci
Non mehercle verebor osculorum,
Quot pilos numerant utraeque martes.
Paciscor. quis enim tot osculorum
Non pilis totidem velit redemtum [Reg: redemptum] ?
Si martes tibi mitterem (quod a me
Exspectare tamen caveto) et ex his
Talis conditio daretur: an non
Tot, CIEGLERE: velis amationes
Binis martibus ipse depecisci?
NUPER, nescio quo die locove,
Dixisti; Lepidum esse me Poetam.
Hoc cum nuntia fama rettulisset,
Credebam tibi. nam quis omen in se
Tanti nominis aestimare nollet?
An certum tamen esset hoc, probandum
Periclo ratus evidentiori
Tergum scando Poetici caballi.
(Scis tu, credo, quis iste sit caballus:
Vinum dicitur, immo vero vinum est)
Vix armos satis attigi sedendo,
Quum sessoris abhorret imperiti
Succussus solito insotentiores:
Hinnit, calcitrat, ac humi labantem
Adfligit vehementiore pulsu.
Hinc nostri prior indoles cerebri
Contraxit vitium, negantque iustas
Dati muneris expedire parteis [Reg: partes] .
Quod si non ita contigisset, a me
Centum versiculos habere posses,
Queis [Reg: Quibus] novos hymeneios ad aram
Pulchra conditione ductitassem.
Dixissem, Catharina vive: at annos
Si vis vivere, vive nuptialeis [Reg: nuptiales] :
Atque ut vivere te sciamus istos,
Fac numismata [Reg: nomismata] NUPTIALIS AERAE
Exstent publica, cusa seu mariti
Sint imagine seu tua maritae.
Dixissem quoque, sitis inchoato
Felices in amoris igne: nil sit
Vel compactius arctiusve vestris
Usquam cordibus: Optimasque vobis
Deus perpetuet beatitates.
Dixissem quoque plura plurimorum,
AMBERGI [Reg: AMBERGII] , serie Phalaeciorum:
Ni me casus hic obruisset: et ni
Tu pridem (minus hercle cogitate!)
Dixisses Lepidum esse me Poetam.
Pro centum ergo Phalaeciis, amice,
Quadraginta habeas duosque. summa
Te mulcto reliqua. Proin caveto
Me posthac Lepidum voces POETAM.
PRo deum atque hominum fidem! quid hoc est
Quod dictant mihi litterae secundae,
Te mentem dare luctui perenni?
Quis te pellicula exsuit vetusta?
Quem Leium rear abstulisse LEIUM?
Non tu fortis es ille praeco, solus
Qui pro-tempore caeteros solebas
Adfatu recreare luculento?
Cur hanc destruis aestimationem
Morum intemperie domesticorum?
At perit mihi filia; et quod urit,
Crudeli necis exitu. Quid ergo?
Immo, quod magis urit, addo; paucis
Post annis generum tibi dedisset,
Musteumque gregem nepotulorum.
Quin tu, quod periit, perisse ducis:
Si, quod sic periit, potest perire.
Noli te male macerare: noli
Te luctu cruciare pertinaci:
Leius, LEIUS es, ille Christiani
Heros nominis, ille candidatus
A Christo meritae beatitatis.
Qui templum monitis scholamque comples
heic [Reg: hic] vates bonus, heic [Reg: hic] bonus sacerdos
Tandem a discipulis voles moneri?
QUI per Saxonici vireta campi
Magno it nomine flumen Albis; et qui
Iuxta Piniferi scaturit aurum
Maenus vester, honore singulari
Concinnant tibi duplices AMORES.
Nec longum rogita, CHYTRAEE, qui sint:
Nosti, me tacito. tamen Phaleuco
Ambos hoc tibi nominabo; nec clam,
Sed in propatulo loco; nec umbra
Coeci [Reg: caeci] aenigmatis obsita; sed usu
Verborum satis obvio: citari
Gaudent quippe suas amationes
Qui sub corde reciprocant amorum,
Ceu ventos mare, fluctuationes.
heic [Reg: hic] tibi Sophiam spopondit Albis,
Et Maenus Mariam spopondit illic.
Satin' dicta videntur ista clare?
Aut vin' clarius? haud, reor, necessum est:
Sat novit Witeberga, sat Biruthum.
At o quanta, CHYTRAEE, difficultas,
Uni si sat amasiae vacandum est!
Et tu vis geminis vacare? certe
Vir es, si satis unus esse possis
Binis indole dispari puellis.
Verum hanc, ante tuas profectiones,
Occento tibi iure cantilenam:
Quam cura memor: notabis, et quam
A me grande viaticum esse credes:
CAVE, inquam, cave bis, cave ter: ut ne
Qui factus Sophiae MAGISTER heic [Reg: hic] es,
Biruthi Mariae MAGISTRA fias.
NUnquam [Reg: ?Numquam] vise mihi, vidende nunquam [Reg: numquam]
Fortassis, prout heic [Reg: hic] fluunt et illic
Res, URSINE, meae tuaeque: quando
Non visum quoque, forte nec videndum,
Per et millia [Reg: milia] multa separatum
Missae participas salutis; et me
Quosdam versiculos rogas, ad aram
Qui sponsam tibi ductitent puellam,
Puellam prius iniugem, nec usquam
Famae iudicio suae citatam.
Vel oris vel amoris inquinati,
Nedum virginitatis interemtae [Reg: interemptae]
Plane ad nominis indolem puellam,
Plane, inquam, Catharin putamque puram.
Cur, quaeso, hoc tibi militare bellum,
Paucis hisce Phalaeciis recusem?
Nec me virgo sinat patrima, cui tu
Nocteis [Reg: Noctes] atque dies labore multo
Multa non sine laude militasti.
QUOS sincerus amor fidesque felix
Pari lege iugoque copulavit,
Pari lege iugoque copulati
Vitae perpetuos manete menseis [Reg: menses] .
ROSENBERGIUS ad suos Borussos,
Multo nomine nobileis [Reg: nobiles] Borussos,
Versuram meditatur: immo iamnunc
Viam pransus et ocreatus instat.
Musae noster honos, et eruditae
Proles Mnemosynae, ducisque Phoebi
Devotae comites; an otiose
Vos spectabitis hanc profectionem?
Os nullum mihi, nulla frons profecto est,
Qua paucos homini negare possim
Isti versiculos, amore qui me
Qui me semper honore; quemque contra
Prosecutus utroque sum per annos
Queis [Reg: Quibus] una fuimus, bonasque pacta
Quisque conditione disciplinas
Nostris insinuavimus medullis.
Hunc frustra coluisse vos, putandum est?
Haud frustra, reor. expedivit olim
Lentis vester honos: honore cur non,
Cur non hunc et amore, praeter istos,
Velletis magis heic [Reg: hîc] honestiorem;
Qui vos assiduus colebat, immo
Qui vos accubuus sinu fovebat:
Quique strennuus [Reg: strenuus] heluo magistras,
Quantum praebibitum est ab ore vestro,
Epotavit aquas ad Hippocrenen,
Quae iuxta fluvium scaturit Albim?
Paullisper dominum rogate Phoebum,
Hanc nubem radiis penitret [Reg: penetret] , et se
Contracti exsinuet polit tenebris:
Ne quid hunc pluvius molestet imber,
Ne quid asperitas geli; vel istae
Mundi intemperies agant, vel istae.
Si quis officium hoc potest mereri,
Rosenbergius unus emeretur.
Et tu, iusta Themis, venusta Caeli
Ac Terrae suboles, fave faventi;
Amantem redama. vel alter est, qui
Plus tibi faveat: vel alter est, qui
Te plus hoc redamet? tuos honeste
Qui mystas amat aestimatque tanti,
Quanti conventi aestimare. quique
Totos Luciferos laborat, immo
Totas saepe Proserpinas ad ipsam
Phoebi pervigilat reversionem;
Nonne ametur et aestimetur abs te,
Quanti debet amari et aestimari,
Qui te quique tuos amare mystas
Ac magni solet aestimare; quique
Nocteis [Reg: Noctes] quique dies inevolutos
Legum nititur expedire griphos?
I Martine, tuos revise civeis [Reg: cives] :
Sat heic [Reg: hic] Musa tibi viaticata est.
O omnes simili modo redirent
Ad cives patriae viaticati!
NAE virgo tua delicata virgo est;
Lana mollior, hinnuloque cervae
Lactenteis [Reg: Lactentes] generosior medullas;
Vultum purior hespero; venusta
Morum temperie: modo staturae
Quin et pondere commodo: neque exstat
Terra longior haec, neque imminuto
Sese verticis artuum ve nexu
In se contrahit: aut obesiori
Mole crassior aut maligniori
Succo strictior, apta tota plane est,
Quam devirginet erudita pubes.
Sed non invideo: neque invidenda haec,
ANDREA, tibi luculenta praeda est:
Quando tu quoque postulante Phaebo,
In nostrum merito referris Album.
At quidquam studio cave remittas.
Hoc labor tibi duplicatur anno:
Et si strennua [Reg: strenua] te iuvabit uxor,
Uxoremque tuis iuvabis armis,
Vos anno triplicabitis secundo.
In hunc usque diem satis habebas
Seminare libris agrum Minervae:
Ex hoc tempore liberis aratum
Seminabis agrum tuae Mariae.
NIMPHAE [Reg: NYMPHAE] Slesiades, remitto vestrum,
Quarta messe, GEORGIUM. profecto
Ingenteis [Reg: Ingentes] mihi gratias ob hanc rem
Debetis. Fuit inquilinus ac non
Suae spontis homo: sed in videndam
Praeluxit quoque civibus lucernam
Qua virtus fuit insequenda, quaque
Sudandum nimis-editos in ocreis
Inque templa No vensilum dearum.
Illi crux mera prorsus otiosae
Parcenteis [Reg: Parcentes] dare dexteras Vacunae.
Nec molli articulo tenere, nec per
Transennas oculo ve lippienti
Delibare solebat eruditos
Priscorumque recentiumque libros:
Sed hos assiduo terebat usu,
Et pernox critica probabat aure:
Doctrinamque reconditam sub illis
Tanquam ungueis [Reg: ungues] digitosque noscitabat.
Hinc Graece simul et simul Latine
Doctus pro vocat aemulante lingua
Civeis [Reg: Cives] , Roma, tuos, tuosque, Athenae;
Sed illos veteres. facitque versus,
Non quales ego saepe Marculusque,
Phoebi incommoda furfuresque Vatum:
Sed quos scribere vellet aut Tibullus,
Aut Propertius, aut solutioris
Doctor nequitiae, suoque saeclo
Latinissimus omnium Catullus.
Tantum est. Slesiades, habete vobis
heic [Reg: hic] vestrum decus. at cavete, quaeso;
Cura quaeso cavete curiosa,
Ne tersum nimis hunc et expolitum
Cultum mentis adulterent vicissim
Trita sorde gregarii magistri.
SEXCENTOS, Neocore, dedicassem
Phaleucos tibi nupero MAGISTRO:
Ni me serius isset in vocatum
Procerissimus ille Franconum; ille
Cuius verticis extimi crepido
Nubeis [Reg: Nubes] stringere creditur deumque
Delimare pedes inambulando.
Et nisi insuper addidisset, illum
DOHNAEUM quoque liberum BARONEM,
Et DANUM quoque CORCULUM beatae
Pullum Calliopes, et aestimandae
Florem nobilitatis (indicari
Nomen vix poterit meo Phaleuco:
OLIVAM gerit et ROSAE CORONAM)
Facturos similem meo laborem.
Maccus sim, nisi me tenere vellem
Intra pelliculam decenter! Ergo
Sexcentis, NEOCORE, pro Phaleucis
Oppono tibi pauculos PHALEUCOS.
QUANDO prorsus abire constitutum est,
I Sane; neque te moramur. i, quo
Te sententia praepotente voto
Illectat: Patriam Patrisque dulceis [Reg: dulces]
Complexus, animasque destinatas
Iisdem studiis amiculorum
Inter vise nova reversione.
Ibis: non tamen ibis absque nostro
Quem pro re tibi fecimus Phaleuco.
Quae sit aeris indoles, ab alta
Potes, Phoebe, domo videre, si vis.
Canis hirta comis hiems inhorret:
Deformi facie solum atque caelum est:
Acuto latices gelu stupescunt:
Iniectu nivis arbores laborant:
Fratres Aeolidae sat impotenti
In se tur bine praeliantur, et nos
Et lanam nivis inquiete flictu
Turbant undique, ventilant per aethram,
Per vias, per et avios recessus.
REIMANUS tamen audet expeditae
Nunc accingere se profectioni.
Ecquid, Phoebe, paras? an erudito
Consorti potes erogare paullum
De splendore tui caloris? ecquid
Brumae saevitiam domabis? illi
Quando prorsus abire constitutum est.
PASSER blandule, blandicelle passer,
Festivissime ludio Catulli,
Indulge mihi plusculos Phaleucos,
Quot decere putas meas Columbas,
Et hunc; cui faciemus, Hymenillum.
Sic circumsiliens modo huc, modo illuc
Ad solam dominam usque et usque pippes [Reg: pipes] .
Dictum, actum. Ite novitii mariti,
Verticordia qua Venus praeibit.
Curari quod amat, quod expediri
Praeses incluta procreationis
Curatum date nunc et expeditum.
In ner vum ruitote brachialem:
In luctam properate nuptialem.
Haec, SPECNERE, tua est arena. certes.
Stultum est et sine laude, quando signum
Pugnae acceperis, ire ventilatum.
Quin si pancratiasta vis haberi,
Decretoria ad arma prosilito.
Quum silex calibem [Reg: caelibem] fatigat, ignis
Stricturae exsiliunt. et aestimemus,
Commissos in agone vos pusillas
Non procudere posse Barbarillas?
Vide, ut te tua Barbarilla limis
Strictim [(printer); sic: Strictum] verberet hirquulis! ut arteis [Reg: artes]
Has desideret aestuante voto!
Vide, ut verbula mansa murmurillet
Adfectu tacito! Velit prosari,
Ni linguam (ecce!) rubore purpuranti
Supplantet pudor, enicetque vocem.
Sed seis, (scire potes). vel hac tacente,
Siqua guttula, siqua gutticella
De melle illius illici, quod unquam [Reg: umquam]
Destillavit ab ore succulento,
Tuis insinuaverit medullis.
Ite, quo vigiles Amoris ignes
Vi pellace vocant: et invidendae
Lucro apponite flosculos iuventae:
Quae si vos semel acta praeterivit,
Nunquam [Reg: Numquam] in prociduos redibit annos.
Crepent oscula. sed quid osculorum
Inculco toties refectiones?
Ipsum me moror; immo vos: inepte
Quando praelia basiationum
Et certamina suaviationum
Atque illas quoque morsiuncularum
Atque illas quoque pressiuncularum,
Quas Amor parat expeditiones,
Edocere laboro, sus Minervam.
Haec praeludia sunt mera, et cavilli:
Quae sunt primo aditu gerenda vobis:
Immo gesta sat antea feraci
Pro ventu reor. Illud, illud, inquam,
Patrandum est facinus virile vobis:
Quod summis adytis iubet patrari
Nuptorum Venus alma copulatrix.
Prodam vultis? et hercle prodidissem,
Si possem numeris mei Phaleuci,
Aut saltim numeros Talassionis
Verbis dicere non-Talassionis.
At tu sospita Iuno dic, paratos
Maturent thalamos: dies abivit.
Tu virgo exsue virginale sertum;
Consortique no vo resolve Zonam:
Sic matri dare pupulos novellos,
Sic avo dare musteos nepotes,
Sic vobis subolem potestis. Et sic
Explicatum etiam est, quod explicari
Indultis mihi debuit PHALEUCIS.
STEINIGERE, quid audio? Puellam
Varisco genitore procreatam
Abstulisse tibi cor et SEQUESTRO
Per has deposuisse septimanas
In sinum Veneris: Cupidinemque
Custodem statuisse. si (quod e re
Narrat ipsa Fides, fidemque certis
Fecit indiciis sat usque) verum est:
Et velo properabis atque remo:
Vere namque Tuum est IN IGNE FERRUM.
Hoc dum IUDICIUM CALET, TUAM FAC
HANC LITEM ocius: AMPLIARE noli,
NEC DIFFUNDE DIEM. hocce faemininum
Saepe a IUDICIO FORUM REFRIXIT,
Si Venus rea COMPERENDINATA est.
Aut cor restituat puella raptum,
Aut cordis dominum protervitate
Furetur simili, parique secum
In sinum Veneris modo reponat:
Si coget dare tertium; peristi.
BELLE convenit inter eruditas
Musarum dominas, et elegantem
Diones Venerem. Labore multo
Illae [(printer); sic: Ille] primitus expolire nostros
Intendunt animos: ut exseramur
E terrae tenebris, supraque Maccos
Pulcre [Reg: Pulchre] praemineamus imperitos.
Quin immo quoque corpus expolitum
Immo dant quoque corpus expeditum:
Ut, quam caetera turba comtiores [Reg: comptiores] ,
Et, quam caetera turba promtiores [Reg: promptiores]
Mo dis omnibus aestimemur, immo
Vere simus ut aestimamur, ipsa
Re, quam caetera turba promtiores [Reg: promptiores] ,
Et, quam caetera turba comtiores [Reg: comptiores] .
Licet Maccus amariore vultu
Meas verberet aestimationes.
Et hac quum ratione praeparati
Ad unguem sumus, et virilis aetas
Statutis bene roboratur annis:
Accedit VENUS, omnium dearum
Florentissima diva faeminarum.
Et vitae socias torique nobis
Magna seligit educatque cura,
Non turpeis [Reg: turpes] Spatalas, et invenusto
Mopso Bryllidas in venustiores;
Sed, qualeis [Reg: quales] sibi deligunt Poetae,
Florem virginitatis, Hypsithillas,
Et factas ad amare Barbarillas,
Et natas in amore Süsemundas;
Rosae floribus aemulas Rosillas,
Ac mundas Rosemundulas: et harum
Si quas insuper elegantiarum
Gens amasia praedicant Poetae:
Vel qualis tibi destinata pridem
Hac, CONRADE, die MARILLA cessit.
Quae porro bene prospereque vobis
Destinatio pactioque cedat,
Auctorem precor his Deum PHALEUCIS.
QUAEREBAM, si quis posset tramittere nubes,
Mortalique manu tangere Solis equos:
Aut ego si possem vigiles sopire dolores,
Quos creat HERTELI funeris hora MEI.
Quin aevi senio paullum mulcere volebam!
Sed dotor hic molleis [Reg: molles] nescit habere vices.
Spicea serta quater Cereri sua texuit Aestas,
Serta quater Cereri non-sua dempsit Hiems:
Quum meus occubuit mortem Praeceptor, et umbras
Ante diem, sine me, cessit ad Elysias.
Non tamen aut possum moestas abstergere curas,
Aut delinitum temporis ire mora.
Dedidici functos iampridem flere parentes.
Praeceptor semper fit mihi poena recens.
Semper in hoc sensu meritorum multa resurgunt
Pignora, quae faciunt, cur ego multa fleam.
Quod pater est aliis, aliis praeceptor; ab uno
Sperabam. et qui spem re daret, unus erat.
Non praeceptorem, sed patrem conqueror: immo
Et praeceptorem conqueror atque patrem.
O pariter mecum consorteis [Reg: consortes] edite luctus,
Quos docuit tanti vox operosa viri.
Ite per exemplum. vobis ego verba praeibo.
Eheu! quid dixi? verba praeite mihi.
Audeo. sed frangunt singultus verba loquenti:
Vix subigo nostris tertia verba modis.
Fletur praeceptor: fletur pater: unus ad omnes
Sat fuerit lacrimas; ille vel ille foret.
Nunc lacrimae geminant ab [(printer); sic: ah] quam (modo siveris Arge)
Haeres centeni luminis esse velim!
Totus ut effluerem lacrimis. ab spiritus Austri
Possit pulmones nun animare meos!
Intus ut egererem me totum, quicquid in hoc est
Corticis humanae folliculo reliqui.
Sed mihi sic loquor et surdo. Praeceptor, an audes
Respondere tuo, sub scrobe, discipulo?
Non audes: neque me, qui tecum fabulor, audis.
Claudit in obducta te tua pulvis humo.
O mi Praeceptor! meus o Praeceptor! in omni
Saltim illud liceat funeris obsequio:
Ut semper, quoties te vox citat annua, possis
Solemne hoc verbi munus habere, VALE.
Et nunc ergo vale: nec opus sine nomine dices,
Quae tibi de Musis carmina libo tuis.
Ullius, HERTELI, nece si reparabilis esses,
Te nece mercarer protinus ipse mea.
Umbras si mutare tuas hac luce valerem;
Sub lucem tu nunc, irem ego sub tenebras.
O Mors, quis tantos indulsit Iuppiter ausus,
Nostrae animae ut raperes improba dimidium?
Et plus dimidio. fuit unus hic omnia nobis:
Hoc rapto, nobis quid superesse potest?
Hocne cor excultum saevis erit esca colubris?
Hoc caput, has doctas rodet echidna manus?
Cervus in immensum vivaces porrigi annos:
Cor vus habet vitae saecula multa suae:
Augur aquae cornix sero defungitur aevo.
Cur nimis angustae conditionis homo est?
Exsuit in spinis senii fastidia serpens:
Ales Arabs toties vivit ab exsuviis [Reg: exuviis] :
Hoc mundi iuvenile decus cum vere redibit:
Quare non homini, quod fuit ante, redit?
Si tua dispensata colus me nente fuisset,
Annosae poteras Vatis habere dies.
Sed quoniam tantum iuris mihi fata negarunt
Tam festinatae mortis aperta via est.
Hinc et quanta mihi et patriae sit rebus, et ipsis
Pernicies Clariis addita quanta deis,
Maius credibili est. veniens sibi gaudeat aetas,
Si feret huic aliquem patria terra parem.
Indolis hunc bonitas armarat ad omnia: nullum,
Quod bene susciperet, non bene cessit opus.
Ore loqui doctus, quo Graecus et Italus, et quo
Primus Idumeis notus apella iugis.
Si qua sacris prodenda libris arcana fuerunt.
Curatum mira dexteritate dabat.
Consulto consultus erat, medicusque medenti:
Felix perpetuae conditor historiae:
Musicus insignis, sollersque Poeta: sagaxque
Rhetor: Aristarcho par prope Grammaticus.
Innumeros caeli numeros et conscia fati
Sidera, et abstrusas calluit ille notas.
Sed pudor ingenium vicit. cum nomen haberet,
Vix, quivis medio de grege quantus, erat:
Magni animi et constans, et sortem ad utramque paratus:
Pacis amans, fidei propositique tenax:
Candidus, ingenuus: vulgi securus: et expers
Ambitione: probae simplicitatis homo:
Comis et urbanus: salibusque facetior, at quos
Conditos hilari tetricitate dabat.
Hic erat HERTELIUS. Quis tam crudelis et excors,
Ut nolit mecum solvere lacrimulam?
Et licet exsucco [Reg: exsuco] vos lumine sitis in illam,
Ipse tamen fluidas semper habebo genas.
Te vita, HERTELI, durante medullitus arsi,
Per genium famae, quem colo, iuro tuum.
Nunc etiam leto functum constanter amavi:
Inque sequuturas [Reg: secuturas] te stat amare dies.
Nec mihi quisquam hominum, longi neque temporis aetas
Exprobret in cineres immemor officium.
Carmine cum manes optent sua nomina dici,
Solemnique [Reg: sollemnique] suas voce cieri animas:
Ipse tuos manes, HERTELI, carmine dicam,
Solemnique [Reg: Sollemnique] animam voce ciebo tuam.
Nam sic aeterno mihi tecum foedere pactum est;
Sic mecum aeterna conditione ratum est.
Dignus eras saeclum vel Nestora vivere totum,
Siquis ob ingenium vivere dignus erat.
Sed te maturam fecit sibi Parca rapinam,
Quum neque maturus, quum neque dignus eras.
Hoc te impune auferre putas, Parca invida, tanti
Forfice praepropera fila secasse viri.
Huc ades Isaide, veterum lectissime vatum,
Da mihi cycneae plectra Syrissa lyrae.
Da mihi da citharam Rhodopei protinus Orphei,
Qua dilectam umbris exciit Eurydicen.
Conabor: si forte par: conamine coeptum
Successus etiam posset habere pares.
Sed quid opus toties nil profectura moveri?
Haud tantum citharae carmina robur habent:
Vt possint nostro redivivum sistere caelo,
Quem semel umbrifera nauta celoce tulit.
Fata negant, et lex adamantina, et obicis ingens
Machina, nullius decutienda manu.
Heic [Reg: Hic] nihil omnino, praeter Meminisse, relictum est.
Hei desiderii vana cupido mei!
Inclamare licet, clamore reducere functos
Non licet. hoc opus est omnipotentis Heri.
Ergo Vale, Salveque tua, Praeceptor, in urna:
Salve iterum: atque iterum me monitore Vale.
Tranquilla requiesce pater, pater optime, terra:
Dum canat aetheriae vox inopina tubae.
Interea, tellus quae me fert cunque, quotannis
Hic tibi solemni [Reg: sollemni] voce parentet Amor.
Exigua ingenti, fateor, monumenta labori
Pono, sed officio non inhonora meo.
Iterum VALE: VALE iterum.
a
NOMINIS TUI AESTIMATORE DEVOTISSIMO:
a
MOERENTI MERITISSIME:
a
DESIDERANTI DESIDERATISSIME PRAECEPTOR;
Et tibi quas lacrimas, et quae tibi carmina libo,
Turea DISCIPULI grana fuisse puta.
SIT licet invidiae pietas mea. tutamen esto,
HERTELI, lacrimis cura SECUNDA meis.
SALVE Praeceptor. sortite palatia caeli
Versiculis salve terque quaterque novis.
Publica verba loquar, fandique carentia cultu.
Praestet in inferiis exsequialis amor.
Officiosa brevi satis est querimonia versu,
Annua si pacto munera iure colam.
O meus Hertelius! meus o Praeceptor! o aurei
Manes! o animae nomina cara meae!
Quam vellem (proh velle meum sit posse!) sepulchri
Edita marmoreo ponere templa tholo!
Cederet huic Memphis quoque Pyramis hoc quoque vellent
Pro Mausoleo Cares habere suo.
Quid marmor? solido tumulus tibi surgeret auro.
Auro? non aurum, gemma daret tumulum.
Quin tibi nec marmor tumulum, neque gemma, neque aurum.
Marmor, gemma, aurum, non satis ad tumulum.
Vivida sola dabit te dignum Musa sepulchrum,
Quae par ingenio Musa sit et genio.
Non erit aeternum forsan, quod scribo: futurum
Esse tamen modica prosperitate potest.
Quam longas in luce moras mihi triga Sororum,
Quam longe incolumeis [Reg: incolumes] praestat Hygea [Reg: Hygia] dies:
Mortuus in versu vives et pectore nostro,
Sub tumuli tenebris intumulatus eris.
Vindice me tua fama suos descendet in annos.
Arguet immemorem Francida nemo tui.
Dumque tibi vitam procudero carmine; vitam
Fu mihi procudes fertilitate pari.
Plus utri debebit uter? plus debeo certe.
Ah quam iucunda est haec mihi debitio!
I licet, et TABULAS EXPENSI transfode puncto:
Atque expunge meum nomen et autographum.
Autographum, tabulas, nomenque tibi ipse reponam:
Tanta lubido venit debitor esse tuus.
Ah tibi mortali diuturnior usus in aevo
Vitaleis [Reg: vitales] animae participasset opes!
Plenius ut de me potuisses ante mereri.
Si modo quod meritum plenius esse potest.
Tu mihi Praeceptor: sed te patris instar amabam:
Nec poteras suboli carior esse tuae.
Si mihi me (factu quod tum proclive) iuventas
Abstulerat morum deteriore bolo:
Candide id et recta cum libertate notabas:
Nec nimis in poenas ingeniosus eras.
Patrua serietas animi, gravitasque verendi
Corporis, ingenui numinis instar erant.
Te visum timui: sed non famulare timebam:
Nusquam erat ingenii degener iste metus:
Sic patrem metui, quem plenis ignibus arsi,
Qui me primaevis arsit ab unguiculis.
Dexteritas iucunda tibi: poterasque iuventae
Doctrinam miris insinuare modis.
Ipse quod heic aliquo praesumor Apolline versus
Condere: iudicii res ea tota tui est.
Monstrasti mihi solus iter, quo tendere possem
Rectius ad nostras per iuga celsa deas.
Germani nitor eloquii, quo Tullius usi
Quique sub umbrosa iam silet Umber humo,
Et qui non-Afrae fuit indolis Afer et oris,
Et quem praeterea Roma polita probat:
Ad gustum tibi solus erat. nec acutior auris
Ad criticos usus paene reperta mihi est.
Tu tamen inscitum voluisti vulgus haberi:
Ceu foret ingenii vis moderata tui.
Siqua dabam nostri tibi prima pericula versus,
Iudicio ut possent robur habere tuo:
Nec me Pierides, dixti, fecere Poetam,
Nec mihi versificeis [Reg: versifices] extudit usus opes:
Non solus tamen ignoro fortassis, olere
Longe aliter catulos longe aliterque sues.
Nimirum, si quisquam alius, Praeceptor habebas,
Quod natura homini, quod dare cura potest.
Sed quia nunc possunt nec multa nec omnia dici,
Siste parentaleis [Reg: parentales] Calliopeia modos.
Si prius Herteliae SUPREMAM DIXERIS umbrae:
Seu VALE, seu SALVE, seu vetus illud HAVE.
VALE ET SALVE ANIMA IOHANN. HERTELII FELICISSIMA. NOS EO ORDINE QUO NATURA PERMISERIT, TE
SEQUEMUR. VALE PRAECEPTOR DULCISSIME, CARISS. DESIDERATISS. A TUO DISCIPULO.
ECCE tuis pactas, HERTELI, dedicat umbris
Inferias [(printer); sic: Inferiis] elegis tertia cura modis.
Nondum sopitos cogunt oblivia sensus.
Nec mea defecto languet amore fides.
Ingratus, quicunque [Reg: quicumque] sui benefacta magistri
Mussitat, aut nullo deputat ista loco!
Audebo fari de me, (vel Livor id audi)
Non mihi tam gelido sanguine pectus hebet.
Seu fuerit genuina novi lux orta diei,
Seu mihi mercato sera lucerna die:
Extremis impressa fibris sub pectore tanti
Ante meos oculos versat imago viri.
Quum se convertunt penetrantia sidera caelum,
Ac minimum lucis bruma ministrat opus:
Tunc subit illius facies miserabilis horae
Qua meus Hertelius desiit esse meus.
Heu! brevis ut longos parit haec mihi bruma dolores!
Bruma quidem Musis nata ruina meis.
Hic me flere dies, hic carminis imperat orsu
Manibus Herteliis annua iusta dare.
Atque hoc flebo die, pullasque vocabo Camenas,
Dum Clarius doctas suggerit augur opes.
Et si forte locus, neque res ea semper, ut edam
Pluribus aerato publica verba typo:
Ipse tamen mecum, aut praesenteis [Reg: praesentes] inter amicos,
Quo me cunque volent sistere fata loco;
Aut epigramma dabo, longisve ambagibus haerens
Colloquii huic memorem conciliabo diem.
FELIX, invidia vel teste, ROSINA: nec usquam
Terrarum famae fama secunda tuae est.
Te divam canit inter opus Germana iuventus:
Te canit extremo sole Britanna nurus:
Te mea Francis amat, te Doris et Itala tellus:
Discupit et de te quilibet esse loquax.
Tota Poetarum est tibi gens: et scribere laus est
Nil sine te, famae nil sine laude tuae.
Utere sorte tua, nec fructum hunc neglige vitae:
Sed fati eventum disce timere tui.
Res primum neglecta bona est? breve praeterit aevum;
Adfuit: et nulla post revocanda via est.
Sed nollem, saeclis aetas te laederet ullis,
Rugave languenteis [Reg: languentes] scinderet ulla genas:
Floreres potius, quo Laurus flore MELISSI,
Candida quo florent Lilia, quoque Rosae.
O me felici speculasset ab arbore Phoebus,
Ut possem vates inter habere locum:
Tunc iuvet ordiri [(printer); sic: ordini] de te mea carmina: de te
Tunc iuvet in seram ducere verba moram!
SCHULEBURGIUS occubuit! Quis crederet? atqui
Cernimus hac gelidum stare cadaver humo!
Venimus exsequias ad PORTUM CORPORIS, in quo
Remigiis animae funus inane cubat.
Obruit hunc, aevi nondum vergentibus annis,
Mortis inoratae praecipitata dies.
O queis [Reg: quibus] flore novo iucundi temporis aetas
Vernat, et impubeis [Reg: impubes] lubricat Hora genas,
Hunc mecum deflete dieM. mactate sepulcri
Hospitium merito funeris officio.
Ipse quiritanti feralia carmina luctu,
Deque meis lacrimis humida serta dabo.
Si quid habet Probitas momenti, si quid origo
Stemmatis, et Clario corda propinque deo:
Hic cultu probitatis, hic artis, hic indole celsa
Sanguinis heroi nobilitatus erat.
Ah! ah! fle Probitas! fle triplex triga sororum!
Fle, quem Iuno beat nobiliore satu!
QUI caeli sola participas, VITEKINDE, dolores
Tam rarum subolis lumen obire tuae,
Maiores in luce moras si fata dedissent:
Ni tibi praeriperent hunc duo lustra diem.
Magnus eras, dum noster eras, Vitekinde: sed ipso
Filius hic maior, credo, futurus erat.
Hunc benesuadus amor stimulabat et insita virtus
Digna patrare toga digna patrare sago:
Temperies tranquilla animi morumque venustas
Nescio quod magni nominis omen erant!
Cum splenderet avis, cum Schuleburgius esset,
Occultat lumen stemmatis ipse sui:
Vult inter primos nosci; prior esse recusat:
Momentum reputans grande, modesta sequi
Quid tibi quid Genitrix, o Badendorphia proles
Margaris, ob fatum hoc, esse potest animi,
Quae potioris opus tria mascula funera sexus,
Quinque etiam sexus inferioris humas?
Fle Mater Natum: Fratrem tres flete sorores,
Hic vobis flendi semina digna dabit.
Tuque adeo Vitekinde, Patri cognominis; haeres
Ultime; Natalis sola columna domus;
I simul exsequias frater fratri unicus uni.
Flebilior nulli casus hic esse potest.
AT TU, quem toties iussi deflere, GEORGI,
Quique supinato iam subigere solo,
Aeternum SALVE. SALVEQUE [(transcriber); sic: SALVQUE] VALEQUE, Georgi,
Seu tumulandus humo es, seu tumulatus eris.
NUNC STOIENTINUS, nuper Schuleburgius, ambo
Destituunt decoris ver iuvenile sui.
Inclita Nobilitas, quae flexu puberis aevi
Conseris aprica fertilitate dies,
Huc propius conferte gradus ad busta sepulcri,
Et paullum latebris insinuate oculos.
Tertia vix decursa dies, cum viveret; et cum
Calcaret, quo iam clauditur ipse, solum.
Sanguinis egregii pubes generosa, iuventam
Confer; et aetati disce cavere tuae.
Quam Stoientinus pulchre florebat! at haec quam
Deflorata suo gratia flore iacet!
Anticipat (miserum!) saturos aetate Parenteis [Reg: Parentes] ,
Par fuerat fato quos remorante sequi.
I Pater in lacrimas: tibi Filius ivit ad umbras.
Syrmate promissi syndonis [Reg: sindonis] abde caput:
Abditur in tenebras, quem Virtus aemula quondam
Luce nova stellis aequiparare velit.
Adde patri mater socio suspiria luctu,
Cui procul ignota Gnatus humatur humo:
Nec prius adfari [Reg: affari] , suprema nec oscula malis
Figere, nec licuit membra fo vere sinu;
Nec fugientem animam opposito excipere oris hiatu,
Claudere nec gelida lumina fesse manu.
Ite simul Fratres, cum Fratribus ite sorores
Absenti moestas funeris exsequias.
Tuque inter primos simul ibis avuncule, FELIX,
Pudenuuelsinae gloria celsa domus.
Tu quoque Nobilitas luge Pomeranatribulem,
Quotquot alunt docto nostra Lycea sinu,
Masso vi, Osteni, Blycharte, et caetera gentis
Nomina patriciae de potiore loco,
Fallor? an haec fletu mactabunt funera Musae,
Et faciet querulos cantor Apollo modos.
Mars etiam inversa lugebit acerbius hasta,
Solvet et herois manibus inferias.
FELIX, multorum lacrimas tua fata merentur:
Ex usu multis quippe futurus eras.
At tu, quisquis ad hoc comitatus es ossa sepulcrum,
Ne tibi bisseptem sit grave verba loqui:
MOLLITER obiecta, FELIX, requiesce sub umbra.
Quod tibi decursum est, hoc mihi restat iter.
Nec verba ad numeros vox est arcessere, quae se
Pulmonum exsucco [Reg: exsuco] destituit reditu.
Me vespillones efferte: quid immoror ultra?
Quin animae exsortem contumulatis humo!
Certe ego sum ipse mei vivum hoc in funere funus.
Eodem ambos condi marmore par fuerat.
Quid conclamatam tandem est procudere vitam?
Quid ve precaria opus postmodo luce frui?
Quid frontem semper funesta obnubere taxo?
Semper et obstipo plangere humum capite?
Ferali indulgere querellae? perpete fletu
Luctanteis [Reg: luctantes] oculos eggerere [Reg: egerere] , instar aquae?
Aut sperem senio obductum sopire dolorem?
Nil est! communis talia luctus habet.
Longa dies graviora facit mala nostra. quid ergo
Tam lento mortis macerer exitio?
GRATIA, Come, Lubentia, Mercuri, et Umber et Afer,
Qui sale sallitos insinuare iocos
Ingenio et genio ante-meo, doctissimi eratis;
Salvete aeternos, immo valete, dies.
Quicquid ab hoc aestu mihi fatum indulserit aevi,
Nobilitent Ceae munera naeniolae,
Et miseri accentus, et leti insigne cupressus,
Et semper luctus semina foeta novi.
AN NA (nefas) commune sepulcrum delitiarum [Reg: deliciarum] .
AN NA Patri ac matri semper-acerba cinis;
Immo mihi: ut quid vis adeo magis esse velim, quam
Sic esse; ad luctas gymnasium adsiduas.
Quur [Reg: Cur] lucem atque diem promebas, omnituens Sol,
FLOSCULI uti caderet luxque diesque mei?
O Sol naturae regimen, sociique dynastes
Sideris; o roseae stella diurna deae:
Debueratis ad Oceani divortia longo
Huic luci amfractu conciliare moras.
Quum nova purpureo tellus amicitur amictu,
Exhalare potes purpuream illam animam?
Quum sese exsertant redivivo cespite flores,
Cunctorum(o)florum FLOSCULE marcueris?
Sed ne siverit hoc Flora, et Cycnus ille Melissi,
Cuius in hoc toto nobilis Orbe Rosa est.
FLOSCULE mi! Et licet exsciderit te stirpe sativi
Germinis atroci lusca tyranna manu:
Te tamen usque novis calamus novus inseret annis,
Taubmanique tui carmine vivus eris.
Et quoties verni pubescent floribus horti,
Tu quoque pubesces, FLOSCULE, flore novo.
TE miserum! Quid enim superest, quod dicere possim
Hoc infelici funeris obsequio?
Festinantem animam tua tradidit URSULA fato?
Digna Sibyllinos vivere sola dies.
heic [Reg: hic] heic [Reg: hic] flere meum est: nam quis, me praeter, in omnes
Tecum hodie lacrimas iret et exsequias?
Heu mihi, quam duro miserum cor vapulat aestu,
Dum pavida subitas exigo mente vices!
Vellem mansurae curas mandare papyro:
Sed perit in media cepta litura via.
Vellem elegos: sed in ore natant sine rebus et horrent
Legitimos dicto iure subire modos.
Flere licet: sermone meos disponere fletus
Non licet. hac etiam parte dolendus eram.
Parce mihi, Tulli: non me tua regula ducit:
Stoicidae rigidum parce supercilium.
Non possum lacrimas oculis prohibere: perenneis [Reg: perennes]
Quando sibi lacrimas URSULA nostra meret.
O matronarum flos nobilis, URSULA! sic nos
Sicne maritaleis [Reg: maritales] destituis thalamos?
Sicne profecta venis socio cum CONIUGE Dresdam?
Aut fuit hac abitu Dresda petenda tuo?
Ah! iam discessus votivo carmine vestros
Mactabam vigili sedulitate domi:
Quum ruit ad pluteos infelix nuntius Eheu
Taubmane, exclamans. caetera mutus erat.
Mens labat ad vocem, frigusque perambulat artus,
Et fluit in gelidos languida dextra sinus.
DI melius! dico. sed quod mihi pallidus Eheu
Obiicis [Reg: Obicis] ? Hac, inquit, URSULA nocte FUIT.
Nempe fuit nobis, et vivere desiit? eheu,
Quam me nunc surdis auribus esse velim!
Scilicet haud ulli cautum est, quid fiat in horam:
Quae fore credideras firma, repente ruunt.
Lex eadem est hominum vitae, quae labilis herbae est,
Una dies nasci quam videt, una mori.
Et sibi quisquam ausit tacito promittere voto,
Accedet vitae crastina summa meae?
Terminus est: illuc contendimus omnis ad unum:
Temporiusve [(printer); sic: Temperiusve] sit, aut serius; una via est.
Huc iuvenes, tremulusque cycni quos inficit albor:
Huc cum matre nurus, cumque satore satus:
Nunc soror anticipat fratrem, nunc ipse sororem;
Aegrum sanus, herum verna, virago virum.
Sic habet occulti miranda potentia fati.
Causam qui possit dicere, nemo fuit.
O vos, quos tanto fortuna removit ab ictu
Longius, in doctos carminis ite modos.
Nil profecturo me frustra macero versu,
Quem dolor hic nimia proximitate ferit.
MATRONALE decus tumulabitur URSULA. caris
Manibus exsequias ite frequenter anus.
Ite piae matres: et pectora plangite palmis:
Faeminei cecidit rara magistra chori.
Nec tantum matres in luctus ite: sed ite
Vos etiam sexu de potiore viri.
Ite viri docti: sed et i, musea iuventus.
Permissi caussam quisque doloris habet.
Egregiae subolis genitrix in flore marito
Atque avia haud pauci deinde nepotis erat.
BURENI, medicas quem Phoebus honest at ob artes,
An velles alia te genitrice satum?
Legumlatricis, WEIHI, lux clara Themistos:
Quique datis simili consona iura foro,
KRUMKRUGERE alias, alias PEUCERE per urbeis [Reg: urbes] :
Num generos huius poenitet [Reg: paenitet] esse socrus?
Quae SALOMONE venis ALBERTI nata propages,
Maternam hanc aviam nunquid [Reg: numquid] habere piget?
O aviae tantae pubes electa nepotum,
Nupera qui Matris funera fletis adhuc,
Funus ad hoc reliquos hodie convertite luctus.
Explevit numeros ista querella suos.
Quin simul hanc omnes aliqua impertire querella,
Te tamen inprimis, care Marite, decet.
Plena fuit sociae vobis concordia vitae:
Et stetit ad mortem longa tenaxque fides.
Flere decet: sed nempe decet pietatis ad usum:
Agmen inane Deo flet sine lege suos.
Nos medium sectamur iter, qui nomina Christi
Salvificasque Dei participamus opes.
Ut Coenae [Reg: Cenae] conviva satur, sic URSULA vitae
Pergit inexstincta porro quiete frui.
Deseruit nostras aevi non indiga terras.
Rara senectutis tam diuturna mora est.
Annum permensa est et ter trieteridas octo:
Nec sensit Lethes tum propioris aquas.
Nesciit annorum tantae succumbere moli:
Curabat senio praecipitante domum.
Verum ubi fatalis decreti terminus aevi
Horruit indictum prodere porro diem:
Exsuit induvias annosi corporis, et se
Vindicat humanis morte soluta malis.
Nec mortem moriens sensit. sub imagine somni
Finxit ei facilem torpor iners obitum.
Non aliter vidi Zephyris et solibus ictas
Dissolui teneras vere tepente nives.
ET, te victurum cras, audes dicere? tu, qui
Insutus lutei cortice folliculi?
Caussari [Reg: Causari] vegetos aetatis inaniter annos,
Quum tibi supremum nuntiat hora diem?
Ah quam laxa tui compages corporis! ah quam
Non stabile stabulum, ne breve tempus, habes!
Et quid habes, impune diu quod possit haberi?
Pituitam et bilem reiice [Reg: reice] , quantus eris?
Tu subiecta hodie pedibus premis arida terrae;
Te superiniecto cras premit ipsa solo.
Hei mihi quam vellem documento ex hostibus uti!
Exemplum e media cogor habere domo.
EMANUEL iacet heic [Reg: hic] PERSONUM splendida nuper
Gloria: fraterni gratia Quinta iugi.
Cui Themis eximios propius spondebat honores,
Qualia Consulti ferra brabeia [Reg: brabea] solent.
Cui pietas nostraeque fides devota saluti.
Extremum vitae clausit in Orbe diem.
Vix vnum et tredecim prolapsa bihoria caelo,
heic [Reg: hic] vespertinum quum mihi dixit ave.
Nunc sed ubi? laetum qui dixit vespere SALVE,
Dixit mane suis et mihi triste VALE.
Triste VALE? non istud erat quod legibus aevi
Debuit exsolvi, solvit id ipse Deo.
O nimium felix, qui sic expungere nomen
Transacta potuit debitione suum!
Nec quenquam [Reg: quemquam] iubeo feraleis [Reg: ferales] ducere lessus,
Aut vexare manus, aut laniare comas:
Nec Fratres adeo, quos sanguinis arctior vsus
Copulat ingeniti proximitate satus.
Sufficit exsequias (Et quid nos possumus ultra?)
Tam CARIS plena MANIBUS ire via.
PRISCA Venus, cui passer equi cum passere, cycni
Cum cycno, et socio bina Columba iugo:
Quando parum tenues adolere Cupidinis artus
Cerneret, his dictis fertur adisse Themin:
Consilium, veneranda Themis, mihi consule, quaeso:
Sic tabulae semper lex sit honesta tuae.
Martis seminio natus me matre Cupido est.
Sed coalescendi non habet iste gradus;
Qualem prima dies natali vidit in ortu,
Aetatis talem cernit adulta dies.
Arridens consulta Themis excepit; Haberi
Ecquid in obscuro caussa, Cytheri, potest?
Anteros huic defit, cui tela reciproca noti
Pectoris alternas dent in amore vices.
Consilio divae Cytherea Themistos oboedit;
Edit et adsocias Anteron illecebras.
Quo vixdum genito, pennis et mole Cupido
Crescit, et ingenium luxuriantis habet:
Aemulus atque sui quoties facit Anteros usum,
Sive sit auditu, sive sit intuitu,
Sive sit amplexu: procerior esse Cupido
Cernitur, et specie floridiore frui.
Gerrae! mittamus veterum deliria Vatum.
Non fluit e Veneris semine noster Amor.
Noster Amor DEUS est: DEUS hunc in corda piorum
Conserit. e caelo manat honestus amor.
Tritum est, sed verum est; Fieri connubia fato.
Hic purus-putus est Anteros, ordo DEI.
Crescit decrescit, quem vult decrescere, quem vult
Crescere, quicum vult, connubialis amor:
Quem vult nempe Deus, non Cypridis iste Cupido.
Cum telis pereas, foede Cupido, tuis.
Quo, Martine, tuas animat Catharina medullas,
Non venit e Paphiae spiritus ille Cypro.
Spiritus e caelo genuinos afflat honores.
Qui venit hinc, vera sorte perennat amor.
NOMINIS en haec te, FRIDERICE binominis, una
Parte tui gignit Martis alumna dies:
Taurus ut aurato cornu laxaverit annum,
Indueritque comis vellus Aprile Ceres,
Parte tui rursum nasceris nominis una;
Corpore simplus homo, Nomine duplus homo.
Mitte Mathematicas arguta scrupula, curas:
Quei [Reg: Qui] nova siderei videris ora dei.
Qua satus es terra, hac hodie quoque vivito terra.
Curarum liber debet hic esse dies.
Nec servire tuis et Nonis atque Calendis,
Sit pudor: his servi: caetera linque Deo.
Sume diem hunc hilarum: neque gaudia differ in horas:
Qui se victurum cras putat, errat homo.
Crastina sera nimis vita est: tibi vivere si vis,
Vive hodie: sere est crastina vita nimis.
Quam brevis hoc, nosti, vitae sit fructus in aevo.
Cras morimur. Mortem fallere nemo potest.
At dea te votis imploro Lubentia: Ne quis
Inficiat subitus gaudia nostra dolor.
NASCI, denasci; res est solemnis [Reg: sollemnis] : et hoc est,
Quod FABER hac hodie contumulatur humo:
Ille FABER, nostram docuit qui saepe iuventam
Herbis et verbis amplificare dies.
Qui longos aliis vitae fabricaverat annos.
Desiit ipse sibi iam fabricare suos.
Hei mihi, quod nullo radix generascit in horto,
Quae possit vires Mors prohibere tuas!
Mortuus est Chiron [Reg: Chiro] Saturni filius, et qui
Restituit patriis Androgeona focis:
Et qui purgavit subolem rationis egentem
Proete tuam: nomen visne? Melampus erat.
Quique Philoctetae sanavit crura, Machaon:
Et quos praeterea Fama reservat anus.
O si perpetuos medicus sibi cuderet annos:
Quae caussa est, omnes quin fierent medici?
Certe ego sim fatuus, si tecum, culte Properti,
Exiguos vellem condere versiculos!
Ambirem potius medicos herbarius hortos:
Non sit Servilius par mihi Democrates:
Porrigeremque brevis subtemen amabile vitae
Prorsus in extremas arte sequace moras.
Sed nihil est. Homines humana feramus oportet.
Ipse sibi medicus non medicare potest.
Vidi, qui potuit seram protollere mortem:
Mortem qui potuit tollere, nemo fuit.
Sustulit et FABRUM leti fabricator. an hic quis
Sit fabricator, aves noscere? Morbus erat.
CARNIFICI VITAE huic nemo suadere valebat,
Ut Fabro VITAE parceret ARTIFICI.
Hinc illum subiti tramisit ianua leti:
Quoque alios tumulo vindicat, ipse subit.
At mortem, FRANCISCE, tuam non perdis: haberes,
Qui tecum vellent hac ratione mori.
