Ne pagellas aliquot vacuas tibi Lector obtruderemus, visum est operae pretium, Psalmum Davidis unum atque alterum, argumento hic convenientem, ex Eobani versione huc subiungere. Vale.
[editor: Please note that the following poems are available in better editions on the Eobanus Hessus page in the CAMENA corpus.]
Nam Deus ille aderat, cuius praesentia rupis
Sinaidos celsa legit in arce locum.
Qui Deus israelis, ut est, sic iure vocatur:
Cuius ad aspectum cuncta creata tremunt.
Languida facta tua est genitor possessio, et aret,
Mitte salutares quae medeantur aquas.
Ut tua fructiferas habitent animalia terras,
Pasce tuae miseros dexteritatis ope.
Ipse suum verbum Dominus dabit, omnia fient
Regna Euangelii lumine plena novi.
Ipsi inter sese reges quibus agmina parent,
Bellica amicitiae foedera percutient.
Post haec ipsa domus habitatrix inclyta magnae
Aequa lance novas adnumerabit opes.
Cum tamen extremas inter recubabitis oras,
Et loca quae limes claudit utrimque suus.
Tunc erit argento celeris tincta ala columbae,
Aurea tunc placidae penna volucris erit.
Hanc super omnipotens cum reges proferet, ora
Vel sub nocte, feret candidiora nive.
Mons Domini multa rerum ubertate redundans,
Altus, et eximia fertilitate potens.
Vestra quid erigitis praecelsi culmina montes?
Ante alios ipsi mons placet iste Deo.
Hoc in monte domum sibi legit ut esset in illa
Perpetuo, nec enim desinit esse Deus.
Quis Deus invehitur quot nam sint milia currus.
Aut quot myriades, quis numerare queat?
Ipsis invehitur Deus in loca sacra profectus,
Quae ceu Sinaidos culmina rupis habent.
Ascendisti etenim Deus hinc effectus in altum,
Captivos tecum victor ab hoste vehens.
Pro populis etiam tibi sunt data dona receptis,
His etiam qui te non habuere Deum.
Ut tua perpetua maneat domus inclita in aevum,
Ut tua in hoc maneant nomina sancta loco.
Perpetuo Domini celebremus tempore laudes,
Quae nobis adhibet frena salutis erunt.
Nam Deus hic nobis Deus est vitae atque salutis,
Et Dominus per quem mors quoque victa fugit.
Vulneribus tamen affliget caput hostis acerbis,
Qui male suscepta nescit abire via.
Rursus ab uberibus referam, Deus inquit, opimis
Ex rapida vasti concavitate maris.
Ut tuus hostili rubeat pes sanguine tinctus,
Et canibus fiat sanguis et esca tuis.
Quanta tui fuerit Deus excellentia gressus,
Vidimus, ô regum maxime, summe deûm,
Praecedunt placida tibi carmina voce canentes,
Post hos qui manibus musica plectra movent.
Tympana quos inter pulsantes rauca puellae
Dulcia multiplici iubila voce canunt.
Tota Deo resonet meritas Ecclesia laudes,
Fontis ubi Israel nobilis undae fluit.
Illic et BenIame puer dominaberis illis,
Deque tua proceres fortis Iuda tribu.
Et qui magnanimi Sebulonis sceptra gubernant,
Naphthalidos qui sunt de dicione domus.
Te tuus ingenti Deus auctum robore fecit,
Fac Deus in nobis quod facis, esse ratum.
Propter clara tui Solymorum nomina templi,
Constituent reges munera multa tibi.
Argue condensa residens in arundine monstrum,
Praevalidos terrae disice, pelle fuga.
Qui valido trucibus non cedunt robore tauris,
Qui tamquam vituli luxuriare solent.
Qui sibi divitias summum posuere beatum,
Gentes dele, quibus bella nefanda placent.
Aegypti proceres venient, tua numina reges
Aethiopum multa relligione colent.
Ferte Deo reges terrarum cantica laudum,
Omnia terrarum psallite regna Deo.
Qui caelo Dominus primaeva ab origine rerum
Insidet, huc illuc per sua regna volans.
Emittens vocem cum voce tonitrua mittet,
Fortia divinae fulmina vocis erunt.
Illius aeterno summum date robur honori,
Illius Israel gloria sceptra regit.
Illius in cunctas gentes est summa potestas,
Qui facit in sanctis facta stupenda suis.
Hic super Israel Deus est, hic robora mittet
Multa sito populo, laus tibi summa Deus.
Plectra, lyras, citharis, organa, nabla, tubas.
Per quem dura gerunt reges et proelia vincunt,
Davidem servas hostis ab ense tuum.
Eripe me, servaque volens, aliena repelle
Agmina, quae legi sunt inimica tuae.
Qui cum sint homines reprobi, mendacia miscent,
Quorum dextra dolos insidiasque struit.
Ut nostri incipiant nobis adolescere nati,
Ut tener e molli surculus exit humo.
Ut nostrae niteant formoso corpore natae,
Qualis in eximia est pulchra columna domo.
Ut sint nostra opibus penuaria plena repostis,
Copia nec cesset, nec vacet ista manus.
Ut grex mille ovium producat milia centum,
Quae nunc nostra avido pascua dente metunt.
Terga boum gravibus sint pinguia et apta ferendis,
In nostras veniat nulla ruina domos.
In nostris vox nulla sonet truculenta plateis,
Et possit nostris rebus abesse nihil.
Felicem populum qui tantis dotibus auctus,
Se Domino curae noverit esse Deo.
FINIS.