October 2004 Ho Wai-Ming (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
The letter t is often misspelled as r, i or c (due to the poor quality of the original). Probably not all instances have been corrected. Typographical errors have frequently been corrected in the original by an unknown hand. Not all these manual corrections are represented in this transcription. New TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 1, image: s001

ADAMI SIBERI PSALTERII, SEU CARMINUM DAVIDICOrum, Libri v. CATECHESEOS, SEU PIEtatis puerilis, Libri II. BELLARIORUM COElestium, seu de Consolatione Christiana, Liber I. IDYLLIA SACRA. POEMATUM pars altera.


page 2, image: s002


page 3, image: s003

PHILIPPUS MELANCHthon Adamo Sibero S.

CLarissime vir,
[Gap desc: Greek words]
. Totam Mysorum regionem, ut nunc vocamus, iudico triangulo inculsam esse: cuius basis est, iuga Sudetum inter Albim et Elistrum, videlicet inter Pyrnam et Plavam: cacumem trianguli est penes confluens Salae et Albis unde nomen est Calegia apud Ptolomaeum, quod Salelbiam Lutherus interpretabatur. In eo triangulo, Dei beneficio, multa sunt ornamenta: genus hominum non incultum, Ecclesiae, urbes, scholae, iudicia: mediocris disciplina, frugum feraces agri, et venae metallicae. Haec saepe cogitans, oro filium Dei, custodem Ecclesiae suae, ut in hac regione sua dona tueatur, et seruet hos coetus, quos tu et alii similes docetis, qui quidem piis votis ipsum invocant, te precationum verba et numeros praescribente, ut ex ore infantium et lactentium celebretur


page 4, image: s004

Deus, Inspexi autem scriptum tuum, et quidem eos Psalmos praecipue, in quibus plerique interpretes valde hallucinati sunt. In iis vidi te nativas sententias feliciter reddidisse, sumque delectatus et proprietate et venustate. Quare ut edas hoc tuum Opus, valde te adhortor: nec Momos cures, quibus praeter sua nihil placet, ut Eobanum quidam exagitant: cuius quam fuerit felix vena, quanta ubertas, quantus splendor, scimus. sed voluit in Psalmis humiliore versuum genere uti. De praefatione admonebis me. Etsi enim tua dulcissima poemata lectores invitant, sine aliena commendatione: tamen mihi placet, etiam in tuis scriptis extare significationem nostrae amicitiae. Bene vale: die VI. I. Novembris, M. D. LIX.


page 5, image: s005

ILLUSTRISS. PRINCIPI AC DOMINO, D. AUGUSTO Duci Saxoniae, Imperii Archimarescallo et Electori, Landtgravio Thuringiae, Marchioni Misniae, et Burggravio Magdeburgensi, ADAMUS SIBERUS.

ET sparsum in terras humanum rexque, paterque
Naturae saevit genus: et pellace malorum
Auctoris, lapsum per tristia crimina, fraude,
Unigenae caelo transcripsit morte sequestra:
Ipsius exemplum quo parva in imagine, sedes
Et simus templi, quam posthabita aetheris arce
Incolat, atque domo tandem felice repostis
Det, quae non oculis vidit, non auribus hausit,
Nec tacita quisquam formavit gaudia mente.
Quae sine notitia, quod non fas, numinis ulli
Cernere, naturamque suam, secretaque mentis
Consilia abstrusae (quanta indulgentia) voce


page 6, image: s006

Exposuitque sua, magnum quae sparsa per orbem,
Et servanda dedit, sacris signata libellis,
Ipsius trahit a nato quae nomina, turbae:
Addidit et vates, et vos clarissima mundi
Lumina, trudentes sinuosa in retia pisces,
Quos olim socios uda sibi legit in acta
Christus, et illorum vestigia deinde secutos,
Qui tulerunt, et verba feruntque, ferentque salutis,
Qua Serasque rotis Phoebus terit igneus, et qua
Hinc Tanain spectat gelidum, Nilum inde colorat,
Atque Atlantaeo [Reg: Atlanteo] fessum lavit aequore currum.
Quin ut rimemur divina volumina mandat,
Nocturna versata manu, versata diurna:
Ac, tandem invento quae nam sententia menti
Divinae, dictis illam expediamus in ora
Atque hominum diffundamus: res altera caelo
Qua non grata magis, nec quae sit sanctior, exstat.
Non tacita esse Deus sua vult, non tecta: per oras
Sed cunctas longeque et late didita ferri
Nomina: circum ideoque suis nos fundit, amore
Devictus patrio, radiis: generosa potente,
In tenebris pressae caeca caligine mentis,
Verboque, flatuque, fides quibus emicat: ignis
Ut, cinere obductas si irrites sulpure prunas,
Nutrimenta seras et circum, subsilit: ingens,
Nec mora, succenso iam pectore flamma reluxit:
Insinuant motusque novi, penitusque medullas


page 7, image: s007

Per vigor aetherius regnat: defixus in uno
Numine qui caeli tollit se ardentis in auras,
Colloquio fruiturque Dei, Christumque fatetur
Germanum: Deus est illi Deus omnia solus,
Quem veniente die, quem decedente celebrat.
Nec iam se capit ipse: ergo omnibus exprimit actis,
Et vivit Christum, potius vel vivit in ipso
Christus: et ut discant sese intus et in cute quisque
Nosse, atque arrectas ad sidera tollere mentes:
Invitatque docetque alios, et semita monstrat
Aurea caerulei quae ducit ad atria caeli.
Heu miseros, tanto generis turbator et osor
Humani quis corda tenet sopita veterno:
Ut sese adiciant, volucres ceu noctis, in umbras
Sponte, et porcorum coenoque lutoque volutent
Ritu, inquirentes in se numquam, aethera nullo
Sollicitique super qua possint tempore tolli.
Ergo tibi censes ideo data lumina vitae,
Nil ut agas, curis noctesque diesque fatigans,
Fulgenti ponas quam villas marmore, picto
Murice luxurient sola strata, argenta eburnis
Fulcra toris niteant, ipsum Meliboea recurrens
Meandro [Reg: Maeandro] velet te purpura duplice: campus
Accedatque tuis qui proximus, aedibus aedes:
Nec potius, verbo mentem convertere caelo
Divino studeas, sanctum internoscere regem
Et mundi discas: terrena ut labe piatus


page 8, image: s008

Ac scelerum purus, mactati ab origine mundi
Morte agni, lucis decurso munere, vita
Mansura aeternum summa cum pace fruaris.
At vos felices, afflati desuper aura
Aetheria, in solo qui numine suspiratis:
Munere quos fidei cura irrequieta salutis
Sollicitat, cernit quoties et luce retectam
Sol, nigra roriferis et humum nox obruit umbris:
Idcirco sacris et amore affixa libellis
Ardenti, legit, et relegit, meditatur, et orat,
In fratres et quae didicit partitur: ut illi
Sic sine nulla Dei labantur tempora verbo.
Divitis ingenii non vis, non maximus usus
Est mihi scribendi carmen: quod pectore rivi
Et tamen e tenui fluxit, mea Musa secundo
Numine, complentur quo caelum et terra, sacravit
Quod Christo laetor: magni nec clara Gylippi
Nomina, Aristoclis nec docti scripta, nec undis
Maluerim aurifluis quas Ganges voluit arenas.
Quid vates Satyros, Faunos, Dryadesque puellas,
Adriace ante alias tibi quas tuus educat hortus,
Hellespontiaci celebras quid graminis herbam,
Inficiens teneras scelerato carmine mentes:
Qui calamis pene aequiparas et voce magistrum,
Ceteraque es quantus? quid deteriora reponis
Pro nugis veterum, in Cererem, laticesque Lyaeos,
Murmure dum liquidis tenui Christum elicis astris,


page 9, image: s009

Ac vita functis candentes erigis aras?
Quid laudas alius Lestrigonas [Reg: Laestrygonas] , Antiphatesque?
Musa, Dei donum, qua vatum agitante calescunt
Pectora: vis alto venit aethere: ne mihi, ne quis
Divite tam pollens lingua persuaserit umquam,
Hac nisi sacra meis intexam auctore libellis:
Ne qua Dei magno careat mihi nomine charta.
Versibus impariter iunctis hinc vota piorum,
Et cecini grates, et ovantia carmina, pleno
Numine quae afflati fuderunt pectore vates.
Quid thalamos Sulamitha tuos, taedasque beatast
Quid loquar Helciadae lacrimas, miserabile carmen?
Cetera quid? sacris apis instar saltibus aurea
Dum libo, includoque favis decreta? poetae
Quinetiam, haud equidem Christi sine numine, dulces
Iessiadae numeros Latiis exponere chartis
Aetherius menti calor incidit. Ergo, quod aiunt,
Lumina cornici? quid enim, non molliit ista
Ante Philitaeis in carmina versibus Hessus,
Hessus Pieridum decus Helius: eminet inter
Qui vates, caelo ceu stellas Hesperus, Arctos
Quos algens cernit divas Helicona colenteis [Reg: colentes]
Tempore iam longo gelidum transferre sub axem?
Non ego: sed numerum labor ut sacra no ster haberet
Vota suum scribendi, uno comprensa libello
Et legeret (si quis leget haec tamen) ore tulerunt
Quae regesque preces sancto vatesque parenti,


page 10, image: s010

Qui mare, qui terras, et temperat aetheris orbes.
Nec mihi non dabitur certe, veteresque novique
Quod fecere: Paphi quoque divam, praeter Apellem
Non nemo expressit: Pario nec marmore raro,
Non tantum signo se Iuppiter ornat eburno.
Et scripsere olim res multi saepius easdem,
Et scribent, modo ne moveat cornicula risum.
Ipse ego, quae potui: voluit quae, praestitit Hessus:
Praestabuntque alii, quorum nunc messis in herba est.
Atque o non tantum qui me, voluentibus annis
Exoriare aliquis, sed post quoque terga relinquas
Hessum, quo non est scriptum divinius ullum,
Versibus ut cultis ornatum, puriter, apte,
Et scite expressum placeat, discatur, ametur.
Nam quae doctrinae est pars sacrae, carmine vates
Quam non Isaides divino attingat? et unus
Quippe canit, quod sit Deus, et virtute potentis
Aetheriasque domos, pontum, terrasque iacenteis [Reg: iacentes]
Fecerit e nihilo Verbi: motum ordine certo
Sufficiens rebus genitalem, solus et auctet,
Fons et origo boni, culpa non praeditus ulla,
Omnia: magnifico vectum per inania curru,
Quem mille hinc acies glomerentur et inde, decorque
Ambiat, auratis et fulgens gloria pennis:
Qui solus iustus, verax, sapiensque, suisque
Ipse opibus pollens, non indigus ullius, omnes
Per mun di partes infusus, maximus atque


page 11, image: s011

Optimus, in leges nullas iuratus: et ante
Cui fuerit similis nemo, et sit nemo futurus:
Omnia qui possit, cuius nutu omnia fiant:
Unus qui cernat, qui sentiat, audiat unus,
Quae sunt, quae fuerunt, quae post ventura: sciatque
Id ferrique sibi propter laudemque decusque,
Seque coli iubeat, se solum in vota cieri:
Propositis, maneant quae semper praemia dignam
Qui caelo degant vitam: quas sede scelesta
Nec non persolvant olim manus impia, poenis,
At quale esse hominum genus? heu miserumque malumque,
Indocile, adversansque Deo, sub iura coactum
Peccati, stultum, mendax, caelestium inane.
Nam cui surda rigent duro non pectora saxo?
Aut quis verba Dei nostrum tractabilis audit?
Nemo Deum novit, nemo ardet: certa voluntas
Nulli: animis dira illuvies: circumvolat atra
Nox umbra mentes, foedoque in pectore saevit
Serpentis furiale malum: sunt guttura busti
Ianua, quae graveolentem exhalat aperta mephitim:
Tartarei ora fluunt vanissima tabe veneni:
Qui bonus esse queat, nemo est. quid vota scelesta,
Insanas referam quid spes animique tumultus,
Qui veluti rupto confligunt turbine venti
Adversi? Pestes iam corporis adde pericla
Et plura, insani feriunt quam littora fluctus:
Ac tandem, cui non praesto est clementia, letum,


page 12, image: s012

Nec non aeternum poenas in morte luendas:
Tanti causa mali fuit exitiale, tulerunt
Quod morsu primi pomum violare parentes.
Viribus ergo suis nec quemquam evadere ad aulam
Caelestem, prima corrupto ab origine cretum
Semine, nescio quo, te mentis numine leti
An vitare vias, contra commissa notantis
Vindicis, iratosque acie contendere vultus
Posse reum fidis? non est ea gloria, non est
Naturae immundae: sed nos a morte reduci,
Civibus et caeli ascribi, peccata tegentis
Siderei, qui totus amor, genitoris amore
Heroa propter: quem norat sanguine nostra
Membra suo sumpturum, aditurum et sponte labores
Humanos: miserum saevo cervicibus hoste
Averso, in partem ut regnique operumque vocaret,
Munere doctrinae caelestis, et unguine sacro
Pertaesos scelerum, quos crimina cumque remordent.
Huic ergo, aeterno perfusus lumine mentem,
Huic soli tendit palmas cum voce: malorum
Hoc sese cumulo pressus sustentat: amore
Huius se iactat, numquam pietate superbus
Ipse sua: sublime caput vero efferat umbra,
Et pulvis caelo: qui se genitricis in alvo
Ante fuisse scelus, vitae quam limen iniret,
Conqueritur? miseras aut tollat cornua propter
Virtutes, qui se pollutum caede fateri


page 13, image: s013

Cogitur, alteriusque torum invasisse maritae?
Nemo mortali prognatus semine, nemo,
Nemo caret vitiis: et habent pulcherrima vestis
Instar, quae foeda est, sanctorum facta: superbo,
Et meritis quisquam speret succedere Olympo,
Errore inflatus? Tantum unus criminis expers
Est, patris aeterni soboles, Davidis alumnus:
Hic via solus, et est vis veri, vitaque solus.
Hine sponsum, perfuas fluit cui nectare linguae
Divino, quo nil usquam formo sius, armis
Instruit: invehitur verbo ille potente, triumphans
Et victos hostes, virgata veste superbus,
Atque madens casia, qua pulchrior altera non est,
Reginam, in thalamum quae magno venit honore,
Accipit, et stabili aeternum sibi iungit amore.
Tum ritus abolet priscos, moremque sacrorum,
Quae dederat quondam radiatus tempora vates:
Instituitque novos cultus, exsuscitat aras
Et fidei, quae nuda placet gratissima caelo:
Adicit et laudes divinis versibus, ore
Quod canit ipse suo rerum cui summa potestas,
Verbi: quo contra generis victoria caelo
Nos aequat hostes nostri. quid funera dicam
Ut ploret, longe quae prospicit ante futura,
Occasumque suae gentis? quid, ut excitet in spem
Ipse suo exemplo meliorem, numinis irae
Quos laesi exercent? ne maesti corde dolores,


page 14, image: s014

Ne scelerum facies, quasi nil tibi denique restet,
Quis quis es, eripiant mentem: sed fortior aude,
Aude funestum contra contendere monstrum.
Omnibus in medium qui dant sua crimina, mite
Ignoscitque Deus numen, culpasque remittit.
Tam divina canit vitae praecepta beatae
In meliusque referre animos, avertere curis
Ingeniumque atris hortatur: et arce locare
Qui sedet aetheria spem duro tempore, verbo
Illius et dubiis, melius confidere rebus.
Tum vitare docet, falso qui verba salutis
Inscribunt ausu tumidi petulante: tenentis
Nec laudes memorat non caelum, sive nefandas
Declinat Sauli insidias, seu dira scelesti
Tela fugit nati, non fidam sine tyranni
Exit Gethaei simulatis gestibus aulam.
Interdum maestas expromit mente querelas,
Quod nequeat, sacrata exclusus sede Sionis,
Munera ferre Deo: interdum reminiscitur acta
Temporis antiqui: completaque pectora curis
Divinorum operum serie solatur et orat
Pro cunctis, et dicta canunt qui sacra, feruntque
Qui sceptra, atque huius quae vitae flagitat usus
Qui, sancte ut natos possint educere, quaerunt:
Vos quoque vos terret divini nominis hostes
Assyrii, Antiochi, foedissime teque, furenti
Qui supra elatus, quod numen dicitur ausu,


page 15, image: s015

Sacra Anome aede sedes, divum et tibi poscis honorem:
Ac quas addicti flammis, noctisque profundae
Immersi tenebris, pendetis pro scelere omnes,
Immunes vero poenas denuntiat ore.
At quo supplicium, pro libertate piorum
Instauratoris vitae, quo funera versu
Explicat: in nodos dextra victrice petitis
Rege Erebi et Leto, superas in luminis oras
Illius reditum memorat quo carmine: quanto
Extollit celebremque triumphum vocis honore,
Quo potiturque sui populi Rex atque Sacerdos,
Imperium, nec meta cui, nec terminus aevi?
Sed nec opes nostris amplecti versibus omnes,
Divini verbis aut scripti evoluere laudes
Me sperem cunctas posse, ut non plura supersint:
Non si vere novo quot sese frondibus arbos [Reg: arbor]
Induit in flores, quot magnus voluit arenas
Oceanus, totidem linguas atque ora resolvam.
Salve, sancte Dei vates: cui copia fandi
Aureaque, aspiratque animum mentemque canenti
A' patro per Natum qui manat numine iuncto
Flatus, et aeterno te caeli inflammat amore.
Nec minus, o salvete pii: transfusa labore
In varias legimus linguas interprete quorum
Iessaei cura sanctissima carmina vatis:
Tuque adeo in primis, multos neglecta per annos
Quo duce relligio rediit, et lumine verbi


page 16, image: s016

Pulsa superstitio nocti se immiscuit atrae:
Quem sequimur, pressisque pedum vestigia signis
Ponimus, o decus et Germanae gloria gentis.
Ex quo spes animo non addita nulla, futuros
Haud paucos spondet, praestantis laude potitos
Ingenii, et verae claros pietatis amore,
Plausus scripta probet quorum mea candidus: illis
Ergo contentus lectoribus, anne malorum,
Aut indoctorum miretur turba laborem?
At cum quaerendus nobis foret auctor, inire
In vulgum ducens praescripto nomine cuius
Tutum posset iter sacrae labor iste Camenae:
Quam tibi, cui potius, Princeps, demore dicarem,
Auguste, illustrem trabeaque insignis et ense,
Qui nunc septemuir geris Electoris honorem
Saxonici? Tibi enim sacrae non pectus inane
Doctrinae est, hominum quae purgat corda, reponit
Nosque inter caeli proceres: et alisque, fovesque,
Quae famae Heroum transcribunt nomina Musas.
Nam quid iustitiae memorem laudemque decusque?
Iustitiae cui cana Fides, Concordia iunctis
Et comes est dextris: sequitur Pax optima rerum,
Pulchraque Libertas: testis Phyliraeus Elister,
Moldaque cum Sala, Suditis montibus ortus
In mare et obliquis se evoluens flexibus Albis.
Scilicet ingenii repetentem clara tuorum
Factaque virtutesque patrum vis te incitat, acreis [Reg: acres]


page 17, image: s017

Et cupido assidue stimulos sub pectore laudum
Versat: nam ruta quis nescit tempora comptos
Sichardum, Vitechindum ausum concurrere, magnos
Dum triginta explens sol circumvoluitur orbes,
Carole Magne tibi, in medio longissima quorum
Et series est, Henricum: quo principe gessit
Hesperidum platanus frondes argentea: pulsis
Et fortes aquilis, et strenuitate timendos,
Atque graves, bello claros, placidosque, sagacesque,
Et dites vere Fridericos nomine pacis?
Pannoniae ignorat quis terrorem, Aemilianus
Maximus exivit quo vincla scelesta suorum
Vindice, quem Phrysii experti: tum deinde parentem,
Atque tuum fratrem, pariter pietate vel armis
Egregios? Quare sacro de carmine vatis
Obedidae exactos tenui mihi pumice versus,
Quo nostris vultu focis otia, munere, terris,
Divino, facilis cape. sic in pace regentem
Te populos, urbesque tuas, tranquilla senectae
Aetas traducat placidae, et qua sidera aditis,
Ducta per reges antiqua ab origine, saeclis [Reg: saeculis]
Saxonicae nullis abolescat gloria gentis.

Gimae: Calendas Septembris: M. D. LXI.


page 18, image: s018

Cultor malis vexatur omnibus Dei:
Vexatus invocat, rogat: Deum rogans,
Divinam opem experitur: expertus Dei
Opem, Deo grates agit: grates agens,
Laudat, Dei clementiamque praedicat:
Laudans Deum, sese docet, et alios: docens,
Verbum nisi doceat Dei, nihil docet:
Verbum Dei deducit ad Deum minis,
Promissionibusque, cui credens Deum
Vere colit: sic vita sancta voluitur,
Reditque in orbem: regii quod aurea
Hoc vatis exprimunt libro Poemata.


page 19, image: s019

PSALTERII, SEU CARMINUM DAVIdicorum Liber primus.

PSALMUS I.

Beatus est, verbum Dei qui diligit:
At vivit impius miser, moritur miser.

BEATUS VIR.

O Vir, consilium, ter et amplius ille beatus,
In turba qui non, quae scelerata, venit:
Non stat polluto, qua plurima semita, calle:
Non premit irrisor pestilitatis ebur.
Lege sed in Domini defixa mente moratur,
Divitiisque suis, deliciisque suis:
Rimaturque illam, seu fuluos noctifer ignes
Accendit caelo, seu fugat astra dies.
Qualis, arenoso quae consita margine palma,
Luxuriat ripa praetereuntis aquae,
Tempore pomorum maturo praebet aceruos,
Nec foliis Boreas, solve, geluve nocet:
Talis amans rerum veneranda edicta parentis:
Qui quaecumque gerit, prospera cuncta gerit.
Non ita doctrina a vera, verboque remoti,


page 20, image: s020

Qui numen, sine re nomen inane, putant:
Sed, velut imbriferos paleae iactantur ad austros,
Horrida diversos numinis ira rotat.
Ergo cadent tandem causa, passique repulsam,
A'coetu absistent, concilioque pio.
Curat, amatque viam Dominus, cursumque bonorum,
Tartareas ibit turba scelesta domos.

PSALMUS II.

Mundus Dei natum odit, et poenas luet:
Tu fige Christo basium, servaberis.

QUARE FREMVERUNT [Reg: FREMUERUNT] gentes.

AT populi cur sic vanas ardescit in iras
Turba? furor vulgi quid, rabiesque parat?
Coniurant reges, magni coiere tyranni,
Insanum capiunt consiliumque duces.
Arma placent: bello Dominum terraeque polique,
Ac Christum Domini sollicitare iuvat.
Turpia perpetimur quid enim, quid vincula lenti,
Non bene conveniens colla iugumque premit?
Eripe te nodis, famulas age rumpe catenas,
Qui libertatis munera dulcis amas.
Sic aiunt: ridet, sedes cui lucidus aether,
Illusos vultu despicit ille suo.
Tempus erit, graviter cum iusta concitus ira,
Edet terribiles ore minante sonos:


page 21, image: s021

Turbabitque malos: quae vim modo ferre parabant
Agmina, divino tota furore cadent.
Et certe feci regem, Deus inquit, et unxi
Maxima qui sacri sceptra Sionis habet.
Formula decreti recitetur: Nate tuentis,
Qui fui [(reading uncertain: print blurred)] , est, et erit tempus in omne, polum:
Unica nate animo soboles gratissime, nostro,
Tu meus es, satus hoc me genitore die.
Posce parentem aliquid, dabit haec tibi dextera quod optas:
Irrita pars voti non erit ulla tui.
Qui patet, immensus terrae tibi serviet orbis:
Iuris erit limen solis utrumque tui.
Pugnaces sceptro feries, ferroque tyrannos
Collides, solet ut fictilis urna teri.
O' ergo magni nunc recta capessite reges:
Discite qui populis iura petita datis.
Qui tenet astra Deo timide seruite volentes,
Mistaque sint sancto gaudia vestra metu.
Oscula certantes pedibus date, figite dextrae,
Sacratis nati basia ferte genis:
In peccatores ne iusta vindicet ira,
Qui sibi non sanctam consuluere viam.
Iam se lamque furor rabido incitat igne. Beati
Qui fidunt humili pectore cumque Deo.

PSALMUS III.

Nati fugatus impii telis pater,
A quo salus, affatur his verbis Deum.


page 22, image: s022

DOMINE QUID MULTIplicati sunt.

AH Pater, ah princeps, qui saeclis [Reg: saeculis] omnibus idem,
In ditione tenes quidquid ubique tua.
Quam mihi bella parant multi, crudelia bella,
In miserumque ferunt tela scelesta caput?
Quot per io dicunt petulanti iurgia lingua?
Cui curae iam sit, non habet iste Deum.
Ipse tamen rerum solus tutela mearum
Es, quam post lateo, bellica parma mihi.
Aerumnis habitique male, in luctuque iacentis
Ipse levas regis, gloria nostra, caput.
Sollicita quando genitor te voce vocavi,
Passus et es serui ludere vota tui?
Non humiles umquam vanas sinit esse, Sionis
Qui nos sacrata spectat ab arce, preces.
Peccati foedus, fateor, me somnus habebat,
Fusaque erant scelerum pectora nostra toro.
At nunc discussis tenebris et nocte resurgo,
Excitat invicta me Deus ipse manu.
Agmina non igitur metuo infinita malorum,
In me qui cocunt [Reg: coquunt] , exitiumque meum.
Huc vindex ades huc, fer opem, quam saepe tulisti,
Defigis colaphis qui fera corda solo:
Labraque discindis, frangens rabidosque potente
Hostili dentes excutis ore manu.
Tu servas unus: populo bona cuncta colenti


page 23, image: s023

Te, tuus aeterno sufficit amne favor.

PSALMUS IIII.

Fer, quae iubet pati Deus: felix bonus
Non semper, aut curae miser non est Deo.

CUM INVOCAREM.

MAxime ter, vasti rector ter et optime mundi,
O' vitaeque meae, iustitiaeque pater:
Qui das clementem mihi te, nec durior umquam,
Quas fundo, surda negligis aure preces:
In strictas actum, qui tristi tempore fauces
Eripis et, nulla est qua via, pandis iter:
Exaudi, in melius saevas converte querelas,
Nam quae non misero est heu gravis hora mihi?
At quos secernit populo ardens purpura, celso
Sublimisque solo vertice fama levat:
Quo tandem risus vobis mea gloria, quonam
Usque Deus stultis fabula noster erit?
Optare insanis quid votis irrita, siccum
Vomere quid sterili littus [Reg: litus] arare iuvat?
Credite, delegit sibi me, qui cuncta gubernans,
Dat fidei sanctis pignora mira suae.
Non Deo opponit miseris sua numina votis,
Nec mea pro nullo pondere verba cadunt.
Ergo Deo coetus iusti gratissime, multo
Aspera cum tristi tempora felle madent:
Transversos rapidae ne vos furor auferat irae,


page 24, image: s024

Discite tranquillo corde silere Deo.
Ante venit fuscis noctu quam somnus et alis,
In se descendat quisque animumque suum.
Non bove mactato numen caeleste, nec aris,
Sed fidei gaudet simplicitate coli.
Haec igitur, soli considite, sacra ferentes,
Quique iuvare potest, quique iuvare solet.
Has multi rident voces: quid et attinet, aiunt,
Spem dubiam stulta velle fovere mora?
Sunt nostris oculi manibus, praesentia credunt:
Mirum, si quidquam re sine verba iuvent.
At tuus aetherea [Reg: aetheria] flatus nos irriget aura,
Pectora caelesti consere luce pater.
Distendant illis sua messes horrea, pressa
Indultoque fluant candida musta pede:
Me iuvat esse Deo curae, qui dum mihi praesto est,
Non mihi vox curis evigilanda venit.
Nam me tranquilla solus consistere mente,
Una mihi genitor spesque salusque, facis.

PSALMUS V.

Ecclesia est hereditas [Reg: hereditas] Dei, Pater
In hac bonos tege, impios extermina.

VERBA MEA AURIBUS percipe.

AUre piis auctor rerum, facili annue votis,
Pectoris exaudi nuntia verba mei.
Excipe quem maestus gemitum dolor edere cogit,


page 25, image: s025

Unice Iessiadae Rexque Deusque tui.
Qui, defluxit ubi mihi corpore somnus inerti,
Lumine cum terras detegit alma dies:
Mane ratos miseri clamores efficis, affers
De te pendenti mane rogatus opem.
Sancta pater mens es, tibi non nisi sancta probantur:
Non placet impietas conscelerata Deo.
Saepe mali florent: sed flos est ille caducus:
Posse putes numquam quos titubare, iacent.
Odisti furiosa quibus peccare voluptas:
Os mendax poenas, linguaque vana luit.
Respuis auctores caedis, fraudumque magistros
Reicis e coetu, concilioque pio.
At sedes adiisse sacras casteque pieque,
Et tibi vota favor dat mihi ferre tuus.
Sic det, ut o doleantque mali: tutoque sacroque
Insidias numquam sit timuisse mihi.
Recta sit ante pedes tua nostros semina, carpam
Iustitiae sanctas, te praeeunte, vias.
A vera lapsi fidei ratione vagantur,
Et falsis hostes nectere falsa iuvat:
Insidiis vigilant: aliis, in pectore dirum,
Quo noceant, versant nocte dieque nefas:
Sunt illis avidae ceu busta patentia fauces,
Compositis pellax linguaque plena dolis.
O' illos sceleris damna iustissime rerum,
Abstulerint rapidi vota scelesta noti.


page 26, image: s026

Proice ab urbe tua, qui caelo intendere litem,
Concipiuntque animo turpe nefasque suo.
At tibi qui credunt se, iusto nomen honore
Et, cuius curae contigit esse, ferunt:
Aurea tranquillo diffundant tempora vultu,
Nec careant vera gaudia sancta fide.
Tu bona das, sacri genitor scutoque favoris
Protegis aeternum, qui tua verba colunt.

PSALMUS VI.

Peccator es, dolesque cor? clementia
Fretus Dei precare, discedet dolor.

DOMINE NE IN FURORE.

MAgne poli qui sceptra tenes flammantia cuius
Occasus regni, qui fuit ortus, erit.
Me pater, ah iusta ne sis crudelis in ira,
Dextera neu dempto me tua fine premat.
Da bonus et placidus veniam sua crimina fasso:
Mens iacet aegra, suis invigilatque malis.
Redde manu dulcis medica mihi dona salutis:
Membra tremunt, fracti corporis ossa dolent.
Deficio: quonam miserabile vulnus habentem
Usque iterare sines et gemitum et lacrimas?
Sancte redi genitor: veniensque salutifer, affer
Huic animae celerem, nam potes, affer opem.
Restitue a mortis periturum linine: dignus
Non quia sum, numen sed quia mite tuum.


page 27, image: s027

Non tua facta cohors celebrat tumulata: quid autem
Tene canat tenebris mors adoperta caput?
Lumina fessa tument fletu, dum nocte querelas
Integro, dum lacrimis lintea plena meis.
Forma fugit, marcet cutis arida: tanta malorum
Perque caput, circum turba latusque salit.
Sed procul o sontes: Dominus mihi praebuit aures,
Excepit Dominus vota precesque meas.
Annuit oranti Dominus: iam desino fletus:
Parta, iuvat curas ponere, plena salus.
Pectora rumpantur magno confecta dolore,
Turpia cum foedo damna pudore ferant:
Damna ferant hostes, consternatique pavore
Se mandent subitae turba scelesta fugae.

PSALMUS VII.

Hostis calumnias nigri vates Deo
Exponit: imitentur pium regem pii.

DOMINE DEUS MEUS, IN te speravi.

MAxime caelicolum rector, qui solus et unus
Finitum nullo tempore numen habes.
Et sita spes in te misero mihi tota salutis:
Uti prohibe Isaiden, quam parat hostis atrox.
Ne dum nemo gerit pro me curam, impia vitam
Eripiat, saevus ceu leo, turba mihi.
Si, Deus, admisi, mendax patrasse quod hostis
Insimulat, mea mens si scelus ausa fuit:


page 28, image: s028

Si benefacta malis alterna lege rependit,
Iniustas iuste si manus ulta vices:
Impius insequitur fugientem, prendat et hostis,
Ac strati calcet corpus et ossa solo:
In terram famae clarum deturbet honorem,
Et nullum prorsus nomen habere sinat.
Surge, tuumque parens iusta tua vindicet ira
Dextera, mens cuius crimine pura nitet:
Iudiciumque repraesentans, compesce furores:
Quas gessi partes, munere laetus agam.
Ut templo rursus, plebe stipante caterva,
Dona feram gratus, sacra precesque tuo.
Sume animos, solio residens sublimis et alto,
Qui reddis populis maxime iura Deus:
Ore reposco pio si poenas, perde nocentes,
Iustaque iudicio sit mea causa tuo.
Sterne malos, defende bonos, pia pectora firma:
Qui latebras animi, caecaque corda notas.
Quod precor, eveniet: non me patieris inultum:
Auxilium seruis fersque refersque tuis.
Est iudex aequus, sanctosque tegendo, malorum
Decrevit poenis invigilare, Deus.
Vos nisi paeniteat scelerum, iam strinxerit ensem,
Lunarit cornu, telaque fortis agat:
Illita mortifero, quis figat, tela veneno
Turbam, in nos infert quae furiosa manus.
Ecce dolos hostis, dirumque in pectore veriat


page 29, image: s029

Consilium, indignum concipit ille nefas.
Parturit ille minas, risum pariturus: opacae
Incidet in fossae, quam cavat, ipse specum.
In caput evenient eius fraudesque dolique:
Quae dedit, excipiet vertice damna suo.
At mea iustitiam perducet ad aethera, grato
Nomen et extollet carmine lingua Dei.

PSALMUS VIII.

Rex Christus est, et regna parta possidet
Puerum ore, victor atque dominus omnium.

DOMINE DOMINUS NOSTER.

O Pater, o hominum superumque aeterna potestas,
Qui sine principio tempus in omne manes:
Nominis est, cunctas a vespere solis ad ortus
Didita per terras, gloria quanta tui?
Transcendens magni sinuosa volumina caeli,
Altius is stellis famaque lausque Dei.
Hostibus in mediis puerum, mirabile, linguis,
Infantumque tibi conficis ore decus.
Ut, dira leti fabricator fraude, refutes,
Quae malus ex ima sibila torquet humo:
Vindice teque ultos reddente in pristina dextra,
Qui sumus in cura cumque et amore tuo:
Caelosque stellasque tuas videamus, et auream
Quae verbi luna est cunctipotentis opus.
Collatus tecum quid homo regnator Olympi,


page 30, image: s030

Nata quid humano semine turba sumus?
Ut nos tam caros [Reg: caros] habeas, tua munera dones
Et nobis natu, munera summa, tuum:
Tempus ad exiguum qui teque poloque carebit,
Non paulo Geniis conditione minor.
At rursum aethereas [Reg: aetherias] invectus victor in arces,
Fulgebit clare cinctus honore caput.
Cuncta sub illius subiunges sceptra, potente,
E' nihilo fecit quae tua cura manu:
Quaeque errant campis, errant animalia silvis,
Lanigeras pecudes, buceriasque greges:
Quaeque alis volucres liquidum per inane vehuntur,
Quique maris pisces stagna vadosa natant.
O' pater, o hominum superumque aeterna potestas,
Qui finem nescis, principioque cares:
Nominis est cunctas, a vespere solis ad ortum,
Didita per terras gloria quanta tui?

PSALMUS IX.

Vates suos, Christus suos, suos pii
Hostes habet, vincunt, grates agunt [(transcriber); sic: aguut] Deo.

CONFITEBOR TIBI DOMINE.

AUthori rerum grates et ovantia dicam
Carmina, qui fuit, est, semper eritque Deo.
Ipse fave, tibi nos operata resolvimus ora,
Facta canam dextrae maxima facta tuae.
Ipse mihi laetos numerosque modosque ministra,


page 31, image: s031

Summe iuvat laudes per Deus ire tuas.
Terra soluta metu nostro est, sugit impia turba
Te duce, sacrilego tela cruore madent.
Iudice te causam tenui, cui sede verendae
Iustitiae est aequi maxima cura Deus:
Qui saevis simul ac verbis invectus es, arma
Qui contra ferret quam cito nemo fuit?
Devictae gentes, periit manus impia, nullum,
Et iam te prorsus vindice nomen habet.
Nunc hostes ubi sunt, frameaeque, aerataque tela,
Qui poterat sese nec capere ipse furor?
Scilicet eversas viduastis civibus urbes,
Victaque nobiscum gloria nostra iacet.
Mansit, et aeternum manet, imperioque creator,
Quo non est, potitur maior in orbe Deus:
Humanas statuens res qui sine crimine, terras
Iustitia, populos iudicioque regit:
Qui portus miseris est, perfugiumque salutis,
Et fert praecipiti tempore solus opem.
Et dubitet quisquam sua credere cuncta, colentes
Qui numen numquam deseruisse solet?
Vos vero regem grati celebrate Sionis,
Gestaque per populos factaque ferte Dei.
Cur tandem? iusti quia vindex usque cruoris,
Attenta miseras excipit aure preces.
Huc ades, aiebam, pater o miserere, malorum
Hoste vide cinctum copia quanta premat.


page 32, image: s032

Faucibus e mortis miserum rape, munere grates
Ut tibi pro vitae, muneris auctor, agam:
Seposita ingressus delubra Sionia veste,
Ut referam laudes, quo precor ore, tuas.
Non tulit orantem, subito turbata tumultu
Vertit et in turpem castra scelesta fugam.
Facta suis hostes passi sunt vulnera telis,
Decidit in casses impia turba suos.
Audeat astra Deo nequis pugnare regenti:
Aut ventura sibi plurima damna sciat.
Sunt sacra turba pii: qua res non iustior, arte
Induit in fraudem se malus ipse sua:
Consiliis malus ipse suis evertitur: o res
Condi imo sanctis pectore digna viris.
Ne quis fallatur, nigras penetrabit ad undas,
Defluxit cuius pectore cura Dei.
Spes foveat miseros: venient oblivia iusti
Nulla Deo, Zephyris, nec pia vota cadent.
Tempus erit, mandans gentes te iudice sisti,
Pectora contundes cum scelerata, malos.
Sic sit, et attonitos ultor iustissime terre,
In fera sollicitos incute corda metus:
Vindicis ut melior tandem mala turba timore,
Se discant homines, te pater esse Deum.

PSALMUS X.

Coetum doles premi pium tyrannide?
Cum vate funde regio tales preces.


page 33, image: s033

UT QUID DOMINE REcessisti.

LOngius a nobis quonam Deus ergo recedis,
Tam procul adversis temporibusque lates?
Heu dolet, et misero cor iusta exaestuat ira,
Dum sic inflata mente superbus ovat.
Impius et numen sibi fingit, et atria caeli,
Ut reti, capitur consiliisque suis.
Somnia postposito celebrat sua vana bonorum,
Iudicio, verbo credit, et aequa Dei.
Laudat avarus opes: quas dum sibi congerat, iras
Se posse et terrae ferre, polique putat.
Quo non fastus abit? diris furiatur, olympo
E' celso dederit praecipitemque Deum.
Coepta obfirmata pertendit mente scelesta,
Et divina sibi condita iura negat.
Pectore sublatis tumefacto naribus hostis
Difflat, et unius non facit assis opes.
Aspera nulla cadent, semper felixque manebo,
Inquit: erunt semper candida fata mea.
Impia quid linguae periuria, guttura quidnam
Plena labore loquar, plena dolore loquar?
Atria prima sedens servat, per compita multis
Sed tamen et tacita callidus arte nocet.
Excubat in triviis oculo vigilante, piisque
Bella per insidias dissimulata movet.
Saltibus obsessis, qua sunt angusta viarum,


page 34, image: s034

Fraudibus exceptos, fraude doloque necat,
Dilaniatque: leo veluti, qui raptor ab antro
Involat in sparsos lata per arva boves.
Qualis et obscuros cingit qui indagine saltus:
Aut qui viscatis fallit aves calamis,
Post carecta latens, huc sese vertit, et illuc,
Et timet, et tacita gaudia mente premit:
Tum damam ille petit praedam, petit ipse volucrem:
Hic collumque suae frangit, et ille suae:
Callidus in tenues sese quasi colligit artus
Sic malus, observans singula facta virum:
Nec mora, prosilit, et capit, et iugulatque voratque:
Estque illi sanguis maxima palma pius.
Et cum tanta gerat, tam diraque facta, quis o quis,
Secum ait, est, videat qui mea facta Deus?
At tu surge, tuis fer opem: tibi sentiat hostis,
Qua nos defendas fortiter, esse manum.
Insanis quare violet tua numina verbis,
Tamque diu curae nos neget esse Deo?
Ipse vides certe fraudes furentis et astus,
Et mala sunt oculis subdita nostra tuis.
Nil opis in nobis: turbae tutela relictae
Tu tege praesidio nos pater alme tuo.
Tu pupillorum tutor, defensor et altor:
Impia sacrilegi brachia frange viri.
Occidat, et tanto fiat de nomine rumor,
Qui dicto citius recidat in nihilum.


page 35, image: s035

Vota valent: aevum qui sceptra tenebis in omne,
Aeternum mactas corda scelesta Deus.
Ast inopum admittens, rerum placidissime, voces,
Das desideriis vela secunda piis.
Suppeditas, fundant quae verba precantia, numquam
Et sinis illa levis ventus et aura ferat.
Ut cum pupillis inopes tutique sacrique
Libera sint, summo vindice, turba Deo,
Grassarique malus iam tandem desinat hostis,
Ferre polo miser et pulvis et umbra caput.

PSALMUS XI.

In montium boni vocantur saepius
Iuga: nidulo est Ecclesiae nil dulcius.

IN DOMINO CONFIDO.

NItitur aeterno mea spes Dominoque Deoque:
I procul, hunc qui me destituisse iubes:
Scilicet ipse petam silvas, nidoque relicto
In montes, ut avis, et iuga celsa ferar?
Corripiunt arcum manibus, iactisque sagittis
Occulte figunt, turba profana, bonos:
Convellunt leges, et fundamenta salutis,
Atque aliquis: quid tum, si dolor ista pio?
At qui templa tenet certe sacrata Sionis,
En sedet aetheria maximus arce Deus:
Luminibusque suis, totum quibus aspicit orbem,
Per terras hominum singula facta notat.
Corda probat Dominus: verae pietatis amantes


page 36, image: s036

Diligit, acri odio prosequiturque malus.
Ventorum rabiem, carbones, sulpura, flammas,
Sparget in impuros, praemia digna, viros.
Iustus amat iustos, vultu placidoque creator
Perpetuo, sanctos quos iuvat esse, tegit.

PSALMUS XII.

Ecclesiae serva tuum verbum Deus:
Non tristior doctore pestis impio.

SALVUM ME FAC DOMINE.

FEr pater afflictis, fer opem mitissime rebus:
Nulla salus, nisi nos protegis ipse Deus:
Ipse Deus qui fine cares, et originis expers,
Cuncta foves nutu, cuncta regisque tuo.
De sancta restat pars exiguissima turba,
Et periit pietas, interiitque pudor
Cana Fides terras fugiens, Candorque reliquit,
Et recti studium, nudaque Simplicitas.
Cur ita? Vera loqui pudor est, mendacia laudi
Ducuntur, summum est fallere posse decus.
Sunt in melle sitae linguae, sed pectora felle,
Vertitur ambigua fasque nefasque via.
Mendaces utinam tollat, iuguletque bilingues,
Qui mundi Dominus maxima sceptra tenet.
Effrenata diu quam se vox iactitat? ora
Cuique dabunt et opes divitiasque sua:
Quisquis ades sileas, est nostrum figere leges,
Ullius in domini num ditione sumus?


page 37, image: s037

At rector caeli quid ait? Vanescere luctus
Non patiar, Domino turba dicata, tuos.
Ultor ades laturus opem: quo differet oris
Contorquens nostri flamine turbo malos?
Ter quater argento supremi sermo parentis
Purior est, multo testa quod igne coquit.
Hunc, quae donavit nobis, tua seruet in aevum,
Afferat et fessis gratia rebus opem:
Omnia quis animus pessundare [Reg: pessum dare] fraude doloque,
Ne redigant captos in sua iura bonos.
Impietas floret, pereunt legesque fidesque,
Sceptra cohors ventres cum scelerata gerunt.

PSALMUS XIII.

Qui tristis es maerore confectus, polo
Cum voce palmas tende, erit melius tibi.

USQUE QUO DOMINE.

QUo non o miseri tamen es memor usque, creator
Negligis aversa me facieque tuum?
Quo me versabunt fixi sub corde dolores,
Inque mali obtutu mens erit usque sui?
Usque mihi quo sic correpent membra timore,
Et cogar querulo solvere verba sono?
Usque ferus quonam sic insultare, superba
Hostis et hi perget vim mihi ferre manu?
Da mihi te facilem, cui non finita potestas,
Annue placata mitis et aure Deus.


page 38, image: s038

Diffugiant animi terrores, pectoris atras
Et tenebras solis discute luce tui.
Ne gelidi misere perfusi frigore leti
Occupet aeternus lumina fessa sopor.
Ne victum dicant, nostris et cladibus hostes,
Impia crudeli gaudia corde ferant.
Me tua sustentat bonitas: spondente salutem
Te, tristi cur sim pectore maestus ego?
Ergo tuas etiam pro tanto munere laudes
Rex grata aeternum maxime voce canam.

PSALMUS XIIII.

Vis scire mentis censio quid libera?
Haec lege, Dei quae fatur ipse spiritus.

DIXIT INSIPIENS.

NOn Deus est, aiunt secum, frustraque timetur,
Quodque aiunt stulti, turba scelesta probant.
Fanda nefanda patrant diro permista furore:
Non est qui vitam cum pietate colat.
Omnia quo lustrat, despexit lumine terras,
Mortalesque alto vidit ab axe Deus.
Vidit, et an sapiens foret e tot gentibus unus
Quaesivit, numen qui putet esse polo:
Deflexere viae cuncti de tramite, quisque
Carpsit iterque suum, deseruitque Deum.
Labe caret nemo, mare qua circumsonat orbem:
Non est, non ullus qui bonus esse velit.


page 39, image: s039

Tum Deus: Ergo mali non emendatur ad omne
Cor quorum facinus, lingua, manusque facit?
Nec de plebe viri tantum: sed et esse magistros,
Rectoresque aliis quos mea cura dedit:
Qui mihi fidentes quasi panes viscere condunt,
Nec regem mundi voce pavente cient.
Scilicet attonitos metus et tremor obruet, arma
Pro sanctis olim iusta ferente Deo.
Tunc miseri nimium sero sprevisse pigebit
Consilium, ipse cui spes erat una Deus.
Haec rata sint, nitidi solis praenuntius illum
Lucifer et sceleri provocet axe diem:
Rupe salus, Domino captos miserante, Sionis
Cum veniet, votis saepe petita salus:
Gaudia quo creti capiant Israele, plebes
Stirpis et exsultet dux Iacobe tuae.

PSALMUS XV.

Quisquis Deo fiditque, amatque proximum,
Aevis beatus incolet caelum omnibus.

DOMINE QUIS HABITABIT.

IN tua quis pede se rerum felice Creator
Inferet aeternae tecta sacrata domus:
Perpetua fulgent qua luce palatia caeli,
Quis vitam dempto fine beatus aget?
Qui ducente fide per iter pietatis anhelat,
Iustificique facit munere iusta Dei:
Pectore iura vigent sacrae quae condita legis


page 40, image: s040

Qui promens, nullo vera pudore tegit:
Qui numquam solvit vanam ad mendacia linguam,
Nec fraudes aliis, insidiasue struit:
Nulli causa mali, qui crimina fingere nescit,
Nec temere oblatis gaudet habere fidem:
Cui non imponit scelerata superbia leges,
Ut, pugnant quae cum relligione, probet.
Hostibus est hostis pietatis: laudat, amatque,
Quos timidos veri numinis esse videt.
Teste Deo promissa facit, non fenerat aera,
Insontes empto iudiciove premit.
Qui facit haec, veluti rupes, immotus in aevum
Omne manens, fausta sede beatus erit.

PSALMUS XVI.

Fit hostia, et placat Deum Christus patre:
Victorque Sathanae, et mortis, in vitam redit.

CONSERVA [(transcriber); sic: CONSERAA] ME DOMINE.

HAnc animam, sido Genitor, cui maxime, serva:
Quae patremque vocat te, Dominumque colit.
Nom bona nostra tuis sunt aequa, potentia rebus
Summa meis fieri, nec tua maior habet:
Sponte tamen vitam iuvat obiectare periclis,
Atque pati iussu tristia quaeque tuo:
Ut benen sit sanctis ex me, quosque inclita caelo
Praeclaro fortes nomine fama levat.
Hos demet mihi nulla dies e corde, voluptas
Hi sunt, et mentis gaudia summa meae.


page 41, image: s041

Nil mihi cum turba, sequitur quae stulta labore
Multiplici fictos, numina vana, deos.
An'ne habeam obsceno stillantia grata cruore
Ferta, mea illorum nomen an ora sonent?
Tu decus et virtus, tu nobis gloria regni:
A'te pater nata quam bona frena mihi?
Assignata mihi ditio est opulenta, tenenda
Et sors heredi [Reg: heredi] contigit ampla tuo.
Gratia magna tibi, qui consiliumque Creator
Es mihi, me praesens auxilioque levas:
Et praestas motus animi moderante tenere
Verbo, cum tenebris omnia tecta silent.
Ante meos haeres vultus, te maxime rerum
Lux animoque refert, nox animoque refert.
Hinc venit invicto pectus mihi robore fultum,
Virtutem dextro sufficiente Deo.
Hinc implet dulcis praecordia laeta voluptas,
Lingua canitque tuum, gloria nostra, decus.
Quid? spe quod certa quoque praecipit ista quietem,
Vermibus haud foedis esca futura, caro?
Nam prius exstincti liventes corporis artus
Quam mors in nebulas dissipet aereas:
Tartarea sacrum tibi me revocabis ab unda,
Lurida perrumpam munere claustra tuo.
Monstrabis mihi quae caeli stellantis ad aethram
Fert, non humano est et pede trita viam.
Pectora laetitia cumulabis nostra: bonorum


page 42, image: s042

Nam pater in dextra est copia plena tua.

PSALMUS XVII.

Florent mali, boni iacent. malos sequi
Noli: Deus perdit malos, bonis favet.

EXAUDI DOMINE IUSTItiam.

IUsta queror: lacrimis in maesta cadentibus ora
Dum queror, o rerum conditor aequus ades:
Intentas praebe miseris singultibus aures,
Quis mea non ficto lingua dolore gemit.
Ius mihi, disceptans litem, iustissime redde,
Excute luminibus factaque nostra tuis.
Non latebrae fallunt animi, mentisque recessus
Te, mea qui noctis tempore corda probas.
Inspicis ut fuluum spectatur ignibus aurum:
Polluta est nullo candida mens scelere.
Non ego falsa loquor, nec dissidet ore voluntas,
Ambigui petitur gloria nulla mihi.
Sed neque dicta probo, neque facta scelesta latronum,
Defigens oculos in tua verba meos.
Non me deficiet qua semita pergere recti,
Tu prohibe offenso ne pede forte cadam.
Ut mihi sis praesto rogo te, quem saepe rogavi,
Ne rigidam miseris questibus obde forem.
Utere perpetua qua mansuetudine polles,
Te fisos mira qui bonitate tegis.


page 43, image: s043

Insani rabidos hostis defende furores,
Quoque potes dextrae robore, quove soles.
Me tege, ceu medio ciliis defenditur orbe,
Quae vibrans liquida pupula luce micat.
Ut volucris pullos abdit cristata, beato
Alarum sic me tegmine conde pater.
Invadunt in me saevis crudeliter ausis,
Quis sanguis petitur, maxima palma, meus.
Et nunc irato defixi lumina vultu,
Occultas fraudes insidiasque struunt:
Nunc sociis, animos quis dat fortuna superbos,
Et tumida tantum voce nefanda loqui:
Ex omni iuncti circumfunduntur, et ore
Nostra cruentato viscera, et ossa petunt.
Non secus, ac ventris rabie stimulante leones,
Quos sicca exspectant fauce domi catuli.
At Deus in nostri curam consurge tuendi,
Et validis infer viribus arma malis.
Corpora sterne, feri, iugula, scelerata, corusco
Exsertus dextra qui micat ense tua.
Adsere me genitor, sartum tectumque tuere
A'turba, qua vi maxime cuncta potes,
A'turba: qui cum nil sint nisi pulvis et umbra,
Corda tamen stulto plena tumore gerunt:
Utque pecus, quod adest cernunt modo, dulcia carpunt,
Implentur ventres lautitiisque tuis:
Florentes natis, longa serieque nepotum,


page 44, image: s044

Qui teneant aurum, tecta colantque patrum.
Haec bona sint illis: te munera dante salutis,
Munera promissis uberiora tuis:
Iustus, et aeternum spectando dives, imago
Discusso somno cium tua surget, ero.

PSALMUS XVIII.

Laudat Deum, quo liberatus vindice
Ab hostibus vates, et omnibus est malis.

DILIGAM TE DOMINE.

ARdeo te tota mihi mente recepte Creator,
O virtus, rupes, confugiumque meum:
Arx, murus, clypeus, cornuque salutis et ara,
Unicus et vitae portus et aura meae:
Qui salvum praestas, saevoque tueris ab hoste,
Te laudans quoties in mea vota voco.
Mors erat ante oculos, perfusum frigore leti
Os iam ferales, iamque bibebat aquas:
In sine sole domos, sine sidere regna trahebar,
Umbrarum caeco carcere clausus eram:
Cum te, clamabam, pater ah pater, omnia ab aevi
Principiis solus qui sine fine potes:
Teque fidemque tuam suprema comprecor hora,
Ah ades, et misero fer miseratus opem.
Nec spes vana fuit: intentas praebuit aures,
Et miseras iussit pondus habere preces:
Sollicita expromptas percepit mente querelas,
Augusta gemitus audiit arce meos.


page 45, image: s045

Cum subito gravidae tremefecit viscera terrae,
Mugit humus, caeco murmure saxa sonant:
Ignitae absistunt scintillae ardentis ab ore,
Naribus et sumo mista favilla micat:
Deprimit aetherei [Reg: aetherii] sinuosa volumina caeli,
Se liberans geniis stabilibusque volat.
Invehitur pennis ventorum, equitatque per auras
Horrifero Borea, terribilique Noto.
Castra tenebrae illi, nubes tentoria, nimbi
Nigrantisque potens plurima vallus aqua.
Displosae abrumpi tum crebro fulgure nubes,
Grando furit mistis ignibus absiliens:
Inde super magni tonat ingens regia caeli,
Absiliens mista grandine flamma ruit.
Nec mora nec requies, hostes turbatque fugatque,
Ex omni aethereis [Reg: aetheriis] missilibusque premit.
Apparent sicci disiecto gurgite fontes,
Defluit exustis unda lacusque vadis.
Ima patent terrae fundamina: spiritus ore,
Ignis tanta Dei copia nare ruit.
At me, de caeli demissa culmine dextra,
Extrahit e tumido quo mare versus eram.
Me servat saevis ex hostibus: eripit atra
Pectora erant in me quis nigriora pice.
Prostratum urgebant variis assultibus illi:
Fulsit praesenti me Deus ultor ope.
In strictas actum, patefacto limite, fauces


page 46, image: s046

Explicuit, quod ei curaque amorque forem.
Promissa exoluit virtuti praemia, puris
Et tribuit manibus munera digna Deus.
Nam mea caelestis qua monstrat semita verbi,
Mens numquam sacras destitit ire vias.
Non deduxerunt iusto me crimina: culpis
Non audax posui nomina pulchra meis.
Ante oculos foedusque Dei mandataque nostros,
Ante oculos nostros sanctio legis erat.
Integer et castus numen caeleste timebam:
Ad scelus haud ullum dextera sancta facit.
Nec poteras recte pretium non reddere factis,
Virtutem donis et cumulare suis.
Scilicet insonti, sanctoque [(transcriber); sic: fanctoque] es sanctus, et insons:
Fert bona, dante, bonus, te bone, multa, Deus.
Durus es in duros: in saevos saeviter acris
Irruit, et poenas exigit ira tua.
Pro turba pugnans inopique humilique, superbi
Innumeras victor proteris hostis opes.
Illustras caecas fulgenti luce tenebras:
Nox discussa tuo lumine nostra fugit.
Te duce rumpo globosque virum, densasque catervas:
Hostica traicio te duce castra pedes.
Est via recta Dei, ratio sine crimine, verbum
Purius argento, testa quod igne coquit.
Defendit sanctos dextra armipotente: quis illo
Aut fuit, aut ullo tempore maior erit.


page 47, image: s047

Non Deus est alius, non numen, ferre salutem
Unus et ille potest, unus et ille solet.
Dat vires animo, cingit fulgentibus armis,
Ut vadam forti, qua via nulla pede.
Praeverto illius celeris vestigia cervae
Munere, per rupes et iugo celsa feror.
Instruit et serro nervos, arcusque minaces,
Et docet invicta frangere tela manu.
Me tegit illius clypeus, me dextera fulcit:
Quod sum, quod regno, gratia magna Dei est.
Quin et eram dignus quo plecti tempore, nostro
Admisso o quanto lenior ira fuit?
Afflictum erexit, constrictum solvit, euntem
Iussit inoffenso tramite ferre pedes.
Ergo ruo comitante Deo fidenter in hostem:
Fit fuga, tela cadunt, sanguine terra rubet.
Nec prius absisto, valido quam fusa lacerto,
Impia victrici sub pede colla premo.
Per te fortis ego, per te Deus impete tota
Agmina praecipiti protero victor ego.
Tu facis, ut versis hostis det terga maniplis,
Armaque deuoveat sanguine sparsa suo.
Ille quidem clamare, at opis spes nulla dabatur:
Ille vocare Deum, sed caret aure Deus.
Impius in vacuas, ut pulvis, spargitur auras:
Conteritur multo ceu via plena luto.
Tu das eripiar turbis, populique tumultu:


page 48, image: s048

Tu das innumeris ponere iura viris.
Deditione mihi facta gens seruit, et ante,
Iussa sui regis, non mihi nota, facit.
Spe frustrata sua proiecit degener hastas,
Fractaque victoris sub pede turba iacet.
At reliqui ne nil trepident, praestare nec arces,
Nec possunt duris moenia firma seris.
Salve magne parens rerum, tibi gratia: regis
Cui sese debent sceptra, salusque tui:
Qui sub me gentes vindex subiungis, et acres
Isaidae populos mittis in imperium.
Eripis et saeva crudelis fauce tyranni,
Nec sinis insana seditione premi.
Te laudabo, feram te grata voce Creator
Per gentes, magni qua patet orbis iter.
Imperium, victos hostes, clarosque triumphos
Maxima, delebit, munera, nulla dies:
Munera, quae regi, regis sobolique dedisti,
Et das, et posthac tempus in omne dabis.

PSALMUS XIX.

Deum poli, Christum canunt Apostoli,
Vulgant per et terras salutis nuntium.

COELI ENARRANT GLOriam.

GLoria quanta Dei sit, narrant sidera, dextrae
Divinae caeli testificantur opus.
Lux verbum luci, nox nocti nuntiat, horae


page 49, image: s049

Pars est de fama nescia nulla Dei.
Non adeo populus, non gens se subtrahit oris
Extremis, pontus qua vagus ambit humum:
Quo non, quem sacro fundunt penetraverit ore,
Finibus Eois Hesperiisque, sonus.
Norma per illorum terras rata pertinet omnes,
Vocibus et gemini personuere poli.
Ipse domumque pater, sedemque locavit in illis,
Et posuit soli splendida tecta suo.
Sol, tamquam sponsus, thalamo procedit ab aureo:
Utque Gigas rapidum concitus urget iter.
Extremo veniens medio decurrit Olympo,
Declivoque poli tramite prona petit,
Inde ruit celeri cursu revolutus in ortus,
Cuncta calore urens, cuncta fovensque suo.
Lex est sancta Dei, mentes reficitque, fidelis
Sermo Dei, reddit pectora docta rudes.
Laetificant maestos Domini decreta, salutis
Verba afflant animis luminibusque decus.
Et domini castus timor est, et lege solutos
Mortis, conservat tempus in omne, pios.
Iudicii quam fert Dominus sententia iusta est,
Nec divina umquam pondere verba carent.
Illis non auri mage sunt pretiosa metalla,
Lectave Erythraei littore concha maris.
Non illis stipant thryma per, cythisosque volantes,
Dulcius in curvo vimine nectar apes.


page 50, image: s050

His instructus ego, vitam moresque guberno:
Praemia viventem maxima rite manent.
Quis tamen o totum se perspicit? omne benignus
Quod latet obscuro dilue corde nefas.
Haeret et in pravo quae culpa errore, superba
Ne gerat in tumido pectore regna veta.
Sic insons, sic mundus ero, sic crimine purus,
Damnaque peccatis tristia nulla feram.
Grata habeas utinam mea maxime carmina vindex,
Quae meditor placeant, o mea vita, tibi.

PSALMUS XX.

Duci precatur fausta plebs suo, pii
Orent pio pro rege sic, et principe.

EXAUDIAT TE DOMINUS.

AUdiat adverso tua rex bone tempore vota,
Qui fuit, et Deus est solus, et unus erit.
Numinis Isacidum defensum praestet amicus,
Eque Sionaea te iuvet arce, favor.
Exta lites, sacras sollennia [Reg: sollemnia] ferta per aras
Flammaque de caelo lapsa repente cremet.
Annuat oranti, tribuat quodcumque rogabis:
Sit pars consilii nulla caduca tui.
Fallimur? an vinces caelesti munere, nobis
Laetitiaeque tuus causa triumphus erit?
Auspice signa Deo, longas vibramus et hastas:
Eveniant votis omnia fausta tuis.
Magna Dei, certum est, regi dat dextra salutem:


page 51, image: s051

U idivina [(perhaps: Vi divina)] valens dextra potente iuvat,
Dant animos hosti currusque, equitesque: tuentis
Nos caelum notis sollicitamus opem.
Ille cadens foedo consternet corpore terram:
Non vis nos capto dimovet ulla loco.
I felix, felixque redi, rex magnus Olympi
Has pro te vanas non sinit esse preces.

PSALMUS XXI.

Rex Christus est, eritque saeclis [Reg: saeculis] omnibus,
Victor suorum, exterminatorque hostium.

DOMINE IN VIRTUTE TVA.

QUi sator atque opifex, rerum suprema potestas,
Sideraque et terras et maria alta domas:
Gaudia rex mullo districta mente dolore,
Mille favore tuo, mille salute capit.
Namque potens voti, quae spe, quae voce petebat,
Cuncta tui felix munera amoris habet.
Non pars ulla boni est, qua nom cumulatus abundet,
Ponis honoratis aurea serta comis.
Quod petiit, vitae semper florente iuventa
Donas: mors in eum nil tibi iuris erit:
Ne perturbet hiems et gaudia tristior ulla,
Dextra laboranti fida reperta facit.
Hinc tenet, et famae vestigia iuncta tenebit,
Splendore illustris tempus in omne tuae.
Perpetuum praestas felici tempore faustos,


page 52, image: s052

Quos illi fisos, qua patet orbis, habet.
Laetificas vultu divino, fretus amore
Non umquam sceptris excidet ille, tuo.
At dextra arreptos ultrix tua puniet hostes,
Experiere Deit turba scelesta manum.
Utque cremat calida stipulas fornace caminus,
Succensa aprico messis ut ardet agro:
Sic dabit in cineres, sic igne furente vorabit
Sacrilegos irae fervida flamma tuae.
Non super ullus erit, perdes cum nomine, gentis
Nec non impura posteritate suae.
Impia nam cur inte sumere bella tulerunt,
Nec profecturos fingere mente dolos?
Absumes pharetrae sinuatos pondus in arcus,
Figentur telis corpora foeda tuis.
Et fugient, mora nec, fugientia terga secutus
Laedet eos iactu nervus in ora tuus.
Macte tua sic magne Deus virtute, feramus
Ut tua nos laetis maxima facta modis.

PSALMUS XXII.

Christi legis lamenta suffixi cruci,
Cum factus est pro meque teque victima.

DEUS DEUS MEUS RESPICE.

A Te mi Deus o, Deus o cur deseror, eheu
Cur miseri surda negligis aure precis?
Rugitus ventis discerpitur irritus, eheu
Praecipitque datur tempore nulla salus.


page 53, image: s053

Nocte voco, clamoque die: clamatus at ipse
Nec nocte auxilio, nec mihi luce venis.
At non talis eras in nostros sancte parentes,
Iucolaque [(perhaps: Incolaque)] Hebraeae, lausque decusque plagae.
Spes illis sua te facilem spondebat, opemque
Sensere invictae, quam petiere, manus.
Ad te clamarunt: clamantibus ora notavit,
Nec turpis stulta credulitate pudor.
Ast ego non homo iam, sed vermis, fabula vulgi
Ridentis, cogor qualia nosse mala?
In me, qui cernunt, illudunt voce, caputque
Iactat, aitque aliquis, Nunc Deus ultor ubi est?
Cur, cui confisus, non votis applicat aures,
Qui sibi tam carum [Reg: carum] deseruisse potest.
Per tamen aspexi te pulchri lumina solis,
Ubere tu mihi spes sub genitricis eras.
Ex alvo tibi sum materna creditus: ipsis
In cunis infans te patre dignus eram.
Ne dubiis ergo, ne rebus longius abstes:
Auxilium nemo, tu mihi ferre potes.
Cornibus hinc Basanis alit quos ora iuvencum,
Ecce leoninis dentibus inde petor.
Effluit, ut rupta fontis liquor effluit urna,
Sanguis, hebent sensus, vis animique fugit.
Testa crepant ceu fracta artus: ut cera liquescit
Cor, haeret sicca lingua ligata siti.
Iam sum iamque cinis: cingit me saeva canum vis.


page 54, image: s054

Obsidet ex omni turbaque dira latus.
Tempora confixus, dispandor brachia, spinis
Perterebrorque manus, transfodiorque pedes.
Enumerent artus, luxataque corporis ossa:
Et tamen impuri, quid dolet iste? rogant.
Inter partitur sese custodia vestes,
Exuvias miles sorte trahitque meas.
Affer opem, tutare, tuum defende Creator,
O'columenque meum, praesidiumque meum:
Hanc animam gladiis, hanc rostris eripe vitam,
Ore ruunt in me qui petulante, canum:
Eripe, fauce leo crudeli, fronte minatur
Unius cornus qui ferus arma gerit.
Te, nomenque tuum coetu celebrabo frequente,
Fratribus et grati carminis auctor ero:
Eia metus tangit quos numinis inclita laude,
Mecum eia aetherei [Reg: aetherii] numina ferte patris.
Thariadae date sacra Deo, date thuris [Reg: turis] honores:
Laudate Isacidae corde micante Deum.
Immensum celebrate Deum: qui rebus in arctis
Surda inopum numquam negligit aure preces.
Non aversatus miseri qui vota, salutis
Clamanti numen munera mite dedit:
Hoc iterum in magna repetens iterumque corona,
Debita pro dulci dona salute feram.
Turba famem deponet inops vitaque potita
Perpetua, laudes et tua facta canet.


page 55, image: s055

Veridicis gentes purgatae pectora dictis,
Eoaeque preces Hesperiaeque tibi:
Omnia qui solus facis, et regis omnia, terrae
In ditione tenes et sola cuncta, ferent.
Placabunt dites animi ieiunia, numen
Et venerabuntur supplice voce Dei.
Procumbent, Domini genibus sua brachia tendent,
Qui miseram vitam, pulvis et umbra, colunt:
Quod mortis fierent ne dirae praeda, cruoris
Atque animae tulerim prodigus esse meae.
Quinctiam illius, series quam longa nepotum,
In ius se prompta mente fidemque dabunt.
Divinum cunctis nomen memorabitur aevis,
Gloria erit venturum omnium in ore Dei:
Ista procuraris quod sanctis causa salutis,
Iustitiae solus fonsque caputque pater.

PSALMUS XXIII.

Pastor Deus, nos illius grex, pabulum
Verbi quibus praebet sui scientiam.

DOMINUS RECIT ME.

ESt qui principii fons rerum, finis et expers,
Quo fieri maius nil, meliusque potest:
Rex pastor superum meus est, ovis ipse: beatum
Nullius immunem me sinit ille boni.
In laetos saltus, herbosaque pascua mittit,
Qua bibit irriguas fertile gramen aquas.
Divina tenebras aura de pectore differt,


page 56, image: s056

Aethereis [Reg: Aetheriis] et sancto mulcet amore animum.
Se propter, animumque suum, qua sidera adire
Fas, ducit recti iustitiaeque via.
Ergo mali, loca senta situ, loca turbida mortis
Per gradiens, metuo nil comitante Deo?
Non firmo tenebris, ne forsan poplite labar,
Auius a vera ne pietate vager:
Angusto, vitae qua monstrat semita, calle
Me tua sancta Deus virga, pedumque regunt.
Das laeto celebrare epulas (rumpantur iniqui)
Securo dapibus caelicolumque frui.
Exstructis ponis rorantia pocula mensis,
Inque caput nardi munera fundit onyx.
Non tua non me destituet bonitasque fidesque,
Quam vitae fuerint tempora longa meae.
Muneribusque tuis invita morte superstes,
Aetherea [Reg: Aetheria] tandem sede beatus ero.

PSALMUS XXIIII.

Ecclesiae rex Christus est: ter et quater
Colunt beati hunc principes qui principem.

DOMINI EST TERRA.

INregno sola sunt terrarum cuncta, potestas
Maxima cui fuit, est, semper eritque, Dei.
Ille regit populos, illi sunt omnia curae,
Complexu tellus quae sinuosa tenet.
Hanc maris exstantem fluctu fulcimine verbi
Fixit, non mota lege deditque coli.


page 57, image: s057

Ipse sibi sedem stellanti legit in arce,
Scandere quo felix qui queat ecquis erit?
Ecquis et ad solium, caeli apparebit in aula,
Numinis aethereae [Reg: aetheriae] civis et urbis erit?
Cui manus est insons: qui se intus et in cute novit,
Unius et pendet de bonitate Dei.
Quem non fucato decepit hypocrisis ore,
Ut pugnant quae cum relligione, probet:
At bona qui recto contendit tramite, verum
Et colit, et falso numina nulla citat.
Hunc amat, et donis summus felicibus auget,
Aeterna cumulat iustitiaque Deus.
Talis Iacobi stirps est generosa parentis,
Cernere cui faciem maxima vota Dei.
Pandite claustra, fores magni reserate tyranni:
Victor adest, fausta rex ope victor adest.
Ille quis est ope rex victor felice, quis ille?
Ipse potens belli rex Deus, ipse Deus.
Solvite robustasque fores, aditusque tyranni:
Laudibus illustris rex venit, ecce venit.
Ille quis, illustris rex est quis laudibus ille?
Maximus armorum rex Deus, ipse Deus.

PSALMUS XXV.

Unica animus miser Dei clementia
Nitatur, et beatus et felix erit.

AD TE DOMINE LEVAVI.

EX te magne parens, auctor terraeque polique,


page 58, image: s058

Pendeo, tu vitae spesque salusque meae.
Ne, precor, o mendax mea sit fiducia, neve
Exsangui livor gaudia corde ferat.
Non Pudor ora notet, quorum tibi dedita corda,
Contingant portum votaque sancta suum.
At nequam foede frustretur, pectore turba
Quodque scelesto optat, ventus et unda ferat.
Qua sit iter monstra, caeli quod ducit in arcem:
Iustitiamque sequar, te praeeunte, tuam.
Tramite da veri constans vestigia ponam,
Spes mea luce Deus, spes mea nocte Deus.
Nomen habes prima qua clarus origine mundi,
Te moveat numen, gratia, mite, pater.
Commisi incauta quidquid lasciva iuventa,
Excidat, et stulti criminis omne nefas.
At non pulsa tuo pietas sit pectore, propter
Quam miserum patrio semper amore foves.
Et bonus, et placidus Deus est, quos abstulit error
Quod caveantque docet, quodque sequantur iter.
Non comes ire negat miseris, ubi sistere possint,
Monstrat, inoffensos aut bene ferre pedes.
Natura verax Deus est, praestatque benignum
Se cunctis, qui fas, qui sacra iura colunt.
Ergo etiam facilis propter tua nomina culpis
Ignosces, quarum copia quanta? meis.
Nam veneror Dominum: cuius qui numen adorat,
Illius caecum verset an error iter.


page 59, image: s059

Commoda num vitae desint, nec totius haeres
Cum natis teneat, qua patet, orbis opes?
Nosse tuae donas mentis decreta Creator,
Foederis arcanum notificasque piis.
Te specto, et suprema mihi cum venerit hora,
Spectabo, nec me vicerit alter amor.
Nam facis insidias fraudesque exire malorum,
Ne quando in pedicas, quas posuere, cadam.
Sum miser, et pauper, novi solacia nulla:
Respice me, noxis et bone parce meis.
Affer opem, morior curis: mens deficit aegra,
Vitra iam pote nec ferre doloris onus.
Quam series caput hoc premat, aspice vasta malorum,
Et vitia ex animo dilue rore tuo.
Aspice quot coeant hostes, quae bella minentur,
Qui nil, quo laesi, iure querantur, habent.
Me serva, vitamque meam, cui sido Creator:
Ne possit de me quilibet esse loquax.
Mens melior redeat, tueatur labe carentem
Officii studium, nudaque simplicitas:
Thariadisque procul, quae tristia cumque timenda,
Pelle pater, rapidis diripienda notis.

PSALMUS XXVI.

Non lege iustis gratiaque convenit:
Litem nec est qui dirimat, ipse nisi Deus.

IUDICA ME DOMINE.

