September 2004 Ho Wai-Ming
TEI header added

POEMATUM IOHANNIS STIGELII. Liber II. Continens sacra.

IENAE. EXCUDEBAT DOnatus Richtzenhain, et Thomas Rebart. Anno M. D. LXVI. Cum Gratia et Privilegio ad sexennium.


image: s237

ILLUSTRISSIMO PRINCIPI ac D. D. Ioanni Wilhelmo, Duci Saxoniae, Lantgravio Thuringiae, et Marchioni Misniae S. Domino Clementissimo.

ILlustrissime Princeps, Domine Clementissime. Saepe cogitandum est scripturae dictum quo Principes Dii nominantur. Ita enim scriptum est: Vos Dii estis. Etsi autem Deus societatem sui nominis et honoris, creaturae communicat: tamen ob eam causam Principes Dii vocantur, quod videlicet divinum munus in his terris gerunt, et loco dei divinam administrationem sustinent. Sicut enim Deus defendit, colligit


image: s238

sibi Ecclesiam inter homines ministerio sui verbi, quam et protegit contra insultus Diaboli et mundi: et delectatur eo vitae cursu qui pietatis habet et virtutum exercitia: Ita quoque Magistratui imponit curam defensionis Ecclesiae suae et custodiam disciplinae. Atque ista duo praecipua sunt officia piorum Magistratuum, quorum administratione ad ipsum Deum proxime accedunt. Quid autem dulcius dici poterat hac verborum forma, qua Deus Principes in societatem sui nominis cooptat, quid efficacius admonere atque in officio retinere pios Principes poterat hac ipsa appellatione, qua officium pii Magistratus quasi in tabula depicta proponitur? Econtra quid tristius cogitari aut dici poterat, quam magnam partem Regum et Principum, adeo non


image: s239

officium praestare, ut adversa quoque fronte mandato divino repugnent. Dum vel crudelitatem exercent in pios coetus, vel immanem vivendi licentiam coniunctam cum summa turpitudine, sibi sumunt. Cuius rei exempla omnibus aetatibus animadversa sunt et hodie inter Pontificios praecipue dominantur. Quos tamen atroces poenae iusto Dei iudicio saepe comitantur, ut multorum tristes historiae, quae omnibus in recenti memoria sunt, non obscure declarant. Quanto itaque rectius ii suum studium Deo probant, qui in id praecipue incumbunt, Principes, ut doctrina caelestis sine corruptelis doceatur atque incorrupte ad posteros transmittatur: atque etiam qui in civili hominum consuetudine actiones omnes ad iusticiae [Reg: iustitiae] examen vocant.


image: s240

Illi sane sunt commune bonum, et quod dicitur, nihil differunt tales Principes a bono patre. Talem autem esse Principem Tuam Cel. quae puram de Deo doctrinam non tantum summo studio percepit, et assidua lectione adhuc quoque in sacrarum literarum commentariis, robur Pietatis et agnitionis Dei sibi acquirit: Verum etiam omnes actiones suas parat et meditatur ad propagandam veram de Deo doctrinam et defensionem ecclesiae, quae nunc revera, ut cum Propheta loquar, dolores parturientis sustinet, omnibus est notissimum. Addo etiam, quod secundum pietatem, praecipuum est in Principe decus, quod Iusticiam [Reg: iustitiam] Tua Celsitudo exemplo maiorum, praecipue autem illustrissimi


image: s241

et laudatissimi patris, piae et beatae memoriae, summa cum laude et nominis dignitate tuetur. Eo etiam plus laudis meretur Tua Celsitudo in asserenda vera de Deo doctrina, et arcendis atque exterminandis ex agro finibusque Ecclesiae erroribus et fanaticis multorum opinionibus: quo plus hodie Diabolus ardens odio Dei et hominum, summa contentione et crebris tempestatibus, astuciae [Reg: astutiae] et saeviciae [Reg: saevitiae] oppugnat facem doctrivae [(perhaps: doctrinae)] caelestis, quam delere et exstinguere conatur. Sicut hodie magno piorum luctu et summo Ecclesiae detrimento, experimur quorundam levitatem, eo impietatis devenisse, ut facilime [Reg: facillime] sententias


image: s242

rectas et a vera Ecclesia, perpetuoque piorum assensu comprobatas, mutent, et Protea agentes, vel ambitione vel lucri cupiditate, vel odio quoque vel amicorum persuasionibus, adducti corruptelas doctrinae amplectantur atque audacter defendant. Ista enim quae modo recensui atque spes, metus, amicorumque illecebrae deicere plerumque atque deturbare pios de gradu Pietatis solent. Quos Diaboli arietes quibus oppugnat muros Ecclesiae, summo studio vitare et declinare ardenti invocatiove omnes pii debent, et coniungere pia vota, ut DEUS in tanto furore Diaboli et hominum, aliquod semen sanctum inter nos benigne conservet.


image: s243

Impendere enim paenas [Reg: poenas] horrendas toti Europae, et tristes conversiones Ecclesiae et imperiorum, evidentissima signa declarant. Ut verbi caussa, Contemptus doctrinae caelestis, scelerum turpitudo et atrocitas, et prodigiorum quae quotidie [Reg: cottidie] fere accidunt varietas et assiduitas, de quibus ut hoc loco prolixius dicam, necesse non est. Unius tantum monstri recordabor, quamvis creberrima Chasmata et incendia caeli, quae inusitato more totum hoc quadriennium sese terris ostentarunt, nobis incutere pavorem et ad paenitentiam nos flectere debeant. Ante biennium mense Februario, natum est monstrum, in Thuringiae pago, Daguico, eiusmodi: Caput erat


image: s244

praeter morem acuminatum seu Tersiticum carens oculis, auribus et ore, reliqua membra corpus integra, sine tamen manibus et pedibus: In brachiis autem utrinque tubera grandia prominebant. Cuius significatio obscura esse non potest. Equidem iudico tali capite portendi rationis humanae acumen alte sapientis, sed coecam [Reg: caecam] in rebus Spiritualibus. Igitur non videt, nec audit, nec loquitur ea quae sunt Dei. Quatuor autem tuberculis existimo ostendi quatuor praecipuos errores, qui nunc passim grassantur, et Ecclesiam Dei adfligunt. Inter quos Synergismus et Caluinismus praecipue dominantur. Manuum autem et pedum carentiam, innutilem conatum defensionis aut declinationis


image: s245

poenarum, quas Deus propter peccata Germaniae immittit. Sed haec et alia accuratius dicuntur in libris prodigiorum. Nunc Illustrissime Princeps hunc Librum sacrorum Poematum Celeberrimi Poetae Iohannis Stigelii, piae memoriae, Tuae Celsitudini pio studio dedicare volui: potissimum ob eam causam, ut Tua Cel. cuius, munificentia Stigelius in Academiis primum Wittebergensi, deinde quoque Ienensi docendi munere functus est, caperet quendam fructum munificentiae legendo optimos versus, qui sicut omnium admirationem merentur, coniunctam cum praecipua quadam utilitate in Ecclesiam Dei et Scholas: ita quoque praestantiss. Poetae fama ad Tuae Cel. nominis splendorem, nonnihil momenti allatura est.


image: s246

Deinde quoque ut Tua Cel. pro sua pietate et
[Gap desc: Greek word]
benigne opem ferat ipsius relictis orphanis, quos dura premit egestas. Tuam Cel. commendo aeterno patri D. N. I. C. [Abbr.: Domino Nostro Ieso Christo] quam ardentibus votis oro, Ut T. C. mentem S. S. regat ad nominis sui gloriam, et ditionis universae commodum.

Datae Vinariae in die Egidii. Anno 1566.

T. C. [Abbr.: Tuae Celsitati] Humiliter Deditus Iobus Fincelius D.


image: s247

PAULI CHERLERI ELSTERBURGENsis epigramma, scriptum in sacra poemata IOHANNIS STIGELII.

ACcipe STIGELII Lector pia candide vatis
Carmina, FINCELIO quae modo dante legis.
RES et VERBA vide: res largo in carmine magnas
Continet: et rebus dat sua verba suis.
Vix posuit versum multis in milibus unum,
Qui te non aliquid forte docere queat.
Hoc igitur Lege Lector opus: sic ipse videbis,
STIGELIUM fructu non pereunte legi.


image: s248

IN POEMATA CLARISSIMI viri D. Iohannis Stigelii, Poetarum Principis, Epigramma.

ASpice Stigelii divina poemata vatis
Quisquis es Aonii pars studiosa chori.
Quaesitum toties opus, et tam saepe petitum,
Quodque erat in votis nocte dieque tuis,
Accipe: Fincelius Medicinae Doctor Iobus
Dum dedit hoc doctis non sine laude typis.
Nec te paeniteat paruos expendere sumptus,
Exiguo magnas aere parabis opes.
Nam non hic lusus, neque res tractantur inanes,
Aut quae lectori forte nocere queant.
Addita sed gravibus verborum pondera rebus,
Doctrinamque aliquam syllaba quaeque tenet.
Nil est hic mentem quod non delectet honestam,
Nil hic quod studiis utile non sit habes.
Singula plena Dei sunt carmina, singula multum
Doctrinae verae relligionis habent.


image: s249

Proponuntque simul praecepta salubria vitae,
Ac magnas mira res brevitate docent.
Ergo Stigelii divina poemata vatis.
Perlege, qui studio nobiliore vacas.
Fincelioque pio, tibi qui dedit ista legenda,
Pro tali grates sedulitate refer.


image: s251

Bartholomaeus Hubenerus.

DISTICHA IN EVANGELIA DOMINICALIA per integrum annum.

Nativitas Christi Lucae 2.

NAscitur in mundi promissus gaudia Christus,
Caepit [Reg: coepit] ab hoc uno vindice nostra salus.

Ioan. 1.

Mente DEI genitus, sed cum patre filius idem,
Fit sacra pro nobis victima, natus homo.

Circumcisio Lucae 2.

Seminis et pacis confirmat foedera Christus,
Praecisus veteris legis honore puer.

Epiphania Matth. 2.

Tentata est ferro vix nati infantia Christi,
Cur pigeat duram nos quoque ferre crucem.

Dominica I. Lucae 2.

Ecce puer vincit tumidos ratione Sophistas,
Omnia victor habet cui puer iste favet.

Dominica II. Ioannis 2.

Laeticiae [Reg: Laetitiae] Christus dignatus adesse iugali,
Esse sibi curae tale probavit opus.


image: s252

Dominica III. Matth. 8.

Approbat exemplum sidente in milite Christus,
Ah quantum est uni fidere posse Deo.

Dominica IIII. Matth. 8.

Ut scapha parua notis Ecclesia fertur et undis,
Sed sibi fidentem servat ubique Deus.

Dominica V. Matth. 13.

Quotidie [Reg: cottidie] infelix lolium se frugibus addit,
Adsere tu messem Christe benigne tuam.

Septuagesima Matth. 20.

Ante DEUM electi, (gratis namque omnia donat)
Ultimus et primus sunt in honore pares.

Sexagesima Lucae 8.

Larga Deus spargit divini semina verbi,
Felix qui retinet talia cordis ager.

Quinquag. Lucae 18.

Cernere quem mundi nescit sapientia, caecus
Agnoscit sola te bone Christe fide.

Invocavit Matth. 4.

Victor ab infesto tentatur Daemone Christus,
Omnibus in Christo vincitur ille piis.

Reminiscere Matth. 15.

Exemplum fidei probat in [(transcriber); sic: iu] Cananaeide Christus,
I nunc, et dubitans quaere placere Deo.

Oculi Lucae 11.


image: s253

Redditur eloquium muto, sed ridet Apella,
Felix qui agnoscit facta stupenda Dei.

Laetare Ioannis 6.

Quotidie [Reg: Cottidie] augusto qui consecrat omnia nutu,
Pane cibat modico milia quinque Deus.

Iudica Ioannis 8.

Impius accusat te Christe furoris Apella,
E heu quam mundo est res peregrina Deus.

Palma. Matth. 21.

Ecce venit pompa promissus simplice Christus,
Nam cupit hic solo cordis honore coli.

Die Parasceves.

Vulnera, flagra, crucem, pro nobis Christe tulisti,
Tu mihi fidenti tempore mortis ades.

Pascat. Lucae 24.

Abolita victor rediuivus morte triumphat,
Parta redit miseris, gratia, vita, salus.

Dominica I. Ioan. 20.

Das mandata tuis, Das vires Christe docendi,
Da valeant firma pectora nostra fide.

Dominica II. Ioan. 10.

Semper ubique sonet pastori gratia Christo,
Ille sua miseras morte redemit oves.

Dominica III. Ioan. 16.

Discite iusticiam [Reg: iustitiam] , et regnum venerabile Christi,
Ferte crucem, vincit sub cruce vera fides.


image: s254

Dominica IIII. Ioan. 16.

Promittit Christus spirabile numen ab alto,
Capturus regnum spirituale DEUS.

Dominica V. Ioan. 16.

Ah miser ad Dominum quicumque orare recusat,
Qui petit in Christi nomine, cuncta feret.

Ascensio. Domini Marci 16.

Discipulos Christus saluandum mittit in orbem,
Inque patris rediens pergit ad astra sinum.

Dominica VI. Ioan. 16.

Spiritus ingrati promittitur arbiter orbis,
O DEUS adflatu nos rege sancte tuo.

Pentecostes. Ioan. 14.

Cordibus infusum spirabile numen ab alto,
In Christo renova pectora nostra DEO.

Feria 2. Ioan. 3.

In nos tantus amor divini et cura parentis,
Pro nobis natum tradidit ipse suum.

Feria 3. Ioan. 10.

Pastor oves Christus custodit, cedite fures,
Ille aditum ad veri praebet ovile DEI.

Dominica Trinitatis Ioan. 3.

Nemo petit caelum nisi per te Christe redemptus,
A te vera salus, non aliunde venit.

Dominica I. post Trini. Lucae 16.


image: s255

Impietas soluit securo in divite poenas,
I nunc et summum quaere Epicure bonum.

Dominica II. Lucae 14.

Omnibus offertur divinae gratia Cenae,
Ah miser hic animi quem iuvat esse pigrum?

Dominica III. Lucae 5.

Tanta DEI bonitas infirmos suscipit ultro
Per Christum veniam, qui resipiscit, habet.

Dominica IIII. Lucae 6.

Ipse trabem ignorans festucam carpis amici,
Pectoris o quantum est ulcera nosse tui.

Dominica V. Lucae 5.

Christe doces populum mox retia piscibus imples,
Vis prius agnosci, cetera deinde dabis.

Dominica VI. Matth. 5.

Christus ab interno pietatem corde requirit,
Cultibus externis nil pietatis inest.

Dominica VII. Marc. 8

Pane cibat modico densae longa agmina plebis,
Omnia qui larga donat, et auget ope.

Dominica VIII. Matth. 7.

Saepe lupum occultat qui pelle incedit ovili,
Fructibus est omnis vita probanda suis.

Dominica IX. Lucae 16.

Comparat oeconomus male partis rebus amicos,
Rectius hic, alios qui pietate iuvat.


image: s256

Dominica X. Lucae 19.

Institor eicitur, Solymae flet funera Christus,
Supplicium ante pedes impius omnis habet.

Dominica XI. Lucae 18.

Invenit hic veniam, qui agnoscit, fidit, et orat,
Iusticiam [Reg: Iustitiam] extollis quid Pharisaee tuam.

Dominica XII. Marc. 7.

Dum sensus surdo, dum vox est reddita muto,
Declarant verbis addita signa DEUM.

Dominica XIII. Lucae 10.

Prima Deo pietas debetur, proxima fratri,
Sic Samarita tuam sentit egenus opem.

Dominica XIIII. Lucae 17.

Unus agit grates, lepra bis quinque levantur,
Ah quantum humana est in ratione mali?

Dominica XV. Matth. 6.

Difficile est Dominis pariter seruire duobus,
Fide DEO, et curis cetera liber age.

Dominica XVI, Lucae 7.

Sponte Deus viduae rediuivum reddit alumnum,
Et dubitat quisquam velle iuvare DEUM.

Dominica XVII. Lucae 14.

Luce sacra Christus sanans intercutis aegrum,
Quae bona sint feriis non prohibenda docet.


image: s257

Dominica XVIII. Matth. 22.

Lege tumens, sed legis iners, stolidusque Sophista
Convictus Christo vera monente tacet.

Dominica XIX. Matth. 9.

Restituis verbo membris dum Christe solutum,
Non sentit sapiens, sed pia turba DEUM.

Dominica XX. Matth. 22.

Sponsus ad instructas cives vocat undique mensas,
Infelix tardo quem iuvat ire pede.

Dominica XXI. Ioan. 4.

Credenti Satrapae moribundum servat alumnum,
Et firmat dubiam Christus amore fidem.

Dominica XXII. Matth. 18.

Cui veniam dederat Dominus fit servus iniquus,
Des aliis veniam quam cupis esse tibi.

Dominica XXIII. Matth. 22.

Ius quid in ambiguo Pharisaei quaeritis aere?
Sunt sua principibus, sunt sua danda Deo.

Dominica XXIIII. Matth. 9.

Plena fide accipitur tacto muliercula Christo,
Sola Deo acceptos nos facit esse fides.

Dominica XXV. Matth. 24.

Qui sua degeneri praedicis funera mundo,
Vere Deus populum suscipe Christe tuum.


image: s258

Adventus Matth. 21.

Ecce venit vili Rex regum vectus asello,
Victor is o quantus, quando redibit, erit?

II. Lucae 2.

Signa refert Christus mundi tractura ruinam,
Tempus adest laetum tollite quisque caput.

III. Matth. II.

Dum sua Iohanni miracula nuntiat, ipsum
Se quoque Messiam Christus adesse docet.

IIII. Ioan. I.

Pectore non dubio Christum Baptista professus
In Christo audendum fortiter esse docet.


image: s259

PERIOCHAE EVANGELIORUM Dominicalium, Epigrammatis conscriptae a D. Ioanne Stigelio.

IN EVANGELIUM: DOMINICA I. ADVENtus. Matth. 21. De ingressu Christi in Hierusalem.

INgreditur Solymam Rex regum maximus Urbem,
A cuius pendent omnia regna manu.
Veste sed haud pictu, nec fuluo splendet in auro,
Nec vehitur nivei tergore celsus equi.
Verum humilis veniens, pandoque invectus asello,
Messiam populi se docet esse sui.
Agnoscunt Dominum plebs, et contempta iuventus,
Atque illi grata carmina voce canunt.
Interea avertunt oculos, ceu vana videntes,
Qui sapere ante alios se graviora putant.


image: s260

Scilicet haec forma est regni, haec regalis imago,
In populo Christus quod cupit esse suo,
Non amat externi splendorem Christus [(transcriber); sic: Cristus] honoris,
Esse sua in casto pectore regna cupit.
Ille hominum adsertor, mortis prostrator, ab ipso
Attulit amisso qui patre missus opem.
Vult spectari animo tantum, vult simplice cultu,
Et sua veraci dogmata voce serit.
Hei mihi, quam paucis curae hoc agnoscere regnum est,
Dum nisi quod splendet nemo salubre putat.
Ac velut a senibus puerorum infirmior aetas,
Ut rudis, haud magni cur reputetur, habet:
Sic semper paruo languens Ecclesia caetu [Reg: coetu] ,
Ludibrio populis pluribus esse solet.
Sed tamen hanc servat Christus rex summus, et unus,
Membra nec imperii deserit illa sui.

DOMINICA II. ADuentus, Lucae 21.

QUi tecum reputas haec verba gravissima Christi,
Et reputas aevi quae sit imago tui.
Ecquid et ante oculos supremae signa ruinae,
Ecquid et ante oculos ultima fata vides.


image: s261

Nam qualis miseri, quae conturbatio mundi,
Ordine nam rerum est quis pereunte status?
Iam toties nigra tectum ferrugine solem
Vidimus offensi signa dedisse DEi.
Vidimus et rutilo flammantes crine cometas,
Arguere e caelo funera, bella, famem.
Ardentesque faces, atque astra cadentia caelo,
Saepeque non solito fulmina missa sono.
Vidimus et plures velut uni illudere Soles,
Bellaque signorum per simulachra [Reg: simulacra] geri.
Nec frustra innumero stipatur milite caelum,
Motibus insolitis quassa fatiscit humus.
Hei referam mores, Vitiosae [(reading uncertain: print faded)] et crimina vitae,
Deficiet longus plurima verba dies.
Ecce premunt diro saevi nos milite Turcae,
Caedibus et miseros hic et ubique metunt.
At quanta Heroum subiit trepidatio mentes,
Qui sibi [(reading uncertain: print faded)] femineo pene pavore timent.
Anxietas populum, vexat discordia reges,
Flagrat ubique dolor, flagrat ubique dolus.
Omnia ceu longe facta et transacta videntur,
Quae debent summum facta notare diem.
Ergo dies aderit, quo tu sanctissime Christe
Advenies tituli celsus honore tui.
Concita spirituum circum tuba quando volantum,
Terribilem reddet, laetificumque sonum.


image: s262

Ipse triumphanti similis, super aera Iudex
Pro meritis tribues praemia cuique suis.
Da Deus, ut memores capita attollamus, et ad te
Supplice sistamus voce, fideque gradum.
Ne secura suae deprendas corda salutis,
Et meritas poenas impia vita luat.
Sed tibi in occursum rapiamur pectore toto,
Aeternos tecum turba futura dies.

DOMINICA III. Adventus. Euang. Matth. 2.

Missi discipuli a Ioanne ad Christum.

NOn ignara gerens praesentis pectora Christi
Hic Zachariades, quis sit, et unde, rogat.
Sed quia magnifico Christum splendore putabant
Capturum tituli regia sceptra sui.
Iccirco ut Christo confirmarentur ab ipso,
Narrarentque aliis, missus uterque fuit.
At Deus ignaros placido sic excipit ore,
Ostendens regni munera vera sui.
Abstersa recipit caecus caligine visum,
Progreditur recte qui modo claudus erat,
Incurabilibus mundantur corpora morbis,
Purgata surdus percipit aure sonos.


image: s263

Nuntiaque adflicti promissae laeta salutis
Accipiunt, lumen lucet in orbe novum.
Haec quoniam auditis, fierique videtis, ad illum
Quale meum regnum sit, referatis, ait.
Ergo viam ad Christum voluit monstrare Ioannes,
Quo sine consequitur nemo salutis opem.
Qui se demittens adflictum venit in orbem,
Iusticia [Reg: Iustitia] ut renovet pectora nostra nova.
Huc miseris monstrate viam, quicumque docetis,
Perpetua obtingat qua ratione salus.

DOMINICA IIII. Adventus: Euang. Ioann. I.

Testimonium et vocatio Ioannis.

POntifices titulis, sceptroque potente superbi,
Sanguine Iudeae gens animosa domus,
Cui Christum grave ferre Deum, dum splendida caeci
Sub duce Messia regna futura putant.
Ausa sacrum iuvenem precibus tentare, minisque,
Dum per legatos, quis sit, et unde, rogat.
Et quia erat generis claris natalibus ortus,
Hunc sibi quem Christus mallet habere Ducem.
Ipse verecundo responsa dat integer ore,
Exigit officii quae pia causa sui.


image: s264

Sic, o sic, quibus est donatum agnoscere Christum,
Sincero officium corde probate DEo.
Nec vos fucatae seducant toxica linguae,
Nec frangant ullae pectora vestra minae.
Heu valeant leges, valeant regna omnia mundi,
Cum seruire tibi lex iubet, alme DEus.

EVANGELIUM Nativitatis Christi. Lucae 2.

Omnia dum strepitu resonant impleta potentum,
Occupat hospitii dum sibi quisque locum:
Nascitur hiberno Messias tempore Christus,
Quoque queat nasci, vix habet ille locum.
Sic quantas hiemes [Reg: hiemes] contempta Ecelesia perfert;
Dum certum vasto vix tenet orbe locum.
Sed tamen ignari coguntur cedere Christo,
Qui mundi hoc habitant desidis hospitium.
Nascitur optato Messias tempore Christus,
Nascitur exstincta vivida morte salus.
Talia gaviso memorantes nuntia mundo,
Angelici resonant carmina blanda soni.
Nascitur, et vitam Christus mortalibus offert,
Aeternae dederat quos sua culpa neci.


image: s265

Ille DEum humano generi placabit, et ultro
Eripiet coecis [Reg: caecis] pectora mersa malis.
Et dabit afflictis veram sperare salutem,
Asseret et vera corda probata fide.
Iusta DEi summas transcendet gloria nubes,
Verus et in populis undique cultus erit.
Agnoscens tranquilla DEum pacata quiescet
Mens hominum, et studio dedita pacis erit.
Unanimes iunget populos sincera voluntas,
Facta patri vero grata timore DEo.
At non haec illis, quos aut fortuna potentes,
Aut sacer in speciem sublevat ordo, canunt.
Talia sed memorant pastorum nuntia turbae,
Qui curant vigili pascua laeta fide.
Primi illi nati memorant Encomia Christi,
Et spargunt grato nuntia laeta sono.
Sic Christo vigilare decet, vigilantibus ille
Destructor mortis mitis adesse solet.
Ingrediens aures divini concio verbi,
Immotum debet corde tenere locum.
At quibus infesto torpet mens aegra veterno,
Nuntiaque ad tanti muneris auris habet,
Illi abeant Papae comites, caecisque Tyrannis,
Et poenas culpae quas meruere luant.
Nos memori grates agimus tibi pectore Christe,
Officii memores nos tueare DEus.


image: s266

PRAESEPE Christi.

UT placuit praesepe DEO, non alta columnis
Regia, non auro clara micante domus,
Quae sua nascenti praebens cunabula Christo,
Exciperet summo gaudia plena bono.
Sic et adhuc aliquod semper praesepe tuetur,
Praebeat hospitii quod tibi Christe locum.
Exul in orbe dolens, Ecclesia sparsa vagatur,
Et bene vix tituli nomen inane gerit.
Tu tamen huic curas tutum praesepe vaganti,
Et pessum adflictam non sinis ire Deus.
Sed veluti Oceani mediis agitata procellis
Asseritur nutu lassa carina tuo:
Sic tua servat idem patrio praesepe favore,
Quae comes est verbo gratia iuncta tuo.
Ergo nec hoc prisco vis ulla attrivit in aevo,
Tempore nec poterit nostro abolere furor.
Quantumuis odiis hinc arma, hinc iurgia gliscant,
Certus erit rectis semper in orbe locus.
Nam quia natus homo est, hominem natura volentem
Ducit, ut avertat nostra pericla, Deum.
Et quoniam omnipotens Deus est, nos servat, amatque,
Quos regno adseruit membra renata suo.


image: s267

Huc ades Emanuel, tecum praesepe prementes
Nos age fraterno mitis amore tege.
Hoc ego munitus mandato munere fungor
Euentum auxilio Christe relinquo tuo.

IN AURORA Natalis Christi.

PRospera lux oritur, qua numine laeta faventi
Infantem gestat casta puella Deum.
Natus homo nobis, qui nostros induit artus,
Ut miseros dulci nos relevaret ope.
Ille nisi nostra vestitus carne fuisset,
Mors aeterna hominum perderet omne genus.
Ergo age sancte puer, frater dulcissime Christe,
Qui decus invicti vindicis unus habes:
Victor ab aeternae nos adsere carcere mortis,
Adsere nos regno membra redempta tuo.

IN DIE INNOCENtium. Euangelium Matth. 2.

IMpius e medio Christum quo tollat Herodes;
Sustinet infantum caede lavare manus.
Sic etiam a rabidis Ecclesia pressa Tyrannis
Tristis, et exitio proxima saepe iacet.


image: s268

Cum furere incipiunt, sunt Daemonis organa reges,
Impietas quorum pectora caeca trahit.
Sed velut effugiens crudelia funera Christus,
Enseque quaesitus tutus Herodis abit:
Tota perit saevis sic numquam Ecclesia damnis,
Parte sui semper sed meliore manet.
O felix, omnes qui Christi nomine casus,
Ferre animo nusquam deficiente potest.
Ille suae iustos referet virtutis honores,
Inque sinu Christi praemia iusta feret.

DOMINICA PRIma post Epiphaniae, Lucae 2.

Christus in Templo.

ANxia sollicitos affligit cura parentes,
Dum puerum dubio quaerit uterque metu.
Ille sedens inter studium sublime professos,
Et rogat et docto diluit ore sophos.
Scilicet hac causa caelo descenderet alto,
Ut patris exigeret iussa verenda sui.
Ergo abit, et potius divino inseruit honori,
Gloria evi soli cedit et omnis amor.
Cum vocat officium, quod vox divina requirit,
Cedat amor, mundo qui iubet esse pius.


image: s269

Sed tamen imperium agnoscens et iura parentum
Quatenus id debet paret utrique puer,
Proficit ingenio, doctrina et moribus auctus,
Ante homines pariter gratus et ante Deum.
Huius ad exemplum socii stipendia lecti,
Coniugii soboles erudienda fuit.
Utilis haec mundo, grata haec Respub. Christo,
Consita quae tali semine nomen habet.
Cur tamen in templo reperiri gaudet, et illis
Tot parit exhaustis taedia longa viis?
Quicumque amissum ploras in pectore Christum,
Non opus in medias ire redire vias.
Quaerenda in solo Christo vestigia verbo,
Hic reddi adflictis mentibus ille cupit.

DOMINICA II. post Epiphaniae, Ioan. 2.

LAeticiae [Reg: LAetitiae] praesens dignatus adesse iugali,
Coniugii Christus vincula sancta probat,
Quinetiam mensas donis regalibus ornat,
Dum vina e liquidis dulcia reddit aquis.
I nunc qui vita consumis caelibe [Reg: caelibe] corpus,
Quod placeat Christo vivere disce genus.


image: s270

Cur tamen humana matrem pietate monentem
Increpat, et tecum quid mihi Christus ait.
Non illum impediant vel cari iura parentis,
Tradita cui sancti cura ministerii est.
Ut tamen haec dicto non absterretur acerbo,
Sed iubet illius iussa verenda sequi:
Omnia sic tandem superando taedia vincit
In dubiis rebus non dubitata fides.
Nec quia mater erat, mater charissima [Reg: carissima] Christo,
Sed quia plena fide facta beata fuit.
Hoc opus, hic labor est, resipicere, credere, Christus
Non aliud quaerit conciliandus opus.

Dominica tertia deficit.

DOMINICA IIII. post Epiphaniae, Matth. 8.

Christus in navi dormiens.

NAue Deus vehitur turba cum simplice Christus,
Per mare, qua raptim ventus et unda ruit.
Sic mundi insanis fertur iactata procellis,
Parua Deo puram turba professa fidem.
Exigua est navis? trita rimosa carina,
Hanc quatiunt variis fata marina malis.


image: s271

Ceca tamen superat commoti nubila ponti,
Dum cursum Christo vindice tuta tenet.
Imperat is ventis, et saevas temperat undas,
Cuius ad incessum terra polusque tremunt.
Et licet admissum videatur carpere somnum,
Nave tamen numquam dormit eunte Deus.
Interea exosus pigra desidis otia vitae
Navigerum duci per mare rete iubet.
Capturamque iuvans gaudensque beare laborem
Piscilegas ditat praeda onerante plagas.
Haec est militiae nos exercentis imago,
Aurea dum noster sudat ad astra labor.
Irritus hic tamen est nisi Christus [(transcriber); sic: Christius] naviget una,
Reteque speratis impleat ipse bonis.
Hac quoque scito vehi sociam te nave Iuventus,
Aspirante petis quae bona vera Deo.
Utque aliis vitae felici munere prosis,
Proicias Christo rete iubente tuum.
Ille gubernator te miti afflabit amore,
Ut referat facilis commoda mille labor.
Hoc socio quisquis mandatum navigat aequor,
Naufragium voti non facit ille sui.
Dominica 5. deficit.

