Invide cur acuis ringendo Zoile dentes?
Cur sulcat vultus ruga maligna tuos?
Sed tu Maeonidem ridebas Zoile vatem,
Et similis numquam desinis esse tui.
An non est iuvenum iuvenilia condere scripta?
Si capitur studiis ipsa iuventa suis.
Ut Cereri grata est peragendis messibus aestas,
Bacchus in autumno dulcia vina bibit.
Sic matura dabit posthac maturior aetas,
Interea hoc placida perlege mente, precor.
ANIMADVERTI olim iuxta argumenti, et imitationis naturam et tractationem tria fuisse poetarum gener ausitatissima, quorum primum fuit utile, quod aut ad erudiendos et expoliendos animos adolescentum conducebat, ut quod honestatem, eiusque semina et decora, cum singularum per diversos circumstantiarum ordines officiis continebat h)qiko\n dictum, aut ad rerum naturae cognitionem et diiudicationem plurimum faciebat, fusiologiko\n antiquitus appellatum. Verum in priorem classem et sacrarum literarum poemata referenda sunt, cuiusmodi per quam multa a poetis Germanis summa laude nostra memoria decantat, et prelo excusa florent. Alterum est duntaxat animi oblectandi gratia expetitum quod etsi nihil, vel quod cum virtute coniunctum esset, vel quod ad rei natur alis indagationem, atque proprietatem conferret, vel quod ad pietatem vitae cum civilis, tum Christianae conduceret, probe docuit, canoras tamen nugas et ludicra interdum
nimis obscoena diligenter promovit. Tertium est eorum, quibus non tantum curae est voluptas, sed etiam utilitas. Delectant quidem, cum hilariores animi affectus concitant. Utiles vero sunt, cum ingenia propter certarum vel arcanarum, vel humanarum cognitionem informent, de quibus sic Horatius ad Pisones cecinit:
Aut prodesse volunt, aut delectare poetae,
Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae
Verum sicut Primum, etsi non sit utile, tamen aliquanto durius, tamquam seniorib. Catonib. aptius censetur. ita proximum cum non parum animos humanos oblectet, mollius est, et iuventuti magis accomodatum. Ultimum autem utrique aetati convenit, totique theatro satis appositum. Id enim non tantum docet, sed et uno labore, unaque opera mirifice delectat. Quare id genus poemata cum venalia passim exstabunt, vel in regionib. longius positis, cum ex horum venditione librarii non parum pecuniae facient, tum vero non interitur a sunt, sed vivacissima tamquam seu Apolline, seu cedro digna perdurabunt, et consistent. Id quod et Horatius his versibus voluit:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci
Lectorem delectando, pariterque monendo.
Hic meret aete liber Sosiis, hic et mare transit
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Quibus cognitis, non difficile erit de quibuslibet
poetis propter materiam iudicium facere, idque exquisitum. Nam si Aristoteli Empedocles, cui nihil praeter metrum cum Homero commune est, non sit poeta, sed cum propter rerum naturae tractationem susceptam utilior esse exoptabat, potius fusiolo/gos, iudicatur de quo tamen Lucretii praestantissimum elogium memoriae proditum est hoc modo:
Nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
Nec sanctum magis, et mirum carumque videtur
Carmina quin etiam divini pectoris eius
Vociferantur, et exponunt, praeclara reperta
Ut vix humana videatur stirpe creatus
Quid nam quaeso quis iudicii de Lucretio proferet? cuius opus etsi nobis hodie mutilum sit, multis tamen luminibus et ingenii, et artis praestare quadam ad Q. fratrem epistola Cicero pronuntiavit, et a Cicerone eosdem libros emendatos D. Hieronymus ex Eusebio testatur. Est ne diversum statuendum de Varrone Attacino Narbonensi? Hic enim non minus atque Lucretius Empedoclis exemplum secutus est. Ad hunc modum Lucanum esse oratorem, quam poetam, cum simplicius citra ulla voluptatis illectamenta suam historiam cecinerat F. Quintilianus mavult, Mirum igitur est, cur Aristoteles in comoedia solam voluptatem quaesierat. Nam illi est hoc dramatis genus imitatio improbiorum, non tamen ad omnem malitiam, sed turpitudinis ridicula particula. Primum hic to\ faulote/rwn etsi
ambiguum sit, tamen ad personas certis rationibus referre cupio et contendo. Sentit enim in hoc poemate inferioris sortis atque ita iuxta vulgi sententiam deteriores et viliores esse histriones, qui tamen non sunt ad extremum flagitiosi, quales in tragicis facinoribus, ut plurimum esse consueverunt.
Deinde argumentum est cum turpitudine coniunctum, quod tamen non magnopere pios spectatores neque offendit, neque corum mores corrumpit. Scriptum enim reliquit philosophus a)i/sxos a)nw/dunon kai\ ou) fqartiko\n quod est, turpe est argumentum, atta men doloris expers, et sine magna honestorum morum corruptela. Eius vero exemplum a ridicula facie subiecit, quae etsi turpe et perversum quiddam sit, non tamen protinus dolore quempiam afficit. Postremo eius finis statuitur to\ geloi=on quod ridiculum, et risum voluptatemque moveret. Quod si quis illam descriptionis naturam mordicus sequi efflagitaverit, vix quempiam comicum poetam salutabimus. Fatemur quidem in Aristophanicis comoediis (is enim Aristotelis memoria ab omnibus comoediae poeta dictus, atque philosopho circiter sexaginta annos maior fuit) plura esse ridicula, quam seria, eaque pia, et honesta, quae tamen bona exparte satyrica iuxta eius temporis consuetudinem esse apparent.
Nonne in equitibus cernitur, at Cleonem tribunum plebis tamquam peculatorem
perstrinxerat, adeo ut ipse faciem suam minio oblitus (reliqui enim illius potentiam formidabant) personam egerat? Nonne et Niciam summum ducem, utique mitem, et liberalem tamquam desidem et agricolam in fabula, quam Gorgiam auctore plutarcho inscripsit, gravius taxaverat? Nonne in nebulis, quas Dionysio Siciliae tyranno formam reipub. Atheniensis petenti platonem misisse scribitur, absque controversia magis propter opus et ornamentum Atticae linguae absolutum, quam propter crimina, quibus per meteora gravissime Socratem philosophiae patrem precio et impulsione Anyti et Meliti adductus, insectari contenderat? Nonne in Vespis Philocleonem propter iudicii affectationem, et ambitum insimulaverat? Nam vespae iuvenes iudiciorum desiderio tenebantur, sed senes suis stimulis exstimulabant. Quid multis? pauca sunt quibus docet et eadem sunt ceu pa/rerga quod genus sunt in Pluto de paupertatis et opulentiae collatione, ita et in pace pacis commoda prosuit, ut eandem Graecis iam bello defatigatis suaderet. Proinde Aristotelem ad priscam comoediam magis respexisse arbitror, et censeo, cuius usus sub id tempus (Nam Tragoediae protinus successit) frequentis simus fuit. Quatenus autem mores quorundam civium deridendo et traducendo taxaverat, non parum reipublicae profuit, Multi enim sibi cavebant,
ne spectaculo ceteris esset, atque domestico probro. Verum cum nimiae licentiae fenestra aperta esset, lege lata sanctum erat, ne quis carmen infame pro poneret. Quod et in caussa est, cur nova comoedia surrogata sit, argumento communi omnib. hominibus mediocris fortunae, nimisque amaritudinis habens. Itaque spectatoribus plus delectationis adfert, quia argumento concinna est, quia consuetudine congrua est, quia sententiis utilis est, quid metro praesertim trimetro apta est. Quapropter recentiorum Graecorum comoediae finitio et nostro tempore gratior erit ut quae sit privatae, civilisque fortunae sine vitae periculo comprehensio. Donatus idem quoque agnoscit, sed a)ki/ndunon exponit, et addit, qua comoedia discitur, quid sit in vita utile quid contra evitandum, non aliter atque in ethicis fieri solitum est, quibus et expetendorum et fugiendorum est professio. Est igitur Livio Andronico comoedia cottidianae vitae speculum, quem Cicero secutus eam esse pronuntiat imitationem vitae, speculum consuetudinis, imaginem veritatis. Quod genus exempla in Terentianis fabulis manifestissima sunt, in quarum aliis modo vaga libido damnatur, et coniugii honesti laus confirmatur, modo in aliis nuptias non esse legitimas, nisi parentum consensu factas dilucide adumbrat, modo in aliis dissidium inter socrum, et nurum perpetuum esse ostendit, modo alia atque alia certa quadam thesi comprehensa
argumenta fusissime explanantur, et actione quasi in speculo commonstrantur. Ad hunc modum nostra aetas multos comicos velut ex equo Troiano effudit, non ita infelices, quorum opera rerum et profanarum et sacrarum spectacula quam illustrissima nobis exhibita sunt, atque nuper Christophorus Stummelius iuvenis mihi perquam carus, studiorum meorum socius apud nos tamquam in patria comoediam dexterrime lusit, manqa/nontes aut studentes inscriptam, qua discipulorum iam in Academiam unam aliquam excolendi ingenii gratia commigrantium mores depinguntur, cuius protasis scholastico more proposita est, ut post datum nomen gymnasiarchae sese malis condiscipulis adiungant, ut omnia labore parentum parta et vino et alea concoquant, ut sub nullius praeceptoris, et pii et honesti ferula vivere exoptent. Mox epitasis subditur, propter multarum turbarum, quas dare ebrii consueverunt, tumultum, propter frequentem in aedes privatas incursionem, et propter alia multa incommoda. Sed catastrophe istorum ardelionum vitam sic corrigit, ut ad meliorem frugem redeant, ne cepas, sicut Germanis est proverbium, pro alliis domum reportasse videantur. Hanc vero comoediam recens compositam tibi nostrae Academiae haud paenitendo alumno de meliore nota commendatam cupio. Quod si non cuncta ad vivum Aristarchis resecuerit, aetati, et
tempori perturbatiori imputabitur. Nos autem maximam de eius ingenio, et indole spem concepi mus, iam id aetatis flores accipe, bonique consule, postea dulcissimos fructus percipies.
Verissime dictum est humanissimi patres,
Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
Ducit, et immemores non sinit esse sui.
Nam etiamsi Ovidius procul ab Italia et Paelignis focis inter rigidos et immanes Tomitas Vitam ageret, tamen saepenumero animadverti omnibus hominib. singularem quendam amo rem genitalis loci insitum et impressum esse. Cuius rei evidentissimum exemplum ex Ulysse haberi potest, qui Ithacam suam asperrimis saxulis tamquam nidulum affixam, immortalitati anteposuit, ita ut etiam optaret fumum de patriis posse videre focis. Atque cum de hac re cogito, eius amoris semina in me quoque reperio. Quis enim extra naturam positus, seu plane a)/storgos aliter sibi in animum induceret? Proinde saepissime mihi in animo fuit, amoris in patriam perspicua
vestigia relinquere, quod commodissime nunc fieri posse existimavi, cum praeludia ingenii mei in lucem suasu et consilio doctorum virorum edere decrevissem, ut hunc laborem vobis humaniss. patribus, qui ad gubernacula patriae meae sedetis, nuncuparem. Nam merito patria studiorum meorum fructum a me repetere debet, ut a qua hoc beneficii acceperim, si aliquo in literis progressus essem. Sed hic dicet aliquis, quam utilitatem poterit patria ex Comoedia percipere? Huic Cicero pro me respondebit, qui de dramaticis scriptis ita loquitur: Etenim haec conficta arbitror a poetis esse, ut effictos nostros mores in alienis personis, expressamque imaginem vitae quottidianae videremus. Hic docentur pattes quod ad cultum ingenii in liberis spectat, non esse parcendum sumptibus, nec tamen ad luxuriam profuse largiendum. Illud enim currentes moratur, hoc vero a studiis penitus avertit. Videndum igitur, ubi et quando dandum sit Poterunt etiam filii vestri, sodales mei, qui partim nunc coaetanei sunt, partim procedente tempore succrescent, salutarem inde doctrinam haurire. Nam gnaviter, dandam esse operam literis Comoedia docet, vitanda prava consortia, amori non indulgendum, quorum utrumque a Musis abducit, et viam adeundi intercludit. Quod experientia docemur, cum non raro bonae spei adolescentes, qui nimis pravo sodalicio adhaeserunt, alieni a studiis facti spem et exspectationem paren tum fefellerunt Scio etiam multos amori operam dantes, femineis blanditiis ita illectos esse,
ut turpiter praeter voluntatem parentum matrimoniali copula devincti sint. Reperias enim nonnullos, qui pulchras domi alunt filias aucupium exercere, ut adolescentes parum cautos inescent, perinde ut aucupes, qui in area canoram avem collocant, ad quam cum ceterae colludentes advolitant, tamquam omnia essent tuta, reti operiuntur cum magno vitae suae peri culo. Ita etiam quibusdam adolescentibus evenit, ut colludendo turpiter capiantur. Sed tamen Matrimonium non insector, imo hoc volo, ut honeste, aperte, cum consensu parentum utriusque partis contrahatur. Quare humanissimi patres, hoc levidense munus meo labore in gratiam vestrorum liberorum excultum aequo animo suscipite, bonique consulite, et Musarum cultoribus, ut facitis, favete: ne studia apud vos, quae ubique ruinam minari videntur, in praeceps eant. Satan enim hoc exulceratissimo saeculo in ultima mundi senecta illud unice molitur, ut scholas, sine quibus puritas Christianae doctrinae conservari nequit, dissipet.