IUs mihi redde bonus, causam defende Creator,


page 60, image: s060

Cuius vita tuo munere labe caret.
Iam spe, fisa tibi mens, victum praecipit hostem?
Ah ne destituat me, precor, illa Deus.
Ah trepido ne vis animi concussa tumultu,
Aegra malis vultus fluctuet ante tuos.
Experiare licet, scruteris et abdita cordis:
Invenies animo crimen abesse meo.
Luminibus bonitas nostris tua dulcis inhaeret,
Praeceptisque mea est consona vita tuis.
Nil mihi cum turba cui sunt mendacia cordi,
Quam simulante iuvat fingere mente dolos.
Impuri flagrant odio mea pectora coetus:
Ite caterva a me conscelerata procul.
Divino legis sacrae de fonte petito
Perfusus sanctas ante liquore manus:
Ingrediorque tuae sedis penetralia, circum
Et do thuricremos [Reg: turicremos] ore favente focos.
Ut tua suavisonis aptem miracula nervis,
Grataque laetanti carmina voce canam.
Aula capit quam me tunc augustissima, laudis
Et quae tecta colit fama, decusque tuae?
Ne me perde, soles quo perdere more nocentes,
Nec me gaudentum [Reg: gaudentium] sanguine culpa trahat:
Ad scelus omne manus quorum facit, et data contra,
Muneribus capti foedera legis agunt.
Me studium recti vitae traducit honestae,
Est mihi quae verbi curaque summa tui.


page 61, image: s061

Innocuus vivo, tege me, defende, guberna:
Cur tua sit bonitas o mihi dura pater.
Quo coepi pede semper eam, coetuque Creator
In populi dicam carmina grata tibi.

PSALMUS XXVII.

Liber malis laetatur, ipsum dextera
Et ut Deus sua usque vindicet, rogat.

DOMINUS ILLUMINATIO MEA.

QUi iubar et splendor, qui totus ardor et ignis.
Sol rerum lustrat lumine cuncta suo,
Lux est nostra Deus: trepidum genus ite pavores:
Quem timeam? nostra est vita, salusque Deus.
Dat vires animo, firmae dat robora menti:
Quae faciat pavidos, quae mihi causa metus?
Immanes hostis pandat vaesania [Reg: vesania] rictus,
Nil delusus aget guttura vana furor.
Bella parent, positisque novent incudibus arma,
Non gelidum trepido frigore pectus erit.
Castra locent coeantque manus, et proelia tentent:
Est mihi [(transcriber); sic: miht] quis vincam, qui dabit arma, Deus.
Tantum tecta modo coluisse augusta Creator,
Et sit sacra tuis tura tulisse focis.
Hoc precor: hoc mihi si dabitur, dum vita manebit
Terque quaterque o qua sorte beatus ero?
Artis opus rarae cellae spectabo lacunar,
Est sita ubi pacti conscia cista sacri.


page 62, image: s062

Sollennes [Reg: sollemnes] pompas, altaria pinguia ture,
Ardentesque focos, gaudia summa, tuos.
Hoc sacer afflictis dubiisque in rebus asylo,
Tutus et ut celsae vertice rupis ero:
Arce triumphabo victor iam iamque furentem
Hac hostem, ex omni qui mihi terror erat.
Tum tibi quas grates, quae laetus carmina dicam?
Davidis quantus vox pia plausus erit?
Interea fletus nostros repetamus, in orbem
Tristibus et redeat maesta querela sonis.
Huc ades, et fundo quas imo pectore voces
Exaudi, veniam nec tribuisse nega.
Agnoscis'ne tuum? conspectum quaerite nostrum:
Quaerimus en: vultus ne, precor, abde tuos.
Iratus ne me, ne proice: dextra relinquat
Nec tua me, vitae portus et aura meae.
Deseruere pater miserum, materque benigna
Deseruit nun quam me tua cura Deus.
Quod doleant hostes, certo me tramite siste:
Te sine non dubia mi placet ire via.
Vexandum noli sceleratis dedere, lingua
Qui mendaciloqua dogmata falsa serunt:
Criminibusque [(transcriber); sic: criminbus] premunt sanctos, diroque furore
Concinnant fraudes, exitiumque parant.
Non dubium, dabitur tutam decurrere vitam,
Laetitiae nobis longus et annus erit.
Pectore fide Deo forti, constantia mentem


page 63, image: s063

Roboret, infracto pectore fide Deo.

PSALMUS XXVIII.

Blanditur impius, dolumque cogitat:
Seruet pios, exterminet malos Deus.

AD TE DOMINE CLAmabo.

NOstrarum Genitor portus fidissime rerum
Te voco, ne surdis auribus esse velis.
Namque forem timidus rigidam si vocibus obdas,
Infernae fiam quam cito praeda domus?
Accessum praebe querulis mitissime votis,
Ad tua pendentis templa sacrata manus.
Ne trahat insertum numero me poena nocentum [Reg: nocentium] ,
Quos pronas iuvat in crimen habere manus:
Illita verba dolis qui dant blandissima, ficto
Ore mel, at diro corde venena gerunt.
In quos ultrici tua dextra saeviat ira,
Perfidiae meritas exigat illa notas.
In tenebris gaudent volui, coenoque,nec umquam
Ad tua facta animi mentem adhibere student.
Fabula sunt caecis operum monumenta tuorum,
Sunt iocus aeternae maxima gesta manus.
Funditus eversos ima nec stirpe recidas:
Impietas merito tempus in omne perit.
Lausque decusque tibi, lacrimis qui victe, valere
Quae perago lingua supplice vota sinis:


page 64, image: s064

Qui me defendis, clypeique sub orbe latentem,
Ut mihi tela queant nulla nocere, tegis:
Qui robur, virtus, qui nobis ara salutis,
Et nostrae aeternum carmina laetitiae.
Ipse animos pulsa firmas formidine, vinci
Et das nimirum nescia corda bonis:
Ipse Deus vires nimirum sufficis, unctus
Immensumque tuo munere nomen habet.
Sic habeat, sortemque tuam nos usque guberna,
Perpetuoque fove, pasce, tuere, Pater.

PSALMUS XXIX.

Nil maius est verbo Dei, nil fortius:
Hoc arbores, hoc saxa, montes concidunt.

AFFERTE DOMINO FILII DEI.

OMnia qui vitam spiranti numine replet,
Cui non ortus erat, cui neque finis erit:
Efferte heroes, aeternum efferte parentem,
Tollite virtutem, tollite laude Dei.
Dicite vim, robur, maiestatemque verendam:
Quae mora, ad angustos procubuisse pedes?
Vox per inane Dei volucres agit incita currus:
Fulmineo nubes dividit igne Deus.
Est cuius decus omne polum ciet, intonat aether,
Fit fragor, abruptis terra madescit aquis.
Vox virtute Dei pollet, vox robore frangit
Omnia magnifico comminuitque Dei.


page 65, image: s065

Vos cedrosque Dei, aerias evertit et ornos,
Quae celsum Libani circumiere caput.
Subsilit Hermonius lascivi more iuvenci,
Aut media cornu quae fera fronte gerit.
Vox flammasque Dei, saevos erumpit et ignes:
Vox conquassat agros, et nemus omne Dei:
Qua patet Arabiae nullis cultoribus ora,
Desertaeque siti sunt regione Cades.
Cervarum partus Domini vox eicit: altae
Voce comas silvae deposuere Dei.
Huius adorabunt, qua templa Sionia, numen:
Huic laudes grati virque puerque canene.
Nubibus aeternum dominator hic insidet atris,
Involuitque immenso omnia diluvio:
Datque, dabitque suis infracti roboris auctus,
Et nos perpetua prosperitate beat.

PSALMUS XXX.

Grassatur hostis in pios: brevis Dei
Est ira, fortiterque vin dicat suos.

EXALTABO TE DOMINE.

TEque, tuumque cano numen Supreme, levasti
Fabulane fierem, qui mea damna, Deus.
Aeger eram, et Pater o fer opem pater alme, precabar:
Et rediit misero, qui fuit ante, vigor.
Me vitae dulces revocasti mitis ad oras,
Infernas peterem cum, nigra tecta, domos.
Quisquis ades precibus votisque operare, potenti


page 66, image: s066

Iustitiaeque, pius da decus omne Deo.
Momenti instar habet rerum brevis ira parentis,
Et vitae munus muneris auctor amat.
Nocte fluunt lacrimae, risus aurora reducit,
It pulsa tristi nuba serena dies.
Donec eram felix (nam ceu fundata vetusto
Sors stabat saxo nostra favore Dei.)
Nil umquam mihi dicebam, nil accidet aegri:
Semper erit velis aura secunda meis.
At quam, te vultus Deus avertente paternos,
Omnia sunt rebus quam cito versa meis?
Ergo etiam querulis ululatibus omnia miscens,
Quid tibi mors fructus, quid mea fata ferent?
Num poterunt, tenuem simul ac motabor in umbram,
Ossa minuta loqui teque tuamque fidem?
Sis bonus, et miseris praebe singultibus aures,
Daque salutiferam iam mihi patris opem.
Sic ego: cum magno confecta mente labore
Et dolor, et moror protinus omnis abit.
Ut modo lassus humi foeda qui sorde iacebam,
Verterer ad sacros strenua membra modos:
Et pro lugubri nigrae velamine vestis,
Integerent hum eros candida fila meos.
Munera pro tali votivo carmine damno,
Et tibi me grata consecro mente pater:
Includetque tuas eadem, pia cantica, laudes,
Et vitae Isaidae tempora summa, dies.


page 67, image: s067

PSALMUS XXXI.

Quod non vocantur in periculum boni?
At hos tamen fisos sibi servat Deus.

IN TE DOMINE SPERAVI.

SPes in te sita nostra Deus, fiducia mendax
Ne sit, credulitas neu mea stulta precor.
Audi, quas maesto profundo pectore voces,
Proque fide fer opem, iustitiaque tua.
Sis, in quod sese mea vita receptet, asylum,
O' murus, rupes, confugiumque meum.
Te propter, nomenque tuum mihi duxque comesque
Sis, sine qua monstrat semita fraude viam.
En mihi tenduntur casses: ne me mea virtus
Desere, neu caecos induar in laqueos.
Meque animamque meam fidei committo, salutis
Vindex, cui debet se mea vita, tuae:
Qui sine principio saeclis [Reg: saeculis] ut es omnibus idem,
Sic verax dictis tempus in omne manes.
Odi, quos fraudesque iuvant, artesque scelestae,
Ambiguaque nefas vertere fasque fide.
At vero rerum columenque decusque mearum
Sincera mentis te pietate colo.
Nec mihi mens dubia est, versis ad prospera rebus,
Quin tandem laeta gaudia mente feram.
Ut quondam, miti mea lumine damna videbis,
Mulcebis medica vulnera saeva manu.
Exibo insidias, campo fortisque patente


page 68, image: s068

Consistens, hostis non ero saeve tuus.
Interea tacitis suspendere vota labellis
Ne cessem, numen rite vocabulo Dei.
O'quem debilitat series immensa malorum
Respice, mens animi fluctuat aegra malis.
Nulla quies misero: liquuntur pectora curis,
Et vultus maesti signa doloris habet.
Non iuvat ora cibus: caligant lumina: facta
At vero aetatis quanta ruina meae?
In lasso languet mens corpore: crimina propter
Dura crepant, tenuis quae tegit, ossa, cutis.
Hosti sum risus, vicinis ludus, amicis
Causa metus, notis visus in urbe fuga.
Omnibus excidimus, ceu quos nigra fata tulerunt,
Aut quae fracta luto terrea testa iacet.
Accedunt sannae, pavidum terrorque tremorque
Stant circum fraudes, insidiaeque, latus.
Nec tibi fido tamen non tota mente Creator,
Teque colo numen, praesidiumque meum.
Sum tuus, inque tua dextra est mea vita: nocentum [Reg: nocentium]
Ne trahat addictum sub sua iura manus.
Defensum sacri collustra lumine vultus,
Pro facili, sine qui fine, favore tuo.
Te voco, ne frustrer, confusa mente scelesti
Frustrentur, lignis funeris usta cohors.
Excisa muti sint lingua turpiter, audent
Crimina qui sanctis fingere foeda tuis.


page 69, image: s069

Quae bona sunt a te, sunt quanta recondite iustis,
Exspectant sanctos qualia dona viros?
Coetu illis magno quae dasque dabisque vidente,
Quod tua non ullo verba pudore tegunt:
Cum furias exire sines gremioque recondes,
Attingant ut cos iurgia nulla, tuo.
Gratia, lausque tibi, cuius bonitate, fideque
Munita Genitor tutus ut urbe fui.
A'te desertum se proiectumque putantis,
Non passus nullum pondus habere preces.
Imperium colite o sancti caeleste tenentem,
Qui dat digna piis praemia, digna malis.
Utque illos bonus et tegit, et defendit, et auget:
Sic horum fastus, altaque verba domat.
Spes animos firmet, duret constantia mentem,
Qui colitis casto pectore cumque Deum.

PSALMUS XXXII.

Nemo bonus, nemo absque vivit crimine:
Sola sumus iusti Dei clementia.

BEATI QUORUM REMISSAE

O'Nimium felix, peccati fasce levati
Dissimulat cuius crimina tecta Deus.
Felix, cui fraudi non sunt sua facta: quod ausis
Praetendit numquam splendida verba suis.
Ipse quidem nollem mea cum delicta fateri,
In luctus patuit area quanta meos?
Horrida pallentes macies adduxerat artus,


page 70, image: s070

Et lacrimosa acer fregerat ossa dolor.
Me fugiente die, me decedentibus astris
Urgebat vasto pondere dextra Dei.
Arebam, veluti raptis humoribus [Reg: umoribus] arva,
Aestivus fissos cum Canis urget agros.
Quid facerem? culpam fassus mea crimina pandi:
Non est convicti causa tuenda rei.
In scelus isse pudet, piget o piget esse nocentem:
Da numen vitiis mite meis veniam.
Sic ego: cum, Solida est mecum tibi gratia, dixti,
Saevaque peccati damna timere vetas.
Ergo meo exemplo tendens tibi brachia supplex
Opportuno omnis tempore sanctus erit.
Compos et optati, versant cum crimina mentem,
Candida navifragum per mare vela dabit:
Nigrius ut pice sit caelum licet, et freta Coris
Concita, non feriant ventus et unda ratem.
Non'ne metu vacuum me nulla pericula terrent,
Atque ideo laeta carmina voce cano?
Me tegit aetherei [Reg: aetherii] nimirum dextra parentis,
Qui loquitur miti talia voce mihi:
Macte fide sancta vates, sic itur ad astra,
Qua bene coepisti, munere, perge, meo.
Omnia praestabo nostro tibi lumine tuta:
Quid metuat pietas praeside tecta Deo?
Quisquis es, esse cave mulus, neu vive caballum,
In quorum ratio corpore nulla viget:


page 71, image: s071

Terga domanda quibus flagris, quibus ora, feroces
Ne laedant, duris sunt cohibenda lupis.
Iniustos mala multa manent: bonitatis ab omni
At circum iustos praemia parte fluunt.
O ergo pie coetus ova, gaudete parentis
Mens quibus aetherei [Reg: aetherii] nunere [(perhaps: munere)] labe vacat.

PSALMUS XXXIII.

Creat, tuetur, erudit, servat pios
Deus: nec illi quisquis es grates agas?

EXSULTATE IUSTI IN DOMINO.

GAudia vestra pii rerum cantate parentem:
Munera nos par est talia ferre Deo.
Tangite fila lyrae, sociantes carmina nervis,
Chordarum Domino plectra movete decem.
Non prius audito voces inflectite cantu,
Tendite cum multa brachia docta fide.
Quae loquitur, sunt vera, facit quae, certa, nec ullo
Tempore divinum fallere numen habet.
Ius amat, et sanctis moderatur legibus orbem:
Illius est tellus tota referta fide.
Voce Dei e nihilo mundi flatuque potente
Emersit, nullis finibus ampla domus.
Voce Dei aetherei [Reg: aetherii] populi sine corpore vitae,
Signa poli constant lucida voce Dei.
Voce Dei ignoti cumulo vallata profundi,
Non exit fines aequoris unda suos.
Horreat hunc primus, cunctis hunc ultimus orbis


page 72, image: s072

Cum populis metuens corde micante tremat.
Quae vult cuncta potest, opus et vox editur una.
Estque vigetque statim, quod fuit ante nihil.
Indomitos gentesque gerunt populique furores
Corde, necemque bonis, exitiumque parant:
At iubet ad nihilum crudelia coepta redire,
Successum saevis consiliisque negat.
Nam tempus decreta manent ipsius in omne:
Fixa Dei mens est, propositumque tenax
Felices, populum sibi quos legit ille: beati,
Est quorum solus rexque paterque Deus.
Despicit, et lato mortalia lumine lustrat,
Despicit, et terras cernit et ab arce sua:
Fingit corda, facit sese intus et in cute noscant
Quisque: regit nutu, quod fit et omne, suo.
Milite non rex est tutus, non robore miles:
Pugnatrix fallit bellua et ipsa fidem.
In sanctis oculos figit Deus, usque favore
Ipsius fretos, prosequiturque, fide:
Ne niger ille dies rapiat, neu rebus in arctis
Non habeant, possint quo posuisse famem.
Aegra Deum sperat mens, et desiderat unum,
Qui solus nostrae est portus et aura rati:
Pectore tutela cuius laetamur ovante,
Fortis et invicto nomine turba sumus.
Ex te pendent es igitur nos maxime rerum,
O bonitate tua, qua tegis, usque tege.


page 73, image: s073

PSALMUS XXXIIII.

Vatem periclis eripit suum Deus.
Idem, Deo fidas modo, fiet tibi.

BENEDICAM DOMINUM.

FIne Deum dicet dempto mea lingua, sonabit
Vox mea luce Deum, vox mea nocte Deum.
Sum animos, iacta Domini mens laeta favorem:
Carmina quo miseris gaudia sancta ferant.
Dic mecum bona verba, Deo da laudis honorem
Qui pius es, cantus cantibus adde meis.
Se Deus exhibuit quaerenti, voce vocanti
Respondit, cunctis eripuitque malis.
Scilicet adcurrunt ad eum quicumque renident:
Freta Deo numquam venit in ora pudor.
Hic miser, exul, egens implevit sidera votis:
Et nunc, nil ubi flet, numine dante, loco est.
Castra Deus ponit circum, et statione tuetur
Angelica sanctos, hostis et arma fugat.
Cernite quam mitis, quam fit gustate suavis:
O' felix toto pectore fise Deo.
Turba Dei metuens numen reverenter habete:
Pallida non sancto saeviet ore fames.
Monstra feros lacerat penuria dira leones,
Cuncta Dei cultor commoda dives habet.
Huc teneri puerum coetus et adeste puellae,
Aetherei [Reg: Aetherii] regis carmine pando metum.
Ecquis inoffenso vitae pede tangere metam,


page 74, image: s074

Et tua sint semper tempora laeta cupis?
Nate tene linguam, fraudes, mendacia vita,
Et numquam nomen non sit in ore Dei.
Improbus esse cave, mores componere cura,
Et sedeat placidae pectore pacis amor.
Aspicit ad iustos oculo clemente, precesque
Intenta sanctas accipit aure Deus.
Vertit ad impuros sed torui luminis orbes,
Cum tota delet progenieque malos.
Quo nam, quo tandem clamarunt tempore, vota
In sua nec facilem sancti habuere Deum?
Vim fractis addit, tollit firmatque iacentes,
In quorum nullum pectore robur inest.
Aspera multa cadunt, circum stat turba malorum:
His tamen e cunctis liberat ille suos.
Quin artusque pios cust odit, et ossa, nec illa
Olim non animis omnia restituet.
Oderunt iustos misere quicumque peribunt:
Improbitas gladio concidet icta suo.
Vindicat ipse pios invicto numine, pessum
Nec fretos umquam se sinit ire Deus.

PSALMUS XXXV.

Dira obsidet potentiorum limina,
Criminibus et bon os premit calumnia.

IUDICA DOMINE NOCENTES ME.

IN me qui pugnant pugna Deus ultor, et hostes
Opprime, qui caput hoc vi petulante premunt.


page 75, image: s075

Sume manu clypeumque, et acutae cuspidis hastam,
Auxilioque mihi subsidioque veni.
Te, nil quam furias spirantibus, obice, nostrae,
Et dic, te robur vindicat ecce manus.
Ora scelesta pudor subeat: fugiantque ruantque,
Quos iuvat insidias composuisse mihi.
Ut boreas aceres, diversa fugetque furentes,
Huc illuc genius disiciatque tuus.
Obscuro tendant, qua lubrica semita, calle,
Occursans triviis angelus ultor agat.
Nam nil commerito laqueos posuere, pararunt
Et furtim foveam, perniciemque struunt.
Non exspectatis patiantur vulnera telis:
Decidat in casses impia turba suos.
Tunc pertentabunt [Reg: pertemptabunt] hilarem quae gaudia mentem,
Quanta ope caelesti laetitiaque fruar?
Membra mei tales erumpent omnia voces
Corporis: o vitae rexque paterque meae,
Quis tibi par? tenuem qui unidex eripis hosti,
Nec praedam miserum fortibus esse sinis.
Turpia mendaces fingunt mihi crimina testes,
Et quae non feci, facta patrasse ferunt:
Ut mittant (meruit pietas haec praemia) laeto,
Et bene pro factis dent mihi damna meis.
Certe ego, cum morbo defessi membra iacerent,
Ut possem votis eripuisse meis:
Afflictans corpus vili centone tegebar,


page 76, image: s076

Sumebam minimos ore precante cibos.
Ceu consanguinei casu fratris've dolebam:
Tamquam materno funere curvus eram.
Nunc quassata simul mea sors sub sidere coepit,
Aegraque lapsanti poplite membra traho:
Quam mala nostra vident animo gaudente, pudetque
Nil, de me stolida voce nefanda loqui?
Obstipa coeunt in me cervice bilingues,
Quis venter Deus est, praemia summa cibus:
Et coeunt, et rostra meo sua corpore mergunt:
Ut fera cervino tergore turba canes.
Quo tamen usque Deus? fer opem, defende, tuere:
Unica sit rabidae ne mea praeda leae.
In magno dicam coetu tibi carmina, multi
Cantabunt nomen, me praeeunte, tuum
Effice ne nostro laetetur funere, nutu
Qui sua testari gaudia coetus amat:
Et furiis demens actus,nil tale timenti,
Securos odio non sinit ire dies.
Qui pacem metuunt, veris et falsa remiscent,
Ut conflent pestem perniciemque boni,
Insultane tumidis in me clamoribus: evoe
Haec voti haec nostri summa caputque fuit.
Ista vides certe: ne dissimulare Creator,
Aut dura auxilium mente negare velis.
Surge Deus, defenden, tuere patrone clientem:
O' servum vindex protege magne tuum.


page 77, image: s077

Ne permitte cadam iusta iustissime causa,
Non te sic hosti iudice risus ero:
Non dicent, Habet, en iacet, est victoria parta:
Haec nos praeda iuvat, sic spoliandus erat.
Tristia cum multo sint illis damna pudore,
Qui capiunt nostris gaudia mente malis.
Labe ignominiae foeda ceu veste, tegantur,
In me quis animos mens scelerata facit.
At qui me gaudent causam tenuisse, triumphent,
Nostra salus quibus est semper in ore Deus.
Haec quoque iustitiam genitor, tua facta loquetur.
Lingua: canam laudes nocte dieque tuas.

PSALMUS XXXVI.

Et ora, et acta pingit, et mentem impii:
Tum quanta sit Dei canit clementia.

DIXIT INIQUUS UT DELINQUAT.

VEra cano: nom corda Dei timor impia tangit:
Est numen sine re nomen inane malis.
Se tradunt operas sese inter, sua facta celebrant,
In crimen iustos invidiamque vocant.
Exitiosa docent, fingunt mendacia, mores
In sanctos moniti nec rediisse student.
Nocte dolos diro versant in pectore, pravas
Insistuntque vias, nec pudet esse malos.
Nec tua cum bonitate tamen non maxime rerum
Ad caelos ab humo pertinet usque fides.
Iustitia instar habet montis tua, iura profundi,


page 78, image: s078

Vivit homo, vivunt munere bruta tuo.
Cristatae pulli matris conduntur ut alis,
Despiciunt ungues accipiterque tuos:
Pennarum Genitor (bonitas o quanta) tuarum
Mortalis tuti tegmine turba sumus.
Ubertate domus saturas, ceu flumine, fontis
Perfundis plena laetitiaque tui.
Te penes est, vitae manat quae fontibus unda,
Inque tuo nobis lumine lumen erit.
Sis bonus o felixque tuo qui numine gaudent,
Perpetua sanctos iustitiaque tege.
Me terat insano pede, ne permitte, superbus,
Infesta raptet ne fera turba manu.
Sed bene habet: cecidere mali, cecidere profani:
Improbitas merito tempus in omne perit.

PSALMUS XXXVII.

Fluxae malorum res secunde, saeculum
Bonorum in omne permanet felicitas.

NOLI AEMULARI.

NE stomachere, malis est cum fortuna secun da,
Iniusto pravas neu pede carpe vias.
Languescet, ceu flos curvo succisus aratro,
Impius: ut saeva lilia falce, cadet.
Fide Deo, bene vive, operare laboribus auge
Rem, positus fueris qua statione, mane.
Te serva rebus, quas vox divina secundas
Spondet, et ipse tua sorte beatus eris.


page 79, image: s079

Gaudia, deliciaeque tuae, tua summa voluptas
Sit Deus, et cedent omnia fausta tibi.
Aude humeris Domini committere cuncta ferenda:
Successum rebus datque dabitque tuis.
Ille tuum, veluti lumen, ius efferet, ut sit
Candidius medium sole tenente polum.
Mente sile Domino placida, dextramque maneto
Illius: auxilium, cum volet ipse, feret.
Floreat impietas, cumuletque furore furorem,
Et celso feriat vertice signa poli:
Ira suum cave te faciat: peccare timentem
In culpae facinus cur furor acer agat?
Impuro ex imis radicibus exstirpato,
Fise Deo latas orbis habebis opes.
Parva futura mora est, risus de nomine tanto
Cum factus, nusquam consceleratus erit.
At pax et secura quies, et iugera lati
Exspectant inopes tempus in omne soli.
Dentibus infrendens iusto malus imminet: illum
Ludit, ubi Deus et reprimat ultor habet.
Impius et gladios et acutae cuspidis hastas,
Tela, bonos quibus et figat, acuta gerit:
Sed ruet, et misere confracto saucius arcu,
Ante diem telis se induet ipse suis,
Plus quam divitiae ingentes fructusque malorum,
Pauca bonus teneas quae bene parta, iuvant.
Alta cadunt, inflata crepane, cumulata fathiscunt [Reg: fatiscunt] :


page 80, image: s080

Ipse suos praesens sustinet, ipse Deus:
Novit et illorum digestae tempora vitae,
Felices auget perpetuisque bonis:
Neu sua frustretur spes illos, rebus in arctis,
Mandat eis victum prodiga fundat humus.
Uritur at calidis ut adeps agnimus [(perhaps: agninus)] in aris,
Ac firmo in nihilum deficiente cadit:
Sic hostes ultrice Dei flammaque cremantur,
Et fiunt fastus altaque verba cinis.
Mutua non reddit, quae sumpserat impius, aera:
In nullum clausa est dextra benigna boni.
Caelitus hic ergo quoque fortunatur: at illum
Cum tota delet posteritate Deus.
Duxque comesque Deus firmat vestigia iusti,
Atque sibi grato dat pede carpat iter.
Quod si forte gradu titubat lapsante, levatum
Ipse sua, pessum non sinit ire, manu.
Et vigui primae florens lanuginis annis,
Et iam parte aevi deteriore premor:
Nec iustum parvae vidi stipis aera, tremente
Illius aut natos ore rogare cibos.
Nam pigra quod miseris fuit eius gratia numquam,
Munera fert soboles uberiora datis.
Sit peccare timor, sit recte egisse voluptas:
Nam sic perpetuo tempore faustus eris.
Iuris amans Deus est, nec sanctos deserit: aevum
Servat in omne pios, perdit in omne malos.


page 81, image: s081

Et malus ipse, mali stirps et male tota peribit:
Gaudia mille bonos, et bona mille manent.
Disserit ore pius sapienti vera, Deoque
Displicitura tacet, complacitura docet.
Lex mentis divina eius latet abdita fibris,
Et pede non dubio quo gradiatur, habet.
Insidiatur ei sceleratus, et omnia tela
Advocat, infernas cogat vi ire domos:
Sed deus ultor adest, de fendit fortiter, ore
Et condemnatum non premit ipse suo.
Tu modo non dubia summo spe fide Parenti,
Et qua te iussit vadere vade via.
Hoc tandem aeternos tibi conciliabit honores,
Felicisque coles iugera lata soli,
Te, cadet, et misere malus inspectante, peribit:
Tu securus eris, te mala nulla prement.
Vidi ego, ceu recto, sceleratum, stipite laurum,
Sublato collum vertice ferre polo:
Vidi, cum subito ad terram lapsu incidit, ecce
Quoque prius steterat, non fuit ille, solo.
Sis bonus, et recte gere te: pietatis amantem
Pax manet, invita morte superstes eris.
At scelerata cohors caligine consita mortis,
Aeternum poenas, qua nigra tecta, luent.
Faustus adest felixque Deus, pia rebus in arctis
Caelesti praesens cordaque fulcit ope:
Tutatur, servat, divinis vindicat armis:


page 82, image: s082

Firma adeo prodest spe coluisse Deum.

PSALMUS XXXVIII.

Et CHRISTUS hic, et orat est quisquis pius,
Iram dei qui sentit aeger vindicem.

DOMINE NE IN FUDORE [(perhaps: FURORE)] .

QUem penes est unum vasti custodia mundi,
O'ortus expers incertusque Deus:
Ne precor in iusta ne sis crudelior ira:
Utere sed modice fulminis igne tui.
In me tela manent, quae laetifer expulit arcus:
Fine granis dempto me tua dextra premit.
Mens, adeo saevis misero, iacet aegra dolore,
Serpit et afflicti cordis in ossa malum.
Quod non sit laesum, nihil est in corpore toto:
Peccati involuor fluctibus omne caput.
Urgeri immanis videor mihi fragmine montis:
Stultitiae putrida vulnera tabe fluunt.
Vix moveo curvus fractis vestigia lumbis,
Artus pullata veste tegente meos.
Membra mihi macies ardentia nuda dolore
Reliquit [(transcriber); sic: Relliquit] , toto corpore nulla salus.
Non sum qui fueram, confractis ossibus ebeti
Vox tristi miserum gutture sola venit.
Nostra tua, quamvis taceam, sonat aure querela,
Et tibi sunt animi cognita vota mei.
Cor micat, omne labat robur, mes aegra fathiscit [Reg: fatiscit] ,
Est oculis gelido nox et oborta metu.


page 83, image: s083

Vulnera diffugiunt cernentes nostra propinqui,
Absistitque procul quisquis amicus erat.
At quae felle malae gerit illita pectora fraudis,
Morte cohors nimium laeta futura mea:
Ut possint misero necis importare periclum,
Concipiunt varios nocte dieque dolos.
Praetereo surda convicia saucius aure:
Nil rixae, nil me iurgia foeda movent.
Mordeor, ipse nihil contra: exsecrantia verbis
Impuris non me reddere verba iuvat.
Te solum sperat, de te mens cogitat uno:
O habeant pondus [(reading uncertain: print blurred)] quae pia lingua rogat.
Quam vereor nostris ne damnis gaudeat hostis:
Si caderem, multis fabula grata forem.
Ferre malum natus non verbera mille recuso:
Cur quae commerui sustinuisse negem?
Sed nihil hostis habet cur oderit, hostis amarus,
Robore qui pollet, divitisque valet:
Qui bene pro factis mihi tristia damna rependit,
Turpis amatorem persequiturque boni.
Ne Deus o ergo misero ne tempore desis,
Affer opem vitae portus et aura meae.

PSALMUS XXXIX.

Bene sit malis: tu quam brevis sis cogita
Aevi, Dei clementiaque nitere.


page 84, image: s084

DIXI, CUSTODIAM VIAS MEAS.

STat sic divino mentem componere verbo,
Offendam dicto ne petulante Deum:
Qui nihil esse putant numen caeleste, superbos
Dum video ante oculos ire, redire meos.
Sic ego: Cum subito nec vox nec verba: dolores
Sed, lacrimasque animus combibit ipse suas.
Nil ago: mens ardet maesto cumulata furore,
Corque tumet rabie, linguaque vincta fremit.
Quid faciam? fragilis, Genitor, da tempora vitae
Cognoscam quam sint non diuturna meae.
Fac discam, strepitum quam non faciente venire
Approperet passu funeris atra dies.
Instar habet palmae, nobis quae vivitur aetas:
Sum nihil, est hominum fumea imago genus.
In Tenebris gradimur, velut umbrae somnia: caecis
At vero quantum mentibus error inest?
Securae degunt, contentae vivere paruo
Indociles, studiis immoriuntur opum.
Congerit ad seros non perventura nepote
Hic multis, uno conficit ille die.
At, nisi tu, quae spes mihi? tu fiducia nobis,
Tu solus vitae portus et aura meae.
Ignoscas clemens mea crimina, fabula fiam
Ne turbae, spernit quae scelerata Deum.
Ipse silebo tibi, valeat malus: an ne querelas
Coniciam? quin res nutu eat usque Dei.


page 85, image: s085

Parce tamen, scuticamque tuam fera lora reconde,
Ne me deficiat verbere vita tuo.
Putrescunt, epulae veluti velamina blattae,
In quos iusta tuae vindicat ira manus.
Ah quam sunt homines nihili, mundi auctor et altor.
Audi quas moveo corde micante preces.
Aspice ut assiduo tabescant lumina fletu,
Nec duram miseris [(transcriber); sic: meseris] questibus obde forem.
Vita mihi brevis est, hic sum peregrinus et hospes
Ut, quibus innumeris nos tenet ortus, avi.
Parce bonus, liceat mihi respirare, priusquam
Ad manes leto, non rediturus, eo.

PSALMUS XL.

Hic morte victa pro salute agit patri
Grates reversus CHRISTUS ad vitam Deo.

EXSPECTANS EXSPECTAVI.

TEndebam caelo, spe praecipiente favorem,
Lumina, cui par est nemo, fuitque, Dei.
Tendebam: attenta mihi cum se praebuit aure,
Optatum nobis auxiliumque tulit.
E'coeno traxit, vastaeque voraginis antro,
Euexitque meos in iuga celsa pedes.
Nunc consistentem firmato poplite, mentis
Res ubi me solido robore nulla quatit.
Se mihi materiam grata dat voce canenti,
Proveniant meritis cantica digna Dei.
Scilicet ut videat, Dominum venerata colatque,


page 86, image: s086

Speret et exemplo cetera turba meo.
Felix mente Deo qui tota fidit, inani
Nec fastu tumidus falsa scelestus amas.
Quanta Deus tua sunt tribuis quae munera nobis,
Tempore quam nullo desinis esse bonus?
Consili decreta tui sunt mira, salutis
Assignant dempta quae bona fine piis.
Defici: ingenium, nec mentem verba sequuntur,
Quis dictis aequet, quis tua facta Deus?
Non tibi ferta placent, non victima grata Creator,
Et pro peccatis hostia nulla litat.
Aure tibi famulum seruis me iure forata
Et facis, et Domini more venire iubes.
Erga adsum, de me sacra narrant scripta, voluntas
O' Deus ut faciam quae tua sancta iubet.
Vis ardet tectis animi succensa medullis,
Lex tua primus amor, lex tua summus erit.
Acta tua in magna celebrabo iusta corona:
Ne loquar, ecquis erit qui premat ora mihi?
Non ego, scis Genitor, tego iustitiamque fidemque,
Non animi celo mitia facta tui.
Clementem discet te concio magna, datorem
Et vitae, et fontem, me referente, bono.
Ne tua, clamabam, pietas me deserat, almi
Me regat usque patris dextra fidesque tegat.
Me vallat series circum infinita malorum,
Crimina nox oculis propter oborta meis:


page 87, image: s087

Crimina, quam capitis quorum sunt plura capilli,
Et noctu veniunt [(reading uncertain: print faded)] , et mihi luce dolor.
Deficio, tutare volens sanabile nulli
Hoc caput, auxilii fer properanter opem.
Ora pudor turpet sceleratis, sanguine laeti
Insidiis captum qui iugulare parant.
Attoniti fugiant caedis scelerumque magistri,
Qui lita felle, mala fraudeque corda gerunt.
Ingeminant evoe tumida qui voce superbi,
Per, subito eversi, dedetus intereant.
At studiosa tui laetetur turba: salutis
Auctori, dicant, gratia magna, pii.
Talibus orabam: mora nec, cum pauper et exul
Ille ego divina sum revelatus ope.
Laus tibi nostrarum rerum tutela, quod usque
Et facis, auxilium, ferque referque mihi.

PSALMUS XLI.

Dolet meo CHRISTUS tuoque crimine:
Beatus, in eo quisquis haud offenderis.

BEATUS VIR QUI INTELLIGIT.

FElix, cui dolor est miseri dolor: asseret illi
Naturae rebus tristibus auctor opem.
Arcebit damnis: hosti, decurrere vitam
Dum dabit optatam, non sinet esse iocum.
Quod si fors iaceat defectus membra vigore,
Et spes iam vena deficiente cadat:
Ipse Deus praesens aegro, medicando dolores


page 88, image: s088

Auferet, et fracti corporis omne malum.
Crimen io, clamo, miserere Creator habentis,
Cui nil, quod tristi tempore restet, adest.
Sana animam clemens, causa est cui sontica: mentis
Vulnera peccavit qui tibi foeda leva.
Hostis at insultat lingua petulante iacenti:
Iam ne solum hunc nostris obteget ex oculis?
Qui me spectatum veniunt, finguntque favorem,
Mente premunt alta, dissimulantque scelus.
Quicquid ago, quicquid dico, observantque, notantque:
Et de me in triviis verba fuere mala.
Oderunt qui me, furtiva voce loquuntur,
Exitio laeti, pernicieque mea:
Et bene habet: Iacet ecce, aiunt, iaceatque precamur
Qua cecidit, numquam surgere possit, humo.
Quin me calce petit meus et convictor, amoris
Quique mihi longo foedere iunctus erat.
At tibi magne Pater miseri sit cura, levatus
Hostibus ut reddam, quas meruere, vices.
Sed redeunt vires, redit in praecordia virtus:
Non haec irati sunt mala signa Dei.
Non ovat hostis, habet pietas sua praemia: vultue
Aeternum laetus lumina specto tui.
Gratia Thariadum regique patrique, seratur
Iusto etiam atque etiam nomen honore Dei.


page 89, image: s089

PSALTERII SEU CARMINUM DAVIDICORUM, Liber secundus.

PSALMUS XLII.

Communis ista cum bonis est exuli
Querela, quorum insultat in mala impius.

QUEMADMODUM DESIDERAT cervus.

UT rapidus, fauces cursu siccatus et aestu,
Clamat, et egelidas cervus anhelat aquas:
Clamat, et aerumnis, ac curis noster anhelans,
Sic animus quaerit te mea vita Deus.
Numinis hanc vivi torret sitis arida mentem:
Ergo dies, votis saepe petita dies,
Ergo ne non veniet? vultu satiabor amato
Qua, cernens Domini lumina cara mei?
Sunt mihi luce cibus questus, sunt nocte: rogantes
Audio dum, lactas, quem Deus ultor ubi est?
Quae cum verba refert animus, resoluta medullis
Liquentes mentis vis abit in lacrimas.
Nam mea vota: Utinam turba stipante piorum
Ad delubra mihi fas sit adire Dei:
Vestibus et puris, plectro modulantis eburno


page 90, image: s090

Luce sacra, ad sanctos membra movere modos.
O anime afflictas quid te? cor triste dolori
Incumbens, quid me non sinis esse meum?
Desine curarum confisus numine: saevus
Et dolor, et durus flectitur ipse Deus.
Tu modo, tu ne cede malis: potiere salute,
Pro tantoque Deo munere gratus eris.
Nec tamen heu mihi mens moritur non aegra Creator:
Dum subit et qui sim, quo fuerimque loco.
Mizarus extorrem tenet, et Basanidos ora,
Exul per saltus Hermoniique vagor.
Nec mora, nec requies: undam unda, procella procellam
Urget ut, et nimbum nimbis agente noto:
Sic me torrentum torrentibus aucta malorum
Vis, fluctusque premunt, Oceanusque, tui.
Ante quidem a meritis nobis pars nulla vacabat
Lucis, cum donis omnia plena tuis:
Quid, noctu quod erat cithara gaudere salutis,
Et nostrae laudes dicere dulce Deo:
Nunc nuhi [(perhaps: mihi)] vox tantum, querulum, miserabilis, eheu,
O pater, arx vitae, confugiumque meae:
Pectore pulsa tuo sic nostri cura recessit:
Sic me desertum sic sinis esse Deus?
Quam pullatus ego, quam longo tempore curvus
Incedo, misero nec datur ulla quies:
Insultansque hostis multo nece durius ipsa,
Quaerit [(reading uncertain: print faded)] : Ubi Deus est nunc, Deus ille tuus?


page 91, image: s091

Cur anime afflictas et, cur sic angere, tristis
Cur non propitio de sinis esse patre?
Est prope certa salus, mecum nova carmina dices,
Pro tantoque Deo munere gratus eris.

PSALMUS XLIII.

Causam Deo tradit suam, Sionium
Rogatque adire liceat ut templum sibi.

IUDICA ME DEUS.

SUscipe magne precor causam patrone clientis,
Fortia per servo fer Deus arma tuo.
Immanem contra rabiem defende malorum,
Nil nisi quos fraudes, insidiaeque iuvant.
Tu certe vires [(reading uncertain: print unclear)] , tu nostra potentia nuper:
In tantis cur me deseris ergo malis?
Inluctu cur sum, foetor cur pulvere, curvus
Dum gradior, miseras hoste premente comas?
Me radii lucisque tuae fideique gubernent,
Ad tua sint comites et mihi templa Deus:
Ut te delicias venerer prostratus ad aras
Nostras, ut cithara te mea vita canam.
Cur anime afflictas te, quo fiducia cessit
Numinis? auxilium, qui tulit ante, feret.
Fide modo: grato celebrabo carmine tandem
Confugiumque meum, praesidiumque, Deum.

PSALMUS XLIIII.

Duro pii coetus querela tempore,
Sibi videtur a Deo cum negligi.


page 92, image: s092

DEUS AURIB. NOSTRIS AUDIVI.

ANtiquis ad nos rumor descendit ab annis,
Famaque perque manus tradita, perque manus:
Qua vi cuncta potes, rerum moderator et auctor,
Te gessisse olim maxima facta Deus:
Tempore quo nobis inita est Cananaea, tuusque
Promissa Isacida misit in arva favor.
Te pugnante Syrus fugit: cepere feracis
Thariadae duce te iugera culta soli.
Hos propugnavit, delevit funditus hostes
Aequa bonis tua quae dextera, iniqua malis.
Robore non illis venit victoria, vires
Non tanti propriae causa fuere boni.
Virtutis, validique illud fortisque lacerti,
Atque tui Genitor magne favoris opus.
Dulcis amor, pietas suavis, clementia mitis
Dant causam donis, muneribusque Dei.
Tu rex aeternum, tu princeps omnibus [(transcriber); sic: omnibis] aevis,
Auxilium Isacidis fersque refersque tuis.
Terribili, tremit armentum quem, taurus in hostem
Ut fertur cornu, sternit et omne nemus:
Rupimus instructas, te freti, ad proelia turmas:
Fudimus adversos, te comitante, duces.
Non nos texerunt arcus, plenaeque pharetrae:
Nec gladius iuvit, sed tua dextra Deus.
Tu, tu concisos mactasti saeva minantes
Vulnera, barbaricus quis dabat arma furor:


page 93, image: s093

Marteries nobis quae semper carminis: ore
Quis non istae pio tot benefacta canat?
At nunc in natos non fausto tempore, vultus
Ira eheu quare saevit acerba tui?
Non iam, quod solitus, nobiscum bella tueris:
Damnaque cum multo ferre pudore sinis:
Immitisque fugam trepidis, belloque subactis
Permittis miserae diripiantur opes.
Mactati pecudum ritu consumimur, exul
Aut coetus toto quaerimus orbe fugam.
Addixti pretio sine nos: iam corpora nostra,
Ditior unde nihil factus es, hostis habet.
In nostra insultant vicini damna, putantque
Digno qui tulerint plurima, plura ferant.
Accedunt risus, sannae, convicia, moto
IN nos quae petulans turbi iacit capite.
Quae propter cuinon aspergat tempora sudor,
Turpis et informes stet pudor ante genas?
Nam non averti modo non licet, ipse sed hostis
Invitis oculis aspiciendus adest.
At fors haec meruit legis violatio, sanctum
Et foedus genitor non habuisse tuum?
De statione animo fracto non cessimus, ire
Sacratas numquam destitimusque vias.
Nos tamen iratus compingis in antra draconum:
Qua gelidae circum nos volat umbra necis.
Pectore cura tui si nostro lapsa fuisset,


page 94, image: s094

Si furor ad fictos procubuisse deos:
An'non causa foret poenae tibi? Crimina nostra
Nunc quae sint, quem res non latet ulla, vides.
Te, nomenque tuum propter, tua turba necamur:
Ad sacros, ut oves, concidimusque focos.
Euigila, quare dormis? surge unice vindex:
Surge, nec in tantis desere quaeso malis.
Cur abdis vultus sacrati limina, cura
Nec tibi iam nostri, quae fuit ante, subit?
Uristius [(perhaps: Tristius)] esse nihil nostra pote sorte, iacentque
Pectora prona solo, venter adhaeret humo.
Affer opem, succurre tuis, defende pericla,
Pro bonitate, manet quae sine fine, tua.

PSALMUS XLV.

CHRISTI celebrat nuptias haec pagina,
Ecclesiam quibus sibi iungit suam.

ERUCAVIT COR MEUM.

DUlcia mens regi meditantur cantica: caeli
Aura veni, res est digna favore tuo.
Lingua vicem praestet celeris facunda notarii,
Dum canimus sponso carmina laeta novo.
O hominum natos inter pulcherrime, Suadae
Gratia cui mellis tincta lepore fluit:
Cui favet immensi moderator et arbiter orbis,
Muneribus cumulat et sine fine suis:
Belligerum armipotens Heros latus ense revinci,
Indue militiae splendidaque arma decus.


page 95, image: s095

Prospera cuncta cano: faustus tibi militat aether,
Omnia sub leges, et tua tura cadent.
Quadrigis verbi vectus, verumque fidemque,
Afflictae referes signaque iustitiae.
Tum fortis quis facta Ducis, quis dicere clarae
Invictae poterit tot monumenta manus?
Cum laetabuntur tua sanguine tela, sagittis
Et figes, dabis et corpora nulla neci.
Hostibus ex mediis, inimica acieque recepti
Procumbent genibus plurima turba tuis.
Imperii durat solum Deus omnibus aevis,
Iustitiae sceptrum est perpetuumque tuae.
Cura tibi recti, vita inculpata: perosus
Et, quorum factum [(reading uncertain: print unclear)] crimen ad omne manus.
Nam tua, cunctiparens, rerumque aeterna potestas,
Qui tuus et terras, et regit astra Deus:
Tempora laetifico potius perfudit olivo:
Quam cuivis [(perhaps: quivis)] , socii qui tibi sorte dati.
Vestis olet myrrhas, casiam, stactaeque liquores,
Cum solio surgis, laetus honore, tuo:
Et regnum nymphis, hinc quae glomerantur et illinc,
Stipatus, decoris gloria quanta tui?
Deseris Inda tegit quae bellua dente palatii
Tecta, tuas sponsam deliciasque petis.
Illa Ophiro vestes induta auro intertextas,
Ad dextram sistit se veneranda tuam.
Tu vero sponsi tu dictis adice mentem


page 96, image: s096

Nata, tui regis pectore verba nota.
Defluat ex animo tibi gensque, domusque paterna:
Rexque tui aeternum pectus amore teret.
Quippe places: qui quod tuus est Dominusque Deusque:
Illius pura numina mente cole,
Dona feret Phoenissa Tyros, regesque ducesque
Submissas tendent ad tua sceptra manus.
Interiora coles, ostrina proxima regi
In tunica, mentem corpus et omne nitens.
Te comitabuntur, cum deducere, puellae,
In thalamum sponsi, sponsa beata, tui:
Voce canent laeta tibi tinnula carmina, regis
Ingressaeque domum gaudia mille ferent.
Pro patribus nati tibi, nascenturque nepotes,
Sub quorum imperio vesper et ortus erunt.
Gratia, tum dices, tibi soli maxime rerum
Sit Deus, o toto corde recepte mihi:
Me celebrante aevum colit omnis numen in omne
Posteritas, dempto fine beata, tuum.

PSALMUS. XLVI.

Hebraea Deus ut texit olim moenia,
Ecclesiam tuetur aevis omnibus.

DEUS NOSTER REFUGIUM.

MUnimen, robur, fiducia, tempore nobis
Praecipiti auxilium est, praesidiumque Deus.
Ergo licet vasto fractus ruat impete mundus,
In tumidum montes praecipientque mare:


page 97, image: s097

Omnia sint pontus, desint quoque littora ponto:
Qui nos percellat, non timor ullus erit.
Urbs penetrale Dei, quam propter rivulus undam
Felice aethereo [Reg: aetherio] nectare plenus agit,
Moenibus et vallo, celsa eductisque sub astra
Turribus, aeternum non capienda manet.
Na colat hanc cum qui magni regit orbis habenas,
Protegat invictae praesidioque manus:
Hostis an ullius sit tanta potentia, possit
Vexare invito quae sacra tecta Deo?
Mature Deus ultor adest: cecidere tyranni
Illius ad vocem, belligerique duces:
Illius ad vocem montes fugere, solutae
Sole nivis ritu terraque mota fluit.
Armipotens virtus nostra est, roburque: tuetur
Nos Iacobaeae Rex Deus ipse domus.
Huc, colitis regem caeli quicumque, venite:
Cernite facta oculis prodigiosa Dei:
Proelia qui sistit, qui spicula frangit et arcus,
Detruncatque hastas, plaustra rotasque cremat.
Talia dumque facit, magnum super intonat: ingens
Intremuitque polus, concutiturque solum:
Ore favete, Deum Dominumque agnoscite gentes,
Quas pontus liquidis caerulus ambit aquis:
Gloria me victis populis, terrisque subactis,
Atque decus dempto fine perenne manet.
Armipotens virtus nostra est, roburque: tuetur


page 98, image: s098

Nos Iacobaeae rex Deus ipse domus.

PSALMUS XLVII.

CHRISTUS supra fertur polos, et aethera,
Et parta solo regna verbo possidet.

OMNES GENTES PLAUDITE MAnibus.

HUc populi, magnus quos sustinet orbis, adeste
Nummis huc propera nomina quisquis amas.
Sceptra manu caeli ingenti terraeque tenentem,
Plaudite, quo prius est posterius ne nihil.
Dicite, caelesti nova carmina, dicite, regi,
Fundite laetificos ore sonante modos:
Regi, terribili qui maiestate verendus,
Omnia mon finita ditione premit.
Qui quacumque iacet tellus, populosque superbos,
Regnaque sub nostros subicit ampla pedes.
Qui nos aethereo [Reg: aetherio] cives transcribit Olympo,
E populo lectos magne Iacobe tuo.
Qui nunc et ventos, et curru sidera tranat
Nubivago, caeli regia celas fremit.
Insonuere tubae, litui crepuere strepentes,
Et genii magna voce, Triumphe, canunt.
Collaudate Deum, cantus regi edite nostro,
Tollite laude Deum, concelebrate Deum.
Facta referte Dei, totum qui temperat orbem,
Caelestum [Reg: Caelestium] scite facta referte ducis:
Aeternum residet solio qui celsus, et aequo


page 099, image: s099

Imperio gentes, iudicioque regit.
Subiuga purpurei cuius dant colla tyranni,
Celsa coronatis quos levat aura rotis:
Thariadasque inter, vera pietate potiti,
Cum pura gaudent solvere vota prece.
Scilicet et clypei, parmaeque ad sidera vecto,
Et virtus seruit bellica tota, Deo.

PSALMUS XLVIII.

Hostis sacras oppugnat arces, impiger
Cives Deus servavit, et servat suos.

MAGNUS DOMINUS ET LAUDABILIS.

REx hominum genitorque Deus, qui temporis exsors,
Magnificae merito nomina laudis habet:
Moenibus hic Solymis, ubi celsis alta columnis
Templa Sionaeo monte dicata tenet:
Monte Sionae, gelidam qui spectat ad Arcton,
Et decus est huius, deliciaeque soli.
Urbs felix positu, regio pulcherrima, caeli
Quam rex, est quo non maior [(reading uncertain: print faded)] in orbe, colit:
Proque illa pugnans invicto numine [(reading uncertain: print faded)] , nullo
Tempore non praesens in [(reading uncertain: print faded)] statione manet.
Hanc contra regum coiere in foeder a dextrae,
Armatur miles, classica [(reading uncertain: print faded)] pulsa sonant.
Iamque adeo instructis ibam [(reading uncertain: print faded)] legionibus: ecce
Ut videre urbem, cum tremor ossa quatit,
Arma fluvant [(perhaps: fluant)] manibus, rationis deficit usus,
Ceu gravidas, subito corripiuntque fugam.


page 100, image: s100

Disiectae Cilicum franguntur ut aequore puppes,
Cum maris eversas concitat eurus aquas:
Sic diversa Dei virtus agit arma, virosque,
Proterit invicto regnaque tota pede.
Sunt rata dicta Dei: docuit nos exitus: urbem
Hanc tegit armipotens, et sine fine teget.
Poscimus hinc precibus praesentis opeque manemus,
A templo nec spes irrita nostra venit.
Ut nomen, tua sic pertingit ad ultima terrae
Gloria, iustitiae dextraque plena, Deus.
Alta Sion laetus contingit nubila, propter
Vindictam gaudent Thariadesque tuam.
Ite Dei circum montem, lustrate Siona,
Illius et turres, et numerate domos,
Liminaque et portas, et caelo aequate columnas,
Ut multis olim fama loquatur anus:
Qui fuit, est, quod erit nobis Deus omnibus aevis:
Qui nos aeterna seruet, et auctet ope.

PSALMUS XLIX.

Pecuniam qui diligit, Deum nequit
Amare, et ideo more bestiae perit.

AUDITE HAEC OMNES GENTES.

AUdite o populi, faciles advertite mentes,
Subiectum qua sol cumque colorat humum:
Et quos, obscuris ortos, ignota recondit
Fama, levat celso gloria quosque polo:
Atria quosque tenent Idaeis fulta columnis:


page 101, image: s101

Et casa stramineo quos lare parva tegit.
Docta feram, lingua dicam prudente, sagacis
Sollerti [Reg: Sollerti] mentis vi meditata mihi:
Impellam digitis chordas, aenigmata pandam:
Doctrina aethereis [Reg: aetheriis] sedibus ista venit.
Ergo ne committam, calcem cur hoste petente,
Euentus misero sit timuisse graves?
Qui dane sublimem populo per compita vultum,
Et sese iactant, divitiasque suas:
Non possunt alios morti subducere: fratrem
Non cari [Reg: cari] redimit munere fratris amor.
Nec nummi placant numen caeleste, nec auri
Ipse pares animae dives habebis opes:
Ut leto numquam vivacia lamina solvas,
Nec cernas caecae limina nigra domus.
Occidit et sapiens, ut nil hunc inter et illum
Sit, si non recta rem ratione putes.
Nil stulto reliqui letum facit, omnia tollit:
Et quas congessit, diripit alter opes.
Ille quidem aeternosque lares, famamque perennem
Cum longa spondet posteritate sibi:
Quinetiam terris de se cognomina ponit,
Ne quando celebris non sit in ore virum:
Sed nihil est, ibit sub terras flebilis umbra,
Bestia quam sortis nec melioris erit.
Quot tamen ista movent? maneant cum talia stultum,
Sum nati, patriam quos iuvat ire viam:


page 102, image: s102

Ad nigros certo properantes limite manes,
Lanigerae caulas ut sua tecta greges:
Depascetur ubi, crudeli dente peremptos,
Aeternum tenebris mors adoperta caput.
Omnia restituet quando lux summa, Deoque
Grata coronatis corda vehemur equis:
Impius excussus splendore, opibusque superbis,
Pallida perpetuo tempore tecta colet.
At morti exemptum radiantibus inferet astris
Me, legit certa quem ratione, Deus.
Ne moveare [(reading uncertain: print faded, perhaps movear)] , auro si cui domus alta renidet,
Argenti si quis pondera dives habet.
Non ullas portabit opes trans lurida stagna,
Gloria non atros traicit ampla lacus.
Dum vivit, lautus fortunatusque putatur,
Illius esse cupit virque puerque loco.
Cuius ad exemplum si tu quoque plura pararis,
Unde queas laetos continuare dies:
Tum vero, haud animi fluitante errore vagatus,
Dic eris recte consuluisse tibi.
At finis quis erit? tenebrosa in tartara missus,
Augebis numerum, qui periere, patrum.
Quid moror? a vera quisquis pietate remotus,
Insanus nummos numinis instar amat:
Ille sit in pretio, fortunatissimus ille
Sit, rationis egens ut fera morte cadet.


page 103, image: s103

PSALMUS L.

Cultum sui pandit Deus, constat fide,
Et integra qui mente, nullis victimis.

DEUS DEORUM DOMINUS.

QUi nescit tempus, qui nullis subiacet annis,
Optimus estque Deus, maximus estque Deus:
Excitis, cernit quos sol oriensque cadensque,
Ipse suum fatur testificatus opus.
Fallimur, an sacri qua tecta beata Sionis,
Ecce micat pulchri splendida forma Dei.
Fortis adest, venerandus adest, praeeunte corusco
Igne, cui turbo cingit utrumque latus.
Et polus, et tellus audi, certamina sistet,
Iudiciis hominum non dirimenda, Deus.
Cogite divini cultores foederis, olim
Quos cum Thariadis pacta ligata tenent:
Pinguia qui faciunt votivo altaria ture,
Ut ritus exstant et mihi sacra ferunt.
Iustitiam pandent caelique et sidera, iudex
Qui quod erat, nunc est, semper eritque, Dei.
Huc animos mea gens adbibe, vocesque loquentis
Accide: sum Deus, et Rex, Dominusque tuus.
Non de prosectis, sacris ve rependo cremandis
Te, dare quae nulla non mihi luce soles.
Non aram taurus, mollis ve ab ovilibus agnus
Imbuat, haedorum viscera nulla peto.
Milia quae densis errant animalia silvis,


page 104, image: s104

Quae latos campos, et iuga celsa tenent:
Milia, quae motis vectantur in aere pennis,
A'me condita, sunt in ditione mea.
Non ego te, stimulante fame, comedenda rogarim,
Cum mea sit tellus, quicquid et illa tenet.
Scilicet o carpam taurorum membra, cruore
Cymbiaque hircino gutture plena traham?
Sacra Deo grates fer rite, precesque, piorum
Solvere votorum sit tibi cura fidem.
Tum duro auxilium me tempore posce, levabit
Et te nostra manus, et mihi gratus eris.
At tu, nulla Dei quem tangit cura, quid ore
Impuro legis iussa sacrata doces?
Quid tibi cum pacto, quid et est cum foedere nostro,
Post tergum iactas qui mea verba tuum?
Ex quo contemptae rupisti vincula legis,
Insanae nescis mentis habere modum.
Ire comes furi gaudes: tibi praeda, rapinae,
Et vetitos cordi sollicitare toros.
Mendax lingua tibi, insidias in pectore veras,
Fraudibus invigilas, invigilasque dolis.
Invidiam conflas nil quidquam tale timenti,
Cui genitrix, eadem quae tibi mater, erat.
Quae quia dissimulans mea nondum vindicat ira:
Ipse tui similem moribus esse putas.
Ast tibi, tempus erit, cum crimina lumina ponam
Ante, feres factis praemia digna tuis.


page 105, image: s105

Paeniteat tandem scelerum, resipiscite sontes:
Qui nullum stulti creditis esse Deum:
Ne vos correptos mea dextera puniat: ampla
Poena est, si quamvis serior, ante pedes.
Qui fert sacra mihi grates, qui vota precesque
Sincera ponit mente profecta focis:
Is cultum nobis, is summum praestat honorem,
Et certo ad caelum limite tendit iter.

PSALMUS LI.

Adulteri lamenta vatis haec docent,
Peccati origo, vis, fit et quae foeditas.

MISERERE MEI DEUS.

MIte pater numen parce, ab placidissime parce,
Et miserere tua pro bonitate mei.
Pro bonitate tua, nullo quae fine tenetur,
Turpia Davidis crimina tolle tui.
Ablue commissae scelerata piacula culpae,
Ablue praeterita facta pudenda fide.
Agnosco facinus non excusabile: non sunt,
Convicti non sunt acta tuenda rei.
Hinc mihi sollicitum luctus, fugientibus astris,
Hinc animum curae sole cadente coquunt.
Impius offendi te solum crimine, solum
Te laesi, ante oculos noxa scelusque tuos.
Scilicet ex sermone feras laudemque decusque
Iustitiae pater ut tempus in omne tuo:
Inquirunt in te quoties et vana tumentes,


page 106, image: s106

Te recti maneat gloria iudicii.
Infelix cretus corrupto semine, matre
Protinus heu vicium concipiente fui.
At sua damna tibi mens quae rarissima, cernens,
Et nudus candor, simplicitasque placet:
Et placet hum anas fugiens sapientia mentes,
Te Genitor quae sit nota docente mihi.
Hyssopi me rore lava, sceleratus et ille
Continuo sancto pectore purus ero.
Lustratum sacro vitiis me solve liquore,
Salmonis fiam candidiorque nive.
Sermo tuus nostris dulcis sonet auribus, oris
Sint mihi laetitiae lenia verba tui.
Ut fracta exsultent luxati corporis ossa,
Et redeat membris, qui fuit ante, vigor.
Abde tui culpis a nostris lumina vultus,
Et vicia ex animo dilue cuncta meo.
Cor mundum, purumque crea mihi crimine: flatus
Et rata pectoribus suffice dona tui.
In te nostra salus, ne me ne reice, sancto
Nec spolia Genitor flamine chare [Reg: care] tuo.
Auxilio solare tuo, da robora mentis,
Spiritus hunc animum magnanimusque regat.
Iniustos, quorum plena omnia (corde venenum
Nam quis non foedo turpe nefasque fovet?)
Et verbum, legesque tuas, et iura docebo,
Ac sanctis rectas passibus ire vias.


page 107, image: s107

Crimina ne fraudi mihi sint o vita salusque
Nostra, tua sana vulnera cordis ope.
Effice, peccati cedant e pectore labes,
Iustitiae laudes et celebrabo tuae.
Hac astricta tenus ceu frigore lingua cohaesit,
Non edunt sanctos ora scelesta sonos.
Nunc te dante iterum taciturna silentia rumpam,
Et tua blanda mihi gratia carmen erit.
Ferrem sacra tibi: sed non tibi victima grata est,
Nec pro criminibus hostia caesa litat.
Victima grata tibi mens, quam peccata remordent,
Sollicito pectus quodque timore micat:
Quo quicumque tibi sacras se sistit ad aras,
Et placet, et precibus quod petit, omne tulit.
Sed quoque perpetua bonitate tuere Siona,
Et Solymas arces, tectaque celsa strue.
Turba operata tibi pia tunc delubra, probamur,
Ad tua, iustitiae, quae tibi, dona serent.
Hostia tunc vero multa aras tinget honore,
Ferta boum sanctos inficientque focos.

PSALMUS LII.

Doegis exsecratur acta barbari,
Illique similes aulae habent quos principum.

QUID GLORIARIS IN MALITIA.

ERgo ferox gaudes, et iactans effera facta,
Insana stultum voce triumphe canis?
Est bonitas aeterna Dei, clemente tuetur,


page 108, image: s108

Constanti fisos et sibi mente, manu.
Corde nefas versas, concinnas pectore fraudes,
Ferro et acuta magis lingua secante nocet,
Deliciae tibi falsa loqui, mendacia cordi,
Fallere amas, miseris verba dedisse iuvat:
Damna studes ut des nil tale timentibus, ore
Insidiasque bonis, perniciemque struis.
Ergo manent etiam te praemia digna: malorum
An nescis poenis invigilare Deum?
Sedibus expellet patriis, loca sola petentem
Cum tota leto posteritate dabit.
Hoc cernet caeli regem metuetque, iacentisque
Insultans sanctus virque puerque malis:
Hic vir hic est, dicent, numen qui spernere stultus,
Quam fas, plura sibi qui tribuisse tulit:
Et sese in magnum iactando venit honorem,
Quisque bonis nocuit, per scelus auxit opes.
Ast ego ceu viridis succrescam palmes olivae,
Caelesti auxilio fretus, in aede Dei:
Teque pater vitae dicam, effectorque salutis,
Cum sanctisque tuo nomine laetus ero.

PSALMUS LIII.

Stulti sumus, caeci sumus: novit
Deum Nemo, tyranni maxime atque flamines.

DIXIT INSIPIENS IN corde.

ERat in ore quidem stultis, sed pectus inane est,


page 109, image: s109

Aurea qui nutu temperat astra, Dei.
Omne nefas audent, foedo mens corpore multo
Foedior est, rectas nec valet ire vias.
Constitit, et caeli de spexit vertice terras,
Ut videat, num quis sit pius, ipse Deus.
Deflexere viae cuncti de tramite: non est,
Non ullus prorsus qui velit esse bonus.
Tum Deus: ergo mali non emendantur, in alvum
Et condunt populum, viscera nostra, suam?
Non adeunt precibus mea numina: causa timoris
Iusta ubi nulla subest, corde micante tremunt.
Quare tempus erit, nostri violantur amores
A' quibus indignis nunc, pia corda, modis:
Viribus exuti, consternatique pavore,
Cum poenas, sedes qua scelerata, luent.
Sic sit, et o tandem vinclis modisque solutis,
Ex alto veniat grata Sione salus:
Qua gens Thariadum capiat nova gaudia, laeta
Stirpis et exsultet plebs Iacobe tuae.

PSALMUS LIIII.

Contra Siphaeos haec precatur, atria
Et proditores plena quorum principium.

DEUS IN NOMINE TVO.

MAgne tuere tuum me nomen propter, et arma
Vindex pro sevi sume salute tui.
Exaudi gemitus et tristia verba: potentum [Reg: potentium]
In me quae coeat, quantaeve turba vides.


page 110, image: s110

Me iugulare student nutriri lacte ferino,
Pectoribus quorum notio nulla Dei.
Vota valent: Deus est a nobis ecce, iuvatque
Hanc animam, vitae cura salusque meae.
Hostibus ergo malum nostris denuntio: perde,
Perde tua pro, dant qui mihi damna fide.
Laeta tibi ante focos nostra cadet hostia dextra.
Te Genitor, nomen mite tuumque canam.
Adsertum rebus me solus protegis arctis,
Hostis et ut videam tristia damna facis.

PSALMUS LV.

Ora impiis sunt blanda, pectus improbum,
Testantur hoc vates, Dei natus, pii.

EXAUDI DEUS ORATIONEM meam.

NE tua, ne votis, mundi [(transcriber); sic: nundi] venerande Creator,
Numina sollicitis sint inimica precor.
Intenta miseris te praebe vocibus aure,
Integro dum questus flebilis assiduos.
Dira fremens in me ruit impia turba, nefandas
Instruit insidias, criminibusque premit:
Crudeli flagrant odio fera pectora nostri:
At mihi corque dolet, mensque pavore micat.
Terrores orci experior, letique timores,
Nox animum gelido caecat oborta metu.
Iactandas utinam liceat mihi sumere pennas,
Torquata in nubes qualibus ales abit:


page 111, image: s111

Per liquidum procul o veherer levis aera, tuta
Desertis esset quo mea vita locis.
Ocior et ventis, et turbinis ocior alis,
Effugerem pluviae praecipitantis aquas.
At tu perde malos linguas confunde, vides ne
In lites rabidus cogat ut ire furor?
Cincta cruentata vadit discordia palla,
Perque urbis passim moenia, perque domos.
Illa malum suadet facinus fraudesque dolosque
Nocte dieque bonis composuisse docet.
Quod debacchantur tamen in me bella professi,
Quod de me iactant crimina ficta mali,
Vitarem, pater erue: usu mihi iuncte vetusto
Nunc qui curator, qui mihi frater eras:
Qui cum partiri curas, templique solebam
Aurea laetanti tecta subire gradu:
Tu quoque? cum socio coetu pro talibus ausis
Ergo tibi iniciat mors inopina manus:
Fulmine vel subito nigras adigaris ad umbras,
Sulpureis vivo corpore mersus aquis.
Teque tuosque venit medius furor inter, ad omne
Flagitiosa scelus mensque manusque facit.
Perdere cura tibi: sacras proiectus ad aras
Auxilium poscam voce gemente Deum.
Luce querar, noctuque gemam, lacrimisque profusis
Orabo medios sole secante dies.
Non sinet ille suum durus plorare clientem,


page 112, image: s112

Cui facilis Deus est, irrita nulla petit.
Ergo ferus saeva sese licet incitet ira
Hostis in exitium perniciemque meam:
Iamque faces et saxa volent: tutumue sacrumque
Divina ex omni gratia parte teget.
Qui manet aeternum placida excipit aure querelas,
Unus et innumeri militis instar adest.
Ultor adest, dabitis scelerato sanguine poenas:
Emendat mores nemo, timetque Deum.
Vim faciunt pacis studiosis, foedera rumpunt:
Frangere pacta iocus, nomen inane fides.
Ora fluunt succo pressi mage dulcia lactis,
Corda gerunt bellum, proelia pectus habet.
Sunt lita, quae fantur, pingui velut unguine verba,
Cum sint quae diro spicula felle madent.
Maerorum duras voluis qui pectore curas,
Depone in gremium tristia quaeque Dei.
Ille tui curam, lenimen dulce laborum,
Et gerit, auxilium fertque feretque tibi.
Non patitur, coetum premat impia turba bonorum
Perpetuo, hum anum qui genus omne regit.
In tenebras, hausti penitus, penitusque, ferentur,
Agmina sulpureis conscelerata vadis.
Quos sanguis, fraudesque iuvant, melioris in annis
Aevi immatura morte perire solent.
Laus tibi, te Genitor, rerum tutela mearum
Et spero, et lingua, carminibusque cano.


page 113, image: s113

PSALMUS LVI.

Instar columbae in hostico gemit solo
Vates, et eum imitata nunc Ecclesia.

MISERERE MEI DEUS, QUOniam.

SIs bonus o, praesensque tui miserere clientis [(transcriber); sic: clentis] :
Incurrunt in [(transcriber); sic: im] me maxima turba mali.
Incurrunt, urgent, nec respirare potestas,
Lucis adest hostis tempore, nostis adest.
Inter ego quid agam tot tela infesta, tot enses,
Ad te confugio ni mea vita Pater?
Glorior auxilio caelesti, fretus amore,
Qui numquam, fallit, pollicitisque, Dei.
Ite procul curae, pavidus timor omnis abesto,
An caro me laedat, si tegis ipse Parens?
Quae loquor aut facio captant fecunda nocendi
Et fraudum studio pectora concutiunt.
In foedus coeunt avidi me perdere, furtim
Observantque meos corde furente pedes.
Talia numquid erunt illis impune? sub undis
Impia tartareis pectora merge Deus.
Nota fugaeque tibi nostrae, lacrimaeque, reposta
Et numerata Pater quae, velut utre, tenes.
An dubitem, tibi cum certa adversaria constent,
Nec possis precibus nil tribuisse piis?
Ergo vocante tuum me numen, signa relinquent
Hostes: pro servo stas Deus ipse tuo.


page 114, image: s114

Glorior auxilio caelesti, fretus amore,
Qui numquam fallit, pollicitisque, Dei.
Ite procul curae, pavidus timor omnis abesto:
Quis me, quis laedat, si tegis ipse Deus?
Te voti laudabo reus, quam tempore longo
Spiritus hic nostri corporis ossa reget.
Faucibus ex mortis raptum tua dextra recepit,
Incedo firmo te comitante gradu:
Lustratus mentem divini lumine flatus
Ut vivam, degunt qua regione pii

PSALMUS [(transcriber); sic: PSLAMUS] LVII.

Clausus specu vates Odollia preces
Has fundit, exemplum in malis Ecclesiae.

MISERERE MEI DEUS MIserere.

MAgne, bonus miserere mei, miserere Creator:
A cuius certa spes mea pendet ope.
Alarum vindex fotum tegat umbra tuarum,
Dum Boreasque furit, saevaque pugnat hiems.
Summe, tuis, genitor, pedibus mea brachia tendo:
Haec vocet ultorem quem nisi lingua Deum?
Robore quo nulla est res non superabilis illi,
Inter qui vitae mille pericla tegit:
Pro solitaque sibi mittit bonitate fideque,
Det cuius fessis dextera rebus opem:
Mittit, qui tutum praestet, sacrumque, salutis,
Quod bonus, exilium fertque refertque Deus.


page 115, image: s115

Non homines, inter iactor rabida ora leonum,
Quaeque vomunt flammae guttura anhela globos:
Spiculaque et dentes, et acutae cuspidis hastas:
Linguas, quae feriunt ense secante magis.
Surge, levare polos supra, vulgata per orbem
Et tua notescat gloria clara Deus.
Insidias hostes et tendunt retia nobis:
Cor micat, algifico contrahiturque metu.
Defodere scrobem: quid at hoc? Cadit ecce, specuque
Obruitur subito turba scelesta suo.
Mens animi dulci quam prompta cupidine flagrat,
Ante Deum laeto dicere verba sono.
Gloria surge humili iam nostra ex carmine, vires
Cum cithara et nablo barbite sume sacer.
Phosphoron eliciet vox, auroramque morantem
Nostra, chelys primo te mea mane canet.
Laude tua implebo terras, praeconia famae
Per gentesque tuae, per populosque feram.
Immenso maior bonitas tua maxima mundo,
Altior est liquidis nubibus alma fides.
Surge levare polos supra, vulgata per orbem
Et tua notescat gloria clara Deus.