Nam chartis famaeque prius populisque loquendum
Te dedit ingenio gloria parta tuo.
Nec vos propterea, FABRUM par nobile fratrum,
Adsita quod carnis iura dolere iubent,
Plus aequo lugere velim. lex publica dicta est:
Illa semel nasci nos iubet, illa mori.
Natus ad hanc legem Frater quoque vester; eadem
Mortuus. hoc factum quid iuvat ergo queri?
SOLLERTI consulto opus est ante omnia, deinde
Mature facto: si quod agatur opus.
Nec solidi quisquam nisu fundaminis expers
Ponit arenoso puluere turris opus,
Quae ruat in praeceps ventorum elisa procellis,
Structoris turpi non sine labe sui.
Praecipit eventus animo, fastigia si quis
Militat ad rerum grandia cautus homo:
Festinat lente: medio ne forte sub ipso
Praecipitantem se res cita praecipitet.
Quod monti impositum est, certo fundamine tutum est.
Tuta est consilio res quoque fulta bono.
Haec mons ille triceps clypei sub margine summi,
Seminio generis dat documenta tui:
Mons atavis cultus, corylorum fertilis, uber
Floribus: atque loci gratior ingenio.
Hoc quoque nescio quid sub imaginis innuit umbra:
Praemia virtutem nempe solere sequi.
Arcus ut adductis iugi curvamine nervis
Cornua non ulla parte remissa trahit:
Sic cavet enervi languore fatiscere virtus:
Sed decus adfectat [Reg: affectat] amplificare suum.
Ut recta ad metam pernice sagitta meatu
Primitus incepto limite pergit iter:
Sic quoque virtutem cura omnis anhelet ad unam,
Publica five foris, sive qua priva domi.
Flos Veneris Rosa, veris honos, ut odore, colore
Allicit atque animos, allicit atque oculos:
Sic homines splendore suo ferit aurea virtus,
Semper et ingenuo gestit amore coli.
Utque rubro pariter niveoque colore renidet,
Sic laus orta sago splendet, ut orta toga.
Pectore, non tergo cupit innotescere virtus
Hostibus: hoc clypei et cassidis arma notant.
Praepes ut expasso se remige penna sub auras
Nubibus et stellis aemula tollit humo:
Sic meritis innixa suis, tellure relicta,
Ardua per praeceps Gloria tendit iter.
Rubraque sit licet haec, sit et altera candida; tollit
Utraque conatu se tamen ala pari:
Sic homines, quam vis diviso tramite, caelo
Inserit eximius Martis et Artis honos.
Haec HALBMEISTERIAE produnt Insignia Gentis
Omina: si quicquam nostra Columba videt.
ANNUS iam puer est. lactentes cominus Horae
Pictores Mundi ver iuvenile vocant.
Plumea nix rigidum tacitarum vellus aquarum
Tergora, conspecto sole, reliquit humi.
VITA quid haec? Mortalis hiems. Quid clausula vitae?
Veris inexpliciti perpetuanda dies.
Quis nolit, quaeso, prae duro frigore brumae
Protenus aeterni veris honore frui?
Iamque frui Casparus eo Winshemius instat.
Quam subito veri transfuga cessit hiems!
Nec fleo digressum. nec flere vel ipse iuberet,
Si mihi responsi postuma verba daret.
Mors homini medicina potest, non poena putari:
Tantis tamque ratis vita repleta malis.
Sustulit huic animam superi rota tertia caeli.
Altius humanas despicit inde vices.
Nempe mori male nemo potest, qui vixit ut aequum est.
Et bene vix moritur, qui male vixit homo.
At cecidit patriae non degener indolis haeres,
Quique tulit magnis aemula corda viris!
Quid tum? secreti divina licentia pacti
Format ad arbitrium nostraque nosque suum.
Nemo pie queritur, se cogi ponere vitam.
Non alia nobis conditione datur.
Lex omnes sisti iubet ad vadimonia Mortis.
Excusat nullum sontica caussa reum.
Quem periisse putas, tantum praemittitur. aut cras
Aut hodie subigunt te tua fata sequi.
Fallor? an e pulla Genius submurmurat urna?
Nil fallor: planis haec bibo verba notis:
NON ego depositam fleri volo corporis umbram:
Funeris exsequias vos celebrare volo.
CERTE non hilum tibi mentior, optime LINCCI.
His oculis vidi, quae loquor, ipse meis.
Mecum habet heic [Reg: hic] iuvenis pietatis et indolis altae:
Sed neque doctrinae pectus inane gerit.
Corripit hunc subito leti fabricator, et arcte
Copulat infesto tabida membra toro.
Multos ille dies nocteisque [Reg: noctîsque] simillimus umbrae
Ancipiti vitae conditione iacet:
Defunctus vivit: vivens defungitur: et iam
Pro vita moriens litigat ipse sua.
Quum videt hunc medicus, tum spem desperat, et horret
Iam desperatas arte iuvare moras.
Me quoque, qui cauti pendebam ex ore magistri,
Deserit extremo specula tracta metu.
Ipsa Salus huic si pepigisset diva salutem;
Hei tua, dixissem, pacta salute carent!
Iam feretrum properare novum vespillo iubetur.
Iam citat ad funus nuntia charta patrem.
Iamque ego devota mactabam laude sepulcrum,
Scripturiens saxo carmina bina novo:
heic [Reg: hic] IACET HERINGUS FLORENTI AETATE. IUVENTUS,
QUAE LEGIS HAEC, VITAE DISCE TIMERE TUAE.
Haec ita quum fiunt, subito nos omine quidam
Forte am-Waldini participat Panacis.
Praefati superos hunc aegro in vergimus ori.
Ut bibit, ut valide mox valet aeger homo.
Poscit opem stomacho maiore paropside: triplo
Collectam esuriem dissipat ille cibo.
Interim adest pater, et tumulum vult cernere filI:
Resculam et exsuvias [Reg: exuvias] inde referre domum.
At non hic tumulum, gnati videt ora renati:
Non gnati exsuvias [Reg: exuvias] , gnatum agit inde suum.
Iam quinquaginta stadia emetitur; et ipsos
Ante viatores occupat ire suos.
Haec tibi nunc libuit paruae signata papyro
Mittere pro nostra semper-amicitia.
INnuptus vates ego. NUPTIS pacere [Reg: pangere] VERBIS
Me decet; arcanos nec penitrare [Reg: penetrare] toros.
Res cum convivis mihi. pulchra FACETIA noti
Nominis his elegis est repetenda meis.
Laetitiam gaudere etenim vos comiter, aequum est:
Spargere laetitiae semina grata, meum est.
Faemina erat, SCABIES ANIMI germana MARITI:
Lites litigiis pendere docta novis.
Semper alens votis contraria vota mariti:
Votum huic, quam voto cedere, malle mori.
Haec ubi vecordes miscet cum coniuge rixas,
Factura haud ullas voce procace moras:
Os dolat huic alapa. sed non domat. acrius illi
Saevitiam linguae sanguis et ira movent.
Iamque virum belle tactum rata, clamitat; Exi,
Exi, inquam, nostra vir pedicose, domo.
Vir; Pedicosus ego? mulier, tibi dico, Recanta:
Ni caput a colaphis tuber habere voles.
Illa; Recantandum mihi sit, pedicose? veruto
Numquam impetrari, vir pedicose, potest.
Quin impetrabo, vir ait: fustemque patronum
Suppetias pugno flagitat ire suo.
Ut ferit, ut quaerit; Num sum pedicosus? et hem hem,
Tax [Reg: Tuxtax] tax [Reg: tuxtax] ingeminans, Num pedicosus ego?
Obtinet antiquum mulier: neque dicere quicquam
Maluit, atque illud; Tu pedicosus homo es.
Ille dolum calido quammox excogitat astu:
Funeque contorto corpus inerme ligat:
Et trahit ad puteum, sua qua fastigia celso
Despectu lucem surripiunt oculis:
Atque huc perpetua restis compage procacem
Demergens rogitat, Num pedicosus ego?
Es pedicosus, ait. mergens hanc altius, Ecquid
Sum pedicosus? ait, Es pedicosus, ait.
Iamque ratus solitos inhiberi posse latratus,
Si foret obstructus spiritus inter aquas.
Nugae! vox desit: digiti pro voce loquaces
Obiiciunt [Reg: Obiciunt] noto crimina nota viro.
Namque ubi destituunt animae sua verba meatus,
Exserit e summo brachia lenta cavo:
Ac utriusque manus conserto pollicis ungui
Atterit absenteis [Reg: absentes] iam moritura PEDES.
Cumque habeat nullos, nullos tamen atterit illos:
Atque viro gestu hoc exprobrat usque PEDES.
Hanc ubi vir sentit (qua vi, qua fraude laboret)
Nil profecturis terrificare minis;
Extrahit. Illa parum ne sit sibi faemina, cunctas
Vindictae facies excoquit ingenio.
At quia vis penitus muliebreis [Reg: muliebres] deserit arteis [Reg: artes] ;
Quorsum, ait, in visas sector in Orbe moras?
Quin mihi vel fauces elido vimine, et UVAM, aut
LONGAM EX ME FACIO PENDULA LITTERULAM?
Aut aliqua vitam hanc secludo corpore? Dixit:
Et Tiberis subita praecipitatur aqua.
Ut vir rescivit, Tiberis petit ocius oram:
Pergit et adversa fluminis ire via.
Hoc quidam admirans, Quid, ait, contrarius instas?
Faemina in adversis ecqua natabit aquis?
Immo, inquit: Vivens erat haec contraria cunctis:
Mortua cum reliquis cur iter iret idem?
ATQUE sibi atque aliis postquam satis egerat aevi,
Liquit in humano lumina solis agro
Hic Schillingiades. humili iacet umbra feretro
Corporis: excelsi mens subit arva poli.
Hunc dabit officii merito vespillo laborem:
Ut tegat iniecta vile cadaver humo.
Aut hominem exsuti populos imitabimur, in se
Qui praeter formam, nil hominis retinent?
Vel iuxta Imaum Scythidas quas India pesteis [Reg: pestes] ,
Vel quos Lotophagos Africa syrtis habet?
Vel, quae nutrit, ARABS non re sed nomine FELIX
Inter odoriferas monstra Sabaea plagas?
Vel quos carne cibat serpens, queis [Reg: quibus] sermo susurrum est,
Aethiopas nigra sub scrobe Troglotydas?
Quive SEPULCHRALEIS Hircani ad Caspia Nerci
Littora defunctis attinuere CANEIS [Reg: CANes] ?
Quive tenus Chalybas, Tibarenos, Aside Ponto,
In risu et lusu ponere summa solent?
Corpora functorum tam nullo ponere censu,
Turpe sit, extremo vivificanda die.
Non decet haec vel dente moli; vel flumine mergi,
Quave solent saturi ponere ventris onus:
Aut nexu in sese manuumque coacta pedumque
Dura per urbani strata rotare fori:
Nec canis obsceni pastum obiectare; nec usquam
Erigere in foedae garrula tigna crucis:
Quod faciunt homines hominis nil prorsus habentes,
Et quos a vero scimus abire Deo.
Lex alia est nobis, dedimus qui nomina Christo,
Et quibus a vitae funere vita redit.
Schillingi exsuvias merita mactabimus umbra.
Officium pietas hoc sibi nota petit.
Lustra decem moriens geminosque peregerat annos.
Fortunae varia lubricitate suae.
Artibus ingenuis iuvenileis [Reg: iuveniles] destinat usus,
Fertque Magisterii nomina docta novi.
Post et Theologi parteis [Reg: partes] adfectat [Reg: affectat] , et istas
Saepius effectas non sine laude dedit.
Nec tamen hoc stadio grassari longius instat:
Sed patrii Ludi culta Lycea regit
Treis [Reg: Tres] et viginti curarum prodigus annos.
O nimium duri longa palaestra fori!
Ut schola deserta est, Praeturam gessit ad annos
Paene novem: gravidam Curia sensit opem.
Gessit honorati faceis [Reg: faces] ter Consulis idem:
Et fuit officio dignus ubique suo.
Ulterius patriae curas impendere vellet:
Noluit ulterius Parca severa pati.
QUID tibi? Lippe Nolippe. mea fruor (ecce!) puella.
Transiit in thalamos Phaedria pacta meos.
Quod facio Veneri, facio quod rite Dianae:
Nil facit ad nasum, Lippe Nolippe, tuum.
Quod mecum mea virgo viret prae virgine lauru,
Vividiusque Cedri germine: Lippe nec hoc.
Haec in Francois mihi sola quod apta puellis:
Digna quod haec genio sola reperta meo est:
Pompa quod augustas quammox nos ducet at aras:
Nil facit ad nasum, Lippe Nolippe, tuum.
Quod mihi delitias [Reg: delicias] facit: uda quod oscula pangit;
Huic quod ego oppango basia, Lippe nec hoc.
Lippe Nolippe, nec hoc: ea liberiore quod usu
Serpit in amplexus ambitiosa meos:
Inque vicem amplexi quod et ipsus et illa susurros
Edimus arguto murmure: Lippe nec hoc.
Aequus amor quod utrosque trahit: quod spiritus idem
Vernat in amborum sanguine: Lippe nec hoc.
Haec mihi quod IUNO est, ego quod sum IUPPITER illi:
Huic ego quod frater, quod soror illa mihi:
Oggannis frustra. nihili compesce cavillos:
Nil facit ad nasum res ea, Lippe, tuum.
Me viso, in sese quod subsilit illa: quod in me
Cor micat ad vocem PHAEDRIA: Lippe nec hoc.
Quod subit illa iugum sine murmure prompta maritum,
Vivit et arbitriis obsequiosa meis:
Iure bono ut possim petasonem tollere, longo
Teutona quem saeclo Noridos aula tenet:
Haec facit ad nasum res, Lippe Nolippe, tuum nil?
Protenus invidiae tolle susurra tuae.
Si te fuste dolat, tua si facit uxor oletum:
Hoc facit ad nasum, Lippe Nolippe, tuum.
I nunc, et blatera, Taubmano vindice, quaenam
Debeat in nostros ire puella toros.
PURUM aurum PURGOLDUS erat: tamen oppetit; ac si
Pectora de plumbo lividiore forent.
Quam potuit, pure vixit. puta-pura iuventus,
Hunc quoque fatali Mors sicelice fidit.
Floruit hic nuper. iam nos floremus. at hic flos
Cras deflorari floris honore potest.
Sed qui sic marcet divini solis ab aestu,
Hic mihi perpetuo flore virebit homo.
Non moritur male, qui vixit bene. Mors via vitae est.
Mors sopor et nomen (nomen inane) pio est.
Nil refert, iuvenis moriare senexve. quid aetas
Praestat ad aeternas ista vel ille moras?
Ipse decem, tu dentum annos vivemus. ad aevi
Quum sibi propositum venit uterque modum;
Quei [Reg: Qui] potior vitae est series tua, quam quod ab Orbe hoc
Maiori scelerum fasce gravatus abis?
Ille diu vixit, paucis qui foenerat annis
Sorte perannanti multa talenta Deo.
Non quali leto, sed qualis venerit ad se,
Ponderat extremi Iudicis urna fori.
Exanimeis [Reg: Exanimes] alius subita vi deserit artus:
Per lentos alius macerat ossa gradus.
Carus uterque Deo tamen est: et moenia caeli
Commoditate viae scandit uterque pari.
Te voco sermonum testem, PURGOLDE, meorum,
Cuius in aggesto condimus ossa solo:
Pura fides et dura tui patientia morbi,
Ceu cochlides scalae te super astra ferunt.
PAULLE vale, VALE Paulle meo carissime cordi.
Quae tibi decursaest, hanc ego curro viam.
NE mihi sit magnus, Cicero cui parvus ab huius
Ore merum liquidi mel fluit eloquii.
Florida Romanae si quem facundia linguae
Ferre Deum poterit, hic Deus esse potest.
Simplicius me saepe loqui vis, Marcule. fiat.
Marculus est asinus. Quid, rogo, simplicius?
QUANDO igitur fatis concessi, hac STURMIUS urna
Palladis emeritus cum rude miles humor.
At scio, me nudam famae non perdere mortem:
Omnino, qui sim, charta loquetur anus.
Quod si non vicit mea te facundia, Tulli;
Prima tua, at certe palma secunda mea est:
MOSBACHI, patrii cor nobile Principis; Ecquid
Te quoque versiculis excruciabo meis?
Non animatus eram. tamen hoc audere iubebat,
Qui nostrum manibus fert epigramma tuis.
Nunc epigramma quidem: sed si dabis illud in actum,
Quod rogat hicce [(printer); sic: hisce] meo nomine lator agi:
Non epigramma feres. potius mihi carmine longo
A capite ad calces contumulandus eris.
SI Vatem Laurus facit, ut vult Marculus: An non
Esse Poeta tuus possit, ADAME, canis?
PHASIAS ante-senem iuveneis [Reg: iuvenes] perhibetur in annos
Aesona gramineo restituisse foco.
Nugae! ne mihi sit tanti miracula monstri
Credere. non homines, res facit illa deos.
Flos aevi mihi vernat adhuc, si consulis annos;
Si faciem; numeros impleo paene senis.
Huc me morbus atrox vitae impugnator adegit:
Excussit iuveneis [Reg: iuvenes] querquera febris opes.
Ter Craterus rithmum [Reg: rhythmum] venae exploravit: et (eheu!)
Cras moritur, dixit: nil medicina potest:
Aut si quis Deus hunc instanti exsolverit aestu,
Mancipium morbi debile semper erit.
Et pol eram. sed nunc in libertatis honorem
Vindicat illustris spem medicina meam:
Ut vivus valeam. Tibi, Iova, ter-optime, sit laus
Lauta; sit et Medico gratia grata meo.
NEQUAM filius iste Caracallae,
Lutum Caesareum, SEBASTIANE,
Ad pulmenta vocabat octo calvos,
Luscos octo vocabat, octo surdos,
Claudos octo vocabat, octo nigros,
Longos octo vocabat, octo pingues;
Omnes ridicularios: et omnes
Caussa ridiculi vocabat. o tunc
Vixet [Reg: vixisset] Marculus iste, quo vel uno
Nullus ridiculus magis: profecto
Aut primas habuisset aut secundas.
QUEM male triconum morosa negotia vexant,
Altaque magnificis implicat aula plagis,
Musarum lepidos audes accedere fonteis [Reg: fontes]
Humida depletis ora liturus aquis?
Immo tuae caussae versu pravaricor isto.
Quantus es, Aonio totus in amne lavas.
Dictarunt momenta tibi prope singula versum,
Quum mea responso littera macta tuo est.
Unius vix semis heri defluxerat horae,
Versibus aucta tuis longa papyrus adest.
Hoc, MAI, certare tibi luctamine nolo:
Palma parata tua est, me mea paena [Reg: poena] manet.
HISTORIAE caput est et pes, contentio VERI:
Puncta secunda bonis legibus ORDO meret:
Tertia, legitimis animare negotia VERBIS,
Et non obscura rem brevitate loqui.
His, tua, REINECCI, cum Iulias usa sit, Ecquis
Te non PATRITIUM nominet HISTORICUM?
IN quo lac Veneris meae puellae
Tramisti [Reg: transmisisti] lepido sapore vinum,
ANDREA, tibi cantharum remitto.
Postquam sanguinis induisse formam
Id praesensero vinum: ego omne rursus
Exsugam e labiis meae puellae
Inter suavia suaviora nobis
Quam vel nectar erat deorum, et ipso
Si quid nectare suavius deorum.
FILI Melpomenes, HAUSMANE, recentior aetas
Cui vocem et melicas devovet auriculas:
Quid lingua praesens calamoque receperis absens,
Sis memor: atque novos, quam potes, ede libros.
Extra me rapuere mei me saepe sodales,
Saepe tuis mihi me restituere modis.
Nunc etiam Germanis habet, quem conferat, immo
Praeferat Harmonicis, Italis ora, tuis.
PAR HAUSMANORUM est, et Saxo et Francus; amorem
Queis [Reg: Quibus] canor harmoniae conciliare solet.
Carus uterque mihi consummatusque pernide [(perhaps: perinde)] es;
Iste mele fingit, tu mihi ficta canis.
Psallere non minor est virtus quam fingere cantum.
Laude voluptatis cantio muta caret.
TE faciem gestare meam, sententia vulgi est:
Haec si, IANE, rata est: non mihi nulla Venus.
Nec mores variant. eadem censura palati est:
Plus utrique meri quam sapit humor aquae.
Nataleis [Reg: Natales] etiam numeramus supparis aevi.
Et prope sors vitae par utriusque fuit.
AT barbae setas [Reg: saetas] et mystacis acrius urge:
Aut nos iste diu non sinet esse pares.
Una tamen nimium res nos discriminat. Uxor.
Hanc duc: et propius possumus esse pares.
E cruce qui pendet, male pendet furcifer: at qui
Spe pendet, peius (hercule!) pendet homo.
CONTIGERIS si forte meos, REUSNERE, libellos,
Carminis heroi pone supercilium.
Te decet, excelso mentis qui robore polles,
Aspera magnanima praelia flare tuba.
Me mea terra tenet, metuensque subinde procellae
Altius ingenium non sinit ire meum.
MARTINE, clarum nomen inter Comicos,
Quod oscitanter est omissum nupere
Sermone tecum, per modos scenatileis [Reg: scaenatiles]
Hac iam papyro suggero vicaria:
Ut quam tuo lucem recens Terentio
Sollerte foeneratus es compendio,
Praestes eandem Comicorum Principi.
Aut principes sunt Afer atque Sarsinas?
LIBERTATIS opes, dictae quae Vatibus aureae,
Auro me iussit vendere pauperies.
Emit eas princeps Francoae Marchio terrae.
Nec mihi quisquam alius carior emptor erat.
Leucorin ut ventum est; placui: cupiitque redemptum
Auro me Princeps Principe Saxo meo.
Marchio me gratis voluit dare, noluit auro.
Hinc ego sum Ludi, SAXO, Poeta tui.
VICTORINE, tuis rear id sine nisibus actum?
Non reor. hortatu res properata tuo est.
Forsan et hos velles auro non vendere nisus
Ac vota hortatus obsequiosa tui;
Cum tibi post longos, Musis plaudentibus, annos
Videris id grato carmen ab Orbe legi:
LIBERTATIS opes Taubmanus vendidit olim:
VICTOR CONSILIO VINDICE restituit.
PENICULO quondam multos animavit Apelles:
Artifici multos duxit in aere Myro.
Hos sed longa dies anima privavit et usu.
Solum hodie superat nominis indicium.
At qui se calami pinxere coloribus intus,
Durare aeternos hi putuere dies.
Sic et in hae tabula ZANGERI vivit imago:
Sed vultus tantum vivit imago foris.
Hoc pictoris opus. Tabula qui posset eadem
Effigiem mentis pingere, nullus erat.
In scriptis tamen ipse suis hanc pinxit ad unguem:
Nec minus haec animos pascit, ut illa oculos.
Pectoris o facies pingi sic possit, ut oris!
Pulchrior hac forsan nulla tabella foret.
ISTUD Otomanae semen furiale Megaerae
Hungarin atroci Marte cruentat humum.
Forsitan et Scythicae laniantis acinacis irae
Romano propius imbiberentur agro:
Ni, TEUFENBACHI, scelus hoc tua mascula virtus
Caelitus indulta mitificasset ope.
Ut tamen et Musas liqueat te iungere Marti
Et pollere toga non minus atque sago:
Pellege [Reg: Perlege] Siraciden non dura fronte BOCATI.
Grande Poetarum carmina pondus habent.
SPLENDIDA Iuridicae, VULTEI, stella coronae,
Quam gerit excelsa fronte patrona Themis;
LOYSIO monitis bibituras imbuis aures,
Quei [Reg: Qui] paret e tenebris exsinuare caput.
Dic, coelum Astraeae si te rectore subibit,
Quo consultorum sidere clarus erit?
QUUM tua fama meas huc se penetraret ad aureis [Reg: aures] ;
Inquio, si fucum non facis, hercle vir es.
Quum tua Terra mihi Panacesque legenda darentur;
Inquio, si verbis rem dabis, hercle vir es.
Cum, dare te verbis rem, fama certior essem;
Inquio, cunctorum tu vir es hercle virum.
At cum te his oculis coram sanare viderem
Non hoc sanatas ante calore lues:
Inquio, Nil famae, lectis nil credo libellis:
Tutius his oculis nunc ego credo meis.
QUAM personam hodie Personius exsuit, hanc tu [(printer); sic: hanc]
Indue magnifico frontis honore tuae.
Grandis honos; sed honoris onus quoque grande futurum est.
Nec satis huic oneri quilibet esse potest.
Ostendunt excelsa virum molimina. recte
Qui sapit heic [Reg: hic] , nusquam rectius ille sapit.
At cave personae formides pondera tantae,
Aut sapere id satagas extenuare tuum.
Quod Deus imponit, HETNBACHI; rite ferendum est.
Et grave, si vires sufficit iste, leve est.
heic [Reg: hic] iacet exsutis nimium cito VOLCKMARUS annis
Ad iuga suggestus, magne Lutere; tui.
Hinc populum docuit, cathedrae de ponte iuventam
Ingenii mira iudiciique fide.
Si magis annosam potuisset condere vitam
Et scriptis animum notificare libris:
Tot verbis non esset opus hoc scalpere saxum:
Sufficerent quatuor: VOLKMARUS heic [Reg: hic] situs est.
RARA Palatinae, quae nunc est, gloria divae,
Pulchraque Nobilium, IUSTE, corona virum:
Nite semper amo, nisi te constanter honesto,
Ne sit amor Musis ullus honosve meis.
Nec, quod Eques prisca laudatus ab indole vulgo es,
Hinc ego te tot amo, te tot honesto modis.
Nobilitas generis cum multis forsan habenda est:
Nobilitas animi rarior illa tui.
Nam seu Theologi, seures tractanda Poetae,
Seu res Consulti, seu tibi lemma Sophi;
Tu scita ratione tuas defendere parteis [Reg: partes]
Promptus, et expertos, antevenire viros.
Hic meruit verae sibi Nobilitatis honorem,
Quem genus et genii nobilitavit honos.
HEIC [Reg: HÎC] iacet EMANUEL PERSONAE gloria gentis,
Nuper fraterni copula quinta iugi.
Hunc Themis, hunc Pietas, hunc Plebs, hunc Curia laudat:
Fletque marita virum, mascula triga patrem.
FACUNDO qui flore potes, REICHARTE, disertis
Olim-Romanis aemula verba loqui:
Nullum est ingenium tam parvum et turpiter hirtum,
Si paret artificis sedula cura viam,
Quod non ex sese modulos compingere certos,
Possit, et in metricos cogere verba pedes.
At versum numeris perfectum condere, qualem
Caesaris Augusti saecula culta probant,
Plebeiae non est opus indolis. ille profecto
Altius humano quid sapit ingenio!
MIRIFICE quidam, CAESAR cultissime, nobis
Grammaticae laudant docta reperta tuae.
Haec ut ego laudem: quin immo indignor, et aevo
Invideo nostro Pierioque gregi.
Nam mihi pubenti maturius ista dedisses,
Non mea tam sero nota Columba foret.
Laudent hanc patres subolesque docenda Solonum.
Grammaticam, Caesar, non ego laudo tuam.
SCAPSERE et finxere tui et pinxere per Orbem
Inque sago inque toga CORPORIS effigiem.
Dic mihi, RANZOVI, (sic sit tibi semper ad omnes
Artificum suboles ingeniosa modos!)
Queis [Reg: Quibus] scalpi, vel queis [Reg: quibus] fingi, queis [Reg: quibus] denique pingi
Viva modis ANIMI possit imago tui?
ALBINE, aeternae cui lumen amabile famae
Debet et historiam Misnia terra suam:
Quamvis nunc eadem, quamvis etiam illa procures,
Quae iubet arcano Saxonis aula tegi:
Non tamen humanae iucunda vireta Camenae
Diceris aut Vatum deseruisse choros.
Credo lubens dictis: sed credam tutius olim,
Si mea non tristi carmina fronte leges.
VULNUS in hac facie pro Relligione [Reg: Religione] receptum
Plus decoris, SAXO, quam tua torquis habet.
UNA dies iterumque dies erat unica, Torgae
Urbis inadspectae [Reg: inaspectae] quum novus hospes eram.
Interea mundum tristabat et imber et umbrae;
Horruit hinc caelum, squaluit inde solum.
Tertia lux oritur: fugiunt simul imber et umbrae;
Ventilat et roseas sudus Apollo comas.
Tunc ego: Wanckeli vates praesage futuri,
Dic mihi, tam subitus quid nitor iste velit.
Ille; Quid addubitas? non hic caret omine claror:
Sese SPENLINO compsit Apollo suo.
Nataleis [Reg: Natales] hodie Spenlinus digerit annos,
Quum vocat Auctumnum Bartholemaea dies.
NUNC demum mihi, Phoebe, places: dum consulis illi,
Qui vult consultum vatibus esse tuis.
Si quoque MOSBACHI natalem ita terseris horam,
Accedet merito gratia dupla tuo:
Ac geminum mihi carmen eris. Sic unicus inter
Consorteis [Reg: Consortes] poteris nobilis esse deos.
HANNIBAL ingenio, virtute et corpore polles:
Hannibal egregio progenerate satu
Tun quoque paucorum es, qui non, ut vulgus, abhorres,
Lusit in Albiacis quae mea Musa iugis?
Semper in id studui, paucis ut nostra probarem.
Quos laudat vulgus, spernit Apollo modos.
Marculus occulto mea saepe venenat abortu,
Meque suae similem postulat ire viam.
Nunquid [Reg: Numquid] eo? minime. sua dum divortia tritae
Me iubet ire viae, nonne perire iubet?
Plus iuvat, una gravis censurae puncta mereri,
Quam vulgi levium millia [Reg: milia] chiliadum.
COHORTIS architecte litterariae,
Amice IANE, qua sub orbe Misnico
Ocellus ille Torga civitatium
Aquas tuetur Albis vndecemplices:
Quid insolenter ausus est volucripes
Putis iambus advolare pinnulis,
Forasque provocare simplicissimae
Meae cohortis altiles Columbulas?
Pol obsequi nec audeo: nec improbe
Amica negligenda provocatio.
Quid ergo? si tribunal ad Minervium
Referre rem tibi lubido venerit;
Nihil recuso: Phoebus ipse, sat scio,
Meo patrocinabitur negotio.
Sed interim favoris auspices mei
Remitto parcipromus hos iambicos
SI qua vacas modulis auris mulcenda canoris.
Si qua figuratis vox canis assa modis;
Huc ades: heic [Reg: hic] liquidae pollens Simphonia Musae:
Heic [Reg: Hîc] est harmonici pura medulla chori.
Quod multis alii; (vix sit tibi credere!) paucis
Praestitit HAERYNGI [Reg: HAERYNGII] musica penna libris.
Orphea, Sirenasque Amphionaque Hermogenemque
Audistis socios voce vibrare modos?
Nobiscum cantate; simul Sirenes et Orpheus
Psallet, et Amphion psallet et Hermogenes.
DUCTILIBUS nervis ossiumque propage sequaci
Erigere ad longum membra decora modum;
In vitio nulli est: vitium si caverit istud,
Quod iacet in longos fabula trita viros:
Ne sit homo tredecim cubitorum: et deside vita
Corporis infamet grandia membra sui.
Tu cubitis adolevisti, GRAMMANE, quod aiunt:
Sed par ingenio corporis augmen habes.
Exsuperas reliquum procero vertice vulgum:
Nec minus hunc genii vincis honore tui.
Gratior est longo veniens in corpore virtus,
Maiorique oculos luce ferire solet.
Quaeso, qui patrem vicisti corporis auctu,
Vincere doctrinae fertilitate para.
Nec spes te fallet, stadium hoc si pergere perges:
Nec tibi tantus erit invidiosus agon.
Iam notum est, qui sis: hodie dum nostra Magistri
Participat titulo te Witeberga novo.
Idque facit merito. nec habet te Leucoris haec vel
Celsius ingenium, vel caput editius.
SMETI, quem messis iam sexagesima pulsat,
Format et in canum membra senecta situm:
Rursum Magnificos in Apollinis agmina fasceis [Reg: fasces]
Pallatina [Reg: Palatina] tibi Myrtus habere dedit.
Et tamen hoc tanti curae tibi culmine regni
Ad me litterulas versiculosque dare.
Ecquid ob haec aliquas me vis tibi reddere grates?
Non facio. et si fas addere, Non faciam.
Ni tandem expungas nomen: patiareque lucem
Cernere, quos cudit docta Moneta libros.
Praecipue, melicos vatum quae condis in usus
De numero vocum de moduloque pedum.
Ne toties Pediae fraus legi postmodo fiat,
Decipiatque suum regula vara metrum.
Tunc ego, tunc mecum tibi Vatibus addita pubes,
Et Charitum grates egerit ipsa TRIAS.
MYLI, nunc viridem tellus induta iuventam
Exuit hibernos Veris amore situs.
Nunc quivis horti, nunc quodvis germen in hortis
Sugit ab herbosis lac genitale toris.
Idque vides oculis, animo sentiscis: et in te
Corporis egelido membra tepore vigent.
Ingenuum cur, quaeso, tuo ver subtrahis Horto,
Sevit ab Aonio quem tibi Pallas agro?
Quin fac, ut huic etiam deterso algore senili
Fertile pubenti ver adolescat humo.
Sic nova Gorliciis orietur gratia campis.
Perpetuumque tuo ver erit ingenio.
heic [Reg: hic] tibi Iesseniae picta est tantum umbra figurae.
IESSENIUM si vis pingere, pinge virum,
Qui multos hominum mores perspexit et urbes:
Qui medica quemvis praestitit arte virum.
ALBINE, Aoniae cohortis altor;
Quem Cleius [(printer); sic: Clerius] mihi copulant amores,
Quem caeli unius indoles et agri
Vitae impuberis educavit annis:
Quamvis, arma Poeticae Lyceis
Professoria venditare linguae,
Res sit foeta laboris, ob trecentas,
Quas possem dare, si lubido, caussas:
Sic Spartam tamen utriusque, quantum
Fortunae calor adiuvabit ausos,
Exornabimus; heic [Reg: hic] ego AlbimontI [Reg: Albimontii]
Tuque ad pulpita Lipsiae: ut iuventus,
Ringente invidia, audeat fateri,
Nullo nos sibi defuisse pacto.
MENSURAM nostri si voti impleveris, omnes
In mea Pierii vota vocabo deas:
Et me vate, novi si robur in indole libri est,
Quem legit exscriptum publica fama typis;
Qui nunc sunt homines, EISENI, quique futuri,
Instituent nomen magnificare tuum.
ORBITA te, Chytraee, hodie declivior aevi,
Curvat in extremum corde senente iugum:
Nec tamen absistes doctis extendere curis
Illa satis noti pectoris ausa tui.
Qui stans in mediis aciei concidit armis,
Laudem a laudatis induperator [Reg: imperator] habet.
Huius ad exemplum, rem pulchram tu quoque censes.
Deficere in mediis, morte premente, libris.
Sic Graiae Deus iste lyrae modo Pindarus abs te
Et lucem et maius cepit habere decus:
Ut nunc Herodotus. mactasque hoc CAESARAS Halae.
Sic lux Herodoto Caesaribusque datur.
DEMMINGERE, bono suboles patre nata: quod aufers
Praemia Philosophi Marte redempta sagi;
Quodque inter primos incedis in agmine longo:
Leucori promeritae factus hic ordo rei est.
Qui sapis ingenuas reliquis animosius arteis [Reg: artes] ,
Exseris et linguae purius arma tuae:
Qui multo Latios [Reg: Latinos] emittis Apolline versus:
Qui cultu morum comior esse soles:
Qui non a quovis, ut arundinis umbra per ulvam,
Te pateris vento relligionis agi:
Sed tuus, Est atque Est, aut Non, Non, sermo: nec istis
Ludere maeandris ulla cupido tibi est.
QUEM deus et fortuna animi tot honoribus ornant;
Quaeso, Magistrorum nonne magister erit?
CUI damnosa, fori crepitacula bruta vel istos
Mangones capitum nulla lubido sequi est;
Sed delubra Dices castaeque Themistis alumnos,
Quorum vel nostro messis abunda foro:
Hic cerebro velet: ac modulum rationis adaptans
Torquet ab anormi se studiumque via.
Taleis, CHEMNITI, nullo sectaris abusu:
Hos vel ut aequipares, forte vel anticipes.
Nunc ex Iure etiam UENANDI iura recludis:
Sintne Ducis sola haec, an ducis aequa gregi.
Quod bene cum facies; nae [Reg: ne] tu venator et Aequi
Cautus, et egregii captor Honoris eris!
EUPHROSYNES, Henninge CLARI, comptissima proles,
Digne vel a Clario nomen habere deo:
Multos titillat vox delitiosa [Reg: deliciosa] Magistri,
Ut tumidae fumos ambitionis alant,
Nomine tu longe moderatius uteris isto:
Fastidire tuo qui poteras merito.
Qua de mente bonis et qua de corpore polles
Dotibus: illicio carus utroque mihi;
Quin aliis etiam: Nam cui sit vilis, in omni
Quem pretiosum adeo vult deus esse bono?
HERTELI, mihi causa diffitendi
Non est ulla, quod ille me fateri
Et candor iubet et meo fideli
Quondam puberis orbitae magistro
Devota Hertelio fides amorque:
Ni te pluris et aestimarem, Et omni
Adfectu deamarem; ob excitatum
Quo vales animi vigorem, et illud
Adscitae decus aureum Minervae,
Ac morum probitatem. ob hoc patritum
Nomen te poteram aestimare, ob hoc te
Plus et plus deamare: publicaque
Honores tibi voce gratulari.
QUANDO et cunque voles et quote cunque locorum
Divisum a nostra Leucore, PAULE, feres:
Hoc tibi non rauco sed claro gutture carmen
Succinet ex ipsa restabilita fides:
PAULUS Emericae non degener indolis haeres,
Quae domus in Myso non male nota solo:
Commoda quem moles concinno corporis auctu
Duxit ad egregium per sua fila modum:
Quem comes hilarant tranquillo pectore mores,
Atque ille exprompti floridus oris honos:
Cui fidei multum est, et cor poliente Minerva
Acrius, et cultu Iuris utroque catum.
PAULE, nec is poterit cantari clarius unquam [Reg: umquam] ,
Ad laudes Argis qui properabit equis.
DELPHIDIUM Paterae cingebat Olympia quercus,
Quum vixdum verno corpore puber arat.
Roma coronatis applausit honoribus; et quae
Facta, bona dixit facta fuisse fide.
Sic tibi quantumvis investi sacra Poetis
Laurea Maeonio cinxit agone comas.
ULBECCI, invidia qui limat talia, nullam
Carminis invidiam sentiat iste sui.
SALBACHI, de me tibi fecit opinio fucum,
Famae immortaleis [Reg: immortales] me dare posse dies.
Nec, reor, abnueres, tot claros inter amicos,
Pro virtute, meo si legerere libro.
Sed quinam famae possum maioris honorem
Tradere, quam nostri Musica pompa chori?
Hic tibi Philosophos rata per suffragia fasces
Atque Decanatus iura sacravit heri.
Utere sorte data: multos et gigne Magistros:
Hi gignent famae saecula multa tuae.
NEMO potest medicas tractare fideliter artes,
(Quicquid festinum praedicet alter opus)
Qui non ante diu calidoque exercitus usu.
Norit acutorum docta reperta sophum.
Te sic et sensisse et sic fecisse, professa est
Philosophum punctis turba magistra suis.
Nunc alacer sectare viam, CASPARE, Galeni.
Auguror, hoc etiam pulvere victor eris.
ATQUE diu satis atque probe satis, autumo, nostras
Musarum, MAIOR, te coluisse domos.
Nempen novem Musae prisco numerantur ab aevo:
Cum Musis annos heic [Reg: hic] colis ipse novem.
Qui pro tot Musis scit te servisse tot annos,
Mancupio [Reg: Mancipio] Musas non negat esse tuas.
FATA manere omnes aevi discrimine nullo,
Exemplo discas verna iuventa meo.
Vixdum natus eram genitrice lepusculus, eheu!
Quum me sub leges Mors vocat atra suas.
Venaris lepidum quicunque [Reg: quicumque] Poeta leporem,
Hoc titulo decores nostra sepulcra brevi:
COLLE sub hoc lepidus vernante lepusculus aevo,
Quem cita mors leporem non sinit esse, iacet.
ABS te carmina missa BonnefonI [Reg: Bonnefonii]
Per haec otia, BASTIANE, legi:
Nec legi modo, sed relegi: et omneis
Versus aure poetica [(printer); sic: puetica] notavi.
Quid dicam, nisi quae sub hoc Libello
Docti Scaliger imperator aevi,
Censor ille Poeticae loquellae
Decretoria dicta publicavit?
GALLI candida Musa BONNEFONI [Reg: BONNEFONII]
Vel doctis creat Italis pudorem.
INDIGESTAE olim Leges sine lege iacebant,
Nec tenuit certum prima vel ima locum.
Secernunt chaos hoc veteres in Iure magistri,
Ac Legi classem cuique dedere suam.
Successere alii, qui cauto examinis astu
Singula per Logicas explicuere manus.
NUNC eadem rari TILEMANUS acuminis auctor
Disputat, et iusto digerit arbitrio.
Cui nondum digesta satis Digesta videntur,
Certe indigesti iuris et oris homo est.
SIVE recensitis componens saecula fastis
Regnati QUADRUPLEX digeris Orbis OPUS:
Sive laboratos compingis acumine versus:
Et bonus es vates, et bonus Historicus.
Felix, MEIBOMI, quem prodiga Pallas honestat!
Nam dare diversis quod solet, unus habes.
QUI didicit quocunque modo pendere caballo,
Nominet hunc Equitem iure, peritus eques?
Haud ego qui versum novit conflare, Poetam
Nomino, MILTITZI: nomino versificem.
LUCIFER ut pulchre nitet; ut nitet Hesperus igne!
Plus nitet una tamen stellula Iustitiae.
DE me cum mihi tam politus abs te
Mitteretur iambus; haud inepte
Quaesivi, reor; Et quis, et quid esses.
Sed iam desino quaeritare. plane
Notum est, qui fueris. magister, inquam,
Suo tempore plurium fuisti
Baronum Comitumque Principumque.
Quam pulchre, LEONHARTE, notus ille est,
Qui tot notificatur a dynastis!
SOLLERTI Medico, bono Poetae
Velim LIBAVIO, papyre, dicas:
Tramissas mihi litteras amari,
Amari nimis has et aestimari.
MANES Hertelii, meique Lusus,
Nunc facti mihi iure cariores,
Quod tantus reperitur his amicus.
QUALIS odoriferi clementi colle fruteti
Labitur argutae ductile flumen aquae:
Talis ab ingenii fluvio, cultissime LINCCI,
Deproperant elegi mollia verba tui.
Serta Palatinae gestare Poetica laurus,
Iudice vel magno Caesare dignus eras.
Fac modo, displiceat dementis adultera vulgi
Gloria. Cordatis qui placet, ille vir est.
Statius ipse bono fregit subsellia versu.
Hinc scis, quod carmen bellua vulgus amet.
ERGO tibi plumam calidae praedata iuventae
Imminet algenti mole senecta dies?
Primaque fertilitas animi sterilescit, et in te
Strictus Apollinei mucro vigoris hebet?
Nec tua pubenteis [Reg: pubentes] spirat Blandina calores
Qui possint elegos vivificare tuos?
Credo tibi, POSTHI: tamen et prae pubere vellem
Taubmano Vates Posthius esse senex.
DUM Mundi genialis humus pubescit, et almum
Praecipitat Maium veris adultus honos:
IANULE, materno Witebergae nasceris arvo
Patriti suboles mascula primus agri.
Me quoque Franco as Lucina vocabat in auras,
Sol ubi cum Geminis et puer Annus erat.
Ordinet egregios tibi quin horoscopus annos,
Ne metuas: talis fit genitura piis.
Natales sine nube tui, sine turbine vento
Mane serenatos explicuere polos.
Quos vitae scripsit tibi Parca triformis elenchos,
Perpetuare pari fata tenore velint.
Quod patriae virtutis habes imitamen, adaequa.
Si patris aequiparas nomina, IANE, vir es.
SEX et viginti postquam confecimus annos,
Incipit aetatis scansilis ire gradus.
Novimus, egregio munitos corde Poetas
Atropon hoc vita praecipitasse gradu.
Sed nihil haec ad me, cui mens formidinis exsors.
Tuta mihi vita est: tu tibi, DOUZA, cave.
DISPOSITIS anagramma notis e nomine nostro
Gratulor in Classem te retulisse tuam.
Quid tibi, FABRONI, pro nominis omine reddo?
Si non deficerem, par anagramma darem.
At nunc, quod potui, pro longo anagrammatis orsu
Reddo epigramma breve hoc. Reddere parne pari est?
CRAS ubi rorifluis aurora madere capillis
Ceperit, et primae tempora lucis eunt:
Diceris hinc, ULRICE, tuos migrare penates.
An meret hic certo rumor ab ore fidem?
Leucoris egregio rursum privatur alumno.
Taleis, si liceat, semper habere velit.
Sit mihi vera loqui nisi te generosius olim
Stemma per antiquos nobilitaret avos:
Ob decus ingenii, de te nova nomina genti
Ordiri posset Nobilitatis honos.
Invenies, tecum generis qui lumine certet:
Qui genere et docto carmine; rarus erit.
HAC Petrus Otthonis recubat sub mole sepulchri,
Ille Mathematici ductor ad astra poli.
Dum cata Leucorei moderatur regna Lycei,
Occubat, et caeli patria regna migrat.
Qui teris hoc saxum, ni saxo durior ipso,
Dices; His bene sit corporis exsuviis [Reg: exuviis] .
QUIS vobis, quaeso, Danae PAR nobile pubis,
Nondum maturo tempore suasit iter?
Nec, quod hiems, loquor haec: (quia nunc clementiae caeli est,
Quae vernam possit vincere temperiem.)
Sed, quod in hac annos non tot numeratis arena,
Quot Rosecranziadae Pallas Oliviferi.
AT, reor, hoc edicta iubent PRAeTORIA, suadet
Aetas; indulget cum Patre Matris amor.
Hinc Theodoricus Livono nobilis URSO
Vestra nimis-docto carmine vota probat.
Ite, licet, GUNDAEE tuo sociate TYCHONI.
Fraterni mereat nominis omen iter.
DUM sol cycnigenos subit Gemellos,
Cum sponsa quoque, PAULE, Magdalena
Ardes proliferum subire lectum.
O faxit dea nuptialis, ut si
Facto sol Geminos revisat anno
Excludat quoque Magdalis gemellos!
Votum hoc, PAULE, meum est. sed expedita
Mora quattuor et decem dierum,
Quum sol in mediis erit Gemellis,
Taubmano quoque nuptias agendum.
Quaeso, quid fieri putabis illo,
Ad me scribere ne graveris. o sol
Huic quoque in Geminis daret gemellos!
LEUCORE migrata gelidos vel iture Livonos
Rura vel Italico mitificata polo:
Me cum Fratre rogas Musaea viatica versus,
Rectius ut ceptum [Reg: coeptum] perficiatis iter.
Cur a me potius vis, quaeso URSINE, rogare,
Abs te largiri quod potes ipse tibi?
ARBOR ut occulto succrescit amabilis aevo;
Suaviter ut nareis [Reg: nares] adficit aura rosae:
Sic tuus ingenuae sese indolis erigit ardor,
Sicque animos docta carminis arte moves.
Vaticinor, versu quos, tu Rhododendrie laudas,
Exemplo crescent arboris atque rosae.
AD quam vespillo statuet ferale grabatum,
Quaeque foras Blasii corpus inane dabit,
Continua scitur serie Matthaea propages
Tercentum hanc annos incoluisse domum.
Ite meo exsequias Adfini, cara iuventus.
Sic vestros geminent sospita fata dies!
ARTE mihi et vita, LAUBANE, et nominis umbra
Conformis, Slesii lux oritura soli:
Litterulis ad me tanta quod laude frequentas,
Quae canit ad Nicrum carmina Francus olor:
Nota mihi narras. Tu, quae mihi Pallas in aurem,
Accipe nec tripodis deteriora fide:
Laudare eximium non est operosa Melissum
Gloria: faecundae semina laudis habet.
A tam laudato te laudatum esse Poeta
Et sacra Phaebea serta tulisse daphnes;
Laudis habet cumulum. Laudari a vate Melisso
Atque coronari Phoebus [(printer); sic: Poesibus] et ipse velit.
QUORSUM opus est, elegis nostrum expalpare favorem,
Teque verecundis insinuare modis?
Nunquid [Reg: Numquid] inhumana tetricos gero fronte tumores?
Aut mea nunc demum felle Columba madet?
Si vacuus curis animus te siverit, ultro
Ire meas iubeo te, FRIDERICE, domos.
At si venturus, venias quo tempore, refert.
Taubmanus cuivis non solet esse domi.
TERTIUS hic annus, quum te DYKMANE, tribulem
Leucoris Aonio pavit alumna thymo.
Commodus et Musis, et amicis commodus idem
Vixisti, atque tibi commodus atque DEO.
Hinc te consultrix tot amabat Iulias annos.
Et quis tam carum nolit amare caput?
Inprimis oculus Charitum Meibomia virtus
Te potuit merito plus deamare tuo:
Cum non averso mediteris carmina Phoebo,
Et morum suavis temperet ista lepos!
Haec fecere eadem, cur te quoque semper amarim,
Et cur abscessu nunc graver [(printer); sic: gravet] ipse tuo!
Sed quid? abi quo vis: iter hoc tibi vota secundant.
Corpora seiunctos pectoris unit amor.
ET tu mascula, NICOLAE, pubes
Una Leucoream migrabis oram,
Quae doctis Charitum scaturit undis?
Qua candor tuus, elegans et illa
Morum temperies favore multo
Tot fecit sibi nobiles amicos?
Ito, si placet: et putata quondam
Arguta sicilice CamerarI [Reg: Camerarii]
Invisas tilieta Lipsicorum.
Praedico tibi, Nicolae; nunquam [Reg: numquam] ,
Dyckmano socias habente parteis [Reg: partes] ,
Huius te poterit pigere sumptus.
QUANQUAM [Reg: QUAMQUAM] emensa tibi melior, VETZERE, sit aetas:
Et facies multo spendeat alba pilo:
Hanc tamen aetatis mensuram invicta senectus
Nullo mutavit deteriore die.
