Externa veluti nec vi, neque robore pugno:
Sic quoque non solito carmine bella gero.
Lusimus exiguis heroica proelia metris,
Tristibus atque elegis parere coegimus arma:
Ordine perverso, quaeras, cur bella canamus.
Nos quoque perversa vitam ratione malignam
Ducimus ingrati, tam divite fonte bonorum
Affecti, numquam memores donique, Deique.
Nil Euangelii tuba, nil miracula prosunt,
Nil tempestates durae, nil numinis ira,
Nil tot bellorum, portentorumque tumultus
Efficiunt: nil dira fames, nil tristis egestas,
Nil nova morborum vis, improvisaque pestis
Hortari possunt, vita ut meliore probemur.
Quid. facias? neque poena Dei nos terret, et ira:
Nec rursus benefacta monent, a crimine verti.
Dat mala? saevimus. Bona dat? sumus inde superbi.
Adde (quod est summum) grassatur inedia Verbi,
Et Stygius princeps bellum gerit acer: habenis
In nos laxatis furiosa potentia mundi
Saevit, ut eripiat Verbum, mentesque fatiget
Marte pias, terrore fidemque e pectore quasset.
At nos desidiosa magis, securaque turba
Aegistho, Alcinooque sumus: licet ingruat hostis,
Et nos adversis penitus iam fuderit armis,
Nemo suas palmas Verbi tamen armat amore,
Brachia nemo fide, clypei quasi tegmine cingit:
Nemo pedes munit, Christum ut fateatur apertus,
Iustitiae've studet, venter thorace ligetur,
Nemo animi veri circumdat baltea lumbis,
Aut galeam capiti certam dat habere salutem.
Pergimus in vitiis mergi, neque cura quietis
Perpetuae manet ulla super, sed et aethera terris
Vendimus ignavi: felices linquimus arces,
Et nostra Stygiis nos sponte immergimus undis:
His sumus infensi, qui nos hortantur ad arma
Corripienda manu, nigrum sternamus ut hostem,
E'verboque Dei vires, animumque petamus.
Hanc mea perniciem lugubria metra queruntur.
I nunc, et rogites, elegis cur proelia cantem.
NIL quia non redolet furibundi proelia Martis,
Et sonat arma senex, et sonat arma puer:
Militis officium, bellique docebimus usum,
Si quem forte iuvet fortis ad arma manus.
Dulcis inexpertis equidem Mars esse videtur,
Otia militiam turba cruenta putat,
Vendit et exiguis animam cum corpore nummis,
Spemque levem pretio divite vulgus emit.
At non tam vili sapiens sua membra reponit
Praemiolo, exspectat sed meliora sequi.
Nec ruit in quoduis, cautus per proelia, bellum,
Martis at expertus post magis ipse cavet.
Haec igitur, cui castra placent, documenta recondas,
Militis ut possis munus obire boni.
Principio tibi quaere ducem, dominumque potentem,
Quem queat hostilis non superare manus.
Ne, si non validum belli virtute sequaris,
Cum domino pereas turpiter ipse tuo.
Lancifer ingenuus toto legit orbe monarcham,
Qui superat reliquos strenuitate duces.
Qui potuit bellis hostes punire superbos:
Nec se maiorem, quem vereatur, habet.
Prudenter talem, facture stipendia regem
Elige, qui pugna non nisi victor abit.
Is te participem faciet, victoria palmam
Quam dabit, et partae pars quota laudis eris.
Dispice, qua possit regione occurrere talis,
Vix tibi de multis milibus unus erit.
Collige mente duces, rarosque Heroas, in orbe
Seu modo qui vivunt, sive fuere prius.
Nullus erit, numquam qui sit superatus ab hoste:
Mars etenim bellis a)llopro/sallos adest.
Thessalicus, Macedo, Phrygius, Romanus, et Afer
Herculea palmas obtinuere manu.
Nullus at illorum tantus fuit undique victor,
Quin aliquo tandem caesus ab hoste siet.
Gloria thessaliae Colchorum solus Iason
Victor, ab imbelli coniuge victus obit.
Qui prius Hectorea retulit de caede triumphum,
Femineo Paridi praeda cruenta fuit.
Fortis Alexander, cui non suffecerat orbis,
Occidit, et tumulo vix capiente latet.
Quique fuit cunctis terrori gentibus unus,
Invictum superant pharmaca pota virum.
Imperii celeber Romani Iulius auctor,
Civibus armatis caesus inermis erat.
Qui potuit Troiae defendere moenia solus,
Haemoniis circum est Pergama raptus equis.
Hannibal, atroces toties qui fuderat hostes,
Invictus, semet ni superasset, erat.
Et licet invenias, nullis qui paruit armis,
Attamen extremo victus ab hoste iacet.
Summos quosque duces rapuerunt crimina, mundus,
Tartareoque simul mors comitante deo.
Qui possit talem tibi debellare tyrannum,
Quaere ducem, tutus postea miles eris.
Non humana potest ipsos superare potestas,
Mortalem numquam pertimuere manum.
Victoresque hodie, Christus nisi vicerit, essent,
Daemonis ille dolos, vim domuitque necis.
Inferni tenebras, tumidi fastigia mundi,
Peccatum imperio subdidit omne suo.
Hostibus his caesis, celebrem dux ille triumphum,
Duxit, et inferni sceptra polique tenet.
Si volet hic, pastor, qui rex modo, fiet egenus:
Si volet hic, rex est, qui modo pastor erat.
Hunc sequitor, dominoque sub hoc tentoria figas,
Divite sic dives principe miles eris.
Nacte ducem, quaeras, quam pinguia praemia Martis
Militibus soleat dinumerare suis.
Est levis ingenii, lucro tam vendere paruo
Vitam, quae pretio non tibi parta venit.
Quid, nisi divitiae castris, tenuisque potestas
Quaeritur, et turpi fama cruore madens?
Quae mors, atque aetas rapiunt: tamen hisce reponit
Turba bonis animam sanguinolenta suam.
His meliora solet belli dare praemia Christus,
Tu modo constanter strenuus esse velis.
Mars trahit ad sordes, praedas, fera vulnera, caedes:
Hic sanat vires debilitate graves.
Ille suos amens adversos ducit in hostes:
Liberat hic, patitur nec dare damna suis.
Thrax iubet, ut temere subeas discrimina vitae:
Sub duce marte merens, sub duce morte meret.
Perpetuam vero dabit is pro morte quietem,
Qui via, qui virtus, vita, salusque manet.
Debiliora facit repetitus corpora Mavors,
Quippe solet durus frangere membra labor.
Quo magis adversus diros pugnaveris hostes
Numinis, hoc fies strenuus inde magis.
Militibus neque dona suis dux tanta rependit,
Quanta labore videt commeruisse suo.
Longius at supra meritum dat praemia Christus,
Nec bello cuiquam membra perire facit.
Quo propiusque solent inimicos castra moveri,
Hoc propiora solent esse pericla necis.
Atqui summa salus, ubi proximus hostis oberrat,
Est ibi, salvifico qui gerit arma Deo.
Denique Threicii sequitur qui castra tyranni,
Fit miser, inque dies indiget aere magis.
Atque (quod est miserum) decrescunt praemia Martis,
Dat pretium iuveni, dat tibi terga seni.
Sed quem salvantis capiunt tentoria Regis,
Quo senior, Domino est gratior ille suo.
Sive erit emeritus, referet sua praemia, miles,
Seu puer, aethereas est habiturus opes.
Talibus illectus donis, quae plurima durant
Saecula, ne Christum deseruisse velis.
Quaere ducis iam signa tui volitantia, miles
Qui novus aeterni Regis in arma venis.
Haec poterunt summi capitis, comitumque tuorum,
Et qui sint socii, rite monere viri.
Quos ubi perdideris, vexilla volucria quaeras,
Inveniesque simul, cum duce, castra, tuo.
Quippe relicta solent dubium te reddere vitae,
Incertum, socion', sive sub hoste sies.
Si repetes, fueris inimico tutus ab omni:
Nec fuerit praesens, qui tibi damna dabit.
Bellica principibus metuendo vela dracone,
Alite, eque, tauro, vulpe, leone volant.
At tu militiae Christi studiose requiras,
Quave nota velum, quove colore siet.
Nec gerit ille suis aquilam, neque lilia signis,
Quod faciunt reges, imperiique duces.
Haec qui signa subit, vix est mortalibus armis,
Nedum perpetuae liber ab ense necis.
Haud in principibus natis hominumque locanda
Nostra, sed in dextra est omnipotente, salus.
Pallida sunt Christi vexilla, et imagine tristis
Picta crucis: formam pectore conde tuo.
Namque ubi vivifico fiunt de numine verba,
Per cuius mortem turba redempta sumus:
Aut de multorum toleranda mole malorum,
Aut de portandae sedulitate crucis:
Illic invenies signum ducis aethra tenentis,
Illic officii percipe dicta tui.
Signiferos tanti poteris quoque dicere Regis,
Qui Christum pura mente fideque docent.
Seria militibus si quae memoranda, necesse est,
Ut simul unanimes ad sua vela fluant.
Sic quoque castra sequens caelestia, templa frequentet,
Hic discat munus rite subire suum.
Audiat hîc, quales fuerit mittendus in hostes,
Quam munita sient arma gerenda sibi.
Non alibi invenies vexilla tenentis Olympum:
Non alibi quaeras, hîc ea vera volant.
Haec aliis quicumque locis reperire studebit,
Irruet imprudens hostis in arma trucis.
Hîc igitur maneas, voces ubi vera fatentum
Audieris, sacer hic spiritus ora regit.
Quae qui signa fideque et sedulitate sequetur,
Tutus ab insidiis, quas struet hostis, erit.
Quos inimicorum iam sis habiturus aceruos,
Quove modo vincas, proxima cura siet.
Strenuus haud pavido victo dux milite gaudet,
Gloria pugnaci maior ab hoste venit.
Si velit hunc princeps bello vexare popellum,
Qui miser, atque illi subditus ante fuit:
Non mihi fortis erit, sed stultus ad arma tyrannus,
Propria cui palmam gens sua victa ferat.
Praestantes habiture geras te fortiter hostes,
Inque feros miles sis magis ipse ferox.
Non tibi mortali fuerit cum principe pugna:
Nam nil, mortalem sternere, laudis habet.
Humanae genti sunt mollia membra, tenerque
Venter, et est totus nil nisi pulvis homo.
Perfacile est igitur, carnem tam vincere mollem:
Auxilio ferri non habet alter opus.
Scilicet egregiam talis victoria laudem,
Et secum lauros digna referre fuit.
Cum, quos fida parens natura creavit inermes,
Arma, quibus properent ad fera bella, gerant.
Utilitas est nulla, manus habuisse madentes
Caede virûm, non his gloria vera venit.
Nulla dabit palmam fera, quae mansueta reclusa est
Talibus, unde tamen nesciat ire, locis.
At quae multorum fugit venabula, quaeque
Plurima vitavit, retia, ferra, canes,
Hanc laqueis cepisse suis, et sternere victam,
Gloria, quam cicurem vincere, maior erat.
Qui talem nactus fuerit, formamque decusque
Auferet, et clarus, nomen habebit, eques.
Is quoque per cunctas praeda comitante triumphum
Laudibus et populi ducet in urbe vias.
Quid puero Ascanio, mansuetum figere cervum
Profuit? ut moveat seditione viros.
At Meleagraeo cecidit quae bestia ferro,
Victori praestans nomen habere dedit.
Non homines igitur quos sis victurus, habebis,
Illud enim vetus est: Res gere macte novas.
Aeneus hostis adest, nullo penetrabilis ense,
Terrarum princeps, Tartareusque deus.
Horrendis ille est sociis stipatus, ut illis,
Quicumque aspiciant, ossa pavore tremant.
Adde, quod inter eos, qui nos terrore fatigent,
Sint quatuor primi, praecipuique duces.
Dogma perosa caro: contemnens numina mundus:
Mors speculum inferni: crimina causa necis.
Hi comites gaudent regem dare daemona circum,
Claudentes frontem, terga, et utrumque latus.
Hunc vincas, haec est victoria digna triumpho,
Perpetuum tali nomen ab hoste feras.
Qui solet aetatis nullum discrimen habere,
Et petit infantes, et petit ille senes.
Carnis ope adversus teneros primum utitur annos,
Bellaque spiritui ferre subinde facit.
Iam nato puero, et sacrum spiramen adepto
Per baptisma, satan protinus ater adest.
Vix Deus iniunxit, ferat ut patienter et aequa
Mente malum, (poterit si quid et esse malum)
Vel quia sustulerit Rex damna novissima Christus,
Vel vellet, praesens sint mala cuncta bonum.
Clamitat is contra, carnemque invitat ad iram,
Pes sit ut impatiens, impatiensque manus.
Callidus est, et principiis male sedulus obstat,
Dum trepidus, vertat ne Deus ante, timet.
Post ubi bis senas puer hic transcendit aristas,
Iamque adolescentum vivere more iuvat:
Materiam peccata rapit, quibus implicat ipsum,
Quod data frena modo liberiora sient.
Postquam etenim puer est teneris egressus ephebis,
Iam loro vitam non remorante gerit.
Huius inane capit daemon, neque dogmate cultum
Pectus, et intundit criminis omne genus.
Et quocumque velit, laxis iubet ire capistris,
Nec metuisse Deum, nec metuisse viros.
Instat et, obsequium ne praestet utrique parenti,
Hinc Bacchus, ludus, iurgia, scorta, sopor.
Sic animus vitiis plenus, neque curat habenas
Legum ac doctrinae, nec pietatis opus.
Inque dies magis atque magis mala corde senescunt,
Ut facili avelli non ratione queant.
Castrorum satanae praeses qui tertius adsit,
Accipe, et illius vimque dolosque fuge.
Ducitur uxor: adest aetas, annique viriles,
Victu est, quo status hic sustineatur, opus.
Mundus ad arma vocat, quo nemo superbior inter
Illius est socios, quem Stygis aula colit.
Ille venit tumidus, nitidis circumdatus armis,
Ornatus regnis, imperiisque caput.
Atque ferox nobis splendentia tela coruscat,
Et velut acer equus perplacet ipse sibi.
Ora replens verbis sua sesquipedalibus, inquit:
Ergo homo, perpetuus, nil nisi pulvis eris?
Hactenus exiguo potuisti vivere sumptu,
Nemine trivisti sollicitante dies.
Nec tibi natorum numerus fuit ante, nec uxor,
Contentus paucis tunc, quia solus, eras.
Postulat haec alios aetas non libera mores,
Atque novam vitae poscit inire viam.
Quis tibi quaeso dabit, quo cures pignora, victum,
Et sociam thalami, dimidiumque tui?
Perpetuo ne miser, rerumque manebis egenus?
Semper opum, semper pauper honoris eris?
Collige divitias, plures habiturus amicos:
Inde magistratus, inde sequetur honor.
Si vis esse aliquid, sursum caput erige terra:
Et de te facias ipse, quod esse voles.
