NE mihi sit magnus, Cicero cui parvus ab huius
Ore merum liquidi mel fluit eloquii.
Florida Romanae si quem facundia linguae
Ferre Deum poterit, hic Deus esse potest.
Simplicius me saepe loqui vis, Marcule. fiat.
Marculus est asinus. Quid, rogo, simplicius?
QUANDO igitur fatis concessi, hac STURMIUS urna
Palladis emeritus cum rude miles humor.
At scio, me nudam famae non perdere mortem:
Omnino, qui sim, charta loquetur anus.
Quod si non vicit mea te facundia, Tulli;
Prima tua, at certe palma secunda mea est:
MOSBACHI, patrii cor nobile Principis; Ecquid
Te quoque versiculis excruciabo meis?
Non animatus eram. tamen hoc audere iubebat,
Qui nostrum manibus fert epigramma tuis.
Nunc epigramma quidem: sed si dabis illud in actum,
Quod rogat hicce [(printer); sic: hisce] meo nomine lator agi:
Non epigramma feres. potius mihi carmine longo
A capite ad calces contumulandus eris.
SI Vatem Laurus facit, ut vult Marculus: An non
Esse Poeta tuus possit, ADAME, canis?
PHASIAS ante-senem iuveneis [Reg: iuvenes] perhibetur in annos
Aesona gramineo restituisse foco.
Nugae! ne mihi sit tanti miracula monstri
Credere. non homines, res facit illa deos.
Flos aevi mihi vernat adhuc, si consulis annos;
Si faciem; numeros impleo paene senis.
Huc me morbus atrox vitae impugnator adegit:
Excussit iuveneis [Reg: iuvenes] querquera febris opes.
Ter Craterus rithmum [Reg: rhythmum] venae exploravit: et (eheu!)
Cras moritur, dixit: nil medicina potest:
Aut si quis Deus hunc instanti exsolverit aestu,
Mancipium morbi debile semper erit.
Et pol eram. sed nunc in libertatis honorem
Vindicat illustris spem medicina meam:
Ut vivus valeam. Tibi, Iova, ter-optime, sit laus
Lauta; sit et Medico gratia grata meo.
NEQUAM filius iste Caracallae,
Lutum Caesareum, SEBASTIANE,
Ad pulmenta vocabat octo calvos,
Luscos octo vocabat, octo surdos,
Claudos octo vocabat, octo nigros,
Longos octo vocabat, octo pingues;
Omnes ridicularios: et omnes
Caussa ridiculi vocabat. o tunc
Vixet [Reg: vixisset] Marculus iste, quo vel uno
Nullus ridiculus magis: profecto
Aut primas habuisset aut secundas.
QUEM male triconum morosa negotia vexant,
Altaque magnificis implicat aula plagis,
Musarum lepidos audes accedere fonteis [Reg: fontes]
Humida depletis ora liturus aquis?
Immo tuae caussae versu pravaricor isto.
Quantus es, Aonio totus in amne lavas.
Dictarunt momenta tibi prope singula versum,
Quum mea responso littera macta tuo est.
Unius vix semis heri defluxerat horae,
Versibus aucta tuis longa papyrus adest.
Hoc, MAI, certare tibi luctamine nolo:
Palma parata tua est, me mea paena [Reg: poena] manet.
HISTORIAE caput est et pes, contentio VERI:
Puncta secunda bonis legibus ORDO meret:
Tertia, legitimis animare negotia VERBIS,
Et non obscura rem brevitate loqui.
His, tua, REINECCI, cum Iulias usa sit, Ecquis
Te non PATRITIUM nominet HISTORICUM?
IN quo lac Veneris meae puellae
Tramisti [Reg: transmisisti] lepido sapore vinum,
ANDREA, tibi cantharum remitto.
Postquam sanguinis induisse formam
Id praesensero vinum: ego omne rursus
Exsugam e labiis meae puellae
Inter suavia suaviora nobis
Quam vel nectar erat deorum, et ipso
Si quid nectare suavius deorum.
FILI Melpomenes, HAUSMANE, recentior aetas
Cui vocem et melicas devovet auriculas:
Quid lingua praesens calamoque receperis absens,
Sis memor: atque novos, quam potes, ede libros.
Extra me rapuere mei me saepe sodales,
Saepe tuis mihi me restituere modis.
Nunc etiam Germanis habet, quem conferat, immo
Praeferat Harmonicis, Italis ora, tuis.
PAR HAUSMANORUM est, et Saxo et Francus; amorem
Queis [Reg: Quibus] canor harmoniae conciliare solet.
Carus uterque mihi consummatusque pernide [(perhaps: perinde)] es;
Iste mele fingit, tu mihi ficta canis.
Psallere non minor est virtus quam fingere cantum.
Laude voluptatis cantio muta caret.
TE faciem gestare meam, sententia vulgi est:
Haec si, IANE, rata est: non mihi nulla Venus.
Nec mores variant. eadem censura palati est:
Plus utrique meri quam sapit humor aquae.
Nataleis [Reg: Natales] etiam numeramus supparis aevi.
Et prope sors vitae par utriusque fuit.
AT barbae setas [Reg: saetas] et mystacis acrius urge:
Aut nos iste diu non sinet esse pares.
Una tamen nimium res nos discriminat. Uxor.
Hanc duc: et propius possumus esse pares.
E cruce qui pendet, male pendet furcifer: at qui
Spe pendet, peius (hercule!) pendet homo.
CONTIGERIS si forte meos, REUSNERE, libellos,
Carminis heroi pone supercilium.
Te decet, excelso mentis qui robore polles,
Aspera magnanima praelia flare tuba.
Me mea terra tenet, metuensque subinde procellae
Altius ingenium non sinit ire meum.
MARTINE, clarum nomen inter Comicos,
Quod oscitanter est omissum nupere
Sermone tecum, per modos scenatileis [Reg: scaenatiles]
Hac iam papyro suggero vicaria:
Ut quam tuo lucem recens Terentio
Sollerte foeneratus es compendio,
Praestes eandem Comicorum Principi.
Aut principes sunt Afer atque Sarsinas?
LIBERTATIS opes, dictae quae Vatibus aureae,
Auro me iussit vendere pauperies.
Emit eas princeps Francoae Marchio terrae.
Nec mihi quisquam alius carior emptor erat.
Leucorin ut ventum est; placui: cupiitque redemptum
Auro me Princeps Principe Saxo meo.
Marchio me gratis voluit dare, noluit auro.
Hinc ego sum Ludi, SAXO, Poeta tui.
