Vota cano, patrumque preces, regumque piorum,
Hebraeis Latio carmine versa libris.
Summe parens, Verbumque patris, consorsque potestas,
Igneus amborum qui Vigor ore venis:
Huc ades, aspiraque mihi, Virtutis et aura
Caelestis parvae dirige vela ratis.
Te sine nil sancti mens inchoat: annue vatum
Conanti auxilio scripta per ire tuo.
Per te digna Deo coetus cecinere piorum,
Per te digna Deo carmine vota canam.
Hac cur materia non sit vis pectoris huius
Fertilis auctori quantulacumque suo?
Quam Deus ipse probas, hominum discriminat una
Quae coetus, sanctos et super astra levat:
Quam metuunt furiae, fugiunt mala quaeque, tenebris
Et caecis furuum mors adoperta caput.
Excute sollicito vitiosas pectore curas:
Sacra piae pacem Carmina mentis amant.
Tuque Henetae Princeps laus et nova gloria gentis,
Balthica quo maius non habet ora decus,
Excipe Iohannes vultus Alberte sereni,
Et mea pacato lumine scripta lege.
Verba recognosces, caeli quibus arce refracta,
Numina traxerunt in sua iura pii.
Vi Deus immensa pollet: tamen arma bonorum
Invictas nescit sustinuisse preces.
Invenies et, iam mundo, Satanaque furente,
Hic similes precibus vota precesque tuis.
Quae sit enim pietas, pectus metuensque parentis,
Qui mare, qui terras, qui regit astra tibi:
Testis Hyperboreo bellax quae proxima caelo
Virtutis novit Theutonis ora tuae.
Nunc sane Ditis miscet non paucus Alastor
Cuncta (scelus) nostro fanda nefanda solo:
Te regit aeterni patris sapientia Christus,
Et flatus agitat numine corda sui.
Hinc studium sacris animum emendare libellis,
Teque probare fide, quae placet una, Deo.
Hinc tibi, sincera de relligione doceri.
Ut populus possit, mens animusque, tuus.
Hinc precibusque piis cordi votisque vacare
Mandatis moto, pollicitisque Dei.
Non tu, seu Deus es hoc caelum magne precaris,
Seu mens, caeli orbes quam per inane vehunt:
Non aras ponis delubraque lumine cassis,
Aut conficta deos numina poscis opem.
Sollicita tibi voce Deus pater ille vocatur,
Qui nobis sobolem dat, bona summa, suam:
Ille pater, qui cum nato, cum flamine sancto
Et fuit, est Deus et trinus, et unus erit.
Hunc colis, huic populum commendas rite, salute
Pro cuius curam nocte dieque geris.
Inspicis in regum nimirum exempla, ducumque,
Anthyrii quorum sanguine surgit honos:
Aemathiis olim secum qui rettulit oris
In patriam gryphes., Bucephalique caput.
Divinos, virtute patrum et pictatis amore,
Mens animi motus, quae generosa, capit.
Nec vero insigni non amplexaris amore
Doctrina cultos, cultior ipse, viros.
Scimus enim tersae quae sit facundia linguae,
Ausonio quoties te iuvat ore loqui:
Scimus et ad rectas tulerit qui te impetus artes,
Hinc res notitia non minor ulla tua est.
At quibus impensis Musis facis otia, largae
Quae morum dextrae praemia doctor habet?
Nam mentis Princeps qua vi clarissime praestas,
Ingenioque bonus, iudicioque bonus:
Pieridum nosti quod relligioque, fidesque
Arte vigente vigent, arte iacente iacent.
Ergo age sacra pius, doctus cape carmina, doctus.
Si minus, at magnae sedulitatis opus.
Post curasque graves, regnique negotia, non tam
Haec mea, sanctorum quam lege vota virum.
Tum vos o teneri pueri, castaeque puellae
Sumite virginea carmina nostra manu.
Non haec, non ideo canimus, quo tempora lauro
Uranie vincti nomen in astra ferat:
Haec canimus, primis opus ut discatis ab annis,
Quo constat nullum gratius esse Deo:
Et pro futilibus nugis, ac carmine turpi,
Versetis sanctas nocte dieque preces.
Iamque adeo felix quod sit, faustumque, Camenae
Hinc nostrae sacro pulvere sudet equus.
Risit et ergo Chamus vino somnoque iacentem?
Aspexit nudum patris et ergo femur?
Haud veritus Semen naso suspendere adunco.
Stringere perque meum, qui tenet astra, latus.
At Deus e vasto cuius sum numine ponto
Tempore servatus, quo mare cuncta forent:
Servorum Chanaan iubeas sit servus, et inter
Usque ferat fratres posteriora suos.
Gratia magna Semi sed sit Dominoque Deoque,
Iniecit patrio pallia qui femori.
Sit Chanaan servus, sibi iuraque regia danti
Cum tota fratri gente tributa ferat.
Iaphetum blanda compelles voce, receptus
At Semi, felix sit sine fine, domo.
Servus ei Chanaan vectigal pensitet, omni
Tempore sit fratris mancipiumque sui.
Terrarum caelique sator, sunt numine verbi
De nihilo cuius cuncta creata Pater:
Desere Thariadae Chaldaeas desere terras,
Dixti, idola deos vana relinque tuos:
Quaere domum, sedesque novas: Urisque profectus,
Pinguia, Iordanes quae rigat, arva pete.