Nobilibus misce te civibus, insere turbae
Clarorum, socius divitis esto gregis.
A'quibus incautos prudenter fallere discas,
Astuteque bonos excoriare viros.
Hinc facili poteris ratione evadere clarus:
Verum ubi te facies nil, eris ergo nihil.
Nobilitas, virtus, dominatio, forma, per auras
Lapsa tibi venient, si modo dives eris.
Sin fueris pauper, contemptus ubique iacebis:
Nemo tui curam divus, homove geret.
Me videas, totus terrae mihi subditus orbis
Subdita regnantum pompa superba virûm.
Quicquid in orbe bonum est, vis, regna, potentia, forma,
Omne sub imperio noveris esse meo.
Quos habeo caros, illis impertior, ullo
Nec patior quicquam tempore deesse meis.
Te dabis ergo mihi, clarus, divesque futurus,
Ni mavis sperni, pauperiemque pati.
Sic sua fallaci sublevit spicula melle,
Sub quo vera tamen toxica tecta latent.
Advenit horrendo tandem mors pallida vultu,
Pugnantum nobis ultimus ille ducum.
Ultimus ille quidem, sed praestantissimus hostis,
Plutonique frequens instar Achatis adest.
Quando etenim comites nihil effecere priores,
Anchora, suppetias mors, quasi sacra refert.
Pallidus ut color est, animus sic callidus illi:
Pallor enim semper pectora falsa notat.
Circuit astute nos, veraque tempora lustrat,
Et cessat, nisi sint haec satis apta sibi.
Observat, qui vel morbo, senio've laborent,
Queis've tremat furiis mens agitata malis.
Protinus aeternum sua mors rapit arma tremorem,
Perpetuae terrens corda timore necis.
Auget eum clypeo, quo formidabile Persei
Nec magis est scutum, nec Telamone sati.
Illo namque gerit metuendi tartara Ditis,
Et Stygios fluctus, tricipitemque canem.
His volat in facies hominum mors horrida monstris,
Et tandem tremulos territat ipsa senes.
Corpus ut humanum Iovis et Danaeia proles
Ore Medusaeo saxea corda facit.
Sic importunus nos obruit ille fatigans
Hostis inexhausto pectora nostra metu.
Curue (ait) ecce senex, apto iam tempore pergis,
Te venio quaerens, obvius ire mihi.
Iam satis atque satis pedibus dimense sepulcrum,
Me sequitor, terrae nil nisi pondus iners.
Vin' tu plura puer committere crimina? corpus
Iam quasi non vitiis feteat omne tuum.
Taedia iam, satiasque tui penetravit Olympum,
Cepit et illa viros, cepit et illa Deum.
Vivis, ut exemplum de te iuvenilior aetas
Sumat? ut et vitiis triste senescat onus?
Hac igitur ratione tibi cumulabis acervum
Poenarum, ingentes quae satis ante manent.
Non tantum peccas, sed et offendicula praebes:
Criminis est duplicis poena luenda duplex.
Mecum igitur spatiare senex turpissime, iustum
Tempus adest vivae linquere lucis opem.
Iamque propinquantem morti terrore senectam,
Dum languent morbis frigida membra, quatit.
Obstrepit inferni facie, movet horrida scuti
Signa, timenda ciet perpetis ora necis.
En, locus iste tuus, quid sidera suspicis? inquit.
Inferni nobis est adeunda domus.
Qua tandem caelos audes, qua fronte tueri
Numina, nil meritus de Deitate boni?
Queis fretus meritis, aut qua virtute renixus,
Christum in vota vocas, auxiliumque Dei?
A'te propitios verterunt numina vultus,
Tam tua peccatis vita referta fuit.
Perpetua nescis damnari crimina morte?
Quis pudor est vitiis numen adire tuis?
Hîc quo respicias, nihil est, maiora fuerunt,
Quam possint veniam crimina ferre tua.
Me sequitor: meus es. ducam, quo dignus: abyssum
Ad Stygiam, dudum te manet illa, veni.
Quo se iam vertat senior, quid denique coeptet?
Qui quasi postremo stratus ab hoste iacet.
Ac nisi subsidio iam sint et numen, et arma,
Actum est de vita, deque salute viri.
Tempus adest igitur, quo sumant proelia finem,
Quove queas vinci, vincere quove queas.
Implorandus erit tibi dux, vexilla, sodales,
In tua, terra, polus, vota vocandus erit.
Ultimus ergo gradus nostri siet iste laboris,
Dicere, quo possis victor abire modo.
Hostibus est miles mediis illapsus, opemque
Nec videt humanam, nec videt aetheream.
Quo se cumque velit vertat, furit undique daemon,
Et sua condensat spicula tincta nece.
Esse sed ut possis inimicis tutus ab armis,
Qualiacumque, et quot, quantave cumque sient,
Percipe: ducturi sumus hoc ad littora velum,
Quamvis sit mediis obruta puppis aquis.
Palladea non hic galea, septemplice scuto
Non hic, Aenaeae [Reg: Aeneae] non opus ensis erit.
Nec te defendent ea, quae demisit Olympo,
Arma Thetis gnato fortia dona suo.
Longe inimicorum genus est id fortius, armis
His tibi munito quam dare terga velit.
Non, ut nos, membris sunt hi mortalibus hostes,
Turba nec est visu percipienda tuo.
Visceribus latitant nostris, et nube reclusi
Nos adeunt: tegmen, ne videantur, habent.
Milite, vi; ferro nequeunt, aut ariete vinci,
Quaeque expugnandis turribus apta rapis.
His externa quidem loca devastantur, et hostes,
Fortia quantumvis non timet ista Satan.
Visibilis non est, nullis quoque pellitur armis
Externis, alio te tueare modo.
Spiritus est: telis iam spiritualibus ergo
Defendas animam, quam petit ille dari.
Arma tui, superare volens, ducis indue Christi.
Qua bene munitus victor abibis ope.
Ardentes sine fine preces ante omnia fundas,
Esse putes socios, auxiliumque tuum.
Postquam inimica lues et corruptela veneno
Aggrediens solito, te periisse cupit.
Quum sua mortifera depromit tela pharetra
Et tinctum Stygiis missile vibrat aquis:
Defendisse caput, sit cura potissima: laesa
Hac quia parte viri, cetera cuncta cadunt.
Ergo illud faxis galea munire salutis,
Fortius hac capitis tegmen habere nequis.
Haec Dominos mundi, fortesque ad tartara reges
Misit, et illorum meta furoris erat.
Haec pede non madido duxit Iudaea per aequor
Agmina, perniciem rege sequente suam.
Haec profugum tumidi Davida tyrannide Saulis
Liberat: hic solio truditur, ille regit.
Haec quoque de medio Babylonis carcere duxit,
Capta sub Assyrio quae duce turba fuit.
Adfuit haec tenui populi Israelis acervo,
Bisque dedit centum corpora mille neci.
Denique permultos quae iuverat ante fideles,
Ipsa quoque aflictis fert sibi rebus opem.
Ne medicina sibi desit, quae pluribus ante
Auxilium tulerat, praestiteratque viris.
Haec est ipsa Salus, quam mors horrenda, trucisque
Atria Ditis habent, nec retinere queunt.
Coniunxere suas, Mundus, Mors, Tartara, vires:
His voluit fretus victor abire Satan.
Et vitae superare ducem, nostramque salutem
Sic quasi conclusam turre necare sua.
Omnibus ecce Salus victis redit ipsa triumphans
Hostibus, humano qui nocuere gregi.
Daemonis insidias superat, mortisque furorem
Sedat, et inferni moenia dura quatit.
Hac bene praecinctum galea, munimine tanto
Vis poterit tectum laedere nulla caput.
Qui populi caput esse sui dignatur, eadem
Singula vult idem membra salute frui.
Hac defensus erat proles Israelis Ioseph,
Cum moecha et fratres persequerentur eum.
Ponit eam capiti galeam pater ipsus Iacob,
Esavo laqueos expediente necis.
Induit Ezechias ipsam, quum mundus et acer
Inferrent aegro bella timenda Satan.
Hac etiam ni se patiens ornasset Hiobus,
Exspectata diu praeda fuisset ei.
Quem cuncti periisse putant, inclusus Ionas
Pisce, marique (Salus hoc facit una) redit.
Tres hac induti medio laetantur in igne,
Igne, velut vento, dulce ferente gelu.
Corporis atque animi praecellens robore Petrus,
Discipulum Christi se negat esse sui.
Laetatur daemon, simul hanc celer arripit ansam,
Qua se iam columen speret habere Stygis.
Et superasset eum, nisi quam petit ille, Salutis
Daemonis insidias vicerit auxilium.
Quemque sui petram inferni fore duxit, ovilis
Ecce Dei factus prima columna fuit.
Denique visibilem tibi qui cupis esse Salutem,
Ut sis deprompta certior huius ope:
Aspice mergentes navim iam fluctibus undas,
Qua sedet, ac dormit ceu'moritura Salus:
Semineces clamant socii: Dux surge, perimus,
Auxilii portus te sine nullus adest.
Hic desperantes, nimioque pavore trementes
Corripit, et ventos et mare voce domat.
Increpat iratus dubios: nihil acrius odit,
Quam de promissa cum dubitamus ope.
Qui vero quasi praesenti de numine gaudent,
Nec pendent, illis semper adesse cupit.
Hanc igitur neque vis mundi, neque spicula mortis,
Tartara nec possunt, nec penetrare Satan.
Tela caput quaecumque petent hoc tegmine cinctum,
Deficient pondus non habitura suum.
Quis conferre manum, nedum quis laedere Christum,
Quantumvis validus, qui queat, hostis erit?
Seu furor insani te iam prosternere mundi,
Sive volet terror te superare necis:
Seu ferus obiciet tibi noxia crimina daemon,
Monstrando clypeum tartara saeva suum:
Alarum caput abde tuum sub tegmine Christi,
Haud alium metuunt infera turba ducem.
Hac sola superantur ope, et terrore fugantur
Hoc tantum, viso iam domitore suo.
Ipse igitur rapiendus erit, figendus et imo
Corde, sit ut noster dux, via, vita, salus.
Adversus vero tales iam fortiter hostes
Standum erit in primis absque tremore pedum.
Firmus ut ergo sies, pedibusque insistere possis,
Praecingant lumbos baltea firma tuos.
Fortius haec reddunt nudum religantia corpus,
Membra soluta viri debiliora manent.
Haec quoque conspicuum reddunt Pallanta, creatum
Euandro: Aiacem, qui Telamone satus.
Clarus uterque fuit, pretioso et divite baltheô:
Firmius ut starent, conspicuique forent.
Quaese, quid ergo viro Christi pia castra sequenti
Et decus, et lumbis robora vera dabit?
Dicta tenax comitata fides, et vera fateri
(Iam licet instanti funere) pectus amans.
Deme fidem dictis, restabit venior aura,
Et stratu cunctis hostibus aptus homo.
Hinc eluis ille viri nomen sortitur inane,
Mollia qui vano pectore verba serit.
Huc facile atque illuc, quovis hic tempore pelli,
Ceu verses morbo languida membra, potest.
Ac velut ingenti Boreas spiramine saevit,
Tempore quo nocti iam cadit aequa dies:
Arboribus fugere comae, tremuere relicti
Flores, et floccos deseruere suos:
Tum quicquid facili positum vix haeret arena.
Aut fixum terra, corruit omne levi.
Sic ubi te contra daemon gerit arma, tuumque
Fallax, aut veri pectus inane videt:
Quo iam cumque volet, facili ratione volentem
Duxerit, et victor mox erit ille tui.
Heu quota pars immota manet strepitantibus armis
Aut mundi, aut mortis, tartareive ducis?
Quum vix exiguos coepere ciere tumultus,
Qui mane at constans, unus et alter adest.
Quaeritur, a summo cur tam cito Maxima Rege
Turba, genus fallax, degenerumque cadat.
Nemo sitos vero lumbos ardore ligavit
Numinis, externam quisque secutus opem.
Ille suos in amore dies et tempora mundi
Perdidit, hunc rapuit sordidus aeris amor.
Alter item Christo cultum quem debuit, illum
Attribuit Veneri, femineoque gregi.
Quod miserum est, alius sanctos elegit, ut essent
Fautores vitae, consiliumque suae.
Sic ab amore Dei nos improbus abstrahit error,
Ad cultus falsos, res penitusque leves.
Hinc ubi tentator nobis indicere bellum,
Et vix de pharetra promere tela parat:
Protinus a Christo foliorum more soluti,
Cedimus abrepti Ditis ad imperium.
Pectore sivero sese strinxisset Adamus,
Essemus divi, purpureique duces.
Sed quia mendacis suscepit spicula regis,
Nil nisi spuma levis, nil nisi bulla sumus.
Cognitione fuit veri saul praeditus ipse,
Strenuus ad cultus exhibuisse Deo.
Visus erat vulgo talis, sed bellica daemon
Ut male iuncta videt baltea, sternit eum.
Quamvis discipulus, tamen hoc male strictus Iudas,
Hostis erat Domini, traditor inde, sui.
Tuque Anania fores Christi iam nobile membrum,
Ni fuerint veri vincla soluta tibi.
Quam cito de Verbo Domini male labimur, eheu,
Quam cito non cauti sternimur hoste solo?
Qui non mortalis nobiscum militat instar
Hostis, ut interdum cedere Marte sinat:
Sed velut horrendus quovis leo tempore lustrat,
Quî possit Christi dilaniare gregem.
Vix sese ad mentem Moses a plebe recepit,
Quae mentem Domini iam bene docta fuit:
Ecce Satan ab amore Dei, verboque reduxit,
Sculptilis et cultum iussit habere dei.
Usque adeo prope nos daemon versatur, et intra
Conatur casses fraude tenere suos.
At qui non falso mentes ardore ligabit
Instructus zelo, pectora stare facit.
Sis igitur verique tenax, et credulus illi,
Qui poterit veram mittere solus opem.
Nes si forte vigil te segnem invenerit hostis,
Incautum fallax ad sua regna trahat.
Atqui non satis est validum consistere campo
Posse, nec hostilem pertimuisse manum.
Non animus tantum te fortis ad arma iuvabit,
Ni quoque Mulciberis membra labore tegas.
Corpora Threicius ferro circumdata Mavors
Diligit, et prorsus ferrea regna gerit.
Miles is est stolidus, qui se non aere tuetur,
Possit ut adversi verbera ferre viri.
Turpis equus, loris, freno, phalerisque repostis,
Picturam vita est turpe carere sua.
Turpior est miles ferro nudatus, et armis,
Cui nullo ornatu membra recincta patent.
Mollis enim venter facili est penetrabilis ense,
Aere sed instructus verbera cuncta feret.
Communis cupiens committere proelia Martis,
Sis tibi thoracem praeposuisse memor.
Mille gerit secum Stygio rex callidus arma
Flumine tincta, suis et variata modis.
Inque vices mutare solet pro viribus hostis,
Fortia iam promens, iam fabricata dolo.