VICTORINE, tuis rear id sine nisibus actum?
Non reor. hortatu res properata tuo est.
Forsan et hos velles auro non vendere nisus
Ac vota hortatus obsequiosa tui;
Cum tibi post longos, Musis plaudentibus, annos
Videris id grato carmen ab Orbe legi:
LIBERTATIS opes Taubmanus vendidit olim:
VICTOR CONSILIO VINDICE restituit.
PENICULO quondam multos animavit Apelles:
Artifici multos duxit in aere Myro.
Hos sed longa dies anima privavit et usu.
Solum hodie superat nominis indicium.
At qui se calami pinxere coloribus intus,
Durare aeternos hi putuere dies.
Sic et in hae tabula ZANGERI vivit imago:
Sed vultus tantum vivit imago foris.
Hoc pictoris opus. Tabula qui posset eadem
Effigiem mentis pingere, nullus erat.
In scriptis tamen ipse suis hanc pinxit ad unguem:
Nec minus haec animos pascit, ut illa oculos.
Pectoris o facies pingi sic possit, ut oris!
Pulchrior hac forsan nulla tabella foret.
ISTUD Otomanae semen furiale Megaerae
Hungarin atroci Marte cruentat humum.
Forsitan et Scythicae laniantis acinacis irae
Romano propius imbiberentur agro:
Ni, TEUFENBACHI, scelus hoc tua mascula virtus
Caelitus indulta mitificasset ope.
Ut tamen et Musas liqueat te iungere Marti
Et pollere toga non minus atque sago:
Pellege [Reg: Perlege] Siraciden non dura fronte BOCATI.
Grande Poetarum carmina pondus habent.
SPLENDIDA Iuridicae, VULTEI, stella coronae,
Quam gerit excelsa fronte patrona Themis;
LOYSIO monitis bibituras imbuis aures,
Quei [Reg: Qui] paret e tenebris exsinuare caput.
Dic, coelum Astraeae si te rectore subibit,
Quo consultorum sidere clarus erit?
QUUM tua fama meas huc se penetraret ad aureis [Reg: aures] ;
Inquio, si fucum non facis, hercle vir es.
Quum tua Terra mihi Panacesque legenda darentur;
Inquio, si verbis rem dabis, hercle vir es.
Cum, dare te verbis rem, fama certior essem;
Inquio, cunctorum tu vir es hercle virum.
At cum te his oculis coram sanare viderem
Non hoc sanatas ante calore lues:
Inquio, Nil famae, lectis nil credo libellis:
Tutius his oculis nunc ego credo meis.
QUAM personam hodie Personius exsuit, hanc tu [(printer); sic: hanc]
Indue magnifico frontis honore tuae.
Grandis honos; sed honoris onus quoque grande futurum est.
Nec satis huic oneri quilibet esse potest.
Ostendunt excelsa virum molimina. recte
Qui sapit heic [Reg: hic] , nusquam rectius ille sapit.
At cave personae formides pondera tantae,
Aut sapere id satagas extenuare tuum.
Quod Deus imponit, HETNBACHI; rite ferendum est.
Et grave, si vires sufficit iste, leve est.
heic [Reg: hic] iacet exsutis nimium cito VOLCKMARUS annis
Ad iuga suggestus, magne Lutere; tui.
Hinc populum docuit, cathedrae de ponte iuventam
Ingenii mira iudiciique fide.
Si magis annosam potuisset condere vitam
Et scriptis animum notificare libris:
Tot verbis non esset opus hoc scalpere saxum:
Sufficerent quatuor: VOLKMARUS heic [Reg: hic] situs est.
RARA Palatinae, quae nunc est, gloria divae,
Pulchraque Nobilium, IUSTE, corona virum:
Nite semper amo, nisi te constanter honesto,
Ne sit amor Musis ullus honosve meis.
Nec, quod Eques prisca laudatus ab indole vulgo es,
Hinc ego te tot amo, te tot honesto modis.
Nobilitas generis cum multis forsan habenda est:
Nobilitas animi rarior illa tui.
Nam seu Theologi, seures tractanda Poetae,
Seu res Consulti, seu tibi lemma Sophi;
Tu scita ratione tuas defendere parteis [Reg: partes]
Promptus, et expertos, antevenire viros.
Hic meruit verae sibi Nobilitatis honorem,
Quem genus et genii nobilitavit honos.
HEIC [Reg: HÎC] iacet EMANUEL PERSONAE gloria gentis,
Nuper fraterni copula quinta iugi.
Hunc Themis, hunc Pietas, hunc Plebs, hunc Curia laudat:
Fletque marita virum, mascula triga patrem.
FACUNDO qui flore potes, REICHARTE, disertis
Olim-Romanis aemula verba loqui:
Nullum est ingenium tam parvum et turpiter hirtum,
Si paret artificis sedula cura viam,
Quod non ex sese modulos compingere certos,
Possit, et in metricos cogere verba pedes.
At versum numeris perfectum condere, qualem
Caesaris Augusti saecula culta probant,
Plebeiae non est opus indolis. ille profecto
Altius humano quid sapit ingenio!
MIRIFICE quidam, CAESAR cultissime, nobis
Grammaticae laudant docta reperta tuae.
Haec ut ego laudem: quin immo indignor, et aevo
Invideo nostro Pierioque gregi.
Nam mihi pubenti maturius ista dedisses,
Non mea tam sero nota Columba foret.
Laudent hanc patres subolesque docenda Solonum.
Grammaticam, Caesar, non ego laudo tuam.
SCAPSERE et finxere tui et pinxere per Orbem
Inque sago inque toga CORPORIS effigiem.
Dic mihi, RANZOVI, (sic sit tibi semper ad omnes
Artificum suboles ingeniosa modos!)
Queis [Reg: Quibus] scalpi, vel queis [Reg: quibus] fingi, queis [Reg: quibus] denique pingi
Viva modis ANIMI possit imago tui?
ALBINE, aeternae cui lumen amabile famae
Debet et historiam Misnia terra suam:
Quamvis nunc eadem, quamvis etiam illa procures,
Quae iubet arcano Saxonis aula tegi:
Non tamen humanae iucunda vireta Camenae
Diceris aut Vatum deseruisse choros.
Credo lubens dictis: sed credam tutius olim,
Si mea non tristi carmina fronte leges.
VULNUS in hac facie pro Relligione [Reg: Religione] receptum
Plus decoris, SAXO, quam tua torquis habet.
UNA dies iterumque dies erat unica, Torgae
Urbis inadspectae [Reg: inaspectae] quum novus hospes eram.