Valete.
V. H. addictiss. Christophorus Stummelius F.
Ingens mei tenet vos admiratio
Hic quotquot adestis, spectatores optimi,
Tantum laborem sponte quod susceperim.
Multi me cupidum laudis, multi audaculum
Vocabunt, operam subsannantes plurimum
Auresque in altum cervino more arrigent,
Si quid possent vitiosum deprehendere.
Nam saepe paruum erratum obfuscat optima,
Vitiaque plus quam virtutes sunt obvia.
Sed hi me nil movent, nec huius fecerim:
Siquidem Terentio atque Homero idem accidit
Qui si nunc viverent, quantumvis plurimum
Laudentur, essent omnium abiectissimi.
Cunctis enim placere non est res levis,
Quod nemo praestabit, nec unquam praestitit.
Verum tamen mihi firmiter persuadeo
Amari me a multis, quibus paucissimis
Exponam, cur agressus sim provinciam
Scribendi, diligenter animum advortite.
A multis sum rogatus precibus improbis,
Ut aliquid opera dignum et studio, scriberem,
Queis cum reluctari nollem, quod plurima
Ipsorum in me collata exstent beneficia,
Ad scribendam animum contuli Comoediam,
Ex quo videbam me fructus amplissimos
Percepturum, non sine labore maximo,
Sunt etenim pulchra semper difficillima.
Vidi etiam multos Palladis ad sacraria
Tendere, sed pervenire paucos admodum.
Ea quae sit caussa hac facti specie ostendere
Volui. Siquidem multos hinc deterret labor,
Quem fugimus ex aequo omnes, cum nemo queat
Sine hoc ad culmen doctrinae conscendere.
Plerosque se ducit pravum consortium,
Multos esca malorum voluptas, otium,
Venus, ludi, iuvenum pestes taeterrimae.
Quapropter adeste animis, et cum silentio
Attendite, ut aequi sitis posthac iudices.
Quem nunc socco indutum videtis ingredi,
Olim cothurno forsitan videbitis.
Nunc argumentum dicetur Comoediae
PHilargyrus quamvis divitiis affluens
Aegre persuasus a vicinis proximis
Philomathem filium cum ipsorum filiis
Ad studia misit liberalium artium,
Qui manibus et pedibus dans operam literis
Ad summa doctrinae pervenit culmina.
Sed Acolastus et Acrates pravis consortiis
Dum sese adiungunt, corrumpuntur funditus
Per Colacem, per philost asium et per MYspolum.
Acrates ludo, crebris potationibus,
Profundit immensam statim pecuniam,
Conflavit aes alienum, fecit nomina,
Acolastus Deleasthisam Euprositi filiam
Deperit, absente patre vitians virginem,
Promittit se ducturum in uxorem domum,
Ex quo gravidam factam cum mater filiam
Cognovit, rem suo marito detegit.
Qui contumeliam hanc ferens aegerrime
Acolastum cogit ut vitiatam filiam
Ducat, fidemque seruet, sancte quam dedit.
Eubulus autem tota re per literas
Comperta, mox illuc iter ad gnatum facit,
Pessumdat filium, reluctatur, negans
Hunc iure cogi posse ut ducat virginem.
Ille instat, proscindunt se multis scommatis.
Tandem a Philostorgo persuasus, filio
Dat hanc in uxorem, celebrantur nuptiae.
Acrates vero dolo patrem circumvenit,
Emungit argento, se febre dictitans
Laborasse, et Danistae dat pecuniam.
Dies et noctes stimulus hic me plurimum
Urget, nec somnum oculis nocte hac vidi meis
Adeo me sollicitat gnatus, qui vult sibi
Sumptus dari, ut ingenuis vacaret artibus,
Et ut varios hominum mores cognosceret.
Sed nimis ingentem poscit vim pecuniae,
Quam vix labore permagno et sudoribus
Immensis potui corradere, consumeret,
Et perderet, nunc ut sunt adolescentuli,
Amori indulgent plerique meretricio
Sudores in cassum profundunt patrios
Potando ad multam noctem, ludo, et ceteris
Rebus, quae prorsus animum suspendunt meum.
Nam pauci consequuntur nunc scientiam,
E milibus multis vix ut centesimus
Optatam studio possit metam consequi.
Sed Eubulum et Philostorgum video procul
Advenientes, adibo et amice colloquar.
Saluete plurimum. EUB. immortales gratias
Habemus. Sed quid adeo es tristis? aut quid est
Animum male quod habet tuum? contracta frons
Etenim signum est maeroris. Enarra quid est?
PHI. Nostin, gnatum meum Philomathem maxumum
Natu? EUB. Bene equidem. Sed quid is peccavit, aut
Quid commisit? PHI. Nihil caussam mox audies.
Is ab ineunte aetate flagrans quam maxumo
Studiorum amore, ingenuis semper artibus
Incubuit, ut inde divelli nullo modo
Posset, quod in primis quidem placuit mihi.
Omnes me mirifice efferebant laudibus,
Quod gnatum haberem tam diversis dotibus
Animi exornatum, qui non ceteri ut solent,
Illecebris deditus blandis libidinum,
Obnixe sed qui studiis operam poneret,
Voluptatem spernens, fugiens commercia
Mala, quae corrumpunt mores castos et bonos.
Quam mihi placebam, quam mihi adulabar miser,
Uno ore omnes beatum quod me praedicant.
Nunc miser ex animis, vix vitalem spiritum
Duco, adeo me exanimavit et perterruit.
PHILOS. Uno verbo eloquere, quid est quod te male
Habet? quid tam longis opus est ambagibus?
PHIL. Mox audies, heri ad me venit, clamitans:
Pater, non possum inter beanos vivere,
Idcirco me mittas in quandam Academiam,
Ut possim aut philosophiae studio operam dare,
Quam Tullius vitae ducem recte vocat:
Aut animum adiungere ad iuris scientiam,
Qua conservatur vitae nostrae nostrae societas:
Aut ad sacrosanctam, si vis, Theologiam,
Quae nobis ad salutem aeternam viam aperit,
Docens: quibus vestigiis insistere
Oporteat, vitam nobis ut conserat
Aeternam caelestis pater, propter necem
Gnati unigeniti, qui pro nobis mortuus
Iram placavit, et caelo nos intulit.
Ne in eodem (ut aiunt) luto semper haeream.
Ad unguem nam triviales artes (quas vocant)
Perdidici, in his puerilibus ne conteram
Aetatem, ad altiora ut possim emergere.
Quae postquam dixit, horror corpus concutit,
Ac, velut attonitus, verbum nullum proloquor.
Nam si dixisset: excelsa ab rupe in mare
Te mox praecipitato: tulissem equidem facilius.
Unde etenim tanta vis argenti mihi foret:
Aut unde tantos sumptus gnato suggeram?
Cum vix in singulos dies corradere
Tantum possim, quantum quottidie insumimus.
Nam Sumptuosa et magnifica mihi est domus.
Quapropter tot curae, tot et molestiae
Me vivum ad mortem adigunt, et diverse trahunt
Hic gnatus poscit inauditam pecuniam,
Illic uxor, pretiosas vestes expetit.
Hic ager, hic rursus est colenda vinea.
Hic aedes exstruendae, illic et villula.
Hae sunt furiae, quae me vexant miris modis.
Sinistro Iove me natum ut Eubule autumem.
EUB. Nae tu videris mihi stultus et iners homo.
Qui currentem moraris, et non incitas.
Tute tuum perdis filium, tu consulis
Male tuo gnato, accensum studio dum impedis.
Tu grave (crede mihi) supplicium Philargyre
Lues. Virorum doctorum sit raritas
Quanta vides, tu quem debueras impellere,
Non impedis solum, sed et segnem facis.
Tenacitatem istam probare non queo,
Praesertim cum tantis abundes copiis.
Profecto pistrino dignus, dum posthabes
Salutem gnati divitiis pessime tuis,
Quarum usu fructus, non dominium, tibi datum est.
Quid, obsecro, Dominus qui nutu concutit
Totum mundum, et quit te his praeposuit copiis.
Quid inquam proderunt, cum te vocaverit
Ex hoc vitae curriculo? postquam munere
Tuo perfunctus auferes ne nummulum.
Quare laboras igitur ut opes colligas:
Praeterea, rationes cum tecum conferet,
Damnatum supplicio te mulctabit gravi,
Te his quoniam proposuit, ut non absconderes,
Sed ut indigenti subvenires proximo.
Cedo canis, quid facies inopi proximo?
Qui non ad studia liter arum suggeris
Sumptus tuo gnato, quare Themisthocles
Recte dixit se malle sine pecunia
Virum, non inopem sine viro pecuniam.
Cuius ego suffragor lubens sententiae:
Quid enim opes tibi prosunt, uti cum nescias?
Ego omnem hercule converterem substantiam
In studia filii, verbera sed non facit
Tanti, nedum verbis ut vellet obsequi.
Quare age, commune tu perpende commodum,
Et sumptus suppedita studiis gnati tui.
Vides etenim quam nequeat sine doctis viris
Communis conservari vitae societas.
Hi primum dispersos altis in montibus
Ferarum more viventes homines feros
Per leges latas compulerunt, moenibus
Novas urbes cinxerunt, tuti ut viverent
A violento incursu exterarum gentium.
Sed legibus malorum ut vim compescerent,
Per hos eadem servatur parta societas.
Quare si vis, una gnatum mittam meum.
PHIL. Obtundis, et molestis verbis me enecas
Perinde quasi ego vitam horum non noscerem,
Nam postquam miseros patres verbis lenibus
Emunxerunt argento, quaevis facinora
Admittunt, sub praetextu honesti nominis.
Scortantur, potant in dies, et quoslibet
Tumultus excitant, in aedes impetum
Alienas faciunt, hinc caedes, hinc iurgia,
Pedisequas rapiunt in publica via,
Aut cum natabus concumbentes civium
Fidem dant, et velint eas quod ducere
Promittunt, id quod et impregnatae postulant.
Atqui quod magis est, valde mihi quod displicet,
Uxores coniugatas vitiant civium.
Hinc saepe nonnulli occiduntur, aut ita
Caeduntur, ut vitae non sit spes amplius.
Aut comprehensi poena plectuntur gravi.
Igitur gnatum suum mittat quisquis volet,
Ego mecum decrevi meum non mittere.
Nam scio quam sit dura, et quam multis sentibus
Obsita via, quae perducit ad scientiam.
Quare cum nequeunt sine labore consequi,
Nec sine sudore ad excelsum culmen datur
Conscendere, mox sese ad delicias conferunt,
Ad quas lata et amoena, atque longe tritior
Via ducit, namque haec aetas est proclivior
Ad corporis delicias et libidines,
Quam ad studia, praesertim campo cum currere
Datur aperto, et cum non est qui coerceat.
Eos frenis, vel cohibeat petulantiam.
PHILOS. Nae tu ridiculus homo es, nec mente praeditus
Sana, dum cupis hanc aetatem constringere
Molestis vinculis, ut degant cochleae
Vitam, aut Timonis, qui fugiens commercia
Hominum, solus delituit in domo sua.
An nescis Ulyssem quam commendet maxime
Homerus, quod multorum hominum cognoverit
Mores, et multas regiones peragraverit.
Pollw=n, ga\r inquit, e)/gnw no/on.
Et propterea nunc vocat ipsum polu/qropon.
Nunc polu/mhtin, quod potuerit se vertere
In omnes partes, consiliis pollens vafris,
Quoniam miser fatis depressus asperis
Et multis damnis, nactus est prudentiam.
Quapropter, si sapis, noli interdicere
Gnato convivia et congressus mutuos
In his plus discunt, quam si noctes et dies
Chartis inhaereant. Manda ut nequissimos
Sibi adiungat, nam cum deceptus coeperit
Egere, posthac non cuivis credet, scio.
Sine etiam interdum ut accedat meretriculas,
Quod si circumventus fuerit, non amplius
Habebit his fidem, sed aversabitur
Sponte sua, demum vera est haec sapientia,
Si quis damno accepto desistit et sapit.
Quocirca non tam facile possunt decipi
Quam simplices, qui temere in quasuis irruunt
Technas, nec imperiti ab his sibi cavent.
Praeterea perspicuum est, postquam ad rempub.
Accedunt, hanc mira regunt prudentia.
Sed qui sunt imperiti rerum, fere nihil
Prosunt, nec possunt quicquam in coetu proloqui.
Quapropter largiendum est aliquid iuvenibus,
Nec utendum est censura tam rigida nimis.
Postquam pertaesum fuerit, desistent, scio,
Et vitam melius etiam formabunt suam.
