Beatus est, verbum Dei qui diligit:
At vivit impius miser, moritur miser.
Qui numen, sine re nomen inane, putant:
Sed, velut imbriferos paleae iactantur ad austros,
Horrida diversos numinis ira rotat.
Ergo cadent tandem causa, passique repulsam,
A'coetu absistent, concilioque pio.
Curat, amatque viam Dominus, cursumque bonorum,
Tartareas ibit turba scelesta domos.
Mundus Dei natum odit, et poenas luet:
Tu fige Christo basium, servaberis.
Turbabitque malos: quae vim modo ferre parabant
Agmina, divino tota furore cadent.
Et certe feci regem, Deus inquit, et unxi
Maxima qui sacri sceptra Sionis habet.
Formula decreti recitetur: Nate tuentis,
Qui fui [(reading uncertain: print blurred)] , est, et erit tempus in omne, polum:
Unica nate animo soboles gratissime, nostro,
Tu meus es, satus hoc me genitore die.
Posce parentem aliquid, dabit haec tibi dextera quod optas:
Irrita pars voti non erit ulla tui.
Qui patet, immensus terrae tibi serviet orbis:
Iuris erit limen solis utrumque tui.
Pugnaces sceptro feries, ferroque tyrannos
Collides, solet ut fictilis urna teri.
O' ergo magni nunc recta capessite reges:
Discite qui populis iura petita datis.
Qui tenet astra Deo timide seruite volentes,
Mistaque sint sancto gaudia vestra metu.
Oscula certantes pedibus date, figite dextrae,
Sacratis nati basia ferte genis:
In peccatores ne iusta vindicet ira,
Qui sibi non sanctam consuluere viam.
Iam se lamque furor rabido incitat igne. Beati
Qui fidunt humili pectore cumque Deo.
Nati fugatus impii telis pater,
A quo salus, affatur his verbis Deum.
Te, tuus aeterno sufficit amne favor.
Fer, quae iubet pati Deus: felix bonus
Non semper, aut curae miser non est Deo.
Discite tranquillo corde silere Deo.
Ante venit fuscis noctu quam somnus et alis,
In se descendat quisque animumque suum.
Non bove mactato numen caeleste, nec aris,
Sed fidei gaudet simplicitate coli.
Haec igitur, soli considite, sacra ferentes,
Quique iuvare potest, quique iuvare solet.
Has multi rident voces: quid et attinet, aiunt,
Spem dubiam stulta velle fovere mora?
Sunt nostris oculi manibus, praesentia credunt:
Mirum, si quidquam re sine verba iuvent.
At tuus aetherea [Reg: aetheria] flatus nos irriget aura,
Pectora caelesti consere luce pater.
Distendant illis sua messes horrea, pressa
Indultoque fluant candida musta pede:
Me iuvat esse Deo curae, qui dum mihi praesto est,
Non mihi vox curis evigilanda venit.
Nam me tranquilla solus consistere mente,
Una mihi genitor spesque salusque, facis.
Ecclesia est hereditas [Reg: hereditas] Dei, Pater
In hac bonos tege, impios extermina.
Unice Iessiadae Rexque Deusque tui.
Qui, defluxit ubi mihi corpore somnus inerti,
Lumine cum terras detegit alma dies:
Mane ratos miseri clamores efficis, affers
De te pendenti mane rogatus opem.
Sancta pater mens es, tibi non nisi sancta probantur:
Non placet impietas conscelerata Deo.
Saepe mali florent: sed flos est ille caducus:
Posse putes numquam quos titubare, iacent.
Odisti furiosa quibus peccare voluptas:
Os mendax poenas, linguaque vana luit.
Respuis auctores caedis, fraudumque magistros
Reicis e coetu, concilioque pio.
At sedes adiisse sacras casteque pieque,
Et tibi vota favor dat mihi ferre tuus.
Sic det, ut o doleantque mali: tutoque sacroque
Insidias numquam sit timuisse mihi.
Recta sit ante pedes tua nostros semina, carpam
Iustitiae sanctas, te praeeunte, vias.
A vera lapsi fidei ratione vagantur,
Et falsis hostes nectere falsa iuvat:
Insidiis vigilant: aliis, in pectore dirum,
Quo noceant, versant nocte dieque nefas:
Sunt illis avidae ceu busta patentia fauces,
Compositis pellax linguaque plena dolis.
O' illos sceleris damna iustissime rerum,
Abstulerint rapidi vota scelesta noti.
Proice ab urbe tua, qui caelo intendere litem,
Concipiuntque animo turpe nefasque suo.
At tibi qui credunt se, iusto nomen honore
Et, cuius curae contigit esse, ferunt:
Aurea tranquillo diffundant tempora vultu,
Nec careant vera gaudia sancta fide.
Tu bona das, sacri genitor scutoque favoris
Protegis aeternum, qui tua verba colunt.
Peccator es, dolesque cor? clementia
Fretus Dei precare, discedet dolor.
Non tua facta cohors celebrat tumulata: quid autem
Tene canat tenebris mors adoperta caput?
Lumina fessa tument fletu, dum nocte querelas
Integro, dum lacrimis lintea plena meis.
Forma fugit, marcet cutis arida: tanta malorum
Perque caput, circum turba latusque salit.
Sed procul o sontes: Dominus mihi praebuit aures,
Excepit Dominus vota precesque meas.
Annuit oranti Dominus: iam desino fletus:
Parta, iuvat curas ponere, plena salus.
Pectora rumpantur magno confecta dolore,
Turpia cum foedo damna pudore ferant:
Damna ferant hostes, consternatique pavore
Se mandent subitae turba scelesta fugae.
Hostis calumnias nigri vates Deo
Exponit: imitentur pium regem pii.
Si benefacta malis alterna lege rependit,
Iniustas iuste si manus ulta vices:
Impius insequitur fugientem, prendat et hostis,
Ac strati calcet corpus et ossa solo:
In terram famae clarum deturbet honorem,
Et nullum prorsus nomen habere sinat.
Surge, tuumque parens iusta tua vindicet ira
Dextera, mens cuius crimine pura nitet:
Iudiciumque repraesentans, compesce furores:
Quas gessi partes, munere laetus agam.
Ut templo rursus, plebe stipante caterva,
Dona feram gratus, sacra precesque tuo.
Sume animos, solio residens sublimis et alto,
Qui reddis populis maxime iura Deus:
Ore reposco pio si poenas, perde nocentes,
Iustaque iudicio sit mea causa tuo.
Sterne malos, defende bonos, pia pectora firma:
Qui latebras animi, caecaque corda notas.
Quod precor, eveniet: non me patieris inultum:
Auxilium seruis fersque refersque tuis.
Est iudex aequus, sanctosque tegendo, malorum
Decrevit poenis invigilare, Deus.
Vos nisi paeniteat scelerum, iam strinxerit ensem,
Lunarit cornu, telaque fortis agat:
Illita mortifero, quis figat, tela veneno
Turbam, in nos infert quae furiosa manus.
Ecce dolos hostis, dirumque in pectore veriat
Consilium, indignum concipit ille nefas.
Parturit ille minas, risum pariturus: opacae
Incidet in fossae, quam cavat, ipse specum.
In caput evenient eius fraudesque dolique:
Quae dedit, excipiet vertice damna suo.
At mea iustitiam perducet ad aethera, grato
Nomen et extollet carmine lingua Dei.
Rex Christus est, et regna parta possidet
Puerum ore, victor atque dominus omnium.
Nata quid humano semine turba sumus?
Ut nos tam caros [Reg: caros] habeas, tua munera dones
Et nobis natu, munera summa, tuum:
Tempus ad exiguum qui teque poloque carebit,
Non paulo Geniis conditione minor.
At rursum aethereas [Reg: aetherias] invectus victor in arces,
Fulgebit clare cinctus honore caput.