Quippe leonina cum non cute vincere sperat,
Vulpinam, qua te sternere possit, habet.
Adversus talem fac sis circumdatus hostem
Lorica, ventrem rite ligante tuum.
Illius infligit praesentiae vulnera ferrum,
Corpora quo tacti nuda repente cadunt.
Nam plerumque Dei sternentem pectora legem
Arripit, haec quasuis lancea vincit acus.
Non ea mortali confecta est hasta labore,
Maiorem artificem praedicat illud opus.
Perpetuae tinxit mortis Deus ipse veneno,
A' quo dein Satanae prorsus acuta datur.
Has illi vires tribuit fabricator, ut inquit,
Transgressor legis perpete morte perit.
Id dedit, ut sternat mortalis pectora gentis,
Cum non praeceptis parcat illa Dei.
Sedulus hoc secum Satanas fert missile circum,
Mittit et aeternae corpora mille neci.
Nullus ab hoc tutus, gens huic obnoxia cuncti,
Et flecti in vitium cerea turba sumus.
Nata in peccatis mortalia corda resultant
Legibus, est mendax et levis omnis homo.
Sceptriger aetherea quondam prospexit ab arce
Summus in humanum, pulvereumque genus.
Ut si forte virum cernat sua iussa sequentem,
Possit eo mentes exhilarare suas.
Nullus erat: cuncti sua commoda vana secuti,
Auctorem vitae deseruere Deum.
Nil ergo obstabit, quin nostra in pectora vires
Exercere suas daemonis arma queant.
Qualis ad haec cingendus erit iam proelia thorax,
Quem nequeant Stygii laedere tela ducis?
Nemo est, sponte sua qui se defendere possit,
Alterius faxis sis bene nixus ope.
Auxilium ad nostrum descendit ab aethere summi
Mortalem indutus filius ipse Dei.
Abluit ille suo mundi peccata cruore.
Pro nobis factus victima grata patri.
Traderet ut vitam, subiit penetralia mortis
Intima: quo sanos redderet, aeger erat.
Tristitia plenam voluit traducere vitam,
Ut nobis tandem gaudia summa daret.
Seditionis erat populi damnatus imique,
Ut faceret vera pectora pace frui.
Captivus captos laxavit ab hoste salutis,
Constrictus vinclis vincula nostra levat.
Donavit servus nos libertatis honore:
Et fuit ut carnem liberet, ipse caro.
In sese ardentem mundi collegerat iram,
Ut concepta patris cederet ira sui.
Ceu turpis turpes inter pendere latrones
Dignatus, fecit nos placuisse Deo.
Denique peccati molem suscepit iniquam,
Ut fieret iustus, qui modo credit ei.
Ferre suam afflictis etenim mortalibus ille
Gaudet opem, ad sese tristia corda vocans:
Approperate viri, vestris qui quaeritis, omnes
Cordibus, et rebus tristibus auxilium.
Allaturus opem sum lapsus ab aethere cunctis:
Ut prosim terrae, regna relinquo poli.
Huc igitur variis quicumque laboribus estis
Obstricti, vestros accelerate gradus.
Huc conferte pedes, morbo queis membra gravantur,
Pectora queîs requiem non habuere suam.
Adsis, quem scelerum moles premit ulla suorum:
Exiguum pondus, suave iugumque dabo.
Pallida non ulli monachorum pallia cingam,
Et Pharisaeorum non documenta feram.
Non domibus claudam sacris, ut vestra pietis
Crimina, desertus non adeundus erit.,
Non facturus iter longum venabere sanctos,
Nec loris iubeo dilaniare cutem.
Te non ad certum tempusque cibosque ligabo,
Ut gravat heu miseros gens male sacra viros.
At simplex, facilisque via est, quae monstrat Olympum:
Non hominum tenebris, utere luce Dei.
E' caelo retuli, quae sit patris aequa voluntas,
Cuncta mihi gnato sunt patefacta suo.
Misit ut humanam salvet mea passio gentem,
Quae submersa prius flumine legis erat.
Si modo credideris me te servasse, bearis:
Me duce cuncta geras, sum via, vita, salus.
Es per me liber, per me transcendis ad aethra:
Per me iustitiam, quam Deus ardet, habes.
Hanc qui non falso doctrinam pectore condit,
Perpetuae consors ille salutis erit.
Si vis ergo sequi dicti tentoria Regis,
Protege tartareo pectus ab hoste tuum.
Indue iustitiam Christi, quam donat habere
Omnibus, auxilium qui petiere suum.
Hanc vera quicumque fide suscepit, ab hoste
Occidi numquam, transadigique potest.
Te vitiis velut ense tuis iugulare volenti
Protinus hic thorax obiciendus erit.
Non humana manus fuit illius auctor: IESUS
Duravit Stygiis, quas superavit, aquis.
Viribus humanis factum, cito frangitur iisdem,
Nedum restiterit daemonis imperio.
Traditur Aeneas, Perseus, et Phthius Achilles,
Corpora vix uni laesa habuisse viro.
Cur? nisi quod secum data caelitus arma gerebant:
Quo qui defensus tegmine, tutus erat.
Fabula: sed veri secum documenta recludit.
Non adeo vatum turba pudore vacat.
Id voluere sibi: nullum consistere posse,
Qui sibi confidat, viribus atque suis.
Qui vero in summo ponit spem numine certam,
Fretus et hoc pugnat, victor abire potest.
Thoraces nostri nullo quia flumine tincti,
Duritiem possunt non retinere suam.
Numinis auxilium spreverunt Turnus et Aiax,
Amborum et turpi sunt data membra neci.
Nostra velut charta est plus quam tenuissima virtus,
Et leviter quovis frangitur illa modo.
Transfossu facilis probitas humana, suapte
Sponte nequit tanti militis arma pati.
Quum ferro petit ille suo nos, dividit omnem
Iustitiam, ut vento bulla sonante fugit.
Petra gregis Christi proprio thorace renixus,
Hoste suo vix dum bella movente, cadit.
Quippe nequit mentes Dominus tolerare superbas,
Nec patitur nostris nos tumuisse bonis.
Omnis ab hoc ceu fonte fluit probitasque bonumque,
Et soli palmam vendicat ipse sibi:
Quum nihil effecit ferro gravis hostis acuto,
Quum neque te potuit vi superare sua:
Rem gerit insidiis, induta vulpe leonem
Exuit, et circum fraude venire parat.
Iam thorace iubet Christi probitatis abuti,
Securaque tuos ducere mente dies.
Nonne fuit satis (inquit enim) perfecta replesse
Iussa Dei, missum patris ab arce sui?
Pro te passus obit mortem, tua crimina tersit
Sanguine, surgendo iustitiamque dedit.
Iamque patri placuisse suo te fecit, et omni
Caelorum regni te bonitate frui.
Quid tanto affectas fieri molimine iustus?
Vincla Deum frustra mortis obisse putas?
Sit tua cura, potens ut sis, et dives, et amplus,
Ut gravis et multo magnus honore sies.
Regna poli Christo pro te curanda relinquas:
Tu cures, terrae quas habet orbis opes.
Tu quaeras huius praesentia commo da vitae,
Cuncta dabit Christo vita futura duce.
Non volet ille suam vires amittere mortem:
Ut peccata levet, pertulit ipse crucem.
Venit in hunc adeo vitiorum nomine mundum:
Ni fuerint aegri, quid medicina foret?
Peccantum vulgare genus, meretricia turba,
Gensque tributa legens, sunt bona grata Deo.
Tu pecca, ille dabit veniam: quo crimina plura,
Hoc ignoscendi gloria maior erit.
Postquam te senio tandem, mortique propinquum
Videris, ad Christum currere tempus habes.
Illius officium est ignoscere crimina, caelo
Exspectans hominum desidet ille preces.
Quid quod et angelicus gaudet chorus omnis in uno,
Quem peccatorum paenituisse vident?
Post igitur longum tempus potes ipse reverti,
Florentes pudeat nunc periisse dies.
Sic armis homines tectis petit ille veneno,
Et quibus offendat, sunt sibi mille doli.
Hic quoque iustitiae cinctum thorace necesse est,
Insidiosa nigri sternere tela ducis.
Non satis est Christi fretum virtutibus esse,
Et nil facturum proposuisse boni.
Fructibus est spectanda fides, velut ignibus aurum:
Non bona, quae careat fructibus, arbor erit.
Sis ergo cautus, leviter neque tempora perdas,
Conformisque tuo sedulus esto duci.
Namque licet valido iam sis thorace probandus,
Qui cor munierit terque quaterque tuum:
Excidere ille potest, ventremque relinquere nudum,
Pectora ni circum rite ligatus erit.
Quid prosunt, quae non recte usurpaveris arma?
Qua non utaris, quid tibi quaeris opem?
Stultum est, auxilium petiisse, nec illius usum
Nosse, quibus possis id retinere modis.
Sic thorax tibi iustitiae quid prosit HIESU,
Ni cingas, possitne dare terga tibi?
Omnibus ipse suae donat probitatis honorem,
Quam vero in multis non ea pondus habet?
Qui caelo terraeque simul dat lumina Phoebus,
Non tamen occlusis cernitur ille locis.
Utendum est Christo, dum nostrum est promptus in usum:
Quo se subducet, flebile tempus erit.
Credite, vos inter dum lux versatur, eidem,
Lucis ut et sitis pars quota: lumen ait.
Fulgidus aere viri si bella gerentis amictus
Decidet, hunc tutum quis fore, sponsor erit?
An'ne humeris male iuncta tuis si viderit hostis,
Arma Dei, neque at quaeso nocere tibi?
Hanc etiam tentet ipse fidem, licet illius hostis,
Iustitiam nobis dona dedisse Deum.
Ecquid scire iuvat? scit idem mors, tartara, daemon,
Credit idem mundus, credit iniquus idem.
Tu quod scis, testare, tuamque exerceat omnis
Vita fidem, tua sit mens quoque grata Deo.
Haec sunt vincla, quibus data fortiter arma ligantur.
Et pendent lateri firmiter apta tuo.
Discipulos huc nempe suos duxere prophetae,
Bis senique duces, turbaque fassa fidem.
Quin Deus ipse suum quondam proprio ore popellum,
Iratus verbis talibus alloquitur:
Iam satis auditum est, quaesit mea blanda voluntas,
Iam mea satque diu gratia prompta fuit:
Isthunc elegi populum, mihi carus ut esset,
His promissa viris non negligenda dedi.
At quia me tantum fallaci voce fatentur,
Pes quaerit fraudes, dextra cruore rubet:
Avertam faciem, mihi cura nec illius unquam
Gentis erit, mecum sed retinebo manum.
Non igitur satis est, Christum donasse salutem
Aeternam miseris, iustitiamque viris:
Illius est virtus animo cingenda fideli,
Et speranda salus non dubitante fide.
Sic prodesse Dei nequeunt tibi dona parato,
Iustitiae vinclis haec nisi corde liges.
Ut cataphractus eas, et formidabilis hosti.
Sint aliqua cincti strenuitate pedes.
Fac tibi sit duro circumdata tibia ferro,
Aptus et ad saevi proelia Martis eris.
Corpora si pedibus quantumvis mollia nudis
Calces, vix aliquod pondus habere queas.
At si ferrata planta et pede triveris hostem,
Languida tum dabitur mittere membra neci.
Queîs ergo poteris communem calcibus hostem
Sternere? cui subdes infera colla pedi?
Principis hîc imitare [(editor); sic: imitatre] tui vestigia Christi:
Exemplo utendum est, quo sine nullus eris.
Ille caput Satanae calcans deforme subegit,
Christiadum possit ne dare damna gregi.
Simplicibusque hostem certamine fudit aperto
Scripturae verbis: testis eremus erit.
Solaque vim tantam divini oracula verbi,
Qua possis regnum vincere Ditis, habent.
Suasum erat, ut Saulem David prosterneret hostem,
Laedere sed patriae noluit ille patrem.
Sic pedibus quartae protrivit daemona legis:
Et pater et mater sint in honore tibi.
Consimili Satanam lucta devicit hiobus,
Quem pugnare Deo iusserat ille suo.
Sanctus at hic plutum profligat, humoque volutat,
Quippe Deum causam dum negat esse mali.
Occinit hoc illi quoque consolabile carmen,
Verbaque vim passis usque canenda viris:
Si bona nil meritus quicquam de numine sumpsi,
Cur mala non etiam sustinuisse velim?
Nudus in hanc veni terram, nudusque revertar:
Et quod non habui, non habiturus ero.
Quid morer? haud mea sunt: Eadem dedit, abstulit idem,
Quem tremit infernus, terra, polusque patrem.
Is mala missa potest mutare in commoda nobis,
Scit nocitura mihi, quae bona tuta putem.
Illius omne siet benedictum nomen in aevum,
Qui nutu exiguo vertere cuncta potest.
Pugnat et Ezechiae per Rapsacis ora protervi,
Qui Satanae absentis munere functus erat.
Quo piget ire etenim, famulos solet ille rapaces
Mittere, queîs fallax gutture sermo fluat.
Mandat ut omisso laudet mendacia vero,
Assyriique colat regis honore deos.
Iustus at Ezechias, metuens ne numina laedat,
Iussa viri tempsit, postposuitque Deo.
Maluit obsequium summo praestare parenti,
Impia quam turpis dicta probare viri.
Noluit et portas blasphemo aperire tyranno,
Ne biberent cives toxica mista mero.
Dein precibus, verboque Dei sub daemonis egit
Triste caput, vires eripuitque suas.
A sese repulit saevum mortalibus hostem,
Iosephus, moecham non redamare volens.
Talibus et dictis meretricia iussa refutat,
Queîs veluti pedibus daemonis ora terit.
Qua'nam fronte scelus possim committere tantum?
Uxorem domini cur violare velim?
Qui mihi, quicquid habet, soli commisit, ut esset
Tanta domus curae credita tota meae.
Quamvis ignotus fuerim, sed barbarus hospes,
Vix licet ante duos emerit ille dies:
Nil magni, pretio digni, nil denique cari
Possidet, id patulum quin siet omne mihi.
Suntque reclusa mihi, reliquis occlusa ministris,
Me tanto coniunx ardet amore tuus.
Illius an thalami tam iusta ego foedera rumpam?
Huic benefactori tam male gratus ero?
Aut (hoc si minus est) summi praecepta parentis
Transgrediar? stuprum conscia membra patrent?
Absit ut et dominum, de quo tam plurima caepi
Commoda, et iratum numen habere velim.
Arma decet nudis circumdare talia plantis,
Ut Stygium possis exsuperare ducem.
Muniat ille pedes etiam, longinqua viator
Qui loca, castra volet seu diuturna sequi.
Nam procul ire datur nudis haud calcibus ulli,
Aspera cum teneris non iuvat esse simul.
Sunt duri (mihi crede) Satan, Mors, Tartarus, hostes:
Asperius saxis, crimina, mundus, iter.
Hos inter lapides, his qui versatur in oris,
Offendet teneros saepius ille pedes.