Interea mundum tristabat et imber et umbrae;
Horruit hinc caelum, squaluit inde solum.
Tertia lux oritur: fugiunt simul imber et umbrae;
Ventilat et roseas sudus Apollo comas.
Tunc ego: Wanckeli vates praesage futuri,
Dic mihi, tam subitus quid nitor iste velit.
Ille; Quid addubitas? non hic caret omine claror:
Sese SPENLINO compsit Apollo suo.
Nataleis [Reg: Natales] hodie Spenlinus digerit annos,
Quum vocat Auctumnum Bartholemaea dies.
NUNC demum mihi, Phoebe, places: dum consulis illi,
Qui vult consultum vatibus esse tuis.
Si quoque MOSBACHI natalem ita terseris horam,
Accedet merito gratia dupla tuo:
Ac geminum mihi carmen eris. Sic unicus inter
Consorteis [Reg: Consortes] poteris nobilis esse deos.
HANNIBAL ingenio, virtute et corpore polles:
Hannibal egregio progenerate satu
Tun quoque paucorum es, qui non, ut vulgus, abhorres,
Lusit in Albiacis quae mea Musa iugis?
Semper in id studui, paucis ut nostra probarem.
Quos laudat vulgus, spernit Apollo modos.
Marculus occulto mea saepe venenat abortu,
Meque suae similem postulat ire viam.
Nunquid [Reg: Numquid] eo? minime. sua dum divortia tritae
Me iubet ire viae, nonne perire iubet?
Plus iuvat, una gravis censurae puncta mereri,
Quam vulgi levium millia [Reg: milia] chiliadum.
COHORTIS architecte litterariae,
Amice IANE, qua sub orbe Misnico
Ocellus ille Torga civitatium
Aquas tuetur Albis vndecemplices:
Quid insolenter ausus est volucripes
Putis iambus advolare pinnulis,
Forasque provocare simplicissimae
Meae cohortis altiles Columbulas?
Pol obsequi nec audeo: nec improbe
Amica negligenda provocatio.
Quid ergo? si tribunal ad Minervium
Referre rem tibi lubido venerit;
Nihil recuso: Phoebus ipse, sat scio,
Meo patrocinabitur negotio.
Sed interim favoris auspices mei
Remitto parcipromus hos iambicos
SI qua vacas modulis auris mulcenda canoris.
Si qua figuratis vox canis assa modis;
Huc ades: heic [Reg: hic] liquidae pollens Simphonia Musae:
Heic [Reg: Hîc] est harmonici pura medulla chori.
Quod multis alii; (vix sit tibi credere!) paucis
Praestitit HAERYNGI [Reg: HAERYNGII] musica penna libris.
Orphea, Sirenasque Amphionaque Hermogenemque
Audistis socios voce vibrare modos?
Nobiscum cantate; simul Sirenes et Orpheus
Psallet, et Amphion psallet et Hermogenes.
DUCTILIBUS nervis ossiumque propage sequaci
Erigere ad longum membra decora modum;
In vitio nulli est: vitium si caverit istud,
Quod iacet in longos fabula trita viros:
Ne sit homo tredecim cubitorum: et deside vita
Corporis infamet grandia membra sui.
Tu cubitis adolevisti, GRAMMANE, quod aiunt:
Sed par ingenio corporis augmen habes.
Exsuperas reliquum procero vertice vulgum:
Nec minus hunc genii vincis honore tui.
Gratior est longo veniens in corpore virtus,
Maiorique oculos luce ferire solet.
Quaeso, qui patrem vicisti corporis auctu,
Vincere doctrinae fertilitate para.
Nec spes te fallet, stadium hoc si pergere perges:
Nec tibi tantus erit invidiosus agon.
Iam notum est, qui sis: hodie dum nostra Magistri
Participat titulo te Witeberga novo.
Idque facit merito. nec habet te Leucoris haec vel
Celsius ingenium, vel caput editius.
SMETI, quem messis iam sexagesima pulsat,
Format et in canum membra senecta situm:
Rursum Magnificos in Apollinis agmina fasceis [Reg: fasces]
Pallatina [Reg: Palatina] tibi Myrtus habere dedit.
Et tamen hoc tanti curae tibi culmine regni
Ad me litterulas versiculosque dare.
Ecquid ob haec aliquas me vis tibi reddere grates?
Non facio. et si fas addere, Non faciam.
Ni tandem expungas nomen: patiareque lucem
Cernere, quos cudit docta Moneta libros.
Praecipue, melicos vatum quae condis in usus
De numero vocum de moduloque pedum.
Ne toties Pediae fraus legi postmodo fiat,
Decipiatque suum regula vara metrum.
Tunc ego, tunc mecum tibi Vatibus addita pubes,
Et Charitum grates egerit ipsa TRIAS.
MYLI, nunc viridem tellus induta iuventam
Exuit hibernos Veris amore situs.
Nunc quivis horti, nunc quodvis germen in hortis
Sugit ab herbosis lac genitale toris.
Idque vides oculis, animo sentiscis: et in te
Corporis egelido membra tepore vigent.
Ingenuum cur, quaeso, tuo ver subtrahis Horto,
Sevit ab Aonio quem tibi Pallas agro?
Quin fac, ut huic etiam deterso algore senili
Fertile pubenti ver adolescat humo.
Sic nova Gorliciis orietur gratia campis.
Perpetuumque tuo ver erit ingenio.
heic [Reg: hic] tibi Iesseniae picta est tantum umbra figurae.
IESSENIUM si vis pingere, pinge virum,
Qui multos hominum mores perspexit et urbes:
Qui medica quemvis praestitit arte virum.
ALBINE, Aoniae cohortis altor;
Quem Cleius [(printer); sic: Clerius] mihi copulant amores,
Quem caeli unius indoles et agri
Vitae impuberis educavit annis:
Quamvis, arma Poeticae Lyceis
Professoria venditare linguae,
Res sit foeta laboris, ob trecentas,
Quas possem dare, si lubido, caussas:
Sic Spartam tamen utriusque, quantum
Fortunae calor adiuvabit ausos,
Exornabimus; heic [Reg: hic] ego AlbimontI [Reg: Albimontii]
Tuque ad pulpita Lipsiae: ut iuventus,
Ringente invidia, audeat fateri,
Nullo nos sibi defuisse pacto.
MENSURAM nostri si voti impleveris, omnes
In mea Pierii vota vocabo deas:
Et me vate, novi si robur in indole libri est,
Quem legit exscriptum publica fama typis;
Qui nunc sunt homines, EISENI, quique futuri,
Instituent nomen magnificare tuum.