DOMINICA SEptuagesimae, Matth. 20:


image: s272

De conducente operarios in vineam suam.

QUantum mercedis primus, tantum ultimus aufert,
Nec merito immeritus plusue minusue capit,
O quicumque fide poteris adpraehendere Christum,
Quisquis es, ex aequo praemia iusta feres.
Omnibus ex aequo contingent munera caeli,
Gratuito in quibus est non dubitata fides.

DOMINICA SEXAgesima, Lucae 8.

De seminatore.

ESse Deo curae mundano in turbine caetum [Reg: coetum] ,
Quem iuvat unanimi nosse timore Deum.
Hoc docet exemplum, medio de rure petitum,
Semina quod Christus de iaciente refert.
Semine nil aliud nisi vivum intellige verbum,
Quod proprio largus spargit ab ore Deus.
Qui capit hoc ager est contrito in corde subactus,
Quem dolor expurgat lege fideque timor.
Me miserum quantis ager in me vepribus horret,
Qui purus Domino debuit esse suo.


image: s273

Tutamen huic aliquid genii melioris habenti,
Incrementa Deus multiplicata dabis.
Da coeptis fomenta meis, da largus habenti,
Da Deus ad flatu sim bona terra tuo.
Da granum Sinapis laeto se frutice tollat,
Atque tui patiens crescat amore fides.
Et fructum placido ferat in commune labore,
Sic modo tristis ager, mox paradisus ero.
Christe meo laetum paradisum in pectore planta,
Te sine perpetuo sum maledictus ager.
Aliter.
Suadeat ut paucis doctrinam adprendere Christi
Naturae ratio semper amica suae.
Non tamen affectu divini munera verbi,
Non tamen hic fructu sufficiente carent,
Est aliqua, et certa est, superest et ubique locorum,
Quae colit unanimi pectore turba Deum,
Hanc Deus exaudit, quo debet voce praecantem,
Daemonicis pessum nec sinit ire dolis.
Quinetiam infirmos recipit, solitoque favore
Provehit, ut regni sint quoque membra sui.
Heu miseros, propriae quos inclinatio mentis,
Impulit ut Christi iussa colenda negant,
Felices, quicumque suis pro viribus audent,
Adserere aeterni dogmata vera Dei.


image: s274

DOMINICA QUINquagesimae, Lucae 18.

Vulnera [Reg: Vulnera] , flagra, crucem, rediuivam a funere mortem
Vatidico Christus nuntiat ore Deus.
At quotus haec docili bona nuntia mente recondit?
omniat [(perhaps: Somniat)] affectus dum sibi [(reading uncertain: print faded)] quisque suos.
Messiam regnis venturum opibusque superbum
In spes heu falsas credula turba putat.
Nec mens caeca videt molem qua pressa laborat,
Dum culpae innate pondera lenta trahit.
Esse et opus medico, vitia haec qui morbida curet,
Et medicum haec Christum qui levet esse Deum.
Splendida quinetiam deridet vita potentum
Subiectos durae quos videt esse cruci.
Nec putat esse tuum victrix Ecclesia vulgus,
Quod minimum servat semper in orbe locum.
At pia mens mor os sentit, Medicumque reposcit,
Et se non frustra plurima ferre videt.
Dum vitae hoc trahimus quodcumque cuique relictum est
Daemonis insidiis obvia turba sumus.
Voluimur aerumnis ut nostram agnoscere culpam,
Et petere admonita mente queamus opem.
Hanc nemo praestare potest nisi Christus, is unus
A Stygio vindex liberat hoste suos.


image: s275

Hunc oculis captus quo debet pectore cernit,
Et recipit visum non dubitante fide.
Nec refugit, dictis licet obiurgatus acerbis
Sed certam in dubio pectore poscit opem.
En iterum videas quam promptus ad omnia Christus
Munera, quae certa mens petit alta fide.
Sic precibus coniuncta fides sic omnia sumis,
Quae petis a summo dona petenda Deo.
Implorare Deum, divino credere Verbo,
Haec summam verae res pietatis habet.
At non hunc ratio, non lex agnoscere cultum
Caelitus hoc autem vis data sola potest.
Hanc precibus fideique meae largire benigne
Mi Deus, hic per se mens mea nil poterit.

DOMINICA INuocavit, Matth. 4.

FEstus adest, et templa sonant ad templa venito,
Quem pia septena concio luce trahit.
Quae tamen hunc dederit felix occasio morem,
Septima lux templis quo vacat omnis, habe:
Edita vivifico iam fecerat omnia verbo,
Censuit omnipotens quae facienda Deus.
Septima lux aderat post nati exordia mundi
Fuderat ut senis omne diebus opus.


image: s276

Hanc placuit iusto metam statuisse labori,
Hac placuit posita grata labore quies.
Ergo suae rediens rursum in secreta quietis
Aeternum numen se docet esse Deus.
Non quod ab omni operis prorsus ratione recedit,
Ut solet effectis rebus abire faber,
(Durat enim verbum, et totum durabit in aevum,
Quo rerum vivunt semina facta semel:)
Sed quia sic hominem divina fecerat arte,
Ut dici auctoris posset imago Dei.
Numinis aeterna voluit constare quiete,
Aeternum in caelo mentibus esse locum.
Inde diem hanc sanxit doctrinae, et iussit eandem
Dogma palam verbi dulce sonare sui.
Scilicet indicio est festivae haec sanctio lucis,
Mentem hominis nullo tempore posse mori.
Sed tandem meritae reddendam e carcere mortis,
In regnum vitae Christe beate tuae.
Cur ita? num vivo patefactum agnoscere verbo
Vox iubet aeternum, patris imago, Deum.
At verbum aeternum est, hinc et celebratio verbi,
Officii debet fine carere sui.
Quae nunc in terris sonat, exercebitur olim
Praesentem in caelo plenior ante Deum.
Sic docuere patres hominum, sic primus Adamus
Ista si saperet luce docere velit,


image: s277

Diceret erga homines quae sit divina voluntas,
Praesentem gaudens nosse et amare Deum.
Et grates ageret dulces pro munere vitae,
Quae recta e terris ferret ad astra caput.
Sed tamen hoc etiam docuit, cum munus ad aram
Hic bonus, ille malus, frater uterque tulit.
Exemplum amplexi ritum tenuere Nepotes
Mansit in hunc Pietas officiosa diem.
Acceptum servat Christo gens dedita morem,
Quae vaga corporibus mentibus una manet.
Illa dedit Domini sanctum de nomine nomen,
Qui Dominus mortis sceptra paterna tenet.
Impia cur Domini seruis hanc Roma dicasti,
Quae Domino debet grata sonare suo.
Tu vera obscurans patefacti oracula Christi
Saluantem spolias laude et honore Deum.
Dum temere affingis renuentibus omnia divis,
Omnipotens solus quae bona Christus habet.
Conscindis meritum, quo lapsos ille redemit,
Ut facias falsa relligione lucrum.
Confisos dubitare doces, de sanguine Christi
Corda renata pia, quo lavat ille fide.
Viribus humanis precium [Reg: pretium] persoluere culpae
Quod nequeunt hominum pectora coeca [Reg: caeca] iubes,
Interea captas et lucrum et regna per orbem,
Et regum indigno sub pede colla premis.


image: s278

Hos averte Deus, Deus hos infringe furores,
Nomen et officium Christe tuere tuum.
Tu nos morte tua, tibi dum peccasse dolemus,
Asseris in vitae gaudia vera tuae.
Victor et ascendens super ardua sidera caeli
Munera militiae spargis opima tuae.
Quinetiam ad dextram patris omnipotentis in alto
Sceptra tibi iusta debita iure tenes.
Incolumesque tegis regnoque assumis avito
Iustifica dedunt qui tibi corda fide.
Nec satis hoc laesum solitus placare parentem
Pro genere humano strennua [Reg: strenua] vota facis.
Sic domitor mortis, sic vitae assertor et auctor
Officium regis Pontificisque facis.
Conservas precibus preciosa [Reg: pretiosa] morte redemptos,
Nec sinis e regno quenque [Reg: quemque] perire tuo.
A te uno pendet promissae caussa salutis,
Ad vitam aeternam te sine nulla via est.
Vera tibi est uni meriti data gloria tanti
Cui nullum in rerum corpore seruit opus.
Hanc tibi nec genitor, nec quae tua spirat, et eius
Viva tui verbi praecipit aura comes.
Sic placuit patri, cum vox Iordanis ad undam
Intonuit tali caelitus ista sono,
Discite mortales domitorem agnoscere mortis,
Filius e gremio mittitur ille meo.


image: s279

Filius ille mihi est, in quo mihi plena voluptas,
Ille animi exponet sensa profunda mei.
Huic faciles praebete aures, audite docentem,
Praeter eum in regnum est semita nulla meum.
En aures tibi Christe damus, tibi nostra premente
Ob scelus et culpam corda dolore gemunt.
Unum te expetimus, te suspicamus ad unum,
Quod facis exiguam tu cumulato fidem.
Fracta dolore animi, fidei sed vivida motu
In venia gaudent pectora nostra tua.
Ite procul quo poena vocat, qui fingitis unum
Ad caelum, horrendo mille furore vias.
Nos sacram tibi Christe diem celebrare iuvabit
Exemplo verbi vera monente tui.
Ergo dies Christum loca per deserta vagantem
Tentatum a Satana lux hodierna monet.

DOMINICA REminiscere, Matth. 15.

De muliercula Cananaea.

PLena fide mulier constanti pectore Christum
Sed tamen abiectis gentibus orta, rogat,
At quam non blande, quam duriter excipit illam
Qui tamen irasci nescit ubique Deus.


image: s280

Illa tamen perstat, contraque audentius urget,
Obiciens sola pectora firma fide.
Scilicet adpositis censetur ut ignibus aurum:
Sic in tentato iusta dolore fides.
Tot nos quottidie [Reg: cottidie] caelorum mille figurae
Corripiunt, culpae quae meminisse monent.
Sed nulli abripiat tam tristis opinio mentem,
Indignum ut cura se putet esse DEI.
Non in te meritum, quod scit nihil esse, requirit,
Pectoris inquirit scrinia sola DEUS.
Mente videre scelus nobis quod in omnibus haeret,
Contrito coram corde dolere DEO,
Et renovari animo, promissum agnoscere Christum,
Credere et auxilii fortiter esse scopum,
Haec aditum ratio caelorum ad sidera praebet,
Vera salus miseris hac pietate venit.
Tale cor in tanta quaerens Heroide Christus,
Inventam placido praedicat ore fidem.
Nemo animo dubitante cadat, Deus omnibus idem,
Qui faciunt pura vota precesque fide.
Aliter.
Sic etiam ante tuos nunc Christe Ecclesia vultus,
Pressa, fide nitens ut Cananaea iacet,
Et licet a maesta procul esse puteris alumna,
Et sibi terrigenae quaeque licere putent.


image: s281

Fisa tamen verbo, dubitareque nescia, veram
A te, non alio vindice, sperat opem.
Cede procul fortuna potens, concedite fata,
Cuncta potens alto sub pede Christus habet.
Huic confisa duci, nullis cessura periclis,
Mens etiam in media vincere morte potest.
Dominica Oculi deficit.

DOMINICA LAEtare, Ioan. 6.

O Socii patrium quaerendum ante omnia caelum,
Sic dabit et vitae commoda cuncta Deus.
Hoc probat hic Christus dum milia [Reg: milia] quinque sequentum
Quinque fame expulsa panibus exaturat [Reg: exsaturat] .
Commoda non desunt humana timentibus illum,
Qui facit et servat quidquid hic orbis habet.
Est certe inter nos Deus, est largitor ubique,
Quocumque aspicias omnia plena DEO.
Ille colit terris, ille irrigat imbribus agros,
Et sata de paucis milia multa facit,
Ille etiam brutis coruisque vocantibus escam,
Ille creaturae sublevat omne genus.
Sed tamen officium quod debet quisque requirit,
Et cultum et grato qui venit ore timor.


image: s282

Sic saturata vagos dum ducit in aere gyros
Munifica grates cantat alauda Deo.
Quid quod ceu cupimus quae vitae postulat usus
Sic alios debet nostra iuvare manus.
Nec sit vita tenax nimium, nec prodiga prorsus,
Qui modus est inter mixtus utrumque placet.
Quisque datis norit rebus frugaliter uti,
Conicit in varium prodiga vita scelus,
Incurrit dubiae discrimina magna salutis,
Qui nimio luxu perdit Asotus opes.
Inde iubet Christus panum fragmenta reponi,
Seruet ut ad certam rectior usus opem.
Quod si hic arcano fas est mihi ludere sensu,
Nescio quid maius docta figura monet.
In nos distribuit [(reading uncertain: print faded)] doctrinae munera Christus
Perque manus aliis tradita ferre iubet.
Utque capit fructum vernante colonus ab agro,
Erga inopem ut paria dives abundet ope.
Praemia sic aufert, aliis ut prosit abunde
Caelica qui discit dogmata, quique docet.
Hinc quasi relliquiae sunt observanda piorum
Facta, nec immemori dicta notanda mann.
Iudica deficit.
Palmarum vide 1. Adventus.


image: s283

DE RESVErectione Christi.

ET iubar augusto tollit sol aureus ortu,
Et veniens oritur candida luce dies,
Certe hodie fama est sancti celebranda triumphi,
Quo Deus edomita morte revixit homo.
Victorem agnoscis nitidi lux aurea caeli,
Cur hominum tenebris obruta corda rigent?
Cur aliquis dubius male sano pectore Thomas
Quaerit adhuc tanti signa probanda boni?
Mentibus infandas o Christe absterge tenebras,
Lumineque illustra pectora nostra tuo.
Ut veram tanta de maiestate salutem
Arripere assensu non dubitante queant.
Tu luce in mediis splendes vivente tenebris,
Inque piis medius caetibus [Reg: coetibus] esse soles.
Utque patrem immerita placasti victima caede,
Ut veniae offensi linqueret ira locum,
Ipse tuo quando deleta cruore sacerdos
Morte repurgasti crimina nostra tua:
Nunc quoque vinclo fraterni immotus amoris
Pro genere humano vota precesque facis,
Utque tuo nobis regnum caeleste [Reg: caeleste] triumpho
Donasti, rediens victor ad astra Deus,


image: s284

Sic patris ad dextram regnum commune gubernans
Cum patre quo possis omnia solus habes.
Da meritis haerere tuis, da vincere morbum
Naturae, et puro fidere corde tibi.
Ecce dolens culpae sub mole adflictus acerbae,
Spiritus hic anima te sitiente vocat.
Displicet ante actae infelix petulantia vitae,
Ah totis cupio viribus esse tuus.
Mors tua peccati domitrix, de morte triumphus
Inclitus, auxilii sit mihi causa tui.
Tu mihi Rex, tantoque potens in rege sacerdos,
Me regno, et templo protege christe tuo.
Dum loquor ecce astans spoliis insignis opimis,
Victor in illustri luce videndus adest.
Hinc mortis gerit exuvias, pellemque Draconis,
Et secum omnipotens Tartara capta trahit.
Inde tenens victor late vilorabile signum,
Militiae ostentat fortia gesta suae.
Sub pedibus mors atraiacet, stimuloque timendo
Orba, renitenti sub cruce pressa perit.
Mors salici exesae similis, quam lenta vetustas
Rodit, et absumens vermis avara terit.
Non illi sucum, non vires sufficit humor,
Sed riget, et trunco turpis inerte iacet.
Nec melior foedum servat fortuna Draconem,
Humanum rabido qui petit ore genus:


image: s285

Ille ingens quamvis et longis horridus alis,
Viribus infestus pugnat et arte potens:
Calce tamen pressus Christi victoris, adempto
Languida deficiens colla vigore trahit.
Sic quondam immoriens alta Crocodylus [Reg: Crocodilus] arena,
Exangui monstrum tergore turpe iacet.
Namque avidus mellis, per silvas praedo silentes
Regna laborantum dum populatur apum,
Otiaque aestiva captans saturatus in umbra,
Ingestos ampla ruminat ore favos.
Ecce luto involuens tergumque caputque pusillus
Vim poena Ichneutes vindicis arte parat.
Atque ita lorica veluti munitus, in ipsa
Involat excluso desidis ora metu,
Admissusque imi corrodens ilia ventris,
Saepe etiam rupto corpore victos abit.
Praesidium hoc misero donarunt numina ruri,
Praedonem ingentem bestia parua necat.
Sic humili specie formaque inglorius ipsa.
Omnipotens alia: sed ratione DEUS.
Conficis horrendum Christe indevicte Draconem,
Qui mundi invictus viribus huius erat.
Ille furens lacero nequidquam [Reg: nequiquam] sibilat ore,
Supplicio aeterno membra terenda trahit.
Cedite rodentis stimuli et tormenta doloris,
Iam Christo validum cor renovante gero.


image: s286

Ille suo afflatu mea vota audentia firmans
Mundus in immundo me gravitate levat.
Dat veniam in Gnato genitor, quique esse nequibam
Indulgentis amor me facit esse patris.
Ergo tuus meus est, meus est hic Christe triumphus.
Perpetuo quoniam te iuvat esse meum.
Devicto refero tecum spolia ampla Dracone,
Iusta tibi pulsa morte trophaea loco.
Figo venenatum firmos super aspida gressus,
Trita per oppressi colla Draconis eo.
Sic age sic animo tecum fidente triumphem.
Sic fruar imperio maxime Christe tuo.
Quottidie [Reg: Cottidie] abolita fac tecum morte resurgam
Ex humeris pendens sarcina grata tuis.
Dominica 1. 2. 3. post Pascha deficiunt.

DOMINICA IIII. post Paschae, Ioan. 16.

NOn mundana sui quod sint moderamina regni
Hic lingua Christus vaticinante docet.
Ibo per immeritae spontanea funera mortis,
Pro vobis vindex et mediator ero.
Sanctus at insipidum damnabit spiritus orbem,
Reiciet reprobos, accipietque pios.


image: s287

Sic ait: O quantum est uni confidere Christo,
Nec meritis aliis velle placere Deo.

DOMINICA V. post Paschae, Ioan. 16.

UNdique dum feruent crudelibus omnia bellis,
Dum data praeda minis hic et ubique sumus.
Complectenda animo fuerant haec verba iubentis
Ut certam haud dubio corde petamus opem.
Hei pereant quicumque iubent dubitare petentem,
Credenti est auris semper aperta Dei.
Hei miseros qui sic securi in tempora vivunt
Ut numquam adpellent supplice voce DEUM.
Quid querimur durae subeunda pericula vitae,
Qui precibus facilem novimus esse DEUM.
Orandum est, vitaeque modus melioris agendus,
Placari haud alia vult ratione Deus.

IN DIE ASCENsionis Domini, Marci 16.

HAec tibi sacra dies, laudes tibi cantat et Hymnos,
O Deus, o hominum Christe redemptor homo.


image: s288

Qua te conspicuo scandentem corpore nubes,
Militiae vidit turba dicata tuae.
Agnovitque decus vitae, quae sola beata est,
Quae tecum aeternum vivitur ante patrem.
Quam coram cupidos docuisti a morte reversus,
Dum peragit lapso tempore mensis iter.
O quantum gestire datum est tunc mentib. [Abbr.: mentibus] aegris,
Quos tenuit verbi spes diuturna tui?
Cum coram potuit rediuivum audire docentem,
A monitis pendens concio sancta tuis.
Cum tecum ex imis patrum subuecta sepulchris,
Concilium series constitit ante tuum.
Cum tua nota memor lustrans vestigia coetus,
Optavit plantis oscula ferre tuis.
Atque aliquis spectans summi templa intima caeli,
Est sibi sidereos visus adire thronos.
Agmina spirituum qua luce decora volantum,
Aeterni observant ora serena DEI.
Felices animas, iam tum quas candida fecit,
Promissi dociles muneris esse fides.
At nunc summa sedens caeli super astra triumphas
Omnipotens et idem cum patre numen habes.
Sub pedibusque domas captivi triste Draconis
Imperium, et spectrum mortis inerme premis.
Occultumque canem miserorum in corde latrantem,
Carnificem populi non sinis esse tui.


image: s289

Hos retines captos divinis viribus hostes
Ne noceant, cum se iam nocuisse putant.
Quin tua de caelo spoliis victoria dives
Distribuit regni munera larga tui.
Tu patris atque tui spirantem e pectore flammam
Cum verbo mittis distribuisque tuo.
Illa tui accendens sitibundo in pectore amorem
Iustifica renovat corda renata fide.
Provehit auxilio vocem per templa sonantem,
Et docili caetus [Reg: coetus] iungit amore pios.
Erigit infirmos, tristes solatur et aegros,
Motibus et puris corda subacta regit.
Unde DEO grato memores obedire [Reg: oboedire] timore,
Officii faciunt munia iussa sui.
Breviter:
Christus ab innumeris cruciatibus ardua victor
Morte etiam abolita surgit ad astra Deus.
Hoc pia praecipuo laetentur corde triumpho,
Namque salus nobis unica Christus erit.
Dominica sexta post Paschae deficit.

IN DIE PENTEcostes, Ioan 14.


image: s290

QUisquis saluifico didicit confidere Christo,
Eius et ex animo iussa verenda colit,
Verbaque purgatas divina admittit in aures,
Et retinet firma dogmata vera fide,
Spiritus hunc sanctus patrio complexus amore
Per vitae incolumem cuncta pericla regit.
At qui divino refugus discedere verbo
Sustinet, atque alias quaerit ad astra vias,
Non hunc adflatu numen caeleste fovebit,
A regno Christi spretus et exul erit.
Dicite degeneri nuper ratione retincti
Vos praestare Deo quale putatis opus?
Dicite Pontifices qui caelum venditis auro
Quae ratio vestrae denuo danda gulae?
Heu nihil est propriae fas quenquam [Reg: quemquam] fidere menti,
Humana est praeter crimina vita nihil.
Ipsa sibi humana est sapientia caussa malorum,
Aeternum bonus est solus eritque Deus.
Feria secunda et tertia deficiunt.

DOMINICA TRInitatis, Ioan. 3.


image: s291

HEI nimium ignari coecoque [Reg: caecoque] errore vagantes,
Qui meritis tolli crimina posse putant.
Non opera humanae praestant civilia curae,
Ut tota possis mente placere DEO.
Est aliquid maius miseris quod sidera pandit,
Non bene quod ratio nostra videre potest.
Ille suum natum scelerosum misit in orbem,
In miseros patrio motus amore DEUS.
Ille sua nostram reparavit morte salutem,
Tradita pro nobis victima quando fuit.
Exigit ille fidem, sed puri pectoris, et quae
Iusticia [Reg: Iustitia] renovet pectora nostra nova.
Qui sperat propria certam virtute salutem,
Semper de meritis ambigit ille suis.
Iusticia [Reg: Iustitia] externa non vitae tollitur error,
Sola DEO acceptos nos facit esse fides.
Breviter:
Qui credit in filium etc.
Hoc caput, haec summa est, qui novit fidere Christo,
Ante DEUM aeterna luce superstes erit:
Fidere qui nescit non vitae munus habebit,
Hunc premet irati sed gravis ira DEI.

DOMINICA I. Post trinitatis Lucae. 16.


image: s292

In Lazarum.

VIlis et obscuro iacet ac neglectus amictu
Magnificas [(transcriber); sic: mangnificas] Lazarus divitis ante fores.
Sic iacet, auxilium frustraque Ecclesia poscit,
Pontificum ac regum debilis ante fores.
Utque canes lambunt, animalia spreta, iacentem
Ne periens omni destituatur ope,
Sic licet invitis illum plebs spreta Tyrannis
Servat, et unanimi relligione iuvat.
Macte estote animis, contraque audentius ite
O quibus in Christo est cognita vera fides.
Omnes aerumnae vobis in gaudia cedent etc.

DOMINICA II. Post trinitatis. Lucae 14.

De cena magna.

REbus in humanis iusto res digna dolore est,
Quod bona tam rarus cernere vera potest.

DOMINICA V. Post trinitatis Lucae 5.


image: s293

Exosus Christus pigra desidis otia vitae,
Navigerum duci per mare rete iubet.
Capturamque iuvans, gaudensque beare laborem,
Piscilegas praeda ditat hiante plagas.
Haec est militiae nos exercentis imago,
Aurea dum noster sudat ad astra labor,
Irritus hic tamen est nisi Christus naviget una,
Reteque speratis impleat ipse bonis.
Hac quoque scito vehi sociam te nave iuventus,
Aspirante petis quae bona vera DEO.
Utque alii vitae felici munere prosis,
Proicias Christo rete iubente tuum.
Ille gubernator te miti adflabit amore,
Ut referat facilis commoda mille labor.
Hoc socio quisquis mandatum navigat aequor,
Naufragium voti non facit ille sui.
Hei male proferimus caelestibus [Reg: caelestibus] [(transcriber); sic: proferimuscoe lestibus] omnia donis,
Quae ratio tantum iudicat esse bona.
Ille affectat opes, magnos hic ambit honores,
Et trahit ingenii quemque cupido sui.
Qui Christum ex animo quaerat, rarissimus ille est,
Quin vix in triviis unus et alter erunt
At DEUS invitat, cogit, vocat, allicit omnes
Atque sua indignos pro pietate [(transcriber); sic: pitate] trahit.
Hei quanta excipiet tam blande poena vocatos,
Qui parere tamen non voluere DEO.


image: s294

Tu nostros oculos tantum terrena videntes,
Ut videant dotes erige Christe tuas.
Fac te non dubia memores pietate colamus,
Reddere nos caelo tu nisi nemo potest.
DOMINICA. 3. 4. 6. 7. 8. 9. 10. trinitatis deficiunt.

DOMINICA XI. Post trinitatis. Lucae 14.

Grande tumens animo ficta pietate superbo,
Qua temere errante spem pharisaee capis.
At melius toto qui deflet pectore culpam,
Inque homine auxilii sentit inesse nihil.
Et gemitu implorans veniam, confidit in agno,
Sanguine qui delet crimina nostra suo.
Haec via iusticiae [Reg: iustitiae] est, contrita dolore requirit
Iustus, et in Christo pectora fisa, DEUS.
I procul infelix hominum sapientia, iustum,
Ante DEUM, Christi gratia sola facit.

DOMINICA. XII. Post trinitatis Marci. 7.

De surdo et muto.


image: s295

HAec etiam trahimus vitiosae a matre parentis,
In Christo ut certam vix videamus opem.
Nam velut hic audire nihil, nil dicere novit,
Cui Christus medicas applicat ipse manus:
Sic etiam est mutus, sic surdus ad omnia mundus
Munia, quae cultu sunt obeunda pio.
Nuntia non audit promissae certa salutis,
Non grato meritum praedicatore DEUM.
At DEUS indignis etiam miseratur, et ultro
Dignatur miseris ferre salutis opem.
Quod passim ostendit sua per miracula Christus,
Quo reficit medica corpora laesa manu.
Sic age Christe aures dignare recludere nostras,
Oraque propitia nostra resolue manu.
Ut tua sic nobis constet divina voluntas,
Nostraque te merito munere lingua colat.

DOMINICA XIII. Post trinitatis Lucae. 10.

De Sacerdote et Samaritano.

MAgna et grata DEO res observatio legis,
Sed nisi per Christum non placet illa DEO.
Omnia ut obserues, tamen a radice malorum,
Matre tua, certa semina labe trahis.


image: s296

Non opus haec ullum, non eluit ulla facultas,
Haec Christi pietas eluit una DEI.
Hoc quicumque fide nusquam dubitante fateris
Nomine quo debes incipis esse pius.
Incipis et legi recte parere, fideque
Et vero vivendi more placere DEO
Ite procul Monachi, fatui procul ite Papistae,
Nemo DEO propria laude placere potest.
Aliter.
Praeterit inflicta maerentem caede Sacerdos,
Sed Samarita adfert huic pregrinus opem.
Sic quoque Pontifices, sic hoc quoque tempore Reges,
Qui ficta tantum sunt pietate graves.
Quem Samarita iuvat neglexerat ante Sacerdos,
Hei quantum est falsa sub pietate mali?
Sic etiam ad Christi prostrati limina mundus
Praeterit, et surda negligit aure DEUM.
Gratia magna DEO, Samaritas excitat ille,
Neglectum vera qui pietate colant.
Qui licet infesti ceu spreta catharmata mundo
Aerumnis vitam per loca sancta trahunt,
Non tamen hos ulli possunt delere Tyranni,
Sola etenim Christi gloria morte caret.
Dominica. 14. deficit.


image: s297

DOMINICA XV. Post trinitatis Matth. 6.

Nemo potest Dominis simul inseruire duobus.

HEi quantis tenebris hominum mens caeca laborat,
Quae miseros curae non videt esse DEO?
Dum variis vitae venamur commoda curis,
Quam sumus immerito perfida turba DEO?
Qui sata si campi, si flores curat agrorum,
Cur homines curae non velit esse sibi?
Ergo hic accusat dubitantia pectora Christus,
Et docet officii dexterioris [(reading uncertain: print faded)] opus.
Agnovisse DEUM, totaque huic fidere mente,
Omnia ad haec vitae commoda prima via est,
Non vetat is victum iusto sudore parare,
Otia nec vitae desidis ulla probat,
Sed vetat ornandae studiis diffidere vitae,
Praesidia et misso quaerere velle DEO.
Tu fac quod pietas, quod vitae postulat usus,
Sufficiet praesens cetera cuncta DEUS.

CONCIO CHRIsti Matth. 6.


image: s298

De vitanda anxia sollicitudine victus et cura rerum externarum.

NE premat humanae ratio vos anxia vitae,
Curaque mordaci quae mentem verbere pulsat,
Ut turbata vago numquam satis explicet aestu,
Unde paret dubitans urgens quibus indiget usus.
Dum repetit numero, dum pectore computat aegro,
Quas epulas sibi quaeque dies, quae pocula poscat,
Quove laboriferum veletur corpus amictu.
Nonne animae pluris vis est et mira facultas?
Semina quae caelo ducit, quin tollite vultus,
Aeriique plagis oculos immittite campi,
Pennipotens ut vulgus aves per inane volantes,
Mille modis variae, vel mulcent cantibus aures,
Vel dulcem sobolem ventura in tempora pascunt.
At non arua serunt, nec facta messe quotannis
Horrea distendunt, tamen has rerumque hominumque
Conditor et genitor vester sic servat alendo.
Dicite de vobis quotus est qui pectore sudans,
Sollicito tantum meditando extundere possit,
Ut cubiti spatium mensurae corporis addat?
Et dubitatis adhuc vobis qua veste tegantur
Corpora, quae pascat victus usura palatum,
Aut quae compositas commendent pocula mensas?
Aspicite herboso florentia lilia campo,


image: s299

Quam pulchre aerii surgunt in luminis auras,
Non operas faciunt, non telam in stamine ducunt,
Nec quidquam evoluunt mandati iussa laboris,
Credite dicenti, fuluo non splendidus ostro
Rex tanto nituit Salomon velatus amictu,
Dum sedet imperio, et solio venerandus eburno,
Flos unus quanto decoratus lucet honore.
Quod si gramen agri, quod lux hodierna salutat,
Crastina demessum creptiantes mittit in ignes,
Sic vestit decoratque Deus, non largius idem
Praestet idem vobis? radios quibus ipse creator
Divinae infudit lucis, quos vivere secum
Aeternum cupit et caeli ditione potiri?
O animi faciles, et lubrica corda paventum,
Atque fide semota procul. Quin ponite curas,
Res agite, officii ratio quas exigit, ipsi
Euentum assignate Deo, vox ista facessat,
Hei quibus haec epulis, quo potu membra levemus,
Frigora quae vestis nobis arcebit et imbres.
Talia rimantur diffiso pectore gentes,
Agnoscente Deum procul a pietate remotae.
Est quibus aut solum vivendi caussa palatum,
Aut positus mundi pravis in moribus error.
At pater e caelis qui vos elegit ab evi
Principio, non ignarus, quid desit egenis,
Prospicit in medium, communem curat in usum,


image: s300

Et bona distribuit, multo et cumulato favore
Quottidie [Reg: Cottidie] indulget, promus, condusque fidelis.
Affectate igitur caeleste ante omnia regnum,
Discite iusticiam [Reg: iustitiam] , quam casto e pectore poscit
Purgatoque Deus, quod desinit esse, quod olim
Imperio fuerat veteris cogente Draconis.
Exspectate fide promissam urgente salutem
Me duce, qui vestram profuso sanguine culpam
Victima delebo, laeto et de morte triumpho
Astra petam reddens caelestis gaudia vitae.
Sic quaecumque piis precibus votisque petetis,
Obvenient large: sic omnis copia vobis
Adfluet assiduus quam vitae postulat usus.
Hoc caput est, nolite gravi marcescere cura,
Vanaque venturae suspiria mittere luci,
Crastinus inveniet iussi argumenta laboris
Exoluenda [Reg: Exsoluenda] dies, curae sibi et ipse futurus
Hoc satis est, si quisque dies sua fata ferendo
Extrahat, ut debet, iussi ratione laboris.

