S. Virgo, nec invideo, tenero secura per herbas
Huc pede et is illuc: tibi tellus seruit, et aer
Blanda per argutos et murmurat unda lapillos:
Fortuna [(reading uncertain: corrected to Fortunata by some reader.)] tibi si nota, tuoque marito
Iura tui arbitrii. nam cur non omnia dives
Per vestris aeque poma usibus educat hortus?
M. Non, ut rere, licet nobis utique fruique
Non opibus, nemus hoc quas praebet: libera rerum
Haec vobis, auctor dixit, loca trado, timore,
Ne non fas, posito, quae vultis, carpite poma
Hinc, illinc: una est medio tantum arbor in horto,
Notitiae bona quae sunt, et mala: tangere nemo
Hanc ausit: mors audentem, mora nulla, sequetur.
S. Vana times mulier: nihil est mors: scilicet ille
Ille bonum, quo non praestantius, invidet, esse
Nec sibi vult similes: nam novit, ab arbore docta,
Qui pendet fructum simul ac gustare libebit,
Dii quod sunt, fore vos, reserato lumine, luce
In clara actutum gnaros pravique bonique.
M. Sic ais? Et certe fetus pulcherrimus, ut me
Ut capit ille? oculis quantum blanditur? an esse,
Quod Deus est, sapiens sollerti [Reg: sollerti] mente recusem?
Decerpam: en sequitur facilisque volensque: suave
Quam pomum? quin tu coniunx quoque sume: quid o quid
Addubitas: age sume: animi iam nube remota,
Iamque erimus, quod Dii, gnari pravique bonique.
A. Sumo equidem, comedoque: quis hic sed fulgor, et unde?
Et nudos video; pudet heu pudet: accipe frondes
Ut: quid at immenso crepuerunt vasta fragore
Tecta poli? Deus ecce Deus: fugiamus et illis
Sub corilis [Reg: corylis] caeca procul abscondamur in umbra.
D. Heus ubi Adame es, ubi, qua te regione requiram?
A. Magne pedum sonitumque, tuam vocemque tremiscens,
Quod nudum esse pudet, nemoris secreta petivi.
D. Et nudus quod sis quisnam tibi dixit: an ausus
Arbore de vetita detractos mandere fetus?
A. Quam mihi consortem vitaeque torique dedisti
Femina decerpsit, suasit, porrexit, et edi.
D. Femina decerpsit, suasit, porrexit: at ipsa
Ecquid dis? tantin mulier tu criminis auctor?
M. Me verbis serpens blandis, et callidus asti:
Induxit, suasu sum pomum epulata colubri.
D. Ergo pro scelere hoc serpens et talibus ausis,
E cunctis, cessit quis terra animantibus, ex hoc
Tempore porgaris [Reg: porrigaris] longam exsecratus in alvum,
Pulveream depastus humum: vicisse puellam
Incautam gaudes? pariet victoria belium
Ista: tuum semen sobolemque illius in aevum
Nulla fides inter, nec amor, nec foedera sunto.
Vae tibi, cervicique tuae: caput obteret Heros
Contritor caput infandum tibi: cui tamen ipse
Mordendo numquam calcem infestare remittes.
Tu vero nimium facilis parere colubro,
Longa tibi postquam tulerint fastidia deni
Menses, difficiles partus patiere, dolore
Et magno sobolem vitae enitere periclo:
Tum privata tuo arbitrio, pendebis ab ore
Et nutu imperii, quamvis invita, mariti.
At tibi, quem stulto demulsit femina suasu,
Ora cibo vetito contra temerando venires
Ut mea iussa, solum terrae, quod sponte tulisset
Cuncta, sit infelix, infecundumque: labore
Ex illo, vives quam longo tempore, victum
Unguibus aut sudibus glebas trudendo, parabis:
Duram exercenti matrem paliurus acutus,
Lappaeque, tribulique, et surget carduus aruis:
Esca olus, et natae tibi erunt in montibus herbae,
Triticiaeque dapes sudanti, et adorea liba:
Donec terrigenam fessum fractumque parenti
Te reddat mortis durae inclementia: terrae
Nam factus,tellus eris: et de pulvere, pulvis.