Quare, si libet, una gnatum mittam meum.
PHIL. Age, ut lubet, vestrae accedo sententiae
Consilium perplacet, quare ne sim in mora
Eamus intro. Puer heus Philomathen voca
Vos itidem vestros quoque iubete accersere.
EUB. I prae, sequar, fiet, non ulla erit mora.
Equidem laetus sum, sed demiror cur pater
Tam subito iussit me per puerum accersier,
Nisi id est, quod semper insedit animo meo.
Ad mercaturam forsan vult me mittere
Ingenuarum artium, ut his mentem meam excolam
Id quod petivi, et dum vivam semper petam,
Quamvis adeo obstinate sibi proposuerat,
Se nolle tantos sumptus ad studia dare.
Sed quid sit experiar, domum et me conferam.
Verum nisi fallor, video properantem Acratem,
Et Acolastum, percontabor quid sit novi.
Saluete sodales, cur festinatis? quid est?
ACOL. Pater tuus nostros secum duxit patres
Qui nos vocarunt per pueros, ut sine mora
Ilico veniremus ad edes patris tui.
PHIL. Age camus, demiror quid hoc sit ominis.
ACRA, Sat scio, erit nobis audienda contio.
Idcirco percontare ex ipsis quid velint
Nos te sequemur.
Salvete patres humanissimi
Iussu vestro huc accersiti, sine mora nunc adsumus
Mandatis vestris obtemperaturi promptissime
EUB. Pergratum nobis fecistis, adolescentes optimi
Quod tam propere ad nos huc advolastis, rebus omnibus
Posthabitis, et laudamus merito vestram oboedientiam.
Quare quae sit caussa dicam, quod vos huc vocavimus
Inter nos diu multumque consilium captavimus
Quam tandem viam vivendi inire vos oporteat,
Visum est nobis, filioli carissimi, non ob leves
Caussas, ut animum adiungatis ad studia bonarum artium
Quapropter, si vobis consilium placet, paucissimis
Verbis vestram quisquis significate mentem, nec diu
Nos tenete suspensos, statim vos in Academiam
Mittemus, sumptusque quantum sat erit, suppeditabimus.
PHILO. Vehementer nimis me exhilararunt quae dixisti modo.
Non enim quicquam esse posset, quod me tanto gaudio
Afficeret, praesertim quod, dum vixi, non unquam improbis.
Precibus impetrare potui, nunc at defertur mihi
Ultro, quare polliceor vobis, me neruis omnibus
Elaboraturum, ne frustra abliguriam bona
Patria, sed longe ut revortar, quam ante fueram doctior.
ACOL. Quamvis nonnihil, pater, reluctatus sim nunc tamen
Do fidem me obnixe operam daturum ingenuis artibus.
ACRA. Idem ego polliceor vobis, patres longe humanissimi.
EUB. Perplacet mihi modesta haec omnium responsio.
Quare cum brevi in peregrinas oras transmittemini
Paululum mihi attente auscultate, atque animum advortite.
Nam salutiferis vos informabo cautiunculis.
Vos etenim perversos dum ignoratis mores saeculi
Imperiti rerum, in quasuis irruetis fabricas.
Primum igitur cum nullum vivat animal pestilentius
Quam mulier, cavete ne vos pelliceant blandissimis
Verbis in sui amorem, quo, quoniam sub imo cortice
Fel tegit, extra melle perlitus longe dulcissimo.
Deterius nihil est, nam postquam emunxerunt pecunia
Incautos iuvenes, eiciunt, illudunt, et indice
Ostendunt digito, nam femina est nil inconstantius,
Quarum non secus mens nunc huc, nunc etiam illuc fluctuat,
Quam carens rectore cum variis agitatur flatibus
Navis in magno pelago, quid quod et immensa incommoda
Ex mulieribus sunt profecta, quae nunc perlongum foret
Singula enumerare, sunt etenim cuivis satis obvia
Quare dum licet, iugum excutite hoc vestris ceruicibus.
Praeterea quoque mala fugite suadeo consortia.
Nam per haec bonae indolis iuvenes sunt saepe in maximam
Ducti perniciem, etiam in vitae saepius discrimina.
Assiduas potationes ludos atque cetera,
Ex quib. iurgia, conflictus, caedes nec non pessimae
Pestes oriuntur et abunde, ut ex mari omnia flumina
Veniunt fugite, nec minus tamquam perniciosissimam
Pestem, assentatores, nam melius quis vitam degeret
Inter coruos quam inter hos, quippe, ut qui vivos devorent,
Illi vero non nisi mortuorum hominum cadavera
Ut fertur memorabilis dignaque scitu sententia.
Postremo perferte et abstinete, queis conplectimur
Omnem nostram vitam, iuxta Epicteti sententiam.
Ingenuis studiis dies noctesque incumbite gnaviter.
Vitam instituite ut leges, regionisque ut mores ferent
Haec igitur vestris mea dicta sensibus recondite.
Intus argentum, ne differatur, dinumerabitur.
Quare ibimus, et ad viam quae spectant apparabimus
Ut oras summo mane, quod dii vortant bene, feliciter
Proficiscamini. PHILO. fiet pater.
Heus quanta haec est lenitas,
Disrumpor miser, tanto me inexpectato gaudio
Implerunt. Quare immortales, quas possunt tibi gratias
Summe Deus ago, hanc quod mentem patribus nostris infuderis
Tu igitur caelitus tua nosmet perfunde gratia.
Et largire, studia ut succedant quam felicissime
Proh Dii vostram fidem, quanta est iniquitas
Hominum imperitorum, qui ex ipsa infantia
Statim gnatos suos volunt fieri senes,
Nec cum sodalibus sinunt colludere.
Ac si potare, aut interdum ad meretriculas
Accedere, sit scelus ut ignosci non queat.
Siquidem nos dum tulit aetas eadem fecimus.
Nam scio quanto labore vix persuaserim
Vicinum nostrum, quem vocant Philargyrum,
Ut gnatum ad literarum studia mitteret.
Sed is dum male saluti gnati prospicit,
Timet frustra (quod aiunt) ne caelum ruat.
Ne amet, ne potet, id est, ne frontem exporrigat.
Quoniam ipse istuc aetatis haec non fecerit.
Sed cum nunc sint ad studia ingenuarum artium
Profecti, faxit Deus ut succedat bene.
Stulte quid immensum moriturus congeris aurum?
Quid tibi conducent totius orbis opes?
Quam brevis ignoras, sit vita humana, putasque
Cum te Tithonum, mox periturus eris.
Obruet incautum nam te mors terminus aevi,
Et tua sanguinea stamina falce metet.
Laetior exspectat nigri te portitor Orci,
Divite ab hoc, dicens, praemia magna feram.
Ex tam longo itinere defessis nobis utinam contingeret
Idoneum hospitium, ubi cibis, epulis et rebus ceteris
Possemus languentes recreare vires animi et corporis.
In hac habitare platea aiunt bonum quendam et hilarem hospitem,
Apud hunc divertemus, corpusque fatigatum recreabimus,
Pulsabo igitur fores. Heus actutum aperite aliquis ostium.
DAN. Vos advenisse incolumes gaudeo laetorque maxume
Sed quid sit, ad me cur venistis, perquam scire gestio.
Quapropter adventus vestri caussam brevibus exponite
ACOL. Nos huc ad literarum studia consilio missi patrum,
Quoniam celebritas universitatis longe increbruit.
Petimus, ut nos hospitio excipere velis, et quam lautissime
Instructis epulis recreare, ut decet. DAN. nihil opus est pluribus
Verbis, fiet, parata quin iam sunt omnia, ne sit mora
Ite intro ut capiatis cibum. ACO. I prae nos sequemur te hospitem.
AGe age, si vacat, Colax, paululum deambulabimus.
Quis etenim domi solus nunc posset delitescere?
Tam sereno caelo, tamque amoeno nempe tempore,
Quo tellus fecunda producit fructus uberrimos
COL. Recte dicis ego eo una, paucis confabulabimur
De quibusdam rebus, non enim decet ut inanibus
Nugis transmittamus tempus. MUSO. Consilium mihi perplacet.
COL. Conferemus igitur inter nos de concentu orbium
Aethereorum, ac primum tu tuam mihi dic sententiam
MU. Rem profecto difficilem proponis, eloquar tamen
Aetheream regionem octo distinxerunt caelestibus
Spheris videlicet, septem planetarum quas nuncupant
Errones, et his accedit sphaera octava et maximae
Firmamentum, quod caelum quoque nunc plerique appellitant.
Hae quia circulariter moventur, quaedam tardius
Et quaedam velocius, distinctos efficiunt sonos.
Nec fieri potest, ut esset tacitus motus orbium,
Quandoquidem sonum reddit percussus aer vimine
Hunc contentum propter suavitatem Musas nuncupant.
Lunarem globum Clio, mercurium Euterpen nominant
Et Venus Thalia, Melpomeneque solis orbita,
Mars Terpsichore, Iuppiter Erato, sed sidus Saturnium
Dicitur Polyhymnia, at caelum vocant Uraniam
Sicut nomen indicat, quae sic concordantes sonum
Efficiunt postremum, qui de suavitate dicitur
Calliope, et ob id Ascraeo poetae est praestantissima
Quae fit ex concordante harmonia caelestium orbium,
Sicut octo pueris cantillantibus unus fit sonus,
Ex puerilium vocum qui constat concordantia.
CO. Mira refers, humanae mentis miror perspicaciam
Sed qui fit, quod tam suavis sonus non possit percipi?
MU. Cum respectu caeli terra non sit magnitudine
Exigua notabilis. Tanta amplitudo in circulis
Est caelestibus, quare reddunt sonum quoque maximum
Quem non capere possunt aurium nostrarum angustiae
Sumus enim caeli respectu Atomi velut Democriti
Sicut populi qui accolunt Catadupa Nili divitis
Ingentis fragoris amplitudinem non audiunt.
COL. Suaviter mihi philosopharis, perge si est tibi otium.
MUS. Haec quia demulcent aures, ideo apparent verissima.
Sed ego convincam no esse concentum caelestium
Sphaerarum, argumentis firmis, et tu mox assenties.
Non enim pulsantur, nec si pulsarentur ederent
Vel minimum sonum, nam caeli corpora sunt crassissima
Praeterea, absurdum soni declarat definitio.
Nam sonus ex collisione collisorum corporum
Nascitur, in qua aer percussus ad aures nostras pervenit.
Hic tria sunt, percutiens, aer, et collisa corpora
Verum illic non est qui percutiat, nec sese mutuo
Contingunt, igitur nec possunt se simul collidere.
Atqui, demus ut se collidant: sonus sine aere
Neutiquam fiet, qui percussus valide facit sonum
Supra Lunae autem globum lucentem, non esse aerem
Unusquisque sanae mentis compos facile colliget:
Cum nihil supra Lunam mutationi obnoxium
Et multo minus corruptioni ostendi posset.
Aerem porro mutationi non obnoxium
Esse, si quis diceret, nulla ratione praeditus
Iudicaretur, totique naturae contrarius.
Quare destructis principiis atque caussis omnibus
Efficitur, propter circumgyrationem exsistere
Non posse sonum, quapropter numquam mihi persuadebitur.
Sed satis confabulatum est, alio nunc me conferam.
CO. Hercle divina est mentis tuae in reb. sagacitas.
Verum quandoquidem nunc alio te rapiunt negotia
Iam diutius non detinebo, et magnas gratias
Non solum ago, sed etiam habeo, ego hac ibo, tu interim vale.
Enim vero cutem curavimus laute,
Et corporis perbelle reduximus vires,
Nunc igitur restat, ut do etissimo nosmet
Praeceptori, qui nos ad culmen excelsum
Doctrinae ducat, submittamus, ut laetis
Studia procedant auspiciis. ACOL. Mones recte
Eamus igitur ut docto, pio et cuius
Fides perspecta est omnibus (oppido nam sunt
Hae virtutes rarae) credamus ut ductu
Huius non solum discamus bonas artes,
Sed moribus etiam, qui nos decent, castis
Mentem informemus. ACRA. Adolescentulum comptum
Viden'? certe habitus studiosum indicat, quare
Ex hoc quaeremus quis sit antesignanus
In hac tam clara et celebri Academia, ne nos
Indocto credamus, ne et (quod solet dici)
Caecus caecum ducat, tu exquire rem ex ipso
Philomathes. PHI. Salue adolescens plurimum COL. Ingentes
Ago vobis gratias, paucissimis quid sit
Quod vultis expedite, nam mihi iam non
Licet vobiscum multum fabulari, Sed
Negotia me alio vocant, age uno dic
Verbo. PHIL. Fiet. Petimus nos certiores ut
Reddas, quis antecellat ceteris, et quis
In hac Academia quam plurimos semper
Erudiat studiosos, nam nos quoque huc missi,
Ut animum adiungeremus ad bonas artes.
COL. Non infimo vos iudico loco natos
Id quod mores, vultus verecundus, et deinde
Vestitus, incessus, subindicant clare.