Incolis AURBACHIAS Mysius quasi regulus aedes;
(Quas modo VETZERIAS rectius indigitent [Reg: indigetent] .)
Ac me, quamprimum Philyrae sub moenia ventum est,
Has ultro felix hospes inire iubes.
Haec sane grates in me prolixa voluntas
Et multae laudis puncta merere potest.
Verum si tua me coniunxit regia tecum,
Dici Regillus nonne Poeta queo?
LIPSIACAM quisquis spectatum veneris urbem
Mercatusque graveis [Reg: graves] luxuriantis opes:
Atque Aurbacheas ibi non inviseris aedes:
Ne cuiquam dicas, Lipsia visa mihi est.
MISNIA parva potest urbs dici Lipsia. dici
Aurbachea domus Lipsia parva potest.
QUICQUID et infecti factique requiritur auri,
Omnibus AurbachI [Reg: Aurbachii?] venditat una domus.
Si Mysam et Latiam [Reg: Latinam] fas est compingere vocem,
AUREUS haec vero nomine RIVUS erit.
SI non ante meos ambiret Laurea crines,
Inque Poetarum ni prius aere forem:
Porro coronari vates a vate Melisso
Mallem ego, quam Phoebo vate Poeta cani.
Musarum Genios hic unus possidet omnes:
Quin mihi pro Phaebo saepe vocatus adest.
Felix, iudicio tanti qui, IANE, Poetae
Digna Poetarum fronte brabia [Reg: brabea] refers!
Credas, hanc Laurum de rupe bivertice Pindi
Cum Musis Charites imposuisse tibi.
FRANCIA me regem, terris abeunte Melisso
Rege Poetarum, dicat, HENAEE, suum?
O miseros Francos, hoc si tibicine solo
Vestra Poetifici regia fulta poli est!
Distant vox arguta Cycni gemitusque Columbi,
Quamvis sit Veneri gratus uterque canor.
Non est cuius vis magnum aequiparare Melissum:
Taubmanum quivis aequiparare potest.
NOLLEM te lacrimis oculos offendere, non hae
Postulat inferias nuper humata socrus.
Aequius est, vetulam tumulo bis condere socrum,
Quam semel in sponsa nupturiente mori.
Illa tibi vivo despondit viva puellam.
Hoc satis. absque socru nubere porro licet.
At, credo, e gnata [Reg: nata] voluisset cernere neptem;
E genero patriae mascula fulcra domus:
Sufficiat socrui sponsos vidisse. quod ex his
Enasci poterit, nascitur absque socru.
STURI, quae sponsa est, age Magdalin arctius urge,
Et quae defuncta est, lentius ure socrum.
Quas tibi sub tumulo lacrimas socrus elicit, omnes
Magdalis absterget linteolo thalami.
FLOS, Butnere virum: tibi Columbas
Quas virgo Latiae Minerva Romae
Exclusit mihi sub tholo cerebri,
Ad gustum perbibent et ad salivam.
Credo. sed mihi crede rursus; Illas,
Quas virgo mea, quam coquam vocarunt,
Prunis torruit in foco culinae,
Ad gustum magis esse et ad salivam.
FESTIVIS soccos decorasti nuper iambis.
Plauserunt salibus tota theatra tuis.
Mystica nunc elego pangis Soteria versu:
Applaudit sacris caelica turba modis.
Hunc reor, HATNECCI, parteis [Reg: partes] implesse Poetae,
Qui divum atque hominum consona puncta meret.
TRAMITTIS mihi literis amicam
E tua modo Iulia salutem.
Nonne par pare censeam relatum,
Si missam mihi litteris salutem
Aequa lege remisero? CASELI.
AUREUM ab Arte ASINUM peperit Apuleius olim:
Obstetrix Erato parturientis erat.
Postera barbaries Asinum neglexit et Aurum,
Sivit et immundi sorde perire fimi.
Squallentem [Reg: Squalentem] miserans longo post tempore sortem,
Qua potuit, digno fert Beroaldus opem:
Evocat hunc stabulo, quo pravi Inscitia vulgi
Clauserat: et varia diluit arte situm.
Non etiam nullas Steuuechius eluit, et dein
Non etiam minimas Lipsius ipse notas.
Colvius inprimis a vertice pexit ad imos
Arguta strigili singula membra pedes.
Nunc penitus, Schicorade, tibi tergere lubido est
Praeteritas Criticis quisquilias Schediis.
Cui post tot curas ASINUS nondum AUREUS hic est,
Ille asinus vere plumbeus esse potest.
SI quem nosse, VALENS, penitus cupis; obrue vino:
Notus et interius fiet et exterius.
Ebrietas animi speculum est; ut lamina formae:
Istud et hoc ipso certius esse puto.
LAMPRUS aquaepotor skeleto\s per Doridae mousw=n
Vatis et exsucci [Reg: exsuci] vile cadaver erat.
Id mihi ne fieret, primi tentamine versus
Lentus inhumanae sorduit humor aquae.
Nunc Cereris coctum bibo, quod Witeberga CUCULUM
Nominat. ad Musas caetera siccus eo.
Sed, nisi vinosum, negitat vidisse Poetam
Florida Pontanae Calliopeia domus.
Saepe velim calido cerebrum stimulare meraco:
Frigidiora iecur sanguinis autor amat.
Tu tamen in censum vis me quoque ponere Vatum.
Dic, precor, e qua sim, IANE, Poeta tribu.
HAEC tibi lux natalis, HAGI. me iudice, perges
Aetatem Bacchi flore rigare tuam.
Nescio, quod vitae genitiva superstitis annos
Spondeat e prima Schematis aera domo.
Te sexaginta nuper septemque Magistros
Vidimus heic [Reg: hic] uno progenerare die.
Si tibi natalis genitura tot ordinat annos,
Non poteris vitae de brevitate queri.
MILLENOS tibi debeo Phaleucos:
Centenas tibi debeo Columbas,
Pro tantis meritis favore tanto
Tam multis mihi praestitis diebus.
Ingens debitio pol haec egenti est!
Quam si non licet expedire totam,
Sit partem satis expedisse. quare
Millenos tibi debitos Phaleucos
Undenis ego syllabis rependo:
Centenas tibi debitas Columbas
Undenis ego lineis rependo.
IUPPITER humanas descripsit in Aegide noxas.
Hanc quantam censes, VITE, fuisse capra?
Si noxas hominis Deus unius annotet omnes,
Credo ego, sexcentas non satis esse capras.
DEXTRA tenet fulmen, tenet Aegidis altera pellem:
Fulmen habet flammas, sed gerit Aegis aquas.
MARCULUS in nostrum, MAIOR, convicia Plautum
Spargit, et indignum clamitat esse legi:
Nec, quid docta manus sapientum iudicet, hili
Aestimat, et solum se cor habere putat.
Dispeream, si vel Plauti intellexerit unquam [Reg: umquam]
Aut obiter saltim legerit iste libros!
Si notae solet esse rei vox arbitra, qua spe
Arbiter ignotae Marculus esse potest?
FILI magne patris, PHILIPPE, magni,
Invidende sititor Hippocrenes;
Quid rerum geris, obsecro: quod ad me
Toto non venit ulla sesquianno
Abs te nuntia charta? Quei [Reg: Qui] mereri
Tam lentam potui, PHILIPPE, curam?
Immo dic mihi, quaeso, quei [Reg: qui] mereri
Tam nullam potui, Philippe, curam?
LIVIUS et Caesar Romanae sidera linguae
Isse per Elysios ambo feruntur agros:
Alter et aeriae platani gessisse coronam,
Alter purpureae lactea serta rosae;
Pro se et quisque deum quaesisse volucribus alis
Cui levis implicito virga dracone viret:
Inventumque rogasse: cito pete Leucoris urbem,
Offer et haec meritis debita serta comis:
Et dic; Historicum tua corcula bina, SINAPI,
Hoc natalitium [Reg: natalicium] munus habere iubent.
Sic monuit per Noctis ebur mea pectora Morpheus:
Nec potui somnum post sepelire meum.
Iamque tuos ea serta, reor, cinxisse capillos:
Teque superbifico celsius ire gradu.
O Flaccus Plautusque meae duo lumina Musae
Natalem vellent sic celebrare meum!
ET porro viduas iacere nocteis [Reg: noctes]
Absque compare sustinet MELISSUS?
Nimirum! idque vides, ROSINA? mirum,
Ni tibi vehemente frustulatim [Reg: frustillatim]
Exsuccum [Reg: Exsucum] cor amore differatur!
Ah Rosina veni, veni Rosina!
Iam flamma deamata quinquilustri,
Iam versu celebrata quinquilustri,
O Rosina veni, veni Rosina!
QUIS tu, quis es KIRCHNERE? Quin immo quis ipse sum,
Quem tot viarum separatum differentiis,
Nec usitatum litteratis ante fabulis
Epistolarum, consalutas heic [Reg: hic] vicaria
WEZELII provincia, Musis Poeticis
Wetzelii carissimi. KIRCHNERE, nonne sic
Pulcherrime redhostio; si te vicaria
Rursum COLERI consaluto vocis arbitra?
EROTIMUS Princeps habebat liberos
Suo patratos Marte septemcenties.
Sane, CRAMERE, tot libros pro liberis
Qui possideret; nonne libris plurimis,
Haberet instructissimam librariam?
EX Asiae latebris OTOMANICA bestia rursum
Unguibus hamatis Austridos arva terit.
Nuper et Hungariam saevis comitata molossis
Irruit, et miseras dilaniavit oveis [Reg: oves] .
Ni contra steterint mature Teutones, hanc dum
Pannonus [Reg: Pannonius?] obiectis distinet agger aquis:
Romanas Aquilas an non haec BESTIA nido
Exsuet? Ah mihi sit nulla, DAVIDE, fides!
SI me non sumtus [Reg: sumptus] pigeat, quo restis ematur;
Gestor et auditor criminis inter aveis [Reg: aves]
Pendeat e furca: lingua alter, et auribus alter:
Dignus ut ex merito quemque sequatur honos.
CERNIS, ut hic sese stimulet leo verbere caudae:
Ut secum horrendo murmure pulset agros!
Ut vibrent oculi; perque horrida colla, per armos
Aurea lunatae fluctuet unda iubae!
Quo tantus, MEIERE, furor? vox unica galli
Ingenteis [Reg: Ingentes] animos exanimare potest.
SUEVUS nomine, natione Francus,
Gratis nemo laborat: erogari
Vult miles sibi menstruum: minerval
Formator pueritiae: repostis
Niceteria praeliator armis:
Et suum petit obstetrix maeotrum,
Et pactum sibi baiulus comistrum.
Functo quisque labore gaudet. immo
Quem provincia caudicalis arcto
Exercet cuneo, mora diei
Tabescente, diarium reposcit.
Et ob tot vegeti laboris aestus
VIRTUTI CHARISINque destinatos,
SVEVE, non mereas tibi bravium [Reg: brabeum] ?
Nomen, inquio non feras MAGISTRI?
CHRISTIANISSIME CHRISTIANE, pro re
Nata et temporis orbitate, paucis
Natalem-tibi macto iam Phaeleucis.
Faxit maximus imperator aevi,
Ut nos incolumes revisat. et tunc
Multo pluribus adfluet PHALEUCIS.
CAELICA Melpomene, vivi modulaminis autor,
(Sic, ORLANDE, mihi Delius augur ait)
Praeter te, nulli nostro iuravit in aevo
Nubere si liceat, nubere velle viro.
IN tres quaeso dieculas, vel horas
(Si longum id) totidem, per hunc dromonem
Huc Suadae mihi Comicae medullam,
Umbrum dico, Sebastiane, Plautum,
Quem Parisius ille doctor usu
LAMBENDI nimis (ut ferunt) in amplam
Molem corporis educavit olim,
Utendum mihi mitte. ni remittam,
Posthac ne mihi mitte. sed remittam
Quam certo mihi miseris. et ut sit
Nobis tuta fides utrinque, bissex
Oppono tibi pignori Phaleucos.
SIRENEM tibi reddo Sarsinatem.
Quaeris, quid mihi commodarit istud
Lambini scholion quod expetivi?
Hem verbis tribus, immo litteris, NIL.
Nil dem muribus addit Africanis,
Quos Aedilibus exhibere Ludis
In pompam simulat bilinguis Hanno.
An sunt, quos here vidimus. gerenteis [Reg: gerentes]
Spinas tergore missileis [Reg: missiles] ? an isti,
Quos vult Plinius hystrices vocari,
Qualeis [Reg: Quales] Inda suis et Afra tellus
Lustris elicuit priore saeclo?
Monstra quaeso, SEBASTIANE, si quid
Legisti melius. dabo minerval
Asses quattuor: immo, praeter asses,
Phaleucos retineto pigneratos,
Quos iam iure meo repignerarem.
QUEM malefida nigrum pinxit Fortuna, GEORGI,
Hunc album poterit reddere nulla dies.
VRBANE DICTUM FARIS. mea nomina furtim
Occulit implicitis hoc anagramma notis.
Atque utinam vere, quem nomen inaugurat, essem;
Farer et urbanos, docte FRISAEE, iocos!
Plautinam spirare molam mea carmina, fingis:
Hinc clandestinos nominis ire logos.
Nonne Poetarum scabies quoque Maevius edit
Carmina VI MUSAe, si quod id omen habet?
ANNUS, Iane, novus suas beato
Pollens augurio perennitates
Auspicetur: et ultimos Decembreis [Reg: Decembres]
Pari continuet beatitate.
Hoc primis tibi comprecor Calendis:
Hoc ratum sit in ultimas Calendas.
SEXCENTOS hodie dedi Phaleucos
Dilectis animabus [Reg: animis] . inter illas
Quando et tu numerere, proxeneta
Hausmano; quia-nam negare possim
Sub ANNI auspicium tibi, GEORGI,
E censu hoc aliquot meo Phaleucos?
QUANDO podagra meos vocat atque chiragra dolores,
Binus adest semper pes mihi, bina manus:
Quum vocor ad cursus et alendam ventris orexim,
Nullus adest semper pes mihi, nulla manus.
FELICES voveo tibi Calendas,
Non Iani modo principes Calendas,
Sed quotquot series habebit anni.
Votum, ARNOLDE, ratum est, vides? amicam
IANUS sternuit approbationem.
MANNUS ut Eleo felicius instat honori
Cui certum in vegeto corpore robur inest:
Abdita sic melius scrutatur sensa Minervae,
Cui praefert claram mens animosa facem:
Audaci FRISCHMANNE via grassate per arteis [Reg: artes] ,
Fers hodie studio digna brabeia [Reg: brabea] tuo:
Haud lemniscatam perituro germine palmam,
Nec de sutilibus serta caduca rosis.
Lemniscus palmaeque viror defloret ab aevo;
Et rosa virgineo cassa rubore putret.
Quod tibi decretum est solemni [Reg: sollemni] iure brabeium [Reg: brabeum] ,
Labe potest nulla contemerare dies.
Sic Frischmanne vir es, qualem te nomine prodis:
Sic vegetus mannus, sic Alemannus homo es.
DISCE diu, quaecunque semel docturus es; aiunt.
Vera; sed haec quantum verba laboris habent?
HARTUNGE, audistin' Mariani nomina muli?
Mulus is est vere, qui docet indocileis [Reg: indociles] .
SUMMA dies hodie Fastorum desinit annum,
Punctaque principii cras nova Ianus adit.
Quot superat corvus, tibi qui cognominis, annos;
Tot cupio vitae, si cupis ipse, tuae.
ECQUID ais, ZUBERE? sacro de germine Laurus
Publica serta meum nobilitare caput?
Hic de me sensus vulgi est. Ego neglego vulgum.
Quae datur a Phoebo Laurea, pondus habet.
FACTUM a Caesare te vocas Poetam.
Quid si, Marcule, Caesar hoc negaret?
THEARIDAS gladium subigens in cote, roganti
Ad punctus acies ecquid acuta foret!
Respondet, stricto non ipsa Calumnia puncto
Ista potest gladii vincere puncta mei.
NEC plene me scire satis nec scribere plane;
Marcule, versiculis spargis ubique tuis.
Marculus est plagii convictus nuper. An hoc est
Sat plene et plane, Marcule, posse loqui?
QUAM natura loci congestumque aggere vallum
Et pius unanimo foedere munit amor,
Hanc Electurae voluerunt Saxones Urbem
Et caput et patrii dicere robur agri,
Teque huic rectorem, IANE o FRIDERICE, dederunt.
Nec scio cui possit rectius ista dari.
Taleis vult Urbs haec, quos Mars et Pallas honestant
Nempe tui similes semper habere duces.
CHRISTOPHORE heroum locuples successor avorum,
WALDENFELSINAE stella corusca domus:
Cui mens sublimis supra genus eminet; et quo
Non est in Franco notior alter agro;
Qui doctos colis, atque coli te rursus ab istis
Inque librix horum nomen habere vides:
En oculos tango; caeli dum videro lucem,
Non potero vultus non memor esse tui.
HAEC ad te quondam, mihi cum praeberet alumnam
Marchio de Clario FONTE SALUTIS aquam.
Scit Gurchfelderus, quo tum fotore calebant
Qualescunque mei pectoris igniculi.
Atque ut per videas mihi me constare; fatetur
Hic eadem toto publicus Orbe Liber.
ANTIQUUM obtinuisse meum, nisi prodar aperte,
Interimat vitam Veiovis ira meam.
Quodnam? te quod amem, STATMANE, ex omnibus unum:
Omnibus exemplis, inquio, et quod amem.
Nec desiderio trahor, ut mihi mutua fiant:
Tantula si tanto reddis amore, sat est:
INDOLIS alta tuae vis est; et quicquid adornas,
Nec vulgare sapit nec capit ingenium.
Seu septemgeminas subtilis acuminis artes
Et grande illud amas enucleare sophos:
Civica seu docili respondes iura Lyceo,
Quaeque huic Pontifices adfricuere manus:
Seu rerum Annales recitas secreta vetusti
Temporis, Historiae sive recentis opus:
Nemo est, qui dubitat, quin sint exacta rotunde.
Vel quae nunc vulgas hoc, TILEMANE, libro,
Quin sint talia, qui dubitavit in omnibus olim,
Non dubitaturum censeo Carneadem.
TRIGA bipartito clypei stat in orbe Rosarum,
Vel Praenestinis invidiosa rosis.
Albescunt geminae, sed tertia purpurat auro;
Quas clypei alternat discolor ordo situ.
NOBILITANT homines aut Mars aut Phoebus: hic albet,
Iste rubet: cerebro sudat hic, iste manu.
Utque oculos cerebrumque iuvat Rosa: sic et amorem
Conciliat sociis utraque palma suis.
Utque repubescens longos Rosa vivit in annos:
Sic meriti semper nominis exstat honos.
Utque Rosa in clypei se alternat segmine: sic et
Alternant operas Mars et Apollo suas.
SI, nisi qui Latium perfectum callet ad unguem,
Iure Poeta bonus nemo vocandus erit;
Qui dixit verbum hoc, HOFFMANE, Melissus is unus
Hercle Poeta bonus iure vocandus erit.
QUOS pietas virtusque iugant ac terminus agri,
Et genus in multis nobilitavit avis:
Si gelidos valleis [Reg: valles] et amoeni prata vireti,
Et fractum trepidae per vada murmur aquae;
Arcis et exstructae quadrato culmina saxo,
Quae posset magni Principis esse domus;
Illaque Thurnaviae civilia nomina plaebis [Reg: plebis] ,
Qui pars sunt generis quantulacunque mei:
Haec oculis animi quando contemplor ad Albim
Qua stitit Aoniis me Witeberga iugis:
Laetitiae sensu pectus titillor, et opto
Singula clarari carmine posse meo.
Sed quod debueram fieri natalibus arvis,
Id Goldeisenae gentis ADAMUS erit.
Atque ecce specimen! iam nunc ad nominis omen
Et ferro atque auro carmina digna facit.
IURIS, et aequarum custos fidissime Legum,
Saxonis adscito qui regis ore forum:
Cras, ubi dimidiata dies et Apollinis Aethon
Sudat in acclinem cum Phaetonte [Reg: Phaethonte] diem,
Eque vitro primam pulvis tibi dividet horam,
Pulvis ad angustas irrequieta vias:
Arma per aethereos dicam civilia campos,
Quae gessit Rufus cum MICHAELE Draco.
Si paullum vacuae licet indulgere quieti,
Publica Magnifico pulpita vise choro.
GURCHFELDERE, mei [(transcriber); sic: beinigne] benigne quondam
Formator studii, ecquid explicasti
Caecas historiae latentis umbras?
Nataleisque [Reg: Natalîsque] Propaginesque et abs se
Longo dissita saeculo vetustae
Gentis stemmata nobilesque partus
Sagaci tabula recensuisti?
Factum, credo. Quid ergo quid morando
Lectorem trahis in dies et annos?
Fac lucem videat, quod emereri
Lucem iudicat eruditus ordo.
INTERIM cape, quaeso, cantiones
Natas chalcographi recente nisu,
Quas longe ante tuis meisque nuper
Proles Melpomeae NESERUS, ipso
Phoebo iudice, RICCIOque acuto
Musicae critico, peritus aptos
Concinnare modos, ovante voto
Nostris psallere Nuptiis amavit.
HAS quanti ipsemet aestimabis odas,
GURCHFELDERE; tuas mehercle tanti
Saeclum doctius aestimabit arteis [Reg: artes] .
HUNI, gloria magna Christianum,
Sexcentos tibi forte dedicassem
Hoc Natalitio [Reg: Natalicio] die Phaleucos:
Ni scirem, nimis impotente pressum
Tempestate negotii, legendis
Te vix posse vacare sex Phaleucis.
HACTENUS admotam coluisti moenibus urbem
Tectaque fortunis haud satis aequa tuis.
Nunc MEINARDE, habitas in aprica luce plateae
Et propior templo proximiorque foro.
CHRISTE domum dominosque domus longum adsere salvos:
Abs te vera salus et diuturna fluit.
CENTONES perhiberis [(printer); sic: peuhiberis] acu sarcire Minervae
Atque hominum saeclis tradere postgenitis.
Si tua iudicii, MEIBOMI, robora novi,
Quae tot vulgatis me puto nosse libris:
Plus hi Centones poterunt ornare Poetam,
Quam Palmata ducem purpura laurigerum.
HUC dono mihi mittis e Borussis
Aurum rarius idque litteratum,
Quod nec ipsa leget Sibylla, credo.
Quid vis quaeso, Sebastiane, quid vis?
Exemplo caret ista res: et aurum
Tanti ponderis erogare gratis,
Nec est Theologi nec est Poetae.
Ecquid purius invenitur auro
Ecquid suavius, ARTOMEDES? Hoc si
Quicquam purius invenitur, hoc si
Quicquam suavius; id tuae profecto
Et vitae modus et vigor Thaliae est.
FRANZI, Festa tui redeunt incredula Thomae:
His genitus matri crederis esse tuae.
Credam ego? non credo. NATALEM haec Nominis aiunt,
Idque merere parum credere, credo, meum.
Hac neque luce satum te credo; nec indita credo
Nomina: nec tu me credere, credo, iubes.
Sit, non sit: satis est, si bis duo disticha certam
Natalis veri credis habere notam.
QUEM non viva suo delectat Musica flexu,
Hunc ego non hilum cordis habere puto.
NOTUS ut est, TILEMANE, tuae vigor indolis, et quas
Heic [Reg: Hic] tibi consultrix diva paravit opes:
Te Iuris fore Doctorem speravimkus olim:
Eligeris nostrum iam caput ecce sophum:
Quanquam [Reg: Quamquam] et non nihil est, laudem exaequare sophorum:
Laus tamen est potior, tot caput esse sophum.
EURYDICE sine labe suum tectura pudorem,
Fugit Aristaeae furta proterva manus.
Dumque petit loca senta situ, violata colubro
Concidit, et Stygios traiicit [Reg: traicit] umbra lacus.
DIS genitus citharaque deus Rodopeius Orpheus
Vincla marita tori dissociata dolet:
Arripiensque lyram manes invisit, et abs se
Dilectam electat manibus Eurydicen.
SIC tua, dum mundi sordes vitare laborat,
Dente venenato Mortis adempta SARA est.
Quam merito luges, quis enim non lugeat istam,
Quam velit huic vitae reddere morte sua:
Reddere morte sua vitae si posset, et aevi
Alternare pia redditione vices.
Hui citharam, LEONHARDE, tuam cape Prussius Orpheus:
Non minus in cantu roboris hercle tuo est.
Sed nebulas fingo. caelo tua debita coniunx
Non potuit Stygiae vallis adire domos.
Ex Orco multos quondam rediisse, Poetis
Credimus: e caelo nemo redire potest.
STRENI, congenitae propagis ortu
Haec te nomina digna repperisti:
Nam nec omina nominis patriti
In te degeneri tepore frigent;
Nec in postgenito satu nepotum
Frigebunt (ut opinor) aut tepebunt.
Immo si tua Lentulum paterna
Te mater satione procreasset;
Tu virtute tua tuoque ductu
Tuoque auspicio domus avitae
Lenta nomina dissipare posses,
Et STRENI tibi nomen emereri.
HORRENTUM glacie furor impetuosus aquarum
Disiecit nostri nobile Pontis opus.
Pontis opus, quo docta suas transferre per Albim
Adiuga Leucordum turba solebat opes.
Sex secum abstraxit compages, SCHATO, iugorum:
Ludibriumque feris quinque reliquit agris,
Reiice [Reg: Reicie] tot numeros, quot Pons iuga salvus habebat,
In verbo MEDICUS tempus habere potes.
Non mihi sunt aevi praecordia saga futuri:
Haec tamen eluvies multa timere iubet:
Ne vel Relligio, vel publica Curia rerum
Discidium videat, Pontis ob excidium.
EDITA progenies illustris emine; Rheni
Gloria; Romani dux reverende pedi:
Germani Pars imperii, quod celsa Rudolphi
Tecum Caesareo numine dextra gerit:
Cui Bavarum populus, Ubiumque Colonia paret;
Quem vocat haec Mysta, quem vocat ille Ducem:
Qui te Musarum commendas ubere fructu,
Quo pote vel doctos anticipare viros:
Saxonicae penitras [Reg: penetras] hodie iuga Leucoris. Ecquid
Haec adventitios [Reg: adventicios] dat tibi Nimpha [Reg: Nympha] modos?
Nil ego. quin facio testatum epigrammate, digna
Vix, Erneste, tibi carmina posse dari.
LONGA Professorum quos ad subsellia versus
Stans e suggestu pube sedente dedi:
Quosque peregrinae differre per ora iuventae
Prodiga chalcographi praela Tryphonis amant:
Cuive quibusve sacrem, praete? cor amabile fratrum:
Si cui, si quibus hos cura sacrare mihi.
Quos genus eximios, altae virtutis amicos
Ingenio doctis, scimus, et arte pares:
Et qui scriptorum legitis genus omne, quod ad rem
Nititur ablecte verba Latina loqui.
NOMINA vestra meo praefigite, quaeso, libello,
Vestibula exstructae sint speciosa domus.
LAEVA subnisum lateri, clavaeque trabali
Robore obarmatu dextra, similemque minanti
Flictus Silvanum; musco, qua corpus, opertum;
Qua caput, aurata, quod regum insigne, corona;
Hoc gentilitio [Reg: gentilicio] Pantzschmanum in schemate cernis.
At scin quo valeant? Ne re per singula ducam,
MILTIS haec veri documenta figurat imago.
Supra viginti, numeros tria lustra frequentant,
Cum Pantzschmaniadae, patrii duo germina Martis,
Huius ad exemplum, quem cassidis erigit umbo,
Cominus Herculeis [Reg: Hercules] [Reg: ?] agitarunt viribus hostem.
Quos, ob virtutem, Fridericus tertius ultro
Vere-nobilium titulo dignatus Equestri est;
Et quotquot saeclo de se nascente propagant:
Ac simul his, generis monumento, insignibus auxit.
Fortibus una armis parta est maioribus olim
Nobilitas satis ampla. sed hac contenta nepotum
Postera gens renuit stimulante quiescere pulchro:
Quin et in humanis inquiritur altera Musis.
Et vero in venta est. te quis, Hieronyme, nescit
Inclita iuridicae penetrasse sacraria divae,
Atque no va palmare genus decorasse corona?
Omnis nobilitas aut Marte aut Pallade nata est.
SAEPIUS ambiguam mihi traxit opinio mentem,
Nec licuit certa rem solidare fide:
An Taubmanorum plus esset, an ipse per orbem
Solus in hoc generis nomine pompa forem.
Abstulit haec tandem dubiae luctamina curae,
Ac stitit immoto carbasa nostra vado
Illud Apellei foecundum pectus amoris;
Qua scatet Aonia naviger Albis aqua.
Hic mihi Taubmano de te, TAUBMANE, salutem
Dixit, et immensam texuit historiam.
Si non ex aliis, inquit, documenta citentur,
Vos ex adfini sanguinis esse satu:
Ingenii vigor iste rotundus adorsa metrorum,
Et salis ac morum par utriusque Venus
Ignarum doceant rem certam credere mecum;
Atque ex unius indole nosse duos.
Eiusdem inventos nos esse propaginis ambos,
Grator, et hoc nondum decrepuisse genus,
Immo reviviscit. nam me genitore sativum
Germen Elisa, novi pignus amoris, habet.
Quicquid nobiscum posthac, Taubmane, futurum est;
Iam neutrum alterius iure pudere potest.
HAEC cum Prussiacis tramitteret arva caballis
Ille tuus frater sanguine, amore meus:
Ille Biruthini FRIDERICUS amoena fruteti
Gratia; iam vidui pars inamoena tori:
Multa mihi cepit sermonis edulia de te
Ac de Taubmano conciliare meo.
Quae degustavi [(printer); sic: degustari] cupide nimis omnia: nec me
Sat potui, verbis exsaturare datis.
Grator, prae reliquis, HULDRICE, (quod audio) credi
Principis obsequio munia tanta tibi.
Grator amicitiam Taubmani foederis. et me,
Si libet, in partem, quaeso, venire sinas.
Tunc ego producam non vestrae gentis Apellem,
Sed Coum: ut nostram pingat AMICITIAM.
HAC Fabianus humo GRAVIUS condebar ad aram,
Unde mihi docta est contio saepe Dei.
Cunas Vitaeberga dedit, Kemberga sepulcrum:
Pro patria meritis utraque culta suis.
Lustra Deus vitae septem concessit et annum:
Sic tamen aetatem non queror esse brevem.
Me vixisse diu, satis et fecisse, putato,
Qui me scis annos heic [Reg: hîc] docuisse decem.
Quisquis eris, ne fle. dic, Quam cinis ille beatus,
Qui iacet in patrio contumulatus agro!
MENS fuit innumeris elegi te flere querelis,
Quondam suave tui cor, FRIDERICE, patris.
Ex te dignus eras gnavi [Reg: navi] praeconis opella,
Quae posset multos atteruisse dies.
Diceret exiguas res vitae, et funus acerbum:
Quae fuerit pietas inque Deum inque patrem:
Qui calor in Parnassi et honesti acclive decori:
Quaeque super tali multa Poeta solet.
Immo etiam patris de me sitis illa merendi
Fecit, ut hoc vellem longius ire mari:
Ni me tempestas rerum dare vela retrorsum
Cogeret, atque anima velificare sua:
Cui par ere decet. Sed qui non aure iacenti est,
Me dicet paucis multa dedisse tibi.
ANNA satis lauti generis Personia Nimphe [Reg: Nymphe] ,
Prima (nec explicita est) iam trieteris abit:
Quum Selsischiades, acer sator iste librorum,
Nupta pari tecum contulit arma toro.
Et nos ad iuvenes hymenaeum duximus ignes,
Laetitiaeque meum pars quoque carmen erat.
Omnia nunc mutant. medioque in fonte leporum
Tristior illimes turpat amaror aquas:
Ac lacrimis immergit Hymen tua flammea nostris,
Et gerit inversas ipse [(printer); sic: ipsa] Cupido faces.
Scilicet haec facies mundi solemnis [Reg: sollemnis] : ut uno
Usque perennari non velit ista modo.
AT tu, qui coniux pars altera coniugis ANNAE es,
Et tu binorum cana senecta patrum,
Ne nimium lugete. Abiit, debetque reverti:
Duret ut aeternos ANNA PERANNA dies.
SCILICET in paucis servat Fortuna tenorem:
Spemque metumque inter fluctuat omnis homo.
Extrate multos, et te, CONRADE, sat amplum
Sermonis testem nuncupo iure mei.
Inclita canities patriae Primatis Onoldum
Ad fasces Ludi te iubet ire sui.
Dumque iter informas, ac res compingis; in ipso
Obiicit [Reg: Obicit] ingressu sontica caussa moram:
Teque parum laeto leti faber omine, lecto
Applicat, et primo limine claudit iter.
Quod nunc Paeonia melior Deus arte reclusum
Expedit, et pleno te sinit ire gradu.
GRATOR utrumque; viam spartaeque insignia nactae:
Quam, voveo, exornes quo cupit ista modo.
Recte Oncldinum moderari posse Lyceum,
Res est cordati plena labore viri.
Ingenii, Martine, datos intendito ner vos.
Ex Academia te sciat esse sophum.
HERTELIOSQ. mihi refer HOFFMANOSQ. magistros.
Rectius his Phoebi germina nullus alet.
AURELI, qua se Variscum Curia tollit,
Prima sacerdotum gloria et urbis honos:
Et tu canities FLESSAEI nominis; et tu
Candida Musarum gratia MENCELIDE:
Vosque Professorum series ablecta Lycei.
Pascenda ambrosiae quattuor ora favo,
WIDMANE et THECHI, CHYTRAEE, et GASSARE, quondam
Uberius versu flos animande meo:
Quei [Reg: Qui] vobis ego tantus eram, qui tantula nostri
Ordinis atque loci nomina sustineo,
Una ut voce meum sacros hymeneon ad igneis
Ducere per Clarios institeritis agros?
Quid vobis referam, Variscae Pleias orae,
Pro tam devoto carminis officio?
Si satis esse potest, de me quod spondeo; contra
Spondeo perpetuum carminis obsequium.
TETZELI, cui iam provectae tempora vitae
Protulit ad seros cana senecta dies:
Patritiae numerose domus successor, et ingens
Illius Eoae Francidos urbis honos:
Illius, inquam, urbis, quam Pegnessi aemula Moeno
Praecipiti mediam dissecat unda vado:
Aerias cuius intrant fastigia nubes:
Murorumque minis horrida, pulchra situ:
Moribus et lingua cultuque insignis avito,
Nobilis emporiis, fertilis ingeniis:
Ecquid adhuc notum est Taubmani nomen: ut olim
Vester in augustis aedibus hospes eram?
Tuque mihi cretam tradebas, quando sopori
Languida secubitu membra fovenda dabam:
Ut, si me sineret sopor, ad tabulata notarem,
Quod mihi cunque daret mens calefacta mero.
Sed quod tune Phoebi Bacchique rigore negatu~ est,
Serus ab Albiacis mitto Poeta iugis.
Tu desponsa tue, Tetzeli, pignora famae
Explicita versus accipe fronte meos.
Turba caduca sumus, mortemque occumbere nostrum est:
Sed quem Musa iubet vivere, vivit homo.
DE re Philosopha quae Savonarola perite
Disseruit, tacitis obsoluere [(printer); sic: absoluere] libris.
Abs te Philosophis lex, Savonarola, dabatur:
Lux a IESSENIO reddita prisca tibi est.
Philosophis legem dare, magna est gloria: priscam
Philosophis lucem reddere, non minor est.
QUID sortis splendore tumes, homo? vitrea sors est:
Summus ubi nitor est, summa ruina prope est.
Bulla minuta natat tuto: dum crescit in utrem,
Dum vult iam fieri maxima, rupta perit.
BELLUM scilicet et voluptuosum
Hostimentum! elegi tui, GORGI,
COLERIQUE, animae utriusque nostrum,
Nataleis [Reg: Natales] petiere nuper eidus [Reg: îdus] ,
Eidus [Reg: Îdus] dico meas: ut infiteri
Ausim, non ita Sarsinatis Umbras
Ad convivia cursitasse quondam.
Bellum, Iuppiter, et voluptuosum
Hostimentum! elegos beo Phaleucis,
Ducentos elegos decem Phaleucis.
EX me quaerebat nuper, Reusnere, Quis esses,
(Nescio cuius erat ipse coloris!) homo.
NONNE ES SOL IURI VERSUque sat undique CLARUS?
Quid refert quaeri, Fama quod ipsa refert?
QUI verba in nodum stricta brevitate coercet,
Hunc nominabat prisca gens Laconem.
At qui perspicuo sensu quoque verba serenat,
Usuque linguam temperat virili;
A doctis aufert locupleti fenore punctum
Viro, Lacone, claritate dignum.
Cum tua sint REUSNERE tria haec, tibi dicitur illud;
Lacon serenus es virilis usus.
QUAEREBAM, Flos Iuris ubi est? REUSNERE, cerebrum
VERNANS IURE LOCUS dicitur esse tuum.
TANTUS et Orator tantusque Poeta quod audit.
REUSNERUS; tantas cur ego mirer opes?
Cum duo SESSORES tam lauta sorte triumphent
ILLIUS IN VERSU LAC, et IN ORE VENUS.
QUANDO tuum, SCHOLTZI, promisi carmen in Hortum,
Excepit spatium, credo, bienne moram.
Saepius interea promissum solvere cepi.
Sed cepi. effectum tradere non potui.
Nam quo plus meditor, plus Horti terret imago,
Et videor semper re le viora sequi.
Consulto Venerem: dignus quia vindice nodus
Creditur. Hortorum sic dea praeses ait:
Qui dominum laudat, recte laudabit et Hortum:
Ingenium domini possidet ille sui.
At Scholtz I ingenium nemo, quam Scholtzius, apte
Dixerit. ergo Hortum dicat is ipse suum.
IN campis Ithacae lepores moriuntur. o illuc
Debuerat ferri Marculus iste meus!
TAM facile, ut credas, me nemo subegerit autor,
Prosequar ut lacrima te, THEODORE, mea.
Lactibus agninis fugitivos hercle molossos
Nectit eadem opera, qua petit hoc fieri.
Contuor [Reg: Contueor] incolumeis [Reg: incolumes] si Moeno emergere nostro,
Qui fuerant animi delitiumque [Reg: deliciumque] meum;
Pumicei fiunt oculi mihi protinus, ut non
Exspuerent unam vel prece lacrimulam.
Quo pacto eveniat, ne quaere protervius: auceps
Adstat, ab insidiis qui mea verba legat,
Meque citet capitis. statua taciturnius os hoc:
Et tamen emanant, quae latuisse velim.
Hinc mihi Sigalion elato pollice crebro
Imperat antiquum st meminisse suum.
AT tu, quod voveo. Musis operare Deoque:
Sic Theodorus eris nomine reque mihi.
COTTIDIE suavi thymiammate gens Hebraea Suffi-
tus excitabant quondam
Turibuli foculis, qui se penetraverint Iehovae
Immoraleis [Reg: Immorales] ad aures:
In quae cenabat obsonia. sed nec inveniri
Huic aeque gratiosum
Fas erat obsonI [Reg: obsonii] genus ullum, cum manu fideli
Obsonatum esset. Et nos
Semper odoramus caelestia templa Christiani
Suffitu gratioso:
Quone? Precum modulis melicoque sonore cantionum.
Hae tus sunt gratiosum.
Tuque iuventuti dum congeris hinc et inde sacras
Hoc libro Cantiones,
Grata Deo quae sint obsonia: Nonne iure iusto es
IOCHANNES OPSOPOEUS?
CARPZOVI Legum sollers consulte, quid actum?
Sat bene dormita est nox hodierna tibi?
Quemque suas pactam vobis indulsit ad horam
Dictator-caenae Frazius ire domos.
Dani pro-Regis suboles Rosecrantzius unus
Mecum Winshemios suasus habere toros.
Nox medium decursa polum nos sopiit ambos.
Nunquam [Reg: Numquam] ego dormivi nobiliore toro.
FESTUM Grammaticum mihi dedisti,
Vere Grammaticum, BREDINE, festum:
Paullulae [Reg: Paululae] nisi Paullus artis olim
Hunc stilo violare Longobardo
(Quod et Scaliger ille saevienti
Castigat calamo) fuisset ausus.
Ex hoc vulnere festus ille FESTUS
Infestus prope factus et profestus.
O si reddere, Ian-Bredine, posses
FESTUM legitimum, mihi profecto
Festivissimus ipse Festus esses!
NOSTER abit PAULLUS [Reg: PAULUS] , sed non et Paullus. abiuit
Corpore: mente, sui principe parte, manet.
Quaeris ubi? tecum. neque mansio certior illi est.
Ipsius ingenium spirat imago tui.
Non igitur nostrum, FELIX, desidero Paullum [Reg: Paulum] :
Tu simul et Felix et mihi Paullus [Reg: Paulus] eris.
NATALIS, MARTINE, hodie tuus exserit ortum,
Tristior anseribus non venit ulla dies.
Stringe cito ferrum: totis et viribus ito
Anseris in pulpam. iam licet esse trucem.
Sanguine det poenas Martini proditor. Hei quam
Vellem hos carnificeis [Reg: carnifices] saepe redire dies!
QVID tu miraris? bis dena vocabula et unum
Uno quod potui claudere pentametro?
Ecquid, IANE potest, quaeso, mirabile dici,
Si quivis medio de grege praestat idem?
Hoc mihi (qui mores nunc sunt) mirabile demum est,
Si duo secum adeo sunt in amore pares:
Ut, licet absentes, vere sibi dicere possint:
Tu in me ita es, hem! in te ut ego: et tam hic te amo ego, ac tu ibi me-hic.
MIRABOR, quando multos EGENOIPHUS habebit
Admiratores carminis ille sui.
Tam docte vertit tam presse Davidis odas,
Ut iurem FlaccI non ita posse lyram.
Treis [Reg: Tres] etiam libros tam culte scripsit Epodon,
Ut mirer, lectos qui probet; immo legat.
Mirarisne TITI, cur hoc ego mirer? in usu est:
Quae bona sunt, pauci; quae mala, quisque legit.
QUUM nostris here luce luculenta
Augustae Cathedrae, Draconis ista
Miro milite bella militarem:
Insignis mihi concio dabatur,
Qualem vix memini coire: (nec me
Fateri pudet heic [Reg: hic] , quod ipsa res est.)
Sed, quod tu, GODEMANE, non adesses,
Haec spississima multitudo turbae
Ingens est mihi visa solitudo.
SUNT, qui Philosopho naturae pondera, sunt qui
Mystica theologo numina more notant:
Sunt et, qui MUTAS animant [(printer); sic: animans] Hippocratis artes,
Sunt, qui iustificam Legis utramque facem.
Pro se quisque meret famosi praemia puncti,
Legitimo quoties vincit agona foro.
Si sic, ut ceptum [Reg: coeptum] est, perges in Iure, LOYSI,
Auspice BEKMANO tu quoque victor eris.
MUSARUM decus inclutum MONAVI,
LipsI [Reg: Lipsii] nobile corculum, MELISSI
Optimus labor optimi Poetae:
Pingi vis tibi, nempe penicillo
CHRISTELI [Reg: CHRISTELII] iuvenis pereruditi:
Qui sim: et unde domo: Mei quis aevi
Flexus: Quo mea Musa dirigatur:
Qui sit corporis indolisque vultus:
Et quae, nescio, praeter hae, laboras
Explorare vicaria papyro.
MONAVI, pretiumne litterarum est,
De me scribere cuncta singulatim?
An non res ea posset expediri
Summatim quoque pauculis PHALEUCIS?
Sic te Lipsius aestimare, sic te
Non ardere potest Melissus unquam [Reg: umquam] :
Te Taubmanus ut aestimat, Monavi:
Te Taubmanus ut ardet heic [Reg: hic] , Monavi.
PRISCI sanguinis invidenda proles,
Heres Nobilitatis aestimandae,
Purum delitium [Reg: delicium] tuae iuventae,
Saxo LANE: hodie revorsionem
Fecerunt solitam tuae Calendae:
Natales subitae nimis Calendae.
Ecqua Numinis apprecatione
Praesenteis [Reg: Praesentes] iterum beabo tandem?
Ecqua carminis auguratione,
Hac quidem vice, prosequar futuras?
O vobis bene sit bonae Calendae,
Et nunc, et quoties datur revorti!
VIRTUTE FRATRES Literisque et splendida
WARNSDORFERORUM Nobiles prosapia;
In Aede sacro destinata cultui
Istum tumentis Halophantam spiritus
Efferre se vidistis insolentius,
Ob fasciarum purpurantem carbasum
Rosas et hinc et hinc adaemulantium,
Qua copulantur genua tibialibus?
Vidistis, ac risistis. Et quis obsecro
Ridere nollet tam graveis [Reg: graves] ineptias?
Risisset hercle Crassus has ineptias!
Et Heracleitus ipse semper - lacrimans!
SPICAS Palmerii quod expedito
Versas pollice, CHRISTIANE; laudo.
E spicis potes aestimare, quantos
Suo tempore mergites dedisset,
Messorem nisi fata messuissent.
PAR mihi divarum, Themis et Venus obviat, et quae
Summa solent meritis vendere dona, ferunt:
Altera Consulti gestamina, rubra galeri,
Anellum et gemini Codicis acta fori:
Altera purpureo candentem flore puellam,
Qualeis [Reg: Quales] Consultum nubilis ardor amat.
Quaero, quid haec sibi pompa velit? memoratur; honori
Omnia, CÖPPELI, velificare tuo.
Iamque Themis certamen erat cum Cypride magnum,
Utra tuum primo mactet honore caput.
Pallas ait; Gemini quia munere dignus adaeque est,
Una eademque die munus utrumque ferat.
Laudo iudicium. Nam cur, si utrique ferendo est,
Divisum id quisquam malit honoris onus?
Si tamen hoc nimium est; imponat CORPUS amicae:
Talia Consultum pulpita corpus amat.
NASCERIS en hodie: atque hodie denasceris idem
Defectus aevo continuante suos.
Denatum senio te lux hodierna regignit:
Gignit et hoc iterum te mea Musa metro.
Namque manus inter, dum vestigare laboras,
Quo Themis, et Nemesis quo sit habenda loco:
Dum pensas caussas: disponis iura clienti:
Natalis subito nos premit hora tui.
Quid voveo? sartam vegeto cum corpore mentem:
Et seram ad caeli moenia celsa viam.
TRADITA Caesareis INSIGNIA legibus haec sunt
HOFMANIS. Virtus praemia tanta meret.
Cernis, ut in Clypeo medias se tollat in auras,
Exserat et linguam fronte minace Leo?
Invidia ringente, iugum virtutis anhela
Gnaviter [Reg: Naviter] : et forti pectore vince necem.
Cassidis aeratae clathrata repagula cernis?
Haec sunt nobilibus debita signa viris.
Vir super hanc vultu pubem tenus eminet acri,
Cui fluxam cohibet copula crebra togam:
Ut sede illustri te collocet ardua virtus,
Accinctus quodvis stabis ad obsequium.
Tum geminos arcus scapos utroque lacerto
Pressat, et attenta sedulitate fovet:
Virtutem semel indeptam vi nitere tota
Incolumem seris tradere postgenitis.
Ventilat aerio sursum se crista galero:
Humano Virtus elevat Orbe viros.
EQUES sanguine note, note versu,
Minotissime Iane KOTTERITI,
Has dono tibi simplices Columbas.
Et tales licet; est tamen Poeta,
Has qui iure bono bonoque fato
Dictas esse POETICAS putabat.
PIERII, CODOMANE, gregis fidissime ductor.
Ingenii felix quem levat ala solo:
Sex tibi Natales angusta sede peracti,
Septimus augusta nunc agitandus adest.
Nimirum genio fiant ut mutua tanto,
Maiori maior sede locatur herus.
Hoc faveo decus ipse tibi, tibi gratulor istud;
Se tibi quando Deus et bona fata favent.
Funde Lari Genioque merum: kre/as addito mikro\n;
Da TUTELARI mascula tura deo.
Sic dabit alma salus, ut rerum dives et aevi
Nataleis [Reg: Natales] videas saepe redire tuos.
ECCE Ariadneae Dionysia gemma Coronae
Tollit ab Oceano lucida puncta mari.
Omen habere neges, HENRICE? negabit Apollo,
Qui trahit Eois Gnosia signa rotis.
Hic adfert hodie victricis praemia palmae
Facta magisterio musica serta tuo.
Noverat, obscuri sacra te praecordia mundi
Scrutatum atque oculis corporis atque animi:
Felix, cui caelum blanditur, et omina produnt
Sidera, et obsequium di famulare locant!
QUID prodest animum mordacibus angere curis:
Totque dies questus perpetuare suos:
Sollicitos absterge animos, et desine luctus.
Exue ferali sindone pileolum.
URSULA denata est: quid tum? cum nata fuisset,
Iussa fuit, fati lege sequace, mori.
Mancupio [Reg: Mancipio] nulli coniux datur, omnibus usu:
Nec tamen ex-toto conditione pari.
Huic fortuna suam multos indulget in annos:
Ille suam poterit vix tot habere dies:
Ne nimium sit avara tuo spes addita voto:
Lustra tibi nupta est quinque. quid ergo doles?
Praecipue, manes cum GERSTENBERGIUS
PEIFERIque suo carmine Musa fleat.
Quis metuat tumulum, si cum pronepotibus olim ornet,
Lucet, ubi vatum haec lumina bina micant?
Percuperet, reor, illa mori, si viveret; horum
Cum sciret linguam se meruisse virum.
DELICATIOR auris oricilla
Salve o blandule pusio, GEORGI:
Salve Patris honos, amorque matris.
Cresce o fuscule pusio: datamque
Spem pro tempore praeveni tuorum.
Hoc primum tibi nuncupabo votum
Hoc ratum faciet Iehova primum.
QUAM tibi voce bona laudem bonus arrogat autor,
Si videare minus promeruisse, mere.
Spernere tantillum vili de plaebe [Reg: plebe] , caveto.
Aurum saepe bonum fictilis olla tegit.
Qui tua facta tibi reprehendit, amato: quod in se est
Factitat; et similem te cupit esse sui.
Indulge obsequio: verum nocet esse locutum.
Laude paratur amor, voce procace perit.
Ne tibi fide nimis, tibi nec diffide: modus sit.
Esto quid: haud totum: sed neque sis nihilum.
Quicquid agis, fac sobrie agas. condita decoro
Vita placet. laudem sermo decorus habet.