ECce meus, celso demissus ab aethere, servus [(reading uncertain: print blurred)]
Deliciae, parent cui lucida sidera, Patris,
Non ulli condet regnata prioribus aevis
Saecula, iura sui, magnis procedere iussis
Mensibus, imperiique, patet porrecta sub axe
Qua tellus, qua caerulei fulgentibus apta
Caeli templa micant signis, extendet: at idem
Quam ditione premet lata fortisque potensque
Cuncta, caput tam vile, infraque putabitur omnes
Aurea qui visunt candentis lumina solis.
Nec tamen interea non, quos aurora remittit,
Ut rores spargunt herbas et gramina campis,
Divina promens quos fundet voce, rigabit
Fecundis gentes omnes sermonibus: ora
Purpurei obvertent illius ob ora tyranni,
Indictisque prius de rebus, venit ad aures
Et quae nullius fando, qua includitur undis.
Didetur totum clarissima fama per orben:.
Sic fatur [(reading uncertain: print faded)] caelum et terras qui numine torques
Ipse Deus, vult haec aliis et mira referri,
Mira quidem, sed vera: canentem vera quis audit,
Aut rerum Domini sit quanta potentia credit?
Ergo: animi tamen o faciles advertite mentem
Cura quibus, nec meta cui nec terminus, aevi:
Ergo instaurator vitae sese abdicat ipse
Maiestate sua, et coram patre pullulat usto
Incultoque solo, telluris se cute rupta
Radice a tenera ceu virgula subicit, ingens
Exit et ad caelum ramis felicibus arbos [Reg: arbor] .
Iamque polo veniens medius nos inter oberrat
Dum terris, grato quam non decus enitet ore,
Corpore quam nihilest, capiat qui lumina nostra,
Illuvie foedo? simile illi non tulit aetas
Ulla prior, similem non umquam lucis in auras
Postera saecla [Reg: saecula] ferent, instar sit stirpe creati,
In quo tam nihil humana: vexata procellis
Vita illi aerumnarum est plena laboribus, ardet
Membris et duris dolor ossibus, aestuat intus
Ingeminans animo quae non dat cura quietem.
Hinc mens laeva malis, oculosque avertimus, et quis
Sit nemo quaerit nostrum, nec scire laborat.
Aegerat ille meo vere est languore tuoque,
Confectusque hominum quaeriturque, doletque dolore:
Non patitur propter, stulta quod mente putamus,
Caelitus oppressus, fraudem ullam numinis iras.
Non illum proprii sceleris commissa fatigant:
Sed nostra immani mactatum vulnere, nostrae
Immolat, atque mori non sontem denique cogit
Culpa: luit poenas, nobis immunibus esse
Suppliciis datur, illius languore valemus,
Et pacem et vitam, munus morientis, habemus.
Ut qui grex ovium dispersus montibus altis
Saxa per et dumos nullo custode vagatur:
Ignota quo quemque tulit regione libido
Humano creti deerrarant semine: molle
Et iam mandebat pecus, et fera multa trahebat,
Nec libertatis, nec erat spes ulla salutis.
Non tulit hoc animo rerum patiente Creator,
Cogere ovesque vagas mandat, numerumque referre
Pastorem stabulis, oviumque cruore mederi
Vulneribus proprio: mora nec, facilisque volensque
Ille patris iussis paret, humerisque subire
Dum gaudet noxas, et tristia crimina (gentis
Tantus amor nostrae) veluti placidissimus agnus,
Accipit aut iugulo qui ferrum, vellera praebet
Aut tondenda, crucis sacrata operatus in ara,
Sub nostrorum animum scelerum dat fasce, nec hostem
In saevum invectus, vel linguam ad iurgia solvit,
Vel voces edens ullas crudele minatur.
Iamque caput leto ponentem vita relinquit,
Mugit humus, cautesque movent, montesque tremiscunt,
Amisso torpent caeli aurea signa magistro:
Ipse tegit nigra frontem ferrugine luna
Sol plena, aeternamque timent saecla [Reg: saecula] impia noctem:
Conduntur saxo frigentia membra: sepultum
Flere iuvet: sed quis nam me rapit? unde repente
Tempestas haec clara? Deus Deus ecce refringit
Claustra domus caecae, atque suo sub numine torquens
Letumque et scelerum facies, immania mille
Monstra, haurit vitae rursus spirabile lumen:
Panduntur caeli portae, patriae hoste subacto
Felices victor dulcesque revisit ad oras:
Occurrit genitor, dans et quae tempora vitae
Non quisquam dictis aequarit, talibus infit.
