CUm coetus vestros intueor, nonnihil his cogitationibus mihi lenitur maestitia, quod haec agmina discentium scio Deo
curae esse: ac spero eis Filium Dei et Ecclesiam et hospitia mediocria servaturum esse: et ut ipse Filius Dei assideat in
his Scholis: sit Rector et Doctor, toto eum pectore oro: deinde ut poenas nobis mitiget. Simul etiam Illustriss. Principi,
et tibi, et Oeconomo gratias ago, quod Aegidii filium vestro coetui adiunxistis:
[Gap desc: Greek words]
, ut scriptum
est. Vicissim igitur Deus benefaciet iis, qui talibus sacrificiis pietatem ostendunt. Tuo sancto labori gratulor, ac pro tuo
munere et publico et meo nomine tibi gratias ago.
Bene vale. Die Augustini, M. D. L I.
CUm audivissem magnam oppidi vestri partem incendio periisse, valde consternatus
sum: scholam integram esse simul audiebam. pro quo beneficio Deo gratias ago, et toto eum pectore oro, ut nos gubernet, et poenas leniat. Fratrem salvum rediisse gaudeo, et arculas Simonidis non illiberales fuisse gaudeo. Ego quoque gratitudinem ostendere studebo, quod amanter in opere utili et duraturo mei mentionem fecisti. Iam mihi narratur, in Polonia, Russia et Silesia multa esse incendia, et captos esse qui fateantur se a Turcis et Iudaeis conductos esse: sed usitatum est accusare alios, cum nostros mores potius accusare et emendare deberemus. Bene et feliciter vale, Die XXIX. Aug. M. D. LVI.
QUantum reserat habere collegam convenientem,
[Gap desc: Greek words]
, non solum discimus ex veteribus
exemplis et commonefactionibus: sed etiam ex nostris, praesertim in hac tristi confusione imperiorum. Nec parva pars
est gubernationis institutio adolescentiae, etiamsi a Centauris et Cyclopibus deridetur. Opto igitur, ut habeas collegam
convenientem. Schellenbergium existimo modestum esse: et si me allocutus fuerit, scribam de ipso ad te copiosius:
iuvemus studia iuventutis propter
gloriam Dei, quantum possumus: et speremus Filium Dei servaturum esse et doctrinarum et Ecclesiae reliquias In aliis
regionibus aut nihil est literarum, aut assuefiunt ingenia ad Ethnicam sapientiam: et recens editum est alicubi scriptum,
in quo renovantur furores Samosatenici: quod non sine gemitu cogitare possum. Sed ipsum Filium Dei
[Gap desc: Greek words]
oro, ut sit adsertor suae veritatis: et nos regat et protegat. De tuo opere Lipsiae in mercatu
colloquemur. Bene vale. Die Aprilis XX. M. D. LVII.
QUem longo venerans iam tempore diligo, propter
Ingenii ac morum probitatem et Apollinis artes,
Nuper decreram [Reg: decreveram] cum nostro ad te proficisci
Stramburgo, dubiis perspecto rebus amico,
Et quo nec melior nec clarior est vir, Adame:
Sed pituita fuit cupidum remorata, molesto
Cum brancho et tussi. INterea tua carmina trado
Nostro edenda Papae, tum me virtute, tuaeque
Consolor constante operae studiique labore.
Namque, fatebor enim, prope iam mihi pectore ab ipso
Usque pedes animus trepidat delapsus ad imos,
Et desperantis procul ingenium refugit, dum
Nulla mihi reliquum iam nunc facit auxilium spes
Pacis, et incoeptas video pertexere telas
Teutonidos furias terrae. Rursum aera sonare
Audio, et armatas in castra coire cohortes.
Non obstant hiemis bellorum frigora cladi,
Et calcat glaciem per campos miles apertos,
Naturaeque modum et vincit legem improba virtus.
Sic vetus evicit glaciales Hannibal alpes,
Et nimium silva flagrante liquavit aceruos,
Et seruente udas rupes mollivit aceto.
Ipse quoque insanos ne Martis Iuppiter ausus
Impediat, retro sinit hunc praecurrere cedens:
Nec propior rabidas pugnarum mitigat iras,
Illustri rutilos aut sidere temperat ignes.
Hic et Apollineae tendit de limite metae,
Ledeae ad sobolis rursumque revertitur astrum,
Libera Gradivi donec fax aethere summo
Ardeat, et terris incendia desuper addat.
Hinc ne discedat cito causas undique quaerit,
Progressusque parum rursum se deinde retorquet,
Insistensque abiensque iterum sic conficit astrum.
