QUIS QUIS es, Ecce meos Taubmani LECTOR Amores.
Vix poteris prima fronte putare meos.
Docti verba legent; et tantum verba. medullam
Qui sapiet rerum, SOLUS AMATOR erit.
SI quid amas, quod amare licet, properasque potirit:
Magnanima Dominum speque fideque roga.
Si non, ut velles, te protinus audiet; insta:
Ac repara simili vota secunda modo.
Quod si nec primum neque vult audire secundum:
Tertia fac, immo quarta vigore pari.
Audiet haec certe: pignusque sequetur amatum.
Si lubet exemplo discere, disce meo.
QUANTUS amor Patris in subolem, nondum aestimo; necdum
Quanta maritati flamma sit ista tori.
Et tu, CHRISTE, mihi tamen hac in imaginis umbra
In me grande tui pingis amoris opus.
Mi IESU, mi Christe, mei pars sanguinis; tu me
Erudias, quantus sis in amore mei:
Da mihi da, quacum sociali foedere discam,
Quantus amor subolis, quantaque flamma tori.
CHRISTE, amo. nec, quid amem, scio. CHRISTE fac, obsecro, notum,
cuius amore mei cordis alatur amor.
Nil est, quod malim, quam tela reciproca noti
Cordis in affectum cor penitrare [Reg: penetrare] meum!
Mirum est, unde mei (mirum est!) oriantur amores!
Non oculi non sunt hoc in amore duces.
Si vidissem aliquam, possem meminisse. sed vmbra est,
Vmbra est, quam vidi: immo nec umbra mihi est.
Et tamen intus amo. fac Christe fac, obscro, notum,
Cuius amore mei cordis alatur amor.
VULGUS amatorum, miror quid ametis! Ad unum
Omnes nescitis, Unde sit, et Quid AMOR.
Unus ego veri praeceptor amoris habebor:
Inquinat ardores nulla libido meos.
Quum nondum ardebam, quum liber amore vagabar,
Polluit affectus saepe cupido meos.
Nunc res verterunt. Ubi plurimus uror ab igni,
In me flamma nothas non alit ulla faces.
SPIRITUS alme, tui est hoc muneris omne, quod in me
Purus amor. Meus hic o mihi duret amor!
CHRISTE, tui quoties accedo sacraria templi,
Ut tibi divino pectore vota litem:
Pro foribus pudibunda mihi venit obvia virgo
Non minus in votis relligiosa suis.
Me viso rubet illa; mihi cor subsilit: illam
Non novi: qua sim nescit et illa domo.
Seu merear, seu non merear, mi CHRISTE; fac haec sit,
Aut huius similis, si qua futura mea est.
RARO solet pietas sed amica pecunia quaeri,
Ambitur cupido si qua puella proco.
Non ego divitias inhio pietate carenteis [Reg: carentes] ,
CHRISTE tui pietas divitiaeque Patris.
Una mihi pietas, nec dos in amore petita est:
Si mea virgo pia est, sat mihi dotis habet.
Uror: et exsuccis [Reg: exsucis] arent praecordia fibris,
Ob desiderii flammea vota mei.
Quid quid agit, festinat in omnibus omnia; nec res
Iudice metitur tempore, quisquis amat.
Flumen amatori quadrilittera syllaba Cras est:
Quicquid amat, iamiam vult sibi, quisquis amat.
CHRISTE, mei placide voti moderare calores:
Quem mihi cunque diem ponis, habebo ratum.
SPIRITUS Eurorum vireis [Reg: vires] amittit et iram,
Ni densa occurrat robore silva pari.
At meus e cor dis latebra qui portat amorem
Spiritus admisso flamine liber abit:
Nec tamen in vacuo portatum effundit amorem,
Sed cumulatum aliquo semper amore refert.
SPIRANS Aura Dei, Deus ipse, fac unus in uno
Concordantis amor spiret amore tori.
Una meis oculis hodie signata puella est.
Connubio vellem quam, mihi posse dari.
Sed quis amoris erit mihi conciliator ad illam?