Cuncta sub illius subiunges sceptra, potente,
E' nihilo fecit quae tua cura manu:
Quaeque errant campis, errant animalia silvis,
Lanigeras pecudes, buceriasque greges:
Quaeque alis volucres liquidum per inane vehuntur,
Quique maris pisces stagna vadosa natant.
O' pater, o hominum superumque aeterna potestas,
Qui finem nescis, principioque cares:
Nominis est cunctas, a vespere solis ad ortum,
Didita per terras gloria quanta tui?
Vates suos, Christus suos, suos pii
Hostes habet, vincunt, grates agunt [(transcriber); sic: aguut] Deo.
Summe iuvat laudes per Deus ire tuas.
Terra soluta metu nostro est, sugit impia turba
Te duce, sacrilego tela cruore madent.
Iudice te causam tenui, cui sede verendae
Iustitiae est aequi maxima cura Deus:
Qui saevis simul ac verbis invectus es, arma
Qui contra ferret quam cito nemo fuit?
Devictae gentes, periit manus impia, nullum,
Et iam te prorsus vindice nomen habet.
Nunc hostes ubi sunt, frameaeque, aerataque tela,
Qui poterat sese nec capere ipse furor?
Scilicet eversas viduastis civibus urbes,
Victaque nobiscum gloria nostra iacet.
Mansit, et aeternum manet, imperioque creator,
Quo non est, potitur maior in orbe Deus:
Humanas statuens res qui sine crimine, terras
Iustitia, populos iudicioque regit:
Qui portus miseris est, perfugiumque salutis,
Et fert praecipiti tempore solus opem.
Et dubitet quisquam sua credere cuncta, colentes
Qui numen numquam deseruisse solet?
Vos vero regem grati celebrate Sionis,
Gestaque per populos factaque ferte Dei.
Cur tandem? iusti quia vindex usque cruoris,
Attenta miseras excipit aure preces.
Huc ades, aiebam, pater o miserere, malorum
Hoste vide cinctum copia quanta premat.
Faucibus e mortis miserum rape, munere grates
Ut tibi pro vitae, muneris auctor, agam:
Seposita ingressus delubra Sionia veste,
Ut referam laudes, quo precor ore, tuas.
Non tulit orantem, subito turbata tumultu
Vertit et in turpem castra scelesta fugam.
Facta suis hostes passi sunt vulnera telis,
Decidit in casses impia turba suos.
Audeat astra Deo nequis pugnare regenti:
Aut ventura sibi plurima damna sciat.
Sunt sacra turba pii: qua res non iustior, arte
Induit in fraudem se malus ipse sua:
Consiliis malus ipse suis evertitur: o res
Condi imo sanctis pectore digna viris.
Ne quis fallatur, nigras penetrabit ad undas,
Defluxit cuius pectore cura Dei.
Spes foveat miseros: venient oblivia iusti
Nulla Deo, Zephyris, nec pia vota cadent.
Tempus erit, mandans gentes te iudice sisti,
Pectora contundes cum scelerata, malos.
Sic sit, et attonitos ultor iustissime terre,
In fera sollicitos incute corda metus:
Vindicis ut melior tandem mala turba timore,
Se discant homines, te pater esse Deum.
Coetum doles premi pium tyrannide?
Cum vate funde regio tales preces.
Fraudibus exceptos, fraude doloque necat,
Dilaniatque: leo veluti, qui raptor ab antro
Involat in sparsos lata per arva boves.
Qualis et obscuros cingit qui indagine saltus:
Aut qui viscatis fallit aves calamis,
Post carecta latens, huc sese vertit, et illuc,
Et timet, et tacita gaudia mente premit:
Tum damam ille petit praedam, petit ipse volucrem:
Hic collumque suae frangit, et ille suae:
Callidus in tenues sese quasi colligit artus
Sic malus, observans singula facta virum:
Nec mora, prosilit, et capit, et iugulatque voratque:
Estque illi sanguis maxima palma pius.
Et cum tanta gerat, tam diraque facta, quis o quis,
Secum ait, est, videat qui mea facta Deus?
At tu surge, tuis fer opem: tibi sentiat hostis,
Qua nos defendas fortiter, esse manum.
Insanis quare violet tua numina verbis,
Tamque diu curae nos neget esse Deo?
Ipse vides certe fraudes furentis et astus,
Et mala sunt oculis subdita nostra tuis.
Nil opis in nobis: turbae tutela relictae
Tu tege praesidio nos pater alme tuo.
Tu pupillorum tutor, defensor et altor:
Impia sacrilegi brachia frange viri.
Occidat, et tanto fiat de nomine rumor,
Qui dicto citius recidat in nihilum.
Vota valent: aevum qui sceptra tenebis in omne,
Aeternum mactas corda scelesta Deus.
Ast inopum admittens, rerum placidissime, voces,
Das desideriis vela secunda piis.
Suppeditas, fundant quae verba precantia, numquam
Et sinis illa levis ventus et aura ferat.
Ut cum pupillis inopes tutique sacrique
Libera sint, summo vindice, turba Deo,
Grassarique malus iam tandem desinat hostis,
Ferre polo miser et pulvis et umbra caput.
In montium boni vocantur saepius
Iuga: nidulo est Ecclesiae nil dulcius.
Diligit, acri odio prosequiturque malus.
Ventorum rabiem, carbones, sulpura, flammas,
Sparget in impuros, praemia digna, viros.
Iustus amat iustos, vultu placidoque creator
Perpetuo, sanctos quos iuvat esse, tegit.
Ecclesiae serva tuum verbum Deus:
Non tristior doctore pestis impio.
At rector caeli quid ait? Vanescere luctus
Non patiar, Domino turba dicata, tuos.
Ultor ades laturus opem: quo differet oris
Contorquens nostri flamine turbo malos?
Ter quater argento supremi sermo parentis
Purior est, multo testa quod igne coquit.
Hunc, quae donavit nobis, tua seruet in aevum,
Afferat et fessis gratia rebus opem:
Omnia quis animus pessundare [Reg: pessum dare] fraude doloque,
Ne redigant captos in sua iura bonos.
Impietas floret, pereunt legesque fidesque,
Sceptra cohors ventres cum scelerata gerunt.
Qui tristis es maerore confectus, polo
Cum voce palmas tende, erit melius tibi.
Diffugiant animi terrores, pectoris atras
Et tenebras solis discute luce tui.
Ne gelidi misere perfusi frigore leti
Occupet aeternus lumina fessa sopor.
Ne victum dicant, nostris et cladibus hostes,
Impia crudeli gaudia corde ferant.
Me tua sustentat bonitas: spondente salutem
Te, tristi cur sim pectore maestus ego?
Ergo tuas etiam pro tanto munere laudes
Rex grata aeternum maxime voce canam.
Vis scire mentis censio quid libera?
Haec lege, Dei quae fatur ipse spiritus.
Tum Deus: Ergo mali non emendatur ad omne
Cor quorum facinus, lingua, manusque facit?
Nec de plebe viri tantum: sed et esse magistros,
Rectoresque aliis quos mea cura dedit:
Qui mihi fidentes quasi panes viscere condunt,
Nec regem mundi voce pavente cient.
Scilicet attonitos metus et tremor obruet, arma
Pro sanctis olim iusta ferente Deo.
Tunc miseri nimium sero sprevisse pigebit
Consilium, ipse cui spes erat una Deus.
Haec rata sint, nitidi solis praenuntius illum
Lucifer et sceleri provocet axe diem:
Rupe salus, Domino captos miserante, Sionis
Cum veniet, votis saepe petita salus:
Gaudia quo creti capiant Israele, plebes
Stirpis et exsultet dux Iacobe tuae.
Quisquis Deo fiditque, amatque proximum,
Aevis beatus incolet caelum omnibus.
Qui promens, nullo vera pudore tegit:
Qui numquam solvit vanam ad mendacia linguam,
Nec fraudes aliis, insidiasue struit:
Nulli causa mali, qui crimina fingere nescit,
Nec temere oblatis gaudet habere fidem:
Cui non imponit scelerata superbia leges,
Ut, pugnant quae cum relligione, probet.