AD DICTUM CHRIsti, Ne sitis solliciti, Matth. 6.

QUam sit praesidium humanum sine robore et omni
Quae timida a longe pectora firmet, ope,


image: s301

Hic docet hoc sapiens arcano dogmate Christus,
Sollicitos homines dum vetat esse Deus.
Namque pater vigili qui prospicit omnia cura,
Fidentes alia nos ratione iuvat.
Mente DEO fisa, tu iusso munere fungi
Assuesce, Euentum providus ille dabit.
Hoc illi proprium est soli, quod mundus, et omnis
Ex sese, ut capiat sculpere nescit homo.
Ille fidem occulto crescentem numine donans
Auriferi similem fluminis esse facit.
Ergo fides animi Christum comprendere docti,
O homo sit vitae regula certa tuae.
Nulla tibi deerunt sic gratae commoda vitae,
Nam bona quae nescis, sponte dat ipse DEUS
Lilia qui nitidis regaliter ornat in hortis,
Et decus ignaris floribus esse facit.
Ille bonis omni sibi succedentibus hora,
Fidentem patria te cumulabit ope.
Hoc supra captum est hominis, sed disce vocanti
Fidere, sic omni tempore dives eris.

DOMINICA DEcima sexta, post Trinitatis, Lucae 7.


image: s302

QUi viduae ingentem miseraris Christe dolorem,
Dum puerum ex ipsa surgere morte rubes.
Quam generi humano toto te pectore tradis,
Quam liquido miseris te bene velle doces.
Quinetiam fremitu tuus in nos proditur ardor,
Ille quidem massae plenus amore tuae.
Nam tua massa sumus, puro quam sanguine lotam
Ante patrem culpae non sinis esse ream.
Et licet immundae cumulent nos undique sordes,
Tu tamen hoc deles quidquid obesse potest.
Adde quod est maior pietas tua larga, nocentis
Criminis in nobis quam scelus omne potest.
Ite procul quicumque Deum sine corde putatis
Esse patrem, affectus sentit et ille suos.
Illius est hominum misereri propria virtus,
Illius est verum gratia larga bonum.
Quo Deus est rebus praestantior omnibus unus,
Quas caeli et terrae pulchra theatra tenent.
Hoc magis est animi promtus [Reg: promptus] , curaeque paternae,
Quae mala prospiciens omnia semper amat.
Et dubitet quisquam non laeto ac cedere passu
Hunc fontem largi perpetuique boni?
Ecce throno fulgens maiestas larga favoris,
Omnia consulta cum bonitate facit.
Afflat et arcano generosum numine verbum,
Sustentat fluidum totius orbis opus.


image: s303

Hoc etiam gremio gaudens exire paterno
Humana factum est conditione caro.

DOMINICA XVII. post Trinitatis, Lucae. 14.

QUae deceat festis opera exercere diebus,
Ista rudes Christi concio sacra docet.
Pigra velut festam non praestant otia lucem,
Sic non contaminat sabbatha sacra labor.
Audi sancta DEI servato oracula cultu,
Res age non tardent quae pietatis opus.
Saepe tamen ritus communi cedit amori,
In patriam, inque Deum qui iubet esse pius.
Sic sacra non violat Macabaeus sabbatha miles,
Pro patria et verbo dum gerit arma Dei.
Sed cum divini poscit confessio verbi,
Cum ritum ut violes vis inimica iubet,
Ut pia testeris servato pectora cultu,
Mors potius vitae est anteferenda tuae.
Sic vesci Antiocho qui carne iubente recusat,
Quam violet ritum maluit ense mori.
Ut lapsu graviore ruat, conscendit in altum,
Qui propriis fretus viribus alta petit.
Nil nimis adfectes [Reg: affectes] , spartam tuearis et ornes,
Ad quam legitima conditione venis.


image: s304

DOMINICA XVIII. post trinitatis Matth. 22.

LEx animos terret, per legem agnoscitur error,
Qui nos degeneres a pietate facit.
Verum ea non abolet vitiosae crimina vitae,
Per se, nec vires ut medeatur habet.
Hinc opus adflictis saluantem agnoscere Christum,
Numine qui sancto pectora pura facit.
Hunc bene si noris tibi mens pacata quiescet,
Et soli facies omnia grata DEO.
Nec tantum ornabis divini munera cultus,
Praecipuum est verae quod pietatis opus,
Verum huic quod simile est, praestabis cetera vitae
Munera, quae fieri mutuus urget amor.
Haec Pharisaeorum numquam sapientia cernit,
Quae Christum immensum non videt esse Deum.

DOMINICA XIX. Matth. 19 de Paralytico.

COrporis adflicti resolutus artubus aeger,
Exemplum est hominum quotquot ubique vides,


image: s305

Namque quid est aliud totum genus omne per orbem,
Massa nisi vitiis quae resoluta iacet?
Triste Deum crebram peccatum irritat ad iram,
Hinc ruit innumeris mors comitata malis.
Hinc etiam variis lactantia corpora morbis,
Supplicium iusto dant lacerata DEO.
Hoc crudele malum fraterno Christus amore
Huius in aegroti conditione dolet.
Protinus iccirco peccatum tollit et aufert,
Mox etiam morbo membra soluta levat.
Haec via proposita est ausis sperare salutem,
Omne malum a miseris tollere Christe potes.
Aliter.
Quaeris an externae fidei virtute leveris
A culpa, pro te cum pia turba rogat.
Non nisi credenti possunt peccata remitti,
Externa ad veniam est nomen inane fides.
Qui sua cumque animo peccata agnoscit, et imo
Prava suae vitae pectore facta doler,
Legitimoque petit veniam testante ministro,
Et firmat certa pectora maesta fide,
Gratuita Christi fruitur pietate receptus,
Et veniam erratis impetrat ille suis.
Hic iterum turpi produnt se labe Sophistae,
Crimina qui Christum posse abolere negant.


image: s306

Esse Dei norunt aeternam afferre salutem,
Non norunt Christi munus id esse Dei.
Christus at ostendens sanctae miracula linguae,
Omnia qui possit, se docet esse DEUM.
Gratia magna Deo, grates cui soluimus omnes,
Humana generi qui bona tanta dedit.
Dominica 20. et 21. deficiunt.

DOMINICA. XXII. post Trinitatis, Matth. 18.

De rege exigente rationem a servo suo.

QUisquis es, humanae quoniam sic omnia vitae,
Ut reprobri ante homines simus et ante Deum.
Ut veniam possis culpae impetrare dolendae,
Non opus humani ponderis illud erit:
Non opere hic ullo, non hic rationibus ullis,
Te delicta Deo posse piare putes.
Desine ab iniustis, aliis ignosce, benigno
Crede Deo, et veniam quam petis ille dabit.
Nam Deus ignoscit, nil tale merentibus ultro
Omnia qui recte solus et unus agit,


image: s307

Muneris et tanti memores nos vivere, et ipsis [(reading uncertain: print blurred)]
Ad veniam faciles hostibus esse iubet.
Hinc quicumque aliis errata remittere nescit,
Propicium [Reg: Propitium] culpae non habet ille DEUM.
Aliter.
Creditor ac citis compellat nomina seruis,
Debitor irati quis feret ora Dei?
Debita lex repetit vultu metuenda minaci,
Nosque reos urgens ante tribunal agit.
Qui non soluendo est, aeternae obnoxius irae
Immemori poenas pro levitate luat.
Mors manet a tergo, legi officiosa iubenti,
Quid fiet miseris? soluere nemo potest.
Sed bonus est iudex, alieni es creditor aeris,
Nec miseri dura negligit aure preces.
Parce Deus misero, culpamque scelusque petenti,
Nomen ab immensa qui bonitate tenes.
Ipse fideiussor pro me tibi debita soluit,
Filius ingenti motus amore tuus.
Ipse mihi assistit vindex tua iura timenti,
Qui mea delevit crimina morte sua.
Parce precor misero, culpamque remitte fatenti,
Sum tuus hic libra, sum tuus aere Deus.
Audit, et admittit lacerato e corde sonantes
Munitasque fide suscipit ille preces,


image: s308

O bene quod culpae molem delere nephandae [Reg: nefandae] ,
Agnoscente potest nixa dolore fides,
Nulla nec in terra, nec caelo est tanta facultas,
Quae satis haec celebrat pro bonitate DEUM.
Aliter:
Ad veniam facilis, iusta cunctator in ira
Es pater erga homines plenus amore Deus.
Tu donas animo vitae delicta dolenti,
Supplicis et patiens omne remittis opus,
Cur igitur pugnax hominis cur vana voluntas
Crimina non aliis donat amore tui?
Cur sumus offensae vindictae errore tenaces
Ante oculos, vitii nil nisi massa, tuos?
Tu scis quam misere veteri turbante Dracone
Archetypi facies sit maculata tui,
Mens ignara sui et caecis immersa tenebris
Laxa voluntatis non bene frena regit,
Inde volens cordi dictat mala multa voluntas,
Motibus hinc vetitis cor sine lege ruit.
Denique mens temere fertur, ceu viribus impar
Indomitum sessor non bene frenat equum.
Pelle DEUS tenebras, erroris nubila tolle,
Cor renova flatu restituente tuo,
Sum tuus heu servus, sum iusti debitor aeris,
Sum licet infidus, sum tamen aere tuus,


image: s309

Quem tibi sic iunctum voluisti ut filius esset,
Perfidia est factus debitor ille sua,
Nec tamen eiuro culpam, sed crimine fassus
In venia pono spemque fidemque tua.
Et quia soluendo non sum ditissime rerum
Tu mea de tabulis nomina deme tuis,
Fac pura te mente colam, tibi foedera mecum,
Inde fides, illic testificetur amor.
Aliter.
Exigit a servo sibi debita nomina Princeps
Soluendo est Domino non tamen ille suo:
Sic etiam a nobis divinae concio legis,
Postulat hoc, nemo quod numerare potest.
Mox herus aerumnas serui miseratus iniqui
Debita propitio missa favore facit,
Sic quoque nos liberos alieno liberat aere,
Atque eadem natos gratia sola facit.
Gratia fidenti per fratrem prodiga Christum,
Non dubia nobis accipienda fide.
Cur tamen indemnem servus quam gratia fecit,
Conservo nectit vincula dura suo?
Et tandem ob noxam comprensus iure nefandae
Traditur ut tristi carcere facta luat?
Proh dolor haec species nostri est horrenda furoris,
Quo sumus a vitae semine quisque nocens.


image: s310

Vivifici reddit segnes oblivio verbi,
Contemtumque [Reg: Contemptumque] animis insidiosa parit.
Inde comes culpae miseris divinitus astat,
Ante Deum iusto poena luenda modo.
Ergo fide, et puro firmemus pectora sensu,
Propicio [Reg: Propitio] constans haereat ille Deo,
Et finem faciens peccandi, et facta perosus,
Impia consortes discat amare suas.
Hoc caput, hoc meta est, verum quicumque salutem
Expetis, et laeta vivere mente cupis:
Fide DEO, delicta cave, atque ignosce nocenti,
Sic eris aeterno carus ubique DEO.

DOMINICA XXIII. post Trinitatis, Matth. 22.

Date Deo quae sunt Dei etc.

QUi damnata cupis nigri commercia Ditis
Effugere, haec vitae dum peritura colis,
Pende DEO pendenda Deo, nec subtrahe sceptro
Legitima populos quod ratione regit.
Nam quo metiris radio, experieris eodem
A iusto reddi praemia mensa DEO.


image: s311

DECALOGUS DEcem Praeceptorum, Exod 20.

I.

ISta DEI vox est de caelo viva tonantis,
Qua iubet agnosci se Dominumque coli.
Ipse ego qui vasta te dux robustus eremo
Eripui, ipse tuus sum sine fine DEUS.
Me penes est unum divina et summa potestas,
Me praeter non est ullus ubique DEUS,
Ne cole ficticio fucatos numine divos,
Sed solum vera me pietate cole.

II.

Nulla superstitio caeco te cogat abusu
Ferre tui falso nomen in ore DEI.

III.

Divino docilis tribuas sua tempora verbo,
Et peragas vero debita sacra Deo.

IIII.

Suscipe maiores, dulces venerare parentes,
Ut videas vitae tempora longa tuae.

V.

Ne te corripiat saevi comes ira furoris,
Ut fias odio, crimine, caede, nocens.

VI.


image: s312

Foedera legitimi noli temerare cubilis,
Qua licet ardorem comprime lege tuum.

VII.

Mutua ne violes foedo commercia furto
Detrahe nil aliis, iusticiamque [Reg: iustitiamque] cole.

VIII.

Semper amans veri, ficto nihil assere fuco.
Sit procul a turpi vita severa dolo.

IX.

Alterius reprimas cupidos a coniuge sensus,
Tecum illum simili vivere lege memor.

X.

Nec veneris opes eius vel fraude vel arte,
Nec rerum proprio sub lare quidquid habet.

SYMBOLON Apostolorum.

IN solo confido DEO, credoque potentem
In nos propitium quem iuvat esse patrem.
Omnia qui verbo motum spirante creavit,
Quae terrae et caeli claudit ubique sinus.
Credo DEI genitum divina ab imagine Christum,
Quo rediit nobis vindice vera salus.


image: s313

Qui spirante datus divinae numine mentis
Venit, et e pura virgine natus homo est,
Multaque pro misero tolerans ludibria mundo,
Victima pro nostra caesa salute fuit.
Dira ferens etenim sub iudice flagra Pilato,
De cruce suspensus triste pependit onus,
Et moriens caelo vitalem reddidit auram
Sancta sub indigno conditus ossa solo.
Caecaque descendens damnati ad Tartara regni
Cum Stygio horrendam perdomat angue necem.
Hinc ubi lucifluas referens aurora quadrigas,
Protulerat nitida tertia luce diem,
In superas vivus rediens a manibus auras
Praesentis proprio fulsit honore DEI.
Victor et abolita ducens de morte triumphum,
Conspicua rediit clarus ad astra via.
Fulget ubi ad dextram patris omnipotentis, et illi
Imperium aeterna par ratione tenet.
Inde sed extremo mundi sub fine redibit,
Imperii Iudex celsus honore sui,
Et pariter vivis, pariter longe ante sepultis
Iura sacrosancta lege suprema dabit.
Credo patris natique simul de numine numen
Procedens animis semper adesse piis.
Illic credo pii vere consortia coetus
Vox ubi de Christo vindice vera sonat,


image: s314

Omniaque in solo fieri communia Christo,
Seruit ubi vero concio sacra Deo.
Credo illis etiam, quos vitae paenitet actae,
In Christo solui criminis omne nephas [Reg: nefas] .
Credo recepturum motus atque organa vitae
Funera post vitae corporis huius onus.
Credo fide haerentes in amico iudice Christo
A meritae vacuos nos fore labe necis.
Sanctaque perpetuae victuros gaudia vitae
Unanimes vivum suaviter ante Deum.

PRECES A CHRIsto praescriptae.

AVtor [Reg: AVctor] o nostrae Deus alme vitae,
Qui pater gaudes hominum probari,
Quem penes solum est nitidi potestas
Maxima caeli.
Sicut agnosci cupis et vocari,
Sic doce nostros animos, tuumque
Da colat vero celebrans honore
Gloria nomen,
Tu tuum in nobis, vitiis remotis,
Inchoa regnum, fideique ceptae [Reg: coeptae]


image: s315

Spiritu laetas renovante mentes
Suggere vires.
Da, tibi parent veluti beati
Caelites [Reg: Caelites] , nostra tibi tota vitae
Praestet in terris ratio timorem,
Praestet honorem.
Consecra mitis bona quae creasti,
Indies quorum indiget usus, et quae
Optime rebus studiisque nostris
Commoda nosti.
Pectori culpae veniam dolenti
Da pater, fractum siquidem dolore
Ut iubes, noxas aliis remittens,
Crimina donat.
Ne sinas astu veteris Draconis
Obrui nostras subigique mentes,
Arte qui nobis laqueos dolosa
Tendit ubique
Sed memor curae potius paternae
Mitiga quidquid ferimus doloris,
Omnibus praesens miseros periclis
Eripe vindex.

ORATIO DOMInica iambico dimetro.


image: s316

DEUS sator mortalium,
Terrae potens et siderum,
Qui mitis in nos asperos,
Gravisque culpae conscios,
Gaudes patris vocabulo,
Nutuque servas omnia.
Fac innotescat omnibus
Nomen tuum mortalibus,
Verbi tui suavissima
Sic instruat nos gratia,
Ut te colamus unicum,
Sicut iubes per filium.
Accende mentes lumine
Tuique regni imagine,
Ut inchoent hic aurea
Vitae perennis saecula.
Regno tuo nocentium
Infringe vires hostium.
Fac nostra semper ut tuis
Mens acquiescat legibus,
Consentiat cum caelica
Terrena pax concordia,
Iustum ministret mens opus,
Curae tibi sit exitus.
Dum congregatim vivimus,
Largire nobis quaesumus


image: s317

Externa vitae commoda
Quibus vigent commercia,
Agnoscat ista charitas
Agatque vere gratias.
Ignosce noxam sontibus,
Culpaeque vim dolentibus,
Delicta si nos hostibus
Non asperi remittimus,
Da paenitere mens queat,
Ut te iuvantem sentiat.
Nusquam sinas nos obrui
Draconis astu perditi,
Captos sed hostis artibus
Tuis tuere viribus.
Fac militemus strenue
Et compotes victoriae.
Nos adseras ab omnibus
Calamitatum casibus,
Ducemque mentem corporis
Exmole duri carceris,
Cum postulabunt tempora,
Hinc transferas ad sidera.
AMEN.


image: s318

PRECES CHRIstianae orationis Dominicae.

QUam Deus orandi seriem, quos approbet usus,
Hinc tecum incipiam puerili exponere versu,
Chara [Reg: Cara] mihi arcana caeli ratione, Philippe,
Cui pater, afflictae Camerarius Hellados ingens
Gloria et assertor, Graiae dum munera linguae
Ingenti studio Germanis servat in oris.
Ergo age sive diem Musis aurora reducit,
Sive quies rerum tenebris humentibus [Reg: umentibus] orbem
Nox tegit, et placidos affectant membra sopores,
Seu loca sacra petis, patrias sive inter olivas
Divino accedis cumulatas munere mensas,
Has animo praesente preces, haec debita vota
Redde Deo, explicitis orans ad sidera [Reg: sidera] palmis.
Has tibi corde preces Deus optime maxime fundo,
Tempore in extremo, dubio in discrimine mundi,
Impia dum Geticam sumens in foedera cornu
Bestia, sic verteris stimulante furore Draconis,
Exitium mundo molitur, et omnia turbat.
Hei quam parua manus, numerus quam paruus corum est,
Ex animo cupiunt qui fratrem agnoscere Christum,
Teque patris coluisse loco. Sed respice partem
Hanc quamcumque tuam, tua qui sacra verba prosessi,


image: s319

Esse tui cupimus, nisi mens vitiosa repugnet.
Illa quidem antiquam iam pridem ab origine labem
Pressa trahens, oculis quaedam vestigia cernit
Mandati veneranda tui, sed viribus impar
Nequicquam [Reg: Nequiquam] propria virtute placere laborat,
At tu summe Deus, fons rerum et dulcis origo,
Mens aeterna, potens, sapiens, sola omnia praestans,
Omnibus in rebus cuius vestigia monstrat
Auctoris natura memor, qui solus et unus
Omnia perpetua Dominus ratione gubernans,
Quae caelum, quae terra tenet, quae conscia fati
Consentire iubes terrenis sidera [Reg: sidera] rebus,
Ne casu soluatur opus. Qui tempora certis
Distinguis vicibus, facis omnia, et omnia servas.
Tu nos degeneres vultu miseratus amico
A nobis audire pater dignaris, et orbi
Sponte tuum mittis fraternain foedera natum,
Abluat ut sordes nostras, et crimina tollat,
Et reddat merita dulcem pro morte salutem.
Da pater ut possim te vero agnoscere cultu,
Et nomen celebrare tuum, veroque timore
Te patrium sentire Deum. Da gloria sicut
Sancta tua est per se, vero sic semper honore
Luceat in nobis, tua qui nos membra fatemur.
Ne levis ambitio, ne vani gloria mundi
Transversos rapiat, rebus sed in omnibus uni


image: s320

Semper honos, nomenque tuum, laudesque ferantur.
Impia corrupti cedant vestigia cultus,
Stultaque fictilibus fidens reverentia divis,
Et pietas omnis fucatae conscia curae.
Me nutu dignare tuo, ne forte recusem
Imperio parere tuo, tua iura vereri.
Perge tuum late populis extendere regnum,
In quo non strepitus pomposae splendidus aulae,
Non aurum, non arma sonant, non quidquid inerti
Blanditur mundo, fucoque arridet inani.
Sed colit unanimis Regem concordia Christum,
Propagatque pios simplex Ecclesia cultus
Angelicis [(transcriber); sic: Augelicis] adiuta choris. Da nescia frangi
Pectora, da vires animis tua dona professis.
Et flammis accende tuis, ut fortiter ausi
Vera repugnanti inculcent tua dogmata mundo.
Insidias prohibe Sathanae, compesce tyrannos,
Atque suum turbam turpi quae squalida luto
In gemmas ruit ecce tuas. Dele omnia vitae
Exempla impurae, sacra cordibus instrue templa,
Quae resonent Christi noctesque diesque triumphos,
Exspectentque simul rediturum, atque omnia mundi
Censurum scelera [(transcriber); sic: sclera] , et meritis nova regna daturum.
Et quoniam affectus nobis natura reliquit
Principio corrupta malos, nec nostra voluntas
Per se grata tibi est, semper contraria caelo


image: s321

Et verbo adversata tuo: tua sancta voluntas
Nos regat, et facto primum spectetur in omni.
Fac nihil incipiam, nisi quod confidere possim
Ante tibi placitum, dignumque favore videri,
Sint tibi sacra Deus cunctarum exordia rerum
Euentusque simul, qui primum exordia rebus
Principio ipse carens fecisti, et omnibus idem
Das finem, qui sine cares. Da vincere morbos
Haerentes animis, laesae et contagia mentis.
Da velut agnoscunt tua iussa, tremuntque verendum
Imprium unanimes, et sanctum numen adorant,
Qui sociata colunt caeli commercia cives,
Sive chori angelici, sive e tellure re cepti [Reg: coepti] ,
Sic quoque nos misera mundi qui in valle tenemur.
Spemque animis alimus caeli, regnique paterni
In te compositi unanimes vivamus, et uno
Consensu tua verbi pii, tua iussa colamus.
Omnibus in te sit pietas, amor omnibus idem.
Da pater haec etiam vitae quorum indiget usus,
Dimensum da cuique suum, quo corpus alatur.
Qui volucres pascis magnum per inane volantes,
Qui flores etiam decoras, et lilia campi.
Hei pereant, quos urget amor sceleratus habendi,
Quos iuvat artifici passim ditescere fraude,
Qui specie sua furta tegunt, aliisque rapaces
Invigilant opibus, quam quas Deus omnibus offert.


image: s322

Da victum nos posse tuo sperare favore
Officii memores, iussos praestare labores,
Et curam mandare tibi, tibi reddere grates.
Hoc etiam ex animo petimus, da libera verbo
Incrementa tuo, da qui sincera professi
Dogmata nos doceant, rectaque ad sidera ducant.
Ipse magistratus praesens, tua munera, serva,
Iusticiaeque [Reg: Iustitiaeque] illis verae et pietatis amorem
Inspira. Placidae da nobis tempora pacis,
Ut vigeant artes de te instrumenta docendi.
En Deus infecti peccantis ab ubere matris
Quottidie [Reg: Cottidie] iniustam nos te irritamus ad iram,
Respice nos bonitate tua, qui mitis in omnes,
Et solem, et pluvias, iustisque malisque ministras.
Nostra trabens quoties veteris contagia culpae
Deficit a recto studiis mens lapsa sinistris,
Degeneris miserere Deus, succurre labanti,
Affectus compesce malos, sive ira furorem
Praecipiat, roditque niger praecordia sanguis,
Seu dolor invidiae, seu nos vindicta lacessit,
Sive odio ardentes ferimur, seu dira libido
Ingenium a vero coepta in contraria versat.
Da veniam miseris, neo noxam iure coerce.
Quod si ex iure manu consertum poscere mens est,
Nos caussa cadere et longe ante perire necesse est.
Ignoscas miseris, ut nos ignoscimus illis,


image: s323

A quibus offensis nobis iniuria facta est.
Hei nimium meritae securi in tempora poenae,
Quorum sunt veniam praecordia clausa precanti.
Ille suis veniam nec quidquam erroribus orat,
In quem sic hebetis cadit obduratio mentis,
Nesciat ut laesus laedenti ignoscere culpam.
Hanc Deus o procul hinc dignere avertere pestem.
Da veniam danti veniam, neve amplius erret
Corruptae vitium dignere exstinguere mentis.
Ecce cateruatim nos undique et undique tentat
Insidiis coluber, primum non passus Adamum
Conditione frui, quam te donante tenebat.
Quos non ille dolos, quas non excogitat artes?
Ut genus humanum tenebris involuat, et omnem
Eripiat lucem miseris, et numina verbi
Noticiamque [Reg: Notitiamque] tui, quae non incendia miscet?
Quas scelerum causas non invenit? ille rapinas,
Ille movet lites, pestes, homicidia, morbos.
Ut lupus esuriens, ventris stimulante dolore,
Per nemora et saltus, per flumina, iugera, rupes
Saevus abit, ponitque vago vestigia lustro,
Donec oves tandem pleno deprendit ovili.
Tum furor exacuit dentes, et duplicat iram,
Irruit in numerum grassator, et omnia turbat.
Sic, si immane libet paruo componere monstrum,
Spiritus immundus mille ingeniosus ad artes,


image: s324

Mille opifex fraudum, scelerumque magister et auctor,
In nos grassatur, tua qui mandata professi
Te colimus, natumque tuum, numenque fatemur,
In praedamque inhiat, voluit caligine mentes,
Seducitque homines non haec ad munera factos.
Hic vires effunde tuas, hic pectora firma,
Angelicas hic excubias, hic fulmina verbi
Certa tui largire DEUS, quibus obruat hostem.
In te nostra fides, et vinci nescia virtus.
Non ego dura pati discrimina mille recuso,
Dum tua constanti tueor mandata labore,
Sed ne deficiam, ne saevo vincar ab hoste,
Tu mihi praesto veni, tu suffice robora presso.
Denique ab adversis nos eripe et assere rebus,
Omnibus huius habet series quas impia mundi.
Nos nutu defende tuo, seu nominis hostis
Degener ille tui mendax homicidaque mentes
Obruit insidiis, scelerumque in retia versat,
Seu nos sollicitat pietati inimica tyrannis.
Ecce fremunt, et bella petunt funesta tyranni.
Invisum quibus est fidei et damnabile nomen,
Qui faciunt turpes vera e pietate cothurnos
Quando libet, soloque colunt tua dogmata fuco.
Ecce ruit, foedatque tuas sus horrida gemmas,
Illa infada [(perhaps: infanda)] , procax, meretrix Babylonica, coniunx
Horrendi Sathanae, qui septem guttura pandit


image: s325

Et totidem capita, hei diris suffusa venenis
Monstrum immane, ingens, pietatis lumine cassum,
Quodque sua mundo movet impietate stuporem.
Hei quas hoc furias secum trahit, omnia diro
Qua venit infestat vitio, labemque nephandam [Reg: nefandam]
Euomit, infestum spirans ad sidera virus.
Tu tamen hic aliquem pateris Deus optime talem
Quique tuo e populis de nato dogmata tollit,
Quique ferox animo sanctos sibi sumit honores
Qui tibi debentur, falsoque superbit honore?
Seque supra Reges extollit, et omnia mundi
Imperia, et fastu tumidus late omnia complet,
Unanimo rupto divellens foedere Reges,
Inspiratque illis rabiem mortisque furorem,
Orbis et afflicti rabido sitit ore cruorem,
Imperio infestus, pacis violator, et hostis,
Illius insidias, funestamque illius iram,
Blasphemaeque dolos linguae, technasque nocentes
A nobis te iuste Deus profitentibus arce.
Aut sua cum tandem mors iura novissima poscet,
Devicto hoc monstro, superato Daemone, et omni
Curarum ingluvie, da mollem in funera somnum,
Composito da fine mori, membrisque solutus
Fac reddam patriae vitae miracula caelo.
Talia vel certe non bis diversa Philippe
Orandus Deus est, saluantis nomine Christi,


image: s326

Divina aeterna genitum quem mente voluntas
Donavit terris, ut pondera tanta subiret
Humanae noxae, perituri et crimina mundi
Ablueret non ipse nocens, non ipse piandus.
Tantae molis erat lapsam reparare salutem.
Ille igitur mortis domitor vitaeque redemptor
Ad patrem assistens aequali numine, novit
Qua miseri careamus ope, qua mole premamur,
Ille intercedens offensum crimine nostro
Conciliat placatque patrem, nil denegat illi,
Per quem cuncta facit pater et Deus ipse creator.
O quincumque cupis traducere molliter aevum,
Menteque tranquilla caelestem accedere vitam,
Fide Deo, et contra mundum feruentius ito.
Orandi studium ne desere, fungere iusso
Officio, feret haec plenos tibi regula fructus.

PRECES MAtutinae.