Ipse peregrinis advena dego locis.
Nec fas, consilium prius explorare parentum:
Nec consanguinei nominis ullus adest.
Nec scio, quo valeat, patrios excurrere montes,
Ac sumptum et longae dura vorare viae.
Sancta o Simplictas, clamat, qui venerit illuc:
Nec, quid sim, norunt: consilioque carent.
Vos ego vos, sacrosancta Trias, compello: parentes
Este mei, et visam conciliate mihi.
Quae tam dura socrus, tantos quae ferre repulsam
Conciliatores hoc in amore sinat?
ARDOR amoris adest nisi mutuus, Ecquis amari,
Ecquis, si me unum tollis, amare potest?
Ipse amo: nec redamor tamen ulli. credere fasso
Nemo volet: sed me credere cogit amor.
CARE Deus, secerne mihi, quae reddat amorem.
Durus amor, cui non redditur alter amor.
SUM, fateor, semperque fui de paupere turba;
Verum Teutonico non male-notus agro.
Qui ditat, Deus est: Deus est, qui pauperat. idem
Et mihi particulam, quum volet, addet opum.
Sed quid opum mihi, CHRISTE, rogem nunc rectius addi?
Coniugium? hoc ipsum est. hoc, precor, adde iugum.
Coniuge morata potiores, credo, vel ipsum
Divitias homini vix dare posse Deum!
FAMA susurravit, me fuscam ardere puellam.
Id quaedam falso verberat ore Lupa.
Ignosco, patiorque lubens, mi CHRISTE. quis,
Clauderet oppositis omnia labra seris?
Sed scio, plus candoris habet (quaecunque sit) in se o quis
Ista puella, licet fusca sit usque foris;
Quam Lupa, cui facies haec fusca notatur, in omni
Quaque intus nota est corpore quaque foris.
QUOD genitor sutor, quod sartor vitricus olim
Audiit, in nulla re quod uterque fuit:
Quod vili eductus sum pagi in cespite, qualis
Transalbina fere, Leucori, Brata tua est:
Inde, quod altrices miserentis ad ostia buccas
Quaesivi tremulo vocis agone puer:
Spargit id in totam secreto Marculus urbem:
Reddat ut invisum meque procosque meos.
IESU tignarii quondam pauperrime fili,
Rex hodie regum dives, An ista probas?
Sed, precor, ignoscas homini. Quod is exprobrat, eius
Scis tu me nulla suppuduisse die.
NON amo, sicut amant, quibus est in amore voluptas
Sorde Cupidinei commaculata luti.
Castus amor meus est: meus est sine labe cupido.
Verus amor coeli non gerit arma Cypri.
SPIRITUS aeterni castissima flamma Iehovae,
Hoc amet adfectu me mea, si qua mea est.
QUALIS in elisa-Bethanide foetuit olim
Conditus ad quartam Lazarus iste diem:
Talis, ad hunc Albim dum vivo, quattuor annos
Putuit illicito cor mihi saepe situ.
Nam cur, qui fuerim, te celem, CHRISTE? quis ullus
Vitet inadspecti [Reg: inaspecti] tela Satanis Homo?
Quanquam [Reg: Quamquam] nullo unquam [Reg: umquam] pollutum corpus amore est:
Servavi intactae virginitatis opes.
Conspergas, o CHRISTE, tuo me sanguine! mentem
Unica gutta meam vivificare potest.
Dicque, Foras Taubmane foras morientis ab urna
Corporis, atque tuo concipe digna Deo.
Utque foras prodire queam; neque rursus ad istas
Humanae tenebras lubricitatis agar:
Legitimum thalami tumulum mihi, CHRISTE, procura.
Quo possim affectus contumulare meos.
TREIS [Reg: TRes] me collecto voluistis pane per annos
Ventris inhumanam mitificare famem.
Primum annum primi pensastis honore Magistri:
Caesareae lauris serta secundus habet:
Tertius optatae si cor mihi virginis addit:
Quae tria pro tribus his des potiora, TRIAS?