Hostibus est hostis pietatis: laudat, amatque,
Quos timidos veri numinis esse videt.
Teste Deo promissa facit, non fenerat aera,
Insontes empto iudiciove premit.
Qui facit haec, veluti rupes, immotus in aevum
Omne manens, fausta sede beatus erit.
Fit hostia, et placat Deum Christus patre:
Victorque Sathanae, et mortis, in vitam redit.
Nil mihi cum turba, sequitur quae stulta labore
Multiplici fictos, numina vana, deos.
An'ne habeam obsceno stillantia grata cruore
Ferta, mea illorum nomen an ora sonent?
Tu decus et virtus, tu nobis gloria regni:
A'te pater nata quam bona frena mihi?
Assignata mihi ditio est opulenta, tenenda
Et sors heredi [Reg: heredi] contigit ampla tuo.
Gratia magna tibi, qui consiliumque Creator
Es mihi, me praesens auxilioque levas:
Et praestas motus animi moderante tenere
Verbo, cum tenebris omnia tecta silent.
Ante meos haeres vultus, te maxime rerum
Lux animoque refert, nox animoque refert.
Hinc venit invicto pectus mihi robore fultum,
Virtutem dextro sufficiente Deo.
Hinc implet dulcis praecordia laeta voluptas,
Lingua canitque tuum, gloria nostra, decus.
Quid? spe quod certa quoque praecipit ista quietem,
Vermibus haud foedis esca futura, caro?
Nam prius exstincti liventes corporis artus
Quam mors in nebulas dissipet aereas:
Tartarea sacrum tibi me revocabis ab unda,
Lurida perrumpam munere claustra tuo.
Monstrabis mihi quae caeli stellantis ad aethram
Fert, non humano est et pede trita viam.
Pectora laetitia cumulabis nostra: bonorum
Nam pater in dextra est copia plena tua.
Florent mali, boni iacent. malos sequi
Noli: Deus perdit malos, bonis favet.
Insani rabidos hostis defende furores,
Quoque potes dextrae robore, quove soles.
Me tege, ceu medio ciliis defenditur orbe,
Quae vibrans liquida pupula luce micat.
Ut volucris pullos abdit cristata, beato
Alarum sic me tegmine conde pater.
Invadunt in me saevis crudeliter ausis,
Quis sanguis petitur, maxima palma, meus.
Et nunc irato defixi lumina vultu,
Occultas fraudes insidiasque struunt:
Nunc sociis, animos quis dat fortuna superbos,
Et tumida tantum voce nefanda loqui:
Ex omni iuncti circumfunduntur, et ore
Nostra cruentato viscera, et ossa petunt.
Non secus, ac ventris rabie stimulante leones,
Quos sicca exspectant fauce domi catuli.
At Deus in nostri curam consurge tuendi,
Et validis infer viribus arma malis.
Corpora sterne, feri, iugula, scelerata, corusco
Exsertus dextra qui micat ense tua.
Adsere me genitor, sartum tectumque tuere
A'turba, qua vi maxime cuncta potes,
A'turba: qui cum nil sint nisi pulvis et umbra,
Corda tamen stulto plena tumore gerunt:
Utque pecus, quod adest cernunt modo, dulcia carpunt,
Implentur ventres lautitiisque tuis:
Florentes natis, longa serieque nepotum,
Qui teneant aurum, tecta colantque patrum.
Haec bona sint illis: te munera dante salutis,
Munera promissis uberiora tuis:
Iustus, et aeternum spectando dives, imago
Discusso somno cium tua surget, ero.
Laudat Deum, quo liberatus vindice
Ab hostibus vates, et omnibus est malis.
Cum subito gravidae tremefecit viscera terrae,
Mugit humus, caeco murmure saxa sonant:
Ignitae absistunt scintillae ardentis ab ore,
Naribus et sumo mista favilla micat:
Deprimit aetherei [Reg: aetherii] sinuosa volumina caeli,
Se liberans geniis stabilibusque volat.
Invehitur pennis ventorum, equitatque per auras
Horrifero Borea, terribilique Noto.
Castra tenebrae illi, nubes tentoria, nimbi
Nigrantisque potens plurima vallus aqua.
Displosae abrumpi tum crebro fulgure nubes,
Grando furit mistis ignibus absiliens:
Inde super magni tonat ingens regia caeli,
Absiliens mista grandine flamma ruit.
Nec mora nec requies, hostes turbatque fugatque,
Ex omni aethereis [Reg: aetheriis] missilibusque premit.
Apparent sicci disiecto gurgite fontes,
Defluit exustis unda lacusque vadis.
Ima patent terrae fundamina: spiritus ore,
Ignis tanta Dei copia nare ruit.
At me, de caeli demissa culmine dextra,
Extrahit e tumido quo mare versus eram.
Me servat saevis ex hostibus: eripit atra
Pectora erant in me quis nigriora pice.
Prostratum urgebant variis assultibus illi:
Fulsit praesenti me Deus ultor ope.
In strictas actum, patefacto limite, fauces
Explicuit, quod ei curaque amorque forem.
Promissa exoluit virtuti praemia, puris
Et tribuit manibus munera digna Deus.
Nam mea caelestis qua monstrat semita verbi,
Mens numquam sacras destitit ire vias.
Non deduxerunt iusto me crimina: culpis
Non audax posui nomina pulchra meis.
Ante oculos foedusque Dei mandataque nostros,
Ante oculos nostros sanctio legis erat.
Integer et castus numen caeleste timebam:
Ad scelus haud ullum dextera sancta facit.
Nec poteras recte pretium non reddere factis,
Virtutem donis et cumulare suis.
Scilicet insonti, sanctoque [(transcriber); sic: fanctoque] es sanctus, et insons:
Fert bona, dante, bonus, te bone, multa, Deus.
Durus es in duros: in saevos saeviter acris
Irruit, et poenas exigit ira tua.
Pro turba pugnans inopique humilique, superbi
Innumeras victor proteris hostis opes.
Illustras caecas fulgenti luce tenebras:
Nox discussa tuo lumine nostra fugit.
Te duce rumpo globosque virum, densasque catervas:
Hostica traicio te duce castra pedes.
Est via recta Dei, ratio sine crimine, verbum
Purius argento, testa quod igne coquit.
Defendit sanctos dextra armipotente: quis illo
Aut fuit, aut ullo tempore maior erit.
Non Deus est alius, non numen, ferre salutem
Unus et ille potest, unus et ille solet.
Dat vires animo, cingit fulgentibus armis,
Ut vadam forti, qua via nulla pede.
Praeverto illius celeris vestigia cervae
Munere, per rupes et iugo celsa feror.
Instruit et serro nervos, arcusque minaces,
Et docet invicta frangere tela manu.
Me tegit illius clypeus, me dextera fulcit:
Quod sum, quod regno, gratia magna Dei est.
Quin et eram dignus quo plecti tempore, nostro
Admisso o quanto lenior ira fuit?
Afflictum erexit, constrictum solvit, euntem
Iussit inoffenso tramite ferre pedes.
Ergo ruo comitante Deo fidenter in hostem:
Fit fuga, tela cadunt, sanguine terra rubet.
Nec prius absisto, valido quam fusa lacerto,
Impia victrici sub pede colla premo.
Per te fortis ego, per te Deus impete tota
Agmina praecipiti protero victor ego.
Tu facis, ut versis hostis det terga maniplis,
Armaque deuoveat sanguine sparsa suo.
Ille quidem clamare, at opis spes nulla dabatur:
Ille vocare Deum, sed caret aure Deus.
Impius in vacuas, ut pulvis, spargitur auras:
Conteritur multo ceu via plena luto.
Tu das eripiar turbis, populique tumultu:
Tu das innumeris ponere iura viris.
Deditione mihi facta gens seruit, et ante,
Iussa sui regis, non mihi nota, facit.