OMnipotens, aeterne Deus, mens edita nullo
Principio, mens fine carens, mens omnia complens,
Omnia quae verbo motum spirante creasti,
Alme pater triplici simplex in numine numen,


image: s327

Qui culpam humanam et casum miseratus acerbum,
Mente tua genitum Christum, cordisque paterni
Effigiem, misero placide largitus es orbi,
Ut Deus accipiens humani corporis artus
Victima pro nostra caderet non noxia culpa,
Illum etenim mittens caelesti voce dedisti
Signa animi manifesta tui, cum clanguit aether,
Hunc audite, mihi dilectus filius hic est,
In quo laeticia [Reg: laetitia] est, in quo mihi sancta voluptas.
Sancte DEUS, sapiens, fortis, mitissime iudex,
Caste, potens, liber, qui praestas omnia solus,
Ut tua non aliquem bonitas habet inclita finem,
Sic precibus sic praesto meis. En omnia culpae
Agnosco monumenta meae, poeasque pavesco,
Et doleo peccasse miser, cupioque renasci,
Respice me miserum, culpam miserere fatentis,
Tu siquidem es viva miseris sic voce locutus,
Vivo ego vivo Deus, lapsi non expeto mortem,
Sed volo conversum salua resipiscere vita.
Quinetiam ille tuus, qui tecum tantus et idem,
Prostrator mortis Christus, mitisque Sacerdos,
Per nomen tua dona suum nos poscere iussit.
Hunc propter miserere mei, mea pectora purga
Vi spirante tua, labemque absterge nocentem,
Vi sint pura tui templa et domicilia verbi.
Tum linguam regere atque animum dignare vagantem,


image: s328

Ne velit illa loqui, tua quod divina voluntas
Non probet, et meritam quod te succendat in iram,
Neve hic degeneris securus in otia vitae
Lapsus, ab angusto deflectat tramite veri.
Collige, redde, fove, rege, respice, flecte, guberna
Exiguum hunc coetum, qui vero agnoscere cultu
Te didicit, natumque tuum ceu debet honorat.
Haec etiam studia et dextras quas discimus artes
Fac tueare Deus, quibus instrumenta docendi
Perficit, et leges vivendi suppetit usus,
Inde tuum verbum recte tractare facultas,
Inde tibi aeternas resonans Ecclesia laudes.
Gaude animae vis tota meae, mihi praebuit aures,
Qui nescit duro fidentem fallere vultu.
Iamque opus incepto mihi rideat omne labore,
Totaque lux abeat faustis feliciter horis.

ALIAE PRECES Carmine Elegiaco.

COnditor o rerum, rerum servator ab aevo,
Extra quem non est ullus ubique DEUS.
Quod redeunte fruar post actas luce tenebras,
Gaudeo, et agnosco munus id esse tuum.


image: s329

Tu genus humanum primum sine labe creasti,
Ut sancte vultus viveret ante tuos.
Quam male descivit, quam turpiter excidit illud,
In mortem propria dum levitate ruit.
At bonus es solus, iustamque ut concipis iram,
Sic illam patria pro pietate premis.
Ergo admiranda natum pietate dedisti,
Innocuus nostrum ferret ut ille scelus.
Qui procussa fuit pro nostra victima culpa,
Et vetus a nobis abluit omne nephas [Reg: nefas] .
Ingentes igitur toto tibi pectore grates,
Perpetuus doni debitor huius, ago.
Teque precor supplex dilecti nomine nati,
Me rege, me totum numine flecte tuo.
Auspice principium te spectet, et auspice finem,
Quicquid agam, vitae dirige coepta meae.
Ipse magistratus etiam, coetusque piorum,
Ut tua conseruent dogmata sancta, rege.
Da pacem victumque tuis, compesce tyrannos,
Ut maneat verbi gloria iusta tui.
Hac ego spe fretus, quod vitae postulat usus,
Suscepti aggredior dulce laboris onus.

PRECATIO vespertina.


image: s330

IAm mea declino nocturno lumina somno,
Omnia mox rigido membra sopore premar.
Nec scio num possim redituram cernere lucem,
An mihi sit somni mors obeunda soror,
Sed tibi summe Deus, Deus invictissime grates,
Quas toto possum pectore gratus ago.
Incolumem qui me voluisti hac luce tueri,
Ne vitam premerent ulla pericla meam.
Quique repressisti grassantis Daemonis iram,
Qui rabido populos circuit ore tuos.
Nunc quoque dum iaceo veluti morientis imago
Mi Deus haec nutu membra tuere tuo.
Ne lasciva meos perturbent somnia sensus,
Organa tu mentis dirige crassa meae.
Fac tuus immanem procul angelus arceat hostem,
Cui proprium est regni laedere membra tui.
Crastina sic cernens redeuntis tempora lucis,
Grata tibi memori carmina mente canam.
Iam cessant curae, placidi requiescite sensus,
Tu mihi iam Christo somne favente veni.

PRECATIO PRO Ecclesia Dei, ex verbis Esaiae, Cap. LXIII.


image: s331

COnditor o caeli, subiecti conditor orbis,
Ante creata Deus, sine origine, vivus et unus,
Fine carens, solusque potens, atque omnia praestans,
Qui pater es, gaudesque patris pietate probari,
Qui patrio fidi gentem Israelis amore
Ipse gubernasti, Pharii cum tela tyranni
Effugeret, medias illaesa per aequoris undas,
Tuque patris fili, divinae mentis imago,
Christe DEUS, miseris sed homo dignate vocari,
Dum mortem meritis preciosa [Reg: pretiosa] morte salutem
Et vitam reddis, mediator et optime testis
Ante patrem veniae, patria qui mente verendus
Ceu dextra trepidum comprendens vindice Mosen
Agmina Erythraeas duxisti tuta per undas,
Stante gravi ceu mole freto, ponentibus Euris,
Et siccis pedibus populo calcante profundum.
Tuque patris natique simul spirabile numen,
Quod mentes hominum divino accendis amore,
Pectoraque instauras, et vires cordibus addis,
Spiritus alme, tuo populis qui robora flatu
Aspirans, motus faciles, viresque dedisti,
Cum vada purpurei penetrarent invia ponti,
Et similes starent aeternis rupibus undae,
Impiaque immanem fallens audacia regem
Arma virosque imi raptaret gurgite fundi,
Hoc etiam summo miseri in discrimine mundi


image: s332

Parua sub ingenti dum pressa Ecclesia motu
Fluctuat, et regum manifestam sustinet iram,
Summe pater mentes populique ducumque guberna.
Nate potens agmen positae dux eripe fraudi,
Spiritus adflatu da motum, et suffice vires.
O aeterne DEUS, Dux unice et unice victor,
Affer opem tanto quassatis turbine rebus,
Et causam defende tuam, tua gloria vincat,
Dum tua sincere populo mandata professo
Non unus Pharao ferrum minitatur et undas.
Da vires animis, da nescia pectora frangi,
Arma fide superare doce, pietate tumultus,
Ut queat insanis Ecclesia pressa tyrannis
Impositum perferre iugum, victrixque ferendo
Pace colens aliqua divini oracula verbi
In patriam saevi revocare catharmata mundi,
Et tandem ad caelum spretis evadere terris
Ante patrem aeternum Christo ducente triumphum.

ESAIAE I.

VEstra licet superent ipsum delicta ruborem,
Purpura quem cocco tincta madente refert,
Imbre tamen dulci divinae sparsa salutis,
Sithonia fient condidiora nive.


image: s333

DE VI ET EFFIcatia [Reg: EFFIcacia] orationis.

QUisquis in hoc vario vitam discrimine rerum
Carnifici lugens hospes in orbe trabis:
Si modo non animum despondes, si modo vero
Agnoscens gemitu numina vera colis,
Nulla adeo est atrox ullo violentia casu,
Quae rebus veniat pernitiosa [Reg: perniciosa] tuis.
Fide Deo et contra fortunam audentior ibis,
Omnibus oppressos liberat ille malis.
Quid quod et invitat? quidque sese omnibus offert?
Et patrio cunctos motus amore vocat?
Quisquis in adversi iactaris turbine fati,
Et male difficili tempore pressus habes,
Ad mea suspira sublato numina corde,
Ipse tibi praesto tutor et ultor ero,
Ipse ego te ereptum mediis servabo periclis,
Omnibus aerumnis, me duce, liber eris,
Sic ait, aequaevi facunda per organa flatus
Ipse boni et veri fons et origo DEUS.
Quae vox? quae harmonicis chelys argutissima neruis?
Quis sonus hoc poterat dulcior esse sono?
Ecce cruorivori premeris sub lege tyranni,
Vincula vel saevo captus ab hoste geris,


image: s334

Aut tibi ieiunas stringit penuria mensas,
Aut vastat patriam pestis acerba domum,
Aut mensurae expers, immanis bellua, bellum
In tua non merita tegmina clade ruit:
Aut tibi subiectis tollunt bona patria flammae,
Impius aut partas miles ademit opes,
Protinus auxilium, solatia [Reg: solacia] , robur habebis,
Orabis puro si modo corde DEUM.
Dum loca bis quatuor Moses per inhospita lustris
Iusta Deo addicto milite bella gerit,
A populo quoties poenam ruditate merenti
Deflexit precibus dira pericla suis?
Angelus Achacidae precibus legatus in hostem
Agmina divina delet iniqua manu:
Fauce siti pressa precibus fortissime Samson
Es subiti puras fontis adeptus aquas.
Obruit ignita tres in fornace precantes,
Saeva sed illaesos perdere flamma nequit.
Asseruere preces saevorum ex ore leonum
Innocuum vatem Mede Darie tuum,
Saphatidi Syriae nec quicquam vincla tyrannus,
Dum facit is puro pectore vota, parat.
Liberate Cete fidentem oratio Ionam,
Dum firmo in mediis pectore fidit aquis.
Per mare iactatus, terraeque pericula Paulus
Ad Dominum fusa vincit ubique prece.


image: s335

Fracta cadunt manibus confiso vincula Petro,
Dum laeto auxilium praedicat ore DEI.
Quid tamen exemplis opus est? exempla petenti
Quaelibet ostendit milia multa dies.
Nonne Deus nobis mensas spectantibus auget?
Consecrat adpositas cum pia lingua dapes.
Nonne hominum numerus sata grana aequare videtur
Quae pius agricolae misit in arua labor?
Plena tamen mire distendunt horrea messes,
Praesentemque docet copia larga Deum.
Quod si idem fieri Geticae causabere genti,
Aut si qua est alibi gens aliena Deo,
Nae data praesentis dum carpit commoda vitae
Ante Deum aeternis est caritura bonis,
Ut casta vult mente coli precibusque vocari,
Sic negat oranti munera nulla Deus.
Tu modo ne tempus votis praescribe vocato,
Saepe Deus differt, quae cito facta nocent.
Ipsi tota tuae ratio est notissima vitae,
Arbitrium voti finiet ipse tui.
Nec peregrinanti vox irrita mente feratur,
Nec sonet ignaro pectore lingua preces.
Heu caecos animis, suaque in mala sponte ruentes,
Quos res a memori distrahit ulla prece.
Aut qui dum fuse, sic re cogente, precatur,
Tam sanctam trepidi rem dubitanter agunt.


image: s336

Ethnicus ignotis sic divis concinit Orpheus,
Sic hymnos dubio ludis Homere sono.
Vox concors cum corde sonet, mens pura precetur,
Et veniam in solo quaerat, opemque Deo.
Mens humilis, culpaeque dolens, fidensque salutis,
Ardua perruptis nubibus astra subit,
Per mediatorem firmans vestigia Christum,
Non aliter compos, quod cupit, illa feret,
Ipse Deo praesto est, et proximus omnibus illis,
Qui vera faciunt agnitione preces,
Illum adeo vero quicumque verentur amore,
Omnia gavisi quae voluere ferent.
Ut se saluifici patefecit munere verbi,
Sic sibi vult proprio solus honore coli,
Nec cultum agnoscit quem Christi gloria nescit,
Illius oratus nomine cuncta dabit.
Ergo suis subeat sua fata furoribus orbis,
Quem iuvat a vero semper abesse DEO.
Cladibus involuant insanae haec tempora mentes,
Omne ausit regni dira cupido nefas,
Te pater invicti sacro cum numine Christi,
Mente fide plena te voco vive DEUS.
Quite saluifici manifesto munere verbi
Perspectum populis omnibus esse cupis.
Et velut e speculo, tua quae sit vera voluntas,
Praecipis e gnati discere Morte tui.


image: s337

A te vera salus, tu tanto in turbine rerum
Auxilio serva meque meosque tuo,
Neve animum rapiat secum sentina malorum,
Da mala pacata publica mente pati.
Et caput diro pugnat cum corpore fato,
Et rapit infantes saevus in arma furor.
Paruulus [Reg: Parvulus] ista tuus trepide grex proelia spectat,
Et fieri in poenas talia cuncta dolet.
Heu multos belli vis impia raptat eorum,
Qui ferro certe non meruere mori.
Ut volutans rupto violentus ab aggere torrens
Cum pecore innocuas flumine tollit oves:
Sic late extendens crudelia brachia bellum
Versat in innocuas publica damna domos,
Ah quam sancta tui foedatur gloria verbi,
Dum dictu mavors facta nefanda facit,
Aure DEUS placida gemitus admitte tuorum,
Et dubiis certa consule rebus ope.
Obiectas arce nebulas, et nubila pelle,
Quae verbo inducit vis manifesta tuo
Impia mordaces conantibus inice frenos,
Nominis exstinguant ne monumenta tui.
Ne cogant propriam nos abiurare salutem,
Quae sola gnati morte parata tui est,
Sed tu iam Christi famulatrix Musa potentis.
Siste querelosum, fineque claude melos.


image: s338

Cor sine spe plenum exspectet, quod lingua precatur,
Sic DEUS oblato munere largus adest.
Fisa DEO cupidum firmet patientia pectus,
Omne malum in Christo, si patiare, leve est,
Christe potens mundi domitor, rex maxime regum,
Auxilio foveas meque meosque tuo.
Tu potes in medio pacem donare tumultu,
Ut nusquam mentis sentiat arma quies.
Naufraga delirans subeat sua tempora mundus,
Sacra mihi praesens anchora Christus erit.
Hoc duce saevorum Pelagus superabo malorum,
Iam valeat mundus, tu mihi Christe fave.

DE EFFICATIA [Reg: EFFICACIA] fidei Christianae.

IN dubio pugnans dum mens discrimine quaerit
Sit ne ipsi curae, sit ne relicta DEO.
Iamque DEUS lucem verbi subducit et aufert,
Iam reddit varias continuatque vices,
Et de more patris, timida cum prole iocantis,
Cor tremere ambigua speque metuque facit.
Non alia est ratio, contra quae viribus armet,
Quam valida supplex vox repetita fide.


image: s339

Me licet occidas, tua sum, tua dicar oportet
Per gnatum soboles morte redempta tuum.
Verus in hoc vitam mihi praesidiumque dedisti,
Promissi nequeunt fallere pacta tui.
Fons ut es immoti, virtus ut vivida veri,
Sic oris nescit fallere lingua tui.
Omnia ut opponas, fidei te robore vincam,
Saepius hac etiam victus es ante Deus.
Haec ubi non dubio depromi pectore sensit,
Incipit ad pugnam segnior esse Deus.
Et quasi iam victus fidentis robore cedit,
Crede mihi, haec vis est unica grata Deo.
Sic pugnante favens cedit Cananitide Christus,
Et firmam pleno praedicat ore fidem.
Dixerat huic, canis es, turpe est, nec more receptum,
Erepto pueris pascere pane canes,
Illa sed audenti fidei certamine pugnans
Strinxit in adversas reddita tela minas,
Ecce micas etiam trito de pane catelli,
Copia quas mensae spargit herilis, edunt.
Sim canis, at liceat passim fragmenta catellis
Debita quaerenti sumere Christe cani.
Huic DEUS applaudens, tua me fiducia vincit,
Fiat, ut ex animo conscia credis, ait.
Sic quicumque malis, quicumque doloribus aeger
Difficili certam tempore poscis opem.


image: s340

Exue qui mentem vitiat, precibusque profundis
Non dubitam casto pectore iunge fidem.
Iude [(perhaps: Inde)] Deo quamvis duro constanter adhaere,
Fidentem nescit deseruisse Deus.
Ipse fidem firmat, nutu volet ipse volentem,
Quoque queat vinci praecipit ipse modum.
Nonne vides paruo de semine surgere plantam,
Quae saepe ingentes tollit adulta comas?
Sic crescit tenerae surgens fiducia menti,
Dum Deus adflatu cor fovet ipse suo.
Ergo Deum precibus superare assuesce, fideque,
Non alia iratus vincitur arte Deus.

PRECATIO REgis Iosaphat exlibro II. Paralipomenon capit. 20.

DVm nos aucta malis miseros atrocibus urgent
Tempora plena dolis, tempora plena minis,
Sive manet pressis diri violentia belli,
Quaeque abolet pacis vis inimica decus,
Seu crudele gravat falsa nos lege tribunal,
Damnat et immeritos vox violenta reos.
Sive leves atris esurit febribus artus,
Seu terit exanguis viscera sicca fames,


image: s341

Mitis ab his terris gemitus pater accipe nostros,
Mandati sonuit vox ubi clara tui.
Hic quoniam longo tua gratia munere fulsit,
Factaque per nomen vota fuere tuum.
Da DEUS in te unum sincero pectore fixi,
Intrepide faciem stemus ut ante tuam.
Et nisi nos merita tua gratia deserat ira,
Stabimus, inque tua vota feremus ope,
Fundemusque preces fido clamore sonantes,
Ut tanti avertas tristia fata mali.
Et tu respicies miseros, dubiisque benignam
Rebus opem, patria pro pietate feres.
Ecce dies et tempus adest, quo feruidus hostis
Irruit, et ferro viscera nostra petit,
Deleat ut grata pulsos e sede colonos,
Munere quam tenuit nostra propago tuo.
Ne patiare Deus grassare impune tyrannos,
In nomen ducunt qui fera bella tuum.
Et quia tanta nequit nostro vis Marte retundi,
Et superat nostras copia tanta manus.
Dum mens nostra gravi caligine mersa laborat,
Nec bene quid deceat pectora caeca vident.
Ad te oculos fixos animo fidente levamus,
Tu gemitus audi votaque nostra Deus,
Tu rege conatus, tu robora mentibus adde,
Ut tibi, quod facimus, omne probetur opus.


image: s342

CARMEN SAPPHIcum pro remissione peccatorum.

MOllibus nati pater ut labellis
Osculum figens, animum calentem
Pandit, et dulcem simul afflat alti
Cordis amorem.
Sic tuam in Christo sobolem redemptam
Et foves mitis Deus, et paternae
Mentis aspirans animam benigno
Numine servas.
Illud, aeternum patris atque nati
Robur exercens recreata verbo
Erigit, fulcit, renovatque sancto
Pectora motu.
Nescit humanum genus omne, nescit
Eloqui mundus tua quam sit ampla,
Et sinu terrae bonitas, et alto
Maior olympo.
Candide iuras, ego triste nolo
Funus errantis, redeat sed ultro
In viam, et verae placido fruatur
Munere vitae.


image: s343

En ego infectae vitiosa matris
Ulcera, et saevi saniem Draconis
Pertraho mecum, propriaque mersus
Sordeo culpae.
Audio sanctae pia iussa legis,
Caeca sed torpet mihi mens, voluntas
Frena formidat, tumido repugnat
Viscere pectus.
Et tamen rivos lacrimor fluentes,
Percitus vero quatior dolore,
Paenitet culpae, veniamque toto
Pectore ploro.
Cede virtutis sapientiaeque
Dignitas omnis, opera et labores
Factaque Heroum, tumidaeque Regum
Cedite vires:
Tu mihi dextram pelago natanti
Porrigis, mortis domitor, tibique
Christe fidenti veniam et salutem
Suggeris ultro.
Cum voles ergo moriar triumphans,
Et tuis haerens humeris beatae
Regna conscendam mihi parta vitae,
Christe redemptor.
Nunc mihi claudant oculos amici,
Nunc meos condant cineres sepulchra,


image: s344

Nunc mori dulcis fuerit voluptas,
Mors mihi lucrum, Amen.

PRECATIO PRO Conservatione verbi divini.

Serva [(transcriber); sic: SServa] Deus verbum tuum,
Et frange vires hostium,
Qui Iesum filium suo
Turbare conantur throno.
Ostende nunc potentiam
O Christe Rex regum tuam,
Defende paruulum [Reg: parvulum] gregem,
Qui te fatetur Principem.
Vivificator Spiritus
Concordiam da cordibus,
Ades periclitantibus,
Cum morte conflictantibus.
Alia.
Da DEUS laetae bona sancta pacis,
Quae vacet vitae studiis honestae,
Debito semper tibi quae timore
Seruiat uni,


image: s345

Parce fecunde recoluntur artes,
Et vigent urbes, populique leges,
Omnis et virtus pietasque vero
Claret honore.
Pax ubi non est, ibi nil honesti
Sed iacent leges, silet inter arma
Quicquid est sanctum pietas, et omnis
Languet honestas.
Alia. Erhalt uns HErr etc.
ASsere nos verbumque tuum Deus optime serva
Et rabiem Turcae, pontificumque preme.
Qui tecum aequali regnantem foedere Christum
Conantur patrio praecipitare throno.
Da pacem, defende tuos Deus, tibi semper ut omnis
Posteritas laudes hic et ubique canat.

PRECATIO AD Deum Patrem in tempestate fulminum

COnditor rerum, sapiensque rector
Vindicis nostri pater alme Christi,
Cuncta qui nutu patrioque praesens
Numine comples.


image: s346

Densior fumis gelidisque nimbis
Reddit incluso sonitum vapore,
Et Notho miscens tonitru sequaci
Fulminat aer.
Quis fragor? Quo nam veniens Magistro
Maius humano imperium furore
Monstrat, et reges trepidos, et altas
Territat urbes?
Tu moves fulmen simul et coherces [Reg: coerces] ,
Imperas ventis DEUS, et gubernas
Quicquid et tellus, gremiumque terrae
Sustinet aer.
E tuis actis homini negatis
E micat virtus tua et altitudo,
Et tuam ex ipso validam notamus
Fulmine dextram.
Vidimus Salam trepidi retortis
Rura sorbentem violenter undis,
Vidimus fusco semirupta telo
Tegmina lambi.
Sic pater proli ferulam merenti
Monstrat, ut viso resipiscat ictu,
Signa commoti tremimus parentis,
Parce precamur.
Parce delictis vitiisque nostris
Duriter laesus moderare poenam,


image: s347

Caeca ventosae graviter dolemus
Crimina culpae.
Spiceis surgant segetes aristis,
Vineae laeto tumeant falerno,
Et tuae testis bonitatis, omnis
Rideat hortus.
His bonis grato studio ut fruamur,
Tu regas coetus miseros, tuique
Divitem aspires cupidis amoris
Cordibus auram.
Non agri tantum pabulo feracis
Vivimus, verbo sed et efficaci
Quod tuo missum omnipotens creator
Exit ab ore.
Vim tui verbi placide sonantis
Hauriant aures, teneantque mentes,
Et tibi vivo fidei facultas
Ferueat aestu.
Da probos mores docili iuventae,
Da piis Musis generosa pacis
Tempora, ut vero tibi vera constet
Gloria cultu.

QUERELA PIOrum de Tyrannis, qui trucidant pios Sacerdotes.


image: s348

Omnia perpetua qui maiestate gubernas,
Cuius ad incessum cuncta creata tremunt,
Qui sola populos hac conditione creasti,
Ut te non ficta relligione colant,
Qui populos habitans inter tua verba professos,
In te fisa pia corde tueris ope,
Innocui praesens qui denique sanguinis ultor
Ferre diu nescis impia facta DEUS,
Aspice quae iactent adflictos fata ministros,
Tradimus invicta qui tua verba fide.
In nos consurgunt gaudentes caede tyranni,
Ut verbi impediant dogmata vera tui,
Incensique odio, saevaque libidine caeci,
In nos horrendi tela furoris agunt,
Hic gladio, hic laqueo, saevis hic suffocat undis,
Et nostrae non est una figura necis.
Nec satis est iugulare, sed est mactare voluptas,
In moremque abiit caede lavare manus.
Ecquid adhuc lentus iustam non surgis in iram,
Et potes haec in te ferrea corda pati?
Ecquid adhuc memor es Deus exspectate tuorum,
An tuus hic in nos languet et aret amor?
Non ita sed iusto circumspicis omnia vultu,
Et te quod fallat nulla tyrannis, Habet,
Iusta rebellantes tua conterit ira tyrannos,
Ut pedibus figulus terrea vasa terit.


image: s349

Tu trepidos iusta fudisti caede Philistros,
Impia qui populis arma tulere tuis.
Mersisti tumidis caecum Pharaona sub undas,
Traicerent [Reg: Traicerent] populi cum vada sicca tui,
Es quoque Arimotheos lapides iaculatus in hostes
Quos Iosue forti contudit ense tuus.
Impius occubuit gelidis Maxentius undis,
Putribus Herodes lendibus esca fuit.
Persica Iuliadem plasphemum sica peremit,
Constricto poenas Commodus ore dedit.
Tu nostris animis invictos inseris ignes,
Cordaque das omnes vincere docta minas.
Te duce ridemus rigidae tormenta catastae,
Tu duce supplicii spernimus omne genus.
Tu facis ut medio mortem aspernemur in igne,
Ut leve sit nobis, quicquid ubique grave est.
Da vires animis, da nescia pectora frangi,
Ut nusquam libeat cedere magne DEUS,
IN caelo recipit fuso pro Sanguine vitam,
Militat invicta qui tibi Christe fide.
Ilia blasphemis rumpantur ut ipsa tyrannis,
Ut sine fine odii saeviat iste furor.
Illuc sola fides postrato corpore migrans,
Fida comes mentis non morientis abit,
Tartara Pontifices, crudeles tartara Reges
Accipient, iustos caelica regna manent.


image: s350

Sic volo, sic iubeo, Deus inquit, et ista tyranni
Nullo adeo ferro verba abolere queunt.
Totius exitium subitura est machina mundi,
Non est veridici vox peritura DEI.
Quid vos ulterius iuvat insanire tyranni?
Respicite, a tergo poena luenda venit.


[Gap desc: Greek word]
PRO LIberatione ex tempestate marina ex 2. Cap. Prophetae Ionae.

ANxius in dubio Dominum maerore vocabam,
Ad miserum vultum rettulit ille preces,
Clamabam rapidae vasto de ventre Carybdis [Reg: Charybdis] ,
Accepit placida supplicis aure sonos.
A te summe Deus tumidas deiectus in undas,
Iactabar mediis naufraga praeda vadis.
Me super horrisoni miscebant proelia fluctus,
Quassabatque graves murmure ventus aquas,
Ipse mihi irasci tua numina sancta putabam,
Velle nec ulterius te meminisse mei,
Spem mihi sancta tui repetendi limina templi
Non aliqua hic ratio, quae peperisset, erat.


image: s351

Undique me tumidum praecinxerat agmen aquarum,
Vel abatque meum muscus et alga caput,
Nunc me credebam sub fumida tartara mitti,
Nunc tolli nitidi rursus ad astra poli.
Iam loca disruptae delapsus ad infima terrae,
Non aliquid vacuae rebar adesse viae.
Non erat auxilium, non spes erat ulla salutis,
Visa sed ante oculos mors volitare meos,
At tibi non visum est ut praepete morte perirem,
Omnia qui servas, magne, creata, DEUS.
Hanc mihi ab instanti servasti funere vitam,
Optatae reserans molle salutis iter.
Non properare tui voluisti fata ministri,
Impediens avidae lugubre mortis iter.
Vox mea celsa tui penetrans sacraria templi
Te miseris mitem sentiit esse DEUM.
At nimium vani quicumque pericula vitae
Humana tolli posse putatis ope,
Rebus in adversis hominum vos robore freti,
Creditis haud aliquem qui iuvet esse DEUM,
Nil vobis dextre succedit, et omnia turbat
Vos quoque in extremo linquit agone DEUS.
At tibi sacra feram gratam testantia mentem,
Persoluamque tibi debita vota DEUS,
En tibi sancta tuas praeconia fassus ad aras,
Perpetuus meriti debitor huius ero.


image: s352

MEDITATIO Passionis Christi.

NAte Dei, humano dignitate in corpore nasci,
Dum mea, dum mundi crimina Christe geris,
Has tibi nunc lacrimas lacerato e pectore fundo,
Hos tibi nunc gemitus corde dolente fero,
Dum cruce pendentis tua me perterret imago,
Horrida dum mortis cogito signa tuae.
Nam quia tu plagas prome mortemque tulisti,
Sim lapis, hic si non me premat iste dolor.
Ah doleo, et ringor, me propter talia passum,
Me propter dirante subiisse necem.
Ipse tibi inflixi colaphos, tibi vulnera feci,
Ipse fui mortis proxima causa tuae.
Ipse ego sic angi merui, caedique, morique,
Ipse meo perdi crimine dignus eram.
Quo miser effugiam, pollutae crimine vitae
Degener, inque ipsum bestia saeva DEUM?
Ecce Deus, vivo qui condidit omnia verbo,
Quae natura suo continet ampla sinu,
Qui fovet immensi stellata volumina caeli,
Atque opus hoc nutu maximus omne regit,
Obrutus impuri scelerato crimine mundi,
Infami patiens de cruce pendet homo.


image: s353

Proh dolor, huius ego pars non paucissima culpae,
Quo miser exitio tale piabo nephas [Reg: nefas] ?
An precor, ut ruptae rapiant me tartara terrae,
Aut miserum pota sorbeat amnis aqua?
Deleat aut rupto vitalem e pectore fontem,
Aut iugulum stricto soluat ut ense manus?
O miserere Deus miseri, fons viva salutis,
O numquam immensa fons bonitate carens,
Ne procul irato damnatum proice vultu,
Ne sine cor propria labe perire meum,
Proditor averso desperet pectore Iudas,
Sustineat dubitans sponte perire Cain,
Ipse tui imploro vestigia pronus amoris,
Spero voloque etiam perditus esse tuus.
Cede furor, flagrum stimulantis cede doloris,
Cede procul quidquid cor dubitare facis,
Tu quoque propriis confidere viribus audes
Plena superstitio crimine, cede procul.
Fixa mihi in solo est constans fiducia Christo,
Quo sine peccati nil nisi massa sumus.
Paenitet ex animo, notaeque renuntio culpae,
Et cupio motu correnovante frui.
Fixus et ex humeris saluantis pendeo Christi,
Solus is e caelo venit, eoque redit.
Me tua fine carens bonitas, mellita voluntas
Fraternusque tuus Christe redemit amor.


image: s354

Tu me fasce levas, tu fontem crimine soluis,
Tu regni haeredem [Reg: heredem] me facis esse tui,
Hinc lacrimas delent laetae mihi gaudia mentis,
Vivo tua pectus luce novante meum.
Vivo, nec horresco minitantis spicula mortis,
Nec metuo infesto tutus ab angue mihi,
Sed tecum laetus superata morte triumpho,
Et tecum victo regno Dracone Deus.
Da Deus hoc etiam, quoniam via prona cadendi est,
Ut possim immota mente manere tuus.
Ne natura procax, vani ait petulantia mundi
Per loca me turpi devia fune trahat,
Cur valet heu hominum tam firmis viribus hostis,
Ille uno miscens tempore mille dolos?
Qui velut esuriens clausum lupus ambit ovile,
Circuit, et sicca saevit ubique fame.
Hunc animis contra quo possim ingentibus ire,
Lux mihi sit verbi semita certa tui.
Da veluti ternis amplexibus annulus haeret,
Quem tamen in simplex forma cathenat [Reg: catenat] opus,
Sic eadem cum mente mihi, cum corde voluntas,
Fisa tibi, stabili seruet amore fidem.
Da tua non dubio teneam vestigia passu,
Et crucis ut fiam dulcis imago tuae,
Sponte malum fugiam, quod longo errore vagatur,
Et sanctos etiam fallere saepe solet.


image: s355

Et caveam causas peccandi, et quicquid agendum est
Officii, peragam pro ratione libens.
Condonemque aliis temere exercentibus iram,
Et nulli illicita sim levitate gravis.
Sic tuus hoc miles Vesani in turbine mundi
Euoluam vitae tempora certa meae.
Exuvias donec deponens corporis huius
In tua saluificae regna quietis eam.
Tunc veram cernens sene cum Simeone salutem
Laetus eam cygnus funeris ipse mei,
Et vitam aeterni donatam in munere regni
Christe tua tecum luce superstes agam.

AD IESUM CHRIstum pro aegrotante filiolo.