VRBIS ad hoc trivium multos ea cura fatigat:
Hac quamvis cura non nimis esset opus:
Quae tandem virgo possit Taubmana vocari
Nominis emerita traditione mei.
Hanc iste, hic illam secum mihi destinat: ac si
Res foret arbitrii solius ista mei.
Tu mihi, diue Pater, tu sis paranymphus et auspex;
Et monstra, thalamo commoda si qua meo est.
Iudicium festinus amor praestringit: et ex se
Caecus, agit caeco cor iuvenile freto.
Tu sortem moresque meos scis, vne [Reg: une] : maritam
Quae sortem et mores hos ferat, une dabis.
NE tibi pallori sit, quae meacunque puella es,
Quod facies nigro tincta colora mihi.
Cor Deus, ipsa iecur, cerebrum mihi Phoebus adurit.
Saeuit in hoc uno corpore flamma triplex.
Et mirer faciem nigrescere? miror id unum,
Quod non in cineres totus et omnis eam.
QUarta glycyrrhiferis Francum parasanga Pabergis
Dulcia natalis distinet arva soli.
Felix ingenium telluris et aeris illic:
Credibile est, hominem participare loci.
Atqui etiam Musis et Phoebo dicor amari:
Livet et haud ullis saucia fama notis.
Corpus nec senio neque pubere frangitur aeuo:
Florida maturo stat mihi vita gradu.
Quin tua victuris possum dare nomina chartis,
Ut decus a sera posteritate feras.
Et quod praecipuum est, amo Christum impensius: et quod
Praecipuo plus est; Me quoque Christus amat.
Quaeso, Puella, tuum nonne haec mereantur amorem?
Quod si vilescant singula, multa iuvent.
SUspiro. nam quid, nisi suspirare relictum est?
Suspiro, et trepida maestus anhelo anima:
In lacrimas etiam cerebri vis liquet, et udo
Lumine praegnanteis [Reg: praegnantis] eiaculatur aquas.
Per strepitum nuper me forte Salacio quidam
Audiit ad socios deproperare toros.
Hinc livente meum lingua suggillat [Reg: sugillat] amorem:
Consilio nimis haec praecoce vota peti:
Meque Professorum vixdum meruisse cathedram:
Et quae praeterae fingere carptor habet.
Iesu, qui mentis scrutaris acumen, et imos
Insinuas oculum cordis ad usque sinus:
Tu scis, indomito me non pruriginis aestu
Ad curas animi nupturientis agi.
Res una est, una est res, quae persuadet: et uni
A me uno fidei res patefacta tuae est.
Nec tibi res nihili visa est ea. quippe benigna
Ominis occulti saepe probata fide.
MITTE, Cor, et lacrymas et flamina suspiratus.
Mentis operta Deo vota probasse, sat est.
BRyllis ait; passum me virginis esse repulsam,
Et spem pertuso CORBE tulisse domum.
Si quid inaudisti, MOSBACHI; credito nugas.
Nulla meis unquam [Reg: umquam] virgo petita procis.
Nec mihi lecturo sociam metuenda ruina est.
Qui iacet in plano, non habet, unde cadat.
Aut me patricias censes ambire Dianas
Quas fastosarum spiritus inflat opum?
Nequaquam. Tanquil mea ne sit faemina. nubat
Illa mihi: do minae non ego nubo meae.
Vinum poetarum equus.
SANGUINIS heroi, Princeps, generosa propago,
Quam fovet illustri Saxona Ruta solo:
Cum sacros aleret felicior aura Poetas,
Inque suo pretio carmen et autor erant:
Dulcia potabant animosi vina Poetae:
Inde Poetarum vina Caballus erant.
Nunc gelidae potantur aquae. mirabimur ergo
Frigida si scribit carmina potor aquae?
Sum vates ego, SAXO, tuus; qua Leucoris urbem
Clarus honorata praeterit Albis aqua.
Postque dies septem nuptos imitabor amores,
Quum Venus in thalamos ibit Elisa meos.
Haec mecum ut caleat Taubmana poetria; et ipse
Fortius in laudes possim equitare tuas:
Dux praelustris, equum mihi Vinum, quaeso, propines:
Sic et fortis Eques, sic et Amator ero.
