Ac si quis historiam nostrorum temporumParva metu primo, mox sese attollit in auras,
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
consideraret, magnos etiam tumultus exre levicula exstitisse animadverteret. Has autem primitias tibi dicare volui, qui in hoc genere studii mihi dux et auctor fuisti. Quare hoc quale cumque grati animi erga praeceptorem munusculum suscipito et aequi bonique consulito.
Vale.
Unde sit orta trium discordia saeva Dearum
Iudicium et Phrygii, dic age Musa, viri.
Quinquaginta senex fluitantia numina Nereus
Dicitur in magno progenuisse freto.
Inter quas Thetidis fuerat pulcherrima forma
Esset ut a multis saepe petita procis.
Iuppiter haud tepidas etiam sub pectore flammas
Sensit, et ingenti torsit amore Deam.
Et nisi tam vehemens tenuisset caussa Tonantem,
Sumpsisset nivei cornua saepe bovis.
Nam Protheus olim Thetidi praedixerat udae,
Infantem paries, qui patre maior, erit.
Ergo ne maius quicquam Iove mundus haberet,
Peleus assequitur gaudia tanta tori.
Peleus magnanimi genitor prae dives Achillis,
Cuius in imperio Thessala terra fuit.
Qui mox regali convivia splendida luxu
Instruit, aequoreae laetus amore Deae.
Et vocat ad tantos hymenaeos omnia caeli,
Omnia et undisoni numina magna maris,
Et quoque Naiadas omnes, omnesque Napaeas,
Imo et Apollinei numina sancta chori.
Laetifico resonat plausu domus inclita Pelei,
Et dant laetitiae plurima signa novae.
Hic certant cyathis, illic crinitus Apollo
Pulsat inauratae fila sonora lyrae.
Quin etiam ad citharam divina voce canentes
Aetherei cantant dulcia furta Iovis.
Sola sed hinc aber at rigidi germana Gradivi
Spargens in magnos proelia saeva viros.
Vulgus Erin dicit, quae quamvis parvula primo est,
Mox tamen extollit sidera ad alta caput.
Indignata gravem concepit mente furorem,
Cur nihili fio? cur ego spernor? ait.
Ergo ne frustra contemnar, tristia laetis
Miscebo, et rixae dira venena seram,
Dixit, et in turbam pomum coniecit ovantem
In quo, quam duxit, scriptio talis erat.
Hesperium hoc pomum, quae formae laude suprema
In toto coetu dicitur esse, ferat.
Hic Venus et Pallas, cumque his Saturnio Iuno,
De forma subito iurgia magna movent.
Et mox Iuno Iovem verbis affatur amicis,
Auribus arrectis cetera turba stetit.
O qui fluminibus gaudes rex magne trisulcis,
Discute iudicio iurgia nostra tuo.
Nunc venit in dubium nostrae praestantia formae,
Quae consors casti sum tibi facta tori.
Praeripere hanc laudem conatur caesia Pallas,
Insidias nobis et Cytherea struit.
Quae tibi nunc igitur fuerit pulcherrima visa,
Huic pomum poteris tradere summe pater.
Dixerat, a cunctis ingens est murmur obortum.
Iuppiter haec imo pectore verba dedit.
Non ego tam magnas possum componere lites,
Nec sunt arbitrii iurgia tanta mei,
Nam vos ex aequo summo complector amore,
Ut merito formae praemia cuique darem.
Quare veloci proles Cyllenia cursu
In Phrygiam tristes ducito, nate, Deas.
Invenies Paridem gelidis in Vallibus Idae
Praebentem bobus pascua laeta suis,
Is dirimet quae vere queat pulcherrima dici,
Is formae iudex commodus esse potest.
Dixerat, et blando loquitur Venus aurea risu,
Non metuo Momo iudice, care pater.
Hic Iuno subitam mox excandescit in iram,
Et tales duro protulit ore sonos.
Nos etiam rigido nil iudice Marte timemus,
Qui tecum solus saepe cubare solet.
Et iam Mercurius pedibus talaria nectit,
Ad Priami iussus ducere regna Deas.
Iamque propinquantes Phrygii Simoentis ad undam,
Mercurius pulchrum conspicit ecce Parin.
Qui baculo errantes cohibebat forte iuvencas,
Ne dispergatur per iuga senta pecus.
