CLarissime vir,
[Gap desc: Greek words]
. Totam Mysorum regionem, ut nunc vocamus, iudico triangulo inculsam
esse: cuius basis est, iuga Sudetum inter Albim et Elistrum, videlicet inter Pyrnam et Plavam: cacumem trianguli est
penes confluens Salae et Albis unde nomen est Calegia apud Ptolomaeum, quod Salelbiam Lutherus interpretabatur. In
eo triangulo, Dei beneficio, multa sunt ornamenta: genus hominum non incultum, Ecclesiae, urbes, scholae, iudicia:
mediocris disciplina, frugum feraces agri, et venae metallicae. Haec saepe cogitans, oro filium Dei, custodem
Ecclesiae suae, ut in hac regione sua dona tueatur, et seruet hos coetus, quos tu et alii similes docetis, qui quidem piis
votis ipsum invocant, te precationum verba et numeros praescribente, ut ex ore infantium et lactentium celebretur
Deus, Inspexi autem scriptum tuum, et quidem eos Psalmos praecipue, in quibus plerique interpretes valde hallucinati sunt. In iis vidi te nativas sententias feliciter reddidisse, sumque delectatus et proprietate et venustate. Quare ut edas hoc tuum Opus, valde te adhortor: nec Momos cures, quibus praeter sua nihil placet, ut Eobanum quidam exagitant: cuius quam fuerit felix vena, quanta ubertas, quantus splendor, scimus. sed voluit in Psalmis humiliore versuum genere uti. De praefatione admonebis me. Etsi enim tua dulcissima poemata lectores invitant, sine aliena commendatione: tamen mihi placet, etiam in tuis scriptis extare significationem nostrae amicitiae. Bene vale: die VI. I. Novembris, M. D. LIX.
ET sparsum in terras humanum rexque, paterque
Naturae saevit genus: et pellace malorum
Auctoris, lapsum per tristia crimina, fraude,
Unigenae caelo transcripsit morte sequestra:
Ipsius exemplum quo parva in imagine, sedes
Et simus templi, quam posthabita aetheris arce
Incolat, atque domo tandem felice repostis
Det, quae non oculis vidit, non auribus hausit,
Nec tacita quisquam formavit gaudia mente.
Quae sine notitia, quod non fas, numinis ulli
Cernere, naturamque suam, secretaque mentis
Consilia abstrusae (quanta indulgentia) voce
Exposuitque sua, magnum quae sparsa per orbem,
Et servanda dedit, sacris signata libellis,
Ipsius trahit a nato quae nomina, turbae:
Addidit et vates, et vos clarissima mundi
Lumina, trudentes sinuosa in retia pisces,
Quos olim socios uda sibi legit in acta
Christus, et illorum vestigia deinde secutos,
Qui tulerunt, et verba feruntque, ferentque salutis,
Qua Serasque rotis Phoebus terit igneus, et qua
Hinc Tanain spectat gelidum, Nilum inde colorat,
Atque Atlantaeo [Reg: Atlanteo] fessum lavit aequore currum.
Quin ut rimemur divina volumina mandat,
Nocturna versata manu, versata diurna:
Ac, tandem invento quae nam sententia menti
Divinae, dictis illam expediamus in ora
Atque hominum diffundamus: res altera caelo
Qua non grata magis, nec quae sit sanctior, exstat.
Non tacita esse Deus sua vult, non tecta: per oras
Sed cunctas longeque et late didita ferri
Nomina: circum ideoque suis nos fundit, amore
Devictus patrio, radiis: generosa potente,
In tenebris pressae caeca caligine mentis,
Verboque, flatuque, fides quibus emicat: ignis
Ut, cinere obductas si irrites sulpure prunas,
Nutrimenta seras et circum, subsilit: ingens,
Nec mora, succenso iam pectore flamma reluxit:
Insinuant motusque novi, penitusque medullas
Per vigor aetherius regnat: defixus in uno
Numine qui caeli tollit se ardentis in auras,
Colloquio fruiturque Dei, Christumque fatetur
Germanum: Deus est illi Deus omnia solus,
Quem veniente die, quem decedente celebrat.