IN thalamos ut Elisa meos iurasset ad aram,
Iamque coronabat hospita mensa dapes:
Me properata cito cursoris epistola missu
Affectum dono nunciat [Reg: nuntiat] esse nouo:
Offerturque tuo carum mihi nomine poclum,
O Princeps Clariae nobilis altor aquae!
Nunc tua, Thericle, possunt inventa probari
Vatibus! inventis iam fruor ipse tuis.
Discite germani, quo sitis honore, Poetae:
Dum mihi versifici tantus habetur honos.
CHRISTIANUM, IOH. GEORGIUM, AVGVSTVM, CHRISTIANI SAX. ELECT. FF. AVGVSTI NN.
FLORIDA Saxonicae, Iuvenes, tria germinae Rutae,
CHRISTIAS Augustum quae dextera sevit in hortum
Marchiaco traducta solo: non caussa profecto est.
Cur strabus obliqui Livor me liminis ictu
Verberet; aut linguae sugillet inerte cavillo
Barbariae proles sanos exosa Poetas:
Curve rubore pudor faciem mihi purpuret; ac si
Fortuna maior mea conarer ad actum
Quod vos invito, quem Spiritus ille Iehovae
Instruit et puro dominans in corde cupido.
Heroas certum est et vos genus esse deorum:
Et vates diae credantur originis: hinc id;
Nascuntur fato, non fiunt arte Poetae.
Scimus avi vestrumque patris quam prona voluntas
In sacram fuerit numerosi carminis artem.
Ast ego non tanti! fateor. sed quantulas essem,
Tantus eram, vestra potuit cui Leucore nuper
Docta Poetarum per iura Professio credi.
Famae si qua fides, olim subiere minutas
Numina magna casas. sic te, Iouis inclyta [Reg: incluta] proles
Claviger Alcide, mapalia nuda Molorchi,
Paupera sic Hecale te, stirps Neptunia Theseu,
Excipit hospitio. sic Iuppiter ipsemet atros
Visitat Aethiopas sceptri grauitate relicta.
Si tamen, augustae vos o tria sidera Dresdae,
Sorte mei maiora loci foratasse rogaro [Reg: rogavero] ,
Illustreis [Reg: Illustres] poterunt Legate vicaria parteis [Reg: partes]
Tradere curatum. sic vos adolescite: sic nos
Imperiique salus adolescat ab indole vestra.
TER GEMINI Fratres, sidus regale dynastum,
Quale in Saxonico convenit esse polo:
Idne parum visum est, legatum tradere, qui me
Rite maritandum sistat in aede sacra?
Ni simul et poclo me donaretis et auro,
Quod sponsis tenues amplificaret opes.
AT labor in poclo cuius? Myos, anne Myronis,
Mentoris an caelum est, an Polyclete tuum?
Crispantur tremulae fibris erronibus undae,
Et filicata vago bulla rigore tumet.
Nec minima livet macula: rubet intus et extra
Qualis in aureola luna coruscat aqua.
Non puto, ad Aethiopas veniat si Iuppiter esum,
E poclo nectar splendidiore bibi.
I dromo: quaeque recens-nuptis Academia dono
Quaeque Urbis proceres vina dedere, refer.
Imbuere egregium convivas munus oportet
Non crucino sed de nobiliore mero.
Ab summo ad numerum bibite omnes ordine poclum:
Proque Ducum, dicat quisque, salute bibo:
Pro triga crescente Ducum, Ruta-Ense potentum,
Qui dici autores [Reg: auctores] muneris huius amant.
Atque vt Rhenei iuguletis acumine Bacchi
Carnifices tetrici pectoris excubias:
Pro sponsis etiam geminos potate decunces,
Quot vult sponsorum nomen utrumque bibi.
Felix, quem Princeps dignatur munere! quando
Ex autore [Reg: auctore] suum munera pondus habent.
QUANTUS es, argento polles auroque. Quid auro
Carius, argento clarius Orbis habet?