Iudico te talem, qualis solet esse sodalis:
Umbra tua est socius, tu vel es umbra socI [Reg: socii] .
Flagra meres? animo meritus quoque flagra fer aequo:
Nam quae sera venit poena, severa venit.
Tuta putas, sceleris si non puniris in actu?
Esse solet gravior serior ira Dei!
Da cito, si das: nil da, aut da ultro: Gratiam utrumque
Tarda manus iugulat, nubila frons violat.
Munus pende animo, haud oculis aut lance. videndum
Quis dederit, non quid. Cor prius esto manu.
Non, mora quod differt, aufert quoque. disce morari.
Grandius augmentum, quod mora tardat, habet.
SANGUIS postume nobilis Luteri,
Ex uno et decies quater Magistris
Mi primas hodie, tibi secundas
Decrevit Witeberga. IANE, nonne ob
Illum avi patruum tui decebat
Te primas habuisse, me secundas?
QUID hoc, quaeso, rei quid esse dicam?
Annus totus abit: redibit annus:
Et me littera nulla, nec Phaleucus
Abs te, IANE, salutat ullus usquam.
An hoc esse Poeticum putasti,
Istos Harpocrates adaemulari?
Peccat LEIUS idem: nec ille purus,
Cuius nomen adhuc tacebo, culpae est,
Castigate moram, (moram vocabo,
Ne quid durius hoc calore dicam)
Et hanc pluribus expiate noxam
Posthac litterulis. vel ad tribunal
Vestra nomina deferam Melissi.
FRATRUM propagis Westphalae par optimum,
Et litteris et luce gentis splendidum:
Quod dictitabant nuper in convivio,
In Westhalos dixisse quaedam LIPSIUM,
Quae dignitatem gentis huius saucient:
Id nescio: nec arbitrabor. sed scio,
Huiusmodi solere saepe Lipsium
Urbanitatis CANDIDAE facetias
Urente temperare morsiuncula.
QUOD tibi vix anno mittatur epistola toto
Unica, desidiae iudicor esse reus.
Immo mihi grates, quod missa sit unica, debes.
Non habet haec Suevos [Reg: Suebos] terra, IACOBE, pedes.
HACTENUS horrendi conflictus ignis et undae
Vexarunt nostrum non sine clade polum.
Nunc solemne [Reg: sollemne] tuum quando natale celebras,
PAULE gubernandae cui datus Urbis honos:
Mitescunt Austri: caelique serenior aestas
Dissipat obscurum sub Phaetonte [Reg: Phaethonte] diem.
Accipias omen. dominus genitabilis horae
Faxit, hic innubis sit tibi saepe dies.
SI quis in hoc, HELMBRECHTE, meret sibi carmina coetu,
Unus es e cunctis qui tibi nostra meres.
Tanta Magistrorum vis hoc ebullit Aprili,
Quantam nulla dies anticipata tulit.
Tu tamen in tanto poteris vel primus haberi
Agmine, si doctas pensiculamus opes.
In scaro quantus studio quantusque profano es?
Optio si mea sit; Quantus es, esse velim.
Interea hoc statuam seros tibi pignus in annos,
Ut mecum nostro saepe legare libro.
PLUREIS [Reg: PLURes] noster amor diurnat annos;
Annos, credo, bis octo. dimicatum est
Nobis saepius aemulo Phaleuco.
Victus erubui frequenter. abs te
Interdum quoque victor audiebam,
Sed id forsan adulteris amici
SuffragI [Reg: Suffragii] titulis. biennis acta est
Tempestas prope, quum Corona fronti
Meae praeposita est, no vusque cepi,
Ob spem nescio quam, Poeta dici.
Te solemnibus [Reg: sollemnibus] hoc die Magistrum
Sophorum Coryphaeus, ob parati
Vires ingenii creavit: Et non
Hoc nomen tibi gratuler Phaleuco?
Immo grator utrumque: quod Magistrum
Te Sophus facit, et Poetam Apello.
Rogas, Laurus ubi? Quid haec? GEORGI:
Atqui Laurea non facit Poetam.
CUM Nerei vomitus et grandia pocla, quibuscum
Potavit Magnae viscera matris heri,
Dicere Maeonio tentabam carminis orsu;
Hoc mihi subridens fatur Hygeia modo:
Quo potes ore suos Nereo exprobrare tumores,
Cum tibi venifluo membra cruore natent?
Corpus humi adfliget nimius tibi sanguinis humor,
Ebria ni medica vena levetur acu.
HUNI, quem sequar heic [Reg: hic] ? tu vis me Nerea versu
Condere. praemonitus suadet Hygeia suos.
Ecquid pecco, deae si pareo primitus: et tunc
Persequar hortatus candida vota tui?
CUM faceres olim plena, CASPARE, corona
Rhetor ab augusto publica verba loco:
Mirati patres Academiae et aurea pubes,
Unde forent linguae flumen et arma tuae.
Post, cum dissueres Logici molimine ferri
Legum nodosas historiaeque plicas:
Aeque mirati subtilis acumina texti,
Effugiique citos Iuris ab arte modos.
Sed mihi nil mirum est. Contentos rite labores
Atque animi nervos Quis neget ista sequi?
MI WOLEGANGE, Quis est in hoc Lyceo,
Qui te nesciat eleganter omnem
Doctrinae seriem fuisse doctum?
Magistros tamen imperitiores
Te praecedere digniore passu,
Mirantur reliqui, dolentque. sed nec
Mirum fit mihi, nec dolebo. Quei [Reg: Qui] sic?
Indignas quoque sors honestat arteis [Reg: artes] .
QUALE metalliferos pennati gryphes ad Indos
Eliciunt auri splendida grana puti:
Tale sub Aoniis quot alit sapientia venis
Eruis ingenuae viva metalla notae.
Magnificat Arabes erasum gryphibus [Reg: grypibus] aurum;
Aurum terrestris splendida massa luti:
Ette non deceat caelestis ob indolis aurum,
GRYPHE, Magistrorum magnificare nota?
NEC cordata Corinna, quam solebant
Thebani Lyricam vocare Muscam,
De te, Pindare, quinquies fuisset
Graeco carmine iudicata victrix:
Si non ancipitem periclitando
Fortunam voluisset experiri.
Nec tu, sis licet elegante versu
Et Graece bonus et bonus Latine;
Ubertimque fruare disciplinis
Ex Aristotelis schola petitis,
Audires hodie Magister:horum
Ni certamine singularis ausus,
MEUSELI, specimen foras dedisses.
Multis artibus imbuisse mentem,
Nullius titulos honoris adfert.
Arteis [Reg: Artes] exseruisse disserendo,
Hoc demum titulos honoris adfert.
VERUM est. multi hodie, GLASERE, peccant:
Dum nimis calide ambiunt honores
Vix digni satis ullo honore. sed tu
Peccasses nimium mehercle, ni sic
Peccasses hodie, et decus Magistri
Multo dignus honore quaesiisses.
NEC Ludis ab olympicis Locrorum
Euthymus toties honesta palmae
Secum praemia rettulisset: hos ni
Visitasset agonas, atque doctas
Cum consortibus expedisset arteis [Reg: artes] .
Nec te scivimus esse tot politum
Doctrinae numeris; nisi edidisses
Musaei specimen favoris. Ecci,
Non quisquis sibi doctus est, sed is qui
Doctus est aliis, Magister audit.
FONTE salutari, quo nostri cura dynastae
Mascula centenae germina pubis alit,
Te saepe auivit cantorum doctor Apollo
Virginea tenerum psallere voce melos:
Post quoque flabilium per fundamenta notarum
Rugitu tremulam constabilire basin.
Nec tulit ulterius meritis immunia donis
Vocis et ingenii dona latere tui.
Leucoream rogitat socio pro iure Minervam,
Ut tibi Philosopha nomen ab arte paret.
Paret:teque hodie declarat, ERHARDE, Magistrum:
HAGIUS exsequitur. Nonne beatus homo es?
ET docti iuga cras profectus ibis
Pallatina [Reg: Palatina] videre Myrtileti?
O rerum foret indoles mearum,
Ut possem comes ire visitanti!
ELIA, mihi crede; Myrtiletum
Velim prae Latia videre Roma.
Lux illic Charitum Melissus, illic
Gruteri Steniique Posthiique:
Illic Smetius ille cor Gruteri:
Illic ingenium salubre caeli;
Flos illic Cereris, leposque Bacchi:
Illic omnibus omnium voluptas.
Et quisquam iuga, quaeso, Myrtileti
Nolit prae Latia videre Roma?
QUINQUAGINTA annos vitae qui computat, et cui
Sinciput algentes opperuere [Reg: operuere] nives:
Et tamen bas animi servavit ab indole vireis [Reg: vires] ,
Audeat ut criticas arte subire vices:
Donatur merito palma, tituloque Magistri
Ducit in Aonio praevius agmen agro.
Grator honoratae BALTHASSARE, dona senectae:
Servata est canis gloria cana tuis.
EMINUS in Turcam PRECE Teutonus, Hungarus ARMIS
Cominus, instructu pugnat uterque bono.
Classica FRENCELIUS heroo carmine pulsat.
heic [Reg: hic] facit officium nonne Poeta suum?
ET tibi dura quies oculos et ferreus ursit
Somnus, et iniecta tu quoque clausus humo es!
Quem lauru Caesar, calamo donavit Apollo,
Floridior saecli pars, CALAMINE, tui.
Sed bene habet. geminae properas meruisse coronae
Carmine Rudolphi funere serta Dei.
Qui terris exit, caelos ut promptius intret,
Ne questu aut stimulo vapulet in vidiae.
TANDEM, PAULE, tibi Cupido nuptas
Incendit faculas amoris igni?
Et Servestus Hymen et aequa Iuno
Te cesto ligat ad sinum puellae
Et castae et lepidae et probae staturae
Et iuvenculae et integrae puellae?
Nimirum hoc pretium morae est. Sed heus, qui
Caelibes iuveni senetis aevo,
(Quos recte iuvenes-senes vocarim)
Exemplo caveatis hoc abuti.
Haud cuivis licet hoc modo procari.
Quin immo et iuveni senilis aevi
Incestam, illepidam et malae staturae
Atque annis vetulam et pigram puellam
Scimus saepe datam fuisse nuptum.
BARBARA celarent intus - mala saepe puellae;
Ni rumor planis ederet illa notis.
Verum barbaries intus tua, BARBARA, nulla est:
Si quod habes, solo nomine crimen habes.
Nec sponsus virtutis eget nec quicquid amicum est:
PAULUS in his solo nomine paulus homo est.
Haud vitiosi homines, vitiosi nomine: qui re
Sunt vitiosi homines, sunt vitiosi homines.
SCHRAME, cor antiquae fidei: quia nominat uno
Ore Professorem me Witeberga suum,
Exsultas, ultroque datos mihi pingis honores
Carminis ingenua floriditate tui.
Aestimo te versusque tuos, mi Schrame. sed audi,
Quid meus e lauru dicat Apollo tibi:
ESSE Professorem, laus non est magna: tueri
Magna Professoris nomina, magnus honos.
DI faciles abitumque tibi reditumque secundent.
TERMINUS heic [Reg: hic] poterat carminis esse mei.
Sed quia res. Italas meditaris et illa Quirini
Arva Poetarum nobilitata satu;
Imponenda tuis prius est mihi sarcina curis:
Quam, precor, Oenotriis exonerato iugis,
Istic, tauriferis ub ise Mevania campis
Explicat, Italici patria Callimachi.
Ingenium venerate loci SALVERE ter umbras
Terque VALERE meo nomine,quaeso iube,
Cynthia prima suis olim quas cepit ocellis
Contactas [(printer); sic: Contractas] nullis ante cupidinibus.
Post, ubi Romanam, PRAETORI, veneris urbem,
Haec tibi vel primi iussa laboris habe:
Omnia pellustres [Reg: perlustres] oculorum indagine, quonam
Versa loco Plauti sit moletrina mei.
Si quis ab exscidio superat pulvisculus, auro
Expende: expensae debitor huius ero.
Mallem ego pistrinum molitoris cernere Plauti,
Quam Capito lini maxima templa dei.
SAEPE Luteriaden ad pulpita nota vocabant
Annua solemni [Reg: sollemni] carmina dicta loco.
Ille sed exoluit nostris mos desitus annis.
Anne Poetificas nemo ministrat aquas?
Aut hodie effeta est doctis Witeberga Poetis?
Aut labor hic sterileis [Reg: steriles] laudis habet titulos?
Nescio quid dicam: quid suspicor, edere nolim,
Cur revocet manes nemo Luteriadae.
Tutamen hos elegum revehis, FURMANE, quadrigis.
Nonne auriga bono dictus es augurio?
QUOS fatum coniunxit, homo ne separet. haec sunt
Consona vota homini, consona vota Deo.
Casparo iuveni iuvenis Catharina locata est:
Ille pari nupsit, nupsit et illa pari.
Mutua, convivae, solemniter [Reg: sollemniter] omina Nuptis
Dicite. digna novo sunt nova vota toro.
Cantores nostrum facimus: dum carmina vobis
Psallimus harmonicis quincuplicata modis.
SI coma nativum, luna crescente, colorem
Exuit, armata saepe resecta manu:
Inque dies, FRIDERICE, solet similare nigrorem:
Quid mirum, corvos si coma nostra refert?
QUOD FELIX FORTUNATUMQUE SIT: alite laeto,
Cum pare votiva sacras FRIDERICUS ad aras
Procumbunt pactos celebraturi hymenaeos.
CHRISTE fave cepto [Reg: coepto] desponsi COMPARIS: atque huic
Subscriptor FUNDUSQUE toro feliciter audi:
Quando hic audisti, cum princeps EVA genitrix
Adamo nuptum, te consponsore, daretur,
Qua stetit augustis Paradisus amoena viretis.
Palmitis in ritum mensam quoque prole corona,
Annumque annona, ne spes frustretur eduleis [Reg: edules] .
Sic genus aeternent sponsi: sic ore perenni
Obsequium clarare tuum cum PIGNORE certent.
QUOD legis OCCULTI secreta volumina LEMNI [Reg: LEMNII] ,
Ingenii magna non sine fruge tui est.
Scilicet haud laevo LEVINUS acumine levat
Eruta NATURAE tot nova monstra SINU.
Pergere perge. adytis sic insinuaberis imis:
Dum sedet in primo vulgus iners aditu.
IANE, fides obstricta tua est: exsolveris hanc, si
Re dabis id, quod heri spe mihi nocte dabas.
PETRE Othonis, heri tentabam forsitan Albim,
Experiens curis heic [Reg: hic] dare verba meis.
Vix oram solvo: torrente tumultuat unda
Turbine, pacato quae cubat ante freto.
Durateo me posse negant equitare caballo,
Schematis inspecta est queis [Reg: quibus] genitura mei.
Unda vale. Castor Polluxque, hanc dedico vobis
Cum Veronensi vate phaselon anum.
NEC mihi dives erit, neque divite nomine dignus,
Cuius inexhaustas arca flagellat opes.
Saepe has compilat sector zonarius: aut hoc
Aut alias alio more perire solent.
Aurea Palladiae qui congerit aera monetae,
Et stipat cerebri septa repanda sui:
Quae non autolycus, non auferat hosticus ensis:
Divitis hic vere nomen habere potest.
Quod cum tu facias, immo quia feceris; ex re
Divitis agnomen Teutona terra dedit,
Nec Witeberga negat, hodie cui dictus es harum
Dives solemni [Reg: sollemni] more MAGISTER opum.
heic [Reg: hic] ego Grammani MARGRETA piissima coniux
Ante diem fati lege soluta cubo.
Primus ut octavi me lustri ceperat annus,
Mortua COMMUNEM cogor adire LOCUM.
Annos deme duos, prope bina decennia vixi
Rite maritali foedere iuncta viro.
Facta parens decies, sexus potioris in auras
Sex Gnatos [Reg: Natos] , Gnatas [Reg: Natas] quattuor inserui.
Hincque duos illincque duas ego viva recondi
Feci, sex reliquos cum genitore domi.
heic [Reg: hic] etiam mea mater habet CATHARINA sepulcrum.
Quae iussa est obitus anticipare meos.
Quisquis eris, ne fle. dic, Quam cinis ille beatus,
Cui sua tranquillum terra cubile dedit!
Quicquid habet ortum, manet exitus. ibimus omnes:
Ibimus. In caelum, qui pius ibit, abit.
EN tibi pro frixis [Reg: frictis?] fictas, CONRADE, Columbas
Mitto. tuas edi: si lubet, esto meas.
Ipse tuis satur evasi: fac quaeso periclum,
Si tu forte meis et satur esse queas.
Si satur esse queas; fac me certum: ipse profecto
Do tibi saepe meas, da mihi saepe tuas.
CLARANT, ANDREA, ceu picto emblemate caelos
Stellarum nitidae, sole latente, faces.
Stellae itidem geminae clarant Insignia vestri
Stemmatis; haec frontem cassidis, haec clypei.
Omnibus at stellis antestat lumine Virtus:
Virtus clarorem clarat honora merum.
HOC recubans petrae PETRUS TEICHMANUS in antro
Praestolor socios umbra minuta meos.
Ad Christi Petram mens sidit in aethere; mundi
Haec piscina meas distinet exsuvias [Reg: exuvias] .
Slosia me genuit, sepelit me Slesia tellus:
Quid dare nobilius haec mihi terra potest?
Brega, Neostadium, post urbs quoque patria longum
Docta iuventutis sceptra dedere mihi.
Sex ego filiolas genui. mors abstulit omnes
Inter filiolos quattuor unus obit.
Tres reliqui mecum clauserunt lumina matri.
Clauserunt iidem lumina porro mihi.
BONO sidere natus es, Iohannes,
Et bono patre, matre patre digna,
Et bono patriae solo, bonisque
Ad baptisma sacrum renatus undis.
Quid dicam? melius profecto nasci
Renascive potest nec ille, qui se
Nasci iudicat optime et renasci.
ET studia et mores me commendasse Decano
Nondum poenituit [Reg: paenituit] (nec fore, credo) tuos.
Utraque nam tanta, RAPPI, cum fruge probasti,
Ut te iure bono publicus ornet honos.
Qui se ipsum recte commendat in omnibus omni,
Non commendari rectus ille potest.
SCHOLTZI, Pierios flos nobilis inter alumnos,
Et quondam Patrii non leve nomen agri:
Ullum posse tuo vacuum mihi tempus amore
Cedere, quantumvis Musica castra migres;
Credat, qui doctas te despexisse Camenas
Credit, et ingenuam non aluisse fidem.
Quo te cunque feras, ut sis tuus usque, memento.
Si tuus es, cupiet quilibet esse tuus:
Nam morum facies adeo concinna tuorum est,
Ut quivis socio quaerat amore frui.
SI praeconis eges honorum et artis,
Me, CNOGLERE, tibi caveto sumas:
Suspectam facis utriusque caussam:
Cunctis quippe necessitudo nota est,
Qua germana fides ligavit ambos.
Tuae quando tamen merentur artes
Praeconis iugulum; tibi Optionem,
Qui LincI [Reg: Lincii] est, dabo Linchium, Poetam
Et promptum satis et simul politum.
Curatum dare fertur ipse per se,
Quod quis rite per alterum procurat.
CORPUS in ignotis ambagibus errat amici:
Mens tamen in noto constat amica loco.
Tu Slesium, WEYDNERE, solum proficisceris: at me
Leucoris Albiaco servat Oreas agro.
Corpora dividimur: mens indivisa duorum est.
Usque adeo mecum te ratus unit amor!
Quo vis cunque [Reg: cumque] migres; clavo suffixa trabali
Non alio poterit nostra migrare fides.
VUlgus opinatur, Iuris sat habere peritum,
Si sciat in Causis semilatina loqui.
Ecquid ais, WERNERE? adeone in Corpore Iuris
Non olet autores [Reg: auctores] Roma latina suos?
Credo ego, si linguae ciceronis imago perisset,
E Iuris posset Corpore restitui.
QUINQUE Redemptoris concinne vulnera Christi
Et sacra vivificae dicere monstra necis:
Tantus honos vati est; ut vincat honore Poetam
Mincias aureola quem tulit Andis aqua.
Fabulaque in numeros se promptius induit aptos,
Quam gravis historica res animata fide.
Ac curae mortalis opus plus artis habere
Plusque colorari, quam sacra cura potest.
LAUS dupla WICHGREVI est, cui tam bene sacra profanis
Heroum numeris scribere gesta datum est.
SUSPICIOSE mi GRUTERE, tam diu,
Tam cogitate, totque curis anxie
Quid suspicaris? hoc ab aestu liberes
Te, quaeso, tandem remque litterariam.
Tutissimum est iterne suspectissimum?
Quod Stoicus, quem tu recoxti, censuit.
Certe fatebitur, quid? universa iam
Politioris natio sollertiae
Ultro professa; Malle se Cruterium
Vel unicam SUSPICIONUM paginam
Hac parte litteraria, prae millibus [Reg: milibus]
ADSERTIONUM [Reg: Assertionum] Marculi struicibus.
RORESCENS Italae melligo, CHYTRAEE, Minervae,
Atque amor atque fides cordis adulta mei:
Tam subito Cungunda suis te cepit ocellis,
Gratia virginei Cronachis illa chori?
Quid tu, nocturnas si postulet atque diurnas
Italis hinc parteis [Reg: partes] , Cronachis inde suas?
Nempe rota figuli mihi eris versutior, apte
Quum tua res parteis [Reg: partes] vertet utrique suas.
Spero tamen. Sed habeto novum, quod in aure sepultum
Occule: Taubmanum par quoque versat amor:
Et Venus et Musae iuveni famulantur amori:
Ac venit in curas nil nisi tale meas;
UROR: et exsuccis [Reg: exsucis] arent praecordia fibris,
Ob desiderii flammea vota mei.
HAEC me sollicitant. et quod tu nunc facis; a me
Quis scit an hoc verno sidere fiat idem?
SIT tibi mitis hymen, Cungunda-Chytraee: quod audis,
In cunis faciat res figulina ratum.
AONII, REIMANE, chori pars una; sed unis
Non etiam ingenii pars decorata bonis.
Grandior in versus animat te spiritus; ex quo
Nominis egregii fama parata tibi est.
Nunc te grande etiam sophos illud honestat, et offert
Ornamenta tuo debita iure sopho.
Idque tuum laudare sophos nimis (hercule) vellem,
Laudasses nimium ni sophos ante meum.
Scomma figuratum declino, Mutua muli:
Quale Poetarum vix cavet ullus amor.
Sed, mihi quae dixti, si iam tibi dicta putabis;
Historicam poteris, credo, merere fidem.
TROTSCHI, Nil popularitatis ergo
Tibi affingitur heic [Reg: hic] , sed absque fuco
Simplicissima veritas habenda est.
Si nec artibus eruditus esses,
Quamvis pluribus eruditus; et si
Nullis moribus expolitus esses,
Quamvis pluribus expolitus aeque es:
Ob raram tamen indolem canendi
Atque illam ambrosiam suavitatem,
Qua mulcere soles latenter aureis [Reg: aures] ,
Dum pressae baseôs [Reg: basis] profunditatem
Stricto gutturis ambitu figuras;
MAGISTRI tibi nomen, et Magistri
Nomen praecipui, merere posses.
BIS-genitum, sine matre prius sine patre secundum,
Atque deum atque hominem parvo aperis elego.
AHRISTOPHORE, hoc a me, si non nihil aestimor, audi:
heic [Reg: hic] graviora boni pondera vatis habes,
Quam si bis-genitum sublimi carmine Bacchum,
Terque fuisse marin, ter Marin esse; canas.
QUICQUID ago, scis: quicquid agam, scis: quicquid et egi,
Scis. et quae nescis, scis quoque, Marculide.
MARCULE, quando quidem res scis divinitus omnes,
Dic mihi, si numos non habeo, unde petam.
MOS est nonnullis potoribus, inter amicos
Haurire e summo pocula nulla cavo.
Mos certe nihili! nam cur, quod ab ore refusum est
Alterius, tepida colluvione bibam?
Laudo meos Francos, qui se cervice supinant,
Et fundo ex imo praebita pocla bibunt.
ODI lucones, natos ad pocula ventres,
Cumque intestinis omnibus evoveo.
Ne zytho neu me properet deponere vino,
Qui me convivam postulat esse suum.
Felle saporatum videor potare liquorem,
Si bibo, quae stomachi ferre lubido negat.
Et tamen hoc hodie proprii quasi dona peculI
Atque Poetarum symbolon esse putant.
Si, nisi sim potor, non nomen habebo Poetae,
Nec volo nec possum hoc esse Poeta modo.
DISPEREANT morbi! noster Mosbachius aegra
Voce salutarem poscit anhelus opem?
Hostes id faciant! at tu SUMMERE, Galeno
Aemula canities, quam potes, adfer opem.
Ipse fatigabo, qui sospitat aegra, Iehovam:
Ut tua sit numeris apta medela suis.
Non est certa salus medicorum semper in herbis:
Saepe Poetarum sobria verba iuvant.
AEGER erat, mihi rumor ait, Mosbachius. o vox
Cara mihi! quanquam [Reg: quamquam] vox quoque cara minus.
Sexcentas grates meret hocce disyllabon unum,
Quod non, Est aeger, dixit; at, aeger Erat.
Totque hodie grates tibi, Christe salutifer egi:
Nec satis, egisse has, sit mihi: post et agam.
Votivas olim templi fixere tabellas,
Cum facerent meritis sospita sacra diis.
Non mihi, de ligno tabulas suspendere, cordi est:
Ipsum suspendo Cor tibi, Christe, meum,
Hoc titulo: IOVA MOSBACHIUS AUSPICE PRISCUM
CATULLUS et Tibullus et Propertius
Flores vocantur Lipsio Poetici.
Catullus et Tibullus et Propertius
Floces [Reg: Flocces] vocantur Marculo Poetici.
Ab altero dissentit alter littera.
Utri, SIBERE, credis horum? Marculo?
QUI quoque, nescio quei [Reg: qui] , Iuris scitissime, FRANZI,
Taubmani genium carmen habere putas:
Si qua domi alternis interseris otia curis,
Et placet ingenium laetificare tuum:
Hunc mecum partire diem. neque prodige totum:
Forsitan una meis sufficit hora iocis.
Hostia martini venit ANSER: et Evius [Reg: Euhius] Evan [Reg: Euhan]
Phy eleleu eleleu mirima mira trahit.
Innocuos censura potest admittere lusus.
Seria qui risis temperat, ille sapit.
FERTUR in abruptum, excusso rectore, profundis
Disperitura sali longa faselus aquis.
Rursus et in tuto reducis volat usa magistri
Remige: nec ventos, nec maris horret aquas.
Nec Schola ferre diu poterat, Rectore perempto,
Se fundamentis illabefacta suis:
Ni, CODOMANE, humeros, RAPHAELUS ut alter, et alter
HERTELIUS, properes subdere iure novo.
Macte his, quos novus hic magnos tibi Maius honores
Arrogat: ingenua corripe fraena manu.
Sic decus incrementa tuum feret ubere fructu:
Et Fons grandescet noster honore pari.
SPECTATUM nostros venisti, IANE, Medenteis [Reg: Medentes] ,
Quos statuit summo Phoebus Apollo gradu.
Immerito spectas, merito qui Quattuor inter
DOCTORES Quintus conspiciendus eras.
QUAERIS, cur nullos faciam inter pocula versus:
Cum sumat quivis hoc sibi carminifex.
Mi STURI, nil artis habet, nihil indolis in se,
Conspuere in metricos ebria verba pedes.
Promptius ipse decem, si vellem, effundere possem
Versiculos, unum quam vacuare vitrum.
At verbis me Roma suis iubet aptius uti,
Turpiter indigenae prodigit hospes opes.
QUAE mihi, BOLLINGERE, tuo sunt tradita missu
Carmina Hodoeporiae grata fuere tuae.
heic [Reg: hic] Abraham, Ishac, Lot, Ioseph, inclita Patrum
Nomina cerno sacras ire redire vias.
Montis iter nisi qui Parnassi vicerit altum,
Nemo Patrum versu tam bene dicet iter.
MODUS corporis eleganter aucti,
In quo cor reverens Dei et virorum est,
Morum grata polities, loquelae
Castigata severitas, leporum
Pro re tristis amoenitas; et in quo
Sedem Pallas habet magistra Iuris
Utriusque magistra Iuris: haec sunt
Unius tua, GÖDEMANE. Mirum!
Ornant singula Iuris haec peritum:
Habes omnia, Gödemane, solus:
Et haec omnia, Gödemane, tecum
Urbs nunc unica Pomeranis aufert.
O Colberga Themis, cliensque plaebes [Reg: plebs] ,
Si Quid vindicis aut eges patroni;
Felicissimus unus inter omnes
Hic ius vindicis hic aget patroni.
CERNIS ut ante fores stet equorum Slesia ples:
Quam cupiat rhedae subdere colla iugo!
Quam pleno splendore polos quoque rarior aer
Vestiat, atque oculos prodat Apollo suos!
FRENCELIUM laetantur equi vectare Poetam,
Vectores nollet cernere Phoebus equos?
QUI mercatur equum, quem nondum viderit, illi
Non aequum interdum mango subornat equum.
Cuncta solent primum, quae sunt coemenda, probari:
In solam uxorem non venit iste rigor:
Hanc si quis poscit, non ulla probatio iusta est:
Nempe proco caeca traditur illa fide:
Ne morosa prius subeant fastidia, quam sit
Nupta maritali foedere ducta domum.
Uxorem, SCHIRMERE, meam non poenitet [Reg: paenitet] emptam.
Haud poterit melius, si qua probetur, emi.
VOLCMARI ut incidam victurae nomina cedro,
Me per epistolium, docte PETRAEE, rogas.
Quid cedro incidam, caeli qui nomina pridem
Mortuus inscripsit sanguine, Christe, tuo?
Si tamen huic optas fieri per carmina famam:
Tu fac. in hac fama fama parata tibi est.
DOCTUS ut es primas studii septemplicis arteis [Reg: artes] ,
Quaeque solent prisci multa docere sophi,
Insuper et Latiae Graiaeque affamina linguae,
Quae rerum sensus vivificare solent:
Nunc et Sulpitios [Reg: Sulpicios] iurum legumque magistros
Celsaque fatidicae sacra Themistos adis.
His rectam, MOELERE, viam tu moribus instas.
Non aliter iuris consolidatur opus.
GRANDE Poetarum specimen, HORNMOLDE, novorum;
Qua versus audes fronte rogare meos?
Nondum me nosti. qui dictitor umbra Poetae,
Vixque domi nota est nominis aura mei:
Tanta Poetarum celebrabo nomina versu
Et sacra defunctis manibus ipse feram?
Quis LAUTERBACHI, quis ZUCVOLPHI [Reg: ZUCVOLPHII] edita nescit
Carmina? queis [Reg: quibus] se ipsos sat celebrasse puto.
Si qua tamen censes suppleri posse, profecto
Talia qui digne suppleat, unus eris.
QUINQUAGINTA annos studia informare iuventae
Atque istud schoticum [(printer); sic: scholium] pertolerare iugum;
Plus sudoris habet, quam per fastigia montis
Volvere luctanti Sisypha saxa manu.
Qui meruit domitis his sex stipendia monstris,
Alciden toties non gemuisse puto:
Te quoties gemuisse atque indoluisse tot annis,
Et sudasse aestu, cor riguisse gelu.
Et rude donatum te quis miretur ab illo
Principe, quo Pietas ipsa videtur ali?
Hoc potius miror, te non iussum, Herculis instar,
Mortalem fieri, mi LEONHARTE, deum.
HIRSBAUERE, novi sollers Collega Lycei,
Quod prima in Franco laude triumphat agro:
Cui caput et pes est Dux Marchio: cuius et olim
Ipse Salutifera Fontis alebar aqua:
Longa Poetarum, quo me dignata corona est
Carmine, Germani qua patet ora soli,
Me quoque dignaris. sed quo te carmine dignor,
Nunc me dignari nulla Camena potest.
TUTELAE fideique tuae quem tradidit olim
Ille Magistratus officiosus amor:
Censurae suiectus [Reg: subiectus] heri pupillus ad omnes
Quaesiti formas sic animatus erat:
Ut demirantes nos concinnaverit, et te
Inprimis, cius qui [(printer); sic: eius] patris ad instar habes:
Quinam in tantillos flexus impuberis annos
Vis tanta ingenii iudiciique cadat.
Dexteritas sed multa potest doctoris: et istum
Schutzius acceptum fert quoque iure tibi.
Non talis tutor pupillo contigit omni.
Felices, BLUMI, pars manet ista boni.
ALbias obstupuit quadam cantante Columba
Nuper, et in cursu substitit acta retro:
Parcae vocis erat, sed erat suavissima cantu.
Agnoscis pennas, IANE polite, tuas?
Quin et Libavius nostro de nomine Musas
Posse Perist eridum nomen habere putat.
Censet et hoc alius. sed quei [Reg: qui] sim credulus ulli,
Credere qui de me plus sibi quam mihi vult?
Mecum habito: ac novi quam sit mihi pauca supellex.
Sese extra sese quaerere nemo potest.
Ut vos me Vatem, sic forsitan Agrius olim
Thersiten facie dixerit esse bona.
PLEIADUM libros Anagrammata condis: et ipsis
Pleiadibus nobis aemula saecla paras.
Mi Vincelbergi, si sum tibi congruus autor,
Pleiadas haec ornet Pleias una tuas:
Scultetus, Ridiger, Dcepholtus, Fendius, et tu
FreistadI [Reg: Freistadii] , Oelmani, Tracheliique decus;
Omnes Pieriae semen genitricis, et omnes
Pubescens nostrae germen amicitiae.
Si mea non suspecta fides; hoc spondeo gratos:
Musarum subolem pectora grata decent.
COR PORIS ut speciosa tui florescit imago
Et vernant hilaris ora serena rosis:
Sic animi data, BONNE, tibi est concinna venustas:
Inque domo pulchra pulchrior hospes habet.
Non opus huic alias verbo documenta requiri:
Hic Intaphernis, quae fero, Sermo probat.
Cuique oculi pectusque valent, heic [Reg: hic] cernet apertas
Artis et ingenii iudiciique notas.
QUEM MÜNCHAUSIADUM fraternae gratia trigae,
Et Charitum et patriae Nobilis ordo domus;
Atque alii functum tam docto carmine laudant;
Quis renuat tali conditione mori?
Credo ego, si nostris, alter ceu virbius, oris
Redditus haec legeret, rursus obire velit.
PETRE,WesenbecI [Reg: Wesenbecii] magni patris aemule fili,
Quo me et quando vocas, si placet, hospes ero.
Non ego candiduli iuvenum fastidio voti.
Cui virtus cara est, carus et iste mihi est.
IANE, sodalitii [Reg: sodalicii] pars antiquissima nostri,
Cui prope fortunae par quoque forma fuit:
Quis pollens adeo venturi temporis augur,
Qui poter at minimis haec aperire notis,
Cum Schola de trivio nos vileis [Reg: viles] inter alumnos
Poneret, et querulas pasceret ante fores;
Me fore, qui nunc sum, qualis sim qualis ad Albim;
Te fore, quod nunc es, post quod et esse potes?
Sed Deus hic, qui celsa premit, levat ima, sat amplo,
(Ut res hae fluitant) auxit honore duos.
Gratia prima Deo, doctoribus altera detur,
Tertia patronis. sic sua quisque refert;
Grates nimirum. namque his, licet omnia possit,
Aequivalens pretium reddere nemo potest.
CUMPRIMIS in agone litterarum
Hoc saeclo licet invenire multos.
Quos suffragia gratuita vulgi
Et cassi iuvat emta [Reg: empta] vox Magistri.
Non his rebus ineptit eruditae
Virtutis suboles: sed id, quod audit,
Ipsa re cupit esse, non videri.
Tu BERCHANE vir es, quod et vocari,
Et vis, ut merito voceris, esse
Ipsa re Sapientiae Magister.
PERCA sacerdotum divi pars optima Christi,
Pars quoque Pierio non male nota choro:
Saepe tuum recitans in me Purgoldus amorem,
Hoc dedit incensum pectus amore tui.
Sed missis huc nunc elegis mihi planius omnem
Ostendisti animum, quicquid et artis habes.
PERCA, fac inceptum nos perpetuemus amorem,
Dum tua perca suas piscis amabit aquas.
SI Ptolemaee Phari redeas Thiladelphe sub auras,
Et Vatum e nostro Pleiadas Orbe legas:
Nicandrum invenias et Apollonium atque Philoecum,
Et qui Theiocritus [Reg: Theocritus] , qui sit Aratus, erunt:
Et, spes rara licet, nec Homerus Iunior hocse
Non dabit inventum limite Teutoniae.
Ite septemgeminos posses implere Poetas,
Hoc poterat Lycophron solus abesse choro:
Ni BUCHNERE catis legeres anagrammata punctis,
Et super haec solida carmen ab arte dares.
Non Buchneriaden, victrice Lycophrona lauru
Te, Reusnere, comas implicuisse putes.
ME quoque SIMONI, atque meam dignaris ELISAM
Carminis accentu nobilitare tui?
Talis, quale suis insertum Pindarus odis
Vellet et Emmetris plectra Melissa suis.
In partemque vocas illum cui Persius omnem
Et vitam et linguam debet et ingenium.
LUBINUM dico: cuius mera mulsa PropertI [Reg: Propertii]
Immulsere elego Musa Venusque dato.
Quid referam? satin' est, si mecum vivitis annum,
Qui me fecistis vivere saecla novem?
DONASTI mihi nobilem Poetam,
Romanae dominum lyrae. sed ipse.
Donavi tibi quattuor Phaleucos.
SCHAFMANE, hoccine [Reg: hocine] par pari referre est?
NON quantum quivis unus de plebe; pusillo
Corpore vel doctis digna, Davide, sapis.
Iam puer aetatis praevertere niteris annos
Ingenii rara fertilitate tui.
Macte isto fervore animi! sic sponte ruenti
Bellerophon gestit subdere calcar equo.
NON nego: condixi vespernae ad pocula: verum
Sermoni certa conditione tui.
Coenabis mecum, dixti coenabo ego tecum,
Si convivator tu mihi solus eris.
Non ego vobiscum, tecum coenare volebam:
Haec [(printer); sic: Hoc] erat arbitrii mens, RIDIGERE, mei.
Octo coenabunt tecum: coenarene tecum
Hoc est? vobiscum sic ego coeno quidem.
Quare ne speres: hodie non pareo vobis.
Convivam per dis simplicitate tua.
Taubmanum caute teneat, qui forte vocabit:
Saepe vocatores decipit iste suos.
LUDOVICE bonis dicate Musis,
Patris gloria, Patris excitatae
Heres indolis: ecquid audiisti
Sollerti ratione disputantem
SCHRODERUM modo? Nae beatus ille est,
Suae qui suboli dat hunc magistrum!
Hunc sectabere praevium. quid? immo
Hunc conabere praevenire. Quin et
Insignem sequere orbitam Parentis:
Quin et hanc quoque praeveni. nec ex te
His conatibus aestimaris impar:
Nec tantos Pater invidebit ausus.
NATA recens quoties Ochleus mihi carmina monstrat,
Ut critico, licitum quod minus, ungue notem:
Semper ait, De me cupide verum audio: quare
Libera iudicii dic mihi sensa tui.
Quum dixi; pallet. GLASERE, quid ominer, audi:
Non audit de se vera libenter Ochleus.
Heic [Reg: Hic] sunt, MEUSELI, veterum tria numina Vatum:
Heic [Reg: Hic] est Romani pura medulla salis.
Docte Catulle, venuste Tibulle, polite Properti,
Scaligeri calamo Triga renata novo;
Qui renuit tecum super astra poetica ferri,
Semper in obscuris repat humi tenebris.
ERGO Susanna tibi denata est maxima natu
Filia, quae vita paene trilustris erat?
Et post horarum bissex momenta secuta est
Coniux illa animae pars Catharina tuae?
O duros nimis assultus! vir hic aereus esto,
Quem non turbavit tanta ruina loco.
Fles tamen has, WEIDNERE, vices: at more modoque,
Quo divina iubet regula flere pios:
Meque iubes elego sociis adflere ruinis,
Et lacrimis animas participare tuas.
Non facio nunc, non facio, quae facta fuissent,
Si tua mature vulnera nota forent.
Decursa est hodie pars tertia et amplius anni.
Intempestive qui movet, ille novat.
Ex astris quidam dicunt, GRAMMANE; Rudolphum
Posse Mahumeti vincere militiam.
Sunt, qui iam dictis contraria fata minari
E numeris, quot habet nomen utrumque ferant.
Hector ab Aeacide sic olim victus ACHILLE est,
Quod numeris gravius nomen Achillis erat.
Haec arguta mihi deliramenta videntur,
Quae nil nec fidei, nec rationis habent.
Tutius astrorum domino quam creditur astris:
Debet et heic [Reg: hic] nullam siphra merere fidem.
NOSTRAE dulcis amor, IACOBE, Musae,
Iani carmina pauca KOTTERITI
Dedisti mihi pridie legendum.
Valde sim rationis impeditae,
Ex ungui nisi metiar leonem!
SEMPER - amicorum dulcissima cura, GEORGI;
Semper in aprica vivere digne rosa:
Postquam te carui, tria saecla videntur abisse:
Dimidiata modo cum trieteris erat.
SCHRAMISTAM tuus ille solet me dicere Paullus.
SCHRAME, Schramistae dic mihi quale genus?
Wachterum, Paullum [Reg: Paulum] , Fugmanum, memet et ipsum
Novi: Schramistas, Schrame, quid esse rear?
IUNIUS in Satyra, Quid resinata iuventus?
Magnifice nobis gannit in auriculam.
Bilbilicus vates, resina praesecat ungueis [Reg: ungues] ,
Et resinato vina bibit calice.
Tam graphice, LUCA, scripserunt ambo Poetae:
Nec tamen a nostris vox meret ista fidem.
Vina bibit resinata hodie resinata iuventus:
Atque ungueis [Reg: ungues] resina iam resecare licet.
Scilicet exemplo Nasonis talia ponunt:
Cui Tuticanus, qui Tuticanus erat!
DUM canis antiqua CARI gravitate LucretI [Reg: Lucretii] ,
Quam paullum abfuerit, quin lucida moenia caeli,
Frugiferaeque solum terrae, pelagusque sonorum,
Ob monteis [Reg: montes] undarum e caelo et montibus actos,
In chaos antiquum nuper confusa redissent:
Certe paullum aberat, quin huc testarer ad Albim
Parnassi Pindique apices et Hiantidas undas
Sedibus emigrasse suis, REIMANE: tot vndae,
Tot montes Musarum animant tibi carminis orsum.
UNDENIS pedibusque syllabisque
Arguti salis, artis eruditae,
Toto notus in orbe Martialis
Senem dicere ter quaterque cygnum
Non abhorruit: et petit falernum
De cado seniore: quin et idem
Togam dicit anum. nec iste solum:
Quivis dicit anum Poeta chartam,
Senes immo iocos. nec erubescunt:
Et hos Roma probat. Quid est, GEORGI,
Quare dicere non licenter ausim
Meis versiculis anum faselum?
CANDOREM, inquis, amo: nec mens disconvenit ori:
Et taleis [Reg: tales] hilari semper amore colo.
Credam hoc? non credo. Orcum si Marcule iures.
Sub tussi crepitum dissimulare nequis.
HEBDOMAS, HERTELI, nunc altera praeterit, ex quo
Non intermissis defluit imber aquis.
Aerias tu scande domos, perque alta polorum
Sidera curre animi mente sagace tui:
Hincque cita caussas. Ego. si me consulis, istam
Pono: nec hac ipsa verior ulla subest:
Si genus humanum lacrimis sua crimina fleret,
Non fleret madidum Veiovis imbre genus.
EN geminas reddo Satyras, cultissime vates,
Quas Dousae oppresso nomine charta legit:
Si genium Dousae liquido non cernis in illis,
Pol nimium Laii nomine digna facis!
Excute Dousae odas primum, Satyrasque: deinde
Quas vocat ignoto de patre Dousa nothas.
Hercle characteres geniusque haud discrepat hilum:
Dousicus his, illis Dousicus ardor inest.
Posse supinari Naturam, credo ego: Dousae
Non esse has Satyras, credere nolo, LEI.
SI mentisque animique mei sat sanus: et ipsam
Iudicii liquida rem ratione puto:
Non est de nihilo, praesagi nec sine fausto
Ominis eventu talia facta reor:
Et lepide et nitide quod me inter vina salesque
Accepit pulcris [Reg: pulchris] hospita mensa modis.
Nempe haec indicium non par vum, candide vates,
Quanta mihi tecum pars sit amoris, habent.
Quidne repono tibi, fiant ut mutua? Metrum?
O mea sunt metris metra minora tuis!
ANDREA, nunc quarta dies, quum quaerit amicus
Cur potius dicam Vitulo quam Vitulo.
Vitulo cur etiam nolim prae vitulor. huic tum
Responsum tanta strenuitate dabam:
Ut deiuraret, (pro Festo, somnia Paulli [Reg: Pauli]
Quando sibi toties imposuisse videt)
Se prae Scaligero posthac et codice LipsI [Reg: Lipsii] ,
Credere nolle viro, credere nolle libro.
LOTICHIUS, Celtes, Huttenus, Posthius; haec est,
Si cor habes, Franci docta quadriga soli.
Ast ubi magnanimum SCHEDIUS caput exserit (heros
Ille Poetarum) Quid tibi, Phoebus ait,
Cedat in hoc curru? quin sis auriga Melisse:
Clareat ingenio Franca quadriga tuo.
Quis locus heic [Reg: hic] , Colere, tibi est: qui sextus ab illis?
An patitur quinas ulla quadriga rotas?
Ne mihi sit litem hanc discernere lite: Melissi est.
Rite tibi numeros attribuisse tuos.
Curatumque probe, reor, hoc dabit absque periclo,
Viderit ingenii prima Pericla tui.
OBIECTAS mihi singulis diebus;
Ah cur tardipedi deo tot atque
Tanta carmina nuper obtulisti
Infelicibus ustulanda flammis?
Mi LOESERE, cremata ni fuissent,
Aut cras aut hodie, nec ista solum,
Sed cum prole superstiti cremarem.
Nunc quod rudera pauca destinatum
Effugere rogum, datum est amicis.
TANDEM exosa tibi est innupta licentia vitae,
Femineaeque iuvant carnea vincla manus?
Ista tamen mihi, MARCE, placet tua cautio: quod non
Exsuccam [Reg: Exsucam] vetulo de grege ducis anum:
Sed magis humectam pubenti flore puellam,
Cui tumeat gremium nectare, lacte sinus.
Tum quod formosam tibi duxeris, id quoque laudo:
Forma sed insidiis invidiosa patet.
Hic mihi cunctorum vigilum vigil esse videtur,
Formosae dominae qui vigil esse potest.
SI nareis [Reg: nares] corrugat olens adiectus odorum,
Qui dant divitias de locupleta penu,
Protinus insuffire iubent conclavibus auram
Spirantem medicas, IANE, latenter opes.
Hanc quibus infelix rerum dominatur egestas,
Praestant Iuniperi mora minuta vicem:
Haec tus, haec stacte, costusque fuere parentum.
Haec tus, haec stacte, et haec mea costus erunt.
OMNIA si numeri, quaecunque patentque latenque,
Ut statuunt muti dogmata Pythagorae.
Tuque, ALBERTE, omnem rationem et calculum ad unguem
Argute numeris scis solidare suis:
Omnia quis te scire, quis omnia te simul uno,
Dum numerare doces, Marte docere neget?
VITE, suburbanum prius exspaciabar [Reg: exspatiabar] in hortum:
Nobilium comites unus et alter erant.
Occurrit mulier, tantum mihi nomine nota,
Sed reor ex Hecubae posteritate fuit:
Quis pira quis, clamat, vestrum decussit? et in me
Usque minax oculo turbidiore volat.
Ridebam modice, qui mos meus. ocius, Exi
Exi, ait, hinc exi: tu reus hercle doli es.
Eximus. Mulier, si quicquam frontis haberes,
Mystaca [Reg: Mustaca] debueras nonne timere meum?
QUI tot millia [Reg: milia] , IANE, separatum
Usque a Pannoniis ad hoc Lyceum,
Quod cis Saxonas Albis aestuoso
Fluctu verberat, ante a migrabas:
Postquam sat bibitum est salubris undae,
Quam Phoebi manus erudita, quamque
Alumnis Charites suis propinant
Quotquot ore siticulosiori
His impensius imminent fluentis:
Iam caeli monitu patrisque iussu,
Annorum vice septies recursa,
Desertas patriae redis ad oras,
Oras quas acie ferocienti
Vexat Turcus acinaces. Quod a me
Vis habere viaticum? Phaleucos?
Phaleucos habe: immo cum Phaleucis
Hoc votum quoque. Pannonas [Reg: Pannonicas] reversus
Victores videas, et Otomanos
Sui perpetuo dolore victos.
PARVULUS heic [Reg: hic] iaceo, tenui sub pulvere pulex;
Illa puellarum semper-acerba lues.
Quei [Reg: Qui] miser occiderim, ne quaerite quaeso puellae:
Vestro more, nimis ambitiosus eram.
Taubmanus, Praetor, Frencelius atque Siberus
Nuper consorteis [Reg: consortes] instituere dapes.
heic [Reg: hic] ego defungens parasiti munere, lusus
Experior saltu liberiore meos:
Et mergor pater a pleno stagnante falerno.
Heu nimis infelix tum parasitus eram!
Sed aedit ambitio poenas. vos discite, fratres,
Intra foeminei septa manere fori.
Hoc tamen e vobis cupio praescire, Poetae,
Quis vespillo meas texerit exsuvias [Reg: exuvias] .
QUICQUID Hylas loquitur, semper solet addere; PUNCTUM:
Ut minus obscuro verba tenore fluant.
Et quoties Maratho versus ex tempore fundit,
Pentametrum claudit; CAETERA [Reg: CETERA] REDDE COCO [Reg: COQUO] .
Caussam ponit Hylas, IODOC-HENRICE: sed ista
Quid sibi vult Maratho REDDITIONE COCI [Reg: COQUI] ?
CARMINIBUS, FRISCHMANE, cupit contendere mecum
Ille sua notus garrulitate Lepus.
Sum tenuis, fateor, vincique paratus ab omni:
Me tamen, omnis ait, vincere posse LEPUM.