Spe frustrata sua proiecit degener hastas,
Fractaque victoris sub pede turba iacet.
At reliqui ne nil trepident, praestare nec arces,
Nec possunt duris moenia firma seris.
Salve magne parens rerum, tibi gratia: regis
Cui sese debent sceptra, salusque tui:
Qui sub me gentes vindex subiungis, et acres
Isaidae populos mittis in imperium.
Eripis et saeva crudelis fauce tyranni,
Nec sinis insana seditione premi.
Te laudabo, feram te grata voce Creator
Per gentes, magni qua patet orbis iter.
Imperium, victos hostes, clarosque triumphos
Maxima, delebit, munera, nulla dies:
Munera, quae regi, regis sobolique dedisti,
Et das, et posthac tempus in omne dabis.
Deum poli, Christum canunt Apostoli,
Vulgant per et terras salutis nuntium.
Pars est de fama nescia nulla Dei.
Non adeo populus, non gens se subtrahit oris
Extremis, pontus qua vagus ambit humum:
Quo non, quem sacro fundunt penetraverit ore,
Finibus Eois Hesperiisque, sonus.
Norma per illorum terras rata pertinet omnes,
Vocibus et gemini personuere poli.
Ipse domumque pater, sedemque locavit in illis,
Et posuit soli splendida tecta suo.
Sol, tamquam sponsus, thalamo procedit ab aureo:
Utque Gigas rapidum concitus urget iter.
Extremo veniens medio decurrit Olympo,
Declivoque poli tramite prona petit,
Inde ruit celeri cursu revolutus in ortus,
Cuncta calore urens, cuncta fovensque suo.
Lex est sancta Dei, mentes reficitque, fidelis
Sermo Dei, reddit pectora docta rudes.
Laetificant maestos Domini decreta, salutis
Verba afflant animis luminibusque decus.
Et domini castus timor est, et lege solutos
Mortis, conservat tempus in omne, pios.
Iudicii quam fert Dominus sententia iusta est,
Nec divina umquam pondere verba carent.
Illis non auri mage sunt pretiosa metalla,
Lectave Erythraei littore concha maris.
Non illis stipant thryma per, cythisosque volantes,
Dulcius in curvo vimine nectar apes.
His instructus ego, vitam moresque guberno:
Praemia viventem maxima rite manent.
Quis tamen o totum se perspicit? omne benignus
Quod latet obscuro dilue corde nefas.
Haeret et in pravo quae culpa errore, superba
Ne gerat in tumido pectore regna veta.
Sic insons, sic mundus ero, sic crimine purus,
Damnaque peccatis tristia nulla feram.
Grata habeas utinam mea maxime carmina vindex,
Quae meditor placeant, o mea vita, tibi.
Duci precatur fausta plebs suo, pii
Orent pio pro rege sic, et principe.
U idivina [(perhaps: Vi divina)] valens dextra potente iuvat,
Dant animos hosti currusque, equitesque: tuentis
Nos caelum notis sollicitamus opem.
Ille cadens foedo consternet corpore terram:
Non vis nos capto dimovet ulla loco.
I felix, felixque redi, rex magnus Olympi
Has pro te vanas non sinit esse preces.
Rex Christus est, eritque saeclis [Reg: saeculis] omnibus,
Victor suorum, exterminatorque hostium.
Quos illi fisos, qua patet orbis, habet.
Laetificas vultu divino, fretus amore
Non umquam sceptris excidet ille, tuo.
At dextra arreptos ultrix tua puniet hostes,
Experiere Deit turba scelesta manum.
Utque cremat calida stipulas fornace caminus,
Succensa aprico messis ut ardet agro:
Sic dabit in cineres, sic igne furente vorabit
Sacrilegos irae fervida flamma tuae.
Non super ullus erit, perdes cum nomine, gentis
Nec non impura posteritate suae.
Impia nam cur inte sumere bella tulerunt,
Nec profecturos fingere mente dolos?
Absumes pharetrae sinuatos pondus in arcus,
Figentur telis corpora foeda tuis.
Et fugient, mora nec, fugientia terga secutus
Laedet eos iactu nervus in ora tuus.
Macte tua sic magne Deus virtute, feramus
Ut tua nos laetis maxima facta modis.
Christi legis lamenta suffixi cruci,
Cum factus est pro meque teque victima.
Nocte voco, clamoque die: clamatus at ipse
Nec nocte auxilio, nec mihi luce venis.
At non talis eras in nostros sancte parentes,
Iucolaque [(perhaps: Incolaque)] Hebraeae, lausque decusque plagae.
Spes illis sua te facilem spondebat, opemque
Sensere invictae, quam petiere, manus.
Ad te clamarunt: clamantibus ora notavit,
Nec turpis stulta credulitate pudor.
Ast ego non homo iam, sed vermis, fabula vulgi
Ridentis, cogor qualia nosse mala?
In me, qui cernunt, illudunt voce, caputque
Iactat, aitque aliquis, Nunc Deus ultor ubi est?
Cur, cui confisus, non votis applicat aures,
Qui sibi tam carum [Reg: carum] deseruisse potest.
Per tamen aspexi te pulchri lumina solis,
Ubere tu mihi spes sub genitricis eras.
Ex alvo tibi sum materna creditus: ipsis
In cunis infans te patre dignus eram.
Ne dubiis ergo, ne rebus longius abstes:
Auxilium nemo, tu mihi ferre potes.
Cornibus hinc Basanis alit quos ora iuvencum,
Ecce leoninis dentibus inde petor.
Effluit, ut rupta fontis liquor effluit urna,
Sanguis, hebent sensus, vis animique fugit.
Testa crepant ceu fracta artus: ut cera liquescit
Cor, haeret sicca lingua ligata siti.
Iam sum iamque cinis: cingit me saeva canum vis.
Obsidet ex omni turbaque dira latus.
Tempora confixus, dispandor brachia, spinis
Perterebrorque manus, transfodiorque pedes.
Enumerent artus, luxataque corporis ossa:
Et tamen impuri, quid dolet iste? rogant.
Inter partitur sese custodia vestes,
Exuvias miles sorte trahitque meas.
Affer opem, tutare, tuum defende Creator,
O'columenque meum, praesidiumque meum:
Hanc animam gladiis, hanc rostris eripe vitam,
Ore ruunt in me qui petulante, canum:
Eripe, fauce leo crudeli, fronte minatur
Unius cornus qui ferus arma gerit.
Te, nomenque tuum coetu celebrabo frequente,
Fratribus et grati carminis auctor ero:
Eia metus tangit quos numinis inclita laude,
Mecum eia aetherei [Reg: aetherii] numina ferte patris.
Thariadae date sacra Deo, date thuris [Reg: turis] honores:
Laudate Isacidae corde micante Deum.
Immensum celebrate Deum: qui rebus in arctis
Surda inopum numquam negligit aure preces.
Non aversatus miseri qui vota, salutis
Clamanti numen munera mite dedit:
Hoc iterum in magna repetens iterumque corona,
Debita pro dulci dona salute feram.
Turba famem deponet inops vitaque potita
Perpetua, laudes et tua facta canet.
Veridicis gentes purgatae pectora dictis,
Eoaeque preces Hesperiaeque tibi:
Omnia qui solus facis, et regis omnia, terrae
In ditione tenes et sola cuncta, ferent.
Placabunt dites animi ieiunia, numen
Et venerabuntur supplice voce Dei.
Procumbent, Domini genibus sua brachia tendent,
Qui miseram vitam, pulvis et umbra, colunt:
Quod mortis fierent ne dirae praeda, cruoris
Atque animae tulerim prodigus esse meae.
Quinctiam illius, series quam longa nepotum,
In ius se prompta mente fidemque dabunt.
Divinum cunctis nomen memorabitur aevis,
Gloria erit venturum omnium in ore Dei:
Ista procuraris quod sanctis causa salutis,
Iustitiae solus fonsque caputque pater.