CHriste puer nasci nostra dignitate figura,
Nobiscum gaudes qui Deus esse puer.
Qui regnum pueris caeleste infantibus offers
Corque adeo nullum, ni puerescat [(perhaps: puerascat)] , amas.
Ecce meus mecum te poscit Honorius infans [(reading uncertain: page folded)] :
Languidus, humana non recreandus ope.
Ille tuum ut vero nomen celebraret honore,
Hoc tecum ex icto foedere nomen habet


image: s356

Aegra laborabat vicini tempora partus,
Militiae coniunx fida ministra suae.
Spemque metumque inter palmas ad sidera tendens,
Fundebam crebras corde tremente preces.
Inque uno nutus caelestis amore quiescens,
Ultima claudebam talibus ora sonis:
Haud nobis Domine, haud nobis debentur honores,
Perpetuo est dignum nomen honore tuum.
Te mihi dante recens qui nunc nascetur, honori
Debebit specimen nominis omne tuo.
Haec ita dum meditor, laeto nova gaudia nutrix
Nuntiat, es nato suaviter auctus, ait
Fontis aqua viva verbi virtute lavandus,
Offertur vigili dum tibi Christe fides,
Nomen et inde bonum suscepit Honorius omen,
Ut caneret vero nomen honore tuum:
Quid meritus miser est, spacium [Reg: spatium] quod parcius aevi
Quam pueris aliis debeat esse meo?
An mortem aetatis primo sub flore subibit,
Me reus immundo quod patre natus homo est?
Ecce omnes massa una sumus, quoscumque parentes
In lucem humano progenuere modo.
Ulla tamen veniae, vitae sibi diligit auctor,
Officio quorum gaudet ubique Deus.
Organon hic etiam divino praestet honori,
Cur hominum toleras plurima monstra Deus?


image: s357

Vivat et ore pios celebrans et pectore cultus,
Omne tuum discat Christe docere decus.
Quod si aliter statuit iampridem augusta voluntas,
Qua patrem et matrem mutuus unit amor:
Non ipsi invideo caelum, quod possidet ante
Iure tuo, fratrem quo facis esse tuum,
Fiat, quod voluit, qui terram et sidera fecit,
Vera salus, quidquid vultque facitque Deus.
Da Deus hoc unum, ut nunc in amore quiescens
Tranquilla sileat cor tibi mente meum.
Cur anime horrescis? non oppugnaris ab hoste,
Et movet, et ludit, dum movet arma, DEUS.
Ut pater, adfligis Deus, at non perdis alumnos,
Ringeris, et numquam desinis esse pater.
Quod dolet exiguum est, plus est quod tristia lenit,
Temporis ira tui est, gratia fine caret.
Te quoque a morte puer nuper [(reading uncertain: print faded)] revocante revixit,
Qui nunc aegroto corpore strata premit.
Vera tibi dicant gratae praeconia gentes,
Tu vitae imperium, tu quoque mortis habes.
Et sumus, et tecum tua pars sine fine manemus,
Seu tibi nos placeat vivere, sive mori.

ORATIO IN ITInere facta inter equitandum.


image: s358

DVm peregre hinc abiens non vana negotia sector,
Me praesens oculo dirige Christe tuo,
Et dulcem sobolem chara cum coniuge serva
Filiolos pariter, filiolasque duas.
Quanto etenim caeli superant fastigia terram,
Aere quae medio pensile fertur onus:
Tanto maior amor tuus est, quam cura parentum,
Quo tibi complecti dedita corda soles.
Ecce licet tenebris mihi mens infirma laboret,
Non tamen in firmus te simulanter amo.
Non ego cum Roma defunctos invoco divos,
De venia dubitat quae tremebunda tua.
Irrita nec stultis suffragia colligo votis,
Non opere affecto posse placere meo.
Sed culpam agnosco, morbumque evellere pugno,
Cumque boni multum disputo, praesto nihil.
Ergo tuum arripiens ardenti pectore verbum,
In merito pono spemque fidemque tuo.
Teque scio solum miseris praestare salutem,
Et veniam culpae sub cruce quaero tua.
Solus enim mortem domuisti, acrumque Draconem
Haec propria, haec meriti gloria vera tui est.
Natus homo, ut praesto miseris mortalibus esses,
Placasti iratum victima grata DEUM.
Tartara duxisti pulchro captiva triumpho,
Invictum referens victor ad astra decus.


image: s359

Exuvias mortis, spoliatique arma Draconis,
Ponis ad aeternum parta trophaea patrem.
Participesque cupis tanti nos esse triumphi,
Donaque militiae spargis ubique tuae.
Languet ut attritus plagis pulsantibus anguis,
Trita tuo verrit sub pede colla Sathan.
Aret ut annosae salicis sine robore truncus,
Mors languet stimulis excoriata tuis.
Cumque voles prorsus moriens occumbit uterque,
Ut tu sis vivae fons mihi solus aquae.
Haec discit soboles profitere et optima coniunx,
Haec quia sunt mentis dogmata vera tuae.
Tolle gradum saltu, levis altam traice fossam,
In gyrum celeres verte caballe pedes.
Ilia vel rumpant Sathanae, plures mihi praesto
Sunt comites circum qui sua castra locant.
Tu Deus aversa non negligis aure precantem,
Fidentemque tua me bonitate regis.
Qui peccare timet, lapsusque resurgit et orat,
Huic Deus optato numine semper adest.

PRECES AD Christum.

SVm miser, et non ulla dolens solatia [Reg: solacia] novi,
Sumque adeo culpae nil nisi massa meae.
At tu solus habes, mihi quae solatia [Reg: solacia] praestes,
Qui datus es massae portio Christe meae.


image: s360

Mors tua Christe mihi vita est, victoria regnum,
Labe mea morior, sanguine vivo tuo.
Tu mihi rex pariter, pariter mihi Christe sacerdos,
Pro me namque volens, munus utrumque geris.
Destruis omnipotens veteris scelus omne Draconis,
A quo omnis nostri manat origo mali.
Iratumque tua placas pietate parentem,
Qua tuus in nobis crimina delet amor.
Ergo animam servato meam, quam [(transcriber); sic: qnam] morte redemptam
E vita gaudes germen habere tua,
Vivo tibi, moriarque tibi, tibi denique vivam,
Te quia iustifica Christe praehendo fide.
Aliae.
Solis ut exoptans gemitu desiderat ortum,
Qui facit in tenebris nocte viator iter.
Sic ego turbatae per tot discrimina vitae
Te solum cupido pectore Christe voco.
Tu mihi per tenebras mundi succurre vaganti,
Tu mihi fraternam porrige Christe manum.
Res rege Christe meas, quas iusta professio poscit,
Ingenium laudi seruiat omne tuae.
Da placeant casti tibi puro in pectore motus,
Quaeque tibi acceptum cor facit esse, fides.
Dehinc ubi supremam mihi mors adduxerit horam,
Mors placida in gremio sit mihi vita tuo.


image: s361

LOCI SACRAE SCRIpturae.

Hiob. I. Cap.

NVdus in hanc terram matris sum lapsus ab aluo,
Quo terra excedam, tempore nudus ero.
Quid gravibus curis studiis quid inanibus angor,
Iam veniet tacito mors quoque nuda pede.

Esaiae I.

NOstra licet superent ipsum delicta ruborem,
Purpura quem cocco tincta madente refert,
Imbre tamen dulci divinae sparsa salutis,
Sythonia fient candidiora nive.

Esaiae 69.

Ore Sion querulo sic est formosa locuta,
Cum quaerente Deum maesta pavore foret,
Ergo reliquisti me tot mala dura ferentem,
Et memor afflictae non es ut ante DEUS?
Huic DEUS. An poterit curam deponere prolis
Ulla parens partum non miserata suum?


image: s362

Si tam dura tamen, tamque implacabilis ulla est,
Ut possit sobolis non meminisse suae,
Ipse tui numquam mutabo oblitus amorem,
Tu dilecta mihi filia semper eris.
Ecce manu descripta mea tua moenia servo,
Ut firma incolumem te statione tegam,
Ecce oculis te gesto meis mihi cuncta videnti
Proxima ceu nunc es, proxima semper eris.

Esaiae 65.

UT sua qui lustrat prudens vineta colonus,
Dum piger autumni perdidit annus opes.
Cum videt intactum caelo superesse racemum,
Unde queat musti pars quotacumque premi,
Parcite ait famulis, proventu numen in illo est,
Hinc aliquis vini sic quoque gustus erit.
Sic ego viva Deus omnia mente guberno,
Cui dolet humani causa pudenda mali,
In morem agricolae parcens, non omnia perdam,
Iure tamen perdi quae potuere meo.
Si quis adhuc restat, quamvis vitiosus et aeger,
Propitio curae quem iuvet esse DEO,
Hunc ego servabo, raram ceu vinitor vuam,
Perpetuo regni pars erit ille mei.

Ex Ecclesiastico Cap. 30.


image: s363

Ne teipsum excrucias meditando incommoda vitae?
Nec temere nimio corda dolore coquas.
Namque hominis vitam blanda dulcedine miscet
Cor vacuum curis laeticiaeque [Reg: laetitiaeque] potens.
Vive tibi potius, longumque e pectore pelle,
Maesta gravi quidquid corda dolore facit.
Heu perimit multos mens nescia cedere curis,
Quae nisi quod doleat nil rationis habet.
Ira necem accelerat, mens impia deterit aevum,
Ante diem canos anxia cura facit.
Mens contenta suo, mens non obnoxia curis
Vivit, et haec dici iure beata potest.

Ex eodem Capite 25.

TEr tria sunt, toto quae pectore laudibus orno,
Et decimum memori semper in ore feram.
Felix qui sobolem genuit virtutis amantem,
Qua florente animi gaudia vera capit.
Quique adeo placidae traduxit tempora vitae,
Hostibus ut videat fata parata suis.
Felix ille etiam prudens cui contigit uxor,
Omnia civili quae ratione gerat.
Quique regit certo facilem moderamine linguam,
Ut nihil effutiat quod nocuisse queat.
Et quem conditio non cogit sordida vitae
Indigni Domini triste subire iugum.


image: s364

Felix in dubiis qui certum rebus amicum,
Pectore cui toto fidere possit, habet.
Et qui iudicio rerumque edoctus ab usu,
Et cavet, et suadet quod sapientis erat.
Et qui sic leges vivendi tradit, ut ipsum
Quaelibet [(transcriber); sic: Qnaelibet] in populis auris aperta probet.
Denique quam felix, quam magni nominis ille est,
Ex merito titulum qui sapientis habet.
Sed quicumque Deum timet, et confidit in ipso,
Hunc laudum titulis vincere nemo potest.
Omnia divini superat reverentia verbi,
Quique DEO vero seruit honore, timor.
Hunc qui non dubio complexus pectore praestat,
Cum quo conferri maximus ille potest?

Lucae 21.

Caelum et terra transibunt etc.

Totius exitium subitura est machina mundi,
Non est veridici vox peritura DEI.

Ioannis 3.

Qui credit in Filium etc.

Hoc caput, haec summa est qui novit fidere Christo
Ante DEUM aeterna luce superstes erit.
Fidere qui nescit non vitae munus habebit,
Hunc premet irati sed gravis ira DEI.


image: s365

1. Corinth. 15.

Quemadmodum in Adam omnes moriuntur etc.

Ut mors saeva venit damnati ex fraude Draconis,
Cuius es instinctu factus Adame nocens:
Sic abolet mortem victoris gratia Christi,
Hinc mihi mors lucrum est, tu mihi Christe salus.

Ex Ecclesiaste Capite 3.

Cum DEUS assiduo formarit tempora motu,
Omnia quo fiant ordine tempus habent.
Sic pater omnipotens rebus prospexit agendis,
Duceret alternas certus ut ordo vices.
Quae quia saepe malo provertis more iuventus,
Quid quereris celerem temporis esse fugam.
Magna sui praestat preciosum [Reg: pretiosum] impendia tempus,
Qui minimum ex illo perdidit, ille sapit.

PROVERBIOrum 20.

Ut auris audiat, ut oculus videat Dominus facit utrunque [Reg: utrumque] .

Unde alios doceant homines, discantque vicissim,
Hoc oculi, hoc aures dantque iuvantque decus.


image: s366

Ut videant oculi, cupidae moveantur ut aures,
Conditor hoc tribuit munus utrunque [Reg: utrumque] DEUS.

DICTUM TERtulliani, Cruor Sanctorum Semen Ecclesiae.

HAec est in genui natura arcana cruoris,
Impia quo sancti martyres arma lavant,
Plenius hoc Christi felices irrigat hortos,
Quo velut effuso largius imbre fluit.
Inde piis animis Christumque animosa professis,
Messe venit surgens uberiore seges.
Dum mactare pios gaudet furiosa Tyrannis
Saeva pios etiam carnificina facit.

DICTUM HILARII.

Cum simus patientes in ignorantia sensuum non convenit nos esse impatientes in ignoratione DEI.

SI ferimus placide quod plurima scire nequimus,
Obvia quae voluit sensibus esse DEUS.
Cur non ferre pia moderati mente velimus
Si decreta DEI nos quoque multa latent.


image: s367

MYSTERION TRInitatis in Creatione.

Pater condit, Filius exornat, S. Sanctus vivificat et fovet.

"delenda" [(transcriber); sic: C] Omnia qui verbo motum spirante creavit,
Omne Deus sapiens ordine fecit opus.
Orta pater primis rerum primordia causis
Condit, et in nato crescere gaudet opus.
Nam patris est soboles, patris est sapientia verbum,
Quod factum est hominis patre volente caro.
Haec pater o rerum tecum sapientia vixit,
Prorsus adhuc essent omnia quando nihil.
Haec tecum artificem mundi meditata laborem
Numine adhuc terrae ludit in orbe tuo.
Illi homines inter versari est plena voluptas,
Quos regno adiecit membra renata tuo.
At tu misse patris natique a lumine flatus,
Omnia vivifico mota vigore foves.
Tu caelum et terram sparsis amplecteris alis,
Naturaeque tuo dona favore tegis.
Ergo pater condit, sed condita filius ornat,
Totum operis servas spiritus alme decus.
Da DEUS ut tanta recte bonitate fruamur,
Nominis in laudem sedula turba tuam.


image: s368

SYMBOLUM Christianorum militum. CHRISTO SOLI LAUS ET HONOR.

CHara Redemptoris Iam Signa Tenentur Ouantis
Reddita quo nobis est duce vera saluS
Omnis victori cedat victoria ChristO
Nunc tua regna iacent impia, cede BaaL.
Omnis honor Christo, nam iusto tradidit ignI
Hic TE prosternenS heV anathemA BaaL.

Ezechiel. 33.

SIc ego perpetuo vivarum in numine numen
Imperio aeternum vivo vigente Deus.
Non ego delector pereuntis cernere mortem,
Quem facit admisso crimine culpa reum.
Sed volo ut emendans perversus crimina vitae,
Imposita melius sub cruce discat iter,
Et mecum vivens aeterna luce fruatur,
Qua colit aethereas turba beata plagas,


image: s369

Ioannis 10.

CHriste salus mundi, qua te pietate canemus,
Pastorem humano Christe professe gregi.
Nos miseras dignatus oves, erroribus actas,
Colligis in regni pascua vera tui.
Primum educis oves tetri ex caligine septi,
Hasque facis caelo liberiore frui.
Mox gregis eductum tuus ardor obambulat agmen,
Singula quo turbae membra vagantis amas.
Vox tua balantes iucundo colligit oestro,
Et iusto optati tramite ducit agri.
Viva tuo fessis de corpore pabula praebes,
Sanguinis et potas fonte fluente tui.
Sufficis aeternae felicia pabula vitae,
Quin vita pascis nos quoque Christe tua.
Nec numero ex omni quidquam decedere passus,
Opponis vitam pro grege et ipse tuo.
Utque piarentur nostrae mala turpia culpae,
Factus es irato victima caesa Deo.
Non opis est nostrae meritas tibi soluere grates,
Hei par est merito gratia nulla tuo.
Quos dignaris oves, hos tu rege Christe redemptor,
Ut iuncti aeterno simus amore tibi.
Ut nos nota tui ducant vestigia verbi,
Ne qua abeat rapido praeda relicta lupo.


image: s370

Ecce velut facto campestres agmine turmae
Unanimi cunctas fundimus ore preces.
Pastor ades, baculoque gregem verboque tuere
Nil deerit nobis tu quia pastor ades.

AD DICTUM CHRIsti, Quaerite primum regnum caelorum etc.

DIsce Deum toto venerari corde Iuventus,
Illius et vero iussa timore sequi.
Cura sit inde tibi civilis proxima vitae,
In patriam inque homines quae iubet esse pium.
Sic tibi, quae cupies, feliciter omnia cedent,
Omne erit et duri dulce laboris onus.
Quaere Deum primum, sic omnia dives habebis
Ante homines voti compos et an te Deum.

AD DICTUM Christi, Ne sitis solliciti, Matth. 6.

QUam sit praesidium humanum sine robore, et omni
Quae timida a longe pectora firmet, ope,


image: s371

Hic docet hoc sapiens arcano dogmate Christus,
Sollicitos homines dum vetat esse DEUS.
Namque pater, vigili qui prospicit omnia cura,
Fidentes alia nos ratione iuvat,
Mente DEO fisa, tu iusso munere fungi
Assuesce, Euentum providus ille dabit.
Hoc illi proprium est soli, quod mundus et omnis
Ex sese ut capiat sculpere nescit homo.
Ille fidem occulto crescentem numine donans
Auriferi similem fluminis esse facit.
Ergo fides animi Christum comprendere docti
O homo sit vitae regula certa tuae.
Nulla tibi deerunt sic gratae commoda vitae,
Nam bona quae nescis, sponte dat ipse Deus.
Lilia qui nitidis regaliter ornat in hortis,
Et decus ignaris floribus esse facit.
Ille bonis omni sibi succedentibus hora,
Fidentem patria te cumulabit ope.
Hoc supra captum eas hominis, sed disce vocanti
Fidere, sic omni tempore dives eris.


image: s372

DE ORDINATIONE MAGIstratus et subditorum Elegia.

UNde sacerdotum genus, et genus unde potentum
Quod deceatque frequens istud, et illud opus.
Tum genus unde rudis populi, et seruilia corda,
Mobile qua vulgus debeat arte regi.
Sic ego iam pridem non docto carmine ludo,
Dum peragro populos terra Britanna tuos:
Qui legis aut sordes Bavii, aut mendacia Moevi,
Iactura exigua forsan et ista leges.
Iam nova principiis facies concreverat orbis,
Inque suis florens gratia rebus erat.
Ipse sua mundus sub pubertate vigebat,
Omneque laetitiae luxuriabat opus.
Progeniesque suas animantia producebant,
Femina nec sterilis, mas erat ullus iners.
Nec cessarat Adam proli superaddere prolem,
Inque suo miles munere fortis erat.
Iam nova quaerebat subeunti nomina [(transcriber); sic: subeuntinomina] proli,
Iam natos numero rettulit Eua suos.
Iam quantum [(transcriber); sic: qnantum] Sobolem, tantum increbrescere curas
Ingemuit tristi plena dolore parens.


image: s373

Vix tria lustra ierant puerilia tempora mundi
Orta bis octavi tempora veris erant.
Infandum memori versans sub pectore lapsum,
Saepe viro invito tristis Adamis erat.
Saepe avibus circum, brutisque dolentibus una,
Audita est misera talia voce queri:
Nata mori, longae quid adhuc traho taedia vitae?
Lenta trahunt aliquam cur mea fata moram?
Tam temere aeternam quae amisi stulta salutem,
Supplicii aeterni digna dolore fui.
Cur veniam merui? cur post errata nephanda [Reg: nefanda]
Me non exstinctam prima recepit humus?
Sic ne ego luce fruor, pariam ut mea pignora morti?
Heu potius nulli flebilis opto mori.
Cum subit illius mihi deceptoris imago,
Praebuit infesto qui mihi poma dolo.
Incidit horrendi quoties mihi mentio lapsus,
Perdita nunc dubito sospes an esse velim.
Aspicio quoties numerosi germina partus,
Omnia sunt oculis plena dolore meis.
Heu mihi qualis erat facies post saecula rerum,
Acceptum servant vix tria lustra decus.
Tota perhorresco quoties mea fata revoluens
Cogito de sobolis posteritate meae.
Quis dabit huic certas animorum vincula leges,
Quis morum censor, quis reprehensor erit?


image: s374

Iam discunt simulata loqui, iam nectere fraudes,
Hoc modice monitus pignora nostra ferunt.
Et tamquam nequeant satis hoc adferre doloris,
Accedit curis maxima cura Cain.
Euentu careant, fallantque ea somnia sensus,
Quae doleo media saepe videre die.
Fallar, et hoc omen celeres labatur in auras,
Impinget generi dedecus ille suo.
Omnia quae tamen hoc moneat superanda ferende
Ponitur in solo spes mea fixa Deo.
Tu Deus hanc nobis vitam, mentemque dedisti,
Munera quae mentis sunt simulachra [Reg: simulacra] tuae?
Tu mihi promisso relevabis semine culpam,
Et pietate tua crimina nostra premes.
Tu dabis imperii formam, sanctumque senatum,
Tu facies populis iura, ducesque tuis.
Hoc etenim memini te nomina dicere nobis
Cum tua dixisset, crescite, lingua potens.
Crescimus, ipse tamen vires crescentibus addas,
Ne cessante tua deficiamus ope.
Talibus orabat votis operata pudicis,
Confirmans sola pectora maesta fide.
Audiit ista Deus, nec se immemor esse parentem,
Ah ubi non meminit se Deus esse patrem.
Subiectas statuit caelis invisere [(transcriber); sic: iuvisere] terras,
Cordaque sollicito maesta levare metu.


image: s375

Festus erat celebris ventura luce futurus,
Qui solet a sexto septimus esse die.
Crastina fixurus montana ad prandia Damas
Alta pharetratus tesqua [Reg: tesca] petebat Adam.
Eua domi interea sua pignora pectit et ornat,
Ad sacra placando rite ferenda Deo.
Iam labente die, nec enim dum laverat omnes,
Vicini ut peteret gurgitis ibat aquas
Cum deus ingrediens medii per devia campi,
Tendit ad herbosae tegmina parua casae.
Hospitis adventu turbata recessit Adamis,
Causaque laetitiae mista timore fuit.
Nec mora verso intro quos laverat ordine sistit,
Quaque Deum excipiant relligione docet.
At reliquum vulgus quod adhuc squalebat, et ora
Horrebat multo puluerulenta situ,
In foeno, et sparsae stipulis abscondit avenae,
Et iubet ad vultum delituisse Dei.
Iam Deus ingreditur fumosi limina tecti,
Angelius huic comites unus et alter erant.
Excipit amplexu vultu testata pudorem,
Et praesente Deo pulchrior Eua fuit.
Pone ut erant iussi, subeuntes ordine nati,
Excipiunt flexo poplite quisque Deum.
Ille dat et dextram teneris, dat et oscula natis,
Et placido humanum consecrat ore genus.


image: s376

Assidet hinc matri, lacrimis ca squalida fusis,
Effari potuit nil, nisi parce Deus.
Parcere se retulit, nec quemquam perdere velle
Pectore qui veniam non dubitante petat.
Et licet ipsorum meritis ho accidat ipsum,
Ut minus ex animo cedere fata velint,
Se tamen aerumnas, omnesque levare dolores,
Et mitem miseris omnibus esse patrem.
Talibus adflictae memorans solatia [Reg: solacia] matri,
Impubem placido convocat ore gregem.
Stare iubet grandes, rudiores excipit ulnis
Plena erat angelicis [(transcriber); sic: aneglicis] concio tota choris.
Stabat Abel vultu caeli testatus amorem,
Divinumque oculis se genus esse probat.
Huic Deus ut recitet mandat precepta [Reg: praecepta] parentum,
Incipit hic, linguis cetera turba favent.
Esse deum credo, rerum super omnia magnum,
Qui merito nomen mite parentis hebet.
E quo principium, nativaque semina ducunt
Omnia, quae mundi lux spatiosa videt,
Omnia perpetua qui maiestate gubernat,
Quae rerum tanta machina mole tenet.
Miraque proponens nobis discrimina rerum,
Omnia qui possit se docet esse deum.
Flumina qui cursu procedere, sidera motu,
Omnia qui certis legibus ire iubet.


image: s377

Qui sua temporibus dedit interualla, vicesque
Omnibus incolumis rebus ut usus erat.
Qui varias vires diversis inserit herbis
Et varios laetis frugibus ornat agros.
Qui nostris animis vitales indidit ignes
Exemplum mentis, notitiamque suae.
Tanta quibus ducibus per dona agnoscimus illum,
Perpetuum immensi numen habere Dei.
Heu mihi cur nostri violata lege parentes,
Vindictae irato causa fuere Deo.
Paruerint illi, quam nunc pulcherrimus esset,
Humani generis lugubris iste status.
Aeternae fuerat fiducia quanta salutis,
Quique Deum cupiat noscere, quantus amor?
Ante Deum laeti vita frueremur, et omnis
Conscius a pavido cederet ore pudor.
Non aliqua adfectus fraudaret iniqua voluptas,
Expers vita omnis criminis ista foret.
Verum labe carent quae sunt divinitus orta,
Ipse Satan structor criminis huius erat.
Illius ah quanta est, quamque invidiosa tyrannis,
Saevitiae finem non habet ille suae.
Saeviat usque licet, certe est robustior illa,
Et finem pietas nescit habere Dei.
In solo defixa Deo spes nostra quiescit,
Sponte sua miseris ille recepit opem.


image: s378

Quos queat aeternum meritis adfligere poenis,
Hos olim immunes maluit esse Deus.
Seminis ille dedit nostrae promissa parentis,
Triste quod a nobis auferat omne scelus.
Hoc se non meritis cruciatibus offeret ultro,
Ut poenas nostra pro levitate luat.
Et mortem nostram rediuiva morte domabit,
Proque fide mercem caelica regna dabit.
Afficiet poena, longoque dolore Draconem,
Quo suasore parens est mea facta nocens.
Ille fremens, frustraque furens ingentibus iris
Insidias odii ponet ubique suo.
Et licet insidias variasque excogitet artes,
Non animos aliqua supprimet arte pios.
Ergo furens odio saevaque tyrannide rumpat
Nos erimus summo turba redempta Deo.
Acceptoque Dei coalescent pectora verbo,
Inque hostem unanimi foedere bella gerent.
His Deus inspirans divini numinis auram,
Victrices vires, armaque iusta dabit.
Et licet hic aliquo mutentur corpora casu,
Et pereant fato membra soluta suo:
Certe animi aeternae lucrantes gaudia vitae
Militiae tantae praemia iusta ferent.
Talia sic iussus memorat formosus Abelus,
Ipse Deus nutu singula verba probat.


image: s379

Haec eadem fratres, eadem retulere Sorores,
Ordinis et sensus totius unus erat.
Tunc Deus a numero quos norat abesse requirens,
Turba quid a numero cetera, dixit, abest.
Eua petens veniam, subito confessa rubore
Sordibus his, inquit, splendide parce Deus.
Atque ita straminibus quantum licet expedit illos,
Et properat laceras composuisse comas.
Increpat et fraudes, et curam obiurgat inanem,
Et Deus ad vultus, inquit, adeste meos.
Stans Cain impexos foeno impediente capillos
Praesentem intorto suspicit ore Deum.
Lacte rigent manicae, livent quoque sordib. [Abbr.: sordibus] ungues,
Immunda gliscunt ora peruncta manu.
Quem Deus aspiciens age tu quoque rustice, dixit,
Imbiberis fidei quae documenta, refer.
Ille diu torquens titubantia guttura, tandem
Non contexta tamen, sed mutilata refert.
Esse Deum credo, qui mundi conditor huius,
A nobis certa vult ratione coli.
Oblatoque aris placatur munere, curat
Quos amat, et punit quae malefacta putat.
Ille quidem in segetes fecundos depluit imbres,
Et liquido cultos rore serenat agros.
An tamen errores, delictaque nostra remittat,
An facili nostras hauriat aure preces,


image: s380

Vix scio, perpetua post hanc de luce videbo,
Extremum cogar claudere quando diem.
Increpat oblitum fidei, temereque loquentem,
Et iubet haec certa discere mente Deus.
Tum vero vestra quoniam de stemmate mundus
Impleri, populus debet et esse frequens.
Est opus ut populos ratio discernat et ordo,
Quisquis ut officium norit agatque suum.
Ut bene divini seruentur dogmata cultus,
Quaeque mihi iustos vos facit esse, fides.
Est opus in vobis ut sint qui dogmata tractent,
Et doceant animos de pietate rudes.
Ut sua diversis constet concordia rebus,
Ut placido semper foedere mundus eat.
Est opus ingenuos ut sint qui tradere mores,
Et leges aliis iuraque sancta queant.
Sic ait, et Setho cum fratre adpellat Abelum,
Et nudum teneras sistit utrunque [Reg: utrumque] comas.
Imponensque manus illis, vos consecro reges,
Et sanctum vobis insero numen, ait.
Vestrum erit acceptum fidei illustrare nitorem,
Et verum cultum notitiamque Dei.
Iura dare ac leges, patriae defendere fines,
Poena arcere malos, pace fovere bonos.
At Cam impatiens, et qui nascentur ab illo,
Agnatae haeredes [Reg: heredes] rusticitatis erunt.


image: s381

Horum munus erit parere, ac iura timere,
Et vestras leges seruitiumque pati.
Atque opera vestra divinum agnoscere verbum,
Praecipue hoc illos, vos decet istud opus.
Sic ait, angelicis concentibus annuit aer,
Harmonicis resonant terra polusque sonis.
Inde salutata placido sermone parente,
Caelesti repetit lucidus astra choro.
Historiam ex illo seri meminere nepotes,
Forsan erit versu nunc quoque nota meo.

CARMEN PAnegyricum de Iohanne Baptista.