Rare CALIX, seu te pretio seu flore metalli
Aestimo, priuatas munere vincis opes.
Saxonicos fortuna iubet dare magna dynastas:
Haec Praeceptorem mittere dona, grave est.
At quam facta fabre! tacito me, dicite; Fecit
Daedalus artifici Noricus ista manu.
Carum est argentum, carum aurum, carus adaeque est
Iste laborati fusilis ordo modi:
Sed Praeceptorem donare haec talia res est
Cara adeo, vt non sit carior vlla mihi.
NEXILIBUS conserta plicis, Armilla, rotisque:
O geminis contra non pretiosa minis!
Aemula fulgetris, et crasso pinguis ab auro,
Quantum vis pingui non fabricata manu.
Cingito me, qua dextra suo commissa lacerto est;
Hunc te largitor iussit habere locum,
Quantus ab excocto splendor tibi fulgurat auro,
Tanta tui quondam fama datoris erit.
HAEc pietas virtute tua mihi carior omni est,
Quam Deus in fibras sevit, ELISA, tuas.
Nunquam [Reg: numquam] declinas in somnum lumina, nunquam [Reg: numquam]
Mane tuas operis adiicis ante manus,
Quam caput e dio mediteris Codice mecum
Ac solitas uno dixeris ore preces.
Et quoties sacro tinnitus ab aere fidelem
Convocat in templi publica vota gregem,
Sedula compares tu primos inter: et acri
Aure Sacerdotis singula dicta notas.
Porro domum rediens consultas Biblia, num sint
Dictorum stabili quaeque citata fide.
Haec ego quum video, tacita mihi pectus abundat
Laetitia, et cerebrum liquitur in lacrimam.
Hoc animos etiam mire mihi mulcet et aureis,
Hymnos faemineum quum canis inter opus,
Iamque exile trahens sonitus procudis acutos,
Iam tenerum fragili gutture murmur amas.
ANTIQUUM est hoc nempe tuum. Noua reiice [Reg: reice] quaeso,
Ac retine antiquum semper, ELISA, tuum.
FRIDRICE GULIELME,
Illustris inter omnes
Saxoniae dynastas,
Phoebi cor eruditum,
Et erudita Phoebi
Honore corda mactans:
Quae vota nuncupavi
Reciprocante rithmo [Reg: rhythmo]
Vernaculae loquelae,
Praegnante pro marita,
Pro germinante foetu,
Pro Celsitate vestra,
Pro Saxonumque Ruta:
Sint auspicata, quaeso,
Pauloque laetiori
Haec intuere vultu,
Pauloque mitiori
Haec aure iudicato.
Sic ipse quae vovebam,
Quae publice vovebat
Ecclesiae corona,
Benignitas Iehovae
Rectissime secundet:
Sic laude Christiana
Vivasque polleasque
Illustris inter omnes
Saxoniae dynastas.
FRIDRICE GULIELME.
GRAECOS Anacreontes
AD SPIRITUM IEHOVAE
Abs te, PELARGE, legi.
Quod si quis hos Latini
Sermonis architecton
Felicitate tanta
Auderet aemulari:
Nonne, approbante cuncto
Poetico senatu,
Vocari et esse posset
ANACREON LATINUS.
VENI puella tandem
Thalamo dicata nostro:
Thalamo dicata nostro
Veni puella tandem:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O bella virginella,
O virginella balla,
O fructuosa nostri
Amoris officina,
O luculenta sexus
Corona foeminini [Reg: feminini]
Pergas venire tandem,
Tandem venire pergas:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O succiplena virgo,
O virgo succiplena.
Cui sacchar [Reg: saccharon] ex ocellis,
Et nectar e labellis,
Et ros it e papillis:
Cui laureata myrtus,
Et myreata laurus,
Et rosidae rosellae
Lanuginem capilli
Hinc ambiunt et illinc,
Thalamos inito pactos,
Et virginale sertum
Suspende nuptiali
Cubiculo mariti.