PSALMUS LVIII.

Obiurgat, et malum malis denuntiat.
Quicumque fraudes et dolos bonis struunt.

SI VERE UTIQUE IUSTITIAM.

VOx ergo mutis sic vobis faucibus haeret,


page 116, image: s116

O'qui iura aliis imperiosa datis:
Ut quod et est aequum, verumque, ambage remota
Dicere nemo queat, dicere nemo velit?
Tempore mens longo turpes agitata per usus
Est vobis, pollens nequitiaque sua.
Vestra opera fiunt, quaecumque iniusta patrantur:
Impurae faciunt ad scelus omne manus.
Impius errorem secum fert matris ab alvo,
Et mendax primi crimina lactis habet:
Crudeli certans virus sub corde veneno
Fatiferum, vibrat quod nepa saeva, gerit:
Aut obturatis quae negligit auribus aspis,
Quos magico diros saga dat ore sonos.
Frange leoninos dentes elide molares
Maxime, quos in nos exacuere, Deus.
Vis modo non ipsi qua caelo dira minantur
Inflati, liquidae diffluat instar aquae.
Contingant portum, quae secum cumque volutant,
Figitur ut iusso fracta sagitta loco.
Ut limax abeant in limum: ut aborsus in aevum
Non videant solis, talpave caeca, iubar.
Quam fiant rhamnus, spinas prius ure novellas,
Cruda exta ardentes destituantque foci.
Gaudebunt sancti cernentes Ista, cruore
Imbuet hostili turbaque iusta pedes,
Et dicent: laudi restant sua praemia, regnum
Obtimet et vindex fraudis in orbe Deus.


page 117, image: s117

PSALMUS LIX.

Saulum petunt, Saulique dirae haec posteros,
Hostesque CHRISTI perfidum Iudae genus.

ERIPE ME DE INIMICIS.

ULtor ab infestis miserum defende, perenni
Qui caelum et terras in ditione tenes.
Propugna, petor insidiisque minisque nocentum [Reg: nocentium] ,
Pro vita fortis proque salute mea.
Ne mihi dent fraudem, quibus impia crimina cordi,
Ne noceant, quorum maxima vota cruor.
Immani coeunt pollentes robore, docti
Miscere obscuris bella scelesta dolis:
Et coeunt, laesi non ullo crimine, poscunt
Respergique cohors sanguine saeva pio.
At tu cui turmae parent radiantis Olympi,
Armorum regi, militiaeque Deo:
Huc ades, evigila spes o fidissima gentis
Hebraeae, populos suppliciisque preme.
Sis facilis nullis, quibus est peccare voluptas,
Virtutemque scelus, crimen et esse putam.
Huc illuc cursant, ceu nocte silente per urbem
Qui confecta fame turba canes ululant.
Certatim gladios uno ore hastasque loquuntur,
Ecquis et est aiunt, qui notet Ista Deus?
At tibi risus erunt multis cum milibus illi,
Quod numen temnunt corde furente tuum.
Te specto, quoties hosti sum viribus impar:


page 118, image: s118

Tu robur menti das animosque meae.
Improbitas, minor est Domini bonitate, malorum:
Quamque hostis laedit, plus tua dextra iuvat.
Quas tua, quas vero poenas tandem exiget ira,
Illorum casu gaudia quanta feram?
De medio ne tolle tamen: documenta futuris
Sed statue, ut metuant corde micante Deum.
Ultor eos noster terras urbesque vagari,
Excussos propriis sedibus, ante sine.
Impia verba doma: fastus, linguaeque profanae
Ne meminisse olim saecula multa negent.
Confecti pendant poenas macieque probrisque,
Iustitiamque tuam fama loquatur anus.
Tum demum, ut nil sint, in cunctos acta furore
Iusta gravi tua se porriget ira Deus:
Solis ab occasu populi quo solis ad ortum
Isacidum numen te pater esse sciant.
Sic erit: huc illuc current, ceu nocte per urbem
Qui confecta fame turba canes ululant.
Sed neque reperient victum, ringentur inanes,
Viscere nec serpet blanda crepante quies.
Ipse tuis, celebri tua numina ad aethera cantu
Perducens, solvam laudibus ora Deus.
Tu mihi confugium, tu vindex rebus in arctis:
Quod sum, quod vivo, munus opusque tuum est.
Nulla dies grato te nobis eximet ore,
O et praesidium, dulce decusque meum.


page 119, image: s119

PSALMUS LX.

Munus Dei sunt regnaque et victoriae,
Ecclesiae quies, reique publicae.

DEUS REPULISTI NOS.

QUi disiecisti vultu aversante repulsos,
Mota tibi viciis quod foret ira Deus:
In miseros rursus mentemque animumque benignum
Accipis, aspectu laetificaque tuo.
Horrendo tremuit tellus successa tumultu,
Fractus Iudaeae, qua patet, orbis hiat:
Roboris esse iubes quae sunt labefacta, prioris,
Et tua mota loco dextera restituit.
Duriter accepti sumus abs te, pocula nobis
Funesti data sunt pocula plena meri:
Nec tamen in rebus nobis nunc explicat arctis
Nulla voluntatis gratia signa tuae:
Sublustri aspiciant ad quae ceu noctis in umbra,
Suspensa auxilio lumina nostra tuo.
Quod coepisti igitur, quo te celebremus, ut olim
O populi genitor sit tibi cura tui.
Hostis ab incursu, tua viscera, sancta tuere
Pectora, quis sine te non datur ulla salus.
Quae precor evenient: adytis Deus ipse sacratis
Gaudia, promittit, summa, locutus, opem.
Ergo divino confisus numine, regno
Te vetus adiciam Sichema victor ego.
Succhotis magna vallem ditione tenebo [(reading uncertain: print faded)] ,


page 120, image: s120

Argobiosque, colit quos Galaadus, agros.
Nostra Manassaei facient mandata, tribusque
Ephramidum, capitis robora firma mei.
Principe consilii Iuda regalia dante
Contingent dextrae sceptra tenenda meae.
Peluis erit nobis instar Moabitis, Idume
Cogetur nostrum vertice ferre pedem.
Dona suo mittet regi dominoque, canetque
Laetus io magna voce triumphe Syrus.
Moenia vallatae sed qui sistemur ad urbis,
In quis Idumaeam quis mihi ductor erit?
An'non ipse, tuo qui nos spoliare tulisti
Auxilio, ad belli non comitatus opus?
Tristibus ergo tuis in rebus suffice vires:
Robore ab humano non venit ulla salus.
Fortia divina virtute patrabimus aucti,
Et nobis hostis nullus inultus erit.

PSALMUS LXI.

Ut rege salvo floreat res publica,
Hoc carmine patri supplicat vates Deo.

EXAUDI DEUS DEPRECAtionem.

A Te difficili ne vultu magne Creator
Reice, sollicito quas damus ore, preces.
Anxietas animi extrema regione iacenti
Exprimit has voces, luctificusque dolor.
Excelsam aereae me subuehe rupis in arcem,


page 121, image: s121

Ara meis rebus fida reperta Deus:
Per quem ceu validae defendor moenibus urbis,
Et nil. quod de me gaudeat, hostis habet.
Fine colam dempto templi delubra, tuoque
Alarum genitor tegmine tutus ero.
Vota, tuas laudes, admittis nostra, dabisque,
Dextera bonis tua quae dat, bona uncta mihi.
Accedent aevo regis quae tempora vitae,
Cum sole et luna tempora semper erunt:
Divina aeternum felix bonitate fideque,
Ut degat carus [Reg: carus] saecula cuncta Deo:
Haec rata sint: ut te collaudent carmina, solvat
Et mea lingua pater debita vota tibi.

PSALMUS LXII.

Totum Deo permitte te, nec proximum
Laede, homi [(perhaps: homini)] eris sic gratus, et carus [Reg: carus] Deo.

NONNE DEO SUBIECTA erit.

ET tranquilla tamen sceptrum caeleste tenenti
Mens silet, in solo quo sita nostra salus.
Ad se qui, tuta de fendit in arce, receptum,
Et vires animo datque dabitque meo.
Constantem per quem vitam consisto nocentum [Reg: nocentium]
Non vis me capto deicit ulla loco.
Ergo quid est vobis mecum: num grande tot uni
Insidias misero composuisse decus?
Subruere est virtus nutantia scilicet, et non


page 122, image: s122

Quolibet impulsu praecipitata cadunt?
Aethereo [Reg: Aetherio] vobis odium livorque favore
Anxius in nostrum ferre dat arma caput.
Fingere falsa placet, fraudes, mendacia cordi,
Blandaque compositis abdere verba dolis.
Ast immota mane mea mens, et fide, iuvare
Quique potest, gaudet, quique iuvare, Deo.
Ille mihi rupes, arx ille invicta labantem
Non vis de capto deicit ulla loco.
Ille decus, robur, virtus et gloria, nostra
Illius pendet numine tota salus.
Ne genus o hominum, ne fingite inania vobis,
Unica spes rerum sit sator ipse Deus.
Auribus illius motus deponite cordis,
Inque sinum curas fundite, vota, preces.
Ille suis dexter nullo non tempore, praestat
Ut tutum felix auras secundet iter.
Nil sunt, nil hominis possuntque valentque, superba
Quosque levat caelo gloria, quique iacent.
Si quis mortales et lanci imponat mane,
Illorum hoc gravius pondere pondus erit.
Non auri capiat vos ergo dira cupido,
Non ardor praedae pectora sollicitet:
Futilior sitis ne futilitate caterva,
Et vestrum pondus, quam sit inane, minus.
Quod si larga beat vos pleno copia cornu,
Ne vobis, ne sint numinis instar opes.


page 123, image: s123

Ista Dei vox est, vatum repetita priorum
Ore, sed aure mihi saepius hausta avida:
Numinis immensa est, finemque potentia nescit,
Nec bonitas minor est, quam Deus ipse, Dei.
Arbiter haec faciunt ut det iustissimus orbis,
Quae meruere bonis, quae meruere malis.

PSALMUS LXIII.

Haec exulis vox vatis est, et omnium
Abarcet a verbo tyrannis quos Dei.

DEUS DEUS MEUS, AD TE de luce.

O Genitor, numenque meum, vigilantia primae
Ad caelum tendo lumina luce tuum.
Te largitorem dulcis sitit aegra salutis
Mens, ardet suavi corpus amore tui.
Hic ubi flammiferi fundit sola sideris aestus,
Unda salebroso fonte nec ulla cadit.
Hic tua templa mihi, tua sunt delubra Creator:
Heu nec vera, suo nec sita templa loco.
O mihi si liceat venerari numen in aede,
Qua pacti posita est conscia cista sacri:
Quam fortunatus, quam terque quaterque beatus,
Iunctaque cum multis gaudia nostra forent?
Se tua maiestasque daret, virtusque videndam,
Et bonitas vita dulcior atque anima.
At vero canerene tibi quas mea carmina laudes,
Dum calido nobis sanguine vita foret?


page 124, image: s124

Nec me deficeret, tensis ad sidera palmis,
Usque vocare tui numinis auxilium.
tum vis tota animae, veluti saturata cibatu
Pingui, laetitiae qualia signa daret?
Nunc exul silvis, inter spelaea ferarum
Oblitus possum non tamen esse tui.
Te veniente die, te decedente celebro,
Vox sonat et laudes officiosa tuas.
Solus enim rerum pater es tutela mearum,
Auxilium solus fersque refersque mihi.
Alarum tutus sub tegmine vivo tuarum:
Ex te pendentem me tua dextra levat.
Qui mea cumque petunt stricto nunc pectora ferro,
Tartareas ibunt, mortua turba, domos.
Caesorum vulpes laniabunt viscera, silva
Et quas agrestes occulit alta ferae.
At rex laetus erit Domini bonitate, salutem
Iurabitque ducis virque puerque sui.
Falsiloqui tunc os obturabuntur, et ultra
Non ullum mordax ius tibi livor erit.

PSALMUS LXIIII.

Vae qui bonos calumniaris [(transcriber); sic: caluminaris] improbus,
Irata iusti dextra te premet Dei.

EXAUDI DEUS ORATIOnem.

COnicio maesta toties quas mente querelas,
Ne surdus numen despice mite Deus.


page 125, image: s125

Impia, pacta ligant hostes crudelia, turba,
Perdendi capiunt consiliumque mei.
Pro me propugna vindex fortisque tuere
Hoc caput, et tuto (nam potes) abde loco.
Asperat ut saxo gladios et acuminat ira
Fortis, in armatos cum parat ire, viri:
Sic linguas acuere, suas sic spicula voces,
Fisa quibus figant pectora sancta Deo:
Non exspectatis, nil quidquam tale timentum,
Et mittant leto corpora vulneribus.
Decrevere nefas, non apparentia tendunt
Retia, et haec aiunt, qui notet, ecquis adest?
Illis insidiae cordi, fraudique doloque
Ingenii vires explicuere sui.
Conder ad ipsorum sceleratos ultor in artus
Illita mortifero tela dolore Deus.
Exitio petulans erit illis lingua, magistris
Et scelera in proprium sunt reditura caput.
Tunc et risus erunt, et corde tremente videntes,
En, dicent, tales talia dona decent:
Hoc caelestis opus dextrae:sic maximus ultor
Accipit ipse malos, accipiatque Deus.
At quorum nullum scelus est in pectore, pura
Qui reverenter habent relligione Deum:
Nummis auxilio freti, firmante caducam
Spem verbo, laeta gaudia mente ferent:
Esse Dei curae quod et ipsis contigit, alto


page 126, image: s126

Vera levabit eos gloria lausque polo.

PSALMUS LXV.

Ubera sacrae lucis, soli fecunditas,
Et pax Dei munus, pii grates agunt.

TE DECET HYMNUS Deus.

TE manet in sancto laus iusta Sione creator;
Votaque solvuntur [Reg: solvuntur] corde silente tibi.
Verba precesque pias audis: hinc convolat aras
Ad sacras, plenis turba fluitque viis.
Nos commissa premunt, delictaque nostra: sed ipse
Sis bonus, et molis pondera vasta leva.
Quem legis o felix ter et amplius, inque beata
Sede penetralis, quod colis ipse, locas.
Gaudia non deerunt illi, non sancta voluptas:
Ah est cum magno quantum habitare Deo?
Nemo bonus nostrum (pietas miranda) malorum
Et tamen admittis ad tua dona manus.
Indulges miseris vitae dator, unica rebus
Et dubiis hominum spesque salusque Pater:
Ardua diversis et habent qui moenia terris,
Unda maris quorum cingit et omne latus.
Tu firmo aereos stabilis fundamine montes,
Immenso cinctus robore forte latus.
Concita tu verbo tumidi maris aequora placas,
Et ponunt nutu ventus et unda tuo:
Compescis motus vulgi, sedasque furores,


page 127, image: s127

Consiliisque locum non sinis esse malis.
Prodigia attonitae spectant ingentia, vasta
Caerulei gentes quas obit unda maris.
Laetificas vultu quicquid sub sole creatum est,
Seu lux, seu noctis venerit umbra, tuo.
Arva redis ad nostra bonus, deducis et agros.
Prata per et rivos lene fluentis aquae.
Effuse stagnant tua flumina: semina largo
Fundat ut ubertim foenore pingue solum.
Praetexis picta nigrum ferrugine caelum:
Descendit pluviis plurimus imber aquis.
Implentur lirae, tellus natat ebria, laeta
Fecunda crescit nube rigata seges.
Messe coronatus gaudet nitidissimus annus,
Nec capit immensas area dives opes.
Quacumque ingrederis florentia conseris arva:
Stillat de pedibus copia plena tuis.
Ditantur campi, saltus, silvaeque supinum
Extollunt colles laetitiaque caput.
Pabula persultant balantes, frugibus imis
Vallibus obductum luxuriatue solum.
Arva fremunt plausu, plaudentibus assonat Echo,
Et laudant numen vir mulierque Dei.

PSALMUS LXVI.

Ut Isaci gentem Deus texit, suam
Ecclesiam sic omnibus saeclis [Reg: saeculis] teget.


page 128, image: s128

IUBILATE DEO OMNIS terra.

VIsitis exorti qui solis lumina gentes,
Qua terras tumidis circuit aequor aquis:
Immensum qui cuncta creat, qui cuncta gubernat,
Arguta laeti voce sonate Deum.
Augustas regis caelestis dicite laudes:
Per summi titulos ite, redite patris.
Dicite: quam tua sunt opera o miranda creator,
Quam tua honore cluet dextera magnifico.
Turba Deum spernens sceleratis excidet ausis,
Supponetque tuis triste caput pecibus.
Te Dominum, quacumque patet, celebrabit et orbis,
Et tendet pavidas ad tua sceptra manus.
Huc propera, huc oculos adhibe. quicumque videre
Non audita prius, non tibi visa, cupis.
Miranda mortale genus ratione gubernat,
Et patrat solus facta tremenda Deus.
Disclusum siccis Euro calcare profundum
Dat pedibus populo, gaudia summa, suo.
Astrictis cedunt late vada pervia lymphis,
Iordanes verso praebet et amne vias.
Illius spatio non est finita potestas,
Et solium regni tempus in omne manet.
Prospicit et populos coeso, terrasque iacenteis [Reg: iacentes] :
Nil latet immenso quod fit in orbe Deum.
Utque ferant Austri iubet impia vota procellis:


page 129, image: s129

Successu, impuri quae cupiere, carent,
Dignus honore coli est, et dici carmine: plena
Tollite clara Dei nomina in astra manu.
Quae dederat nobis, servavit munera vitae,
Non passus lapso procubuisse genu.
Nos explorasti pater, ut solet ignibus aurum:
Excoquis aerumnis pectoris omne malum.
Solliciti foedo clausisti carceris antro:
Impediere manus vincula, crura, pedes.
Nos sub servorum subiunxti sceptra, tyranni
Moverunt nostrum frena per atra caput.
Per medias iter et flammas, et ferimus undas:
Nil potuit nostris tristius esse malis.
Nec tamen in laetos ductos e carcere campos,
Non bonitas miti nos tua servat ope.
Ante tuas ergo tibi victima concidet aras,
Et solvam gratus debita vota Deo:
Vota, quibus tibi sese obstrinxit rebus in arctis,
Lingua est polliciti factaque nostra rea.
Et faciam tauro, pingui ariete, pinguibus hircis,
Exta sacerdotum rite cremabo manu.
Huc ades, adiciam, numen quicumque vereris,
Commemorabo, dedit quae mihi dona Deus.
Brachia cum votis ad caeli templa tetendi,
Et Domini iusta nomina laude tuli.
Omnia, facto animus si turpi obnoxius esset,
Non excepisset quae bonus aure Deus.


page 130, image: s130

Sed bonus excepit, dextraque potente rogantem
Eripuitque malis, auxilliumque tulit.
Gratia magna Deo, qui nos auditque iuvatque,
Et pia multiplicat vota favore suo.

PSALMUS LXVII.

Regnum propagari salute, gratia,
Et aurea pace, inclitum CHRISTI cupit.

DEUS MISEREATUR NOSTRI.

SIt bonus o, felixque suis, vultusque benigne
Pectora collustret lumine nostra Deus:
Ut quid nos sanctos faciat, seruetque, sciamus,
Et carpant omnes rite salutis iter.
Te populi laudant, populi Deus alme celebrant,
Atque ferunt iusto nomen honore tuum.
Innumerae tollunt animis ad sidera gentes,
Et plaudente sono, laetitiaque fremunt:
Quod causas hominum statuis sine crimine, terras
Utque tui flatus, iustitiaque regis.
Te populi cantant, populi praeconia famae,
Laudis et extollunt nomina clara tuae.
Ipsa suos laeto fructus fert ubere tellus,
Caelesti crescit rore rigata seges.
Sit bonus et felix nobis Deus: omnibus auctet
Muneribus noster nos Deus ipse suis.
Sit bonus et felix nobis Deus: orbis et illum,


page 131, image: s131

Qui patet immensus, deveneretur, amet.

PSALMUS LXVIII.

Victorias CHRISTI, triumphum, gloriam,
Hostesque, fusos, et duces belli refert.

EXSURGAT DEUS.

SUrgit, et irata dextra Deus induit arma,
Invictaque movet bellica signa, manu.
Diffugiunt, versis hostes dant terga maniplis,
Turba Dei spretrix conscelerata perit:
Quam subito fumus vento fugit ater in auras,
Quam subito flammis caera [Reg: cera] liquata fluit.
At iustis implet praecordia laeta voluptas,
Deliciisque iuvat luxuriare piis.
Vos magnum cantate boni, cantate parentem:
Plaudite, et illius tollite rite decus.
Ite, viam efficite, ecce venit, curruque secundo
Per nubes placido numine vectus adest:
Qui numquam coepit, qui numquam desinet auctor
Naturae, Domini nomen et unus habet:
Unus et indulgens, nobis se impendere totum,
Laudibus indignam non putat esse suis.
Qui pupillorum pater est, viduasque tueri
Et solet, et celsae sedis ab arce porest:
Qui leges medius sacras venit inter amantes,
Pecoraque auxilio viribus orba iuvat:
Innumeris steriles matres qui fetibus auget,
Captivis demit vinclaque dura viris:


page 132, image: s132

Et loca culta bonis assignat, vasta scelestis,
Attonita aeternum torret ubi ora sitis.
Saxa per ante tuos Deus et per inhospita lustra,
Incultae faceres cum regionis iter:
Intremuit tellus, atra ferrugine crebra
Fulmina praetexto desiluere polo:
Sina caput moto submisit vertice: tanta
Vis erat Isacidum, gloria tanta Dei.
At nunc utilibus fecundas imbribus agros,
Et reficis terrae iugera sicca tuae.
Ut sibi constituant in eis tectumque laremque
Grex, tibi perpetuo dedita corda, tuus:
Et, tua quae bonitas, verarum tempore largis
Muneribus nullo deficiantur opum.
His addis, numerum quorum haud coprendere, terris
Qui portant verbi nuntia laeta tui:
Hi conspirantes inter se foedera iungunt:
(Laurea discordas non manet ulla duces)
Hinc et agunt atque inde, domi pulcherrima praedas
Quas seruis coniunx regia distribuit.
Et velut argento fulget sub sole, columbae
Cervicem circum quae sita pluma nitet:
Utque pyropo ardet rubro, viridique smaragdo,
Quando aurum pennis explicat ala suum:
Candida collucent fuluis tentoria velis,
Perstringunt oculos, armaque picta ducum.
Qui ducente Deo, quo castra micantia ponunt:


page 133, image: s133

Discussis tenebris spargitur alma dies.
Proripiunt hostes sese: laeta omnia, fiunt
Omnia Salmonis candidiora nive.
Hinc sacra quo posita urbs, se vertice tollit opimo,
Condit et ipsa inter mons caput astra Dei.
Hunc sibi (quin reliqui, posito invida turba tumore,
Plaudite, si montes, si quis, ovate, pudor.)
Hunc sibi delegit rerum moderator et auctor,
Quem coluit, colit, et tempus in omne colet.
Illius hic currus, hic milia multa rotarum:
Iamque Sinoaeis aureus instat equis:
Ac nebulae caelos tranans velatus amictu,
Nodosque et laqueos, vinelaque vincla trahet.
Inde cathenatos [Reg: catenatos] hostes, crudelia, condet
Sulpurei aeternum carcere, monstra, lacus:
Praemia pugnati, socios partitus in omnes,
Divitias pugnae distribuetque suas.
Qui restant usquam facient mandata rebelles:
Quod fuit, invitis rex erit ille malis.
Tum sancti Totum qui sese impendere nobis
Laudibus indignum non putat esse suis,
Gratia iusta Deo: tu nos portasque fovesque,
Aeternis largus munificasque bonis:
Tu mala cuncta fugas, tu tollis crimina, claudis
Et, nunc quae nimium mortis aperta, viam.
Quisquis es, esse malus iam desine, desine tandem,
Nequitiaeque modum fige sceleste tuae.


page 134, image: s134

Crimina sunt odio cui mens iustissima, perdet
Impia non una pectora morte, Deus:
Viscera viva trabi, caput a cervice revelli,
Optata condi nec patietur humo.
Turba dabit, seu rex, seu flamen, pessima poenas,
Molliter irasci non solet esse Dei.
E Basane legam pingues tamen, inquit, opimos
E pelagoque, traham sub mea iura, Deus:
Nec dolor et maeror, nec mors inimicet in omne
Ascriptos sacris tempus ut ordinibus.
Ecce pedes fuso sed tinxit sanguine, rostra
Mactatis mergunt corporibusque canes.
Ipse triumphalis superato victor ab hoste,
Optimus in curru, maximus atque venis:
Atque venis, laeto clemens atque ore refulges,
O' populi solus rexque Deusque tui.
Canitca turba [(transcriber); sic: canticaturba] praeit quae iactat laeta, sequuntur
Tympana qui tundunt, virgineusque [(reading uncertain: print faded)] chorus.
Adicitur plausus populi vox omnibus una:
Tollite Thariadae, tollite laude Deum:
Isacidum propter sontem, qui puriter undis
Aethereis [Reg: Aetheriis] serpens per vada sancta fluit.
Ad latus it parvus iam nunc, non parva sed olim
Ille sacri regni gloria Beniamides.
Addunt se socios, claro de sanguine Iudae,
Cum populo, procerum maxima turbas sati.
Naphthalidumque cohors, gens ortaque Zabulone,


page 135, image: s135

Purpura quos Tyrio murice tincta tegit.
Sceptra tuum ducibus profert his numen in orbe:
Quos Deus invictum robur habere iube:
Ut, quod coepit opus, firmet tua dextera semper,
Mitiaque in nostrum stent tua regna caput.
Clara Sionaei sic templi fama ma nebit,
Quo regesque tibi dona, ducesque ferant.
Quae fera post calamosque latet, canasque palustres,
Ne turbare queat voce minant: veta.
Macta inter vitulos praestanti corpore tauros:
Dele quos belli signa cruenta iuvans:
Qui leges pede prosubigunt, tua iura, superbo,
Venalesque locant ad scelus omne manus.
Legati venient primi de gente Canopi,
Et tendent Ganges ad tua iussa manus.
Quos omnes fertis qui regia sceptra secuti,
Aeternum grata dicite voce Deum:
Qui caeli summa sedem sibi legit ab aevo
Arce, ciens tonitru cuncta movensque suo.
Dicite virtutem, maiestatemque verendam,
Isacidum cuius numine crescit honos.
Qui sibi mirifica caros [Reg: caros] ratione gubernat,
Et solus templi manus in aede sui est:
Et vires animis addit, et robora praestat:
Exempto cui sit fine perenne decus,


page 136, image: s136

PSALMUS LXIX.

Haec est querela filii Dei, fide
Quam ter beatus et amplius quisquis legis.

SALVUM ME FAC DEUS.

ORa precantis aquae iam claudunt iamque creator
Affer opem, mediis eripe meque vadis.
Fundus abest, tortae vertigine subtrahor undae,
Immensusque caput degravat Oceanus.
Clamando fauces raucae, vox fessa querendo,
Lumina deficiunt suspiciendo Deum.
Nom, quot sunt hostes, tot sunt mihi vertice crines,
Incitus, in meritum quos nihil, ardor agit.
In me consurgunt animisque opibusque parati,
Qui flagrant misere caedis amore meae.
Infelix, rapui quae numquam, reddere cogor,
Estque luenda eheu culpa aliena mihi.
Nam puto sentires, qui sentis omnia, crimen
Si mea mens aliquod maius adorsa foret.
Ne subeat pudor ora, quibus spes omnis in uno
Caelestis ductor te sita militiae:
Neu qui te quaerunt ignominiosa notentur,
Quod nullum Isacidum te nisi numen habent.
Victa iacet laudis te propter gloria nostrae,
Tristis et informes stat rubor ante genas,
Fratribus excidimus, nec eadem matre creati
Nosse volunt me: sed, sim quis, et unde, rogane.


page 137, image: s137

Aedis amore tuae pereo, convicia iacta
Nominis in famam sustineoque tui.
Conficiunt mentem luctus, ieiunia corpus:
Et tamen illudens, Quid gemis? hostis ait.
Veste tegor tenui, censo mihi vilis amictus,
At vero latrant qualia dicta mali?
Insultat sapiens stulta cum plebe senatus,
Et de me in triviis verba fuere mala.
Sum risus plenis inter convivia mensis,
Aerumnasque canunt ad sua vina meas.
Ah (satis est poenae) suprema comprecor hora,
Ne mihi sis asper, difficilisque pater.
Affer opem, numero quae non finita modoque
Pro laude immensae quam bonitatis habes.
Da dextram, tecum me per mare tolle: profundo
Ne mersus Fiam fabula grata malis.
Me miserum, quantis consurgunt aequora ventis:
Ne trahat o ne me vastus hiatus aquae:
Nigrarum medios fluctus super arcus aquarum
Ne fractus, vasta hanc obruat unda animam.
Annue non dura votis placabilis aure,
Verte oculos ad me lumina blanda tuos.
Nete subducas, curarum fluctuat aestu
Cui mens, quae seruit dedita tota tibi.
Redde bonus luctu morienti, redde salutem.
Heu mea quam misere vapulat umbra diu?
Eripe versantem me dio me turbine leti:


page 138, image: s138

Cernat ut esse mihi qui ferat hostis opem.
Probra tibi, sannae, risus, convicia nota,
Vis inimica patet luminibusque tuis.
Corque animusque gemunt misero cumulata dolore,
Dicuntur propter quae mala verba mihi.
Num quis soletur miserum me circum specto:
At studet alloquio nemo iuvare suo.
Fel ponunt, acris corruptaque pocula vini:
Hoc sitis est, illo nostra levanda fames.
Mors illis veniat, positae sint retia menae,
In luctus vertant gaudia, laeta metum.
Consere ne videant oculos caligine, terga
Illorum loris, servitioque preme.
Flumina ferventis super inverge omnia bilis,
Irarum intortis et rape vorticibus.
Atria celsa cadant, desolatique penates,
Tectaque nemo sua subruta mole colat.
Nam quae secisti, cur vulnera cruda retractant,
Sic Deus, et quaerunt, accipit ipse suos?
Addant in facinus scelus, atque in crimina crimen,
Exsors iustitiae turba profana tuae.
Tolle sacro, quo sunt pia nomina scripta, libello,
In numero nec habe, qui sine labe virum.
Sum miser, estque animo male res precor excipe fessas,
Atque salutiferam fer mihi patris opem.
Voce tuas grata laudes celebrabo, tibique
Serviet, et famae spiritus iste tuae.


page 139, image: s139

Hoc mage quam camuris gratum tibi cornibus ingens
Taurus erit, terram qui pede crebra ferit.
Hoc pressi cernent aerumnis, pectore vivent
Et laeto aeternos, corda beata, dies.
Accessum qui das lacrimis [Reg: lacrimis] precibusque piorum,
Et captis nodos, vinclaque dura levas:
Te laudans caelum, tellus, pelagique profunda,
Quicquid et ista tenent, quicquid et illa tenent.
Moenia servabis Solymes, habitanda colonis
Oppida Iudaeae distribuesque tuis.
Certa manet iustis rerum sors omnibus aevis:
Reddere dona potest irrita nemo Dei.

PSALMUS LXX.

In optimos furore flagrant impii:
Quare precemur veta sic cum regio.

DEUS IN ADIUTORIUM meum.

QUae mala non habeo? fer opem, succurre Creator,
Nostraque propitio damna favore laeva.
Ora pudor subeat sceleratis, sanguine laeti
Qui vitam nobis eripuisse parant.
Artifices trepidi fraudum fugiantque ruantque,
Nituntur rebus qui dare damna meis.
Ingeminant Euoe tumida qui voce superbum
Impuri, lingua quae meruere, ferant.
At studiosa tui laetetur turba, salutis


page 140, image: s140

Dicat et auctori, gloria lausque, Deo.
Sum miser, et pauper: portus aperire fideles
Ne cessa, fractae confugiumque rati.
Sis columen rerum bonus et tute la mearum:
His succurre malis, auxiliumque refer.

PSALMUS LXXI.

Cum vate seris sancta rogat Ecclesia,
Effeta ne sit grata non annis Deo.

IN TE DOMINE SPERAVI.

OMnia qui comples rerum fons, auctor et altor,
Imperium cuius tempus in omne, Deus:
Tu mea spes solus, mea tu fiducia: vultum
Ne mihi credulitas stulta rubore notet.
Davidi numen te praebe mite vocanti,
Proque fide fer opem iustitiaque tua.
Quod promisisti, quo vita receptet asylum
Se mea, sis rupes, confugiumque nubi.
Quam prendam sis arx. Ne libera colla cathenis [Reg: catenis]
Subiciam, hostiles disice, funde manus.
Quem furor exagitat dirum compesce tyrannum,
O vitae solus portus et aura meae:
Exque mens uno mea tempore pendet ab illo,
Quo sedi matris sarcina grata sinu:
Aspexi per quem radiati lumina solis,
Ut laudesque tuas, et tua facta canam.
Spectaculum factus sum cunctis: non tamen omnis


page 141, image: s141

Non mihi spes posita est in bonitate tua.
Da celebrere meo cantu, celebrere camenis,
Laus tua versetur semper in ore meo.
Ne me, sera mihi vires cum fregerit aetas,
Reice desertum neu patiare senem.
In me turba coit studio furiosa nocendi,
Ut vitam eripiat consiliumque capit:
Incurramus, opis nunc et caelestis egentem
Sternamus: quid enim cura sit iste Deo?
Haec iactant: sed tu quaesone longius abstes,
Huc propera unidex huc, fer et auxilium.
Ora notet cupidis nostrae pudor improba mortis,
Damna ferant, mihi dene qui mala cumque student.
Spe trahor ipse bona, trahar et dum vita manebit,
Et semper laudes amplificabo tuas.
Iustitiam dicet numero mea lingua carentem,
Totque mihi facili dona tributa manu.
Per titulos ibo, te fretus, et inclita facta,
O rex fine carens, principioque Deus.
Iustitiae famamque tuae memorabo, decusque:
Quam divina mihi cantica nullus amor.
Te, didicit primis et adhuc crescentibus annis
Dicere gesta tuae lingua, docente, manus.
Non igitur seris et deficientibus annis,
Cum vetus inficiet cana senecta caput:
Gratia destituet tua me, dum facta nepotes
Et vires discant, me referente, tuas:


page 142, image: s142

Inter dum memorem quos postera proferet aetas:
Magna Deus laudis gloria magne tuae est:
Quis tibi, quis similis? Cumulati rebus acerbis
Qui, quae colla premunt, tristia damna levas:
Qui conclamato vitam mihi reddis, ab atrae
Et mortis nigro limine restituis:
Et vacuum curis magnis et honoribus auctum,
Aurea sublimi ducis in astra via.
Hinc te prosequimur studioso corde, fidemque
Thariadum resonat barbitus icta Dei.
Te decus Isacidum rex augustissime grata,
Quae debet soli se tibi, mente canam.
Iustitiam memorabo tuam, tibi carmina dicam,
Seu lux, sive atrae tempore nocitis erunt.
Nam iacet, et turpi confusa pudore iacebit,
Invigilat damnis quae mala turba meis.

PSALMUS LXXII.

Haec rege ter sato canuntur maximo,
Imperium in omne cuius aeuvum [(perhaps: aequum)] permanet.

DEUS IUDICIUM TVUM Regi.

DA regi tua iura Deus, da rege creato
Iudiciumque tuum, iustitiamque tuam:
Ut norma doceat fidei componere mores,
Oppressosque sua vindicet ipse manu.
Iustitiam iuga celsa ferent, hoc montibus orta
Pax rege optatas ducet in orbe moras.


page 143, image: s143

Ius reddet, falsi defendet criminis actos,
Iniusto peragi nes sinet ore reos.
Elisa mendax exstincta calumnia fauce
Tartareas ibit, non reditura, domos.
Quamque diu caelo sol et vaga luna micabunt,
Numen adorabunt omnia saecla [Reg: saecula] Dei.
Utros in vellus stillabat, largus in agros
Ut cadit, utilibus quos rigat, imber, aquis:
Illius sparget sic gratia cuncta: benigni
Sic passim roris terra liquore fluet.
Clarebunt iusti, felicia tempora, lunae
Ulterius variae lumina, pacis erunt.
Qua venit exoriens, et qua lux conditur undis,
Parebunt illi littus utrumque maris.
Illius ante pedes calido sub sidere solis
Quicumque admotis inficiuntur equis:
Illius ante pedes hostes voluemur et ore
Sacratis figent oscula liminibus.
Dona ferent Cilicumque duces, pelagique tyranni,
Thurilegique [Reg: Turilegique] Arabes, dives et Assyria.
Submisso metuent reges diademate gentes
Et, qua terra patet, corde micante trement,
Praesto erit oppressis, clamanti rebus in arctis,
Quamque negant alii, porriget ipse manum.
Afflictos miti clemens bonitate levabit:
Nemo illo miseris nemo vetante nocet.
Vindicat insidiis, et fraudibus eripit ultor:


page 144, image: s144

Res illi sanguis est pretiosa pius.
Non illi sinis vitae, non terminus aevi,
Aucto muneribus terra Sabaea tuis.
Semper bonis, nomenque eius laudesque manebunt,
Turba illum dicat quae bene semper erit.
Quam densae dereo motantur vertice frondes,
Quem Libani umbrosum tollit ad astra caput:
Asper ubi farris pugillus creditus aruis,
Per iuga tam largae copia messis erit.
Florebunt cives, laetis ceu gramina pratis,
Terra suas quando vere remittit opes.
Donec et ignis erunt, et lucida tela diei,
O'quoties votis sceptra vocanda piis:
Principe felices omnes felice futurae
Sunt gentes, liquidis quas obit aequor aquis.
Atque illum cunctis retinentem nomina saeclis [(transcriber); sic: scelis] [Reg: saeculis] ,
Laudibus aeternum virque puerque ferent.
Maxima patranti mirandaque facta potente
Virtute Isacidum gratia summa Deo:
Illius totum vulgetur fama per orbem,
Impleat et rapidi solis utramque domum.


page 145, image: s145

PSALTERII SEU CARMINUM DAVIDICORUM, Liber tertius.

PSALMUS LXXIII.

Doles malos florere, sanctos opprimi?
Asaphus ausculta quid hic vates canat.

QUAM BONUS ISRAEL DEUS.

NEc tamen Isacidis nom est facilisque bo nusque,
Obsita quis nulla pectora fraude, Deus.
Quantum aberat, quin corruerit, quin lubrica gressis
Succiduo dederit me via praecipitem?
Nam florere malos non aequa mente videbam:
Obruit impuros rara procella viros:
Ad leti obicitur non ullum vita periclum:
Instar marmoreae robora turris habent:
Sors melior multo communi sorte, nec umquam,
Quas alii aerumnas damnaque dura, ferunt.
Hinc illis fastu torquantur [(perhaps: torquentur)] colla superbo,
Pellis et immanis membra leonis obit:
Luxuriant laeta farcti pinguedine, mente
Quae formant avida vota timore carent:
Abiciunt alios lingua petulante, referre
Cum sua postposito facta pudore placet:


page 146, image: s146

Oracli vim veredici quaecumque loquuntur:
Quae mandant, legis pondus habere iubent.
Miratur vulgus, populus sectatur, ad illos,
In mare quot fluvii, tanta caterva ruit:
Impura qui non dubitant sic voce profari:
Curae hominum genus hoc quis putet esse Deo:
Caelicolum qui se regem profitentur amare?
Quisquis is, haud tangunt in feriora Deum.
En talis scelertat cohors, quibus impia lucro
Vita, nitet magnis et domus alta opibus.
Ergo tot incassum noctesque diesque labores
Sumpsi, fraus puro pectore ne qua foret?
Quid dexteram scelerum immunem, quid iuvit habere
Innocui lotas fontis in amne manus?
Tot mala constanti tot tristia mente tulisse,
Dum mea continuis tempora plena malis?
Sic mecum: iam iamque imitabar verba scelesta:
Damnassem sobolis sed genus omne tuae.
Nec tamen haec poteram, fierent cur, reddere causam:
Maius erat nostris viribus illud opus.
Ingressus donec sacri penetralia templi,
Admonitu coepi doctior esse tuo.
Cursus ab eventu vitae ratioque notanda est,
Exitus et tandem scilicet, acta probat.
Nempe per ire sinis fallaci lubrica passis,
Praecipites lapsu quo graviore ruant.
Non exspectatis patiuntur vulnera telis,
Quaeque venit sero, quanta ruina venit?


page 147, image: s147

Cum somno fugiens ut vana abducitur umbra,
Illorum pompas ventus et aura rapit.
Nunc et cor doleo, renes et pungor, inanis
Stultitiae brutus non tenuisse modum.
At quod deposito mens iam mea cernit acutum
Errore, est lucis gratia quanta tuae?
Apprendis dextra me, consilioque gubernas,
Augustum abiecto conciliasque decus.
Ergo ardet merito te mens mea: cuius amore
Vilia quam sordent sidera, terra mihi?
Cura dolorque aegrum verset sub pectore fixa,
Viscera pestiferum putrida virus edat:
Tu tamen es med spes, solacia, gaudia, cordis
Deliquiumque mei, deliciumque Deus.
Sancita [Reg: Sancta] intereunt misere qui foedera rumpunt,
Insani aeternum destituuntque Deum.
At mihi sit numquam te deseruisse, suprema
Qui fueras iuvent, cura futura seni:
Enarrare queam mea spes, mea summa voluptas,
Ut dextrae aeternum maxima facta tuae.

PSALMUS LXXIIII.

Urbem, decus templique, leges, et dolet
Rem bellicis iacere turbis publicam.

UT QUID DEUS REPULISTI.

ERgo Deus tua sic mens tristi exaestuat ira,
Aversoque tuum respuis ore gregem?
Ipse, gregem, pastor per quem fidissime sacro


page 148, image: s148

Ducebas nuper culta beata pedo.
Sis memor, in parta dextra olim vindice sorte,
Quas sibi descripsit pertica mitis, opum:
Sis memor, aspectat Solymas qui desuper arces
Montis, ubi sedis stant sacra tecta tuae.
Fortiter imposito calca pede cola superbi
Hostis, et eversum protere, perde scelus:
Qui veneranda tui temerat penetralia [(transcriber); sic: penetraria] templi,
Inque adytis dira voce superbus ovat:
Signa tuis statuit, pro signis barbara, sacro
Victor suspendit dira tropaea tholo.
Qui, nemus ut piceis et frondibus ilicis atrum
Non una evertit rustica turba manu:
Ornamenta tuae tabulas, laquearia, postes,
Deicit angustae conspicienda domus:
Barbaricisque (nefas:) admotis ignibus urit
Sacra, facit sancto cunctaque monstra loco.
Et secum: Cur cesso, super quae, perdere? verbo,
Nec mora, cuncta cremat tecta dicata, tuo.
Perculsas non ulla vocant ad proelia dextras
Signa, voluntatis nuntia signa tuae:
Non est qui retegat venientia fata, futurae
Quae finis tantis praemoneatque malis.
Ab Deus, ah rerum summa atque immota potestas,
Impunitus erit quam furor iste diu?
Nec male cessabit rabies tibi dicere, verba
Iactat in aeternum quae scelerata Deum?


page 149, image: s149

Invictae condis gremio cur robora dextrae,
Quid cessat miseros lenta iuvare manus?
Tu certe Deus es, quo dante, ab origine rerum
Parta salus, numen qui coluere tuum.
Concreta virtus pontum tua dividit unda,
Collaque caetorum [Reg: cetorum] conterit inter aquas:
Balaenas mactat, saevum perimitque draconem,
Ut sit et alitibus praeda, cibusque feris.
Cum placet, aereis e rupibus elicit amnes,
Cum placet, immensas flumina siccat aquas.
Sunt tua lux, nitidusque dies: tua tempora noctis,
Et peragunt cursus sidera, solque tibi.
Describis certis terras regionibus, aestas
Imperio seruit, paret hiemsque tuo.
Ergo te stultae moveat petulantia linguae
Hostis, et in nomen dicta scelesta tuum.
Ne prodas charae vitam tibi turturis, ex te
Quae pendet solo, non aliunde, feris:
Omnibus affecti populi damnisque malisque
Exciderit prorsus nec tibi cura tui.
Sanciti [Reg: Sancti] specta nobiscum foedera pacti,
Squalore et tenebris omnia plena vide:
Ne pudor ora notet miseris, neu forte feratur
Credulitas gentis stulta fuisse tuae.
Quin potius laudum praebe argumenta, popellus
Ut celebret nomen pauper inopsque tuum.
Non tibi sit vilis tua fama: fer arma, tuente,


page 150, image: s150

Pro causa, nisi te, quae tua tota perit.
Occurrant animo rabies hostilis et astus,
Iunctaque vaesanis iurgia foeda minis.
Nam furor augetur sceleratis efferus ausis,
Iam minus inque dies se capit, inque dies.

PSALMUS LXXV.

Cave tyranne quisquis es, cave impie
Doctor, brevi geres retusa cornua.

CONFITEBIMUR TIBI DEUS.

LAus Deus alme tibi, tibi laus ter maxime, terque
Optime: praesenti quod tegis ultor ope:
Qui famam, titulosque tuos, nomenque fatemur,
Verbaque veridico quae Deus ore canis:
Tempus erit, quando terris dabo iura subactis:
Firma est iudicii norma futura mei.
Maxima succusso nutabit corpore tellus,
Quique colunt illam corde micante trement.
At non labentur, quibus est innixa, columnae.
Fulturis fixae quae sine fine meis.
Quod monui, vanis ne iactes cornua ventis,
Impia ne tollas turba supercilia.
Stultos pone animi fastus, petulante superbam
Et linguam tandem solvere parce sono:
Non metus occasu, metus est non solis ab ortu.
Non a deserto, qua venit aura Noti.
Est Deus hos tollat qui iudex, deprimat illos,
Ferre nequit fastus, altaque verba pati.


page 151, image: s151

Iamque tenet, tenet ecce manu omnipotente creator
Pocula, sanguinei plena liquore meri:
Misceat unde quibus placitum, quantumque videtur,
Summa bibenda bonis, ima trahenda malis:
Ima, cado faeces [Reg: faeces] quae subsedere: sonabo
Quae tunc quae, memores ipse cohrosque, Deo?
Numinis Isacidum celebrabo nomen in aevum,
Carmen erunt nobis omnia facta Dei:
Cornibus hostili quando de fronte revulsis,
Extollent per me cornua sancta pii.

PSALMUS LXXVI.

Ecclesiae pugnare quid reges iuvat?
Nil arma contra, nil valent vires Deum.

NOTUS IN IUDAEA DEUS.

NUmineque caelum, terras, maris aequora complet
Cui non ortus erat, cui neque finis erit:
Isacidas inter memorabile, notus in oris
Hebraeis omni tempore, nomen habet.
Castra Solymaea posuit regione, Sionis
Excelsaque sibi legit in arce locum.
Tela Deus frangit, clypeos gladiosque retundit
Vis tua, et invicto sub pede bella premis:
Fortior aereis habitant qui montibus, orbis,
Et late immensas depopulantur opes.
Omnibus exutis oculos sopor aereus urget,
In quorum tumidus pectore fastus erat.
Militibus cecidere manus, cecidere lacerti:


page 152, image: s152

Excussit timidus tela scelesta pudor.
Terribili vocis tonitru currusque virique,
Ceu victi somno, procubuere, tuae.
Maiestas metuenda tua est: cum exarserit ira,
Sustinuisse Dei quis trucis ora potest?
Iudicii cum fixa tui sententia caelo
Personuit, moto corpore terra silet.
Iudicii:quod ubi sistes, tua gratia sanctis
Succurret, praesens et feret auxilium.
Hostili crescit rabie tua gloria, facta
Materiam laudis dant furiosa Deo.
At vos aetherei [Reg: aetherii] colitis qui numina regis,
Vota valent, voti solvite rite fidem:
Munera ferte, animos qui fortibus eripit, armis
Terribilis regum vincit et arma suis.

PSALMUS LXXVII.

Es tristior quicumque, precibus invoca
Numen, priora facta cogitans Dei.

VOCE MEA AD DOMINUM.

IMplevi votis, implevi sidera questu:
Et tandem patuit auris aperta Dei.
Est male cum misero, numen clamore fatigo,
Et noctu firma brachia tendo fide.
Te praeter nec enim, mens consolante dolores,
Est quidquam, levius quo mea ferre queat.
Cum premor aerumnis, de numine cogito, quando
Mens afflictatur, corde gemente queror.


page 153, image: s153

Non me purpureo somnus velabat amictu:
Sollicitas placide non adit ille domos.
Non vires animo, nec habebam pectore robur:
Exsangui torpet lingua ligata metu.
Tunc annos animo, tunc saecla [Reg: saecula] priora recensens,
Quae fuerant citharae carmina saepe meae:
Sic adeo insisto, sic mecum corde voluto,
Dum tarda obscurae tempora noctis eunt:
De nobis igitur mentemque animumque paternum
Eiecit, nec erit mitis ut ante Deus?
Ergo'ne pars superest bonitatis nulla, carentque
Oracla, et pacti foedera sancta fide?
Oblitusne suae Deus est pietatis, et ira
Propitii claudit saeva furoris iter?
Sed rursus: Quid ago? toleranda viriliter ista:
Cuncta Dei in melius flectere dextra potest.
Rursus et ergo animus referebat tempora prisca,
Maximaque immensae tot monumenta manus.
Omnia rimatus lustrabam mente, tuarum
Nec poteram laudum non memorare decus.
Quem teris est sanctus secreto tramite callis,
Nec tibi par mundi machina numen habet.
Tu Deus, ille Deus, qui facta ingentia patrans,
Inclita virtutis das monumenta tuae.
Vindice colla gerunt te ruptis libera vinclis
Isacida geniti, Rachelidaque sati.
Te videre maris fluctus, videre profunda,


page 154, image: s154

Horruit insani vasta vorago freti:
Cum rapidi caderent abruptis nubibus ignes,
Fulminaque aetherea [Reg: aetheria] desiluere domo:
Intonuere poli, caelum descendit in aequor:
Antra sonant, terrae mugit et omne solum.
Non possunt hostes vestigia caeca videre:
At tibi ludus erat per freta ferre pedes.
Ergo etiam mersi pereunt: tutusque sacerque
Amramidum ductu grex tuus alta secat.

PSALMUS LXXVIII.

Oblivioni merita ne quis det Dei,
Aut sibi sciat ventura damna plurima.

ATTENDITE POPULE MEUS.

AUdite Isacidae legis praecepta ferentem:
Quae fabor cupida gens mea mente bibe,
Dicere fert animus divini aenigmata verbi,
Obscura antiqui temporis acta loquar:
Acta, suis priscis annalibus eruta quondam
Longaevi natis quae cecinere patres:
Ut veniens sciat haec aetas, voluentibus annis
Atque alii discant, atque allii, atque alii:
Et Domini laudes, roburque, et facta tremendae
Nullo non aevo fama loquatur anus.
Thariadis mores, Israele Sacra, diesque,
Et dedit omnipotens iura verenda, satis:
Quae colerent ipsi, natos et rite docerent,
Rursus et hi sobolem, progeniemque suam:


page 155, image: s155

Numinis ut toto freti bonitate perenni
Pectore, in illius semper amore forent:
Immensa memores et quae virtute peregit,
Edictis tremerent pendula turba sacris.
Neu stulta patres sequerentur mente, rebelli
Qui studio aeternum deseruere Deum:
Vaecordes [Reg: Vecordes] , nullaque fide: tractare sagittas
Doctus, erat coetus qualis et Ephramidum:
Non retulere quod ad patrios qui tela penates,
Causa suit longo tempore lapsa fides.
At mandata illis constanti mente tenere,
Cura vias pacti nec fuit ire sacri:
Exdiderant animo miranda tremendaque gesta,
Munificaeque Dei tot benefacta manus:
Omnia conversis naturae legibus ire
Cum videre, Tanis qua fuit alta, patres.
Secta per est tumidum lato via tramite pontum,
Durata in faciem montis et unda stetit.
Lucis, iter nubes monstrabat, tempore: noctu
Signabat flammae clara columna viam.
Quid? quae delicuit rupem, sitientibus undas
Marmore quid duro prosiluisse loquar?
Arida decurrere iugis in castra liquores,
Stagnarunt sicco flumina lata solo.
Quae data non gratis adeo periere, furoren:
Adderet ut stomacho turba scelesta Dei.
Omnia num possit, placet experientia: mensas


page 156, image: s156

Ergo quae sedeant, poscere quisque, gulae:
Scilicet in silvis, inter spelaea ferarum,
Ponentur structis fercula laeta toris.
E scopulis, esto, fontes produxit aquarum,
Effusum totis flumen et ivit agris:
Sed quanam prompta cella tam divite panes,
Quove penu carnes, lauta alimenta, dabit?
Audiit, exarsere ignes animoque, furorque
Undaturae omnes bilis in Isacidas.
Nec mora: cui tota se credere mente negabant,
Illius et sola spem posuisse fide:
Immensas caeli valvas, portasque recludit,
Sidereisque pluit dulcia manna plagis.
Tunc humana, frui quo gaudent aethere sancti
Caelicolae, primum contigit ora cibus:
Una nec luce atque alia, sed pluribus annis
Quem plena ubertim fudit ab axe manu,
Protinus Eoum nebulosis evocat antris
Vulturnum, comitem cui iubet ire Notum.
Hi parent, iunctis et viribus aethera verrunt,
Arreptas et aves per freta longa trahunt.
Carnibus opplentur, ceu pulvere, castra: volucrum,
Sicut arena, iacent, corpora strata solo.
Ergo parant epulas laeti, fusique per herbam
Non exspectata viscera carne replent.
Optatis avide mensis dapibusque fruuntur.
Iamque premebatur dente cibus cupido:


page 157, image: s157

Cum subito florem populi, primosque senatus
Abripit in tenebras mors properata toris.
Nec fecere malis tamen haec peccare timorem,
Non iniecerunt cum pietate fidem.
Iure igitur bello pactas coepere nec urbes,
Nec cultos, habuit quos Cananaeus, agros.
Ossa cinisque iacent silvis, lamiaeque sepulcra
Et super illorum bellua multa cubat.
Ac poenis sane quoties mactabat, ad illum
Conversis propero mos erat ire gradu:
Et Dominum lingua servatoremque vocare,
Qui queat, et possit ferre salutis opem.
Quae quamvis simulata forent, quem verba sonabant,
Foedifraga audebant corda negare Deum:
Ille tamen clemens, nec inexorabilis ulli,
Peccatis veniam criminibusque dedit:
Proque sua iustas pietate coercuit iras,
Diffudit bilis nec freta tota suae.
Norat enim fragili factos e cespite carnem,
Quae, veluti ventus, non reditura, fugit.
Quid benefacta iuvant? soboles scelerata parentum,
Facta nepos fatui stulta imitatur avi.
Qui quoties iram, quoties fecere furorem,
Inviti errantes per loca vasta Deo?
Dum cuius nullo spatio numeroque potestas
Finitur, certo claudere fine student,
Et nisi prae scripta seruet ratione modoque,


page 158, image: s158

Quo nil non possit, numen habere negant.
Omnia nimirum, Phariis dum vindicat oris,
Aerei tulerant irrita gesta Noti.
Quae loca non norunt, quae nescit terra, Canopi
Quotque quibusque ab eo rura agitata malis?
Aegypti foedo maduerunt arva cruore,
Potandas nulli Nilus et egit aquas.
Tum variae pestes, culices, ranaeque palustres
Complerunt agros, moenia, tecta, domos.
Locustas quid nam referam, brucosque [(perhaps: bruchosque)] satorum,
Cum nimbisque uvae fulmina perniciem?
Deiectas moros, viduatos grandine campos
Armentis, stratos marmoris imbre greges?
Quid turbam genios gaudentem nocte, ferentes
Exitium, clades innumerasque malis?
Scilicet effusas irae laxarat habenas,
Una nec in pestem ianua aperta patet.
Cum mactata urbes tandem, per et arva Chamaea
Virtutis patrum robora prima iacent.
At ducente Deo, populus sacer inter et hostes
Isacidae, et medias expediuntur aquas.
Et velut in loca grex abeunt deserta bidentum [Reg: bidentium] :
Hauritur pelagi dum Pharo vorticibus.
At simuli in sacros fines venere, manuque
Adsertum montem cunctipotente Deo:
Mactatis partim, partim migrare coactis,
Arva Palaestini qui coluere soli:


page 159, image: s159

Assignavit agros illis, et tradidit urbes,
Structa nec ipsorum tecta superba manu.
Heredes sceleris sed et hic, patriique furoris,
Semina prava ortus turba secuta sui:
Induere in crimen sese, rescindere leges
Foederis et sancti non habuere nefas.
Cesserunt, passu retroque abiere rebelli,
Nervus et ut fallax destituere manum:
Idolis ausi delubraque celsa dicare,
Foedaque non iussis urere tura focis.
Ergo Dei iustam merito est conversus in iram,
Mitis ab Isacidis et procul ivit amor.
Excessit sacris adytis, Silunte relicta
Ante sibi gratam deseruitque domum.
Hostibus obiecit divini foederis arcam,
Et decus, et dextrae robora firma suae,
Sustinuit duris populum cecidisse sub armis:
Sustinuit iuvenes igne perire viros.
Non illaudatis praeluxit taeda puellis,
Tibia nec laetos fudit eburna sonos.
Occubuere senes, quorum delubra tueri,
Nec viduae flerunt ante sepulcra nurus,
Hostis at insultans victis, cum numen et ipse
Laederet, ut unio quem sopor altus habet,
Excitus Dominus, postica parte cecidit,
Tolletur nulla quae nota luce, Syros.
Rachelidum bello clara nec setius [Reg: sequius] ora


page 160, image: s160

Posthabita, Solyma legit in arce locum:
Atria qua coleret cunctos mansura per annos,
Rite Sionaea rupe dicata sibi.
Sectantem Isaiden pecudes et vallibus imis,
Est ubi Ephrataeo Bethla vetusta solo:
Eduxit caulis, et celsa sede locatum
Iussit honorata sceptra tenere manu:
Thariadas cura quo pasceret usque fideli,
Quod facit, et faciat tempus in omne precor.

PSALMUS LXXIX.

Cruenta narrat hostis acta barbari,
Iusta Deus quae vindicet manu rogat.

DEUS VENERUNT GENTES.

IRruit in terras propria tibi sorte dicatas
O Deus hostilis, gens scelerata, manus.
Augusti votis delubra faventia templi
Polluit obscenis, non temeranda, sacris.
Funestos Solymis iniecit moenibus ignes,
Factus et est murus, qui fuit ante, solum.
Stat, quibus obiecit, nigrae super ossa volucres,
Et lacerant avidi viscera sancta lupi.
Arva cruore natant: inhumata infletaque campis,
Quae ponit tumulis corpora nemo, iacent.
Impia laetatur nostris vicinis damnis,
In nos insultat quisquis et ista videt.
Quo non usque tamen fulmen, tua tela, recondes,
Teque atrox irae concitus ardor aget?


page 161, image: s161

In Gentes bilis rapidos inverge furores,
Notitia est quorum pectore nulla Dei.
Regna superba doma, populos contunde feroces,
Qui tua non humili numina voce cient:
Sed praedam ut facerent, ausi populare Sionem,
Disiecta aequarunt moenia sacra solo.
Oblitus veteris commissa piacula culpae,
Oblitus quibus est, crimina, vita nocens:
Sis bonus exiguis numero, delicta remitte,
Tristia, quoque potes damna favore leva:
Per te nostra salus, laudum famamque tuarum,
Per quod et aeterno tempore nomen habes:
Quo se proripuit, cur dicant ora scelesta,
In quo praesidii spem posuere, Deus?
Lumina conspiciant, pro fuso nostra cruore,
Vindice te, poenas, quas repetente, dabunt:
Ut metuant omnes te corde micante Creator,
Sanctorum qui non mors sit inulta sinis.
Te moveant duris religati brachia nodis:
Eripe mactandos, quae pote cuncta, manu.
At quae latravit, nostris vicinia damnis
Dum fera crudeli gaudia mente capit:
Illorum regere in turpes ter et amplius, ore
Sacrilega impuro verba profecta, sinus.
Sic tua plebs, ut oves, sacras qui pascimus herbas,
Qua surgunt verbi pabula sancta tui:
Te nomenque tuum grato memorabimus ore,


page 162, image: s162

Cunctaque te nostro carmine saecla [Reg: saecula] scient.

PSALMUS LXXX.

Apros sacram vastare queritur vineam,
Venator ipse quos Deus figat, petit.

QUI REGIS ISRAEL.

QUi gregis Isacidum, custos o maxime, curam,
Mitia quem verbi mittis in arva, geris:
Qui veluti teneris, gratissima sufficis agnis,
Pabula Iosepho de genitore satis:
Ausculta, fer opem, quo templo foederis area est
Condita, terga Deus qui Cherubina premis.
Tendis et Ephramidas qui, tendis et ante Manassen,
Maxima virtutis robora prome tuae.
Nos solare tui collustrans lumine vultus:
Pax et erit miseris certaque parta salus.
Innumeris vastus cui turmis militat aether,
Augusti nomen qui Sabaothis habes:
In nos usque tuae furor a quo saeviet irae,
Negligis aversus quo pater usque tuos?
Irrita cur sacris quoties advoluimur aris,
Cogimur a templo turba redire domum?
Heu panes etiam praebes alimenta dolorum,
Et misces plenis pocula maesta cadis.
Certatim illudunt vicini, diripit hostis,
Et numen, quod nos vindicet, esse negat.
Innumeris vastus cui turmis militat aether,
Augusti nomen qui Sabaothis habes:


page 163, image: s163

Nos solare tui collustrans lumine vultus:
Certa aderit, miseros si tueare, salus.
Trans quondam hostili vitem regione tulisti,
Quam septemgemina Nilus inundat aqua.
Gentibus, hanc pingui positam Cananaea, coactis
Migrare, excepit molliter ora sinu.
Ei iam, laetifica pubescens stirpe, replebat
Palmitibus colles, planitiesque suis:
Aereis Libani cedris procerior, umbra
Et tumidos montes et iuga summa tegens:
Multiplici errabat lapsu, quaque alluit aequor,
Euphrates pingues quaque agit altus aquas.
At nunc (o miseram vitem) munimine sepis
Destructo, cui non diripienda patet?
Eruit et rostro silvis egressus, honorem
Illius et foede depopulatus aper.
Quid reliquae, numero est quas non comprendere, pestes
Vuarum, quae dant, quantaque damna, ferae?
Innumeris vastus cui turmis militat aether,
Augusti nomen avi Sabaothis habes:
Sis bonus, o facili nos aspice lumine caelo,
Qui fuit et quondam, sit tibi vitis amor.
Malleolos, tua quos immisit cura, tuere,
Maxima quos legit, maxima dextra tegat,
Huc ades, inclamaque feris: rabiesque furorque
Desinat, et tua sit mitior ira pater.
Ante tibi gratos mundi primordia serva:


page 164, image: s164

Maxima quos legit, maxima dextra tegat:
Ne qua perfidiae nos aetas arguat ulla,
Servatus laudes et tibi quisque canat.
Innumeris vastus cui turmis militat aether,
Augusti nomen qui Sabaothis habes:
Nos solare tui collustrans lumine vultus,
Et veniet miseris non dubitata salus.

PSALMUS LXXXI.

Et unus est, et secoli iubet Deus
Unum, velimus ni perire pessime.

EXSULTATE DEO ADIUTORI.

AEthereo [Reg: AEtherio] dulci deducite carmina cantu,
Quo nihil est maius, concio sacra, Patri.
Roboris auctorem nostri celebremus ovantes,
Isacidum regem, Thariadumque Deum.
Quisquis ades manibus cape naulia, pollice chordas
Sollicita, digitis taurea terga quate.
Buccina det rauco sonitum clangore Calendis,
Septima cum lunae cornua festa micant.
Traditus a priscis hic ritus patribus exstat,
Iosephidis sacrum quem iubet esse Deus:
Ex quo crudelis fugientum [Reg: fugientium] finibus orae,
Aures ignotus contigit ante sonus:
Immani vestros humeros ego fasce leuavi,
Abduxique luto, fictilibusque manus.
Audivi querulis implentes aethera votis,
Optatam miseris rebus opemque tuli.


page 165, image: s165

Tempore nube latens tonitru quo terruit hostes,
Pro vestra pugnans dextra salute mea,
Quaeque forent mentes vobis, fecisse periclum
Ad Meribam placuit, iurgia foeda, mihi.
Huc meus huc coetus aures adverte, loquentis
Accipe Thariada gens sata verba Dei.
Omnipotens rerum sator, aevis omnibus idem,
Quem sine principio nulla senecta premit,
Sum Deus unus ego: Externos ne quaerite divos,
Sint praeter numen numina nulla meum.
Regna iugo excusso qua tempestate tyranni
Liquistis Pharii, dux ego vester eram.
Ut capias, quae dextra dabit mea munera, pande
Quamque soles late guttura, quamque potes.
Vera quidem moneo, sed paret nemo monenti,
Sanctaque non ullo pondere verba cadunt.
Ergo permittam caecos erroribus, ire
Et patiar, ducit quo sua quemque via.
Qui tamen o dictis utinam, pactoque manerent,
Et sanctae vellent carpere legis iter:
Quae sibi defendit fisos, quam fortiter hostes
Illorum leto dextera nostra daret?
Quis odio Deus est, in eos nil iuris haberent,
Felici faustos tempus in omne statu,
Pascentes florem farris, quaeque aspera saxa
Sudarent flavos dulcia mella favos.


page 166, image: s166

PSALMUS LXXXII.

Haec regibus canuntur, audi qui tenes
Sceptrum, minatur ipse quae malis Deus.

DEUS STETIT IN SYNAGOGA.

Advocat [(transcriber); sic: AAduocat] in coetum reges, turbaque potentum
Stans, sacra principibus vira dat ipse Deus:
Ergo malos semper feret indulgentia vestra,
Nec qui lege mea iudicet ullus erit?
Reddite ius miseris, normam praescribite, causis
Oppressi iustis qua prohibente cadant.
Tuti sint inopes, culpis absolvite sanctos,
Turbaque se vestra vindicet orba manu.
Ista loquor surdis: vestigia ferre tyrannos
Per tenebras caecos, qua via nulla, iuvat.
Nec quassae nutent terrae fundamina, montes
Sedibus avulsi dissiliantque suis?
Esse Deos, ortus et summo ducere caelo,
Vos dixi sortis sidereaeque viros.
Aut vos in partem leti venietis, et atras
Mors reliquos veluti, coget inire domos.
Surge Deus: populos, quos sustinet orbis, ut ipso
Iustitiaque tua, iudicioque regas.
Nam caeli cunctis aulam moderaberis aevis,
Serviet imperio terraque tota tuo.

PSALMUS LXXXIII

Gens hostium cincta Isaci furoribus,
Dei petit se vindicari dextera.


page 167, image: s167

DEUS NE TACEAS.

NE sileas tanto iam tempore, ne mala summe,
Quae patimur miseri, dissimulesque Deus.
Surge tamen, cape tela manu: furit impius hostis,
Sublimique ferit vertice signa poli,
Conciliumque vocat: coit undique turba malorum
Contra, quos novit, tu nisi, nemo, tuos.
Huc et adeste, aliquis, superent vestigia famae
Ut nulla, Isacidum tollite nomen, ait.
Nec mora, tela ferunt, stolidique in proelia poscunt,
Certavit nemo cui sine clade, Deum.
Esaidae, Gebalita ferox, Ismaele creti,
Vertice non tonso quosque Seirus alit.
Lothidaeque, Amalechitaeque, infestaque late
Turba Palaestinae quae colit arva plagae,
Et Cadmaea Tyros, quos pinguis et irrigat unda
Euphratis, mediam qua Babylona secat.
At pereant ruptis vasis, sonituque frementis,
Ut Madianitidum subruta castra, tubae.
Aut iuga qui saliens aerato deserit axe
Sisara, nongentas destituitque rotas:
Est Aserothites, quia Goia sceptra tenebat,
Cum fusus ripis Chisonis unda tuis:
Quaque Endor, fimo veluti saturata, cruore
Luxuriat late nunc quoque terra, virum.
Fata duces maneant, quae Salmona, quaeque Sebaeum,
Orebi pereant, et nece Seba tua.


page 168, image: s168

Diruta procumbent qui templa Sionia dicunt,
Et Solymes nostri moenia iuris erunt.
Ut rota praecipiti versentur turbine, gluma
Huc illuc vento ceu levis acta, volent.
Utque nemus flammis, ardent ut fulmine montes:
Sic tuus infesto concremet igne furor.
Fac gelidus pavidis metus et pudor occupet ossa,
Et turpes trepido ducat in ore notas.
Ut tandem docti damnis, serieque malorum,
Adversum discant quid sit habere Deum:
Teque unum metuant Dominum, rerumque potentem,
Qui, quod es, immenso solus in orbe manes.

PSALMUS LXXXIIII.

Cultum Dei laudat, nihil quo pulchrius,
Et optat ut sit in aede ianitor Dei.

QUAM DILECTA TABERNACULA

Optanda [(transcriber); sic: Ooptanda] Deus sacri penetralia templi,
Sedis et armipotens dulcia tecta tuae.
Atria quam tota tua mente animoque requiro,
Te mihi dum cupido noxque diesque refert.
Membra sacri flagrant succensa cupidine vultus,
Dulcis et in duris ossibus ardet amor.
Passer habet, tignis quibus et suspendat hirundo
Nidos, et pullis parvula [Reg: parvula] tecta struat.
Ipse sed: o arasque tuas, delubraque templi,
Bellorum princeps, rexque Deusque meus.
Terque quaterque habitant tua qui delubra beati:


page 169, image: s169

Materiam laudis das quibus ipse tuae.
Terque quaterque tua freti virtute beati:
Qui sanctas ardent carpere rite vias.
Hi per iter quamvis vallem sitientis eremi,
Est cui de lacrimis flebile nomen, habent:
Demittunt puteos, haustisque salubribus undis,
Arida largifluo pectora fonte levant.
Iamque novus rediit vigor in praecordia: laetos
Ergo iuvat coeptam continuare viam:
Ante, Sionaeo, nec opus requiescit eundi,
Vertice quam figant clara tropaea Deo.
Excipe Thariadum genitor mea vota, verendum
Augusti nomen quis sabaothis habes.
Aspice me, regisque tui defende salutem,
Imperii columen praesidiumque mei.
Atria luce sacri praestat coluisse palati
Una, alibi sex quam centum habitare dies.
Ante sedere fores, et malo ianitor esse,
Sunt ubi delubri tecta beata tui:
Quam fultas Pariis aulas tenuisse columnis,
Praecipuumque malos inter habere locum.
Sol Deus es, clypeusque tuis: te, gratia, fama,
Et venit aeternum conciliante decus.
Nulla negas sanctis bona: felicissimus ille,
Qui se mente tibi, qui dicat ore Deus.


page 170, image: s170

PSALMUS LXXXV.

Beata nata regna praecinit Dei,
Erant loquente saecla [Reg: saecula] cum Christo aurea.

BENEDIXISTI DOMINE TERRAM.

ET certe, est rerum genitor cui summa potestas,
Qui regnum mundi solus et unus habes:
Et certe Isacidis facilisque bonusque fuisti
Ante, levans populi vincula dura tui.
Peccatis veniam tribuisti, nube favoris
Inducta patrii crimina foeda tegens.
Dextera sustinuit se, cum iam fulmina vellet
Spargere, iusta licet rettulit ira pedem.
Gratia nos ergo tua nunc quoque blanda revisat,
Fulminis et clemens tela reconde tui.
Iusta animum quid enim numquam revocabis ab ira,
Nec ponet tandem tristior arma furor?
Iamne favore tuae maesti recreabimur aurae
numquam, felicis munere laetitiae?
Nostri cura tibi subeat: miserere creator.
Et nobis placido numine dexter ades.
O audire Dei liceat mihi verba, ferentis
Aeternas pacis munera delicias:
Impia ne capiat stultos dementia, laedat
Nomen et aeterni lingua proterva patris.
En licet, optatas et, te praesente, decusque
Nos interducet gloria, lausque, moras.


page 171, image: s171

Occurrent inter sese bonitasque fidesque,
Et paci pietas oscula casta dabit.
Maxima vis veri terra caput exseret: ipso
Prospiciet celso gratia blanda polo.
Plena favore feret caeli sua munera tellus,
Et pia distendet horrea sancta seges.
Praecedet Dominum venerandos laeta beato
Iustitia aeternum tramite ferre pedes.

PSALMUS LXXXVI.

Septus [Reg: Saeptus] malis periculisque plurimis,
Ut liberetur invocat vates Deum.

INCLINA DOMINE AUREM TVAM.