Et felix, et eris bene me dicente beatus,
Accipies dextrae munera quanta meae?
Ducentur longa serie de stirpe profecti
Abrami soboles maxima turba patris.
Qui domui, rebusque tuis, laudique favebunt:
Illorum placido numine fautor ero.
At qui dira canent, indicam tristia, diras,
Omina: damna ferent, qui tibi damna dabunt.
In te felices, magnum qua continet aequor
Tellurem, populi totius orbis erunt.
Tu modo te posito mihi soli trade timore,
En dextra scutum vindice forte tibi:
En tibi sum merces pretium non vile laborum,
Mutabunt nostram tempora nulla fidem.
Sic mihi: nec tibi non volui parere Creator,
Iamque Palaestini me tenet ora soli.
An non promisso, ignoscas, sed ludis inani:
Nam quae polliciti pignora tanta tui?
Cum sterilis faciat consors generisque torique
Sarais haud ulla me mea prole patrem.
Elieserus habet qui se vocet ecce parentem,
At spes est sobolis prorsus adempta mihi.
Ergone succedet serui mihi natus, herique
In bona venturus parta labore sui est?
Non erit, affirmas, non haeres verna: sed ipsi,
Quae stirps nascetur, progeniesque, tibi.
Aspice per noctem tacito voluentia caelo,
Et numero quot sint sidera fulua refer.
Non potes? at series tamen est et plenior istis,
Et maior sobolis turba futura tuae.
Vince fides, non est Dominus qui fallere possit:
Iustitia est uni credere sola Deo.
Omnipotens ego rex, caeli terraeque creator,
A quo ceu largo, quae bona, fonte fluunt.
Thariade legum serva praescripta mearum,
Et mihi perpetuo foedere iunctus eris:
Ut tibi sim, sobolique tuae Deus omnibus aevis,
Qui vos, et facili vestra favore tegat:
Gratia conciliet tibi opes ut nostra, donumque
In summo aeternum ponat honore tuam.
Ipse vir es, testa pellem, qua parte, putato,
Et signum sancti foederis istud habe.
Hoc faciant natique tui, natique tuorum,
Haec nota perque manus tradita gentis eat.
Funditus ut pereant excist a stirpe suorum,
Qui non haec pacti corpore signa gerent.
Tu quoque, tempus ad hoc fueras qui dictus Abramus,
Nomen Abrahami multiparentis habe.
Sarais at fuerat quae, Sara vocetur, eique
Thariadae tandem semine partus eat.
A' vobis ortum ducent regesque ducesque,
Stirpis et est tellus ista futura tuae.
Haec Deus. At qua confiet ratione, quod inquis,
Ipse senex, coniunx et mea cum sit anus?
Scilicet effeto queis friget corpore sanguis,
Haec pariet mater, gignet et iste pater?
Omnia, nec dubito, quum possis, verba sequetur.
Si mens certa tibi, quin tua certa fides.
At mihi iam votis pridem maiora dedisti,
Ex quo me fecit tempore serva patrem.
Agarides superet meus o, sobolemque nepotum
Cernat: plus istis quid mea lingua roget?
Certus es o, cuius clementia iuncta perenni
Iustitiae nullum novit habere modum:
Certus es immundas Sodomas punire, Gomorrhae
Sulpuris et foedas igne cremare domos?
Nec, sine re quod non fors omnes mente superba
Esse Dei numen nomen inane putant,
Otia non omnes aut desidiosa sequuntur,
Aut genium sceleri dedita turba colunt:
Non dextras miseris claudunt: sed turpiter actis
Infensi, satagunt, qua licet, esse boni:
Nec bonitas ergo tua te, discrimine nullo
Saeviat in cunctos ne gravis ira, movet?
Non ego sum dignus, fateor, qui talibus ausim
Affari summum, puluis et umbra, Deum.
At si quina tamen sit denum turba bonorum,
Qui poenas factis non meruere suis,
Hos tua non reliquis propter clementia parcet,
Ne simul immeritos non sua culpa trahat?
Annuis o, parces: aequissimus arbiter orbis,
Non aequum quod sit, qui statuisse queas?
Perdere qui tandem, cum plurima turpiter ausis,
Est quorum pietas irreprehensa, queas?
Repperias quid si quinos sed forte novenos,
Moribus a quorum sit proculomne nefas:
An non illorum sine crimine vita peracta,
Excutiet dextrae fulmina sumpta tuae?
Hoc quoque das. quid si Genitor sed dena quaterna:
Quid si ter denos, bisue decem invenias?
Effugient poenas, viginti propter et, inquis.
Ignoscet toti gratia nostra loco.
At vero (sed ne clemens irascere, linguae
Improba sunt nimium forte petita meae)
Quid si bis quinos? facilem, veniaeque paratum
Te video, digni tot modo sint venia.
Sed venia dignos non esse tot, urbe repertos
Tanta, res quanto digna dolore Pater?
UT vultis, tandem sequor, et qua ducitis adsum:
Quis comitante Deo non loca tuta petat?
Heu quas nam poenas Sodome, mersusque profundo
Fulminibus, tractus qua patet iste, luet?