ARduus aestivae peragrans confinia metae,
Extendit nitido Phoebus ab axe diem.
Et lux agnifero rediit celeberrima vati,
Caelica cui nomen gratia mite dedit.
Qua pia conveniens numeroso concio coetu,
Pectora divina pascitur historia.
Laetaque praeconem renovantis saecula Christi
Intima, quo debent, nomine templa sonant.
O mihi si tardam dignetur soluere linguam,
Blanda salutifluo vis agitata Deo.


image: s382

Quam cuperem ingenii totas extendere vires,
Exprimerem ut tanti facta decusque viri.
Nam quo te ore canam, Christi sanctissime vates,
O Iuvenis Domini praeco verende tui.
Tu puer ut posses tanta ad certamina nasci,
Natura est alias ferre coacta vices.
Induit arcanam longaeva senecta inventam,
Ignotisque homini viribus aucta fuit,
Tu sacra venturi sensisti robora Christi,
Matris adhuc gravidae cum rude pondus eras.
Te prius aetherea quam posses luce potiri,
Obvia praesentis sanxit imago DEI.
Tu prius in miserum missus, quam natus, es orbem,
Venturum ut fieres nuntius ante DEUM.
Tu tuba viva DEI, mortales inter alumnos
Te peperit maius femina nulla decus.
Sed neque tu laudes, nec praemia nostra requiris,
Doctrina est vitae tota imitanda tuae.
Ergo bonis veris, ergo caelestibus armis,
Ergo DEI sola fortiter auctus ope.
Fallacem casto domuisti pectore mundum,
Et quicquid vitii lubrica corda fovent.
Monstrastique viam vitae gravitate severae,
Quae propius certo ducat ad astra gradu.
Et proprias homini docuisti agnoscere sordes,
Quaerereque ex vivo fonte salutis opem.


image: s383

Tradita de solo renovasti dogmata Christo,
Quae fuerant operum nube sepulta prius.
Discite iusticiam [Reg: iustitiam] , atque erroris linquite morem,
Praesentemque humili mente timete Deum,
Ecce venit caelo mortis destructor et Orci,
Supplice quem toties voce petistis, adest.
Ille sua, veluti patiens qui caeditur agnus,
Delebit vestrum victima morte scelus.
Excipite hunc animis, et tota agnoscite mente,
Et donum hoc firma dulce fovete fide.
Talibus Abiada natus genitore sonabat,
In rectam revocans pectora coeca [Reg: caeca] viam.
Nec mora praeconis confirmans nuntia Christus
Clarus in humano corpore praesto fuit.
Qua loca saxosis Libani de saltibus ortus,
Iordanes placidis ambit amoena vadis,
Hic sacer affuso tingebat flumine vates,
Iunxerat aeterno quos nova vita DEO.
Possit idem Christus, sic lex divina ferebat,
Praesentis monitis paruit ille DEI.
Nec mora, divini patefactum voce parentis
Est populo aspersis testificatus aquis.
Stabat in herbosae plebs ingens margine ripae,
Densus et in circo littoris orbis erat,
Qualis ubi electo dantur suffragia regi
Complevit populi, densa theatra, globus.


image: s384

Summa dehiscentis tum templa patentia caeli,
Mirandum aerea lumen ab arce dabant.
Simplicis et numen specie caeleste columbae,
Ad caput est visum, maxime Christe, tuum.
Mox patris aeterni charum [Reg: carum] mittentis alumnum,
Audita est dulci vox geminata sono:
Haec dilecta mihi soboles, hic filius ille est,
In quo sunt et erunt omnia grata mihi.
Huic praestate pias attentis mentibus aures,
Vox huius vivae plena salutis erit.
O decus excellens, et inenarrabilde donum,
Quo dare quid maius noverat ipse Deus?
Scilicet externis adfecti corpora morbis,
Solliciti medicae quaerimus artis opem.
Qui fer at aeterna damnatis morte salutem,
Pandat et indignis sidera, sponte venit.
Et quotus hunc talem venientem agnoscit, ut ultro
Suscipiat quali pectore dignus erat?
Dum terimus vanam falsa inter gaudia vitam,
Et levibus curis otia magna damus.
Dum iuvat immemores patriae vitaeque beatae,
Naturam auctori praeposuisse suo.
Quinetiam e medio fatis tolluntur acerbis,
Simplice qui pravos pectore recta monent.
Ut cum populea fati secura sub umbra,
Daulias artifici concinit ore melos.


image: s385

Occupat insontem vicinus in aere Nisus,
Et curuo lacerans impius ungue necat.
At nos magnanimi moveat constantia vatis,
Impia cui mortis femina caussa fuit.
Non illi effregit pectus sublime Tyrannis,
Assereret forti quo minus ore Deum.
Fertur ut ad patrii vada vitice densa Caystri,
Argutum moriens fundere carmen olor.
Sic vocen sonuit suprema in morte professam,
Unius aeterni iussa colenda Dei.
Qui dum pacificum errantes invitat ad agnum,
Ad caelum recta sic iubet ire via.
Ut veniam invenias, culpae resipisce dolore,
Atque uni toto pectore fide DEO.
Tum vitam regere, et mores formare memento,
Tota sit ut fidei consona vita tuae.
Aemulus haec magni vates ita sparsit Eliae,
E patris aeterni dogmata prompta sinu.
Quae servari aliqua non depravata necesse est,
Occiduo mundi rumpat ut axe globus.
Felix haec faciles quicumque admittit in aures,
Et docilis fida mente recepta tenet.
Non illum aerumnae, non valla pericula terrent,
Aeternae nescit fata timere necis.
Ergo abeat pigrum proculomne a pectore frigus,
Ingenuus caeli corda perurat amor.


image: s386

Et iuvet intrepido saluantem pectore Christum,
Cuncta pro undosi ferre pericla maris.
Ut desint vires, vires audentibus addet,
A quo omnis virtus, robur et omne venit.
Ille dat et neruos, confisae et robora menti,
Inter et incolumem mille pericla tegit.
Temperat aestivi rapidos ut sideris ignes,
Lenis ab Arctoa quae venit aura plaga [(reading uncertain: page folded)] ,
Semina ne siccis urens absumat in agris,
Cum terram et gelidum torreat igne salum:
Sic etiam adflictae pro tot discrimina vitae,
Dum mentes agitant aspera fata pias,
Mitigat aerumnas divini flatus amoris,
Et servat coetus semina sancta sui.
Tantum saluifici normam ne desere verbi,
Orcifragi miles qui cupis esse Ducis.
Haec tibi contempto seruetur tessera mundo,
Haec sit militiae lex veneranda tuae.
Sic DEUS aerumnis tecum lucebit in ipsis,
Tutus ut in media vivere morte queas.
Sidera sic patrii translatus ad ardua caeli,
Victori pones grata Trophaea DEO.

HYMNUS, DE PVEro Iesu, quare dicatur Emanuel.


image: s387

BRuma gelu candens festum solenne reducit,
Quo canitur nato gloria vera DEO.
Christe tuus natalis adest, quae lingua docebit
Munera quam meriti sint celebranda tui?
Non operae humanae est, res fando evoluere tantas,
Quas notas dulci cum patre solus habes:
Attamen e mundi lacrimosa valle gementes,
Qui tua scrutantur facta stupenda, probas.
Scilicet, ut sobolem his ipsis auctura diebus,
In mediis pendens fluctibus Halcyone,
Nacta locum nidi, quamvis ignara canendi,
Testatur gemitu se celebrare Deum.
Sic gemitu agnoscens natalem Ecclesia Christi,
Hoc celebrat verum tempore grata Deum.
Et licet acre gelu multorum pectora claudat,
Certa tamen Christo turba placere studet.
His pueri praesepe huius venerabile regnum est,
His summum est Christum nosse et amare bonum.
Felices populos, quorum Respublica novit
Hunc puerum, et notum non simulanter amat.
Quos pius invitat sua per vestigia Princeps
Uno ut in hoc cupiant nosse Deum puero.
His vera est inventa salus, hos pronior audit,
Neglecto hoc puero surdus ubique DEUS:
Plaudat Io tellus, clangoribus insonet aether,
Omnia laeticia [Reg: laetitia] sint animata nova.


image: s388

En puer Emanuel Deus alto missus Olympo,
Accepto nasci corpore gaudet homo.
Qui patris est verbum, pro quem pater omnia fecit,
Gaudet in humana vivere carne Deus,
Natus ut abstergat polluto crimina mundo,
Quam nitet augusto splendidus ore puer.
Ex oculis bonitas divinos spirat amores,
Et mera de tota gratia fronte fluit.
Mitis in illustri maiestas lumine, spondet
Praesentem miseris omnipotentis opem.
Quis tamen hic puer est, quo sanguine cretus, et unde
Imperium mundi cardine maius habet?
Absorptum vitiis, peccati et sordibus haustum
Humanum urgebat mors subeunda genus.
Nullus homo ante Deum spem vitae noverat ullam,
Quando reus mortis viveret omnis homo.
Caussa mali, a recto declinans sponte voluntas,
Officium veris ausa negare bonis,
Ausa sequi instinctum colubri fallacis, et artem
Hostis abhorrentis nomine reque Deum.
At Deus aeterna lapsos bonitate misertus,
Plasma nece exstinctum noluit esse suum.
Quin sese inspiciens aeterno in numine vivum,
Et gaudens propriae cernere mentis opus,
Mente satum, haud ulla natalis origine, coram
Aspicit, aeterno cum patre numen idem,


image: s389

Inter cedit amor, natique patrisque voluptas
Pro genere humano gratia foedus init.
Ius tegit omne favor, poenam clementia tollit,
Stat renovare hominum, stat retinere genus.
Vade, ait, o fili domitor fortissime mortis,
Et victor Satanae vade age, victor abi,
Eripe damnati miseros de faucibus hostis,
Quotquot agit mortis culpa nephanda [Reg: nefanda] reos.
Agnoscant vitium, culpam doleantque fleantque,
Et cupiant motu vertere corda novo.
Teque fide amplexi credant delere luendo
Peccati e miseris cordibus omne malum.
Utque hominum quondam primaeva et sanctior aetas,
Agnovit verbi te ratione mei:
Sic coram fandi, sic coram caussa videndi
Te notum faciat fratribus esse tuis.
Namque meus veluti natus, sic frater es illis,
Noscere qui pura te didicere fide.
Te solum agnoscant Gratis donare salutem,
Me quoniam laus haec tota volente tua est.
Dixerat haec genitor, mora nulla, obedire [Reg: oboedire] parenti
Hinc patris hinc hominum gestit amore Deus.
Auolat hinc sanctus divini flatus amoris,
Cum nato pariter, cum patre numen idem.
Utque comes verbi est, sic verbo illapsus, alumno
Hospitium pectus virginis esse facit.


image: s390

Concipit illa Deum, paritura hominemque Deumque,
Sic Deus ex ipsa est virgine natus homo.
Salue sancte puer, tibi caelum et sidera rident,
Laeta tibi plausu terra sonante salit.
Tu patris ut vox es, qua se mortalibus offert,
Sic quoque nobiscum vivere semper amas.
Diligis humanos coetus, gaudesque vocatus
Colloquiis praesens semper adesse piis.
Tu puer alloquio patres dignatus es olim,
Venturum memori qui statuere fide.
Tu puer ut mundum verbo spirante creasti,
Omnia sic verbo vivificante foves.
Namque tibi proprium est munus, servare iuvando,
Pectoraque afflatu sanctificare tuo.
Nec tantum servas motus et semina rerum,
Omniaque arbitrio condita ubique tuo,
Influxus Lunae varios, Solisque vigorem,
Et terrae gratas Occanique vices,
Sed vere accendis caelesti pectora luce,
Et flammam fidei iustificantis alis.
Eripis aeternae vindex iam debita morti
Mancipia, et culpae non sinis esse locum.
Quin et in hac vita saevis obiecta periclis,
Militiae servas dedita membra tuae.
Tu profugum Mosen duri Pharaonis ab ira
Eripis, astricti per vada coeca [Reg: caeca] maris.


image: s391

Te sequitur spretus peregrinis exul in oris
Quaerere promissos iussus Abramus agros.
Ad tua felicem peragit vestigia cursum,
Diluvio mersum dum vehit arca Noam.
Dirigis ad pugnam gladium Gedeonis et hastam,
Iessidaeque armas ad pia bella manus,
Te velut ergo pia est promissum aprehensa vetustas,
Inque tua sperans tuta quievit ope,
Sic nos exhibitum merito celebramus amore,
Membraque nos scimus corporis esse tui.
Natus enim es nobis, ut nos auferre doceres
E gremio aeterni gaudia missa patris.
Gaudia damnatis dulcem reddentia vitam,
Cuius es, o dulcis, fons et origo, puer.
Natus es ut fieres pro mundi victima culpa,
Et poenam nostra pro levitate dares.
Omne tuo patiens peccatum sanguine deles,
A patre non meritam iussus obire necem.
Morte tua absorbes aeternae spicula mortis,
Cuius erat Iuri traditus omnis homo.
Destruis infesti pugnax opus omne Tyranni,
Abstrahit a vero qui pia corda DEO,
Nec moriens moreris, sed victa a morte resurgis,
Et tua sublimis victor in astra redis.
Victor in astra redis, tecum captiva triumphans
Agmina, cum toto carcere rapta trahis,


image: s392

Inde etiam spolia ampla piis mortalibus ultro
Dividis, et meriti praemia iusta tui:
Iam patris ad dextram, sceptra omnipotentis et arma
Ante tibi prisco debita iure capis.
Hic solio fulgens, et maiestate verendus
Sub solio tutos nos tegis ipse tuo.
Ius tibi defendis, quod proximus asseris haeres,
Et servas regni singula membra tui.
Quinetiam iratum facilis placare parentem
Dulce sacerdotis munus obire soles.
Assiduasque preces nostro pro crimine fundis,
Adflatuque cies pectora nostra tuo.
Ne perdat sua culpa reos nil tale timentes,
Iustifica vivant sed tibi corda fide.
Sic puer Emanuel nobiscum vivere gaudes,
Et Deus et nostrae conditionis homo.
Das vitam aeternam, vitae fons unicus illis,
Qui scelere aeternam commeruere necem.
Et cessamus adhuc cupidis te amplexibus ultro
Excipere, et teneris oscula ferre genis?
Oscula quae sapiens pater exigit ipse monendo,
Ne nostro ad poenam commoveare mora.
Huc ades o dilecte puer coetumque guberna,
Participem regni quem facis esse tui:
Sis age nobiscum, sinibusque allabere nostris,
Cordibus in nostris fac tibi templa Deus.


image: s393

Sis bonus o felixque tuis, tibi pectora serva,
Quae tibi pura humili iunxit amore fides.
Ecce tibi servanda iacens Ecclesia Virgo,
Auxilium implorat flensque dolensque tuum,
Haec etenim extremo perituri tempore mundi
Angitur, innumeris languida facta malis.
Tot videas hostes minitari extrema dolenti,
Quot capiti fecit vulnera spina tuo.
Attamen in medio fidens tibi turbine rerum
Quottidie [Reg: Cottidie] tali te vocat ore gemens.
Christe tui coetus custos, et maxime unidex [(perhaps: vindex)]
Respice me, quantis sim cumulata malis.
Aspice ut extremo rabies Mahometica fato
Parte mei fracta me potiore premat,
Dum veluti lento languens Europa veterno
Dedidicit forti ducere bella manu:
Dum vel mota geri non iusto bella labore,
Otia vel duci luxuriosa placet:
Ille gradu tuto longis progressus ab oris,
Ultima longinquo compede regna premet.
Iamque adeo domito diris conatibus Istro
Imminet imperio Theutona [Reg: Teutona] terra tuo.
Quae tibi spes reliqua est, proprio dum fracta furore
Turpiter es priscum Martis oblita decus?
Pro charis nunc bella focis, templisque decebat
Ipso a divino numine iussa, geri.


image: s394

Interea segnis, quod solum ad sidera ducit,
Vix retines summa parte manente, bonum.
Parte alia oppugnat saevae me bestia Romae
Papa, vicem Sathanae vique doloque gerens.
Quos non ille dolos, quas non ciet impius artes,
Ut laceret corpus, Christe benigne, tuum?
Bella, fames, caedes, incendia, furta, rapinae,
Sunt proprium excelsi Flaminis huius opus.
Quid memorem varias sectas errore vagantes,
Quae verbi lacerant sensa profunda tui?
Dum sibi quisque novum conatus fingere sensum,
Corde magis censet dogmata, mente minus.
Dum verum ambitio violat, dum falsa tuetur,
Dedita non veris gloria falsa bonis.
Namque aliquis vano cur audet dicere sensu
In vitiis nostris verum habitare Deum?
Cur aliquis terrarum orbem, velut Arrius olim,
Dogmatibus falsis illaqueare studet?
Dum sensu exponens tua sacramenta sinistro,
Corpore praesentem te negat esse deum.
Pone modum iustis Ecclesia maesta querelis,
Iampridem gemitus audiit ille tuos,
Audiit ille, omnis toto cui gloria caelo
Plaudit, et ad cuius fulmina terra tremit,
Qui fulgente tenens sceptra irradiantia ferro,
Omnipotens regum corda superba domat,


image: s395

Ille tibi haec fando speranti oracula reddit
Assensu aeterni firma favente patris.
Fide animo dilecta mihi, mea cura, meum cor,
Fungere militia virgo animosa tua,
Non ego te linquam, firmi violator amoris,
Sum tecum, et mecum tu quoque semper eris.
O quicumque meo multum pro nomine passi
Editis exempli testificantis opus,
Macte animi, praestate viros, confidite laeti,
Ipse meo mundi sub pede regna premo.
Quos quasi depositum genitor mihi credidit ipse,
Ex manibus poterit tollere nemo meis.
Non ego vos orbos lacrimosa in valle relinquam,
Certa mihi in vobis mansio semper erit.
Pastor ut observans gregis est, nec fundere vitam
Addubitat, pressas dum modo seruet oves:
Sic ego sic fido vos servaturus amore,
Usque meo pastor pro grege fidus ero.
Grex meus agnoscit vocem pascentis, et audit
Verba mea, et gaudet me monitore sequi.
Ipse etiam novi numerum gregis omnis, et unam
De numero amitti non sino pastor ovem.
Sed vitam aeternam confisis largior ultro,
Laetor et has mecum divite pace frui.
Felices vos nulla meo mors eximet aevo,
E manibus rapiet vos quoque nemo meis.


image: s396

Haec ita qui loquitur verbis solantibus aegros,
A vero nescit verba aliena loqui.
Utque idem vitae fons est, et regula veri,
Sic ea quae loquitur pondus habere facit.
Ergo Deus vivo si nobis numine prae sto est,
Quae poterit nobis saeva nocere manus?
Sic ege perge puer, Deus exspectantibus adsis,
Et pia militiae membra tuere tuae.
Da nos vera fides vero coniuncta timori
Nominis accendat cognitione tui,
Illa regat motus cordis sua damna dolentis,
Et doceat tota fidere mente tibi.
Hic fidei custos, et vero obseruet amore,
Et doceat casto corde placere tibi.
Vera tibi tribuat te dignas gloria laudes,
Omne aperit caelum qua tibi templa DEUS.
Impleat assensu laetas pax aurea terras.
Quae vacua abiecto corda dolore facit.
Agnoscens hominum donum caeleste voluntas,
Unanimi verum te canat ore DEUM.

AD IMAGINEM Christi crucifixi.


image: s397

Qui spectas lacerum miseranda in imagine Christum,
Dum miser infami de cruce pendet homo.
Disce animo tanti caussas agnoscere probri,
Quo pater hunc voluit talia ferre DEUS.
Omnis homo vere est peccati massa pudendi,
Ferre dolens iusti quam nequit ira DEI.
Hinc genus omne hominum peccati peste laborans
Aeterna meritum morte perire facit.
Nec poterat iustae poenam persoluere legi,
Grata nisi irato victima pura DEO.
Gratia divini cladem miserata favoris,
Iusticiae [Reg: Iustitiae] duras vicit amore minas.
Summaque Maiestas nostros descendit in artus,
Corpus ut humanum seruet amore genus.
Obtulit effuso medium se sanguine Christus,
Supplicio soluens crimina nostra suo.
Hic propria iratum placavit morte parentem,
Dum cadit irato victima caesa DEO.
Abluit hic nostras effuso sanguine sordes,
Astuti infringens omne Draconis opus.
Victor et humani peccati pondera delens,
Aurea saluatos duxit ad astra choros.
Nunc sedet ad dextram patris omnipotentis, ubi ipse
Omnipotens etiam cum patre regna tenet.
Gratia Christe tibi, qui nostros morte reatus
Tollis, et electos ducis ad astra choros.


image: s398

PRECATIO AD puerum Iesum pro Filiolo Aegrotante.

CHriste Dei fili, qui vivo in numine praesens,
Nobiscum gaudes vivere et esse puer.
Quem tuus e vero Salamonis spiritus ore,
Nobiscum hoc terrae ludere in orbe, docet.
Certe nostra tuo assuescens infantia verbo,
Te duce praesentem discit amare Deum.
Quinetiam pueros trahis ad te sponte, tibique
Offerri strepitu non prohibente iubes.
Atque illis aditum regnum ad caeleste recusas,
Qui pueri in morem non sapuere senes.
Ipse ego qui nil sum nisi terrae massa pudendae,
Ipsa aetate senex, simplicitate puer.
Fido tibi nam Christe puer tu visque potesque
Quod rogo, sed cordi plenius adde fidem.
Ecce mihi soboles dulcissima, paruulus [Reg: parvulus] infans,
Hei male Ioannes quam Fridericus habet?
Dum gravis exili pugnans in corpore morbus
Obicit irati tristia signa DEI.
Hic puer esse velis puer o amicissime Christe,
Et puerum puero restituisse mihi.


image: s399

Sit puer hic patriae te propiciante [Reg: propitiante] superstes,
Non fuerit populo dedecus ille tuo,
Sed vivet laudique tuae, propriaeque saluti
Ipsa aetate senex, simplicitate puer.

DE CAUSA HVmanarum miseriarum.

QUaeris ubi, et quae sit tantorum caussa malorum,
Quae solet adflictus ferre dolenter homo.
Ah miser et nulli miserabilis obvia vitae,
Qui mala in auctorem reicis [Reg: reicis] ulla Deum.
Ipse sibi fons est propriorum et caussa malorum,
Ad scelera innato fomite pronus homo.
Mens bona divini sic numinis omnia fecit,
Ut bona ab auctoris conditione forent.
Sponte sua illectus sed homo cacodaemonis astu,
Triste malum elegit deseruitque bonum.
Prima Deus caussa est cunctarum atque unica rerum,
Perpetua praesens quas ratione regit.
Hinc aliae certo dependent ordine caussae,
Arbitrio ducit quae tamen ille suo.
Ipsa suas Natura vices exercet, et usum
Ordine quem voluit conditor esse DEUS.


image: s400

Multa solent etiam vario contingere motis,
Quae sinit aspiciens, non probat esse DEUS.
Sicut enim meditans inclinat agitque voluntas,
Sic solet eveniens exitus acta sequi.
Aspice Pompeium cum re tum nomine Magnum,
Iniuste queritur se mala tanta pati.
Hunc fatum et fato temere ancillata voluntas,
Perdidit immerito sic tulit ordo DEO.
Quod meruit fatum est, temere quod contigit auso,
Sponte sua offendens mens vitiosa dedit.
Saeviit in Solymas victor crudelius arces,
Quem poterat placido numine ferre Deus.
Sceptra sibi invasit nullo cedentia iure,
Consilio posset cum meliore frui.
Occidit et Caesar fixi iusto ordine fati,
Oppresso quoniam iure tyrannus erat.
Magna graves semper comitantur crimina poenae,
Et male qui fecit peius habere solet.
Hoc veteres olim fatum dixere Latini,
Fando quod aeterno sint rata cuncta DEO.
Ergo suo in rebus qui sustinet omnia motu,
Omnia quae fiunt scitque videtque Deus.
Attamen in tanto non adprobat omnia nutu,
Sed quadam fieri conditione sinit.
Saepe volens sistit vergentes ordine caussas,
Mutat et arbitrio pendula fata suo.


image: s401

Quae temere admittit pro libertate voluntas,
His sinit effectu, non probat esse Deus.
Interea iusto procedant ordine poenae,
Estque sui omnis homo proxima caussa mali.
Qui didicere igitur sic vere agnoscere numen,
Ut mala delictis se meruisse sciant.
Erroresque dolent gemitu, veniamque precando
Vive tibi addicto pectore Christe petunt.
Hos tegit eque malis felici liberat aura,
Obvia praesentis cura paterna Dei.
Sive igitur merus, quod non nego, sive docendus,
Rectius ut saperem per mala multa, fui,
Laetus ago dulces tot tibi pectore grates,
Corde tibi assertor vive canente Deus.

IUSTIFICAMUR fide non operibus.

CVm bene scrutamur naturae semina nostrae,
Nil nisi peccati massa pudenda sumus.
Huic tamen aspirans divinae gratia mentis,
Materiam patrio format amore rudem.
Sic homo qui nihil est, aliquid fit munere verbi,
Quod missum aeterni spirat ab ore Dei.


image: s402

Non hoc officium, meritis non incita virtus,
Sed promissa DEI gratia sponte facit.
Haec nostro properans occurrit larga dolori,
Peccati miseris cum dolet esse reos.
In solum erigimur cum toto pectore Christum,
Arripimusque fide munera summa DEI.
Fit soboles nova homo, sequitur nova vita, placentque
Pectora iustifica conciliata fide.

DISCRIMEN LEgis et Euangelii.

TErret et accusat trepide lex corda pavore,
Quae proprie a vero sunt aliena DEO.
Monstrat et humanis divinam mentibus iram,
Dum grave peccati duriter auget onus.
Sic macerat damnatque simul, mortemque minatur
Omnibus immensus quotquot hic orbis habet.
At tu Christe homines largo miseratus amore
Omne subis nostrae conditionis onus.
Horrida tu lenis terrentis fulmina legis,
Prompte tuo moriens sponte obedire [Reg: oboedire] patri.
Te propter reputat iustum et pronuntiat idem
In miseros asper qui nequit esse pater.


image: s403

Tu facis ut turpem peccanti gratia culpam
Donet, et offensi cesset ut ira patris.
Haec capit ipsa fides verbo stimulata sonante,
Peccatique gravi mota dolore fides.
Hanc ciet, hanc tenui magnam de fomite gignit,
E patris eque tuo numine missus amor.
Ergo ea promissae veniam ratione salutis
Accipit a solo munere Christe tuo.
Accipit assensu exsultans motuque recenti,
Facta facit vivo corda placere DEO.
Iamque nihil dubitans, sed vera pace quiescens,
Omne Deo gratum sedula praestat opus.
Hinc melior vitae series, operumque bonorum
Functio, et officii provenit omne decus.
Utque bonus laeta profertur ab arbore fructus,
Iustificam sequitur sic opus omne fidem.
Et quantum a caussis distant quaecumque sequuntur,
Tantum etiam a fidei lumine distat opus.

BREVIS DESCRIptio Vitae aeternae, qua fruitur Dux Saxon: Elector.Ioan. Fridericus. CONSTANS:


image: s404

ESt locus extra anni metas, extra omnia mundi
Climata, caelesti qua viret hortus agro,
Illic alta quies animis et plena voluptas,
Veraque perpetuo gaudia flore vigent,
Ante Deum vernant animae, quas gloria Christi
Induit, et vivi pascit amore Dei
Non fas huc aliquem recipi sine numine Christi,
Is tenet hic regni debita sceptra sui.
Exilium abiectos longis anfractibus arcet,
Noscere qui Christum non voluere Deum.
Qualia Pontificum sunt agmina, qualia Regum
Quos aliud docuit saeva Tyrannis iter.
Hic reperit, CONSTANS, patruumque patremque professos
Iustificam invicta voce fideque fidem.

IN PASSIONEM Christi.

SIc ubi detonuit cessantibus imbribus aether
Instaurat memori gutture [(transcriber); sic: guttere] carmen avis.
Pene oblita loqui, tandem obliviscere curae
Musa Deo poteris forte probante loqui,
Versibus invicto praeconia dicere Christo,
Muneris esse tui te meminisse decet.


image: s405

Ecce revertuntur solennibus [Reg: sollemnibus] annua festis
Tempora, et in celebres lux micat orta dies.
Quo patris arcano iam pridem e pectore Christus
Editus, et pura virgine natus homo.
Virus ut elueret saevi mortale Draconis,
Et quidquid mortis nos facit esse reos.
Patris et offensi iustam deflecteret iram,
Redderet et miseris mentibus omne decus.
Horrendae subiens immania pondera culpae
Immeritus colaphos, vulnera, probra tulit.
Nec renuit, quoniam humanos assumpserat artus,
Humano mortem more subire Deus.
Praebuit opprobriis mites mendacibus aures,
Unus qui veri est fons et origo boni.
Excepit patiens seruili verbera tergo,
Qui Dominus mundi totius unus erat.
Denique sustinuit crudeli occumbere morte,
Solius e cuius munere vita venit.
Illa futura omni fuerat mortalibus aevo
Lugubris, et merito semper acerba dies.
Qua caput hoc dirae misit gens impia terrae,
Sanctaque funesto condidit ossa solo.
Ni penes invictum vitaeque necisque potestas
Staret, ut in medio viveret interitu.
Sed voluit potuitque simul pulcherrimus Heros
Morte mori, et propria vivere luce Deus.


image: s406

Tertia purpureos Aurora reduxerat ortus,
Clausum erat occulta triste cadaver humo,
Morte triumphator domita, victorque Draconis,
Deletor vitii
Pulchrior hoc ipso qui illuminat omnia sole
Extulit e gelido membra recepta solo.
Victor et humanas rediens rediuivus in auras
Amissum secum rettulit omne decus.
Tunc meritis sincera fides accessit, et illo
Vindice fidenter vivere coepit homo.
Hoc natura novo veris sub tempora vultu
Testatur mirum laeta quotannis opus.
Omnia nam longa pridem torpentia Bruma
Quo vivant iterum, quo renoventur habent.
Miraque res certe est, nisi quae corrupta sit ante
Materia ad frugem non venit illa suam.
Cernis ut incisam mutilentur in arbore rami,
Causa bonae frugis res erit ista tamen.
Languida desecto lacrimatur palmite vitis,
Fundat ut uberius gemma renata merum.
Quam servaret hiems clausis infracta latebris
Fontanas reperit Lympha reclusa vias.
Quaeque iacent clausis ceu mortua semina sulcis
Hiberni rigido temporis usta gelu.
Illa videt plenis lactentia surgere culmis
Expediens solis lampade Maia caput.


image: s407

ELEGIA DE AEgrotatione filioli Honorii laborantis ex papulis, qua celebratur bonitas et misericordia Dei.

CVra mei, fili, dulcissima cordis Honori,
Alter ego, o animi pars animosa mei,
Quam nunc triste iaces spectaclum? dum tibi totam
Humida mille notis pustula corpus arat.
Sic tamen ante Deum, morbi ceu massa pudendi
Omne hominum infectum sordet ubique genus.
Mille nec est usquam vel de mortalibus unus,
Quam late aethereus sol videt omne solum,
Cui non plura animo scateant delicta nephando [Reg: nefando] ,
Quam nunc est maculis obrutus iste puer.
Tu tamen immensa plenus pietate fideque,
Tu Deus haud aliquem morte perire cupis.
Sed trahis invitos, et ducis sponte volentes,
Ut vivant nati conditione tui.
Ille suo a nobis damnatas sanguine sordes
Abluit, ille sua vivere morte facit.
O Deus huc etiam faciem converte benignam,
Hunc puerum placida respice fronte pater.


image: s408

Nam pater es, natumque tuum sic cernere gaudes.
Dum spectas verbo corda renata tuo.
Hic etiam puer est tibi [(reading uncertain: print faded)] vero oblatus honore,
Haec etiam est soboles voce renata tua.
Quando tibi foedus sacro sancto pacta lavacro
Obtulit hunc verbo firma potente fides.
Respice et hunc, quoniam prolem sic respicis unam,
In qua omnes sobolem nos cupis esse tuam.
En iterum hoc dico, genitor mitissime Christi,
In faciem Christi respice quaeso tui.
Hic puer est facies Christi, quem nomine Christi
Suscipis, et patrio mitis amore foves.
Nunc quoque conformis Christi vel corpore factus
Ulcera quam paciens [Reg: patiens] corporis ista gerit?
Qualis erat multo corpus vibice notatus
Immeritae mortis iam subiturus onus.
Ex te qui nascens genitus sine tempore et ortu
Assumpto simul est corpore natus homo.
Tale puer specimen mihi patri hoc corpore praebet,
Te video culpa Christe perempte mea.
Et tamen ut misero mihi vitam morte parasti,
Sic puero per te vita relicta meo est.
Redde precor fracto vitale in corpore robur,
In vitam aeternam [(transcriber); sic: aerernam] fons salientis aquae.
Vivat agnoscat te vitae ante omnia fontem,
Et celebret meriti munus opusque tui.


image: s409

Dum loquor exaudit, qui quanto est altior unus,
In misero tanto pronior esse solet.
Laude tibi adplaudat terrae caelumque profundum,
In miseros asper non potes esse Deus.
Ecce suis cedens vitiis evanuit humor,
Incipit a morbo laetior esse puer.
Diffugiunt papulae, nova toto corpore pellis
Nascitur, e vitio vis rediuiva venit.
Sic etiam ante Deum renovatis corpora formis,
Plena venustatis, plena decoris erunt.
Quando restauratis in vitam a morte parentem
Induet aeternum gloria vera decus.
Laus tibi vive Deus toto sonet aethere, nam te
In terris celebrat non satis ullus honor.
At tu chare [Reg: care] puer divino cresce favore,
Gratus et o tantum disce timere Deum.
Iam tibi Pierides pulchrain certamina Musae
Cum lauris hederas praemia viva serunt.
Heroumque aperit tibi campos mascula virtus,
Quae pridem ex oculis lucet ubique tuis,
Ipsae aevum portis reserant felicibus Horae,
Quo sua virtuti praemia reddat honos.
Iamque tibi ingenio rarus formaque decorus
Divino nascens munere adhinnit equus.
Quinetiam gladios pridem meditata micantes
Maturat tepido terra metalla sinu.


image: s410

Fama sequax rerum, pressa quasi voce susurrans
Hic feret ingenui nomen honoris ait.
Scilicet a solo divinae mentis honore
Dictus es, aque DEI nomen honore tenes.
Ergo DEO disces verum praestare timorem,
Atque artes, recti semina sancta, coles.
Virtutem exercebis amans, patriamque iuvabis,
Pace bonus, belli tempore fortis eques.
Faxit Io Deus hoc cui gloria vera sit uni,
Ille etenim vere est solus ubique bonus.