Pastor Deus, nos illius grex, pabulum
Verbi quibus praebet sui scientiam.
Aethereis [Reg: Aetheriis] et sancto mulcet amore animum.
Se propter, animumque suum, qua sidera adire
Fas, ducit recti iustitiaeque via.
Ergo mali, loca senta situ, loca turbida mortis
Per gradiens, metuo nil comitante Deo?
Non firmo tenebris, ne forsan poplite labar,
Auius a vera ne pietate vager:
Angusto, vitae qua monstrat semita, calle
Me tua sancta Deus virga, pedumque regunt.
Das laeto celebrare epulas (rumpantur iniqui)
Securo dapibus caelicolumque frui.
Exstructis ponis rorantia pocula mensis,
Inque caput nardi munera fundit onyx.
Non tua non me destituet bonitasque fidesque,
Quam vitae fuerint tempora longa meae.
Muneribusque tuis invita morte superstes,
Aetherea [Reg: Aetheria] tandem sede beatus ero.
Ecclesiae rex Christus est: ter et quater
Colunt beati hunc principes qui principem.
Ipse sibi sedem stellanti legit in arce,
Scandere quo felix qui queat ecquis erit?
Ecquis et ad solium, caeli apparebit in aula,
Numinis aethereae [Reg: aetheriae] civis et urbis erit?
Cui manus est insons: qui se intus et in cute novit,
Unius et pendet de bonitate Dei.
Quem non fucato decepit hypocrisis ore,
Ut pugnant quae cum relligione, probet:
At bona qui recto contendit tramite, verum
Et colit, et falso numina nulla citat.
Hunc amat, et donis summus felicibus auget,
Aeterna cumulat iustitiaque Deus.
Talis Iacobi stirps est generosa parentis,
Cernere cui faciem maxima vota Dei.
Pandite claustra, fores magni reserate tyranni:
Victor adest, fausta rex ope victor adest.
Ille quis est ope rex victor felice, quis ille?
Ipse potens belli rex Deus, ipse Deus.
Solvite robustasque fores, aditusque tyranni:
Laudibus illustris rex venit, ecce venit.
Ille quis, illustris rex est quis laudibus ille?
Maximus armorum rex Deus, ipse Deus.
Unica animus miser Dei clementia
Nitatur, et beatus et felix erit.
Pendeo, tu vitae spesque salusque meae.
Ne, precor, o mendax mea sit fiducia, neve
Exsangui livor gaudia corde ferat.
Non Pudor ora notet, quorum tibi dedita corda,
Contingant portum votaque sancta suum.
At nequam foede frustretur, pectore turba
Quodque scelesto optat, ventus et unda ferat.
Qua sit iter monstra, caeli quod ducit in arcem:
Iustitiamque sequar, te praeeunte, tuam.
Tramite da veri constans vestigia ponam,
Spes mea luce Deus, spes mea nocte Deus.
Nomen habes prima qua clarus origine mundi,
Te moveat numen, gratia, mite, pater.
Commisi incauta quidquid lasciva iuventa,
Excidat, et stulti criminis omne nefas.
At non pulsa tuo pietas sit pectore, propter
Quam miserum patrio semper amore foves.
Et bonus, et placidus Deus est, quos abstulit error
Quod caveantque docet, quodque sequantur iter.
Non comes ire negat miseris, ubi sistere possint,
Monstrat, inoffensos aut bene ferre pedes.
Natura verax Deus est, praestatque benignum
Se cunctis, qui fas, qui sacra iura colunt.
Ergo etiam facilis propter tua nomina culpis
Ignosces, quarum copia quanta? meis.
Nam veneror Dominum: cuius qui numen adorat,
Illius caecum verset an error iter.
Commoda num vitae desint, nec totius haeres
Cum natis teneat, qua patet, orbis opes?
Nosse tuae donas mentis decreta Creator,
Foederis arcanum notificasque piis.
Te specto, et suprema mihi cum venerit hora,
Spectabo, nec me vicerit alter amor.
Nam facis insidias fraudesque exire malorum,
Ne quando in pedicas, quas posuere, cadam.
Sum miser, et pauper, novi solacia nulla:
Respice me, noxis et bone parce meis.
Affer opem, morior curis: mens deficit aegra,
Vitra iam pote nec ferre doloris onus.
Quam series caput hoc premat, aspice vasta malorum,
Et vitia ex animo dilue rore tuo.
Aspice quot coeant hostes, quae bella minentur,
Qui nil, quo laesi, iure querantur, habent.
Me serva, vitamque meam, cui sido Creator:
Ne possit de me quilibet esse loquax.
Mens melior redeat, tueatur labe carentem
Officii studium, nudaque simplicitas:
Thariadisque procul, quae tristia cumque timenda,
Pelle pater, rapidis diripienda notis.
Non lege iustis gratiaque convenit:
Litem nec est qui dirimat, ipse nisi Deus.
Cuius vita tuo munere labe caret.
Iam spe, fisa tibi mens, victum praecipit hostem?
Ah ne destituat me, precor, illa Deus.
Ah trepido ne vis animi concussa tumultu,
Aegra malis vultus fluctuet ante tuos.
Experiare licet, scruteris et abdita cordis:
Invenies animo crimen abesse meo.
Luminibus bonitas nostris tua dulcis inhaeret,
Praeceptisque mea est consona vita tuis.
Nil mihi cum turba cui sunt mendacia cordi,
Quam simulante iuvat fingere mente dolos.
Impuri flagrant odio mea pectora coetus:
Ite caterva a me conscelerata procul.
Divino legis sacrae de fonte petito
Perfusus sanctas ante liquore manus:
Ingrediorque tuae sedis penetralia, circum
Et do thuricremos [Reg: turicremos] ore favente focos.
Ut tua suavisonis aptem miracula nervis,
Grataque laetanti carmina voce canam.
Aula capit quam me tunc augustissima, laudis
Et quae tecta colit fama, decusque tuae?
Ne me perde, soles quo perdere more nocentes,
Nec me gaudentum [Reg: gaudentium] sanguine culpa trahat:
Ad scelus omne manus quorum facit, et data contra,
Muneribus capti foedera legis agunt.
Me studium recti vitae traducit honestae,
Est mihi quae verbi curaque summa tui.
Innocuus vivo, tege me, defende, guberna:
Cur tua sit bonitas o mihi dura pater.
Quo coepi pede semper eam, coetuque Creator
In populi dicam carmina grata tibi.
Liber malis laetatur, ipsum dextera
Et ut Deus sua usque vindicet, rogat.
Sollennes [Reg: sollemnes] pompas, altaria pinguia ture,
Ardentesque focos, gaudia summa, tuos.
Hoc sacer afflictis dubiisque in rebus asylo,
Tutus et ut celsae vertice rupis ero:
Arce triumphabo victor iam iamque furentem
Hac hostem, ex omni qui mihi terror erat.
Tum tibi quas grates, quae laetus carmina dicam?
Davidis quantus vox pia plausus erit?
Interea fletus nostros repetamus, in orbem
Tristibus et redeat maesta querela sonis.
Huc ades, et fundo quas imo pectore voces
Exaudi, veniam nec tribuisse nega.
Agnoscis'ne tuum? conspectum quaerite nostrum:
Quaerimus en: vultus ne, precor, abde tuos.
Iratus ne me, ne proice: dextra relinquat
Nec tua me, vitae portus et aura meae.
Deseruere pater miserum, materque benigna
Deseruit nun quam me tua cura Deus.
Quod doleant hostes, certo me tramite siste:
Te sine non dubia mi placet ire via.
Vexandum noli sceleratis dedere, lingua
Qui mendaciloqua dogmata falsa serunt:
Criminibusque [(transcriber); sic: criminbus] premunt sanctos, diroque furore
Concinnant fraudes, exitiumque parant.
Non dubium, dabitur tutam decurrere vitam,
Laetitiae nobis longus et annus erit.
Pectore fide Deo forti, constantia mentem
Roboret, infracto pectore fide Deo.