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Exclude copiosae
Mihi germinilla prolis,
Sexcenta filiorum,
Sexcenta filiarum:
Ut Christiana plaebes [Reg: plebs]
Subinde masculino,
Subinde foeminino [Reg: feminino]
Multiplicetur auctu:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Cessa, marite, cessa
Me tot vocare verbis,
Tam pertinace voto
Me provocare noli:
Thalamo dicata pacto
Tandem puella veni:
Tandem marita veni
Thalamo dicata pacte:
Ut flagitat Cupido,
Ut imperat Cythere,
Ut exigunt Poetae.
NUper deambulabam
Horis meridianis
Ad prona monticelli
Vallecula [Reg: Vallicula] reducta.
Ut forte codicillos
Contortulos sinistra
Manuscula terebam,
Arbusculaeque dextra
Ramusculum vibrabam:
In pratulo virenti
Iuxta patentiores
Nemusculi recessus
Aliquantulum resedi,
Et alsioris aurae
Ad ventulos hiavi:
Ut taedulos diei
Eluderem labores,
Ut palpitantis aestum
Iecusculi levarem.
Nil tale cogitanti
Taciturnulo meatu
VENUS obviabat; illa
Doctrix amationum,
Cultrix amasiorum,
Magistra Nuptiarum,
Iuro meas Columbas,
Veneri sacras Columbas;
Pedusculos habebat
Nive purpurantiores:
Uterculum fovebat
Lana tenelliorem:
Papillulas ferebat
Pomo rotundiores:
Cerviculam movebat
Pavone rectiorem;
Induculam gerebat
Auro micantiorem:
Fragrantiora nardo
Labella purpurabant:
Radiis nitentiores
Capilluli volabant.
Heus, inquit, architecte
Versus AnacreontI [Reg: Anacreontii] ,
Quid otiose rerum
Considis heic [Reg: hic] in umbra,
Acutulasque dumi
Vepreculas recenses:
Spectasque flexuosi
Lacusculi trementeis [Reg: trementes]
Reciprocationes?
Quin explica latenteis [Reg: latentes]
Maturrime tabellas:
Minusculosque versus
Blanda minutularum
Connexione vocum,
Adaemulare prisci
Anacreontis, ausu
Laboriosiori:
Et nuptias novellas,
Et musteos maritos,
Novitiis Camoenis [Reg: Camenis] ,
Et musteis Camoenis [Reg: Camenis] ,
Ac elegantiori
Solemnitate macta.
Quas tu mihi Camoenas [Reg: Camenas] ,
Quos, inquio, maritos
Venus iocosa narras?
An, inquit, ista nescis?
Nescisne solus ista,
Quae publice geruntur
Ad MYRTILETA Nicri?
MELISSUS; ille vatum
MELISSUS Imperator,
Cupidinis sagittas,
Quas tot fugavit annos,
Tandem calore sero
Ad intimam medullam
Coactus experiri.
Amasiae puellae
Sponsaeque virginellae
Vix nomen indicari
Apteque copulari
Potest minutiori
Hac versuum Camoena [Reg: Camena] .
Sit ipse Chrysaliscus:
Sit ipsa Pasicompsa.
Nec nomen inveniri
His dignius sit ullum,
His aptius sit ullum.
Hunc esse Chrysaliscum,
Hanc esse Pasicompsam,
Dii fatentur omnes,
Deae fatentur omnes.
Miratus insolenteis [Reg: insolentes]
Has expeditiones
Cupidinis; quid, inquam,
Si forte more sueto
Nos fallat iste rumor?
Non, inquit, iste fallit,
Sed veriora vero
Me praemonente narrat.
Certe meretur, inquam,
Hoc singulare factum
A Vate singulari
Ubique publicari,
Ubique praedicari.
Sed si meos lacertos
Examino staterae
Nutu se veriori,
Huic impares labori
Videntur admoveri.
Exuberat voluntas,
Sed deficit facultas.
VENUS renidet: et, Quid
Me ludis, inquit, ultra?