ORBITA te, Chytraee, hodie declivior aevi,
Curvat in extremum corde senente iugum:
Nec tamen absistes doctis extendere curis
Illa satis noti pectoris ausa tui.
Qui stans in mediis aciei concidit armis,
Laudem a laudatis induperator [Reg: imperator] habet.
Huius ad exemplum, rem pulchram tu quoque censes.
Deficere in mediis, morte premente, libris.
Sic Graiae Deus iste lyrae modo Pindarus abs te
Et lucem et maius cepit habere decus:
Ut nunc Herodotus. mactasque hoc CAESARAS Halae.
Sic lux Herodoto Caesaribusque datur.
DEMMINGERE, bono suboles patre nata: quod aufers
Praemia Philosophi Marte redempta sagi;
Quodque inter primos incedis in agmine longo:
Leucori promeritae factus hic ordo rei est.
Qui sapis ingenuas reliquis animosius arteis [Reg: artes] ,
Exseris et linguae purius arma tuae:
Qui multo Latios [Reg: Latinos] emittis Apolline versus:
Qui cultu morum comior esse soles:
Qui non a quovis, ut arundinis umbra per ulvam,
Te pateris vento relligionis agi:
Sed tuus, Est atque Est, aut Non, Non, sermo: nec istis
Ludere maeandris ulla cupido tibi est.
QUEM deus et fortuna animi tot honoribus ornant;
Quaeso, Magistrorum nonne magister erit?
CUI damnosa, fori crepitacula bruta vel istos
Mangones capitum nulla lubido sequi est;
Sed delubra Dices castaeque Themistis alumnos,
Quorum vel nostro messis abunda foro:
Hic cerebro velet: ac modulum rationis adaptans
Torquet ab anormi se studiumque via.
Taleis, CHEMNITI, nullo sectaris abusu:
Hos vel ut aequipares, forte vel anticipes.
Nunc ex Iure etiam UENANDI iura recludis:
Sintne Ducis sola haec, an ducis aequa gregi.
Quod bene cum facies; nae [Reg: ne] tu venator et Aequi
Cautus, et egregii captor Honoris eris!
EUPHROSYNES, Henninge CLARI, comptissima proles,
Digne vel a Clario nomen habere deo:
Multos titillat vox delitiosa [Reg: deliciosa] Magistri,
Ut tumidae fumos ambitionis alant,
Nomine tu longe moderatius uteris isto:
Fastidire tuo qui poteras merito.
Qua de mente bonis et qua de corpore polles
Dotibus: illicio carus utroque mihi;
Quin aliis etiam: Nam cui sit vilis, in omni
Quem pretiosum adeo vult deus esse bono?
HERTELI, mihi causa diffitendi
Non est ulla, quod ille me fateri
Et candor iubet et meo fideli
Quondam puberis orbitae magistro
Devota Hertelio fides amorque:
Ni te pluris et aestimarem, Et omni
Adfectu deamarem; ob excitatum
Quo vales animi vigorem, et illud
Adscitae decus aureum Minervae,
Ac morum probitatem. ob hoc patritum
Nomen te poteram aestimare, ob hoc te
Plus et plus deamare: publicaque
Honores tibi voce gratulari.
QUANDO et cunque voles et quote cunque locorum
Divisum a nostra Leucore, PAULE, feres:
Hoc tibi non rauco sed claro gutture carmen
Succinet ex ipsa restabilita fides:
PAULUS Emericae non degener indolis haeres,
Quae domus in Myso non male nota solo:
Commoda quem moles concinno corporis auctu
Duxit ad egregium per sua fila modum:
Quem comes hilarant tranquillo pectore mores,
Atque ille exprompti floridus oris honos:
Cui fidei multum est, et cor poliente Minerva
Acrius, et cultu Iuris utroque catum.
PAULE, nec is poterit cantari clarius unquam [Reg: umquam] ,
Ad laudes Argis qui properabit equis.
DELPHIDIUM Paterae cingebat Olympia quercus,
Quum vixdum verno corpore puber arat.
Roma coronatis applausit honoribus; et quae
Facta, bona dixit facta fuisse fide.
Sic tibi quantumvis investi sacra Poetis
Laurea Maeonio cinxit agone comas.
ULBECCI, invidia qui limat talia, nullam
Carminis invidiam sentiat iste sui.
SALBACHI, de me tibi fecit opinio fucum,
Famae immortaleis [Reg: immortales] me dare posse dies.
Nec, reor, abnueres, tot claros inter amicos,
Pro virtute, meo si legerere libro.
Sed quinam famae possum maioris honorem
Tradere, quam nostri Musica pompa chori?
Hic tibi Philosophos rata per suffragia fasces
Atque Decanatus iura sacravit heri.
Utere sorte data: multos et gigne Magistros:
Hi gignent famae saecula multa tuae.
NEMO potest medicas tractare fideliter artes,
(Quicquid festinum praedicet alter opus)
Qui non ante diu calidoque exercitus usu.
Norit acutorum docta reperta sophum.
Te sic et sensisse et sic fecisse, professa est
Philosophum punctis turba magistra suis.
Nunc alacer sectare viam, CASPARE, Galeni.
Auguror, hoc etiam pulvere victor eris.
ATQUE diu satis atque probe satis, autumo, nostras
Musarum, MAIOR, te coluisse domos.
Nempen novem Musae prisco numerantur ab aevo:
Cum Musis annos heic [Reg: hic] colis ipse novem.
Qui pro tot Musis scit te servisse tot annos,
Mancupio [Reg: Mancipio] Musas non negat esse tuas.
FATA manere omnes aevi discrimine nullo,
Exemplo discas verna iuventa meo.
Vixdum natus eram genitrice lepusculus, eheu!
Quum me sub leges Mors vocat atra suas.
Venaris lepidum quicunque [Reg: quicumque] Poeta leporem,
Hoc titulo decores nostra sepulcra brevi:
COLLE sub hoc lepidus vernante lepusculus aevo,
Quem cita mors leporem non sinit esse, iacet.
ABS te carmina missa BonnefonI [Reg: Bonnefonii]
Per haec otia, BASTIANE, legi:
Nec legi modo, sed relegi: et omneis
Versus aure poetica [(printer); sic: puetica] notavi.
Quid dicam, nisi quae sub hoc Libello
Docti Scaliger imperator aevi,
Censor ille Poeticae loquellae
Decretoria dicta publicavit?