MOre inopi mitis solito tibi, maxime votis
Sint tua sollicitis numina prona, Pater.
Sum sacer, afflicti vitam defende clientis,
Fidentem tota mente tuere tibi.
Da mihi te facilem, misero peccata remitte,
Cuius fine carent nocte dieque preces.
Hanc solare animam vitae dator unice, solo
Ex te cui pendet, non aliunde, salus.
Nam bonus es cunctis, facilis, veniaeque paratus,
Qui vere patrem te Dominumque colunt.
Intenta miseris te praebe questibus aure,
Supplicis et lacrimas pondus habere sine.
Tempore quem duro nisi te precer? excipis unus
Qui mea vota parens, excipiasque rogo.


page 172, image: s172

Non tibi par dextrae quisquam virtute potentis,
Quos vulgus numen credit habere, Deum.
Magna geris, memoranda patras: opus undique getes,
Convenient Dominum concelebrare, tuum:
Suppliciter positoque genu: tu magnus, et unus
Mira facis, quod et es, tempus in omne manes.
Sis mihi dux, ad te qua proxima semita: rectum
Ut carpam constans religionis iter.
Incute caelestes nobis in pectus amores,
Dicta tremant verbi qui veneranda tui:
Omnibus ut grato te dicam carmine saeclis [Reg: saeculis] ,
Et celebrem vero nomen honore tuum:
Qui me servatum nigra revocaris ab unda,
Munificus vitam reddiderisque mihi.
Componunt fraudes mihi turba superba tyranni,
Securique tui me iugulare parant.
At tu, qui piger ad poenas, qui ponere promptus
Iras, et facilis ferre salutis opem:
Ad me verte oculos facilis, mihi suffice vires,
Qui servus serva sum genitrice tuus.
Ede voluntatis signum pater, ede favoris,
Fulgeat et pulsa nube serena dies.
Ut cernant hostes, contabescantque dolendo,
Quod nobis curae contigit esse tuae.

PSALMUS LXXXVII.

Sionis urbs Ecclesia est quam gentibus
Lectam Deus carissimam habet ex omnibus


page 173, image: s173

FUNDAMENTA EIUS IN MONTIBUS.

URbs imposta iugis saxo fundata perenni [(transcriber); sic: perrenni]
Stat, sancta aspectat qua super arva Sion.
Hanc Deus, ille Deus mundum qui temperat omnem,
Et quod erat nullo desinet esse die:
Ante alias orae sacratae diligit unam,
Isacidum reliquis posthabitisque, colit.
Urbs quae caelestis de te praeconia fiunt,
Qualia veridico dicta dat ore Deus?
Ex te dimittam, nostrae vulgata per orbem
Totum qui mentis nuntia verba ferant.
Impia quis discet sim cum Babylone Rahaba,
Fuscus ubi Pharios Nilus inundat agros.
His Meroem, ditesque Syri, sese addet et ausa
Velivolam ventis credere prima ratem.
Omnibus e terris properabunt, omnibus oris,
Qui Solymae cives tecta beata colant:
Ut sine dicatur discrimine, natus et urbe
Hic est aeterni, natus et ille, patris.
Et dum servabit, posuit quas impiger arces,
Descriptis censu ius dabit ipse Deus:
Omnibus ut linguis passim dicatur: et urbe
Hic est aeterni natus, et ille Patris.
Ore sonante dabunt felicia carmina, vertent
Ad numeros pueri membra virique sacros.
Nostro etiam exiguae quodcumque e pectore venae
Fluxerit, hoc urbi serviet omne Dei.


page 174, image: s174

PSALMUS LXXXVIII.

Miserrimum est dolore mentis affici,
Sentire dexteram Deique vindicem.

DOMINE DEUS SALUTIS MEAE.

COelipotens, auctor conservatorque salutis,
Te voco luce Deus, te voco nocte Deus.
Accessum precibus da clementissime nostris,
Sint tua clamori numina prona meo.
Tristibus heu maesto complentur pectora curis,
Vita adit infernas iam mea iamque domos.
Non animo robur, superant non corpore vires,
Vertendum iaceo funus in ossa miser.
Ut saevo quondam duri certamine belli,
E cura exempti, qui cecidere, tua.
Deiectus barathri fundo alti voluor in imo,
Qua mors sulpureis per vada serpit aquis.
Me bilis gravat unda tuae, tumidoque furoris
Obruor horrifici terque quaterque freto.
Desertum fugiunt noti, nec noscor ab ullo:
Infelix omen visus habere putor.
Implicitus iaceo laqueis miserabile corpus,
Quique mihi demat vincula nullus adest.
Pallor in ore sedet, victae mentisque malorum
Ponderibus firmant lumina maesta fidem.
Vox, passis caeli palmis ad templa, querelas
Integrat, et lacrimis omnia plena meis.
Ergone iam manes inter miranda patrabis,


page 175, image: s175

Et dicent grates pulvis et ossa tibi?
Ergo ne carmen eris supremis ignibus ustis,
Busta celebrabunt teque tuamque fidem?
Scilicet obscurae referent tua gesta tenebrae,
Iustitiaeque memor mors erit ipsa tuae.
Nec te non iterum tamen o iterumque vocabo,
Exaudituri numina mane ciens:
Siccine proicies animam te vindice fretam,
Et condes vultus lumina nube tui?
Pauper inopsque traho vitam, proiectus ab ore,
Nescius ipse mei cogor et esse, tuo.
Me tua dextra urget, manifesti signa furoris,
Horribilesque agitant nocte dieque metus:
Qui me, ceu fluctus feriunt sua littora, ponto
Inque meum vasto procubuere caput.
Visere prostratum nemo dignatur amicum:
Turba procul luctus quae levet omnis abest
Quin et convictus qui nostri membra fuerunt,
Heu soritis miserae tempora dura, latent.

PSALMUS LXXXIX.

Promissa regi facta Davidi refert,
Opemque rebus tristibus poscit Deum.

MISERICORDIAS DOMINI.

SAcra canam, divina loquar, caelestia dicam:
Carmen erit bonitas, quae Deus ipse, Dei.
Carmen erit veri vis infinita, fidesque,


page 176, image: s176

Et pacta eventu nobilitata suo.
Audiet et praesens aetas, celebrabit et olim
Illa atque illa dies, posteritasque memor.
Tempus erit, felix tempus, cum mitia celso
Orta polo terris gratia iura dabit.
Aurea perpetuae procedent saecula pacis,
Cum caeloque Dei foedera semper erunt:
Qui sibi cum caro [Reg: caro] , dederat cui sceptra, locutus,
Veridico dixit talia verba sono:
Davide, est tecum mihi gratia, foedera franget,
In quae iuravi pactaque nulla dies.
Progeniem tibi do, sobolis seriemque beatae,
Imperium nato perpetuumque tuo.
Dicta secuta fides: hinc facta tremenda Creator
Caelicolae celebrant iustitiamque tuam.
Et merito: quis enim similis tibi in aethere, sanctos
Quis Genios inter par tibi numen habet?
Et virtute potens, forti radiantis Olympi
Es turmas inter terribilisque manu.
Quis maiestatis vero tibi certet honore,
Armorum princeps perpetuaque fide?
Hinc verum, inde fides te stipant, concita parent,
Et ponunt iras ventus et unda tibi.
Aegypti prosternis opes, tenebrisque fugaque
Immissa, vertis robore castra tuo.
Et polus et tellus tua sunt, sator unicus omnia
Immenso mundus quae tenet orbe, creas.


page 177, image: s177

Et Boreas per te secat, et Notus aethera pennis:
Hermus, et ipse tuo nomine Thabor, ovant.
Est invicta manus tibi, robora firma lacerti:
Virtuti cedit quidquid ubique tuae.
Apta tibi sedes iusto rectoque, stat ante
Et vultus fidei gratia iuncta tuos.
O fortunatam gentem, cui personat aures
Aethereae [Reg: Aetheriae] clangor, qui venit axe, tubae:
Quae te praesentem praesens auditque, videtque,
Laeta tuo sanctum lumine carpet iter.
Iactabit voces tua nomina propter ad astra,
Sese ostentabit iustitiaque tua.
Tu vigor es, nostri tu roboris inclita virtus:
Cornua firma tuo munere nostra valent.
Tu nobis clypei non expugnabile textum:
Tu rex, tu populi [(transcriber); sic: popopuli] cura salusque tui.
Tu quondam pura per visum luce refulgens,
Veridico affatus talibus ore pios:
Ultor adest Heros, vestrae vindexque salutis:
E populi lectus milibus ultor adest.
Qui placet, Isaiden reperi, cui tempora sacro
Uncta oleo, Isacidum sceptra tenenda dabo.
Hunc mea defendet, dabit huic mea dextera vires:
Nil rabies quidquam, nil furor hostis aget.
Contundam frangens illum quicumque lacessent:
Quis odio fuerit, saeviet ista manus.
Magnus erit, veri studium comitabitur illum:


page 178, image: s178

Et, qua praestabit cum pietate, fides.
Proferet imperium ponti qua littora, dites
Pinguis et Euphrates qua rigat Assyrios.
Me servatorem, patremque Deumque ciebit,
Praesidiumque suum, dulce decusque suum:
Primus erit natos inter mihi, regibus illum
Et cunctis, orbis qua patet, anteferam.
Non illi veniet nostri iactura favoris:
Foederis aeternum sunt rata pacta Dei.
Imperio felix, longa serieque nepotum,
Sidera convexus dum vehet axis, erit.
At nati leges si, iura sacrata, resolvent,
Turba minor sanctas nec volet ire vias:
Si furiosa malis studiis vigilare libido
Venerit, et Domini non meminisse sui:
Non impune ferent: flagris scelerata coercens
Facta, Dei quales exiges ira vices?
Nec tamen Isacidae pietas non certa manebit,
Aut mea dicetur tempore lapsas fides.
Non me mutatum vertet sententia, pacti
Foedera non mihi mens est violare mei.
Quae sua conceptus iuravit numina verbis,
Davidem numquam fallere lingua volet.
Non metas soboli illius, non tempora pono,
Cum sole et luna regia sceptra geret.
Haec olim fuerant: at nunc iratior unctum
Averso (miserum) respuis ore tuum.
Confundis pacti sacrati foedera, regis


page 179, image: s179

Imposito calcas et diadema pede.
Eruis excelsas deiectis moenibus urbes:
Submovet hostiles machina nulla manus.
Ridemur facti furiosis praeda tyrannis,
Pignora iam nostri quique pudoris habent.
Gaudia testatur plausu vicinia, per te
Optatis auctus viribus hostis ovat.
Huc gladios hebetes, huc adice tela retusa,
Et quae bellandi gloria victa iacet.
Sacra, decus, famam, maiestatemque tulisti,
Affligens humili fulcra superba solo.
De cuius multum detraxti temporis aevo,
Dedecoris regem turpis amictus obit.
Quo tamen usque tui sic condis lumina vultus,
Et miseros irae fervida flamma vorat?
Aspice quam nostrae sint exiguissima vitae
Tempora, quam nihili sint hominesque vide.
An'ne quis est, cui mors non sit ventura, rapacis
De fati qui se vindicet ipse manu?
Quo pietas antiqua tibi, quo cura recessit,
Davidi toties pacta fidesque pater?
Aspice, multorum stolidae petulantia linguae
In nostrum fudit quae mala dicta sinum.
Dicta, tui lacerant quibus uncti plurima gressune,
Ac violant numen turba proterva tuum.
Sic te nostra colens quo par est laudis honore
Lingua, tuum nomen tempus in omne canet.


page 180, image: s180

PSALTERII SEU CARMINUM DAVIDICORUM, Liber quartus.

PSALMUS XC.

Ut nosse discant se pii mortalium,
Hic legifer, quam vita sit brevis, docet.

DOMINE REFUGIUM TV FActus es.

POrtus et aura Deus vitae, statioque salutis,
Qui fueras, dempto fine manesque, tuis:
Tu, prius inciperent quam mon tes surgere, caeli
Et certa ferri lucida signa vice,
De nihilo extusi mundi rex, auctor et altor,
Non circumscriptum tempore numen habes.
At nos, (primigeni scelus heu capitale parentis,)
Bulla sumus miseri, pulvis et umbra sumus.
Nascimur, et morimur te praescribente: sepulcro
Conditur hic, matris prodit at ille utero.
Unius instar habent lucis tibi tempora mille,
Sidera sol peragens quae duodena facit:
Aut umbrae, rauco tuba quam discriminat aere,
Qui sunt pro portis in statione, viris.
Non tam praecipiti voluuntur in aequora cursu


page 181, image: s181

Flumina, non faciunt somnia vana fugam:
Tam cito nec quae se in flores mane induit herba,
Demittit moriens falce resecta caput:
Quam vitae subito nostrae pede labitur aetas,
Nec redeunt qui iam praeteriere dies.
Hoc facit ira tui tumidi gravis ira furoris:
Illa breve aetatis saevior arctat [Reg: artat] iter.
Lumina ponis enim tua quae peccavimus ante,
Crimen et obscuri pectoris omne notas.
Hinc fugit offensi gressu properante dolorem,
Et dicto citius vita caduca perit.
Bis septem lustris, vel summum vivitur octo:
Pars quorum labor est maxima, cura, dolor.
Tam brevis et miser est humani terminus aevi,
Tam fugiunt freno non remorante dies.
At tua quis credit quod tanta sit ira, micante
Quis ve timet dextrae fulmina corde tuae?
Affore discamus mortem, quae pallida noctis
Obscuras portet horrificae tenebras:
Ut subeat mentes, faciat quae vita beatos,
Et via quae ducat, quaerere cura, polo.
Ad nos verte tuos post tristia plurima vultus,
Et placido servos luminis orbe vide.
Nos super aeterni bonitatem inverge favoris:
Ut simus numquam non in amore tuo.
Ereptos leto turbae transcribe beatae:
Ore canat nomen vox ut ovante tuum.


page 182, image: s182

Semper honosque tuus, tua fama, decusque manebunt,
Tu modo laetitiae gaudia plena refer.
Ah satis est poenoe [Reg: poenae] : iam ferrea desinat aetas,
Sors vitae quae nos difficilisque premit.
Mactetur leto leti fabricator, opusque,
Clara manus exstent et monumenta tuae.
Ut seruisque tuis, et qui nascentur ab illis,
In caelo aeternus concilietur honos.
Interea, tua quae bonitas, dum vita laborans
In tenebris, nescit quod gradiatur iter:
Sis pius, et felix nobis Deus unice, nostra
Dextraque quicquid agit dirige, quicquid aget.

PSALMUS XCI.

Committet caeli arbitrio: beatus est,
Suo Deus quem sub patrocinio tegit.

QUI HABITAT IN ADIUTORIO.

SEcreta clemens adyti quem sede recondit,
Qui fovet aeterno numine cuncta sui:
Ille velut viridi recubat securus in umbra,
Sic mecum pura solvit et ora fide:
Tu spes, arx, rupes, virtus, fiducia, solus
Auxiliumque meum, confugiumque Pater.
Tutus ut a laqueo sis venatoris et astu
Ergo, age te toto pectore trade Deo.
Ille sacro alarum te condet tegmine: scutum
Illius aeratum est, parmaque firma fides.


page 183, image: s183

Non tibi nocturnos portabunt spectra timores,
Non volucris claro missa sagitta die:
Non pestis nigra vultum caligini tecta:
Non, medium caeli sole tenente, luces:
Nil horum laedet te: quamvis milia laeva
Parte, sed ad dextram milia dena ruant.
Lumine spectabis laeto, quas improba poenas
Turba luet, pro te bella ferente Deo:
Unica, cui dixti, tu nostrae cura salutis:
Tu spes, tu vitae portus et aura meae.
Non tibi damna, tibi non ulla pericla nocebunt:
Aedibus effugiet noxa repulsa tuis
Dat tibi custodes caeli omnipotentis alumnos:
Ut possis sanctas ire, redire vias:
Tutus ut illorum manibus gestere, nec umquam
Pes tuus offenso limite damna ferat.
Et pardos vades, et pergradiere chelydros,
Te leo calcandus, te cadet ante draco.
Pectore qui prompto curae, arbiter inquit Olympi,
Se nostrae totum, praesidioque dicat,
In verboque meo solida pietate recumbit:
A me defensus tristia nulla feret.
Quod nomen novit nostrum, mea robore vindex
Illum perpetuo dextra potente teget.
Clamantis faciles praebebo vocibus aures,
Rebus in adversis auxiliumque feram:
Omnibus ut famae monumentis insitus aevis,


page 184, image: s184

Exsistat [(reading uncertain: print faded)] populi lausque decusque sui:
Ac tandem vitae cum longum expleverit aevum,
Aetherea [Reg: Aetheria] felix cedat in astra via.

PSALMUS XCII.

Boni iacere qui videntur, maxime
Florent: vigere qui mali, contra iacent.

BONUM EST CONFITERI DOMINO.

HOc pulchrum est, qui cuncta creat, qui cuncta gubernat,
Extolli iusto nomen honore Dei:
Seu lucem vesper, seu noctem condat Eous:
Prospera sive iuvent, aspera sive premant.
Cum bonitate Dei recrepent cava cymbala, sistra,
Et chelys, et citharae fila sonora, fidem.
Gaudia summa ferunt operum mihi facta tuorum,
Dum loquor ex animo talia verba, Deus:
Maxime quanta geris Rex, numinis alta profundi
Quam vis, abstrusum consiliumque latet?
Nil ea, nil curant, qui sunt sine pectore: sensu
Fraudatis operum gratia nulla Dei.
Qui florent sane tenera ceu messis in herba:
Aut ut vere novis arbor operta comis.
Sed foliis arbor, spoliatur campus ut herbis:
Sic subitis ire decutiuntur aquis
Divinae, pereuntque aeternum: summus ab aevo
At velut es, summus tempus in omne manes.
Turba tui poenas hostes scelerata subibunt,


page 185, image: s185

Facta luent hostes impia turba tui.
Praecipites acti subito diversa ferentur,
Nunc quorum faciunt crimen ad omne manus.
Unius at cornus ut habet quae belua nomen,
Extolles frontis cornua laeta meae.
Tunc hilara Assyria madefactus tempora nardo,
Aethereo [Reg: Aetherio] augebor robore fortis ego.
Auribus accipiam gaudens, et lumine cernam,
Quae venti, infestis, debita poena mihi.
Aeternum iustus, velut ardua palma, virescet:
Ut cedrus Libano tollet ad astra caput.
Qui sunt sacrata, praesenti numine [(transcriber); sic: numime] summus
Rexque paterque orbis quam colit, aede sati:
Aula florentes, cruda vegetaque senecta,
Divina, fructus fetificando dabunt:
Notescat per eos tua quo bonitasque fidesque,
Noster et o vindex, et sine fraude Deus.

PSALMUS XCIII.

Orbis procellis insonat, fremit: manet
Has Christus intar [(perhaps: inter)] Rex in omne saeculum.

DOMINUS REGNAVIT, DECOREM INDUTUS.

QUi numquam coepit, cui nullus terminus aevi,
Et creat humanum, servat et mone genus:
Viribus accinctus, maiestatisque tremendae
Robore, sceptra manu cunctipotente tenet.
Sceptra, quibus, quacumque patet, toti imperat orbi,


page 186, image: s186

Solus et in populo rex manet usque suo.
Non sunt aut metae Deus, aut tibi tempora regit,
Sed solio, vitae qui tibi, sinis erit.
Nigrescit pelagus, Boreas exasperat undas,
Immanes edunt flumina rauca sonos:
Aequora mota fremunt: tu maior es aequore, maior
Fluminibus, fortis qui regis astra, Deus.
Non fallunt oracla sacri certissima verbi,
Aeternumque tua est laude decora domus.

PSALMUS XCIIII.

Contra magistros haec, malosque principes
Canuntur, ipse Deus suos ut vendicet.

DEUS ULTIONUM DOMINUS.

SUrge Deus vindex, ades ultor maxime rerum,
Qui non finitum tempore numen habes.
Iudicium sistens, iustissimus arbiter orbis,
Affulge solio ter venerande sacro.
Ad poenas deposce malos: persolve superbis
Praemia digna: animos, altaque verba doma.
Tempore tam longo quid enim male sana triumphe,
Impia quid laetum turba triumphe canit?
Quid foedum inflato scelus ore nefasque loquuntur,
Indomita quorum corda tument rabie?
Exagitat populum misere furiosa tyrannis,
Et vexat sortem saeva libido tuam.
Cumque peregrini passim, mactataque matrum,


page 187, image: s187

Et pupillorum corpora caesa cadunt
Non notat Isacidum Deus, aiunt, ista, scelesti,
Respiciunt homines numina nulla polo.
O stultas nimium mentes, o pectora caeca:
Se gerat an nullus qui sapienter erit?
Aures cuius opus sunt, sensus et ipse videndi,
Scilicet haud cernat, percipiatque sonos?
Qui gentes punit, non vindicet? abdita rerum
Qui pandit, vestrum non notet ille scelus?
Vota homines novit quae secum corde volutant,
Spes iubet et vanas per mare ferre Notos.
Quem pater emendas o terque quaterque beatus,
Cui monstras sanctas legis inire vias:
Tristia securo toleret quo pectore, lapsu
Dum malus in foveam praecipitante ruat.
Usque sui solet esse Deo quae cura peculi,
Usque erit: anne pios destituisse queat?
Iustitiae meriti passim reddentur honores,
Quam sancti caste vir mulierque colent.
Parte quis in nostra contra fert tela scelestos:
Pro me qui pugnet, num quis amicus adest!
Nullus adest: tua me Genitor tua dextera servat:
Qua sine, venisset iam niger ille dies.
Disperii miser, aiebam, mens aegra fathiscit [Reg: fatiscit] ,
Iamiam lapsanti subtrahiturque solum:
Cum tua me fulcit praesto mihi gratia, certo
Et dat inoffenso tramite ferre pedes.


page 188, image: s188

Anxietas animi te consolante, dolores
Diffugiunt tristes, diffugiuntque metus.
Nil tibi cum coetu, quis vana columnia cordi,
Quae pugnant legi iuraque ferre tuae:
Qui coeunt famam contra vitamque bonorum,
Innocuos falso iudicioque premunt.
Spes est certa suis, fiducia firma, salutis
Aura, procellosi cum tumet unda maris:
At iusta fera facta malis sua lance reponet,
Et Deus impurus puniet, ipse Deus.

PSALMUS XCV.

Hortatur, ut Christum audiam, principem,
Nec aemulemur impium Iudae genus.

VENITE EXSULTEMUS DOMINO.

HUc est cura quibus caeli, studiumque salutis,
Aeternum docti dicere turba Deum:
Huc puerique pedes, matres et ferte, virique,
Et canite ad sanctos verba sacrata modos.
Auctorem nostrae celebremus ovante salutis
Carmine, nec norint gaudia laeta modum.
Ante Dei vultus sistamur, et atria templi
Per resonent duplici naulia versa manu.
Solus enim magnus, solus Deus ille deorum,
Imperio mundi, celsaque et ima tenet.
Iura dat, ambitae telluris littora, ponto
Qui cingit, siccae cedere iussus homo,


page 189, image: s189

Suspendit validis libratum nexibus orbem,
Aereque in medio tam grave servat onus.
Ne, nos effinxit qui, ne cessemus [(transcriber); sic: cessemuss] inertes
Collaudare genu devenerante patrem.
Ille Deus noster, nos grex sumus eius, ovesque
Per sua culta pedo quos pietatis agit:
Dum dexter favet ipse, est horaque nostra salutis
Si verbum cupide pectora nostra bibunt.
Ne iuvet avertisse animos, neu facta parentum
Mente obfirmata, facta scelesta sequi:
Cum me iurgantes Meribae, Deus inquit, adorti,
Nostra attentarunt numina quanta forent:
Nil moti quod eis dederam memorabile munus,
Per medium incolumes transtuleramque fretum.
Pertaesus quorum denos quater acta per annos,
Dum pia pro vano tot mihi verba cadunt:
Numina iuratus mea, dixi iratior, ista
Gens sanctas quoniam non studet ire vias:
Non promissa etiam tranquillae dona quietis,
Nec carpet regni commoda laeta mei.

PSALMUS XCVI [(transcriber); sic: CXVI] .

Regnum novum populum novum, nova omnia,
Non Mose, sed regnante Christo concinit.

CANTATE DOMINO CANTICUM NOVUM.

DUlcia caelicolum rectori carmina gentes
Ludite, spumosis quas obit aequor aquis.


page 190, image: s190

Solvite divinis gratantia laudibus ora:
Haec opem aetheream [Reg: aetheriam] narret, et illa dies.
Ferte per extremas Domini praeconia terras,
Nescia de factis nulla sit ora Dei:
Cui maiestatis nemo certarit honore,
Nemo decus cuius laudibus aequiparet:
Qui non finita dextrae virtute potentis
Antistat, cunctos exsuperatque deos.
Nam certe nil sunt, nisi inania nomina divi,
Quos stulta gentes credulitate colunt.
At noster caelos, et lucida signa creavit,
Maiestate potens, iustitiaque, Deus.
Ipsius ad solium apparent virtusque, decusque,
Inque adyti robur limine, lausque sedent.
Eia laeta patri date carmina, laudibus eia
Invicti populi concelebrate Deum.
Munera ferte preces, incendite thuris [Reg: turis] odores,
Sollennes [Reg: Sollemnes] extis et cumulate focos.
Pectore adite Deum, quod mens castissima, casto:
Hunc metuat tellus, horreat omne solum.
Solis ad occasus vulgantes solis ab ortu,
Dicite, sceptra tenet summus in orbe Deus.
Iura dat, aeternumque Deus dabit omnibus oris,
Vinciet et firma dissociata fide.
Rite coercebit verbi virtute subactos,
Omnibus et iudex praemia persolvet.
Aurea caerulei convexa volumina caeli,


page 191, image: s191

Et cum sideribus vesper et ortus ovent.
Intremat et tellus, velut assultetque chorea,
Intonet et pelagus, squamigerique greges.
Omnes ager pictis viridantes floribus herbas
Explicet, ante nemus plaudat et omne Deum.
Ante Deum: qui iamiam aderit, det iura subactis
Ut terris, populos iustitiaque regat.

PSALMUS XCVII.

Rex Christus est, vates cui caelum, mare,
Terrasque plaudere hisce versibus iubet.

DOMINUS REGNAVIT, EXVItet terra.

QUi sine principio rerum fons, auctor et altor,
Quod fuerat, nullo desinit esse die:
Imperii regnat toto Deus arbiter orbe:
Subsultet terrae, qua patet, omne solum.
Laetitia iactent plausuque ad sidera voces,
Oceanus quorum circuit omne latus.
Obscuro nebulae circum se fudit amictus,
Nubibus et celsa septus [Reg: saeptus] in arce latet:
Apta fide sacrae fulcra augustissima sedis,
Aeternae solium iustitiaeque premens.
Unde ruit magno vastatrix flamma fragore,
Qua pereunt subito turba cremata mali.
Nec mora, nec requies: crebris micat ignibus aether,
Mota cavernoso corpore terra tremit.
Aerii pinguis montes ut cera liquescunt.


page 192, image: s192

Ad vultum, parent cui sola cuncta, Dei.
Lucida iustitiam promulgant sidera, cernit
Omnis illius gens regioque decus.
Ah pudeat, qui saxa colunt, quos vana tumentes
Divorum caelo gloria ficta levat.
Aetheris aligerae gentes radiantis ovatae,
Laudibus et iustis accumulate Deum.
Ipse Sion gestit, Solymae gaudentque puellae,
Imperio exsultant, iustitiaque Dei:
Qui, qua terra patet, qua caelum, maximus atque
Optimus es, cunctos exsuperasque deos.
Quisquis amas rerum dominumque patremque, sacratas
Quae violant leges, facta sequare cave.
Pro vita pugnat fortis, rebusque piorum:
Nemo Deo sanctis nemo vetante nocet.
Lux seritur iustis, et laeti gaudia cordis,
Gaudia non ullo finem habitura die.
Quis pia turba hilares iam nunc diffundite mentes,
Et maiestatem tollite laude Dei.

PSALMUS XCVIII.

Grates Deo canunt pii, quis contigit
Christi salus regno beata principis.

CANTATE DOMINO CANTICUM.

HUc agite o, caret interitu qui, nescit et ortum,
Et mare, cum terris et supera alta regit:
Voce Deo laeta nova dicite carmina: mira
Nam dextra solus facta potente gerit.


page 193, image: s193

Victore insignis parta est tibi palma lacerto,
Didita per gentes gloria quaeque cluet:
Gloria iustitiae memorandaque fama salutis,
Dat Deus, Isacidis quam tua sancta fides.
Nulla adeo extremo tellus subducitur orbe,
Nescia quae sit opis de pietate tuae.
Plaudite terrigenae, date cantus, fundite laudes,
Et similes chordis reddite voce sonos.
Fila lyrae citharae discrimina blanda, loquatur
Barbitos icta Deum, pulsa chelysque Deum.
Cornua rauca polos clangant lituique tenentem:
Cantetur Domini gloria magna tuba.
Immensum reboet nitidis cum piscibus aequor:
Cum populis laeto murmure terra tremat.
Obliquis resonent declivia flumina ripis,
Et ducant montes et iugat celsa choros.
Namque aderit iam iamque Deus, qui iura det orbi,
Ex aequo populos iustitiaque regat.

PSALMUS XCIX.

Gentes fremant, tumultuentur: omnibus
Ecclesiae saeclis [Reg: saeculis] tamen rex est Deus.

DOMINUS REGNAVIT, IRAscantur.

OMnipotens solus finisque et originis expers.
Qui consorte carens tempus in omne manet.
Sceptra Deus veneranda tenet: Deus imperat orbi:


page 194, image: s194

Terra pavet, populi concita turba furit.
Terga premit Cherubina Deus: regesque ducesque
Bella parant, stolidum vulgus in arma ruit.
At Deus effulgens ut maiestate verenda,
Usque Sionaea maximus arce sedet.
Orbem qui pontus terrarum continet, usque
Sic populos omnes maximus inter erit.
Quo nullum maius nomen, nec sanctius exstat,
Nos iusta par est tollere laude Deum.
Est aequi iurisque tibi rex cura, simulque
Et bonitatis habes iustitiaeque decus.
Isacidum sua iura tenent te vindice leges,
Cumque fide pietas relligiosa viget.
Ducite caelesti ludosque chorosque parenti,
Nec mora sit pedibus procubuisse sacris.
Cum fratre exemplo radiatus tempora vates,
Helcanaque piis sit genitore satus.
Brachia tendebant caelo cum voce: precantes
Audivit, votis iussit et esse locum.
Nube loquebatur, quae recto albescere tractu:
Hi parent, referunt et data iura suis.
Non alius nunc es noster Deus, aure repelles:
Nec surda, veterum cui placuere, preces:
Erratis quorum veniam tua gratia numquam
Non, vultu noxas dissimulante, dedit.
Sacra Deo grato date gutture carmina, sanctis
Illius et votis montis adite iuga.


page 195, image: s195

Solus enim cunctis deus augustissimus oris
Et fuit, et nunc est, tempus et omne manet.

PSALMUS C.

Nos et creat, tuetur et servat Deus:
Huic laus, honos debetur, atque gloria

IUBILATE DOMINO OMNIS terra.

MAchina testetur mundi sua gaudia, terrae
Orbis ovet, laudent cuncta creata Deum:
Fine Deum dempto cui rerum summa potestas,
Quem sine principio nulla senecta premit.
Mente Deo pura sancti vos dedite, magno
Sistite vos plausu laetitiaque Deo.
Cymbala concordem linguam ad numerosa movete:
Hic Deus, hic solus, dicite, numen habet.
Non opus ipse suum quisquam est: infudit in artus
Hic animum, sacra finxit et ossa manu.
Hic nos transcribit proprium felicibus oras,
Et verbo ducit per sua culta, gregem.
Gratantes sacrae penetralia sedis adite:
Atria per cantu cuncta sonante fremant.
Accumulate Deum quo par est laudis honore,
Laudis honore hilares nomina ferte Dei.
Nam bonus et clemens fuit, est, erit omnibus aevist
Extenuat Domini tempora nulla fidem.


page 196, image: s196

PSALMUS CI.

Quae sint boni iustique partes principis,
Audi tenens qui sceptra populis imperas.

MISERICORDIAM ET IUdicium.

IUs dicam, laudes aequi memorabo, bonique,
Carminibusque Deus te celebrabo meis.
Ut recte vivam, conor, te coepta iuvante
Nostra, domum verbo rite regoque tuo.
Nil cum virtutis mihi contemptore, nec ulla
Nequitia est, quae me non sinat esse bonum.
Impia non mihi mens est, non mea tecta frequentat
Improbus, aut ullo iunctus amore mihi est.
Everto, quibus est scelerata calumnia cordi:
Non fero, qui stolida mente superba tument.
Qui sint consilium nobis, iustosque piosque
Quaero: mihi famuli turba fidelis adest.
Tectum aliud qui corde gerunt, aliudque loquuntur,
Sunt cunctis nostrae limina clausa domus.
Abdere qui verum gaudent ambage remota
Pellimus: est vani gratia nulla viri.
Quid moror? exscindo passim scelerata patrantes:
Non manet urbe Dei me vigilante malus.

PSALMUS CII.

Mentis precatio anxie, tandem bonus
Ut suscitet Christi Deus regnum sui.


page 197, image: s197

DOMINE EXAUDI ORAtionem.

QUi caelum terrasque tuo sub numine torques:
Et fine omnipotens principioque cares:
Vota precesque meas audi Deus, excipe questus,
Nec vultum tristi nube reconde tuum.
Prona pater tua sint mihi numina rebus in arctis,
Nec duram miseris fletibus obde forem.
Fumus ut, in vacuas aetas evanuit auras,
Instar et usta foci vix tegit ossa cutis.
Cor languet, veluti morientia gramina, mensae
Non iuvat immemorem, cum venit hora cibi.
Nil nisi flere libet: corpus tantum ossibus haeret:
Par ego onocrotalo, par ego noctis avi.
Edenti gemitus tenebrae vigilantur amarae:
Ut passer tecti sub trabe, solus ago.
Oderunt qui me, iactant maledicta: precantur
Et cum dira, aiunt, Quod tulit iste, feras.
Esca mihi pulvis, potus lacrimaeque: furenter
Sublatum affligit dum tua dextra solo.
Vita fugit similis de monte cadentibus umbris:
Robur, succisus flos velut, omne perit.
At tu magne Deus, qui saeclis [Reg: saeculis] omnibus idem,
Aeternum cuius gloria nomen habet:
Surge, tuique bonus tandem miserere Sionis:
Haec hora auxilium poscit, opemque tuam.
Quam tua turba pii, quam votis omnibus optant


page 198, image: s198

Cernere delubri tecta sacrata tui?
Rudera quam cupide, calcem, caementa pararent,
Et lapides humeris lignaque subueherent.
Omnes quo discant gentes tua nomina, reges
Et metuant dextram corde micante tuam:
Moenia quod poenas sacri recidiva Sionis
Rursus, et in templo conspiciare tuo:
Excipiens gemitus miserum, fletusque querentis,
Sollicita populi votaque facta prece.
Tum qua sol oritur terris, qua mergitur undis,
Laudabit numen fama futura tuum:
Haec atque illa dies aliisque aliisque loquetur,
Te referet nondum nataque posteritas:
Quod caras alto despexeris aethere terras,
Vinctorum gemitus audierisque Pater:
Solveris addictos ut dextra vindice morti,
Ruperis invicta vinclaque dura manu.
Sic igitur celso rursus celebrere Sione,
Moenia per Solymae, perque canare domos:
Omnibus excitae venient cum partibus orbis
Laudatum gentes, cunctaque regna, Deum.
Intereat nostri dum vires atteris aevi,
Et, superant vitae tempora pauca meae:
Ne Deus o, dicam, mediis exstinguar in annis:
Abstineat saevas mors inopina manus,
Tu vivis, vives et saeclis [(transcriber); sic: scelis] [Reg: saeculis] omnibus: alto
Cum caelo dextrae fabrica terra tuae est.


page 199, image: s199

Omnia quae veluti vestis detrita peribunt,
Induet inque novum se decus orbis opus.
Ipse manes idem semper florente iuventa,
Et te mutatum nulla senecta premit.
Cultorem turba te concelebrante tuorum,
Stirps quorum felix tota favore tuo est.

PSALMUS CIII.

Fidem Dei clementiamque praedicat,
Nostrum paterne qua genus complectitur.

BENEDIC ANIMA MEA DOMINO

LAude anime o Dominum, qua par est, tolle, celebra
Grate Dei mentis numina magna vigor:
Qui fons naturae, mundi genitalis origo,
Cuncta regit nutu, cuncta creata fovet.
Laude anime o Dominum, qua par est, tolle, nec umquam
Non meminisse, tibi quae dedit ille, velis:
Qui tribuit veniam culpis, noxasque remittit,
Et vicium ex animo diluit omne tuo.
Qui sartum et tectum servat, nece vindicat atra,
Temporibus ponit sertaque sacra tuis:
Aeterno intextas amaranto serta coronas,
Serta favore suo, serta plicata fide.
Quo gestis cumulante bonis, qui viribus aucto
Quale aquilae fortes, dat tibi, robur habent.
Vexatis reddit ius, vindex crimine solvit,
Auxilium trepidis fertque refertque reis.


page 200, image: s200

Qui sacras docuit leges Amrame creatum,
Naturam Isacidas, consiliumque suum.
Qui clemens, facilis, patiens, non tempus in iram
Dat, laesus miseros nec sine fine premit.
Ex meritis qui non tractat, non nostra coercet
Crimina, quo saevi fluminis igne queat.
Non polus emicuit, sic a tellure: recessit
Ut bonitas ira, qua pia corda fovet.
O'tu ab occasu, Zephyrus quam distat ab Euro:
Tam longe a nobis crimina nostra fugat.
Quam pater in natos facilis: tam mitis in omnes
Est, ipsum vera qui pietate colunt.
Compositos fragilis nam pulvere, somnia cunctos
Umbrarum novit nos nihil esse, luti.
Talis homo, qualis floret rosa, laesaque vento
Iam subito non est, quo stetit ante, loco.
Fine Dei bonitas sed dempto durat in aevum,
Est quorum probitas irreprehensa, piis.
Quinetiam natis, et qui nascentur ab ipsis,
Sunt rata perpetuae praemia iustitiae.
Tam pietas est grata Deo, quae foedera servat,
Et legum sanctas nititur ire vias.
Subnixus rerum solio sator ecce resedit,
Immensaque tenet regia sceptra manu.
Hunc genii laudate pii, laudate per orbem
Portantes summi dicta verenda patris:
Mortales quorum caelestia munere discunt,


page 201, image: s201

Doctrinaeque sonant mystica verba sacrae.
Hunc pennatae acies, turmae radiantis olympi,
Hunc iussis fungi turba perita Dei:
Et laudate, iacent, et quae, laudate, moventur,
Machina qua mundi cumque rotunda patet.
Addite tuque animi nostris vigor ignee membris,
Funde Deo grates, carmina funde Deo.

PSALMUS CIIII.

At hic Dei vates canit potentiam
Qua condidit, regit, tuetur omnia.

BENEDIC ANIMA MEA Domino.

DIc laudes mea mens rerum Dominique Deique,
Illius ornatus et decus omne refer.
Qui mare, qui terras imples et numine caelum,
Quae tua maiestas, gloria quanta Deus?
Lux chlamys est, vestis lumen tibi, splendor amictus:
Quo radiis caeli regia tota micat.
Regia, quam circum liquidis fluitantibus undis
Tam grave caeruleo fornice nectis onus.
Aereas equitas auras, Zephyroque Notoque,
Inveheris densa nube, regente rotas.
Apparent aurae, apparent ad limina flammae,
Usque voluntatis nuntia turba tuae.
Vi verbi stat terra tui, fulcimine nullo,
Et media mundi parte locata manet.
Hanc undis pelagus ceu veste operibat amictam,


page 202, image: s202

Humor et immensae cuncta tenebat aquae:
Cum tonitrus undas pontumque recedere iussit
Vox gravis, et subito iussa recessit aqua.
Surgere coeperunt montes, vallesque cavari,
Et rerum formas sumere quaeque suas.
Iamque datos altum fines non exit, et intra
Littora se Oceani continet unda sui.
Fontibus erumpit voluentes terra liquores,
Vallibus indociles currit et unda vias.
Inde bibunt passim latis animalia campis,
Inde levant silvis pectora sicca ferae:
Plurima qua vacuas volucris perlabitur auras,
Et tenui carmen gutture dulce sonat.
Celsa rigas acto pluviis iuga nubibus imbre,
Concipit hinc gravido semina terra sinu.
Nec mora, graminibus pecudes fecunda creatis
Pascit, et in pratis luxuriantur oves.
Lilia hiant campis, betae, malvaeque salubres,
Et cicer, et rumex, et cicorea virent.
Ordea proveniunt, alimentaque mitia fruges,
Crescit et humano culta labore seges.
Pampineae fundunt apricis collibus unae,
Sollicitis laticem quo medicina venit.
Ora nitent pingui succo, quem bacca remisit:
Apponunt panes robora corporibus.
Sufficitur silvis humor, fetuque gravescunt,
Hirsutum Libanus tollit ad astra caput.


page 203, image: s203

Hic passer cedris, et grata ciconia pinis
Vere parant pullis tecta laremque suis.
Dama colit montes, latebrosa cuniculus antra:
Tutus et iste specu est, rupibus ille suis.
Luna dies festos, et tempora digerit: orbis
Sol oculus certas itque reditque vias.
Nox venit obscuram redimita papavere frontem,
Emergit lustris bellua multa suis.
Saevorum incipiunt catuli rugire leonum,
Quaeque deum possunt pabula voce rogant.
Nox fugit, in latebras praedatrix turba receptat
Se, micat Eois Lucifer ortus aquis.
Prodit, et urget opus durum sub sole colonus,
Donec in Oceanum sidera lapsa cadant.
Quam vicibus disposta suis pulchre omnia constant,
Factaque sollerti [Reg: sollerti] sunt ratione Deus?
Nec tellus est plena tuis, sed et aequoris unda
Muneribus, latam qua vaga cingit humum.
Hic quot sunt vitreo nitidi sub gurgite pisces,
Undicolaeque natant caerula prata ferae?
Fluctibus insultant naves, circum horrida cete
Quas, delphinus aquis ludit et ipse freti.
Omnia te spectant, a te Pater omnia pendent
Solo, sperati cum venit hora cibi.
Te tribuente legunt pastum, satiata benignae
Luxuriant dextrae muneribusque tuae.
Abdideris faciem, turbant: eliseris auras,


page 204, image: s204

Interit in nihilum, quod fuit ante nihil.
Vitali flatu vegetaris: mortua spirant,
Et species terrae, quae fuit ante, redit.
Aeternum veneranda sacro cumuletur honore
Maiestas, durat quae sine fine, Dei.
Concelebret natura suum testata parentem,
Ipse suis factis letus et auctor ovet:
Aspectu cuius minitatur terra ruinas,
Contactu Libani fumat et altus apex.
Hunc ego cantabo, fragilis dum vita manebit:
Huius ego dicam nomina, donec ero.
O cuius nostrum carmen vertatur in aures,
Grataque sint Domino gaudia sancta meo:
Undique sublatis quibus est peccare voluptas,
Illius et nullo numen habere loco.
Dic laudes mea mens rerum Dominique Deique,
Carminibusque piis virque puerque fave.

PSALMUS CV.

Exponit Hebraeis Deus, quae munera
Ab usque dederit Abrahamo ad Iosuam.

CONFITEMINI DOMINO, ET invocate.

QUisquis ades, quo par, age tollite laudis honore
Aeterni famam virque puerque patris.
Ferte per et populos, extremas ferte per oras,
Et maiestatem commemorate Dei,


page 205, image: s205

Plaudite, concelebrate, suavi dicite versu
Mirificae Domini maxima facta manus.
Incinite ore pio sacra carmina: nomine iactent
Sese hilares regis pectora sancta sui:
Impleat exsultans praecordia laeta voluptas,
Iussa Dei quorum condita mente vigent.
Quaerite, quae vires, sit quanta potentia: vultum
Maxima sint vobis visere vota Dei.
Facta animis vestris ingentia quaeque referte,
O gens Isacidae semine nata patris.
Sceptra patent cuius qua primus et ultimus orbis,
Est populi solus Rexque Deusque sui.
Hic feriens nullis foedus violabile saeclis [Reg: saeculis] ,
In sacra se adstrinxit numine iura suo.
Ascivitque satum Thara, ridente parentis
Et vetulae natum viscere Saraiden:
Teque Iacobe pater, natosque tuosque nepotes,
Totius gentis progeniemque tuae.
His cum sacrorum ritus legesque dedisset,
Quas colerent firma relligione, fide:
Assignabo meis agros, ditissima, dixit,
Regna, Palaestinus quos Cananaeus habet.
Cumque forent numero primum paucissima turba,
Et vaga non certis, et peregrina, locis:
Nunc hac, nunc illa sedes regione locantes:
Tam laedi passus non tamen ille fuit,
Ipsorum reges ut causa invaserit, ore,


page 206, image: s206

Irato magnos perculeritque duces:
Ne violate meos unctos, neu vatibus ausis
Afferte iniusto vimque malumque sacris.
Ingentis nutu qui concutit aetheris orbes,
Maximus in sanctis laeditur ipse Deus.
Iamque famem iussurus erat dominarier [Reg: dominari] oris
Omnibus, humano deficiente cibo:
Racheliden Nili cum misit ad arva priorem,
Invida quem fratrum vendere turba tulit.
Addidit hic petulans in vincla calumnia caeco
Inclusum, contra fasque piumque, lacu:
Decreti donec spatii decurreret aetas,
Spectato verbis, sicut in igne, Dei.
Tum rex educi tenebroso carcere iussit,
Qui late Aegypti dives habebat opes:
Constituitque aulae dominum, rerumque suarum,
Insignem populo praeposuitque ducem:
Ut proceres legesque sacras et iura doceret
Quae facerent, senibus consiliumque foret.
Isacides ergo natis comitatus et ipse
In terras venit fusce Canope tuas.
Hic cum divino crevissent munere, plures
Niligenis, quorum pars ditionis erant:
Iniecit mentem Deus his, odisse, dolisque
Insidiisque omnes perdere Thariadas.
Nec iam spes super: Amramidas cum legat in aulam,
Utque ferant regi non bona dicta iubet.


page 207, image: s207

Hi peragunt mandata, et quae vi numinis edunt,
Ostentisque domant, prodigiisque malos.
Luce nigram inducunt media caliginis umbram,
Cui parent, donat talia posse Deus.
Nile cruore fluis tetro, ripisque natantes
Omnibus enectae, corpora foeda, iacent.
Cuncta tenent ranae, regum penetralia bufo
Obsidet, insectis omnia plena scatent.
Pro pluviis fulmen cum grandine verberat arva,
Vitibus important arboribusque luem.
Quid quas locustas bruchosque invexerat Eurus,
Exitium segetum perniciemque loquar?
Ultima restabant: cum primi funera partus
Oppida per passim, rura domosque iacent.
At gens grata Deo spoliis abit omnis onusta,
Nil quidquam salvo corpore passa mali.
Hebraeos fuscus gaudet discedere Nilus,
Cunctorum tantus pectore terror erat.
Explicuit nubem, tegeret quae luce: columnam,
Quae dux in tenebris, extulit igne Deus.
Inde coturnicum vi silvis pavit in altis,
Aethereumque [Reg: Aetheriumque] pluit, dulcia Manna, cibum.
Elicuit gratas disclusis cotibus undas,
Stagnarunt sicco flumina lata solo,
Atque ita Thariadae promissi munera solvens,
Exemptos vinclis Nile superbe tuis:
Laetitiaque suos, cantu plausuque frementes,


page 208, image: s208

(Non deserta Dei nomine saxa vacant)
In terras Cananaea tuas ditissima misit
Regna, fugans illas qui tenuere Syros:
Ut colerent moresque pios, ritusque sacrorum,
Constanti aeternum relligione, fide.

PSALMUS CVI.

Peccata populi memorat Hebraei, Deus
Clemens et ignoscat suis, vates rogat.

CONFITEMINI DOMINO, QUOniam bonus.

CArmine dicamus mundi regemque, patremque,
Fine caret bonitas cuius, et alma fides.
Dicamus qua voce licet: nam rite quis umquam
Illius laudes aequiparare queat?
Immensae quisnam dextrae fando explicet actae,
Quae lyra, quae celebret tot benefacta chelys?
O'fortunati pactas in foedera leges,
Crimine, servantes, qui caruisse student.
Sis memor o facili pro mansuetudine nostri,
Promissae toties ferque salutis opem:
Ut capiat, quisquis cernit data munera sanctis,
Successu populi gaudia mille tui:
Teque Deum laeti lingua celebremus ovante,
Gratantes terrae tot tua dona tuae.
Peccavere patres olim, peccavimus ipsi,
Heu creti turba turba nocente nocens.


page 209, image: s209

Maxima non animis secum tua facta putarunt,
Gesta, rigat Nili fusca quod unda, solo.
Obliti fideique tuae, patriique favoris:
Testis Erythraei littus utrumque maris:
Turba recusarunt iussis parere proterva,
Munia quae mandat lex et obire tua.
Et tulit auxilium tamen his tua dextera, propter
Quod pater aeterno tempore nomen habes.
Scilicet exsereres tua quanta potentia, robur
Virtutisque tuae fama referret anus.
Iussisti vento disclusa recederet unda:
Et subito pelagi iussa recessit aqua.
Calcabant siccum, veluti nemora avia, pontum:
Instat, eis sed nil vis inimica nocet:
Ut clade ex tanta nemo restaret, ad unum
Haurit enim Phario cum duce castra fretum.
Tunc adhibere fidem tibi, tunc tua facta referre
Coepere, ac laeto carmen hiare sono.
Sed cito in aereos abierunt omnia ventos,
Consiliique sacri non tenuere viam.
Carnibus exstructas sunt ausi poscere mensas:
Tentando scelus est sollicitare Deum.
Et tamen optatis votisque petita tulerunt:
Dum regerit sumptas nausea oborta dapes.
Amramidas contra tum facta coitio fratres,
Cultoremque tuum, Pontificemque tuum.
Hic tremefacta cavo subito discedit hiatu,


page 210, image: s210

Sacrilegos sorbet ruptaque terra viros.
Coniurata cremat coetum sacra flamma ferentem:
Tura Deus numquam seditiosa probat.
Aurea quid referam ficti simulacra iuvenci,
Qua celsum caelo tollis Orebe, caput?
Cum formare suum numenque decusque figuram
In toruam herbivori sustinuere bovis.
Tam dator exiguo conservatorque salutis
Tempore, et exsciderant tot benefacta Dei:
Vel quae contigerant illis Mareotide terra:
Qua vel arena freti rubra colorat aquas.
Perdere iamque malos, iam sternere cuncta parabas:
Ira prece Amramdae ni tua victa foret:
Ille dedit medium se inter populumque Deumque:
Factus et es genti mitis, ut ante, tuae.
Quid tamen his actum? non posse capescere regni,
Promissique soli rura tulere loqui.
Murmurat hinc totis pavor et trepidatio castris,
Unaque vox: pacti verba carere fide.
Ira tibi rursus mota est: ad sidera tollens
Se quare lingua testificante, manum:
Ne vivam, dixti, si non spelaea ferarum
Haec inter, silvis gens scelerata cadet:
Si nati non ista luent, et turba nepotum,
Per latas mundi disicienda plagas:
Ad bellum excepit defectio deinde Phegorem
Ausos ferales concelebrare dapes.


page 211, image: s211

Nec mora longa fuit: bis milia dena, quaterque
Mactati ferro procubuere viri:
Nec foret ira repressa, nisi fortissimus ultor
Tunc obiecisset sese Eleazarides.
Ille luem gladio avertit precibusque, fuitque
Ipsi perpetuae res ea iustitiae.
At quae iactarunt non iurgia litis ad undas,
Quae Moses culpae causa fuere tibi?
Tristior, in felix, lingua titubante probasti
Non satis offenso, dum tua verba, Dei.
Quid? quod promissa tandem regione potiti,
Gentibus a victis abstinuere manus?
Miscuerunt sese veticae cum sanguine terrae,
In mores capti transieruntque soli:
Munera, vota, preces diris furiisque tulerunt,
Libarunt natos daemoniisque suos.
Immaduit puerum tellus polluta cruore
Innocuo, immundis qui cecidere focis.
Denique foedarunt, sic et se conspurcarunt:
Ut non gens toto turpior orbe foret.
Tum vero offenso tibi grata excedere terra,
Et sedit populum deseruisse tuum.
Ergo domos, urbes, agros populanda dedisti:
Cuncta sub hostilis vim cecidere manus.
Nec tamen auxilium non tum quoque saepe tulisti:
Deterior donis fit mala turba Dei.
Parva cohors igitur, nil iam peccare timentes,


page 212, image: s212

Sunt iussi toto quaerere in orbe fugam.
Aerumnas unde accipiens, gemitusque querentum [Reg: querentium]
Iam bonus, ipse tui pollicitique memor:
Concilias miseris reges, magnosque tyrannos,
Qui captas vinclis impediere manus.
Unde pater tua nunc illos bonitasque favorque
Colligit, et posthac colligat usque precor.
Contingat patrios rursus celebrare penates,
Et sacrae laetos limina adire domus:
Ut tibi votivas solvamus carmine grates,
Laudemus dempto fine decusque tuum.
Gloria Thariadum regique, patrique, Deoque,
Et precibus faveat candida turba piis.

PSALTERII SEU CARMINUM DAVIDICORUM, Liber quintus.

PSALMUS CVII.

Bonus hominum genus est in omne, nec suam
Benignitate in quempiam claudit Deus.

CONFITEMINI DOMINO QUOniam bonus.

DIcite, qui mitis, grates, laudesque parenti,
Cuius et est, et erit tempus in omne fides.
Dicite quos damnis, quos vindicat ille periclis


page 213, image: s213

Contractos, et sol qua venit altus equis
Et qua decedens fessum lavit aequore currum:
Quaque furit Boreas, qua flat et aura Noti.
Qui silvis Qui silvis miseri dumisque silentibus errant,
Quam patet humano semita nulla pedi:
Quos sede expertes certa sitis arida torret,
Deficiente, animis deficiuntque, cibo:
Voce fatigantes querula si numina, rebus
Caelestem dubiis experiuntur opem:
Iamque vias carpunt rectas, sub quaeque receptent
Se, natosque suos, tecta laremque tenent:
Quam facilis memoret Deus, et sit mitis in omnes,
Quamque hominum vere diligat ille genus.
Ora rigat grati sitientia rore liquoris:
Pectora divinis ditat egena bonis.
Quos arctis carcer religatos brachia nodis
Squalidus in tenebris compedibusque tenet:
Proque Dei verbo spreto, pro turpiter ausis,
Supplicii tandem tristia damna ferunt:
Acceditque animi dolor, anxietasque, leventur
Qua miseri vinclis, nec patet ulla via:
Voce fatigantes querula si numina, nodis
Caelestem aeratis experiuntur opem:
Vincula iamque trahunt pedibus non ulla parente
Aethereo [Reg: Aetherio] immundis eripiente locis:
Quam facilis dicant Deus, et sit mitis in omnes,
Quamque hominum vere curet ametque genus,


page 214, image: s214

Concutit ille fores, diffringit clathra, serasque:
Sustinet invictam ianua nulla manum.
Quis, quod eos tenuit peccandi stulta libido,
Defessis morbo corpora languor habet:
Et cibus atque movet positus fastidia potus:
Iam subeunt caecae limina iamque domus:
Voce fatigantes querula si numina, morbis
Divinam tantis experiuntur opem:
Iamque Dei verbo fugiunt pallorque dolorque,
Atque redit membris, qui fuit ante, vigor:
Quam facilis narrent Deus et sit mitis in omnes,
Quamque hominum patrio curet amore genus:
Tura ferant, sacris et verba precantia tectis,
Dent plausum, et laeto carmina laeta sono.
Qui vada decurrunt abiegnis caerula palmis,
Lucra petituri stagnaque salsa secant:
Et prensi [Reg: prehensi] cernunt, sit quanta potentia caeli,
Quaeque Deus pelago, quantaque facta patret:
(Nam iubet, et subito ventis maria alta tumescunt,
Eurus, et eversas concitat Auster aquas.
Ergo modo nubes sublato gurgite tangunt,
Subducta modo aqua tartara nigra petunt.
Fluctuat, ut vino quassatus tempora, malus:
Ars sequitur nautae, non regit ipsa, ratem.)
Voce fatigantes quare si numen, in undis
Divinam mediis experiuntur opem:
Iamque maris ponit rabies, aequaliter unda


page 215, image: s215

Et strata portum, quem petiere, tenent:
Quam facilis celebret Deus et sit mitis in omnes,
Quamque homines numquam non amet ille, canant:
Quo populique loco coetu stat turba frequenti,
Considuntque cohors quo veneranda senes.
Concelebrent, quorum, raptis humoribus [Reg: umoribus] aestu
Fecundae terris vena resistit aquae:
Iam steriles propter facti delicta colentum [Reg: colentium] ,
Nec fruges agri, mitia dona, ferunt:
Restituente Deo sed rursus flumina, largos
Et sicco fontes eliciente solo:
Convenere, domos inopes, magalia ponunt,
Atque humiles muros, moenia parva, locant,
Iunguntur tauri, mandantur semina sulcis,
Et vitis gemmis falce putata tumet.
Cessati augentur largis proventibus agri,
Munere fert fructus terra pecusque Dei.
Concelebrent, habuit male quos furiosa tyrannis,
Insano miserum sub pede colla premens:
Cum super et reges contemptio fusa ducesque,
Non solitas spretos cogit inire vias:
Ast inopes tegit, et numen caeleste tuetur,
Et velut, innumeris fetibus auget, oves.
Laetantur iusti, rerum Dominumque, patremque
Laudant, improbitas muta pudore silet.
O utinam sapiant homines, et mente reponant,
Illis ut numquam defluat ex animo:


page 216, image: s216

Quam Deus et clemens, bonus, et sit mitis in omnes,
Quamque hominum vere curet ametque genus.

PSALMUS CVIII.

Sceptro Deo grates agit pro regio,
Quod fert et ipse, Christus et laturus est.

PARATUM COR MEUM DEUS.

NOn ego falsa loquor, laetissima pectore gliscit
Mens, canat ut summo cantica grata Deo.
Gloria surge humili iam nostra ex carmine, vires
Cum cithara et nablo barbite sume sacer.
Phosphoron eliciam versu, auroramque morantem:
Musa Deus primo te mea mane canet.
Laude tua implebo terras, praeconia famae
Per gentesque Dei, per populosque feram.
Immenso maior bonitas tua maxima mundo,
Altior est liquidis nubibus alma fides.
Magne levare supra caelos Deus, inclita terris
Gloria vulgetur, qua patet orbis iter:
Ut tibi dilectum serues, tua viscera, coetum,
Serui exornatus supplice voce tui.
Euentura precor: templo Deus ipse sacrato
Gaudia promittit summa locutus opem.
Ergo divino confisus numine, regno
Te vetus adiciam Sichema victor ego.
Suchotis magna vallem ditione tenebo,
Argobiosque colit quos Galaadus agros.
Nostra Manassaei facient mandata, tribusque


page 217, image: s217

Ephramidum capitis robora firma mei.
Principe consilii Iuda regalia dante,
Contingent dextrae sceptra tenenda meae.
Instar erit nobis ollae Moabitis: Idume
Cogetur nostrum vertice ferre pedem.
Ipse Syrus magna geminabit voce triumphe,
Cum victor pictis aureus ibo rotis.
Moenia vallatae sed qui sistemur ad urbis:
In quis Idumaeam, quis mihi ductor erit?
An non ipse, tuo qui nos spoliare tulisti
Auxilio, ad belli non comitatus opus?
Tristibus o ergo rebus mihi suffice vires:
Robore ab humano [(transcriber); sic: humuno] non venit ulla salus.
Fortia divina virtute patrabimus aucti,
Et nobis hostis nullus inultus erit.

PSALMUS CIX.

Canuntur haec Doegi, Iudae, et omnibus
Ecclesiae, Deique filii, hostibus.

DEUS LAUDEM MEAM.

A Quo nostra fluit ceu pleno gloria fonte,
Non intermissa quem cano voce, Deus:
Me vano (ne connive) gravat impius ore,
Arguit et foedi criminis esse reum.
In me funduntur stolidae convicia linguae:
Bella mihi summa, bella parantur ope.
Oppugnor, meruit pietas haec praemia caeli
Proque malis Domino vota tulisse nocet.


page 218, image: s218

Sunt benefacta malo, damnoque, reponitur acri [(reading uncertain: print blurred)]
Sincera invidia mente profecta fides.
At iudex hosti iustissime praefice nostro,
Importuna illum qui ditione premat.
A latere infestus numquam discedat, et omne
Impediat Genius commoditatis iter.
Iudicio litem perdat, defensaque peior
Sit patrocinio non bona causa bono.
Ante diem exstinctus pereat miserabilis: ipse
Quas gessit partes muneris, alter agat.
Orba parente suo soboles sit, coniuge coniunx,
Et cernat viduo tristia signa domo.
Nati inopes errent, alienaque limina lustrent,
Exiguumque rogent voce pavente cibum.
Sit praedae, nummos ipsi qui credit et aurum,
Amittat partas et male peius opes.
Consilio nemo iuvet auxilioque, nec ullus
Pupillorum eius tristia damna levet.
Excisus pereat tota cum stirpe: secunda
Intereat serie deficiente genus.
Crimina maiorum non ulla oblitteret aetas:
Non matris noxas deleat ulla dies.
Irato aspiciat Deus illum lumine: nomen
Nulla exstirpati fama loquatur anus.
Namque feror cur sic immansuetusque iacentem
Calcat, et immani perdere morte parat?
Quod voluit numquam sit fortunatus, et eius


page 219, image: s219

Divina effugiat gratia pulsa domo.
Induat ut vestem diras, olei instar in artus
Quae manent, aqua ceu, viscera perque meent.
Illudat talis velut exsecratio palla:
Omina succingant pessima quaeque latus.
Haec mala sint illi, misero quicumque superbus
Hostis et est, damnis invigilatque meis.
At tu me rerum sator et servator ab aevo,
Adsere defensum pro bonitate tua.
Pauper, egenus, inops, et sum miser, ipsa doloris
Et serie mentis vis superata iacet.
Instar sum fumi, quam sol et discutit, umbrae:
Exagitata velut vita cicada fugit.
Genua traho aegra fame, macies ieiuna renudat
Ossa, caret succo corpus inane suo.
Sum risus, cernunt qui me, sua tempora quassant:
Adsere me vindex pro pietate tua.
Exemplum statuas in me, bonitatis in ira
Quod memor affictis aspera quaeque leves.
Iurgabunt: dices mihi tu bene dira loquentur:
Eversis illis gaudia laeta feram.
Probrosae inducent pollutos vestis amictus,
Infamesque gerent dedecoris habitus.
Te dicam, nomenque tuum celebrando frequenti
In coetu, vitae rexque paterque meae:
Defenso contra cuius virtute tyrannos,
Et dextrae immensa vi mihi parta salus.


page 220, image: s220

PSALMUS CX.

Aeternus est Rex Christus atque pontifex,
Et Dominus, et David idem filius.

DIXIT DOMINUS DOMINO meo.

QUo prius et maius nil est Deus arbiter orbis,
Ad Dominum fatur talia verba meum:
Te dextra compone patris, solioque perenni
Subnixus, terrae sceptra polique tene:
Qua caelum tellusque patent, vertique, regique
Omnia dum videas sub ditione tua:
In te qui pugnant, sacra dum vestigia lambant,
Hosticaque impositis colla premas pedibus.
Aurea perpetui sument exordia regni
Saecla [Reg: Saecula] , ubi sacratus surgit ad astra Sion.
Inde tui late terras extendet in omnes
Maximus imperio sceptra verenda pater.
Invictus medios inter dominaberis hostes,
Cunctaque erunt armis inferiora tuis.
Ex omni passim manus ingens sponte sequetur,
Cum Lituus pugnae prospera Signa dabit.
Vestibus in niveis parto tibi grata triumpho
Qui post pro dulci dona salute ferent:
Ex utero auroraque sati: velut aere guttis
Stillatus vitreis qui cadit humor agris.
Iuravit, nec eum vertet sententia, lingua
Ipse, suum numen testificante Deus:


page 221, image: s221

Melchisedecus erat qualis sine fine, sacerdos
Talis eris populo tempus in omne tuo.
Nusquam abero, fulmen dexter tibi, tristia sumens,
Et dolor et iustus quae dabit arma furor:
Mactabo reges: lato omnia limite vasta,
Plenaque caedis erunt, plena cruoris erunt.
Contundam gentesque feruas, populique superbi
Arma, triumphati qui caput orbis erat.
Ipse bibes torrente via, quae ducet euntem:
Ut tollas celsum victor ad astra caput.

PSALMUS CXI.

Populo canit suo Deus quae munera
Dedit, per et natum daturus est suum.

CONFITEBOR TIBI DOMINE.

COnvenere pii puerique, virique, senesque,
Et matrum casto cum grege coetus adest.
Hic iuvat ex animo rerum celebrare parentem,
Acui cui finis, qui fuit ortus, erit.
Maxima sunt Domini, diffundunt cognita mille
Laetitiisque animos, gesta tremenda, piis.
Laude quod instituit, et maiestate refulget:
Iustitiae illius stat sine fine decus.
Dat monumenta suis, patrii dat pignus amoris,
Est qui clementi numine totus amor.
Insolitis pascit dapibus sua verba timentes,
Foederis et numquam est immemor ipse sui.
Quanta suae dextrae sit vis ostendit, in arva


page 222, image: s222

Promissi Isacidas distribuendo soli.
Quod facit, est rectum: quod agit, iustumque bonumque:
Quae rogat aeternos sunt rata iura dies.
Robore firma sacro, certo stant omnia verbo,
Non domini ulla dies extenuabit opus.
Liberat ille suos, promissa fideliter implet,
Augustum tempus nomen in omne gerit.
Fonte velut manat sapientia vera timore,
Qui fluit e certa cognitione Dei.
Felices animis, hanc qui didicere, tenentque:
Illorum numquam laus peritura manet.

PSALMUS CXII.

Permitte te Deo. fac et bene omnibus:
Felix eris, perire cernes et malos.

BEATUS VIR QUI TIMET Dominum.

O Felix puro metuit qui pectore summum,
Cui mare, cui tellus paret et aethra, Deum.
Qui legis [(reading uncertain: print blurred)] dulci sacrae perfixus amore,
Quod iubet illa, facit: quod vetat illa, fugit.
Florebunt natique pii, iustique nepotes:
Sanctorum curat pignora sancta Deus.
Divitiis illi plenis domus alta nitebit.
Nec bonitatis erit, iustitiaeve modus.
In tenebris surgit rectis lux alma bonisque,
Munere clementis, iustificique Dei.
Mutua dat miseris vitae quorum indiget usus,


page 223, image: s223

Munificaque bonus porrigit aera manu.
Omnia iudicio facit, et ratione gubernat,
Iniustumque cavet proripiatur iter.
Divini metuit fines transcendere iuris,
Nec vis constantem deicit ulla loco.
Nomen ab orbe seret, longum quod duret in aevum:
Illius memor est semper, eritque Deus.
Pectore non fracto casus exspectat acerbos,
Auxilio fretus, praesidioque Dei.
Nil metuit, nulla re perturbatur, in hostes
Et tandem cernit recidere omne malum.
Officiique sui quia nulli munera claudit:
Munera iustitiae non peritura feret:
Magnificus titulis, pulchro cumulatus honore,
Et celso feriens vertice signa poli.
Dentibus infrendens tabescet turba nocentum [Reg: nocentium] ,
Successu merito vota scelesta carent.

PSALMUS CXIII.

Nomen iubet laudemus inclitum Dei,
Qui parva, maximus licet, non despicit.

LAUDATE PVERI DOMINUM.

QUi colitis vere rerum Dominumque patremque,
Qui finem nescit, principioque caret:
Commemorate viri laudes, puerique, senesque
Aeterni nomen concelebrate Dei:
Euocat aurorae roseos dum Lucifer ignes,
Et lunam fusco lucidus Hesper [Reg: Hesperus] equo.


page 224, image: s224

Solis ad occasum, solis cantetur ab ortu
Illustre insigni nomen honore Dei:
In ditione tenet qui, qua patet, omnia, tellus,
Laus cuius celsi transuolat astra poli.
Quis par est, similisque Deo supera alta tenenti,
Lumine qui lustrant inferiora suo?
Qui contempta polo cernit terraque, videntem
Omnia, nil magno quem quod in orbe latet.
Excitat immunda forti qui sorde iacentem
Dextra, humilem obscuris pulveribusque levat:
Inter honorata reges ut sede reponat,
Rectorem populi constituatque sui.
Qui sterilem reddit numerosa prole parentem,
Et longa generis posteritate beat.

PSALMUS CXIIII.

Canit Deum, dedit salutem quod Phari
Fugientibus regem Isaci nepotibus.

IN EXITV ISRAEL.

LIbera Thariadae fugerent quo tempore turbae
Servitio, Pharias, barbara regna, domos:
Tum fortem sibi Rex caeli sacravit Iudam,
Isacidas fortem iussit et esse suam.
Vidit eum, fugitque fretum, Iordania lympha
Inversas pavido duxit et omne vices.
Intonsi trepido exsilierunt culmine montes,
Dux aries pecoris gestit ut inter oves.
Sedibus emicuere suis iuga frondea colles,


page 225, image: s225

Ut laetis agni luxuriantur agris.
Accidit o quidnam sic ut fugeretis Erythrae?
Quae vis Iordania tanta retorsit aquas?
Celsa quid intonsi exsiluistis culmina montes,
Dux aries pecoris gestit ut inter oves?
Sedibus exciti quidnam iuga frondea colles,
Ut laetis agni luxuriastis agris?
Scilicet insolito tremuit natura tumultu,
Isacidum timuit terraque mota Deum.
Produxit duris gratas qui rupibus undas,
Potandas fieri saxaque iussit aquas.

PSALMUS CXV.

Se fert opem propter Deus: dii gentium
Mentita nil sunt, et iuvant nil numina.

NON NOBIS DOMINE.

NOn o non genitor, nobis tribuantur honores,
Gloriate, virtus, et decus omne decet.
Te, qui fine cares: te, qui primordia nescis,
Et regnum mundi solus et unus habes.
Propugna pro laude, sacrae pro nomine famae,
Sis fideique memor, pollicitique tui.
Cur dicant gentes: de cuius numine iactant
Isacidae sese, nunc ubi, nunc Deus est?
At certe sedes celsi tibi culmen Olympi,
Et nutu quae vis cumque potente facis.
Quid vero statuae nisi nomina, vana metallo
Est docta artificis quas fabricata manus?


page 226, image: s226

Et sunt ora quidem, sed nulla sonantia verba:
Lumina eis, quae nil clausa videre queunt.
Aures, quae numquam penetrat vox edita: nares,
Ad quas nidoris nec minima aura venit.
Nil manibus tangunt, nusquam vestigia torquent.
Sed fixae qua sunt in statione manent.
Diis similes sunt, qui tales fabricantur, et illis
Stulta adhibent falsa credulitate fidem.
Mente Deo Isacidae tota vos tradite, solus
Est sibi qui fidunt, portus et aura suis.
Stirps sata vos Arone Deo committite, solus
Est, sibi qui fidunt, portus et aura suis.
Qui colitis Dominum, vos illi credite: solus
Est, sibi qui fidunt, portus et aura suis.
Sit memor usque sui populi, fortunet et omnes
Amramidumque dono, Thariadumque domo:
Seu qui sunt aevi iuvenes melioris in annis,
Seu quos incurvos aegra senecta premit.
Amplificet magis atque magis vestrosque penates,
Inque dies natos augeat, inque dies.
Omnibus e populis estis gratissima turba,
Cuius opus terra est, lucidaque astra, Deo:
Qui caeli aetherea [Reg: aetheria] sedeat cum celsus in arce,
E terra fictos terram habitare sinit.
Cassa Deus numquam te laudat lumine turba,
Immersam nigro quam premit umbra lacu.
Illud opus nostrum, teque o sanctissime lingua


page 227, image: s227

Grata, tuumque decus tempus in omne canet.

PSALMUS CXVI.

Promitti, ut sit vindici gratus Deo,
Libare velle se salutis poculum.

DILEXI QUONIAM EXAUDIET.

TE meus ardor amo caeli terraeque creator,
Et laeto grates pectore semper agam:
Quod miseras excepisti placidissime rerum
Non dura noces supplicis aure tui.
Me ferruginea religaverat atra cathena [Reg: catena]
Mors, stabam nigras vinctus et ante fores.
Me pavor et terror, me luridus horror habebat,
Anxietas animi perpetuusque dolor:
Cum, Pater o nostro, dixi, succurre dolori:
Nam quae, quo peream, non coiere mala?
Est clemens Deus, afflictis revehitque salutem,
Proque bonis pugnat, simplicibusque favet.
Arcuit ergo etiam miserum cunctisque periclis,
Eripuit furua seminecemque domo.
Pone metus anime o noster, iam supprime questus,
Et donis gaude, muneribusque Dei:
A nece qui vitam, qui fletu lumina lapsu
Liberat infirmos praecipitante pedes.
In numero quo sim vivorum, quodque sequetur
Munifico ducam temporis omne Deo,
Et dicam: Quia cedo, loquor: fiducia mendax


page 228, image: s228

Non mea, cum misero spes mihi nullae, fuit.
Nulla metu attonito cum vox, nisi: Maxime rerum
Omnis homo fallax, tuo potes, affer opem.
At quonam tandem merito benefacta reponam,
Quo tot pro donis munere gratus ero?
Libabo patera spumanti vina salutis,
Et laeta Domino carmina voce canam.
Vota Deo solvam populo praesente, suorum
Cura cui fuit, et maxima semper erit.
Aestimat immenso sanctorum funera numen,
Est et ei sanguis res pretiosa pius.
Euge Deus mea qui rupisti vincula servus,
Servus ego serva sum genitrice tuus.
Ferta feram grates animi, teque omnibus annis,
Nominis et laudes commemorabo tui.
Vota Deus reddam populo spectante, Sionis
Qua tibi sacra iugo templa dicata tenes.
Clementia est Dei perennis, et fides:
Huic danda laus, honos, et omnis gloria.
LAUDATE DOMINUM OMNES gentes.
QUos immensa tenet, quacumque habitabilis, undis
Quam pontus liquidis spumeus ambit humus:
Huc populi, laetae gentes et adeste, parentis
Et grati aetherei [Reg: aetherii] concelebrate decus.
Namque ortu veluti caret, est et temporis expers,


page 229, image: s229

Desinet et nulla, qui fuit, esse die:
Sic spatio illius nullo finitur, in aevum
Cumque fide bonitas inviolata manet.