O'dura Aonidum hoc in tempore fata sororum,
Et quibus ingenui studii sunt otia cordi:
Non locus his toto prope iam patet ullus in orbe,
Barbariae exclusis rabie: pulchrum esse videtur
Omnibus, ad belli se convertisse furores.
Nulla exempla placent praesenti mitia vitae [(reading uncertain: manual correction, original word unclear)] :
Nec ratio magis incaeptas humana gerit res,
Consiliumue valet, vel cura est ordinis ulla:
Sed feritas audax, petulansque insania mentes
Insedit, versatque vices temeraria rerum
Ambitio, et praeceps inflat cor gloria vanum.
Una salus miseris, spes unica restat egenis
Auxilii, vox sancta precum, gemitusque fidelis
Pectoris, et lacrimae numquam pietatis inanes.
Procidat ante Deum nostrae confessio culpae,
Et venia oretur, celebrent quoque carmina priscae
Nostra simul bonitatis opus: praeque omnibus unum
Patronum, mediumque fides hominumque Deique
Apprehendat teneatque Dei te Christe parentis
Aeternam sobolem, qui nostrae crimina carnis
Purgasti, avertens peccati tristia damna,
Iustitiaeque decus reparans. Nunc tollere rursum
In caelum ora licet, culpae secura prioris.
Nunc sanctus, meritisque tuis fit quilibet insons,
Mortiferae ante Dei poenis obnoxius irae.
Hanc dum curam opera adiutas studioque fideli,
Officium et verae monstras pietatis Adame,
Et teneri coetus caelesti pectora comples
Relligione, facis quod te decet, et Deus ipse
Talia facta probat: forte et placatus ad huius
Summissum pietatis opus, cum barbariae se,
Tum fraudum opponet pesti, scelerumque furori,
Atque aliqua innocuis concedens otia Musis,
Hospitium studiisque piis servabit in oris
Misniacis, artique bonae: quod tuque, tuique,
Nos, nostrique simul vobiscum oramus Adame.
IX. Kalend. Decemb. M. D. L
FRatri tuo Henrico, homini doctissimo, mihique antiqua necessitudine, quam quidem ego facio maximi, devincto ex sententia Illustriss Principis ea coram exposui, quae satis exspectationi facerent tuae, teque in eo cursu, quem tu multos annos cum magna nominis tui laude feliciter tenuisti, confirmarent. Sic enim habeto, neque nullos, neque optimos fuisse, cum a paucissimis discessero, qui hunc principem, amantem ingeniorum, religionis etiam, ac totius humanitatis cupidissimum, suis scriptionibus onerarunt: et ipsum Principem magis consuetudinis suae conservandae causa, quam qui dignos existimasset, in eos liberalem exstitisse. Postea vero quam tum librum Principi reddidissem, et (fatendum est. n.) mea quoque vox occasionem saltem cogitandi ipsi suppeditasset: commodiorem principem, magisque facilem non memini me umquam antea habuisse
Nam et materiam suis moribus, de naturae potius convenientem facile amavit, et quam rarum genus. corum esset qui in
hoc studio feliciter versarentur, ex sermone meo intellexit. Tibi igitur Princeps, cum qui se potissimum hoc munere
dignum iudicasti, tum vero quod in ea parte, quae religionem propius attingit, elaborasti, agit gratias, teque orat, ut
[Gap desc: Greek words]
sic accipias, ut sua erga te benevolentiae signum, non praemium laboris esse arbitreris. De
me autem, qui et quantum tibi tuoque fratri debeam, et quid Dei beneficio possim fortassis, non ignoro, sie velim
existimes, me vestris ornamentis et commo dis quantum effici diligentia et fide poterit, numquam esse defuturum. Vale.
Suerini VII. Idibus Aug. M. D. LVI.
POema tuum Sibere doctissime, plenum pietatis ac caelestis sapientiae, nec minus graviter, quam erudite conscriptum, non solum principi nostro, cui dicatum erat: sed etiam eruditis omnibus, qui hic sunt, vehementer placuit: planeque visum est tali, quod mereatur illud elogium: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Exemplar, quod mihi inscripseras, tradidit mihi frater tuus, gaudeoque isto tuo munere, quod per se splendidum est, et nom obscurum tuae erga me benevolentiae testimonium. Illud mihi grave est, quod parem
tibi gratiam referre non possum. Animum gratum, et accepti beneficii memorem tibi polliceor, dum facultatem aliquam nactus fuero, qua declarare possin: quantopere tua causa velim. Rumor quidam huc perlatus est de incendio et conflagratio ne oppidi vestri. In qua si tu quoque iacturam aliquam fecisti, vehementer tua causa dolemus: sin, ut speramus, tua adhuc salva sunt, magnopere laetamur. Quicquid est, non puto tibi deesse praesidia, quibus in utraque fortuna te sustentare et erigere possis. Istum animum tibi Deus conseruet, ut et hic, et in aeterna vita nobiscum Deum celebrare possis, atque ad ipsius laudem Musas tuas quam diutissime colere. Vale. Rostochii VIII. Aug. M. D. LVI.