Ad quem, cum propius ventum, Cyllenius infit,
Exponens summi seria iussa Iovis,
Salue Dardaniis iuvenis pulcherrime in agris,
Salue, ne metuas, nam tibi pauca loquar.
Iuppiter Aemoniis ad te me misit ab oris,
Rex ubi connubii gaudia magna dedit.
Quasque vides non sunt mortali semine natae,
Sed sunt hic coram Iuno, Minerua, Venus.
Inter quas hodie contentio magna coorta est,
Quae forma reliquas vincere sole queat.
Et quia non possunt superi componere rixam,
Tu iussu debes arbiter esse Iovis.
Quapropter cuius pulcherrima forma videtur,
Hanc poteris pomo significare dato.
His ubi fatus erat verbis Cyllenius ales,
Vix Paris hos tremulo reddidit ore sonos.
Me miserum, quid ais? magni est res ista pericli,
Arbitrium formae numina ferre meum.
Quod culpem video nusquam, nil displicet, imo
Iudice me victrix quaelibet esse potest.
O si nunc oculos centum velut Argus haberem,
Perspicere ut cauta singula mente queam.
Sed quia nos urgent summi mandata Tonantis.
Haec circumspecte res peragenda mihi est.
Ponite nunc igitur vestes, nam corpore nudo
Quaelibet est oculis conspicienda meis.
Discedant reliquae, maneat Saturnio Iuno,
Haec erit arbitrii maxima cura mei.
Sic fatus, viridi ponunt in gramine vestes,
Et Paridem Iuno talibus alloquitur.
Si Pari nunc nostrae fuerit victoria formae,
Pro tanta officio munera magna feres,
Imo tuis Asiae regnum parebit habenis.
Transcendet rutilos et tua fama polos.
Respondit pastor, pervertunt munera mentem,
Non est muneribus res peragenda tibi.
Posthanc accessit summo Iove nata Minerua,
Quae blando tales aedidit ore sonos.
Si tua de nostra fuerit sententia forma,
Semper felici proelia Marte geres.
Semper ab hoste tuo referes victricia signa,
Prosternes gladiis obvia quaeque tuis.
Subridens iterum dixit: nil proelia curo,
Quin potius placidae munera pacis amo.
Postea successit pharetrati mater amoris,
Quae loquitur tali talia verba sono:
Si mea forma tuis steterit pulcherrima verbis,
Non ego vel regnum vel tibi bella dabo.
Innumeris etenim sunt talia iuncta periclis,
Sed faciam ut tecum femina pulchra cubet.
Ne iuvenile tuum perdas tam turpiter aevum,
Et flos aetatis concidat ante diem.
Ac sunt tuta magis Veneris quam proelia Martis,
Et fert femineus gaudia multa torus.
Ergo tuis Helenam complectere suaviter ulnis,
Quae tecum nudo corpore bella geret.
Quam genuit sumptis cygni cum Iuppiter alis
Repserat in thalamum candida Leda tuum.
Sed nunc connubio est Menelao iuncta feroci,
Qui tam formosa coniuge laetus agit.
Attamen efficiam tecum ut pernaviget aequor,
Huc usque, ad Phrygii pinguia rura soli.
Ipse etiam praesens aderit, mea cura Cupido
Navis ut aeratae turgida vela regat.
Ne dubita per conscia sidera iuro,
Per Styga, quam cuncti Diique Deaeque timent.
Hic Paris addubitans tristato corde volutat,
Tandem ait: Hoc pomum tu cape pulchra Venus.
At Iuno irarum vehementi fluctuat aestu,
Et magnum memori pectore vulnus alit.
Sic ait: Hei quantas in Troiam conicis ignes,
Hei mox in praeceps Troica regna dabis.
Velivola venient proceres cum classe Pelasgi,
Miscentes forti proelia saeva manu.
Tunc Simois, Xanthus, Phrygiae clarissima terrae
Flumina, sanguineo tincta colore fluent.
Dixit: et Aemonias remeat cum Pallade adoras,
Dardanio numquam quae fuit aequa solo.
Imo etiam Phrygiae tristissima quaeque minatur.
Laeta sed aligeri mater Amoris erat.
Cui mox gratantur Charites, caecusque Cupido.
Et dant victrici myrtea serta Deae.
FINIS.