Ergo Evangelii cingas hypodemate plantas,
Id celebres cunctis sedulitate viris.
Dicta, ubicumque datur, studeas divina fateri,
Et verbum domini calceus esto tuus.
Vita est perpes iter nostra, et durabile bellum:
Sicut in hospitio, sic et in orbe sumus.
Plurimaque eveniunt nobis indigna ferenda,
Quae nisi promissa ferre salute nequis.
Ergo geras tecum divinae commoda pacis,
Quam Christus charis donat habere suis.
Hac potes adversos patienter ferre labores,
Nec te durities laeserit ulla loci.
Hac bis sex Christi contenti pace ministri,
Non timuere viros, non timuere necem.
Ad quosuis terrae iussi sunt pergere fines,
Gentibus et cunctis dicta referre Dei.
Portitor alter erat, poscensque tributa viarum.
Pisciculos alius deliciebat aquis.
Texuit hic pannum, formam texto indidit ille:
Malleus huic, illi cura securis erat.
Sic exercebant crasso sua membra labore,
Cura nec ulla libris incubuisse fuit.
Attamen indocti doctos adiere, potentes
Et miseri, et tempti corripuere duces.
Ausi etiam stolidi sapientes visere Athenas,
Et sophiae partes instituisse novas.
Quis dedit has illis Platonem carpere vires?
Dogmata Socraticis praeposuisse sua?
Armat eos Deus ipse sui munimine verbi,
Taliaque iniungens, ne vereantur, ait:
Postquam accesseritis reges, dominosque potentes,
Ne sitis tristes, sollicitique nimis.
Spiritus aetherea vos cuncta docebit ab arce,
Admonitos omni tempore vera loqui.
Quae sit, ne dubitent, doctrinae summa: Fidelis,
Et renovatus aquis (dicite) salvus erit.
Haec cinctura pedum spinas et saxa viarum,
Et quamvis longum spernere fecit iter.
Saxea tota via est: elata potentia mundi,
Vincula, aquas, ignes, ferra, crucemque minans.
Asperitas illis tamen ista nocere nequibat:
Vincebant verbi strenuitate sacri.
Ne metuas hostem corpus mortale necantem,
Quin metuas animae qui dare damna potest.
Acria sunt vepreta dolor, mortisque labores,
Calceus haec superans dogma salutis erat.
Eripuit Christus devictae spicula morti,
Ut veluti placida membra quiete levet.
Saepius ille necem, somnum: requiescere dixit,
Et dormire animis corpora cassa suis.
Denique perpetuae est illi mors ianua vitae,
Quisquis in hoc fixit spem domitore suam.
Haec quoque praesenti vitiorum. sparsa veneno
Vita est, et variis multiplicata malis.
Quaeso quis hoc gradietur iter sine tegmine crurum?
Ecquis peccati tutus ab angue fuit?
At licet hoc violarit iter, scelerisque notarit
Labe venenosa, ceu levis aura sumus:
Attamen antidotum, certamque habuere medelam,
Sanguine quod Christi crimina tecta latent.
Hoc corio cinxere pedes, neque crimina coeptum,
Nec mors, nec Satanas impediere gradum.
Qui volet hac igitur mundi asperitate levari,
Sive cupit longum ne videatur iter:
Ille salutiferi studeat sine fine fateri
Dona Dei, nullas horreat ille minas.
Sic habiturus erit promissae commoda pacis,
Aethereoque [(editor); sic: Athereoque] patri consociatus erit.
Id dedit ipse suis Christus solamen amicis:
Credite discipuli (grex adamate) mihi,
Qui me confessus fuerit mortalibus, illum
Caelesti coram patre fatebor ego.
Iam quis damna viris potuit dare noxia? quaeso
Queîs caruere bonis, qui placuere Deo?
Cui Deus est clemens bona possidet omnia caeli,
Totus et angelicus seruit honore chorus.
De nihil esse potest: colit hunc mare, sidera, tellus:
Nil contra Ditis porta superba valet.
His illi pedibus superarunt crimina, mundum,
Tartara, Plutonem, perpetuamque necem.
Cum sis iam totus nitido circumdatus aere,
Arma etiam docta corripe saeva manu.
Sint agiles pugni, bellique peritus uterque,
Et fortes digiti, brachia prompta sient.
Laevus discutias infligas vulnera dexter:
Laevaque sit scuto, dextra sit ense gravis.
Ne Stygio confide duci, non figere cessat,
Tu cautus clypeo membra petita tegas.
Et quibus excipienda modis sint spicula discas:
Qua facilis laesu est, hâc petit ille cutem.
Arripias fidei scutum, quo tela repellas:
Fortia quantumvis non timet arma Satan.
Fertilis est satanae ter mille pharetra sagittis,
Quaelibet aeternae pharmaca mortis habet.
Utitur et variis ad nostra incommoda telis,
Nec modus est unus, quo necat ille viros.
Persequitur, dubitare facit, spem surripit aegris,
Arma timere iubens, atque negare Deum:
Numine contempto, propriis confidere suadet
Viribus, et falso pectore amare Deum.
Iussaque divinis monitis mortalia praefert,
Excitat et verbi taedia mira sacri.
Haec ut discutias horrendi tela tyranni,
Scutum firma fides e(ptaboei=on erit.
Totum in nos daemon terrarum suscitat orbem,
Per mundumque trucem plurima damna parat.
Omnem fortunam, successus impedit omnes,
Afficit et variis pectora nostra malis.
Atque ita sollicitos reddit, dubiosque salutis,
Quippe Dei tardam quod videamus opem.
At tu ne dubites promissis credere Christi,
Qui sese nobis adfore semper ait.
Quamvis ferre crucem tumido cogaris in orbe,
Atque pati capitis plurima more tui:
Tempore (crede) suo tandem meliora sequentur,
Hisque malis finem numina trina dabunt.
Promisere suis bona cuncta fidelibus. Ergo
Hac veluti clypeo disice tela fide.
Verum ubi iam daemon frustra est iaculatus in auras,
Nec terrore tua est debilitata fides:
Sunt illi meliora, quibus tua corda fatiget,
Spicula, et in dubium te quibus ille vocet.
Obicit dotes, et commoda multa malorum,
Damnaque iustorum, pauperiemue gravem.
Id studet, ut mentem nostram impatientia vincat,
Sorte malos faciens candidiore frui.
Et quid credis (ait) te numinis ipse fidelem
Esse salutiferi, teque placere Deo?
Si tibi vera fides esset, fortuna labori
Aequa, tuaque forent praemia digna fide.
Cuncta Deus benedixit ei, seu rure laboret,
Sive domi, curet qui sua iussa sequi:
At quia nulla tibi cedunt, quaecumque gubernas:
Prospera, crede mihi, sunt maledicta Deo.
Hîc praetende fidem, fidei sub tegmine semper
Tutus eris, laedet nulla sagitta fidem.
Pollicitis haerere Dei sine fine memento,
Omnia Christiadum sunt benedicta gregi.
Hic status, hic vere est divini numinis ordo:
Ut bene sitque bonis, ut male sitque malis.
Sed cum peccatis iusti quoque corda redundent,
Nec sit qui vitiis pectus inane gerat:
Ecce Satan mundi factus per crimina princeps,
Ordine perverso, miscet in igne fretum.
Damnis damna viris cumulata fidelibus affert,
Duraque fortunam vertere terga facit.
Ac crebro ingeminat trucibus sua dona tyrannis,
Auget et insigni commo ditate malos.
Impius haec spectans successu iudicat acta,
Et pro fortunae conditione fidem.
Turpius esse volens, secus haec reputare memento,
Cassa nec externa sorte notanda putes.
Crede ducem mundi velle hac ratione fideles
Vertere, ne pergant ad pia regna viam.
Sis contentus eo, quod sit benedictio christus,
Quisquis eum vero corde fideque capit.
Nec sis impatiens felici sorte malorum:
Damna videns iusti, nec trepidare velis.
Non potuere Deum mala mille nocere fatenti,
Nec prodesse malis commoda mille viris.
Num dare dona potest, qui nil nisi summa malorum est?
Quique iacet vinctus, num dare damna potest?
Quae rudis esse putat, non sunt incommoda, mundus:
Non ea, quae vulgus commoda dicit, erunt.
Capta oculis, ac mente simul pars magna virorum
Sic sentit, Stygio praecipiente deo.
Ast ubi vera fides est, et spirabile numen,
Commoda se nobis obvia summa ferunt.
Hîc satis apparet, quantum mediocria praestent,
Et quam sint hospes perniciosus opes.
Quam bona praecellantque bonis, aeterna caducis,
Perpetuis quanto nostra minora malis.
Adde quod hîc nobis quae sunt incommoda, prosunt,
Exercentque fidem, continuantque preces.
Atque ita, quae nocitura putes, latura salutem
Sunt tibi, dum sursum tollere corda iubent.
Cur mala nostra, rogas, bona sint? benedixit Hiesus,
Qui genus omne mali dum subit, illa sacrat.
Omnia sunt bona facta bonis, sancta omnia sanctis:
Purius at Christo quid, meliusque dabis?
Ergo piis voluit solita bonitate sacratum,
Quicquid in artifices sumpserat ille manus.
Sustulit ille crucem, crux est modo sancta, fideles
Plaudite, laetitiam pectora plena gerant.
Pauperiem primis mox est perpessus ab annis,
Ecquid pauperie dulcius esse potest?
Tota referta gravi fuit aegritudine vita,
Sic tristes morbi sunt (mihi crede) sacri.
Suave sit impositum Christi pro nomine vinculum,
Is manibus laqueos, is pedibusque tulit.
Quam cuncti usque adeo trepidanti corde timemus,
Mors quoque saeva, piis est leve facta iugum:
Sanxit eam nobis, triduo qui bella gerenti
Eripiens vires, victor ad astra redit.
Denique quid quaeris? Paulo sunt teste sacrata
Omnia, servanti caelica dicta gregi,
Fortior est plerumque fides in corpore forti,
Debiliorque cutis debile pectus habet.
Languida languores animi quoque membra sequuntur,
Corpore triste simul cor trepidante tremit.
Postquam igitur Satanas mala non laedentia misit,
Aut quum nil sanis obfuit arte sua:
Aegros aggreditur, quorum pars altera vitae est,
Altera par mortis: crimen utrimque furit.
Et quia perfacili quovis ratione moventur,
Nec se iam caeli, nec Stygis esse putant:
Inter utrumque minax Stygius terrore tyrannus
Advenit, et dubio spem male corde rapit.
Inculcat nostrae scelerum tot milia vitae,
Scripturam, qua te vincere possit, habens.
An nescis poenam vitiorum stulte tuorum
Esse necem, morbos, agmina tanta mali?
Quae Deus ingeminata dedit vice criminis Adae,
Quae modo divini signa furoris habes.
Mente quod hic trepidante iaces, meruere, gravatam
Quae reddunt vitam, crimina facta tibi.
Si te diligeret Deus, haud tam turpiter esses
Turbatus, tantis nec premerere malis.
Redde Deo raptum paradisi ex arbore malum,
Et morbus finem mox habiturus erit.
Sed quia, quod factum est, infectum reddere, nulli
Contigit, in cunctis cupla relicta sedet.
Propter et hoc omnes fur tum periere parentes,
Hoc dabit aeternae [(editor); sic: aeterae] sic tua membra neci.
Tu clypeo contra: non me tua fervida terrent
Dicta, minaeque (ferox) cor mihi forte manet.
Ille meam princeps qui dextram ad proelia firmat,
Solamen melius, consiliumque dedit.
Quotquot (ait) tristes estis, nimiumque gravati,
Me petite, et vobis invenietis opem.
Sive dolent mentes vitiis, seu corpora morbis,
Solus ego adiutor (credite) vester ero.
Filius ecce Dei, terrae qui sceptra, polique,
Continet, hunc medicum non pudet esse meum:
Illius ipse rei firmos miracula testes
Tradit, ut ex sese sit mihi certa salus.
Reddidit auditum surdis, mutisque loquelam:
Hoc medicante videt, qui modo caecus erat.
Firmavit nervos nimio torpore solutos:
Imperat hic, claudis et nova vita redit.
Quod mirum dictu, vivunt egressa sepulcris
Corpora, ceu glacies frigore dura prius.
Huic ego confido, mihi qui donare salutem,
Si modo crediderim, vultque potestque simul.
At peiora, cave, veniunt iam spicula Ditis:
Nil valeant morbi, Mors magis ipsa valet.
Dulcius est siccae conscendere limina mortis,
Inque toro molli corde volente mori.
Turpior est aliis quae nos cogentibus aufert,
Aut quae caede truci sanguinolenta venit,
In morbis spes est mansurae plurima vitae,
Et membris vires posse redire suas.
Mors vero praesens, oculisque oblata, salutem
Nec videt, aeternae spem neque lucis habet.
Terror ubique manet, quem sic pallore notavit,
Seminecem vitam sensibus orbus agit.
Hanc hostis pharetra emedia rapit ille sagittam,
Vincla necis, quâm sint, horridiora probans.
Quum dare nos operam fidei videt, atque saluti,
Figere et in vera relligione pedem:
Praesenti nece structus adest, mundique monarchis,
Qui cum Christiadis impia bella gerunt.
Hi laxis animi nos aggrediuntur habenis,
Conantes nostram vincere caede fidem.
Suspendunt, iugulant, flammas minitantur, et undas,
Et pia nunc ferro, nunc fame membra necant.
Hac nos materia daemon seducere tentat,
Quamque est, terribilem se magis ipse facit.
Territat et dictis credentia corda superbis,
Mortis ut abducat de pietate metu.
Quid stolidus quaeris, vitam num vendere morte?
Aut vanam pretio spem male sanus emes?
Hancce ne contemnis, quae sit pretiosior auro?
An nescis vitam fata dedisse tibi?
Illam igitur serues: meliusque ut vivere possis,
Fac placeas mundo, qui tibi cuncta debet.
Sunt tibi divitiae, sapientia, census, honores,
Te potes in summos in sinuare gradus.
Utere divitiis, ac suavis vivere pergas,
Sic tibi deesse tuae nil patientur opes.
Consiliis prodesse potes, sapiensque vocari,
Qua veluti patriae nobile numen eris.
Est quoque, qua possis regnare potentia multis,
Hoc pacto coges in tua iura viros.
Denique si in magnis versaris honoribus, omnes
Curvabuntque genu, subicientque caput.
Hisce ne contemptis mundum furiose relinques?
Tam pereant dulces num patiere dies?
Haec bona, spe falsa melioris perdere vitae
Quaeso cupis? dubio vendere certa placet?
Quo properas? maneas, mors est magis atra tenebris,
Totaque luminibus, laetitiaque caret.
Nec datur id laudi, mortem subiisse coactam:
Funera sed pompa est turpe vacare sua.
Quin potius coeptum pergas absolvere cursum,
Nec vitae usque adeo temnere dona velis.
Est aliquid mundus: tibi non sapientia soli
Est data: sunt plures, qui pietate nitent.
Num tu solus eris Christo gratissimus hospes?