Blanditur impius, dolumque cogitat:
Seruet pios, exterminet malos Deus.
Qui me defendis, clypeique sub orbe latentem,
Ut mihi tela queant nulla nocere, tegis:
Qui robur, virtus, qui nobis ara salutis,
Et nostrae aeternum carmina laetitiae.
Ipse animos pulsa firmas formidine, vinci
Et das nimirum nescia corda bonis:
Ipse Deus vires nimirum sufficis, unctus
Immensumque tuo munere nomen habet.
Sic habeat, sortemque tuam nos usque guberna,
Perpetuoque fove, pasce, tuere, Pater.
Nil maius est verbo Dei, nil fortius:
Hoc arbores, hoc saxa, montes concidunt.
Vos cedrosque Dei, aerias evertit et ornos,
Quae celsum Libani circumiere caput.
Subsilit Hermonius lascivi more iuvenci,
Aut media cornu quae fera fronte gerit.
Vox flammasque Dei, saevos erumpit et ignes:
Vox conquassat agros, et nemus omne Dei:
Qua patet Arabiae nullis cultoribus ora,
Desertaeque siti sunt regione Cades.
Cervarum partus Domini vox eicit: altae
Voce comas silvae deposuere Dei.
Huius adorabunt, qua templa Sionia, numen:
Huic laudes grati virque puerque canene.
Nubibus aeternum dominator hic insidet atris,
Involuitque immenso omnia diluvio:
Datque, dabitque suis infracti roboris auctus,
Et nos perpetua prosperitate beat.
Grassatur hostis in pios: brevis Dei
Est ira, fortiterque vin dicat suos.
Iustitiaeque, pius da decus omne Deo.
Momenti instar habet rerum brevis ira parentis,
Et vitae munus muneris auctor amat.
Nocte fluunt lacrimae, risus aurora reducit,
It pulsa tristi nuba serena dies.
Donec eram felix (nam ceu fundata vetusto
Sors stabat saxo nostra favore Dei.)
Nil umquam mihi dicebam, nil accidet aegri:
Semper erit velis aura secunda meis.
At quam, te vultus Deus avertente paternos,
Omnia sunt rebus quam cito versa meis?
Ergo etiam querulis ululatibus omnia miscens,
Quid tibi mors fructus, quid mea fata ferent?
Num poterunt, tenuem simul ac motabor in umbram,
Ossa minuta loqui teque tuamque fidem?
Sis bonus, et miseris praebe singultibus aures,
Daque salutiferam iam mihi patris opem.
Sic ego: cum magno confecta mente labore
Et dolor, et moror protinus omnis abit.
Ut modo lassus humi foeda qui sorde iacebam,
Verterer ad sacros strenua membra modos:
Et pro lugubri nigrae velamine vestis,
Integerent hum eros candida fila meos.
Munera pro tali votivo carmine damno,
Et tibi me grata consecro mente pater:
Includetque tuas eadem, pia cantica, laudes,
Et vitae Isaidae tempora summa, dies.
Quod non vocantur in periculum boni?
At hos tamen fisos sibi servat Deus.
Consistens, hostis non ero saeve tuus.
Interea tacitis suspendere vota labellis
Ne cessem, numen rite vocabulo Dei.
O'quem debilitat series immensa malorum
Respice, mens animi fluctuat aegra malis.
Nulla quies misero: liquuntur pectora curis,
Et vultus maesti signa doloris habet.
Non iuvat ora cibus: caligant lumina: facta
At vero aetatis quanta ruina meae?
In lasso languet mens corpore: crimina propter
Dura crepant, tenuis quae tegit, ossa, cutis.
Hosti sum risus, vicinis ludus, amicis
Causa metus, notis visus in urbe fuga.
Omnibus excidimus, ceu quos nigra fata tulerunt,
Aut quae fracta luto terrea testa iacet.
Accedunt sannae, pavidum terrorque tremorque
Stant circum fraudes, insidiaeque, latus.
Nec tibi fido tamen non tota mente Creator,
Teque colo numen, praesidiumque meum.
Sum tuus, inque tua dextra est mea vita: nocentum [Reg: nocentium]
Ne trahat addictum sub sua iura manus.
Defensum sacri collustra lumine vultus,
Pro facili, sine qui fine, favore tuo.
Te voco, ne frustrer, confusa mente scelesti
Frustrentur, lignis funeris usta cohors.
Excisa muti sint lingua turpiter, audent
Crimina qui sanctis fingere foeda tuis.
Quae bona sunt a te, sunt quanta recondite iustis,
Exspectant sanctos qualia dona viros?
Coetu illis magno quae dasque dabisque vidente,
Quod tua non ullo verba pudore tegunt:
Cum furias exire sines gremioque recondes,
Attingant ut cos iurgia nulla, tuo.
Gratia, lausque tibi, cuius bonitate, fideque
Munita Genitor tutus ut urbe fui.
A'te desertum se proiectumque putantis,
Non passus nullum pondus habere preces.
Imperium colite o sancti caeleste tenentem,
Qui dat digna piis praemia, digna malis.
Utque illos bonus et tegit, et defendit, et auget:
Sic horum fastus, altaque verba domat.
Spes animos firmet, duret constantia mentem,
Qui colitis casto pectore cumque Deum.
Nemo bonus, nemo absque vivit crimine:
Sola sumus iusti Dei clementia.
Et lacrimosa acer fregerat ossa dolor.
Me fugiente die, me decedentibus astris
Urgebat vasto pondere dextra Dei.
Arebam, veluti raptis humoribus [Reg: umoribus] arva,
Aestivus fissos cum Canis urget agros.
Quid facerem? culpam fassus mea crimina pandi:
Non est convicti causa tuenda rei.
In scelus isse pudet, piget o piget esse nocentem:
Da numen vitiis mite meis veniam.
Sic ego: cum, Solida est mecum tibi gratia, dixti,
Saevaque peccati damna timere vetas.
Ergo meo exemplo tendens tibi brachia supplex
Opportuno omnis tempore sanctus erit.
Compos et optati, versant cum crimina mentem,
Candida navifragum per mare vela dabit:
Nigrius ut pice sit caelum licet, et freta Coris
Concita, non feriant ventus et unda ratem.
Non'ne metu vacuum me nulla pericula terrent,
Atque ideo laeta carmina voce cano?
Me tegit aetherei [Reg: aetherii] nimirum dextra parentis,
Qui loquitur miti talia voce mihi:
Macte fide sancta vates, sic itur ad astra,
Qua bene coepisti, munere, perge, meo.
Omnia praestabo nostro tibi lumine tuta:
Quid metuat pietas praeside tecta Deo?
Quisquis es, esse cave mulus, neu vive caballum,
In quorum ratio corpore nulla viget:
Terga domanda quibus flagris, quibus ora, feroces
Ne laedant, duris sunt cohibenda lupis.
Iniustos mala multa manent: bonitatis ab omni
At circum iustos praemia parte fluunt.
O ergo pie coetus ova, gaudete parentis
Mens quibus aetherei [Reg: aetherii] nunere [(perhaps: munere)] labe vacat.
Creat, tuetur, erudit, servat pios
Deus: nec illi quisquis es grates agas?
Cum populis metuens corde micante tremat.
Quae vult cuncta potest, opus et vox editur una.
Estque vigetque statim, quod fuit ante nihil.
Indomitos gentesque gerunt populique furores
Corde, necemque bonis, exitiumque parant:
At iubet ad nihilum crudelia coepta redire,
Successum saevis consiliisque negat.
Nam tempus decreta manent ipsius in omne:
Fixa Dei mens est, propositumque tenax
Felices, populum sibi quos legit ille: beati,
Est quorum solus rexque paterque Deus.
Despicit, et lato mortalia lumine lustrat,
Despicit, et terras cernit et ab arce sua:
Fingit corda, facit sese intus et in cute noscant
Quisque: regit nutu, quod fit et omne, suo.