At quia respectare vetas, decedere missa
Hac properem mandas et regione mora:
Esse mali nobis cum des immunibus: adde
Munera muneribus parvula quaeso tuis.
Non ego, non sum firmus in hoc, ut sulfuris inter
Imbres, non frangat pectora maesta metus.
En Sigoris: Peream ne forsitan, ardua montis
Tangere solicito quam datur ante gradu:
Da facilis parvae succedere moenibus urbis,
Et vitae celeri consuluisse fuga.
Urbs est parva, mihi quia das et maxima vitam
Dona, neges tutum moenia parva locum?
INsontesne gravem perdes conversus in iram,
Qui noxa poenam non meruere, Deus?
Obsignata locos coniunx, famulaeque, vetante
Te, reddunt uteri pignora nulla sui.
Ipse miser iaceo morbo defessus, et horam
Nuntiat heu nigram nunc tua lingua mihi.
Confiteor, rapuit Saram mea dextra, sororum
Sed quam Thariades dixerat esse suam.
Ob procul a nobis, procul o furor iste fuisset,
Uxorem fassus si foret ille suam.
Dixit et ipsa suum fratrem, non Sara maritum:
Inscia quod fecit, num mea dextra luet?
Prosper ades, precibusque favens Deus optime nostris:
Sint mea, sint Domini fac rata vota mei.
Tandem iter emensi iussa consistimus ora,
Euphrates hinc quam, Tigris at inde rigat.
Hac ortus patria, Thara genitore creatus,
Terra peregrinum quem Chananaea tenet,
Quaerere me iubet a consanguinitate propinquis,
Et nato uxorem conciliare suo.
Ipse via fessus, umbramque et frigora capto,
Hic ubi muscosis fontibus unda fluit.
Iamque petiturae latices de more puellae,
In sua supposito vertice tecta ferent.
Ex illis igitur lympham quaecumque roganti
Porriget, et blando dixerit ore, Bibe:
Quin, adaquabo, gravis nec erit labor iste, camelos,
Turbida collectam pellet et unda sitim:
A' te, Saraidae, sit designata, iugali
Quae taeda, scandat nupta cubile, sui.
Sic discam, vere te res curare patroni,
Semper et optatis pondus inesse piis.
TAm ne redis voti compos cito, dante tuosque
Decidit in casses Esae praeda Deo?
Huc tamen accedas, quo tactu noscitet, an sis,
Dextera natorum grandior ille meus.
Lingua negat, manus at persuadet hispida patri:
Vox Iacobe tua est, Esae dextra tua est.
Esaus ergo meus tu fili? appone ferinam.
Ut faustis ego te prosequar ominibus.
Pocula nunc misce, nunc oscula porrige: nati
Qui tangit nares vestibus ortus odor?
Quo non fetus ager, non afflant mollia prata
Suavius, innumeris prata referta rosis.
Ergo, fluunt a quo ceu pleno commoda fonte,
Omnipotens hominum rexque paterque Deus,
Omnibus inque locis, inque omni tempore praesto
Ut tua sit faciat candida vita, precor.
Tempestate tibi donet nutrita secunda,
Ut reddat iusta semina terra fide.
Plurima pampineis oneretur vitibus ulmus.
Ut spument pleno dulcia musta lacu.
Plurima te metuat populorum turba, tuaque
A' terra, tellus cetera iura petat.
Te fratres, series et continuata nepotum,
Cum tota sacrum posteritate colant.
Invidus esse Deo gratum qui ringitur, optat
Sint capiti illius, quae mala cumque tibi.
At tibi gratatur quisquis, laudatque supremum,
Munere cuius habes munera tanta, patrem:
Is quoque sit felix, fortunatusque, sibique
Difficilem numquam sentiat esse Deum.
SIt felix faustumque precor, sub imagine somni
Hac iucunda tulit quod mihi nocte quies.
Hic mihi non dubia sun visus luce videre,
Scalarum eductos astra sub ipsa gradus:
Plaud entesque Deo laetis concentibus, illos
Ire per angelicos, atque redire choros.
Ipse parens rerum supremo vertice nixus,
Edere divino talia verba sono:
Rex ego, iura polo qui dans, terraeque, creavi
Complexu mundus quod tenet omne suo:
Ut Deus Abrami, Deus Isaci, avique patrisque
Sum, Deus Isaci de sic tibi semper ero:
Tu mihi cura, dabit mea dextra tibique tuisque
Iugera, quae fesio corpore culta premis.
Lucida nec claro tot in aethere sidera fulgent,
Exiguus non tot corpora puluis habet:
Quanta Iacobe tibi faciam sit turba nepotum,
Quae generis prodat semina clara tui:
Qua Zephyrus spirat, quaque Euri flabra feruntur,
Qua ruit et Boreas, qua flat et aura Noti.
Nascetur sancta promissus origine solus,
Quique humana geret munia, quique Dei.
Ille suo faustas praestabit numine gentes
Se fisas, liquidis quas obit aequor aquis.
Ille dabit dempto maneat quae fine salutem,
Praevius ad caeli templaque pandet iter.
Nunc ad cognatam, quo pergis, Harana profectus,
Tutus ab insidiis me duce carpe vias.