PSALMUS CXVIII.

Divinitus se vindicari praedicat
Quis, ipse vatis ore nisi natus Dei?

CONFITEMINI DOMINO.

NAturae laudate patrem, regemque, Deumque,
Qui non finitum tempore numen habet.
Carmine, qui bonus est, mitem celebrate. piumque,
Certa aevum cuius durat in omne fides.
Dicite magnanimi de stirpe Israelis orti:
Certa Dei durat tempus in omne fides.
Dicite, sacrata est quorum delubra tueri:
Certa Dei durat tempus in omne fides.
Dicite divinum numen quicumque timetis:
Certa Dei durat tempus in omne fides.
Adverso votis implebam tempore caelum,
Audiit, et iussit pondus habere preces.
Explicuit, lato pate facto limite, clausum,
Ut ferrem firmos, qua via multa, pedes.
Pro servo Deus ipse suo stat: quid caput, o quid
Mortales laedant, pulvis et umbra, meum?
Lumina nostra, Deo propugnatore, videbunt
Turba mali poenas quas inimica dabunt.
Regna gubernanti multo caelestia praestat
Fidere, mortali quam genitore satis.


page 230, image: s230

Seque suosque Deo multo committere, magnis
Quam ducibus praestat, principibusque viris.
Hostica me circum sedet ingens turba: potente
Quos omnes caedam numine fretus ego.
Ex omni cingunt etiam me, etiamque: potente
Ast omnes caedam numine fretus ego.
Me circum veluti resonant examina, magno
In spinis aut quae flamma fragore furit:
Nil sed agent quidquam, victor caelestibus armis
Nam caedam cunctos numine fretus ego.
Hostis, ut everso perculsus poplite labar,
Proturbas: sed me sustinet ipse Deus.
Ipse Deus puppis nobis et prora salutis:
Nostra illum dempto carmina fine canent.
Laeta cohors mecum sociabunt gaudia iusti,
Tecta frement plausu laetitiaque pia:
Maxima io summi caeli terraeque parentis
Facta suos inter maxima dextra patrat:
Robore dextra Dei excellit, praestatque salutem,
Maxima facta Dei maxima dextra patrat.
Non me saevae dies nigro submerget Auerno:
Nil in Davidem mors tibi iuris erit.
Vivam ego, laetus ego vivam, pro munere grates
Muneris auctori perpetuoque feram.
Non scutica Dominus, sed virga corrigit: irae
Temperat elatas gratia blanda manus.
In vada praecipitat non atras caeca paludes:


page 231, image: s231

Haud mors, sed cordi est vita salusque Deo.
Atria quae subeam sacri mihi pandite templi,
Augustae portas et reserate domus.
Limina mi pateant superum gratissima regi,
Iustorum tantum pervia quae pedibus:
Ut dicam sacras humilis proiectus ad aras,
Gratia sit rerum conditor alme tibi:
Quod vitae fuerit nostrae tibi cura, iacentem
Iuveris, immundo sustulerisque solo:
Quem manus artificum lapidem proiecerat, inter
Non caementa operi miscueratque suo:
In capite aedificii, qua prominet angulus arcis.
Conspicuus celsae nectit utrumque latus.
Hoc nostris cecidit oculis mirabile: factum
Sed, qui cuncta potest, est operante Deo.
Haec lux illa, Deus celebri quam signat honore:
Testemur laeto gaudia nostra die.
Dicite: Sis bonus o felixque fave unice vindex,
Inque Dei veniens nomine faustus ades.
Dicimus: o felixque bonusque fave unice vindex,
Qui veniens Domini nomine faustus ades.
Omine sis dextro visus populoque, sacrisque,
Limina qui servant relligiosa, viris.
Nostra Deus noster sancta corda irriget aura,
Pectora collustret lumine nostra Deus.
Altaris festa velentur cornua fronde,
Reste stet ad sanctos hostia vincta focos.


page 232, image: s232

Tu meus es, grata dicam tibi carmina laude:
Es meus, aeternum te celebrabo Deus.
Carmine, qui bonus, est, rerum laudate parentem,
Certa manet cuius tempus in omne fides.

PSALMUS CXIX.

Verbi Dei laudes canit, quo pulchrius
Et rebus est ex omnibus nil sanctius.

BEATI IMMACULATI in via. I.

FElices animi, composta numine mente
Qui, Domini ducit qua via legis, eunt.
Felices animi, quos, ne sacra pacta resignent,
Vana [(reading uncertain: print blurred)] tenet soli cura placere Deo:
Cuius iter quicumque terit non segniter, illum
In praeceps numquam devius error aget.
Nos parere tuae studioso pectore legi,
Veridico sancis quam Deus re, iubes.
O utinam mea vita tuo sit consona verbo,
Et pura studeam mente animoque tibi.
Tunc mihi non fuerit timuisse, nec avia lapso
Per loca, confuso fiet in ore pudor.
Tunc grato dicam laudes tibi carmine, iura
Iustitiae doctus relligiosa tuae.
Non umquam, nec fas nobis, tua iussa morabor:
Tu modo sis praesto, tua mea corda rege.


page 233, image: s233

II.

Emendet quanam mores ratione iuventus?
Si se componat ad tua verba Deus.
Te, legesque tuas oculis, animoque requiro:
Ah ne transversum me malus error agat.
Pectore iussa tui verbi sacra condita servo:
Ne mens designet, dextrave nostra scelus.
Ut me, laude Deus maior, traducat honestae
Lex vitae, tua me iura verenda doce:
Quo vulget gentes mea vox oracla per omnes,
Lingua canit verax quae tua cumque tuis.
Nec mage regna iuvent, nec pondera divitis auri.
Nec quas terrarum sustinet orbis opes.
Noxque diesque mihi exhibeat tua dicta, nec umquam
Non verser, verbi quod via monstrat, iter.
Oblectem me te solo mea vita, salutis
Et sim doctrinae tempus in omne memor.

III.

Ut vivam, tua me genitor, tua gratia seruet,
Mandatis verbi fungar et usque tui.
Ut videam veneranda tuae miracula legis,
Densa tua differ nubila luce animo.
Extorrem tellus tenet hospita: pectora caela
Sacra voluntatis ne mea verba tuae.
Salvifici mea mens legis tabescit amore,
Et desiderio liquitur aegra tui.
Obiurgas, qui corda gerunt tumefacta, superbos:


page 234, image: s234

Exsecraris, init quas mala tuba, vias.
Averte a probro me, contemptuque Creator,
Observo legis qui sacra iussa tuae.
In me purpurei coeunt regesque, ducesque:
Non mihi sermo minus sunt tua iura Deus.
Non tua verba minus meditor, mea gaudia: fidi
Quae sunt et comites, consiliumque mihi.

IIII.

Ultima perpetior: optatae dona salutis,
Atque animo vires dent tua verba meo.
Qui precibus, sua nudantis tibi, frangeris, acta.
Instrue me dictis, consiliisque tuis.
Legis inoffenso mihi da pede tangere metam,
Et tua perpetuo carmine facta canam.
Incumbens moritur tristi mens aegra dolori:
Discedant verbo cura laborque tuo.
Ire viam prohibe, scelerum qua semita ducit.
Auge me legis cognitione tuae.
Certus iter veri, tua mi praecepta sequenda
Proposui, verbi iussaque sancta tui.
Omnis ab oraclis pendet fiducia sacris:
Ne me frustretur spes, precor, alte Deus.
Aetherei [Reg: Aetherii] dexter si flatus iuveris aura,
Quam coepi, legis strenuus ibo viam.

V.

Sit mihi te notus trames monstrante salutis,
Quem vitae extremum tempus ad usque teram.


page 235, image: s235

Incorrupta doce conseruem foedera legis,
Et tua constanti pectore iura colam.
Gressus, qua verbi ducit via, dirige nostros:
Gratior hac animo est semita nulla meo.
Non auri vexet mentem furiosa cupido,
Sollicitet legis sed pia turba tuae.
Reice ne cernant oculi scelerata patrantes,
Ut carpam vitae te duce tutus iter.
Sacra, tuum credam verbum, quae pagina tradit,
Vere, animo inde tui concipiamque metum:
Ne violasse ferar tabulas peccare vetantes,
Quaeque voluntatis sunt bona iussa tuae.
Iura tui tota verbi desidero mente:
Iustitia refove pectora nostra tua.

VI.

Quam mihi pollicitus, maneat clementia: verax
Quam promisisti, qui potes, affer opem.
Ut sit, quod regeram, mihi qui convicia dicunt,
Quod tibi confido, crimen et esse putant.
Ne lingua praecepta tuae, precor, eripe legis
Nostra, qui totus pendeo ab ore tuo.
Semper erunt infixa meis tua verba medullis:
Serviet hic animus tempus in omne tibi.
Ingrediar laetus, se aperit qua semita legis:
Vis sacra sectantis nulla moratur iter.
Decreti fabor sancti mandata tyrannis,
Et magno faciam libera verba sono.


page 236, image: s236

Gaudia summa ferunt nobis tua iussa, nec ullae
Res magis est animo grata futura meo.
Te veneror lex sacra manu complexus utraque:
De te quam numquam non mihi dulce loqui?

VII.

Cui fido, ne sit, Genitor, spes irrita nostra,
Promissique memor pollicitique tui.
Nullus eram pridem, misero tua verba Creator
Rebus in angustis ni medicina forent.
Pectus habere negant me, qui tua numina spernunt:
At mihi res verbo non prior ulla tuo est.
Quotque quibusque modis sanctos, cum mente voluto,
Iuveris: auxilii spes subit usque tui.
Horror et ira tenent me iusto immista dolori,
Contemni video cum tua verba Pater.
Carmine, quo celebro legum decreta tuarum,
Exiliumque levo, decipioque, meum.
Somnia quin ipsa mihi te mea nocte reducunt,
Et mihi grata quies te sine nulla venit.
Omnia contingunt mihi te bona dante: quod omni
Observo legis tempore iussa tuae.

VIII.

Divitiae capiant alios, et splendor honorum:
Me, iussa aeternum cuius obibo, Deus.
Attolloque manus, et verba precantia fundo:
Quod promisisti sis bonus oro, mihi.
Excutiam vitamque meam, moresque, sacraque


page 237, image: s237

Ferre via nitar, te comitante, pedes.
Nulla mora est, veniam quo me tua cumque vocarit
Lingua, voluntatis nuntia voxque tuae.
In quae praeda cadam celerati retia tendunt,
Legis at oblitus non feror ipse tuae.
Me mediae noctes, me matutina ferentem
Carminibus laudes audiit aura tuas.
Addo me socium tua dicta timentibus, omni
Qui se conantur parte probare tibi.
Maxima fine caret qua plena est gratia tellus,
Instrue me, leges et mihi trade tuas.

IX.

Effice, pollicita me pro bonitate, Creator
Cultorem meritis tempus in omne tuum.
Iudicio, verae pietatis et imbue gustu:
Nam verbis toto pectore credo tuis.
Quam castigarer, non sat rationis habebam
Ante, fidem tibi me nunc tribuisse iuvat.
Munificus facilisque parens et es aequus in omnes,
Auge me verbi cognitione tui.
Crimina non cessant mihi fingere foeda superbi,
At legem toto pectore servo tuam.
Cor hebes est illis crassa pinguedine farctum:
Non mihi res iussis gratior ulla tuis.
Gaudeo vexari vitae per multa pericla,
Ut discam legis scita verenda tuae.
Auri contulerim cui non ego mille talenta,


page 238, image: s238

Aut quas terrarum sustinet orbis opes.

X.

Quae tua cuncta potest, me finxit dextra Creator:
Perfice me legis cognitione tuae:
Ut qui te metuunt, capiant me gaudia viso,
Quod iuvet in verbo spem posuisse tuo.
Non mihi mens dubia est, tua quin aequissima iurae.
Obrueritque meum iusta procella caput.
At promisisti quod, fer solacia maesto,
Alloquioque iuva tristia corda tuo.
Ut vivam, mitis tua me clementia seruet:
Gaudia sunt tua lex, deliciaeque mihi.
Occidat o utinam, lingua quicumque superba
Me, legis meditor cum tua iura, premit.
At lateri adglomerent nostro sanctique bonique,
Quae norunt, metuunt qui tua scita pater.
Mens sit nostra tuis decretis pura, notasque
Non mihi confuso ducat in ore pudor.

XI.

Mens desiderio tabescit nostra salutis,
Promittit verax quam tua lingua mihi.
Dirigit ad caelos aciem mea pupula, et aegra
Quando, ait, ut tandem cura levetur, erit?
Est uter ut cutis ad fumum suspensus: at horae
Non tamen immemorem me videt ulla tui.
Quam me vexari patieris tempore longo,
Nec poenas hostes, quas meruere luent?


page 239, image: s239

Qui mihi turba cavant foveamque specumque superba,
Praecepti contra scita verenda tui.
Vera tuae legis sacra sunt decreta: tuere
Me, quem criminibus lingua scelesta premit.
Vix habiti male iam, vix restat corporis umbra:
Maxima nec tamen est non mihi cura tui.
Me refove bonitate tua: tua dicta timebo,
Servabo oracli sacraque iura tui.

XII.

Non peritura manet divini gloria verbi:
Cum sole et luna lex tua semper erit.
Omne tuae durant oracula legis in aevum:
Stat verbo tellus maxima fixa tuo.
Omnia lege, tuis consistunt omnia iussis,
Et seruit mundi machina tota tibi.
Ni solata foret prostratum mole malorum
Lex tua, praesenti tempore nullus eram.
Semper inoblito repetam tua pectore iussa,
Namque per illa mihi vita salusque venit.
Sum tuus: affer opem, tua dicta tuere timentem,
Scrutantem verbi sacraque iura tui.
Imminet exitio miseri fera turba nocentum [Reg: nocentium] :
Mente agito legis iussa sed ipse tuae.
Cuncta fluunt, nihil est toto quod perstet in orbe:
Sacra, Dei, interitu, munera, verba carent.


page 240, image: s240

XIII.

Non est lege tua mihi res antiquior ulla:
Hanc meditor noctis tempore, luce loquor.
Lege tua reddor sapientior hostibus, haeret
Quae mente aeternum non abitura mea.
Plura scio docti quam, garrula turba, magistri:
Nam nisi verba, sonat nil mea lingua, tua.
Doctrinae prudens cedit mihi laude senectus:
Nam mihi sunt legis cognita iura tuae.
Non libet ire mihi, qua ducit devius error:
Ire libet legis qua via monstrat iter.
Non decreta tui sacra iuris amata relinquo,
Discipulus verbi sedulus usque tui.
Quae fluit ore tuo vox, est mihi dulcior illo
Nectare, quod violis daedala stipat apis.
Lege tua venit sapiens prudentia nobis:
Hinc scelerum turpes non placet ire vias.

XIIII.

Ceu fax, in tenebris vitae praelucet eunti
Vox tua, qua rara est semita trita pede.
Iuravi, nec me vertet sententia: semper
Iudiciumque tuum, iustitiamque sequar.
Mens moritur, facilis misero medeare dolori,
Promissique tui, pollicitique memor.
Grata tibi placeat nostrae Deus hostia linguae:
Imbue me iussis, iustitiaque tuae.
Heu mea proposita est nullis non vita periclis:


page 241, image: s241

Legis at oblitus non feror ipse tuae.
Retia turba mihi tendit scelerata malorum:
Desisto sanctas nec tamen ire vias.
Sunt decreta tuae mea sors, mea gaudia legis:
Haec dum possideam, cetera curo nihil.
Hic mihi conteritur vitae ratioque modusque:
Mutabunt nostram tempora nulla fidem.

XV.

Qui tua depravant, odi, mandata Creator,
Decretique tui pectus amore tero.
Tu latebra opportuna mihi, tu bellica parma:
A verbo pendet spes animosa tuo.
Turba procul, procul hinc scelerata facesse nocen tum:
Me servare, Deus quae iubet ipse, iuvat.
Sustenta me voce, tuo me numine firma,
Turpia sperando nec sine damna feram.
Affla, quo seruer, me sacra plurimus aura:
Et mihi deliciae lex tua semper erit.
Proculcas a te stulta qui mente recedunt,
Plenaque fallaci pectora fraude gerunt.
Ut scoriam affligis terrae scelerata patrantes:
Servandi leges hinc mihi cura tuas.
Hinc micuere sinus, frigusque perambulat artus,
Et timeo verbi iura severa tui.

XVI.

Ius facio, rectumque: tuum defende, tyrannis
Nec sine nil meritum me violenta premat.


page 242, image: s242

Me donis admitte tuis, pietatis amanti
Afferat iniustas nec mala turba manus.
Lumina opis Languent mea spe caelestis, et ore,
Promissi auxilii, praesidiique, tuo
Ut tua fert, tracta servum, bonitasque fidesque:
Me tua iura, tuam iustitiamque doce.
Sum tuus, ad vitae metamque manebo supremam,
Imbue me verbi cognitione tui.
Tempus erit, tua supplicium cum dextera sumet,
De turba, tua quae spernere iussa tulit.
Hinc gemmis tua lex, et fuluo carior auro
Est mihi: quamque diu vixero, semper erit.
Iuris obibo tui decreta, viamque cavebo,
Et quae sacrilego est semita trita pede.

XVII.

Sunt oracla, tuae, quorum perculsus amore,
Certa voluntatis pignora, mira Deus.
Corda rudimentis capiunt nova gaudia legis,
Ignotis qua fit gratia nota Dei.
Haurio anhelanti caelestia pectore verba:
Tantus amor legis, tanta cupido tuae.
Qua bonitate tui solitus tractare colentes,
Me tracta, clemens et miserere mei.
Sacra tua ponam constans vestigia lege,
Nec res me faciat turpior ulla suum.
Adsere, ne noceat mihi vis truculenta malorum,
Et tua constanti pectore iussa colam.


page 243, image: s243

Ex te pendentem sacrato lumine lustra,
Et decreta doce, iustitiamque tuam:
Quae quod contemni video, miserasque querelas
Conicio, et lacrimis omnia plena meis.

XVIII.

Qui, nisi sancta, potes non maxime velle creator,
Iustus es, est iustum iudiciumque tuum.
Ut rata sint mandas legum praecepta tuarum,
Aeternum fluxa nec violanda fide.
Impia quae diro cum spernit turba furore.
Cor dolet, atque ira mens cumulata gemit.
Excocto tua lex est multo purior auro:
Hanc ego delicias, hanc mea regna puto.
Sum despectus ego, contemnor ab omnibus, esse
Nec tamen immemorem lux videt ulla tui.
Non tua iustitia est numero finita: perennes
Est et erit veri lex tua norma dies.
Perfugii dubiis arx munitissima rebus
Haec mihi, qua aeterno tempore tutus ero.
Decretis non meta tuis, non terminus aevi:
Cognita quae fuerint si mihi, salvus ero.

XIX.

Alloquor ex animo: nostras Pater excipe voces,
Ut seruem legis iussa verenda tuae.
Alloquor: affer opem, sacro sis numine praesto,
Ut ritusque tuos et tua iura colam.
Me matutinus clamantem lustrat Eous,


page 244, image: s244

Promissi laetum speque fideque tui.
Me tua dicta audit memorantem roscidus Hesper [Reg: Hesperus] ,
In quibus et noctes, pervigiloque dies.
Audi pro bonitate tua te voce vocantem,
Et vitae dona munera laeta mihi.
Invadunt in me, qui sunt a lege remoti,
Iniuste servo vim faciuntque tuo.
Huc ades, huc tua qui defendis dicta timentes,
Decreti aequa Pater sanctaque dicta tui:
Tam fundata scio firmo quae robore, nullae
Subruere ut vires temporis illa queant.

XX.

Usurpo memori leges tua pectore iussa:
Aspice me clemens, et mea damna leva.
Ipse patrocinium nostrae rogo suscipe causae,
Ut fert promissi vox tua, meque iuva.
Nulla salus, quibus est scelerata patrare voluptas,
Pectore decreti cura nec ulla tui.
Magna tua est, nec habet finem clementia, differ
Ah ne vivificae ferre salutis opem.
Sunt dare damna parant misero qui plurima turba:
Uror ego flagrans legis amore tuae.
Et video, et stomachor passim tua numina sperni,
Incluso maestum pectus et igne dolet.
Legis amore tuae tabesco, refice fontis
Corda salutifero nostra liquore tui.
Vis aeterna tui sunt verbi oracula veri,


page 245, image: s245

Tempus in omne tuum iudiciumque manet.

XXI.

Insontem reges, saevique odere tyranni:
Quos non hic animus, sed tua iussa timet.
Non praeda miles sic gaudet onustus opima,
Ut mens eloquiis est mea laeta tuis.
Horreo mendaces peius serpentibus atris,
Incensus magno legis amore tuae.
Hinc tibi quoque die grates ago terque quaterque:
Extollo laudes, iustitiasque tuas.
Pax manet, et secura quies tua dicta timentes,
Quo pede coeperunt, et bene semper eunt.
Ex te corde Parens et tota pendeo mente,
Ne ferar insanae deditus esse viae.
Legem habeo memori signatam pectore, verbi
Et me cura sacri torquet amore sui:
Ut tua perficiam studio mandata fideli,
O cui vita uni cognita tota mea est.

XXII.

Da Pater accessum querulis mitissime votis,
De verboque doce me tua iura tuo.
Aspice sollicitos singultus ore cientem,
Pollicitam toties et bonus affer opem.
Lingua tibi grato laudes pia carmine fundet,
Imbueris quod me cognitione tui.
Concelebrabo tuas memorans oracula leges,
Aequius est quo nil, iudiciumque tuum.


page 246, image: s246

Si [(reading uncertain: corrected to sit by some reader)] tua dextra Pater praesto tua [(transcriber); sic: tua tua] iussa colenti,
Ardeo qui totus legis amore tuae.
Quam flagrante tuam desidero mente salutem,
Oraclis capio gaudia quanta tuis?
Ut tua perpetua celebrem praeconia laude:
Haec vivat dictis mens, valeatque tuis.
Erravi, pastore carens ut ovicula: quaere,
Cui non exciderunt, me, tua verba, Deus.

PSALMUS CXX.

Nil impia nocentius lingua, Dei
Mendaciis quae verba depravat suis.

AD DOMINUM CUM TRIbularer.

EXcepit tristi mea tempore vota Creator.
Et iussit querulas pondus habere preces;
O', cum clamabam, rerum pater, auctor et altor,
O'prohibe, noceat ne mala lingua mihi.
Quid tibi labra ferent fructus, quid et ora scelesta
Hostis, quid lucri subdola verba dabunt?
Lingua venenata est, veluti lita felle valentis
Militis in pugna torta sagitta manu:
Aut quae iuniperi prunis vis ignea saevit,
Et crepitante furens cuncta sonore cremat.
Hei mihi, quod caelum cogor cum gente Mesechi
Ducere, et in castris Caedariante tuis.
Me pax et placidi concordia mutua amoris,
Atque iuvant leni mitia verba sono:


page 247, image: s247

Ore fero, sed nil isti nisi bella loquuntur,
Et sine nulla illis sanguine praeda placet.

PSALMUS CXXI.

Periculorum, qui Deo sese probant,
Nec nocte luna, nec die soles prement.

LEVAVI OCULOS MEOS.

ET quisquam motes ad celsos lumina tendit,
Auxilium rebus quaerit et inde suis?
Auxilium feret ipse Deus, qui temperat orbem,
Sunt opus et tellus cuius, et astra poli.
Non tibi constanti patietur genua labare,
Non te dormitans negliget ille suum
Non dormitabit, sacrae qui praesidet urbi:
Non venit in fessi lumina victa sopor.
Curat, et obtentu placidae te nubis inumbrat,
Et comes ad dextrum non negat ire latus.
Non aestus graciles artus tibi solibus urent,
Noxia non tristi lumine luna premet.
Quicquid ages, caeli vives quocumque sub axe,
Divino semper munere tutus eris.
Ire redire vias sanctas, tandemque carentem
Continget vitam vivere fine tibi.

PSALMUS CXXII.

Laetatur, in domum Dei sibi datum
Quod ingredi, ritus et esse inter sacros.


page 248, image: s248

LAETATUS SUM IN HIS.

QUae mihi cum dictum est, quae coepi gaudia mente,
Ibimus ad templum tecta sacrata Dei?
Ergo pedes stabunt solyme intra moenia nostri?
Moenia, quis nusquam pulchrius exstat opus:
Mitis ubi placidos nectit concordia cives,
Et tutela pios numinis alta tegit:
Thariadae quo ter coeunt ad sacra quotannis,
Ut celebrent nomen, lege iubente, Dei:
Auribus et Domini accipiant, linguisque vicissim
Reddant, in populum tot benefacta suum.
Illic iura aequis redduntur legibus, illo
Regia Davidis tempus in omne loco est.
Pacem optate viri Solymis, optate puellae:
Moenibus his, bene sit, qui bene cumque volunt.
Urbs sacra sit tranquilla quies, sint omnia fausta,
Laetaque perque domos, moenia perque tibi.
Te fratrumque salus cognatorumque meorum
Nititur: est in te regia sacra Deo.
Nec quo contingant tibi prospera cuncta precemur,
Et votis veniant uberiora tuis?

PSALMUS CXXIII.

Pii iacent, triumphat hostis: an suis
Opem Deus nullam feret? certe feret.

AD TE LEVAVI OCULOS.

ERigo, cui domus est, ad te mea lumina, caelum,
Unica spes vitae, praesidiumque meae.


page 249, image: s249

Ut pulsatus opem servus, pulsata puella,
Ista suae, Domini poscit at ille sui:
Auxilium te nostra rogat sic lingua, petitque
Ut tua praecipiti tempore dextra iuvet.
Nec prius absistet, quam quod petit, impetret illud:
Ah populi clemens, ah miserere tui.
Crimina dicuntur, stimulataque iurgia fastu,
Sunt in nos saevis omnia plena minis.
Miscentur probris risus, stultique cachinni,
Ipsam nec iam se lingua superba capit.
PSALMUS CXXIIII [(transcriber); sic: CXXIII] .
Acuunt mali dentes, parat laqueos bonis:
Ipse laqueos frangit Deus, dentes terit.
NISI QUIA DOMINUS.
NI nos ipse sua, dicant Israele nati,
Servasset dextra ni Deus ipse sua:
Ipse Deus miseros texisset maximus illo
Robore, quo terras et regit astra poli:
Invadens, avida rabidi ceu fauce leones,
Glutisset populum barbara turba Dei:
Turba minas spirans, et foeda cruore, malorum
Mersisset haustos terque quaterque freto.
Iam mare cuncta forent medium, iam pontus haberet
Oppressos tumidi fluctibus Oceani.
Gratia, qui servat nos ad meliora, nocentum [Reg: nocentium]
Faucibus et praedam non sinit esse, Deo.
Ut laqueo turtur fractor fugit aucupis artes,


page 250, image: s250

Exierunt nostrae barbara vincla manus.
Iam trepidi cedantque metus, cedantque timores,
Ac dulcis laeto profluat ore sonus.
Cuius opus tractusque maris, tellusque polusque,
Nos tegit invictus, nostraque cuncta, Deus.

PSALMUS CXXV.

Qui spes suas locat in Deo, maior malis.
Et est periculis superior omnibus.

QUI CONFIDIT IN DOMINO.

PEctore qui magno fidunt Dominoque Deoque,
Omnia perpetua qui ditione tenet:
Robore consistunt valido, sacrata Sionis
Ut iuga, vis illos nec movet ulla loco.
Montibus ut Solymi septi sunt undique muri,
Isacidas vallat sic Deus ipse suos:
Omnibus et custos servat fidissimus aevis,
Servabitque dies donec, et annus erit.
Non premet aeternum iustos violenta tyrannis,
Non sanctis humeris triste sedebit onus.
Ne, si nulla quies, damnis serieque malorum,
Deficiant fracti, destituantque Deum.
Fac Deus o bene eis, qui te venerantur, amantque,
Seque student tota mente probare tibi.
At male perde malos, quibus est via devia cordi,
Isacidum genti pax sit et alma quies.


page 251, image: s251

PSALMUS CXXVI.

Describit Isaci nepotum gaudia,
Cum liberi patriae reviserent lares.

IN CONVERTENDO DOMINUS.

LIbera quo, Domini caeli terraeque, redibat
Tempore gens patrias, munere, nostra vias:
Postque Semiramia bis septem lustra relicta
Urbe, Sionaeos iam celebraret agros:
Nocte videbamur ludentia cernere visa,
Non vera, quod erat, prosperitate frui.
Compita tum risu passim, cantuque sonabant,
Magnus Iudaeo plausus et orbe fuit.
Barbara, tum gentes miratae, turba: suorum
En quae pro rebus conficit ipse Deus?
Maxima confecit pro nobis maximus ultor,
Materiam iustae laetitiaeque dedit.
At, quondam pelagi ut rubri qua littora, fessis
Dextra Pater plenam det tua rebus opem.
Utque Notis undant tumidi spirantibus alvei,
Quos auxit pluviis imbrifer arcus aquis:
Servitio Isacidum turba exeat omnis, ad oras
Confluat et patrios e Babylone lares.
Qui maesti dubiae committunt semina terrae,
Post laeti gravida gaudia messe ferunt:
Non aliter lacrimas sementem fecimus, arva
Per non human??? tristia barbariae.


page 252, image: s252

At libertatis nunc aucti fruge, maniplos
Laetitiae ferimus gaudia plena manu.

PSALMUS CXXVII.

Res publicas Deus tuetur, et domos,
Victumque dat, dulcesque donat liberos.

NISI DOMINUS AEDIFICAVERIT.

NI Deus aedificans, qui mundum temperat omne,
Atque suum numquam deserit auctor opus:
Ni Deus ipse struat: frustra tectumque laremque
Artificum sollers [Reg: sollers] cura laborque parat.
Ni vigil ipse Deus muros et moenia seruet:
Excubitor frustra moenia miles obit.
Ante diem incassum retegit quam Lucifer almum,
Surgitur, et durum continuatur opus.
Incassum exerces servos ad lumina, victum
Et propter curis nox vigilanda venit.
Quos amat, obscuro somnus dum velat amictu,
His dat larga Dei dextra faventis opes.
Est caeleste uxor donum fecunda, Deoque
Pignora contingunt, praemia, dante, tori:
Impete quae certant telis, quae fortiter acta
Figuntur iusso, non sine laude, loco.
Talibus o, pharetra est cuicumque referta, beatus:
Nam causa numquam iudicioque cadet.


page 253, image: s253

PSALMUS CXXVIII.

Molesta res est impiis connubium,
Sanctos Deus fortunat ipse coniuges.

BEATI OMNES QUI TIMENT.

O Felix puro metuis qui corde tenentem
Astriferi Dominum sceptra verenda poli:
Cui sacrae ducit qua legis semita, verbi
Explorat caecas cura beata vias.
Non te deficient manuum quaesita labore,
Felici semper sorte beatus eris.
Innumera coniunx faciet te prole parentem,
Ceu vitis, fructu feta subinde novo.
Ut rami, mensam circum tua pignora, olivae,
Quas tibi laetitias, gaudia quanta ferent?
Ecce Dei certe talis fortuna colentum [Reg: colentium] ,
Talia totque Deo dedita corda manent.
Decurres facili vitae pede tempora, fausta
Praedico e celso cuncta Sione tibi.
Legibus ut iustis, et festa pace nitentem
Aspicias Solymam, moenia sacra Deo.
Aspicias natos, et qui nascentur ab ipsis,
Et laeta Isacidum prosperitate domum.

PSALMUS CXXIX.

Numquam bonos nom improbi vexant: Deus
Ulciscitur pios, malos perdit male.


page 254, image: s254

SAEPE EXPUGNAVERUNT.

SAepius a primis nos hostis barbarus annis,
Sic mecum cives dicite, sancta cohors:
Saepius heu misere vexavit barbarus hostis:
Delevit nostrum nec tamen ille genus.
Captorum inscripsit plagis et corpora sulcis,
Horruit intorto verbere secta cutis.
At rupit dextra tristissima vindice lora,
Qui fortis terras et regit astra, Deus.
Turpia, iuncta ferant cum multo, damna, pudore,
Oderunt quite, qui tua tecta Sion.
Instar sint herbae, tectis quae surgit in altis,
Subiectae nullus quam fovet humor aquae.
Unde manus nemo repletque, refertque maniplos,
Et bene praeteriens nemo precatus ait:
Gratia divini vultus messoribus adsit,
Aethereaque [Reg: Aetheriaque] bonus vos Deus auctet ope.

PSALMUS CXXX.

Non sancta vita, sed Dei clementia
Iustos facit: nemo bonus coram Deo.

DE PROFUNDIS CLAMAVI.

SUpplice, in abruptum delatus, voce barathrum
Clamo: da facilem te mihi magne Deus.
Magne tuas aures Deus o mea verba penetrent.
Singultusque, quibus pectora rupta sonant.
Crimina si statuas iusta suspendere lance:
Quis quaeso in poenas, quis satis unus erit?


page 255, image: s255

Nemo nitet vitiis mortali semine purus,
Nec quidquam per se vita probata valet.
At facilis Pater es, nec inexorabilis ulli:
Nec minus et causa, cur metuaris, habes.
Hinc venit auxilii menti fiducia, firmum
Hinc verbo robur concipioque tuo.
Non sic luciferi optat languidus ora morantis,
Moenia nocturnus qui vigil urbis obit:
Ut mea suspirat te mens, exspectat in horas
Et cunctas, vitae portus et aura meae.
Spes si vestra Deus, quis natis sanguine Tharae
Clara per innumeros fama refulget avos.
Nam penes est pietas, clementia, gratia solum,
Solus et est placido numine totus amor.
Ille dabit veniam noxis, et lucida poenis
Exemptos celsa ducet in astra via.

PSALMUS CXXXI.

Te numini committe totum, simplici
Fiducia animi: odit superbiam Deus.

DOMINE NON EST EXALtatum cor.

QUi mundi rerum genitor moderaris habenas,
Non circumscriptum tempore numem habens:
Non mihi fastus inest, oculis non efferor ultra
Quam par: ite a me verba superba procul,
Non sequor inflatae fallacia somnia mentis.
Aereas votis non iuvat ire vias.


page 256, image: s256

Nam cum spectarem quondam sublimia, verbo
Nec mihi curae animum composuisse tuo:
Nutricum qualis depulsus nectare vagit
In cunis infans, mens mea talis erat.
Quisquis es, Isacidum in Domino spem pone fidemque,
Et mutent animum tempora nulla tuum.

PSALMUS CXXXII.

Ecclesiam, populus rogat, seruet Deus,
Promissione motus, et rem publicam.

MEMENTO DOMINE DAVID.

O Mundi venerande sator, qui solus et unus
Es consorte carens tempus in omne Deus:
Sis memor Isaidae, subiit quod robore cumque
Huc et non fracti pectoris usque mali.
Numinis incensus qui cum iurasset amore,
Contulit in votum talia verba suum:
Non ego tecta domus nostrae, non nota subibo
Limina, non solito membra toro referam:
Ante mihi fuluis veniet circumdatus alis
Non accersitus somnus in ossa mea:
Area quam tandem mihi sit praeclara reperta,
Atria qua fiant templaque digna Deo.
Ecce sacra nobis David in urbe repertam
Hanc Ephrataei nuntia fama refert:
Qua fortunatis iuga surgunt ardua silvis,
Sanctus et aspectat desuper arva Sion.
Ibimus o igitur, delubraque clara petemus,


page 257, image: s257

Voluamurque genu prociduo ante Deum.
Huc ades, et pede dexter adi tua tecta secundo
Tu Pater, et pacti conscia cista sacri.
Iustitiae sumant mystae velamina, sancta
Gaudia laetanti pectore turba ferat.
Sceptra, precesque tui ne regis neglige, propter
Eius et Isaiden usque tuere domum.
Sed facies, nec te Genitor sententia vertet,
Astringis certa qua tua verba fide:
Regali faciam solio de semine natus
Davidis sedeat tempus in omne mei.
Quinetiam si nostra colent decreta minores,
Quae sacer et vatum spiritus ore canit:
Sceptra ferent ipsi, seriesque futura nepotum,
Iuraque ab his regnis cetera regna petent.
Namque Sionaeas, terris magis omnibus, oras,
Sedem ubi delegi, me coluisse iuvat.
Hic ero, se mea vox ista iactabit in arce,
Hic pandam iustis hospita tecta viris.
Hinc dabo, tondatur maturos annua partus,
Quae solvet multa semina terra fide.
Non malesuada fames, non hic habitabit egestas:
Sedibus effugiet noxa repulsa piis.
Veste sacerdotes fulgebunt pacis amicti,
Sanctorumque colent gaudia pura domos.
At laurus sese vernis ut subicit horis,
Gloria se regni tollet Iessiaci:


page 258, image: s258

Illustrem, sacro quae splendeat igne, lucernam
Concinnabo uncto tempus in omne meo.
Impietas turpi, ceu veste, pudore tegetur:
Huic cinget clara luce corona caput.

PSALMUS CXXXIII.

Nil pace, nil est pulchrius concordia:
Haec est ubi, caelestium est ibi pater.

ECCE QUAM BONUM.

ECce pios inter quam res concordia dulcis,
Quam felix fratrum pace quieta domus?
Assyria Aronis ceu spirant tempora nardo,
Quae fluit in barbam, vestis et inde sinus:
Sic gratos iactat concordia mitis odores,
Sic dulcis socium suaviter afflat amor.
Hermonius qualis subiectos stillat in agros
Ros, tua fecundat qualis et arva Sion:
Ubertim ditat pax aurea corda, suosque
Cultores omni prosperitate beat.
Quo pax et positis habitat concordia telis,
Degit eo, caeli qui regit astra, loco.

PSALMUS CXXXIIII.

Qui serviunt Ecclesiae, nomen Dei
Et invocet, et praedicet, laudent, anant.

ECCE NUNC BENEDICITE.

SUnt quorum templi veneranda palatia curae,
Mandato facitis qui sacra more Deo:
Nox [(reading uncertain: print faded)] favet, obscuris citharaeque lyraeque sub umbris


page 259, image: s259

Ut reddant dulces, tangite fila, sonos:
Omnia quem fiunt per, quem per et omnia constant,
Non intermissa dicite voce Deum.
Ad delubra manus, et tecta faventia votis
Tendite: qua par est tollite laude Deum.
Dicite: Fortunet vos vestraque cuncta Sionis
Incola, qui terras fecit, et astra poli.

PSALMUS CXXXV.

Benignitas Dei ferenda laudibus:
Mentita nil sunt, et iuvant nil numina.

LAUDATE NOMEN DOMINI.

COelicolum pueri regem celebrate, virique:
Laude Dei famuli nomina ferte Dei.
Qui sacra servatis templi delubra ministri,
Pinguia in ardentes et datis exta focos:
Qui bonus est, memorate bonum, sanctisque suave [(reading uncertain: print faded)]
Illius nomen dicite carminibus.
Nam toto legit e mundo Israele natos,
Thariadas sortem iussit et esse suam.
Maximus immenso virtutis robore pollet,
Maiestate omnes exsuperatque deos.
In caelo quae vult dextra terraque potente,
Navigerique gerit fluctibus Oceani.
Telluris nebulas educit viscere, caeli,
Fulmina de liquidis et iaculatur aquis.
Euocat et ventos specubus quibus addidit atris,
Qui perflant terras, quaque iubentur eunt.


page 260, image: s260

Primigenos mactat fetus pecudumque hominumque
Qua fusca Aegyptum Nilus inundat aqua.
Prodigiis vexat Pharium cum gente tyrannum,
Turbatosque rubri mergit in ima freti.
Et subigit populos, iugulat regesque ducesque,
Et Basana tuos, et Cananaea tuos:
Isacidis ut det felicia iugera terrae,
Promissae soboli iuste Abrahame tuae.
Circumscripta Deus non est tua gloria fine,
Et quod habes, omni tempore nomen habes.
Iura tuis reddes aequus, facilisque furoris
Te declarabis paenituisse tui.
At statuae quid sunt nisi numina vana, metallo
Est docta artificis quas fabricata manus?
Ora et habent sane, sed nulla sonantia verba:
Lumina, sed quae nil clausa videre queant.
Aures, quae numquam penetrat vox edita: nares,
Ad quas non umquam nidor et aura venit.
His similes sint, qui tales fabricantur, et illis
Stultam adhibent falsa credulitate fidem.
Isacidae laudate Deum, laudate tuentes
Amramidae templi tecta sacrat Deum:
Levigenae celebrate deum: quicumque timetis
Numina magna Dei, commemorate Deum.
Gloria lausque Deo, Solymis operosa tenenti
Templa, Sionaeo conspicienda iugo.


page 261, image: s261

PSALMUS CXXXVI.

Fides Dei, benignitas, clementia,
Numero carent, mansura saeclis [Reg: saeculis] omnibus.

CONFITEMINI DOMINO QUOniam bonus.

PErpetuae, Dominum caeli, terraeque marisque,
Quo non est magno maior in orbe Deus:
Tollite perpetuae, quo par est, laudis honore:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Tollite voce Deum grata linguaque deorum:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Ore ducemque ducum, regemque extollite regum:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Qui dextra solus patrat miranda potente:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Qui caelum e nihilo sapienter, et extudit astra:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Qui circumfuso dispandit in aequore terras:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Qui solem, gelidae qui finxit cornua lunae:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Solem, qui terrae flammis opera omnia lustret:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Lunae, cum stellis quae noctis temperet horas:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Corpora qui mactat primos Aegyptia fetus:
Nam bonitas eius maxima fine caret.


page 262, image: s262

Eximit Isacidas vinclis, rigidaque catasta:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Robore porrectae dextrae, firmoque lacerto:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Concreta rubri maris aequora dividit unda:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Ire dat Isacidis salsas impune per undas:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
In mare deturbat Pharium cum milite regem:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Per silvasque suos ducit, per et invia lustra:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Excutit et sceptris, reges mactatque potentes:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Occidit magnosque duces, saevosque tyrannos:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Vindice Amorrhaeum laeto dat Seona dextra:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Argobium iugulat regem Basanidos Oggum:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Distribuit captas urbes, assignat et agros:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Dividit Isacidis terrae Chananeidos arva:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Qui memor est nostri, qui rebus servat in arctis:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Qui libertatem dat, saevis vindicat armis:


page 263, image: s263

Nam bonitas eius maxima fine caret.
Qui cunctis largus vitam victumque ministrat:
Nam bonitas eius maxima fine caret.
Concelebrate Deum caelestia templa tenentem:
Nam bonitas eius maxima fine caret.

PSALMUS CXXXVII.

Irrisiones hosticae turbae solo
Babylonico queruntur exules Deo.

SUPER FLUMINA BABYLONIS.

EUphratis propter dum littora curva sedemus,
Quos procul a patria barbara terra tenet:
Ante oculos veluti praesentis imago Sionis
Haeret, et heu lacrimis lumina fessa tument.
De ramis salicum pendet citharaeque lyraeque,
Pollice nec reddit barbitos icta sonos.
At nodis qui nos gravibus vinclisque coercent,
A'maesta poscunt carmina laeta chely:
Cantica iam nervis sociate Sionia: nam quid,
Tempore tam longo plectra quid ista silent?
A'Solymis ne canant longa regione remota
Aeterni laudes carmina nostra Dei?
Si Solymes ullo sanctissima tempore menti
Exciderit vestri moenia cura meae:
Destituant citharam nervi: vox faucibus haerens
Non possit lingua dulce movere melos.
Ante sacrae dabitur recidiva [(transcriber); sic: recidua] videre Sionis
Atria, quam si quae res mihi dulcis erit.


page 264, image: s264

At tu qui poena sceleratos vindice multas,
Ne sit Idumaeae ne sine fraude furor:
Cum Solymae caderent, quo pergite, pergite, fundo
Urbis et ex imo vertite, dixit, opes.
Infelix Babylon, o terque quaterque beatus,
Qui factis reddet praemia digna tuis.
A'gremiis raptos, o terque quaterque beatus,
Qui franget natos ad tua saxa tuos.

PSALMUS CXXXVIII.

Pro liberatione gratias agit,
Quam prospicit Christo futuram principe.

CONFITEBOR TIBI DOMINE.

VImentis tota Genitor te magne celebro,
Heroas grates inter agoque tibi:
Templa adeo, sacras humilis proiectus ad aras,
Divinum merito nomen honore fero.
Praeditus expono, certissima pignora mentis,
Es qua, perpetua cum bonitate, fidem.
Nam das, pollicitus quam, multo plura, tuique
Nominis inde decus maius in ora venit.
Non spes vana cadit: tangunt te vota, tuaque
Robora firma mihi sufficiuntur ope.
Extollunt reges, dicunt tua facta tyranni,
Et certa laudant verba probata fide.
Commemorant mores, Domini decreta celebrant,
Laus sit quanta canunt, gloria quanta Dei:
Ipse sedens humiles caeli qui respicit arce,


page 265, image: s265

Et videt, et tumidos perdomuisse potest.
Eripis in medio versantem turbine leti:
Nulla mihi per te vis inimica nocet.
Quae tua cuncta potest, hostis, dextram obicis, irae:
Tela tulit pro me, tela feretque Deus.
Ipse meam peraget causam, facilisque bonusque
Ipse suum numquam deseret auctor opus.

PSALMUS CXXXIX.

Quicquid sumus, Dei sumus: Dei in manu
Sunt facta, dicta, cogitata pectoris.

DOMINE PROBASTI ME.

MAgne parens, qui fine cares, et originis expers,
Cuncta regis nutu, cuncta fovesque tuo.
Tu latebras animi rimaris, et intima mentis:
Scis stans quidquid ago, quicquid agoque sedens.
Vota vides animo nondum formata: cubantem
Circumdas, custos ad latus ire soles.
Omnia nostra audis, nosti omnia, et omnia cernis:
Quin te nec linguae dicta futura latent.
Tu dextrae, tu me Genitor virtute potentis,
Sum quod et atergo, sum quod et ante, facis:
Emissumque tuo me numine matris in auras
Ventre, tuum ex omni parte tueris opus.
Omnia quae mecum tacita dum mente voluto,
Vincor, et ingenium non capit illa meum.
A'flatu quonam fugiam, quo currere pergam,
O'Deus a vultus lumine magne tuo?


page 266, image: s266

Es praesens, nitidum si scandere coner Olympum:
Es praesens, tenebris si nigra regna petam.
Rubra coloratas nobis aurora det alas:
Oceani ulterius littora curva habitem:
Non illic minus aetheria ditione tenebor:
Non illa mundi non ero parte tuus.
Si mecum: nebula involuar, caligine condar:
Omnia sunt medio lucidiora die.
Nox tibi nox non est, certant cum luce tenebrae,
Et nebulae clari luminis instar habent.
Tu sensus, animi motus moderaris et ipsos:
Quod sum, quod vivo, gratia magna tua est.
Quod propter grates tibi ago, ingeniosa Creator
Et miror tua quae dextera facta gerit.
Ossa tibi nostri sunt cognita corporis, ante
Quam rude materno viscere pondus eram.
Tenuibus ut filis, terrae quam fingerer alvo
Ante, tuis oculis conspiciendus eram.
Omnia signaras praemensae tempora vitae,
Exacte quo sunt scripta futura libro.
Quam Deus est operum ratio memoranda tuorum,
Consilii quam sunt pulchra reperta tui?
Quorum qui tenet numerum comprehendere, dicet
Idem turbati quae sit arena maris.
Nec tamen illa omnia non cogito tempore, menti
Et vigili pariter noxque diesque refert.
Impuros o si, qui gaudent sanguine, mactes,


page 267, image: s267

Et quorum faciunt ad scelus omne manus.
Ite procul sontes, tumida qui voce superbi
Impia in aeternum solvitis ora Deum.
Numinis aversor spretores, hostibus hostem
Esse tuis, quis cum pax mihi nulla, iuvat.
Improbaque colubros magis horreo pectora: venit
Hinc illis odii maxima causa mei.
Hoc ita sit Genitor quod scis, scis omnia quando,
Arcanum necte fallere cordis habet.
Quae mihi mens maneat, vadentem passibus aequis,
Est qua iustitiae semita sancta, rege.

PSALMUS CXL.

Fraudem bonis molitur impius: tegat
Vindex pios Deus, malos perdat male.

ERIPE ME DOMINE AB homine.

DExter ades, fer opem, miserum defende, tuere
Vindex, a turba, quae scelerata, Deus.
Ne quando noceant prohibe, qui pectore versant
Bella per insidias dissimulata mihi:
Qui diri dentes acuerunt more cerastis,
Et linguis virus dipsadis instar habent.
Quos venit medios inter furor eripe saevis,
Intentant qui vim telaque stricta, viris:
Ignari pedibus qui tendunt retia, caecos
Et casses, in quo praecipitatus agar.
Te Dominumque loquor Deus, auctoremque salutis:


page 268, image: s268

Excipe sollicito quas damus ore preces:
Arma, manusque meae, mea sola potentia, cuius
Post clypei perago tegmina bella latens.
Non optata malis umquam scelerata secundes,
Ne sumant animos turba superba sibi.
In caput eveniant in me meditata nocentum [Reg: nocentium] ,
Involutant sese consiliisque suis.
Fulminibus flagrent icti, telluris in imos
Non emersuri praecipitentque specus.
Impius impuro successibus ore carebit:
Iusta ruina malos, exitiumque manet.
Iudice te, certum est, inopes causamque tenebunt,
Et tua perpetua nomina laude ferent:
Tempore quo tandem felici sede reposti
Aspicient vultus lumina sancta tui.

PSALMUS CXLI.

Exul Deo lacrimas dicat: se verberet
Mavultque sanctus ore, quam laudet malus.

DOMINE CLAMAVI AD TE.

O Pater, o hominum superumque aeterna potestas,
Qui nescis fine, principioque cares:
Has tibi Davides lacrimas pro thuris [Reg: turis] honore,
Pro ferto palmas, devia lustra colens.
Ah ergo exaudi querula te voce vocantem,
Et tua sint votis numina prona piis.
A'te ponatur nostrae custodia linguae.
Inclinata bonas mens terat usque vias.


page 269, image: s269

Sint procul a nobis mores, atque improba vota:
Non umquam sedeat mensa scelesta mihi.
Lingua viri potius sancti me verberet, ungat
Quam caput hoc scelerum munere plenus onyx.
Illa quidem nullo non prodest tempore: frangit
Hic vires, animi debilitatque decus.
Quam pestem contra sacrum tutumque creator
Ut praestes, voti summa caputque mei est.
Praecipites subito saxo turbentur ab alto,
Quos tumidum impuro non pudet ore loqui.
Ut discat qui se cumque ad meliora recepit,
Quam suavis dulci vox fluat ore mihi.
Sulcatae veluti glebae telluris, opacis
Disiecti tenebris corporis ossa iacent:
Nec tamen a te usquam detorqueo lumina mentis:
O vitae ne sit non tibi cura meae.
Ne capiar pedicis, mihi quas posuere nocentes:
Incassum tendant retia caeca mihi.
Impius ipse suos in casses decidat: omne
Effugiam tutus, te comitante, malum.

PSALMUS CXLII.

Vates precatur haec specu clausus: pii
Idem precantur, quos tyrannis opprimit.

VOCE MEA AD DOMINUM.

VOce preces moveo querula, sublimia celsi
Et caeli votis impleo tecta meis.
Fons rerum, qui cuncta moves, qui cuncta gubernas,


page 270, image: s270

Et quae sunt, fuerant, quaeque futura, facis:
Angores, ad te tristissima brachia tendens,
Effundo mentis, notificoque tibi.
Nec me non animi curis dissolvis, et atro
Quae correpserunt corda timore levas.
Ire vias hostis conanti retia sanctas
Ponit, et insidias, perniciemque struit.
Ad partem spectem dextram, spectem ve sinistram.
Agnoscat qui me nullus amicus adest.
Effugii non est locus: eheu deseror, omni
Spe, qua sustenter, destituorque miser.
Ad te confugio: te nobis praeter in orbe
Viventum [Reg: Viventium] non est, qua lever, ulla salus.
Exaudi querulos singultus ore cientem:
Nam medio leti turbine versor ego.
Eripe me, trepidis, hosti, spes unica, rebus,
Robore qui multo plus opibusque valet.
Hanc animam tetro de carcere solve malorum,
Ut tua perpetua nomina laude feram.
Ad me convenient sancti tua dicere facta,
Et meriti famam concelebrare tui.

PSALMUS CXLIII.

Tribunal ad Dei suam nemo potest
Causam tueri: sola servat gratia.


page 271, image: s271

DOMINE EXAUDI ORAtionem.

OMnipotens, cui non ortus, nom terminus aevi,
Qui mundi regnum solus et unus habes:
O'praebe faciles miseris singultibus aures,
Proque fide exaudi, iustitiaque tua.
Non ex iure manu consertum posce: tenere
Nemo Deo causam iudice, nemo potest.
Me ferus hostis agit, me terrae affligit, in antri
Compingit, veluti funera maesta, specum.
Estur [Reg: Ederetur] ut occulta curis putredine pectus,
Mens intenta suis et micat aegra malis.
Nec tamen haec inter, dum tempora corde voluto
Prisca, subit mihi spes non opis ulla tuae.
Cuncta refert animus patribus quae dona dedisti,
Et recolit dextrae tot benefacta tuae.
Hinc tendo palmas, ut tellus postulat imbres
Sicca, animus Pater et te meus ambit opem.
Temporis adde moram parui, mens aegra fathiscet [Reg: fatiscet] :
O'tua sint precibus numina prona meis.
Ne patrii avertas mitissima lumina vultus:
Cur fiam, veluti quos tulit atra dies?
Mitis in aure sonet mature gratia nostris,
De cuius mea spes pendet amore Deus.
Ad te qua veniam, quem specto, tutus ab hoste,
Munere non gnaro, sit via nota, tuo.
Ad te confugio, dextra me vindice servans,


page 272, image: s272

Ne noceat misero vis inimica, veta.
Observare doce tua iussa, gubernet euntem
Qua mandas, flatus aura beata tui.
Te propter nomenque tuum mihi redde salutem,
Auxilium trepidis rebus et affer opem.
Discute terrores mentis, miserosque tumultus,
Proque tua aerumnis eripe iustitia.
Perde feros hostes, patrio me amplectere amore:
Nam mea mens seruit dedita tota tibi.

PSALMUS CXLIIII.

Sunt iura, leges, populi oboedientia,
Victoriae, triumphus et, munus Dei.

BENEDICTUS DOMINUS DEUS meus.

GRatia magna Deo, qui saeclis [Reg: saeculis] omnibus exsors
Consortis, mundi maxima sceptra tenet.
Nam me, bellorum rex, saevos armat in hostes,
Monstrat et invicta spargere tela manu.
Arx, rupes, murus, clypeus bonitate perenni
Nam caput hoc inter mille pericla tegit:
Sub sceptrumque suam gentem subiungit, et arva
Finibus immensis vix obeunda, meum.
Quid tamen est homo quid, rerum suprema potestas,
Cui tantum curae contigit esse tuae?
Est homo per noctem visi ludentis imago,
Umbrae, quod vivit tempus, et instar habet.
Ultor ad ipse tuam descendas aethere famam,


page 273, image: s273

Et dextra, fument ut, iuga summa preme.
Fulmina stringe fugam facient: iace tela Creator,
Nullus in hostili corpore sanguis erit.
Porrecta caelo dextra me tolle per undas,
Ante niger claudat quam liquor ora mihi.
Nulla ab amore tuo quem vis deduxerit umquam,
Me tege, ne mala det barbara turba mihi:
Pectore quae versat scelerato crimina, diras
Et manibus fraudes, et gerit ore scelus.
Servatus faciam invictae praeconia dextrae:
Te lyra, te citharae, te mea lingua canet.
Tu donas stabili regesque ducesque salute,
Et trucibus prohibes ensibus Isaiden.
Sacrilegae insanos gentis compesce furores,
Quae manibus fraudes, et gerit ore scelus.
Succrescant nati, viridis se vere tepente
Ad vitreas quantum subicit alnus aquas.
Atria marmoreae stent per velut alta columnae,
Eximio Nymphae corpore conspicuae.
Horrea distendant non deficientia fruges,
Cellula sit locuples, sitque referta penus.
Suppleat innumeras caulas fetura, valentes
Plaustra trahant, subigant arva serenda boves.
Moenia non rumpant hostes, non barbara quisquam
Vincla gerat, fora per iurgia nulla sonent.
Fausti, contingunt quis talia, tantaque fausti
At magis, es quorum Rexque Paterque Deus.


page 274, image: s274

PSALMUS CXLV.

Benignitatis et Dei potentiae
Sunt plena cuncta, maximeque Ecclesia.

EXALTABO TE DEUS MEUS.

EXtollam merita te rex sanctissime laude,
Et dicam nomen tempus in omne Dei.
Te quam longa dies recinam, famamque vocabo
Usque meo ad caelum carmine, et usque tuam.
Sis opibus quantus, sis maiestate verendus
Qualis, an ulla hominum dicere lingua potest?
Te nati natorum, et qui nascentur ab illis,
Virtutemque canent saecula mille tuam.
Ipse decus, nullis decus enarrabile verbis,
Ornatus referam divitiasque tui.
Gesta tuae mea lingua manus miranda loquetur,
O numquam similem, numquam habiture parem:
Quae tua sit pietas cunctis memoretur ut aevis,
Iustitiamque Dei fama loquatur anus.
Et bonus et placidus Pater es, veniaeque paratus,
Tardus et irasci fulmina rara iacis.
Mitis es, et leni pro mansuetudine numquam
Ipse tuum tractas durius auctor opus.
Te laudat series operum numerosa tuorum,
Et memorat nomen concio sacra Dei.
Tollit in astra decus regni, veneratur, honorat,
Imperiique canit gloria quanta tui:
Per gentes virtus ut divulgata feratur,


page 275, image: s275

Notescat sceptri famaque lausque Dei.
Non est meta tuo regno, non terminus aevi:
Imperium tempus durat in omne tuum.
Nutantes fulcis, quibus et genua aegra trahuntur,
Attollis duro, qui cecidere, solo.
Quae terris vivunt animantes lumina vertunt
Ad te, sperati cum venit hora cibi:
Vertunt, et largus praebes alimenta, penuque,
Quas poscunt, gratis divite promis opes:
Ut membris saturae vegetis nil crastina curent,
Et munus faciant, officiumque suum.
Iustus es, et quaecumque facis sunt iusta, manusque
Sunt sine fraude tuae, sunt sine labe tuae.
Es praesens, adeunt ad te qui pectore puro,
Et corde auxilium non dubitante petunt.
Quae sancti voluere facis: non vota morantur
Iusta bonos, audis quos, facilisque iuvas.
Diligit et servat, qui se venerantur, amantque,
Perdit at excisos, corda scelesta, Deus.
Lingua feret Domino laudes mea, facta sonabunt
Omnia quae vivunt, tempus in omne, Dei.

PSALMUS CXLVI.

In unico Propheta spem locat Deo:
Solus iuvat hic, humana fallunt omnia.


page 276, image: s276

LAUDA ANIMA MEA DOMINUM.

MEns animi caeli Dominum consorte carente,
Qui, nullo quod erat, desinet esse die:
Mens age voce Deum celebra: dum spiritus artus
Hosce, feram Domini nomina laude, reget.
Corpore donec in hoc lumen vitale videbo,
Sacra canam cithara carmina, sacra lyra.
Regibus in magnis ne spem, ne ponite nulla
Mortali, pote qui parte iuvare, sato.
Nam simul ac tenuem subito mutantur in umbram,
Exigua et magnum funus arena tegit:
Vota caduca animo rapidae formata procellae,
Quidquid et optarunt, ventus et aura tulit.
Isacidum felix regi qui fidit, et uni
Pectore se credit non dubitante Deo:
Qui mare, qui terrras, qui lucida condidit astra,
Est cuius nullo tempore lapsa fides.
Qui ius oppressis reddit, frugesque ministrat,
Pascit et exiguo milia multa cibo.
Qui duris solvit religatos brachia nodis,
Rumpit et invicta ferrea vincla manu.
Illustrat captos oculis, vestigia firmat
Claudis, attollit qui cecidere solo.
Iustus habet caros iustos, regione remota
Qui veniunt, viduas, corporaque orba tegit.
Coepta iubet careant successibus impia, mandat


page 277, image: s277

Ad nihilum recidant, quae statuere mali.
Est tibi sitque Sion rex o sanctissime, semper
Qui regit et terras et regit astra Deus.

PSALMUS CXLVII.

Et corporis et animi bonis auget suos
Numen: agit hinc grates Deo vates pius.

LAUDATE DOMINUM, QUOniam.

ET decet, et fas est rerum celebrare parentem,
Iusta Dei laus est, pulchra, venusta decens:
Qui reparat muros Solymae, extorresque reducit,
Quos tenet a patrio terra remota solo.
Eximit attonito maestas qui pectore curas,
Mulcet et aetheria vulnera cordis ope.
Qui nitidis numeros stellis et nomina ponit,
Praecipit et certis ire redire viis.
Est cuius robur, virtus, sapientia tanta,
Scrutari nemo quam ratione queat.
Afflictos terra dextra qui tollit amica:
Sternit at immundo corda superba solo.
Instaurate choros, voces inflectite cantu,
Fila Deo citharae, fila movete lyrae:
Qui caelo inducit nubes, pluvialibus undis
Arvaque cum pratis, et iuga celsa rigat.
Gramine qui colles vestit, quaerentibus escam
Dat brutis, pullis corue nigerque tuis:
Quem non robur equi, quem non iuvat ardua cervix,


page 278, image: s278

Non bellatoris fortia crura viri.
Cui sunt grata suum metuunt quae pectora numen,
Ipse quibus restat spes nisi nulla Deus.
Affice laude poli Solymae terraeque parentem,
Magna Sion celebra nomina voce Dei:
Moenia qui servat, qui portas obice munit,
Largitur natis et bona mille tuis.
Candida tranquillae qui donat tempora pacis,
Et tua triticeo viscera farre replet.
Qui, quod ait, facit illud: opus cui sola voluntas:
Quae loquitur, rata sunt omnia verba, Deus.
Spargit in arva nives lanarum more volantes,
Quaeque, cinis veluti, cana pruina cadit.
Grandineas glacie inspicat, sua tela, sagittas,
Et vi concretam frigoris urit humum.
At Zephyris rursus spirantibus arva resolvit,
Et iubet admissis amnis inundet aquis.
Iura dat Isacidis, leges Israele natis,
Notaque non ullis gentibus ante sacra.
Curat enim, cretos et amat de semine Iudae:
Non reliquos populos talia dona decent.

PSALMUS CXLVIII.

Caeli, Deum, Sol, Luna, clara sidera,
Aer, solum terrae, fretumque praedicent.

LAUDATE DOMINUM DE COELIS.

AUrea convexi celebrate volumina caeli,
Orbes aetherei [Reg: aetherii] tollite laude Deum.


page 279, image: s279

Qui numquam coepit, qui nun quam desinet auctor
Naturae, quod vult solus et omne potest.
Aligerae genii mentes, turmaeque volucres,
Dicite caelesti carmina laeta patri.
Dic decus astrorum Sol, dic argentea Luna,
Sidus et Arcturi, Pleiadumque chorus.
Obliquo sectus limes curvamine, caeli
Ignea vis, pluviae pendulus humor aequae.
Quae subito ad verbum mundi positura creata
Emersit, constans in statione sua:
Dum servat certasque vices et tempora certa:
Edita vim tantam vox habet una Dei.
Collaudate Deum pisces, et grandia cete,
Et fontes, fluvii, caerulaque unda maris.
Grando, nives, praepes fulmen, tepidique vapores,
Eurus, et Argestes, et Notus, et Boreas:
Qui prompti mandata Dei fecisse, cavernis
Erumpunt terrae, quaque iubentur eunt.
Umbrosi colles, qui tangunt sidera montes,
Et cedri, et pini, pomiferumque nemus.
Quae per humum reptant, errant quae animalia silvis,
Aera qui pennis grex volucrumque secat.
Cum populis regesque suis, magnique tyranni,
Cum nymphis iuvenes, cum senibus pueri:
Augusti celebrate omnes divina parentis,
Nec caelum, nec quae nomina terra capit.
Qui populo dat regna suo, qui suggerit arma,


page 280, image: s280

Isacidae cuncti tollite laude Deum:
Isacidae, sibi posthabitis quos gentibus unos
Delegit, sortem iussit et esse suam.

PSALMUS CXLIX.

Et servat, et tegit, pios et vindicat,
Ac ense verbi in improbos armat Deus.

CANTATE DOMINO CANTICUM.

CVi mare, cui tellus, cui paret maximus aether,
Qui finem nescit, principioque caret:
Non audita prius, non carmina lecta parenti
Dicite, quem colitis concio sacra, Deo.
Auctorem vestrum laudate Israele nati,
Laete tuique Sion nomine regis ova.
Divinum sociis numen celebrate choraeis,
Ad citharaeque sonos, filaque docta lyrae.
Et favet, et praestat populo Deus ipse salutem,
Qui pia non patitur ludere vota suo.
At quo desertos, quos robore vindicat ultor,
Pendet ab auxilio spes quibus una Dei?
Clausa sinu tacito magna sua gaudia narret,
Voce palam Domini nomina quisquis amat.
Laudibus et noctes, et ducite carmine somnos,
Iniciat radios in pia vota dies.
Lingua Deum cantet, rotet anceps dextera ferrum,
Et vocet ad poenas suppliciumque malos.
Aerata reges religentur compede, vincti
Stentque duces versas in sua terga manus:


page 281, image: s281

Ut sancti, quod fas, iure experiantur, ad astra
Victoresque decus, famaque parta levet.

PSALMUS CL.

Tuba, lituus, syrinx, chelysque, et tympanum,
Vox omnis et rerum celebret principem.

LAUDATE DOMINUM in sanctis.

AEternum laudate pii Dominumque patremque,
Qui solus templi sanctus in aede sui est.
Dicite, qui magnum caeli glomeravit in orbem,
Hoc virtute sua servat et auctor opus.
Commemorate, sacra qui maiestate verendus
Rex unus mundi maxima sceptra [(reader); sic: scptra] tenet.
Gesta Deum propter, propter sua carmine facta
Tollite, perpetuis facta canenda modis.
Buccina det sonitum, clarum tuba concava cantum:
Fila Deo blandae tangite docta lyrae.
Tundite terga boum, festas agitate choreas,
Multiforos fundat tibia longa modos.
Tympana cum crotalis, cum nabliis aera movete,
Et recrepent dulces cymbala rauca sonos.
Quicquid habet vitam, caelestia munera, laudet,
Concelebret, spirat quicquid in orbe, Deum.

FINIS.


page 282, image: s282

MAGNIFICO ET NOBILI VIRO DUDALRICHO MORDISIO Iure consulto clariss. et AUGUSTI Electoris Saxonici Consiliario, ADAMUS SIBERUS.

MORDISI antistes sacri clarissime Iuris,
Misniacique idem gloria rara soli:
Quem non per rupes, sed adimus florea tesqua:
Exiguae veniam te mihi posco morae.
Qui tulit insignis funda citharaque, Poetae,
Pro pastorali regia sceptra pedo:
Dum Libani nemora et lustro Iordania tempe,
Expressi Latiis aurea scripta modis.
Quae perfecta foras iam iamque datura, sacrare
AUGUSTO voluit nostra Camena Duci:
Caesaris, inter habet, quorum est electio munus,
Qui nunc praecipuum nobilitate locum.
Nam quia Pieriis facit otia grata puellis,
Legere has sedes qui [(reading uncertain: corrected to quae by some reader)] regione sibi:
Cur Maecenatis memori non mente corollas,
Grata sui ponant munera temporibus?
Haec tibi commendo: tu vatis vela secunda
Des desiderii magne patrone mei:
Atriaque ut pateant nostris Augusta libellis,


page 283, image: s283

Expedias adiutus, efficiasque viam.
Obstruit Uraniae non nostra Thalia Poetae,
Quem vagus e gelidis Aedera iactat aquis.
Non adeo me penna levat sublimis, ut altos
Confidam ingenio scandere posse toros:
Heroum, doctas it quorum fama per aures,
Turba caput lauro quos redimita premit:
Haerentesque illis multa cum laude coronas
Detrahere: a nobis sit furor iste procul.
Sed tamen in medio posita est quia musica palma:
Cur iter est aliis quo, via non mihi sit?
Vatibus aut cum tot foedi scribantur amores,
Et quos fert aetas nostra, priorque tulit:
Insanos aliique iterent, aliique calores,
Moribus exitium, perniciemque bonis:
Psaltria cur fraudi mihi sit repetita Camena,
Unde canant laudes virque puerque Deo?
Quid? licet, et fas est, ostro conferre quod ostrum,
Nec vinci semper turpe malumque fuit?
Quid? quod et e nostris non pauca monedula pennis
Quo sese possit pingere, forsan erit:
Spargere proque suis, quae numquam carmina scripsit,
In furta ut genus hoc cernimus ire palam?
Sed valeant fuci. Tibi trado carmina nostra:
Tu Domino reddes carmina nostra tuo.
Non sunt Palladia quae possint arce locari:
Sed tamen his certum est deteriora legi.


page 284, image: s284

Hoc mihi concedes, NaEVI i nec uterque negabunt,
Pectora qui Clario numine plena gerunt:
Non lingua reliqui facunda, animoque negabunt
Prudente, Augusti quos habet aula Ducis,
Praestantes, clarique viri: res temporis huius
Consiliis quorum publica freta viget.
Scilicet haud possunt doctis non scripta probari,
Divino nuper quae placuere viro:
Quem nunc immiti consumptum funere luget,
Quanta sub Arctoo Theutonis [Reg: Teutonis] axe iacet:
At meritum egregie res de se publica gaudet:
Unus quod iuvenes, erudiitque senes:
Ut fons transit iter populi, qui vertice montis
Decurrens multis dividit unus aquas.
Te Musae Aoniis enutrivere sub antris,
Ingenium dederunt, iudiciumque tibi.
Hinc cultusque tibi studiorum, et cura tuendi,
Quos miscet superis Castalis unda, viros.
Et dubitem, princeps mitem quin ad mea dextram
Sit porrecturus scripta favore tuo?
Exhausti assiduo noctesque diesque labore,
Ne studii fructum ventus et aura ferant.
Inviso nobis animus non carpitur auro,
Nec variis capto lucra pudenda viis.
In statione mea teneram doceoque iuventam,
Et mihi commissae frena guberno scholae:
Dumque libri tantum mihi sunt et carmina curae,


page 285, image: s285

Diversis nemo rite vacare potest.
Condita nostra colo non dextro stamina currunt,
Nec ventis agitur parva carina suis.
Hic nihil adicio: tua enim sapientia non me,
Aut infans patitur scribere plura pudor.
Ergo patrocinioque tuo mea scripta tuere,
Quod facis, et studiis perge favere bonis:
Ut tibi non cessent Musae benedicere, nomen
Perpetuoque tuum fama loquatur anus.

FINIS.


page 286, image: s286

ADAMI SIBERI CATECHESEOS, seu PIETATIS puerilis, libri II.


page 287, image: s287

ILLUSTR. PRINCIPIB. AC DOMINIS, D. ALEXANDRO Administratori Merseburgensi et Numburgensi, et D. CHRISTIANO, illustriss. Principis ac Domini D. AUGUSTI, Ducis Saxoniae, Imperii Archimarescalli et Electoris, Lantgravii Thuringiae, Marchionis Misniae, et Burggravii Magdeburgensis FF. ADAMUS SIBERUS.