Perpetuo mihi iungit amor quem foedere, terris
Excussus propter crimenque scelusque meorum,
Letiferum [Reg: Letiferum] immiti traiectus pectora ferro,
Accepit vulnus secum tumuloque nocentum [Reg: nocentium]
Intulit admissa, in mortemque et funera dites
Immersit sua, quae viciis est omnibus expers,
Integer et vitae passus, quod voluere casus
Humanos illum, duros et adire labores
Firma animi fuerat mihi mens, et certa voluntas.
At nece iam postquam placavit numinis iras,
Affixusque trabi ultaque animaque litavit:
Quae nam quae tali reddam pro munere nato
Dona meo? sobolis ductam longo ordine turbam
Semine ab aethereo [Reg: aetherio] cernet, dominabitur aevis
Omnibus, et fausta magni decretaque parentis
Proferet, et dextra defendet: mille labores
Quodque tulit, vitam pro libertate suorum
Profundens, decus omne suis, feret ampla laborum
Praemia, iustitia nec ei certaverit alter:
Iustitia, reddet multos, ratione remota
Qua iustos operum, fiducia certa levatos
Notitia illius celsi quos miscet Olympi
Civibus, aeternis et dat considere mensis.
Sic placitum [(reader); sic: placidum] : instar ei populus concrescit arenae:
Et praeda clarus, spoliis et onustus opimis,
Quod gerit, usque feret magnum et memorabile no
Proiecta quod se vita inter passus haberi
Latrones, humeris subiit delicta nocentum [Reg: nocentium] ,
Hostibus et veniam caecis, pacemque rogavit.
N. Te, qui vera canis divino ex ore magister,
Certum [(reading uncertain: Te was added before certum by a reader)] venisse Dei est, decreta ferente [(reading uncertain: print blurred)]
Aethere doctorem caeca caligine pressis,
Et densa terris errorum nocte sepultis:
Sanguine nam cretus quis tandem fecerit alter
Aemula facta tuis mortali, aspiret Olympi
Cui, non et favor, et divini gratia amoris?
CHR. Praebe aures igitur, qui fert divina, Magistro.
Nemo, crede mihi, nisi sit Nicodeme renatus,
Aurea caerulei caeli delubra subibit.
N. Quale mihi memoras doctor mirande renasci:
Ergo aliquem, qui sit gravis aevo, plurima mento
Canities quando alba iacet, hinc ire putandum est,
In parui rursus contractum corporis artus,
Viscera sub materna, et post ita longa, parenti
Quae menses tulerint deni, fastidia, vita
Accepta, in teneris vagitus edere cunis?
CHR. Hoc iterum repetens confirmo iterumque, renatus
Ex unda nisi quis fuerit, flatuque sacrato,
Non illum accipiet stellantis regia caeli.
Progenerat carnem caro, fundit corpora corpus:
At vero quod caelesti sub luminis oras
Edit conceptu divinae spiritus aurae
Spiritus est: tibi ne mea verba absurda putentur,
Esse renascendum quod dico: Diditur omnes
In partes ventus gremio telluris in altum
Eductus, vario dumque huc discursat et illuc,
Aeraque impellit flatu, per inane fragores
Quos vacuum ciet, et quantos sine lige tumultus?
Auribus ipse hauris sonitum, sed corpus obire
Haud visu potes illius, non prospicis unde
Exordiis sumat motus, non percipis oras
In quas festinet: caelesti emine cretus
Est talis quisquis divina nascitur aura.
N. Haec qua confieri quanam ratione putemus?
C. O pudor, ista sui, cui dat praecellere legis
Cognitio vulgo, populi nescire magistrum?
Augusti sibi sic constet sine fine sine ortu
Intemerata fides veri Nicodeme, profamur
Ut nobis non ignota, aut invisa, sed ipse
His ego quae his oculis manifesto in lumine vidi,
Auribus his hausi quae caelo verba: moventur
Pectora vestra meis sed nil sermonibus: ergo
Si, cum de rebus sub sensus ora resoluo
Subiectis, vox nostra fidem non accipit, ullo
Quae sensu capit haud quisquam, caelestia dictis
Quid fiet quando expediam, atque arcana movebo
Quae solus mundi novit rex, auctor, et altor?
Nemo potest nemo, liquidum super aethera terra
Ex humili evectus, caeli petere arduvus [(perhaps: arduam)] arcem,
Et sacra immensi penetralia regis adire,
Quam qui descendens, humana stirpe creatus,
E caelo, vestris requiescit sedibus hospes
Ignotus, superi natus [(reading uncertain: manual correction)] genitoris, et alto
Aethere dum magno tamen omnia patre gubernans
Et pontum, et terras, et caelum numine complet.