Quare quod petiistis faciam lubens, et vos
Ducam ad Paedeuten, qui nunc ceteris praestat
Longissime, studio, pietate, doctrina,
Fide, quae nunc res inter mortua est pene.
Huius igitur fidei volueritis si vos
Committere, sequimini, nam vos ad huc ducam.
HEus heus nemon' prodit? PHRON. quis est, qui calcibus
Insultat ianuae, quid vis, vel quid cupis?
COL. est praeceptor domi? PHR. est, sed mihi ne quempiam
Ad se intromitterem mandavit serio.
Verum exspectato, mox revortar huc foras.
Colax adest ducens tres adolescentulos,
Vult intromittier tecumque colloqui,
Me primum iussit introire ut quaererem
An sibi pateret aditus ad te paululum.
PAED. Age accedat.
COL. Quid nunc? licet? PHRON. Introite iam.
COL. Salue praeceptor. PAED. Habeo gratias. Sed quid cupis
Hoc comitatu? COL. Ut eos ad te huc introducerem
Petierunt, verum quid cupiant mox audies.
PAED. Adventus vester est mihi optatissimus.
Sed quare huc advenistis, scire pervelim.
PHI. Nos claritate nominis tui, et scholae
Exciti consilio patrum huc devenimus,
Ut animum adiceremus ad ingenuarum artium
Studia, quibus imbuti non solum ecclesiae
Sed et possemus prodesse reipublicae.
Cum igitur tu ceteris praestes longissime
Docendi studio, et (quod nunc est rarissimum)
Fide, petimus nos in disciplinam ut velis
Recipere, pollicemur diligentiam
Iugem, et nos gratos erga te exhibebimus,
Non solum pretio, sed tui etiam memoria,
Quam non lethe poterit, dum vivam exstinguere.
PAE. Equidem talentum quod mihi est concreditum
Humi non mandabo, sed cuivis libera
Ad usuram dabitur utendi copia.
Nam semper impense omnibus studui bonis
Prodesse idcirco ne nunc etiam abscondere
Lumen videar, recipio vos quidem lubens.
Nam multum pollicetur mihi bona indoles,
Quae in vobis elucet fulgore maxumo
Quam etiam natura ostendit signis plurimis
Nam praeterquam quod frontis mihi mediocritas
Pilorumque color medius, nimium non niger
Nec albus nimium, et quoque capilli crispuli,
Ostentant ingenium bonamque memoriam:
Sed etiam lineamenta omnia corporis
Immensum quiddam et magnum promittunt mihi
Huius etenim scholae lex est: a)gew/mhtros
Ne quisquam introeat, quare diligentiam
Si adhibueritis, non dubito quin brevissimo
Tempore percipietis fructus uberrimos.
Sed cum non liceat ad musas lata via
Currere, verum angusta nimis atque sentibus
Multis obsita, ad excelsum montis verticem,
In quo Phoebus virginibus stipatus novem
Sedet tangens citharam canoram pollice:
Pellite desidiam, nam segnes ab hoc procul
Arcentur colle, quippe qui per maxumos
Sudores, ascenditur, et diligentiam
Vigilem, quare improbo labore hic est opus
Si quis scientiae vult fructus carpere.
Nam literarum radices Isocrates
Amaras dixit, sed fructus dulcissimos.
Hinc veteres pingebant. Mercurium et Herculem
Cupidini iunctum, quippe quod ingenium, amor
Et labor in eo requiratur, qui ascendere
Vult ad praeruptum et arduum scientiae
Collem. Labori vos fortiter opponite,
Sicut se palma contra onus in altum erigit.
Nam permagno labore dii vendunt bona
Omnia hominibus, sic tandem dabitur libere
Ad musas currere, quas me duce videbitis
Brevi, a quibus edocti rerum scientiam
Multarum, immortali fama clarebitis
Non etenim ad rem parandam faciunt literae
Solum, sed et favorem regumque et ducum
Conciliant, quamvis sit doctus inops, ditior
Multo quam indoctus omnium ditissimus.
Nam doctus non ignem, non fortunam timet,
Non exilium, sed cuncta bona secum gerit.
Quare labore et vigiliis contendite
Ad excelsum culmen doctrinae ascendere.
Ad cuius limen assident cura et labor
In me non deerit vobis studium, non fides.
PHI. Fiet praeceptor, omnibus insudabimus
Neruis, et literis semper inhaerebimus.
Nam scio quid possit ignavum et molle otium.
Non etenim solum ad vitia est fomes plurima,
Sed etiam ingenii vires reddit languidas
Et corrumpit, quas intendit vel maximus
Labor, ut est in ferro cernere durissimo,
Quod citius cum iacet scabra rubigine
Conteritur et consumitur quam maxumo
Usu, ergo totis incumbemus viribus.
Labores nullos impigre fugitabimus,
Ut possimus penetrare ad montis intimos
Secessus, tu vale igitur nunc carissime
Praeceptor. PAE. Et vos adolescentes optimi.
Deus fortunet vestros conatus pios.
Heri perstrenue quidem usque ad primam noctis horam
Potavimus, omnesque Colax, adeo sumus inebriati
Ut vix possemus stare, quin ad terram laberemur
Proni, ut solent hi qui laborant morbo Comitiali.
Siquidem brevis Epilepsia est ebrietas, eruditi
Viri ut dicunt. Cum igitur nos satias cepisset bibendi
Prodimus in forum. Primum ingens nobis multitudo
Cerdonum venit obviam, qui in nos strictis ruentes
Gladiis, magna vi faciunt impetum, hos animo virili
Sic caedimus, ut victi tandem dare terga cogerentur.
Multosque vulneravimus, ut vix spes vitae sit ulla.
Mox orto clamore in nos insurgit vigilum caterua
Armis radians, pars gladios stringunt, pars magno tumultu
Torquent venabula, quos statim egimus in fugam ut columbas
Aquila solet, vel lupus agnas, ceruam ut leo fugare
Risu emoriebar, quod tam turpiter hi, quibus salutem
Urbis senatus commisit, fugerent.
COL. Agc quid deinceps?
Cives ne sunt commoti? nam prompti adversus studentes
Esse solent. MYS. Maxime, concurrunt mox clamore magno
Instructi armis. Sed nos ad nostrum confugimus asylum
Quis enim cum tanta stultus multitudine dimicaret?
COL. Laudo, nec possum quin suspiciam hoc tantum facinus audax.
Cur etenim a vobis vi vim illatam non depelleretis
Nam bruta, quamvis nostrae sint expertia rationis
Propulsant externam vim, quare non nobis liceret?
Verum isthaec missa faciemus, age ad proximam tabernam
Vinariam ibimus. Sed est ne ille Acrates et Acolastus
Qui nobis obviam procedunt? hercle sunt, quid hoc sit,
Demiror, quod tantopere festinent. MYS. Ad lectionem
Fortasse ituri sunt. CO. exspectabo atque interrogabo.
ACOLASTUS. Septenarii.
CO. Salvete plurimum sodales optimi, sed heus
Quo tenditis? quid festinatis? ACO. nihil, nisi cum diu
Hora sit audita, ad lectionem ut mox me conferam.
Si quidem neglecta lectio numquam revertitur,
Nec velut Euripus Euboicus rursus reciprocat,
COL. Hui tun ad lectionem?
ACR. Quorsum vos ergo ibitis?
COL. Nos symbolum contulimus apud Deleasthisae patrem,
Ibi aliquantum potabimus, nam genio addiximus
Totum hunc diem, multis quem transmittemus gaudiis.
Quare si vultis ire nobiscum acceptissimi
Eritis, sat scio, ubi sunt praeterea iuvenes plurimi
Spectatae fidei, castis exornati moribus,
In quibus est nihil simulatum, quin aperto pectore
Omnia agunt, cum quibus in tenebris mices tutissime.
Non est quod timeatis, ego pro vobis ponam lubens
ACR. Non possumus praesertim lectionis horula
Cum instet, quam non libenter negligimus, deinde pater
Potationes nobis inter dixit serio.
Mandans, dies et noctes ingenuis ut artibus
Incumberemus. MYS. Ego in his non morem gero patri,
Usque adeo dum hanc reget vitalis animam spiritus
Dum vernat aetas, dum vegetae sunt vires corporis
Vitam multis variisque illecebris laetus transigam.
Volubili nam gressu haec aetas cito praetervolat.
Quare morositati non erit apud me locus.
Scio etenim effeta quid secum senectus advehat,
Tristitiam, languorem, imbecillitatem corporis,
In quam tot morbi, totque infortunia magna incidunt,
Ut, deliria, mortis inopinus horis singulis
Adventus exspectandus, atque quae sunt cetera.
Ad eam stadio decurso postquam metam venero,
Tunc sapiam, tunc prudens ero, destitutus viribus
Cum fuero, sponte cessabo, atque cum illis saeculi
Huius mores despiciam, annihilabo, ut ne quid supra
Nam cum ipsis non licuerit rebus his operam dare
Vel per morosos praeceptores et rigidos patres,
Aut per egestatem, nobis eadem prohibent et vetant.
Felicitatem hanc nobis invidentes invidi.
Quare deliciis perfruar, quas adolescentia
Fert, et vos, si saperetis, mecum faceretis scio.
Rogo igitur si potest fieri, ut nobiscum illuc simul
Eatis, ego vicissim non mortis pericula
Adire formidabo, me dicetis alterum
Pyladen, qui se saepe Agamemnonium Oresten dixerat
Apud Thoantem regem Scythiae ut eum periculis
Eriperet mortis, vitam non dubitavit ponere
Praeterea tibi amicitia iunges iuvenes plurimos
Stemmate praeclaros, et genere ortos nobilissimo
ACO. Age, eamus una. Sed posthac ero diligentior.
Nam non possum semper chartis et studiis immori.
Quotquot Pierii numina verticis
Intonsumque colunt Pegasidum ducem,
Noctes atque dies pectore cogitent
Ut pravos fugiant et temerarios,
Sirenum veluti dulcia carmina.
Namque hi virgineos non maculant modo
Mores, quin etiam ad pessima sunt mala
Calcar pernicies foeda dolis scatens.
Deum immortalem quantus ignis aestuat
In me, qui quoniam per venas passim repit
Totum cor incendit flammis furentibus:
Ut videar mihi pro verbis flammam emittere,
Enceladus quamvis inflammat Trinacriam
Dum fumantes flammas iratus evomit:
Audacter affirmare ausim, maioribus
Me torqueri aestibus, quin verba flammea
Videntur, adeo me Deleasthisae coquit
Et formae decus, et morum castimonia.
Taceo cetera tam corporis quam animi bona.
Nam formae tantus est splendor, vix ut putem
Esse aliquam cum qua merito conferri queat,
Quin etiam Iove Saturnio dignissima,
Qui captus nunc Europae, nunc Calistonis,
Nunc Ius, nunc Semeles, formis pulcherrimis
Sed ex huius forma plus incalesceret,
Quam Cytheraeae praeferret Priameius Paris,
Quaeque aureum pomum ferret dignissima.
Quid referam nigricantes oculos? quid ebore
Candidius collum? quid caesariem ceu auream?
Denique color sanguineus mixtus lacteo
In facie, quid memorem turgentes mammulas?
In summa, tanta est corporis laudabilis
Habitudo, ut in hanc Deos Deasque omnes rear
Certatim contulisse munera splendida.
Ac singulari effictam diligentia.
Certe formam Venus dedit, animi bona
Minerua, dicendi leporem Atlantius
Iuvenis, nam quoties veniunt verba virginis
Mihi in mentem, quae inter nos facta sunt heri:
Ita exardesco, ut nisi amorem meum expleam
Actum sit de me, et vitae non spes amplius.
O utinam tantum me a te mare disiungeret
Quod Abydenum iuvenem et puellam Sestiam
Disiunxit, non timerem impetuosum mare,
Quin subito ad te tranarem, modo mihi copia
Tui fieret. Nam timidos et segnes amor
Odit, nec vereor quod sit submersus miser.
Non idem semper universos exitus
Manet. Tu igitur alma Venus aspira meis
Coeptis, et fac puella infelix ut fruar.
His etenim adesse soles, qui sub Cupidinis
Tui gnati signis merentur fortiter.
Fac igitur parili ut amore puella exaestuet.
Per te Atalantam pulcher cursu transgressus est
Hippomenes, poma postquam emisit aurea,
Quibus tollendis impedita vincitur.
Tuo beneficio rapuit Helenam Paris,
Propter quam tota Asia est eversa funditus.
Sed stultus in ventos quid amorem effutio?
Aggrediar rem, en iam commodum prodit foras.
Nunc dabitur colloquendi late copia.
Amorem detegam remotis arbitris.
Si nil preces valebunt, addam munera
Quae conciliant Deos, ne dum animum muliebrem.
AEdepol nunc primum sentio, nunc misera intelligo
Quid possit amor, quem tam saepe exsecravi indignissime,
Omnesque puellas tamque non sanae mentis compotes
Quae capi se amore perpessae sint valde turpiter.