IMpubis adeat sinite turba parvuli [(transcriber); sic: paruoli]
Ad me, beata Christus ipse Numinis,
Suprema cui rerum potestas omnium,
Proles aitine vero eos accedere
Vetate, templa caeruli quos aureae
Caeli manent, custodiunt quos angeli,
numquam angeli qui non mei vident Patris
Vultum, ignea manus atque flabilis, sacrum
Ad limen apparent et usque: maximi
Non est voluntas, optimique, credite,
Non est Parentis, pereat ut de puerulis
Vel minimus hisce. Vox suavis, gaudii
Vox plena, vox amabilis: Placet Deo,
Ergo, nihil quo maius est, Deo placet
Tenellula, minutulaque, vix dumque edita,
Quae turba pendet, ludit et circum ubera:
In cunulis dulcem capit quae somnulum,


page 288, image: s288

Adnutat, arridet suis, blandum tata
Ingeminat, et se librat in pedes, humum
Iam iamque signat primulis vestigiis,
Arundinem equitat, blaesulo voces sono
Reddit patris matrisque, tandem litteras
Eburneas et noscit inter, aemula
Aequalibus certatque diligentia?
Sic est: beati, ter beati et amplius
Pueri: oculis quam blandulis en aspicit
Adamulumque CHRISTUS, atque Abrahamulum:
Manus ut ambas porrigit Susannulae?
Iam poscit Hannae filium, Iosephulum
Ulnis fovet, mellita figit oscula
Abelulo: matres aperto stant sinu,
Nec est pudor, modo proximae sint, et bene
Dulcissimis CHRISTUS precetur liberis.
O'charitas aetatulam in primam Dei:
O'prisca pietas, ardor et parentium,
Dicare sua CHRISTO Deoque pignora.
Nam nunc quidem (heu perversitatem temporum)
Ad alia quis non potius omnia liberos
Adhibet furenter, quam venire ad te sinat
Fili Dei salutis auctor unice?
Natos equum corpus docet super edere
Thoon, Pholusque: furta Verris filius,
Et discit Autolyci, Euclionis colligit
Praesegmina unguium: dolis, calumniis


page 289, image: s289

Sycophanta pater hunc instruit, domestico
Parasitus exemplo ille fit: Baccho litant
Multi, colunt multi Paphi praeeuntibus
Divam parentibus: caput per, et pedes
In scelera praecipiti ruant ut impetu
Dat liberis occasionem, surdior
Fretoque Mundus turbido, nec filium
Dei,nec audit Tarsi alumnum, qui monet
Ut educemus in timore numinis,
Patrisque Christi disciplina infantiam.
At num suorum impune talis liberum
Abstractio a Christo sutura parentibus?
Futura vero, tum sed, irritus Dei
Cum sermo erit, quo scandalis denuntiat
Poenam: expedire et inquit, illis, pusio
Per innocens offenditur quos, alveo
Maris iacere saxea mole obrutos.
Tremenda verba, non modo parentibus,
Suis perire causa qui sunt liberis:
Pendenda diligenter animi sed mihi,
Tibique, sceptra quisquis est qui virgea
Manu geris. Non muneri satis tuo,
Non feceris, curae tuae si traditos,
Et litteris et disciplinis sedulo
Imbueris, ac Maronis illis aurea,
Vatumque caeci carmina explica patris:
Si Tullios proponis, et Demosthenas,


page 290, image: s290

Simul Quirina et Attica facundia
Toto ferant ut orbe nomen inclitum:
Cursum expedis si qui micant caelo ignium,
Naturae in intima ducis et penetralia:
Sunt ista pulchra, sunt praeclara, quis negat?
Sed Christus est quod non in illis, sunt nuce
Quae cassa cassiora multo: sine Dei
Scientia doctrina gladius est sibi,
Quo iugulat ipse sese, eam quisquis habet.
Pietatis ergo cura sit primordia
Proponere unica pueris, et maxima,
Ut quid veneni saeviat praecordiis
Miseri sciant, quam mentis inops, consilii
Expers, sit et pietatis omnis indigens
Nostrum genus: tum Patris indulgentia
Sit quanta, Patris optimique charitas,
Dulcissimum motus dedit qua filium
Nobis suum, qui vita, veritas, via,
Morti obtulit se pro salute publica.
Ducentur abs te turba sic ad optimum
Pusilla Christum, et testula imbibet recens
Nardique odorem, balsamique hedysmata
Caelestis halent aurulam actionibus
Per omne vitae tempus ut suavissimam.
Paeniteat ista te nec iterum ac saepius
Repetere, eundem et usque et usque tundere
Incudem, ut haereant: puer nec te bone


page 291, image: s291

Audire pigeat, voluere et revoluere:
Doctrina rediit cuius opera tempore
Nostro beata Euangelii, qui Thesbio
(Exsanguis atram livor ut frontem trahas.)
Baalis est aggressus aras robore,
Rasamque turbam, et impudicos flamines,
Discendo, ait, fio catechesin senex.
Exposita libris quae quod exstat plurimis,
Te sive Hebraeus sermo, seu Graius iuvat,
Sive Ausonum loqui tibi lingua sedet:
Magis movet quod et penetrat acrius
Numerus: eadem dulci lepore versuum
Condire placuit: addidi quibus preces,
Morumque leges, ut brevi libellulo
Pueri habeant, et unde discant in Deum,
Christumque, iustos sola quae facit fidem:
Et quo gerant sese modo, viris bonis
Cunctis modestiam ut actionibus probent.
Haec grata quo fiant magis discentibus
Tuo puer Alexander, et puer tuo
Hac Christiane inscriptione nomini
Nunc consecro in vulgus data, illustrissimo,
Cui paret ora Saxonis, Septemuiro
Satis. Ut esse quae parentis in scholis
Provincialibus docentur, ex nota
Cernatis illa, tradidere quae viri
Vobis boni, nunc et VOGELUS optimus.


page 292, image: s292

Orti pater materque regibus, genus
Dant inclitum vobis, et indoles bona,
Ad summa quaeque et expedita se exserit
Vis ingenii: iam quod decus non vos manet,
Quis non honos, forti paterna cum manu
Geretis olim sceptra? litteras quibus
Adiunxeritis si bonas, scientiam
Deique verbi, cerno vos pios fore,
Magnosque patriae principes: quod filii
Ergo sui det optimusque et maximus
Rerum Parens, et auctor altorque omnium.

GRIMAE, CAL. MAII, M. D. LXIII.


page 293, image: s293

CATECHESEOS, SEU PIETATIS PVErilis, Liber primus.

CAPITA CHRISTIAnae religionis.

DECALOGUS, SEU SUMMA praeceptorum Dei. Exodi xx. et Deuter. v.

EGo Deus: aliena numina ne colas:
Cave inaniter adhibeas Dei nomen: vacans
Soli Deo, Quiesce luce septima:
Honorem habe, ut vivas diu, parentibus:
Non auferas vitam alteri: non, serviens
Lasciviae, marita frangas foedera:
Afferre proximi bonis manum fuge:
Ne ficta mendax loquere testis crimina:
Non concupisces proximi domum tui:
Non concupisces coniugem, non servulos,
Asinum, bovem, nec quidquid ille possidet.


page 294, image: s294

EXPLANATIUNCULA.

HAEC caelitus per filium Amrami Deus
Manu notata duplici saxo sua
Decreta legum maximus nobis dedit
Et optimus, Sinaico olim vertice.
Non ullum erit numen, meum praeter, tibi:
Me solum amabis, servies soli mihi:
Me spem tuam, tuam vocabis gloriam,
In dextera mea reponens omnia.
Nam Dominus et Deus tuus sum, qui parem
Non ferre possum, sed parentum persequor
In liberis culpam: utor at clementia
In stirpem amantium mei millesimam.
Uti profane nomine metuas Dei:
Me laudibus fer, me celebra: nil bonum,
Nil esse rectum dixeris, quam maximi
Quod lingua loquitur, et facit manus Dei.
Sit sabbathi [Reg: sabbati] dies tibi sanctissima,
Totum meo te dede verbo, ab omnibus
Cessa tuis rebusque et actionibus,
In te suas ut explicet vires Deus.
Post me loco secundo honore, quo decet,
Patremque matremque, et magistros affice.
Quibus potestas est et in te: sic eris
Felix ab omni parte, vives et diu.
Ne caede polluas manus, irae dolor
Obliteretur [Reg: Oblitteretur] , ferui das voces rege,


page 295, image: s295

Iniurias patientia obteras, tuo
Promptus subire proximi periclum.
Amore casto, coniugi obstrictus tuae,
Cale, nec [(transcriber); sic: vec] ullam mente pellicem fove:
Stude pudori, temperantiam cole:
Obscena vita verba, factaque improba.
In rem tuam ne aliena convertas, tui
Sudore cum vultus tibi victum para:
Sis liberalis et benignus in bonos
Iuxta malosque, patrem initatus caelitum.
Testare vera, contine a mendaciis
Linguam, calumniisque: honori proximi
Serui: tueri cuius et famam stude,
Interpretari et in optimam partem omnia.
Non areae, non te cupido coniugis,
Ullius aut capiat rei quae proximi est;
Averte quae possint nocere, et ei omnia,
Tibi ipse quod facis, precare prospera.
Decreta nos cognoscere haec legis docent,
Vitiositas sit quanta nostra, criminum
Et foeditas, tum caelitum qua gaudia
Adeunda sint via bonorum praemia.
Haec praestet ipse maximi Christus Dei,
Qui factus est noster sequester, filius:
Iram merentur facta nostra numinis,
Nil et agimus homines, agamus ut omnia,


page 296, image: s296

CAPUT LEGIS MATTHAEI xxii. Marci xii. Lucae x.

Qui templa summa caelicum
Terrae, polique conditor
Tenet, Deum, regem tuum,
Patremque, rebus ceteris,
Toto, relictis, pectore,
Animoque toto, viribus
Mentisque totis dilige:
Ut cogites, agas nihil,
Nihil loquare, gloriae
Quod illius non serviat.
Hoc legis est primum caput,
Et summum, huic simile alterum.
Amore, quo te, proximum
Ama tuum: nemo sibi
Malum dat ipse infestior,
Damnumue: ab his iussis Dei
Lex tota pendet, et libri
Quaecumque vatum continent.

II. SYMBOLUM APOSTOLOrum, seu fidei Christianae compendium.

CRedo in Deum patrem, creavit omnia
Qui praepotens verbo suo e nihilo, tuens


page 297, image: s297

Et nunc regit, tellurem, aquas et aethera.
Et filium credo unicum Dei patris
In Christum Iesum, Dominus omnium sacri
Conceptus est qui Spiritus de numine,
Homo editus Mariaeque partu virginis:
Pilato Iudaeam regente Pontio,
Pendens latrones inter, affectus cruce,
Qui mortuus, sepultus est: ad inferos
Descendit, inque lucis oras tertia
Rediit die: ad caelumque conscendit, sedetque
Ad dexteram patris Dei, venturus est
Et inde vivos iudicare et mortuos.
In Spiritum credo Deum, sanctissimum,
Cum patre verum, filioque: catholicam
Ecclesiam credo: piis communia,
Remissionemque, veniamque criminum:
Et carnis excitationem a mortuis:
Vitamque saeclis [Reg: saeculis] quae manebit omnibus.

EXPLANATIUNCULA.

CRedo, parens et arbiter rerum deus
Aeternus, unus, optimusque et maximus,
Potente quod, cum nil forem, me dextera
Crearit, ut terram, mare, sidera, omnia
Et quae suo natura continet sinu:
Quod corpus hoc, et ista membra corporis,
Animamque vimque mentis, atque sensuum,


page 298, image: s298

Et dederit, et conservat: et bonus, fore
Patrem professus se mihi, quottidie [Reg: cottidie]
Victum ministrat, atque amictum, et quidquid est
Rerum, quibus carere vita non potest:
Periculis, discriminum fidissimus
Comes, quod arcet, et tuetur numine
Suo malis in omnibus, praeter meum
Meritum (queam nam quid mereri) maxima
Motus paternae charitatis copia.
Soli Deo omni emancipatum tempore,
Me pro quibus gratum esse par est, unicum
Et conditorem amare totis viribus,
Dominumque corde timere toto, laudibus
Patrisque nomen prosequi sanctissimum.
Credo quod a Parente numen numine,
Splendore splendor, luce lux, Deo Deus,
Acuum ante, verus, omne, par potentia,
Honore, maiestate genitus: flaminis
Sanctissimi satu potente, virgine
Homoque verus matre IESUS editus,
Christus meus sit Dominus et rex: perditum
Qui sempiternis destinatumque ignibus,
A'morte, solus, foeditate criminum,
Satanaeque laqueis, Tartarique carcere
Redemit, et me liberavit, divite
Non auro et argento: malis nostris caput
Subdens patrique factus in cruce victima


page 299, image: s299

Ut agnus innocens, cruore sed suo,
Cruciatibusque et morte tristi, et ad domum
Itione sontem: ut ipsius peculium
Sim, iustus, integer, beatus omnibus
Aevisque vivam in sancta regna caelitum
Translatus e sepulcro: ut ipse patria,
Patefacta ab imis manibus retro via,
Vivas domos colit, excitatus gloria,
Regit et Deus homo potente cuncta dextera,
Noster sequester, deprecator, pontifex:
Appareat donec suprema gentibus
Iudex die coram omnibus, poenas malis
Et irroget, donetque iustis praemia,
Interminatis quis fruantur saeculis.
Credo meae quod ad salutis vindicem
Christum queo, per arduum nec tendere
Vi mentis ingenique iter, nec credere
Habendo ei fidem: Deus sed Spiritus,
A'patre iuncto filium per numine
Qui manat ipse Euangeli potentia,
Solus novatae mentis aptitudinem,
Adhalat, excitat, vocat, trahit, rapit,
Splendore lucis dissipans claro suae
Cordis tenebras saxei: et vera fide
Beat, suo redditque sanctum numine,
Sanctumque servat: ut per ambitum solet
Terrae (salus contingere extra quam potest


page 300, image: s300

Nulli) vocare, congregare Ecclesiam,
Novaque collustrare luce, reddere
Verboque, lotione, sacris et epulis
Sanctam, Dei natique retinere in fide
In qua mihique et omnibus credentibus
Veniam benignus omnium quottidie [Reg: cottidie]
Dat criminum: cum venerit mundo dies
Et ultima, exciens sepulcris conditos,
Fidentibus Christo aurea caeli domo
Dabit omnibus mansura saeclis [Reg: saeculis] gaudia.
Haec cuncta sunt verissima, et certissima.

SYMBOLUM NICENUM.

CRedimus esse, fides nec vana, Deum, unus et ortu,
Et qui fine caret: Patrem, rerum sator et fons
Omnipotens, seu quae contingi lumine possunt,
Seu nequeunt sensu comprendi, semine nullo
Terrasque tractusque maris, caelumque profundum
Qui statuit verbo, nunc et regit omnia verbo,
Ac varias rerum formas, et foedera servat.
Credimus et natum, emicuit splendore coruscae
Qui patris aeterno (dictu [(reading uncertain: Part of the original word was correctly deleted by a reader)] mirabile) mente
Unigena, ante aevi primordia et ante creata,
Natura ducens ortum genioque Parentis,
Lux de luce, Dei verum de numine numen:
Non cretus, sed natus, habens sine sine, sine ullo


page 301, image: s301

Interitu posse aequi [(reading uncertain: corrected to aequvi by a reader)] Genitoris et esse:
De nihilo per quem constant producta profundum
Quae mare, quae tellus, quae continet arduus aether:
Qui sede e patria, miserans incommoda nostra,
Everso in terras venit succurrere saeclo [Reg: saeculo] ,
Immensaque sacri flatus vi conditus alvo
Virginis e Mariae mortalia sanguine membra
Sumpsit homo, et nostris successit sedibus hospes:
Funera dein patiens, Syriae frenante superbo
Pilato imperio populos, suspensus ab alto
Robore, non meritas persolvit sanguine poenas:
Mortuus et tumulo inclusus, praedixerat olim
Ut coetus vatum, obscuras dimoverat umbras
Tertia lux postquam superas remeavit ad auras,
Ac tandem aethereas [Reg: aetherias] abiit sublimis in oras,
Membra locans patria celsus fulgentia dextra,
Natura geminus, forma Deus unus homoque:
Unde reventurus, superum comitante caterva,
Iudicium sistet, vitasque et crimina discet
Quaesitor, statuens dignas et lumine cassis
Poenas, sidereo vivis et praemia caelo,
Sceptra tenens, cui nec metae, nec tempora, regni.
Credimus et sancti caelestem numinis auram,
Halitus omnipotens, vis et vigor, aurea flammae
Qui caelum, terrasque fovens, camposque liquentes
Spiritus intus agit, et res in fusus in omnes,
Afflatu vitamque illis, virique ministrat:


page 302, image: s302

A patre per natum qui manat numine iuncto,
Et cum patre simul colitur natoque, piisque,
Caelitibusque eodem Dominus celebratur honore:
Qui vatum linguis olim ventura profatus,
Omnimodas rerum series et fata reclusit.
Nec vero non concilium, coetumque fatemur
Christiadum, Oceanum qua sol utrumque recurrens
Cernit, apostolicis imbutum vocibus: unum
Et primi eluitur quo patris noxa lavacrum
Vivificas lymphas: supremo in funere mundi
Denique speramus, quod sese in pristina fingent,
Morte obita quae nunc tellus complectitur, ossa:
Rursus et, antiquis sanctas sine corpore vitas
Artibus indutas, semper florente iuventa
Aurea perpetui victuras tempora saecli [Reg: saeculi] .

SYMBOLUM ATHANASII.

Quisquis cupit vita potiri caelitum,
Quod velle nos omnes decet,
Probe catholica, quae vocatur, sit fide
Ante institutus omnia:
Quam nisi pieque et integre servaveris,
Plane peristi funditus,
Est haec fides vero catholica, unum Deum
In Trinitate, simplici
Et Trinitatem in unitate mens pia
Ut honore, quo par est, colat:
Hypostases ne misceantur improbe,


page 303, image: s303

Neu distrahatur Usia.
Nam forma patris alia, forma filii,
Aliaque forma est spiritus,
Divinitas una, amplitudo, gloria,
Non scripta circum termino.
Qualis parens est, filius talis, sacer
Et talis ipse Spiritus.
Non cretus est Deus pater, non filius,
Non sanctus ipse Spiritus.
Immensus ille, immensus iste, Spiritus
Immensus et sanctissimus.
Aeternus aeterno parens cum filio,
Cumque hoc et illo Spiritus.
Aeterna nec tamen sic terna dixeris,
Aeternus est, sed unicus:
Ut nec tria immensa, tria nec non creta, sed
Est, et fuit, et erit unicus.
Sic cuncta Genitor, cuncta filius potest,
Est cuncta sanctus Spiritus.
Nec praepotentes sunt tamen tres, qui potest
Et unicus sed [(reading uncertain: corrected to est. However, this emendation is questionable)] omnia.
Sic est pater, sic filius, sic Spiritus,
Non tres, sed unicus Deus.
Cum filio sic Dominus est pater: et sacro,
Non tres, sed unus, Spiritu.
Nam quamque nuncupare hypostasin Deum
Ut Christiana veritas,


page 304, image: s304

Dominumque vult: religio sic vetat deos
Dominosque ternos dicere.
Non factus est, non cretus, et pater satus:
A patre solo est filius,
Haud factus, haud cretus, sed editus: patris
A filiique numine
Non factus, aut cretus, satusue, spiritus
Fluens agit se maximus.
Non ergo tres patres, sed unus, filius
Sed unus, unus spiritus.
Nil est in hac et Trinitate vel prius,
Posterius aut, maius nihil,
Minus nihil: sed sunt pares hypostases,
Aeternitate, viribus:
Ut Trinitate sic colatur unitas,
Et unitate Trinitas.
Isto cui cordi salus ergo modo
De Trinitate sentiat.
Nec hoc satis: sed est necesse firmiter
Te Christi Iesu credere
Incorporationis et mysterium,
Sincera, certa, fallere
Ignara, de qua sic habet sese fides:
Noster Deus et homo simul
Dominus Iesus Christus exsistit: Deus
E patris ante saecula
Essentia natus perenni, in saeculo,


page 305, image: s305

Naturam habens matris suae,
Homo editus, ratione vita praedita,
Et corporis mole integer.
Aequalis, et patri suo par numine,
Humanitus minor patre.
Et est homo licet Deusque, non tamen
Duo, sed unus Christus est.
Unus, Deum non versus in carnem, sed hanc
Traductus in numen, neque
Confusus hanc illamque naturam, simul
Sed una persona homo Deus.
Nam corpus et anima veluti iuncta sunt homo,
Sic homo Deusque Christus est.
Nostrae salutis passus ergo qui necem
Insons, nigras ivit domos,
Dieque mortuus revixit tertia,
Caelumque petiit: arduus
Ubi praepotentis ad patris dextram sedet,
Iudex futurus omnium.
Ad cuius adventum resurgere omnibus
Necesse erit, quos obtegit
Tellus: ut edant actionum, totius
Vitaeque rationes suae:
Et qui Deo fecere quae placent, domos
Ibunt beatas caelitum.
At impudicis turpiter foedi notis,
Urentur igne perpeti.


page 306, image: s306

Haec est fides igitur catholica: quam nisi
Servas professus integre,
Celsas receptus aetheris numquam polo,
Aedes beatus incoles.

EVANGELII SUMMA, Ioan. iii.

Sic [(transcriber); sic: Ssic] charitas, et est amor
Ter optimus, ter maximus
Qui totus in malo situm
Arsit Deus mundum, daret
Ut illi, habet quo charius [Reg: carius]
Nil, filium: qui, sidera
Corusca linquens, induit
Mortale corpus, et cruci,
Tormenta dura pertulit,
Suffixus: ut quisquis locat
Omnes in ipso spes, fidem
Verbis habens caelestibus,
Non pereat, alto sed polo
Receptus aevis omnibus
Vivat. Deus neque enim suum
Natum beatis sedibus,
Demisit in terras, gravis
Quaesitor in mundum impium
Ut vindicet, felicia,
E' mortis ereptis manu,
Sed regna donet caelitum.


page 307, image: s307

Laetatur hoc quisquis, sui
Oblitus, et sese vovet
Constanter illi, quod sacro
Se scit redemptum sanguine:
Causa beatus non cadet.
At vana quisquis somnia
Nugas secutus, respuit
Felicitatis unico
Se Christo asylo credere:
Iam iudicatus corruit
Sese ipse, quod nati Dei,
Ter optimi, ter maximi,
Non acquiescit nomine.

III. ORATIO DOMINICA, SEU PREces, quas Iesus Christus docuit Apostolos: Marth. vi. Luc. xi.

O Summe, qui caeli incolis domum pater,
Nomen locis celebretur omnibus tuum.
Regnum tuum adveniat: velut caelo solet
Fieri: voluntas fiat in terris tua:
Praebe cibum fragili benignus corpori:
Bonus remitte nostra nobis debita,
Ut quisquis [(reading uncertain: corrected to quisque by some reader)] fratri sua remittimus: sine
Nec ab hoste tentari, cruorem qui sitit
Nostrum: sed a malo tuere. nam tuum
Regnum pater, tua maxima est potentia,


page 308, image: s308

Et ab omni in omnem aeternitatem gloria.

EXPLANATIUNCULA.

PAter vocari maximus gaudet Deus,
Et optimus: nos ergo fratres, maximi
Nati patris, patris optimi: indulgentius
Nil est parente, dulcius nil liberis.
Quid, ipse quod rogare Christus nos iubet
Patrem, praeitque verba nobis? fervida
Spe, non satis putemur ut digni, tamen
Rogemus: in Christi preces quas nomine
Fraterna fundit vox ab imo pectore,
Fieri nequit quin filiorum praepotens
Deus pater suo secundet nomine.
Ergo poli terraeque magne conditor,
Christumque propter noster o sanctissime
Parens, tuum quod nomen augustissimum est,
Colatur et nos inter ut caste ac pie:
A' labe nobis falsitatis adsere
Verbum tuum: cuius sit antiquissima
Da cura nobis: eripe errorem, quibus
Obiectus est aliquis: piisque moribus
Fac congruens ut nomini sancto omnium
Sit vita. nam qui non docet verbum tuum,
Nec Christiane vivere, offici sui
Munus colens, studet, profanat [Reg: profanat] impius
Nomen Dei: scelus quod avertas Pater.


page 309, image: s309

Sceptrum tui favoris et clementiae
Terrae plagas in ultimas se porrigat,
Christique gentes nomen ignotae audiant:
Refulgeat nobis tui lux spiritus:
Splendore quae dispellat atras mentium
Suo tenebras, ut fidem verbo tuo
Habeamus, omni dirigamus tempore
Et sensa cordis, dicta, factaque ad tuam,
Tuique nati gloriam, atque Spiritus
Sanctissimi: hostis reprime fraudes et dolos,
Ne det tuae damnum malumue Ecclesiae.
Dei regentis cuncta nullo non loco
Fit sponte praepotens voluntas: numini
Ecquis tuo resistat? omnibus, furor,
At ut repressis, quis tuum, conatibus,
Nomen pro fanum reddere, et regnum impius
Exterminare nititur, fiant tibi
Nos inter etiam quae probentur, ut polo
Fiunt in ipso: da parens, da maxime
Robur animi contra hostis et petulantiam,
Illicia mundi, quae sui non est potens,
Carnis licentiamque, serva et ad ultimum
Verbo fideque spiritum firmos: tua
Nam sic benigna fit voluntas, o pater.
Panem manu Creator alme sufficis
Nullo die non omnibus, etiam malis.
At tu, cibum potumque, vestes, aedium


page 310, image: s310

Lares, et agros, mugientium greges,
Domum bona in partem iuvet quae coniugent,
Oboedientes liberos, servos probos,
Dominos bonos, suorum amantes principes,
Res publicas bene constitutas, tempora
Pacis quieta, frugibus, sementibus
Auctus suos, auras salubres, legibus
Mores, scholas et disciplinam congruam,
Nomen bonum, fidos amicos, candidam
Viciniam, quae das tui esse fac pater
Beneficii munus sciamus: liberi
Curis, avaritiaeque spinis et tibi,
Illis fruentes, toto agamus pectore
Grates benignitate pro largissima.
Criminibus heu contaminamur singulis
Diebus, indigni tuis donis, nisi
Poenam meremur et nihil: verum pater
Clemens, benigne, misericors, facilis pater,
Non ambules in ius tuis cum servulis,
Innoxium nati tui sed sanguinem
Ad nos serena fronte propter aspice:
Contemptam habe nec inquinatorum precem,
Acerbius nec debita exigas: tuo,
Laesere nos qui, munere veniam dabit,
Facietque pietas nostra sic bene omnibus.
Nemo pater tentatur a te, sed tamen
Relinque ne nos Domine nobis: proice


page 311, image: s311

Nec in hosticis aggressionibus, viam
Affectat ad nos, hinc et inde insultibus
Dum callidis auctor malorum, pondere
Gravi caro dum vergit in lapsus, suis
Astutiisque mundus in fraudem illicit:
Rebus fide ne deici in malis, pedem
Ne patere caecum, qua volet ferri: improbis
Ab hostibus tentatio aut si qua ingruit,
Ne nostra cedat turbini imbecillitas,
Da forte pectus, da Deus victoriam.
Periculorum plena vita, fluctibus
Et hinc et inde tundimur discriminum:
At statue gravibus Genitor aerumnis modum.
Ab asperis et dextera nos eripe
Animaeque forti, corporisque: venerit
Et cum dies vitae suprema, turbida
E' valle mortis, et beatas caelitum
Migrabimus ad oras, solutas nexibus,
Et expeditas pondero si corporis,
Reconde animulas in sinu nostras tuo.
Gratas supreme filium propter tuum
Pater, tibi iussu preces fusas tuo
Et esse, eis tribuere et aditum credimus:
Quare ad tuum verbum precata, nomine
Et in tuo ratum adicit fides Amen.


page 312, image: s312

IIII. BAPTISMUS, SEU LAVAcrum renascentiae, Matth. et Marc. ultimo.

SOli data est mihi potestas a Patre,
Tellure quae caeloque sunt rerum omnium;
Ergo ite in omnes qua patent, mundi plagas,
Euangelii perferte cunctis nuntium,
In nomine Patris, Filii, atque Spiritus
Sancti lavantes: ut renatae pareant
Gentes, meis obtemperentque legibus.
Quicumque credet, et sancti lavabitur
In fontis unda, vivet omni tempore
Beatus: at quicumque non credet, dabit
Apud in feros in igne poenas perpeti.

EXPLANATIUNCULA.

IN amne stat Iordanis ipse maximi
Proles Dei Christus beata, tingitur
Et a Ioanne: vox patris caelo sonat:
Amor meus, meumque Natus gaudium
Hic est: columbae instar polo super caput
Loti sacer venit sacratum Spiritus.
Iubet inde Christus, undecimuiri lavent,
Ex omnibus quoscumque gentibus pudet,
Piget et suorum criminum, in patris sui,


page 313, image: s313

Suoque, sancti Spiritusque nomine.
Non ergo homo, sed ipse tingit nos Deus
Paterque, filiusque, sacer et Spiritus,
Praesens suo verbo, suoque numine:
Baptismus est nec unda sola, sed Dei
Circum unda sacro scripta iussu: cui fidem
Quicumque habet, iam liber a tyrannide
Mortis, Erebi regis potentia, omnibus
Piaculis, beatus, innocens, Deo
Carusque [Reg: Carusque] , Christi sanguine ablutus, polo
Transcriptus, alma Spiritusque gratia
Perfusus, in spe vivit aeterni boni.
Undam videt oculus, sed ipsa vin fides
Christi cruoris cernit, et sese Deo,
Quae grata vita sit, renasci perspicit.
Cum Christo enim tumulamur ad mortem sacri
Unda lavacri, ut Christus ipse a mortuis
Ad quem modum summi patris per gloriam
Surrexit, in novitate vitae sic viam
Voremus hinc ad sancta caeli gaudia.

V. CENA SACROSANCTA, seu corporis et sanguinis Iesu Christi testamentum: Matth. xxvi. Marc. xiiii. Luc. xxii. et 1. Corinth. xi.


page 314, image: s314

DOminus Iesus Christus hostibus suis
Qua nocte Iudae proditus dolo fuit,
Capiens manu panem sacra, Deo patri
Gratesque agens, fregit: suisque porrigens,
Accipite, dixit, edite, corpus hoc meum est,
Quod deditur salute pro vestra: in mei
Hoc facite memoriam, meique funeris
Celebrate honorem. Poculum simili modo
Capiens manu, gratesque agens Deo patri,
Sociis dedit, dixitque, Bibite singuli:
Hoc est novum foedus, meum per sanguinem,
Ablutionem in criminum qui funditur:
Hoc facite, quotiescumque bibitis, in mei
Memores honorem, et praedicate meam necem.

EXPLANATIUNCULA.

QUid cena quaeris sancta sit? Christum roga.
Hoc corpus est meum, iste, ait, sanguis meus.
Dat pane corpus ergo (quidnam murmuras
Ratio?) suum liquore vini sanguinem,
Mirabili, soli Deoque cognito,
Qui cuncta quae loquitur facere potest, modo:
Ut illa edamus et bibamus, maximi
Verbis habentes et fidem Christi, omnium
Remissionem consequamur criminum,
Vitamque nullis terminandam saeculis.
Tanti nec ipsa causa vero est actio
Boni: sed ista verba, Pro vobis datur,


page 315, image: s315

Effunditurque: quibus habet quisquis fidem,
Promissa habet, remissionem criminum,
Vitamque saeclis [Reg: saeculis] quae manebit omnibus.
Non est opus valentibus Machaone:
Et huc adeste, Christus inquit, quos gravi
Pondus premit labore confectos, ego,
Ego recreabo vos, levatos omnibus
Malisque miseriisque: quare te excute
Ipsum, dapes ad has opimas qui venis,
Ne pro salute pestem in os miser ingeras.
Nec tu para ventrem modo, cibo abstinens,
Ad hospitis praesentiamque gestibus
Ac moribus compone te decentibus:
Hoc disciplinae opus quidem est, mensae facit
At non sacrae dignum: sed una quae fides
Haec intuetur verba, Pro vobis datur,
Effunditurque: quibus fidem qui non habet,
Et corporis Christi, et reus fit sanguinis.
Convivie postquam sed augustissimo
Acceptus es, laetante laudes concine
Animo patri, qui non pepercit filio
Gratissimo, dulcissimoque tradidit
Morti sed illum, pro salute publica.
Tum proximo, Christus velut sese tibi,
Te dede promptus, capitis et membrum tui
Illum iuvaque, toto amaque pectore.


page 316, image: s316

PVERI SURGENTES

ALes dedit cantum diei nuntius,
Cedunt tenebrae, cogit albis sidera
Frenis, et exit lucifer novissimus
Statione caeli: nos refectis viribus
Quiete dulci, munere Creator tuo,
Ad solita vitae nunc redimus munia.
O sis bonus, et hac nocte quos tutatus es,
Ista die prohibe periclis omnibus:
Ne callidus praedetur hostis, ut voret
Qui nos, leo ceu rugiens obambulat.
Nos spiritu tuo guberna: pectoris
Caliginem splendore gratiae tuae
Nostri, pater, caecasque tenebras discute:
Ut te Deum discamus aeternum, et tibi
Cum Spiritu sancto coaevum filium:
Ut studia nostra, ut tota vita serviat
Laudi tuae, atque proximorum commodis.

HYMNUS MATUTINUS.

CHristo dicate parvuli [Reg: parvuli]
Adeste coetus, maximo
Laudes canamus numini:
Qui nos amore, quo pater,
Quo nulla mater liberos
Caros [Reg: Caros] habet, clemens suo
Dilexit ante exordia,


page 317, image: s317

In filio, rerum omnium.
O' lux perennis, aureum
O' luce lumen, igneus
O' splendor utroque emicans:
Ut sol tenebras dimovet
Polo, soloque, discute
Fulgore nostri sic tuo
Caliginosa pectoris
Noctem: medullis intimis,
Cor, condito ut cupidine
Dulci, fidem seruet tibi,
Te praeter et nil expetat,
Quaecumque tellus, aut polus,
Maris've arena continet.
Sis inta, spes, sis unicum
Nobis, quod es, solacium.
Auctor, datorque omnis boni,
Et cogitata pectoris,
Et dicta factaque omnia
Ad numinis sanctam tui
Rege et guberna gloriam:
Ut ceu relictis surgimus
Cubilibus iam, filii
Cruore lotos excites
Olim, tua praesentia
Et, cum piis des omnibus,
Frui perenni gaudio.


page 318, image: s318

PVER AD LECTIONEN sacram accedens.

ABsque Dei vera est sapientia nulla timore,
Nec sine Christe tui cognitione salus.
Ergo mihi sacri sint lectio prima libelli,
Et quod Iessaeo carmen ab ore fluit.
Est verbis aures circum mentesque sonare
Divinis teneras utile Doctor ait.
Pareo: namque Deus loqueris mihi voce magistri,
Ad te nec redeunt irrita verba tua.
Ingenii fugient aciem si multa, quid ipsis
An senibus mens est semper aperta Dei?
Helcana certe clemens sub nocte silente
Non dedignaris voce vocare satum.
Sacrifico Helidis et cum genitore remotis,
Esse iubes vatem pontificemque tuum.
O' igitur felix paruisque laboribus adsis,
Caecaque collustra lumine corda tuo:
Ut te cum natoque tuo, flatuque potente,
Ex libris discam carminibusque sacris.

IENS IN LUDUM LIterarum.

NIl dignitate pulchrius
Est artium, formosius
Virtute nil: quis addidit
Si numinis timor decus,


page 319, image: s319

Fidesque Christo credula:
Tum Roscido sic Lucifer
Nitore vero non micat,
Nec sol colorat aureo
Caelum solumque lumine.
O' fons perennis omnium
Deus bonorum, saxei
Claro tenebras spiritus
Fulgore sancti discute
Cordis: magistro obtemperans,
Rerum parentem per tuum
Ut filium verbo tuo
Te, cum sacrato flamine
Timere, amare, credere
Discam, imbibamque litteras,
Cum moribus cultis, bonas.
Sic pars quota agminis, tui
Nati redempti sanguine,
Ero, et meae consortibus
Professionis utilis.

MAGISTER ET DISCIPULI orantes.

A patris et nati, quos perpete iungis amore,
Numen idem manas qui numine, cuncta tenebris
Obscuris et cum nox intempesta teneret,
Te super aequoreas librabas igneus undas:
Huc ades, aetherea [Reg: aetheria] clemens et consere mentes,


page 320, image: s320

Algida caelesti contingens pectora flamma,
Luce Deus: patrem, qui res creat, auctat, alitque,
Ut disiecto oculi per te mortalis amictu,
Et quem non ulla produxit origine natum,
Teque ab utroque Deus vere discamus, amemus,
Ad summumque bonum tendentes tramite verbi,
Munera quod caelo veniens tulit inclita Christus
Nos dictisque Deo sanctis factisque probemus:
Da nobis, artes et qui praecepta loquendi
Tradimus, a vera ne qua ratione feramur,
Decepti, ut teneras prava instillemus in aures,
Quae, quod testa bibit quem primum, servat odorem,
Infecto ex animo nulla radicitus arte,
Aut cura evelli [(reading uncertain: print faded)] possunt meliora docentum [Reg: docentium] :
Discipulos patrio da complectamur amore,
Vitantes odium turbae super omnia alumnae:
Ne decus et musas simul aversentur, acerbis
Deficiantque minis, invita aut mente laborem
Ingratumque trahant, animosque ad verbera durent.
At nobis, riguas qui iussi accedimus undas
Pieridum, accensis pulchrae virtutis amore,
Da sedeat nullum in studiis non ferre laborem:
Ac, quod nostra suis niti non viribus aetas
Audet, et imperiis ultro parere regentum,
Et rectis promptas monitis submittere mentes.
Discentum [Reg: Discentium] pariter studiis, pariterque docentum [Reg: docentium]
Ut patris, et nati, et tua ducte ab utroque perennis


page 321, image: s321

Maxima perpetua celebretur gloria laude.

PVER ANTE LECTIOnem.

AEterno soboles amata patri,
Quem vox aethere missa mandat unum
Audirique, colique, CHRISTE: qui nos
Ad te voce iubes venire blanda,
Affirmans pueros Deo placere:
Da sanctum mihi spiritum, magistro
Ut monstrante viam ingredi, redemptor
Ad te qua liceat venire, possim:
Da cum moribus artibusque honestis,
Sacri dogmata puriora verbi
Addiscam: sapientiaque et annis
Ut crescens, tibi plurimos et ipse
Olim adducere, quae facit beatos
Doctrinamque alios docere possim.
Haec est summa mei caputque voti:
Quod ratum iubeas ut esse, per te
Ipsum CHRISTE rogo, tuumque nomen,
Aeterno soboles amata patri.

CHORUS GREGIS Scholastici.

TE pastor bone, te tui rogamus,
Pro cunctis nece qui tua litasti,
Eluens scabiemque pustulasque,


page 322, image: s322

Nunc Deusque et Homo regis potenter
Cum Patre omnia, Spirituque sancto,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva,
En verbi micat aurei, rebelles
Lux tui sibi vendicatque terras,
Error iam sugit, et fugit solutus,
Qui longum tenuit veternus orbem:
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.
Nunc patrum chorus, et corona matrum,
Nunc senex, puer, et tenella virgo,
Qua tellus patet axe sub Boraeo,
Nomen carminibus tuum celebrant.
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.
Lotum Euangelii sacros per hortos
Balantes, cythisumque literarum
Tondemus tua per vireta, laeti
Musarum, sapientiaeque tesquis [Reg: tescis] :
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE servae.
Nunc o nunc, Deus et patrone, Verbum,
Hoc tuere et opus: canum frequentes
Adsint excubiae, gravis per agros
Ne sors purpureos gregem fatiget:
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.


page 323, image: s323

Auerno horribilis, ferum, tremendum
Monstrum, se lupus incitat cruento
In nos ore, dolosque nectit, omnes
Nocendique modos viasque captat:
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva,
Tarpeias Anomus furit, minatur,
Arces qui tenet, intonatque saevam,
Tuisconis, veluti solebat ante,
Quod nunc glubere non datur bidentes:
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.
Accedunt scelerata turba, iactis
Fraudum everriculis, tenebricosum
Qui incautos per iter trahunt ad Orcum,
Nec pili faciunt Dei furorem:
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.
Tu pestes, genus improbum, coherce [Reg: coerce]
Tales, tu cohibe furentis astus
Lupi, fortis et o repelle rasam
Dindymi dominae procul cohortem:
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.
Sed coetus ovium malis vagantes
Pascuis reliquos, thymo salutis
Ad caulas quoque duc tuas, ut unus


page 324, image: s324

Tandem pastor, ovile fiat unum:
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.
Audis verba precantium? repellis
An suspiria? non repellis, o qui
Flosculus puerum, invocemus ut te
Balbulis pueri iubes labellis.
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.
Tenellos facile heu podagra fetus
Infestat, maciesque turpis: at tu
Da sontes liquidos beatiores
De spirent zephyri salubris aurae.
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.
Per Sionia rura quo regentum
Camposque Aonios pedum sequentes
Non fructu sine pascuis vagemur:
Qui tibi redeat, tuaeque caulae.
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.
Haec nobis petimus: leves magistros
At nostros facilis tuo favore,
Et firmes patientia, laborum
Fortes in stadio, tuique amore.
Te pastor bone, te tui rogamus,
Hanc scholamque gregemque CHRISTE serva.


page 325, image: s325

Sic qui nomen erunt, tuasque laudes
numquam non celebri ferant honore,
Dum felix rediens gregem revisas,
In scholaeque vehas perennis aulam.

PVER LECTIONE finita.

QUas grates tibi, quas agam redemptor?
Rudem voce quod instruis magistri
Amanterque fideliterque, tradis
Vivendique viam, et viam loquendi.
O' da, quae didici, tenere firmo
Comprehensa animo queam, laboris
Da constanter onus feram: nec umquam
Aut cessem piger, aut peritiorem
Quam cui discere sit necesse, credam.
Me totum rege, me guberna, ut uni
Consecrem tibi, proximoque, totam
Quam vitam tribuis mihi redemptor.

CHORUS PVERILIS in templo.

PArvula [Reg: Parvula] turba sacris humiles advolvimur aris,
Laudibus ora tuis nostra resolve Deus:
Ut gaudes puerum genitor qui voce vocari,
Concelebret nomen balbula lingua tuum.
Unde tamen nostrae capient exordia Musae,


page 326, image: s326

Aut quae pars merite prima canenda Deis
Cum nihil essemus, nobis tua matris in alvo
Humanos aultus oraque dextra dedit.
Munere ab aethereis [Reg: aetheriis] deducto sedibus auxit
Mentis, et effigiem iussit habere tuam.
Illa quidem exprimeret magis, auctoremque referret,
Peccato foede ni vitiata foret:
Peccato, a Satana decepti culpa parentis
Primigeni, miseros quo facit esse reos.
Hoc tamen, o bonitas, damnum meliore rependit
Sorte, Pater, tua quae gratia fine caret.
Nam sobolis, maculas aufers de pectore nostro,
Sanguine, sacrati sontis in amne, tuae.
Esse iubes natos, Satanas quos fecerat hostes,
Cum CHRISTO heredes instituisque tuo.
Nostra moves sancto mollissima pectora flatu,
Et iuvat in tenero corde habitare Deum.
At quae das animis nostris alimenta, beato
Quam pascis mentes cordaque nostra cibo?
Sermo tuus cibus est animae: quo pastus abunde
Qui fuerit, nullam sentiet ille famem.
Quid vero doctas linguas memoremus, et artes
Ingenuas, quarum non sinis esse rudes?
Dum te nequaquam pietate, fideque magistri,
Barbariem nostra mente fugare pudet.
Quid? das angelicos nobis quod mille ministros,
Custodes teneri praesidiumque gregis?


page 327, image: s327

Ne nos humani generis saevissimus hostis,
Incautos laqueis implicuisse queat:
Abstrahat in noctem secum miserosque profundam,
Luridus obscuris qua fluit Orcus aquis?
Quid? Maecenatem quod das, facilemque patronum,
Et studii nobis otia tuta sequi:
Quod vires tribuis, vestes victumque ministras,
Et quibus haec aliis corpora rebus egent?
Sed neque cuncta pater referant tua munera linguae
Nostrae, uno quamvis gutture mille sonent.
Nos tamen, o placeat tibi quod mitissime, grates
Pro cunctis blaeso dicimus ore Deus.
At quia iam nil non miscet cum daemone mundus [(reading uncertain: print faded)] ,
Relligio ut pessum praecipitanter eat:
Ut pereant artesque bonae, linguaeque disertae,
Et quidquid regnis impietatis obest:
Tu miserere tui populi, tua verba professos
Protege, proque piis in statione mane:
Ne sanctis meretrix tollat tua munera templis,
Immundae nomen quae Babylonis habet:
Ne sacro Odrysius CHRISTI pro numine latro
Abdalidae statuat numina ficta sui.
Sint tua cura pii quotquot regesque ducesque
Sincerae laudem relligionis habent:
Sint tua doctores, sancti tua cura magistri,
Qui sacra verba rudes, litterulasque docent.
Sit locus, exiguum tua nidum Ecclesia turtur


page 328, image: s328

Quo struat, et pullis parvula [Reg: parvula] tecta paret.
Da pacem, liceat templi coluisse beati
Tecta, sonat verbi vox ubi sancta tui:
In magnaque tibi liceat benedicere turba,
Et populi votis addere vota pii.
Nec minus in nostris studiis tua sancta precamur.
Dextera perficiat quod bene coepit opus.
E' nostro ut possis aliquando sumere coetu,
Qui verbi fiant turba ministra tui:
Qui doceant CHRISTI de relligione minores,
Imperii fines amplificentque tui.
Malumus esse tuae pars contemptissima turbae,
Atque Dei sacras ante sedere fores,
Atria quam CHRISTO spoliata habitare columnis
Marmoreis: CHRISTO nam sine nulla solu? [(reading uncertain: original partly illegible. manually corrected to salus.)] .

DOXOLOGIA ECCLESIAE.

OMnipotens, ter sancte Deus, sine fine, sine ortu
Qui vastas rerum solus moderaris habenas,
Gloria, lausque tibi, tristi terrore solutis
Pax terris, hominum generi gaudere voluntas
Verbisque factisque tuis: mortalis egestas
Ut complecti oras, qua par est voce, tuorum
Non operum possit linguae, tua nomina caelo
Tollimus, atque humiles, Dominumque, Deumque voluti
Ante sacros vultus, merito celebramus honore,
Quas opis et grates non est persolvere nostrae,


page 329, image: s329

Rex agimus caeli tibi, fine potentia scripta
Cui circum nullo, rerum pater, auctor, et altor,
Ingens, immensus, nullius et indigus extra,
Ipse tuis opibus pollens qui semper es idem:
CHRISTE patris summi IESV nate unice, nullo
Principio eque Deo Deus, et de numine numen,
Pro nobis, patrii qui mutans luminis oras,
Factus homo, dulcem voluisti fundere vitam:
Sancte vigor, qui semper eras Deus unus, et unus
Semper eris, Nati in finita, patrisque voluntas,
Infinitus amor, qui munere pectora caeca
Collustras verbi, caelique arcana recludis,
Tergemino o simplex aeternum numine numen.
Agne Dei, Fili Patris, qui crimina, nullo
Peccato foedi portas obnoxius orbis,
Aspice nos, bonus et scelera obliviscere nostra:
Sanguine [(transcriber); sic: Sanguive] qui veteris deles contagia culpae,
Caelicolum decus, et vitae spes sola futurae,
Vota, precesque audi, lapsas res eripe leto:
Aeterno ad dextram qui patris numine comples
Quae mare, quae tellus, quae continet arduus aether,
Da veniam miseris, illabere mentibus aegris,
Letiferisque lava sordentia pectora noxis,
Sancte Deus, princeps vener ande, altissime rerum,
Et patris et flatus qui maiestate coruscus
Aurea perpetui moderaris saecula regni.


page 330, image: s330


[Gap desc: Greek word]
DE IMMENSIS DEI IN humanum genus beneficiis.

ADeste, turba sancta, Ephebi, virgines.
Adeste matres, et viri, senes, anus:
Favete linguis, laudibus sustollite
Mecum regentis cuncta numen, quem pio
Grati canamus carmine.
Canamus illa munera illa, maximi
In nos satoris et optimi rerum omnium,
Immensa, mira, impendiis constantia
Quae mens nequit comprendere humana, eloqui
Nec lingua mortalis potest.
Captus tenebar exsecrandis Zaboli
Vinclis, eram praeda horridae mortis, scelus
Nato iecur tondebat aeternus dolor,
Nec luce pavida mente qui misero dabat,
Nec noctibus consistere.
Quin heu malae radicis arbor pessima,
Deterrimusque fructus arboris malae,
Plus sordidabar plusque per praeceps caput
Ruens pedesque, noxius parentium
Morbus suum quod fecerat.
Quid, inquies, tentare non labor? boni
Sed nil potesse [Reg: posse] , sed Deum, nihil minus
Quam liber, animi odisse motus iudicem,
Emortuis plane impotens qui viribus
Ad cuncta quae caelo placent.


page 331, image: s331

Ergo miser, salutis expers, et Deo
Raptus, mihique, nocte ferali diem
Maculans serenam sordium, iam perpete
Cremabar igne iamque sulpuris, nigri
Orci resorptus haustibus.
Non ferre cladem totus est clementia
Qui caritas et, universi conditor
Potuit meam, suos misertus, quo parens
Uterque non dilexit umquam liberos,
Amore flagrans perditum.
Vicem dolet meam doloris inscius,
Clementer intuensque me coepit sinu
Operae abdito versare mentis maximi
Opem pretii: nil ludicrum, nil futile
Dei facit sapientia.
Tura mentis instar filium affatus suae:
Quo carius rerum mihi nil omnium,
Mortalium, nate unice, afflictae tuam
Poscunt opem res ultimo discrimine,
Nec libera est nobis mora.
I ergo, linque sidera, polo labere:
Miserrimis affer salutem, nexibus
Ac criminum expedi: e manu mortis rape,
Et victor Orco liberatos aurea
In parte caeli colloca.
Facit parentis iussa natus, caerulas
Sedesque linquens aetheris, de virgine,


page 332, image: s332

Non nupta quae taeda iugali, nascitur,
Meusque [(reading uncertain: print blurred)] frater maximi proles Dei
Non erubescit dicier.
Non ille ab aevi qua cluet potentiam
Origine exseruit, sed et famem et sitim
Et passus est extrema quaeque, ut falleret
Humilis superbum, et impeditum fortibus
Hostem ligaret vinculis.
Adiunge te, vox illius, te pressius
Fidenter applica ad me: ego tetum tua
Me pro salute dedo, militat tibi
Quam longa vita nostra, desudat [(reading uncertain: print blurred. Someone seemps to have emended the original word.)] labor,
A dire promptus omnia.
Ego tuus sum, tu meus, semperque eris:
Mecum tibi, tecum mihi communia
Sunt cuncta: eris, ero quo loco: non nos dolis,
Ullo suis conatibus, furoribus,
Hostis divellit tempore.
Ingurgitare se quidem ille sanguine
Ardet meo, fremit, suos satellites
Et concitans in hoc caput, vitam eripit:
Sed nil agit fiunt tuae ista, credito,
Ergo salutis omnia.
Nam vita mortem nostra deglutit tuam,
Fert foeditatem criminum innocentia:
Qui nuper irae filius, nunc gratiae
Factus meo cruore, purus, innocens,


page 333, image: s333

Spe vivis aeterni boni.
At absoluto muneris cursu mei,
Nunc ad parentis hinc revertor regiam,
Doctor futurus, et magister unicus
Illic tibi, daturus inclitum mei
Pignusque amoris spiritum:
Per mille vitae qui tibi discrimina
Dextrum tegat praesto latus, te dirigas
Ad veritatem, iungat insolubili
Mihique vinclo, semper ut me cogites,
Totaque mente diligas.
Ego docui quaecumque te, quaecumque ego
Feci, doceto tu quoque et facito, Dei
Ut augeatur imperii decus, locis
Fiat voluntas omnibusque, luce humum
Qua sol colorat, clarior.
Verbum Dei tibi actionum regula
Sit omnium: leges cave, cave somnia
Rationis humanae. quibus partus meo
Cruore thesaurus perit: tibi ultima
Quae dona amoris sint mei.

PVER AUDITA CONcione sacra.

GRates tibi pater Deus, fili Deus,
Qui Deus aeternum iungis et aura duos,
Ecclesiam quod muneratus [(reading uncertain: print blurred. The original word seemps to have been emended)] es tuam,
Quo maius Verbo nil, meliusque tuo:


page 334, image: s334

Ex quo benignum animum datur cognoscere,
Arcanum mentis consiliumque tuae.
Quidquid sumus malum est, malos male perdere
Et poteras, sed non mors tibi nostra placet.
Ergo tuum das silium Pater, lavis
Nate cruore Deus crimina nostra tuo,
Sanctosque sancte reddis ipse Spiritus:
Quae veniunt verbo munera cuncta tuo.
O subige duri pectoris novalia,
Mollis ut excipiat nobile semen ager,
Per et ferat patientiam fructum, furor
Humanum mundi dum regit omne genus:
Ut agam tui de regula verbi omnia,
Ac mea vita uni serviat usque tibi.

ASTANS SACRO BAptismo.

COncepti vitio, vitio prodimus in auras,
Carne scelus, vitium mente animoque sumus:
Nec speranda salus, iussu nisi rore beati
Tingamur laticis CHRISTE benigne tuo.
Tu lotus sanctum corpus Iordanis in unda,
Omnia fecisti flumina sacra forent,
Crimina, lustrali suffusis, cuncta, liquore
Ut verbum, pelagi mergat in ima, tuum:
Non aliter Pharo quam subsedit in aequore, tutum
Gens tua per medium dum mare carpit iter.


page 335, image: s335

Me quoque, uti puerum hunc, paulo felicibus ante
CHRISTE tua infantem dextera sparsit aquis:
Ut, velut eluvio cum tellus tota periret,
Lamechiden servat lignea capsa Noan:
Ipse domus sacrae, quae Ecclesia, nave receptus,
Aeternum lateam tutus in aede tua.
Hoc bone CHRISTE tibi da sim pro munere [(reading uncertain: ending is partly illegible. manually corrected to munere)] gratus,
Utque tuo vivam dignus amore tibi:
Aetherea [Reg: Aetheria] clemens aura me plurimus affla:
Sic sacra non frustra fluxerit unda mihi.

AD MENSAM DOMINI accedens.

BEata Christe maximi proles Dei,
Iram tua placans oboedientiae
Qui patris, agnus innocens piacula
Et tollis, et clausas poli pandis fores:
Me pascis ecce, pro salute, corpore
Tuo, pependit in crucis quod stipite
Nostra: bibendum das mihi, pro criminum
Qui fusus expiatione, sanguinem.
Peccata quod remissa iam sint omnia,
Quod certius mihi poteras pignus dare?
Redit animus, iam tristis aegrimonia
Metusque cessit: amplius doloribus
Nil hic loci, nil hosticae insolentiae:
Favet Pater deus, benignis aspicit


page 336, image: s336

Oculis pater: non obseratis auribus
Fundo preces: Hospes suavis, optime,
Ergo venis habitare non mode meo
In corde spiritu tuo, verbo tuo:
Sed carne (taceat ratio) te quoque inseris
Carni meae? vivis homo Deus in saecula,
Dubitem ne per te quin caro vivet mea?
Grates ago tibi redemptor pro cibo
Dulcissimo, suavissimoque poculo.
O excitatam [(reader); sic: excitam] spiritus mentem regat
Tuus, regatque membra corporis fides,
Ut dedicans totum tibi me, proximum
Amore, quo complexus es nos, diligam.

SS. AMBROSII MEDIOL. et Augustini Hipp. Epp. Canticum.

TE Deus alme, triplex in numine simplice numen,
Te canimus, tibi nos operata resolvimus ora,
Et regem mundi aeternum, Dominumque fatemur:
Te patrem rerum, sine fine, ortuque, potentem
Devenerata colit, qua clauditur aequore, tellus:
Te varii caeli textus, radiantibus aethra
Picta oculis, decus, et mundi sol gloria, luna:
Te turmae ignigenae, florentis honore iuventae
Ora renidentes Cherubi, vibrante coruscus
Concelebrat facie Seraphumque exercitus omnis,
Et Sanctus, sanctus, sanctus ter maxime, terque


page 337, image: s337

Optime inexhausta proclamat voce, potente
Rex qui sub pede bella premis: tua gloria caelum
Implet, et aequoreos tractus, terrasque iacentes:
Te qui verba omnem, afflati caelestibus auris,
Et tua vulgarunt immensum facta per orbem
Clara cohors: vates te caelo digna locuti
Sanctae animae: te pro fama, pro laudis honore
Candida turba tuae, capita a cervice revulsi,
Aut undis hausti, aut crudelibus ignibus usti:
Te veneranda, patet qua terra, Ecclesia patrem
Extollit, circum cui fine potentia nullo
Est scripta: extollit genitum (mirabile) natum
Mente tua: extollit te ductum ab utroque parentis
Et nati grato sanctissime carmine flatus.
Tu rex CHRISTE, prius quo nil fuit, est, erit umquam
Nate Deo Deus ipse, tuarum evoluere verbis
Non opis humanae laudum argumenta: perenne
Te decus, auratis atque ambit gloria pennis.
Tu satus aeterno ante aevi primordia patre,
O' amor, o pietas, Dominus terraeque, polique
Non dubitas gravidam intactae descendere in alvum
Virginis, haud fueras quod, factus ut hostia, rursus,
Quod fuerant homines faceres, meliore refingens
Sorte malos, scelerum servos, caelestium manes.
Tu nobis angui quondam praerepta superbo
Munera restituis: tu rege in vincla petito
Tartareo, nigris tecta exsecranda tropaeis


page 338, image: s338

Exuis, et ducto superata ex morte triumpho,
Aethereas [Reg: Aetherias] pandisque domos, tua iussa secutos,
Illustres animas, et caeli sede reponis.
Tu patris ad dextram, solio spectabilis aureo
Aeternas rerum omnipotens moderaris habenas.
Tu, flammis tandem redigentur funditus omnes
Cum res ad nihilum, iudex in funere mundi
Adveniens, hominum vitas, et crimina disces.
Sis bonus o felixque tuis: tibi dedita serva
Pectora dignatus venia, quis sanguine patrem
Concilias proprio, saevisque averte periclis.
Te sine nulla salus: da gaudia noscere caeli,
Cum sanctisque tuis aeterna luce potiri.
Nos tua sors populusque sumus: fausto omine verbi
Prosequere o miseros, ut sese gloria tollens
Munere nostra tuo caput inter sidera condat.
Solis ab occasu memores te solis ad ortum
Carmine sic grato Dominum celebrabimus, orae
Nostra decusque tuum semper laudesque sonabunt.
Interea, nobis quam longum vita manebit,
Hac puros animos da luce, aliisque futuris.
Nec sine nos inimicus atrox, neu dira cupido
Auferat, aethereas [Reg: aetherias] subter praecordia flammas
Conde, fer auxilium, mordacibus exue culpis.
Sit bonitas omni, tua sit clementia nobis
Tempore praesto: unum spes in te sancte recumbit:
Ne patere indigno confusis ora pudore


page 339, image: s339

Turpari: solum spes in te nostra recumbit.

PRECES ANTE CIBUM.

ATtollunt ad quem, vivunt quaecumque, creator,
Lumina, sperati cum venit hora cibi:
Qui largus cunctis praebes animantibus escam,
Atque Penu gratis divite promis opes,
Mentibus ut laetis sacturae nil crastina curent,
Et munus faciant, officiumque suum:
Aspice nos propius, trahimus qui semina mentis
Caelo, quo CHRISTI morte redire datur.
Aspice, et has epulas tua quas dat gratia, membris
Esse salutares alme iubeto Deus.

CHORUS PVERILIS.

O Qui perpetuo maximus arbiter
Mundi sceptra pater numine temperas,
Extra quem fuit, est, nullus erit Deus,
Coetus praesidium, et dulce decus tui:
Tu das largiflua munificus manu,
Pascantur volucres unde, natantium
Et saecla [Reg: saecula] , et silvis, et quot agris latent,
Persultantque ferae prata virentia.
Das fruges alimenta omnibus uberes,
Et quos Volga vagus, Nilus et alluit,
Qui Gangemque bibunt, auriferum et Tagum:
Iordanes mage quos sed sacer irrigat.
Centeno Abramides foenore percipit


page 340, image: s340

Hinc messem Geraris: fine sub ultimo
Altum se genii munere praedicans
Grates Isacides gratus agit Deo.
Has felix, et adi qualis in algida
Mambraea veteris Thariadae, dapes,
Alphaeove sati te genitus patre,
Bethaniisque epulis comiter accubat.
Aut cum liba suum distribuit sacra
Corpus discipulis, mollia sanguinem
Et vina: assideant huic gregi, Aranidae
Ut quondam, genii, et Naphihalidae exuli.
At nobis pudor et cura modestia:
Frugi vita decet Pieridum sacris
Addictos: ruit in sus pedibus cibos,
Foedatos lacerant Stymphalides toros.
Non panes modo, sed viscera nutriunt,
Quo nil eloquii verba potentius
Divini: Genitor quae bonus adice,
Sic corpus dape, sic cor satiabitur.
Ut membris redeat vis sua, mens polos
Sublata ad superos, flamine cum sacro
Et nato triplici numine simplicem
Te discat, celebret, laudet et invocet.

PRECES POST CIBUM.

Qui das iura polo, terrae, pelagique profundo,
Quaeque in eis vivunt pascis, alisque pater:


page 341, image: s341

Pabula iumentis qui praebes, pabula pullis
Coruorum, qui te voce gemente rogant:
Non te robur equi, non te iuvat ardua cervix,
Non tibi membra placent, cruraque firma viri.
Sunt tibi grata, tuum metuunt quae pectora numen.
Spes omnis quibus est in bonitate tua.
Qualia, nunc cepit quoniam tua munera corpus,
Si dederis, dederis omnia summe Deus.

CHORUS PVERILIS.

TOllamus merita Deum
Grati laude patrem, cum sobole, edita
Nullo principio, illius,
Et sacro vegetante omnia spiritu:
Qui vitam dedit, et datam
Conservat, tribuens larga epulas manu:
Grandescant tenera ad suos
Auctus ut puerum corpora: praepetum
An virgulta sonent avia cantibus,
Et balent pecudes, mugiat et Deo
Taurus prata per herbida:
Pisces aequoreis et saliant u?dis [(reading uncertain: print blurred. The original word might be undis. It seemps to have been rightly corrected to vadis.)] ,
Grates quoque datur modo
Altori referant? nec celebret patrem
Caelestem, penetralibus
Cui vox lingua venit mentis ab intimis?
Te vero optime, maxime,
Non os, non animi vis modo, corporis


page 342, image: s342

Sed membra omnia, sic grege
De paruo meritum, carmine concinant.
Quod nostrae quia non opis:
Qui das velle, potesse [Reg: posse] ipse quoque effice:
Ut, quo nil tibi gratius,
Sit peccare timor, sit studium boni
Ardens: o ter et amplius
Felices, quibus es dux pueris Deus,
Ut carpant alacres viam,
Qua praefert pietas lumen ad aethera.

PVER CLASSEM DUcens.

COmmendo tibi me, ac meos sodales,
Aeterni bone CHRISTE ocelle patris:
Qui quondam puer optimus fuisti,
Et te nos imitemur ut, magistris
Nunc tradis pietatis excolendos.
Sunt plantariola hortuli, tenella
Cohors quae studiis vacat, sacrati,
Irrigat citrios [(reading uncertain: print blurred)] tui cruoris
Unda cuius, et aureos novales:
Ah ne curculio malus, volucra,
Aut rubigo satisque surculisque,
Et frigus noceat, perurat aestus,
Atque intercipiat, necetque fructus:
Spirent egelidos leves Favoni
Aurulae vegetabilis tepores:


page 343, image: s343

Sol clemens niteat, fluat beatus
Sulcos per liquor: aufer ipse spinas,
Et runca tribulos, vepresque, honori,
Gloriaeque tuae eruditionis
Ut crescant seges, ingenique fructus.

ALIUS.

QUid non prius quam nascimur
Corrupta nobis indidit
Natura vitii? caeca mens
Hinc est tenebris consita,
Nec novit auctorem Deum:
Prava est voluntas, turbidis
Affectuum discordia
Et fluctibus magis furit
Insanientis Adriae.
Tremende rerum conditor,
Sic tenera turba dicite
Mecum: tremende conditor,
Qui de tuis nos legibus
Vis vivere, aut hiantibus
Orcus futurum devoret
Nos faucibus misellulis
Quid fiet heu, nemo tuae
Mandata nostrum si potest
Implere? Gratia sit tibi,
Nobis tuum qui Filium
Donas oboedientia.


page 344, image: s344

Is legibus sua tuis
Fecit satis, purissimo
Peccata nostra sanguine
Delens, sacrum dat Spiritum,
Amoris inclitum sui
Is pignus, ut caliginem
Tenebricosi dissipet
Cordis, suoque nos regat
Nutu, magisque sordibus
Magisque purget omnibus,
In parte donec aurea
Caeli beatos collocet.
O'da pater, munus tuum
Hoc grata mens ut cogitet
Noctes diesque, seduli
Da studia nostra ad Filii
Tui, tuamque, Spiritus
Sanctissimique nominis
Ut dirigamus gloriam.

ALIUS.

DIscamus socii, cohors tenella,
Discamus: male nec bonas locantes
Horas, mecum agite o viam vorate
Ad sacros Aganippidum recessus.
Instar tempora eunt fluentis undae:
Nec quae iam cecidit genista, surget,
Nec quae lux abiit, redibit umquam.


page 345, image: s345

At tu (nam sine te bono profectum est
Nil umquam auspicio) Pater supreme,
Tui pectora Spiritus favore
Aeterno rege, nostra quo voluntas
Ex tuo moveatur usque verbo:
Atque aevum tibi serviant per omne
Hic labor, studiumque literarum.

PVER CENSOR MORUM et studiorum.

IAm turba tandem desinas ineptire
Pusilla, non locus iste postulat nugas.
Non nos quidem magister ipse iam cernit,
Quis hoc negat? oculi sed ubique praesentis
Vident patris, potest latere quem nemo.
Ipse angelorum conspicit sacer coetus,
Mandat quibus custodiam Deus nostri:
Boni, modesti simus, et pii: munus
Suum impigre faciamus officii quisque.
At num tamen, si non det hoc Deus, fiet?
Non fiet umquam. Tu benigne, tu CHRISTE
Clemens adesto: virium nihil nobis.
Ventis ut unda stringitur maris, fluctu
Praecordia rudi sic vibrata crispantur
Affectuum: virtute quae tui seda
Nutus, guberna Spirituque nos sancto:
Ut in tui timore vita decurrat,


page 346, image: s346

Dicta omnia et tibi probemus, et facta.

ALIUS.

NOn annis infans CHRISTUS puerilibus aede
Materna, veluti fabula vana refert:
Non limo finxit caerave animalcula, viva
Quae caperent, simul ac plauderet ipse, fugam:
Officii, patris matrisque implevit amorem,
Ut fert prima aetas, sedulitate sui.
Vicinis testis [(reading uncertain: print blurred. The original word seemps to have been emended.)] iussus tulit aedibus ignes,
Subdidit ardenti lignaque sicca foco.
Lactucas petiit, panes, carnesque macello,
Instruxitque toros, apposuitque dapes.
Denique quae puerum par est properavit honestum,
Omnia divina sanctificando manu.
Exemplo pueri o tanti quoque nostra iuventus
Officii faciat munera parva sui:
Ut bene succrescat pariter sapientia et annis,
Digna favore hominum, digna favore Dei.

PVERI ORANTES.

AEterne, vive, cuncta qui potes Deus,
IESV Parens CHRISTI beate, vindicis
Nostri recentatoris et rerum omnium:
Qui pandis ipse voce te nobis tua,
Animique mentem aperis, poli de vertice
Audite, dum clamas, magistrum Filium:
Satorque servatorque, nutu qui tuo,


page 347, image: s347

Sapientia quae condidisti, temperas,
Substantiae paternae imagine cum tuo
Et unico et tibi coaevo filio:
Qui carne nostra amictus, humanum genus
Sua redemit morte: nunc, ad regiam
Reversus et poli auream, tecum omnia
Tenet, gubernat: cumque sancto Spiritu,
In Apostolos effusus illapsu sacro
Qui se inserit animis, sua potentiae
Vivoque viva pectora facit numine:
Fortissime, sapiens, misericors, optime:
Immense, nulli effabilis, liberrime:
Habet tibi mens nostra, lingua gratias
Agit, tuam clementiamque praedicat,
Quod ad tui homines condidisti imaginem,
Credentium tibi elegisque Ecclesiam,
Miserque nostra e massa, et obruta omnibus
Malisque calamitatibusque Filium
(Amore motus, quo parens non diligit
Carissimos [Reg: Carissimos] maiore uterque liberos)
Cui das: suo qui nos cruore, victima
Factus tibi, redemit e mortis manu,
Et sempiternis vindicavit ignibus.
O' illius vitia litatus gratia
Nobis remitte cuncta, quidquid noxii
Haeret revelle corde, spinas rustica
Manus velut agro: Spiritus sanctissimi


page 348, image: s348

Afflet pusillis aura: protege publicas,
Hospitia, res Ecclesiae, et Scholas, sine
Nec opprimi vel Turcicis tumultibus,
Vel fraudibus Anomi, artibusque sophisticis
Euangelii lucem: sumus coetus tui
Ut portio qui parvula [Reg: parvula] , tuo munere,
Ductu magistrique excolamus ingeni,
Mentisque vim, tuoque verbo, litteris
Bonisque, moribus piisque: serviat
Ut vita nostra dedicata Ecclesiae.
Infantulorum conficis tibi decus
Ex ore, Vates inquit, et lactentium:
Hoc fiat, o rogamus, in nobis: tuis
Ut sancte Genitor, optimique Filii
Et sempiterni Spiritus praeconiis,
Noctes celebrandis diesque personent
Haec ora: reges et guberna principes
Nostros, parentes et magistros, et tui
Quicumque spargunt pura verbi semina.
Ah ne misellos, ceu ferus gregem lupus,
Hiantibus qui circuit nos rictibus,
Aut dissipet sceleratus hostis, aut voret.
Concede mentem verba servandi tua:
Nil cogitemus, nil agamus numini,
Nihil loquamur, quod minus gratum tuo:
Pigritia deses, atque contumacia,
Petulantiaque procul sit, et mendacium:


page 349, image: s349

Ut in timore tui in dies magis et magis
Succrescat aetas nostra: quo freti tuo
Verbo pie vivamus hic, post ultima
Et fata, caeli transuolantes sidera,
Tecum beatis perfruamur gaudiis.

PVERI CUBITUM euntes.

PHoebus peracta luce vultum condidit,
Micantque caelo sidera:
Nos fessa curis, et laboribus damus
Dulci quieti corpora.
Sine vitiis non vivit ullus, et rudis
Occasiones criminum
Non vitat aetas: Ergo facta nequiter
Ignosce filiis pater.
Praesto iube nobis tuus sit angelus,
Qui nocte nos hac protegat.
Tum tu, tua, quae maxima est, potentia,
Obscena pelle somnia.
Nil iuris habeat hostis hic: simus tui
Hac nocte, qui fuimus die.
Exibit ut cum luce crastina vigil
Aquis Eois Phosphorus,
In litteris tibi serviamus o pater,
Et mente simul et corpore.


page 350, image: s350

HYMNUS VESPERtinus.

O CHRISTE qui lux et dies
Noctis tenebras discutis,
Verique lumen pectoris
Caecas fugas caligines:
Precamur, ut ne mentibus
Nostris sinas irrepere
Vim densiorum nubium,
Dum membra somnus recreat.
Non crassus irruat sopor,
Hostisque tendat callidus
Cum carne nobis irritae
Te protegente retia.
Obrepat oculis languidae
Sensim quies, et irriget
Corpus: sed unum cogitet,
Unumque mens te somniet.
Nos liberator aspice
Servos tuos, natos tuos,
Nec non tuo peculium
Tuum redemptos sanguine.
Gravi sumus periculis
Exposta turba plurimis
In corpore: affer maxime
Opem gregi vindex tuo:
Qui post iacebit paululo


page 351, image: s351

Ut nunc toro, sic pulvere,
Donec, brevi quod sit, polo
Resuscitatos inseras.
Ter optimoque et maximo,
Quem trinum et unum credimus,
Nato, patrique, et flamini
Sit laus sacro, sit gloria.

CATECHESEOS, SEU PIETATIS PVERILIS Liber secundus.