VEre sunt Poemata nostra
[Gap desc: Greek words]
ut Lycophronem de suis operibus dictitasse aiunt, doctissime
Sibere. Quotus enim quisque est, sive ordinem Principum, sive eruditorum etiam multitudinem spectes, qui non vel
fastidiat, vel saltem leviter curet hanc eloquentiae pulcherrimam iucundissimamque partem, quae ligata oratione res vel
cognitu necessarias, vel propter se expeten das, carmine illustrat, explicat, et posteritati si ulla futura est, commendat?
Sed nos decet minime frangi
vel contemptu vel neglectu studii dulcissimi, Deoque longe gratissimi: praesertim cum videamus hac quoque ratione propagari in terris longius atque latius notitiam et gloriam Dei. Hac una causa motus multo libentius tempus ac studium meum, si quod concedunt mihi occupationes Scholasticae, colloca re soleo, ac iucunde ponere in explicandis sententiis, quae Confessionis nostrae decus continent. Ac quemadmodum parum est, idque exiguum, quod a me in hoc genere proficiscitur: ita gratulor aliis, qui me superant. Id causae est cur iucunde amplectar tuorum Poematum a te editum opus: cuius communicatio plane mihi fuit, estque ac erit gratissima. Sic. n. statuo, te hisce extremis temporibus immensa delictorum mole laborantibus, formulas precationum divinitus praescribere: cum eo res redierit, ut nihil ad Deum remedii reliquum sit miseris mortalibus, quam dicendarum precum diligentia, coniuncta cum verae paenitentiae ardore. Macte igitur hac pietate esto mi Adame, precesque instilla Germaniae nostrae, quam prope absorbuit exsecratio maledictionis ob innumera peccata. Sed querelarum nunc lo cus non est: Preces tuas earum loco amplector et exosculor, quas comprehendisti suavibus versibus docte et pie. Gratias etiam tibi ago, quod mentionem mei feceris praeter meritum honorifice. Erat profecto ille mihi propensissimus Princeps: eram
ipsi ego addictissimus versificator: sive id
[Gap desc: Greek word]
fiebat animorum, cupientium ut illustraretur
gloria Dei, sive aliis de causis: certe omnem ingenii vim illi et carminis venam mancipi dederam. Eo nunc sublato,
cum cicadis et ranis gemo, eo quidem sono, qui potest esse Musarum inter fluctus et aras canentium. Sed haec alio
pertinent. Te amo ingenii, virtutis et pietatis causata [(reading uncertain: print faded)] te amari cupio tantum humanitatis gratia. Bene vale. Ienae XXVI.
Sept. M. D. LVI.
QUod repetis patrum gemitus et vota Sibere,
Implens Isacidum cantibus omne nemus:
Aurea quodque sacro delibas carmine dicta,
Dicta, pia quae sunt semper habenda manu:
Ipse tibi Libanus cedros, tibi gramina Thabor
Submittit, rupes altaque Sina suas.
Cetera miretur vulgus: me sancta Siberi
Carmina, divinis imbribus aucta, iuvant.
SApphum, et Alcaeum, gravemque Pindarum,
Antiqua vatum nomina
Laudent, meliora qui probare nesciunt,
Divina qui nec noverint:
Mihi, sacrati rore manans Spiritus,
Deum celebrans unicum,
Deique natum: cuius ortu gentibus
Apparuit vita omnibus:
Solacium in malis, bonisque gaudium
Chelys placet Davidica.
M. D. LV.
[Gap desc: Greek section]
M. D. L.
NOster tristia gaudiis Adamus,
Et iungens lacrimis sacros amores,
Nimirum monet, ut Dei favorem
Conseruet sibi quisque diligenter,
Peccati meritas timendo poenas:
Omnisque ut querimoniae dolores
Eiusdem in bonitate finiantur:
Ne secura nimis superbiat mens,
Neu perculsa gravi metu obruatur.
Nam sic vult, ut ames, Deus timeri.