Nec iam se capit ipse: ergo omnibus exprimit actis,
Et vivit Christum, potius vel vivit in ipso
Christus: et ut discant sese intus et in cute quisque
Nosse, atque arrectas ad sidera tollere mentes:
Invitatque docetque alios, et semita monstrat
Aurea caerulei quae ducit ad atria caeli.
Heu miseros, tanto generis turbator et osor
Humani quis corda tenet sopita veterno:
Ut sese adiciant, volucres ceu noctis, in umbras
Sponte, et porcorum coenoque lutoque volutent
Ritu, inquirentes in se numquam, aethera nullo
Sollicitique super qua possint tempore tolli.
Ergo tibi censes ideo data lumina vitae,
Nil ut agas, curis noctesque diesque fatigans,
Fulgenti ponas quam villas marmore, picto
Murice luxurient sola strata, argenta eburnis
Fulcra toris niteant, ipsum Meliboea recurrens
Meandro [Reg: Maeandro] velet te purpura duplice: campus
Accedatque tuis qui proximus, aedibus aedes:
Nec potius, verbo mentem convertere caelo
Divino studeas, sanctum internoscere regem
Et mundi discas: terrena ut labe piatus
Ac scelerum purus, mactati ab origine mundi
Morte agni, lucis decurso munere, vita
Mansura aeternum summa cum pace fruaris.
At vos felices, afflati desuper aura
Aetheria, in solo qui numine suspiratis:
Munere quos fidei cura irrequieta salutis
Sollicitat, cernit quoties et luce retectam
Sol, nigra roriferis et humum nox obruit umbris:
Idcirco sacris et amore affixa libellis
Ardenti, legit, et relegit, meditatur, et orat,
In fratres et quae didicit partitur: ut illi
Sic sine nulla Dei labantur tempora verbo.
Divitis ingenii non vis, non maximus usus
Est mihi scribendi carmen: quod pectore rivi
Et tamen e tenui fluxit, mea Musa secundo
Numine, complentur quo caelum et terra, sacravit
Quod Christo laetor: magni nec clara Gylippi
Nomina, Aristoclis nec docti scripta, nec undis
Maluerim aurifluis quas Ganges voluit arenas.
Quid vates Satyros, Faunos, Dryadesque puellas,
Adriace ante alias tibi quas tuus educat hortus,
Hellespontiaci celebras quid graminis herbam,
Inficiens teneras scelerato carmine mentes:
Qui calamis pene aequiparas et voce magistrum,
Ceteraque es quantus? quid deteriora reponis
Pro nugis veterum, in Cererem, laticesque Lyaeos,
Murmure dum liquidis tenui Christum elicis astris,
Ac vita functis candentes erigis aras?
Quid laudas alius Lestrigonas [Reg: Laestrygonas] , Antiphatesque?
Musa, Dei donum, qua vatum agitante calescunt
Pectora: vis alto venit aethere: ne mihi, ne quis
Divite tam pollens lingua persuaserit umquam,
Hac nisi sacra meis intexam auctore libellis:
Ne qua Dei magno careat mihi nomine charta.
Versibus impariter iunctis hinc vota piorum,
Et cecini grates, et ovantia carmina, pleno
Numine quae afflati fuderunt pectore vates.
Quid thalamos Sulamitha tuos, taedasque beatast
Quid loquar Helciadae lacrimas, miserabile carmen?
Cetera quid? sacris apis instar saltibus aurea
Dum libo, includoque favis decreta? poetae
Quinetiam, haud equidem Christi sine numine, dulces
Iessiadae numeros Latiis exponere chartis
Aetherius menti calor incidit. Ergo, quod aiunt,
Lumina cornici? quid enim, non molliit ista
Ante Philitaeis in carmina versibus Hessus,
Hessus Pieridum decus Helius: eminet inter
Qui vates, caelo ceu stellas Hesperus, Arctos
Quos algens cernit divas Helicona colenteis [Reg: colentes]
Tempore iam longo gelidum transferre sub axem?