SCIENS modorum Pindari, lyra potens, HOMAGI;
Quid nocte pro, cancrisque pro, vinoque pro, tuoque
Pro iusculo, zythoque pro, iocisque pro, tuaque
Pro Musica, versuque pro, lauruque pro rependam?
OSSA sub hoc tumulo FABIANI condita SENFTI [Reg: SENFTII]
Exspectant reduces corporis induvias.
ANTIQUAE specimen potuit probitatis haberi:
Largior in tenueis [Reg: tenues] nec fuit alter opes.
CULMBACHI quondam illustris collega senatus,
Secreta coluit Principis acta fide:
Duodecies illi Catharis Werneria foetum
Edidit ad sexum mater utrumque bona.
Si quis, ut hic, vivit; si quis sic morte potitur,
Nemo potest melius vivere, nemo mori.
IUCUNDUM nimis et nimis decorum est,
Bonis artibus imbui. sed illud
Iucundum magis et magis decorum est,
Nostrae militiae foro addicatum
Sic a Pallade roborasse mentem;
Ut certaminis hoc et hoc periclum
Quum consortibus ausit experiri.
Hoc modis tamen omnibus decorum est,
Martem vincere consecraneorum,
Victricemque sibi merere palmam.
Hanc cum non sine laude singulari
Hoc KLYNAEE, die tibi pararis,
Cur te non aliquot beem PHALEUCIS?
MARCULUS impegisse dicam mihi dicitur. An scis?
Quum facerem nuper carmine forte meo;
Area concinnata probe est: ames exstat et auceps:
Ames edendum, non ames (inquit) erat.
Iste Calepinum testem, MARTINE, citabat;
Flaccum ego. iam dic tu, Plenior utra fides?
HAEC ego Saxonica lusi, CHYTRAEE, sub umbra
Unicus ille tuae cultor amicitiae.
Nota leges quaedam: sed quae laevata [Reg: levata] recenti
Lima momordit acu. pars nova maior erit.
Immo Calcographi tantum typus illa novavit,
Non ego. quid refici vitrea fracta iuvat?
QUID tecum fiat, scio nil, nisi nescio. de me
Nil fallor: vivo scilicet, ut soleo.
Quid Statmanus? ut est nostri memor? ut mea curat?
Ut valet? ut vivit? scilicet ut meruit!
Dic, valeat; si vis valeam: nam stamine ab uno
Vitam utriusque neunt Parcae, utriusque secant.
SI quos scribere vult Mamurra versus,
Clamat protinus, Hinc abite curae:
Nolo versiculos laboriosos:
Quicquid venerit obvium, papyro
Commendabitur ocius, sine ullo
Morosae meditationis aestu.
EISEMANE, recens amor; profecto
Tam dispar ululae Columba non est,
Quam dispar mihi sensus hic Mamurrae est.
DONARUNT Schedius, Modiusque et Posthius, inquis,
Laurum, Librum, Aurum, munera terna mihi.
Quis, nist Mercurius, Modius? nisi Apollo, Melissus?
Posthiades Phoebo prosatus archiatro?
Ne dic ergo, LEI: donat mihi Posthius aurum,
Mi Schedius laurum, mique librum Modius.
Dic, Mihi Mercurius librum, mihi lauream Apollo,
Pergameusque senex aurea dona dedit.
TE si Bartolus in videndus autor,
Damnatum studio severiori
Paullisper sinit expedire curas;
Hos strictim lege, quaeso, sex Phaleucos;
Quin unum modo, (nanque quinque lecti)
FELICEM tibi qui precatur ANNUM.
NUNC gemino versu tantum, Natalis; at anno
Mactus eris gemino munere; ture, mero.
GLORIA nulla venit, quae non virtute paretur.
Nec Virtus, nisi sit parta labore, venit.
Gloria virtutem sequitur, virtusque laborem.
Haec tria conspirant, ordine quodque suo.
TERRA, vetus genitrix rerum et commune sepulchrum,
Nuper hiabat; ais. Quis vetat? hiscat adhuc.
Nos statua stabiles magis heic [Reg: hic] , stabilimine Christi,
Stabimus, o GOETZI, pro statione data.
IN morbo quae te, FRANCISCE, cubare locutae est,
Hei nimis ex vero Fama locuta fuit!
Mallem, more suo mentita fuisset: ut ipse
Nunc possim veris a via iure loqui.
Verum, quicquid id est, prece vincendum omne. precatu
Et Deus et medicae vincitur artis opus.
Christe Dei suboles, iterum medicare cubanti.
Si iacet ille domi, laus tua muta foris.
Nataleis [Reg: Natales] celebrare iuos [Reg: ius] da saepius ipsi:
Ut celebret melius Concio sacra tuos.
POMPA carminis elegantiori,
Quin immo quoque copiosiori
Commendare tuas rogabat eidus [Reg: idus]
Undecennis amor. nec improbassem:
Nec rogasset is absque luculento
Votae conditionis impetratu:
Ni scirem, quod amiculi solerent
Paucos versiculos nec eruditos,
Multos saepe vocare et eruditos;
Si vel hi fuerint decem PHALEUCI.
VOLANT undique gratulationes,
Quas et missiculant amici amicis,
Et quas versiculis vovent minutis
Praesentes. nihil ergo et ipse pecco,
Idem si faciam: tibique dextro
Ortas augurio novas Calendas
Prosequar minime-novis Phaleucis.
SUCCIREME reciprocate, PAULE,
Pistorem mihi redde Sarsinatem,
Plautum dico, meum Poeticum cor:
Aut te! sed reprimor.
SED et tu quoque, Christiane, cures
Ut culter cibicida, quem sinistra
Subduxti mihi clanculum bibenti,
Huc postliminio revertat, aut te!
IULI Brunsvigae domini Scitum istud (HONESTUM
PRO PATRIA) versu magnificare paras:
Nec sine laude facis, site satis aestimo. nec res
Aut opera aut oleo dignior ulla tuo est.
Hanc urge, TANDLERE, viam. Cui gloria curae est,
Non alia debet ire Poeta via.
Pars celebrat patriam, patriae pars altera patrem:
Tu Patriae-patris SYMBOLA magnificas.
ET morum gravitas, et excitati
Filum corporis, et cor expolitum
Doctis artibus, et toro parentum
Adfines mihi nuptiae; no vique
Honorum tituli, quibus merentem
Ornavit hodie magistra Cleio:
Haec, inquam, faciunt; ut absque nostro
Hinc discedere non queas Phaleuco.
heic [Reg: hic] e suggesto, quod lingua diserta Luteri
Inter Leucoreos nobilitavit avos,
Fecit ad electam SCHLEUPNERUS verba coronam
Eloquii culta fertilitate sui.
Hunc, BIGERE, quidem Biruthi saepius audis:
Concio noscendo sed fuit una viro.
NOMEN habes Molitoris: et omine nomen honestas.
At non panifici res molitoris agis.
Haec moletrina tibi capitis sub fornice [(printer); sic: fornica] nata est:
Versat inexhausto spiritus axe rotas.
Materiem quavis Labor aggerit arte molendi:
Approperat reliquum fingere Pallas opus.
NEC tibi dedecori fuit haec molitura, GEORGI,
Explorata tuae quando farina molae est.
Vicit, quod dederas specimen. censura Magistrum
Te facit: ut simili post quoque lege molas.
Atque moles, MÜLLERE; tuos ??i [(reading uncertain: print faded)] calleo sensus:
Nec molitura potest gratior esse DEO.
HUC posuit SALOMON ALBERTI quattuor Umbras,
Uxorem, Matrem, Filiolosque duos.
Surgere nemo potest divinae lucis ad auram,
Qui non mortali ponitur umbra solo.
CASTAM nonne ego tuque feminarum
Adhuc viximus hac in urbe vitam?
Nec vastavimus ungue fascinato
Vel hortum Veneris, vel illud arvum
Quod vult Pythagoras in Orbe parvo,
Quem vocant Hominem, tenere centrum:
Illam, dico, SEBASTIANE, notam
Humanae sationis officinam
Nunquam [Reg: Numquam] nos, neque tu neque ipse. sed st!
Et tu pangere iura Nuptiarum,
Et defendere pacta disputando
Cras audere potes? meaeque linguae
Tramissis Thesibus citas opellam!
Quid quaeso tibi, Bastiane, quid vis?
Has caecas ego velitationes,
Has festas ego ventilationes,
Has nuptas ego disputationes
Innuptis satin his tuebor armis?
HIS te gratuito mactat BUCHOVIUS odis,
Italis artifici quas dedit aure manus.
Munere non alio dignus, Chytraee, fuisti.
Donatur cithara Musicus, utre Midas.
VERE novo, iuveni mihi virgo iuvencula nupta est:
Parsque profectitiae dotis hic Hortus erat.
CHRISTE, maritorum et Paradisi conditor horti,
Hunc hortum atque horti laetificabis heros.
NULLO vise mihi nullo visende dierum
BREUERE, Aonisin nobile delicium:
Tu quoque Taubmani miraris amasque Columbas,
Quas tamen ipse parens miror amoque parum?
Nam quid in his oculos poterit retinere vel aureis?
Ordinis haud quicquam, nec satis artis habent.
Errorem sed utrumque sequens mihi corriget aestas.
Et tu correcti pars eris una libri.
Ni PES docte, mihi series spississima rerum
Musaeum tricis implicuisset opus:
Quale merebatur virtus tua, carmen haberes,
Sis licet ad Viadras usque remotus aquas.
Iam, quod quisque potest vel densis obrutus undis
Curarum, tituli laetor honore tui.
Et quia Pegasei tibi dat pedis ungula nomen,
Huius saepe velim te meminisse pedis.
Ut tantum virtus alios tua praeeat omnes,
Ante citos quantum Pegasus ales equos.
DELECTABAR aquis: in aquis submergor. et hac iam
Condor humo: quum vix pusio trimus eram.
MENZI, filiolum nuper tibi sustulit undis
Una dies unum: iam dedit una duos.
Foenore reddit hiems duplo, quod sustulit aestas.
Plus Aestate tibi iure coletur Hiems.
DISTICHA bina petis, tibi quae gratentur honores,
Quos animi dotes promeruere tui.
En utrumque, PHRASI. tibi sum gratatus honores,
Quaeque petivisti, disticha bina dedi.
MUSULMANIADES, trifaucis olim
Spurco e semine Cerberi profectus,
Et vos vestraque sanguinante ferro
Et nos nostraque pruriente voto
Rursus impetit: impetetque, donec
Et vos vestraque, quicquid estis, et nos
Simul nostraque subiugarit armis.
At tu, Christe, fac obsecro; fac o tu
Miles nobilis incliti Rudolphi,
Fac o Hungaris ora supplicando
Et tu Teutonis ora poenitendo [Reg: paenitendo] ,
Ut heic [Reg: hic] inveniar poeta mendax!
Tuque Pieriis amice divis,
THURI, Pannonium reversus Orbem
Aeterno videas pudore vinci,
Qui vos vestraque tam furenter. et nos
Simul nostraque subiugare tentant [Reg: temptant] .
heic [Reg: hic] velim fieri Poeta verax!
NEMO putat bene se Martinam vivere noctem,
Ebria ni musto proluat ora mero.
Missum fac mustum hoc, MARTINE, quod Ida propinat,
Vel quo vis musto suavius esse solet.
Irriguis Catharina tibi vitem educat hortis.
Scis, vbi? si nescis, ipse notabo locum:
Subiuga monticuli, qua semita ducit ad anteis,
Unde per hirsutum rivulus errat agrum;
Descenduntque duae tepida sub valle columnae,
In quas. PLUSULTRA, scalpere iussit Amor:
Hine tua virgo tibi generosas colliget uvas:
Sint modo pressurae fortia praela tuae.
heic [Reg: hic] mustum potare licet de matre creatum.
Qui bibit ad praelum, dulcius ille bibit.
Sin minus ad gustum est, sacco castrare licebit;
Si modo castratum vult Catharina bibi.
Hoc musto, Sponsi, Martinam vi vite noctem:
Addite Martinam, si brevis ista, diem.
ANNUA Martini redeunt solemnia [Reg: sollemnia] nobis.
Haec, MARTINE, suis legibus ire iube.
Sic ego tu contra; Memini, quibus ire solebant:
Sed Venus haec aliis moribus ire iubet:
Martinos, Taubmane, no vos hac lace patrandum est;
Ut genitalis eat, qui genialis erat.
WETZELI, suboles Alsatae gentis; ad arteis [Reg: artes]
Nate bonas; animi facte lubido mei:
Ducitur annalis iam tertia linea metae,
Saxonicum premeres cum novus hospes agrum.
Tunc primum socio nos inter novimus usu,
Atque unis Charitum lavimus ora vadis.
Nunc habitis valedicis agris et Leucori nostrae,
Quique animi fuimus pars aliquanta tui.
Nec queror hinc-abitum, causas nec quaero morarum.
Quando profuerit isse, quis ire vetet?
Quin tu, si patriae vis utilis esse; quod urges
Urge etiam atque etiam, qua potes arte, decus.
Si, quem cepisti, Themidos decurrere circum
Marburgi simili strenuitate voles:
Auguro, tot messeis [Reg: messes] abs te non visa videbit
Patria te grandi laude redire domum.
VT vidisti et legisti, ut LEONHARTE probasti
Meas Columbas, erudita carmina?
Prisca et io redeunt Witebergae saecula, dixti,
Ubi Columbae tam loquuntur suaviter,
Ut cum Romanis certent: Quid, quaeso, reponam
Isti Poetico cavillulo,
Ni sollers epigramma tuum! sed in ore Columbae
Amisit (ecce!) plurimum sollertiae.
VENIT in hanc urbem SALOMON ALBERTUS. adesto
Pubes, cui nervos debet Hygeia suos.
Celsus et Hippocrates si non potuere videri:
Hunc vide in hoc uno est Celsus et Hippocrates.
ADFECTAS Italos et decantata locorum
Nomina post aliquot visere, PAULLE, dies.
Paulle [Reg: Paule] senescentis (quae spes est) scipio patris,
Adspiret velis aura secunda tuis.
Ni pietas cauta est et rectio provida morum,
Utilis haud cuivis Italis ora viro est.
Quicquid agis, medicis sollerter ab auribus haere,
Inque tua nobis indole redde patrem.
Plus est, ex Italis unum te reddere Patrem,
Quam decies Italas pervolitasse plagas.
VIRGINITATIS honos anno Theodora secundo
In pietate patrem febre perusta sequor,
Terra fui primum, deinceps caro: terra vicissim
Fio: diesque aderit, quum caro rursus ero.
NON tamen omnis amor et gloria viluit Artis:
Id docet exemplo nostra cathedra novo.
Quinque creat decies et quattuor illa MAGISTROS.
Hoc decus, hunc numerum quis putet esse levem?
Excitet ingenii vires Germana iuventus,
Et petat e doctis Musica sacra libris:
Non deerunt, meritos qui cultu mentis honestent,
Et statuant arti praemia digna suae.
Tuque Magistrorum, PETRE, nunc adscriberis Albo.
Et quisquam Musas nomen babere neget?
PAR hoc, legitimo quos foedere CHRISTE ligasti,
Fac te legitimo foedere semper ament.
Sic sat Honoris habent, sat Prolis, et AEris et AEvi.
Quicquid et heic [Reg: hic] usus poscit et esus opum.
PUNICEA, SCHOBERE, caput vestire tiara:
Sublimi cathedrae luce tenere librum:
Anello digitos auroque armare: nitenteis [Reg: nitentes]
Sectari pompa versicolore faces:
Et quae praeterea princeps Collega sophorum
Confieri graphicae [(printer); sic: graphica] vocis honore iubet:
Grande Magisterii sophos illud et ardua vulgi
Nomina non aequa conditione merent.
Insita quemque suae facies probat indolis: illa est,
Quae titulos digne sola merere potest.
Mitra, Faces, Cathedrae positus, Liber, Anulus, haec te
Non fecere sophum: sed tua Musa facit.
HEIC [Reg: HIC] MICHAEL situs est PERGERUS. ut occidit, annum
Vivendo et quartam vicit olympiadem.
Vita Ratisbonae, Witebergae mors data vitae est:
Sed morti in caelis altera vita data est.
Wolfgangus patriae sacri pars ampla Senatus
Iure quod in filI morte queratur, habet.
CHORDAM tango hodie mutus Citharoedus; at hanc si
Movero, vocalis cras Citharoedus ero.
SI, qua parte sui quis peccat, plectitur illa;
Censet ut Iliados carmen, Homere, tuae:
Dic mihi, pro Troia cur Mars sit ad ilia ventris,
Sit Venus in dextra saucia facta manu.
Quid venter Martis, Veneris quid dextera peccat?
Quin mihi Mars dextra, sit rea ventre Venus!
THOMA, prime sodalium meorum,
Audisti, reor, ante concionem,
Hac quam LE ius habebat e cathedra.
Olim incredulitatis iste princeps
Thomas credere noluit; magistrum
Clauso fornicis excitatum ab antro,
Livorem nisi vulnerum videret,
Palparet nisi vulnerum recessus.
Tu, qui simplicitatis aestimator,
Immo maximus eius aemulator,
THOMA, credere forsit an ne quibis,
Natales tibi sint quod hae Calendae;
Hanc palpes nisi plectilem corollam;
Hos praesto nisi videris PHALEUCOS.
heic [Reg: hic] habet HERTELIUS cineres. in flore virili
Occidit. occasum Francia tota gemit.
Occidit Hertelius: nec adhuc tamen occidit omnis:
Principe parte sui Mente superstes agit.
Lacrimulam prope busta serens dic obvius, Huic sis
Terra levis:nulli nam fuit ipse gravis.
Cum tunica vetulos serpens novus exsuit annos:
Futilis excultum linquit hirundo lutum.
Cur ego sim invidiae, si corporis exsuo vestem?
Si terrae humano desero more lutum?
Me vocat in pugnam Satanas, Caro, Mundus et Orcus.
Nil ego cunctando praepes in arma ruens,
Esto ratum, dixi: Veniam satis omnibus unus.
Ut veni, ut vici. victor honore fruor.
EXI ANIMA, EXI ANIMA hoc odioso corporis antro.
Libera nunc tandem patria regna petes.
Istic tu caro lenta iace, mala sarcina vitae:
Debita iampridem vermibus esca, iace.
TERRA vale, vetus hospitium: novus hospitis hospes
Sum CHRISTI. tibi nil debeo, TERRA: vale.
CUR vice nunc gemina sis factus apostata, caussam
Hoc possum gemino dicere versiculo:
Quod deglutiret, baratrum [Reg: barathrum] sat ventris habebat:
Quod sub ventre fuit, nempe cibo caruit.
INSTAR quoddam operis cerebro faber ante figurat,
Iam quasi confecti quandam operis faciem:
Ne fanum aedificans clamosam utrinque tabernam
Ponat, et immundas ara sit inter haras.
Tu sive Orator sine lege pedestre quid audes,
Seu trahis ad certos verba Poeta modos;
Nil tibi Rhetoricae praecepta: vagaris ut erro:
Nec dicenda animo praecipis ante tuo:
Ordiris pacem: dein quot ferus Hannibal urbeis [Reg: urbes]
Fregerit: Oscorum prandia finis habet:
EIDIBUS [Reg: Idibus] Augustis lux non augustior orta est.
Hanc mihi signabo nobiliore nota.
I, LOESERE, aram verbena cinge: falernum
Adfer: et e myrti germine necte comam.
E platani foliis Genio quoque finge coronam:
Plectilis illa sit aut sutilis, unus honos.
Hae tibi Natales sunt eidus [Reg: idus] scilicet, has tu
CANDIDIORE tibi LUCE VENIRE iube.
Da quoque Pieriae mihi serta recentia Laurus,
Qualia caesareo iure Poeta gero.
Ambo coronati nostras celebrabimus eidus [Reg: idus] .
Hae tibi dant vitam, Laurea serta mihi.
NON possum; neque, si possem, vellem ire negatum:
Quin et posteritas experiatur idem:
Autorem [Reg: Auctorem] , nostra si qua est in sorte venustas,
Postque Deum mihi te saepe fuisse deum.
Audiat hoc Nemesis, MOSBACHI; et vindicet in me
Si potero meriti dememinisse tui.
Non Deus e caelo descendit, ut erigat ullos,
Quos humili adflixit sors violenta solo.
Dat Mecaenates [Reg: Maecenates] . his utitur ipse ministris.
Sic ego MosbachI [Reg: Mosbachii] robore tollor humo.
ANNUS et emensi pars sesqui elabitur anni,
Quum de Bilbilico spes mihi facta tuo est.
Necdum comparet. Si quid Venus Itala cordi est,
Rumpe senescentis vincula lenta morae.
Turpiter in nonum cum Cinna presseris annum,
Quae fuerant hodie digna, IOSEPHE, legi.
PLAUTUM qui decimam vocare Musam
Princeps sustinuit, (quis ille, notum est)
Doctorum potior Senatus istum
Hoc fecisse putat iubente Phoebo.
Te, qui planius et magis Latine,
UALENTINE, paras docere Plautum,
Nonne aut undecimam vocabo Musam,
Aut saltem decimae bonum magistrum?
GLOS, glotis, gloti, declinat Marculus. hei, quam
Glote sua Prisci vapulat anus anu!
MULTA simul tulimus iuvenes dispendis vitae:
His nunc exsortem fecit utrumque Deus.
Scilicet, HELMBRECHTI, non semper fulminat aether,
Sed solet alternas participare vices.
Nataleis [Reg: Natales] Patriae tu mox remeabis ad oras,
Me Deus ulterius vult mea fata sequi.
ADHUC mihi, SIBERE, verminat iecur,
Ad efferatum Marculi convicium.
Sit faex Catullus? DOCTUS ille saeculi
Docti Catullus? faex Tibullus? lacteae
Pater Camenae? sitne faex Propertius?
Cuius loquuntur mulsa versus? quos ferunt
Dictante Phoebo, scriptitasse? Marculo
Credis, SIBERE, credis huic? Non crederem
Ter tricies tribus trecentis Marculis.
QUOD mihi suspicio toties suspicio dicta est,
Non, ais, hoc vitii suspicione caret.
Si tu producte mulierem, Marcule, dicis:
Hoc ego non vitium suspicor esse, sed est.
NONDUM-maturis qui te superaveris, annis
Et consorte pares viceris arte manus:
Sunt, qui iudicii mirentur praecoce motu,
Exemplique putent nomen habere novi.
Sed nequit, HILWICHI, res haec mihi mira videri,
Cui nota est animi vivida flamma tui;
Hacque secuturum qui te praecurrit arena
Vitricus ingenio notus et eloquio.
Cursor inoffenso fruitur qui corporis usu,
Instruxitque cita mobilitate pedes;
Ac praecursoris sequitur vestigia cauti:
Ad metum citius commodiusque volat.
NOS vocat ad coenam [Reg: cenam] , PRAETOR, Frencelius; et me
Carmine, te famulo. lautius ipse vocor.
QUa Clypei [Reg: Clupei] devexa iacent confinia summi,
Heic [Reg: Hic] Mons tergemino clementer in aera dorso
Erigit adscensum [Reg: ascensum] medio qui celsior exit,
Insistit Gallus; surrecto vertice linguam
Longius exsertans poterat cantare videri.
Summa tenens alter fastigia cassidis, auram
Iugiter expassis Aquilae diverberat alis.
HAINORUM suboles, Hoc quid Gestamine Caesar
Innuit? An quia sollicitis exercita curis
Pectora fert tantum victrix super aethera VIRTUS?
DOCTA animos hominum pascent tua carmina; donec
Arton edent homines, pectora mh=dos edet.
AD gustum negat esse sibi mea carmina quidam.
Si negat ex animo, carmina nostra probat.
Hoc est, ANDREA, quod tanto quaerimus aestu:
Iudicio vulgi NOLLE PLACERE rudi.
NON est, quod rogites; tua cur Insignia nolim
Magnifica versus ambitione loqui.
Me Lupus e clypeo vidit, ZUCKVOLFE, priore~.
Ut vidit; rauco gutture conticui.
SUNT, qui Parrhasii QUAESITA requirere plureis [Reg: plures]
Ingenii vires iudiciique putent.
Non ego promerui tantos censere labores,
Qui feror Aoniae pars prope nulla domus:
Parrhasii, MOLLERE, tamen Quaesita manebunt,
Dum reget obliquos Parrhasis ursa polos.
INNOVAT aetatis senium verni aura favonI [Reg: favonii] ,
Et Sol mutatas itque reditque vices:
Saepius hibernos linquunt, MUSMANE, recessus
Atthides: et nidos fingit alauda novos:
Folliculos ponunt veteres aestate cicadae:
Et veteres serpens abiicit [Reg: adicit] exsuvias [Reg: exuvias] .
Sola sub antiqua secum pippansque [Reg: pipansque] gemensque
Vernat et hibernat nostra Columba domo.
MI patina exhibuit Leporem tua, IANE: Leporem
Par pensura pari pagina nostra refert.
Reddere possem eadem: vetat unica littera. muta hanc;
Pagina mox patina est: mox lepus (ecce!) lepos.
HOSMANUS caligas amisit; Nomen et una.
Nunc miser Hosmanus excaligatus homo est.
SCRIBERE me viridi tinctos aerugine versus,
Livor ait. tribues huic, GODOFREDE, fidem?
Tam prave cur, quaeso, velim clarescere vulgo?
Nemo sic notus, sed nothus esse potest.
Non acuo dentem, sed ut agnus mordeo morsus
Ecquid ab invidia liber hic esse nequit?
ANDREA, genuine Christianae
Rameaeque patrone disciplinae;
TOSCANI geminos tui Libellos
Evolvi prius ungue transeunti.
Non possum manifesta diffiteri,
Ad gustum mihi sunt et ad salivam.
Sed nonne et similem queat laborem
Germanis adhibere quis Poetis?
Aut Germania non habet Poetas?
Aut solis Italis (quod arbitratur
Quidam bucco) datum est habere nasum?
NEMPE ioci causa scribebam nuper ad oram
Versiculi. Semper-Taubman tu Marcule, rides.
Nunc ego mutavi: si mutas tu quoque; ploras
FRANCISCE, sidus inclutum Chalcographi,
PLANTINIANAE mentis heres et typi:
Quid esse suspicabor id negotii,
Immo quid esse suspicabor otii,
Quod LIPSIANOS nulla PANDECTAS fere
Germaniae taberna vendat uspiam?
An interesse Litterarum nil putas,
Seu negligantur seu legantur hi Libri?
Aut redde CRITICA Lipsii Germaniae,
Aut publice fatere; Per Germaniam
Te REM iuvare nolle LITTERARIAM.
QUEM quaeso hos, IOACHIME, putas mihi primitus ausus
Inspirasse deum? Leius ille fuit.
Hic tua praedixit sub candida tecta Columbas
Simplice remigio posse volare meas.
En sex! veracem si Leium rere Poetam,
Has cave furcillis aedibus eiicias [Reg: eicias] .
ANDREA, Latiae cultor studiose Minervae,
Quem genuit patrio proxima terra polo:
Publica vis iterum committi praelia versu?
Non facio: Vavius vult recitare suos.
PRO Troia ad Troiam non sic pugnavit Achilles
Hectori: Gymnasiis ut ad omnia pulpita nostris
Pugnat Aristoteles in Ramum; Ramus in istum.
At prodest, HASTAEE, quod haec sine sanguine pugna est.
BRACHMANUM suboles Silesiorum,
Iamdudum, quod opinor, audiisti;
Indorum quid in Orbe decolori,
Quem Ganges rigat, urit igne Cancer,
Brachmanes fuerint. Monebo, si vis.
Fuerunt Sapientiae magistri:
Magistri sapientiae fuerunt.
Nec me poenitet [Reg: paenitet] istud obsoletum
Inculcare reciproco Phaleuco.
An ex postgenitis es unus Indis?
Aut tellus quoque fert Silesiorum
Brachmanes Sapientiae MAGISTROS?
UNUS, VITE, meos versus admittere fertur.
Si verum est; digitis excute, turba, tuis.
Instar habere potest cunctorum hic unus: et uno
Hoc plus sum, me quam Marculus esse velit.
CAESAR ut haec legit GERMANICUS: inquit, In Orco
Serius, O SALOMON, quid iuvat ista legi?
Tunc tuus in lucem SCHORBUTUS debuit edi,
Quum meus ad Rheni flumina miles erat.
In Latium poterat dentatior Ille reverti,
Et minus ener vis cruribus ire domum.
THEOLOGAE, SALOMON, os non ignobile Suadae,
Sacrique interpres ingeniose libri:
PSALTERI, quaeso, videat MEDITATIO lucem,
Quam sinis obscura nocte latere domi.
Nempe pugillari concinnas mole libellum:
At levis haec moles non leve pondus habet.
Non tantum dare multa, sed et dare pauce; probatur.
Et saepe in parvo codice magna latent.
ANNA, recurrenti quae lecta reciproco flexu
Nomina, post obitus heic tumulata cubo.
Nubere non licuit, licet aevo nubilis essem.
Abstulit in mediis me Libitina rosis.
SPES erat in thalamo: sed spes re cassa peribat:
Pro thalamo tumulum visere iussa fui.
Idque lubens feci: Domini quia iusta voluntas
Gaudia me caeli participare cupit.
Exemplum speculumque piae Spigelia vitae
Lausque illibatae virginitatis eram.
In me, quae transis animosa puella, videto:
An fieri possis, facta quod ipsa, lutum.
PHILOSOPHA, IOSEPHE, recens quod in arte Magistras,
Tot tibi gratantur carminis artifices:
Ut mihi materies praerepta sit omnis: et aut nil,
Aut cum praedictis dicere cogar idem.
Illud amicitiae pactum venerabile nostrae,
Hoc prohibet criticae lima severa manus.
Si vis ergo tibi quosdam me pangere versus,
Incipe digna metro facta patrare novo:
Scin' quae? si nescis, aurem mihi porrige, dicam:
NUBE. novi quammox carminis orsa dabo.
EDE foras tandem, ede foras tua carmina, LEI,
Quae fingunt habitu cerea corda bono.
FONS desideriis ea noster anhelat avaris,
Et cupit his primo tempore quoque frui.
Nil melioris enim prope cudi posse monetae,
Calculo et ipsa suo diva Moneta probat.
IUDICIO, LEBEMYCE, tuos praeverteris annos:
Nec minor ingenii lux genuina tui est:
Gnavaque [Reg: navaque] sedulitas Latiae te Palladis arteis [Reg: artes]
Adsiduumque libris accubuumque docet.
Iudicium, ingenium et studium Schola nostra probavit,
Ac dedit ex merito praemia cuique suo.
Vaticinor. si vera monent praesagia vatum,
Tuque proba vates strenuitate coles.
Doctus Apollo sua faciet te frunde [Reg: fronde] Poetam.
Sic poteris titulos congeminare tuos.
MORIS id est hodie: cui nubere cura; puellam
Vult sibi de sola virginitate dari.
In viduae transire torum vult rarus, et olim
In cinerem lapsas rursum animare faces.
Hoc mihi non visum est docta ratione probari,
Prae vidua cur sit virgo petenda viro.
Atque virum vidua atque domum curare perita est:
Virgo novella rudis atque viri atque domi est.
Tum viduae proles superat fabricata; nec istam
Est opus incubitu post fabricare novo.
Tu, BRUNEMANE, vir es; viduam prae virgine ductas
Quae tibi conditio pensior esse potest?
Et si non alia, tamen hac re virgine praestat,
Quod melius leges calleat ista tori.
VERSUS, AMICE, me rogas propempticos:
Nec sic rogas, ac si velis precario
Hos obtinere. fronte recta postulas,
Ac si queas hoc imperare, provocans
Ad nescio quos mi Phaleucos editos,
Queis [Reg: Quibus] forte sim professus ipse Neminem
Hinc ex amicis emigrasse, cui meos
Non aut Phaleucos aut iambos, aut catae
Quicquid ministrae Delii suggesserint,
Communicassem. IANE, non negaverim;
Professus id sum publice: nec os mihi est,
Profectioni quo tuae pauxillulos
Negare versus audeam, qui mutuo
In nos amore viximus biennium:
Nec serio voti carebis munere;
TE SOSPITET SALUS ET ALMA FAUSTITAS.
Veruntamen [Reg: Verumtamen] sciatis omnes, et quidem
Tu, Iane, praeter caeteros; Priora me
In publicato Saxonis propemptico
Olim professum; sed FIDE POETICA.
FELICES tibi sint tuae Calendae,
Iunoni quibus atque Nationi
Haec pro te rata vota dedicarunt
APOLLO, Venus et patrima virgo;
Clementes puero este nascituro:
Nanque noster hic: Hic favente coele,
Bonus Musicus et bonus Poeta,
Mirante invidia, futurus olim est.
SIBERE, tu Poeta longe doctior,
Quam credat imperita vulgi natio:
Immo nec ipse credidissem: ni tuae
Vires Camenae plurimis tecum modis
Expertus essem nuper in Poetica.
Sed hoc in aurem dico: ne quis aestimet,
Dici superbe, quae sit ipsa veritas.
Fac, o SIBERE, (nam data est occasio)
Id carcinoma vapulet Poeticum:
Ac liberali vindica manu deas
Nostro dicatas ordini. ne postmodum
Adulterator iste multo pessimus
Latinitatis exspuat tot furfures:
Tot, inquio, ne lacrimentur noenias
Poetici sermonis istae praeficae.
ECQUID, ut Architas possim redivivus haberi,
Promeruit numeris nostra Columba suis?
Si mugire boves et aves ex aere canenteis [Reg: canentes]
Fecero: quod iussu nomen habebo tuo?
Haud dubie veteri tibi voce Boetius essem,
Qui mugire boves, psallere fecit aves.
ZUCKWOLFI, site sub nubes remige pinna [Reg: penna]
Erigerem; Nomen quod mihi, quaeso, dares?
MANNA parata tibi est, retro si volueris ANNAM.
Crebrius o Annam volve revolve tuam!
Iam si facta tibi est stillatae copia mannae,
Inde potes vivos aedificare favos.
Conficies mulsum, lepido si condita vino
Miscetur medii rite medulla favi.
E mulso Paphium poteris componere nectar,
Quale propinavit Iuno Marita iovi.
Si novies presso confuderis omnia coetu,
Editur Ambrosii spissa placenta cibi.
Nonne, WEHSI, es felix, una cui manat ab Anna
Manna, favus, mulsum, nectar et ambrosia?
SAEPIUS e nostris here tu, CNOGLERE, Columbis
Dictabas numeris carmina plena suis.
O meminisse meum tam felix esset, ut aeque
Plautinos possem commeminisse sales!
NEM O repente bonus. impingat saepe, necessum est,
Qui semel artificeis [Reg: artifices] gestit habere manus.
Saepe puer digiti delirat acumine, qui vult
Pandurae melica stringere lege fides.
(Suggerit hoc, GEIGERE, tui mihi nominis index,
Graecia Pandurum, quem vocat in Latio)
Nos, qui subtileis [Reg: subtiles] Musarum addiscimus arteis [Reg: artes] ,
Primitus incultis fingimus orsa modis:
Postmodo sollerti male ficta refingimus ungue,
Donec adaptato sint propiora typo.
Talia cum tua sint: hodie Witeberga Magistrum
Te creat; et meritas ornat honore manus.
CORPORIS effigiem speculi dat imago videndam.
Sed Virtus speculum possidet ingenii.
Ingenii speculum, non corporis, inspice; qui vis
Cernere germanae Nobilitatis opes.
Quod SCHEIDINGA suis SPECULUM domus adserit Armis,
E virtute virum pondus habere, docet.
NUPER hiems iniens, nunc-nuper adulta, reliquit
Nunc quoque supremum praecipitata diem.
Reddidit egelidos tempestas verna tepores,
Molleque fecundo pandit honore solum.
Mane libros mediaque die noctisque sub umbra
Volvere: quaedam animi nonne vocetur hiems?
Docta diu paullatim aliis proferre docendo.
Nonne adolescentis Veris ad instar habet?
Vere novo natale solum, BUNTINGE, remigras
Ingenii partas expliciturus opes.
Sentiat urbs patriae, gemino te pondere certam
heic [Reg: hic] hiemis sed ibi Veris obisse vicem.
CAESAR ubi Actiacis rediens Augustus ab armis
Saxea Romano strata secabat equo:
Corvus ab aedicula, SALVE INVICTISSIME CAESAR,
(Numum viginti millibus [Reg: milibus] emptus) ait.
CAESAR France, tuis victa est Inscitia libris,
Pieriique subis templa Magistra fori.
Nonne etiam acclamet, SALVE DOCTISSIME CAESAR,
Pro Latio corvo Franca COLUMBA tibi?
IAM semestris, opinor, evoluta est
Tempestas, ubi militamus una
In castris dominae sacris Minervae
Inter centurias triariorum:
Eiusdemque simul stativa tecti
Exprompto colimus favoris usu.
Nosque idem coquus heic [Reg: hic] et hospes idem
Rivales patinarios iisdem
Laute utrosque cibavit esculentis,
Et Bacchi Cererisque praestinatis
Invitavit utrosque poculentis.
Deque amplis modo rebus eruditae
Nos committere velitationi,
Festivis modo liberaliores
Fermentare iocis loquutiones [Reg: locutiones]
Alternis soliti sumus diebus.
Nunc me destituis, tuaeque dulceis [Reg: dulces] ,
SENGSTACHI, patriae sinus remigras
Domi quicquid eris; tamen fatendum est,
Quam diu mihi notus heic, Amicis
Et Musis sat amicus exstitisti.
PROMPTIUS ut fumos possem exhalare cerebri,
Quos mihi concierat largior aura meri.
Exspaciabar [Reg: exspatiabar] heri paullum cum vate Sibero,
Quorsum iter ad MONTEM ducit APOLLO suum.
Interea quaesisse domi me diceris. Ecquid
Intererat nostra me residere domi?
En ego nunc, ABRAHAME, domi te exspecto vel istic
Exspectare tuae me potes ipse domi?
NATALEMque more tuum celebrare volebam,
CHRISTOPHORE, et Genio festa litare tuo.
Ast obeundarum morosa frequentia rerum
Me tibi teque mihi demit, utrique diem.
RAUSCHERUS tamen et nostri pia cura SINAPI
Expediere meas, me monitore, vices.
Qui monet, ut faciant alii; facit ille monendo:
Piusque duae faciunt, quam facit una manus.
NON modo, quos genitrix vernacula sustulit, aut qui
Admotu patriae proximiore sati;
Illud amicitiae venerabile nomen honestant:
Sed quoque seposita qui regione siti.
Te genuit Slesis, me Francis alumna. quid obstat,
Quo minus in nostro pectore flagret amor?
Heilsbrunae cepit, Witebergae crevit in ignem
Quem poterit nullo Fors abolere die.
Tu licet Arctoos [(printer); sic: Arctoas] adeas, TEICHMANE, Bourusso.
Saxonis Albiacis ipse relinquar agris.
Ecquid amabilius, quam sic flagrare sub uno
Ignis inextincti [Reg: inexstincti] posse calore duos?
QUAE tibi mandavi, immo quae curanda rogavi,
Tam scio curatum te dare, quam scio me
Versiculos misisse meos ad Principis aures;
Quam scio, te genium Principis esse tui.
MOSBACHIO mandes, si quid curabis in aula.
Sat scio, curatum tam bene nemo dabit.
ME paene incertum, nostrasne receperis, an no,
Inter agit fluctus spesque metusque suos.
Mercurii suboles facit hoc, quae callida quidvis
Fingere, saepe fidem cui negat ipsa Fides.
Fluctibus o suppone meis tria verba; quiescent.
Tam grave MOSBACHI vocula pondus habet.
HELUO qui non sit [(printer); sic: non] , Tatius negat esse Poetam:
Hunc si tu sanum credis, Halysce; furis.
ET Venere et Charisin et Musis natus iniquis,
Cui genius Plauti non sapit ad genium.
Ipsae adeo Musae Plauti sermone loquuntur.
O Umbri umbellam sit mihi posse sequi!
Hic Veneres habet omnes: miscet hic utile dulci:
Ausit et huic punctum quisque negare suum?
Plautus Musarum decima: et flos Atticus: idem
Sermonis Latii regula certa sui.
Hunc penitis sollers adytis sapientia clausum
Distinet, atque animas huc vetat ire rudes.
Sat nobis huius pulvisculus esse farinae
Creditur et Latiae mica pusilla molae.
O studiis damnate puer, ne scena TerentI [Reg: Terentii]
Vilescat mundi simplicitate sui!
Ni prius hic animum coluit; me iudice, nusquam
In Plauti orchestra iure sedere potes.
COME, Venus, Charites, Musae, date lacteus imber
Supra umbras Umbri depluat uvidulas!
EXEMPLUM pietatis et modestum
Iuventae specimen, LOSERE; qui nec
Fortunis patre nobili, nec illo
Quem clarat decus artium; sed isto
Quem netrix acus et diurna merces
Frugali modulo cibavit, exstas:
Et doctos tamen inter ipse doctus
Triumphas hodie Magister. Et quid
Clarorum suboles habes parentum,
Quo morosius efferaris? Et nos
Arteis [Reg: Artes] discimus, Artiumque fimus
Sartorum quoque filii MAGISTRI.
CHALCOGRAPHIS animare typis ad saecla nepotum
Cogitat exactum bibliopola librum:
Quamque potest fieri, festinat, ut ante Calendas
Editus Apriles visitet ora virum.
Te rogo, qui vatum sacra calles, inter Et omnes
Quem polit artifici littera picta manu,
Loesero atque mihi scribenti praepete penna
Auxiliatrice, si vacat, adde manus.
Sed propera. vult nos properari cusor, et ipse
Cum Bruto valde, quod volo, IANE, volo.
QUID me pollicitis et spebus inaniter imples?
Cum tantilla quidem ne dare dona velis.
Scilicet ut possis munisque et comis haberi,
Miratorque tuas laudet amicus opes.
Verum ego quid dicam, de te quid carmine vulgem,
Si nondum expertus, experiare licet.
EXPLANATIUS istud involucrum
Dic SETLERE mihi, quod adferebant,
An pisces biberent. Bibuntne pisces?
DUM te febris edax redivivo macerat igni,
Sollicitas Christi carmine totus opem.
Crede mihi, TROTYSCHI; medicos si consulis omneis,
Utilior a tibi pharmaca nemo dabit.
Hunc ego consului, cum me febris ureret olim,
Et voti primo sidere compos eram.
DUM prius mihi dente morsicanti
Strictae forpicis improbi capilli
Stringis luxuriem, novaeque barbae
Coherces [Reg: coerces] petulantiam: pol, haec est
Natalis mihi lux, ais: moneri
Abs te debueram proin Phaleucis.
En his te moneo statim PHALEUCIS.
DUM te Philosophi caput Lycei
Nostratis, CICELERE, Vitebergae
Ob bonas titulis honestat arteis:
Acclamo tibi publice Phaleuco;
O FACTUM BENE! O BONUM MAGISTRUM!
Sic me Phoebus amet nurusque Phoebi,
Ut te carmine liberaliori,
Ut te carmine copiosiori
Donarem merito lubensque: si vel
Per sales adeo facetus, aut si
Per rithmos [Reg: rhythmus] adeo disertus essem,
Ut collega tuus, Scholae magister,
ROLLENHAGIUS est utrisque. quod cum
Sors mihi inuideat, Davide: Cur non
Hos boni quoque consulas Phaleucos?
MAGNA est libertas, moratus venter, et ex hoc
Mensuram iusti pensiculare cibi.
Quisque sui vult esse potens et liber haberi:
Sed tolerat ventris plurima turba iugum.
Me factum, non verba loqui; IOACHIME, probasti
Ubere Sermonis fertilitate tui.
SUNT, qui scire volunt; sciant ut ipsi:
Hos audebo vocare curiosos.
Sunt, qui scire volunt; ut inscienti
Vendant scire suum. quid hos vocabo?
Hos turpis-cupidos-lucri vocabo.
Sunt, qui scire volunt; nec inde quicquam
Sperant, praeter id, ut sciantur ipsi:
Haec certe mera vanitas habenda est.
Sunt, qui scire volunt; ut imperitos
Harum participent scientiarum:
Haec demum pia caritas habenda est.
Sunt, qui scire volunt; vt ipsi in usus
Succrescant hominum, Deique laudes:
Haec prudens pietas vocanda certe est.
Ex te iam (quoniam scientiarum
A nostris hodie Magister audis)
Quaesitum venio parumper, In quam
Classem, CHRISTOPHORE, scientiarum
Adscisci studeas. novissimarum
Sector si fueris; mihi profecto
Vel e praecipuis Magister esto.
NOCTURNAS, IODOCE, operas aequare diurnis,
Ad culturam animi non leve pondus habet.
Theologae tractant pars multa negotia curae,
Quos privata domi lectio sola tenet.
Pars e suggestu dare publica verba laborant:
Seque opera functos hinc satis esse putant.
AT tu etiam logicae trahis arma reciproca serrae,
Alternoque sacros discutis ore libros.
Experiere brevi, si continuata calescent,
Quot tibi quotque tuis emolumenta dabunt.
Cotis ut attritu scabrum splendescere ferrum
Sic hebes ingenii vis agitata solet.
THOMA, nobilium sator librorum
Paulo post quoque liberum; vocasti
Ad pactas tibi nuptias Phaleucos
Me praesente meos. dabo hos; Deumque
Voto conveniam, novas ut amplo
Fecundet tibi nuptias paratu.
Sed hoc tempore quis velit, quis ausit
Me seducere Lipsiam maritum
Vix ac vix in amore quinquemensem?
Ut velim: iuvenis marita non fert,
Causas nescio quasue quotve texens.
Tu, quaeso, Catharin tuam rogato,
Num qua sontica possit inveniri
Caussas inter cas domi manendi.
NOTA est bibliotheca Gordiani,
Est et nota Tyrannionis illa,
Romanique Triphonis illa nota est.
Notae sunt simul haec et ista et illa:
Verum haec nomine et ista et illa nota est:
Ipsa re nihil haec et ista et illa est.
Ac quam vis aliquid reapse nunc sint:
Nostri BIBLIOTHECA, quis scit, an non
Praestaret tribus una BASTIANI?
CARMINE transcripto mentiris, Marcule, Flaccum.
Tam subito Flaccus, qui modo bardus eras?
Non omnes fallis: scit, te non esse Poetam,
Francia: personam detrahet illa tibi.
ME, THOMA, decies voca: Paratu
FAC convivia lauta sumptuoso:
Plebeii nihil adfer esculenti;
Sed turdos, lepores et attagenas,
Ac raros acipenseres [Reg: acupenseres] : et adde
De vini lepidissima saliva.
Non compareo: ni iubebis, ut sim
Dictator meus ipse, quum bibendum est.
MITTIS ab urbe Rhodo piperatas, BRUNO, placentas,
Quas clarat pretio Norica fama sui.
Heic [Reg: Hic] vendunt simileis [Reg: similes] non re sed nomine. quippe
Muscerdam piperis grana vocare solent.
DULCIS auribus ista cantilena est:
SALVETO Sapientiae Magister.
Verum dulcior elegantiorque est,
Si mens adserit id, quod auris audit.
Hinc te BARTHOLEMAEE, laudo: quod tu
Vis et ESSE Magister, et VOCARI.
Hac ego, fatali pro iure, LEUNCULUS, illud
Delicium catuli, contumulabar humo.
Codula [Reg: Caudula] crispa mihi: cita cruscula: vellera lacti
Aemula: colla meris luxuriosa iubis.
Pone nates cinni tubercula bina pilosi;
Iurares caligas ista fuisse meas.
Caetera paene glaber: levisomnus, et utilis aedi
Noctis ad excubias rem speculabar Heri.
Lysimachi catulus, Meliteaque cura Sabini,
Prae me, prae genio nomina vana meo.
Quisquis es, excelsas ne scande catelle fenestras:
Hinc venit exitii tanta ruina mei.
QUAE iam facta, futura non putabam,
Cum tedas [Reg: taedas] mihi ventilaret Hymen:
Adfines fore nos. O, hunc amorem
Qui fecit, Deus et secundet: ac vos
Marito, MICHAEL - ELISA, nexu
Maiorum pietate copulatos
Nullo tempore dissilire cogat;
Ni vitae saturos et huius aevi.
Fecundetque torum: det atque multas
Matris effigies patrisque gigni:
Ne victi sterilis gelu senectae
Improles abeatis ad sepulchrum.
Sed matrem facitote vos patremque,
Parentes avias avosque vestros:
Et vos et subolem bene ac beate
Una educite plurimorum in usum.
Haec fiant, precor. et quid est, quod optet
Praeter ista, Poeta Christianus?
QUAMVIS mollis Amor; quamvis tu durus ut audis:
Dura tamen mollis pectora fregit Amor.
In te mollis eat virgo tua: durus in hanc tu.
Exstimulat mollem Cyprida durus Amor.
VELLEM maneres heic [Reg: hic] ; tuae si quid rei,
SEBASTIANE, feneraret mansio.
Nunc quando tecum constitutum, patriam
Litvana Samogithiorum frigora
Revisitare; non recuso: quin tuam
Profectionem prosequor voto pio.
Praesens amicus elegans spectaculum est:
Sed si manet fidelis inter exteros,
Epistolis laetantur et rumusculis.
Quod non inelegantius spectaculum et.
ADSOLET Actaei populatrix ales Hymetti
Flores et frutices, et peragrare thymos:
Singula delibat: sed cellis non nisi succos [Reg: sucos] ,
Sed nisi de succis [Reg: sucis] optima quaeque refert.
Huius in exemplum Naturae arcana peragrans:
Congessi Medicae commoda multa rei:
Quei [Reg: Qui] morbi facies diseatur quaeque: vicissim
Adferat huic certam quod medicamen opem.
INSTAR habet muri Germanis vestra Vienna.
Si ruit haec: nunquid [Reg: numquid] , IANE, vetare potest;
Quin Saraceni Memphitis LUNA tyranni
Hanc Evangelici SOLIS obumbret humum?
CUM tuus impubi lacteret flosculus aevo,
Fingebas doctis pectus et ora modis.
Cum data paullatim fieret robustior aetas,
Haud te vulgato more Themisti dabas.
Iam tua cum producta viri premat incita calcem,
Sacra maritati pergis inire tori.
Utque suo possit fini sociale potiri
Connubium, dono scis opus esse dei.
Et quia dona dei non gratis talia dantur,
Empta tibi Numo est haec Theodora tuo.
Tantaque tantillo Numo Theodora coempta est!
Quis neget haec emptu vilia DONA DEI?