M. D. LV.
NOn Hippocrenes labra fonte proluit,
Nec in bicipiti somniavit vertice
SIBERUS, ut mutata rerum corpora,
Equumue inanem montis instar fingeret.
Sunt ista vana, et fabulosa somnia,
Non hausta puro, turbido sed gurgite.
Haec orta vivis, fontibusque lucidis,
Quis non novem ille praesident fictae Deae,
Sed spiritus praeest sacer, verus Deus.
Hoc fonte proluit labra, atque hoc numine
Poeta plenus somniat caelestia,
Carmen sacro piumque ab ore defluit,
Preces patrum seu corde fundat supplici,
Grates Deo seu reddat ardens maximo,
Laetus Dei seu concinat victorias,
Seu defleat maestus piorum funera.
Hunc docta doctum lege iuventus, hunc ama,
Vatem pium cuncti piique evoluite.
M. D. LV.
VIdi serius. invidente sorte,
Politos Epigrammatum libellos
Illos, quos tua Musa nuper orbi,
Sacrorum comites, dedit [(reading uncertain: print faded)] legendos.
His tu me criticum facis severum,
Censuraeque meae tuos libellos [(reading uncertain: print faded)]
Submittis, nimium tui, meique
Ignorans, nimium pudens, modestus [(reading uncertain: print faded)] .
Hoc quid te decoret Sibere, quod te,
Magni quod facio tuos libellos,
Vulgi pars quotacumque litterati?
At me quod canit et tuus celebrat,
Tanti quod tuus et facit libellus,
Nomen posteritas meum videbit.
Nec te iudicium meum celebrat,
Sed me iudicium tuum celebrat:
Cuius Musa laboribus favendo
Nostri temporis inter eruditos
Illustrem tribuit locum Poetas.
Ergo versibus optimis Adame,
Quos nostros ego pessimos repono,
Auro ferrea, gemmeis lutosa,
Testes accipe, sed tamen fideles,
Grati pectoris, et tui colentis.
M. D. LVII.
O Bellaria bella, quae Latinis
Noster versibus explicat Siberus:
Quae fragrantia spirat hinc odorum,
Quam sincera animum afficit [(reading uncertain: print faded)] voluptas
Cum desiderio illa pellegentis?
Non myrti hic Paphiae, prosaeve [(reading uncertain: print faded)] vernant,
Obsceno Veneris cruore [(reading uncertain: print faded)] tinctae:
Quales delicias sibi Italorum
Vendicat [Reg: Vindicat] genus, aureo [(reading uncertain: print faded)] elegantis
Venae flumine saepe [(reading uncertain: print faded. The word is nearly illegible.)] inelegantem
Vehens materiam [(reading uncertain: print faded)] . Procul facessant,
CHRISTI seria dicta qui profanis
Nugis turpiter inquinant, et hortum
(Inque, flosculus ille sempiternum
Virens flosculus unicus renidet
Illo purpureo ore, quo pependit
Arida in cruce germen immolatum
Stirpis Davidicae) horridis inumbrant
Lapparum tenebris, minantibusque
Spinarum fruticumque senticetis,
Infelicibus occupantque plantis
Nodosi ingenii, et sagacitatis
Humanae: ut male sobriis racemis
Almam luxuriosa vitem adurget
Labrusca, steriles et hinc et inde
Porrigens vaga inutilesque ramos.
Succo inepta, superbiensque vastis
Umbrarum spatiis, comaque larga.
Ne bellaria ne mihi ista demens
Quis persuadeat, ut tuis Sibere
Candidissime praeferam: tuis sed?
Imo maximi et optimi illius, qui
Post cenam apposuit suis supremam
Haec libanda animis, fideque certa:
Qua sola hasce epulas benignitatis
Divinae capimus, daturque sucos
Almi ducere nectaris perennes.
Thesaurum hunc sapientiae in graves dum
Includis numeros, beata caeli
Plaudunt agmina: nam nec inchoatum
Quidquam huius sine numine, et peractum est,
Omnisque aethere defluens facultas
Tui cor meditantis incitavit.
Salve Pieriae magister artis,
Quem Molda, aurifer Albis et canentem
Miraturque, stupetque, et elegantis
Doctrinae et pietatis eloquentis,
Iuxta ac Fabricum meum, per urbes
Principem venerantur, et per agros
Illustrissima Saxonum Lycaea
Ducis, lumina Misniae, atque ocelli.
FINIS.
BASILEAE, PER IOANNEM Oporinum, et Heredes Ioann. Heruvagii, Anno Salutis M. D. LXV. Mense Septembri.