Ac veluti, duce quo iuncosa per aequora quondam
Elapsa imperium fugit crudele tyranni
Gens Pharii Isacidum, Moses, morientia campo
Corpora serpentum cum dira tabe iacerent,
E malo colubrum populo suspendit ahenum:
Sanguine sic hominis cretum pendere per auras,
Monstrum labe carens omni sine crimine crimen,
Distentum ligno tandem infelice necesse est:
Accipit ut solum qui toto pectore, constans
Et fidet nusquam detorquet lumen ab illo:
Non eat in tristes, vitae fugiente calore,
Umbra domos praeceps, et sole carentia regna:
Lux ubi perpetua est, meliori in parte locatus
Sed caeli, felix in deficientia saeclis [Reg: saeculis]
Accipiat cunctis aeternae gaudia vitae.
Nam sic dilexit rerum cui summa potestas
Mundum, perpetuo genitor succensus amore,
Ut daret unigenam (quae munera quantaque?) carnis
Compagem subiens mortem demittat ut orco
Morte sua, inferni ne quis post funera, flammam
Qui toto illius concepit pectore, flammis
Addictus pereat: caeli transcriptus alumnis,
Sed post exhaustos vitaeque obitusque labores,
Omnem laetitia sensum exsuperante fruatur.
Natum Deus haud ideo, haud sua lumina ab alto
Demisit, poenas odiis ut sumat et ira
Terribilis, hominumque in crimina vindicet acri
Iudicio: sed ut exitio solvat, saevisque malorum
Cladibus eripiat miseros, faciatque beatos.
Huic quicumque igitur, perfusus numinis aura
Caelesti cor, toto sese pectore, tota
Mente animi, totis et credit viribus uni:
Dicturus causam numquam ad subsellia regis
Sistetur superum: at qui non praecordia gestat
Nostri plena, suae nitens auctore salutis:
Iam nunc iudicio cecidit, proscriptus et, Orco,
Quod patris aetherei [Reg: aetherii] spernit male samus amores,
Aeterno sontes exsolvet funere poenas
Cum mundo: qui cum lustratus lumine lucis
Sit largo, luci tulerit praeferre tenebras
Obscuras, densaeque umbram caliginis essent
Facta quod illius verbi contraria sacri
Decretis? Nam cui non cordi degere vitam
Quae caelo digna est se avertit, solis et aufert,
Sollicite latebras quaerens, e lumine, ne quis
Vipereo scelerum auctoris infecta veneno
Acta redarguerit: sed cui generosa placendi
Cura Deo pectus caelestibus ignibus acto:
Non sese in tenebras, noctem non conicit atram:
Verum agit in lucem potius, gaudetque videri
Divino recte quae munere facta peregit.
ILle ego, qui ante poli et terrae incunabula, verbum
Sum patris aeternum, immensum, immemorabile verbum,
Qui sine principio: numen de numine, luce
Lux, maiestatis splendorque, expressaque forma
Divinae: per quem nullo res semine constant,
Seu possunt, seu non, contingi nescia sensu,
Usurpari oculis: ardorque et dulcis ocellus
Aequaevi genitoris: avem felicis Olympi
Aereae alituum turmae venerantur, adorant,
Implentem maria ac terras, caelumque profundum:
Trunco pendeo qualis ??? [(reading uncertain: There should be a word here. But it was emended or deleted. en was added at the beginning of the verse.)] aethra procul hic en
Infami, duro traiectus pectora ferro,
Pectora, foedatasque manus, plantasque tumentes:
Tempora vulnificis illuso sentibus horrent,
Concisi loris totum est pro vulnere corpus,
Sudorique fluit mixtus cruor undique rivis.
Ista tulisse parum est: animi mens [(reading uncertain: print faded)] aestuat intus,
Et vastis hinc et maerorum tunditur illinc
Fluctibus: incumbens, quantus non surgeret auras
Invacuas Libanus Nabathaeo impostus Orebo,
Heu totum immani miserum premit agmine iusti
Irarum pelagus genitoris, et urget Auerni
In desperatas tetra caligine sedes.
Hinc neque me rutilo dignatur cernere vultu
Sol lucis fons auricomus, contextus amictu
Furuo oculos medioque die caput occulit umbris:
Sub pedibus mugit tellus, tremefactaque pondus
Nititur insolito motu excussisse nefandum.