Non membris alimenta tuis, non deerit amictus:
Quae dabit haec cunctis dextra fruere bonis.
Nec dubita, rursus terra sistere paterna:
Certa Dei aero est semper in ore fides.
Dixit, et abscedens cum somno fugit imago:
O' utinam possim tanta videre bona.
Sed potero, semperque colam te magne Creator,
Hoc rediens pura relligione loco.
Nam quod nescieram, superum hic sedesque domusque,
Portaque terribili est relligione poli.
Quin addam decumam prompta quoque mente bonorum,
Munifica dederis quae mihicumque manu.
Interea Iapis hic, resoluto membra quiete
Quem super, aure mihi verba recepta Dei:
Perfusus pinguique oleo tituloque notatus,
Hic sacra testetur templa futura Deo.
Abrami Deus, et Deus Isaci, avique patrisque,
Numinis est cuius cultor hic, ille fuit:
O' Domine, ad patrii remeare Labane relicto
Qui me iussisti dulcia tecta laris:
Affore divina facilem bonitate, futuro,
Pollicitus, numquam non in amore tuo:
Non ego Tum tanti, vitae pater alme vacaret
A' cuius donis pars mihi nulla meae,
Ferret et auxilium toties, totiesque referret,
Quae tua mi numquam gratia pigra fuit.
Nil mihi, Iordanis cum trans ego flumen abirem:
Quam mea quem baculum dextra gerebat, erat.
At nunc consortesque tori, sobolisque reduco
Agmina, nec paucae me comitantur opes.
Quae tu, meque simul serva, nec forte furenti
Germano fiant praeda cruenta meo.
Ne matrum saevus tingat fera sanguine tela,
Ne patris ante oculos pignora cara necet.
Sit tibi cura mei, Genitor sententia vertat
Cur te, qui dixti talia verba mihi?
Crede, tuas augebit opes mea, dives egenti
Quae tibi multa dedit dextera, multa dabit:
In sanctamque meo concresces munere gentem,
Cui numero vasti cedat arena maris.
Qui fabricatus opus pulchri mirabile mundi,
Magne tuo servas numine cuncta Deus:
Auguste nostri veneratus avusque paterque
Constanti Dominum quem coluere fide:
Ter denis vitae lustris qui pene peractis,
Res inopes numquam passus es esse meas.
Tu quoque nostrarum custos fidissime rerum
Angele, praesidium confugiumque meum:
Tempore qui semper nos es tutatus ab illo,
Cursarem patrios cum tener ante pedes:
Hos placido pueros mitissime respice vultu,
Praesentique illis numine dexter ades.
Inque meum patrumque meorum nomen ituros,
Promissi seruet gratia larga tui:
Illorum ducant ortus, quot in aethere stellae,
Sanguine, qui rectum iustitiamque colant:
Extendantque sui generis monimenta, tuique
Nominis, immensi qua patet orbis iter.
Inter ut Isacidas celebri sermone feratur,
Verba suis quando dicere fausta volent:
Ephrami sortem tibi, fortunamque Manassi
Det facilis, qui dat commoda cuncta, Deus.
Care Deo, tu primus eris, tu gloria gentis:
Te fratrum Iuda contio laude feret.
Te cervicem hostis dextra victrice prementem
Isacida creti, cernua turba, colent.
Tu catulus, validi soboles generosa leonis,
In praedam quo te robore dextra feret?
Obvius haud quisquam tulerit se impune cubanti:
Hostica non metuit fervidus arma leo.
Non sceptrum a Iuda, non iura sacrata recedent:
Semper erit doctor, Rex tibi semper erit:
Culmine de caeli in terras dum venerit ipse,
Illaesa natus virginitate, Silo.
Illius gentes nomenque fidemque sequentur,
Perque frui iussis rexque, puerque volent.
Ille suum ad vitem pullumque asinamque ligabit,
Aeterna ut cupido gutture vina trahant.
Sobria dissoluet magno confecta dolore
Pectora divini flaminis ebrietas.
Tum maculas laesis de vestibus auferet, alba
Inque uvae tinget texta cruore stolae.
Lumina caelesti suffusa liquore rubebit,
Feruebit sacro linguam, animumque mero.
Dentis ebur vincet lactis candore nitorem,
Quo blando quales imprimet ore notas?
Haec rata sint, ut sunt, nec tu tibi numinis aura
Non Iuda aetherei dicta movente puta.
Sina sacro tangit qua nubes vertice, terras
Desuper aspectans quas Madianus arat:
Collucente mihi flamma crepitante, sed illum.
Nil laedente, Deus maxime vise, rubo:
Hoc erat, Aegypti regem quod adire iubebas,
Vexaret gravius quo ferus ille tuos?
Otia vos, inquit, corrumpunt otia: plebes
Festorum rogat hinc sacra, diesque sibi.
Quin vos, nec stipulae cuiquam paleaeque dabuntur.
Praescriptum laterum perficietis opus:
Sic erit. ipse tamen Deus haec audisque videsque,
Auxilium nobis nec tua dextra feret?
Insana populus iactat convicia lingua:
Se suasu ductos in loca vasta meo.
Nec sibi nec pecori tellus ubi feta ministret,
Arentem possint quo relevare sitim.