DE OFFICIIS PVErorum,
[Gap desc: Greek word]

DUM, qua via, citis Iambis explico,
Studium suum qui dediderunt literis,
Se comparent, vitamque sic totam instruant,
Uti Deo probentur, et viris bonis:
Ades puer, mentemque dictis adice.
Primum, timor Domini quod est sapientiae
Caput, deum venerare toto pectore,
Finem laborum nec tuorum noveris


page 352, image: s352

Ullum, Dei Christique praeter gloriam.
Cum lege te didiceris esse Dei reum,
Propter malum letale [Reg: letale] , morbumque insitum,
Ette quibus contaminasti crimina:
Ob lancinati foeditatem pectoris
Nec stare contra posse vultum vindicis:
Plenus fideque speque ad aram confuge,
Aram Dei dico perennis filium,
Qui morte tristi nostra finivit mala:
Quem propter et misertus omnium Pater,
Spondet salutem perpetem credentibus.
At de Dei clementia iam certior,
Eius capesse iussa toto pectore.
Cultus parentum, cura muneris sui,
Mens grata, dextra liberalis, sobrius
Victus, voluntas prompta, pectus tolerans [(reading uncertain: a second l was added probably for reasons of metric measurements by some reader.)] ,
Modesta lingua, veritatis os amans,
Mores pudici, vita fraudis inscia,
Sunt Christiani certa signa nominis.
Fides salutem dat, sequuntur haec fidem
Non mortuam flatus sacrati munera.
Quae caelitum fatur Parens, crede: est homo
Mendax, Deus sed nescit umquam fallere.
Poenas minatur maximas incredulis,
Fideique gaudet esse nostrae debitor.
Operare precibus, continenter invocans
Nomen Dei, seu fessa somno lumina


page 353, image: s353

Das vesperi, seu mane stratis surgere
Te lucifer monet relictis, in bonas
Te litteras sive abdis: ut laboribus
Adsit tuis, suaeque clarum gratiae
Menti benignus praeferens lumen tuae,
Collustret obscuram ingeni caliginem:
Ut Principes, ecclesiam, Scholasticos
Coetus, parentes et magistros, et pios
Quocumque sunt loco, gubernet et tegat.
Sed et domi forisue quicquid omnium
Rerum geris, mente intima quidquid capis
Tecum ipse consili, Pater caelestium
Praesto tibi nutu suo sit, supplica.
Nam quas favor gubernat et bonitas Dei
Res, exitum solent habere prosperum.
Templum dei sumus, nec est sapientiae
Pravus capax animus: fuge ergo facinora:
Latere, ab omni sit remotus arbitro
Licet locus, scelus nec occultum puta
Deum, videt qui solus, et notat omnia,
Adeoque mentis cogitata introspicit.
Diebus in conventibus festis sacris
Libenter adsis: quaeque dicuntur, pia
Exprimere vita, et moribus sanctis stude.
Custodiam mandat Deus nostri angelis,
Periculis qui nos abarcent, excubant
Credentiumque pro salute: ne fuges


page 354, image: s354

Petulantia, ne spiritus ulla sacros,
Castosque, similes qui sibi pueros amant.
Quid horter, ut ritus colas Ecclesiae,
Quos CHRISTUS ipse tradidit? Spernit Dei
Quicumque verbum, et instituta negligit,
Ex patre Satana natus est, non ex Deo.
Iusto parentes, sic Deus iubet, tuos
Dignare cultu: nec patres animi minus,
Qui litteris, pietate, moribus instruunt:
Ipsos iubere, te decet iussa exsequi.
Linum Hercules, Chirona Peleo satus
Colitque amatque: quid facere par est, fidem
Te qui dedisti maximi nato Dei,
Veneratus est cum matre qui Iacobiden?
Ab his loco venerare proximo senes,
Natu patres et esse maiores putans:
Canoque honorem vertici calvoque habe,
A belluis ne devoreris, Saphati,
Qui riserant, ut exsecrati, filium.
Est omnium rerum nihil formosius
Pietate, quae novit Deum: eadem pulchrior
Sed artibus tamen et polita litteris:
Cessas in has quid mente tota incumbere,
Fortis laborum perferens molestias?
Amariores sunt quidem radicibus
Scientiae, sed fructibus dulcissimae.
Musis amica aurora, partem perficit


page 355, image: s355

Eademque tertiam operis. Ergo surgito,
Et mane tempus optimum da literis,
Nec perde relliquum [Reg: reliquum] otio segnis diem:
Iactura nulla maior est quam temporis.
At das magistro operam prius quam publice,
In explicandis ingeni vires tui
Periclitare: sic potitus hostium
Est Pyrrhus a palaestra, arena Equiriis
Sic consecutus Castor est victoriam.
Qui lectiones saepe negligit, fore
Putet quis eruditionis compotem,
Cum continens in litteris regnet labor?
Quod si tamen te causa abesse iusserit,
Eam magistrum ne latere tuum velis.
Ingressus in ludum (angeli namque assidene
Discentibus) nuda caput, tibi locum
Et tacitus in subselliis datum occupa:
Instructus armis, fac relictis omnibus
Agas, quod illic flagitat praesens locus,
Ferasque victa palmam ut ignorantia.
Ab ore pendens te docentis, excipe
Quaecumque dicit. nil agit sine clypeo
Trux Martio, sine gladio miles nihil:
Tun' posse te tuum fugare existimas
Hostem, sine eminente pennula in manu
Dextra, papyri candidaeque chartulis?
Qui contumax oboedientiam abicis:


page 356, image: s356

Qui non magistris mente tota gratiam
Persolvis, et quod te decet munus sacis:
Qui sustines obmurmurare, cum in tua
Non invehuntur sponte delicta acrius:
Procul o fuge, fuge, sacrum locum nec pollue.
Qui litteras amat, amat idem corrigi,
Idem magistro obtemperat gratus suo.
Magnifica quamvis sit domus, sit splendida,
In glarea quae structa stat, rimas agit,
Tandemque corruit: quibus sine nequeunt
Praeclara quae consistere olim, sedulo
Tu disce quae iubet magister discere,
Et memora constare doctrinam puta.
Tibi quid insusurrat alter clanculum,
Quid ipse recitantem alium ad aures admones
Partes suas agat ille: tu munus tui
Absolve pensi, quam potes bellissime:
Sic diligentia aemula excitabitur,
Et pulchra uterque augebitur scientia.
Finita quando est lectio, tacitus tuum
Conclave adi, nulli molestus alteri,
Nec hac nec illac cursita circumvagus.
Vides legant ut Eucliones nummulos:
Ut cogitet nihil nisi lucellulum
Noctes diesque quietis et cibi immemor
Phidon avarus: dicta seu de moribus,
Seu litteris, nec a magistro pectore


page 357, image: s357

Memor recondas, in diesque scientia
Magisque studeas et magis ditescere?
Sunt qui putent decus ingeni, praecurrere
Docentium praecepta: dant sed Icari
Eiusmodi poenas. prius quam plumulas
Habent tuae alae, detineri te diu
In primulis patienter initiis sine:
Haerens in his, non audet umquam libere
Aut scribere, aut loqui, locus si postulet.
Depone numquam de manu stilum: sed hunc
Oratione, versione, carmine
Exerceas. Lux nulla sit sine linea.
Magister est dicendi, et artifex, stilus:
In litteris absque hoc opera et oleum perit.
Vagatur omne per Attalus scripti genus,
Sine Calidi Maevique habens discrimine
Manu libellos, e quibus pingit sua,
Telenicus ad quem se modum centunculis.
At tu tibi propone scripta Tullii,
Andaea vatum principisque carmina:
Hos sequere, adora pronus et vestigia,
Donec queas te credere sine cortice
Mari patenti, et relliquos [Reg: reliquos] cognoscere.
Quam commodum est communicare saepius
Cum pluribus, communibus de litteris?
Amica sed sit illa conversatio:
Quae cum frequens est, tum laborem sublevat,


page 358, image: s358

Adres paratum maximas et efficit.
Aetate fruere, quae cito cursu fugit.
Constet tibi ratio distributi temporis:
Age ordine ac loco suo, quaecumque agis.
Quos iungit aetas et professio et locus,
Caros [Reg: Caros] habe, nec laede tristi verbulo:
Nec ceteros ama minus, quos copulat
Tecum fides, et caritatis regula.
Imitare sedulos, probosque: ab improbis
Seiunge te: contentionem et iurgia,
Quae barbarae sunt signa naturae, fuge.
Lapsos mone, non diligentes corrige.
Nefas nocere vel malis ingens puta.
Patiare potius, quam inferas, iniuriam:
Quam si tibi fortasse quis secit prior,
Aut perfer: aut si maior atque indignior,
Quam ferre debeas, magistris indica,
Homini aequus ipsi, verum iniquus crimini.
Tu verbera nullum, nec ulli irascitor:
Nec exsecrando precare quid cuiquam mali.
Quid arroganti pectoris fastu tumens
Praeponere aliis stulte, eosque despicis?
Qui gratiam dat mitibus suam Deus,
Idem superbis iure pugnat omnibus.
Cibum prius non invocato numine
Ne sumito: qui namque condidit Deus,
Mortali alimenta praebet idem corpor.


page 359, image: s359

Pulsaque iam fame dato pro munere
Preces eidem funde grato pectore.
Natu sede quem maior assignat loco.
Arrecta sit facies, manus quo lumina
Intenta: cape cibum modestus. non suem
Lupumue, sed hominem scias te: congere
Nec ante te dapum struices. quid tibi
Oculi ampliores ventre sunt? quid rustica,
Quod ante te non est situm, rapis manu?
Baccho Cerereque temperanter utitor:
Luxuria vires mentis atque corporis
Frangit, venenum Colchicis nocentius:
Ubicumque regnat crapula, virtus exulat.
Praemorsa reicere in paropsida, nil habet
Urbanitatis: adnovere os poculo,
Civilitatis nil, bibente proximo.
Mensa relicto turpe cultro surgere,
Fragmenta panis indecorum linquere.
In ceteris accommoda te moribus,
Et quae recepta et honesta consuetudini.
A prandio cenave, quando ludicris
Vacant sodales, si quid est levis rei,
Quae non eget animi ingenive industria,
Agendum, agas: ne quid perire temporis
Sinas, quod est tuo dicatum Apollini.
Nec veste secta, nec brevi, nec pendula,
Multoque velis laxiore nauticis


page 360, image: s360

Incede, scurra sicut, altis montibus
Aut qui feras sectatur, aut quibus fides
Pietasque nulla abominando tegmine:
Sit apta tunica, calceus decens, toga
Qualis modesto, et non superbo convenit:
Ensem relinque et pugionem militi:
Cum Marte Musae nil habent commercii.
Quid ora iubeam mane lymphis ut riges,
Capillus ut sit pexus, ut mundae manus,
Conclave conversumque, composti libri,
Puraeque vestes, stragulaeque lectuli?
Nil, quam puer non mundus, est odiosius.
In publico ne turpiter te gesseris,
Aut per plateas otio sus ambulans,
Aut circulis loquendo stans forensibus:
Sed strenue, si iussus es quid, perfice.
Senex tibi cum fuerit aliquis obvius,
Aut publici fungens honore muneris,
Decede de via, caputque detege.
Interrogatus, fac brevi respondeas,
Praefato honore, gestibusque corporis,
Vultu et pudorem liberalem praeferens:
Hoc est, diei quod Sol, modestia puero.
Nihil loquatur tenera lingua obscenius,
Os verba balbum obscena quomodo decent?
Nec garrulum esse, futilemue convenit.
Semper tace, de rebus aut loquere bonis:


page 361, image: s361

Raros silere, lingua multos perdidit.
Si cogitata mentis efferenda sunt,
Non antevertat lingua mentem lubrica.
Tua clara sit vox, nec nimis volubilis.
At si magistro loqueris, aut aequalibus,
Animi Latine facito sensus explices.
Est purus index sermo diligentiae:
At diligentia est bonae index indolis.
Ne riseris, cum nulla risus causa sit.
Est risu inepto nulla res ineptior:
Nec sint tui Timonis aemuli sales.
Nec fraude, nec aliena aperta vi rape:
Nil insciente vel magistro vel patre
Eme atque vende: debiti nil contrahe.
Restitue, si quid invenis, domino suo.
Ne quid tamen perdas tuorum, sedulo
Vestes, libros, et quidquid est, custodias.
Ne mentiare, odit Deus mendacium:
Vera audi, amaque vera, vera dicito:
Nil est amore veritatis pulchrius.
Aliena, capta nec oculis, nec auribus.
Quid faciat hic, quid dicat ille, pertinet
Ad te nihil: age res tuas: liceat Iovi
Iunone cum sine arbitro quid colloqui.
Non curiosum vivere, est vita optima.
Cum te dabis iucunditati, turpibus
Nec utitor ludis, nec in conviviis


page 362, image: s362

Levis choreas, aut ineptus ducito.
Ne nocte ludi tecta clanculum exiens,
Aedesue patris. furta secteris mala,
Aut poculis intentus, aut lasciviae:
Caret pudore nox, et adolescentia.
Domum vocatus, fac modestis moribus,
Gravique vita te geras ita, ceteris
Ut disciplinae liberalis praebeas
Exemplum: honori sis tibi, atque litteris.
Nec vinculis teneare sic domesticis,
Ut litterarum oblivione debitum
Ad muneris locum recurras tardius.
Sed iam satis bono, superque. Qui regit
Terram polumque, Spiritus sui tibi
Et optimus precor parens, et maximus
Det gratiam: dictis ut omnibus Deum
Verearis, et factis: bonisque in litteris
Versando, sic vitam instruas, ut invidis
Non detur ansa calumniandi, aut improbis:
Nec unius culpa audiant omnes male.
Adres honestas imperans tibi excites
Sensus iacentes, parte mentis optima
Ut usus ad Christi Patrisque gloriam,
Famamque referas, atque congeras opes
Quas nulla vis et nullus eripit dies:
Nam cuncta pereunt, sola perpetuo manent
Pietatis atque mentis excultae bona.


page 363, image: s363

DE EDUCATIONE LIBErorum, de Cap. xxx. Iosuae Sirachi.

MOllibus ex animo natum qui diligit annis,
In sanctos mores erudiisse studet:
Increpat, hortatur, laudat, monet, urget, et instat,
Quae facienda iubens, quae fugienda vetans:
Ut simulatque illi matura adoleverit aetas,
Ipse ferat curae praemia digna suae:
Praemia laetitiam, qua non implere voluptas
Corda pii patris gratior ulla potest:
Quam si conspiciat natum virtutibus auctum,
Nomen honoratos inter habere viros:
Livor et hoc [(reading uncertain: page folded)] uri te propter, gaudia mente
Sed laeta iunctos sanguine ferre sibi:
Quam si conspiciat, veniet cum funeris hora,
Moribus in nati se superesse sui:
Ut neque non possit dubiis in rebus amicis,
Exstinctus quamvis, utilis esse suis:
Praesidiumque illum sibi forte, suisque relinquat,
Atris oppositum dentibus invidiae.
At nato indulget qui lenis cumque, puelli
Singultu quoties pectora rupta sonant,
Ingemit, et lacrimis manantia lumina tergit,
Nec fletum patriae continuere genae:
Quid, quod verberibus dignum defendit, et eheu
Causa, inquit, fletus sim ferus ipse meis?


page 364, image: s364

Saxa gerit duro, solidumque in pectore ferrum,
Nomen et immerito dulce parentis habet:
Sustinet immiti puerum qui caedere virga,
Tristiaque aetati verba loqui tenerae.
Stultus, qui miserae sobolis corruptor et osor,
Quo sese natum credit amare, nocet.
Ut duros nondum qui frenos ore momordit,
Rectorem indomitus ferre recusat equus:
Haud aliter quisquis puer indulgente parente,
In mores coepit luxuriare malos,
Non audit praecepta dein tractabilis ulla,
Recta ferox odio verba monentis habet:
Omnia, ceu furiis actus, contraria legum
Mandatis, posito facta pudore facit:
Sic et in aeternum vitiorum gurgite mersus
Exitium, patrio crimine praecipitat.
At tu, cura tui vere quem tangit alumni,
Dum pueri est aetas mollis, et apta regi:
Ne vero indulge, ne fortia frena remitte,
Stultitiae illius stultior ipse favens:
Infectus vitiis ne quando adoleverit, et iam
Quae cupiet, credet cuncta licere sibi:
Colla iugo eripiat, diruptaque lora relinquens,
Maeroris patri sit tibi causa suo.
Ah quoties aliquis leni cum mente repertus,
Vidit ubi sobolis facta scelesta suae:
Ah quoties gemuit, quoties suspiria ducens


page 365, image: s365

Flevit, et heu [(reading uncertain: print faded)] seris ora rigavit aquis.
Blanda nocet tenerae menti indulgentia, iuncta
Verba piis prosunt imperiosa minis.
Principiis obsta: sero convellitur arbos [Reg: arbor] ,
Viribus immensum quae stat adaucta suis.
Sed cape lora, ferosque animos crescentibus annis,
Ipsius et multo verbere terga doma.
Ille fleat potius, foedes quam pulvere canos,
Et ferias misera pectora maesta manu.
Otia dant vitiis auctus: quae vitet ut ille,
Da vacuo semper quod tueatur opus.
Fac artes primo vitae condiscat ab aevo,
Communis quibus haec vita carere nequit:
Utilis ut patriae, charis iucundus amicis,
Ac generis fiat gloria magna sui.

EXCELLENTIA DOCTRInae, et eruditae pietatis usus. de cap. 39. eiusdem.

DIscere rite potest divina volumina nemo,
Cui diverse animum cura laborque trahunt:
Et nisi qui liber non plura negotia tractat,
Haec eadem nemo rite docere potest.
Totum hominem leges, oraclaque sancta requirunt,
Et vacuae requiem mentis habere volunt.
Quid doceat, curvo terram qui vertit aratro,
Et gaudet stimulis increpuisse boves?
Mane cui studium tardas expellere vaccas,


page 366, image: s366

Et pastas stabulis claudere nocte suis?
Qui nil quam rastros, stramen, mulctralia novit,
Nil nisi de tauris quodque loquatur habet?
Tigna, trabes, valvas, tabulata, sedilia, mensas,
Atque domos totas exstruit arte faber:
Circinus huic curae est, et serra, dolabra, securis,
Arma manu noctu, tractat et ista die.
Qui rigida exercet validis incudibus aera,
De ferro tantum cogitat ille suo:
Malleus huic circum multis sonat ictibus aures,
Ante focum frangit duraque membra labor:
Accipit et reddit ventosis follibus auras,
Flamma acri ferri duritiemque domat,
Non veniente die, non discedente quiescens,
Quod coepit donec perficiatur opus.
Sic calices, ollas, ut possit, pocula, lances,
De facili figulus composuisse luto,
Seligit argillam, cribratam miscet arenam,
Quae subigens pedibus massa sit una facit:
Tum sese inclinans toties, totiesque reclinans,
Partem aliquam cretae sumit utraque manu,
Inde rotam pedibus celerem contorquet in orbem,
Et digitos inter protinus exit opus:
Incrustat vitro, varios pigmenta colores
Inducit, tandem durat in igne coquens.
Tempora lucis eunt sic illi cuncta, labore
Plurima et hoc illi tempora noctis eunt.


page 367, image: s367

Utque faber, figulusque, ita qui versatur in arte
Quae lassat duras sordida cumque manus:
Arte sua fretus, nullos fugiendo labores,
Robore membrorum, quod facit, omne facit.
Atque equidem quae sit felix et salva, carere
Res opera artificum publica nulla potest.
At nemo illorum legati munus obire,
Nemo rudi populo reddere iura potest:
Sacra Prophetarum nemo cognoscere scripta,
Ad caelum nemo dicere qua sit iter.
Hoc tantum doctas qui per caput extulit artes,
Ingenioque valet, iudicioque, potest.
Ille sacrosancti divina oracula Verbi,
Sedulus auctorum voluit et omne genus:
Nocturna versat dextra, versatque diurna,
Qui referunt prisci temporis acta, libros:
Historias veterum rebus praesentibus aptat,
Quid recte fieri possit, et inde legit:
Omnia digna viro discit sapiente, bonoque,
Quamque alii docto cultius ore loqui:
Possit ut officio, rebus praefectus agendis,
Praecipua fungi dexteritate suo:
Regibus et praesto magnis, ducibusque superbis,
Consilio patriae commoda multa ferat:
Oratorque bonus longinquas missus ad oras,
Pro populo faciat verba diserta suo.
Et sine divino quia nil humana favore


page 368, image: s368

Efficere in studiis cura laborque potest:
Auctorem implorat, largitoremque salutis,
Eois quoties Phosphorus exit aquis:
Pro se, proque suis verba obsecrantia fundens,
Supplice det veniam postulat ore sibi.
Nec facilis non est illi, quae recta videre,
Iustaque sunt, animo dat sapiente, Deus:
Dat grave consiliis pectus, successibus ornat,
Euentu careant ne bene coepta bono.
Ille Deo gratus quicquid loquiturque facitque,
Caelestum [Reg: Caelestium] ad laudem dirigit omne patris.
Debita virtuti nec desunt praemia, tandem
Iustaque cum magna gloria laude venit.
Ergo inter primos legitur proceresque patresque,
Conspicuum signis et tenet altus ebur:
Aut regum accitum, doctrinam propter, in aulam,
Velat honoratum purpura clara virum.
Non ille imprudens umquam rem consulit ullam
In medium, verbo non praeeunte Dei.
In tenebris praefert clarissima lumina verbum,
Non certis pedibus semita certa Dei.
Intendunt aures omnes ad verba loquentis,
Consilium assensu quisque probatque suo.
Illum mirantur omnes, venerantur, honorant,
Laudibus ad caelum virque puerque ferunt.
Quam grata illius doctrinam voce minores
Concelebrant, cupit et prodere quisque suis?


page 369, image: s369

Quid moror? est vere doctus quicumque, piusque,
Fert quam mille alii commoda plura suis:
Nec praesens illum solum mirabitur aetas,
Fama sed aeternae posteritatis erit.

PIETATEM CONIUNGENDAM cum literis, ad Ioannem Siberum F.

REs praeclara perdem est, lustrare Heliconia tempe
Bellerophontei quae rigat humor equi:
Discere res, linguas doctas, praeclara, disertum
Et vario varios ore referre sonos.
Inter enim quid erit nos, et ratione carentes,
Nate feras, proprias ni tueamur opes:
Ni sit cura, animis, quibus est caelestis origo,
Musarum studiis conciliare decus?
Mule nihil sentis, ne quis tibi dicat, inersque
Argutas cuculus sis velut inter aves.
Extudit ingenuas felici semine mentis
Munere, quas artes cura laborque, Dei:
Abstergent animis densae caliginis umbram,
Deque tenace levant lumina caeca luto,
Altius humanis caput exseruisse tenebris,
Et clara ut possis luce videre diem:
Iudicium formant: simul ignorantia veri,
Barbariesque animo, quae fuit ante, fugit:
Se patitur claro contingi lumine virtus:
Naturae mores convenienter eunt:


page 370, image: s370

Apparent rerum causae: iuvat ire, supino
Rimari et fati conscia signa polo:
Ac tandem ex mira, qua mundum temperat, arte
Auctoris numen grande notare Dei.
Iam quid facundae vero quam gratia linguae,
Oris quid tersi pulchrius eloquio?
Quo iudexque gravis, patres lectique trahantur,
Cui victas reges dent populique manus?
Quae numeris res est cultis iucundior: et quas
Non dotes, quod non carmina pondus habent?
Carmina inaccessis traducunt montibus ornos,
Carmina dura movent saxa, ferasque domant:
Mentibus insinuant faciles sacra Carmina motus,
Ad mores faciunt Carmina docta bonos:
Tantum aliosque locant nos ante in honore, volucres
Gorgonius quantum cornipes ibat equos.
Nec tamen haec verae contendere gloria laudi,
Altera qua nequeat maior et esse, potest.
Laus est vera, trahi pulchro pietatis amore:
Summa, Deum in Christo, gloria nosse patrem:
Complexus qui sic homines miserosque malosque
Arsit, erat quorum tota sepulta salus:
Qui desiderium est, qui lux, qui patris ocellus,
Ut daret unigenam (munera quanta?) suum,
Indutus fragilis mortales corporis artus,
Qui Deus in misera constitit exul humo:
Passus et infandamque crucem, atque opprobria mortis,


page 371, image: s371

De Stygia duxit clara tropaea domo:
Ut pedibus caeli tereretur ianua nostris,
Vita ubi non ullis concutienda malis:
Semotaque licet curaque, dolore, metuque,
Conspectuque Det, colloquioque frui.
Hunc, artes, linguae, virtus, sapientia nosse
Unica, quae caelo sola beare potest.
Hac sine quid prodest, sua si tibi carmina donet
Phoebus, et Aoniam Calliopeia chelyn?
Quid, magni scriptis animum emendare Platonis,
Et Stagera [Reg: Stagira] tui dogmata nosse senis?
Esse quid instructum prodest Demosthenis armis,
Grande quid Ausonio cum Cicerone loqui?
Non Anyti virtute reo cessisse, Catoni
Aut vita, quae non labe notata, seni?
Denique non opere ex mundi ignorare Tonantem,
Qui mare, qui terras, qui sua regna quatit?
Artibus excultus, virtute ornatus, et ipsa,
Quam natura docet, cognitione Dei:
Nempe Orci vises tenebras, vastasque lacunas,
Fine ubi te dempto vindicis ira premet.
Non satis ergo puta, Phoebi lustrare recessus,
Castaliamque umbram, Pieridumque choros:
Discere digna viro docto, sapiente, bonoque,
Et penna celsos praepete adire polos.
Sit tibi prima Dei mentem cognoscere cura:
Ista tibi noctes auferat, ista dies.


page 372, image: s372

Hanc vero ut noris, qui Graiae gloria gentis,
Aurea Aristoclis non tibi scripta dabunt:
Non Arpinatis divina volumina, fila
Non etiam Orphaeae, fila sonora, lyrae:
Phoenicum claro non caelo inventa, nec almae
Naturae arcano condita cuncta sinu:
Non tabulaeque adeo, radiatus tempora vultu
Ardenti Hebraeis quas tulit Amramides.
Ipse dabit solus, caeli decreta recludens,
Unigena in patrio qui manet usque sinu.
Hunc igitur studeas vere cognoscere: Christum
Qui novit, summum novit et ille Patrem.
Supplicat Actaeus senior cui summa potestas
Rerum, quos colit urbs, nec putat ipse deos,
Nec minus Abdalides: qui res creat, auctat, alitque,
Nec minus ad Dominum fundit Apella preces:
Vincula cui nudos includunt lignea plantas,
Fune latus cinctum est, et sine crine caput:
Quae tibi, ait, facio Deus, accipe liba, bonusque
Hanc vestem, et chordas, et benefacta vide.
Talia pondus habent at nullum vota: precesque
Qui probet has, non est ullus in orbe Deus.
In solo, divina coli vis, inque vocari
Vult CHRISTO, qui cor deliciaeque Patris.
Hunc propter miseris se parcere, se dare caelum
Promittit, cum nos solverit atra dies.
At vero si non sueris tibi cognitus ipse:


page 373, image: s373

Qui CHRISTI quae sint, quantaque dona scies?
Disce igitur quod sacra docet nos pagina, totum,
Quantus homo est, vitium, et crimen, et esse scelus.
Quisque sibi placeat, tamen est mens lumine cassa,
Arbitrioque homini non licet esse suo.
Nam prava huc illuc rapitur, vitiata voluntas
Et mala quae, sequitur: quae bona, sponte fugit.
Hinc qua terra patet scelere est imbuta nefando,
Mente omnes cupida iustitiamque fugant:
Nemo Deum metuit, pedibus verumque fidesque
Obteritur, non est qui bonus esse velit.
Nec nobis vis est tristes evincere morbos,
Ac quod subrepsit viscera in ipsa malum:
Et bona si qua superfuerant, nos ad mala nostra
Corrupti vitio vertimus ingenii:
Corruit usque adeo nos primi culpa parentis,
Et satanae prorsus misit in imperium.
Et tamen, o pietas, miseros nos, atque parentem
Das inter medium te bone CHRISTE tuum,
Proicis et vitam pro nostra sponte salute,
Suffixum foedae nec pudet esse cruci.
Ex quo nascuntur nobis bona cuncta, Paterque
Iniustos recipit, supplicibusque favet.
Supplicibus, quos ipse facit verboque, potente
Et flatu, gignit quo nova corda, suo.
His animadversis, tecum tua tristia damna
Ex libris, sacris carminibusque puta:


page 374, image: s374

Et cum iam partesque, suum officiumque peregit
Lex, vires mentem destituuntque animi:
Crimina cor propter trepido terrore repletum
Nil et opis quidquam, praesidiique videt:
Reice te in Christum, quae qualiscumque, redempta
A'te, sum tua, ait, semper eroque, fide.
Hunc propter veniamque Patrem, pacemque precare,
Huic memori grates pectore et ore cane,
Et cum mane novo sol lumine conserit arva,
Et cum lux alto conditur Oceano:
Ex unda quod te divina, auraque renasci,
Et voluit membrum corporis esse sui:
Quod tibi condonat mitis delicta, Notosque
Crimina fluctisonum trans mare ferre iubet:
Quod sartum et tectum servat, nece vindicat atra,
Atque rudem verbo vivificante docet:
Et te carne sua, te nutrit sanguine, caelo,
Ad vitam, quae nos tempus in omne manet:
Et tibi dat, Patrio quem spirat pectore, Flatum,
Ut vitium ex animo diluat omne tuo.
In Christum nos sola beat fiducia, sola
Et Patris aetherei [Reg: aetherii] collocat in gremio:
Et tamen, in sole est comes ipsa ut euntibus umbra,
Hanc sequitur virtus, officiique decus.
Ut cernant alii purgatum pectora dictis
Veridicis, pura credere mente Deo:
Ergo etiam fidei sanctos expromere fetus,


page 375, image: s375

Atque stude vita concelebrare Deum.
Quod si fors tristes curae subeuntque premuntque,
Nec ventis agitur parva carina suis:
Fide Deo, precibus votisque operatus, ab illo
Impositumque tibi fer patienter onus.
Tum bonitas homines tua se diffundat in omnes:
Quaque alios poteris parte iuvare, iuva.
Quam pietate decet iusta coluisse parentes,
Quosque loco patrum iusserit esse Deus?
Quam decet et dictis et factis esse modestum,
Officio assiduum muneris inque sui?
Sobria vita, animi patientia, dextra benigna,
Sunt partes mentis, signaque certa piae.
Ad quae cuncta bonas si iunges sedulus artes,
Impones sacris Pieridumque manus,
Praeclare ornabis mentemque animumque repertis:
Et bonus et iustus, non modo doctus eris.
Cumque alios rursus de relligione docebis,
Ad caeli monstrans sidera qua sit iter:
Tempore quo tumulis strepitus clangorque tubarum
Eliciet fato corpora functa suo:
Ut celso fulgent nitidissima sidera caelo,
Inter fulgebis clarus et ipse pios,
Maxima perpetuae lucratus gaudia vitae:
In Christo doctos praemia tanta manent.


page 376, image: s376

PATER ORANS PRO liberis.

O Qui solus habes vere, Pater unice, nobis
Dulcia quae donas nomina ferre patris:
Quae tua sancta homini vox dixit, Crescite, prole
Nec pauca vestrum multiplicate genus:
Quam dedit e casti iuncta mihi foedere lecti,
Fecundi natos pignora grata tori.
An tacitum nobis pertentent gaudia pectus,
Ut patris solus laetitiaque fruar?
Tantum corpus alam, fragilem traducere vitam
Nec non commonstrem qua ratione queant?
Tantum divitias multo illis congerat auro,
Curaque non tenues nostra relinquat opes?
Non ita: Sed discant ut te Dominumque Deumque
Vulnera naturae foedaque nosse suae.
Scilicet a primo labein traxisse parente,
De facili finxit quem tua dextra luto.
Illum, dum vetita decerpit ab arbore pomum,
Ah causam quantis, quotque fuisse malis:
Ut iam nemo colat, nemo veneretur, honoret,
Rite Creatoris numina sancta sui.
Mancipium satanae sed homo sit vivus, Auerno
At mersus Stygiis praeda cremanda rogis.
Ne tamen humani generis stirps tota periret,
Quae fuerat caeli nata tenere domos:


page 377, image: s377

Christum irae iusti se subiecisse parentis,
Nec merita nostrum morte luisse scelus.
Hoc qui confidunt, caelestes scandere in arces,
Lucida caeruleum qua plaga monstrat iter.
Hoc igitur primum: Rectas coluisse per artes
Tum mentes linguas et didicisse velint:
Erudiant seros ut de pietate nepotes,
Non paucis nomen notificentque tuum.
Quot tamen hoc faciunt? eheu pars maxima patrum
Doctrinae genus hoc crimen habere putant.
Instillantque suis odium pietatis, in atros
Serpentes Erebi virus et adiciunt.
Quid vero reliqui? mage quam sua pignora, curant
Setigerosque [Reg: Saetigerosque] sues, ruricolasque boves.
At mihi da mentem contra impia saecula rectam,
Officio sancti fungar ut ipse patris:
Instituamque meos, veluti de sanguine natos
Lamechidesque suo, Thariadesque suo.
Et quia discentis nisi mens pietate trahatur,
Cura nihil quicquam praecipientis agit:
Sparge precor teneras caelesti rore medullas,
Afflatusque tui numine corda move,
Ut patris aure bibant cupida praecepta magistri,
Quique tenet sanctae virgea sceptra scholae:
Ut formatrices mollis quasi caera [Reg: cera] sequantur,
Optima non tarde percipiendo, manus.
Qui facieque tua genii, vultuque fruuntur,


page 378, image: s378

Praesenti vigiles hos tueantur ope:
Ne Stygii teneris noceat vis saeva tyranni
Mentibus, et captas sub sua iura trahat.
Consita sed riguo ceu plantula surgit in horto,
Et fit frondosis arbor opaca comis:
Iustitiae flore, et pietatis fetibus aucti
Succrescant, laudis pars quotacumque tuae.
Haec ego pro natis: quae ne sint irrita, Christi
Per te sancte Pater facta, crucemque rogo.

MAGISTER ORANS PRO discipulis.

CHriste fave, grex ingreditur sacrata tenellus
Tecta scholae, clemens huc facilisque veni.
Hic cum Pasithea, blandisque sororibus olim
Ducebat socios Calliopeia choros:
Regna superstitio cum nondum vana teneret,
Sanctaque floreret cum pietate fides.
Virgineos coetus Bromiusque Venusque fugarunt,
Ac Molocho templum constituere suo.
Nunc loca convertit sacros haec rursus in usus
Cura magistratus, Pieridumque domum.
Tu Deus hunc illis animum mentemque dedisti:
Quae bona sunt, fiunt cuncta movente Deo.
At quia non res grata magis tibi maxime Christe,
Quam vita et studiis culta iuventa bonis:
Tu Deus o nostras impellas numine mentes,
Quod linguam regat, et quod regat acta, tuo:


page 379, image: s379

Ut bene doctrina pueris praesimus, honestis
Et vitae exemplo conveniente viris.
Ne malus ah mentes, ne quis tibi fascinet illas,
In quibus est regni pars sita prima tui:
In tua, tam blandis sermonibus use redemptor,
Quos invitatos colla venire iubes.
Sunt delubra tui iuvenilia pectora flatus:
Ah pereat, puerum fallere quisquis amat.
Sed quoque abesse procul iubeas: discedite, fastu
Quos tumido inflatos parva docere pudet.
Quis furor est, quae mens, septos [Reg: saeptos] impube corona,
Grammaticae spreta, quam decet ire, via:
Naturae obscuro sermone evoluere mores,
Iunctaque perpetua corpora prima fide?
Cur luna atratos aliena luce refulgens,
Cur sol defecto lumine iungat equos:
Unde perennis aqua in nubes, qua fulmina causa
Aetherea [Reg: Aetheria] coeant, desiliantque domo:
Unde tremat tellus, cur in mare flumina currant
Omnia, nec fines exeat unda suos.
Quam potius laudandus hic est, quem quaeque docere
Distinctisque locis, temporibusque iuvat:
Ad tenerae qui se turbae demittere captum,
Cum pueris puerum turpe nec esse putat.
Sic cum collegis ego sim, te Christe favente,
Irrita nec parui cura laboris erit.
Nec minus o puerum mollissima pectora firma,


page 380, image: s380

Afflatusque tui numine Christe rege.
Ad vitium pronos aetas iuvenilibus annis
Omnis habet lapsus, cordaque stulta gerit.
Quinetiam casses nullo non tempore tendens,
Insidias gaudet composuisse satan.
At tu defensos vindex fortissime serva,
Occultos hostis nec patiare dolos.
Da, vitae custos illis, sanctique pudoris,
Angelici assistat sedula turba gregis.
Impia da vitent morum contagia, quicquid
Mentibus et teneris transitione nocet.
Socraticis sine te sapientia prodita libris
Nil prodest, imo laedit obestque magis.
Te primis ergo solum venerentur ab annis,
Suspensis animis et tua verba bibant:
Consuescant tibi ferre preces, tibi dicere laudes,
Consuescant factis te celebrare suis.
Extremis sero pietas condiscitur annis,
Invaluit longa cum scelus omne mora.
Quo testa imbuitur primum nova, servat odorem,
Et pietas reliqui temporis acta regit.
Tam praeceptorum dictis parere laborent,
Inque loco patrum [(reading uncertain: print faded)] , qui docuere, putent.
Ceu rigidae cervicis equus qui frena recusant,
Non poteris magnis annumerare viris,
Aut quos emendant tantum modo flagra: bonorum
Mentes verba movent, verbera nulla malos.


page 381, image: s381

Omnia vincit amor virtutis, et omnia discit:
Hunc si Christe dabis, qualia dona dabis?
Namque Heliconiadum nec tentabuntur ab hoste,
Qui se, quam didicit, plura tenere putat.
Et subiisse volent nullos non sponte labores,
In studiis ponent tempus et omne bonis.
O niveam lucem, cum quae sit docta, bonorum
Hoc ludo exibit plurima turba virum.
Non, non succrescet Chamus hic, non Absolo, iusti
Aut maduit fratris cui nece dextra sui.
Hic crescent, patri falso periisse relatus
Rachelides Nili gloria qualis erat:
Qualis erat nondum conceptus, matre vovente
Iam sacer, Helcana de genitore satus:
Cum sociis qualis, Chaldaeo oblita tyranno
Cui concessum uni visa referre, puer:
Denique bis senis etiam natalibus actis
Ipse puer qualis Christe redemptor eras.
Tunc, lacera quae iam pudibunda Ecclesia veste,
Ungue notatque genas, ungue notatque comas:
Talibus ingeniis lugubres ponet amictus,
Et cingent laetum mollia serta caput.
Tunc quoque florebunt leges, pax alma reversa
Optatas nostro ducet in orbe moras.
Annue, sic tua sit tibi gloria Christe perennis,
Cum Patre, cumque sacro Flamine cuncta regas.


page 382, image: s382

AD DEUM PATREM.

MOenia caerulei residens super aurea caeli,
Qui lustras oculis pectoris ima Deus:
Eheu spurcatus foedatam crimine mentem,
Dum legis violo iura tremenda tuae:
Ob primi quasi non vitium exitiale parentis,
Est quod perpetui causa caputque mali:
Non satis offendat natura immunda, nocensque,
Nec se nec numen quae pote nosse tuum:
Ad scelus adieci quod non scelus impius, o me
Me miserum, quod non sustinuique nefas?
At facilis nobis solito sis more, precesque
Da lacrimis mixtas pondus habere pater:
Per te, per nomenque tuum, per vulnera Christi,
Vulnera, quae moriens in cruce quina tulit:
Vulnera, quae propter iustam oblivisceris iram,
Ac regni heredes nos facis esse tui.
Caelesti mentis foveat nostrae igne medullas,
Qui tuus aeterno spiritus ore venit:
Ne tua iussa negem duras dimittere in aures,
Pendeat ex verbo sed mea vita tuo.
Et me quod membrum voluisti corporis esse,
Effuso pro quo sanguine Christus obit:
Cum toto coetu defende, tuere, guberna,
Meque, meosque tua pro bonitate fove.
Da multos verbi pure qui semina spargant,


page 383, image: s383

Cognitione rudes instituantque tui.
Quae doceat vera de relligione minores,
Auspiciis crescat culta iuventa tuis.
Terra, pecusque ferant fructus: sit noxia pestis,
Sanguinetque procul flebile Martis opus.
Agmina Bistonii fera contere, perde tyranni,
Barbarus in nostrum qui quatit arma caput:
Corpore iusta gerens captivo vincla trahatur
Ipse triumphantis Caesaris ante rotas.
Contere Romani rabiemque minasque Bahalis,
Qui Stygio sanctis bella furore facit.
Ut qua Sol veniens ortus super ingerit, et qua
Caeruleo fessos gurgite mergit equos:
Cantetur cunctas tantum tua fama per oras,
Cantetur Christi gloria vera tui:
Unanimisque tuum desensa Ecclesia nomen
Aeternum celebret, laudet, honoret, amet.

AD DEI FILIUM IESUM Christum.

NIl sum miser, nec ullae
Res est polo sub alto,
Quae me levet, iacenti
Animumque reddat, ipse
Quam quod geris supremi
Fili parentis, ossa,
Massaeque nostrae amictum,
Homo Deusque: felix


page 384, image: s384

Sis et bonus, caducum
Dextra potente fortis
Ne labor o guberna,
Fragilem et tuere Christe:
Sim surculus beatae
Fac usque massae, et usque
Hoc cogitemque mirum
Mente memori diesque
Noctesque foedus, uno
Quo parta vita nobis,
Salusque sempiterna.

AD EUNDEM.

AGne Dei, tollis generis qui crimina nostri,
Quo moriente homini vita, salusque redit:
Sis bonus, et clemens populi miserere redempti,
Effice nos meritis tempus in omne tuos.
Agne Dei, qui fers mundi peccata scelesti,
Et placas patrem iustitiamque refers:
Da veniam miseris, vitiorum dilue sordes,
Aufer et immundi pectoris omne nefas.
Agne Dei, mactate hominum pro sponte salute,
Qui reseras celsi limina clausa poli:
Dulcia tranquillae da nobis tempora pacis,
Et placido optata fine quiete frui.

AD DEUM SPIRITUM sanctum.

VIs, halitus, vigorque,


page 385, image: s385

Et flatus, aura, fulgor,
Amor Parentis, ardor
Et Filii perennis.
Qui per sono reclusas
Multiplici vocasti
Linguas in unum, et una
Gentes fide beasti:
Caligo nos, et atris
Nox consiti tenebris
Sumus, iubar refulge
Menti, aureusque nimbus:
Nos horridumque frigus,
Hiems inersque, nostras
Te te insere in medullas,
Et intimos recessus,
Tuique corda dulci
Accende amoris igne.
Nos pauperes, egentes
Et omnium bonorum
Mentisque corporisque,
Nudos benignus auge:
Et munera fideque,
Spe, charitate, dono
Precumque, gratiaeque.
Tu cordium voluptas,
Et unicum levamen:
Angit dolor, quietis


page 386, image: s386

Sinit nec esse, curis
Mens sauciata, diris
Et aestuans procellis:
Ades suavis hospes
Animae, refrigeraque
Iucundiore pectus
Tui favoris aura.
O' qui levas labores
Mollis quies, et aestus
Et temperas calores,
Fletusque, lacrimasque,
Risus, fugans, reducis.
Ast absque nil favore
Homo tuo, valetque,
Nec integri bonique
Vel micam habet: sed error
Te non docente mentem,
Crimen tenet scelusque
Vitamque, non regente.
Lava ergo sordidata,
Arentia irriga, affer
Opemque vulneratis:
Quae duriora, flecte,
Foveque tristiorum
Frigus, geluque, caelo,
Quae fert, utam salutis
Errantibusque monstra:


page 387, image: s387

Nitentibus favore,
Tuoque amore fretis
Da dona, ter quaterque
Quis obruis bonorum
Coetum, piaeque vitae
Fructumque praemiumque,
Et exitum suavem,
Et gaudium perenne.

PRO PACE.

QUam sine te non est tellus habitura, precamur
Ut pacem per te possit habere Deus.
Perde feros populos, saevos compesce tyran nos,
Qui genti faciunt bella cruenta tuae.
Tu pugnare potens, hostes tu vincere sortis,
Nemo nocere tuis te prohibente potest.

PRO EADEM, ET SCHOLIS.

O' Cuius sumus in fide,
Magni progenies Dei,
Heu diu nimis, heu ferum
Ludum lusit Enyo.
Signis contulimus malo
Signa civica sidere,
Atque in vulnera mutua
Diros strinximus enses.
Flamma, quae Geticas domos
Debebat, patriae lares


page 388, image: s388

Ussit, et tulit impia
Saevis gaudia Turcis.
Magnos exilium pati
Duces vidimus, et (scelus)
Fortes pectora principes
Diro Marte peremptos.
Nimirum, Deus, impiae
Vitae crimina, crimina
Nostra, ut acciderent mala
Tanta, causa fuerunt.
At nunc pax redeat bona,
Et concordia principum
Rursus corda revinciens
Dulci foedere iungat.
Ut coetus celebrent pios
Vir et femina, concinant
Puellae et pueri tuum
Nomen, CHRISTE redemptor.
Ut culto velut hortulo
Surgit flos hiacynthinus:
Succrescat Deus in tuas
Laudes sancta iuventus.

PRO SERENA TEMPESTATE.

ASpicis ut crebri fundantur ab aethere nimbi,
O' cuius nutu tempus et annus eunt:
Ipse negat mundo tristis sua lumina Titan,
Ipsa suos vultus Cynthia maesta tegit:


page 389, image: s389

Aeolii strident immani murmure venti,
Imbriferoque Noti personat axe fragor.
Ira quidem tua iusta deus sed parce, precamur,
Vindictaeque bonus supprime frena tuae:
Inductasque fuga nubes, Phoeboque reducto
Rursus eat clara candida luce dies:
Corrupto caeli tractu ne letifer annus
Inficiat dira corpora nostra lue:
Speratae aut teneris fruges moriantur in herbis,
Ac victum tellus et seges aegra neget.
Sic tua tollemus iusta praeconia laude,
Et dicet grates femina virque Deo.

PRO CONSERVATIONE DOctrinae salutis.

SErva Deus nobis tuum
Verbum, domans Papam, domans
Getas, tuum natum suo
Throno student qui pellere.
O CHRISTE rex ter maxime,
Vires tuas promens, tuam,
Te laudet ut per saecula,
Miseram tuere Ecclesiam.
Da Spiritus sanctissime
Concordiam gregi tuo,
Agone praesens ultimo
Vitamque per mortem ingredi.


page 390, image: s390

PRO EADEM

Clave potens ficta, bullis plumboque superbus
Germanis Anomus bella minatur agris:
Thrax [Reg: Thraex] arma Eois, Arctois Moschus ab oris,
In nostras quatiunt saevus uterque domos:
Intestina ipsos agitat discordia reges,
Christiadis quorum est et dare iura, duces.
Interea vulpes, et plurima oberrat hyaena:
Qui magnum ut toto nomen ab orbe ferant,
Errorum spargunt scelerata semina fraude:
Pro vili hinc passim sacra fidesque iacent.
Ah miserere Pater, parce, o parce optime, digni
Non quia nos, numen sed quia mite tuum.
Crimina nostra mali nil non meruere, fuisse
Ingratos verbi muneribusque tui:
Gloria sed meruit quidnam sanctissima, laudis
Inclita quid Christi fama decusque tui.
Ne Sodamas fieri sine nos, foedasque Gomorrhas:
Semina sed verbi parva relinque tui.
Sint, quos membra pii coetus, tua sacra professos,
E nobis, nostris pignoribusque legas:
Sint, qui te, Natumque tuum, Flatumque sacratum
Ore, fide, factis tempus in omne colant.

PRO FIDEI ET VIRTUTUM piarum incremento.

AT quae tamen praecordiis,
Terrae polique maxime


page 391, image: s391

Princeps, paterque idem optime,
Quae tanta vis haec frigoris,
Quod dura stringit pectora
Gelu? tibi cum filios
Nos ultro adoptes, et tui
Cruore Nati deleas
Peccata nostra: non tamen
Te mente tota, viribus
Totisque, toto pectore
Amem vicissim: proximum,
Tibique gratus, qua decet,
Benignitate prosequar?
Ideone caelitum domos,
Sedes beatas deserens,
Mortale corpus induit:
Ideone suffixus cruci,
Fundit redemptor unicus
Pro me cruorem saucius:
Securus ut verbi tui,
Intentus et nugacium
In somniorum imagines,
Tantum fidem lingua crepem,
Et ore, vita dedecus
Ecclesiae, et factis, tuae?
Ah, qui perire neminem,
Amans salutis omnium,
Vis, spiritus flamma tui


page 392, image: s392

Exsolve glaciem pectoris?
Auge fidem, constantiam,
Roburque menti suffice:
Totum tuo me numine
Invade, totum posside,
Amore amoris ut magis
Dulcedini respondeam
Tuae, magisque: quam dedi,
Seruem, fidem: nomen tuum
Faciamque semper maximi.
Mens cogitationibus
Absit nigris: solacium,
Vitam, decus, pacem mean:
Te corde conditum intimo
Geram: nihil te cogitem,
Et expetam praeter nihil:
Sed usque et usque laudibus
Noctes diesque prosequar:
Verbi tui rerum omnium
Oraculis antiquius
Ducam nihil: fretus quibus
Spe fervidus tollam crucem,
Sequarque Christum passibus
Non segnibus: tam tristia,
Quam res secundae et prosperae
Iuvent, faventis gratia
In unica laetum Dei


page 393, image: s393

Et proximorum commodis.

PRO LIBERATIONE EX MAlis vitae huius, et miseriis.

O Illa tandem Christe lux, pulcherrima
Lux aureum adventus tui spargat iubar,
Ex huius ut mundique regno, et daemonis
Emancipatis liceat exire, et sinus
Enavigare periculosos, scrupea
Breviaque vitae: intus timor, pugnae foris:
Tantis modum et clemens statue finem malis:
Nil est boni in nobis, nihil non impio
Mundo mali: perde ergo, macta, confice
Hanc omne carnis incitam ad monstrum et nefas
Molem dies noctesque, quam, contraria
Dum cogitat, loquitur, agit polo, scelus
Non facere, sed scelus esse crimen et iuvat:
Ut mortis huius liberati corpore,
Tibi Redemptor optime et sanctissime
Similes et animum, et membra renovata, omnibus
Saeclis [Reg: saeculis] potiti lucis aeternae bono,
Te cum Parente, cumque Sancto spiritu,
Unum Deum, verum, potentem, maximum
Interminatis praedicemus saeculis.

FINIS.


page 394, image: s394

AMPLISS. PRAESULI AC DOMINO, D. 10 ANNI IX. Episcopo Misnensi, ADAMUS SIBERUS.

> NEC est, fuit, nec umquam erit concordia,
Aut pax Dei inter Filium,
Et, excidit superba quae polo, nigras
Domos colitque, viperam.
Haec ortu in ipso perdidit nostrum suis
Mendax genus pellaciis:
Iraque nobis concitata Numinis,
Sub iura mortis tristia,
Montesque subdidit calamitatum omnium:
Nunc hinc et hinc in retia,
Plagasque peccatis suas trudens, rapit
Ad inferos secum lacus.
At matre natus virgine ille apparuit,
Ut viperae opera destruat,
Duri refractis et poli repagulis,
Aeterna condat saecula.
Hinc publicae salutis ergo sanguinem
Innoxium fudit, Patri
Litans in ara sponte supremo crucis,
Mortemque morte sustulit.
Nec hic modum figens amori, Spiritus


page 395, image: s395

Per efficax quod est sacer,
Nos muneravit, quo nihil maius, suo
Verbo nihil potentius,
Contra dolos et impetus, quis se incitat
In nos Auernalis furor:
Ut arma quamvis tela et omnia advocet.
Hoc ense rem gerentibus
Sub aheneo fidentiae scuto, tamen
Piis nocere non queat.
Et dicta verbi cuius et sententiae
Licet, quod est eadem omnibus
Vis, differunt nihil: tamen solis iubar
Ut aurea inter sidera,
Sic eminet noctis supremae concio,
Precesque, patri quis Deo
Tradit suos, iam iam necandus, ultimae:
Quam cogitata blanditer,
Mentis recessus intimos et explicans,
Omnem iubet pellant metum,
Pericla adire cuncta nomine pro Dei,
Vitamque sortes ponere?
Quam poscit ardenter parentem, ne sinat,
Det hostis ut malum piis,
Damnumue: qui porrectus antro sibilat
Caeco venenis ebrius,
Stygiasque, coetum ut opprimat sacrum Deo,
Sede infera diras ciet?


page 396, image: s396

Quae digna scribi literis quod aureis,
Imoque condi pectore,
Tentare numeris an coirent molliter
Volui Latinis: granditas
Sed tanta nobis, tanta rerum copia
Sese obtulit, quam nulla vis
Orationis, ingeni ve aequaverit:
Non si induas, quantus, polum,
Concepta et omnia se tibi liquentibus
Auris recludant murmura.
Sed terga flexo quod tamen genu dare
Puduit, favente numine
Haec qualia dedi cumque: mensis dicta sunt
Et quod remotis, Nectare
Suaviora, Ambrosia et ipsa, inscripsimus
Bellariorum nomine
Caelestium: quae candide viri pii
Legent. malis et invidis,
Cum vipera, spinas et inter frigora,
Ringentibus Cocytia.
At in tuo apparere Praesul nomine
Volui: nihil verbo Dei
Cum charius [Reg: carius] tibi, superstitionibus
Valere iussis, literas
Faciasque magni humaniores (quae tua
Est facilitas) et in meos
Sis liberalis: exstet ut mentis piae,


page 397, image: s397

Memorisque significatio,
Benignitatis pro tuae clementiae
In nos Siberi versibus.
Quod gratum habebis, et habeas precor, tuum
Ac, quod facis, me diligas.

ADAMI SIBERI BELLARIORUM COElestium, seu de Consolatione Christiana, Liber I.

IOANNIS EVANGELIstae Caput xiiii.

IAM ritu, Isacidas caeso quem legifer Agno
Edocuit vates, perfecto, aequaeva parenti,
Qui mare, qui terras, qui caeli temperat arcem,
Progenies corpusque suum, propriumque cruorem
Supremas inter sociis, memorabile, mensas,
Aeterni dederat monumentum Christus amoris.
Iam tunica posita, accinctus mantilibus [Reg: mantelibus] , unda
Ablueratque pedes illis, vestigia amictu
Siccaratque, videns bellaria poscere tempus,
Cum sic (nam tacitos sub pectore fixus edebat
Res duras propter dolor, et crudelia regis
Fata propinqua sui) maerentia pectora mulcet,


page 398, image: s398

Et caeli dulcem dictis aspirat amorem.
Ne vero ne luce magis dilecta sodales
Turba mihi, trepidis confusam saeva timore
Tempestas, quae iam iamque ingruit, hoste movente
Arma truci, mentem eripiat. nam corde voluntas
Si verbis rerum Auctoris fert credere, et uno
Quo res cumque cadat, totis pendere medullis
Ex illo iuvat: est cui non finita potestas
Cum genitore suo, qui nescit fallere, vestris
Viribus indubitate etiam, dictisque magistri.
Daemonis aula, cui caedes, mendacia cordi,
Est mundus: nec erunt, monstra, horrida monstra ciente
Ex Orco, et saevos illo furiante tyrannos,
Non dico, certi vobis tutique receptus:
Sed nec, terra patet, miserae, quacumque latebrae:
At patris est (iam spe praesumite gaudia vestra)
Multa domo patris est sedes, et mansio vestri:
Pax ubi sancta viget, gemmatis lumine vestit,
Arvaque laetitia aeterno florentia stellis.
Hoc nisi sic foret, hinc iam me nunc ire faterer,
Perpetuosque lares vobis et tecta paratum:
Inde pedem referens, quo vos caelestibus oris
Illatos mecum magna inter praemia ducam:
Quod faciam, ut mea turba loco vos sitis et ipsi,
Auctor ero qui [(reading uncertain: emended to quo by a reader.)] utiae instauratorque salutis
Vestrae: adeoque plagas laetas, finesque beatos,
In quod discedo regni, iam nostis, iterque,


page 399, image: s399

Et quae ducit eo, non fallit semita euntes.
Quid verbis Thoma, gestuque locumque viamque
Abnuis esse tibi nota? ipse ego Semita solus,
Aurea caerulei quae fert super atria caeli,
Sum superanda fide, contra quam sensus, et atra
Consita nocte videt ratio. Sum vis ego solus
Veri, quae nubem eripio caligine pressis
Mentibus, et doceo ignaros de Patris amore
In genus humanum nostri: sum denique solus
Vita domans mortem, qui res et turbat ab imo
Mortales hostem, princeps custosque salutis,
Perfectorque: hominum non lucida venit in astae
Sponte sua quisquam, nec corda volentia leti
Faucibus e mediis, baratrique [Reg: barathrique] horrentibus umbris,
Ipsa queunt exire: Patris sed ianua per me,
Me patet aetherei [Reg: aetherii] : qui vobis cognitus essem
Ex toto si bis genita illius unica proles,
Haud ignotus erat: verum novistis et illum,
Et iam vidistis. Tibi fundere mira Philippe
Verba putor. poscis manifesta luce videndum
Exhibeamque patrem, fore nil quod et amplius optes.
Vertitur ergo quater dum solis cursus in alta
Solstitia, inter adhuc vos caelia arcana recludens,
Et vatum evoluens oracla, ignotus oberro:
Qui (verte huc oculos, huc dirige lumina mentis)
Qui videt, obtutu fidei defixus et in me,
Quo quantum est habitat numen, tenet ora beatus


page 400, image: s400

Immota: aethereum [Reg: aetherium] patrem quoque cernit, et ipsos
Divinae sensus abstrusos mentis: an esse,
Cuius amor solus, sum cuius summa voluptas,
In me non credis patrem, ut sum natus ut ipso?
Non iniussa loquor, movet haec pater ora: quid alta
Astra sequi, summoque in vertice sistere caeli
Affectas, et nota Deo tabularia soli
Scrutari? in me me Genitor manet omnibus aevis,
Estque quod idem animus nobis, eademque voluntas
Hac lingua canit, et dextra facit omnia: Christus
Cur fallat, non est: in patre credite quod sum,
Ut Pater est Nato, factis aut credite: firmo
Nam sanie certe tabentia membra trahentes,
Luminibus captis iucundae munera lucis
Restituo, vinctae soluoque silentia linguae:
Et pello furias vaesana in tartara, et auras
Ad superas obita revoco iam morte sepultos,
Atque inopes formo divini ad gaudia regni:
Qualia non primo mundi nascentis ab ortu
Ullius vidit patrari temporis aetas.
Hoc etiam vester vobis, etiamque magister
Confirmo: qui, spes quod ei sub numine nostro,
Linguae oracla meae cupidas dimittit in aures:
Qua vi cuncta gero, facioque, eadem omnia mecum
Ille etiam faciet, nec non maiora: per omnes,
Dum feret aetates mea verba, per ora nepotum,
Veridicis hominum purgando pectora dictis,


page 401, image: s401

Imperiumque ruet, cessans in vota precesque
Tempore non ullo, nigra dominantis in aula,
Lux mundi, terraeque decus, caelique voluptas.
Quippe per et mortem, per et illaetabile regnum
Umbrarum, victor claras super aetheris oras
Ad genitorem, omnis curaeque malique levamen,
Hinc abeo: illius fretis bonitate sedebit,
Omnia per nomen quae nostrum exposcere, promptus
Praestare: ut summo laus concilietur honosque
Ex nato auctori rerumque, hominumque parenti.
Ipse ego, celsa poli mea cum caput extulero vi
Trans, solisque vias superans et sidera, tecta,
Ipse dabo, flatuque precum, caelique favore
Perfusis mentes, dabo cuncta petentibus inquam:
Vestrum est, optetis quid nostri nominis ergo
Explorare, sinam non vos ego ferre repulsam,
Si blandas alitis subter praecordia flammas,
Sincerum et grati, refero qui morte salutem
Amissam terris, mihi respondetis amorem:
Condita sit vobis doctrinae mente tenere
Verba meae studium, coetus diffundere in omnes
Unanimique hominum consensu, optata salutis
Munera, et aeternae solacia dulcia vitae.
Nec vero aspectu quod me iam subtraho vestro,
Cor cadat, et trepido sit pallor in ore: parentem
Nam caelo (usque adeo mihi maxima cura salutis
Est vestrae) votis poscam precibusque receptus,


page 402, image: s402

Confirmatorem, patrio miseratus amore,
Ut det, qui pavidos praesens soletur, in omnes
Et penes eventus vos sit veri unicus auctor,
Cui locus in mundo non est: sapientia mentis
Non umquam divina capit mortalis: in atras
Lumina quod tenebras homines caliginis horridae
Immersi, nequeunt acie usurpare retusa
Numinis illius radiatum insigne, nec inter,
Munera tot, stupidi curas agnoscere inanes:
At vos qui rebus nostri praefertis amorem
Omnibus, et novistis eum, insinuando medullis
Seque, aevis inter vos ille erit omnibus, addens
Virtutem fidei, vim menti, robora cordi.
Ipse etiam a vobis quamvis divellor, acerbus
Dum gravis insontem leti manet exitus, orbos
Non ego vos, caro [Reg: caro] veluti genitore, relinquam:
Sed post paulo adero, rursum exoptata revisens
Pectora: me non vult visum auditumque, videbit
Ulterius nec iam mundus, ditione premendus
Tartarea aeternum furiarum et mortis: at ipsi
Vos me cernetis, quod vivo redditus oris
Et superis vivam, multa cum laude reversus
Ex Erebo: tum vos, fremat horridus ore cruento
Ut furor, expediat laqueosque, ignesque, securesque
In vos carnifices, mecum vivetis, et aucti
Munere discetis divini luminis, aevis
In patre me cunctis, peccati, mortis et Orci


page 403, image: s403

Victorem, vos me, me vobis esse, beatis
Et nil non mecum commune, meoque parente,
Cuius vestra mea, et fiunt mea vestra favore.
Qui mea non tantum tumidus praecordia linguae
Ventosae tonat eloquio praecepta, salutis
Quae sine fine ferunt felicia saecla [Reg: saecula] : sed acri,
Imperio laetus, studio curaque facessit,
Impavidus sese cunctis offerre periclis,
Pro regni fama nostri, pro laudis honore:
Correptus vere calet ille cupidine Christi:
Quique ardet Christi pectus succensus amore:
Hunc Genitor, cui se tellus, mare, subdit et aether
Diliget: huic fidei lustrato lumine mentem,
In mediis, quae intentant undique et undique mortem,
Turbinibus, clara praesenti luce videndum,
Cum divinae omni totum sapientiae opum vi,
Numine me praebebo: nec tu quaere doceri,
Cur, genus obscurum quibus, et sine luce penates,
Arte nec instructa ulla, usu nec praedita vita,
Cur me sim vobis, non ostensurus Iuda,
Qui praestante viros tot habet virtute, tot astu,
Tot rerum vix humana de stirpe potitos,
Mundo: non populi fasces, non purpura regum,
Iustitiaeque hominum decus, aut sapientia tantis
Aspirat donis: sed qui me virue puerue,
Aut rex, aut ardet plebs pura mente, capessens,
Sermoni paret nostro, mea iussa, nec ullis


page 404, image: s404

Huc et doctrinae flabris agitatur, et illuc,
Propter et est Nati quod Patri carus [Reg: carus] amorem,
Illius pectusque animumque subibimus, illic
Hospita, divini cum sancta flaminis aura,
Atria mansurae posituri tempore sedis
Aeterno: at quisquis nostri non servat amorem,
Carnisque et visus, fastusque cupidine captus:
Nec condit praecepta animo, et sub pectore recte
Nec vigilante operam studio dat ut exprimat actis:
Quae sunt illa quidem mea, sed deprompta recessis
Sacrato mentis genitoris, ab aethere qui me
Demisit lapsis hominum succurrere rebus,
Iungere perpetuo terris et foedere caelum.
Atque levans equidem vestrum sermone dolorem.
Ista loquor, mecum solacia, mente putetis
Ne trepidante, rapi vobis plane omnia: summus
Flexanima at postquam nostro perfuderit aura
Nomine vos Genitor, veniens firmator et alto
In vos invadet sacro Deus ipse vigore:
Antiquae solvet noctis caligine, flammam
Aetheream [Reg: Aetheriam] accendens caelesti in fomite: ventum
Cumque erit in rem praesentem, mea verba retexet,
Lingua sacro vobis quae fudit pectore, pandet
Et rerum eventus varios, seriemque futuri,
Ac ritus sacros, patris et decreta recludet.
Quae vero vobis abiens, quae dona relinquam
O' pueri? non sunt eboris ve auri've talenta,


page 405, image: s405

Barbaricaeque mihi vestes, aut tincta colore
Purpura bis fulgens Tyrio, non moenia clausis
Firma seris, non quae proscindant iugera tauri:
Pax omnem sensum exsuperans, genitoris amorique,
Et requies animi, et mentis sincera voluptas,
Divitiae mihi: discedens haec munera vobis
Largior: haud mundus dabit umquam talia. rursus
Quid gelida vero trepidant formidine pulsa
Corda, metus turbat pavidus quid pectora, quid me
Aio relicturum terrasque, hominesque? redibo,
Mente, redibo inquam, tristi secludite curas.
Et certe, nostri si pectora vestra teneret
Insinuatus amor, quae vobis gaudia mentes,
Quae pertentaret praecordia laeta voluptas?
Affirmo quod me, qui maior, sceptra Parentis,
Cui mare, cui tellus, cui paret maximus aether,
Ut capiam, ante aevi quae gessi maxima quondam
Principia, ire domos crudeli funere Olympi.
Haec, prius eveniantque, dico, iterumque monendo
Atque iterum repeto: post cum exitus ipse docebit
Vera, revoluatis memori mea pectore verba,
Quae loquor extremum. Nam cum mortalibus ex hoc
Tempore verba serens, non vos sermone replebo
Mortalis: mundi quod iam venit ecce tyrannus,
Mille animo cui sunt artesque viaeque nocendi,
Ducit et instructas, rabie ferus, et ferus armis,
E' tenebris furias in me, exitiumque meorum:


page 406, image: s406

Nil sed aget quidquam, nec me violentia vince.
Illius, sed amor summi pietasque parentis:
Quem, quantum est hominum qua terra habitabilis o??? [(reading uncertain: print blurred)]
Ut discant quod amem non ficto pectore, iussis
Illius et nullis umquam parere recusem:
Surgite, non ego me poenisque, necique negabo.

XV.

In mortem vado, quo vestrum deinde sequetur
Tempore quisque suo: quid? non vineta putari
Falcibus, immundoque fimo saturata, suavi
Praela, lacusque altos musto cumulare videtis?
Vitis ego sum vera, parens, et solus et unus
Antistes rerum cunctarum, est vinitor: ille,
Ut pinguis spumet plenis vindemia labris,
Prosequitur leti, me fingens dente, scelesti
Ille fimo mundi spargi sinit, et sinet omnes,
Per varios qui me casus pia corda sequuntur.
Nam qui palmes agit patulas se putris ad auras,
Huc et luxuria foliorum fundit et illuc
Late, non umquam turgentis fertilis uvae,
Amputat hunc: cuius sed trudit plurima gemmas,
Et foliisque simul fetuque nitente gravescit
Pampinus, attondens purgatque premitque putando,
Ut capiant vix, intus habent quem omnia liquorem.
Omnia pura facit, nostri facit omnia sancta,
Sermonis virtus, regis de numine caeli
Qui docet, et terris Genitor dare maius habebat


page 407, image: s407

Quo nihil, unigenae: duo toto pectore freti:
Cur animos faciant labor hic exhaustus, et ille,
Cur inflet pietas manca, et decus imperfectum
Iustitiae? solo sed freti, munere labem
Eius et exuti concretam, speque fideque
Intrepide cunctis caput obiectante periclis,
Durate, ac firmo mihi vos sub foedere amoris
Servate: et vestro nullo non tempore, sedes,
Pectore, qua non est mihi gratior ulla, quiescam.
Ut quem laeserunt venti, nocuere pruinae,
Aut grando, fregere aut atri fulminis ignes,
Non ulmum scandit palmes, non educat uvam:
Vita dabit nullos fructus sic vestra, racemus
Cunctaque silvestris passim labrusca tenebit,
Excisos, si qua vis a me avellet: ego sum
Protendens latis vitis laetissima campis
Brachia, vos cultae palmes propaginist. in me
Qui, non secreta vi, quae non ulla relicta
Ad bona, primigeni post patris, mente, ruinam:
Natura immissus sed sancta inolescit, et ipse
In cuius maneoque, et vivo pectore, fructu
Ille voluntati patris respondet: in uno,
In me cuncta, nihil sine me praestare potestis,
Ad vitae faciens quod fine carentis honores,
Sidereo placeat terras qui spectat ab axe.
At velut inclusus sacri vi numinis, in me
Qui non, speque fideque auctus permanserit, acri


page 408, image: s408

Ingenio, ut caelum peragret, radioque meatus
Describat varios, norit causasque latentes,
Et vires rerum, quae vel tellure premuntur,
Semine vel surgunt genitali lucis in auras:
Ut sese flammis torrendum iactet in ignes
Sponte sua, mediumque Deo se mittat in aequor,
Ut sua membra sinat in frusta minuta secari,
Per mortes et eat mente imperterritus omnes:
Falce ipsa tandem procurva a vite recisus
Aridus, in fasces collectus, et igne cremandos,
Sarmentum infelix saevum mittetur in Orcum.
In me mutatis animoque et pectore toto,
Cura salutiferi si prima et maxima verbi,
Grati eritis caelo, versis in vota precesque,
Rebus et in dubiis patrem quaecumque placebit
Poscere, ad arbitrium illius, caelestia seu sint,
Absque mora, vitae seu quae huius flagitat usus,
Tempore quaeque suo contingent: templa tenentem
Ardua quem caelitum demum casta coletis
Turba, et honore sacris vero cumulabitis aris,
Edetis magno si iustos foenore fructus,
Non similes Christi ne vos ulla arguat aetas.
Aerumnas inter quantum, sua gaudia, Natum,
Deliciasque parens, cui dat soli omnia, monstrat
Omnia, subiecit, quae sunt, late omnia, flagrat:
Ardeo vos tantum: licet hostes plurima turbent,
Vestra mei teneat quoque mutua pectora cura:


page 409, image: s409

Hoc fiet studiumque et amor si legis obire
Iussa mei vobis, ut cordi explere parentis
Est mandata mihi: non foederis interrupto
In cuius maneo constans, et amore manebo:
Illius haud segnis, sumpta famulante figura,
Pro fama, ad nihilum et redigens me me ipse, meorum
Et pro re mortem, pro libertate pacisci.
Haec loquor, ut curae dulces, et amabilis ardor
Vos mihi, me vobis caelestia gaudia iungant,
Impleat et, propter quae olim maiora reservat
Exoptata dies, quam vis non ulla, laborum
Aut series turbet, praecordia laeta voluptas.
A' coeta invidiae vestro, indignatio, et irae
Sint, rixaeque procul. Discordia mutua falsum
Arguit: idem animus, mens sit, iubeo, omnibus una,
Nostro amor et similis, quo non est maior, amori.
Esse potest quid enim, quid tandem ardentius, ipse
Sanguinis atque animae, pro coetu sponte sodali
Quam si proicias te, prodigus? ante meorum
De numero cum non essetis, pectora veri
Ignara, antiquo sublato crimine, amici
Nunc Christi, celsique heredes aetheris estis:
Vos inter si non verbis, linguaque, reapse
Sed, flammas subter veras praecordia alentes
Sincero efficitis studio mandata Magistri.
Non ego vos servos tristi sub mole gementes
Appellem legis: Domini non cognita servo


page 410, image: s410

Mens est, consiliumque: mei vos estis amici:
Quod patris vobis arcano codice scriptos,
Abstrusosque animi sensus, secretaque mentis
Reclusi, propter natum, sua viscera, amorem
In genus et vestrum: nec me legistis amicum,
O pueri: numero ex omni sed sorte beata
Vos ego delegi, divini numinis aura
Imbutisque dedi hos munus, durantibus auctos
Ut factis fidei, pateat vos semine natos
Caelesti: et qui cuncta creat, qui cuncta gubernat,
Det nomen vobis ob nostrum plura rogatis.
In me sola quidem celso fiducia caelo
Insertos beat, et dat sacrae accumbere mensae,
Aetherei [Reg: Aetherii] regis superum felicibus oris:
At non sola manet, sed eam concordia, candor.
Aurea pax, casti mores, clementia vultu
Tranquillo, duris gaudens patientia, sese
Et quae sponte sua vel non poscentibus offert,
Ac placidi in cunctos pietas comitatur amoris:
Iam nunc quae vobis animis assuescere cura
Noctes atque dies sit mentibus addita, nostro
Exemplo vitaque fidem, factisque probare.
Qui iacet, est quantus quantusque in crimine, nostri
Nominis in vos si propter furiosus amorem
Incurretque, iraeque effundet mundus habenas:
Ad Christum revocate animos: quem dona salutis,


page 411, image: s411

Et vitam, immensi certum patrisque favorem,
Multo sustinuit, quam vos, odisse ferentem
Ante: quod essetis viciis si dedita mundi
Ultimae pars, nequam vos turba foveret, et inter:
Versaret mirata manus et brachia: mundi
Nunc mea non mundi de corpore cura favorque
Transcriptos caelo cives delegit, et esse
Exoso mundo mirum est adeone putandum?
An ne mei vobis venere oblivia dicti?
Servus hero non est maior, suprave magistrum
Discipulus, rabie si debacchata malorum
In vitae auctorem vaesana corda fuerunt:
Quid fiet vobis? vestris sermonibus aures,
Quas Christi advertere, dabunt, et dura reponent
Pro monitis vobis et recte praemia factis:
Quod causa in promptu est, genus ingratumque salutis,
Ignarumque sui, nec me novere, nec alto,
Qui me, perpetuo iucundem munere vitae
Ut mihi fidentes, dulci succensus amoris
Aeterni flamma, demisit ab aethere, patrem.
Heu brutas mentes, defixaque pectora terrae:
Qui, promissa ferens turbae exspectata bonorum,
Si non venissem, patris delapsus ab aethra
Siderea interpres, formans mortalia verbo
Pectora, non venia indigni, foret absque parentis
Primigeni si noxa, essent: nunc nomine culpam


page 412, image: s412

Quonam praetexent tandem? quicumque scelestus
Acta odiis aversatur me mente, Parentem
Odit et ille meum, rerum cui summa potestas.
Quid loquar, erexi quibus has ingentibus eras
Factis? quae si nulla forent, non crimen haberent.
Nunc, quae non artes hominum, non ulla potest vis,
Viderunt patrari, in meque, meumque Parentem,
Plena gerunt diro caeci praecordia felle:
Scilicet ut vatis sibi vox praenuntia constet
Obedidae: oderunt causa sine me, inque merentem,
Et tristi ad poenas perdendum funere poscunt.
At simul omnipotens diun et caelitus aurae
Halitus adveniet: nostro qui munere missus,
A Genitore fluens per Natum numine iuncto,
Tentamenta hostis contra, fraudesque dolosque,
Dat vires animis, dat nescia pectora frangi,
Firmator, verique auctor, verique magister:
Me virtute Deo magna testabitur ortum,
Eversorem orci, reparatoremque salutis
Humanae, verbique: eventorumque meorum
Nec vos non testes critis, qui nostra secuti
Imperia, in vulgum quo coepi tempore Patris
Spargere doctrinam, mecum vixistis amici.

XVI.