GALLI candida Musa BONNEFONI [Reg: BONNEFONII]
Vel doctis creat Italis pudorem.
INDIGESTAE olim Leges sine lege iacebant,
Nec tenuit certum prima vel ima locum.
Secernunt chaos hoc veteres in Iure magistri,
Ac Legi classem cuique dedere suam.
Successere alii, qui cauto examinis astu
Singula per Logicas explicuere manus.
NUNC eadem rari TILEMANUS acuminis auctor
Disputat, et iusto digerit arbitrio.
Cui nondum digesta satis Digesta videntur,
Certe indigesti iuris et oris homo est.
SIVE recensitis componens saecula fastis
Regnati QUADRUPLEX digeris Orbis OPUS:
Sive laboratos compingis acumine versus:
Et bonus es vates, et bonus Historicus.
Felix, MEIBOMI, quem prodiga Pallas honestat!
Nam dare diversis quod solet, unus habes.
QUI didicit quocunque modo pendere caballo,
Nominet hunc Equitem iure, peritus eques?
Haud ego qui versum novit conflare, Poetam
Nomino, MILTITZI: nomino versificem.
LUCIFER ut pulchre nitet; ut nitet Hesperus igne!
Plus nitet una tamen stellula Iustitiae.
DE me cum mihi tam politus abs te
Mitteretur iambus; haud inepte
Quaesivi, reor; Et quis, et quid esses.
Sed iam desino quaeritare. plane
Notum est, qui fueris. magister, inquam,
Suo tempore plurium fuisti
Baronum Comitumque Principumque.
Quam pulchre, LEONHARTE, notus ille est,
Qui tot notificatur a dynastis!
SOLLERTI Medico, bono Poetae
Velim LIBAVIO, papyre, dicas:
Tramissas mihi litteras amari,
Amari nimis has et aestimari.
MANES Hertelii, meique Lusus,
Nunc facti mihi iure cariores,
Quod tantus reperitur his amicus.
QUALIS odoriferi clementi colle fruteti
Labitur argutae ductile flumen aquae:
Talis ab ingenii fluvio, cultissime LINCCI,
Deproperant elegi mollia verba tui.
Serta Palatinae gestare Poetica laurus,
Iudice vel magno Caesare dignus eras.
Fac modo, displiceat dementis adultera vulgi
Gloria. Cordatis qui placet, ille vir est.
Statius ipse bono fregit subsellia versu.
Hinc scis, quod carmen bellua vulgus amet.
ERGO tibi plumam calidae praedata iuventae
Imminet algenti mole senecta dies?
Primaque fertilitas animi sterilescit, et in te
Strictus Apollinei mucro vigoris hebet?
Nec tua pubenteis [Reg: pubentes] spirat Blandina calores
Qui possint elegos vivificare tuos?
Credo tibi, POSTHI: tamen et prae pubere vellem
Taubmano Vates Posthius esse senex.
DUM Mundi genialis humus pubescit, et almum
Praecipitat Maium veris adultus honos:
IANULE, materno Witebergae nasceris arvo
Patriti suboles mascula primus agri.
Me quoque Franco as Lucina vocabat in auras,
Sol ubi cum Geminis et puer Annus erat.
Ordinet egregios tibi quin horoscopus annos,
Ne metuas: talis fit genitura piis.
Natales sine nube tui, sine turbine vento
Mane serenatos explicuere polos.
Quos vitae scripsit tibi Parca triformis elenchos,
Perpetuare pari fata tenore velint.
Quod patriae virtutis habes imitamen, adaequa.
Si patris aequiparas nomina, IANE, vir es.
SEX et viginti postquam confecimus annos,
Incipit aetatis scansilis ire gradus.
Novimus, egregio munitos corde Poetas
Atropon hoc vita praecipitasse gradu.
Sed nihil haec ad me, cui mens formidinis exsors.
Tuta mihi vita est: tu tibi, DOUZA, cave.
DISPOSITIS anagramma notis e nomine nostro
Gratulor in Classem te retulisse tuam.
Quid tibi, FABRONI, pro nominis omine reddo?
Si non deficerem, par anagramma darem.
At nunc, quod potui, pro longo anagrammatis orsu
Reddo epigramma breve hoc. Reddere parne pari est?
CRAS ubi rorifluis aurora madere capillis
Ceperit, et primae tempora lucis eunt:
Diceris hinc, ULRICE, tuos migrare penates.
An meret hic certo rumor ab ore fidem?
Leucoris egregio rursum privatur alumno.
Taleis, si liceat, semper habere velit.
Sit mihi vera loqui nisi te generosius olim
Stemma per antiquos nobilitaret avos:
Ob decus ingenii, de te nova nomina genti
Ordiri posset Nobilitatis honos.
Invenies, tecum generis qui lumine certet:
Qui genere et docto carmine; rarus erit.
HAC Petrus Otthonis recubat sub mole sepulchri,
Ille Mathematici ductor ad astra poli.
Dum cata Leucorei moderatur regna Lycei,
Occubat, et caeli patria regna migrat.
Qui teris hoc saxum, ni saxo durior ipso,
Dices; His bene sit corporis exsuviis [Reg: exuviis] .
QUIS vobis, quaeso, Danae PAR nobile pubis,
Nondum maturo tempore suasit iter?
Nec, quod hiems, loquor haec: (quia nunc clementiae caeli est,
Quae vernam possit vincere temperiem.)
Sed, quod in hac annos non tot numeratis arena,
Quot Rosecranziadae Pallas Oliviferi.
AT, reor, hoc edicta iubent PRAeTORIA, suadet
Aetas; indulget cum Patre Matris amor.
Hinc Theodoricus Livono nobilis URSO
Vestra nimis-docto carmine vota probat.
Ite, licet, GUNDAEE tuo sociate TYCHONI.
Fraterni mereat nominis omen iter.
DUM sol cycnigenos subit Gemellos,
Cum sponsa quoque, PAULE, Magdalena
Ardes proliferum subire lectum.
O faxit dea nuptialis, ut si
Facto sol Geminos revisat anno
Excludat quoque Magdalis gemellos!
Votum hoc, PAULE, meum est. sed expedita
Mora quattuor et decem dierum,
Quum sol in mediis erit Gemellis,
Taubmano quoque nuptias agendum.
Quaeso, quid fieri putabis illo,
Ad me scribere ne graveris. o sol
Huic quoque in Geminis daret gemellos!
LEUCORE migrata gelidos vel iture Livonos
Rura vel Italico mitificata polo:
Me cum Fratre rogas Musaea viatica versus,
Rectius ut ceptum [Reg: coeptum] perficiatis iter.