Ad septemgemini mansissent flumina Nili,
Qua re se tandem, qua caruisse suos?
Aut det aquas moses, hiberna grandine plura
Sentiat in caput aut saxa volare suum.
His ego quid faciam, Deus o? placare furenteis.
Si tu defueris, qua ratione queo?
Ob cuius toto sapientia praesidet orbi,
Laude parem immensae nec bonitatis habes:
Per quae gessisti terra Memphitide facta,
Quae fama implerunt Solis utranque domum;
Cum male servitio compressos vindice dextra
Eduxti ex mediis hostibus Isacidas:
Parce precor clemens, et saeva reconde furoris
In populum tibi quae fulmina sumpta tuum.
Ira quidem iusta est: simulacro nanque putare,
Te Deus o spreto, numen inesse, bovis,
Tam grave crimen habet, populi vel maxima poena
Ut par delicto non queat esse tui.
At ne cum fuscis Aegyptus dicat alumnis,
In fraudem impulsis imposuisse Deum:
Qui quos promissis non posset sistere terris,
Mactarit, saevis prodideritque feris:
Da veniam, pacti nobiscum foederis olim,
Nec patiare tui verba carere fide:
Thariadis, patri, nato, fortique nepoti
Numina iuratus cum tua magne Deus,
Nos fore pollicitus numero tot, in aethere lucent
Inter quot geminum sidera fulua polum.
Pollicitus campos et melle et lacte fluentes,
Aeternum dextrae praesidiumque tuae.
Heu facinus, facinus non excusabile, turba
Sustinuit populi perfidiosa tui.
Nam finxere sibi vituli simulacra, metallo
Et laudem aeterni contribuere Dei.
At tu quam punire, magis qui parcere, numquam
Non placidumque soles te meminisse patrem:
Da veniam fassis, iterum sub signa reversos
Auxilio errones atque tuere tuo.
Aut si no facis hoc, nec habent tua verba regressum:
Ex libro Mosis nomina tolle tuo.
Duc, ais, Isacidas, Genitor, promissaque regna
Arva Palaestini culta capesse soli:
Nec dicis, mecum quem sis missurus, inire
Possimus tutas quo comitante vias.
Affirmas notum tibi me, gratumque placere:
Si placeo, si quid gratia nostra valet,
Ergo mihi veri monstra qua semita, rectas
Tramite da sancto carpere posse vias.
Ad me propitio bonus aspice lumine, gentem
Thariadasque memor sis Deus esse tuam.
Hinc sed ne vero nos usquam abduxeris, ipse
Si populo praesens huic comes ire negas.
Nam qua noscetur tandem ratione, Creator.
Esse tibi gratos, me, populumque tuum?
Aut terris alio quo nati Israele cunctis,
Quo tua laus fiet munere clara tuo?
DA mihi te clara cernendum luce Creator,
Quantus et es, qualem caelicolaeque, vident.
Abnuis hoc, et ais, ferri genus omne bonorum,
Conspectumque tuum praeter, et ora, sinam.
Sacra Dei pandens edam tibi nomina, miti
Numine qui faveo cui mihi cumque libet:
Cuius inexhausto ceu manat gratia fonte
Ad cunctos, animo qui placuere meo.
At faciem non fas nostram tibi cernere, vultum
Non possunt Mosis lumina ferre meum.
Ora Dei quis enim mortali comminus ore
Viderit, et subita non cadat ille nece?
Ut tamen ex aliqua me spectes parte, latebras
Has, petrae exesae tectaque curua subi.
Hic mea dextra teget te, cum transibo, videbis
Amota rursus tergaque nostra manu.
Nunc adsum, tabulaeque fero de marmore, legis
Denuo queis scribas verba sacrata tuae.
Expectoque tui promissi munera: cinctus
Sed num nam densis nubibus ecce venis?
Ecce venis, servumque tuum me propter et astas.
Et transis, Demini nomina magna vocans.
Omnipotens Deus, ille Deus sine fine, sine ortu,
Est, fuit, et numquam desinet esse, bonus.
Irasci tardus, peccata remittere promptus,
Clementem miseris seque probare patrem.
Qui verbi servans, promissa fideliter implet:
Ver acis non est fallere velle Dei.
Mille bonis auget qui milia multa profectos
Stirpe una, grati quod placuere sibi.
Iratus vero nimium, nimiumque severus
Vindicat in natis facta scelesta patrum.
Te veneror, numenque tuum prostratus adoro,
Teque, valet si quid gratia nostra, rogo:
Ut medios inter veniens gradiare, comesque
Hinc monstres nobis, quae sit eunda, viam.
Da veniam populo durae ceruicis, amica
Et bonitate pater crimina nostra tege.
Tu Deus ut nobis, simus nos turba Creator
Perpetuum casto dedita corde tibi.
Qui creat et servat, rerumque hominumque repertor,
Immenso mundus quae tenet orbe, Deus:
Det sub vota cadant tua, quae corpusque animumque
Commoda perpetua prosperitate beant.
Excubet ipse suis vigil et te contegat alis:
Vita tibi tristi candida nube vacet.
Lumine collustret placido, vultuque benigno:
Clementi patrius stillet ab ore favor.
Det tibi tranquillae pacem, det gaudia mentis,
Sanctaque nullius conscia corda mali.