Quaeritis, haec quare memorem? ne mente cadatis,
Aut vis abiungat vos a me saevior: omnes,
(Nulla suis fecit cultoribus otia Christus)


page 413, image: s413

Crux omnes infanda manet: cum iure potestas
Quos armat, claris ornat quos infula vittis,
Cura quibus legesque sacras, et templa tueri:
Vos primi e turba, nobis quae grata feretur,
Ut caelo infestos, et seditione potentes,
Explodent diro devotos omine: lustris
Adveniet tandem properans labentibus aeta es.
Ferroque flammisque, rotis laniantibus, undis
Cum, quos aetherea [Reg: aetheria] fas non sit vescier aura,
Qui vita occident spoliatos, munera credent
Se nostro, sacris operatos, ferre parenti,
Quis accepta magis, nec victima gratior ulla:
Tantum caeca furet nostri, nostrique furorem,
Qui facit, et servat cuncta, ignoratio Patris.
Haec caelata prius, quod praesens inter adessem,
Dum licuitque meo, et potui, vos numine texi,
Omnia nunc pando: post cum mea verba probarit
Exitus, haud animi mentem praecognita turbet
Ut res, in nostro defixis pectora verbo.
Nunc ad cum qui me misit, proficiscor, in oras
Nemo boni superas nostrum quid et afferat ire
Ex vobis cum mente putatue optatue doceri,
Sermonem attonitis stupefactos sensibus istum
Sed propter cepit pavor et trepidatio: verum
Ex re, credite, erit Christum discedere vestra.
Nam lumen si non abiens vitale relinquo,
Aethere demissus non Confirmator ab alto,


page 414, image: s414

Cuius cuncta vigent afflatu, cuncta moventur,
Spiritus adveniet: sin hinc migravero, victa
Morte, patris princeps vitae solioque sedebo:
Ille aderit, legesque novas, atque inclita iura
Ut ponat populis, oblitaque sacra reducat:
Ore reos vestro peraget, obducitur aequor
Qua terreae, lucis qui munere cumque fruuntur,
Peccati: quod dum, rerum caelestium inanes,
Carnis ad arbitrium vivunt, fiducia, missus
A summo veni qui patre salutifer orbi,
Non illis nostri, quae labem diluit una,
Una beatque hominem, caelique immiscet alumnis.
Iustitiae: quod me, qui solus criminis expers,
Usurpandum oculis iam non mortalibus ultra,
Rursus ut excipiat caeli indulgentia terras,
Triste per haud norunt mortis, fons unde salutis,
Supplicium, placidi iam patris ad ora reverti:
Iudicii: stimulis quem infensum gloria amaris,
Nostra agitat, princeps scelerati noxius orbis
Quod condemnatus, manibus pedibusque revinctus
Et nobis [(reading uncertain: corrected to nodis by a reader.)] , limat: quos nox adamante perenni,
Exsolvet tandem dignas me iudice poenas,
Qua sine sole domos amnis, sine sidere regna,
Ambit tartareus, nigrasque eructat arenas.
Plura quidem subeunt, aures sed ferre recusant,
Sollicitae captum mentis superantia, vestrae:
At simul ac vobis, patefacto, caelitus ipsa


page 415, image: s415

Omnipotens aurae vis aspiravit [(transcriber); sic: aspirarit] , Olympo:
In vos invadet qui veri Spiritus: ut se
Et sacrae vobis pandant oracula mentis,
Et vi possitis fidei superare serendo
Quidquid erit, vitae mediis e fluctibus, alto
Ac tandem Christi meritis succedere caelo:
De verbo vobis nostro quae vera praeibit.
Sponte nec is vero quidquam, pugnantia verbo
Praescribetue Dei: sed tantum audita loquetur
A' patre, sed nigra mentis de nocte vocatis
In lucem, tantum, quae dixi, obscura retexet,
Infractam inspirans trepidis mentemque animumque,
Utque aevi pateant motus seriesque futuri,
Abstrusa evoluet celsi penetralia caeli:
Illustransque meum nomen, laudesque, perenni
Depromet, quod vis nobis, eademque potestas,
Est et idem numen, thesauro munera vobis,
Munera, iustitiam, non admittentia curas
Gaudia, et aeternos vitae immortalis honores,
Omnia cum magno mihi quae communia patre.
Exigui iam iam post temporis intervallum,
Sanguine facturum pro vobis, lumine non me
Cernetis: rursus post temporis intervallum
Exigui cernetis, quod rediuivus ab Orco
Ignotas homini sedes caelestia patris
Ingrediar victor tecta omnipotentis, an ista
Sunt scrupi vobis, et caeca aenigmata? certo
Certius est, nostra concussi pectora morte,


page 416, image: s416

Indignis vultus lacrimis spargetis, et ora,
Lamentis, gemitque et lugubri ululatu
Omnia complentes: Plausus dabit impia mundi
Turba, dolor quantus miseros edet? ignibus aucti
Vos flammae aethereae [Reg: aetheriae] duros tolerate labores.
Audendum est in amore Dei, nec damna timenda
Ulla bonis, Deus ipse sui tutatur amantes.
Tristia quae fuerant, et tandem in gaudia vertit,
Impuro misere coetu pereunte malorum.
Cui tendit gravitas uterum, turbata dolore
Nititur ut, magno mulier clamore vocatque
Ad partus numen: sub luminis edidit oras
At simul ac puerum, potiturque puerpera voto:
Iam secura mali gaudet, secura pericli:
Sic nunc vestra quidem tristi confecta dolore
Corda gemunt: sed vos non post ita longa revisam
Tempora; tum quae non praecordia laeta voluptas
Implebit, quae nec veri ignorantia, pulsis
Quod tenebris eritis docti divinitus, aut vos
Quae circumstabit, turbet vis ulla malorum?
Interea arma preces non fracta mente piorum,
Inter et immanes hostes, et caeca pericla,
Corripite, humanis et spe de viribus omni
Abiecta, toto pendentes pectore caelo,
A superum palmas regem cum voce levate:
Ut vestri est solus qui fons et causa vigoris,
Terminet egregios felici fine labores.


page 417, image: s417

Vere etenim vere vobis promitto, petetis,
Ut dignam caelo possitis degere vitam,
Ad nomen quaecumque meum super alta regentem,
Ille dabit: veluti sub lustri noctis in umbra
Huc tantum, nil sed ceu clara in luce, salutem
Portantis rebus hominum, per vota rogastis
Usque meo, quo nil est nomine gratius illi:
Poscite, non optata ferent vestra irrita venti,
Aethera ut laetis diffundat corda voluptas.
Hactenus haec: quae si nobis non plana videntur,
Exque plicata satis: brevis est mora: temporis illa
Illa aderit felix optati temporis hora,
De patre cum faciam vobis sine verba figuris,
Involucroque omni, quae certa, et aperta: petetis
Tum freti nostro tum demum nomine: non est
Compellare patrem Nati modo, nec mea tantum
Vota valent, flatus perculsi corda potente
Vi nostri, pueri: verum quoque vestra, quod ipse
Ipse meus vero genitor vos ardet amore,
Me quia diligitis, demissamque aethere summo
Creditis aeterni mentem, Sobolemque parentis.
A'patre digressus, miserans incommoda gentis
Humanae, induxi moribundi corporis artus,
Et veni caecas foedasque invisere terras,
Ac culpas abolere, fores et pandere caeli:
Rursus et ad patrem, terris et luce relicta.
Hinc discedo: quid est verbis quid planius istis,


page 418, image: s418

Dicitis, et nosti quod cuncta, rogere necesse
Haud praeceptor habes: a patre, ut foedera rebus
Et nova collapsis statuas, te credimus ipso
Venisse: hoc recte: tempus sed triste propinquat,
Cum me indefensum, et leti discrimine, solum
Omnes liquetis, medio, diversa petentes
Feminea pressi mentes formidine: verum
Non sum solus ego, rerum inviolata potestas
Qui terras, genitor, qui numine sidera torquet:
Sed mecum est, nec me vel in ipsa morte relinquit.
Iamque mei pueri tenere quos semper amavi,
Anteferoque meae vitae, regnoque paterno,
Iamque valete, huius memores sermonis, et in me
Toto animo, mentis secura pace fruentes,
In verbum tota curaque recumbite nostrum:
Vos dira excipient in mundo, et saeva pericla:
Ast in amore Dei cunctos sufferte labores,
Speque futurorum superet fiducia nostri,
Quem vici, Mundum, mortisque Orcique domator.

XVII.

At tu summe parens, qui saeclis [Reg: saeculis] omnibus idem,
Rex hominum, rex caelicolum, ditione perenni [(transcriber); sic: perenni]
Aetheriosque premis tractus, terrasque, fretumque:
Vota precesque sero, palmisque ad sidera tensis,
Sublatisque oculis, tibi quae tuus, accipe, natus.
Ventum ad supremum est, vitae praemensa peregi
Tempora: iam super ira, tui gravis, ira furoris.


page 419, image: s419

In genus humanum, propter qui prima malorum
Causa fuit Patrem, me incumbit pondere vasto:
Imminet infesto mundi regnator opaci
Agmine: terrificas adigunt me crimina ad umbras,
Luctus ubi gemitusque sonant, ac frigore adurunt,
Et flammis sontes torrentia flumina manes:
Pro meritis, iraque odiisque accensa nefandis,
Et doctrina hostes mihi iam male grata reponent
Turba ignominiam, et probra et ludibria linguae
Dira, trahent manibus captum post terga revinctis,
Infringent colaphos, stringent in vulnera [Reg: vulnera] fasces,
Tempora configent rorantia sanguine spinis,
Miscebunt tristi sitienti pocula felle,
Ac tandem eripient suffixo stipite vitam.
Nec vero, coeant quaecumque, indigna recusat
In te noster amor sufferre, occumbere mortem
Victricemque animi vis vivida: tu modo nato
Ne pater in medio versanti turbine leti,
Ne desis: sed qua immensa potes omnia dextrae
Erepto, victa rursus da morte reverti
Ad vitam: ne noster honos, neu nomina cedant.
Fracta loco aeterni regni, famaeque perennis.
Sci filii, Genitor, cumulabere honore vicissim,
Et tua non ullis abolescet gloria saeclis [Reg: saeculis] :
Gloria, nil nisi amor quod sis, tuae imaginis instar,
Et natum rerum cunctarum, hominumque potentem
Feceris: ut, qua terra patet, vulgetur in oris


page 420, image: s420

Cunctis, ignotum mundo, dare fine salutem
Quae caret, Hebraeo seu sint de sanguine, gente
Qua seu cumque, undis pontus quas maximus ambit,
Omnibus, et vitae, cui non sit terminus, aevum,
Munifica tua quos illi dat gratia dextra.
Praescripta est etenim non ullo tempore vita,
Ter centum non ore deos conficta tonare
Numina: vimque tuam, maiestatemque perennem
Sed rerum novisse opifex, qui solus et unus
Es Deus, aeternum solusque unusque manebis:
Tum quem misisti, pectus successus amore
Immenso, patria (dictu mirabile) mente
Progenitum, revehat miseris vitamque salutemque
Ut terris, veniens caelo mortalia membra
Qui gerit indutus Deus atque homo Christus Iesus,
Eversorque Erebi, debellatorque malorum.
Hac suscepta tenus per terras parte magistri,
Te nomenque tuum sancte augusteque colendum
Ignotis feci notum: mitissime rerum
Te surgente die, te decedente canendo,
Officii explevi munus, totumque reclusi
Et verbo et factis caelum, tua iussa capessens
Ad crucis usque necem: quare o genitoris amore
Mote, decus Nato, maiestatemque perennem
Restitue, ante aevi primordia, et ante creata
Quae fuit, est, mihi te penes aeternumque manebit.
De sint humana tua quae decreta salute,


page 421, image: s421

Quam nullis patrio non parcas promptus amore
Me propter, quo nil usquam tibi carius, unum,
Suppliciumque meum: modo eos sententia vertat,
Ex animo iniustis et sit peccasse dolori:
Detexi, pandens non umquam audita, dedisti
Quos mihi, secretis, omni qui lucis in oras
Ex numero veniunt: tua turba fuere, sed a te
Accepi tacita verbi dulcedine tactos
Pectora, et accensos regni caelestis amore.
Non ad me temere, non vi venere subacti
Ulla hominum: verum flatus virtute sacrati
Munus eos habeo patrium, se munere nostros
Esse tuque sciunt: quae sunt nati omnia manant
Aeterno de fonte tuae bonitatis: in illos
Distribui, terris mihi quae portanda dedisti,
Consulti mandata tui, patriumque favorem
Exposui: accepere sui praecepta magistri,
Praebentes sanctis faciles sermonibus aures:
Et iam non dubitant caelum liquisse, satumque
Te genitore nihil nisi pectore prompta sonare
Verba tuo credunt: quis me, patrem inter et ipsos
Dum venio medius, vitam praestare docentur,
Et firma aeterno, componere foedera nexu.
Hos ego discedens nostri: non impia mundi
Pectora, quae simul et propriae me oblita salutis
Contemnunt, et se contra in scelus omne parare
Meque meosque audent, pietatem evertere certi:


page 422, image: s422

Hos tibi spem regni Genitor commendo, potente
Inque tuae dextram fidei, tua munera, trado:
Trado tuos, tradoque meos tibi: nam tua nostra
Omnia sunt, mea sunt tuaque omnia: trado professos.
Per sacrum amborum quod claret gloria, verbum.
Ipse quidem ex oculis subduco corporis artus.
Aethereasque [Reg: Aetheriasque] domos, stellisque micantia caeli,
Cuncta ineo complens aeterno numine, templa:
Ista sed in mundo turba est mansura meorum,
Cassibus [(reading uncertain: The original word was emended and is illegible. The emendation Cassibus is probably correct.)] innumeris, saevisque exposta periclis:
Nec me animi fallit, quam nil, qui regna gubernat
Infera, se in vultus transformans callidus omnes,
Atque mali atque doli intentatum et linquet inausum,
Fallat ut incautos circuminsinuatus: at illos
Te propter, nomenque tuum, sanctissime, sartos
Et tectos, genitor, nato, tua dona, tuere
A damnis, fraude errorum, caligine mentis:
Sensibus ut, prorsus concreti corpus in unum.
Sint inter sese iunctis concorditer apti:
Ut sumus ipsi unum, sociali foedere nexis
Numen idemque est, et Deus idem est alter, et alter.
Dum vitam in terris extrema per omnia duxi,
Ipse tuo carum nobis, tua munera, coetum
Nomine defendi praesens, texique, beatis
Erudiens monitis implendo fideliter aures:
Me periit numero ex omni custode nec ullus,
Quam pesti pridem devotus sponte futurae


page 423, image: s423

Ipse sua (quantus misero dolor?) impius hostis,
Nunc hostis, nuper socius consorsque laborum:
Scilicet ut, pleni sacro, quod fallere nescit,
Quae praedixerunt, agerentur, numine vates.
Atque equidem regni posui fundamina nostri
Prima, quod ut totum terrae extendatur in orbem,
Ad te iam mortis venio crudele per atrae
Supplicium, atque meos inter loquor ista precatus
Te, qui sponte tua nato nil abnuis umquam:
Ut laeti exsultent firmati robore verbi,
Praesidioque tuo mentes ad sidera tollant.
Munere sunt, quo non aliud praestantius, aucti
Doctrinae aethereae [Reg: aetheriae] , quae iussu facta reprendit
Omnia nostro hominum: radice in tartara, tendat
Ingenium quorum, tabentes mortis in umbra
Qui sedeant stulti atque expertes luminis, omnis
Et veri, aeternum perituri, funere vitam
Ni nostro accipiant: fremit hinc, magnoque furore
Exacuitque odia, atque irarum laxat habenas
Ingenus invisum mundus. nam corpore non sunt
De mundi, ut Christus non est de corpore mundi.
Ardua cupio iam nunc per ut aethera mecum
Sullatos [Reg: Sublatos] caelo accipias: voluentibus aetas
Adveniet lustris tandem, cum mundus et ipsos
Impius ad poenas ob nomina nostra reposcet,
Mundanae partem non ullam faecis [Reg: faecis] habentes:
Ut mihi cum mundo, cui nec caelestia cordi


page 424, image: s424

Sunt, nec erunt, nil est, nec erit, commune scelesto.
Interea terris ut sint post funera nostra,
Ad meliora vocent homines qui voce salutis,
Accedantque animos verae pietatis amore:
Tu defende parens, et ab omni labe remotos
Peccati, aeternum quae illos pessundare [Reg: pessum dare] possint
Immunesque malis, lustra, purgaque, sacraque
Veri luce: tuus certissima et unica norma
Est veri sermo, donum memorabile amoris,
Quo genus humanum flagras moderator Olympi.
Ut, qui Iudaeam perfundit flumine laeto
Iordanes, tua legatus mandata peregi,
Ignaras mentes, et luce carentia corde
Formando sacris facta ad caelestia dictis:
Sic animos ipsi divinis sensibus aucti,
Sacra canant, laudesque tuas, vulgando per omnes
Doctrinae praecepta meae: ponantque feroces,
Corda novante tua vi mentes, saxea, caelo
In me transcripti ante tibi primordia mundi.
Quae rata sint ut nota pater mea, meque meumque
Deuoveo tibi magne caput: sim victima grata,
Crimina morte insons hominum qui cuncta refello,
Fidentium ex animo nostris praecordia dictis
Augustum statuoque tibique mihique cruore
Effuso, nec meta cui, nec tempora, regnum.
Hos tibi nec vero sit tantum cura tueri
Nostrorum testes operum, piscosa secundum


page 425, image: s425

Flumina quos mea delegi praecepta secutos,
Ut divina trahant homines in retia: patrem
Immensum sed, qua cernit sol aureus orbem,
Qui te cumque meum, per suasi voce, potenti
Per caeli quam flatus agit virtute, docentum [Reg: docentium]
Agnoscent, Christum internis et amare medullis
Discent, adsertorem hominum, auctoremque salutis:
Unanimes ut edat sociatis sensibus ardor
Dulcis, et es velut in me, ego te, sic se inter et ipsi
In nobis, aucti donis caelestibus, unum
Aeternum maneant, celsi me credat et a te
Aethereo [Reg: Aetherio] invasit coetus quem spiritus igne,
Limina clausa, poli terris praepandere missum.
Clara insignitos nostri praestare decoris
Laude dedi: verbi caput inter nubila condent
Quo donavi illos, caelestis gloria: ut in me
Teque fide iunctos constanti mutua flamma,
Mutua cura omnes, et amor socialis adurat
Mente eadem solidos animisque volentibus: ista,
Felices animae Christique in nomen iturae,
Et discant ratione, ipsis me caelitus esse
Aeternae regem demissum ex aethere lucis:
Crimina, quem propter, quos impia cuncta remordent,
Clementi, quo nos ambo aevo iungimur omni,
Pectora complectare uni mihi dedita amore.
Quod super est, quos non pertaesum maxime nostri.


page 426, image: s426

Est genitor, qui me patriaque suique relictis.
A'te donati nato mea turba sequuntur,
Aurea caerulei qua caeli regia, mille
Post exhausta volo vitae discrimina, saecla [Reg: saecula]
Ut peragant aevi non deficientia mecum:
Iustitia aeternum nostra, regnoque, bonisque,
Lumine quae nemo vidit, nemo auribus hausit,
Nec quisquam tacita formavit mente beati,
Et decus aspiciant, decus admirabile rerum,
Immenso quo me decorasti motus amore,
Dextra prius tua quam mundi procuderet arces.
Non te iuste pater praeclaras vita per artes
Exculta, aut mundi novit sapientia, mitra:
Aut frons insigni, aut rutila exornata tiara:
Progenies tantum novit, linguaque celebrat
Et factis tua te: norunt, tua nomina laude
Et tollunt merita socii, mea viscera, mecum,
Invisisse tuo me terras munere, soli
Perpetuamque mihi vitam debere fatentes:
Victa remollescat quorum me [(reading uncertain: manually corrected to ne.)] forte voluntas
De fidei deiecta gradu, omnipotente vigoris
Illorum aetherei [Reg: aetherii] firmabo pectora flatu:
Ut sit amor in eis, quo tu me diligis, ipse.
In mundo qui non est, et sim Christus in illis.

FINIS.


page 427, image: s427

GENEROSO DOmino, D. Brunoni Philippi F. Comiti Mansfelti, ac Domino Heldrungi, ADAMUS SIBERUS.

AUtor mali quis, unde peccatum, vices
Et sortis humanae graves, labos [Reg: labor] , dolor,
Tandemque dirae mortis inclementiae
Aperta tum per quem Polo pateat via
Verbo renatis, atque iustis lustrica
Unda, Favoniique sacri gratia:
Quam rarus et putet [(reading uncertain: Original word illegible. It seemps to have been corrected to putet.)] salutis anxius
Sua damna secum, ad vindicem, satu Patris,
Fidenter et, natum supremi, se applicet:
Meditata avena est musa tenui, quam mihi
Donant, vagor dum tesqua per Iordania,
Vates Deo pleni: domus clarum tibi
Hanc Bruno nunc Mansfeltiae decus offero:
In patriam reversioni ab Ausonis
Oris tuae gratatus, undis et rigant
Quas Rhodanus, et Garumna terris, et Liger.
Tu munus hilari fronte non magnum excipe,
Musis, Deoque te probans vive, et vale.


page 428, image: s428

IDYLLIA SACRA. ADAMUS, SEU PECCATUM.

SERPENS, MULIER. Adamus, Deus, Gen. 3.

S. Virgo, nec invideo, tenero secura per herbas
Huc pede et is illuc: tibi tellus seruit, et aer
Blanda per argutos et murmurat unda lapillos:
Fortuna [(reading uncertain: corrected to Fortunata by some reader.)] tibi si nota, tuoque marito
Iura tui arbitrii. nam cur non omnia dives
Per vestris aeque poma usibus educat hortus?
M. Non, ut rere, licet nobis utique fruique
Non opibus, nemus hoc quas praebet: libera rerum
Haec vobis, auctor dixit, loca trado, timore,
Ne non fas, posito, quae vultis, carpite poma
Hinc, illinc: una est medio tantum arbor in horto,
Notitiae bona quae sunt, et mala: tangere nemo
Hanc ausit: mors audentem, mora nulla, sequetur.
S. Vana times mulier: nihil est mors: scilicet ille
Ille bonum, quo non praestantius, invidet, esse
Nec sibi vult similes: nam novit, ab arbore docta,
Qui pendet fructum simul ac gustare libebit,


page 429, image: s429

Dii quod sunt, fore vos, reserato lumine, luce
In clara actutum gnaros pravique bonique.
M. Sic ais? Et certe fetus pulcherrimus, ut me
Ut capit ille? oculis quantum blanditur? an esse,
Quod Deus est, sapiens sollerti [Reg: sollerti] mente recusem?
Decerpam: en sequitur facilisque volensque: suave
Quam pomum? quin tu coniunx quoque sume: quid o quid
Addubitas: age sume: animi iam nube remota,
Iamque erimus, quod Dii, gnari pravique bonique.
A. Sumo equidem, comedoque: quis hic sed fulgor, et unde?
Et nudos video; pudet heu pudet: accipe frondes
Ut: quid at immenso crepuerunt vasta fragore
Tecta poli? Deus ecce Deus: fugiamus et illis
Sub corilis [Reg: corylis] caeca procul abscondamur in umbra.
D. Heus ubi Adame es, ubi, qua te regione requiram?
A. Magne pedum sonitumque, tuam vocemque tremiscens,
Quod nudum esse pudet, nemoris secreta petivi.
D. Et nudus quod sis quisnam tibi dixit: an ausus
Arbore de vetita detractos mandere fetus?
A. Quam mihi consortem vitaeque torique dedisti
Femina decerpsit, suasit, porrexit, et edi.
D. Femina decerpsit, suasit, porrexit: at ipsa
Ecquid dis? tantin mulier tu criminis auctor?
M. Me verbis serpens blandis, et callidus asti:
Induxit, suasu sum pomum epulata colubri.


page 430, image: s430

D. Ergo pro scelere hoc serpens et talibus ausis,
E cunctis, cessit quis terra animantibus, ex hoc
Tempore porgaris [Reg: porrigaris] longam exsecratus in alvum,
Pulveream depastus humum: vicisse puellam
Incautam gaudes? pariet victoria belium
Ista: tuum semen sobolemque illius in aevum
Nulla fides inter, nec amor, nec foedera sunto.
Vae tibi, cervicique tuae: caput obteret Heros
Contritor caput infandum tibi: cui tamen ipse
Mordendo numquam calcem infestare remittes.
Tu vero nimium facilis parere colubro,
Longa tibi postquam tulerint fastidia deni
Menses, difficiles partus patiere, dolore
Et magno sobolem vitae enitere periclo:
Tum privata tuo arbitrio, pendebis ab ore
Et nutu imperii, quamvis invita, mariti.
At tibi, quem stulto demulsit femina suasu,
Ora cibo vetito contra temerando venires
Ut mea iussa, solum terrae, quod sponte tulisset
Cuncta, sit infelix, infecundumque: labore
Ex illo, vives quam longo tempore, victum
Unguibus aut sudibus glebas trudendo, parabis:
Duram exercenti matrem paliurus acutus,
Lappaeque, tribulique, et surget carduus aruis:
Esca olus, et natae tibi erunt in montibus herbae,
Triticiaeque dapes sudanti, et adorea liba:
Donec terrigenam fessum fractumque parenti


page 431, image: s431

Te reddat mortis durae inclementia: terrae
Nam factus,tellus eris: et de pulvere, pulvis.

CHRISTUS, SEU Iustitia. ISAIAE LIII.

ECce meus, celso demissus ab aethere, servus [(reading uncertain: print blurred)]
Deliciae, parent cui lucida sidera, Patris,
Non ulli condet regnata prioribus aevis
Saecula, iura sui, magnis procedere iussis
Mensibus, imperiique, patet porrecta sub axe
Qua tellus, qua caerulei fulgentibus apta
Caeli templa micant signis, extendet: at idem
Quam ditione premet lata fortisque potensque
Cuncta, caput tam vile, infraque putabitur omnes
Aurea qui visunt candentis lumina solis.
Nec tamen interea non, quos aurora remittit,
Ut rores spargunt herbas et gramina campis,
Divina promens quos fundet voce, rigabit
Fecundis gentes omnes sermonibus: ora
Purpurei obvertent illius ob ora tyranni,
Indictisque prius de rebus, venit ad aures
Et quae nullius fando, qua includitur undis.
Didetur totum clarissima fama per orben:.
Sic fatur [(reading uncertain: print faded)] caelum et terras qui numine torques


page 432, image: s432

Ipse Deus, vult haec aliis et mira referri,
Mira quidem, sed vera: canentem vera quis audit,
Aut rerum Domini sit quanta potentia credit?
Ergo: animi tamen o faciles advertite mentem
Cura quibus, nec meta cui nec terminus, aevi:
Ergo instaurator vitae sese abdicat ipse
Maiestate sua, et coram patre pullulat usto
Incultoque solo, telluris se cute rupta
Radice a tenera ceu virgula subicit, ingens
Exit et ad caelum ramis felicibus arbos [Reg: arbor] .
Iamque polo veniens medius nos inter oberrat
Dum terris, grato quam non decus enitet ore,
Corpore quam nihilest, capiat qui lumina nostra,
Illuvie foedo? simile illi non tulit aetas
Ulla prior, similem non umquam lucis in auras
Postera saecla [Reg: saecula] ferent, instar sit stirpe creati,
In quo tam nihil humana: vexata procellis
Vita illi aerumnarum est plena laboribus, ardet
Membris et duris dolor ossibus, aestuat intus
Ingeminans animo quae non dat cura quietem.
Hinc mens laeva malis, oculosque avertimus, et quis
Sit nemo quaerit nostrum, nec scire laborat.
Aegerat ille meo vere est languore tuoque,
Confectusque hominum quaeriturque, doletque dolore:
Non patitur propter, stulta quod mente putamus,
Caelitus oppressus, fraudem ullam numinis iras.
Non illum proprii sceleris commissa fatigant:


page 433, image: s433

Sed nostra immani mactatum vulnere, nostrae
Immolat, atque mori non sontem denique cogit
Culpa: luit poenas, nobis immunibus esse
Suppliciis datur, illius languore valemus,
Et pacem et vitam, munus morientis, habemus.
Ut qui grex ovium dispersus montibus altis
Saxa per et dumos nullo custode vagatur:
Ignota quo quemque tulit regione libido
Humano creti deerrarant semine: molle
Et iam mandebat pecus, et fera multa trahebat,
Nec libertatis, nec erat spes ulla salutis.
Non tulit hoc animo rerum patiente Creator,
Cogere ovesque vagas mandat, numerumque referre
Pastorem stabulis, oviumque cruore mederi
Vulneribus proprio: mora nec, facilisque volensque
Ille patris iussis paret, humerisque subire
Dum gaudet noxas, et tristia crimina (gentis
Tantus amor nostrae) veluti placidissimus agnus,
Accipit aut iugulo qui ferrum, vellera praebet
Aut tondenda, crucis sacrata operatus in ara,
Sub nostrorum animum scelerum dat fasce, nec hostem
In saevum invectus, vel linguam ad iurgia solvit,
Vel voces edens ullas crudele minatur.
Iamque caput leto ponentem vita relinquit,
Mugit humus, cautesque movent, montesque tremiscunt,
Amisso torpent caeli aurea signa magistro:
Ipse tegit nigra frontem ferrugine luna


page 434, image: s434

Sol plena, aeternamque timent saecla [Reg: saecula] impia noctem:
Conduntur saxo frigentia membra: sepultum
Flere iuvet: sed quis nam me rapit? unde repente
Tempestas haec clara? Deus Deus ecce refringit
Claustra domus caecae, atque suo sub numine torquens
Letumque et scelerum facies, immania mille
Monstra, haurit vitae rursus spirabile lumen:
Panduntur caeli portae, patriae hoste subacto
Felices victor dulcesque revisit ad oras:
Occurrit genitor, dans et quae tempora vitae
Non quisquam dictis aequarit, talibus infit.
Perpetuo mihi iungit amor quem foedere, terris
Excussus propter crimenque scelusque meorum,
Letiferum [Reg: Letiferum] immiti traiectus pectora ferro,
Accepit vulnus secum tumuloque nocentum [Reg: nocentium]
Intulit admissa, in mortemque et funera dites
Immersit sua, quae viciis est omnibus expers,
Integer et vitae passus, quod voluere casus
Humanos illum, duros et adire labores
Firma animi fuerat mihi mens, et certa voluntas.
At nece iam postquam placavit numinis iras,
Affixusque trabi ultaque animaque litavit:
Quae nam quae tali reddam pro munere nato
Dona meo? sobolis ductam longo ordine turbam
Semine ab aethereo [Reg: aetherio] cernet, dominabitur aevis
Omnibus, et fausta magni decretaque parentis
Proferet, et dextra defendet: mille labores


page 435, image: s435

Quodque tulit, vitam pro libertate suorum
Profundens, decus omne suis, feret ampla laborum
Praemia, iustitia nec ei certaverit alter:
Iustitia, reddet multos, ratione remota
Qua iustos operum, fiducia certa levatos
Notitia illius celsi quos miscet Olympi
Civibus, aeternis et dat considere mensis.
Sic placitum [(reader); sic: placidum] : instar ei populus concrescit arenae:
Et praeda clarus, spoliis et onustus opimis,
Quod gerit, usque feret magnum et memorabile no
Proiecta quod se vita inter passus haberi
Latrones, humeris subiit delicta nocentum [Reg: nocentium] ,
Hostibus et veniam caecis, pacemque rogavit.

NICODEMUS, SEU renascentia Ioan. III. NICODEMUS. CHRISTUS.

N. Te, qui vera canis divino ex ore magister,
Certum [(reading uncertain: Te was added before certum by a reader)] venisse Dei est, decreta ferente [(reading uncertain: print blurred)]
Aethere doctorem caeca caligine pressis,
Et densa terris errorum nocte sepultis:
Sanguine nam cretus quis tandem fecerit alter
Aemula facta tuis mortali, aspiret Olympi
Cui, non et favor, et divini gratia amoris?


page 436, image: s436

CHR. Praebe aures igitur, qui fert divina, Magistro.
Nemo, crede mihi, nisi sit Nicodeme renatus,
Aurea caerulei caeli delubra subibit.
N. Quale mihi memoras doctor mirande renasci:
Ergo aliquem, qui sit gravis aevo, plurima mento
Canities quando alba iacet, hinc ire putandum est,
In parui rursus contractum corporis artus,
Viscera sub materna, et post ita longa, parenti
Quae menses tulerint deni, fastidia, vita
Accepta, in teneris vagitus edere cunis?
CHR. Hoc iterum repetens confirmo iterumque, renatus
Ex unda nisi quis fuerit, flatuque sacrato,
Non illum accipiet stellantis regia caeli.
Progenerat carnem caro, fundit corpora corpus:
At vero quod caelesti sub luminis oras
Edit conceptu divinae spiritus aurae
Spiritus est: tibi ne mea verba absurda putentur,
Esse renascendum quod dico: Diditur omnes
In partes ventus gremio telluris in altum
Eductus, vario dumque huc discursat et illuc,
Aeraque impellit flatu, per inane fragores
Quos vacuum ciet, et quantos sine lige tumultus?
Auribus ipse hauris sonitum, sed corpus obire
Haud visu potes illius, non prospicis unde
Exordiis sumat motus, non percipis oras
In quas festinet: caelesti emine cretus
Est talis quisquis divina nascitur aura.


page 437, image: s437

N. Haec qua confieri quanam ratione putemus?
C. O pudor, ista sui, cui dat praecellere legis
Cognitio vulgo, populi nescire magistrum?
Augusti sibi sic constet sine fine sine ortu
Intemerata fides veri Nicodeme, profamur
Ut nobis non ignota, aut invisa, sed ipse
His ego quae his oculis manifesto in lumine vidi,
Auribus his hausi quae caelo verba: moventur
Pectora vestra meis sed nil sermonibus: ergo
Si, cum de rebus sub sensus ora resoluo
Subiectis, vox nostra fidem non accipit, ullo
Quae sensu capit haud quisquam, caelestia dictis
Quid fiet quando expediam, atque arcana movebo
Quae solus mundi novit rex, auctor, et altor?
Nemo potest nemo, liquidum super aethera terra
Ex humili evectus, caeli petere arduvus [(perhaps: arduam)] arcem,
Et sacra immensi penetralia regis adire,
Quam qui descendens, humana stirpe creatus,
E caelo, vestris requiescit sedibus hospes
Ignotus, superi natus [(reading uncertain: manual correction)] genitoris, et alto
Aethere dum magno tamen omnia patre gubernans
Et pontum, et terras, et caelum numine complet.
Ac veluti, duce quo iuncosa per aequora quondam
Elapsa imperium fugit crudele tyranni
Gens Pharii Isacidum, Moses, morientia campo
Corpora serpentum cum dira tabe iacerent,
E malo colubrum populo suspendit ahenum:


page 438, image: s438

Sanguine sic hominis cretum pendere per auras,
Monstrum labe carens omni sine crimine crimen,
Distentum ligno tandem infelice necesse est:
Accipit ut solum qui toto pectore, constans
Et fidet nusquam detorquet lumen ab illo:
Non eat in tristes, vitae fugiente calore,
Umbra domos praeceps, et sole carentia regna:
Lux ubi perpetua est, meliori in parte locatus
Sed caeli, felix in deficientia saeclis [Reg: saeculis]
Accipiat cunctis aeternae gaudia vitae.
Nam sic dilexit rerum cui summa potestas
Mundum, perpetuo genitor succensus amore,
Ut daret unigenam (quae munera quantaque?) carnis
Compagem subiens mortem demittat ut orco
Morte sua, inferni ne quis post funera, flammam
Qui toto illius concepit pectore, flammis
Addictus pereat: caeli transcriptus alumnis,
Sed post exhaustos vitaeque obitusque labores,
Omnem laetitia sensum exsuperante fruatur.
Natum Deus haud ideo, haud sua lumina ab alto
Demisit, poenas odiis ut sumat et ira
Terribilis, hominumque in crimina vindicet acri
Iudicio: sed ut exitio solvat, saevisque malorum
Cladibus eripiat miseros, faciatque beatos.
Huic quicumque igitur, perfusus numinis aura
Caelesti cor, toto sese pectore, tota
Mente animi, totis et credit viribus uni:


page 439, image: s439

Dicturus causam numquam ad subsellia regis
Sistetur superum: at qui non praecordia gestat
Nostri plena, suae nitens auctore salutis:
Iam nunc iudicio cecidit, proscriptus et, Orco,
Quod patris aetherei [Reg: aetherii] spernit male samus amores,
Aeterno sontes exsolvet funere poenas
Cum mundo: qui cum lustratus lumine lucis
Sit largo, luci tulerit praeferre tenebras
Obscuras, densaeque umbram caliginis essent
Facta quod illius verbi contraria sacri
Decretis? Nam cui non cordi degere vitam
Quae caelo digna est se avertit, solis et aufert,
Sollicite latebras quaerens, e lumine, ne quis
Vipereo scelerum auctoris infecta veneno
Acta redarguerit: sed cui generosa placendi
Cura Deo pectus caelestibus ignibus acto:
Non sese in tenebras, noctem non conicit atram:
Verum agit in lucem potius, gaudetque videri
Divino recte quae munere facta peregit.

CHRISTUS LAMENtans in cruce.

ILle ego, qui ante poli et terrae incunabula, verbum
Sum patris aeternum, immensum, immemorabile verbum,
Qui sine principio: numen de numine, luce


page 440, image: s440

Lux, maiestatis splendorque, expressaque forma
Divinae: per quem nullo res semine constant,
Seu possunt, seu non, contingi nescia sensu,
Usurpari oculis: ardorque et dulcis ocellus
Aequaevi genitoris: avem felicis Olympi
Aereae alituum turmae venerantur, adorant,
Implentem maria ac terras, caelumque profundum:
Trunco pendeo qualis ??? [(reading uncertain: There should be a word here. But it was emended or deleted. en was added at the beginning of the verse.)] aethra procul hic en
Infami, duro traiectus pectora ferro,
Pectora, foedatasque manus, plantasque tumentes:
Tempora vulnificis illuso sentibus horrent,
Concisi loris totum est pro vulnere corpus,
Sudorique fluit mixtus cruor undique rivis.
Ista tulisse parum est: animi mens [(reading uncertain: print faded)] aestuat intus,
Et vastis hinc et maerorum tunditur illinc
Fluctibus: incumbens, quantus non surgeret auras
Invacuas Libanus Nabathaeo impostus Orebo,
Heu totum immani miserum premit agmine iusti
Irarum pelagus genitoris, et urget Auerni
In desperatas tetra caligine sedes.
Hinc neque me rutilo dignatur cernere vultu
Sol lucis fons auricomus, contextus amictu
Furuo oculos medioque die caput occulit umbris:
Sub pedibus mugit tellus, tremefactaque pondus
Nititur insolito motu excussisse nefandum.
At Christo quae nam vero tot causa malorum
Quae? pravis non est insons obnoxia factis


page 441, image: s441

Quae natura caret fine, ac primordia nescit.
Crimen amor nostrum: quo vos felicibus aruis
Disclusos, sceleris servos sub pondere, raptos
Et caelo et vobis, et spreta luce rebelles,
Sic arsi: ut iuga summa patris qui torquet Olympi
Volverer ante pedes supplex, sceptrique relicta
Maiestate, minor terris mandata ministris,
Qui superi portant genitoris, servus et exul,
Aethereas [Reg: Aetherias] celsi mutarem luminis oras,
Natus homo: ex illo hi casus me et tanta laborum
Vis sequitur, cui non Ponti certaverit omnis
Alga, nec indomitus quas Eurus iactat, arenae [(reading uncertain: The original word is emended. However, the reading of the emendation is uncertain.)]
Scilicethaec via sola fuit, dolor iraque iusti
Qua compressa Patris molliri, in pristina reddi
Res conclamatae, flammisque furentibus Orci
Et leti poterant homines e fauce, piati
Sanguine vulneribusque [Reg: vulneribusque] meis, revocarier [Reg: revocari] , inter
Rursus et aethereos [Reg: aetherios] proceres, civesque reponi.
Ergo Deo Deus ipse satus [(reading uncertain: print unclear)] , miserabile corpus,
Post vitam quod iam per dura mihi omnia ductam,
Latrones inter crudeli funere, pulsus
Et caelo et terris, sub tartara caeca relegor:
Ne me ne plorate homines, sed crimina vestra,
Quae propter tantos cogor perferre labores.
Heu genus in felix, modo non mea funera fletis
Prosequitur nemo: sed sum quoque dira vomenti
Impurae saniem linguae convicia risus,


page 442, image: s442

Quassantique iocus turbae caput: ante vocabant,
Fronde viis stratis, et veste tegente per urbem
Qui regem mundi, servatoremque canebant,
Nunc mussant: alii victi formidine turpi
Diffugiunt: alii iactantes cornua ventis,
Nec quis sit Christus quaerunt, nec scire laborant.
Et sane non haec princeps iniuria venit,
Summa iuvare [Reg: iuvare] mihi quos, et servare voluptas,
A caelo ingratis, saevusque agnosco reliquit
Quae monumenta Draco. sic prima ab origine rerum
Acceptus, sic accipiar voluentibus annis,
Donec summa dies componat tempora mundi.
Iamne igitur, mortis si sordent munera nostrae
Mentibus aversis, a me mutatus et ipse,
Nec iam qui fueram, vos aversabor, amorem
In genus et miserum ponam? ne sit mihi cura
Tanta mei, nec adhuc adeo pater optime fessum
Deseris: ab animam hanc per mortes mille daturus
Quam promptusque alacerque forem, si frigoris auctor,
Quam glaciem humanis densavit cordibus, igne
Immensi resoluta mei liquatur amoris.
Te tamen exitio cuinam miserande reservas
O homo, iam nec homo: manibus iustumque bonumque
Quem Deus ipse suis limo compegerat, alto
Cognatumque polo, deceptus fraude doloque
Auctoris scelerum, spoliatus imagine mentis
Divinae, exuvias regisque indutus Auerni,


page 443, image: s443

Qualia nostra parens produxit vos malus? atra
Consita vis cordis densae caligine noctis,
Saxa per et scopulos veluti sine remige puppis,
Fertur in abruptum errorum superata procellis.
Carne sati, a prima spiratis, vivitis, actis
Aetate exprimitis, caelo contraria, carnem:
Pectore non Deus est stulto: squalorque situsque
Obsedit tabo praecordia: nausea facti
Unde patri, magnum nutu qui temperat orbem:
Non est non unus divinis sensibus auctus
Qui velit esse bonus: dirarum fluctibus actos
In vetitum ruere, et iuvat indulgere furori:
Nidorem guttur, qualem non tetra sepulcra,
Exhalat, diro lingua est suffusa veneno
Aspidis: insidiae vobis, mendacia cordi,
Ignarique viae pacis, qua semita mortis,
Vaditis in scelus, et sontes properatis ad umbras.
Haec plenus vobis caelesti numine Moses,
Haec recinunt vatum sacrata volumina, nullum
Eximiumque Deo affirmant, traducta per omnes,
Quod vitii misere radix infecerit omnes,
Seu plebs, seu magnis sis ortus regibus, umbrae
Aut te virtutum, aut doctrina aequaverit astris.
Parcite, vos per ego has lacrimas, in fandaque mortis
Supplicia obtestor, solum inviolabile pignus
Vosque Deumque inter pacis, contemnere Christum,
Longius, et tenebris mersos, abiungere caelo.


page 444, image: s444

Agnus ego innocuus, scelerati victima mundi
Pro deploratis vitiis, tetrisque venenis:
Pax hominum, virtus, sapientia, vita, salusque:
Quem cunctas propter pater obliviscitur iras
Iam bonus, et caeli portis claustrisque refractis,
Oceano terras verbique et Gratiae inundans,
Algida contingit sacro praecordia flatu:
Flatus, agens fidei caelestia semina, mentes
Recreat, et placide sub pectore fusus anhelat:
Tum lucem, disiecto oculi mortalis amictu,
Accenditque, sacro firmatos robore, factos
Iamque alios miti in fratres pietate, levatque
In sedes superas, caeloque immittit aperto.
Vestra auferte igitur, vani commenta magistri
Reicite, aeternum qui vos corrupit, et aures
Ad mea verba avidas, oculos ad facta referte:
En ego, vester ego totus, mea vincula vestra
Vincla levant, sanant mea vulnera vulnera vestra.
Vester honos crucis hoc est nostrae dedecus, ipsa
Mors vita, in tristes sedes migratio, caelum.
Ast afferte animos divina edicta trementes,
Instantisque metu perfusos mortis, et irae
Divinae: tum vos includite vulnera quanti
In mea cumque estis: quorum dulcedine mentis
Pervadet talis contactas flamma medullas,
Me propter libeat tristes ut adire labores,
Accepto in cunctos animoque et mente benigna,


page 445, image: s445

Complectique alios et amare, fovere, tueri,
Iam natura nova per me, natique supremi
Qui mare, qui terras, qui temperat aethera, patris.
Tempus erit, cum me caelo spectante, videtis [(reading uncertain: print faded)]
Extorrem, servum quem nunc, opis omnium egenum
Suffixum tristi ligno pendere per auras,
Et misero maestas effundere pectore questus:
Portantem pacemque bonis, clademque profanis,
Praemia cernetis sua cuique exoluere: poenas
Vortice qui nigro, saevoque exaestuat igne,
Ille lacu dabit ille Draco, qui causa malorum
Cunctorum, superi sedes affectat Olympi,
Et mentes hominum in nodos et vincla coegit.
Tunc non iratos horrescere iudicis ora
Haedorum in turba, vobis optare necesse
Nec montes erit in caput, atri et fulminis ignes:
Corda serenati sed ad aethera stabitis altum,
Inter oves placidas erecti lumina, cum vox
Auribus allapsa est, qua nulla optatior: Ite
Aeternam ite domum patris omnipotentis amores,
Praedulcesque meae curae, optatique labores.

METANOON.

MAgne parens, rex terrarum, rex aetheris, ortus
Qui sine principio rerum fons, auctor, et altor,
Et sine fine manes: mens o sanctissima, iusta,
Mens bona, mens sapiens, verax, liberrima, clemens:
Omnia qui aeterno moderaris numine, solus


page 446, image: s446

Et pelagique sinus imples, terrasque latentes,
Exsuperans omnem sensum, caelique profunda:
Tuque Deus verbum, non enarrabile verbum,
Vitae auctor, verum aequaevi patris incrementum,
Qui nostri tristes generis sarcire ruinas
Dilapsus caelo moribundi corporis artus
Induis, ac nobis moriendo restituis rem?
Et tu sancte vigor, divini flatus amoris,
Cuncta fovens ardor, calor aureus, aurea flamma,
Qui super aequoreas volitabas igneus undas,
Ante polo quam sol celso, quam luna micaret:
Qui patri aeterno coniungis foedere natum,
Vitalique rigans rore, ac vitalibus auris,
Vi rapis humanas verbi super aethera mentes.
Quanta premat caput hoc scelerum sentina remossu.
Quantus edat tacito miserum dolor, impia facta,
Noctes atque dies, propter, non si mihi centum
Ora sonent linguis, sit vox infractaque, fando
Enumerare queam: certant mea crimina nigris,
Littore quae Libyco Zephyris turbantur, arenis.
Nam tua cum caeli cives mandata capessant,
Pennatae cives acies, tibi pareat aethra,
Sol qui terrarum flammis spatia omnia lustra:
Mundi oculus, caelique faces, argentea luna,
Anfractusque vicesque suas, et foedera seruent:
Cum nubes, auraeque leves, substrataque ventis
Unda maris, vacuo pendens et in aere tellus,


page 447, image: s447

Et quaecumque ingens gremio complectitur orbis,
Seu spirant, vitae seu sunt expertia, nutum
Imperiumque tuum agnoscant rex magne: quid eheu
Infelix quid ego? concrevi matris in alvo
Per, tener, et pulchri quem viso lumina solis.
Sublimis corpus, vultumque erectus, et auctus
Vitali flatu, aeternaeque ex ignibus igne
Divinis aurae, nil indulgentius usquam,
Nil est quo melius, te fastidire relictum
Sustinui, nec me pietasque, pudorque reflexit,
Repressitque metus, sequerer ne castra malorum
Impius auctoris, claro exturbatus Olympo
Ob fastum qui nunc obscura regnat in aula.
Scilicet o primi suffusum labe parentis
Lustraras propter natum, qui se ipse salutem
In mortem ob nostram bonus egit, fluminis unda
Sacrati immundum: dederas caelestia verbum
Dona tuum, immiscet hominum quod pectora caelo:
Praebuerat verum corpus propriumque cruorem,
Aetheris ipse dapes, Christus mens incita flabris
Aspirabatur caelestis suaviter aurae:
Rursus ut in coenum ac sordes, lutulenta velut sus,
Irruerem temerarius, ingratusque salutis,
Iussa tuae renuens legis dimittere in aures,
Ore, oculis, manibus, cunctis et denique membris,
Crimina criminibus cumulando, furore furorem,
Sponte fugarem a me divinum insanus amorem,


page 448, image: s448

Et te sancte vigor caeli inmemorabile numen.
Ah quia nam summis miser emersisse periclis
Me potero, aut conclamato quid denique restat?
Ecce mihi ante oculos collisis nubibus ignis,
Qui caelo abruptus terras rutilante petebat,
Immensa obrueret cum cuncta licentia ponti:
Ante oculos Sodomae lucent incendia, lucent
Flumina perpetuum torrentia sulpuris igne,
Correptos iudex adiges quo turbine sontes,
Cum veniens hominum vitasque et crimina disces:
Cor tremit admonitu, circum caligine densa
Omnia nigrescunt: qui recti oblivia suasit
Hortator scelerum, caeli nunc aggerat iras,
Et meus, exclamat, meus es, meus usque manebis.
Ergone proiecta spe tellus ima dehiscat
Optabo, pectus ferro scrutabor acuto,
Aut laqueo invisam properabo abrumpere vitam?
Numina tanta vetent mitissima crimina: Saulum
Hoc cadat in dirum facinus, scelera impia Iudam
Sic tangant, caeli ut pigeat convexa tueri.
Crede fides (mendax quid nam ratio obstrepit) eia
Crede, pater mundo qui dat carissima Christum
Pignora, non est iratus: sua numina iurat.
En vitamque tibi: sic nulli obnoxius aevo
Sim [(reading uncertain: print blurred)] Deus, aeternum maneamque, ut nom mihi cordi est,
Non umquam sedit menti sententia, si quis
Posthabita est scelus incautus pietate secutus,


page 449, image: s449

Horribili luat ut commissa piacula morte,
Ultrici addictus flammae tellure sub ima:
Sed magis ut studeat peccati ponere morem,
Pertaesus vitae scelerataque facta prioris,
In me reiciat se toto pectore, et anni
Atque vias extra solis, regionibus aevo
Perpetuo aethereis [Reg: aetheriis] , dulcique salute fruatur.
Verba Dei sine fine manent immota, nec umquam
Illa redarguerit scelerata calumnia. nam quis
Quis pater a te umquam est vultu indignante repulsus,
In melius referens mentem, ingeniumque, rogaret
Qui veniam? Achasida testis genitore creatus,
Qui vetitis Solymas sacris et caede replevit:
Ipse Petrus testis, victus formidine turpi
Abiurat foede cari [Reg: cari] qui nomen amici:
Quid memorem largo tibi quae bone Christe genarum
Imbre lavit plantas, et fovit crine puellam,
Unguine permulcens nardi, et fragrantis amomi:
Aut qui pendebat dextra tibi parte, precatus
Pacem sub vitae labentis fine, latronem?
In medium o miserere igitur sua crimina dantis
Propter quam tete bonitatem maior es ipso,
O propter, quam non pietatem evoluere, mortis
E tabulis dele mens heu quae laeva patravit.
Nam quid dissimulo? sum totus noxa scelusque,
Peccatum vivo, peccatum nascor, in alvo
Peccatumque tuli crescens fastidia matri.


page 450, image: s450

Ah utinam nemore in sancto non ora nocetis
Notitiae pomo temerasset culpa parentum
Credula primorum: ut vero te arderet amore
Nostra fides, vere nosset Dominumque Deumque
Mens, et se vita caelo factisque probaret?
Nunc ratio est caeca, ingenio nox incubat atra,
Ipsa animi pote nil, quae fertur censio iuris
Esse sui: illuvies foedato turpiter, atris
Et pleno aerumnis saevit teterrima corde,
Quod vetitum affectat, diraque cupidine captum
Invaditque vias scelerum, ferturque procellis.
Quid memorem, quod letiferi [Reg: letiferi] vis tanta veneni
Est, quod submisit scelerata fraude cerastes
Hostili vetus, ut quamvis sit pessima sese
Esse bonam natur a putet tumefacta, vetantes
Et velut incuset tabulas peccare: sit a se
Aut si forte via de recti declinatum,
Id virtute sua se posse reponere, tantum
Et flatus addas modo vel paruissima sacri
Momenta, ad superas per se auras nitier ipsa,
Ac pietate sua caelum post fata mereri.
Hunc errorem animis Deus o Deus eripe, turpes
Stet pudor ante genas confuso lege, notasti
Quam digitis pater ipse tuis: tibi gloria soli
Et quae iustitiae, quam stultus inopsque salutis
Mundus et ignorat, mihi sit sapientia nota:
Quod solus sanctus gaudes sanctumque bonumque


page 451, image: s451

Reddere, qui propter scelerosa atque impia facta,
Munere caelesti curis mordetur honestis,
Teque suae fidit causaque et fonte salutis.
Sparge tuo me rore, sacro me sanguine Christe,
Sic ero Bistonia nive purior, ablue: rursus
Fac haurire tui me nuntia laeta favoris
Auribus, ut veniat membris vigor, ossa revisat
Atque calor, redeatque sua in praecordia sanguis:
In lucem e tenebris et caeca nocte vocatum
A vitiis averte parens mitissime, mundo
Sat scelerumque datum auctori: sit tollere mentem
Sublimem caelo, et foedis avellere terris.
At nostri quoniam generis turbator et osor,
Qui leo ceu, lupus aut pleno insidiatus ovili,
Asper, acerba fremens, rabido nos circuit ore,
Nil intentatum fraudisue dolive relinquit,
Letiferum virus iaculatus ad intima cordis,
Ut turbet, trahat, et iugulet, lanietque, voretque:
Vallato aerea circum de gente ministris
Auxilium refer infirmo Deus: halitus aurae
Aethereae [Reg: Aetheriae] me mortales devescere curas,
Et verbo doceat sacro in dubitare: profundo
Stans veluti spernit rupes immota fragores
Ventorum, caelique minas, mens nixa cruore
Sic Christi, restet per te mundique procellis,
Et monstris ciet ex fundo quae Tartarus imo.
Quam facile in fraudem non cautos illicit error,


page 452, image: s452

Obiectu cito quam fallacis imagine [(transcriber); sic: imagime] veri
Mens capitur? nec vis animo, nec tanta facultas
Quae sese constans certis moderetur habenis:
Errabunda Deus sacro vestigia verbo
Tu, qui pollicitus, rege tu mea, ludar inani
Ne specie recti: legis mihi maxima cura,
Doctrinaeque piae: per te me fortiter ipse
Firmo animo instringam: cunctis prodesse labor???
Commodus et patiens: tum sit tua dicere facta,
Et late sacrum mihi dulce extendere nomen,
Et quaecumque Dei pro fama dura pacisci.
Ut cum contigerit moribundos exuere artus,
Non sine sole domos, loca tetra silentibus umbris,
Et subeam infelix regnum illetabile mortis:
Sed praeeunte fide, genio ducente, repostus
Christi inter proceres ablutos sanguine, spectem
Te Deus aeternum radiantem luce corusca:
Tergemino pollens qui trinus et unus honore,
Maximus, optimus, omnipotens, sine fine tuorum
Summum unumque bonum es, simplex et vera voluptas.

FINIS. Absoluta et congesta Kal. April. M. D. LXV. Aetatis auctoris XLIX. UNI DEO TRINOQUE LAUS et gloria.


page 453, image: s453

DOCTORUM ALIQUOT VIRORUM Epistolae et Epigrammata. PHILIPPUS MELANCHTHON Adamo Sibero S. P. D.

CUm coetus vestros intueor, nonnihil his cogitationibus mihi lenitur maestitia, quod haec agmina discentium scio Deo curae esse: ac spero eis Filium Dei et Ecclesiam et hospitia mediocria servaturum esse: et ut ipse Filius Dei assideat in his Scholis: sit Rector et Doctor, toto eum pectore oro: deinde ut poenas nobis mitiget. Simul etiam Illustriss. Principi, et tibi, et Oeconomo gratias ago, quod Aegidii filium vestro coetui adiunxistis:
[Gap desc: Greek words]
, ut scriptum est. Vicissim igitur Deus benefaciet iis, qui talibus sacrificiis pietatem ostendunt. Tuo sancto labori gratulor, ac pro tuo munere et publico et meo nomine tibi gratias ago.

Bene vale. Die Augustini, M. D. L I.

PHILIPPUS MELANCHTHON Adamo Sibero S. P. D.

CUm audivissem magnam oppidi vestri partem incendio periisse, valde consternatus


page 454, image: s454

sum: scholam integram esse simul audiebam. pro quo beneficio Deo gratias ago, et toto eum pectore oro, ut nos gubernet, et poenas leniat. Fratrem salvum rediisse gaudeo, et arculas Simonidis non illiberales fuisse gaudeo. Ego quoque gratitudinem ostendere studebo, quod amanter in opere utili et duraturo mei mentionem fecisti. Iam mihi narratur, in Polonia, Russia et Silesia multa esse incendia, et captos esse qui fateantur se a Turcis et Iudaeis conductos esse: sed usitatum est accusare alios, cum nostros mores potius accusare et emendare deberemus. Bene et feliciter vale, Die XXIX. Aug. M. D. LVI.

PHILIPPUS MELANCHTHON A. Sibero S. P. D.

QUantum reserat habere collegam convenientem,
[Gap desc: Greek words]
, non solum discimus ex veteribus exemplis et commonefactionibus: sed etiam ex nostris, praesertim in hac tristi confusione imperiorum. Nec parva pars est gubernationis institutio adolescentiae, etiamsi a Centauris et Cyclopibus deridetur. Opto igitur, ut habeas collegam convenientem. Schellenbergium existimo modestum esse: et si me allocutus fuerit, scribam de ipso ad te copiosius: iuvemus studia iuventutis propter


page 455, image: s455

gloriam Dei, quantum possumus: et speremus Filium Dei servaturum esse et doctrinarum et Ecclesiae reliquias In aliis regionibus aut nihil est literarum, aut assuefiunt ingenia ad Ethnicam sapientiam: et recens editum est alicubi scriptum, in quo renovantur furores Samosatenici: quod non sine gemitu cogitare possum. Sed ipsum Filium Dei
[Gap desc: Greek words]
oro, ut sit adsertor suae veritatis: et nos regat et protegat. De tuo opere Lipsiae in mercatu colloquemur. Bene vale. Die Aprilis XX. M. D. LVII.

IOACHIMUS CAMERARIUS PABERG. ADAmo Sibero S. D.

QUem longo venerans iam tempore diligo, propter
Ingenii ac morum probitatem et Apollinis artes,
Nuper decreram [Reg: decreveram] cum nostro ad te proficisci
Stramburgo, dubiis perspecto rebus amico,
Et quo nec melior nec clarior est vir, Adame:
Sed pituita fuit cupidum remorata, molesto
Cum brancho et tussi. INterea tua carmina trado
Nostro edenda Papae, tum me virtute, tuaeque
Consolor constante operae studiique labore.


page 456, image: s456

Namque, fatebor enim, prope iam mihi pectore ab ipso
Usque pedes animus trepidat delapsus ad imos,
Et desperantis procul ingenium refugit, dum
Nulla mihi reliquum iam nunc facit auxilium spes
Pacis, et incoeptas video pertexere telas
Teutonidos furias terrae. Rursum aera sonare
Audio, et armatas in castra coire cohortes.
Non obstant hiemis bellorum frigora cladi,
Et calcat glaciem per campos miles apertos,
Naturaeque modum et vincit legem improba virtus.
Sic vetus evicit glaciales Hannibal alpes,
Et nimium silva flagrante liquavit aceruos,
Et seruente udas rupes mollivit aceto.
Ipse quoque insanos ne Martis Iuppiter ausus
Impediat, retro sinit hunc praecurrere cedens:
Nec propior rabidas pugnarum mitigat iras,
Illustri rutilos aut sidere temperat ignes.
Hic et Apollineae tendit de limite metae,
Ledeae ad sobolis rursumque revertitur astrum,
Libera Gradivi donec fax aethere summo
Ardeat, et terris incendia desuper addat.
Hinc ne discedat cito causas undique quaerit,
Progressusque parum rursum se deinde retorquet,
Insistensque abiensque iterum sic conficit astrum.
O'dura Aonidum hoc in tempore fata sororum,
Et quibus ingenui studii sunt otia cordi:
Non locus his toto prope iam patet ullus in orbe,


page 457, image: s457

Barbariae exclusis rabie: pulchrum esse videtur
Omnibus, ad belli se convertisse furores.
Nulla exempla placent praesenti mitia vitae [(reading uncertain: manual correction, original word unclear)] :
Nec ratio magis incaeptas humana gerit res,
Consiliumue valet, vel cura est ordinis ulla:
Sed feritas audax, petulansque insania mentes
Insedit, versatque vices temeraria rerum
Ambitio, et praeceps inflat cor gloria vanum.
Una salus miseris, spes unica restat egenis
Auxilii, vox sancta precum, gemitusque fidelis
Pectoris, et lacrimae numquam pietatis inanes.
Procidat ante Deum nostrae confessio culpae,
Et venia oretur, celebrent quoque carmina priscae
Nostra simul bonitatis opus: praeque omnibus unum
Patronum, mediumque fides hominumque Deique
Apprehendat teneatque Dei te Christe parentis
Aeternam sobolem, qui nostrae crimina carnis
Purgasti, avertens peccati tristia damna,
Iustitiaeque decus reparans. Nunc tollere rursum
In caelum ora licet, culpae secura prioris.
Nunc sanctus, meritisque tuis fit quilibet insons,
Mortiferae ante Dei poenis obnoxius irae.
Hanc dum curam opera adiutas studioque fideli,
Officium et verae monstras pietatis Adame,
Et teneri coetus caelesti pectora comples
Relligione, facis quod te decet, et Deus ipse
Talia facta probat: forte et placatus ad huius


page 458, image: s458

Summissum pietatis opus, cum barbariae se,
Tum fraudum opponet pesti, scelerumque furori,
Atque aliqua innocuis concedens otia Musis,
Hospitium studiisque piis servabit in oris
Misniacis, artique bonae: quod tuque, tuique,
Nos, nostrique simul vobiscum oramus Adame.

IX. Kalend. Decemb. M. D. L

ANDREAS MYLIUS Adamo Sibero S.

FRatri tuo Henrico, homini doctissimo, mihique antiqua necessitudine, quam quidem ego facio maximi, devincto ex sententia Illustriss Principis ea coram exposui, quae satis exspectationi facerent tuae, teque in eo cursu, quem tu multos annos cum magna nominis tui laude feliciter tenuisti, confirmarent. Sic enim habeto, neque nullos, neque optimos fuisse, cum a paucissimis discessero, qui hunc principem, amantem ingeniorum, religionis etiam, ac totius humanitatis cupidissimum, suis scriptionibus onerarunt: et ipsum Principem magis consuetudinis suae conservandae causa, quam qui dignos existimasset, in eos liberalem exstitisse. Postea vero quam tum librum Principi reddidissem, et (fatendum est. n.) mea quoque vox occasionem saltem cogitandi ipsi suppeditasset: commodiorem principem, magisque facilem non memini me umquam antea habuisse


page 459, image: s459

Nam et materiam suis moribus, de naturae potius convenientem facile amavit, et quam rarum genus. corum esset qui in hoc studio feliciter versarentur, ex sermone meo intellexit. Tibi igitur Princeps, cum qui se potissimum hoc munere dignum iudicasti, tum vero quod in ea parte, quae religionem propius attingit, elaborasti, agit gratias, teque orat, ut
[Gap desc: Greek words]
sic accipias, ut sua erga te benevolentiae signum, non praemium laboris esse arbitreris. De me autem, qui et quantum tibi tuoque fratri debeam, et quid Dei beneficio possim fortassis, non ignoro, sie velim existimes, me vestris ornamentis et commo dis quantum effici diligentia et fide poterit, numquam esse defuturum. Vale. Suerini VII. Idibus Aug. M. D. LVI.

IACOBUS BORDINGUS A. Sibero S. D.

POema tuum Sibere doctissime, plenum pietatis ac caelestis sapientiae, nec minus graviter, quam erudite conscriptum, non solum principi nostro, cui dicatum erat: sed etiam eruditis omnibus, qui hic sunt, vehementer placuit: planeque visum est tali, quod mereatur illud elogium: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Exemplar, quod mihi inscripseras, tradidit mihi frater tuus, gaudeoque isto tuo munere, quod per se splendidum est, et nom obscurum tuae erga me benevolentiae testimonium. Illud mihi grave est, quod parem


page 460, image: s460

tibi gratiam referre non possum. Animum gratum, et accepti beneficii memorem tibi polliceor, dum facultatem aliquam nactus fuero, qua declarare possin: quantopere tua causa velim. Rumor quidam huc perlatus est de incendio et conflagratio ne oppidi vestri. In qua si tu quoque iacturam aliquam fecisti, vehementer tua causa dolemus: sin, ut speramus, tua adhuc salva sunt, magnopere laetamur. Quicquid est, non puto tibi deesse praesidia, quibus in utraque fortuna te sustentare et erigere possis. Istum animum tibi Deus conseruet, ut et hic, et in aeterna vita nobiscum Deum celebrare possis, atque ad ipsius laudem Musas tuas quam diutissime colere. Vale. Rostochii VIII. Aug. M. D. LVI.

IOHANNES STIGELIUS A. Sibero S.

VEre sunt Poemata nostra
[Gap desc: Greek words]
ut Lycophronem de suis operibus dictitasse aiunt, doctissime Sibere. Quotus enim quisque est, sive ordinem Principum, sive eruditorum etiam multitudinem spectes, qui non vel fastidiat, vel saltem leviter curet hanc eloquentiae pulcherrimam iucundissimamque partem, quae ligata oratione res vel cognitu necessarias, vel propter se expeten das, carmine illustrat, explicat, et posteritati si ulla futura est, commendat? Sed nos decet minime frangi


page 461, image: s461

vel contemptu vel neglectu studii dulcissimi, Deoque longe gratissimi: praesertim cum videamus hac quoque ratione propagari in terris longius atque latius notitiam et gloriam Dei. Hac una causa motus multo libentius tempus ac studium meum, si quod concedunt mihi occupationes Scholasticae, colloca re soleo, ac iucunde ponere in explicandis sententiis, quae Confessionis nostrae decus continent. Ac quemadmodum parum est, idque exiguum, quod a me in hoc genere proficiscitur: ita gratulor aliis, qui me superant. Id causae est cur iucunde amplectar tuorum Poematum a te editum opus: cuius communicatio plane mihi fuit, estque ac erit gratissima. Sic. n. statuo, te hisce extremis temporibus immensa delictorum mole laborantibus, formulas precationum divinitus praescribere: cum eo res redierit, ut nihil ad Deum remedii reliquum sit miseris mortalibus, quam dicendarum precum diligentia, coniuncta cum verae paenitentiae ardore. Macte igitur hac pietate esto mi Adame, precesque instilla Germaniae nostrae, quam prope absorbuit exsecratio maledictionis ob innumera peccata. Sed querelarum nunc lo cus non est: Preces tuas earum loco amplector et exosculor, quas comprehendisti suavibus versibus docte et pie. Gratias etiam tibi ago, quod mentionem mei feceris praeter meritum honorifice. Erat profecto ille mihi propensissimus Princeps: eram


page 462, image: s462

ipsi ego addictissimus versificator: sive id
[Gap desc: Greek word]
fiebat animorum, cupientium ut illustraretur gloria Dei, sive aliis de causis: certe omnem ingenii vim illi et carminis venam mancipi dederam. Eo nunc sublato, cum cicadis et ranis gemo, eo quidem sono, qui potest esse Musarum inter fluctus et aras canentium. Sed haec alio pertinent. Te amo ingenii, virtutis et pietatis causata [(reading uncertain: print faded)] te amari cupio tantum humanitatis gratia. Bene vale. Ienae XXVI. Sept. M. D. LVI.

GEORGIUS FABRICIUS Chem. in Precationes Adami Siberi pro Ecclesia.

QUod repetis patrum gemitus et vota Sibere,
Implens Isacidum cantibus omne nemus:
Aurea quodque sacro delibas carmine dicta,
Dicta, pia quae sunt semper habenda manu:
Ipse tibi Libanus cedros, tibi gramina Thabor
Submittit, rupes altaque Sina suas.
Cetera miretur vulgus: me sancta Siberi
Carmina, divinis imbribus aucta, iuvant.

IN PSALTERIUM, SEU Carmina Davidica

SApphum, et Alcaeum, gravemque Pindarum,
Antiqua vatum nomina


page 463, image: s463

Laudent, meliora qui probare nesciunt,
Divina qui nec noverint:
Mihi, sacrati rore manans Spiritus,
Deum celebrans unicum,
Deique natum: cuius ortu gentibus
Apparuit vita omnibus:
Solacium in malis, bonisque gaudium
Chelys placet Davidica.

M. D. LV.

MATTHIAS MARCUS DAberchusius in Epinicia.


[Gap desc: Greek section]
M. D. L.


page 464, image: s464

IOACHIMUS CAMERARIUS In Cantica Canticorum, et Threnos Hieremiae.

NOster tristia gaudiis Adamus,
Et iungens lacrimis sacros amores,
Nimirum monet, ut Dei favorem
Conseruet sibi quisque diligenter,
Peccati meritas timendo poenas:
Omnisque ut querimoniae dolores
Eiusdem in bonitate finiantur:
Ne secura nimis superbiat mens,
Neu perculsa gravi metu obruatur.
Nam sic vult, ut ames, Deus timeri.

M. D. LV.

HIOBUS MADEBURGUS.

NOn Hippocrenes labra fonte proluit,
Nec in bicipiti somniavit vertice
SIBERUS, ut mutata rerum corpora,
Equumue inanem montis instar fingeret.
Sunt ista vana, et fabulosa somnia,
Non hausta puro, turbido sed gurgite.
Haec orta vivis, fontibusque lucidis,
Quis non novem ille praesident fictae Deae,
Sed spiritus praeest sacer, verus Deus.
Hoc fonte proluit labra, atque hoc numine


page 465, image: s465

Poeta plenus somniat caelestia,
Carmen sacro piumque ab ore defluit,
Preces patrum seu corde fundat supplici,
Grates Deo seu reddat ardens maximo,
Laetus Dei seu concinat victorias,
Seu defleat maestus piorum funera.
Hunc docta doctum lege iuventus, hunc ama,
Vatem pium cuncti piique evoluite.

M. D. LV.

ESROMUS RUDIGERUS.

VIdi serius. invidente sorte,
Politos Epigrammatum libellos
Illos, quos tua Musa nuper orbi,
Sacrorum comites, dedit [(reading uncertain: print faded)] legendos.
His tu me criticum facis severum,
Censuraeque meae tuos libellos [(reading uncertain: print faded)]
Submittis, nimium tui, meique
Ignorans, nimium pudens, modestus [(reading uncertain: print faded)] .
Hoc quid te decoret Sibere, quod te,
Magni quod facio tuos libellos,
Vulgi pars quotacumque litterati?
At me quod canit et tuus celebrat,
Tanti quod tuus et facit libellus,
Nomen posteritas meum videbit.
Nec te iudicium meum celebrat,


page 466, image: s466

Sed me iudicium tuum celebrat:
Cuius Musa laboribus favendo
Nostri temporis inter eruditos
Illustrem tribuit locum Poetas.
Ergo versibus optimis Adame,
Quos nostros ego pessimos repono,
Auro ferrea, gemmeis lutosa,
Testes accipe, sed tamen fideles,
Grati pectoris, et tui colentis.

M. D. LVII.

ANDREAS ELLINGERUS Medicus.

O Bellaria bella, quae Latinis
Noster versibus explicat Siberus:
Quae fragrantia spirat hinc odorum,
Quam sincera animum afficit [(reading uncertain: print faded)] voluptas
Cum desiderio illa pellegentis?
Non myrti hic Paphiae, prosaeve [(reading uncertain: print faded)] vernant,
Obsceno Veneris cruore [(reading uncertain: print faded)] tinctae:
Quales delicias sibi Italorum
Vendicat [Reg: Vindicat] genus, aureo [(reading uncertain: print faded)] elegantis
Venae flumine saepe [(reading uncertain: print faded. The word is nearly illegible.)] inelegantem
Vehens materiam [(reading uncertain: print faded)] . Procul facessant,
CHRISTI seria dicta qui profanis
Nugis turpiter inquinant, et hortum
(Inque, flosculus ille sempiternum


page 467, image: s467

Virens flosculus unicus renidet
Illo purpureo ore, quo pependit
Arida in cruce germen immolatum
Stirpis Davidicae) horridis inumbrant
Lapparum tenebris, minantibusque
Spinarum fruticumque senticetis,
Infelicibus occupantque plantis
Nodosi ingenii, et sagacitatis
Humanae: ut male sobriis racemis
Almam luxuriosa vitem adurget
Labrusca, steriles et hinc et inde
Porrigens vaga inutilesque ramos.
Succo inepta, superbiensque vastis
Umbrarum spatiis, comaque larga.
Ne bellaria ne mihi ista demens
Quis persuadeat, ut tuis Sibere
Candidissime praeferam: tuis sed?
Imo maximi et optimi illius, qui
Post cenam apposuit suis supremam
Haec libanda animis, fideque certa:
Qua sola hasce epulas benignitatis
Divinae capimus, daturque sucos
Almi ducere nectaris perennes.
Thesaurum hunc sapientiae in graves dum
Includis numeros, beata caeli
Plaudunt agmina: nam nec inchoatum
Quidquam huius sine numine, et peractum est,


page 468, image: s468

Omnisque aethere defluens facultas
Tui cor meditantis incitavit.
Salve Pieriae magister artis,
Quem Molda, aurifer Albis et canentem
Miraturque, stupetque, et elegantis
Doctrinae et pietatis eloquentis,
Iuxta ac Fabricum meum, per urbes
Principem venerantur, et per agros
Illustrissima Saxonum Lycaea
Ducis, lumina Misniae, atque ocelli.

FINIS.


image: s469

BASILEAE, PER IOANNEM Oporinum, et Heredes Ioann. Heruvagii, Anno Salutis M. D. LXV. Mense Septembri.