Cur a me potius vis, quaeso URSINE, rogare,
Abs te largiri quod potes ipse tibi?
ARBOR ut occulto succrescit amabilis aevo;
Suaviter ut nareis [Reg: nares] adficit aura rosae:
Sic tuus ingenuae sese indolis erigit ardor,
Sicque animos docta carminis arte moves.
Vaticinor, versu quos, tu Rhododendrie laudas,
Exemplo crescent arboris atque rosae.
AD quam vespillo statuet ferale grabatum,
Quaeque foras Blasii corpus inane dabit,
Continua scitur serie Matthaea propages
Tercentum hanc annos incoluisse domum.
Ite meo exsequias Adfini, cara iuventus.
Sic vestros geminent sospita fata dies!
ARTE mihi et vita, LAUBANE, et nominis umbra
Conformis, Slesii lux oritura soli:
Litterulis ad me tanta quod laude frequentas,
Quae canit ad Nicrum carmina Francus olor:
Nota mihi narras. Tu, quae mihi Pallas in aurem,
Accipe nec tripodis deteriora fide:
Laudare eximium non est operosa Melissum
Gloria: faecundae semina laudis habet.
A tam laudato te laudatum esse Poeta
Et sacra Phaebea serta tulisse daphnes;
Laudis habet cumulum. Laudari a vate Melisso
Atque coronari Phoebus [(printer); sic: Poesibus] et ipse velit.
QUORSUM opus est, elegis nostrum expalpare favorem,
Teque verecundis insinuare modis?
Nunquid [Reg: Numquid] inhumana tetricos gero fronte tumores?
Aut mea nunc demum felle Columba madet?
Si vacuus curis animus te siverit, ultro
Ire meas iubeo te, FRIDERICE, domos.
At si venturus, venias quo tempore, refert.
Taubmanus cuivis non solet esse domi.
TERTIUS hic annus, quum te DYKMANE, tribulem
Leucoris Aonio pavit alumna thymo.
Commodus et Musis, et amicis commodus idem
Vixisti, atque tibi commodus atque DEO.
Hinc te consultrix tot amabat Iulias annos.
Et quis tam carum nolit amare caput?
Inprimis oculus Charitum Meibomia virtus
Te potuit merito plus deamare tuo:
Cum non averso mediteris carmina Phoebo,
Et morum suavis temperet ista lepos!
Haec fecere eadem, cur te quoque semper amarim,
Et cur abscessu nunc graver [(printer); sic: gravet] ipse tuo!
Sed quid? abi quo vis: iter hoc tibi vota secundant.
Corpora seiunctos pectoris unit amor.
ET tu mascula, NICOLAE, pubes
Una Leucoream migrabis oram,
Quae doctis Charitum scaturit undis?
Qua candor tuus, elegans et illa
Morum temperies favore multo
Tot fecit sibi nobiles amicos?
Ito, si placet: et putata quondam
Arguta sicilice CamerarI [Reg: Camerarii]
Invisas tilieta Lipsicorum.
Praedico tibi, Nicolae; nunquam [Reg: numquam] ,
Dyckmano socias habente parteis [Reg: partes] ,
Huius te poterit pigere sumptus.
QUANQUAM [Reg: QUAMQUAM] emensa tibi melior, VETZERE, sit aetas:
Et facies multo spendeat alba pilo:
Hanc tamen aetatis mensuram invicta senectus
Nullo mutavit deteriore die.
Incolis AURBACHIAS Mysius quasi regulus aedes;
(Quas modo VETZERIAS rectius indigitent [Reg: indigetent] .)
Ac me, quamprimum Philyrae sub moenia ventum est,
Has ultro felix hospes inire iubes.
Haec sane grates in me prolixa voluntas
Et multae laudis puncta merere potest.
Verum si tua me coniunxit regia tecum,
Dici Regillus nonne Poeta queo?
LIPSIACAM quisquis spectatum veneris urbem
Mercatusque graveis [Reg: graves] luxuriantis opes:
Atque Aurbacheas ibi non inviseris aedes:
Ne cuiquam dicas, Lipsia visa mihi est.
MISNIA parva potest urbs dici Lipsia. dici
Aurbachea domus Lipsia parva potest.
QUICQUID et infecti factique requiritur auri,
Omnibus AurbachI [Reg: Aurbachii?] venditat una domus.
Si Mysam et Latiam [Reg: Latinam] fas est compingere vocem,
AUREUS haec vero nomine RIVUS erit.
SI non ante meos ambiret Laurea crines,
Inque Poetarum ni prius aere forem:
Porro coronari vates a vate Melisso
Mallem ego, quam Phoebo vate Poeta cani.
Musarum Genios hic unus possidet omnes:
Quin mihi pro Phaebo saepe vocatus adest.
Felix, iudicio tanti qui, IANE, Poetae
Digna Poetarum fronte brabia [Reg: brabea] refers!
Credas, hanc Laurum de rupe bivertice Pindi
Cum Musis Charites imposuisse tibi.
FRANCIA me regem, terris abeunte Melisso
Rege Poetarum, dicat, HENAEE, suum?
O miseros Francos, hoc si tibicine solo
Vestra Poetifici regia fulta poli est!
Distant vox arguta Cycni gemitusque Columbi,
Quamvis sit Veneri gratus uterque canor.
Non est cuius vis magnum aequiparare Melissum:
Taubmanum quivis aequiparare potest.
NOLLEM te lacrimis oculos offendere, non hae
Postulat inferias nuper humata socrus.
Aequius est, vetulam tumulo bis condere socrum,
Quam semel in sponsa nupturiente mori.
Illa tibi vivo despondit viva puellam.
Hoc satis. absque socru nubere porro licet.
At, credo, e gnata [Reg: nata] voluisset cernere neptem;
E genero patriae mascula fulcra domus:
Sufficiat socrui sponsos vidisse. quod ex his
Enasci poterit, nascitur absque socru.
STURI, quae sponsa est, age Magdalin arctius urge,
Et quae defuncta est, lentius ure socrum.
Quas tibi sub tumulo lacrimas socrus elicit, omnes
Magdalis absterget linteolo thalami.
FLOS, Butnere virum: tibi Columbas
Quas virgo Latiae Minerva Romae
Exclusit mihi sub tholo cerebri,
Ad gustum perbibent et ad salivam.
Credo. sed mihi crede rursus; Illas,
Quas virgo mea, quam coquam vocarunt,
Prunis torruit in foco culinae,
Ad gustum magis esse et ad salivam.
