March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 1, image: s001

Miles ChristiaNUS, PER HIERONYMUM SPARtanum depictus. Anni, quo sunt haec scripta, numerus hoc versu comprehenditur:

Externa veluti nec vi, neque robore pugno:
Sic quoque non solito carmine bella gero.

BASILEAE. 1540


page 3, image: s003

SATYRA AD LEctorem.

Lusimus exiguis heroica proelia metris,
Tristibus atque elegis parere coegimus arma:
Ordine perverso, quaeras, cur bella canamus.
Nos quoque perversa vitam ratione malignam
Ducimus ingrati, tam divite fonte bonorum
Affecti, numquam memores donique, Deique.
Nil Euangelii tuba, nil miracula prosunt,
Nil tempestates durae, nil numinis ira,
Nil tot bellorum, portentorumque tumultus
Efficiunt: nil dira fames, nil tristis egestas,
Nil nova morborum vis, improvisaque pestis
Hortari possunt, vita ut meliore probemur.
Quid. facias? neque poena Dei nos terret, et ira:
Nec rursus benefacta monent, a crimine verti.
Dat mala? saevimus. Bona dat? sumus inde superbi.
Adde (quod est summum) grassatur inedia Verbi,
Et Stygius princeps bellum gerit acer: habenis
In nos laxatis furiosa potentia mundi
Saevit, ut eripiat Verbum, mentesque fatiget
Marte pias, terrore fidemque e pectore quasset.
At nos desidiosa magis, securaque turba
Aegistho, Alcinooque sumus: licet ingruat hostis,
Et nos adversis penitus iam fuderit armis,
Nemo suas palmas Verbi tamen armat amore,


page 4, image: s004

Brachia nemo fide, clypei quasi tegmine cingit:
Nemo pedes munit, Christum ut fateatur apertus,
Iustitiae've studet, venter thorace ligetur,
Nemo animi veri circumdat baltea lumbis,
Aut galeam capiti certam dat habere salutem.
Pergimus in vitiis mergi, neque cura quietis
Perpetuae manet ulla super, sed et aethera terris
Vendimus ignavi: felices linquimus arces,
Et nostra Stygiis nos sponte immergimus undis:
His sumus infensi, qui nos hortantur ad arma
Corripienda manu, nigrum sternamus ut hostem,
E'verboque Dei vires, animumque petamus.
Hanc mea perniciem lugubria metra queruntur.
I nunc, et rogites, elegis cur proelia cantem.