Non ego: sed numerum labor ut sacra no ster haberet
Vota suum scribendi, uno comprensa libello
Et legeret (si quis leget haec tamen) ore tulerunt
Quae regesque preces sancto vatesque parenti,
Qui mare, qui terras, et temperat aetheris orbes.
Nec mihi non dabitur certe, veteresque novique
Quod fecere: Paphi quoque divam, praeter Apellem
Non nemo expressit: Pario nec marmore raro,
Non tantum signo se Iuppiter ornat eburno.
Et scripsere olim res multi saepius easdem,
Et scribent, modo ne moveat cornicula risum.
Ipse ego, quae potui: voluit quae, praestitit Hessus:
Praestabuntque alii, quorum nunc messis in herba est.
Atque o non tantum qui me, voluentibus annis
Exoriare aliquis, sed post quoque terga relinquas
Hessum, quo non est scriptum divinius ullum,
Versibus ut cultis ornatum, puriter, apte,
Et scite expressum placeat, discatur, ametur.
Nam quae doctrinae est pars sacrae, carmine vates
Quam non Isaides divino attingat? et unus
Quippe canit, quod sit Deus, et virtute potentis
Aetheriasque domos, pontum, terrasque iacenteis [Reg: iacentes]
Fecerit e nihilo Verbi: motum ordine certo
Sufficiens rebus genitalem, solus et auctet,
Fons et origo boni, culpa non praeditus ulla,
Omnia: magnifico vectum per inania curru,
Quem mille hinc acies glomerentur et inde, decorque
Ambiat, auratis et fulgens gloria pennis:
Qui solus iustus, verax, sapiensque, suisque
Ipse opibus pollens, non indigus ullius, omnes
Per mun di partes infusus, maximus atque
Optimus, in leges nullas iuratus: et ante
Cui fuerit similis nemo, et sit nemo futurus:
Omnia qui possit, cuius nutu omnia fiant:
Unus qui cernat, qui sentiat, audiat unus,
Quae sunt, quae fuerunt, quae post ventura: sciatque
Id ferrique sibi propter laudemque decusque,
Seque coli iubeat, se solum in vota cieri:
Propositis, maneant quae semper praemia dignam
Qui caelo degant vitam: quas sede scelesta
Nec non persolvant olim manus impia, poenis,
At quale esse hominum genus? heu miserumque malumque,
Indocile, adversansque Deo, sub iura coactum
Peccati, stultum, mendax, caelestium inane.
Nam cui surda rigent duro non pectora saxo?
Aut quis verba Dei nostrum tractabilis audit?
Nemo Deum novit, nemo ardet: certa voluntas
Nulli: animis dira illuvies: circumvolat atra
Nox umbra mentes, foedoque in pectore saevit
Serpentis furiale malum: sunt guttura busti
Ianua, quae graveolentem exhalat aperta mephitim:
Tartarei ora fluunt vanissima tabe veneni:
Qui bonus esse queat, nemo est. quid vota scelesta,
Insanas referam quid spes animique tumultus,
Qui veluti rupto confligunt turbine venti
Adversi? Pestes iam corporis adde pericla
Et plura, insani feriunt quam littora fluctus:
Ac tandem, cui non praesto est clementia, letum,
Nec non aeternum poenas in morte luendas:
Tanti causa mali fuit exitiale, tulerunt
Quod morsu primi pomum violare parentes.
Viribus ergo suis nec quemquam evadere ad aulam
Caelestem, prima corrupto ab origine cretum
Semine, nescio quo, te mentis numine leti
An vitare vias, contra commissa notantis
Vindicis, iratosque acie contendere vultus
Posse reum fidis? non est ea gloria, non est
Naturae immundae: sed nos a morte reduci,
Civibus et caeli ascribi, peccata tegentis
Siderei, qui totus amor, genitoris amore
Heroa propter: quem norat sanguine nostra
Membra suo sumpturum, aditurum et sponte labores
Humanos: miserum saevo cervicibus hoste
Averso, in partem ut regnique operumque vocaret,
Munere doctrinae caelestis, et unguine sacro
Pertaesos scelerum, quos crimina cumque remordent.