Quin explica tabellas:
Poeticas tabellas,
Taubmanic as tabellas:
Quas heic [Reg: hic] habes tabellas:
Ego te praeibo verba;
Praeibo VERBA NUPTA,
Amoenitate prisca:
Ego vinnulas loquellas,
Et liberas Columbas,
Ego melleos lepores,
Et scitulos amores
Communicabo tecum.
His adde tu Columbas,
Complusculas Columbas;
Taubmanicas Columbas,
Poeticas Columbas,
Iocularias Columbas;
Dicaculos sonores,
Audaculos lepores:
Et Musicas Camoenas [Reg: Camenas] ,
Et voculas amoenas:
Et quicquid est amorum,
Et quicquid est leporum:
Et quicquid est ubique
De more liberali:
Et quicquid est ubique
De lege Nuptiali.
Ut eroget voluntas,
Quod derogat facultas.
Sic dixit. ipse risi;
Et, Quid meas Columbas
Me poscis? Ida, dixi.
Et quid meos sonores,
Et quid meos lepores,
Et quid meos amores:
Et quid meas Camoenas [Reg: Camenas]
Me poscis? Ida, dixi.
Dixi. Sed illa contra:
Quid hoc ineptiarum?
Quid abnuis, quod audes
Genii benignitate?
Verboque mox in ipso
Sic dictitare coepit:
QUOS Fata copularunt,
Et coniugale foedus,
Estote copulati,
Estote coniugati:
Ac porro deiugandi
Aeternitate nulla.
O CHRYSALISCE belle,
O belle CHRYSALISCE,
Nunc conde Pasicompsam
In dexteram iugalem
Nexumque brachialem.
O Pasicompsa bella,
O bella Pasicompsa,
Nunc conde Chrysaliscum
In dexteram iugalem
Nexumque brachialem:
Et mille basiorum,
Et mille saviorum
Lucta ferociori
Vos inter excitate.
Mulcta licentiori
Vos inter erogate.
Aurate Chrysalisce,
Non aestimetur usquam
Incompta Pasicompsa!
O compta Pasicompsa
Ne Chrysaliscus usquam
Non aestimetur auro!
Hunc corculum vocabis,
Te melculum vocabit:
Hunc flosculum vocabis,
Te gemmulam vocabit.
Nexu tenaciori,
Gestu procaciori,
Lusu tenelliori:
Festiviore ritu,
Iucundiore visu,
Foecundiore [Reg: Fecundiore] nisu,
Haerescat, insolescat,
Vigescat et vegescat,
Succrescat et virescat
Corpusque mensque vestra.
Dic Chrysalisce, dic dum;
Mea compta Pasicompsa,
Ocelle blandicelle,
Puella virginella.
Venerilla pumililla,
Da te mihi tuumque
Corpusculum venustum,
Pectusculum vetustum,
Femurculum tenellam,
Labellulumque bellum;
Eburneum labellum,
Argenteum labellum,
Corallinum labellum,
Sapphirinum labellum,
Beryllinum labellum,
Topazinum labellum,
Hiacinthinum labellum,
Smaragdinum labellum,
Labellulumque bellum.
Da Pasicompsa dextram
Teneram venustulamque,
Mollem rotundulamque,
Roseamque candidamque,
Auroque cariorem,
Gemmisque clariorem,
Lotoque dulciorem,
Thymoque suaviorem,
Dextramque Chrysaliscam.
Da paetulos ocellos,
Da comptulos capillos,
Da lacteas papillas,
Da scitulos lacertos,
Plenosque mellis artus.
Ego do tibi vicissim,
Quodcunque dant amantes;
Virgunculae iuventus,
Uxorculae maritus:
Animamque Cor et omnes
Lubentias, et omnes
Licentias, et omnes
Sermunculos, et omnes
Morsiunculas, et omnes
Pressiunculas, et omnes
Faventias, et omnes
Salacias, et omnes
Cupidines, et omnes
Facetias, et omnes
Anhelitus, et omnes
Susurrulos, et omnes
Cachinnulos, et omnes
Amiculos favores,
Mellitulos amores,
Violentulosque mores.