Quum tot praecipui sint et in orbe viri:
Maiestate, gradu, virtute, et honore potentes,
Aeternae pariter tu dabis ergo neci?
Deliras unus prae te tot milia temnens,
Qui quoque se sperant aethere posse frui.
Ne facias, neque paeniteat te morte reversum
Proposita, vitam restituisse tibi.
Interea tacitus vivas, vulgusque sequaris,
Vitaque (crede mihi) dulcior omnis erit.
Iam nisi firma fides, animus contemnere mortem
Promptus, et aeternae cura salutis erit.
Victus es, et palmas laqueis utrasque dedisti,
A' quibus haud facile est expediisse manus.
Huius amor mundi, Christi quia pellit amorem,
Spiritus hinc niger est, spiritus inde sacer.
Christus at expulsus nos contra a patre repellit,
Iraque prisca Dei iam renovata furit.
Id demum miserum est, summae fecisse salutis
Iacturam, et mundum praeposuisse Deo.
Quis furor optata est caelestia perdere terra?
Eligere aeternis malle caduca bonis?
Qui via, qui virtus, ipsum qui denique verum
Esse cupit, mendax non erit ille tibi.
Is nos perpetuae per mortem in gaudia vitae
Ducturum sese, splendida signa dedit.
Nomine neve sui metuas amittere vitam,
Utile solamen consiliumque dedit.
Quisquis in hoc animam mundo servare laborat,
Perdidit: at cupiens perdere, lucra facit.
Haec si credideris, licet in praesentia mortis
Vincla ruas, perpes lux tamen inde fluet.
Cur igitur dubites, aeterni credere fonti
Luminis, a cuius spe venit una salus?
Tam pretiosa voles caecus tam vendere paruo?
Tam tenui Glaucum pro Diomede dabis:
Elige, quod mavis, paucas vel suaviter horas
Tristitia mixtas sumere mente levi:
Vel magis aeternae dulcissima castra quietis
Ad retinenda cruci tempora parva dare.
Si quaedam fidei scintilla in pectore flagrat,
Impediere nihil, quin fateare Deum.
Hac etiam sola super abis spicula Ditis,
Illita praesenti sint licet illa nece.
Mox ubi nil prosunt vires, fallacia rebus
Consulit, et varia tunc iuvat arte frui.
Quum Danai Troiam per vim superare nequiret,
Diruta Sinonis proditione fuit.
Horrebat leo coniunctos accedere tauros:
Ut victor palmam, segregat arte, ferat.
Si non collectos poteris perrumpere fasces,
Divide, sic ferulam frangere quamque potes.
Pectora sic soli daemon si dedita Christo
Cernit, ut abducat, rem gerit ipse dolis.
Eligit ex toto sanctum genus orbe virorum,
Qui sese populum clamitat esse Dei.
Hos mandata iubet, mandataque tradere plura,
Quam quot habet caelum sidera, monstra mare.
Deinde ea, seu pia sint, sive impia, cuncta volutat
Saxa Satan, multis sint ea grata viris.
Excitat et, qui se iactent gregis esse fidelis
Tutores, armis ut tueantur idem.
Denique eas leges hominum ratione profectas,
Servandas verbo vult magis esse sacro.
Haec qui transgreditur, caelumque hominesque deosque
Laedit, et in sacrum crimina pneuma patrat.
Quivero Domini ter sancta oracla negavit,
Huic ceu prudenti nil tacuisse nocet.
Nec quoque peccavit, validis quia commoda ventis
Vela dedit, nullum laedere voce volens.
Inferus ille ordo, status et transversus in orbe,
Simplicibus certam non sinit esse fidem.
Tam dubios rex Tartareus facit esse fideles,
Nec patitur sola vivere voce Dei.
Mixta sed aethereis offert mortalia iussis,
Et servanda, salus si velit ulla peti.
Sic dominis iubet astutus seruire duobus,
Unius abducens nos ab amore Dei.
Dividit in geminas corda angustissima partes,
Quae soli Domino sacra salutis erant.
Et solidum a nobis Christus quem poscit amorem,
Rumpit, et a medico virus ad acre vocat.
Hoc cupit ille modo fidei dispergere vires:
Divisae iunctis nam valuere minus.
Quum semel his cepit laqueis tua pectora daemon,
Ex una faciens segmina plura fide:
Paulatim magis atque magis te nectere perget,
Nec procul a palma iam quasi victor abest.
Praecipue si plura ferant tibi commoda mundi
Iussa, salutiferi quam documenta ducis.
Quin tu falsa putes, si quae sunt, dona virorum,
Maestitiamque pii gaudia summa gregis.
Et credas minus esse brevem cum daemone vitam,
Perpetuas Christo quam comitante dies.
Is tibi quae mandata dedit, servare memento,
Solius ut teneas dogmata vera patris.
Inquit enim: Scriptum est, uni tua pectora serues,
Non alium curans, inviolata Deo.
Viribus huic animi solidis, et pectore firmo
Auscultes, alium ne coluisse velis.
Hinc pendet tua tota salus, patre clara vocante:
Hic mea progenies est, et imago mei.
Laetam igitur quicumque petit post fata quietem,
Praebeat huic aures, praestet eique fidem.
Cui vero frigescet amor, dominisque duobus
Est seruire labor, nescit utrique tamen:
Huic sacra deficiet spirantis gratia divi,
Ut vagus infelix ingrediatur iter.
Nesciat et dubius, quae sit via vera salutis,
Quae facienda minus, quae fugienda minus.
Sed miser in mundo pereat, cui praestat honorem,
Stultitiaeque ferat praemia digna suae.
Haec est poena virûm, qui plus parere laborant
Humanis, quam quae numina iussa ferunt.
Ne timeas igitur soli dare pectora Christo,
Qui feret in media morte salutis opem.
Huic uni credas, qui nil nisi vera fatetur:
Et quia sit dives, sitque benignus, ames.
Quum valuisse nihil sua spicula sentiet hostis,
Membraque sub clypeo tuta latere videt.
Ultima vincendi spoliare, aut frangere scutum,
Est via, quo fracto tegmine nullus eris.
Sic ubi te invictum fidei velamine Pluto
Viderit, et scutum fortius esse tuum,
Restat ut aethereum rapiat de pectore verbum,
Cuius ab auditu vim capit orta fides.
Atque ubi tentator surdas tibi fecerit aures,
Et tibi dictorum est frigida cura Dei:
Iam nullis fuerit laqueis opus amplius illi,
Iam penitus captum te vehit ipse manu.
Iam tecum Stygio ducet comitante triumphum
Agmine, io Paean plebe vocante simul.
Tum precibus renovanda fides, in vota vocandus
Christus erit, ne nos deseruisse velit.
Exciderit scutum, nudosque reliquerit armos
Rursus idem tollas, et novus esto pugil.
Non pudor est fugisse semel, sed nolle reverti,
Saepe redit victor, qui modo victus abit.
Nec datur id vitio, clypeum cecidisse lacertis,
Sed lapsum manibus non retulisse solo.
Si tibi securam verbi neglectio mentem
Reddidit, et gelidus pectora torpor habet:
Erige corde fidem rursus, ne spreta salutis
Semita te dubiam fecerit ire viam.
Dulcia quaere viros celebrantes dogmata Christi.
His tribuas aures, hi nova scuta dabunt.
Ferventes dein funde preces, fideique redibunt
Tegmina, non hominum, sed pia dona Dei.
At si nulla tibi est, aut frigida cura salutis,
Iam clypeum raptum noveris esse tibi.
Quare age, ne cesse dominum sine fine precari,
Ne tibi subducat, quam dedit ante fidem.
Robora sed cordi praestet, probitatis amorem
Augeat, immemorem nec sinat esse sui.
Hac ratione viget pietas, et gratia sacri
Flaminis, ut vento flamma fovente furit.
Cum tandem fidei nequit ille effringere vires,
Dum fabros clypei non videt esse procul:
Funditus evellit radicem et semina verbi,
Profligat fassos dogmata sancta viros.
Quippe quod est oculis procul, est a mente remotu:
Credere mens cessat, cum nihil auris habet.
Et quia sola fidem faciunt praeconia verbi,
Qua genus aethereum, salvaque turba sumus:
Curat, ut a nostris longe regionibus, hostis,
Monstrantes Christi dent sua terga viam.
Sic spoliat miseras sanctis hortatibus aures,
Eripiens aegra mente salutis opem.
Dein ruit in quasuis vulgus cito mobile sectas:
Quippe gregis pulso rege vagantur oves.
Taurorum cessant stimulo cessante labores:
Desierit calcar, lentior ibit equus.
Non bene saltatur, si fistula muta quiescat:
Tympana si desint, non bene bella geras.
Laudatum vero capiunt pia pectora Christum,
Urgendo verbi corda subibit amor:
Nulla silente fides intrat praecone tabernas
Pectoris, est crebrae strenuitatis opus.
Fortia si clames, vix hauriet unus et alter,
Nedum si nemo praedicet acta Dei.
Nil ideo miserum magis est, praecone relicto,
Erranti gratum qui bene monstrat iter.
Hoc tandem telum vibrat, qui possidet Orcum,
Cetera si desint, aut valuere nihil.
Et se victorem credit, dum sacra professos
Fecerit exilium quaerere, iussa viros.
Nec cessat: clypeo mox te quoque sternere rapto
Cogitat, et vehemens incipit esse pugil.
Non satis esse putat, mentem purgasse, salutis
Perpetuae curam surripuisse tibi:
Cordis at evacuata tui penetralia replet,
Auxilioque hominum, tartareisque bonis.
Numine neglecto praesentem divitis auri,
Et gravis argenti poscere suadet opem.
Attrahit in mundum, spectat praesentia mundus
Commoda, quantumvis pondera parva gerant,
Venderet exiguo caelestis gaudia regni
Aere, licet solidum, perpetuumque siet.
Non emo spem pretio, folium putat esse Sibyllae,
Nullius inde boni cura latentis adest.
Sic in amore levis mergit tua pectora mundi,
Postquam iussa animis expulit ille Dei.
Quo iam quaeso fides, utroque parente relicto,
Auditu et verbo, qui genuere, ruit?
Excussum, sequitur clypeum trepidatio cordis,
Ipsaque; strenuitas Martis amica fugit:
Aut capiaris iners, aut tegmina dempta requiras,
Aut alium quaeras vincere posse modum,
Militis est munus duplex: defendere corpus,
Atque hostem plagis exsuperare datis.
Gnaviter excutienda manu sunt vulnera forti:
Rursus ut infligas vulnera, fortis eris.
Iam satis armatus, dextra quoque corripe ferrum:
Hesperiis gladius sit tibi tinctus aquis.
Non quidem nullas habuit defensio vires:
Fert laudes, tutum corpus ab ense suas.
At site tueare diu, non pellitur hostis,
Lassaque discutiens verbera membra facis.
Cedere si tandem cupis e certamine victor,
Cum tibi Mars oneri tam diuturnus erit:
Castra inimica petas, hostem pulsare memento,
Et facias illum vertere terga tibi.
Utilior labor est, dare, quam data pellere retro
Verbera: quem miseret, non bene bella gerit.
Qui parcit pugnis, plagas nec saepe frequentat,
Abstineat, Martis non manet ille comes.
Ictibus est agitanda manus: quia dextera cessans,
Lapsa inimicorum surgere corda facit.
Ergo ades, et ferro fugientia terga sequaris,
Absolvas pugnam verberibusque tuis.
Non nisi pulsatus miles de Marte recedit:
Et tua cessabit si manus, ille ferit.
Praevenias hosti gladio qui scindat utrimque,
Urgeto, ut ne queat prêndere tela manu.
Quum metuisse tuum iam daemona senseris ensem,
Sterne solo, facta nec nisi caede redi.
Ecquis erit tam mucro potens homicida tenentis
Tartara, qui carnes ossaque nulla gerit?
An'ne tenenda tibi Pelidae lancea regis,
Herculis aut cestus, Medaque tela manu?
Non metuit ferrum: neque enim mortalibus armis
Pellitur, aetherei nunc opus ensis erit.
Si queat humano Satanas mucrone fugari,
Ferrea vel possent si dare tela neci.
Quid fuerit Christo tot opus cum daemone verbis,
Quando in deserto conseruere manus?
Arrepto valuisset eum vel stipite tactum
Sternere, ne posset membra movere magis,
Fortius at ferrum, melioraque spicula fixit,
Quae magis ac ferrum dux Stygis arma timet.
Ore, sonoque suo letalia vulnera fecit:
Verba sacra in celeres hunc repulere pedes.
Cur adeo metuit verborum verbera Pluto?
Quid leviora levi pondera voce gerit?
Crede mihi, non tam faciles sunt gutturis ictus,
Maior inest ori, quam levis aura, vigor.
Quid non lingua potest, cui cuncta obnoxia paret,
Illius arbitrio stantque caduntque simul.
In sedes certas, mansuetaque iura redegit
Ceu pecus errantes unica lingua viros.
Haec struit immensas, rursus quoque destruit urbes.
Haec figit leges, deinde refigit eas.
Tollit in aethereas, et ab aethere deicit, aedes,
Eripit ex imo, rursus ad ima trahit.
Quem modo damnavit, mox est sanctissimus idem:
Hac duce tetra venit, vel bona fama viris.
Sincerum maledicta virum vehementius urgent,
Quam si vel gladio, vel sude membra neces.
Efficiunt tantum mortalis verbera linguae,
Ut quovis ferro sint metuenda magis.
Quaeso, quid aeterni faciet Iovis unica proles?
Qui patris est verbum, mens, et imago sui,
Qui nihil est unquam vanum vel vile locutus,
Pondus et in dictis fulminis instar habet.
Cuius et excellit mortalia cuncta voluntas,
Si voluit, totus iam nihil orbis obest.
Ergo voluntati quando nil numinis obstat,
Arbitrioque manent subdita cuncta Dei.
I nunc, et dictis Domini, factisve resistas,
Viribus aut verbum crede carere suis.
Terruit ore suo vendentis pectora turbae
In templo: nullus qui remaneret, erat.
Vox (Ego sum) armatas retro iacit una cohortes,
Fit novus audaci deque furore timor.
Os Domini turpem tanto vexavit Iudam
Maerore, ut laqueo colla premenda daret.
Quid faceret verbum, faciat quum talia visus,
Quippe vel obtuitu sternere corda valet.
Illius aspectus tantum sine vocibus egit,
Ut lacrimas tremulo funderet ore Petrus.
Cur igitur Satanas Christi non verba timeret?
Quae gravius frontis lumine pondus habent.
Nec simplex adeo verbum, sed filius ipse est,
Aetherei sermo, velle, animusque patris.
Cum iussisset enim primos Deus ipse parentes,
Arbore ne vetita carpere poma velint:
Callidus humani generis tentator, et hostis
Invidus adversus numina dogma dedit:
Qua vos eumque die capietis ab arbore fructus,
Vivaces eritis, numinibusque pares.
Iuppiter iratus, maledicta aeterna precatur
Serpenti, ut possit iam nocuisse minus.