Armipotens, qui cuncta creas, qui cuncta gubernas,
Quem mare quem tellus, quem tremit aethra, Deus:
Surge, tuam comitans nos hinc proficiscere gentem,
Tu pater, et pacti conscia cista sacri.
Diffugiant hostes, versis dent terga maniplis,
Oderunt qui te, qui tua castra, Deus.
ET finita via est, et opus requescit eundi:
Consistunt iusso signa, ducesque loco,
Tu quoque bellorum princeps, cui militat aether,
Quem Dominum pelagus, sidera, terra pavent:
Ad tua castra redi clemens, legionibus istis
Aeternumque tuo numine prosper ades.
IRgo tibi superest Mosis non ulla Creator
Cura, sinas in quem tanta coire mala?
Isacidas ne tulique utero peperique, ferenda
Ut soli gremio turba sit ista mihi?
Donec eos portem, veluti nutritor alumnum,
Promissam ad terram iuste Abrahame tibi?
En etiam carnes poscor: tot pinguia tauros
Corpora quis nobis hic dabit, unde dabit?
Ad loca num venient haec, ceu sua littora, pisces,
Queis maris immensae stagna natantur aquae?
Pascere sex peditum quo centum milia possim,
Et structos multa ponere carne toros.
Non ego par tanti populi rexisse cateruam,
Non tantae molis pondera ferre queo.
At tibi si certum est, non haec mala nostra levare,
Me Deus o iugula: mors mihi munus erit.
Me soror et frater petulanti laedere lingua,
Uxorem propter sustinuere meam:
Non minus ac Mosi, sibi fas divina loquentis
Accipere, et populo reddere verba Dei.
Hoc simul audisti, graviter commotus es, ambos
Et tua corripuit maxime lingua Deus.
Quin germana lue squamosi corporis artus
Instar montanae candicat ecce nivis.
At bonus et facilis peccasse ignosce fatenti,
Una quod in verbo est et medicina tuo:
Ne sit abortivo similis, qui corpus, ab alvo,
Dimidium absumptus labitur ante diem:
Mandato, totos quae nunc depascitur artus,
O fugiat membris lepra repulsa, tuo.
Eheu peccavit, nam qui manifesta negarim?
Peccavit populi stulta caterva, Deus:
Quae proavis olim promissa capessere regna,
Pectora femineo fracta timore negat.
At sceleri concede precor mitissime, culpis
Et tua sit nostris lenior ira pater.
Vindictae frenos te propter supprime: famae,
Si non vis nobis parcere, parce tuae.
De virtute Dei nam quae iam nescia tellus,
Non loquitur laudes, talia verba, tuas?
Non est Isacidis, pontus qua continet orbem,
Gens alia aeterno carior ulla Deo.
Excussere iugum saevi mandante tyranni
Illo, qui Nili dives habebat opes.
Fugerunt illo medias ducente per undas,
Mersus Erythraeas at bibit hostis aquas.
E' saxis latices sitientibus elicit, escas
Depluit aethereis dulcia manna plagis.
Pernoctem flamma, per lucem nube refulget,
Et signat qua sit, praevius ipse, viam.
Servat, alit, ducit, regit et tutatur, et auget,
Neu noceant illis ulla pericla cavet.
At nunc si veniae nullus locus, et tua poenas
Heu iustas poenas exiget ira, Deus:
Quid Pharii tandem populi, quid et impia dicent
Regna, Palaestini qua patet ora soli?
Ah ne me ullius petulantia laedat ad aures,
In nomen soluens talibus ora tuum.
En promissa fides, en qui non fallere posse
Fertur, et invictum numen habere, Deus:
Sic Chananaea suo populo sic subicit arva.
Ut iaceant rabidis praeda cibusque feris?
Tu mihi, tu certe divina voce locutus,
De te fecisti talia verba, Deus:
Immensum, omnipotens, non enarrabile numen,
Ut fuit, ut nunc est, sic mihi semper erit:
Cuncta creo, foveoque, regoque, omnisque bonorum
A' me ceu largo copia fonte fluit.
Aspicio miti vultu, quicumque verentur,
Pectore me Dominum nec dubitante colunt.
Aspicio, cunctos illorum stirpe profectos
Perpetuo curans augeo mille bonis.
Et quoniam nemo me coram criminis expers,
Ad vitiumque homines pectora prona gerunt:
Ignosco culpis, ponoque fideliter iras,
Non capit humana gaudia morte Deus.
At quos posthabito pietatis amore, fideque
Ceu furiis actos in scelus ire iuvat:
Illorum in natos, et qui nascuntur ab illis,
Nostra referre nequit, cum ruit ira, pedem.
Haec mihi dixisti: quae ne sint irrita, propter
Te posco famam quam pietatis habes.
Huc et digressis Aegypti finibus usque,
Semper ut es solitus mitis adesse parens:
Nunc quoque da veniam delicta fatentibus, ante
Quaeque fuit populi, sit tibi cura tui.
Non mea dextra pecus rapuit, non causa dolendi
E' populo cuiquam vi petulante fui.
Quos gero captavi non ambitiosus honores,
Non volui plus quam concio posse Dei.