Nempe Medeam et Scyllam et Minois regis filiam,
Nunc Palinodiam cogor cantare, nam vis maior est
Aligeri Dei, quam ut imbelles possint mulierculae
Huic sese opponere, qui maximum Iovem coegerit
Ut tauri vel cygni formam indueret, stulta igitur fui
Quod sum saepe amorem verbis detestata pessimis
Namque amor, ut sequentes ducit, sic reluctantes trahit.
Id quod experior nunc misera, quae modis exerceor
Miris. Acolasti etenim forma excellens me coquit
Qui forte heri apud nos una aderat hesterno in convivio.
Hunc postquam conspexi, flammas concepi imo pectore.
Ut nisi optato ipsius perfruar amore, funditus
Perierim, quare deos immortales supplex precor
Ut nos optatis Hymenaeis iungant Iunone auspice
Quod si non fiet, laqueo vel ferro vitam finiam,
Et parcis invitis truncabo fatalia stamina.
ACOL.
Arrige nunc aures Acolaste, tua agitur iam res et salus.
Age ne te maceres, tui te faciam voti compotem.
Non possum me continere quin salutem et colloquar
Salue mea Venus, salue et Charis tu mellitissima.
DELE. Euge Acolaste, salue ab imo calce ad summum verticem.
Cur tristis? cur pallidus? quare ducis suspiria?
Num mali tibi quicquam contigit? nam sunt haec saecula
Insidiis hominum plenissima, dum melius sibi cupit
Quisque quam alteri, enarra quid afflictet te, corculum
ACO. Hei mihi. DEL. Per Deos omnes te mi animule oro et obsecro,
Ut mihi detegas audacter quid miserum te mordeat
Omnib, neruis operam dabo ut tibi bene consulam.
ACO. Omnino nihil, non caelum sudum est omni tempore.
DE: Facies? indicat tua pertristis dolorem maximum,
Quem nisi notum feceris mihi, peribo funditus.
Dic age, num quisquam tuis doloribus mederier
Possit. ACO. Hercle nemo nisi tu sola potes, quare adiuva.
DEL. In me non erit mora, tu saltem mihi mentem aperi tuam.
ACO. Age vero, dum adeo isthaec, delicium meum scire expetis.
Da fidem te nulli credituram, et nusquam gentium
Divulgaturam.
DEL. En dextram meam, quae fidei symbolum est.
Angeronam me dices, Aegyptium atque Harpocratem.
ACO. Cum mihi nuper assideres prae lauto in convivio,
Coepi Deleastisa contueri tam laudabilem
Formam, qua praestas, quaque antecellis vel longissime
Omnibus puellis. Hesperus ut quam fulgidissimas
Stellas vincit, et Lunam Sol ut fulgore maximo
Superat, sic tibi laude formae nulla virgo aequabitur.
Sed velut praesente Sole pereunt omnia sidera,
Sic tecum collata forma cunctarum obtenebrabitur.
Singulae nam partes corporis sunt dignae amplissima
Laude, queis narrandis, ne dum exornandis, vix Gallicum
Herculem satis facturum existimem, vel Nestorem
Gemina quis digne laudet rutilantia fronte lumina?
Ex quibus vel mille gratiae catervatim emicant.
Quis roseum os? aut quis genas rubicundulas? Quis palpebras
Nigras laudet? quis capitis pilos celebret vel aureos?
Quis mammillas eminentes summo laudet pectore?
Denique cuncta respondent sibi, quae sunt toto in corpore.
Nil nimis magnum, nihil paruum nimis, symmetria
Iusta conformata sunt, satis mirari ut non queam
Quae, dum caute circumspecto Deleastisa singula.
Coepi perdite te amare, nam per oculos influit
Saevus amor cordis penetralia intima, ceu per cannulas,
Qui me flammiferis sagittis transfixit crudeliter,
Adeo ut nec die quies mihi sit, nec nocte carpere
Somnum possim, sed semper tua forma obversatur mihi,
Ut meum nisi amorem explevero, perierim funditus
Ipso in flore aetatis, ceu rosa quae calore maxumo
Solis cum fuerit correpta, marcescit mox decidens.
In tua cum sint igitur manu tam mors quam vita, te
Supplex obsecro ut vitam mihi dones, neve me sinas
Morte perire, meae et voluntati acquiescas, mel meum.
Posce quid vis volueris, vel pretiosissima munera,
Nam tibi nil denegare possem, quin mox largiar.
DEL. O indignum facinus, Proh Deus audacem impudentiam.
Vah qua fronte sollicitare me audes de stupro, scelus?
An me venalem, aut in propatulo me habere existimas
Intactam pudicitiam? an cum scorto te nunc publico
Verba facere? nec mei rationem habes, canis impudens.
Ni fidem tibi dedissem, proh quantas turbas darem.
Nobis non eadem ratio est, quae vobis adolescentib.
Virgines enim omnes conferrem cum veste serica
Adolescentes porro reserunt aurum quam purissimum:
Nam velut illa cum semel maculas turpes assumpserit:
Aut in caenum si demersa fuerit inpurissimum,
Elui potest nec arte, nec labore maxumo.
Aurum vero quamvis commaculatum, extergi sic potest
Etiam plus ut niteat, quam ante, si purum putum foret.
Sic adolescentes flocci faciunt, quia illis non obest,
Sed nos si semel conspersae fuerimus tenui nota,
Numquam detergemus acceptam a nobis infamiam.
Quare oportet, ne pudicitiam perdamus turpiter
Invigilare caute, quae nobis dos est amplissima,
Quam semel laesam numquam redimes vel aere maxumo.
ACOL. O crudelitatem immensam, et o saevitiam Tigridis.
An non te miseret mei? quem cernis contabescere
Nimio amore, non secus ut quondam Clytiae miserrima
Cum iam sim repulsam passus, multorum exemplum sequar,
Et vel ferro vel laqueo salutem quaeram, tu lues
Poenam, quae mortis ferae mihi caussa es crudelissima.
Deleasthisa, do fidem, et iuro per conscia sidera
Me te ducturum uxorem domum, ex me si conceperis.
DE. Dii te perduint cum isthac procacitate, pessime.
ACOL. Quo fugis? audi verbum unum. DEL. Non audio petulantissime.
AC. Non possum non admirari cunctarum versutiam.
Adeo ut omnes in eodem ludo edoctas esse arbitrer,
Quod tam pulchre dissimulare didicerint et calleant
Id quod nunc in Deleasthisa cognovi certissime.
Quae cum amore tanto exaestuet dissimulat optime,
Sic est ingenium muliebre his institutum moribus,
Ut quanto plus exoptent, tanto opponant se fortius.
Quo magis expetant, eo reluctentur plus et negent.
Nam cogi volunt volentes, et reluctantes petunt.
Sed ad eam me conferam, intus ut reconciliem mihi,
Et petam ut convivium apparet nobis lautissimum
Nam Colacem cum Myspolo, et Philostasium ipsumque Acratem
Invitavi ad cenam, cum quibus cras frontem exporrigam
Quando quidem pater cum matre ad amicos iam profectus est.
Puer heus, insterne mensam, post ocissime
Ad Colacem et ceteros te confer, ut sine
Mora veniant iube, cuncta esse dicito
Parata, mox voca aliquem qui cenantibus
Nobis ludat fidibus, ne quid desit vide,
Tu Deleastisa compara coronulas
Aliquot, convivis quas des advenientibus,
Postquam verbis blandoque amplexu exceperis,
Ut sint omnia superflua, ne desit vide.
Abunde cras soluam, tene tu memoria
Si plus exposueris.
DEL. Curabitur bene.
Tu saltem, convivas ut exhilares, vide,
Vel poculis, vel per salsis facetiis,
ACO. Intendam vires omnes, ut me strenuum
Geram potando, ne discedant sobrii.
Siquidem meretur laudem nunc amplissimam.
CO. Saluete plurimum. ACO. Ingentes vobis ago
Quod advenistis, gratias, suavissimi
Congerrones.
MY. Sed non ages posthac, scio.
Edaces et bibaces convivas habes.
DE. Adventus vester est mihi acceptissimus.
CO. Hoc amplexu prae gaudio cor exsilit.
DE. Corollas has, horti nostri donaria,
Accipite aequo animo, exigua nec munuscula
Spernite. PHI. Quam suave spirant hae coronulae.
ACO. Puer, recentem aquam fer, ut lavent manus.
ACR. Ad sacrificium nos ituros autumas?
Quae manibus illotis tractare erat nefas.
ACO. Accumbite. Iam lubet animo meo obsequi.
Indulgens genio vivam, dum vivam, bene.
In Alexandrinis deliciis vitam exigam,
Dum fert aetas, dumque valent vires corporis.
Aut bibat aut abeat: Graecorum in conviviis
Erat lex celeberrima, quam nos hic gnaviter
Servabimus, quare Colax hoc praebibo
Tibi, quod faustum sit felixque, poculum.
COL. Lubens excipio, et summas habeo gratias.
AC. Tibi vero hunc uno Myspole haustu cantharum
Do, sed tu Deleasthisa, mel meum, prius bibes.
MY. Excipio, sit salus. CO. Heus Acrates, hoc tibi
Quod cernis praebibo poculum. AC. Habeo lubens.
MY. Philostasi, hoc saluto te benigne cantharo.
PHI. Respondebo, sed mensae exhaustum imponito.
MY. Videbis, candide bibam, non de me aliter expertus es.
ACO. Heus puer, accerse, ut iussi qui fidibus canat.
Ni recte efficies vapulabis postea.
Deinde huc ad mensam concede, et cantilenam concine.
PU. Adest. AC. Intende neruos, bone vir, et nos excita
Faceta cantiuncula, si quid potes.
Qui regit solis volucres quadrigas
Comptus Apollo.
Nuntiat fabro cito claudicanti,
Qui graves technas animo doloso
Invenit, paruas fabricans catenas
Retia Ponit.
Est et in Lemnum peregre profectus,
Id quod observans rigidus gradivus
Mox ad asuetum thalamum cucurrit,
Gaudia quaerens.
Cumque conscendunt, cupidos amantes
Fraudis ignaros capiunt catenae,
Ex quibus captis datur exeundi
Nulla potestas.
Mulciber postquam videt esse captos.
Convocat cunctos superos deasque,
Ut scelus Martis rigidi viderent
Cum Cytherea.
Martis amplexu Venus obvoluta
Praebuit risum superis solutum,
Membra quod nulla potuit pudenda
Veste fovere.
Non erat quisquam ratione tali
Qui pati amplexus cuperet Diones,
Praeter Atlantis nitidum nepotem
Pleionesque
ACOL. Equidem et ego me cum Venere vinciri permitterem.
ACR. Satis commissatum est, famemque explevimus.
Iube fasciculos aliquot chartarum huc adferrier.
Cibus tollatur, ludemus parumper, nam quid alea
Possit, lubet experiri. ACO. Puer heus, profer fasciculos duos.
Mappam mensalem tolle cum cibo, et statim
Aquam puram, ut lavent manus, adfer, ne sit mora.
MY. Acrates, tu distribue folia, verum fraus absit et dolus.
Pecuniam coniciemus in hunc circulum,
Ut qui futurus sit victor mox auferat,
Nunc volue fortuna rotam, nunc mea suspice
Vultu benigno vota, victor tibi bidentes offeram.
ACR. Periclitemur quid vehat fortuna, tu Colax
Es primus. ACOL. Accede Deleasthisa huc, ludemus paululum.
Sudarium auro pertextum depones, ego duas
Ulnas deponam serici villosi, age asside.
D. Utut placet, impartire folia, vincam te certissime.
ACRA. Mea est pecunia haec, vici ludum. PHI. non largior.
ACRA. Cur non? PHI. Pecuniam, inquam, redde furcifer.
ACRA. Non reddam. PHI. At ego, scelus, vicisse te nego.
ACRA. Quid caussae? PHIL. Non aperte lusisti, sed subdole
Composuisti chartam, et folium e medio subtraxisti.
Dein
Clam quod non placuit sub mensam demisisti impudens.
Atque en iacet ad huc sub pedibus tuis, quare pecuniam
Redde. ACRA. At non reddam, medium te licet discerpseris.
PH. Hoc pugione te pungam nisi reddas pecuniam.
A. Ut lubet, ego itidem faciam, robur experiar tuum.
Proh facinus indignum trucidor heu miser.
Acolaste subveni, quid cessas? AC. Proh, tantum scelus
In alienis aedibus admittere, non pudet
Tantas turbas sub noctem dare? ACR. quid cessas? vindica,
Trucida. Ac. Sublimem rapiant omnes te daemones.
An leve crimen putas tantam vim facere in aliena domo?
Mox amove te hinc, aut fustibus eiciam te foras.
Hanc pro meis meritis nunc gratiam rependitis?
PH. Quid tibi vis? non me terrebis saevis dictis tuis.
Iam pugnus haerebit tibi in mala, nisi os compresseris.
MYS. Quid agis Philosthasi? non decet tumultuari in aedibus
Alienis, nam capitale est facinus, age domum ibimus.