Huic ergo, aeterno perfusus lumine mentem,
Huic soli tendit palmas cum voce: malorum
Hoc sese cumulo pressus sustentat: amore
Huius se iactat, numquam pietate superbus
Ipse sua: sublime caput vero efferat umbra,
Et pulvis caelo: qui se genitricis in alvo
Ante fuisse scelus, vitae quam limen iniret,
Conqueritur? miseras aut tollat cornua propter
Virtutes, qui se pollutum caede fateri
Cogitur, alteriusque torum invasisse maritae?
Nemo mortali prognatus semine, nemo,
Nemo caret vitiis: et habent pulcherrima vestis
Instar, quae foeda est, sanctorum facta: superbo,
Et meritis quisquam speret succedere Olympo,
Errore inflatus? Tantum unus criminis expers
Est, patris aeterni soboles, Davidis alumnus:
Hic via solus, et est vis veri, vitaque solus.
Hine sponsum, perfuas fluit cui nectare linguae
Divino, quo nil usquam formo sius, armis
Instruit: invehitur verbo ille potente, triumphans
Et victos hostes, virgata veste superbus,
Atque madens casia, qua pulchrior altera non est,
Reginam, in thalamum quae magno venit honore,
Accipit, et stabili aeternum sibi iungit amore.
Tum ritus abolet priscos, moremque sacrorum,
Quae dederat quondam radiatus tempora vates:
Instituitque novos cultus, exsuscitat aras
Et fidei, quae nuda placet gratissima caelo:
Adicit et laudes divinis versibus, ore
Quod canit ipse suo rerum cui summa potestas,
Verbi: quo contra generis victoria caelo
Nos aequat hostes nostri. quid funera dicam
Ut ploret, longe quae prospicit ante futura,
Occasumque suae gentis? quid, ut excitet in spem
Ipse suo exemplo meliorem, numinis irae
Quos laesi exercent? ne maesti corde dolores,
Ne scelerum facies, quasi nil tibi denique restet,
Quis quis es, eripiant mentem: sed fortior aude,
Aude funestum contra contendere monstrum.
Omnibus in medium qui dant sua crimina, mite
Ignoscitque Deus numen, culpasque remittit.
Tam divina canit vitae praecepta beatae
In meliusque referre animos, avertere curis
Ingeniumque atris hortatur: et arce locare
Qui sedet aetheria spem duro tempore, verbo
Illius et dubiis, melius confidere rebus.
Tum vitare docet, falso qui verba salutis
Inscribunt ausu tumidi petulante: tenentis
Nec laudes memorat non caelum, sive nefandas
Declinat Sauli insidias, seu dira scelesti
Tela fugit nati, non fidam sine tyranni
Exit Gethaei simulatis gestibus aulam.
Interdum maestas expromit mente querelas,
Quod nequeat, sacrata exclusus sede Sionis,
Munera ferre Deo: interdum reminiscitur acta
Temporis antiqui: completaque pectora curis
Divinorum operum serie solatur et orat
Pro cunctis, et dicta canunt qui sacra, feruntque
Qui sceptra, atque huius quae vitae flagitat usus
Qui, sancte ut natos possint educere, quaerunt:
Vos quoque vos terret divini nominis hostes
Assyrii, Antiochi, foedissime teque, furenti
Qui supra elatus, quod numen dicitur ausu,
Sacra Anome aede sedes, divum et tibi poscis honorem:
Ac quas addicti flammis, noctisque profundae
Immersi tenebris, pendetis pro scelere omnes,
Immunes vero poenas denuntiat ore.
At quo supplicium, pro libertate piorum
Instauratoris vitae, quo funera versu
Explicat: in nodos dextra victrice petitis
Rege Erebi et Leto, superas in luminis oras
Illius reditum memorat quo carmine: quanto
Extollit celebremque triumphum vocis honore,
Quo potiturque sui populi Rex atque Sacerdos,
Imperium, nec meta cui, nec terminus aevi?