At Christo quae nam vero tot causa malorum
Quae? pravis non est insons obnoxia factis
Quae natura caret fine, ac primordia nescit.
Crimen amor nostrum: quo vos felicibus aruis
Disclusos, sceleris servos sub pondere, raptos
Et caelo et vobis, et spreta luce rebelles,
Sic arsi: ut iuga summa patris qui torquet Olympi
Volverer ante pedes supplex, sceptrique relicta
Maiestate, minor terris mandata ministris,
Qui superi portant genitoris, servus et exul,
Aethereas [Reg: Aetherias] celsi mutarem luminis oras,
Natus homo: ex illo hi casus me et tanta laborum
Vis sequitur, cui non Ponti certaverit omnis
Alga, nec indomitus quas Eurus iactat, arenae [(reading uncertain: The original word is emended. However, the reading of the emendation is uncertain.)]
Scilicethaec via sola fuit, dolor iraque iusti
Qua compressa Patris molliri, in pristina reddi
Res conclamatae, flammisque furentibus Orci
Et leti poterant homines e fauce, piati
Sanguine vulneribusque [Reg: vulneribusque] meis, revocarier [Reg: revocari] , inter
Rursus et aethereos [Reg: aetherios] proceres, civesque reponi.
Ergo Deo Deus ipse satus [(reading uncertain: print unclear)] , miserabile corpus,
Post vitam quod iam per dura mihi omnia ductam,
Latrones inter crudeli funere, pulsus
Et caelo et terris, sub tartara caeca relegor:
Ne me ne plorate homines, sed crimina vestra,
Quae propter tantos cogor perferre labores.
Heu genus in felix, modo non mea funera fletis
Prosequitur nemo: sed sum quoque dira vomenti
Impurae saniem linguae convicia risus,
Quassantique iocus turbae caput: ante vocabant,
Fronde viis stratis, et veste tegente per urbem
Qui regem mundi, servatoremque canebant,
Nunc mussant: alii victi formidine turpi
Diffugiunt: alii iactantes cornua ventis,
Nec quis sit Christus quaerunt, nec scire laborant.
Et sane non haec princeps iniuria venit,
Summa iuvare [Reg: iuvare] mihi quos, et servare voluptas,
A caelo ingratis, saevusque agnosco reliquit
Quae monumenta Draco. sic prima ab origine rerum
Acceptus, sic accipiar voluentibus annis,
Donec summa dies componat tempora mundi.
Iamne igitur, mortis si sordent munera nostrae
Mentibus aversis, a me mutatus et ipse,
Nec iam qui fueram, vos aversabor, amorem
In genus et miserum ponam? ne sit mihi cura
Tanta mei, nec adhuc adeo pater optime fessum
Deseris: ab animam hanc per mortes mille daturus
Quam promptusque alacerque forem, si frigoris auctor,
Quam glaciem humanis densavit cordibus, igne
Immensi resoluta mei liquatur amoris.
Te tamen exitio cuinam miserande reservas
O homo, iam nec homo: manibus iustumque bonumque
Quem Deus ipse suis limo compegerat, alto
Cognatumque polo, deceptus fraude doloque
Auctoris scelerum, spoliatus imagine mentis
Divinae, exuvias regisque indutus Auerni,
Qualia nostra parens produxit vos malus? atra
Consita vis cordis densae caligine noctis,
Saxa per et scopulos veluti sine remige puppis,
Fertur in abruptum errorum superata procellis.
Carne sati, a prima spiratis, vivitis, actis
Aetate exprimitis, caelo contraria, carnem:
Pectore non Deus est stulto: squalorque situsque
Obsedit tabo praecordia: nausea facti
Unde patri, magnum nutu qui temperat orbem:
Non est non unus divinis sensibus auctus
Qui velit esse bonus: dirarum fluctibus actos
In vetitum ruere, et iuvat indulgere furori:
Nidorem guttur, qualem non tetra sepulcra,
Exhalat, diro lingua est suffusa veneno
Aspidis: insidiae vobis, mendacia cordi,
Ignarique viae pacis, qua semita mortis,
Vaditis in scelus, et sontes properatis ad umbras.
Haec plenus vobis caelesti numine Moses,
Haec recinunt vatum sacrata volumina, nullum
Eximiumque Deo affirmant, traducta per omnes,
Quod vitii misere radix infecerit omnes,
Seu plebs, seu magnis sis ortus regibus, umbrae
Aut te virtutum, aut doctrina aequaverit astris.