AD CHYOMUSUM Senem, Carmen quod complectitur Canticum Simeonis.

QUid tu sancte senex Cygnaeam [Reg: Cycneam] docte Camenam,
Per pia salvifico suspiria psallere Christo?
Quid rerum geris? anne hominum pertaesus et aurae,
Ad patrium toto contendis pectore caelum?
Exercesque pio iam cum Simeone supremum
Ad Cytharam [Reg: Citharam] carmen. Nunc hoc ex carcere vitae
O aeterne DEUS servum dimitte paratum,
Ad regnum transire tuum, quia vidit, et ipsum
Agnovit vitae Dominum fontemque salutis,


image: s411

Quem pater inspiciens ante omnia saecula natum
Misisti verbo viventem, et dulce sonantem
Auxilium miseris sua qui delicta dolentes
Erectique fide, delentem crimina mundi
Accipiunt, et corde tenent atque ore fatentur,
Hunc docuit fido Chyomusius ore professus,
Hunc etiam amplectens animo sublimia caeli
Templa satur vitae suspirat, et aspicit alte
Iampridem medio fulgentem ex aethere Christum,
Ut quondam iuvenis caeli per aperta serena
Vicit adesse Deum Stephanus, dum firmior ipsis
Iuit ovans saxis, omnique potentior ictu
Te moriens vitam confessus Christe recepit.
In solo confide DEO, cane dulce senectae
Solamen tremulae, quod Cygni cantio dici
Possit, et ignaras exemplo accendere mentes,
Tu quoque militiae pars non extrema fuisti,
Quam decorat Christus, tibi pridem nexa corona est
Iusticiae [Reg: Iustitiae] , hanc tradet tibi tempore victor in illo,
Quo nova progenies de longo examine caelo
Reddita perpetuae traducet gaudia vitae.


image: s412

SACRORUM EPIGRAMMAtum Libellus.

IN IMAGINEM Fidei Christianae.

CVr nomen tibi diva Fides, cur vultus in astra,
Et faciem mundum ceu fugientis habes?
Fidere quod Christo didici, diffidere mundo,
Certa comes Christi dicor ubique fides.
Cur humeros alis nexos, cur Syndone [Reg: Sindone] corpus
Intectum, et nudum pectus inermis habes?
Ad Christum nitidis animas ego sublevo pennis,
Non cultu aut armis, simplicitate potens.

IN VEXILLUM pii Principis.

VExilli species haec est pulcherrima, quando
Pro populo Princeps tollit ad astra manus.

IN NOVUM Testamentum.


image: s413

REs gestas Christi, promissae certa salutis
Munera, et in Domino gaudia plenae DEO.
Aeternumque bonum, patrii regna aurea caeli,
Adflictis animis nuntiat iste liber.
Felix, qui cupida bona talia concipit aure,
Semper et infracto corde recepta tenet.
Illum perpetuo numen caeleste fovebit,
Praesentem vivat laetus ut ante Deum.

IN PSALTERIUM Davidis ad praesulem quendam.

NVlla adeo adverso fertur fortuna tumultu,
Nulla homines adeo fata severa premunt:
Nullae adeo tristes arrodunt pectora curae,
Nullum adeo infestum saevit ubique malum:
Quod non Davidico possis compescere cantu,
Si tamen hic animo, quo canit ille, canis.
Hei nimium insipiens, et spe fallente laborans,
Qui sacra scripta fide non comitante legit.
At tibi Sequanicae praesul spes maxima gentis,
Cui cordi est soli posse placere DEO.
In speciem paruum Psalmorum dono libellum,
Qui tamen ingentes pondere vincit opes.


image: s414

Divitias alii tibi, et aurea munera donent,
Psalmorum maius munere nemo dabit.

IN DANIELEM Prophetam.

HAec quicumque legis Danielis scripta Prophetae,
Qui tibi de Christo nuntia vera canit.
Aspice regnorum seriem, et nutantia fata,
Quaeque abiisse diu, quaeque sutura docet.
Aspice decidua vix stantem mole Gygantem [Reg: Gigantem] ,
Quam titubat fragili morbidus ille pede.
Scilicet occiduo declinant omnia mundo,
Actaque ad extremum fabula spectat opus.
O quicumque cupis saluantem cernere Christum,
Iudicium exspectans disce timere DEUM.

IN IMAGINEM Sacrae scripturae.

QUae DEA? sacra vocor scriptura. Quis ille gementem
Qui trahit, et saevis unguibus ora notat?
Impius hic Papa est. Quid tanta incanduit ira?
Nequitiae comitem me iubet esse suae.


image: s415

Quae tamen a tergo toruum deterrima vultum?
Tisiphone: furiis de tribus una soror.
Cur leva tremulas signantem horosopon umbras,
Et dextra ignitas quassat anhela faces?
Observat gnomone dies, cum transiit hora,
Hunc facibus Stygios cogit adire lacus.

IN IMAGINEM Adae et Euae.

ESse quid hoc dicam, peccarunt protinus illi,
Quos DEUS ad faciem condidit ipse suam.
I nunc, et propria compesce Tyrannide carnem,
Et fac, quae nescis soluere vota DEO.

IN ARCAM Noae, Gene. Cap. 7.

CVm Deus elueret pluviis ultricibus orbem,
Omnis et immissis terra nataret aquis.
Iactatum rapidas cara cum prole per undas,
Transtulit incolumem lignea capsa Noen.
Scilicet hac etiam promisit imagine Christum,
Omnia qui praesens, scitque, videtque DEUS.


image: s416

Nam velut arborea Noa conservatur in arca,
Obvia ne rapidis praeda feratur aquis:
Sic quoque credentes Christo servamur in uno,
In media per quem vivere morte datur.
Ut sonet infestis nimbosus flatibus Auster,
In nos ut totus confluat Oceanus:
Huc via certa piis, haec arca tuebitur omnes,
Sola etiam in Christo est gloria, vita, salus.

IN ICONA Abrami.

UNus erat teneris Abramo Filius annis,
Quique senectutis dulce levamen erat.
Hunc Deus explorans certum fidentis amorem,
Offerri sacros praecipit ante rogos.
Quid tibi tunc animi fuit o Abrahame, futuri
Cui mundi sobolem sponderat ante DEUS.
Ibat et ingentes versabat pectore curas,
Sola fides animi triste levabat onus.
Iamque auferre manu caput a ceruice volentem,
Angelus arrepto retrahit ense senem.
Obiciensque illi haerentem in Vepribus hircum,
Coepta iubet structis soluere vota rogis.
Tunc DEUS excipiens toties velut igne probatum,
Divino celebrem fecit honore senem.


image: s417

Illius et nasci voluit de semine Christum,
Per quem damnatis reddita vita fuit.
En ita fortunam felix formaturin omnem,
Qui didicit stabili fidere mente DEO.
Ipse Deus, quamvis longum differre videtur,
Fidenti tandem numine dexter adest.

IN IMAGINEM Divi Christophori.

TV quis es? ingenue Christum profitentis imago,
Cui nomen puer hic, quem fero, dulce dedit.
Quis puer hic? Christus, quae moles tanta gigantis,
Exigui pueri cum leve portet onus?
Omnibus in speciem paruus puer iste videtur,
Quo tamen est toto maius in orbe nihil.
Hinc opus est animis ut sint et corpore fortes,
Qui Christum populi ferre per ora volunt.
Cur tamen ingrediens tumidi per marmora ponti
Arborea infectas mole repellis aquas?
Per mare quod calco perversum intellige mundum,
Ille animis praebet saeva pericla piis.
Arbore nil aliud nisi sanctum intellige verbum,
Rebus in adversis quod pia corda regit.
Hoc etenim instructi ruimus per saxa per, ignes,
Qui Christi meritum grande docemus opus.


image: s418

Dic tamen hoc etiam quid pendens mantica tergo,
Quid sibi cum liquido pisce placenta velit?
Certa piis numquam desunt alimenta ministris,
Quique DEO fidunt servat alitque DEUS.
Porro quis insignis cana procul illa senecta,
Praevius accensa qui face monstrat iter?
Fax praemissa refert venturi oracula Christi,
Significat vates qui cecinere senes.
Huc ades o Hospes, tuque o puer optime Christe,
Mecum habita, tecum vivere vera salus.

IN IMAGINEM Divi Georgii.

AErea pendens innoxia rupe puella
Errat in ignotis flensque dolensque iugis,
Hanc circum insidias captans, aditumque nocendi,
Insequitur rabido feruidus ore Draco.
Acer at adversum pugnat cataphractus in hostem,
Proque pia victor virgine bella gerit.
Sic pia saluifiei lugens Ecclesia Christi,
Pressa sub aerumnis hic et ubique iacet.
Quam miseram adfligens Satan crudeliter angit,
Exercens varios nocte dieque dolos.


image: s419

At sanctus caetus [Reg: coetus] et Christi membra tueri,
Principis officium nobilioris erat.
Haec voluit quondam veneranda monere vetustas,
Pontificum nondum noxia facta dolis.
Sed nova dum nostro miramur tempore tantum,
Negligimus quidquid tempora prisca docent.
Heu pereant illi, qui sic ut Castora Graii,
Hunc equitem falsa relligione colunt.
At valeant vivantque precor, quos excitat ille,
Ut pia pro veris cultibus arma gerant.

DE APE ET Araneo in rosa pictis.

PVblica pictorum dum nuper scrinia lustro,
Sic oculos tenuit picta tabella meos.
Effigiem referens semper florentis amomi,
Alba rosa admixto picta rubore fuit.
Hanc apis et longa deformis araneus aluo
Sugebant, uno pastus uterque cibo.
Hunc Sathanas loro ducens, filo Angelus illam,
Pro pecore excubias egit uterque suo.
Ipse quid hoc statuam certo portendere sensu,
Dum dubito, interpres sic mihi certus ait.


image: s420

Haec rosa scriptura est, per se res optima, si non
Impius ingenuas vertat abusus opes.
Mella legens volucris caetum [Reg: coetum] designat eorum,
Qui sacra iudicio vera probante legunt.
Hei mihi, quam parua est, quam spreta est turba piorum
Hoc etiam exiguo corpore signat apis.
Sed divina pios servat custodia coetus,
Nequa nocere illis vis inimica queat.
Arguit hoc iuvenis, niveis qui splendidus alis,
Per sua palantem pascua ducit apem:
Parte sed adversa qui florem exugit [Reg: exsugit] eundem,
Diraque Arachnea fauce venena legit.
Romanum tali depingit imagine Papam,
Et quicumque tuas Papa sequuntur opes.
Qui vera faciunt e relligione cothurnos,
Et sacra pro libitu vertere scripta solent.
Eque rosa sentes possunt, e melle venenum
Reddere, et ex ipso falsa probare bono.
Hos Sathan instigat fraudem scelerumque magister,
Bellaque pro sociis nocte dieque gerit.
Sic ait: ah dolor est sic Romae crimina pingi,
Sic dici ac cerni, sic et ubique legi.
Nec tamen arceri, nec monstrum tale fugari,
Quid cessas? poena vindice Christe veni.


image: s421

AD CAROLUM V. Imperator: invictum.

UT Madianitidos Ioa satus agmina gentis,
In celerem iusto verteret ense fugam.
A Domino iussus cultum delere Baalis,
Et nemora iniustis ritibus apta, fuit.
Tum concessa ratis commisit proelia signis,
Et palmam caeso victor ab hoste tulit.
Sic quoque cui gladius diros Gedeonis in hostes
Est datus o caeli Caesar et orbis amor.
Promissum Scythico referas ut ab hoste triumphum
Quod cupis, ut reddas aurea Secla [Reg: Saecula] piis,
Est opus incesti tollas scelera impia Papae,
Imperium ecce Baal dissipat iste tuum.
Ille tuum in festo pridem sitit ore cruorem,
Quid patiente tuum ius bonitate regis?
Nulla tibi in Geticum reliqua est fortuna tyrannum,
Dum poteris Papae facta nephanda [Reg: nefanda] pati.

IN ROMANUM Pontificem.

PApa quid aegroto sua fata precare Luthero,
Nil melius, vivat, seu moriatur habes.


image: s422

Is tua dum vivit pestis te adfligit et urit,
Mors tua tunc certe cum morietur erit.
Dura lues pestis, sed mors est durior illa,
Elige nunc utrum perfide Papa velis.

IN CANONEM Papisticum.

MVrmurat impurus canonem dum Flamen ad
Aufuge, non falso qui cupis esse pius.
Aufuge conspecto media ceu Daemone nocte,
Qui lingua haud poterat deteriore loqui.
Namque quod impurus Christum abnegat, atque salutem
Munere dum proprio tentat ad astra viam.
Totum morte sacrum sic patre volente peregit
Christus, et a nobis abluit omne nephas [Reg: nefas] .
Nec quidquam precii [Reg: pretii] meritis pro talibus optat,
Quam cupias sola gratus ut esse fide.
Quique fidem sequitur praestes constanter amorem,
Qui simul est homini debitus, atque DEO.
Iste Deo Christum positam commendat ad Aram,
Oblato empturus pane salutis opem.
Intima nec reputat sancti mysteria verbi,
A quibus una fides pendet, et una salus.
Sed propriis meritis, propria virtute superbus,
In sua sic audes poscere vota DEUM.


image: s423

Hoc erat innocuum Christi damnare cruorem,
Hoc erat illius non coluisse patrem.
Et dubitas Caesar tales explodere pestes,
Nec tibi adhuc Romae bestia nota satis?
Ite leves Lemures, crudeles ite Papistae,
Ante fores poena vindice Christus adest.

IN HORTUM Lutheri.

QUa domus Aonidum Borealem Leucoris arcton
Conspicit, et fines Marchia clara tuos.
Area sanctiloqui musis sacrata Lutheri,
Floret ad irriguas hortus amoenus aquas.
Ille nec Alcinoi, nec cedat Adonidis hortis,
Nec vigil Hesperidum quos Draco servat, agris,
Illis tot videas quot habet natura colores,
Gratia non aliquo blandior ulla loco est:
Hic mihi sum visus teneras errare per herbas,
Dum video posito somnia blanda toro.
Visus eram varios florum numerare colores,
Et laudare sonos dulce cadentis aquae.
Vera fides, stantem vidi per somnia divam,
Illa mihi tali est visa tenore loqui.
Edite mortali mortalis et ipse parente,
Nate neci, vitae sed moriture novae.


image: s424

Quid numeras flores, teneras quid colligis herbas,
Crastina quae cernet languida facta, dies.
Aspice iucundo ridentia lilia vultu,
Carpe, sed ut carpas sobrius ista vide.
Aspice odoriferi mollissima gramina campi,
Hic vitae in viridi fonte quiesce memor.
Aspice vernanti praetextum gramine rivum,
Hinc sitiens lymphas cum ratione bibe.
Quod si perspicies vivaci singula sensu,
Hic speculum vitae dixeris esse tuae.
Puber adhuc flores, et deflorescis adultus,
Has quoque habent in se lilia blanda vices.
Prima aetate vires, annisque senilibus ares,
Sic viret in tenero gramen et aret agro.
Defluis, et vitae rapide praeterfluis annos,
Sic celer in molli gramine rivus abit.
Ergo age laetitia praesentem transige vitam,
Atque time, facinus qui videt omne, Deum.
Sis hilaris, patriamque tuam caelum esse memento,
Et gaude vitam sic properare tuam.
Sic ait aufugiens, somno mox excitor alto,
Et vitam ex illo tempore laetus ago.
Summe Deas, reliquae versum dum transigo vitae,
Omnibus in rebus fac tua iussa colam.


image: s425

AD REGEM Angliae.

EXulat [Reg: EXsulat] ingrato patiens hoc tempore Christus
Confectus, macie, tabe, dolore, fame.
Pontificumque nephas [Reg: nefas] , saevamque tyrannida questus,
Ne sua dilanient viscera poscit opem.
Poscit opem frustra, nec sunt qui talia curent,
Omnes hic surdis auribus esse iuvat.
Quinetiam huic quidam minitantur vincla tyranni,
Saevaque crudeli toxica fraude parant.
Hunc attollere humo, veroque agnoscere cultu,
Officium veri nobile Regis erat.

IN MARtialem. Correctio Epigrammatis 47 Libri decimi.

VItam quae faciunt beatiorem,
Nugacissime Martialis haec sunt.
Delicti agnitio, pavorque cordis,
Erroris dolor, alta paenitudo,
Sola et saluificae fides salutis.
Nam quicumque fiden nutante nusquam
Adprehendit penitus, quod ipse Christus
Humanam induerit Deus figuram,


image: s426

Et nobis miserisque perditisque
Mortis, supplicioque destinatis
Aeternam reparaverit salutem,
Exercetque fidem, piosque fructus
Adfert in medium, suaeque vitae
Invitat pietate molliores
Ille inter meruit beatiores,
Heroas statui, fruique caelo.
Sunt haec Barbara verba forsan inquis,
Nec sic sunt soliti loqui Quirites,
Vitam quae faciunt beatiorem
Nugacissime Martialis haec sunt.

IN LIBELLUM D.M.L. de potestate Pontificis.

SI quis adhuc magni fastidis scripta Lutheri,
Arguis et certam non meruisse fidem,
Frivolaque excusas falsae mendacia Romae,
Desine, Plus nimio crimina vestra patent.
Hoc primus vidit caelum venale Lutherus,
Turpibus exponi prostituique lucris.
Vidit et hoc doluit prisco pia turba sub aevo,
Antea cui caeli cura Deique fuit.


image: s427

Vidit, at iniustae suppressa Tyrannide Romae
Privata potuit non nisi voce queri.
Id quod ut haud culto brevis hic sermone libellus,
Sic ipsa veri simplicitate docet.
Quisquis es ergo negas qui vera monere Lutherum,
Nec potes in media cernere luce diem,
Quisquis es infesti non ultimus assecla Papae,
Nos qui Euangelio teste carere putas
Sensibus haec imis quae sunt tractata repone,
Dispeream nisi mox tu quoque noster eris.

DE CASSITA redeunte initio veris.

UT rediens ramumque ferens frondentis olivae,
Nuntia laetitiae prima columba, fuit,
Cum servata vehens humanae semina gentis,
Noias [(reading uncertain: print faded)] Armeniis constitit arca iugis,
Sic mihi principium nunc primum audita sub anni,
Laetius o utinam tempus Alauda feras.
Obvia tu coetus Christum venerantis imago,
Vere, Deo gratum, iam redeunte, canis.
Blanda operum inspectrix spaciosa [Reg: spatiosa] per arua vagaris,
Atque operis gaudes ruris ad esse comes.


image: s428

Mane sonans, homines mandati ad coepta laboris
Munia iucunde continuanda vocas.
Et studia et curas cantu solaris amico,
Donec abit sparso lumine longa dies.
Occiduus repetit vada cum Maurusia phoebus,
Tu fessis etiam vota quieta canis.
Nec prius in latebras agri te sera recondis,
Munificum celebret quam tua lingua Deum.
Ergo laboriferi rediens ut nuntia [Reg: nuntia] veris,
Grata Deo laudes dicere corda doces.
Sic, ut grata Deo laudes Ecclesia cantet,
Perpetuo patriae faxit amore Deus.

DE AMORE DEI erga genus humanum. Marci 10.

SVaviter infantes dum tollit ad oscula Christus,
Mitis et amplexu pignora parua fovet.
In genus humanum divinum ostendit amorem,
Qui patris e prono corde volentis abit.
Tu quoque mortalis cui contigit esse parentem,
Dum figis soboli Basia blanda tuae.
Crede Deo, cuius maior te amplectitur ardor,
Quam tuus in sobolem maximus esse potest.


image: s429

Et cave ne stolide tantum averseris amorem,
Quem qui ferre potest omnia solus habet.

CHRISTUS PAStor et custos Ecclesiae.

COntegit ut tepidis pullos gallina sub alis,
Mater et assidua fida tuetur ope:
Sic sibi fidentem praesenti numine caetum [Reg: coetum] ,
Et fovet, et duro tempore Christus alit.
Nec sinit huic mundi grassantis obesse furorem,
Sed tutum in mediis servat ubique malis.

PROSOPON Violae.

PRima ego purpurei mittor praenuntia veris,
Cui violae voluit nomen inesse Deus.
Tempore quo immeritae Christus sacra victima morti
Est datus, e terra profero nata caput.
Tempus ut ad moneam properantibus ire diebus,
Reddita quo miseris est meditanda salus.
Puniceum refero tunicae decorata colorem,
Qua fuit indutus Christus homo atque Deus.


image: s430

Sic certis homini monstro vestigia signis,
Saluifici ut cupiat sanguinis esse memor.
Adde quod inverso refero dum flore cucullum,
Iudaeum aeterno damno dolore scelus.
Nec violae nomen teneo violando quod obsim,
Sed passim pedibus quod violanda terar.
Sic probo proiectum passum mala plurima Christum,
Plurimaque infido semper in orbe pati.
Haec mea crux, aliis etiam sua functio restat,
Sicque creatori seruio grata meo.
Disce meo exemplo mandato munere fungi,
Acceptus placido qui cupis esse Deo.

PROSOPOPOEia concinentium volucrum.

QUi nemora haec transis et culta vireta viator,
Atque haec herbosi cana salicta soli:
Garritusque audis avium, linguasque sonoras,
Et sparsum docto gutture dulce melos,
Contemplare animo, quid simus, et unde volucres,
Hinc aliquid mentem quod iuvet esse potest.
Vivimus immunes curarum, et nescia culpae
Turba, piae volucres, innocuumque genus.


image: s431

Cantando extrahimus, quantum Deus annuit aevi,
Et celebrat verum vox quoque nostra Deum.
Sic erit aeternae ratio placidissima vitae.
Ante Deum electis gaudia plena ferens.
Aurea simplicitas dulces meditabitur hymnos,
Praesenti gaudens dicere grata Deo.
Vita fovens [(reading uncertain: print faded)] alacres laetando innoxia mentes,
Iusticiae [Reg: Iustitiae] aeternae regula semper erit
Vera Deum pleno spectans sapientia fructu,
Gaudebit summum docta tenere bonum.
Grata Deum dulci concentu Ecclesia laudans,
Perpetua aeternae gaudia pacis aget.
Hoc tibi dum nostri monstramus imagine cantus,
Auribus an durae possumus esse tuis?

LITERATI ET vere pii, licet undique premantur: tamen habebunt aliquam sedem.

CVm musis vates, cum vatibus exul Apollo est,
Quid faciam? in Christo mansio tuta mihi est.
Hic qui doctrinam verbum ad vocale requirit,
Ingeniis nullum non sinit esse locum.


image: s432

DE VINDICTA divina Contra Blasphemiam Cherinthi Haeretici.

IMpia Cherinthus sancto convitia Christo,
Dum facit et stulta garrulitate furit.
Obruit ac rapido blaspemum contudit ictu,
Collapsae subito facta ruina domus:
Sic tu qui tristi miseros hoc tempore rides,
Qui mala pro Christi nomine multa ferunt.
Ut tibi Pegaseis corpus libretur ab alis,
Ut tibi Daedaleum penna ministret iter.
Non tamen effugies tibi poena a fronte parata est,
Iam tibi Cherinti fata ruina dabit.

IN DICTUM PHIlippi Melanthonis, Lectio et invocatio sunt uberrima Commentaria in Psalmos.

NVlla sacros melius docet enarratio Psalmos,
Quam repetens solidas lectio crebra preces.
Saepe lege, et precibus feruentibus erige pectus,
Ut tibi quae nescis suggerat ipse Deus.


image: s433

Quod nequeunt longis dare commentaria verbis,
Hoc tibi cum precibus lectio iuncta dabit.

IN LOCOS THEOlogicos D. Philip. Melanth. praeconium.

PInguis ut aerii de vertice lapsa Sionis,
Irrigat humentes [Reg: umentes] copia roris agros:
Altus ut egrediens stagnantia littora Nilus,
Fetificat largo rura propinqua sinu:
Sic hoc sparsa libro verae doctrina salutis,
Aeternis implet pectora sancta bonis.
Explicet invicti quod sic oracula Christi,
Nullum hoc in terris sanctius extat [Reg: exstat] opus.

FERENDUM et sperandum.

QUi sapere et durum traducere molliter aevum,
Et vacuum sceleris pectus habere cupis:
Res age Iusticiae [Reg: Iustitiae] memor, et qui cuncta gubernat,
Omnia praesenti crede regenda Deo.


image: s434

Discito fortunam placide superare ferendo,
Atque animum sortis spe melioris ale.
Suggerit ingenuas animo tolerantia vires,
Vincere felici spes ratione docet.

DE EXULIBUS. Num. 35. Resipiscenti veniam dat Deus.

UT veritam profugus frustra suspirat ad urbem,
In turpem pepulit quem sua culpa fugam:
Sed iacet obscurus, vel silvis tectus opacis,
Vel timidis nulla passibus errat ope.
Si tamen optati vestigia regis adorat,
Quem laeto exspectat civica pompa sono.
Invehitur simul, et nullo prohibente receptus,
Et veniam externi munus amoris habet:
Sic longe exclusi promissi a limine caeli,
Mersa licet proprio crimine turba sumus:
Si tamen amplexi te Christe tenemus euntem
Ad patrem, inque humeris figimus ora tuis.
Te propter genitor iam poenae oblitus et irae,
Suscipit aeterno nosque favore fovet.

DE MISERIIS Hominum.


image: s435

PVlsa diu ventis post mille pericula tandem
Sistitur optata naufraga puppis humo.
Iamque procellosos abiurat et execrat [Reg: exsecrat] undas,
Laetus et attactam navita laudat humum.
Ecce prius nulli tanto observata timore,
Corripit adsertam subdola flamma ratem.
Nauta iterum hostiles quas fugerat, expedit undas,
Sed servata ratis fluctibus, igne perit.
Scilicet adflictae sic vivitur alea vitae,
Et cessamus adhuc velle placere DEO.

DE POENA MAle Consciorum.

QUisquis onusta gerit mordaci pectora culpa,
Ille loco nullo delituisse potest.
Arguit hunc tandem vel longi temporis aetas,
Vel soboles poenas illius orba luit.

SIMILITUDO, Nascentis rosae, sumpta ex Mantuano, contra eos qui negant Christum humanam naturam assumpsisse.


image: s436

UT cum de viridi gemmantis frutice plantae,
Verna renascentes suscitat aura rosas,
Gluma capax primum teretem coalescit in orbem,
Membraque carnoso fert cumulata sinu.
De hinc animata cavo turgens sub cortice proles,
Irriguis sensim viribus aucta latet.
Accedunt Zephyri, et blandi cum Pleiade soles,
Saepe salutares addit et imber aquas.
Tunc matura novo nitens erumpere fetu,
E tunica plenas mittit hiante comas.
Et gaudens oculis spaciosum [Reg: spatiosum] exponere florem,
Omne nitens foliis pandit adulta decus.
Densaque miranda spectanti fronte renidet,
Et dulci longas complet odore vias.
Sic quoque virgineo clausum sub pectore numen,
Edita praesentis numinis aura fovet.
Et sensim humanos virtus crescentis in artus,
Non homini nota se ratione movet.
Temporis accessu vivax formatur imago,
Fit caro divini vox agitata patris.

DE VINDICTA divina adversus contemptum Dei, ex Solone.


image: s437

VErnus ut insurgens haedis [(transcriber); sic: hoecdis] orientibus Eurus,
Incautas subito concutit imbre rates:
Praecipitesque volans alis humentibus [Reg: umentibus] haurit,
Moxque levi penna rursus ad astra redit.
Opprimit offensi sic numinis ira nocentes,
Et secura gravi vulnere corda ferit.
Dumque dolor verus culpam comitatur et ictum.

DE PRAEMIIS BOnorum et poenis malorum.

EXercent varii mortalia pectora casus,
Cumque malis versat sors odiosa bonos.
Verum alacres tandem iusti sua praemia spectant,
Et poenas scelerum qui meruere ferunt.

IN EVENTUM BELli Iohannis Friderici Ducis Saxoniae, et nati Electoris.

MVlta dat Euentus, multa adfert mobile tempus,
Multa dies mater multa noverca movet:
Conicit in varias mortalia pectora clades,
Casus et ambiguae vis inimica Deae.


image: s438

Sed tandem evadunt, quos recte factatuentur,
Et sua sperato gaudia fine ferunt,
Arripit iniustos et munera fraude tenentes
Atergo tacito poena secuta gradu.

FIDE IN CHRIstum [(transcriber); sic: CRHIstum] beate morimur:

CErtemus moriendo, ipso certemus agone,
Gratior utra Deo sit pars, res ipsa probabit,
Tu dubitabis adhuc metuendum accedere Christum,
Ni meritis ambire Deum, ni poscere divos
Praesidium possis, precioque [Reg: pretioque] parare salutem,
Hos inter gemitus, inter lugubria vota
Despondere animum, atque ignava morte perire,
Finis erit tanti postremaque meta laboris.
Ipse dolens aegro nativos pectore morbos,
Deploransque gravem culpam, quam vita cavendo
Haec misera effugere haud potuit, lacerataque morsu
Corda terens, solo sperabo in fonte salutem,
Qui fluit adfixi lacerato e pectore Christi,
Spem capiam fidens, promissis dulcibus haerens,
Immotus, veniamque ipsa bonitate volentis
Nactus, ab his tenebris in lucida regna receptus
Consequar aeternae caelestia gaudia vitae.


image: s439

EX GRAECO GREgorii Nazianzeni, ad verbum.

SVspice mens caelum, scelerosam despice terram,
Nec te cogat iners ad mala carnis amor.
Et brevis et misera est haec vita, simillima somno,
Quam sors ancipiti coeca [Reg: caeca] favore regit.
Una sed aeternae ratio firmissima vitae,
Praesentem in caelis vivitur ante Deum.
Aliud.
Respice mens sursum terrestres abice curas,
Nec trahat in foedum te caro coeca [Reg: caeca] scelus.
Exiguum est vitae quod vivimus, ac quasi somno
Ducitur, atque aliter fata [(reading uncertain: print faded)] trahunt alios.
Solius est vitae similis sibi vita beatae,
Quam solam longe vivere praestiterit.
Aliud.
Respice mens sensu, miserae obliviscere terrae,
Nec rapiat sensus coeca [Reg: caeca] libido tuos.
Et brevis haec vita est, et tristis, ut obruta somno,
Et varie mentes sors odiosa trahit.
Solius aeternae est ius immutabile vitae,
Quam solam summum vivere posse bonum est.


image: s440

DE HALCYONE

HAlcyone coetus Christum profitentis imago,
Dum pace ponti [transcriber: metre defect] frementis incubat,
Urgineo [(perhaps: Virgineo)] gaudens etiam de sanguine nasci,
Amore nostri natus est homo Deus.
Hoc merito dulcem celebramus tempore Christum,
In quo parit fetus suos Ecclesia.
Omnibus omissis hoc ergo rebus agamus,
Ut his diebus gaudeamus unice.
Sic tamen agnoscant ut tantum gaudia munus,
Et in salutem perstrepant laetantium,
Interea clausae seponat flumina linguae,
Praestetque nobis Tullius silentium.
Spes miseris sinibus tu Christe allabere nostris,
Tuoque adflatu corda nostra suscita.
Ut tibi neglecto gavisi fidere mundo
Sequamur in sinum patris te vindicem.