Milite non rex est tutus, non robore miles:
Pugnatrix fallit bellua et ipsa fidem.
In sanctis oculos figit Deus, usque favore
Ipsius fretos, prosequiturque, fide:
Ne niger ille dies rapiat, neu rebus in arctis
Non habeant, possint quo posuisse famem.
Aegra Deum sperat mens, et desiderat unum,
Qui solus nostrae est portus et aura rati:
Pectore tutela cuius laetamur ovante,
Fortis et invicto nomine turba sumus.
Ex te pendent es igitur nos maxime rerum,
O bonitate tua, qua tegis, usque tege.
Vatem periclis eripit suum Deus.
Idem, Deo fidas modo, fiet tibi.
Et tua sint semper tempora laeta cupis?
Nate tene linguam, fraudes, mendacia vita,
Et numquam nomen non sit in ore Dei.
Improbus esse cave, mores componere cura,
Et sedeat placidae pectore pacis amor.
Aspicit ad iustos oculo clemente, precesque
Intenta sanctas accipit aure Deus.
Vertit ad impuros sed torui luminis orbes,
Cum tota delet progenieque malos.
Quo nam, quo tandem clamarunt tempore, vota
In sua nec facilem sancti habuere Deum?
Vim fractis addit, tollit firmatque iacentes,
In quorum nullum pectore robur inest.
Aspera multa cadunt, circum stat turba malorum:
His tamen e cunctis liberat ille suos.
Quin artusque pios cust odit, et ossa, nec illa
Olim non animis omnia restituet.
Oderunt iustos misere quicumque peribunt:
Improbitas gladio concidet icta suo.
Vindicat ipse pios invicto numine, pessum
Nec fretos umquam se sinit ire Deus.
Dira obsidet potentiorum limina,
Criminibus et bon os premit calumnia.
Sume manu clypeumque, et acutae cuspidis hastam,
Auxilioque mihi subsidioque veni.
Te, nil quam furias spirantibus, obice, nostrae,
Et dic, te robur vindicat ecce manus.
Ora scelesta pudor subeat: fugiantque ruantque,
Quos iuvat insidias composuisse mihi.
Ut boreas aceres, diversa fugetque furentes,
Huc illuc genius disiciatque tuus.
Obscuro tendant, qua lubrica semita, calle,
Occursans triviis angelus ultor agat.
Nam nil commerito laqueos posuere, pararunt
Et furtim foveam, perniciemque struunt.
Non exspectatis patiantur vulnera telis:
Decidat in casses impia turba suos.
Tunc pertentabunt [Reg: pertemptabunt] hilarem quae gaudia mentem,
Quanta ope caelesti laetitiaque fruar?
Membra mei tales erumpent omnia voces
Corporis: o vitae rexque paterque meae,
Quis tibi par? tenuem qui unidex eripis hosti,
Nec praedam miserum fortibus esse sinis.
Turpia mendaces fingunt mihi crimina testes,
Et quae non feci, facta patrasse ferunt:
Ut mittant (meruit pietas haec praemia) laeto,
Et bene pro factis dent mihi damna meis.
Certe ego, cum morbo defessi membra iacerent,
Ut possem votis eripuisse meis:
Afflictans corpus vili centone tegebar,
Sumebam minimos ore precante cibos.
Ceu consanguinei casu fratris've dolebam:
Tamquam materno funere curvus eram.
Nunc quassata simul mea sors sub sidere coepit,
Aegraque lapsanti poplite membra traho:
Quam mala nostra vident animo gaudente, pudetque
Nil, de me stolida voce nefanda loqui?
Obstipa coeunt in me cervice bilingues,
Quis venter Deus est, praemia summa cibus:
Et coeunt, et rostra meo sua corpore mergunt:
Ut fera cervino tergore turba canes.
Quo tamen usque Deus? fer opem, defende, tuere:
Unica sit rabidae ne mea praeda leae.
In magno dicam coetu tibi carmina, multi
Cantabunt nomen, me praeeunte, tuum
Effice ne nostro laetetur funere, nutu
Qui sua testari gaudia coetus amat:
Et furiis demens actus,nil tale timenti,
Securos odio non sinit ire dies.
Qui pacem metuunt, veris et falsa remiscent,
Ut conflent pestem perniciemque boni,
Insultane tumidis in me clamoribus: evoe
Haec voti haec nostri summa caputque fuit.
Ista vides certe: ne dissimulare Creator,
Aut dura auxilium mente negare velis.
Surge Deus, defenden, tuere patrone clientem:
O' servum vindex protege magne tuum.
Ne permitte cadam iusta iustissime causa,
Non te sic hosti iudice risus ero:
Non dicent, Habet, en iacet, est victoria parta:
Haec nos praeda iuvat, sic spoliandus erat.
Tristia cum multo sint illis damna pudore,
Qui capiunt nostris gaudia mente malis.
Labe ignominiae foeda ceu veste, tegantur,
In me quis animos mens scelerata facit.
At qui me gaudent causam tenuisse, triumphent,
Nostra salus quibus est semper in ore Deus.
Haec quoque iustitiam genitor, tua facta loquetur.
Lingua: canam laudes nocte dieque tuas.
Et ora, et acta pingit, et mentem impii:
Tum quanta sit Dei canit clementia.
Vivit homo, vivunt munere bruta tuo.
Cristatae pulli matris conduntur ut alis,
Despiciunt ungues accipiterque tuos:
Pennarum Genitor (bonitas o quanta) tuarum
Mortalis tuti tegmine turba sumus.
Ubertate domus saturas, ceu flumine, fontis
Perfundis plena laetitiaque tui.
Te penes est, vitae manat quae fontibus unda,
Inque tuo nobis lumine lumen erit.
Sis bonus o felixque tuo qui numine gaudent,
Perpetua sanctos iustitiaque tege.
Me terat insano pede, ne permitte, superbus,
Infesta raptet ne fera turba manu.
Sed bene habet: cecidere mali, cecidere profani:
Improbitas merito tempus in omne perit.
Fluxae malorum res secunde, saeculum
Bonorum in omne permanet felicitas.
Gaudia, deliciaeque tuae, tua summa voluptas
Sit Deus, et cedent omnia fausta tibi.
Aude humeris Domini committere cuncta ferenda:
Successum rebus datque dabitque tuis.
Ille tuum, veluti lumen, ius efferet, ut sit
Candidius medium sole tenente polum.
Mente sile Domino placida, dextramque maneto
Illius: auxilium, cum volet ipse, feret.
Floreat impietas, cumuletque furore furorem,
Et celso feriat vertice signa poli:
Ira suum cave te faciat: peccare timentem
In culpae facinus cur furor acer agat?
Impuro ex imis radicibus exstirpato,
Fise Deo latas orbis habebis opes.
Parva futura mora est, risus de nomine tanto
Cum factus, nusquam consceleratus erit.
At pax et secura quies, et iugera lati
Exspectant inopes tempus in omne soli.
Dentibus infrendens iusto malus imminet: illum
Ludit, ubi Deus et reprimat ultor habet.
Impius et gladios et acutae cuspidis hastas,
Tela, bonos quibus et figat, acuta gerit:
Sed ruet, et misere confracto saucius arcu,
Ante diem telis se induet ipse suis,
Plus quam divitiae ingentes fructusque malorum,
Pauca bonus teneas quae bene parta, iuvant.
Alta cadunt, inflata crepane, cumulata fathiscunt [Reg: fatiscunt] :
Ipse suos praesens sustinet, ipse Deus:
Novit et illorum digestae tempora vitae,
Felices auget perpetuisque bonis:
Neu sua frustretur spes illos, rebus in arctis,
Mandat eis victum prodiga fundat humus.
Uritur at calidis ut adeps agnimus [(perhaps: agninus)] in aris,
Ac firmo in nihilum deficiente cadit:
Sic hostes ultrice Dei flammaque cremantur,
Et fiunt fastus altaque verba cinis.