Sed nec opes nostris amplecti versibus omnes,
Divini verbis aut scripti evoluere laudes
Me sperem cunctas posse, ut non plura supersint:
Non si vere novo quot sese frondibus arbos [Reg: arbor]
Induit in flores, quot magnus voluit arenas
Oceanus, totidem linguas atque ora resolvam.
Salve, sancte Dei vates: cui copia fandi
Aureaque, aspiratque animum mentemque canenti
A' patro per Natum qui manat numine iuncto
Flatus, et aeterno te caeli inflammat amore.
Nec minus, o salvete pii: transfusa labore
In varias legimus linguas interprete quorum
Iessaei cura sanctissima carmina vatis:
Tuque adeo in primis, multos neglecta per annos
Quo duce relligio rediit, et lumine verbi
Pulsa superstitio nocti se immiscuit atrae:
Quem sequimur, pressisque pedum vestigia signis
Ponimus, o decus et Germanae gloria gentis.
Ex quo spes animo non addita nulla, futuros
Haud paucos spondet, praestantis laude potitos
Ingenii, et verae claros pietatis amore,
Plausus scripta probet quorum mea candidus: illis
Ergo contentus lectoribus, anne malorum,
Aut indoctorum miretur turba laborem?
At cum quaerendus nobis foret auctor, inire
In vulgum ducens praescripto nomine cuius
Tutum posset iter sacrae labor iste Camenae:
Quam tibi, cui potius, Princeps, demore dicarem,
Auguste, illustrem trabeaque insignis et ense,
Qui nunc septemuir geris Electoris honorem
Saxonici? Tibi enim sacrae non pectus inane
Doctrinae est, hominum quae purgat corda, reponit
Nosque inter caeli proceres: et alisque, fovesque,
Quae famae Heroum transcribunt nomina Musas.
Nam quid iustitiae memorem laudemque decusque?
Iustitiae cui cana Fides, Concordia iunctis
Et comes est dextris: sequitur Pax optima rerum,
Pulchraque Libertas: testis Phyliraeus Elister,
Moldaque cum Sala, Suditis montibus ortus
In mare et obliquis se evoluens flexibus Albis.
Scilicet ingenii repetentem clara tuorum
Factaque virtutesque patrum vis te incitat, acreis [Reg: acres]
Et cupido assidue stimulos sub pectore laudum
Versat: nam ruta quis nescit tempora comptos
Sichardum, Vitechindum ausum concurrere, magnos
Dum triginta explens sol circumvoluitur orbes,
Carole Magne tibi, in medio longissima quorum
Et series est, Henricum: quo principe gessit
Hesperidum platanus frondes argentea: pulsis
Et fortes aquilis, et strenuitate timendos,
Atque graves, bello claros, placidosque, sagacesque,
Et dites vere Fridericos nomine pacis?
Pannoniae ignorat quis terrorem, Aemilianus
Maximus exivit quo vincla scelesta suorum
Vindice, quem Phrysii experti: tum deinde parentem,
Atque tuum fratrem, pariter pietate vel armis
Egregios? Quare sacro de carmine vatis
Obedidae exactos tenui mihi pumice versus,
Quo nostris vultu focis otia, munere, terris,
Divino, facilis cape. sic in pace regentem
Te populos, urbesque tuas, tranquilla senectae
Aetas traducat placidae, et qua sidera aditis,
Ducta per reges antiqua ab origine, saeclis [Reg: saeculis]
Saxonicae nullis abolescat gloria gentis.
Gimae: Calendas Septembris: M. D. LXI.
Cultor malis vexatur omnibus Dei:
Vexatus invocat, rogat: Deum rogans,
Divinam opem experitur: expertus Dei
Opem, Deo grates agit: grates agens,
Laudat, Dei clementiamque praedicat:
Laudans Deum, sese docet, et alios: docens,
Verbum nisi doceat Dei, nihil docet:
Verbum Dei deducit ad Deum minis,
Promissionibusque, cui credens Deum
Vere colit: sic vita sancta voluitur,
Reditque in orbem: regii quod aurea
Hoc vatis exprimunt libro Poemata.