Tam quia tu diversa meis praecepta dedisti,
Ut magis, atque mihi, pareat Eva tibi:
Perpetuo maledictus eris, cunctisque perosus,
Quas nutrit tellus, pontus, et aura feris:
Ventre tuo nixus, passus gradieris acerbos,
Dura rudis terrae sit tibi massa cibus,
His neque finis erit, po/lemom d' a)/spondon e)gei/rw,
Atque inimicitiae perpetis arma seram.
Tu mulierque odii strictissima vincla subibit:
Hostis et alterius seminis alter erit.
Surgere femineo faciam de semine prolem,
Quae cerebrum capitis conteret omne tui.
Hic patris aeterni sermo caro denique factus,
Ut redimat lapsos, induit ora viri.
Id verbum Satanae manet alta mente repostum,
Hinc lacrimae, hinc atro crevit in hoste tremor.
Dicta Dei cum rebus enim, factisque cohaerent,
Novit is esse Deum verbaque prorsus idem.
Et sensit Christi vocum Stygis incola vires,
Expertus nullos aeris esse sonos.
Vix tribus auditis in eremo a numine verbis,
Improba dat celeri terga videnda pede.
Iusserat ex muto salvator cedere Ditem,
Haud mora, quin tortor desinat esse viri.
Tam dirus princeps non tam cito pareat ori,
Ni sciat, ac linguam maius inesse Deo.
Huius at herois sit quanta potentia vidit,
Certaque sermones numinis acta sequi.
Audierit licet ante duos bis mille recursus
Solis, at has pondus sensit habere minas.
Christus enim vita functus divina replevit
Iussa, et in inferni regna furore ruit,
Portarum vigiles caedit, rapit omnia secum,
Inque hostes captos vincula dura iacit.
Plutonis religat palmasque pedesque catena,
Ne dare damna pio possit (ut ante) gregi.
Eripit et foedae letalia spicula morti,
Seminecem faciens procubuisse solo.
Tartara pruritu misero spoliavit et aestu,
Flammigeramque Stygem frigore stare facit.
Criminibus dirum nostris rapit inde venenum,
Non nos perpetuam passus obire necem.
Haec tamen haud ullo parta est victoria ferro,
Nec gerit aes manibus, nec ligat ense latus:
Sed patris ex imis verbum quod mentibus hausit,
Hostibus obiciens, vulnera tata ferit.
Hoc primum Satanam vicit sermone cruentum,
Grassari in turbam desine (mando) meam.
Ipse ego pro cunctis animam mortalibus egi,
Morte mea rapiens faucibus hosce tuis.
Qui mihi se credit, suaque in me crimina fundit,
A'scelerum culpa me duce liber erit.
Huic tu ne noceas, nec in hunc tua flagret Erinnys.
Hunc contra invito sit tibi clauda manus.
Nec portae inferni, neque summa potentia mundi,
Nec tua vis contra quid valuisse potest.
Cogitur his daemon dictis parere, nec ultra
Demere sive apicem, ponere sive pedem.
Ceu duris illo est vinctus sermone catenis,
Neu certos fines trans queat ipse gradi.
Ac velut immanis vinclis leo strictus oberrat,
Se tamen ex illis expediisse nequit,
Tum de terrisono vastum dat gutture murmur,
Diductoque atrox incutit ore metum.
Et quamvis non sit, liber tamen esse videtur,
Ferrea dum strepitum vincla dedere gravem.
Mox timidi aufugiunt pueri, facilesque puellae,
Saepeque respiciunt, an velit ille sequi.
At quum sit captus, densoque ligamine clausus,
Longius ire nequit, quam sua vincla ferunt.
Sic quasi compedibus validis constrinxit IESUS
Daemona voce (Tuus tartara morsus ero.)
Os Domini illa fuit tam fortis et arcta catena,
Qua Satanas clausus nunc dare damna nequit.
Ac licet horrisonis totum perterreat orbem
Faucibus, et simulet posse nocere viris.
Non tamen ille suas (rumpantur ut ilia) metas
Transit, eique pios nec tetigisse datur.
Multa quidem clamore levi, vanoque furore
In grege Christiadum corda timere facit.
Verum ubi firma fides est, et spirabile numen,
Audeat in tales ille movere manus.
Audeat hos saltem digito contingere summo,
Ad sese nedum, vel sua regna trahat.
Has etiam vires verbum velut ensis habebat,
Perpetuae contra tristia vincla necis.
Talibus hinc dictis proles divina minata est:
O mors, tristis ego mors tua Christus ero.
Ceu gladius vox ista necem prostravit: humique
Nunc iacet, et pestem pallidus hostis habet.
Terribili tamen usque suo cupit illa colore
Reddere nos pavidos, missilibusque suis.
Non secus ac larvae facies induta pererrat
Tegmine, cum Baccho ver sua sacra facit:
Hic tegitur fulua truculenti pelle leonis,
Ille lupi, est alius corniger, alter equus.
Et quam quisque potest, foedissima corpora fingit,
Ut possit Baccho rite placere suo.
Quantumvis tamen horribili sint ora figura,
Ludibrio stolidos gens puerilis habet.
Aut velut in medio Cereris custodibus agro
Stantibus, aligero dant pede terga ferae.
Hi vero immoti, similesque minacibus hîc stant,
Quilibet armatos dixerit esse viros.
Sin penitus spectes, propiusque accedere tentes,
Mox tibi Cumanus notus asellus erit.
Nec magis horrebunt homines cum stramine fustem,
Sed pecori et silvis causa timoris erit.
Est atrox equidem tetro mors pallida vultu,
Exuviasque trucis foeda leonis habet.
Non tamen humana cuiquam de gente nocebit,
Ni cui sit pietas impietate minor.
Sed metuendus adest brutis animalibus hostis,
Qui ratione (putes) non voluere frui.
Consumpsisse dies gaudent qui more ferarum,
Nec curam Christi, nec pietatis habent.
Queîs Mammon Deus est, et quos amor urget habendi,
Hoc quibus in mundo pectora mersa latent.
Qui sedes celsas, magnos venantur honores,
Quos regnis furiae, laudis amorque rapit.
Illicitos quicumque toros, Veneremque sequuntur
Amfibio\n, domus aut quos aliena iuvat.
Qui nihil in somnis agitant nisi proelia Martis:
Nil tractant vigiles, quam dare membra neci.
Qui populum, verbumque Dei sine fine fatigant,
Atque piis rabido bella furore parant.
Hoc quicumque modo consumunt tempora vitae,
Tristia tela necis duritiemque timent.
Et quia sunt pulvis, terrentur pulvere mortis,
Quae tamen a Christo victa nocere nequit.
Sed laqueis constricta iacet sermonis HIESU,
Et multum prodest, dum dare damna cupit.
Dum putat inferno se nos misisse salutem
Ducit ad aeternam, ianua facta poli.
Dum rebus voluit nostris imponere finem,
Non res, sed finem cogit habere mala.
Sic adeo nequit hic dare damna fidelibus hostis,
Debeat ut telis commoda ferre suis.
Ecquis non laudet, necuit quod crimina ferrum?
(Fide Deo, scelerum non erit ipse memor.)
Vox fuit ista frequens Domino: Peccata remissa
Sint tibi, te salvum fecit abire fides.
Hoc nobis dicto gladium victoria Christi
Tradidit, hoc verbo crimina victa iacent.
Cum viperae fatale genus desertus haberet,
Morte repentina, quos tetigere, ruunt.
Huius ut avertat tam tristia funera labis,
Aenea serpentis dat simulacra Deus:
Ut quibus horrenda sit corpus ab angue petitum,
Sanarent visa mortua membra cruce.
Tam dirus serpens hominum peccata fuerunt,
Fuderunt virus pectus in omne suum.
Crimina quos tangunt, velut a serpente necantur,
Perpetuaeque ruunt ad penetrale necis.
Ne genus at miserum penitus mortale periret,
Fa/rmakon omnipotens, antidotumque dedit.
Desuper afflictis verissima dicta remisit,
Ipsaque vox voluit filius esse patris.
Qui scelerum tristes molem sentitis, adeste,
Quemque dabo memori sumite corde cibum.
Corpus habete meum, testans me vera fateri,
Ecce cruor, lotrix criminis unda meus,
Ambrosia quicumque mei se corporis implet,
Nectareasque mei sanguinis haurit opes:
Hic sciat esse suis hoc in munusque bonumque
Visceribus latitans crimina dempta fide.
Corpore vita datur, peccata cruore lavantur,
Corpore vivus erit, sanguine purus erit.
Frustra igitur contra verbum peccata veneno,
Cincta suo pugnant, toxica voce cadunt.
Terror adhuc restat, quoddamque in crimine virus,
Quo se capturum pectora quassa putat.
Nemo timet fucos ideo, quia grande susurrent:
Pictus, ut exstinguas, non eget ignis aqua.
Sic tua salvifico solamine corda quiescant,
Quod Christus scelerum triste remisit onus.
Daemonis interea terrorum somnia spernas,
Fas celebret Bacchi, te sine, festa Satan.
Denique tartareus furor, infernique tumultus,
Cassat, et arbitrio statque caditque Dei.
Ore salus quia nostra suo prostravit abyssum,
Quae, velut ense, minis nunc superata silet.
Tu Petrus es, super hanc petram mea castra locabo,
Quo tua dicta fluunt, hîc mea bella geram.
Hanc nequit adversus quicquam robusta profundi,
Aut velit, aut nolit, porta valere ducis.
Infernum specta, quâm fortiter ille ligarit,
Nil nisi qui verum est, nil nisi summa boni.
His fugere minis Stygio de flumine fluctus
Mortiferi, et tenebrae vim posuere suam.
Laedere nec possunt ullum captiva fidelem,
Tartara, sed mersos impietate viros.
Ut mare transcendunt rubeum ducis agmina Mosis.
Et patitur siccos (nec solet) unda pedes.
At Pharao crudelis aquas scansurus easdem
Mergitur, et comites interiere simul.
Sic patet atra quidem semper tibi ianua Ditis,
Grandibus et quosuis faucibus ipsa manet.
Non tamen hinc capitur, Christo nisi turba rebellis,
Aeneus at murus cogitur esse piis.
Has illi vires rapuit victoria verbi,
Unica sic Stygias vocula sedat aquas.
Ensibus haud aliis pugnando est usus IESUS,
Sive super terram, sive profunda petens.
Ictibus ille datis quali docet arte reponas,
Ut regerat, felix qui cupit esse pugil.
Cum gererent adversa duo summi arma monarchae,
Hic veniens orco, desuper ille satus:
Egregia divina manu letalia proles
Excussit Stygii gnaviter arma ducis.
(Nam duplex gladii vis est, et vulnera pellit.
Verberibus profugis, vulnus et ipse facit.)
Pauperiem vix ille rapit miserabile telum,
Dum iubet in panes vertere saxa Deum.
Christus adest subito verbe non impiger ictu,
Disiciens gladio daemonis arma suo.
Externis non nostra cibis modo vita quiescit,
Paneque mortali non satur ullus erit.
Perpetuam sed verba famem divina repellunt.
His bene pastus, erit corpore, mente, satur.
Efficit ille nihil, pulsusque revertitur, armis
Talibus instructus, qualia Christus habet.
Namque sacris cernens hunc se defendere verbis,
Scripta, velut simius, non minus ipse rapit.
Angelico mandata gregi dedit aethera quassans,
Ut tibi custodes semper adesse velint:
Ne tibi vel casus, neve aeris impetus obsit,
Aut noceant digitis aspera saxa pedum.
His fretus mittas te iam de culmine templi,
Inde tui latus rumor honoris erit.
Is contrâ: lege scripta, Deum tentare caveto,
Non patitur secum ludere quemque Deus.
Hoc ensem Satanae dominus mucrone recussit,
Illius et plagis non tulit esse locum.
Viribus at prope iam fractis petit ultima Martis
Auxilia, et summam Dis sibi quaerit opem.
Non paupertatis telum, non ensis honorum,
Vincere non potuit gloria, fama, decus.
Ceu sacra, maiestas et magna potentia mundi,
Anchora, prenduntur daemonis arma manu.
Ostendit summo celsi de vertice montis
Regna virûm, et celebres, quas habet orbis opes.
Christe, tuis si me precibus dignaberis, inquit,
Et fueris supplex, haec tibi cuncta dabo.
Daemonis en Christi tandem cadit ictibus ensis.
Dum ferit, in partes rumpitur ille duas.
In manibus tam firma fuit vis aenea summi
Numinis, ut fracto fugerit ense Satan.
Plaga erat insignis: Nemo est in vota vocandus,
Dignior est nemo, quam Deus ipse coli.
Viribus ac ferro tandem hic spoliatus IESU
Sermone, aufugiens regna profunda petit.
Hac ratione Satan verbo superatus, ut aeger
Procidit, et victas tendit ad astra manus:
Hoc utare vigil ferro, quicumque fidelis,
Et miles Christi strenuus esse cupis.
Sic pugnes gladiis Satanae excipientibus enses,
Quaeque dedit, retro verbera pelle vigil.
Non alias, quam verba Dei, timet ille sagittas,
Hoc mucrone petens proelia, victor eris.
Nec timeas, nete sit deserturus, acutus
Permanet, et retinet vim sine fine suam.
Queîs fiunt, pereunt, dextris mortalibus arma,
Quippe frequens usus debiliora facit.
Sic medio Turnum gladius defecit in ictu,
Longa cadit manibus pars, brevis ansa manet.
Ensis at aethereus robur sibi colligit usu,
Verberibusque redit fortior inde datis.
Non secus atque Anteus [Reg: Antaeus] prostratus ab Hercule surgit
Firmior, eque solo vim capit ipse suam.
Debilitas aliis, veniunt huic robora lapsu:
Casus obest aliis, hunc cecidisse iuvat.
Sic etiam crebro hic vires acquirit ab ictu:
Plaga frequens fragiles, hunc viguisse facit.
Quo magis hoc utere, magis (mihi crede) manebit
Durus et adversus Daemonis arma ferox.
Ferra diu gessisse, manus et membra fatigat,
Ut tandem vinci lassus ab hoste queas.
Aversus Madian duce sub Gedeone merentes
Membra nimis demum Marte gravata levant.
Strenuus et Sampson, quo nil robustius unquam
Terra tulit, fessa proicit arma manu,
Salvifici vero vis longe acerrima verbi,
Aegra remissa iacet, continuata viget.
Ni vitulum crebro natus Crotone tulisset,
Non humeris posset sustinuisse bovem.
Non tam difficilis labor est aut arduus ullus,
Quin facilis fiat, si modo promptus eris.
Si pati aris iners Domini requiescere verbum,
Ignavum faciet te tua pigra quies.
Sedulus ut vincas, hostem clamore sequaris,
Et novus intrabit corda subinde vigor.
Exul Idumaeos Moses petit agmine fines,
Hîc cupiens iussu castra locare Dei.
Invidet hanc miseris Amalec contingere sortem,
Finibus Israelem se recreare suis.