VITA HOMINIS meditatio mortis est.

MOrs tua, mors Christi, fraus terrae gloria caeli,
Et dolor inferni sunt meditanda tibi.
Vive diu, sed vive Deo, nam vivere mundo,
Mortis opus, viva est vivere vita Deo.


image: s441

Quicquid erit tandem mea spes est unica Christus,
Huic vivo, huic moriar, cetera curo nihil.
Quid valet hic mundus, quid gloria, quidue triumphus?
Post miserum funus puluis et umbra sumus.

TENTATIONES Diaboli leniuntur divina consolatione.

TETRASTICHON.

UT gravis arcetur Boreali Sirius aura
Ne sata lactentes saevius urat agros.
Sic premitur Stygius divinis viribus anguis,
Ne vomat in Christi dira venena gregem.

Aliud.

Ut canis Aemonia [Reg: Haemonia] componitur aestifer aura,
Ne rapidis nimium solibus urat agros.
Sic quoque compescit Sathanam divina voluntas,
Agmina ne possit perdere sancta Dei.

Aliud.

Ut premitur Boreae sitibunda canicola flatu,
Ne flavos nimium findere possit agros.


image: s442

Sic inhibet Stygios divina potentia fratres,
Ne perdant coetus agmina parus pios.

Aliud.

Sicut Hyperborea mulcetur Syrius aura,
Arida ne flammis sauciet aura suis.
Sic vires Stygii frangit Deus ipse Tyranni,
Ne membris noceat Christe benigne tuis.

Aliud.

Ut canis Icarius Boreali flectitur aura,
Praegnantes radiis ne male findat agros.
Herculeus Stygiam sic Christus deprimit hydram,
Ne vomat in Christi dira venena greges.

Aliud.

Ut sitiens Getica placatur Syrius aura,
Ne campos rapido saevius igne coquat.
Sie pie Tartareum depellis Christe Leonem,
Ne tibi donatas perdere possit oves.

Aliud.

Sedatur ceu stella canis Borealibus auris,
Ne nimis altrices saevius urat agros.
Sic Sathanam divina manus compescit hiantem,
Ne coetus avido devoret ore pios.


image: s443

Aliud.

Aestiferum Riphaea canem ceu temperat aura,
Ne premat accensa dirius aura face.
Dextera sic Domini Sathanam fortissima frangit,
Ne furat in populum saevius usque DEI.

Aliud.

Ut premit aura canem septem dimissa Trione,
Undique ridentes ne male ludat agros:
Sic vetat humani generis Deus optimus hostem,
Ne cito sanctorum deleat omne genus.

Aliud.

Icarii Boreas veluti canis allevat aestum,
Ne sucum campis hauriat igne suum,
Sic Deus avertit furiosi spicula Ditis,
Ne laedat gnati pignora chara sui.

Aliud.

Syrius ut Scythica feruens prohibetur ab aura,
Ne flavos sitiens flamma perurat agros.
Sic Deus avertit Stygii conamina Saulis,
Davidis tangat ne levis hasta pios.

DEUS FIRMA Anchora.


image: s444

DISTICHON.

Nosse Deum et pura patefactum mente vereri,
Omnibus opposita est anchora firma malis.

LIBERAT DEUS suos ex omnibus periculis.

SIcut in ambiguo gliscentis sidere Brumae,
Sicca pruinosis sepibus haeret avis.
Non illi ut nuper quaesitam sufficit escam,
Obruta dum niveo terra vapore iacet.
Saepe etiam laceras rupto quatit ordine plumas
Frigidus hiberno flatus ab axe volans.
Perdurat tamen, et dubias servatur ad horas,
Et sibi quo vitae flammula constet habet.
Donec ab Austrino radios Sol axe reflexos,
Spargit ad Arctoae climata celsa plagae,
Tunc laetum instaurat dulci modulamine carmen,
Producitque suum prole recente genus.
Sic quicumque Deum recte cognovit, et illi
Ex animo posita fidere fraude potest.
Non illum poterunt duri pervertere casus,
In medio rerum turbine tutus erit.


image: s445

Et licet hac capiet mordaces parte dolores,
Qua proprie est munus natus ad istud homo.
Attamen hac victor durabit parte superstes,
Proxima qua veri vivit imago Dei.

DIABOLUS FRANgitur uno verbo.

MIlle sit ut Protheus [Reg: Proteus] hic lubricus artib [Abbr.: artibus] :, uno
Deiectus verbo colla manusque dabit.

EXEMPLA DIVInae liberationis.

DVm loca bis quatuor Moses per inhospita lustris,
Iusta Deo addicto milite bella gerit.
A populo quoties propria ruditate vaganti,
Deflexit precibus dira pericla suis.

4. Regum. 19.

Angelus Achazidae precibus legatus in hostem,
Agmina divina delet iniqua manu.
Fauce siti pressa precibus fortissime Samson
Es subiti miras fontis adeptus aquas.


image: s446

Danielis 3.

Impia vis flammae tres in fornace precantes
Obruit, illaesos perdere non potuit.

Danielis 6.

Asseruere preces saevorum ex ore Leonum,
Innocuum vatem, Mede Darie, tuum.

4. Regum 6.

Saphatidi Syrus nequicquam [Reg: nequiquam] vincla precanti,
Numine dum sacro cingitur ille parat.

Ionae 2.

Liberat e Coete fidentem oratio Ionam,
Dum firmo in mediis pectore fidit aquis.

In Actis.

Per mare iactatus terraeque pericula Paulus,
Ad Dominum fusa vincit ubique prece.

Act. Cap. 12.

Fracta cadunt manibus confiso vincula Petro,
Dum fido auxilium praedicat ore Dei.

DE VIRTUTIbus Disticha.


image: s447

FIDES.

Praecipuum decus est saluanti fidere Christo,
Quem penes hoc unum est, omnia solus habet.

SPES.

Omne feret tempus magnae solatia [Reg: solacia] menti,
Quae causam merito cur bene speret, habet.

CHARITAS.

Omnibus inseruit, temere nil detrahit ulli,
Qui confisa DEO pectora iungit, amor.

IUSTICIA [Reg: IUSTITIA] .

Dedita Iusticiae [Reg: Iustitiae] mens, et sibi conscia recti,
Nulla Deo fati tela tegente timet.

PRUDENTIA.

Mente vigil rerumque sciens et gnara futuri,
Et disco et doceo sors mea grata Deo est.

TEMPERANTIA.

Adde modum rebus, prius et metire quod audes,
Fructibus est virtus plena tenere modum.


image: s448

FORTITUDO.

Vir bonus et fortis si cui fortuna noverca est,
Acta Deo credat fortibus ille favet.

CANTICUM Simeonis.

NVnc mihi longaeva sit fas decedere vita,
Dextera nunc oculos claudat amica meos.
Quando voles Domine e vivis dimitte volentem,
Nec tibi sint serui vota molesta tui.
Nunc bene pacato superabo pectore mortem,
Et vitam moriens non moriturus agam,
Namque oculis vidi, nam tota mente notavi
Hoc decus, unde venit, gratia, vita, salus.
Vera loquar vidi manifesto in lumine lumen,
Gaudia quo gentes exoriente ferent.
Salue sancte puer, tibi terra assurgat et aether,
Qui caelo es toto maior et orbe puer.
Lumen ut explosa dispellit nocte tenebras,
Grataque conspecta tempora luce facit:
Sic oriens toto passim fulgebis in orbe,
Et radiis facies pectora laeta tuis.
Ad te conversae purgato pectore gentes,
Agnoscent meriti pondera magna tui.


image: s449

IN DEDICATIONE templi, ab Illustrissimo Principe ac Domino, Domino Iohanne Friderico Duce Saxoniae, Romani Imperii Archimarschalco, et Electore, Landtgravio Thuringiae, Margravio Misniae et Burggravio Magdeburgensi etc. in arce Torgensi extructi [Reg: exstructi] .

CVm Deus humanis divinum mentibus ignem
Inserat, ut per se recta videre queant,
Ipse etiam humani consortia mutua coetus
Instituens, socium nos cupit esse genus,
Ut doceant alios alii de cultibus illis,
Quos pia scit soli vita placere Deo.
Nec tantum ad simplex haec spectat functio vulgus,
Praecipue Heroes sed decet illa Duces,
Quos idem ingeniis auctos praefecit, ut essent
Qui regere ad caelum vulgus inane queant.
Hinc quoque I0HANNES, Princeps Friderichus [Reg: Fridericus] ab alto,
Nobile Saxonico sanguine stemma trahens.


image: s450

Qui veluti scopulus mediis immotus in undis,
Contra omnes servat dogmata vera minas,
Posset ut hic etiam Christi doctrina doceri,
Hoc templum patria fecit in arce strui.
Cum tredecim quintus complens trieteridas annus,
Clauderet a nato lustra trecenta Deo.
Primus in hoc habito ad populum sermone Lutherus
Exposuit summi verba timenda Dei.
Per quem vera Dei mundo doctrina renata est,
Versaque Pontificis gloria falsa iacet.
Sit tibi laus patriae pater optime, ad ardua caeli,
Et patriam et patriae provehis astra domum.
Hoc templum excellit totum delubra per orbem,
Unum hoc pro cunctis fama loquatur opus.
Nam quamquam exploso quaedam instaurata Baale,
Cur Christo placeant et celebrentur, habent.
Illa tamen Papae et Sathanae sunt condita primum,
Qui duo sunt Christo monstra inimica Deo.
Degener hoc numquam doctrinae polluit error,
Utque novum est, pura sic pietate notum est.
Hei valeant delubra procul, quae praeside Papa,
Vituperant ipsum nocte dieque Deum.
Non hic res foedae, non hic Idola coluntur,
Non facit hic diras vendita missa preces.


image: s451

Traditur hic simplex verae doctrina salutis,
Solius ingenuo fulta timore Dei,
Totius hic vitae monstratur regula Christus,
Quaeque Deo acceptos nos facit esse, Fides,
Denique Saxonica quod sub ditione renasci
De Christo voluit dogmata vera Deus.
Hac primum merito templum sacratur in arce,
Quod Christum vera relligione colat.
Adsere nos, verbumque tum Deus optime serva,
Et rabiem Turcae Pontificisque preme,
Qui tecum aequali regnantem numine Christum,
Donantur patrio praecipitare throno.
Da pacem, defende tuos, tibi semper ut omnis
Posteritas laudes, hic et ubique canat.

IN OSIANdrum.

Plasma recens hominis pigrae de puluere glebae,
Cum providus primum Prometheus fingeret.
Ignigenam nitido mentem furatus Olympo,
Fertur tenaci glutinasse corpori.
Quo non ingenium penetrat? sapientior illo,
Sui Prometheus Osiander saeculi.


image: s452

Namque alia solers [Reg: sollers] hominem ratione refingens,
Opus novum dum fabricat scitissime.
Non caelo flammas, sed pura luce perennem
Ipsi Deo furatus est essentiam.
Illinit hanc homini tanta mordaciter arte,
Ut non homo posthac, sed alter sit Deus.
Ergo quis invideat? longe praestantior illo est,
Sui Prometheus Osiander saeculi.
Caucasiae volucres vos huc quis ventus adegit?
Sive estis aquilae seu rapaces vultures.
Parcite, namque facit noster quodcumque Prometheus,
Opinione furtum non facto facit.
Sic ludunt dubio puerilia somnia sensu,
Quid hoc nocet? cessate quaeso volucres.

IN TOMOS Mart. Lutheri.

HIc se prima aperit sancti doctrina Lutheri,
Quae ductu rediit Christe renata tuo.
Fontis ut exigui scatebris exilibus ortus,
Allapsa fluvius largius imbre fluit.
Ut procul albescens rediturae lucis imago,
Exorto reddit splendida sole diem:


image: s453

Sic Euangelii lux est, monstrante Luthero,
Exiguis paruae viribus orta facis.
Et progressa Deo largum aspirante vigorem,
Mansit in hunc Satana tuta furente diem.
Hei quibus insidiis, monitor quibus ille periclis,
Qua fuit extra omnem fraude petitus opem.
Dum pugnant odiis, qui miscent sacra prophanis [Reg: profanis] ,
Ante homines ficta qui pietate tument.
Dum toties capiunt crudeliter arma Tyranni,
Dum toties Itala fulmen ab arce venit:
Ille sed intrepidus vel Regum ante ora potentum
Quod docuit coram fortiter asseruit.
Non alia est homini reparandae caussa salutis,
Qua terrae et caeli machina tota patet:
Quam mera per Christum caelesti gratia patris,
Quae recipit viva corda renata fide.
Haec sola et propria est unius gloria Christi,
Nil valet hic propriis viribus omnis homo.
Haec ita cum graviter mundo stomachante doceret,
Dogma Dei mundo res odiosa fuit.
At Deus adiuvit propriae certamina caussae
Asseruitque suum fautor et auctor opus.
Nunc radios spargit totum doctrina per orbem,
Et licet in tenebris attamen ampla nitet,


image: s454

Qui lucem hanc renuit, non excusabitur ille,
Cum tremet aeterni Iudicis ante thronum.
O homo, disce Deum non falso agnoscere cultu,
Aeternum poterit fallere nemo Deum.

DE VITA Humana.

HAec nisi sit certae vigilans meditatio mortis
Vita, Deo gratae nil rationis [(transcriber); sic: nilrationis] habet.
Vivimus et morimur, metam adspiramus ad unam,
Qui bene desierit vivere, victor erit.
Quale sit hoc aliquo qui secum cogitat usu,
Haec etiam fructu non pereunte leget.

IN FRANCISCUM Stancarum Italum Blasphemum et hostem Christi.

QUid iste tandem Stancarus? quis est homo?
Non est homo, sed foetor execrabilis.
Qui sic? malus dum concacat se spiritus.


image: s455

Hoc stercoris deiecit in Germaniam,
Ex quo repente natus est hic Stancarus,
Foetore puras iniquinans Ecclesias.
At multa garrit, hominem ut haud negaveris,
Quid quod minatur Turcicas ad bestias
Se transiturum, turbaturumque omnia,
Ni detur hic quem postulat ferus locum,
Damnatus urget hanc loquendi amentiam
Sator necis mendaciique Spiritus,
Hoc incitante, quando Christum Stancarus
Orbum sua divinitate scilicet
Nudarit, et spoliarit et negaverit,
Et seruitute in infirma reliquerit.
Ad impios ibit Getas Apostata
Unum Deum culturus, ignotum tamen,
O Christe vindex crimen hoc ulciscere,
Inflige plagas huic tuo plagiario.

DE VIRO SANCTO Martino Luthero, purae doctrinae Euangelii instauratore, ex hac mortali vita ad aeternam Dei consuetudinem evocato.


image: s456

CVm veluti crassi premeretur nocte veterni,
Obrutus errorum sordibus orbis iners.
Oblitusque Dei non sanctas nixus ad aras,
Pontificum falsam fraude sitiret opem.
Ipsaque fidenti quae caelum sola recludit,
Esset ubique operum nube sepulta fides:
Te Deus e mediis invicte Luthere tenebris
Sustulit, adflatu constituitque suo,
Instruxitque tubae Paulinae et fulmine linguae,
Iussit et exploso vera docere dolo.
Nec mora, tu reparans amissae vera salutis
Dogmata, magnanimus grande tueris onus.
Iam tibi cum toto surgunt certamina mundo,
Dum seris abiectam rursus in orbe fidem.
Dat tamen et vires et nescia pectora vinci,
Iustaque pugnanti suggerit arma Deus,
Iam detecta iacet species, detectus abusus,
Fucataeque rudis relligionis amor.
Quaeque diu tot caelum venale per orbem
Gesserat, est pugna bellua victa tua.
Turbaque Pontificum pro veris falsa docentum,
Vindice te merito damna dolore tulit.
Te caeleste Dei verbum instaurante, refugit
Quidquid iners stolido pectore tradit homo.


image: s457

Et divis ingratus honos, et prodiga carnis
Regula, et illicitas quae facit ara preces.
At nova doctrinae per te lux orta docentem,
Perque alios radiis caelitus aucta, nitet.
Quae docet humanae sordes agnoscere culpae,
Auxiliumque hominis viribus esse nihil.
Terreri vitiis, culpamque dolore fateri,
Materiemque odio semper habere mali.
Cordeque contrito saluanti fidere Christo,
Qui grave fidentis suscipit unus onus.
Haec monstrante Deo constanti mente docebas,
Omnia quae tenebris texerat ante Sathan.
Doctrinam gravitas, castaeque modestia vitae,
Nominis illustri laude secuta fuit.
Utque ea certa fuit, tibi sic non ulla facultas,
Non virtus summi defuit ulla viri.
Omnia dives habet Pietas, haec fecerat uni
Propria quae multis singula dona putes.
Prospiciens mundi tu degenerantis in umbras,
Dixisti irato saepe futura Deo.
Offensumque pios docuisti flectere numen,
Propitium cupiens omnibus esse Deum.
Hoc divina Dei te donec ab orbe voluntas,
Sustulit in regni templa beata sui.


image: s458

Iustus ubi e nitido damnatam sidere Romam
Prospicis, Ausonii suppliciumque Papae.
Iamque Dei plenos post unum mille Lutherum,
Iampridem in gressus fortiter ire tuos.
Invictumque tuae doctrinae nomen et usum,
Durare ad mundi fata suprema vides,
Non igitur terris nimium deflemus ademptum,
Per quem laeta dedit nuntia cuique Deus.
Ut tuus excessus moderata est mente ferendus,
Sic nobis vultu triste carere tuo est.
Te fleat abreptum qui purum agnoscere verbum,
Qui probior monitu noluit esse tuo.
Nos precibus petimus Deus ut confirmet, et auctum
In nobis, per te quod dedit ipse, velit.
Carmineque extructam [Reg: exstructam] memori signabimus urnam,
Doctrinae referat quod monumenta tuae.
FortIs at eXtreMae VeraX aetatIs HeLIas,
CeLsa pIVs CoeLI teCta LVthere SVbIs.

IMAGO VITAE Humanae.

UT levis haerentem deducit aranea telam,
Et tamen hoc vanum pendula nectit opus.


image: s459

Sic etiam nostros temere consumimus annos,
Et merus est vitae fabula tota labor.
Tu Deus ergo tui renova nos lumine verbi,
Grata probet mores ut tibi vita suos.
Vita labor nostra est, relevas tu Christe laborem,
In te sit noster vita beata labor.

DE CONSTANTIA Electoris Saxoniae Iohannis Friderici.

ARdua divino mens intus lumine fulgens,
Noticiam [Reg: Notitiam] veri scitque tenetque Dei.
Eius et observans casto mandata timore,
Iudicio gaudet lucis amante frui.
Hinc et sponte volens, et agendo prompta voluntas,
Approbat ostensum constabilitque decus.
Et quasi cum Ducibus laeto sub pectore nascens,
Conspirat tacito foedere cordis amor.
Nec mora purgato pulsis in corde procellis,
Omne animi varii mobile vulgus abit.
Castra movent, rigidique metus, tremulique dolores,
Et quicquid turbae gaudia spesque cient.


image: s460

Succedit nullosque timens constantia casus,
Figit in excelso regna beata throno.
Hic sedet, hic regnat propriis liberrima campis,
Propositi semper certa tenaxque sui.
Non levibus curis, non vano obnoxia mundo,
Sustinet officium deseruisse suum.
Non hanc ambitio regali splendida luxu,
Gloria nec populi fulta favore movet.
Divinis animosa bonis dum cetera praestat,
Quae decet, a solo pendet alumna Deo.

TRANSITUS per mare rubrum, Imago est Baptismi.

UT Deus Isacidam dubio ex discrimine gentem
Attonitum refluis per mare duxit aquis.
Ereptamque truci minitantis ab ense Tyranni,
In sacra fecundi transtulit arua soli:
Sic etiam infantes dum sacro fonte lavamur,
Per liquidas iterum dum generamur aquas,
Eripimur [(reading uncertain: print faded)] saevi revocati ex fauce Draconis,
Qui scelerum et mortis pectora mole premit.


image: s461

Utque Deus dulcis saturavit corpora Manna,
Dum colit optatum gens Iacobaea solum.
Corpore sic nobis pastis et sanguine Christi,
Aeternae vitae pabula laeta dabit.
Gloria Christe tibi, per quem pater omnia praestat,
Per quem peccati triste remittit onus.
Huc ades, et rubro mersos in turbine Ponti,
Iusticia [Reg: Iustitia] patrinos age redde tuo.

PRECATIUNcula.

NVnc te quo titulo, supplex, quo nomine dicam,
Creber inexhausta fons bonitate Deus.
Solus es omnipotens, solus iustissimus, illud
Nemo alius tanto pondere nomen habet.
Quamvis ergo tuae fugiant me nomina laudis
Es pater, hoc unum sit mihi scire satis.
Tu patefecisti missi te munere verbi,
Pignore quo regni des mihi vera tui.

PRAEMIUM REcte docentium.


image: s462

CVm veluti lepores dare iura Leonibus audent,
Hi sacra qui populum verba fidemque docent,
Conanturque truces sine vi frenare tyrannos,
Contempti poenas pro pietate ferunt.

Iohan. 3.

Hoc caput haec summa est, qui novit fidere Christo,
Ante Deum aeterna luce superstes erit.
Fidere qui nescit non vitae munus habebit,
Hunc premet irati sed gravis ira Dei.

Christ ist erstanden etc.

CHristus ab innumeris cruciatibus ardua victor
Morte etiam abolita surgit ad astra Deus:
Hoc pia praecipuo laetentur corda triumpho,
Namque Salus nobis unica Christus erit.

EX GERMANIca Cantilena.

SI mundus hic Daemonibus
Scateret sicut vermibus,
Nil timeremus anxie.


image: s463

Princeps mundi superbiat,
Ringatur atque insaniat,
Nocere nescit nebulo,
Cum victus sit vel verbulo.

DEUS CUM CRVce dat eventum.

SIcut amans hominum Deus est, ita semper amantis
Sinceram patrio praestat amore fidem.
Non onus imponit maius mortalibus aegris,
Quam modus et iustus temporis ordo ferat.
Dum primo explorat trepidas examine mentes,
Fert simul optato fine doloris opem.

IN NATALEM Christi fragmentum.

FLavus in hibernos phoebe declivior Austros
Obliqua gelidam lampade stringit humum.
Humida nox lucem spaciosis [Reg: spatiosis] occupat alis,
Et premit angustum longior umbra diem.


image: s464

Astraque noctis honos, tremulis liventia flammis,
Vix abeunt lento templa per alta gradu.
Pressa coit tellus urentis frigore Brumae,
Acre tenet glacie flumina iuncta gelu.
Omnia dum timido frigent obtusa veterno,
Otiaque hiberni segnia mensis eunt.
Incubat Halcyone mirandis pendula nidis,
Et pelago patiens strata fovente parit.
Qui tegit innocuas Ponto famulante volucres,
Saevaque ne mersas sorbeat unda cavet.
Idem inter lituos, et foedi classica Martis,
Dum feruent crebris tempora nostra malis.
Idem inter strepitus, et vana negotia mundi,
Sancta fovet patrio numine corda Deus.
Atque aliquem in medio servat discrimine coetum,
Cui cordi est pura mente placere Deo.
Praebet et hospitium Musis, tutosque recessus
Hactenus ingenuis artibus esse sinit.
Per quas aethereas via recta educit ad arces,
pectora quae veri sunt studiosa boni.
Ergo salutiferi cunabula dulcia Christi,
Annua dum festo lux redeunte refert.
Quem pater humanos missum plantavit in artus,
Ut traheret nostrum sic quoque ad astra genus.


image: s465

Nostrum est unanimi nascenti adplaudere voto,
Et tantum grata mente tenere decus.
Ede sonum mihi tacta chelys, non Lydia qualem
Vox movet, aut Phrygio Dorica iuncta sono.
Sed qualem didicit non ipso Ecclesia cantu,
Sed potius grata mente sonare Deo.
Tuque adeo flatu qui pectora nostra paterno,
Atque tuo pariter maxime Christe moves.
Tu tibi ab hoc promas acceptum pectore carmen,
Dum cano natali gaudia plena tuo.
Vana canant alii fatui deliria mundi,
In sua dum fesso cardine fata ruit,
Me iuvet humano divinum in corpore numen
Suspicere, et nati dona referre Dei.
Me iuvet et caussas et dulces pangere fines,
Nostra quibus motus venit in ossa Deus.
Magna loquor, sed tu mentem, non flumina linguae
Respicis, officium quod caret arte probas.
Saepe etiam est infans tibi non ingrata locutus,
Congrua te doctus verba monente loqui.
Et mihi si paruam patrio de pectore flammam
Miseris, incoeptum rectius ibit opus.
Firma metum culpae fiducia demit amanti,
Officium placeat quod pius audet amor.


image: s466

Roma triumphatum dominata subegerat orbem,
Iuraque diversis gentibus una dabat.
Pressa diu bellis, longoque attrita tumultu,
Gens vetus a Iuda principe nata genus.
Romanas aquilas martemque experta latinum,
Iam dederat victas hostis in arma manus.
Pax erat, et belli finis securior aetas,
Qua caeli rutilans utraque porta patet.
Rusticus in falcem rigidos curuaverat enses,
Martiaque in stivam verterat arma faber.
Prisca superstitio bifrontis limina Iani
Clauserat, et rigida presserat arma sera.
Aurea parturiens voluebat saecula caelum,
Saecula Iudaeo non bene nota gregi.
Res ita visa Deo, tranquilla ut pace veniret,
Unus qui pacis caussa perennis erat.
Iusserat in censum deferri nomina Caesar,
Quam late Dominus supplicis orbis erat.
Confluit adveniens accitus in oppida civis,
Atque ingens quavis orbis in urbe fuit.
Tunc quoque Mattiades nutans aetate Iosephus,
Cuius erat Mariae nupta pudica toro.
Coniuge cum chara Nazarenis ibat ab oris,
In terram ascendens Ephrata prisca tuam.


image: s467

Iam prope luctisonae suberant monumenta Rachelis,
Percita cum subito virgo pavore fuit.
Pene genu labens Messiae ad nomina perstat,
Haec tibi sunt, inquit, fausta futura, senex.
Venerat antique Iesseia moenia Bethles,
Ducebat patrii seminis unde genus.
Mille domos adiit loca quaerens hospita supplex,
Hospitium nusquam mille dedere domus.
Ah liceat tantum tuto succedere tecto,
Hospitibus reliquis non onero sus ero.
Me vel in extremas domus haec exceperit oras,
Dum tegat a tristi meque meamque gelu.
Omnia complerant [Reg: compleverant] trabeati tecta potentes,
Turbaque quae cordi mollibus esse solet,
Frigus erat, lucemque brevem nox densa premebat,
Praebebat siccas languida Luna faces,
Suscipit hospitio tandem vir pauper egenum,
Atque inopem melius fert miseratus inops.
Vilis in extremo squalebat causa recessu,
Cui paries sepes, cannaque tegmen erat.
Et nisi quod stipulis densoque erat obsita foeno,
Immiti Borea pervia prorsus erat.
Mittitur huc senior, quem frigore virgo trementem,
Subsequitur longae fessa labore viae.


image: s468

Non torus hic ullus, non iuncto sponda grabato,
Non erat ad solitas mensa parata dapes.
Stipite defixo iubet acclinare maritam,
Et locat arsuro ligna cremanda foco.
Inde anima motis adponit fictile flammis,
Et modico tenues praeparat igne dapes.
Tum sua supposito componit stragula foeno,
Brutaque gramineum sternit ad ipsa torum.
Iam cenam vocat aegra fames, corpusque soporem,
Ponitur ad sanctas cena parata preces.
Ditescunt teretes epulas capientibus orbes,
Accipit et largos aucta patella cibos.
Lautior exiguae surrepit [Reg: subrepit] copia mensae,
Non animadversa suppeditata manu.
Et dulces vuae, et lana canentia mala,
Mixtaque caeruleis Carica passa favis.
Miratur castusque senex et sancta virago,
Et bona praesentis sentit uterque Dei.
Mox iterum precibus sincerae mente peractis,
Componunt humili corpora fessa toro.
Humida iam largo sudarant corpora somno,
Et refluo vegetum sanguine corpus erat.
Transierant altae tenebrosa silentia noctis,
Parrhasis et flexos ursa movebat equos.


image: s469

Edita cum casta soboles divina parente,
Albentem subita luce sereat humum.
Siccine sancte puer securo nasceris orbi,
Nec tibi nec matri subvenit ulla manus?
Quis tibi maternos detersit ab ore labores,
Abluit admota quis rude corpus aqua?
Sed sic sancte iaces, multoque in lumine fulgens
Maternas nitido contegis ore notas.
Aque tuo radiis per tegmina corpore missi.
Lumine cum multo numen adesse docent.
Non secus admisso postes ac verberat auro,
Flavus ubi caelo fulgur hiante venit.
Obstupuere ambo pariter virgoque senexque,
Et facit addicto virgine vota senex.
Utque erat acre gelu pannis involuit alumnum,
Quos pia Zachariae suppeditarat anus.
UTque parens ipso vitalem ex pectore flammam,
Ducit, ubi nati basiat ora sui.
Sic divina Dei spirans fomenta voluntas,
Et sobolem et sobolis pignora cuncta fovet.
Ad de quod est eadem cum mente et corde voluntas,
Haec ubi vera probat, nec cor iniqua facit.


image: s470

Sic pater, et natus, et spiritus, unus et idem
Est Deus, et simplex in bonitate trias.
Filius a mente est, ab utroque adflatus amoris,
Cum flatu est soboles, cum patre numen idem.
Mente igitur genitus per quem sunt omnia facta,
Omnia quae dici facta fuisse queunt.
Iussa voluntatis peragens, a flamine sancto
Missus, et e pura virgine natus homo est.

Vera Dei Agnitio per agnitionem Christi, Agnitio Christi ex persona et officio deprehenditur.

Personae ex Nativitate Divina. Humana.

DIscite vel potius nunc mecum expendite cives,
Iste datus nobis quis sit et unde puer.
Non ita dispositos caelo redeunte per orbes,
Nunc puer hic primum nascitur orbis amor.
Ante fuit quam cuncta forent, cui semina mundus,
Sidera cui velum debet et annus iter.


image: s471

ANte creatarum formas et semina rerum
Cum, quae facta vides cuncta, fuere nihil.
Undique cum vacuum, quod nunc natura recusat,
Cum nusquam motus, tempora nulla forent.
Mens aeterna Deus, sapiens, liberrima, sola
Hunc habuit genitum, qui modo natus adest.
Mira loquor, fateor, nec inerti cognita mundo.
Nec facile humanis perspicua ingeniis.
Ista tamen veluti quadam delineat umbra,
Pars hominis, vires quae rationis habet.
Ducat in exemplum te mens et iuncta voluntas,
Corque quod humano seruit utrique modo.
Nam velut optatam sobolem sibi mente figurat,
Et quasi praesentem pingit amatque pater.
Omnis in hac forma cari stat cura parentis,
Huc adhibet sensus, huc sua vota facit.
Sic sese propria lustrans in imagine, prolem
Accipitur similem gignere mente Deus.
Et si parua licet magnis componere, in illam
Transfundit tumen pectoris omne sui.
Utque Deus mens est spaciis [Reg: spatiis] exclusa locisque,
Cui neque origo fuit, cui neque finis inest.
Filius hic patriae sic mentis imagine lucens,
Semper idem praesens cum patre numen habet.

FINIS.