Quod meus exta tibi, pecudum quod viscera frater,
Et libat calidis thurea grana focis:
Te mandante facit: tua quem delubra tueri,
Esse sacrum mandas pontificemque tibi.
Nec tamen Isarides fastus mihi fingere cessat
Crimen, habet sceleris quos sociosque sui.
Et nos sacra sumus Domino quoque turba: quid ultra,
Quid patimur populo non patienda Dei?
Scilicet hoc voluit, Moses cum fratre, tyranni
Ut nos opprimerent, nostraque cuncta, Deus.
Duxere e terra nos in loca sola necandos,
Mellis ubi fontes, flumina lactis erant.
En vero campos, promissaque iugera, colles
Vitiferos, lati moenia pulchra soli.
Eruerint nobis tandem quoque luminis orbes:
Excute Mosaeum turba sacrata iugum.
Cras quoque tura tibi fumos facientia, templo
Et non iussa tuo munera quisque ferent.
Ne coniuratas ne vero respice acerras,
Sacrilega irata reice dona manu.
Neu pereant hominum more, illis terra dehiscat,
Sulpureasque adeant corpora viva domos.
At reliquis tamen o, quo qua petet ambitus orbis,
Cuncta creante vigent, cuncta favente valent,
Parce tamen reliquis, Genitor mitissime parce,
Cur nil commeritos poena aliena trahat?
O' cui testantur clarissima facta, Creator,
Quod nullus toto par sit in orbe Deus:
Hanc mihi da veniam, Libanum, felicis et orae
Ut videam terras quas Chananaeus habet.
Quid? non vis? Abari conscenso a vertice mandas,
Arvaque prospiciam non adeunda mihi?
Scilicet hanc meruit mentis trepidatio poenam,
Cum baculo cautes percutienda foret:
Cautes, quae gratas fudit sitientibus undas,
Qua vasta siccae sunt regione Cades.
Nec vero placido, terris et luce relicta,
Non animo, curis soluar ab ipse meis.
At tu qui vitas hominum, qui digeris actus.
E' cuius pendent omnia regna manu:
Praestantem virtute virum, iustumque bonumque
Praefice, qui populi dux queat esse tui.
Et sumpta et posita curam qui pace suorum
Solliciti semper more parentis agat:
Iustitiae custos, nec non pietatis amator,
Ense premat sontes, nil meritosque tegat.
Ausit inire viam primus, se primus in hostem
Inferat, et forti pectore bella gerat.
Denique non dubitet pro religione fideque.
Res ita si tulerit, pro patriaque mori.
Nam tua plebs cur sit, ceu quae pastore carentes
Incustoditae rure vagantur oves?
Pro peccatis populi. Deut. 9.
Ne vero, ne perde tuos placidissime, nostro
Iustaque sit vitio mollior ira, Pater,
Tu nos de tot legisti corpore mundi,
Quis tua iura dares, quis tua sacra dares.
Tu nos adsertos Nili victrice tepentis
Eduxti vindex e regione manu.
Thariades nostrae occurrat tibi gentis origo,
Thariadae natus, Thariadaeque nepos.
Tam populi duro nec collum durius aere,
Et pronos lapsus crimen ad omne vide:
Quamne laxaris iusto cum frena furori,
Inque reos rigida sumpseris arma manu:
Insultetque tibi Mareotica terra, Pharosque
Verbaque vaesana mente nefanda loquens:
Non potuisse suos in pactas ducere terras,
Aut odio dicat non voluisse Deum:
Saltibus in vastis, interque horrentia lustra
Mactandos ideo destituisse feris.
Est mala confiteor: sed non est gloria certe,
Gens haec digna licet, digna perire tua.
O' ergo quorum durissima vincla levasti,
Crimina nunc etiam foeda remitte, Deus.
Tu quis es, adversus qui stas mihi? noster au hostis?
O' quid ais, populi dux Deus ille tui?
Ipse Palaestinos qui pugnaturus in hostes,
Subsidio nobis auxilioque venis?
Submissus terramque peto, te maxime princeps
Prostratus, numen devenerorque tuum.
Quid servo Dominus, quid tandem praecipis? ecce
Me promptum tibi qui pareat, ecce Deus.
Ah Deus, ergo iter est sese revocantis ad ortus,
Iordanis nobis per vada sicca datum:
Sanguis Amorrhaeos quo noster tingeret enses,
Et caderet populus caesus ab hoste tuus?
O' utinam, miseros haec si fortuna manebat,
Fluminis ad fontem non rediisset aqua.
Quae sors prima fuit: sed nos Basanidos, unde
Venimus huc, terrae detinuisset humus.
Heu pudor, heu pressos pavida formidine mentes,
Turpia probrosae terga dedisse fugae.
Iam iam nulla mora est, populi quae maxima turba,
Huius in Isacidas quin regionis eat:
Ut nostra illorum tepefiant tela cruore,
Et pereant gentis nomina clara tuae.
Quod simul eveniet, famae quid fiet, et illi
Quae tua magne Deus gloria fine caret?
Qui pro Thariadis pugnas, victoria cuius
Munere nostra petit maxime signa Deus.
Diffugiunt hostes, aversi inhonesta feruntque
Vulnera, Amorrhaeo sanguine terra madet.