Parcite, vos per ego has lacrimas, in fandaque mortis
Supplicia obtestor, solum inviolabile pignus
Vosque Deumque inter pacis, contemnere Christum,
Longius, et tenebris mersos, abiungere caelo.
Agnus ego innocuus, scelerati victima mundi
Pro deploratis vitiis, tetrisque venenis:
Pax hominum, virtus, sapientia, vita, salusque:
Quem cunctas propter pater obliviscitur iras
Iam bonus, et caeli portis claustrisque refractis,
Oceano terras verbique et Gratiae inundans,
Algida contingit sacro praecordia flatu:
Flatus, agens fidei caelestia semina, mentes
Recreat, et placide sub pectore fusus anhelat:
Tum lucem, disiecto oculi mortalis amictu,
Accenditque, sacro firmatos robore, factos
Iamque alios miti in fratres pietate, levatque
In sedes superas, caeloque immittit aperto.
Vestra auferte igitur, vani commenta magistri
Reicite, aeternum qui vos corrupit, et aures
Ad mea verba avidas, oculos ad facta referte:
En ego, vester ego totus, mea vincula vestra
Vincla levant, sanant mea vulnera vulnera vestra.
Vester honos crucis hoc est nostrae dedecus, ipsa
Mors vita, in tristes sedes migratio, caelum.
Ast afferte animos divina edicta trementes,
Instantisque metu perfusos mortis, et irae
Divinae: tum vos includite vulnera quanti
In mea cumque estis: quorum dulcedine mentis
Pervadet talis contactas flamma medullas,
Me propter libeat tristes ut adire labores,
Accepto in cunctos animoque et mente benigna,
Complectique alios et amare, fovere, tueri,
Iam natura nova per me, natique supremi
Qui mare, qui terras, qui temperat aethera, patris.
Tempus erit, cum me caelo spectante, videtis [(reading uncertain: print faded)]
Extorrem, servum quem nunc, opis omnium egenum
Suffixum tristi ligno pendere per auras,
Et misero maestas effundere pectore questus:
Portantem pacemque bonis, clademque profanis,
Praemia cernetis sua cuique exoluere: poenas
Vortice qui nigro, saevoque exaestuat igne,
Ille lacu dabit ille Draco, qui causa malorum
Cunctorum, superi sedes affectat Olympi,
Et mentes hominum in nodos et vincla coegit.
Tunc non iratos horrescere iudicis ora
Haedorum in turba, vobis optare necesse
Nec montes erit in caput, atri et fulminis ignes:
Corda serenati sed ad aethera stabitis altum,
Inter oves placidas erecti lumina, cum vox
Auribus allapsa est, qua nulla optatior: Ite
Aeternam ite domum patris omnipotentis amores,
Praedulcesque meae curae, optatique labores.
MAgne parens, rex terrarum, rex aetheris, ortus
Qui sine principio rerum fons, auctor, et altor,
Et sine fine manes: mens o sanctissima, iusta,
Mens bona, mens sapiens, verax, liberrima, clemens:
Omnia qui aeterno moderaris numine, solus
Et pelagique sinus imples, terrasque latentes,
Exsuperans omnem sensum, caelique profunda:
Tuque Deus verbum, non enarrabile verbum,
Vitae auctor, verum aequaevi patris incrementum,
Qui nostri tristes generis sarcire ruinas
Dilapsus caelo moribundi corporis artus
Induis, ac nobis moriendo restituis rem?
Et tu sancte vigor, divini flatus amoris,
Cuncta fovens ardor, calor aureus, aurea flamma,
Qui super aequoreas volitabas igneus undas,
Ante polo quam sol celso, quam luna micaret:
Qui patri aeterno coniungis foedere natum,
Vitalique rigans rore, ac vitalibus auris,
Vi rapis humanas verbi super aethera mentes.
Quanta premat caput hoc scelerum sentina remossu.
Quantus edat tacito miserum dolor, impia facta,
Noctes atque dies, propter, non si mihi centum
Ora sonent linguis, sit vox infractaque, fando
Enumerare queam: certant mea crimina nigris,
Littore quae Libyco Zephyris turbantur, arenis.