PARS studii, WERNERE, mei non vilis, et aequum
Semper-mansurae pectus amicitiae:
Ad te quod scripsi, scriptum putat Olfius in te.
Olfi, si quicquam iudico, pinguis homo es.
Aureis debueras, Olfi; sed et insuper, Olfi,
Debuer as nasum consuluisse tuum.
Vapulet hic calami vel linguae verbere nobis,
Qui probat et linguam, qui probat et calamum?
DICTITOR in versu nimium tibi parcus. o essem!
MARCULE, quam velles, parcior esse velim.
GERSON, care senex, qui per trieteridas octo
Christi salvifico pascis ovile cibo:
Imperio fati moritur tibi Filius, atque
Unicus, atque aevi flore vigente sui:
Atque bonas arteis [Reg: artes] et caetera [Reg: cetera] doctus; et aequans
Ingenio mores, moribus ingenium:
Et cantare bonus, et sustentare canoro
Murmure depressam per sua puncta basin:
Et forma pollens atque indole corporis: et spem
Patris et ipsum se vincere promptus erat.
Nunc abiit, lacrimasque tibi cum matre reliquit,
Ac desiderii vulnera lenta sui.
Nec te flere veto: Quis enim non fleret ademptum,
Qui vivens nulli causa doloris erat?
Fle tamen hunc modice: ne quis malus occinat autor,
Displicuisse tibi, quae placuere Deo.
SI quid regula prisca rusticorum est,
Apparente die Sebastiani,
Vernantis alimenta prima succi
Calvis insinuantur arboretis.
Tu, quod te iubeo, SEBASTIANE,
Omen accipies; et intus horni
Venas irriguo madore vini
Humectabis [Reg: umectabis] , et usquequaque vitae
Radices tibi fulcies: ut istum,
Atque istum, atque alios sequentis aevi
Sano corpore, mente saniori
Nataleis [Reg: Natales] celebres: et heic [Reg: hic] paratos.
Et si qui patriae sinu relicti
Ter solemniter [Reg: sollemniter] invoces amicos.
NATALIS rediit Sebastiani,
Eodem quoque sole Fabiani.
Hic est frater, amicus ille. carus
Est et frater et est amicus. ambo
Nataleis [Reg: Natales] sibi vendicant Phaleucos.
Frater rusticus est: quid? immo non est
Merus rusticus: ipse rusticorum est
Sartor nobilis; expeditus, inquam,
Paganae gravitatis architecton.
Quem visum semel universa novit
Mea ex indole Viteberga: quippe
Nil, aut Paene nihil quotidiana
Distat alter ab altero figura.
Sed nunc qui rudis est, omitto fratrem,
Teque, culte SEBASTIANE, solum
Ad Natalitium [Reg: Natalicium] voco meracum.
SCIRE voles, nostrae fruticent quo germine malae,
Queique marem mulier dignoscat? reice caudam.
Reiectae caudae praepone extrema priorum,
Est ubi sacrufices [Reg: sacrifices] : vel ara mihi rusticus agrum.
Totius tria prima vide, stat filius Ebro:
Inverte haec, poteris Germano prodere corvum.
Tolle caput, ventrique suum distringe tumorem.
Rara avis exibit, quam nolo dicere, quando
Iunius id fecit. iam tandem collige totum,
BARBARA fit, qualem Specneri cernis in ulnis.
Reiice [Reg: Reice] caud.) ra. extr. priorum) a. fit ara. rust. agr.) Imperat. fil. Ebri) Bar enim Hebraeis
filius est. inverte) Rab. Tolle cap. ventr. et c.) Ba et b. fit rara. et c.
PACIFICUS Latio, FRIDERICUS Teutoni, Graio
IRENAEUS, Ebro pacis amans SALOMO est.
Quattuor ex istis nomen tibi contigit unum,
Quod decet eventu nobilitare suo,
Sed nunc inprimis: nunc est occasio: vere
Nunc tibi sectandum nominis omen erit.
Scripturae interpres et Christi mysta crearis.
heic [Reg: hic] Rhodus, heic [Reg: hic] saltus! heic [Reg: hic] tibi PACIS opus.
Ambitio, lites et vanae praelia linguae
Turbant Custodes saepe Gregemque Dei.
Fac, tua sit pacis consors Ecclesia. sic tu
Nomine, sic ipsa re FRIDERICUS eris.
VULGUS inargutum miratur saepius, Arteis [Reg: Artes]
Tam vigili nobis strenuitate coli:
Quas tamen in pretio nusquam videt esse, nec ad rem
Cultori pretium conciliare suo.
Nos quoque miramur, tanta sub mole cerebri
Ne micam sapidi vulgus habere salis.
Si furor est; iuvet huic porro indulgere furori.
Plus sapiat furere hoc quam populi sapere.
Quisque suam sponsam, nos nostram, HOFLERE, perimus:
Nec credo, perit hic, nos neque perdet amor.
Non tamen in pretio fuit heic [Reg: hic] sapientia nullo:
De pretii videat sorte futura dies:
Quando Magistrorum titulis adscriptus et Albo
Incipis aeternum perpetuare decus.
HAEC habet instar agri, mi LIRA, Ecclesia Christi,
Cui te cultorem iam sacer Ordo creat.
Nominis esto memor, si vis heic [Reg: hic] ducere liram.
Hoc qui delirat, non bene lirat, agro.
QUOD sacra divulgas elego mysteria versu,
Ingratum nulla parte, PHILIPPE, Deo est.
Nec nulla est pietas, gracilem deducere telam
Carminis. infantum [Reg: infantium] vox quoque grata Deo.
Quantum te vincunt vates in carmine, tantum
Victores vincas in pietate tuos.
LEO protervus sub clypeo poli
Caudam vides ut ventilet igneam,
Scintillulasque ex ore vibratileis [Reg: vibratiles]
Eructet: ut vis fulguris ebriis
Prosultet irquis [Reg: hircis] : ut rutili ardeant
Villi iubarum! Non minus hinc iter
Urges, GEORGI; qua vocat inclutis
Tubinga pactis, impetus et tui
Spe luculenta prolicit ingenI [Reg: ingenii] .
Ito. sinistrum audivimus oscinem,
Quem nemo quisquam iure redarguat.
Ito, et salutem voce vicaria
Denunciato [Reg: Denuntiato] , atque oscula candidis
Oppange amicis: ut memores mei
Vivant perenni delitio [Reg: delicio] : licet
Nos tot viarum millia [Reg: milia] dividant.
IACOBO datur Anna novo nova nupta marito.
Consulit aetati Nuptus uterque suae.
Quisquis ades conviva, meo fac mutua voto;
Et symphoniacis sic modulare modis:
CUM Nupto noua Nupta novo cole iura iuventae:
Ut veteres multo germine sitis avi.
VIDISTINE Petrum depictum in pariete? Quanam
Terrarum? in vestro FONTE SALUTIS. ibi?
Nimirum hunc vidi, si mens non deviat: illum
Scilicet in Quartae fornice Classis? ita.
Nempe sinistrorsum si quis concesserit intro?
Recte. cum barbae tetricitate? bene.
Cum rigido vultu, cum fronte severa minante;
Cum cirris prono verticis orbe? probe.
Cum Libro, cum clave polos qua pandit et obdit,
Ac hominum egressus introitusque notat?
Maxime! Et haud ullo calces perone revinctum;
Cum glauca tunica pallioloque rubro?
Omnia concurrunt. sed quid vis? orane Petri
Est operae pretium cernere picta? papae!
Huius enim dum picta Petri licet ora tueri,
Omnia gratuito, IANE, favore capis.
AN nescis mores fortunae? scilicet una
Res intemperie non agit illa suas.
Praecipiti nuper ternas tibi morte sorores
Abstulit. heic [Reg: hic] poterat criminis esse modus.
Esse modus poterat: sed ne sibi deroget ipsi,
Fertur in adfectus ambitiosa novos:
Et matrem perimit communi lege sororum.
Heic [Reg: Hic] etiam poterat crimen habere modum.
Sed mores urgere suos obnixa laborat:
Exsuit et fratrem lucis honore tuum.
Quis neget? o THOMA: series haec longa dolorum est.
Sed cordatus homo vincere multa potest.
Tu quoque vicisses; Sors hac si fine quiesset;
Si non et patri funera moesta daret.
Hoc nimium est. poterunt fortissima pectora frangi
Non intermissis sollicitata modis.
At tu vince tuum solita pietate dolorem.
Hos pietas fluctus sola domare potest.
CORPORIS hac posui tellure Georgius umbram
LAELIUS. ut posui, paene quadrimus eram.
Nec queror, ante diem me fungi morte. sat aevi
Transiit. in coelo nemo quadrimus erit.
IESSE nepotis, o CRAMERE, regii
PROVERBIORUM nobileis [Reg: nobiles] Sententias
Versu Latino transtulisti. iam rogas,
Quid iudicem? Quid iudicem, non nescio.
Ex Salomonis lamina Sionia
Numos Latinos cudet haud quivis FABER.
QUI pedis obiectu furtim supplantat euntem,
Dicere Iacobum mater Ebraea [Reg: Hebraea] solet:
Qui pede praepropero citius praevertit euntem,
Antiquo levipes dicitur in Latio:
Sic lepus est levipes: (si non lepus Aelius ipse est,
Hinc sibi Grammaticam qui cupit ire fidem)
At neutrum, IACOBE, tuum est. Sic parcere Parcas
Sic bellum bellum dicere, credo, solent.
LUSIMUS haec olim iuvenes. tu Marcule nosti:
Sed livore malo dissimulare soles.
Vertimus e Graecis. scis hoc quoque Marcule: sed vis
Invidiam Lusui conciliare meo.
Marcule, necquicquam [Reg: nequiquam] stimulat te livida tabes:
In me dicenti dat tibi nemo fidem.
Romani salis expertem nihil aestimo. docte
Qui sapit, ingenuos aestimat ille sales.
HIC Agri Liber instar habet sub imagine parva.
Cultores fundi quaerit uterque sui.
Pulvillos habet et pressos Ager ordine sulcos:
Pulvillum et sulcum pagina quaeque refert.
Cultor Agri liram ducto concinnat aratro:
Praestat idem calamo ducta litura tuo.
Seminio conspergit agri sola culta. minutas
Dixero litterulas seminis esse genus.
Seligit e reliquo florem modo farris acervo,
Non paleas; quoties annua rura serit:
Huius in exemplum Cultor meus ire memento,
Chartea quum seris haec rura loquace satu.
Aurea virtutis, si quid dabis, horrea pande:
Quisquilias trivii fers mihi? nolo seri.
At serite Agricolae. qui severit optima, iure
Optimus extructi [Reg: exstructi] Cultor habetur Agri.
RASA tabella meus Liber est, sed idonea pingi.
At, nisi qui bonus est, pingere nemo potest.
Pinge Manus Animique notam vel Stemmatis. ALBUM est.
Hoc ipso eiicitur [Reg: eicitur] nomine, qui NIGER est.
HIC Liber aucupium est: ipse auceps: area charta est,
Cui sincera Fides nomen Amorque dedit.
Illex ingenui mores: favor esca: volucres,
Queis [Reg: Quibus] recti mores, et sine labe fides.
Et Phoebo et Fidio sacer est Charisinque novenis.
Et quisquis Phoebo est et Fidio et Charisin.
Area concinnata probe est: ames exstat et auceps.
Iam meus esse potes, qui meus esse voles.
VTI cum mihi fas sit, aut modeste,
Vatum more, vocabulis ABUTI;
Has chartas APIARIUM vocabo.
Nec fit hoc, ut opinor, imperite,
Nec ad rem specie caret venusta.
Hinc facessite faeculenta terrae
Intestina, nec ALVEARE nostrum
Spurca tabe coinquinate, vermes.
Campe, stellio, vespa, crabro, fuci
Ignavae pecudes, leves tipullae [Reg: tippulae] ,
Grylle, canthari, tuque sanguisorbo
Muscarum genus osculo; sed et qui
Omnes papilio potes colores
Ostentu simulare versipelli,
His PRAESEPIBUS imminere nullo
Vobis iure licet decetve. SOLI
Matri mellis APICULAE patescunt.
HUIC quicunque [Reg: quicumque] manus, VVERNERE, iniecerit Albo,
Atque animi atque oculi lumine cuncta notat:
Nec se vel gemitu poterit vel solvere risu:
Hunc ego nec splenem nec cor habere puto.
DULCIS in hoc libro praefertur imago tabellae,
Quam manus electis pingat amica notis.
Non hanc lenta iuvant surdi pigmenta coloris:
Qui nitet ingenua floriditate, placet.
Pictoresque vocat, non qualeis [Reg: quales] bellua vulgi:
Sed domini similes gestit habere sui.
Corporis excellens oculos oblectat imago:
Et minus ingenuae mentis imago iuvet?
QUI tecum hoc anno sincere coepit, ELIA,
Germana fidei lege perannet amor.
Fallo? suo Fidus me deleat ocius Albo.
Nomen ab hoc Albo tu quoque tolle meum.
HUIC liceat si lege mea dare nomina Libro,
Non (pol!) AMICORUM, quod tritum est omnibus, ALBUM
Indigitare [Reg: Indigetare] velim. sed (quod Venus ipsa probaret)
Aut SPECULUM INGENII, aut OCULORUM dulce THEATRUM;
Aut HORTOS ANIMI: vel si quod amoenius edi
Peniculo graphioque potest, mihi nomen haberet.
HIC Liber exstructi facies est parva Theatri,
Ludio solemneis [Reg: sollemnes] quo Roscius exhibet ACTUS.
Orchestra pars una sedet sellaque curuli:
Spectatum sedet e PODIO pars una: sed aegre
Haeret in extremo pars tertia margine sellae.
Et pro se quivis, quod vult, auditque videtque,
Perfruiturque CROCI nidore, nitore Theatri.
Flos populi, meliore satu quos Iuno beavit,
Iure bono spectant e principe parte theatri,
Ad faciem prisci quod sic exstruximus aevi:
Quos decus ingenii clarat, de sede secunda:
Quos morum probitas illustrat, sede sequenti.
Quisque suos conferte CROCI spirantis odores. dicant.
Si venit EXODIUM, binos pro more vocabo
CANTORES, Fidium et Famam, qui PLAUDITE
SI reddunt homines commercia talia taleis:
CHYTRAEUM adsociem si mihi, QUALIS ero?
Si virtutis imago suae dat imaginis umbram;
Ostendet Virtus se tibi: TALIS eris.
Succus [Reg: Sucus] amicitiae situlas age vergat in istas,
Quo se AMOR et VIRTUS pascat, et alma FIDES.
DICIS, in hoc Album solos te cogere doctos:
Visque meum primo nomen habere loco.
Nescio, quei [Reg: qui] possis voto, GRAMMANE, potiri:
Errorem certe pagina prima fovet.
OMNIS in hoc Albo panem tibi pinsitat album,
Et manus huic Libro est officiosa tuo.
Ad factum si, IANE, voces promissa; negabunt
Se tibi vix panem pinsere posse nigrum.
BORUSSOS semper amavi,
Sed doctos nempe Borussos
Borussis semper amatus,
Sed doctis nempe Borussis.
GEPPELI, si quid haberet
Haec adfirmatio fuci;
Meum nec nomen haberes
Nec in hoc autographon ALBO
OMNEM hominem Natura iubet prostare. quid ergo
Ingenii varias ringimur esse vices?
Vulpea fraus emit hunc: laus publica praestinat illum:
Hunc sibi gloriolae futilis ambitio:
Quartus homo Veneris pathico centusse licebit;
Quintus Avaritiae; sextus Amicitiae.
Haec tibi me postrema fuit mercata. necesse hinc,
Ut sim contractus iure, SEBASTE tuus.
CULTUS Amicitiae patrio non clauditur agro:
Saepe peregrinos iungit amore fides.
Sunt mihi Francoi cives, tibi Iazyges: Ecquid
Nos, HONTHERE, minor firmat, ob istud, amor?
PER varios mores per et oppida, IANE, minuto
Cogis Amicorum nomina multa libro.
Crede, labore tuo sat te feliciter usum,
Unicus e multis si tibi certus homo est.
ALBUM, Petre, tuum hoc inusitato
Pompa nobilitatur apparatu:
Neverunt tibi Seres involucrum:
Argentique tumore pustulati
Bullae luxuriant et umbilici.
Hac tu scilicet allici fideleis [Reg: fideles]
Maiestate libri putas Amicos.
O sic confieri queant Amici!
Non esset nimius mehercle sumtus [Reg: sumptus] ,
Si quis Dalmatici valoris auro,
Ac gemmis Arabum, sacraque bysso,
His morum tenebris, pararet ALBUM.
PRAESENS praesenti qui se profitetur amicum,
Nec tamen absenti curat amore fidem:
Quod praesens calamo praesenti scripsit, id absens
Re sacramentum delet Amicitiae.
SCRIBE tui gregis hunc, et fortem crede bonumque,
CHRISTOPHORE. At niger est: ergo cavendus erit?
Quin adamandus ero magis. hinc expungar; amorem
Si non promerear triplice iure tuum.
Quod nigris oculis caruit, deformior Acme est;
Si tua quam meruit Musa, Catulle, fidem:
Si tua quam Flacci; Lycus est formosior: unde?
Nigro oculo et nigro crine videndus erat:
Pindare, si tua quam; Venus est e(likw=pis: et ipsae
Pegasides dominae; si quid, Homere, vides.
Quis non Pegasides, quis non e(likw/pida Cyprin
Diligat? etsi oculis hae, sit et illa nigris.
Iuppiter! atroris [(perhaps: atrocis)] si tantula portio tanta est:
Ut decus atque homini suggerat atque deis!
Nonne ego sim felix? ego non formosior unus?
Nonne ego prae cunctis dignus amore ferar?
Qui niger adspicior malasque oculosque comasque?
Certe ego formosus triplice iure feror.
Scribe tui gregis hunc, et fortem crede bonumque,
CHRISTOPHORE. ut niger est, sic et amandus erit.
SCIS, HOMO sum: fierique potest, ut laber: et istos
E Solymis HORTOS Ierichuntis eam:
Vis ubi latronum grassatur magna, daturi
Insidias, ictus, vulnera, probra, necem.
Sed quoniam nequeo satis esse tot hostibus unus:
SAMARIUM quaero; qui mihi praestet opem.
Saepe Levita, Sacerdos saepe fit obvius: ast hic
Praeterit adfectum, praeterit ille virum.
Nec [(printer); sic: Sed] mihi sat liquet, Hic quis, et hic quis, et ille quis.
SAMARII simulant nomem et ausa viri;
Refallunt. Nil mentis habent data pignora vultus: omnes
Os dulcor mellis, fellis acor cor alit.
Si bonus ergo quis es, te prode: tuumque papyro
Da nomen, FIDIO quae sacra facta deo est.
At cave, me fallas. Periuros punit amicos
Iuppiter, et FIDEI numina laesa dolet.
ME, CASPARE, iubes pennae chartacea morsu
Arva SODALITII [Reg: SODALICII] ruris arare TUI.
En aro. cerne, meae qua sedulitate Columbae
Inspergant sulcis grana minuta no vis!
Iuppiter, haec olim quantum seges edita fructum
Proferet! hercle, satis qui sit utrique, reor.
HUIC poscis Albo nomen inseri meum.
Et nomen, et plus quam vel optas, inseram
Versus quaternos. STEPHANE, non vulgaris haec
Sed hercle liberalitas Poetica est.
TUNE, tuum calamo quae quivis scribit in Album,
Credis amicitiae candida verba ratae?
Non sunt, crede mihi, non sunt, LEONARTE; sed ex his
Quaedam atramento sunt magis atra meo.
SUNT pauci e multis, qui certi-semper amici.
Delectum ergo tibi cautus utrumque para:
E multis illis exquiras scilicet unum,
Qui sit in incerta certus amicitia.
VEROS quaerere tune vis AMICOS?
O rem difficilem et periculosam!
I, incende tibi meridiano
Magnam Diogenis foro lucernam:
Et disquire labore diligenti:
Si possis reperire VERUM AMICUM:
Immo si reperis vel UMBRAM AMICI,
Dic quaeso mihi: quaeram et ipse: si fors
Inventus quoque detur aut amicus
Aut umbella ab amiculo. sat, o sat!
Res est usque adeo laboriosa,
VERUM si quis habere vult AMICUM:
Quin si UMBRAM quis habere vult AMICI.
SI noctis stratique nigris involvimur umbris,
Saepe fit, ut maculam corpora nostra trahant.
Ergo verecundi [(printer); sic: verecundae] si qua est suspicio naevi,
Iudicium speculi consulo mane mei;
Quodque parum faciem decoraverit, eluo: ne quam
Desidis ingenii cogar habere notam.
VITA quid est hominum, quae nostro degitur aevo?
Nox est. transiri vix sine labe potest.
Auferor exemplis. peccans vicinia sordes
Participat genio transitione meo.
Hinc opus est speculo, quod me mihi nuntiet intus,
Imbibitamque notet proditione luem.
Nam recte in sese nemo descendit. amat se,
Inque sui pretium praecipitatur homo.
Ex aliis discas, in te quid turpe residat.
Magna est exempli vis in utramque vicem.
Huc chartis mihi nempe suis hoc serviat ALBUM:
VIRTUTIS SPECULUM non sine mente voco.
Quisquis es, illustrat quem Virtus splendida, nostrum
Illustra SPECULUM nomine, quaeso, tuo.
Non licet a facie praesentem cernere quemvis:
Sed licet autographo cernere quemque suo.
QUI tibi composito vultu se fingit amicum,
Semper inoffensam credis habere fidem?
Non certe, LANGI. malus ingruit horror? amici
Vere manet facies, adsimulata perit.
PAULE Themistis bonos et Phoebi gloria; quanquam [Reg: quamquam]
Fronte verecunda dissimulare soles:
Hoc mea prima tuum, petis, ut manus imbuat Album
Qua stat in eximio pagina summa loco.
Deprecor invidiam, veniamque huic adprecor auso:
Praeripitur nulli me praeeunte locus.
Semen amicitiae minimum heic [Reg: hic] in margine ieci.
Maximus e minimo semine crescat amor.
IN tenui labor est, WOLFGANGE, capessere pennam,
Et nigris Album pingere litterulis:
Sed tota se mente animi componere, qualem
Nomen Amicitiae postulat; hic labor est.
ME mea Lituanis et duris adsita Russis
Terra Samogithio de genitore tulit.
Nunc patria tellure procul colo Saxonis oras:
In quibus haud ulli nota loquella mea est.
Si conor cum plaebe [Reg: plebe] loqui Germanide lingua,
Lingua soloecismi mox rea crimen habet.
Iuro, Samogithio Germana in pectore mens est.
Servavit mores unica lingua suos.
Ne dubites igitur, Germani sanguinis heres,
Me quoque Germana participare fide.
Da Fidei dextram: Fidio da nomen in ALBUM.
Re sum Germanus, voce Samogithius.
COMMITTIT vitam non uni musculus antro:
Et te, si plureis [Reg: plures] conferre liceret Amicos,
WÜSTHOLTZI, fidei credas unius amici?
PAULLE, quod adfectas non est ignobile vulgo:
Colligere in parvo Nomina magna libro.
heic [Reg: hic] tamen a solito differt tuus usus abusu,
Quod non quisquilias de grege quasque legis;
Sed florem populi tantum: quos incluta Virtus,
Aut genus, aut Musae nobilitavit honos.
Scilicet exemplo REUSNERI: cuius ad hanc re~
Uteris EICONUM conveniente Libro.
Hic celebres virtute viros collegit, ut horum
Peniculo facies edita cuique sua est:
Tu calami vis quemque sui se pingere crena,
Quem iubet his virtus adnumerare viris.
Hic vita cassos, tu vitae luce capaces
Colligis. Exemplo gaudet uterque bono.
PRISCA Poetarum series ob acuta dracones
Lumina thesauris invigilasse refert.
Tu quoque sis vigil huic, DRACO, thesaurarius Albo
Non est thesaurus maior Amicitia.
QUI non in Libro sed pectore quaerit Amicos,
Verus amicorum quaestor, ERHARTE, mihi est.
TU, qui coelesteis [Reg: caelestes] ad puncta logistica motus
Astrorumque vices et septima monstra ducatus
Colligis Erronum: mundique volantis Altanti
Aemulus exortum simul et meditaris abortum:
Ac taciti, Urania doctrice, reciproca fati
Pensiculas momenta et vim genitabilis horae,
Atque hominum discis vitas et semina morum:
Nunquid [Reg: Numquid] et hoc positura potest tibi dicere caeli,
Effigiem quinam sinceri gestet amici,
Quique vel indignus, IANE, hoc dignusve sit Albo?
ET Pius et Doctus et Candidus editor Albi est.
Nomen ad hunc, si qui talis es, adde tuum.
CONSULES fiunt quotannis et novi pro-Consules.
Solus aut Rex aut Poeta non quotannis nascitur.
Sic Catonum quispiam vetusti census autumat.
Nonne dicto mores hos, IACOBE, tangam compari?
LIBRI - Amicorum diebus multi fiunt singulis:
Vix sed unus singulis fit nunc Amicus saeculis.
EXHIBET angusta Liber iste voluminis ora
Picta figuratis Biblia tota notis.
ALBUM est Presselio, mihi BIBLIA PICTA. perinde est.
Quaerit AMICITIAS nomen utrumque SUAS.
HAEC qui vermiculata vides Emblemata; vatem
Non potes egregios non et amare typos.
Et tu, quo possis a me, Spectator, amari;
Nomen et ingenuae subde Problema notae.
Nempe Problema aureis, Emblema oblectat ocellos:
Plus utroque tamen, quis quis AMICUS erit.
NOMEN ut inscribam petis Albo, Marcule. Cur non
Hoc tibi tantillum gratificarer opus?
Nec nomen tantum inscribam, sed distichon addam.
Vin' scire autorem [Reg: auctorem] ? Tatapatata fuit.
CUR piget esse, quod es? mi MARCULE, Marculus esto.
Quem te fata iubent esse, fac esse velis.
ANSEREM hunc MARTINALEM vobis dedico, Nobiles, candidi et eruditi CONVICTORES: ita dico, VOBIS: Qui estis ex iis, qui miserum hunc SOCIUM, Caussa nondum dicta, Lite nondum contestata, strictis here telis mecum adorti fuistis; pulsastis; occidistis; deglubistis [Reg: deglupsistis] ; deglutivistis. Quid meriti sumus? Martine Gansmane iudicato.
AVdi. Credere si voles, quod audis,
Exesto. cave, si qua credidisti,
Mox decredere cogeris. profecto
Meras fabulor heic [Reg: hic] inanitates.
Idque edico prius. cavebis ergo,
Si ridere nequis. cavillulorum
Sunt praeludia: sunt facetiarum
Seminaria. praeter ista, siquid
Speras, falleris. Unicum hoc volebam.
Et vos carminis architecti, ad unguem
Ne quaeso, omnia praesecate. lusi.
Lusi aetate iuvencula, mearum
Ductu et auspicio Columbularum,
Simplex carminifex. severiori
Lusum hunc forsitan expiabo versu.
Qui pro tempore dicit, apta dicit.
COME iocose, meos nunquam [Reg: numquam] frustrate vocatus,
Da mihi te socium scribendis versibus: Haec dum
MARTINALIA, dum solito Gansalia risu
Experior mecum. procul hinc frons dura Catonum,
Et personati fastus curaeque sequaces,
Et quicquid dare laetitiae se nescit, abesto.
Sed iocularia sunt. qui vult, huic seria sunto,
Vera itidem: quis enim ridentem dicere verum
Posse neget? sed utut sit: rem (quia digna relatu)
Narrabo, ut facta est. aureis [Reg: aures] adhibete vacivas.
Si quis erit risus, licet hunc compescere mappa:
Hac quoque, si lacrimae. miscentur tristia laetis:
Iam socco res digna venit; iam digna cothurno.
Sed mihi cum venia hoc iuris date liberius quid
Sique iocosius heic [Reg: hic] dixi: pro tempore dixi.
SOL ubi decliveis [Reg: declives] mundi qui temperat horas,
Cum pecude agricolas extremo clauserat anno:
Iamque niveis glaciabat hiems: iam stiria barbae
Frigoris e coitu crepitabat ob ora colono:
Tityrus vxori pro re sic fatur ad aurem:
Brylli vides mea Brylli, ut sit fortuna! et c. [Abbr.: cetera]
Sed melius res, spero, cadet: quisque ipse mihi spem Fingo macram, poterit (quos cras exponere
vaenum Collibet) anseribus supra pinguescere votum.
Nam me, qui mores nunc sunt, minime latet: harum
Quam cupidi rerum sint hac aetate supini
Urbicolae. Pol turba beatula, vecta per urbem
Pensilibus plumis: tantumque operata palato!
Nec varicosa minus cupidi gens centurionum,
Qui nos ruricolas condignis Hercule dictis
Invadunt iam; Heus rustice, rustice, ubi anserem? ubi? aeque,
Ac si tantum sint ad Martinalia nati!
Venit summa dies et inevitabile punctum,
Quo nos planipedes crudas Martinus ad aras
Destinat, atque hominum barathro committit avare.
Principio, cum iam pro more venimus in urbem,
Civicus extemplo pauxillo praestinat aere
Expositos vaenum: sublatos fauce retorta
Tradit inhumano, tali cum voce, magiro:
Tolle: neca: coque. nostri hodie haec sit praeda. palati.
Fungitur hic iussis properanter herilibus, et se
Grato operi accingit: ramentaque plumea plenis
Despoliat digitis, a rostro ad podicis ulcus.
Post, ubi deplumes facti, collumque caputque
Stirpitus abrumpit summa e radice securi:
Iuncturisque pedes medios distruncat; et alas
Rumpit: cumque alvo penitos exenterat artus:
Mox calidis mersantur aquis ingloria membra,
Volvunturque revolvunturque: probeque lavantur:
Ne quid rus sapiat, nareisve [Reg: naresve] offendat acutas.
Hinc vice vibrata trepidantia viscera raptim
Dissiliente securicula manus utraque certat
Dilaniare foco. quibus inter se ordine mistis
Conficitur farctum: quod vulgo ANSERCULUS audit.
Deinceps perpetui violenta cuspide ferri
Transadigit costas mutili sine nomine trunci:
Admotumque rogo volucrem compellit in orbem
Ludia continuo rediens structura rotatu;
Perfidus Ixion quo more rotantur in orco.
Sed prius interior ventris spelunca repandi
Ingenitis spoliata bonis, mendacibus extis
Farcitur macte: sunt mala Cydonia, et horum
Plurima pro stomacho: pira pro pulmone: nucesque
Castaneae cordis vice sunt: et totius instar
Visceris Artemidos iucunda fruentibus herba.
Dumque ita torremur, pueri certante cachinno
Adfectos ludunt: et acerbant voce dolores;
I nunc, et tostus lege, garrule cantor, avenas!
At tibi pro scelere hoc, et tam crudelibus ausis,
DI, si qua est coelo pietas, quae talia curat:
Si qua penes socios vindictae flammula nostros,
Dignas persolvant grates, et praemia reddant
Debita: qui crucias adeo nil tale merenteis [Reg: merentes] :
Insuper et nostris audes illudere damnis.
Quid, Coce, peccatum est unquam [Reg: umquam] , Coce barbare, nobis,
Vel modico scuticae tantummodo verbere dignum?
Unius culpae, Fratres, arcessimur omnis
Posteritas: huiusque odii una atque unica caussa est:
Quod nostro indicio MARTINI innotuit astus,
Quum vellet pactam sibi declinare tiaram.
Hinc et adhuc tanti sunt semina tanta furoris:
Cum tamen impulerit nos non mens certa, sed error.
Credo equidem, sanae si vel semiuncia [Reg: semunica] mentis
Posset in humano reperiri corpore: si vel
Grati animi mica, ingenui si gutta ruboris:
Haudquaquam nostre generi tam dira pararent.
De nihilo est, Romae vigili Capitolia cantu
Conservasse olim: nihil erst, dare culcitam ab ipsa
Corporis hac nostri lana interiore referctam.
De nihilo est, Scribis; nihil est et vatibus ipsis,
Vatibus et scribis nihil est, inquam, edere pennas.
Pennas charteolo facileis [Reg: faciles] decurrere campo.
Penna beat coelo: penna est, quae curat, ut ausit
Postuma posteritas factis clarere parentum.
Penna suis humeris, nullis adiuta gigantum
Viribus, in nostras magno conamine terras
Intulit et Latias et Graias intulit urbeis [Reg: urbes] ,
Mixtaque Chaldaeis recutitae moenia gentis.
Sed nihil est: nihiloque minus si quid pote dici.
Omnia sunt ingrata: nihil, fecisse benigne, est.
O mores! o tempera! qualis (iuppiter!) aetas.
Nempe Lycambeis et Thuscis digna libellis.
Es P, e)s ko/rakas, quis non clamaret, et ignem,
Vir bonus: insonti cernens tot iniqua parari;
Nec prius auditum, nec dicta occidere caussa?
At dignum his facinus, quibus est pro iure palatum!
Felices nimium, quos primo in limine vitae
Martius infestam lupus ore immersit in alvum!
Ne tot probra hominum, ne tot tormenta coquorum
Auribus audirent, exantlarentque [Reg: exanclarentque] ferendo:
Illi morte cita, nos lenta morte necamur:
Illi unoque eodemque modo, nos mille perimus.
Sunt tamen haec tantum, Fratres, elementa laborum
Quos exantlandum [Reg: exanclandum] est longe his graviore supersunt:
Quae prius expediam, quam caedimur hostia, vobis.
Cum iam vesani requieverit ira magiri
Exsaturata malis, usque ad fastidia, nostris:
Concinat grandem fabreque paropsida factam.
Nos super imponit medias cervice supina
Ampliter, ut caenae pompamque caputque deinceps
Hinc atque hinc lauto nos pulpamenta paratu
Dapsilium rerum stipant, velut agmine facto:
Lixaeque, frixaeque [Reg: frictaeque?] adipato clune columbae:
pernaque: pulpaque turgiduli petasonis: et armi
Avulsi leporum: merulae: et, quae pectore tantum
Ac cervice sapit, fluvialis anas: et obesa
Conditi sale terga suis, cum segmine carnis
Altilium quocunque: prout vel copia cuique est,
Vel convictores; vel prout est a-sue-factus.
His concinnatis, docta elevat arte catinum
Cincticulo femur et collum praecinctus agaso:
Ac graphice incedit, ceu sacra ferat Iunonis.
Ipsi convivae modo nato more Tudescum,
Magnifice patriceque sedent longo ordine circum:
Adductaeque sedent umbrae, estricesque ministrae,
Iurares, mappas posse hos glutire manusque
Qui cupiunt omnes spoliis se pascere nostris.
Tunc demum vere lacrumosa [Reg: lacrimosa] tragoedia ceptat [Reg: coeptat] :
Tunc demum nostrum primordia simpla laborum
Dixeris illa, prior quae in nos tulit ira magiri.
Tunc demum, quantum est, sumus occisissima turba.
Vah! iam nunc mihimet formido: iam mihi tergum Fratres.
Prurire occeptat! videor sentire dolores
Corpore, mente animi quando hos mecum exputo,
Vae miseris cultris: miseris vae dentibus, omnes
Qui misere in nostro patientur tergore damnum!
At cancellatis digitis prius unus in illis
Divinum numen votis adit: ac prece paces
Exposcit, pavidi similis: vultuque severo
Verba iacit propero contortuplicata rotatu.
Ac si gauderent dii tam crudelibus ausis!
Hoc facto, parochus certamen cernier instat,
Nosque minutatim contruncari ordine sueto.
Cunctantur pariter ridentes: nemo videri
Vult, ut qui socio tantum rapuisset honoris.
Eligitur tandem, cui mens praesentior, et qui
E numero ante alios immanior. hic vagina
Lautulus argutum procera cuspide cultrum
Liberat, irruit, eripit: Et super impendendo
Nunc alam, nunc armum, nunc crus dimidiatum,
Nunc laevam, nunc dextrum, nunc crus dimidiatum,
Nunc laevum, nunc dextram imo radicitus ortu
Exsecat. Inde manu truncum disrumpit utraque
Fervidus: et patinam fucatis obruit extis.
Plaudunt convivae. nonne hic homo doctus et acer?
Nimirum lepide minimo discrimine novit,
Quo lepus atque anser quo gestu perna secetur
Hic structor, merito cui cedere debeat omnis
Pergula, cum Latiis Tripheri doctoris alumnis!
Si quid peccatur, sinon rite omnia fiunt,
Stridere secreta divisos aure susurros,
Vicinum cubito vicinum impellere: et Euge
Ingeminare vides, obliquo non sine risu:
Atque reum ingenti mulctari saepe culullo.
Postremo fervore pari furit omnis, et ardent
Dissectas stricto parteis [Reg: partes] invadere ferro;
Hic armum, hic alam, hic clunem, ut sua cuique lubido est,
Eripit hic aliis alia haud poscentibus offert:
Quae frustillatim in frustilla minutula findunt,
Orique immittunt, dentumque reciproco utrinque
Verbere comminuunt magis ac magis: usque adeo, dum
Quicquid ab anseribus superat, mersetur in alvum.
Haec fiunt, Fratres, ubi Martinalia vivit
Humida gens hominum vinosam ad Francida. Verum
Quaeritis, An nemo quisquam his immanibus ausis
Indoleat? nemo. dolor est, non pluribus istud
Posse modis fieri; dolor est, non saepius anno:
Carnificesque optant tales fieri omnibus horis.
At nostro ex usu est, quod non damur omnibus horis.
Interea vero non ocia [Reg: otia] sicca sequuntur:
Sed sese invitant magno conamine: limum
Oenophori veteris deradunt: vina coronant
Anseribus saturi. Tenet insatiabile cunctos
Potandi cacoethes, et arido in ore senescit,
Plebeios calices atque emptos tresse minuto,
Conchasque et Cyathos, et pocla minuscula Graium,
Roranti cupidum remorantia fauce barathrum
Commendant medicis: et qui, ut procus ille TerentI [Reg: Terentii] ,
Pitissare [Reg: Pytissare] solent, rareque invergere parco
Gutture Lenaeum. Ast ipsi cratere capaci
Herculis in ritum totisque trientibus hauriunt.
Omneisque [Reg: Omnesque] haud eadem delectant vina bibones:
Sed poscunt vario multum diversa palato.
Hic mustum sitit: hic hornum: magis appetit alter
Reneum; cupidus veteris magis ille vetusti est:
Hic sitit indigenam: magis hic citra mare natum:
Hic nimphis [Reg: nymphis] iugulatum: hic vinum dentibus orbum,
Scilicet elisis aevo, ut sit mite bibenti:
Ille merum vinum, fuit ut de matre creatum,
Sed tamen omni Co s (Color ac Odor ac Sapor) insit.
Quis Cos hoc dixit? Quis, nigens docta Poetae?
Edepol argute! Quid mirum? arcere profanum
Atque odisse iubent non absre vulgus. Et addit;
(Semper enim sermo prior argumenta futuro
Suggerit) Est quidam, quem tuto dicere non est:
Tercentum is versus procudit stans pede in uno.
Pro superi! hospes ait, Nonne hoc est esse Poetam?
Versificatorum hunc potius de furfure dicas,
Respondet melior cui mens in pectore constat.
Hi sunt ex triviis qui argutant verba petendum,
Queisque [Reg: Quibusque] BONUS VESPER DOMINE HERMAN, semper in ore est.
Et Musis tamen et cedro se digna locutos,
Sicque sua adpingi vatum Albo nomina credunt.
Qui cascum omne vocant Saturni ex podice, quicquid
Ipsis non intelligitur. Verum optio detur
Si qua mihi: foedas, Bacchi pro flore, lucanas
Sorberent, doctis qui vatibus absona dicunt
Cum matre Evandri; At qui ex faece vocabula sumit
Venaturque levis stolidi suffragia vulgi
Insipido versu et per humum repente, quid optem?
Ferte citi scalas, date funem; pendeat; ut sit
Carmine non tantum, sed toto vertice supra.
Rident convivae. Hic pergit: sic esse Poetam
Atque poema decet: Sermo sit purior auro:
Nec nimium veter aut novus: omni labe soloeci
Expers: non calamistratus, nec inania turgens:
Non tamen elumbis: plebeiae aut serpere tantum
Doctus humi illepido gestu: et suspendere frustra
Auriculam tentans lectoris: sed tamen audit
Hic bene apud Francas aures. Quid pluribus aures,
Alter ait, Francas; potius mera Franca referto:
Et iubet Herculeum impleri a Ganymede culullum:
Corporeque eminulus paullum scita arte propinat
Collegae, arguto supplantans verba palato.
Dicere enim non est, quam scite scita sit harum
Futilium rerum decoctrix turba nepotum.
Adsiduo hortatu Caenae-pater instat: et, Este
Este, inquit, lixum, frixum [Reg: frictum?] , quodcunque [Reg: quodcumque] palatum
Quodve lubido iubet: sodes potate: Quid hoc est?
Certatim properent reducem data pocula in orbem,
Bacchica pocula: terrestreis [Reg: terrestres] sine sanguine caenas [Reg: cenas]
Rustici edant: potentque liquorem, quem bibit Anser.
Ne quis de mensa sese auferat: aut sibi parcat,
Donec tam madide madeat, quam Iuppiter udus,
Si pluit: aut musto si spumant praela falerno.
Caetera omittuntur. ATQUE HAEC OLIM FUERUNT, MI LECTOR. PROINDE si leges ea, semper tecum cogita: Si potuit cum venia laudare muscam Lucianus: stultitiam Erasmus: calvitium Synesius: Quartanam Phavorinus: pulicem Calcagninus: rapam Diocles: hoc est, Magni viri magnas nugas: mereri quoque veniam posse hominem adolescentem, qui animi caussa lusus liberaleis [Reg: liberales] dedit, versusque pro aetate scripsit qualeis-qualeis [Reg: quales-quales] .
Vos amici et consecranei, PER occasionem et haec videte: immo ridete, aliter enim Bacchanalia non constant hodie. Et vos hic risus fortasse in seria ducet. fortasse autem? immo vero planissume [Reg: planissime] . Profuit cum Syrisco Comico in huiusmodi [Reg: huismodi] patinas, tanquam in speculum inspicere: et quid vitatu factuque sit melius, etiam inde dignoscere.
LECTOR iucundae floret mihi ver adhuc iuventae,
Et cor iocis idoneum. iocabor ergo
Dum licet. irrediviva volat (viden!) hinc dies iuventae.
Huc cana cras anilitas. secretam et ipsa
Gannit in aurem Mors, et spem vetat inchoare longam:
Quem dat dierum cunque sors, appone lucro,
Usque monens: post cras duo vel tria semitam Silentum
Profectus intendis; ubi pernegant Poetae
Quemque redire. Sed haec satis. Hinc procul hinc velim triparci
Crumenimulga [Reg: Cruminimulga] natio cedant danistae;
Queis [Reg: Quibus] , auri nisi tinnitus, queat excitare risum
Res nulla, vosque semper-austeri Catones,
Quos neque Comus, et ipsa Lubentia non lubentiores
Concinnet: usque fite et usque estote tristes.
Siqui a curate recreare voles, age aucupatum
Huc auribus veni voluptatem vacivis.
Nempe sapis, qui calles tristia temperare laetis;
Condire curas hilaritate. Ergo paratum
Si quid habes gaudere, age gaude, et usque ride
Mecum. creat vel mille mortes ante mortem
Moerens cura. Haec caussa ridiculi iocique dixi.
Malis nec alienis ineptum riserimus;
Quando vultum a tempore sumimus ipse, tuque et ille,
Qui Teutonorum BACCHICOS ridemus ausus.
Sed de me ut loquar et versu: lacero heic neque impeto ullum
Mordace dicto. risione. more Flacci,
Admissus circum praecordia ludo; laedo nusquam,
Laedi nisi a me somniet, cui frigida est mens.
Sicubi sum visus morsum meditarier. remulcens
Quam mox tepente lingua eundem temperavi.
SCILICET ingenteis [Reg: ingentes] crispanti nare cachinnos
Ingeminare lubet: dum verni circulus anni
Illud Germanum BACCHI solemne reducit.
Maxima mira cano, sed maxima vera. Etenim, quur [Reg: cur]
Mentiar, haud video: cum non sint praemia falso.
Ridendum certe est; si muta silentia nobis
Ipse vel Harpocrates obiecto pollice mandet.
Ridendum et crassum est; si moestus Crassus, et huius
Aere nepos dives, condensi grandinis instar
Certatim iniicerent [Reg: inicerent] nostris auri oribus offas.
Atque ubi ridentes vos concinnavero, risu
Effundam: nam sum petulanti splene cachinno,
Democriti ritu. Et mihi quei [Reg: qui] moderatio risus
Ulla sit, insipidos hominum quando exputo mores,
Queis [Reg: Quibus] haec decoctrix aetas delirat in Orbe?
Materies risum fecunda occurrit ad omnem,
Praesertim hoc lucis. Tremulos impellite lumbos:
Et mecum effuso rictum diducite risu.
Accingor. tantae si qui cognoscere famae
Expetitis festum, priscorum imitamina patrum,
Huc sitis propere, redimiti quassa corymbis
Timpora [Reg: Tempora] : vos ducam auditum visumque, quid id sit.
Et tu cumprimis huc EVOE [Reg: Euhoe] BACCHE venito:
Seu mavis Bromius, seu mavis Evius [Reg: Euhius] Evan [Reg: Euhan] ,
Seu vis Ogygius, seu vis audire Thyoneus:
Accelera biiugum pictis insignia fraenis
Colla premens lyncum, maculosaque terga repexi
Pulcrius [Reg: Pulchrius] elato surgant temone iugales.
Tota tibi est hodie Germania: se tibi donat:
Tota tibi insanire cupit: tibi cymbala quassat:
Lata tibi gratos ululat per compita cantus:
Dat motus, ac colla rotat, rotat, spargitque capillos:
Tota tibi, BACCHE est, exsuta hominemque deumque.
Sed quia potor aquae nil cantat Osyride dignum:
BACCHE, tuo vati invergas cratera sub oras
Conferctum [(perhaps: Confertum)] summas vino quod murice certet:
Hoc ego dum carmen iuvenili bacchor hiatu.
Tu pagi interea cultor, tuque urbice, vinum
Dum bibo, frundenteis [Reg: frondentes] madidis innecte corollas
Postibus, et densos per limina tende corymbos,
Festa corymbiferi celebramus mystica BACCHI
Teutones, antiqui simulacra notanda fuoris:
Primitus a Baccho quae BACCUANALIA nostri
Dixerunt atavi. Sed si qua audacia verbi
Dicturo detur, malim FURIALIA dici.
A Rure ordimur. Ne vobis, quaeso, pudori
Illustres animae sit, iam cessisse colonis:
Quondam et rusticitas, cur sit veneranda, meretur.
Postquam nox acta est, anteit quae proxima Festum;
Nec tota acta tamen: verum illud temporis instat,
Quod tu nec lucem, nec posses dicere noctem:
Sed cum nocte tamen creperae confinia lucis:
Rustica anus Spatale, mediis cui naribus ingens
Gibbus, et acre malum semper-stillantis ocelli:
Tristia venturi metuens incommoda Festi,
Membra levat prior horridulo demissa grabato;
Exploratque manu praeeunti cauta tenebras;
Hesternaeque focum servantem semina flammae
Vestigat: sed nulla super sunt semina flammae.
Iccirco abstrusum ferro sibi protinus ignem
Elicit incussu silicis, pronamque subinfert
Cernua candelam, stipulasque humoris inaneis [Reg: inanes] .
Atque animat placidis moribundum flatibus ignem.
Iamque foco instructo succendit sedula lychnum.
Oppositaque manu tremulum defendit ab aura;
Ac reserat nota, quae praevidet ostia, clavi.
Hinc sibi depromit florem similaginis, illum
Album, emendatum, et vacuum purgamine crasso;
Provida quem pridem taleis servarat in usus.
Addit et ova, addit lac: et inde revertit ad ignem:
Concinnatque ingentem ingente capedine lancem.
Ova aperit fluibunda manu: contemptaque passim
Spargit humi, atque abicit: similam lactisque liquorem,
Atque aliquid mellis (rem si bene nosco) salisque
Inspergit micas. geminos mox veste lacertos
Liberat, et tunicam contracto crure coercens
Miscet opus cochlearis ope: immistumque [Reg: immixtumque] retractat
In girum [Reg: gyrum] properante manu. quo singula formam
Deperdunt solitam, faciesque e pluribus una est.
Tunc demum digito rorante paropsida totam
Circuit: ac massam distantia cogit in unam.
Interea primo feriente cacumina sole,
Exclamat; Mycale Mycale: quae est unica custos,
Torta comas: et rufa genas: et turgida vultum,
Dextrum lusca oculum, et laevo prope inutilis ipso:
Pectore lata: iacens mammis: compressior alvo:
Crura tumens: femora exilis: pede prodiga, quique
Continuis rimis calcanea fissus hiabat.
Hanc vocat: atque armenta iubet curare: domumque
Vasaque; et in mundum prompte dare cuncta nitorem.
Inprimis tamen ante fores discrimine puro
Area deposito squallore [Reg: squalore] superba nitescat.
Dum Mycale haec curat: Spatale non segnior instans
Coeptum fingit opus, fermentaque depsita palmis
Diducit: partesque facit: formatque placentas,
Non unis, sed mille modis, sed mille figuris.
Si numerem: numeros transcendet copia nostros:
Nec mihi tot corbes, quare non metior illas.
At postquam Eois caput eruit altior undis
Phoebus: et octava iam linea tangitur umbra,
Grex minimus, patrii convitia garrula tecti,
Emergit plumis: iamque ad nova farcta catini
Et calidas circum palmis plodentibus [Reg: plaudentibus] ollas
EVOE [Reg: EUHOE] BACCHE sonant: His solus Bacchus in ore est,
Caussa placentarum, et tam grati muneris auctor.
Nec modus heic [Reg: hic] epulis stant plura cibaria, plures
Lautitiae; petaso; veteris succidia porci;
Armus ovillus; perna suilla; tomacula; sumen;
Sesquipedem [Reg: sursumpedem] praelonga etiam farcimina: et horum
Plurima grata esu, sed non ita grata relatu.
Privatis maiora focis hoc omnia festo.
heic [Reg: hic] pauper nemo est. heic [Reg: hic] victitat ambitiose
Cornibus impositis cum divite pauper in horam.