Deducam te usque ad contubernium tuum
Per hanc plateam, est enim quam ceterae multo tranquillior,
Sed ecce ingens cerdonum multitudo nobis obviam
Venit vociferando. CER. Ba ba bu.
PHIL. Vix duo sunt, tace.
Mirum spectaculum videbis, hoc agemus in fugam.
Canes enim vehementer latrant, mordent minus.
Colax ad dexteram concedito, tu isthinc Myspole
Aditum interclude, ne qua pateat his fuga.
Horrendum clamitans, ego stricto hos ense persequar,
Tamquam praedam in casses agam, vos sternite
Eos ad terram, intellexistis me? COL. Bene.
CER. Ba ba bu. PHIL. Ho ho ho.
CER. Heu heu inermes caedimur.
COL. Satis dederunt poenarum, coniciamus nos in pedes.
Usu tandem quottidiano iam comperi,
Vere dixisse Homerum, qui quam plurimos
Dissimiles patrum dixit esse filios.
Plures peiores, meliores paucissimos.
Cuius rei clarissimum exemplum Acrates
Et Acolastus praebent, qui cuncta dissipant,
Quae patres vix summo labore et maximis
Sudoribus congesserunt. Sed incidit
Vetus sermone vulgatum proverbium:
Tenax requirit prodigum, et dum attentius
Omnia perquiro, video: quando altissimus
Sit Parnasus, et ad huc angusta semita
Sentibus innumeris et spinetis obsita,
Saxosa, et non nisi per sudorem pervia,
Ad quam monstra advigilant aspectu pessimo,
Quae ascendentes non admittunt, sed avocant:
Voluptas, paupertas, pravum consortium.
Quamvis sublata voce Pierides vocent,
Et monstrent laureos licet ramusculos.
Circumvenire multos his monstris, quibus
Dum dant operam, a studiis se totos segregant.
Quod contingit meis quoque conterraneis,
Qui dum nimis libidinibus obtemperant,
Remiserunt Musis et Phoebo nuntium.
Ad hos igitur, si sint domi, me conferam,
Ut in viam reducam, et redeant ad frugem.
Sed eccum Acolastum video.
SAlve plurimum.
Opportune quidem venis mihi obviam.
Sed ubi est Acrates? ACOL. Domi est, aegrotat paululum.
PHI. Aegrotat? quo morbo? letali forsitan.
AC. Non arbitror. PHI. Verum unde exortus tam cito
Invaluit morbus? fortasse aliquanto bibit
Largius. AC. Ego hercle ignoro. PHI. Non est quod tegas,
Rem novi a principio. Sed mirari satis
Non possim, cur istos sectere gurgites.
Cur istis te adiungas, quare commercium
Habeas cum perditissimis nebulonibus,
Qui non honestatem, non pietatem colunt.
AC. Heri ad me veniebant, quare ego pro viribus
Satis prolixe tractabam. PHI. Miserrimum,
Eo nunc rem redisse, ut si cui bene ut elis,
Hunc multis nisi mox poculis inebries
Amicitiae disrupta dicant foedera.
An patris verba tibi exciderunt tam cito?
Quibus monebat nos, ut scis, ne talibus
Adhaereremus, qui bonarum ab artium
Studiis nos abstraherent, et pravis moribus
Vitam nostram inficerent, morati pessime.
Videbis in quae te incautum trudent mala,
Postquam satis blandis verbis te illexerint.
AC. Quod si non fecero, Timonem me appellitant,
Aut philosophum. PHI. Dicant, permitte, quod velint.
Nam nulla fides est, nec iusti observantia.
Quos coram cernis et putas esse optimos,
His minime fide, nam sunt perversissimi,
Qui te apud alios illudent, quamvis plurima
Coram, et vitam promittant pro te fundere.
Nam tales praediti sunt lingua duplici.
Mel et virus spirant uno ore et halitu.
AC. Non arbitror, namque horum perspexi fidem.
PHI. Fidem? qua in re. quod est letali vulnere
Ab his Acrates confossus? egregiam fidem.
Quod temet ipsum ferme eiecissent domo.
ACO. Non est letale, vix mucrone paululum
Perstrinxit, postquam multo esset vino obrutus.
PHI. Vide quid agas, non homines huius temporis
Tam cito cognosces, quin etiam centum salis
Si modios cum nonnullis hic consumpseris,
Vix ingenium cuiuslibet perspexeris.
Crudeles saepe serpentes sub floribus
Latent, et spinas saepe quoque rosae occulunt.
AC. Non possum me plane ab hominib. seiungere.
Nec pater unquam interdixit, ne bonos mihi
Amicitia adolescentes adiungerem,
Et omni demererer benevolentia.
PHI. Amicitia inter latrones? ACO. Proh Iuppiter
Tua quid interest? Si quid consumpsero
Id fiet de meo. PHI. Consume non moror.
Sic sunt nunc homines, qui cum sibi non consulant
Alios bene monentes tamen non audiunt.
Qui vis ingenuis labore magno
Eniti studiis, ad astra clarum
Nomen tollere, feminas venustas
Et ludos, epulasque sperne lautas.
Incautos iuvenes tria haec inescant,
Atque ad plurima probra dant fenestram.
Et gignunt odium novem sororum.
Obnixe studiis adhaere honestis.
AIn verum esse, quod nobis absentibus
Vitium sit oblatum (me miserum) filiae,
ELEU. Sic est, EUP. Quis fecit? ELEU.
Acolastus. EUP. Nullam fidem
Esse in mundo, proh Iuppiter, heu iniuriam.
Vix sum compos mentis, sic ebullit cruor
Circa cor, atque ad iram mentem concitat.
Si mihi scelestus nunc daretur obviam,
Hunc ensem in costas adigerem vi maxima,
Et hanc viam cerebro miseri conspergerem.
Vir es Acolaste, gessisti te fortiter,
Imbellem debellasti vir puellulam:
Pudicitiam eripuisti, age, te mihi obviam
Offer conceptam merito hanc in te iram evomam.
EL. Dedit iusiurandum se ducturum domum,
Quare effervescentem iram, mi vir, comprime.
Placuit puellae species adolescentulo,
(Pudicitia cum forma agit nam litem maximam)
Calcaria addidit amor, locus et occasio.
Amice agendum est cum adolescente et leniter.
Voluntas virginis adfuit, et humaniter
Fecit, persuadebo hominem, et accedet mihi
Ut ducat uxorem, novi tractabile
Hominis ingenium, per servom accersi iube.
EUP. Dromo, accerse Acolastum, ut mox veniat huc rogo.
Quam numquam, Dii immortales, secundae res
In amore perveniunt ad exitum laetum.
Gravis quin luctus hunc sequatur a tergo.
Meo malo nunc etiam intelligo, demens
Amor cur captus lumine, et puer cur sit.
Nam saepe prudentissimos facit caecos
Et tamquam pueros nil sapere, quod expertus
Meo malo iam sum, periculis qui me
Tot obieci, caecus et infans, nihil cernens
Futurum, et qui finis amorem hunc sequi posset.
Atque adeo, tot lubens angustiis memet
Involui, ut inde me expedire non possim.
Compressi virginem, quae nunc gerit fetum:
Fidem dedi, me ducturum domum dixi.
Quae res me sic excruciat, ut nihil supra.
Huc illuc impellor, tamquam in mari navis,
Procellosi quando ineunt proelium venti.
Ut nesciam miser, quid me futurum sit,
Ducam vero? pater obstat, qui modis miris
Me tractabit. quid dicet? num puellas ut
Vitiares huc te misi? an ut bonas artes
Perdisceres, probatis moribus vitam
Informares? an non haec antea praedixi?
Quando vides Philomathen sic inhaerere
Amori? qui quoque monere debebat
Ut non tam turpiter substantiam nostram
Sine tuorum studiorum perderes fructu.
Penitus ignoro quid respondeam patri.
Non dicam? pietas, aequitas, amor, leges,
Fides, religio, Deleasthisae agunt causam,
Atque adeo invitum me impellunt, trahunt, cogunt,
Minantes poenam si non duxero, ut fas est.
Quibus si advorsarer, vel si reluctarer,
Essem dignus cui tellus hisceret vivo,
Et velut Amphiaraum absorberet Argivum.
Quid nunc restat? nisi ut de monte praecelso
Me praecipitem, aut latebras animae ense perquiram.
Tam me circumvallant angustiae multae,
Mori ut malim potius, quam sic frui vita.
Sed hanc dum in vivis fuero a me abstrahet nullus,
Quae mihi suum misera concredidit corpus.
Nun deseram, decrevi, sed domum ducam.
Quare ad patrem me conferam puellae, quae
Veretur ut sim ducturus, et ut expurgem
Me, ipsaque flens iam dudum meam fidem implorat.
Qua fronte, quo ore absentibus nobis es ausus, carnufex
Domum nostram contemerare, et notam famosam inurere?
Vix me contineo, quin tibi mox manibus in crines involem,
Et discerpam Threiciae mulieres ut vatem Oeagrium,
Qui nunc familiam nostram asperseris tam turpi infamia.
Ut stas? ubi pudor? ubi verecundia? quid ais heus tu furcifer?
ACOL. Audi verbum unum, peccavi, fateor, veniam supplex peto.
EUP. Veniam? qui facinus Phalaridis tauro dignum commiseris.
Num me ludibrio habes? ACOL. Non veniam cupio ut vellem avertere
A me culpam, sed ut furibundam isthanc iram compesceres.
Factum quod est, infectum reddi non potest, ad optimam
Quin potius partem confer, forma, aetas, amor, ad id me impulit.
Amor quid possit nosti, cuius non supremus Iuppiter
Potuit vel tela vel faces a se ardentes avertere.
Age dehonestavi puellam, maximis honoribus
Eandem afficiam, in uxorem ducam, quod fiat auspice
Deo precor, ab hac, dum vivam, me nemo nisi mors abstrahet.
Hanc mihi selegi praeter ceteras, cum qua aetatem exigam.
Quapropter desine succensere, amorem et aetatem vides
Amborum. EUP. Si non feceris, cogam te iure et legibus.
EL. Hanc, mi fili, ut scis, unicam tantummodo habemus filiam,
Solacium senectutis nostrae, cuias tu flosculum
Decerpsisti, quam si non duxeris, mox vitae terminum
Pones, quare per hoc caput te obtestor, ne nos de seras.
Habebis dotem amplissimam, et dum vivam, omnia plena manu
Ad vitam suggeram, misereat te senectutis meae.
ACO. Ne lacrima, dum spiritus alit hanc animam numquam vos deseram.
Et citius caelum flores, aut tellus producet sidera,
Quam vel casus acerbus, vel grave aliquod infortunium
Deleasthisam eripiat mihi, et ab ea me vivum segreget.
Sed conferam me nunc domum, idoneum sum nactus nuntium,
Per literas hac de re certiorem facturus patrem.
Trochaici, Tetrametri, Catalectici.
Acrati demens nuper credidi vicenos aureos,
Et iam constitutus effluxit soluendi terminus.
Quapropter fugitat meum conspectum, nec mihi obviam,
Quod sensi, venit, Sed mox me viso in aliam conicit
Sese plateam, quare si mihi nunc daretur obviam
Compellarem. Nam mala nomina saepe compellanda sunt.
Hisce sunt homines nostra aetate exornati morib.
Ut, nisi quod tuum est repetas, non sponte sua tibi redderent.
Vel si quis quid reddit, magna est huic agenda gratia.
Adeo ut ipsa fides irata hinc ad Deos secesserit.
Et perfidia emissa, ex inferno cunctos invaserit.
Eccum quem quaero, sequar mox a tergo, ne se occulat
Aliorsum me viso, heus bone vir, quando reddes debitum?
AC. Debitum? quid? DA. Debitum. AC. quantum? DA. Vicenos aureos,
AC. Quando mutuo dedisti? DA. Nescis? ah homo impudens.
Denos tibi dedi, quos perdidisti nuper alea.
Octiduo post iterum denos, quos dederas meretriculae,
Et chirurgo, quod cur asset vulnus in convivio
Acceptum, ficumque quo te tunc meretrix donaverat
Cum tecum cubaret, ad minimum integros menses duos.
Quare redde quod debes, aut rem ad Rectorem deferam.
ACR. Non abest multum, quin hoc in luto te provoluerem
Quod me compellare audes effrons in publica viae.
Nonne dixi tibi, me nuntium misisse in patriam?
Qui quam primum venerit, aes alienum persolvam tibi.
DAN, Quo te proripis? o effrenatam hominis impudentiam.
Tu facies ut nulli crediturus sim pecuniam.
ACRA. Quid nunc comminiscar? aut quam nunc intendam fabricam?
Ut patrem argento emungam, atque huic ut persoluam debitum.
Dicam me dimidium pene annum correptum luridae
Febre laborasse, et ita tantam consumpsisse pecuniam.
Si pater rem cum scortis habere me rescisceret,
Ludere, potare dies et noctes, ferret gravissime.
Philostorgum exoptarem nunc mihi dari obviam.
Sed ipse exit foras, conveniam et quaeram quo velit.
PHI. Te quaerebam salue. EUB. Et ego te. PHI. Cur frontem contrahis?