Nam tua cum caeli cives mandata capessant,
Pennatae cives acies, tibi pareat aethra,
Sol qui terrarum flammis spatia omnia lustra:
Mundi oculus, caelique faces, argentea luna,
Anfractusque vicesque suas, et foedera seruent:
Cum nubes, auraeque leves, substrataque ventis
Unda maris, vacuo pendens et in aere tellus,
Et quaecumque ingens gremio complectitur orbis,
Seu spirant, vitae seu sunt expertia, nutum
Imperiumque tuum agnoscant rex magne: quid eheu
Infelix quid ego? concrevi matris in alvo
Per, tener, et pulchri quem viso lumina solis.
Sublimis corpus, vultumque erectus, et auctus
Vitali flatu, aeternaeque ex ignibus igne
Divinis aurae, nil indulgentius usquam,
Nil est quo melius, te fastidire relictum
Sustinui, nec me pietasque, pudorque reflexit,
Repressitque metus, sequerer ne castra malorum
Impius auctoris, claro exturbatus Olympo
Ob fastum qui nunc obscura regnat in aula.
Scilicet o primi suffusum labe parentis
Lustraras propter natum, qui se ipse salutem
In mortem ob nostram bonus egit, fluminis unda
Sacrati immundum: dederas caelestia verbum
Dona tuum, immiscet hominum quod pectora caelo:
Praebuerat verum corpus propriumque cruorem,
Aetheris ipse dapes, Christus mens incita flabris
Aspirabatur caelestis suaviter aurae:
Rursus ut in coenum ac sordes, lutulenta velut sus,
Irruerem temerarius, ingratusque salutis,
Iussa tuae renuens legis dimittere in aures,
Ore, oculis, manibus, cunctis et denique membris,
Crimina criminibus cumulando, furore furorem,
Sponte fugarem a me divinum insanus amorem,
Et te sancte vigor caeli inmemorabile numen.
Ah quia nam summis miser emersisse periclis
Me potero, aut conclamato quid denique restat?
Ecce mihi ante oculos collisis nubibus ignis,
Qui caelo abruptus terras rutilante petebat,
Immensa obrueret cum cuncta licentia ponti:
Ante oculos Sodomae lucent incendia, lucent
Flumina perpetuum torrentia sulpuris igne,
Correptos iudex adiges quo turbine sontes,
Cum veniens hominum vitasque et crimina disces:
Cor tremit admonitu, circum caligine densa
Omnia nigrescunt: qui recti oblivia suasit
Hortator scelerum, caeli nunc aggerat iras,
Et meus, exclamat, meus es, meus usque manebis.
Ergone proiecta spe tellus ima dehiscat
Optabo, pectus ferro scrutabor acuto,
Aut laqueo invisam properabo abrumpere vitam?
Numina tanta vetent mitissima crimina: Saulum
Hoc cadat in dirum facinus, scelera impia Iudam
Sic tangant, caeli ut pigeat convexa tueri.
Crede fides (mendax quid nam ratio obstrepit) eia
Crede, pater mundo qui dat carissima Christum
Pignora, non est iratus: sua numina iurat.
En vitamque tibi: sic nulli obnoxius aevo
Sim [(reading uncertain: print blurred)] Deus, aeternum maneamque, ut nom mihi cordi est,
Non umquam sedit menti sententia, si quis
Posthabita est scelus incautus pietate secutus,
Horribili luat ut commissa piacula morte,
Ultrici addictus flammae tellure sub ima:
Sed magis ut studeat peccati ponere morem,
Pertaesus vitae scelerataque facta prioris,
In me reiciat se toto pectore, et anni
Atque vias extra solis, regionibus aevo
Perpetuo aethereis [Reg: aetheriis] , dulcique salute fruatur.
Verba Dei sine fine manent immota, nec umquam
Illa redarguerit scelerata calumnia. nam quis
Quis pater a te umquam est vultu indignante repulsus,
In melius referens mentem, ingeniumque, rogaret
Qui veniam? Achasida testis genitore creatus,
Qui vetitis Solymas sacris et caede replevit:
Ipse Petrus testis, victus formidine turpi
Abiurat foede cari [Reg: cari] qui nomen amici:
Quid memorem largo tibi quae bone Christe genarum
Imbre lavit plantas, et fovit crine puellam,
Unguine permulcens nardi, et fragrantis amomi:
Aut qui pendebat dextra tibi parte, precatus
Pacem sub vitae labentis fine, latronem?
In medium o miserere igitur sua crimina dantis
Propter quam tete bonitatem maior es ipso,
O propter, quam non pietatem evoluere, mortis
E tabulis dele mens heu quae laeva patravit.