Age Pasicompsa; dic me
Passerculum pusillum,
Tuumque turturillum,
Tuumque me Columbum;
Beatulum Columbum,
Loquaculum Columbum,
Diaculum Columbum,
Virunculum Columbum,
Tirunculum Columbum,
Valentulum Columbum,
Novumque Chrysaliscum:
Age Pasicompsa, dic me.
Quid Chrysalisce dicam?
Paterculum? sed adde
Fraterculum. Quid inde?
Anserculum? Sed adde
Cuniculum. Quid inde?
Vulpeculam? sed adde
Furunculum. Quid hoc est?
Furunculum vocabo?
Vocabis hercle. quin et
Praedonculum vocabis;
Sed nempe basiorum,
Sed nempe saviorum.
Et porro me vocabis.
Quid porro te vocabo?
Apiculam? sed adde
Tirunculum. Quid inde?
Tinnunculum? sed adde
Ranusculum [Reg: Ranunculum] . Quid inde?
Lepusculum? sed adde.
Quid ergo semper addam?
Nil; praeter illud unum:
Ut quandocunque palpas
Mihi voce delicata,
Manuque blandienti;
Addas subinde testeis
Ac sanctulum sigillum,
Ter mille basiorum,
Ter mille saviorum.
Ego te meam vicissim
Vocabo Pasicompsam:
Ego te meam Columbam,
Beatulam Columbam,
Dicaculam Columbam,
Loquaculam Columbam,
Virgunculam Columbam,
Tirunculam Columbam,
Mellitulam Columbam,
Valentulam Columbam:
Ego te meam medullam,
Penitissimam medullam;
Ego te meam Dianam,
Subinde marmorillam,
Subinde mollicellam
Subinde blandicellam,
Subinde milleformem,
Subinde millemunem,
Subinde mellilinguem;
Bellam, beatulamque,
Beatulamque bellam
Appellitare pergam.
Ego te meam subinde
Materculam vocabo;
Ego te meam subinde
Sororculam vocabo:
Ego te meam subinde
Eiconculam vocabo:
Ego te meam subinde
Corniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Apiculam vocabo:
Ego te meam subinde
Palumbulam vocabo:
Ego te meam subinde
Caniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Vulpeculam vocabo:
Ego te meam subinde
O viculam vocabo:
Ego te meam subinde
Nitedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Lecticulam vocabo:
Ego te meam subinde
Muraenulam vocabo:
Ego te meas subinde
Cupedulas [Reg: Cuppedulas] vocabo:
Ego musculum tenellum,
Ego rusculum novellum,
Bellatulamque bellam,
Bellamque Pasicompsam
Subinde te vocabo.
Hac pactione, curis
Nos mutuis amemus:
Hac factione, curis
Nos mutuis amemur:
Et spiritu trahaci,
Et halitu sequaci
Et corculo voraci,
Et vocula salaci,
Et osculo rapaci,
Et lingula loquaci,
Et hirquulo [Reg: hirculo] minaci,
Et crusculo procaci
Nos prosequamur una,
Nos diligamus una.
Horumque porro fructus
Carpamus annuatim,
Prolem feraciorem,
Prolem beatiorem;
Prolemque dulciorem,
Prolemque cultiorem:
Prolemque masculinam,
Prolemque femininam:
Tot utriusque sexus,
Quot Orbis hic figuras,
Quot plumulas acanthis,
Quot voculas coturnix,
Quot flosculos rosetum
Quod ramulos frutetum
Habetque procreatque:
Qui mensulis, adinstar
Oblivulae, sedebunt;
Adinstar uvularum,
Et palmitum novorum,
Per mutuum vigebunt,
Per mutuum virebunt:
Pariterque cantitabunt
Vernaculum canorem:
Pariterque saltitabunt
Feroculam choream:
Pariterque lusitabunt,
Pariterque basiabunt,
Pariterque suaviabunt,
Pariterque vellicabunt;
Pariterque nos amabunt,
Pariterque nos vocabunt
Procace murmurillo,
Loquace gutturillo,
Saltuque pumilillo.
His Ida conticebat,
Et Nuptias petebat.