FESTIVIS soccos decorasti nuper iambis.
Plauserunt salibus tota theatra tuis.
Mystica nunc elego pangis Soteria versu:
Applaudit sacris caelica turba modis.
Hunc reor, HATNECCI, parteis [Reg: partes] implesse Poetae,
Qui divum atque hominum consona puncta meret.
TRAMITTIS mihi literis amicam
E tua modo Iulia salutem.
Nonne par pare censeam relatum,
Si missam mihi litteris salutem
Aequa lege remisero? CASELI.
AUREUM ab Arte ASINUM peperit Apuleius olim:
Obstetrix Erato parturientis erat.
Postera barbaries Asinum neglexit et Aurum,
Sivit et immundi sorde perire fimi.
Squallentem [Reg: Squalentem] miserans longo post tempore sortem,
Qua potuit, digno fert Beroaldus opem:
Evocat hunc stabulo, quo pravi Inscitia vulgi
Clauserat: et varia diluit arte situm.
Non etiam nullas Steuuechius eluit, et dein
Non etiam minimas Lipsius ipse notas.
Colvius inprimis a vertice pexit ad imos
Arguta strigili singula membra pedes.
Nunc penitus, Schicorade, tibi tergere lubido est
Praeteritas Criticis quisquilias Schediis.
Cui post tot curas ASINUS nondum AUREUS hic est,
Ille asinus vere plumbeus esse potest.
SI quem nosse, VALENS, penitus cupis; obrue vino:
Notus et interius fiet et exterius.
Ebrietas animi speculum est; ut lamina formae:
Istud et hoc ipso certius esse puto.
LAMPRUS aquaepotor skeleto\s per Doridae mousw=n
Vatis et exsucci [Reg: exsuci] vile cadaver erat.
Id mihi ne fieret, primi tentamine versus
Lentus inhumanae sorduit humor aquae.
Nunc Cereris coctum bibo, quod Witeberga CUCULUM
Nominat. ad Musas caetera siccus eo.
Sed, nisi vinosum, negitat vidisse Poetam
Florida Pontanae Calliopeia domus.
Saepe velim calido cerebrum stimulare meraco:
Frigidiora iecur sanguinis autor amat.
Tu tamen in censum vis me quoque ponere Vatum.
Dic, precor, e qua sim, IANE, Poeta tribu.
HAEC tibi lux natalis, HAGI. me iudice, perges
Aetatem Bacchi flore rigare tuam.
Nescio, quod vitae genitiva superstitis annos
Spondeat e prima Schematis aera domo.
Te sexaginta nuper septemque Magistros
Vidimus heic [Reg: hic] uno progenerare die.
Si tibi natalis genitura tot ordinat annos,
Non poteris vitae de brevitate queri.
MILLENOS tibi debeo Phaleucos:
Centenas tibi debeo Columbas,
Pro tantis meritis favore tanto
Tam multis mihi praestitis diebus.
Ingens debitio pol haec egenti est!
Quam si non licet expedire totam,
Sit partem satis expedisse. quare
Millenos tibi debitos Phaleucos
Undenis ego syllabis rependo:
Centenas tibi debitas Columbas
Undenis ego lineis rependo.
IUPPITER humanas descripsit in Aegide noxas.
Hanc quantam censes, VITE, fuisse capra?
Si noxas hominis Deus unius annotet omnes,
Credo ego, sexcentas non satis esse capras.
DEXTRA tenet fulmen, tenet Aegidis altera pellem:
Fulmen habet flammas, sed gerit Aegis aquas.
MARCULUS in nostrum, MAIOR, convicia Plautum
Spargit, et indignum clamitat esse legi:
Nec, quid docta manus sapientum iudicet, hili
Aestimat, et solum se cor habere putat.
Dispeream, si vel Plauti intellexerit unquam [Reg: umquam]
Aut obiter saltim legerit iste libros!
Si notae solet esse rei vox arbitra, qua spe
Arbiter ignotae Marculus esse potest?
FILI magne patris, PHILIPPE, magni,
Invidende sititor Hippocrenes;
Quid rerum geris, obsecro: quod ad me
Toto non venit ulla sesquianno
Abs te nuntia charta? Quei [Reg: Qui] mereri
Tam lentam potui, PHILIPPE, curam?
Immo dic mihi, quaeso, quei [Reg: qui] mereri
Tam nullam potui, Philippe, curam?
LIVIUS et Caesar Romanae sidera linguae
Isse per Elysios ambo feruntur agros:
Alter et aeriae platani gessisse coronam,
Alter purpureae lactea serta rosae;
Pro se et quisque deum quaesisse volucribus alis
Cui levis implicito virga dracone viret:
Inventumque rogasse: cito pete Leucoris urbem,
Offer et haec meritis debita serta comis:
Et dic; Historicum tua corcula bina, SINAPI,
Hoc natalitium [Reg: natalicium] munus habere iubent.
Sic monuit per Noctis ebur mea pectora Morpheus:
Nec potui somnum post sepelire meum.
Iamque tuos ea serta, reor, cinxisse capillos:
Teque superbifico celsius ire gradu.
O Flaccus Plautusque meae duo lumina Musae
Natalem vellent sic celebrare meum!
ET porro viduas iacere nocteis [Reg: noctes]
Absque compare sustinet MELISSUS?
Nimirum! idque vides, ROSINA? mirum,
Ni tibi vehemente frustulatim [Reg: frustillatim]
Exsuccum [Reg: Exsucum] cor amore differatur!
Ah Rosina veni, veni Rosina!
Iam flamma deamata quinquilustri,
Iam versu celebrata quinquilustri,
O Rosina veni, veni Rosina!
QUIS tu, quis es KIRCHNERE? Quin immo quis ipse sum,
Quem tot viarum separatum differentiis,
Nec usitatum litteratis ante fabulis
Epistolarum, consalutas heic [Reg: hic] vicaria
WEZELII provincia, Musis Poeticis
Wetzelii carissimi. KIRCHNERE, nonne sic
Pulcherrime redhostio; si te vicaria
Rursum COLERI consaluto vocis arbitra?
EROTIMUS Princeps habebat liberos
Suo patratos Marte septemcenties.
Sane, CRAMERE, tot libros pro liberis
Qui possideret; nonne libris plurimis,
Haberet instructissimam librariam?
EX Asiae latebris OTOMANICA bestia rursum
Unguibus hamatis Austridos arva terit.
Nuper et Hungariam saevis comitata molossis
Irruit, et miseras dilaniavit oveis [Reg: oves] .