Adversus populumque Dei violentus ad arma
Confluit, et multo milite cinctus, adest.
Quid facerent illi, quorum sine viribus artus,
Lingua siti pendens, faux moritura fame?
Itur ad extremum summis in rebus asylum,
Hîc promissa aderant (anchora sacra) Dei.
Haec velut ancipitem Moses pius arripit ensem,
Pronaque victrices fundit ad astra preces.
Nec tantum verbis orat, sed ad ardua voci
Extensis manibus sidera monstrat iter.
Quamque diu pugnat pecibus, promitque lacertos,
Permanet Hebraeus victor, Edomque fugit.
Brachia tollendo quoties lassata remittit,
Israelis fugiunt agmina, vincit Edom.
Ne nimis ergo diu sibi brachia tensa residant,
Ne've fatigari possit (ut ante) mora:
Ingenti cubitum fecit requiescere saxo,
Lapsuras potuit quod retinere manus.
Nec prius inclusas voluit recludere palmas,
Quam de rege super nil Amalece foret.
Sic veniet solo requies tibi nata labore:
Cessando fessus, Marte quietus eris.
Ictibus at nimiis tandem perit ensis acumen,
Fracturas plagis colligit ille datis.
At non aut hebes aut fragilis datus aethere fiet,
Verberibus crebris vimque aciemque capit.
Fratre Cain caeso est audito numine primum,
Nil motus, tantas non ratus esse minas.
Dicta sed instanti Domino discindere mentem
Sentit, et urgendo sternitur ore Dei.
Quolibet ut mallet ferro sibi membra secari,
Quam verbi tantas pectore ferre cruces.
Quo fuit et Christus monitis melioribus usus,
Hoc citius Iudas ad sua vincla ruit.
Scilicet instando vires acquirit et usu,
Scindendique habitum sedulitate trahit:
Externos aetas gladios ferrugine pingit,
Et tandem fragiles aegra senecta facit:
Huic neque tempus edas, neque scabra rubigo nocebit,
Sed magis atque magis fulgidus ensis erit.
Quae decus et vires rebus mortalibus aufert,
Annorum series huic dat habere iubar.
Cum sua principio populis oracula IESUS
Redderet, et verbum diceret esse crucis:
Spernebant omnes tamquam cariosa loquentem,
Externum passi ceu satis ante iugum.
Verum postquam aderat Christi iam meta laborum,
Ut sibi nota petat rursus ad astra viam:
Numen ab aethre volat spirans, quod lumina dictis
Admovet expediens, quae prius ille dabat.
Tum demum nova forma virûm se prodit, et ardens
Fulgura flammigero splendor ab ense vomit.
Tum demum iucunda fuit radiantibus armis,
Ter quatuor Stygio cum duce pugna viris.
En verbum Domini prima est velut umbra iuventa,
Et carie obductum, canitieque latet.
Dein sibi paulatim splendorem colligit usu,
Denique fit madido noxia flamma gregi.
Aut plagis agitandus erit datus aethere mucro,
Aut cito ferrivorae praeda quietis erit,
O'miseras urbes, vestros quam densa rubigo
Debilitat gladios, et vorat arma situs.
Quid stolidi cives ferrum tentare vetatis,
Ne quis aperta Dei dicta sonare velit?
Quaeso quid arma manu, quid pectore verba salutis
Ferre iuvat? non est haec modo nosse satis.
Quin potius iubet ore sonum dare Christus aperto,
Dictaque clamosa voce probare Dei.
Cur illum fugitis, qui vos instruxit in armis?
Qui docuit vestras proelia nosse manus?
Cur non utimini, quod misit ab aethere, ferro?
Cur velut invisam numen habetis opem?
ILlius e castris cur tam procul agmine facto,
Egressis restat nullus ab hoste timor?
Cur demens ac caeca cohors, quam castra saluti,
Castra inimicorum sunt propiora tibi?
Cur socios linquis, medioque illaberis hosti?
Cur tibi perpetuae cura salutis abest?
O'quoties velut alarum sub tegmine Christus
Iustitia voluit te latuisse suo.
Ut miserum ipse gregem te sponte perire volentem
Faucibus eriperet Ditis, et ore necis.
Si bene cordatus, neque mens tibi laeva fuisset,
Saltasses tanti commoditate boni.
At quia caecus eras, furiisque libidinis actus,
Insano placuit daemonis arma sequi.
Degener ô populus, grandem tibi colligis iram,
Spernendo Regis tot benefacta tui.
Crede mihi, scelerum veniet quo tardius ultor,
Supplicio poenas hoc graviore dabis.
Ah resipisce miser, melioresque indue mentes,
Nec tam securos vivere perge dies.
Sume manu ducis arma tui, Christumque fatere
Fortiter, inferni nec Stygis ora time.
Et tibi quo plures occurrere videris hostes,
Hoc tibi victori gloria maior erit.
Nec metuas multos, hostilis copia prodest,
Durabunt gladium verbera crebra tuum.
Quo magis a mundo premitur, magis ille refulget,
Informis nullo quassus ab hoste manet.
Turpe chaos cera est, et inepta videtur ad usum,
Hanc nisi ferventi volueris usque manu.
At cum pressa latet, duroque subacta sigillo,
Atque illam prorsus iam periisse putas.
Ecce redit de morte novas induta figuras,
Et vivit, sterilis quae modo massa fuit.
Sic quamvis odio multi pia verba sequantur,
Pressa magis vivunt attamen illa diu.
Atque velint, nolint, tamen hunc repolire tyranni
Coguntur gladium, nescia turba boni.
Iam nolles aliud, quam tecum saepius hostes
Bella gerant, plagis ut tua ferra probes.
Quo possunt meliore modo tibi commoda ferre,
Quam tibi dum cupiunt maxima damna dare?
Conantes crebris penitus te perdere bellis,
Dant bona cuncta tibi, quae sacer ensis habet.
Namque ubi te verbo Domini defendis ab hoste,
Obvia se monstrant sedulitate tua.
Haud frustra finxere, Deum sua dona labore
Vendere, Musarum corda gavisa choro.
Non pretio, non vi, solo sudore parantur:
Ut potiaris, erit strenuitatis opus.
Aethereo sermone latet sapientia vera,
Lumina quam Paulus non adeunda vocat.
Inclusa est verbo patris omnipotentia summi,
Quam neque metiri, nec didicisse datur.
Hic quoque iustitiam monstrat thesaurus apertam,
Qua vitiis demptis, demitur ira Dei:
Velle bonum Christi, miserendi prompta cupido.
Omnia quae nobis aethere dona tulit.
Et data facta fides, gravis et constantia veri,
Dictorum virtus pollicitique memor.
Gaudia turbatis, miseris solamina rebus,
Robur in adversis, flaminis acta boni.
Frigus in igne potens, medioque in frigore flamma:
In tenebris lumen, laeta labore quies.
In mediis relevamen aquis, arentibus humor,
Munera dans inopi, pauperiemque beans.
Iam desperantis nova confidentia cordis,
In tremula fortis debilitate vigor.
In medio pax Marte, tenax in funere vita,
Et famis ubertas, ebrietasque sitis.
Pectoribus fessis sedes (velut umbra) quietis,
Omnia fundentis rima furoris amor.
Fons purgans sordes, unguentum lene rigoris,
Denique quod dubiis monstrat ad astra viam,
Ecquid opus multis? Christus se summa bonorum
Fert claudi scriptis absque pudore sacris.
Ille ubi versatur, toto comitatus olympo,
Cum patre, cum flatu trinus et unus adest.
Agminaque angelici gregis infinita sequuntur,
Caelestes secum divitiasque gerunt.
Haec tibi non venient vacuas delapsa per auras,
Otia quisquis amas (heu) nocitura tibi.
Sed qui verba colunt sacra, qui noctesque diesque
Scrutantur leges (ut cavit ille) Dei:
Horum ideo quisquis dives cupis esse bonorum,
Desidia mentem ne patiare capi.
Strenuus in manibus verses ardentibus ensem,
Euoluens chartas sedulitate pias.
Est hominum genus effossa tellure gavisum,
Divitias illinc ut legat aera suas.
Istius ac plerumque perit pars magna laboris,
Et plures eius spe periere lucri.
Quo creber in verbi fodies magis aerifodina,
Divitis hoc auri copia maior erit.
Nec labor is fallit quemquam: sed et obvius ultro
Perpetuas Christus significabit opes.
Terreus exhaustu facilis thesaurus egebit,
Augmentum crebris haustibus ille capit.
Hac omnis fovea generis bona plura videbis:
Quo fodiesque magis, creverit illa magis.
Si mavis aurum, croceum venit ecce metallum,
Aurea salvifici gratia prompta Dei.
Sin petis argentum, dat candida munera Christus,
Iustitiam, niveus qua potes esse patri.
Aenea dona placent, mixturaque laeta bonorum:
Flamen adest sanctum, plurima dona ferens.
Aut stannum, quo vase queas obsonia ferre,
Sanguinis en calicem, corporis ecce dapes:
Suave iugum, leve Christus onus dabit omnibus idem,
Si cuiquam plumbi mollia dona placent.
Exoptas chalybem, fortissima habere metalla,
Nil ope caelesti fortius esse potest.
Argentum vivum, quod non solet esse quietum:
Disce fidem, non est vera quieta fides.
Hac orichalcum fovea quoque promito fuluum:
Sunt orichalcum, pectora grata Deo.
Nam velut hoc auro simile esse colore videtur,
Cum non sit, vestem sed tamen eius habet:
Sic pius et Christi iustus qui funere vivit,
Exercet dignis fructibus ille fidem.
Qui quamvis nequeant iustum proferre, salutem
Corda tamen referunt grata colore suam.
Denique si Hispano ferrum bene flumine tinctum
Perplacet, hinc fabrices miles ut arma tibi.
Obvia materies horum cumulata iacebit,
Hostibus est Dominus ferrea virga suis.
Quos iuvat impietas, a me discedite cuncti,
Aut quibus est ratio mentis iniqua suae.
Non aliis etenim, quam vocibus, utitur armis,
Queis inimicorum milia mille necat.
Nomine cum duo tresve meo venietis in unum,
In medio vestrûm (credite) semper ero.
Ne timeatis eos, qui sternere corpora possunt,
Damnantem potius corda timete Deum.
Solus ego vici tumidum certamine mundum,
Fidite, sum vobis dux, via, vita, salus.
De grege ne quisquam pereat, creber ille laborat,
Atque suas pastor curat amicus oves.
Qui mihi credit (ait) vitam moriturus habebit,
Ianua mors vitae, prora quietis erit.
Quos mihi larga patris clementia tradidit, illos
Vis poterit manibus demere nulla meis.
Proque meis ovibus corpusque animamque repono,
Nec Satanas illis, nec mala mille nocent.
Hoc pugnes ferro, medio quod in hoste refulget:
Quo feriente, ruet gens inimica Deo:
Instructus postquam socio venit agmine Pluto,
Stipatus mundo, crimine, carne, nece.
Arripias verbum manibus, gladiumque corusces,
Ut vix conspecto turpiter hoste tremant.
Ne metuas: omnes una potes icere plaga,
Et verbo Stygii fundere castra ducis.
Arma sibi quum cinxit opes, ut vincat egenum,
Sternendus nostri dogmate regis erit.
Nemo simul Mammona sequi, Dominumque salutis
Rite potest, uni da tua corda Deo.
Grandis acum citius poterit transire camelus,
Quam spem caelestis dives habere boni.
Eius et insignem nobis dant scripta figuram:
Dives ad ima ruit, pauper ad astra volat.
Psalmistes bona pauca pii satiora fatetur,
Quam turbae innumeras desipientis opes.
Denique ceu spinas, tendentis ad aethera gressum
Christus divitias impedimenta vocat.
Noluit ista pati Moses obstacula, stricta
Quin petat exilium, Numinis ore, manu.
Aeger et hoc Iobus redit e certamine victor,
Omnibus ereptis vivit amore Dei.
Iussa cohors duodena sequi sine munere Christum
Quum foret, atque suae linquere cuncta domi:
Dis famis econtra subeunda pericla futurae
Obicit, horrendam pauperiemque viris:
Quid faciunt illi? Christo post omnia ponunt,
Quo ceu fonte fluat copia plena boni.
Quo qui pane satur fuerit, non esurit unquam:
Qua recreatus aqua, non sitibundus erit.
Illorum semper memores exempla sequamur,
Nec terris caeli posthabeamus opes.
Sic plagis dabit ille tuis cita terga tyrannus,
Nec poterit gladii verbera ferre tui.
Obscurus latitas: mundi tegit ille tumore
Membra sua, et celso crassus honore venit.
Scilicet immensos scelus exercentis honores
Scit gregis, esse bono scandala summa viro.
At tu psalmographi celer utitor ense prophetae,
Carmina promentis corde canenda pio
Aemulus actorum noli levis esse malorum
Turpibus invideas nec bona crebra viris.
Quamvis nunc vireant, tamen ut rosa cana peribunt,
Proque sua poenas impietate dabunt.
Sorte tua contentus agas sine crimine vitam,
Nec subeat mundi cura superba tibi.
Quicquid enim nimium celsum est, et in orbe superbum,
Viribus et pollens, est anathema Deo.
Nomen in hoc mundo domini clementis habere,
Regibus est terrae, principibusque datum:
At vos diversa caelum ratione petetis:
Qui regit ex vobis, ille minister erit.
Qui fuerit maior, debet seruire minori:
Imperiumque opera, servitioque gerat.
Talis erat Gedeon, Moses cum Iosue, Sampson,
Et Deus Hebraeis quos dedit esse duces.
Quid mihi nobilius dabis, aut pretiosus illo,
Stemmate tot procerum qui satus aethre volat?
Bis septem a patribus, bis septem a regibus, a tot
Qui ducibus nomen nobilitatis habet?
Atque quid haec refero? patris omnipotentia summi
Quem genuit, servus totius orbis adest.
Si tantus princeps suit absque rubore minister,
I nunc, et quaeras nomina magna miser.
Perfacilis superare via est, certamine laudum,
Percupiunt omnes divite laude vehi.
Sic Eua victa fuit, cupiens dea prima vocari:
Femineum tanta est ambitione genus.
His pereunt armis turrem Babylone struentes,
Ut sibi perpetuum nomen in orbe parent.
Ut Iudas Christi nomen quaestoris haberet,
Huic etiam laqueo dat religare manus.
Impius Herodes laudem sibi vendicat uni,
Vermiculisque miser praeda voranda datur.
Tu Satanam, cum rege canens Davide, fugato:
Non mihi, sed verbo gloria danda tuo.
Desperare facit multos, quum talia profert
Agmina, deque Deo te dubitare iubet.
Pelle gravem summis procul a te viribus hostem,
Gnaviter hîc ferias, hîc opus artis erit.
Hîc tandem, quicquid latet ima mente, requiras:
Acer adest, pugnans anxietate, Satan.
Auxilium vero Christus dabit acrius, arma,
Solamenque ferens, ictibus apta facit.