Mutua non reddit, quae sumpserat impius, aera:
In nullum clausa est dextra benigna boni.
Caelitus hic ergo quoque fortunatur: at illum
Cum tota delet posteritate Deus.
Duxque comesque Deus firmat vestigia iusti,
Atque sibi grato dat pede carpat iter.
Quod si forte gradu titubat lapsante, levatum
Ipse sua, pessum non sinit ire, manu.
Et vigui primae florens lanuginis annis,
Et iam parte aevi deteriore premor:
Nec iustum parvae vidi stipis aera, tremente
Illius aut natos ore rogare cibos.
Nam pigra quod miseris fuit eius gratia numquam,
Munera fert soboles uberiora datis.
Sit peccare timor, sit recte egisse voluptas:
Nam sic perpetuo tempore faustus eris.
Iuris amans Deus est, nec sanctos deserit: aevum
Servat in omne pios, perdit in omne malos.
Et malus ipse, mali stirps et male tota peribit:
Gaudia mille bonos, et bona mille manent.
Disserit ore pius sapienti vera, Deoque
Displicitura tacet, complacitura docet.
Lex mentis divina eius latet abdita fibris,
Et pede non dubio quo gradiatur, habet.
Insidiatur ei sceleratus, et omnia tela
Advocat, infernas cogat vi ire domos:
Sed deus ultor adest, de fendit fortiter, ore
Et condemnatum non premit ipse suo.
Tu modo non dubia summo spe fide Parenti,
Et qua te iussit vadere vade via.
Hoc tandem aeternos tibi conciliabit honores,
Felicisque coles iugera lata soli,
Te, cadet, et misere malus inspectante, peribit:
Tu securus eris, te mala nulla prement.
Vidi ego, ceu recto, sceleratum, stipite laurum,
Sublato collum vertice ferre polo:
Vidi, cum subito ad terram lapsu incidit, ecce
Quoque prius steterat, non fuit ille, solo.
Sis bonus, et recte gere te: pietatis amantem
Pax manet, invita morte superstes eris.
At scelerata cohors caligine consita mortis,
Aeternum poenas, qua nigra tecta, luent.
Faustus adest felixque Deus, pia rebus in arctis
Caelesti praesens cordaque fulcit ope:
Tutatur, servat, divinis vindicat armis:
Firma adeo prodest spe coluisse Deum.
Et CHRISTUS hic, et orat est quisquis pius,
Iram dei qui sentit aeger vindicem.
Vulnera diffugiunt cernentes nostra propinqui,
Absistitque procul quisquis amicus erat.
At quae felle malae gerit illita pectora fraudis,
Morte cohors nimium laeta futura mea:
Ut possint misero necis importare periclum,
Concipiunt varios nocte dieque dolos.
Praetereo surda convicia saucius aure:
Nil rixae, nil me iurgia foeda movent.
Mordeor, ipse nihil contra: exsecrantia verbis
Impuris non me reddere verba iuvat.
Te solum sperat, de te mens cogitat uno:
O habeant pondus [(reading uncertain: print blurred)] quae pia lingua rogat.
Quam vereor nostris ne damnis gaudeat hostis:
Si caderem, multis fabula grata forem.
Ferre malum natus non verbera mille recuso:
Cur quae commerui sustinuisse negem?
Sed nihil hostis habet cur oderit, hostis amarus,
Robore qui pollet, divitisque valet:
Qui bene pro factis mihi tristia damna rependit,
Turpis amatorem persequiturque boni.
Ne Deus o ergo misero ne tempore desis,
Affer opem vitae portus et aura meae.
Bene sit malis: tu quam brevis sis cogita
Aevi, Dei clementiaque nitere.
Parce tamen, scuticamque tuam fera lora reconde,
Ne me deficiat verbere vita tuo.
Putrescunt, epulae veluti velamina blattae,
In quos iusta tuae vindicat ira manus.
Ah quam sunt homines nihili, mundi auctor et altor.
Audi quas moveo corde micante preces.
Aspice ut assiduo tabescant lumina fletu,
Nec duram miseris [(transcriber); sic: meseris] questibus obde forem.
Vita mihi brevis est, hic sum peregrinus et hospes
Ut, quibus innumeris nos tenet ortus, avi.
Parce bonus, liceat mihi respirare, priusquam
Ad manes leto, non rediturus, eo.
Hic morte victa pro salute agit patri
Grates reversus CHRISTUS ad vitam Deo.
Speret et exemplo cetera turba meo.
Felix mente Deo qui tota fidit, inani
Nec fastu tumidus falsa scelestus amas.
Quanta Deus tua sunt tribuis quae munera nobis,
Tempore quam nullo desinis esse bonus?
Consili decreta tui sunt mira, salutis
Assignant dempta quae bona fine piis.
Defici: ingenium, nec mentem verba sequuntur,
Quis dictis aequet, quis tua facta Deus?
Non tibi ferta placent, non victima grata Creator,
Et pro peccatis hostia nulla litat.
Aure tibi famulum seruis me iure forata
Et facis, et Domini more venire iubes.
Erga adsum, de me sacra narrant scripta, voluntas
O' Deus ut faciam quae tua sancta iubet.
Vis ardet tectis animi succensa medullis,
Lex tua primus amor, lex tua summus erit.
Acta tua in magna celebrabo iusta corona:
Ne loquar, ecquis erit qui premat ora mihi?
Non ego, scis Genitor, tego iustitiamque fidemque,
Non animi celo mitia facta tui.
Clementem discet te concio magna, datorem
Et vitae, et fontem, me referente, bono.
Ne tua, clamabam, pietas me deserat, almi
Me regat usque patris dextra fidesque tegat.
Me vallat series circum infinita malorum,
Crimina nox oculis propter oborta meis:
Crimina, quam capitis quorum sunt plura capilli,
Et noctu veniunt [(reading uncertain: print faded)] , et mihi luce dolor.
Deficio, tutare volens sanabile nulli
Hoc caput, auxilii fer properanter opem.
Ora pudor turpet sceleratis, sanguine laeti
Insidiis captum qui iugulare parant.
Attoniti fugiant caedis scelerumque magistri,
Qui lita felle, mala fraudeque corda gerunt.
Ingeminant evoe tumida qui voce superbi,
Per, subito eversi, dedetus intereant.
At studiosa tui laetetur turba: salutis
Auctori, dicant, gratia magna, pii.
Talibus orabam: mora nec, cum pauper et exul
Ille ego divina sum revelatus ope.
Laus tibi nostrarum rerum tutela, quod usque
Et facis, auxilium, ferque referque mihi.
Dolet meo CHRISTUS tuoque crimine:
Beatus, in eo quisquis haud offenderis.
Auferet, et fracti corporis omne malum.
Crimen io, clamo, miserere Creator habentis,
Cui nil, quod tristi tempore restet, adest.
Sana animam clemens, causa est cui sontica: mentis
Vulnera peccavit qui tibi foeda leva.
Hostis at insultat lingua petulante iacenti:
Iam ne solum hunc nostris obteget ex oculis?
Qui me spectatum veniunt, finguntque favorem,
Mente premunt alta, dissimulantque scelus.
Quicquid ago, quicquid dico, observantque, notantque:
Et de me in triviis verba fuere mala.
Oderunt qui me, furtiva voce loquuntur,
Exitio laeti, pernicieque mea:
Et bene habet: Iacet ecce, aiunt, iaceatque precamur
Qua cecidit, numquam surgere possit, humo.
Quin me calce petit meus et convictor, amoris
Quique mihi longo foedere iunctus erat.
At tibi magne Pater miseri sit cura, levatus
Hostibus ut reddam, quas meruere, vices.
Sed redeunt vires, redit in praecordia virtus:
Non haec irati sunt mala signa Dei.
Non ovat hostis, habet pietas sua praemia: vultue
Aeternum laetus lumina specto tui.
Gratia Thariadum regique patrique, seratur
Iusto etiam atque etiam nomen honore Dei.