Nam quid dissimulo? sum totus noxa scelusque,
Peccatum vivo, peccatum nascor, in alvo
Peccatumque tuli crescens fastidia matri.
Ah utinam nemore in sancto non ora nocetis
Notitiae pomo temerasset culpa parentum
Credula primorum: ut vero te arderet amore
Nostra fides, vere nosset Dominumque Deumque
Mens, et se vita caelo factisque probaret?
Nunc ratio est caeca, ingenio nox incubat atra,
Ipsa animi pote nil, quae fertur censio iuris
Esse sui: illuvies foedato turpiter, atris
Et pleno aerumnis saevit teterrima corde,
Quod vetitum affectat, diraque cupidine captum
Invaditque vias scelerum, ferturque procellis.
Quid memorem, quod letiferi [Reg: letiferi] vis tanta veneni
Est, quod submisit scelerata fraude cerastes
Hostili vetus, ut quamvis sit pessima sese
Esse bonam natur a putet tumefacta, vetantes
Et velut incuset tabulas peccare: sit a se
Aut si forte via de recti declinatum,
Id virtute sua se posse reponere, tantum
Et flatus addas modo vel paruissima sacri
Momenta, ad superas per se auras nitier ipsa,
Ac pietate sua caelum post fata mereri.
Hunc errorem animis Deus o Deus eripe, turpes
Stet pudor ante genas confuso lege, notasti
Quam digitis pater ipse tuis: tibi gloria soli
Et quae iustitiae, quam stultus inopsque salutis
Mundus et ignorat, mihi sit sapientia nota:
Quod solus sanctus gaudes sanctumque bonumque
Reddere, qui propter scelerosa atque impia facta,
Munere caelesti curis mordetur honestis,
Teque suae fidit causaque et fonte salutis.
Sparge tuo me rore, sacro me sanguine Christe,
Sic ero Bistonia nive purior, ablue: rursus
Fac haurire tui me nuntia laeta favoris
Auribus, ut veniat membris vigor, ossa revisat
Atque calor, redeatque sua in praecordia sanguis:
In lucem e tenebris et caeca nocte vocatum
A vitiis averte parens mitissime, mundo
Sat scelerumque datum auctori: sit tollere mentem
Sublimem caelo, et foedis avellere terris.
At nostri quoniam generis turbator et osor,
Qui leo ceu, lupus aut pleno insidiatus ovili,
Asper, acerba fremens, rabido nos circuit ore,
Nil intentatum fraudisue dolive relinquit,
Letiferum virus iaculatus ad intima cordis,
Ut turbet, trahat, et iugulet, lanietque, voretque:
Vallato aerea circum de gente ministris
Auxilium refer infirmo Deus: halitus aurae
Aethereae [Reg: Aetheriae] me mortales devescere curas,
Et verbo doceat sacro in dubitare: profundo
Stans veluti spernit rupes immota fragores
Ventorum, caelique minas, mens nixa cruore
Sic Christi, restet per te mundique procellis,
Et monstris ciet ex fundo quae Tartarus imo.
Quam facile in fraudem non cautos illicit error,
Obiectu cito quam fallacis imagine [(transcriber); sic: imagime] veri
Mens capitur? nec vis animo, nec tanta facultas
Quae sese constans certis moderetur habenis:
Errabunda Deus sacro vestigia verbo
Tu, qui pollicitus, rege tu mea, ludar inani
Ne specie recti: legis mihi maxima cura,
Doctrinaeque piae: per te me fortiter ipse
Firmo animo instringam: cunctis prodesse labor???
Commodus et patiens: tum sit tua dicere facta,
Et late sacrum mihi dulce extendere nomen,
Et quaecumque Dei pro fama dura pacisci.
Ut cum contigerit moribundos exuere artus,
Non sine sole domos, loca tetra silentibus umbris,
Et subeam infelix regnum illetabile mortis:
Sed praeeunte fide, genio ducente, repostus
Christi inter proceres ablutos sanguine, spectem
Te Deus aeternum radiantem luce corusca:
Tergemino pollens qui trinus et unus honore,
Maximus, optimus, omnipotens, sine fine tuorum
Summum unumque bonum es, simplex et vera voluptas.
FINIS. Absoluta et congesta Kal. April. M. D. LXV. Aetatis auctoris XLIX. UNI DEO TRINOQUE LAUS et gloria.