Per me, per vitam: Nolo peccantibus esse
Mors ego, sed potius praemia viva dabo.
Ad mea, qui tristes estis, concurrite castra,
Mens quibus est oneri, qui grave corpus habent.
Ipse levamen ero, vos pondera ponite vestri
Pectoris, inque meos exonerate sinus.
Discite virtutes ex me, verumque laborem:
Et quod sim pueris blandus et ipse puer:
Tam si me mitem facilemque videbitis esse,
Invenient requiem pectora vestra suam.
Carcere conclusos veni laxare benignus:
Servatum veni, quae periere prius.
Dulcia maerores vestros in gaudia muto,
Cordaque pace volo seditiosa frui.
Sum patris agnellus mortalia crimina tollens.
Tu scelus omne meo vellere conde tuum.
Nec dubites: multis tali ratione levatis,
Daemoni et ereptis, caelica regna dedi.
Primus homo id sensit, totum qui miscuit orbem.
Crimine, cara legens arbore poma sacro.
Cuius mortali voluit de semine nasci,
Ut corda aeterna territa morte levet.
Qui simul est homicida ferox, et foedus adulte:
Factus, eum reddit paenituisse Deo.
Nobile mancipium ferus impietatis Ahabus.
Luget: et a Domino, quae petit, illa refert.
Peccatis Ninive caelum commoverat omne,
Huic tamen e caelo gratia densa pluit.
Gens oblita Dei, vitulum ceu numen adorat,
Ille tamen contra fert miseratus opem.
O'quoties scelerum Hebraeos si paenitet, inquit,
Me norint irae paenituisse meae.
Sic Petrus, turpi Dominum qui voce negavit,
Illa tamen sentit non nocitura dolens.
Vectigal male poscentem salvavit acervum,
Publica scorta sua iustificavit ope.
Fit cicur et Saulus, Saulis qui more furebat:
Hospes et est Christi, qui prius hostis erat.
Quid tandem dubitas? volat e cruce in aethera latro.
Cuius erat vitiis vita referta tamen.
His manus exemplis bene sit munita, petitus
Quisquis ab insidiis anxietatis erit.
Ultima bella Satan gerit, hostibus auctus acerbis,
Et rapit arma necem, persequiturque minis:
Viribus humanis qui se fulcire recusant,
Qui parere nequam non voluere gregi:
Mox his exitium praesenti morte minatur,
Ut nece proposita terreat ipse fidem.
[Note: Esa. 99.]Omnibus est praedae, qui non consentit iniquis,
Et, velut immanis bestia, causa fugae.
Quippe omnes nostram cupimus producere vitam,
Magnatumque studet quisque favore frui.
At nescis, quantum distent documenta salutis
A'nugis mundi? percipe dicta Dei.
Nomine qui Domini non linquit utrumque parentem.
Cui patria est verbo dulcior ulla meo.
Qui mihi mundanos caecus praeponit honores.
Cui soboles, aut cui carior uxor erit:
Respectu quicumque mei non omnia spernit.
Is non est nomen dignus habere meum.
Praeterea quisquis vitam servare studebit,
Sollicitus, curis occidet ipse suis.
Sed mortem qui me propter damnatus obibit,
Is pars aeternae viva salutis erit.
Quid tibi vis demens corraso pondere mundi,
Iacturam faciens perpetis inde boni?
Longe immortalem praestat defendere mentem,
Usque adeo putidam quam retinere cutem.
Hinc laudare suam coepit longo ordine turbam,
Sit quia fassa frequens absque timore Deum:
Vos, quibus una suit mihi credere cura, relictis
Omnibus, haec memori sumite dicta fide.
Quod me confessi verbis audacibus estis,
Laudabo coram vos ego patre meo.
Quicquid amisistis, centeno foenore reddam,
Lassaque perpetuo corda fovebo sinu.
Vestra quidem interea madefient lumina fletu,
At mundus plena gaudia voce canet.
Vos animo este bono, vester mutabitur angor:
Maesta dies Veneris fertile pascha dabit.
Hebraeos quondam denso petit agmine fines,
Chaldaea tumidus Sennacheribus ope.
Eversurus erat Solymae molimine templum,
Et iam radices egerat iste furor.
His actus furiis, numeroso milite cingit
Numine viventis moenia sancta ducis.
Cedere nec latum digitum sententia stabat,
Quin prius e campo victor abire velit.
Huic titulum cautus bello praetendit honestum,
Frangere se regis velle rebellis opes.
Se rectos habuisse deos, quibus illa nequissent
Numina vel modicum vi nocuisse sua.
Se tot victorem regum, tot et esse locorum:
Nec, qui restiterit, posse videre Deum.
Aque fide Hebraeum non posse avertere regem?
Regulus hîc poenis afficiendus erat.
At miser Ezechias hostilibus undique clausus
Armis, auxilii non videt esse viam.
Nec sentit simplex ullas, nisi numina, vires,
Ceu dubius falsa de Pharaonis ope.
Relligio aut imitanda fuit damnosa tyranni,
Aut urbs aequa solo depopulanda fuit.
Ergo ciet precibus victricia proelia summis,
Nec vult oblata linquere morte fidem.
Praesentemque Deum cernit: furit ecce lavando
Angelus Assyrii cuncta cruore gregis.
Bella Philistinis infert sine milite Sampson
Unicus innumeris, praecipiente Deo.
Agmine cum tanto committere proelia solum,
Mors erat: arma manu ponere crimen erat.
At quia pollicitis pugnam caelestibus urget,
Maxilla solus corpora mille necat.
Ter centum sociis Gedeon pugnare iubetur,
Contra inimicorum milia multa virûm.
Visa fuit res dura quidem, neque commoda factu.
Sed facilem victrix hanc facit esse fides.
Vix tuba dat sonitum, caput et micat ignibus, hostis
In se converso victus ab ense ruit.
Vivit adhuc Deus ille, suos qui servat in undis,
Aequoreo siccas flumine dante vias:
A'truce qui potuit servare leone prophetam,
Qui se consessis frigus in igne dedit.
Ut non externo penitus conseruet ab hoste,
In medio vitam dat tamen ipse necis.
Illam semper opem pia turba in pectore sensit,
Estque gavisa, licet mors obeunda foret.
Sic Stephanus, quamvis praesentia funera cernat,
Ostia caelorum gaudet aperta sibi.
Lusit ovans cruce, laeta velut spectacula praebens.
Horruit usque adeo non sua fata Petrus.
Hic velut in speculo verum dicente, figura
Obvia vera necis conspicienda datur.
Non adeo metuenda gregi venit illa fideli,
Hospes at horribilis turpibus illa venit.
Si tanto terrore gravet pietatis amantes,
Pondere mors quanto non pia corda premit.
Non tam laeta crucem ferret, nec tanta sonaret
Gaudia, dum patitur, dedita turba Deo.
Mole caput fultus dura defessus Iacob,
Dum iacet, et placida membra quiete levat:
Visa est in somno terris exurgere scala,
Aethereaque suum condere sede caput.
Hinc modo se sursum, modo se misisse deorsum
Somniat, angelici milia multa gregis.
Haec sibi vult somnus: cum te iam vita fatigat,
Corpora ceu gelido victa sopore iacent.
Et quamvis duro cogare quiescere saxo,
Dum tua mortis acus membra dolore quatit:
Mollior inde tamen, tristisque oblita laboris
Somnia laeta facit corda subire quies.
Angelus est verbum Domini, pia pectora solans,
Ad summi ducens nos anabathra ducis.
Perpetuae tandem Christus data scala salutis,
Iustitiae gradibus ducit ad astra suae.
Est igitur nostro levior mors ipsa timore,
Atque in flagranti frigida mente quies.
Lumine quae vivo iam functa puella iacebat,
Hanc velut e somno surgere Christe iubes.
Si non dormisset, non Lazare surge vocasses,
Nam redit aeternae nullus ab ore necis.
Sed quia non illis rerum, sed meta malorum,
Non vitae, at mortis mors ea finis erat:
Tum velut e suavi somno rediere vocati,
Mors iucunda quies, vita laborque fuit.
Tam grave vita iugum, tam dulcis funera somnus?
I nunc, et metuas pro pietate mori.
Nos igitur, quibus aeternae pia cura salutis
Restat, ad aethereas approperemus opes.
Huius amor mundi nobis ne taedia caeli
Excitet, in Stygiis et pereamus aquis:
Confiteamur eum, nobis qui gaudia vitae
Comparat, efficiens nos placuisse patri:
Tartara fundamus confesso gutture Christum,
Sanguine testemur, si vocat hora mori.
Nec polyceps vulgus faciles imitemur: aperto
Nil iuvat ore loqui, nil tacuisse nocet.
Hac se voce putant retulisse oracula cives:
Tam stupido vulgus perplacet ore sibi.
At quod in hoc mundo vitam servare laborant,
Lucrantur mortem: vita peribit iners.
Tu mortis temptu, vitam quoque temnere discas.
Nec nisi caelestis sit tibi cura boni.
Sis horum sine fine memor, quod quisquis HIESU
Credit, in aeternum non videt ille necem.
His ubi pugnabunt credentia pectora verbis,
Nec de salvifica mens dubitabit ope.
Ante tuos prostrata pedes evicta iacebunt,
Styx, mundus, daemon, mors, et acerba caro.
Si cupis illa sequi, precibus replebis Olympum,
Ut lacrimis fiant numina fessa tuis.
Postque preces fusas Domino te crede salutis,
Sit rector vitae sedulus ille tuae.
Tunc poteris victor voces ad sidera clamans
Tollere, Rex vivat, quo mihi palma venit.
FINIS.
Ne pagellas aliquot vacuas tibi Lector obtruderemus, visum est operae pretium, Psalmum Davidis unum atque alterum, argumento hic convenientem, ex Eobani versione huc subiungere. Vale.
[editor: Please note that the following poems are available in better editions on the Eobanus Hessus page in the CAMENA corpus.]
Nam Deus ille aderat, cuius praesentia rupis
Sinaidos celsa legit in arce locum.
Qui Deus israelis, ut est, sic iure vocatur:
Cuius ad aspectum cuncta creata tremunt.
Languida facta tua est genitor possessio, et aret,
Mitte salutares quae medeantur aquas.
Ut tua fructiferas habitent animalia terras,
Pasce tuae miseros dexteritatis ope.
Ipse suum verbum Dominus dabit, omnia fient
Regna Euangelii lumine plena novi.
Ipsi inter sese reges quibus agmina parent,
Bellica amicitiae foedera percutient.
Post haec ipsa domus habitatrix inclyta magnae
Aequa lance novas adnumerabit opes.
Cum tamen extremas inter recubabitis oras,
Et loca quae limes claudit utrimque suus.
Tunc erit argento celeris tincta ala columbae,
Aurea tunc placidae penna volucris erit.
Hanc super omnipotens cum reges proferet, ora
Vel sub nocte, feret candidiora nive.
Mons Domini multa rerum ubertate redundans,
Altus, et eximia fertilitate potens.
Vestra quid erigitis praecelsi culmina montes?
Ante alios ipsi mons placet iste Deo.
Hoc in monte domum sibi legit ut esset in illa
Perpetuo, nec enim desinit esse Deus.
Quis Deus invehitur quot nam sint milia currus.
Aut quot myriades, quis numerare queat?
Ipsis invehitur Deus in loca sacra profectus,
Quae ceu Sinaidos culmina rupis habent.
Ascendisti etenim Deus hinc effectus in altum,
Captivos tecum victor ab hoste vehens.
Pro populis etiam tibi sunt data dona receptis,
His etiam qui te non habuere Deum.
Ut tua perpetua maneat domus inclita in aevum,
Ut tua in hoc maneant nomina sancta loco.
Perpetuo Domini celebremus tempore laudes,
Quae nobis adhibet frena salutis erunt.
Nam Deus hic nobis Deus est vitae atque salutis,
Et Dominus per quem mors quoque victa fugit.
Vulneribus tamen affliget caput hostis acerbis,
Qui male suscepta nescit abire via.
Rursus ab uberibus referam, Deus inquit, opimis
Ex rapida vasti concavitate maris.
Ut tuus hostili rubeat pes sanguine tinctus,
Et canibus fiat sanguis et esca tuis.
Quanta tui fuerit Deus excellentia gressus,
Vidimus, ô regum maxime, summe deûm,
Praecedunt placida tibi carmina voce canentes,
Post hos qui manibus musica plectra movent.
Tympana quos inter pulsantes rauca puellae
Dulcia multiplici iubila voce canunt.
Tota Deo resonet meritas Ecclesia laudes,
Fontis ubi Israel nobilis undae fluit.
Illic et BenIame puer dominaberis illis,
Deque tua proceres fortis Iuda tribu.
Et qui magnanimi Sebulonis sceptra gubernant,
Naphthalidos qui sunt de dicione domus.
Te tuus ingenti Deus auctum robore fecit,
Fac Deus in nobis quod facis, esse ratum.
Propter clara tui Solymorum nomina templi,
Constituent reges munera multa tibi.
Argue condensa residens in arundine monstrum,
Praevalidos terrae disice, pelle fuga.
Qui valido trucibus non cedunt robore tauris,
Qui tamquam vituli luxuriare solent.
Qui sibi divitias summum posuere beatum,
Gentes dele, quibus bella nefanda placent.
Aegypti proceres venient, tua numina reges
Aethiopum multa relligione colent.
Ferte Deo reges terrarum cantica laudum,
Omnia terrarum psallite regna Deo.
Qui caelo Dominus primaeva ab origine rerum
Insidet, huc illuc per sua regna volans.
Emittens vocem cum voce tonitrua mittet,
Fortia divinae fulmina vocis erunt.
Illius aeterno summum date robur honori,
Illius Israel gloria sceptra regit.
Illius in cunctas gentes est summa potestas,
Qui facit in sanctis facta stupenda suis.
Hic super Israel Deus est, hic robora mittet
Multa sito populo, laus tibi summa Deus.
Plectra, lyras, citharis, organa, nabla, tubas.
Per quem dura gerunt reges et proelia vincunt,
Davidem servas hostis ab ense tuum.
Eripe me, servaque volens, aliena repelle
Agmina, quae legi sunt inimica tuae.
Qui cum sint homines reprobi, mendacia miscent,
Quorum dextra dolos insidiasque struit.
Ut nostri incipiant nobis adolescere nati,
Ut tener e molli surculus exit humo.
Ut nostrae niteant formoso corpore natae,
Qualis in eximia est pulchra columna domo.
Ut sint nostra opibus penuaria plena repostis,
Copia nec cesset, nec vacet ista manus.
Ut grex mille ovium producat milia centum,
Quae nunc nostra avido pascua dente metunt.
Terga boum gravibus sint pinguia et apta ferendis,
In nostras veniat nulla ruina domos.
In nostris vox nulla sonet truculenta plateis,
Et possit nostris rebus abesse nihil.
Felicem populum qui tantis dotibus auctus,
Se Domino curae noverit esse Deo.
FINIS.