Quique nigrum, et solidae quoque mucida frusta farinae,
Quae genuinum agitant solitum prohibentia morsum
Saepe in delitiis [Reg: deliciis] habuit pater esuriei;
Carneque tantilla requiescere ventris orexin
Non timuit, toto nec scivit vina Decembri,
Nec crassa rigidum potuit defendere frigus
Cannabe: nunc laute vestitus obambulat: hornum
Indagat vinum per Bacchica fana, tabernas:
Deproperat variis stomachum laxare saginis:
Est panem niveum mollique siligine factum.
Iam scio, dicturus quid sis; Nimis avia vero
Narras, et quae testis egent. Dubitabile verum
Hoc tibi ne fuerit: Taubmani iuro Columbas,
Et ventrem BACCHI, quo non praesentior ullus
Nunc Deus apparet, tam me tibi vera referre,
Quam veri maiora fide. Nonne hoc satis? Aut si
Mentiar, et nasum et barba pulte inquiner uncta:
Atque merum atque placentam hodie potum atque voratum
Sublimis rapiar saturas ad divitis aedeis [Reg: aedes] :
Nec, nisi sat madidus, nisi sat satur, inde revortar.
Hoc mihi supplicii, male si quid mentiar, opto.
E diverticulo redeat narratio. quum Sol
Praecipites caeli parteis [Reg: partes] , obitusque supinos
Iam petit: et vesper commutat primulus umbras:
Vecordi demum iuvat insanire furore,
Atque omnes fatui numeros parteisque [Reg: partesque] tueri
Publicitus. privo dudum aestuat angulo: et, ecce
Ebullat subito, cui mens vaesanior unus
Oblitus decoris fuco oblitus ora pudendo,
Membraque monstrificis obnuptus caetera [Reg: cetera] formis.
Quis sua Democritus non rumperet ilia risu?
Cunctis clamaret succis opus esse Melampi,
Et tribus insuper Anticyris, totidemque Galenis?
Humani generis mores tibi nosse volenti
Sufficit una dies: sed longum: hora una docebit!
Namque homines faciunt hodie (res mira!) quod ipse
Nona sani esse hominis non sanus iuret Orestes.
Totus inaequaleis [Reg: inaequales] habitus indutus ab imis
Talorum nodis supremum ad verticis orbem:
Corticibus frontem obseptus [Reg: obsaeptus] malasque comasque
Adspectu horrendis; et formis mille colorum
Distinctis varie: quos augur in omina vertat:
Exsuviis [Reg: Exuviis] scapulas hirtis taurique capraeve;
Aut foeda, aut rupta, aut consuto vulnere crassa,
Nec non inversa, insolitoque colore lacerna.
Induviis aliis, qua crus esse incipit, et qua
Turgida nervosus facit internodia poples:
Inferiusque aliis. vestigia nuda patescunt
Alterius pedis; at crudus tegit altera pero.
Omnia semilacer: cento heic [Reg: hic] hiat, aut hiat illic?
Cento alius rimae informem contexit hiatum.
Nunc se alia atque alia transformis adulterat arte:
Semivirumque nurum nunc, seminurumque virum nunc
Mentitur: nunc vir totus: nunc faemina tota est.
Nunc iuvenis saltu per apertum vitulat agmen:
Nunc equitem similans positus sude, proflat anhelum
Spiritum, et ad numerum rapidus cito colligit ungues
Fictitios [Reg: Ficticios] : girumque [Reg: gyrumque] legens properanter ineptit:
Nunc fingit senium, rabiosa silentia secum
Qui rodat, mentoque solum prope verrat, anili
Se portans ferula multum similis ruituro:
Impositis capripes nunc Faunus cornibus exit:
Pallenti musco nunc totum corpus obrumbat:
Nunc claudus sutor: nunc grallatorius exit:
Nunc mirmillonem, nunc exprimit ille subulcum:
Stramineo totus nunc errat opertus amictu.
Nunc. Sed quid madidis circumvehor omnia verbis?
Dixeris e Stygiis monstrum huc venisse cavernis.
Namque (sit exemplis rem fas aequantibus uti)
Omnia Sattanico Proteo usque simillimus Orci.
Nullo quippe alio vincit discrimine [(transcriber); sic: discrimime] , quam quod
Hic corpus verum est, sed corporis alter imago.
Mirum, inquis, narras! Mirum nimis. Et mage fletu,
Quam risu dignum, inquis! verum. At Democritos [(printer); sic: Democriios] nos,
Non Heracleitos aut Crassos esse, putato.
Si bene me novi: si vos quoque me bene; tuto
Credite, me folium vatis recitare Sibyllae.
In vacuum erumpit, quasi agat manifesta pbrenesis:
Prodigiique quid instar habens, et concitus oestro
Dat saltus: dat giros [Reg: gyros] : dat cursus: dat ovanteis [Reg: ovantes]
Complosis gestus manibus: fanatica colla
Iactitat: et populum risu quatit: insimul omnia
Scurratur sibi vicatim per compita pagi:
Seque parat stolido metuendum reddere vulgo,
Indomitos veluti gereret sub corde furores.
Insequitur nimbus puerorum: effertaque totis
Agmina densantur vicis. Coit omnis in unum
Pagus. Ceu quondam si forte poetica surgit
Seditio, et rabies subito pagana tumescit.
Statanus et Stiphelus; Labrax, Gelasimus, Epopeus,
Mopsus et Eumolpeus; et cum lusore catello
Ascalaphus, multisque tumens ridenda placentis
Ora Malistophagus, cum Ludio Ophelte Philithlus,
Nyctilus et Corydon: Lycidas et Grillus, et Henno:
Matticus et Capaneus: Halys ac Manducus et Anthrax:
Cotilas et Capito: puer Asthacus et puer Idas,
Idas barbigeri dominus gregis, Asthacus horti:
Morioque et Molpeus, atque his adiunctus Enipeus:
Atque alii multi, quos fama obscura recondit.
Hi quacunque via monstrum institit iste, sequuntur:
Ac pagum incendunt clamore. exercita pulsu
Concava tecta sonant; clamosum Stentora quemque
Vincere iurares reboanti gutture. ad ipsum
Scandit sidereum fatua acclamatio caelum.
Ille oculos in se convertit, et implet hianti
Monstro omnes. tantum grassatur limite curvo.
Nunc fugit in spacium [Reg: spatium] , Nunc decipit ora sequentum:
Nunc redit in girum [Reg: gyrum] , vult ludi et ludere turba:
Vult modo deprendi, modo se subducere furtim.
Turba instat, magnoque inhiat clamore protervas
Intentare manus: Huc huc properate frequentes
Curriculo: nunc nunc; heic [Reg: hic] heic [Reg: hic] , quem quaerimus, heic [Reg: hic] est.
Phy! Eleleu! Eleleu! Heu hoe heu hoe frementes;
Tantum Eleleu, Eleleu, heu hoe, heu hoe boantes.
Effusi cunctis matresque senesque fenestris,
Vernalisque cohors pinnas [Reg: pennas] et tecta domorum
Obsedere. alii tumulis sublimibus instant
Larvatum digito monstrantes indice Monstrum.
Grex trimus, quibus angustae sub pectore vires,
Excursus tentare breveis [Reg: breves] a limine; tutos
Quo citius possint, re urgente, redire penates;
Multumque elato clamantes murmure mum mum,
Secura absenti faciunt convicia-monstro:
Si venit hic propius, mox illi currere in aedes.
Iste aliquantillum huc it, et huc it nullibi certo
Tramite. adinstat agens condensato agmine vulgus;
Hosque aditus, iamque hos aditus, omnemque pererrat
Undique circuitum: furtoque obrepit et astu.
Ille ubi praesentit fraudes, cito fuste colurno
Retro agit incassum consatos. Turba vicissim
Evoe [Reg: Euhoe] bacchantes Evoe [Reg: Euhoe] capita inflectentes
Acrius irrumpunt. Non segnior ille ruenteis [Reg: ruentes]
Reiicit [Reg: reicit] , et cuneis adigit dare terga solutis.
Qualis ubi alterno procurrens turbine Nereus
Nunc ruit ad portus, rupesque superiacit undam
Turgidus, extremamque sinu perfundit arenam:
Nunc retro ruit atque aestu revoluta resorbet
Saxa, vado terras iterum labente relinquens.
Hinc nactus spacium [Reg: spatium] , detracta veste, patenti
Clune, supercilio clivosi tramitis, ausu
Incubat abnormi indicens luctamina ventri;
Ac faetum [Reg: fetum?] oblongae fumanteis [Reg: fumantes] tornat in auras
Turriculae similem; cuius nomen mihi nuper
Excidit. e circumerrat nunc ??? [(reading uncertain: print faded)] aurula nares.
Tum displosa sonat quantum vesica, pepedit
??? [(reading uncertain: print faded)] elatis. Neque enim iam curo, quod iste
Mundulus oggannit, fronti periisse pudorem,
Temporibus servire licet. do rustica ruti:
Civica do civi. si risus, rideo et ipse:
Lugeo, si luctus: si BACCHAHALIA, bacchor.
Phy! Eleleu! Eleleu! heu hoe, heu hoe boatu
Infremuere omnes: multumque obscena precando
Omnem interficiunt ringenti nare Lupercum,
Tornatumque opus haud spirans de messe Sabaea.
Nec mora: corripiunt digitis foetentibus illud,
Quod pastu saturi postica per ora iuvenci
Deiiciunt [Reg: Deiciunt] (tax [Reg: turtax] !) terrae. It toto turbida caelo
Tempestas lutulenta, ac stercoris ingruit imber:
Largiter incussis veluti cum putria quondam
Poma cadunt ramis, agitataque ilice glandes.
Ille subiratus caligas fulcire laborat
Clunibus haerentes male; deproperatque tenaci
Proxima quaeque dolans baculo: latumque per agmen
Ardens limitem agit: laceransque urente popellum
Verbere: non paucos flagris praegnantibus opplet.
Haud tulit ulteris Stiphelus tot iniqua patrantem,
Pagani Stiphelus iuris scitissimus, ultor
Proludens iras obnixi murmure dentis
Prosilit; Hem scelus importune hominis! tibi pestem!
Qua mele Tisiphone, quibus exagit are colubris,
Intantum ut grassere? Hoc dicto exsuscitat iras:
Ac pugno infringit colaphos. infragmina larvae
Dissiliunt. nudos hic ad spectacula vultus.
Erigit, ac populo patet agnoscendus ab omni.
Exoritur risus, plaususque per omnia vici
Compita: vox altum pulsat Cyclopica caelum.
Hunc pudor et bilis, mistoque insania luctu
Turbat, et exstimulat latranti in corde furorem.
Involat in faciem falcatis ungvibus ardens
Adversi Stipheli: Stiphelus non segnior, huius
Occupat os, ira ac pedibus surrectus in altum;
Impressoque genu nitens, terrae applicat ipsum
Turbidus, et lutea prostratum extendit arena.
Hinc animum instigans, atque addens, viribus iras
Non requiem pugnis dat, nec pausam ictibus ullam;
Nec votis aures, fluidove irata cruori
Lumina: tantum haec; Hem nebulo, hem nequam accipe, quod do:
Hem tibi adhuc unum, insuper unum; unum insuper addo.
Atque unum id semper duplicat cum verbere triplo.
Sed tibi quid videor, capitalne, aut digna cothurno
Thespidis enarrare? Mane, mane: omnia nondum,
Nondum, qui caput est, audisti. Hic postquam ita caesus,
Semianimusque micat dissectis undique malis,
Vel Stiphelo miserandus; opemque adposcit hianti
Gutture (nam elisi dentes saniesque cruoris
Intercludebant animam vocisque meatum)
Ferre nequit tantam placido vim pectore Epopeus,
Innatitans laxis coriis ocreatus Epopeus,
Dente crepans, oculisque tremens plenisque minarum
Vultibus, e turba perniciter emicat ultor
Confecto pugnis socio; atque istius utraque
Raptat colla manu; tractatque; atque impete prono
Illisum ad terram dat. mox prorumpsit Enipeus,
Mox Lycus ac Fronto, Colabiscus, Dotzer, et Hayno,
Porcius et Matula, cum fratre Suillius, et cum
Stercutio Staberus, et cum Varrone Petreius,
Mamphulus simul et Rhongus, Crepus atque Tropaeus
Gumioque et Lucumo, Salaputius et Salicippus
Auxilio sociis. Calidas crebescere [Reg: crebrescere] rixas
Primitus audires consueta prooemia pugnae.
Hinc fervore pari concurrunt, hostis in hostem:
Nec socius socio dubia nec amicus amico
Noscitur in turba: furor est idem omnibus. ingens
It caelo clamor. neque ferrum, sed vice teli
Saevit nuda manus: feriunt, plagasque vicissim
Vultibus excipiunt. paucae sine vulnere malae:
Hic denasatus plorat. crassum ille cruorem
Multum ore eiectat, mistosque in sanguine denteis [Reg: dentes] :
Ore exossato hic nulli intellecta quiritat:
Dimidios videas toto certamine vultus,
Atque alias solito facies, et hiantia ruptis
Labra genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Hic ad humum datus exanimis prope, reptat arena:
Hic remeat tumido non observandus herileis [Reg: heriles]
Ore domos: alter pugnis laceratus adorat,
Quattuor ut liceat cum dentibus inde reverti.
Immodicis reliqui stant ictibus externati [Reg: exsternati] .
Usque adeo perpes nihil est! inopina nec ullam
Fatae voluptatem liquidam puramque relinquunt!
Rus male compositum linquo pagique tumultus,
Dum naso integro, dum salvis dentibus ire
Et licet et tutum est. Chirurgi caetera [Reg: cetera] sunto
Et vespillonum. Nos hinc properamus ad urbem,
Urbem murorum solida compagine tutam.
Huc ades, huc Lenaee pater: carchesia succi
Funde tui vatique tuo vatisque Columbis:
Namque vides, ut hient! Dum BACCHANALIA carptim
Civica in angustum verborum involvo rotatum.
SOL ubi serus obit, declinatoque subintrat
Hesperium temone fretum, curruque veredos
Eximit emeritos: et pone vicaria praestat
Munia luce notha biiugis vaga Cynthia mulis:
Urbicolae tandem sua BACCHANALIA vivunt.
Quanquam [Reg: Quamquam] etiam heic [Reg: hic] sua non desunt ludicra diei.
Namque ubi mane novo paullum lucescere caelum
Primitus occeptat; nec sol tamen inficit Orbem
Lueis adhuc radiis: intrantes balnea, membris
Sudorem eliciunt, lymphaque calente lavantur:
Cui vis, nescio quae, magica occultata putatur!
Deinde ubi iam medius tenues sol contrahit umbras,
Inque pari spacio [Reg: spatio] distant prope vesper et ortus;
Indulgere sibi varios ex tempore lusus
Sub dio videas, varioque exercita nisu
Corpora. iam implicitis per mutua vincula dextris
Se ritu Salium erranti referuntque feruntque
Turbine, cedentem iam findunt aera disco.
Iam torto in girum [Reg: gyrum] revolubile verbere buxum
Impellunt urbem privata vel atria circum.
Iam veri simulacra cient mentita duelli.
Iamque pila expulsim iam raptim ludere cura est.
Iam trahea esseduloque ruunt per aperta viarum,
Aut freta consolidata gelu, glaciemque coactam.
Saepe rapi volupe est salebrosa per invia multis
Carpento, bipedum quod anhelo nisu asinorum
Longa catenatis tractet compago lacertis;
Evoe [Reg: Euhoe] Bacche fremens. soli tibi, Thyrsiger, aptum
Vociferans. traheas clivosa per ardua multi
Subducunt, in iisque sedent: dein alite lapsis
Praecipites ruere et sola lubrica radere certant
Vix leviter nive libata: falluntque sequentum
Cursu oculos: ut saxa iugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit,
Atque ora adstantum [Reg: astantum] fraudat vehemente rotatu.
Hoc atque huic, quae cuique sagax natura ministrat,
Consimili studio frangunt curamque diemque.
Quamprimum vero caput extulit umbri ferum nox;
Lautitiasque gulae, et ventri indulsere placentas,
Semesum leporem, atque aliquid de clunibus apri,
Lauti animalis apri propter convivia nati:
Fecundoque alacres gener osi munere Bacchi
Diffudere animos, laeti solemnia [Reg: sollemnia] Festi
Argumenta sonant per tecta, per atria. Res heic [Reg: hic]
Commemoranda novis annalibus atque recenti
Historia se offert. et vix sit eatenus ulli
Credere, ni pro me dubii Experientia victrix
Diceret, Hoc verum est: experto credite, qui non
Accepit fando haec, vani aut rumoris abusu:
Verum in re praesenti oculatus testis et autor.
De larvis prima est, de cautis altera nummis
Quaestio: condoctum pergunt dein ludere ludum.
Mille modis variant, et formis mille: dat ipsa
Copia me dubium dicturum, hasque induituri [Reg: induturi]
Incertat suspensum animum: oblatisque duabus
Nescit utram potius velit, et velle ardet utramque.
Personam capit hic similem, quem tempore multo
Languor habet pallens, et querquera febris adurit;
Hic sculptam infabre, deformatamque, nec ipsis
Manibus absimilem spectris, quae nocte videri
Creduntur vulgo: fucato hic polline pictam:
Alter inaurata statua rutilantior exit:
Mirificum dictu, sed mirificum mage visu.
Hic torvis oculis, distorto hic nare: colore hic,
Qui color infectis adversi solis ab ictu
Nubibus est: Mauros hic reffert [Reg: refert] ore; cycneas
Hic plumas albore praeit; pice nigrior ille est.
Hic facili prae se declarat gaudia vultu:
Ille exspirantis praeportat pectoris iras:
Hic trahit haerenteis [Reg: haerentes] , hic arte cacuminat aures.
Hic alio larvatus, et hic alio ora praeoptat
Esse modo. turpe est dictu, sed turpior omni
Carmine persona est: crucis ut signacula diris
Obiicere [Reg: Obicere] ominibus properet forte ob vius illi;
Multumque exsecrans iubeat stupido oris hiatu
Ire, fatigatas quo Daedalus exsuit alas.
Hinc sua carbaseis involvunt corpora velis:
Seseque abscondunt, qui cuique arridet, amictu.
Ex oculis alias hominum, atque usu ante remoto;
Saepeque circumcirca extremo margine limbis
Stramineis, aut versicoloribus intertexto;
Reddat ut insolito mirantem more popellum.
Deinde rotundatas argenti protinus offas.
Concisumque aurum in titulos faciesque minutas
Aut charta aut aliis obnubunt partibus: Hinc se
Dant foris: insequitur longus thyasus [Reg: thiasus] fatuorum,
Aut certe fatui parteis [Reg: partes] numerosque tuentes;
Mille cicatricum vestiti ac mille colorum
Induviis, centum crotalis hinc inde revinctis.
Amplifice incedunt, ac luna teste feruntur
Urbis per vicos: perque omnia compita motu
Crassantur tacito: veluti fanaticus oestro
Percussus, Bellona tuo, stimulisve Lyaei.
Nil aequale illis: currunt persaepe, velut qui
Latronis sicam fugeret: persaepe, velut qui
Portaret sacra Iunonis: gressuque moventur
Spondeos imitante pedes: habitumque superbi
Quassando undantem faciunt subeuntibus auris.
Quis teneat risum mento sapiente magister?
Turmatim inde domos, tanquam ad vivaria currunt
Inter dum e numero quidam praeferre iubetur
Arte rotundatas, constructas arte placentas;
Examen quasi apum tumida consederit uva
Stipite ramoso. Admissos conclavibus infans
In gremio matris formidat pallidus; inque hos
Obliquat plorans trepidantia lumina. At illi,
Aut unus saltem ex illis, unasve duasve
Profert tessellas; argentum ponit, herumque
Provocat in ludum vultuque manuque loquaci.
Nam tacito heic [Reg: hic] opus est: nec fas sua sensa profari,
Nec facere ullius indicium de nomine, ne de
Aere sub obtentu: sed magna libido tacendi
Omnibus: inque vices mutam clauso ore loquellam
Compositis conferre notis heic [Reg: hic] cura sit una:
Si tamen hinc tollas mum mum. Nam dicere mum mum
Et licet, et ludo vox est solemnis [Reg: sollemnis] in isto.
Paene fui oblitus, quod primum paene referri
Dignum erat. Inprimis, per totum ianua lusum
Vt stet aperta, opus est cauto: si clauditur, omne
Depositum mox cedit hero, vel iudice BACCHO.
Iccirco hanc laxant: observatorque locatur
Intentus custos: qui, ne sint otia, telo
Arcuque effundit paleas a fruge solutas
In praeiens famulare genus cum pulvere denso.
Hoc quoque prae reliquis penitus curare necessum est,
Ne forte in mensa quicquam de pane relinquas.
Illi instant, seque emungunt per mutua numis
Ingeniose. adstat miratrix turba. Sed haec lex
Ludendi et ratio est: Primus iacit advena talum,
Verum haud in mensam, sed quod pede subiacet imo:
Senio si steterit, capiet quoque senior victor
Depositum, si iactus erit. Si Chius [Reg: Chios] ; et hic est
Victor, si iactus fuerit. Sic Cous [Reg: Coos] ; et omnes
Ordine lucrantur pretium, si talus eodem
Quo steterat primum vultu stat. sponsio enim illi,
Punctorum numero qui vincit, cedere non vult.
Quamquam etiam heic [Reg: hic] nulli certabo procacior: omni
Mos suus est terrae: sua cuique insania genti.
heic [Reg: hic] aliquis, dexter steterat cui senio nunquam [Reg: numquam] ,
Sed semper positos damnosa canicula nummos
Raserat: iratum clam quid sub pectore latrans
Fortunam impugnare Deam, argentoque subactam
Ad genii trahere arbitrium. in iactum ampliter unum
Committi Sorti servandum in saecula censum.
Ecce, viri in te si quid, ait, contende: meae iam
Stultitiam patiantur opes stat plura lucrari,
Aut, quod adest, facere, ut ne adsit, sic saepe videre est,
Momento perdi, quod non acquiritur anno.
Cras ubi bacchandi paullum deferbuit aestus,
Angit sese animi, tot conturbasse bonorum:
Devovet et ludum; cumque omnibus intestinis
Eiurat Bacchum: et servandi prodiga numi [Reg: nummi]
Omnibus eradi vult Bacchanalia fastis.
At non interea reliquis sunt otia. vino
Se laute in vitant. labor est, deponere plures
Posse mero: et cyathis madidam producere noctem.
Non heic [Reg: hic] , quod satis est, sed amystide vina bibuntur,
Deposito tanquam pretio. Fortissime nostrum
Hector, ait quidam; ingentem propino trientem
Hunc tibi ductu uno evacuandum. Hui prosit Achilles,
Hic ait, et magna contestans voce trientem
Sacrilego vocat ore deos. Quando hauserit urnam,
Cervicem trahit inflexam mox frusta cruento
Pulmenti commista [Reg: commixta] mero saniemque vicissim
Largo eructat gurgite: tanquam in dolia longus
Deciderit serpens. rivi tabulaque soloque
Deproperant. surgit foetentum fluctus odorum.
Rident consortes Hem spectaclum hercle bibonis
Scilicet! infirmi est opus hoc animique minuti.
Princeps lurco alias potatorum omnium ubique
Vis esse, et non es. velut is, quem dicere nolo,
De grege ronchicrepum, sua qui collaria cirris
Carbaseis unus vult Franco ostendere caelo.
Bellus vero homo tu, quem pictum praeter Apellis
Edat nulla manus; Lysippi ducat in aere!
Despumare nequis tantillum ventre falerni.
heic [Reg: hic] animis audax; heic [Reg: hic] murus aheneus esto,
Non timuisse virum, nullo pallescere poclo.
Sed me forte iubes audire, quod obiiciunt [Reg: obiciunt] nunc;
Tu nihil in vito potes comedasve palato: et,
Invitum qui potat, idem facit exsiccanti:
Si, quantum cuperem, possem quoque: sed neque magnum
Craterem venter recipit meus; omnia parva.
Esto: verum audi; Multum condiscitur usu.
Nemo adeo siccus, qui non humescere [Reg: umescere] possit,
Si modo potanti patientia commodet ora.
Nocturnum potate merum, potate diurnum:
Occupet ignavum scabies. sic postmodo demum
Vobis notitiam, vobis dabit ore rotundo
Evacuare merum Bacchus. sic denique vere
Pocula pota placent, deciesque epota placebunt.
Nil est, quod dicunt heic [Reg: hic] centuriae seniorum;
Sumite craterem, si qui potabitis, aequum
Faucibus: et versate prius, quid ferre recuset,
Quid valeat stomachus: Cui pocula sumpta potenter,
Nec gula, nec venter, neque deseret halitus illum.
Nugae! Quin, si quid monitoris egebitis, O vos
Teutonicus sanguis, iuvenem reprehendite, quem non
Multa dies et multa taberna frequentat: et urnam
Perfectum decies qui non epotat ad unguem.
Olim erat hoc, Iuvenes par vo potare culullo;
Et, quantum sat erat, genio donare. Sed olim
Hoc fuit: haec alios poscunt sibi tempora mores.
Vt gentes verbis longos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita potandi vetus interit usus:
Et iuvenum ritu floret modo natus; ut est mos,
Quem penes arbitrium est et vis et norma bibendi:
Ergo continuo sic colligitote; sub aevo hoc,
Aut potare volunt aut dormitare iuventus,
Aut simul et iucunda et idonea quaerere ventri.
Quicunque [Reg: Quicumque] a more hoc male concors discrepat; inflet
Huic merito buccas iratus Iupiter [Reg: Iuppiter] ambas;
Huncque Lycambeo lacerent latrante Poetae.
Inquis, dividuum facito: Tu dimidiatum
Hauri, ego quod reliquum, sic nam possum esse bibendo!
Non pudeat te, dimidiate viruncule? clamant:
Perge ad gymnasium muliebre: ibi dimidiatis
Pitissare [Reg: Pytissare] licet pocillis vinula. non heic [Reg: hic]
Non satis est, calicem quocunque educere pacto;
Quem si dispenses, quivis epotet eundem
Vel levis e trivio sit pumilus. Hic vir apud nos
Omne tulit punctum, qui pocula maxima potat.
Inquis; Nec vinum ipse merum, crucium neque poto,
Quod subtile mihi solet exsurdare palatum;
Sed mage restinctum lympha placet? ilicet audis;
Potori bibulo crateres [Reg: crateras] hospes inaneis [Reg: inanes]
Ponere si velit: aut species confundere plures
Vndique collatis succis: ut nequiter undam
Misceat in Bacchum pura de vite creatum:
Spectatum admissus potor colaphosne teneret?
Vivendi recte, bibere, est et principium et fons:
Hoc tibi Teutonici poterunt ostendere mores:
Poclaque pro visum ventrem haud invita sequuntur.
Quicquid potabis, fac sis brevis: ut cito poclum
Excipiant socii; reducemque recurrat in orbem.
Omnis potanti gravis est mora; sicut amanti.
Quid tibi de tali ritu, Taubmane, videtur?
Rides? ergo bonus? fortassis! sed mihi nuper
Nescio quis (fidei locuples homo, sat scio) dixit,
Quae quasi per nebulam memini me audire. quod horum
Nemo haeres caeli fiat post fata, sed Orci:
Quo Styx et Phlegethon his perpete more bibantur.
Nam fama est, sterileis [Reg: steriles] Bacchi lymphaeque polorum
Esse domos. iccirco siti ne turba bibonum
Forte laborarent, provisum est caelitus, ut post
Mortem etiam plenos semper crateras haberent.
Usque adeo curant dii, ne quis lurco sitiret!
Bacchus ut inflavit venas: ubi sunt duo Franci
Degeneres isti? clamant: qui Solis utramque
Comple vere domum: versu hic, ille arte medendi:
Quos natis exempla solent monstrare parentes.
Hi sunt, qui bellum indicunt potoribus: hi (si
DIS placet!) orbe docent alios inolescere mores:
Hi sunt, queis [Reg: quibus] tereti lucens ametbystus in auro
Incendit digitos insignia foederis icti
Contra lurcones, comedones, ventris alumnos.
Hospes si me audis, aliquid superaddo, cui ipse
Intereram nuper. Quidam sibi saepius esse
Treis [Reg: tres] optat ventres, et quemque deuncibus aptum:
Scilicet ut decies solitum exhauriret: et ut se
Uno non esset sub sole capacior alter
Heluo. quo possit fama clarere; sibique
Victori statui devicta ob pocla tropaeum.
Collisis alius vitris ita vescitur; ut vix
Abstineas, quin me dicas mentirier [Reg: mentiri] . Alter
Per fractas portans vulsam de sede fenestras
Fornacem deturbat. In os convicia iactat
Consorti hic: subito est scelerum sartorque satorque,
Perfidiae columen, sacer, exsecrabilis; ac si
Minxerit in cineres Hempeli; qui modo amicus.
Hic gremium famulae scrutatur, et oscula pangit:
Nescio quod legit alter olus. St'! caetera dicam
Cras, ubi tempus erit. nunc audi, quid crepet alter
Lurco, suae formae multo qui mortuus haustu
Larvali facie est, ac Morti paene gemellus.
Heus, inquit, Iuvenis: potorum te ipse minorum
Excerpas numero. Ne, lente invergere poclum,
Dixeris esse satis. Nec, si quis potet, uti nunc,
Ebriolis propiora, putes hunc esse bibonem.
Quem rapit huc Genius: cui venter avarior, atque Os
Magna voraturum, des nominis huius honorem.
Tu quemcunque tibi quis propinaverit haustum,
Promta [Reg: Prompta] sume manu: nec pocula differ in horas.
Et quocunque loco fueris, potasse libenter
Et multum, dicas. semperque ita collige tecum;
Tunc mea res agitur, calicem cum proximus haurit:
Nec semel epotum fugit irrevocabile poclum;
Sed redit usque ad me. Perraro haec alea fallit.
Pulchre insta cyathis, atque haustus haustibus adde.
Ad caenam si quo condixeris, ibis: et ibis
Primitus accubitum. calices elude minores,
Si qui stant. Magnos dic, hospes, pone culullos.
Huic faciem pallor vertat licet. omnia caussa
Dicere ridiculi simules: in seria risum
Hunc hospes vertet; cyathosque capacibus urnis
Illico mutabit. Consorteis [Reg: Consortes] incipe verbis
Hortari, possint quae mentem abstemio et ipsi
Addere. Nec calices bibe tot, quot ego sumus ca tu,
Vt medici, et natus Potinna [Reg: Potina] quisquis iniqua est.
Nec bibito ad certos numerosve vicesve: vel hoc si
Feceris, antiqui notos bibe Nestoris annos;
Fias Methusalah per pocula pota. Tuumque
Dic bene consortem, bene te, bene me, bene BACCHUM:
Quicquid et e genere hos potorum est, dic bene. quin et
Singula verba sonent absentis nomen amicae:
Aude aliquid multis pateris et Osyride dignum,
Si vis esse aliquid: Parcus laudatur, et aret.
Nec facile epotant, quorum conatibus obstat
Faux angusta gulae proin tu compage soluta
Gutturis accessus amplo laxabis hiatu.
Omnis enim bibulus tanto concinnius in se
Flumen habet, quanto maius, quo potitat, os est.
Omnino miserum est, vinci potoribus. omnes
Qui domat, hic talos a vertice pulcher ad imos,
Et virga dignus, sed quorsum haec? virgine, dicam.
Nec tibi potus erit, qui recto insistere talo
Audet adhuc, nomenque suum qui novit: et aequo
Calce pavimentum metatur. BACCHE, quid ultra
Adiicio? mussas? verbum non amplius addam:
Phy! Eleleu! Eleleu! heu hoe heu hoe boabo:
Tantum Eleleu Eleleu heu hoe heu hoe boabo.
Ludere tantum habui. diludia ludio posco.
Bacchari si quid novisti rectius istis,
Baccheris: si non; paullum bacchabere mecum.
TEMPUS erat, calidos quo Sol contractius igneis
Exigit, et Cereris spicea serta legit:
Exspacior [Reg: exspatior] mecum solus prope littoris actam,
Multa putans super hoc tempore, multa patrum:
Quam gravis ('o superos!) persona imponitur isti,
Cui alios Christi verba docere datum est!
Quam variis superat telis obnoxius! heic [Reg: hic] est
heic [Reg: hic] , reor, invicto robore mentis opus!
Haec dum multivola tacitus ratione voluto;
Quendam ex adverso conspicor ire mihi.
Ut propius venit: virgo fuit. alloquor ipsam,
Sermoni includens plurima verba brevi.
Dic, mea virgo, inquam, (seu vis Ecclesia dici.
Seu mavis Pietas) quae rogo, pauca mihi.
Sic ego: sic virgo; nec longa silentia fecit,
Sed tetigit verbis ultima verba suis:
Care puer, mentis si quid fert impetus; opta:
Optio sit votis irrita nulla tuis.
Quis vir hic est? (monstroque virum) vir scilicet omni
Viribus humano maior et ore viro?
Symmistes [Reg: Symmystes] , ait, hic meus est, et praeco Iehovae,
Proponens, hominum dogma salubre gregi.
Sed quid opus tantis nervoso robore membris?
Cur hic, quam reliqui, viribus editior?
Hunc nempe, ante alios animi vis celsior armet,
Spartae qui tantae se studet esse parem.
Cur non in plano, cur per maris aspera vadit?
Cur procul a portu vasta profunda subit?
Non locus in tuto est: nec parva pericula talem
Exspectant: mediis cogitur ire malis.
Utque maris non est semper tenor unus et idem:
Sed cito tollit aquas, et cito ponit aquas:
Sic non est eadem semper fortuna dierum;
Fitque noverca dies, quae modo mater erat.
Iamque abeunt, et iam redeunt, variantque tumultus;
Et spem praesentis dantque negantque Dei.
At veluti varios errare per aequora ventos
Cernis, et ambiguis flare reflare viis:
Sic stabile huic stabulum nullis datur orbis in oris:
Hic locus hunc hodie, cras locus alter habet.
Cur tot dira virum iam iam lacerantia cerno
Hinc atque hinc toto monstra natare salo?
Scilicet ex omni stant hostes parte, piosque
Mille viis inhiant perdere, mille modis.
Cur puer in scapulis residet sine viribus, et qui,
Si non vagiret, vix hominem esse putes?
Saepe Deus simulat, quasi sit sine robore Numen;
Queisque [Reg: Quisbusque] valet, vires saepe latere sinit:
Ac semiclusis spectare videtur ocellis,
Quae veniunt homini dura ferenda pio.
Tam leve cum sit onus, capitis quae caussa reflexi?
Cur adeo presso poplite firmat iter?
Quid sibi tot gemitus, et anheli spiritus oris,
Murmuraque extremo corde petita volunt?
Saepe suis nimium Deus esse fidelibus asper
Creditur, et dubio corda pavore replet:
Ut, quae sola homini praesto est, cum caetera desunt,
Certae inopes fidei spe quoque paene cadant.
Cur regit arrepto titubantes stipite gressus?
Cur hunc non penitus collabefactat onus?
Scilicet in dubiis mens si male-tuta vacillat;
Non, nisi de sacris fulcra petenda libris:
Hinc animi [(reading uncertain: page creased)] plagis fomenta serena petendum,
Seu caro [(reading uncertain: page creased)] , seu furiae, seu premat ira Dei.
Cur veget et superas iterum se tollit in auras,
Luxuriatque [(reading uncertain: page creased)] novis arbor operta comis,
Quae nimis exsucca [Reg: exsuca] prius ariditate rigebat
Mortua; nec pomis apta, nec apta comis?
Saepe reflorescit, cum creditur omnibus omnem
Floris honestatem deseruisse, pius.
Quis vetus ille senex, qui propter sicca lucernas
Praevius [(reading uncertain: page creased)] inclusas vase nitente gerit?
Nempe Prophetarum signant oracla lucernae;
Natali Christi saecla priora, senex.
Pensilis in zona quid vult sibi pera? quid autem
Piscis, et exiguo tosta farina foco?
Nunquam [Reg: Numquam] aberit sanctis, quod vitae postulat usus:
Deficient [(reading uncertain: page creased)] nunquam [Reg: numquam] deficiente cibo.
Cur cibus in [(reading uncertain: page creased)] pera, stipis est ubi debita sedes,
Mensu aque tamen pauperiore datus?
Luxuriare [(reading uncertain: page creased)] solent opibus plerumque tumentes;
Perdidit et multos copia magna viros:
Non populi dominum, populi vult esse ministrum
Doctorem: hinc parce dona caduca serit:
Ut neque deficiat macie, neque pinguius aequo
Oppetat in visco luxurio sus opum.
Corpora cur levibus textis operitur, et ipsis
Usibus annosae marcida facta morae?
Non decet aurato bombyce nitere loquentem
Pauperiem Christi, verbera, probra, necem [(reading uncertain: page creased)] .
Cur nullo comitatus adit loca foeta periclis?
Quisquis cum Christo est, sat comitatus homo est.
Cur non consessis sese componit? alacri
Cur initum studio sedulus urget iter?
Non vult ignavos et agendis rebus ineptos:
Nec Deus inceptum vult revocetur iter.
Cur gerit erectos obnixe ad sidera vultus
Attentoque suum cur onus ungue tenet [(reading uncertain: page creased)] ?
Vult, ea, quae sursum, sapiant; terrena relinquant:
Nitanturque uno speque fideque Deo.
Sidera cur spectet, video: iam subiice [Reg: subice] caussam,
Cur vestis pectus monstret aperta viri [(reading uncertain: page creased)]
Ore loquatur idem, quod clausum corde volutat:
Odit enim cor di dissona labra Deus.
Hoc etiam teneo: narrabis caetera, virgo;
Ut lateat visi pars mihi nulla viri.
Cur pedis est adeo spacioso [Reg: spatioso] corpore planta [(reading uncertain: page creased)]
Prodigus; et lapsum cur timet usque sibi?
Sit constans verique tenax; qui cedere nolit [(reading uncertain: page creased)]
Nec vi, nec precio [Reg: pretio] , nec prece, mente sua [(reading uncertain: page creased)] .
Cur puerum superas nudum sustollit in auras?
Cur non composito tegmine membra tegit?
Non satis, occulto profiteri pectore Christi
Dogmata. praeconI publica forma iuvat.
Cur senior prodit vultu praeclara minante?
Altaque cur gravitas ora virilis habet?
Nempe iuventuti calidae dare iura docendi
Non decet: experti sunt opus illa viri.
Cur vero. sed quid lassam per singula duco
Garrulus, et verbis enico paene meis?
Quam bene conveniat totum, manifestius exit,
Quam sit opus verbis, mystica virgo, tuis. etc.
§ Haec adolescens olim repraesentavit ad indolem istius picturae, quae in Heilsbrunensi Francorum
monasterio, sub tegulis isti ianuae, per quam itur in Abbateiam, imminere conspicitur. cui ex
aduerso inter Principis alumnos museum habuit.
SIC fore praedixi. LAURINO ducitur uxor:
At virgo est, ne quid mentiar; Uxor erit.
Sacra parat Venus haec. Veneri debentur amores.
Hos ego si scribam; sat scio, risus ero.
Quaerent, unde mihi iuvenes discantur amores:
Unde meum veniat molle sub ore metrum.
At credo, hi norunt, quo iusserit Ida Columbas
Omine TAUBMANI nomina ferre mihi!
Sed tamen haec alii. Sibi me graviora reservant.
Hei elegis dabitur sarcina quanta meis!
Surge anima ex humili iam carmine: suggere vires
Calliope: magni nunc erit oris opus.
Nunc amo subducto gravior procedere vultu:
Nunc operosa meae fas dare verba lyrae:
Mallem ego Troianas memorare ad praelia turmas,
Et quondam Herculea monstra subacta manu.
Eloquar? ultor adest. Sileam? promissa refringo.
Quin dicam; Nobis FAEMINA carmen erit.
Sed quantum dixi, si dixi, faemina. iam nunc
Materiae sensus terret imago meos.
Omnia faemineo cedunt miracula sexu:
Natura heic [Reg: hic] posuit, quicquid ubique boni est:
Quicquid ubique mali, heic [Reg: hic] posuit natura. Negabis,
Faemina dum canitur, maxima mira cani?
Huc Veneris mirator ades: qui virginis hortum
Frangis, et audaci pollice poma legis:
Ausculta: vacuoque tibi cave defluat unquam [Reg: umquam]
Pectore, cui placet hoc, Sat mihi solus amor.
At veniam concede Venus, si laederis a me:
heic [Reg: hic] sine, quaeso, tuum nomen habere notam.
Haud animi levitate mei sic scribo: nec atrum
Virus amo, quo te Graeculus iste notat.
Aestimo te sexumque tuum. sed Graeculus hostis
Maiorem invidiam sentiet ore meo.
Cum genus humanum fatali strage peremptum
Deucaleoneis interiisset aquis:
Iuppiter infandam cupiens reparare ruinam,
DIS simileis [Reg: similes] primo fingit honore viros:
Inde maritaleis [Reg: maritales] prolisque creantur in usus,
Dispare materiae faemina multa modo.
PRIMA luto facta est (uti nequam Graecule gannis)
Quis quis amas, tantum disce cavere malum.
Atque boni atque mali rudis est: ac hiscere vel mu,
Relligio huic: nisi fors percita bilis agat.
Tunc demum secum rabiosa silentia rodens
Nescio quae, fracta murmura voce crepat.
Ceu bubo, loca sola petit, loca commoda pigris:
Condit et in gelidos brachia lenta sinus.
Hoc tantum percallet opus; noctuque diuque
Gnaviter [Reg: Naviter] immodicos ore vorare cibos.
Cumque foris operit facies deformior aethram,
Aut riget hiberno terra perusta gelu:
Illa movet propius sellam fornacis ad auram,
Ac fovet excepto pone calore nates.
Sed tu mentiris, vanissime Graecule: non tam
Faemina proiectae conditionis homo est.
Setigerae [Reg: Saetigerae] de clune Suis fabricata SECUNDA est:
Quisquis amas, tantum disce cavere malum.
Contractae brevitatis ea est, et naris aduncae:
Lusca oculo: labris turgida: rufa genas:
Perreptat latus omne domus: et grunnit, ut olim
Scrofa volutabri grunnit operta lacu.
Semper amica luto est: nec fraudat origine mores:
Naturae properat semina foeda sequi.
Distillant [Reg: Destillant] sudore pedes, sudore lacerti:
Putet et adsidue corpus inerte situ.
Nec tamen illa lavat, nisi quando puerpera facta est:
Annua sive mora haec, sive biennis eat.
Semper et inferius (pax verbo) guttur apertum
Sub latebris tunicae dat sine mente sonum.
Spirat odoris opus, sed non de messe Sabaea:
Rusticus e caligis spirat odoris idem.
Sic raro ridet, ut toto non quater anno:
Quid poterit socio tristius esse viro?
Omnia sacra Iovi (moneo) persiste litari,
Haec sit ut a lecto millia [Reg: milia] multa tuo.
Num vidistis haras? Sic squallent [Reg: squalent] sordibus aedes,
A-sue-facta quibus foemina praestat opus.
Deiicit [Reg: Deicit] haud unquam [Reg: umquam] quas nectit aranea telas:
Has putat esse domus picta tapeta suae.
Siqua coquit pulmenta gregi, faciesque saporque est,
Ac si confundat plurima iura coquus.
Caenae [Reg: Cenae] tempus adest: Puer i, cochlearia quaere,
Clamat: sub scamno visa iacere mihi.
Hirto operit centone humeros, laceroque trecentis
Paene locis: Non sic Marsya victus erat.
Sed tu mentiris, vanissime Graecule: non tam
Faemina proiectae conditionis homo est.
TERTIA vulpe sata est, similisque fit huius ad unguem.
Quisquis amas, tantum disce cavere malum.
Naturae iunxere manus heic [Reg: hic] mira: sub una
Plurima cerno boni, plurima cerno mali.
Dic, quod non sciat haec? scit cuncta, vel hercle videtur.
Augurat omne domi, nil aliunde petit.
Cedite vos Tusci momenta levissima: vestris
Nescio quid maius noscitur auguriis.
Conscia praeteriti, fert praescia corda futuri.
Non sciat augurii conditor ista Tages.
Quid sibi pica loquax, quid tritis ad omnia corvus,
Venturae cornix quid velit augur aquae:
Quid, si cum zephyro luctetur ad ora camini
Fumus, et in girum [Reg: gyrum] se rotet ante focum:
Forte per errorem si lucida mica salini
Versa sit in mensa, Quid notet, ipsa videt.
Scit, prima quid nocte suae Iunonis in aurem
Iuppiter ambrosio dixerit in thalamo.
Factitiis [Reg: Facticiis] fabricis imponere docta marito:
Ipsa tamen cunctis est inaperta dolis.
Nunc rem blanditiis verbisque iuvantibus aureis
Tractat, et argutos fingit amica iocos:
Nunc incensa ruit Libycos sumptura furores:
Nec sat amica viro est, nec fat amica sibi est.
Mente potest hilari varios pallere colores;
Et fletum invitis saepe ciere genis.
Falsa imitari iterum peregrinis gaudia malis,
Et didicit tristi fingere mente iocum.
Sic trahit obsequio geniique libidine quo vult,
Atque viris quovis imperat illa modo.
Sed tu mentiris, vanissime Graecule: non tam
Faemina proiectae conditionis homo est.
QUARTA creata cane est: similisque fit huius ad unguem.
Quisquis amas, tantum disce cavere malum.
Vocis adulatur gannitu saepe marito:
Saepe vafris animos influit illecebris.
Nunc linguam exacuit: nunc colligit omne venenum:
Verba Lycambeis nunc parat apta minis.
Oblatrat, laceratque suos mordace cavillo:
Et iacit in quosvis aspera verba foris.
Sub visus dare cuncta suos, dare cuncta sub aureis:
Et sub iudicium cuncta vocare suum:
Quid sartor, quid fartor agant, haec scire laborat:
Pastor in extrema parte quid urbis agat.
Qualis et argutus vestigia caeca ferarum
Quaerit odorisequa nare per arva canis:
Talis rumores indagat ubique recenteis [Reg: recentes] :
Ad portam, ad fontes, ut no va captet, abit.
Discrepat a cunctis: sibi dissidet ipsa: maritum
Nunquam [Reg: Numquam] conveniens haec sinit esse iugum.
Verba feris horrere minis fac omnia: frustra es:
Nunquam [Reg: Numquam] erit, arbitrio vivat ut illa tuo.
Exerce ferulas in eam fustemque manumque;
Ora manu, ferulis tergora, fuste caput:
Ista tuam tibi iam se denegat: ista minatur:
Pernegat ista tuo vivere servitio.
Utere saevitia maiori: adflige profuso
Crine pavimenti colla proterva solo:
Dura maritali tamen haud dabit ora capistro:
Sed disconveniet: vapulet usque licet.
Verte modum, obsequioque tibi hanc conare mereri:
Verculum eam vocita; melculum eam vocita:
Efficies nunquam [Reg: numquam] , caput ut cervice parata
Haec tibi submittat ferre virile iugum.
Neve, domi medius cum sederis inter amicos,
Nec conviva alio si vocitere foras,
Mitis erit: puditum nihil est: incensa sequetur,
Inque pudorem omni te dabit illa modo.
Naribus utetur: linguam exseret: exspuet: imam
Tundet humum: dicet, Te scelus esse viri:
I pota mendice, vora: cras indue saccum,
Pasceque latrato teque tuosque cibo:
In fumum, in cinerem iam nunc res paene redacta est:
Estque parum, patrio quin lare pulsus eas.
In socios mensae quoque pectoris evomit aestus,
Passimque infamem cogit habere notam:
O utres, exclamat, et o Lapithasque suesque!
Damnose usque adeo quisquam amet esse bibax?
Frangere rem subolis quisquam dotemque maritae
Audet, et ingluvie stringere patris opes?
Sic vir hic historiae passim caput obiicit [Reg: obicit] atrae,
Cui talis divum faemina sorte data est:
Risus et est positis inter convivia mensis,
Et gerit assidui semina colloquii.
Ergo, Quis quis eris, taedas felicius ure:
Vxorique caue NUBERE velle TUAE.
Sed tu mentiris, vanissime Graecule: non tam
Faemina proiectae conditionis homo est.
QUINTA mari nata est: similisque sit huius ad unguem;
Quisquis amas, tantum disce cavere malum.
Haec modo iucunda est et vultu comis, et ardet
Seque virumque probis exhilarare iocis.
Tu mihi delitium [Reg: delicium] , mellite marite; nec ulla
Te sine vita, inquit, vita putanda mihi est:
Tu mihi domus: tu gloria: tuque parentes:
Et tu laeticiae [Reg: laetitiae] tempora sola meae.
Hercle sacramento contenderet hic vir, in Orbe
Non huius similem moribus esse nurum.
Credere vix tibi sit: Venerem sed testor, in hora
Nemo virum hoc ipso turpior alter homo est!
Nauseat, et solitum vomitu ceu ructet amorem,
Imponit capiti plurima dira tuo:
Hunc ego dilexi? hic me complexus amicam est?
Rasit et haecce meas hispida barba genas?
Sique tuae levia huic dederis vestigia culpae;
Nullus es: ista suum te dat in arbitrium:
Et taleis paenas [Reg: poenas] talisque et tanta minatur:
Crudelemque truci te vocat usque manu.
NIL ego non patiar: nec erit mihi visere durum
Infera, sortiti tertia regna dei:
Haec tantum socias mecum non incolat aedes,
Coniugus aut dicar coniugis huius amor.
Vidisti, media si quando tigris in ira est,
Tigris ad insidias fetibus orba suis?
Vidistine aprum, quem iussit et ira famesque
Fulmineo rapidos ore rotare caneis [Reg: canes] ?
Sic habet hunc sexum, quoties facit ira furentem.
Molliter irasci faemina nulla potest.
Haec mihi verba loqui, pudor est: sed clamitat usus:
Recte: non vero dissona verba refers.
Vivit inaequalis: seque et sua mutat in horam:
Edita Vertumnis omnibus aequa parum:
Nolo, volo: volo, nolo: cedo rursum; cape: quid stas?
Iam dictum, indictum: iam rata non rata sint.
Cum iures, hanc esse tuam, nec posse revelli;
Alterius mavult esse marita viri.
Maxima curarum praebet tibi semper: et omni
Securum numero non sinit ire diem.
Si maris ingenium dixit tibi navita, iam scis
Dicere quod volui: Faemina servat idem.