EUB. A filio allatae mihi sunt literae, in quibus
Scribit se Euprositi cuiusdam vitiasse filiam,
Atque ab eodem cogi, ut ducat in uxorem, legibus.
Quae res animum meum adeo excruciat, potius ut mori
Malim quam vivere. Utinam mors in primo limine
Vitae extinxisset te, ne mihi caussa dolorum fores.
Acolaste Acolaste, quam saepe monui fideliter
Ne perditis adhaereres pessime consortiis,
Neve sineres blanditiis te capi muliebribus,
Id quod timebam non sine dolore meo contigit.
Quam inique est comparatum, ut hi, quibus sunt filii
Obtemperantes et morigeri, his permittant nihil
Et largiantur quoque pecuniam parcissime.
Nos vero, qui quodcumque illis lubet concedimus,
Plerumque habeamus filios quam perditissimos.
Nunc demum sentio, pecuniam et licentiam
Esse adolescentulorum corruptelam maxumam.
Sed utinam aut filius aut ego e vivis excederem,
Ne nebulonem viderem posthac impurissimum.
Verum, si mihi dabitur in conspectum, pessumdabo.
Nihil ne de tuo novi audivisti filio?
PH. Nihil, nisi quod scribit febre laborasse se diu.
Vicenos aureos petens, sibi ut transmitterem,
Utpote, quos curando morbo hoc illic insumpserit
Non igitur filium sines uxorem ducere?
EUB. Non hercle faciam, quin meis manibus occiderem
Potius, quam ut hoc homini impurissimo permitterem.
PHI. Quid ergo facies? EUB. quid? rogas? cras quando illuxerit
Dies, iter ingrediar, ut ad ipsum proficiscar, tenes?
Tu, si voles poteris una mecum. PHI. recte mones.
Abi domum, et quae sunt necessaria ad iter, para.
Peius haud quicquam muliere vivit,
Nam venenoso vomit ore flammam,
Et quibus fallat iuvenes tenellos
Retia ponit.
Spirat emittens velut Aetna flammam,
Perdat ut stultos miserosque amantes,
Hanc, precor, pestem fuge qui novena
Numina quaeris.
Postquam delusus esset ab Ate Iuppiter
Hanc crinibus arreptam deturbat caelitus,
Nec unquam divorum fruitur commercio.
Verum homines inter graditur veloci pede,
Calamitates et caedes miscens maximas.
Eadem mihi nunc mille rixas seminat,
Hic virginis pater, ex parte altera meus,
Minantur mihi Geticis extrema affectibus,
Alter si non, alter vero si duxero.
Omnia sunt plena, quo me verto angustiis.
Tot me circumvallant miserum molestiae,
Ut nisi me Deus eripiat e tantis malis,
Ad extremam infelix redigar insaniam.
Audio patrem advenisse, hic mihi sunt iurgia
Parata, quibus, hei mihi, iam tractabor modis.
Sed ad Litas Iovis me vertam filias,
Quae tardis et lentis sequuntur passibus:
His supplex ero, verbaque dicam precantia,
Ut me velint eripere, e tantis cladibus,
Infelici qui coepi amare sidere.
Litae, Litae, servate miserum vestra ope.
Ad vos venio consilium auxiliumque expetens,
Approperate citis gressibus. Si vos mihi
Auxilium denegatis pereo funditus.
Si scissem ex hac re tot lites, tot iurgia
Mihi futura, numquam patrassem miser.
Beatus ille, qui procul ab his vinculis,
Sedulo vacare potest ingenuis artibus.
O si reverti elapsa possent tempora,
Numquam me tot curis incautum involuerem.
Recte dictum est, damnosas esse feminas
Bonas malasque. Nam quantumvis castitas
Laudetur Penelopes, tamen procis fuit
Exitii caussa, quos Ulysses sustulit.
Et Asiae toti dedit exitium Tyndaris,
Sic mea Deleasthisa mihi peperit maximas
Rixas, sed ad patrem meum me conferam,
Ut audiam num hac de caussa succenseat.
Mens hercle praesagit mihi infortunium.
Sed ni fallor, video patrem, huc accedere.
AUdine uxor, num fuit hodie hic Acolastus? ELE. Non arbitror.
EUP. Illud timeo, ne effugiat, neve aliorsum se conferat.
Quam suspitionem parit mihi, quod semper procrastinat,
Et quod rarius nunc huc adventat solito.
EL. ne time.
Ingenuus adolescens est, non faciet, concoepi bonam
Spem, sed fortasse ad cenam veniet. EUP. Igitur cenam para.
Ego paulisper in forum prodibo, num quid sit novi,
Auditurus, cuius nostra saecula sunt plenissima.
Eho bone vir, hodie faciam ut scias quanti pater sit
Faciendus, non impune feres quod vitiasti puellam,
Et eandem me invito vis ducere in uxorem sceleste.
ACO. Pater, da veniam, quaeso pater.
PHI. non te dignum facis. EUB. quid?
PHI. Occides filium? EUB. morietur. PHI. ah saevire noli.
ACO. Hoc est esse patrem? EUB. atque hoc est esse filium? ACO. Miser sum.
PHI. Eubule, non hercle sinam ut facias me praesente caedem.
Cedo, num tu tam facile potes animum exuere paternum?
EU. Non exuerem patris animum, perfricta fronte quod me
Patrem non agnoscit, cuius dictis merito obsecundet.
Scis quo pacto ab ineunte aetate mihi contrariatus
Et tergiversatus sit, qui me invito patre ducet
In uxorem istam meretricem, non sine dedecore summo,
Cum non obseruet stipes quantae insidiae sibi struantur.
Quae nemini obtrudi possunt; inescant sic amantes
Ut quas vitiaverint in uxores ducant easdem.
Ante aliquot annos si duxisses uxorem, vir esses.
Vide ut stet, quam nullum aedat ingenui signum pudoris.
Age, accerse Euprositum, videbimus quo iure possit
Tibi nubere, sui ipsius prodiga cum sit pudoris.
Vel potu vel cibo porrexit huic meretrix amorem,
Adeo est submersus in amore, ut non abstrahi inde possit.
PHI. Humanius age, vix enim ut non ducat obtinebis.
EUB. Aspera verba nihil si proficiunt, quid lenia moverent?
Sed nisi fallunt oculi, procul video istos advenire.
Itan dicis te tam impotenti esse a patre
Animo tractatum, et nolle ut ducas filiam
Meam, quam vi tute, ut nosti compresseris?
ACO. Sic est, et si non adfuisset Acratis
Pater Philostorgus, necasset me, satis
Crudeliter paterni oblitus muneris.
Sed exspectant nos, accedamus ocius.
EUP. Est ne ille tuus pater, qui dexteram tenet?
ACO. Ille est, promissam barbam qui mulcet manu,
Qui cogitabundus declinat in terram caput.
EUP. Accedam et alloquar, Saluete plurimum.
PHI. Habemus gratias. EUBU. Age bone vir, tu coges filium
Meum, ut ducat gnatam tuam? quo iure? quibusue legibus?
EUP. Huius regionis, namque apud nos cautum est si quis virginem
Vitiaverit, ducat eandem, aut capite poenam luat.
Quare si non vult, ego procedam iure et legibus.
EUB. Egregiam legem, quae fenestram patefacit libidini.
Nam si quis habuerit domi maturas filias,
Ita ut nemini easdem poterit obtrudere,
Hac ratione in nassam pelliceret adolescentulos
Rerum imperitos, ut vitiatas ducerent,
Atque sub honesto posset lenonem agere nomine,
Et peregre proficisci, ut maior sit his occasio.
Quin virgines sunt vigili adservandae custodia,
Arcendae a iuvenum crebra consuetudine.
EUP. Duram profecto mihi demandas provinciam
Siquidem mallem suum custos esse potius, quam virginem
Hanc custodire, sui quae custos esse non potest.
EUB. Veterator. EUP. hem quid dicis? EUB. dicebam gnatum meum
Tuam non ducturum esse filiam.
EUP. Quibus rationibus.
EUB. Nam filius vicesimum quintum cum non excesserit
Annum, sui iuris non est, nec quicquam sine parentibus
Suscipere audet, ne minimum, non dicam quod matrimonium
Contrahere possit invitis parentibus.
Quare tuam gnato meo locare filiam
Non poteris, nec debes, cum mihi subiectus sit adhuc filius.
EUPR. Igitur infamiam qua me domumque meam aspersit, feram?
Non hercle faciam, quin potius omnia med bona largiar
Iurisperitis, quam hoc ut ferat inultum filius tuus.
Qui cum possint citra negotium ex mala caussae bonam
Facere, ex bona poterunt vel optimam.
Cedo,
Tu ne aequo animo laturus esses, filiae tuae
Si quis stuprum inferret? EUB. Ego non factum probo.
Sed quare admisit eum? cur non stulta a se repulit?
Adolescentes enim non tam sunt in crimine quam virgines:
Quippe quod hi non secus ac canes sagaces inquirunt feram,
Quam visam prosequuntur, apprehensam mordicus tenent.
EUPR. Cur non reluctata est pudicitiae exemplar Lucretia?
Perinde quasi possent imbelles virgines viris
Sese opponere. Sed cum non aequitati apud vos sit locus,
Vobiscum stricto iure agam, et hunc in ius traham,
Ut si noluerit, ut dixi, poenam capite luat,
Iuxta leges nostrae regionis; et instituta publica.
PHILO. Eubule iniquus es nimis, non approbo, aequum postulat.
Nam prae stat has leges servari, ne data improbis
Ansa peccandi, in quasvis irruant innuptas virgines.
Praeterea non est quod causere. nam pater
Vir est probatae fidei, non infamis crimine
Ullo, divitiis pollens, ipsa virgo, praeterquam quod est
Formosa, vitam egit pudice et duriter,
Ut tota civitas testatur, quae clamat scelus
Infandum admisisse hunc, et quovis supplicio dignissimum.
Insuper amor, aequitas, relligio caussam agunt.
Amor quidem, quod si hunc ab illa segregaveris,
Actum est de vita et salute filii tui.
Siquidem sibimet ipsi asciscet vitae periculum.
Porro aequitas, quia aequum est si quis quicquam asperserit,
Abstergat ut idem. Postremo religio quoque monet
Iusiurandum sancte esse servandum, quo te devinxeris.
ACO. Pater si me vivum vis miserum ab hac ne me abstrahe.
EUB. Habeas, valeas, oblectes te cum illa. ACO. Sine te exorem pater.
EUB. Age duces. ACO. O lenissimum patrem nunc te geram in sinu.
EUB. Dotem dic Euprosite. EUP. Dabo quingentos aureos.
EUB, Placet, eamus nunc intus ubi reliqua curabimus
Si quae supererunt, duc nos in domum tuam.
EUP. Fiat sequimini. PHI. Mox sequar, prius ad gnatum me conferam,
Cui denumerabo argentum quod debet.
EUP. sequere. EUB. sequar.
Non possum me tantis explere gaudiis,
Quod in portum e tam turbulentis fluctib.
Sim delatus, mareque iam conquieverit.
Verum quem nunc exoptem mihi potissimum
Dari, cui tam subita haec enarrem gaudia.
Acratem video hilari vultu, sed pervelim
Scire, quod huic sit tam magnum oblatum gaudium.
ACR. Quandoquidem omnia ceciderunt ex sententia,
Non possum quin frontem explicem prae gaudio,
Atque adeo ut ad congerrones me conferam,
Cum quibus hunc hilarem laetus transmittam diem,
Dum turget crumena (o lenissimum patrem)
Cum non amplius erit posthac egebimus.
ACO. Conveniam Heus Acrates, quod obortum est tibi gaudium?
Videris etenim quam soles multo hilarior.
ACR. Ehem Acolaste, hodie mihi fortuna se dedit,
Tanto me affecit insperato gaudio.
Pater enim omnem dinumeravit pecuniam,
Quam debebam, et meis dictis habuit fidem,
Nam me febre labor asse patri scripseram
Sex menses, tantamque insumpsisse pecuniam,
Sed nescit in quos usus hanc converterim.
Praeterea immensam argenti vim dedit mihi
In sumptus, quapropter laetitia diffluo.
Sed, ut se res habent tuae? dic obsecro.
ACO. Deleasthisa datur mihi nuptum, atque nuptiae
Parantur, quocirca nunc res est in vado.
Pater iratus cum Euprosito inivit gratiam,
Cui se totum dedit, quem summe diligit.
Eamus intro, hunc hilarem sumemus diem.
Non est quod exspectetis, intus nuptiae
Celebrabuntur, verum valete et plaudite.
Stagnans velivoli maris
Praesentes hominum reddit imagines,
Quando carceribus domat
Fratres nimbiferos Hippotades ferus.
Sic comoedia splendida
Emendat vitium, detegit et malos
Mores, edocet optimos,
Ut vitam instituas in melius, monens.
Felicitatem vobis maximam precor,
Qui fabulam hanc spectastis, quae pulchre docet,
Quibus sint praediti studiis et moribus
Iuvenes, bonas qui tractant literas, licet
Id non agant simili cura atque industria.