Ni contra steterint mature Teutones, hanc dum
Pannonus [Reg: Pannonius?] obiectis distinet agger aquis:
Romanas Aquilas an non haec BESTIA nido
Exsuet? Ah mihi sit nulla, DAVIDE, fides!
SI me non sumtus [Reg: sumptus] pigeat, quo restis ematur;
Gestor et auditor criminis inter aveis [Reg: aves]
Pendeat e furca: lingua alter, et auribus alter:
Dignus ut ex merito quemque sequatur honos.
CERNIS, ut hic sese stimulet leo verbere caudae:
Ut secum horrendo murmure pulset agros!
Ut vibrent oculi; perque horrida colla, per armos
Aurea lunatae fluctuet unda iubae!
Quo tantus, MEIERE, furor? vox unica galli
Ingenteis [Reg: Ingentes] animos exanimare potest.
SUEVUS nomine, natione Francus,
Gratis nemo laborat: erogari
Vult miles sibi menstruum: minerval
Formator pueritiae: repostis
Niceteria praeliator armis:
Et suum petit obstetrix maeotrum,
Et pactum sibi baiulus comistrum.
Functo quisque labore gaudet. immo
Quem provincia caudicalis arcto
Exercet cuneo, mora diei
Tabescente, diarium reposcit.
Et ob tot vegeti laboris aestus
VIRTUTI CHARISINque destinatos,
SVEVE, non mereas tibi bravium [Reg: brabeum] ?
Nomen, inquio non feras MAGISTRI?
CHRISTIANISSIME CHRISTIANE, pro re
Nata et temporis orbitate, paucis
Natalem-tibi macto iam Phaeleucis.
Faxit maximus imperator aevi,
Ut nos incolumes revisat. et tunc
Multo pluribus adfluet PHALEUCIS.
CAELICA Melpomene, vivi modulaminis autor,
(Sic, ORLANDE, mihi Delius augur ait)
Praeter te, nulli nostro iuravit in aevo
Nubere si liceat, nubere velle viro.
IN tres quaeso dieculas, vel horas
(Si longum id) totidem, per hunc dromonem
Huc Suadae mihi Comicae medullam,
Umbrum dico, Sebastiane, Plautum,
Quem Parisius ille doctor usu
LAMBENDI nimis (ut ferunt) in amplam
Molem corporis educavit olim,
Utendum mihi mitte. ni remittam,
Posthac ne mihi mitte. sed remittam
Quam certo mihi miseris. et ut sit
Nobis tuta fides utrinque, bissex
Oppono tibi pignori Phaleucos.
SIRENEM tibi reddo Sarsinatem.
Quaeris, quid mihi commodarit istud
Lambini scholion quod expetivi?
Hem verbis tribus, immo litteris, NIL.
Nil dem muribus addit Africanis,
Quos Aedilibus exhibere Ludis
In pompam simulat bilinguis Hanno.
An sunt, quos here vidimus. gerenteis [Reg: gerentes]
Spinas tergore missileis [Reg: missiles] ? an isti,
Quos vult Plinius hystrices vocari,
Qualeis [Reg: Quales] Inda suis et Afra tellus
Lustris elicuit priore saeclo?
Monstra quaeso, SEBASTIANE, si quid
Legisti melius. dabo minerval
Asses quattuor: immo, praeter asses,
Phaleucos retineto pigneratos,
Quos iam iure meo repignerarem.
QUEM malefida nigrum pinxit Fortuna, GEORGI,
Hunc album poterit reddere nulla dies.
VRBANE DICTUM FARIS. mea nomina furtim
Occulit implicitis hoc anagramma notis.
Atque utinam vere, quem nomen inaugurat, essem;
Farer et urbanos, docte FRISAEE, iocos!
Plautinam spirare molam mea carmina, fingis:
Hinc clandestinos nominis ire logos.
Nonne Poetarum scabies quoque Maevius edit
Carmina VI MUSAe, si quod id omen habet?
ANNUS, Iane, novus suas beato
Pollens augurio perennitates
Auspicetur: et ultimos Decembreis [Reg: Decembres]
Pari continuet beatitate.
Hoc primis tibi comprecor Calendis:
Hoc ratum sit in ultimas Calendas.
SEXCENTOS hodie dedi Phaleucos
Dilectis animabus [Reg: animis] . inter illas
Quando et tu numerere, proxeneta
Hausmano; quia-nam negare possim
Sub ANNI auspicium tibi, GEORGI,
E censu hoc aliquot meo Phaleucos?
QUANDO podagra meos vocat atque chiragra dolores,
Binus adest semper pes mihi, bina manus:
Quum vocor ad cursus et alendam ventris orexim,
Nullus adest semper pes mihi, nulla manus.
FELICES voveo tibi Calendas,
Non Iani modo principes Calendas,
Sed quotquot series habebit anni.
Votum, ARNOLDE, ratum est, vides? amicam
IANUS sternuit approbationem.
MANNUS ut Eleo felicius instat honori
Cui certum in vegeto corpore robur inest:
Abdita sic melius scrutatur sensa Minervae,
Cui praefert claram mens animosa facem:
Audaci FRISCHMANNE via grassate per arteis [Reg: artes] ,
Fers hodie studio digna brabeia [Reg: brabea] tuo:
Haud lemniscatam perituro germine palmam,
Nec de sutilibus serta caduca rosis.
Lemniscus palmaeque viror defloret ab aevo;
Et rosa virgineo cassa rubore putret.
Quod tibi decretum est solemni [Reg: sollemni] iure brabeium [Reg: brabeum] ,
Labe potest nulla contemerare dies.
Sic Frischmanne vir es, qualem te nomine prodis:
Sic vegetus mannus, sic Alemannus homo es.
DISCE diu, quaecunque semel docturus es; aiunt.
Vera; sed haec quantum verba laboris habent?
HARTUNGE, audistin' Mariani nomina muli?
Mulus is est vere, qui docet indocileis [Reg: indociles] .
SUMMA dies hodie Fastorum desinit annum,
Punctaque principii cras nova Ianus adit.
Quot superat corvus, tibi qui cognominis, annos;
Tot cupio vitae, si cupis ipse, tuae.
ECQUID ais, ZUBERE? sacro de germine Laurus
Publica serta meum nobilitare caput?
Hic de me sensus vulgi est. Ego neglego vulgum.
Quae datur a Phoebo Laurea, pondus habet.
FACTUM a Caesare te vocas Poetam.
Quid si, Marcule, Caesar hoc negaret?