Ceu mare blanditias facit; et, velut oscula libans
Littori, inoffenso nunc pede lambit humum:
Nunc in se rediens vada per sua lubricat undas,
Ponit et in tacito molliter utre minas:
Per freta mox agitata tumescit, et accipit iras:
Imus et eggestas [Reg: egestas] alveus haurit aquas.
Qui modo compositum mare dixerat ire, nec usquam
Surgere; nunc vitae naute timere iubet.
Quum mare conscendis, non te tua iura tuentur;
Corporis arbitrium ventus et aequor habent:
Sic dotata tibi dabitur quum faemina nuptum,
Perdis iura viri: nec tuus esse potes:
Est data libertas vaenum tua: dote coempta est
Coniugis: et tamen haud ditior inde redis.
Intolerabilius, quam dives faemina, nil est:
Haec domat aere viros: nec sinit esse viros:
Ipsa vir est; sumitque animos a dote viriles:
Et capiti fabricat hinc quoque tela tuo.
O cave dotatam, tibi si quae faemina nubet!
Dos est coniugii prima favilla mali.
Caecus amor dotis nativum infringit amorem:
Et grave dissidium servitiumque creat.
Ah utinam vanus! sed Apolline verior heic [Reg: hic] sum:
Et loquor ante rata testificata fide.
Scire voles unam, misero quae parcat amanti?
Falleris! inventum non datur una tibi.
Hac obstante, nihil veteri donabis amico:
Nec faciem noti ianua cernet heri:
Nec tua mensa suum convivam more priori
Caenae lautitias cernet habere suas.
Omnia vertuntur: soliti excluduntur amici:
Et subeunt, caros quos habet ipsa, domum.
Ipsa dat adfectus tibi. Si volet ipsa, capistrum
Laxat; et ipsa tibi, si volet, arctat [Reg: artat] idem.
Hac nihil in vita mercaberis usque: nec hilum
Ipse quidem vaenum, ni iubeare, dabis.
Semper es invidiae: nutusque tuetur in omnes
Lividas, ne clam se quid tibi fraude petas.
Semper et obliquo limat tua luminis [(printer); sic: lumina] , credens
Omnia de loculis tracta fuisse fuis.
Subditus obsequium si tu praestare nequibis,
Atque supercilii fulmina tanta pati;
Illico dissidio tibi dissidet; exit in iras;
Nec tua vult dici, quae modo dicta tua est.
Si quid defendis; magis hanc stimulabis, et in te
Exacuet linguae verbera nota suae.
Collige sarcinulas, mendice vir, inquiet: exi.
Sorte mea vivis, non ego vivo tua:
Me sine nunc esset, tibi fas foret urbe domatim
Latrato miseram pane cibare famem.
Hoc solet in nasum bilem concire marito,
Et stomacho vires apposuisse graveis [Reg: graves] :
Occupat os alapis istius: et instat iniquum
Sesquipedem [Reg: Sursumpedem] longo fuste dolare caput.
Viribus ipse foris minor aufugit. ante fenestras
Horrescunt saevis omnia verba minis:
Tune mea me sede fuges, latro pessime? tune
Me pulses? rapias tu mea, praedo trifur?
Auxilium miserae populares ferte: frequenti
Suppetias opera currite quisque mihi.
Sic populi vir in ora venit, currensque per urbem
Incutit huic turpem fabula crebra notam.
Sed tu mentiris, vanissime Graecule: non tam
Faemina proiectae conditionis homo est.
ANSERIS arguti sata gutture SEXTA canoro est.
Quisquis amas, tantum disce cavere malum.
Sed prius ora deos orabo mille; sat unum
Faeminae ut unius os memorare queam.
Cedite caussidici, qui spiritu et ore diserto
Discitis ad nullum volvere verba modum.
Cedite praecones, vos cedite Rhetores: ausis
Nescio quid vestris faemina maius habet!
Ipsa novis inhiat, quocunque sit, aure capaci:
Nullius, hanc praeter, semper avara rei.
Et fora pellustrans [Reg: perlustrans] et compita, oberrat ad omnes:
Perconstansque, No vi numquid habetis? ait.
Dein quocunque loco, cuicunque fit obvia, narrat.
Maxima de minimo nascitur historia.
Audi insigne recens, et adhuc a nemine dictum,
Inquit. at (o!) Plauti sunt leviora cico [Reg: cicco] .
Veri parca nimis: sed falsi prodiga, numquam
Visa sibi, fingit visa fuisse sibi.
Vix et, ait, tibi credar: at Isida iuro meamque
Iunonem, Vero non aliena loquor.
Rimosum cor habet: nunc hac nunc effluit illae:
Res heic [Reg: hic] perpetuum non habet ulla locum.
Undique pellucent [Reg: perlucent] animi secreta: sub umbram
Ceu monstrat flammas clara lucerna suas.
Si plureis [Reg: plures] fortuna loco coniunxit in vno,
Mira ibi mira audis, mira ibi mira vides.
Verborum vis tanta cadit: iuraveris, una
Omnia quassari tinnula sistra manu:
Et pariter pelveis [Reg: pelves] et tintinnabula dicas
Pulsari: et claras insonuisse tubas.
Nam, si non falsum est, quod narrat Comicus, aevo
Faemina non ullo muta reperta fuit.
Sed tu mentiris, vanissime Graecule: non tam
Faemina proiectae conditionis homo est.
E CINERE et calloso asinae sata SEPTIMA dorso est.
Quisquis amas, tantum disce cavere malum.
Sordida discinctis placet isti moribus aetas,
Pacis et ignaua posse quiete frui.
Non colit officium, nisi voce coacta minisque,
Aut humeros calidis acriter usta flagris.
Sola domi secum nigris, sine teste, tenebris
Insidens lentum frigida tempus agit.
Nocte vorare, vorare die clam multa palamque,
Hoc unum didicit faemina semper opus.
Semper et auriculas ritu demittit aselli,
Ac vultum mira tetricitate trahit.
Lente irritatur: sed tunc est tempus abire.
Orphei, quid possit, fata cruenta docent.
Aut nullas mulier, Libycas aut colligit iras.
Observare, quod est inter utrumque, nequit.
Cum quovis folet [Reg: follet] haec: cuivis subrepit amori:
Nec sinit esse moram, si quis adire velit.
Multum aloes, nil mellis habet. Nae vir miser hic est,
Quicum consorteis [Reg: consortes] exiget ista toros!
Huic et amara dies, et noctis amarior umbra est.
Nullaque non tristi tempora felle madent.
Sed tu mentiris, vanissime Graecule: non tam
Faemina proiectae conditionis homo est.
OCTAVAE mustella parens, mus natus in agro.
Quisquis amas, tantum disce cavere malum.
Infelix nimis! et tristi nimis alite nata est!
Ipsa viro nocteis [Reg: noctes] degravat, ipsa dies.
Futtusa Marcolsi, qui cum Solomone (quod aiunt)
Argutos mira solveret arte logos.
Non deformis erat; si quis conferret. At o di,
Hostibus eveniat utraque, nulla mihi!
Cura voluptatis nullos subrepit in actus.
Hanc vox illecebris non trahit ulla suis.
Dixeris; I Charisin sacra sacra litare: litatis
Terque quaterque sacris, sat scio; tristis eris.
Nauseat, atque oculis bilem substringit opertis,
Ad foetum hanc quoties vir iubet ire novum.
Simpla: sed hac ipsa nusquam furacior ulla est.
Non erat Autolyco tam piceata manus.
Hos natura dedit mores a semine ductos,
Nec sciat haec verbis cultior esse meis.
Sed tu mentiris, vanissime Graecule: non tam
Faemina proiectae conditionis homo est.
NONA rigente iuba generosi nata caballi est.
Quisquis amas, tantum disce cavere bonum.
Impatiens fraeni, fugitansque laboris, in hoc est,
Ut placeat solis faemina sola viris.
Privatae nil sortis habet: multumque doleret,
Si collata sibi vel venus ipsa foret.
Corpore procero, surrecta vertice tota est:
Qualis Amazonii dia Camilla chori:
Qualis et Andromache magni fuit Hectoris: et quas
Historiae longas prodidit ante-fides.
Aurea caesaries: frons laevis: eburnea cervix:
Nares non minimae, non tamen et nimiae:
Molles auriculae: malis ea gratia, quam dant
Candida purpureis lilia mista rosis:
Bella labella: duo, radians ceu sidus, ocelli;
Et quibus iratum cogat amare Iovem.
Et licet ista bonis nativis omnia vernent;
Non sinit in propriis ista nitere bonis.
Cum pulcerrima [Reg: pulcherrima] sit, plus quam pulcerrima [Reg: pulcherrima] dici
Expetit: et formae nescit habere modum.
Adsciscit mercata sui simulamina vultus.
Excitet ut maius vis geminata decus.
Aestuat ipsa sui vehemente cupidine: et audit
Iudicium speculi terque quaterque sui.
Nec toties vicisse sat est: iuvat usque morari:
Seque sub adspectum saepe vocare suum.
Fingit, diffingit: format, deformat: et aptum est
Nil satis: et reperit non tamen apta magis.
Nec sese ad censum metitur prodiga. nec scit,
Quo numi valeat aspera lamna novi.
Prodigit, ac si hausta redivivus pullulet arca
Semper; nec solitas perdat acervus opes.
Mille amat ornatus: sed non nisi mille decenter:
In populum quoties haec volet ire foras.
Exornare caput labor est, et frontis honores:
Suggestumque altis aedificare comis.
Carbasus alterni crispata volumine giri [Reg: gyri]
Circinat ingenteis [Reg: ingentes] colla per ampla vias,
Perque manus; sed quam rutilum discriminet aurum.
Itque sub insigni fauce monile decens.
Annulus articulos gemmis incendit: et imos
Rasilis adstringit fibula dente sinus.
Dixeris: haec mulier census induta Luculli est.
Usque adeo cultus nil mediocre vides.
Corpore vernanti mediam secat ardua turbam:
Et castigato se movet usa gradu.
Una omnis populi stupidos concinnat ocellos:
Pascit et hoc pompae quemque nitore suae.
Rideo nunc, LAURINE: nec ausim dicere, Quare:
Hoc ausim tantum dicere, Rideo nunc.
Scit Venus, et dicit: Quis masculus hoc sine risu
Spectaclum posset cernere faemineum?
Graecule nunc cor habes: propior nunc Graecule vero es.
Tam lautae mulier conditionis homo est.
EX APE nata fuit POSTREMA. pol omine fausto!
Quis quis amas, tantum disce perire bonum.
Nil melius Natura dedit mortalibus. Hanc qui
Non colit: e caelo deripit hercle deos.
Sola vel invidia dici haec BONA iudice digna est.
Haec sine coniuncto crimine sola venit.
Hanc genus et virtus et lautae gratia formae
Ornat, et ingenua cum probitate fides.
Leges sola domus callet sensusque mariti:
Solaque coniugii vincula docta pati.
Novit amare viros, et amari novit ab illis:
Ac prolem in vitas inseruisse bonam.
Una suo contenta viro non vendit amores:
Nec legere alterius, sed sua poma solet.
Si qua suos scortilla viros noctesque loquuntur;
Aut abit, aut aureis claudit utraque manu.
Non facile ignavi sibi quicquam indulserit otI [Reg: otii] .
Vult opere attritas semper habere manus.
Hacque potest melius componere nulla labores:
Nulla operum melius disposuisse vices.
Damnatas in opus famulas exercet, eisque
Ipsa suae exemplo sedulitatis adest.
Adiicit et nocteis [Reg: noctes] curis, postaque lucerna
Lege sibi impositum sera tuetur onus:
Aut aliud studet; aut pensis operata Minervae
Temperat admorsu pendula fila levi.
heic [Reg: hic] suus atteritur vitae modus: hic labor illi est.
Hinc cupit et nomen Coniugis ire bonae.
Si sibi forte parum vir amicus: et acrius angit
Mentem animi curis: aut gravis ira subit:
Haec curas sanat: flectitque ad mitius iram:
Blanditiis que novis horrida verba domat.
Gestu se insinuat: colloque inserpit: et aptum
Surripit huic tacito tramite basiolum.
Mi vir, ait: mea vita: animum quid macerat? istas
Exstergas [Reg: extergas] animo tristitiae maculas:
Quin me ames, mea lux, qui me mihi carior ipsa es:
Quo sine nec vitae cura sit ulla meae.
QUIS potiora libris neget haec solatia [Reg: solacia] cunctis,
Seu ciceronis ii, sive Platonis erunt?
AT satis, immensum est, verbis comprendere [(printer); sic: comprehendere] mores,
Quos haec ex genio faemina traxit APUM.
Quid censes LAURINE? uxorum satne? profecto
Atque tibi, atque mihi plus satis, atque aliis.
Nunc tua res agitur. Tibi de grege selige tanto,
Cui vere dicas, TU MIHI SOLA PLACES.
Classes ecce decem! Reliquas dono hostibus: at tu.
Callidus ut multum es, ex APE sume tuam.
Ex Ape quando tua est APELONIA dicta. (quid oncas
Grammatice? heic [Reg: hic] canonas non ego curo tuos:
Si tibi ver viver; mulier si mollior aer:
Crede mihi; nebulas rideo saepe tuas.)
Nomini et omen inest. APELONIA apum illa Colona est;
Ad quam venisti lingere mellis opes.
Lingis et elingis: nec linctu te satis exples:
Quo plura elingis, plura sitire soles.
Quin mellita, inquis, tua mellea mella COLONA
Sumas: atque hortos ingrediare meos.
Adfer et alveolos. medio patet area campo;
Area delitiis [Reg: deliciis] tota beata suis:
Huc illos ponas. sedes aptissima. multum heic [Reg: hic]
Floris, et Earino mitior aura polo.
Ipse favos posthac stipabo nectare dulci:
Tu modo prompta meos linge relinge favos.
Cumque meo fueris iam melle saturrima, plureis [Reg: plures]
Da mihi Laurinas tempore veris APES.
Quam bellum facinus! populum qui Nomine vincit,
Vicit victorem melle puella suo.
Sitis felices et tu LAURINE, tuumque
Corculum: et aetatem degite flore pari:
Sed multam aetatem. notumque fidelis amoris
Exemplum cana sitis uterque coma.
Evenient. dat signa polus. quin immo benignos
In mea vota deos ipse merebo. VALE.
CAUSSA perorata est. Veneri sit gloria. Phoebo
Gratia. Laurino Faemina. Fama mihi.
Plurima per ludum simulata videtis. et hoc est,
Quod volui: vestris semina ferre iocis.
Mira dedi. Sed mirifice mihi mira daturo
Calcar erat nostro foedere pacta fides.
QUIS nugivendus ille multo pessimus,
Rumoris auceps ille nequam pessimi,
Qui in hoc caput tam splendide mendax fuit,
Ut impudenter ore longe durimo [Reg: durrimo?]
Sit ausus adfirmare: me pauxillula
Horae unius mora, ruentis ingenI [Reg: ingenii]
Ferventiore Cassii illius impetu
Vel 100. eoque plus, et ablecto stili
Sermone versus funditare? pessimum!
Mendax homo iste, quisquis est: mendax homo.
Longissimum vale, vale longissimum
Mos pessimus, mos bile dignus pessima,
Nostrique saecli dedecus quampessimum.
Dum quicquid obvium venit, turpissime
Effutiunt et exspuunt: et publico
Quammox fruisci plurium praeconio
Exaestuant: chartae illinunt: typographis
Vel praestitutis aere vel precario
Obtrudere haud verentur improbissime.
Sed cui bono haec cacata charta? cui bono?
Nisi ut inquinet purumputum illum et aureum
Et Atticum vetustioris saeculi
Linguae nitorem: ut litterarum primulo
Ab usque seminario nequissimas
Sordes Latinitatis istas contrahat
Incauta pubes, opprimatque mordicus
Non eximendum saeculis vel omnibus.
Ut guttur ani (par honestis auribus)
Coinquineatum tergeat: tus vestiat.
Quare obseres incontinens os, aut tibi
Ipse obserabo, convocando quicquid est,
Iambicantis impetus: qui maxime
Os istud obturabit impudens tibi,
Os garriens, os dignum oleto rustico:
Ut enitescat universis, ipse quod
Sis nugivendus iste multu [Reg: multo] pessimus
Rumoris auceps iste nequam pessimi.
PARVA laborato si quis commisit agello
Semina, solicitas [Reg: sollicitas] exigit usque moras:
Anne pares operae quondam velit addere fructus,
Aut sibi depositas fallere parcus opes.
Dumque animi pendet, dum spe prope decidit ipsa;
Semine de sterili surgit opima seges.
RUS schola prima merum est, et vix dum frugibus aptum;
Attamen huc sapiens conserit Artis opes.
Multaque secum agitans successum examinat omne~:
Librat et eventus speque metuque novos.
Illa sed exactis loge spem praevenit annis;
Reddit et usura diuite seminium.
SUB tunica, Arctophile, atque sinu haec tibi dictae putato,
Qui ditas genio nostra Lycea tuo.
HAec mea qui dignare aliquo IUVENILIA lectu,
Ne sumas fronti schema senile tuae.
Ipse Libri titulus parteis agit (ecce!) patroni:
Ne careat venia cor iuvenile sua.
Quis quis in haec aequus fueris; me, quaeso, vicissim
Pro candore tibi tale vovere sinas:
Ut, qui nostra senex iuvenilia legeris, idem
Nostra senis relegas carmina sesquisenex.
IUVENILIUM FINIS.
TE. Lector, heic [Reg: hic] quoque in prosa visum est alloqui, ut prius in versu. ex meo namque in genio iudico caeterorum. Tu si haec scripsisses; nescio, an te non caussas poscerem: qui me fortassis nunc easdem: quas dicam tibi; sed breviter, et in partem. Anni iam complures acti sunt, postquam haec Martinalia scripsi cum Bacchanaliis: atque admodum adolescens, adhuc in schola (quam vocant) triviali: et ut plurimum in febri. ita dico, In febri. quei [Reg: qui] enim otium istud laboriosum pulchrius eluderem, quam cura hac non cura? Phaemius olim cantor varietare vocis morbis medebatur: idem ego heic [Reg: hic] quaesivi, pari animo: an pari successu, hautscio. Vos scitis amiculi, qui huius studii fuistis consecranei. et vere Fuistis. hodie enim ubi te esse dicam gentium, Colere, qui mihi oculus eas? ubi te G. Mari? ubi te Reimane? ubi te autem
Chytraee? aeternum mihi salvete, lectissimae animae. et si Lusus nostri ad vos etiam pervenerint, nolite quaeso duriores in eos esse, quam eratis olim, quum istos vobis recitarem. Sed ad te redeo, Lector. volebam etiam liberali hoc Lusu ingenium excitare: et in hac palaestra ventilare prius, dein velitari: donec ad veram seriamque pugnam armis decretoriis, pro loco, pro aetate, transirem. Gallinae ova quaedam subventanea edunt, (Lipsius ita loquitur) pariturae mox vera: et non inter dum fas, praesertim iuvenculis, ingenii aliquem inanem foetum? At hunc in vulgus dare non oportuit! haud negaverim, mi Lector: et fortasse melius fuerit. Sed sunt mihi caussae, aut certe videntur: quas si iuxta mecum scires, non dubito, quin hoc consilium tuo etiam calculo munires. neque dicam, quod plerique omnes vulgo dictitant, Amici persuaserunt; quanquam [Reg: quamquam] illi mihi (vere ita loquor) non tam persuaserunt, quam reluctantem coegerunt. Ex quibus tamen unam habe. Postquam varie domi forisque lusi hactenus; funem hunc tandem incidere, et aulaeo sublato scenam istam ludicram deserere cogito. In cum igitur finem produxi poeticum hunc Martinum cum suo collega; qui, ut cantores Flacci, Plaudite, dicant. Caeteras non attingam quidem. et cui etiam bono? Sed quod huic Nobili trigae, caeteroque e Iuventute lectissimo Consortio, quos supra nominatim adsignavi, Lusum huc posteriorem dicaverim; fecit privatim meus in illos adfectus: publice,
morum doctrinaeque liberalitas, qua se iampridem doctis bonisque commendant. Nam vide mihi Nobiles illos: Ita se litteris dedunt, acsi per eas nobilitari primum vellent: ita humanitatem colunt, acsi de nobis essent. Vide iam reliquos: ii vero sic in artium virtutumque cultu laborant, acsi privatam fortunam superare inter se consenserint. Ego quidem in hoc Lusu rideo; sed profecto, si propius audias, risum nonrisum. sic nempe Democritus olim ridebat: Immo sic Aristoxenus, sic Clazomenius moerebat: sic nobilis Heracleitus flebat. Et sic hodie etiam potationes, amationes et res plerumque turpiculas in Comaediis publice spectamus. Neque sane alio consilio nostrum Lusum huic ornatiss. Consortio destinavi. nec dubium est mihi, quin eo animo sint illum habituri, quo ego haberem, si alius quis mihi dicasset; Credo etiam tu Lector. De facie porro et cultu huius quid anxie solliciter? ut olim a me domi comebatur, sic nunc in publicum prodit. minus enim consultum videbatur, nugarum hanc telam cum cura retexere, quae operae pretium textori suo neutiquam reponeret. Neque miror, si in multis tibi non fiat satis: mihi fortassis ipsi non in paucioribus, quae tamen omnia nullo negotio, in hoc praesertim aetatis flexu, quo iudicii fortior quaedam maturitas, elegantius concinnare potuissem: si aut milium, quod aiunt, terebrare, aut nebulas in pariete pictas illuminare voluissem. Phrasin item ex plauto mutuatus sum interdum. Quod factum vidi, qui vituperaret. Concoxissem hunc bolum, nisi bile polluisset alia.
dicebat enim, Plautum non esse classicum testem e Latio. classicum autem? immo nec eruditum esse, neque adeo legi dignum. Serio loquor: videbatur mihi dicere, Mentiris Varro, qui Musas Plautino sermone locutas ais. Et hic est Varro ille, quo nemo unquam [Reg: umquam] doctior, ne apud Graecos quidem, nedum apud Latinos: si fides Lactantio, si Tullio. Et principio fortassis, ut homini crederem, persuaderi potuissem: sed postea, quum rescirem, Agellium et omnes Maiorum gentium fere scriptores uno ore Plautum appellare Parentem et Principem in omni Latina elegantia; au ditor tantum eram, non auscultator. Cur enim facerem tam illiberale divortium ab omni doctorum consensu? quod nemo facit, nisi qui Plautum nunquam [Reg: numquam] legit: aut Atticissimos eius non melius intellexit, quam Milphio Poenulum Plauti, si legit. Ego quidem, quicquid in Latio novi (quod sane perexiguum est) huic uni iure quodam adscribo. Sic tamen nihilominus semper iudicavi, Plautum esse non loci cuiusvis, non aetatis, non ingenii: bonoque ac maturo iudicio docendum omnino ac discendum. Quamobrem, mea iuventus, (nam heic [Reg: hic] peccari video) nolim te corpus tenerum aggravare cibo tam solido, cui nondum es concoquendo. exoticis hoc quidem condimentis est se suaque venditare, et Geometriam, quod dicitur, in cilio exercere. Ut enim pumilio, licet in monte, magnus non est: ita doctiores aut clariores nos non sumus, etiamsi principis istius scripta legimus. si ea non probe capimus. capere autem quei [Reg: qui] possumus, si nos iudicium destituit? iudicii autem
quae potest esse maturitas, quae firmitudo, in aetate nondum matura? Plautus certe situs est in literarum quasi penitrali [Reg: penetrali] : ad quem sine cauti ductoris et doctoris opera adolescens non temere accedat. At o Pistor, quo rapis me extra oleas? redibo ad meum iter, immo ad tuum, mi Lector. In Bacchanaliis versus aliquammulti leguntur, quos parwi|dw=n in scenam hac ex Horatio produxi: quam bene ad rem, tu iudicabis. Meam ego sponsam neque laudabo neque vituperabo. Interea tamen et hoc negatum non ibo, esse quaedam in hoc Lusus neque vulgaris omnino palati, neque publici prorsum saporis: immo quae vel doctiores confuse et oculo conturbato per lineam quasi nebulam, aut ventum textilem (ut arbitratur Arbiter) videre possint. Verum enim vero utut sit: sive speciem habeant arridendam, sive irridendam: sive applausum; sive explosum mereantur: serio nihilominus testor, a me heic [Reg: hic] nihil positum, quod non in electo aliquo Scriptore prius lectum. Sin vero in positu iudicium vacillasse dixeris, non equidem negavero: immo factum alicubi, iam nunc video. Et sane aliam longe faciem plaeraque haberent, si nunc scriberem: si non ea scripsissem aetate, qua interdum solemus adolescenturire [Reg: adulescenturire] liberius: ut cum Poeta loquar. Syllabae quoque mensuram si alicubi in peregrinis istis (ubi ratio non semper apparet) obliquo verberes oculo, facile patiar: modo me non verberes, priusquam caussam dixerim. Erit etiam non nemo, qui a)to/pws quaedam posita clamabit: et iam nunc clamorem istum audio, etsi
non audio. Quaeso te, mi Lector, ne verbis meis mentem aliquam adfinge ex tua mente, praeter meam mentem. Quando me audires, rationem fortassis haberes. Si peccatum vero plane est, da illud, quicquid erit, tuae aequitati et homini adolescenti: qui non tantum possumus errare, sed debemus: quia homines sumus, et homines adolescentes. At quorsum ista tam multis? Anseres adfero, vel potius Columbas Taubmanianas. quae si cui non ad stomachum, edat passerem. Immo Somnia sunt: ne quis erret. non enim tunc in Atlantide eram insula, ubi negantur somnia videri, sed in Franconia, cum hunc in modum ineptirem. Lector, vis tribus verbis: Reduxi Buttubattam Naevii. vis uno? Lusi. tu, nisi Heracitus es, ride: et sicubi a me peccatum, pilam cape: Ego (quod olim Lentulus fecisse dicitur) praebebo suram.
SALUTEM tibi nuncio [Reg: nuntio] et amorem, qui in te singularis. quis enim est in nostra Francia, quem prae te salvum velim et amatum? ab exitu Praeceptoris mei, quem heic [Reg: hic] fleo, nescio quid semper e)lkusiko\n habuit memoria nominis tui! saepe de te mihi sermo: de ingenio tuo crebra mentio. Et profecto (non in tuam, sed in aurem patriae sic loquor) nescire videtur nostra Francis, quem virum habeat, tu ea scis, quae
scire te, vis scire neminem. Sed plura de te apud te nolo. HERTELIO, vt vides, parentavi, maiori
cordis adfectu, quam versus profectu. quae pietas fortasse nonnemini sumus erit in oculis: et
dicent, me de summo pectore cum Graecis, non ab ipso corde cum Romanis locutum. Tu mi HOFFMANE,
qui nosti Taubmanum, credesne hoc? Ne feceris, si credendi autor Phoebus ipse. Oculos tango, Si
animus a lingua dissidebat, cum ista scriberem, fiat mecum, quod. sed taceo. Non sum Mercurius
bifrons: animum in lingua gero, et manum porrigo non confasis (quod aiunt) digitis, sed
explicatis. Facile heic [Reg: hic] mecum agi patiar vel obsignatis tabellis
[Gap desc: Greek]
. scio paucorum id esse
hominum, non minus atque acipenserem [Reg: acupenserem] Scipionis; ut in re seria cum Pontio TullI [Reg: Tullii] ludam: sed ita
solebat meus olim Praeceptor, sic me docebat. Porro, quod annuatim hoc genus officii hactenus
non persecutus sim, caussam pro me Poeta dicit:
[Gap desc: Greek]
nosti. Verum nec invidia carebit hic labor.
dicent, Alios esse, qui felicius eundem facerent. idem ipse iampridem dixi: at qui fecisset,
nondum vidi. Procedant in publicum magni consules illi: ego minutus praetor lubens ad occursum
eorum fasces meos submittam. Videor tamen prae caeteris hunc laborem debere Praeceptori, qui me
prae caeteris amavit. Et vix unquam [Reg: umquam] oculos reflecto in despectum et crepidinem collis illius,
quo aedem habebat. quin mihi lacrima ebulliat, aut certe gemitus.
Admeto, cum iam moriturus esset, Apollinem ferunt a Parcis impetrasse, ut quantum vixisset, alterum tantum viveret. ego, quantumvis in corpus id iuris non habeam, impetrabo tamen (sedulo adnitar certe) ut Praeceptoris mei genius et fama plus quam alterum tantum quod vixit, ad posteritatem porrigatur, qua in re iuvare me poteris, si lividineorum oculos et voculas tuo candore praestingues et cohercebis [Reg: coercebis] . meque favore solito complectere. quod ut facias, rogo: sed rogo leviter, ut candidati olim Caesaris, non obnixe: quandoquidem animum tuum exploratum habeo. Caetera vale, mi HOFFMANE: et magnificum Cancellarium, NICOL. STATMANVM articulate saluta et persaluta. Witebergae eid. Xbris. quo die, ante quadriennium, Praeceptor hic meus ei)s plei/onas abiit, ac nobis pro nouem Musis, novem has litterulas testamento reliquit, Sequimini.
INFERIAS annua religione Praeceptori meo institui, fidissime TREUUI: et eas quidem nec bove EGREGIO, nec porco EXIMIO, nec LECTAOVE, quod veteres solebant: atque adeo nec apparatu alias magnifico, ut aut Graecorum illud sigh\ e)f' u(mei/an [(printer); sic: EUGH EF UMEUWN] , aut Romanorum LINGUIS FAVETE voce praeconis solemniter [Reg: sollemniter]
in istis sit imperandum: sed pro censu meo sensuque, versiculorum aliquot tenui parabilique contextu, et qui pietate mea digni potius, quam Praeceptoris fama: quam opto posteritati commendet nobilius aliquod ingenium. Dii enim melius, quam ut ipse tantum mihi arrogem, ac si ex mea commendatione virtus et nomen Hertelii carius aut clarius esse debeat. novi ego me: novi Hertelium: vos amici utrumque. Pindarum dicebant posse a mullo recte laudari, nisi qui lyram haberet Pindari. neque ego unquam [Reg: umquam] Hertelium, sine lingua Hertelii. Scripsit quidam, rerum naturae numen illud et cor Caeli, quem Solem dicimus, abs quovis praedicari nullo posse negotio: cum nusquam se non offerant argumenta praeconii. idem hic propemodum dixerim. HERTELIUM laudare, proclivius est, quam quisquam credat. habebat is, quae nemo unus facile. ingenium in eo erat excellens; iudicium non acerrimum modo, sed et rectissimum: memoria perquam felix: eruditio multiplex: dexteritas docendi iucunda pariter et fructuosa: tum gravitas singularis: frons recta: fides liquidissima: modestia vero eiusmodi, quam quis miretur potius in homine tot donis nobili, quam imitetur. neque aliud nunc quidem addam: ne quis opinetur, me universas tanti viri laudes brevi unius pagellae ambitu complecti velle, quae felicius poterant vel abs te, Treuui. qui ipsi quondam ante me discipulus, vel ab Hoffmano, qui collega; vel denique ab Reichardo nostrate, qui condiscipulus olim, nunc eius quam mox
nominabo, disciplinae; Professor, in amplissimum Eloquentiae campum produci. mihi videtur in id tantum incumbendum, ne publicum verbum perire patiar. PRAECEPTOREM demortuum in memoriam anniversariam me relaturum, eique funus quoddam imaginarium ducturum promisi. id quod anno scis a me factum; fierique iam secundum cernis, mi Treuui, teque una in partem luctus vocari. Nam decretissimum est animo meo, Hertelium nostrum oblivioso Lethes fluento, quantum in me fuerit, penitus traiicere [Reg: traicere] , si non praetoria navi, certe schedia; si non per pontem, qua tutius itur; certe per pontonem, qua durius. Vos o mei, ite mecum quotquot estis Hertelia progenies; et Salvete a Taubmano, qui haec scribebam Wittebergae, pridie eidus [Reg: idus] Decembreis [Reg: Decembres] .
SALOMON noster ALBERTI, vera proles Aesculapii, et alumnus Gratiarum (quod consentienti iudicio bonorum omnium de illo vere scripserim) Vir Magnifice, hortabatur me diebus abhinc aliquot, cum heic [Reg: hic] una essemus: ut versiculos, si quos praeterea haberem publici iuris a me factos, tibi quoque tramitterem: ad gustum namque et salivam esse, quos hac moneta cusos vulgo huc usque vulgaverim. Magnifice GERSTENBERGERE,
hoc ipsum est profecto, quod tantopere quaesivi hactenus; Placere cordatis et iis, qui supra vulgum, principibus viris: in quibus tu mihi vere princeps. nam huius quoque Musae fuisse te, immo esse, res loquitur: quam plurima, inquam, felicis ingenii, et quod in laude prima est, vetusti saporis poemata. Sed nimium vereor, ne quid abs te amori potius sit datum et adfectui, quam genuino de re ex re ipsa iudicio, cum mea legeres. Verum enim vero utut sit; Spem ego bonam, quam mihi praeluxit noster SALOMON, pertinaciter urgeo: et fingo, id vero abs te datum, quod fortassis amori vel mei vel SALOMONIS. Quo circa per horas subsecivas [Reg: subsicivus] unius et item alterius dieculae, ramenta quaedam et veluti pulvisculos circa poeticam incudem varie dispersos converri: papiro [Reg: papyro?] , velut cucullis quibusdam, involvi: publice indicavi: non quidem, ut serio vaenum irent: sed ut explorarem, an quis forsan emptor veniret, qui istam scoriam, et, ut Lipsius de scripto ait non multum dissimili, diales nugas et cum amicis garritus aestimaret non in digna suo pretio. Veniebant non pauci; quidam etiam (quod libere de me et candide dixerim) ex Litteratorum senatu. licitabantur, contraque licebantur. Haec res erigebat mihi animum, ut illa fidentius nunc ad te mittere~, quae tacito prius voto tibi destinaram. Quis enim est in vestra Turingiane dicam an Misnia? quem debeam prae te amare, et cui ingenii mei Lusus potius offeram, quam tibi: qui me non visum tam humaniter ad amandum provocas, tantillum tantus:
qui Poeticam tanti aestimas, quanti vix ipsi Maiorum Gentium Poetae, et qui familiam ducunt, ab
omni saeculo eam aestimarunt: qui unus fere aures habes, quas paucis datas esse, Scaliger ait,
poeticas: qui denique prae caeteris non ignoras, Quid distent ara lupinis: et quid intersit
inter gregarios versilegulos, quos febres Poeseos auriumque carnifices quidam non inepte
vocabat: et inter germanae illius Poeticae studiosum: quorum quidem hodie non ita sterilis est
proventus: istorum vero tanta passim luxuries, ut posteritati etiam sufficere posse videantur:
[Gap desc: Greek]
Veluti muscarum frequentium gentes multae: Qui linguam Latinam, cuius debebant esse praecipue
patroni, velut quibusdam fidiculis ita misere torquent: ut a suis civibus, si qui ab illo aevo
prisco redirent, difficulter agnosceretur. Nec meminerunt istius oraculi, Pauca licere Poetae:
non quam vis vocem, non quamvis iuncturam vel vocum vel numerorum inter genuinas legitimasque
referri debere. Quod si attenderent, qui versus digitis tantum, et non auribus etiam metiuntur,
clementius fortasse cum Poetica ageretur hodie. Magnus ille Caesar, quem natum in miraculum et
gloriam nostri aevi, docti autumant, Quattuor animas facit Poeticae, Nervum, Numerum, Candorem,
Venustatem. ad quas si nunc versificum quorundam, tanquam ad obrussam (ut verbo utar ex Bruto
Cicer.) deberent exigi Poemata, hautscio, an cadavera invenirentur potius, quam vivi corporis
exemplaria: quippe quibus
anima deesset, quae fuccum [Reg: fucum] ipsis et spiritum vivificum participaret. Sed pluribus id persequi, non est meum, neque huius loci: ne excidam a linea, quam institi. Tu, M. GERSTENBERGERE, versiculorum hosce pulvisculos, quos (ut dixi) circa pluteum meum hinc inde dissipatos converri, benigne suscipias. tibi soli probari eos cupio, tuique similibus perpaucis aliis. caeteros, morus ego, si morer. Seriis intersevi plerunque aliquid de Lusibus, mixtura quadam ab ingenio meo non abhorrenti. nec est mihi dubium, huiusmodi [Reg: huismodi] sales amari ab iis, qui salem habent ipsi. Mopsos istos hirsutos, qui peponem pro corde habent, et fungum pro cerebro, quis aestimet liberalis homo? aut quis tam ambitiose tristis, qui acriculos istos dipnosophistas, quibus anima subinde philosophatur in supercilio, velit admirari? Neque propterea tamen negaverim, maiori te Musa dignum: Sed, ut ait Poeta,
haud omnia possumus
Omnes. tubarum inflare nervos
Inscius, hiscat oportet assam.
In qua sententia desino: et te, M. GERSTENBERGERE, cum nostro SALOMONE Salvere et Valere iterum iubeo. Wittebergae.
ROSINAM putavi tuam fore maritam: facta est AEMILIA. Quam suspicabor hanc metamo/rfwsin? aut haec ab illa, praeter nomen, nihil differt? id faxit quidem Deus opt. max. ut haec
Aemilia omnes tueatur numeros partesque Rosinae tuae, qualem sollertissima calami crena, ad annos iam aliquot triginta, per universas Europae regiones depinxisti [(transcriber); sic: dipinxisti] , mundique parietibus, loco omnium maxime propatulo, adfixisti. Nolebas aliam, nisi fato tibi destinatam nunc olim; nempe cum adhuc investis, et, ut poetice loquar, vultu lubricus esses, in Monte Francorum Regio. Sic enim de somnio secundum quietem viso scribis ad tuam (ita loquor, Tuam) Reginam:
O Imago somnorina,
Oculis meis in monte praefigurata
Regio, cum adhuc
Puer essem, et mihi nondum
Tegeret lanugo pilosa genas:
Confidens animi fore
Spero, uti (nam quid mihi fraudem
Frausa sis?) reapse tandem
Veres, simulacra
Quod ipsa prae se tulisse
Commemini. Fatalis enim mihi
Mea (praefiscine) ROSINA est.
Nunc eam habes. et ut diu habeas; et habeas, qualem velis: Deum serio precor. Ad Nuptialem festivitatem quod me solemniter [Reg: sollemniter] invitas literis tuis pergratum est: etsi ad me illae perlatae serius: XVI. nimirum KL. Novembris: cum illinc eas emiseris III. KL. Seprembris: et Nuptiarum officium (sic veteres nominabant) sit celebratum IIX. KL. Octobris. Intervalla temporum vide; vide locorum. Si litterae me tuae pransum ac paratum ad
portam Witebergae offendissent: nunquam [Reg: numquam] eo, non dicam ad Nuptias, sed ne ad e)pau/lia [(reading uncertain: ending unclear)] quidem et appendicem nuptiarum, quam repotia dicimus, pervenissem. Nec iam sparsissem nuces pro foribus thalami: sed cum Plautino Sofia fortassis situlam coepissem, animamque puteo intertraxissem, ad operas infantariae: Nec Iovem te/leion, aut Cinxiam Dianam; sed potius Praepositam timidis parientibus Ilithyiam, deosque Nixios vocassem. Ita nimium sero, peractis iam Floraliis, rescivi MELISSE, quid illic, ubi vos habetis, ageretur. Sine quo esset, fortassis in Myrtiletum me vestrum cum intestinis omnibus tunc deportassem. Sed ludo, meo more. Nihilo minus tamen Columbas nostras, quantumvis sero, ad vos exspaciari [Reg: exspatiari] permisimus: quae vicem gerant, Patrisne dicam, an domini sui? Tuum erit, Poeta nobilissime, eas Candide, et, quod soles, ex ingenio Romae veteris, cuius tu civis, aestimare. Parcipromum fuisse me dices: Verum profecto, si noveris, quam non-suo tempore oppresserint me litterae tuae, miraberis, tantam struicem tamen in tanta negotiorum tempestate concinnari potuisse ab isto homine, qui versuum dapisque poeticae alioquin, etiam quum est otium, non valde prodigus. Luculentius quid et cura fortassis maiori politum exspectabis: cum tua AEMILIA horas (quas vocant) Lucinas aureo partu feliciter experta fuerit. Pro vobis interea Deum, qui huius Ordinis, quem recens
institistis, fundus et subscriptor est, orabo: ut animos vestros, quos arctissima pietatis et amoris legitimi copula sociavit, nullo unquam [Reg: umquam] pacto dissilire patiatur: Sed hoc coniugium felicitatis egregiae exemplo sic faciat conspicuum: ut sibi tale quivis pius et cordatus exoptet. Salvete CONUIGES NOBILISSIMI, a Taubmano.
FRIDERICUS GULIELMUS Princeps et Electurae Saxonicae Administrator Celsiss. quadrimestri abhinc temporis intervallo, me Professorem Academiae nostrae, a cuius Magnifico Senatu (cui singulares debere me gratias ultro profiteor) paulo ante Celsitati ipsius per literas commendatus fueram, constituit; et publice docere iussit Poeticam: Eam, inquam, disciplinam, quam Max Tyrius Platonicus (at qui vir!) aliud nihil esse, quam Philosophiam tempore quidem vetustam, compositionem autem numeris concinnam, atque sententiam fabularum involucris tectam perhibuit: Quam magnus noster Melanchthon, hoc ipso in loco, florem et thesaurum eruditionis, magistram vitae, et formatricem linguae recte nuncupavit: Quam nobilis ille Erasmus ex omnium disciplinarum
deliciis ac medullis conditam placentam; atque ex electissimis quibusque flosculis compositum mellificium pulchre nominauit: Quam denique nemo bonus, nemo cordatus, nemo doctus ab omni seculorum decursu non vehementer amauit, non plurimi aestimauit, non impense promotam cupiit. Quanquam [Reg: Quamquam] interea non defuerunt ab aevo illo prisco ad patrum usque nostramque memoriam, qui eam despicatui duxerunt, et quidvis in eam temere effutiverunt: Quae tamen eiusmodi sunt omnia, ut neque boni viri candorem adulterare, neque cordati iudicium perturbare, neque docti peritiam in dubium vocare facile debeant. Sunt enim iidem, quid dicunt, Albim nostrum fluviolum esse: Arpinatem illam Sirenem Ciceronem dupondiae, ut ita dicam, loquentiae autorem [Reg: auctorem] esse: Solem hunc nihilo maiorem quam Lunam esse. Quorum qui miseretur, melior homo et sapientior multo est, meo iudicio, quam qui operam sumit in refellendis eorum deliriis; utpote quos et mente ad intelligendum, et oculis ad adspiciendum captos intelligat. Neque caussa est, cur offendatur quispiam, si huiusmodi nonnunquam [Reg: nonnumquam] cavillas (calumnias prope dixissem) audiverit non a vulgo solum, quod bellua multorum capitum nullum caput habet; sed ab iis etiam, qui vulgus prae se maxime contemnunt, et qui opinionum ventis elati magnifice ob ora Poetarum incedunt, sibi unis scilicet iudicium in ipsorum studia arrogantes: quos cum interdum audio, bilis mihi verminat, et servuli Plautini verba mecum tacite ruminor, Nimis vellem habere perticam,
qui verberarem Asinos, si forte. nostis, quae ibi sequantur. Reperitur et illud hominum genus, qui cum nihil ex sese comminisci possunt, quod plausibili ratione dicatur in Poetas; obuertunt illud, quod pueri in triuiis hodie cantillant; Platonem Poetas e Repub. exegisse. Cum tamen isti verveces, seu ut mollius nomen imponam, oviculae, non magis intelligant, E qua Repub. Quos Poetas et Cur exegerit eos Plato: quam ego docere ipsos possum, Cur olim Telemachus cubito et non manu vel alio modo Pisistratum excitaverit: Aut illi me, Cur non stando aut sedendo, quod alii factitant, sed potius prodeambulando versiculos effingere soleam. Et quis tandem ille Plato, qui in Poetas tale quid ausus fuit? Nonne is, qui Poetarum studia tantopere commendat, in Ione? qui rationem, Quomodo iuventuti Poeta sint tradendi, monstrat in VII. de Legibus? qui Poetas duces et patres Sapientiae vocat, in Lyside? qui Poetas virtutum genitores appellat in Symposio? qui denique Poetas deorum interpretes nominat et filios, in libro, De charactere Poetico, et de Republ. nempe iis ipsis in libris, ubi Poetas eiicere [Reg: eicere] Platonem vulgo dictitant. quanquam [Reg: quamquam] eos non tam eiicit [Reg: eicit] , quam molli prehensos manu comiter educit. Et si caussas facti accuratius inquiremus, fortassis e sua Repub. eiiciendus [Reg: eiciendus] ipse Plato cum suis Poetis fuerit. ita certe princeps ille Senatus Poetici Scaliger existimavit; qui in Historico sic scribit: Si Plato Poetarum libellos aliquot damnat, non propterea carendum est nobis caeteris partibus, quae ab ipso quoque ad suorum argumentorum
confirmationem saepenumero recitantur. Respiciat ipse sese, quot inetas, quot spurcas fabellas inserat: quas Graecanicum scelus elentes sententias identidem inculcet. Certe Symposium et Phaedrum atque alia monstra operae pretium fuerit nunquam [Reg: numquam] legisse. Sed quorsum opus est prolixius omnium sermones examinare? Qui liberali sunt ingenio, et Poetas cum iudicio vel semel legerunt, iis iam plus nimio dictum est. Cum hispidis vero istis, qui Poetarum libros digito attrectare verentur, frustra litigavero: quibus non ego, sed nec ipse Pater-partratus cum omnibus Fecialibus [Reg: Fetialibus] suis persuaserint, ut vera credant, quae de Poetis adeo magnifice depraedicantur. Sed et illud vulgi sermone tritum nobis ogganniunt; polla\ yeu/dontai a)oidoi/. Nae illi, qui haec quorsum se tendant figmenta, seu (ut ipsi interpretantur) mendacia Poetarum, non praesentiscunt, acutius nihilo sapiunt, quam servulus, quem Ballio cum retunsa securi olim praefecit caudicali provinciae; aut conservus eius, qui lectisterniator in eadem Plautina Pseudolo constituitur. Thessali, Simonidis Lyrici poemata, quae reliqui Graecorum maximi faciebant, minime admirabantur. Rogatus itaque ille, cur solos Thessalos non deciperet et inescaret carminum suorum illecebris? Stupidiores sunt, respondit, quam ut decipi a me possint. Idem in nostros carptores non immerito iecerim, qui hebetiores multo sunt, quam ut animo pervideant, quanti sapientiae thesauri sub involucris huiusmodi [Reg: huismodi] fabularum (quae prima fronte mera istis mendacia apparent) delitescant. Atque adeo
quidem sapiens illa vetustas fabulas et figmenta Poetarum admirata et sectata fuit, ut Socrates, qui secundum quietem a diis nescio quibus ad faciendum carmen invitatus erat, cum ex suo ingenio, ut qui in omni vita pro veritate verbis et factis semper decertasset, probabilia fabricari mendacia non posset, Aesopi fabellas argumentum sibi delegit: Poesin non putans eam a qua abesset figmentum. Adde, quod prudens antiquitas in hac concinna et erudita numerorum Poeticorum venustate, atque insidiosis fabularum (quas Thessalorum hebes ista progenies, qui hodieque supersunt, mendacia vocat, qualia nimirum ipsi fingunt) deliciis vim praecipuam inesse rati sunt, qua iuuentuti virtutem et sapientiam, cuius radices amarae, non animadvertenti insinuarent. Id quod Poeta Carus versiculis suis auro contra non caris elegantissime declaravit:
Ac veluti pueris absinthia taetra medentes
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci flavoque liquore,
Ut puerorum aetas improvida ludificetur
Labrorum tenus: interea perpotet amarum
AbsinthI laticem, deceptaque non capiatur,
Sed potius tali tactu recreata valescat.
Quemadmodum enim mandragora, Plutarchi sententia, iuxta vites nascens, suamque vim diffundens in vinum, efficit, ut suavius dorminat, qui id biberunt: sic Poesis e Philosophia doctrinam desumens eamque fabulis permiscens, facilem eius et gratam adolescentibus perceptionem praebet. Sed omittamus deliramenta blateronum
istorum, quin potius eruditum omnium seculorum consensum teneamus, sapientissimorum etiam Saxoniae Principum iudicio roboratum, qui corpus Academiae suae imperfectum iudicarunt et mutilum, si abesset illud membrum, quod spiritu animatur Poetico. Et quoniam mihi, quod futurum opinari nunquam [Reg: numquam] poteram, Domino ter Opt. ter Max. Iehova disponente; Saxoniae Celsissimo Magistratu iubente; Illustriss. Principe OnoltzbachI [Reg: Onoltzbachii] Francorum indulgente; munus, quod Poetarum est, hac tempestate obtigisse video; diebus proxime futuris, trium modo nominatorum auspicio, illud aggrediar: et Poetam interpretari conabor eum, quem linguae atque elegantiae in verbis Latinae principem docta nominauit antiquitas: cuius sermone Musas fuisse locuturas, si Latine loqui vellent, existimatum est: cuius iocos Cicero elegantes, urbanos, ingeniosos, facetos; cuiusmodi vetus Atticorum Comoedia et Philosophorum Socraticorum libri sint referti, appellauit: quem denique nemo paullo doctior non magni semper fecit, nemo indoctior (quae laus Poetae maxima) non neglexit: M. Act. Plautum intelligo. Et caussas quidem, cur hunc autorem [Reg: auctorem] praecipue selegerim, audietis, ubi praelectionis nostrae initium faciemus. Prius autem, idque hora IX. diei Veneris, in auditorio magno, Orationem habebo: cuius argumentum et summa erit, Poeticas divitias non in copia, sed in electis opibus consistere. Vt vel sic innotescat versilegulis, quid sit, quod Varro dixit; Solis Poetis licere transire lineas:
Item illud eiusdem, Unumquodque verbum statera ponderandum auraria. Tu, o Iesu, fili Dei, fili matris-virginis, qui duodecennis olim doctores Hierosolymis docebas; et cuius ego mirabili certe providentia ad hoc docendi munus evectus sum, cavebis mihi, spero, ne tritum istud in me iaciatur, O cathedra antiqua, quam dispari possideris domino! atque nostros conatus Spiritu sancto tuo animabis: operasque scholasticas (quod te et velle et posse non obscure significasti) sic attemperabis, ut illae praecipue tibi sint honori, Witebergae nostrae ornamento, studiosae iuventuti emolumento. Hoc meum est votum, Pubes lectissima: credo, etiam vestrum.