Sed scire vultis quid sit, et admiramini,
Quod cernitis me quoque nunc prodire iuvenem,
Et has agendi partes sumere ultimas,
At cur ego huc veniam non multis eloquar:
Detis mihi saltem pauca dicendi locum.
Haec namque dicam, vestris quae sunt moribus
Voluntatique non inconvenientia.
Vester facit candor probitasque maxima,
Atque animus illius, qui ludos hos facit,
Poeticum ut chorum vestrae custodiae
Meis quibus possim commendem verbulis.
Comoediae quoque dicam quam sint utiles
Et haec recens quid spectet fabula,
Sed gratias vobis habemus plurimas,
Ad scenicum hoc quod venistis spectaculum.
Requirit hoc vestra bonitas et aequitas,
Boni ut faciatis studium hoc aequanimiter,
Honoris quod vestri caussa suscepimus.
Nam quo magis bonas amatis literas,
Hoc mage studete iam novis laboribus.
Quapropter auditores o clarissimi,
Rogamus omnes, pro vestra sapientia,
Et singulari virtutis praestantia,
Servate Musas hoc tam misero saeculo,
Easque defendite, quae nil auxilii habent.
Videtis enim quot osores nunc perferant,
Quorum furor ut per totum mundum saeviat
In hos, quibus favent Musae castissimae.
Quis negligit nunc contemnere tam sanctas literas?
Quibus reguntur orbes mundi nobiles?
Quis est, cui non placeret potius barbaras
Gentes et audaces sequi, quam literas?
Quos non mali rudesque patronos habent?
At nos miseri, qui summas res amplectimur,
Et qui vitae studemus innocentiae,
Contemnimur, negligimur ferme ab omnibus.
Vos ergo nos omnes amate benigniter,
Et facite ut studium hoc nostrum semper floreat.
Hoc vestra requirit dignitas et gloria,
At tu iuventus literis dedita sacris,
Chori Musarum nobilis docta assecla,
Comoedias ama, sequere, admirareque
Audi, doce, fac, age, laudeque multa vehe.
Hoc etenim qui facit videre dicitur,
Humana vita quam sit multis obruta
Molestiis, crucibus, fortunis et miseriis,
Incertus ut casus regat prope omnia.
Sunt etenim spectaculum vitae huius comoediae
Quae imitantur et referunt mortalium omnium
Conditiones, mores, studium et vitae modum.
Errata singulorum tangunt, vitiaque,
Et quemlibet monent suo de munere.
Si quid sequi velis, sequendum quod putes,
Vitare si quid, huc peto mentem dirige.
Si nescis aetatis florem quid deceat, aut
Si scire vis, quid agat senum prudentia,
Dolus famulorum quam sit multus et favor,
Meretricum quanta sit techna et fallacia,
Imaginem vides horum in comoediis,
Quas elegantia praestans Terentius.
Et salibus gaudens Plautus edidit vetus.
At cerne quid fiat nostro nunc tempore,
Quo non minus vigent bonae res quam antea,
Quo iuvenis elegans datus poeticae
Profanis non tantum studet Comoediis,
Sed et sacras historias ludens edocet,
Ac scenicis soccis vult reddere bonos
Viros, et ad pietatis studium adducere.
Quod et noster novus Comicus hic praestitit,
Rem non novam sed aetate hac valde utilem,
Cum dulci spectandam dedit spectaculo.
Videtis istos iuvenes hoc in circulo,
Illis et adiunctos parentes optimos.
Qui cum vellent eos summam operam literis
Navare dulcibus, et fieri quoque bonos,
Mittunt ad literatos et celebres viros,
Nec maximis quidem parcentes sumptibus.
Ipsi sed partim susceptam ingressi viam,
Ad quam volunt metam veniunt feliciter,
Et doctiores facti laude maxima
Domum patris repetunt, ut Philomathes probus.
Acolastus autem et Acrates nummis datis,
Parentibus fucum faciunt mirabilem,
Prae se ferentes studiosorum nomina,
Sed interim se dant heu turpi luxui,
Et nil minus bonas quam curant literas,
Ludis student, turpes atque colunt feminas,
Perdunt dies in poculis et otio.
Nomina faciunt aereque multo gravant suos.
Tandem domum redeunt nulla arte praediti
Et sunt suis gravis crux et molestia.
Sed nos sciamus quae sit nostra functio
Cui Deus pater praefecit singulos,
Curemus ipsam studio et maxima fide,
Nil haesitantes quin Deus ter optimus,
Nostros sit adiuturus conatus ita,
Ut se receperit facturum sedulo.
Sed haec boni consulite quae dixi modo.
Nam Musicus nunc alio ducitur chorus
Vos interim belle valete et plaudite.
FINIS.
Ac si quis historiam nostrorum temporumParva metu primo, mox sese attollit in auras,
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
consideraret, magnos etiam tumultus exre levicula exstitisse animadverteret. Has autem primitias tibi dicare volui, qui in hoc genere studii mihi dux et auctor fuisti. Quare hoc quale cumque grati animi erga praeceptorem munusculum suscipito et aequi bonique consulito.
Vale.
Unde sit orta trium discordia saeva Dearum
Iudicium et Phrygii, dic age Musa, viri.
Quinquaginta senex fluitantia numina Nereus
Dicitur in magno progenuisse freto.
Inter quas Thetidis fuerat pulcherrima forma
Esset ut a multis saepe petita procis.
Iuppiter haud tepidas etiam sub pectore flammas
Sensit, et ingenti torsit amore Deam.
Et nisi tam vehemens tenuisset caussa Tonantem,
Sumpsisset nivei cornua saepe bovis.
Nam Protheus olim Thetidi praedixerat udae,
Infantem paries, qui patre maior, erit.
Ergo ne maius quicquam Iove mundus haberet,
Peleus assequitur gaudia tanta tori.
Peleus magnanimi genitor prae dives Achillis,
Cuius in imperio Thessala terra fuit.
Qui mox regali convivia splendida luxu
Instruit, aequoreae laetus amore Deae.
Et vocat ad tantos hymenaeos omnia caeli,
Omnia et undisoni numina magna maris,
Et quoque Naiadas omnes, omnesque Napaeas,
Imo et Apollinei numina sancta chori.
Laetifico resonat plausu domus inclita Pelei,
Et dant laetitiae plurima signa novae.
Hic certant cyathis, illic crinitus Apollo
Pulsat inauratae fila sonora lyrae.
Quin etiam ad citharam divina voce canentes
Aetherei cantant dulcia furta Iovis.
Sola sed hinc aber at rigidi germana Gradivi
Spargens in magnos proelia saeva viros.
Vulgus Erin dicit, quae quamvis parvula primo est,
Mox tamen extollit sidera ad alta caput.
Indignata gravem concepit mente furorem,
Cur nihili fio? cur ego spernor? ait.
Ergo ne frustra contemnar, tristia laetis
Miscebo, et rixae dira venena seram,
Dixit, et in turbam pomum coniecit ovantem
In quo, quam duxit, scriptio talis erat.
Hesperium hoc pomum, quae formae laude suprema
In toto coetu dicitur esse, ferat.
Hic Venus et Pallas, cumque his Saturnio Iuno,
De forma subito iurgia magna movent.
Et mox Iuno Iovem verbis affatur amicis,
Auribus arrectis cetera turba stetit.
O qui fluminibus gaudes rex magne trisulcis,
Discute iudicio iurgia nostra tuo.
Nunc venit in dubium nostrae praestantia formae,
Quae consors casti sum tibi facta tori.
Praeripere hanc laudem conatur caesia Pallas,
Insidias nobis et Cytherea struit.
Quae tibi nunc igitur fuerit pulcherrima visa,
Huic pomum poteris tradere summe pater.
Dixerat, a cunctis ingens est murmur obortum.
Iuppiter haec imo pectore verba dedit.
Non ego tam magnas possum componere lites,
Nec sunt arbitrii iurgia tanta mei,
Nam vos ex aequo summo complector amore,
Ut merito formae praemia cuique darem.
Quare veloci proles Cyllenia cursu
In Phrygiam tristes ducito, nate, Deas.
Invenies Paridem gelidis in Vallibus Idae
Praebentem bobus pascua laeta suis,
Is dirimet quae vere queat pulcherrima dici,
Is formae iudex commodus esse potest.
Dixerat, et blando loquitur Venus aurea risu,
Non metuo Momo iudice, care pater.
Hic Iuno subitam mox excandescit in iram,
Et tales duro protulit ore sonos.
Nos etiam rigido nil iudice Marte timemus,
Qui tecum solus saepe cubare solet.
Et iam Mercurius pedibus talaria nectit,
Ad Priami iussus ducere regna Deas.
Iamque propinquantes Phrygii Simoentis ad undam,
Mercurius pulchrum conspicit ecce Parin.
Qui baculo errantes cohibebat forte iuvencas,
Ne dispergatur per iuga senta pecus.
Ad quem, cum propius ventum, Cyllenius infit,
Exponens summi seria iussa Iovis,
Salue Dardaniis iuvenis pulcherrime in agris,
Salue, ne metuas, nam tibi pauca loquar.
Iuppiter Aemoniis ad te me misit ab oris,
Rex ubi connubii gaudia magna dedit.
Quasque vides non sunt mortali semine natae,
Sed sunt hic coram Iuno, Minerua, Venus.
Inter quas hodie contentio magna coorta est,
Quae forma reliquas vincere sole queat.
Et quia non possunt superi componere rixam,
Tu iussu debes arbiter esse Iovis.
Quapropter cuius pulcherrima forma videtur,
Hanc poteris pomo significare dato.
His ubi fatus erat verbis Cyllenius ales,
Vix Paris hos tremulo reddidit ore sonos.
Me miserum, quid ais? magni est res ista pericli,
Arbitrium formae numina ferre meum.
Quod culpem video nusquam, nil displicet, imo
Iudice me victrix quaelibet esse potest.
O si nunc oculos centum velut Argus haberem,
Perspicere ut cauta singula mente queam.
Sed quia nos urgent summi mandata Tonantis.
Haec circumspecte res peragenda mihi est.
Ponite nunc igitur vestes, nam corpore nudo
Quaelibet est oculis conspicienda meis.
Discedant reliquae, maneat Saturnio Iuno,
Haec erit arbitrii maxima cura mei.
Sic fatus, viridi ponunt in gramine vestes,
Et Paridem Iuno talibus alloquitur.
Si Pari nunc nostrae fuerit victoria formae,
Pro tanta officio munera magna feres,
Imo tuis Asiae regnum parebit habenis.
Transcendet rutilos et tua fama polos.
Respondit pastor, pervertunt munera mentem,
Non est muneribus res peragenda tibi.
Posthanc accessit summo Iove nata Minerua,
Quae blando tales aedidit ore sonos.
Si tua de nostra fuerit sententia forma,
Semper felici proelia Marte geres.
Semper ab hoste tuo referes victricia signa,
Prosternes gladiis obvia quaeque tuis.
Subridens iterum dixit: nil proelia curo,
Quin potius placidae munera pacis amo.
Postea successit pharetrati mater amoris,
Quae loquitur tali talia verba sono:
Si mea forma tuis steterit pulcherrima verbis,
Non ego vel regnum vel tibi bella dabo.
Innumeris etenim sunt talia iuncta periclis,
Sed faciam ut tecum femina pulchra cubet.
Ne iuvenile tuum perdas tam turpiter aevum,
Et flos aetatis concidat ante diem.
Ac sunt tuta magis Veneris quam proelia Martis,
Et fert femineus gaudia multa torus.
Ergo tuis Helenam complectere suaviter ulnis,
Quae tecum nudo corpore bella geret.
Quam genuit sumptis cygni cum Iuppiter alis
Repserat in thalamum candida Leda tuum.
Sed nunc connubio est Menelao iuncta feroci,
Qui tam formosa coniuge laetus agit.
Attamen efficiam tecum ut pernaviget aequor,
Huc usque, ad Phrygii pinguia rura soli.
Ipse etiam praesens aderit, mea cura Cupido
Navis ut aeratae turgida vela regat.
Ne dubita per conscia sidera iuro,
Per Styga, quam cuncti Diique Deaeque timent.
Hic Paris addubitans tristato corde volutat,
Tandem ait: Hoc pomum tu cape pulchra Venus.
At Iuno irarum vehementi fluctuat aestu,
Et magnum memori pectore vulnus alit.
Sic ait: Hei quantas in Troiam conicis ignes,
Hei mox in praeceps Troica regna dabis.
Velivola venient proceres cum classe Pelasgi,
Miscentes forti proelia saeva manu.
Tunc Simois, Xanthus, Phrygiae clarissima terrae
Flumina, sanguineo tincta colore fluent.
Dixit: et Aemonias remeat cum Pallade adoras,
Dardanio numquam quae fuit aequa solo.
Imo etiam Phrygiae tristissima quaeque minatur.
Laeta sed aligeri mater Amoris erat.
Cui mox gratantur Charites, caecusque Cupido.
Et dant victrici myrtea serta Deae.
FINIS.