Ipse pluens lapides, loca tuta petentibus instas,
Grandine disiectos, fulminibusque premis.
Quid superest, belli quam causa caputque tyranni
Ut capti poenas quas meruere luant?
Persequar elapsos, oppugnem milite forti,
Et capiam ducibus moenia nuda suis?
Fiat ut hoc ho die, verba ista valere Creator,
Optatisque iube pondus inesse meis.
Ne decus astrorum Sola Gabaone movetor,
Aiali lunae valle resistite equi.
Vota fides sequitur: quid? quid cessamus in hostes
Vadere, quo caelum, quo vocat ipse Deus?
Admisere nefas, letata coniuge stupris
Levigenae, turpem qui Gabaona tenent:
Quale nec auditum, nec ab illo tempore visum,
Quo Pharaonae fugimus arva plagae.
Ad poenas placitum est ideoque reposcere sontes,
Hae submoturis, quae sacra terra, scelus.
At non Beniamidae modo tradere nolle nocentes,
Sed quoque cognatis bella parare suis.
Ergo Thariadae iusta surreximus ira,
Sumpsimus et te non arma vetante Deus.
Arma, foret melius quae non cepisse, pudori
Si mala tot populo iuncta ferenda tuo.
Ingenti pugna bis victi (crimina vitae
Turpiter hoc actae commeruere) sumus.
Ossibus arva, quater denis de milibus albent
Corporibus, misero terra cruore madet.
Nunc tamen o quid'nam facimus, qui ferrea forti
Armorum princeps sub pede bella premis:
Collatis rursus tentamus proelia signis,
An potius iussu condimus arma tuo?
Bella geri placet, inquistio victoria parta est,
Pro populi signis stat Deus ipse sui.
QUi trahimus veteris genus alto a sanguine Tharae,
Isaciae gentis rexque paterque Deus:
Accidit o quonam tandem, quo crimine nostro,
Excisa ut populi sit tribus una tui?
Fecimus ultores sceleris scelus: occidit heu heu,
Occidit Isacidum funditus una domus.
Qua damnum generis nostri reparabitur? heu heu,
Occidit Isacidum funditus una domus.
AD quercum exiguas Ephratida sole calente
Area triticeas parva terebat opes:
Cum, tibi sit praesto Deus, o fortissime, clara
Luce mihi genius conspiciendus ait:
Urbibus an vestris ortos Madiane potitos,
Hebraeo male fers et dare iura solo?
Vota facisque, Deus sit ut ultor, vindice quondam
Quo vestri Aegyptum deseruere patres?
Ne dubita, ultor erit: genii te voce suorum
Nunc adeo Gedeon constituitque ducem,
Nec te, crede, quod es minimus de gente Manassi,
Non aptum Domini qui sacra bella geras.
Vade modo, valido firmatus robore mentem:
Te praesente Dei dextra iuvabit ope.
Non aliter victor telis hostilia fundes
Agmina, quam ferro sternitur unus homo.
Ante tamen foedi lucum succide Baalis,
Quam vellas forti bellica signa manu.
Verte sacris aram quae stat devota nefandis,
Et spolia oppressis hostibus ampla feres.
Quod iussit, feci: tibi Rex tibi maxime mundi
Caesaque iam planxit victima taurus humum.
Buccina iam belli signum dedit, undique castra,
Turbaque convenit nostra parata sequi.
Exprimo lanigero vitreum de tergore rorem,
Arida cum nullo terra liquore fluat.
Scilicet hoc signo, ut vellus, non arva maderent,
Auxilii petii certior esse tui.
Ut tamen aucta meae crescat fiducia mentis,
O' bonus ignoscas nostra petita Deus:
Hac rursus campo ponemus vellera nocte,
Si iussu felix mittor in arma tuo:
Non spolium pecudis caelesti rore, sed ipsa
Nocturnis tantum terra madescat aquis.
Non o summe Deus, non nos peccasse negam,
Omne nefas ausi turpiter, omne scelus.
Mentiti foedas laudes celebrare Baalis,
Sacrilegis ausi tura adolere focis.
At miseris quod non opponis numina votis,
Non humiles surda negligis aure preces:
Chare pater placido, pater optatissime, vultu,
Turpia deiectis ora vide lacrimis.
Non mulctae ne quid subeant, scelerata nocentum
Crimina nec poenam quam meruere luant:
Sed ne proicias saevi discrimine belli,
Praesidio miseros destituasque tuo.
IRruit in fines sata gens Ammone tuorum,
Magne Deus, miseros et populatur agros:
Quae nun quam tenuit, sibi poscens oppida reddi,
Caeruleis praeceps quae lavit Arnos aquis.
Hos ego nunc contra, populi mandante senatu,
Afflatu moveo bellica signa tuo.
At si nobiscum stabit victoria, gesta
Si figam templo re bene tela tuo:
Obvia quod tulerit vestigia cumque reverso,
Cum pede ovante domus tecta subibo meae:
Aut tibi devotum cunctis sacrabitur annis,
Aut cadet ante tuos victima caesa focos.
Mira mihi vero quae coniunx nuntiat, ipsi
Quod forma ignoti sit modo visa viri:
Divino similis genio, cum voce colorem,
Qui dederit sacro talia verba sono:
O' uteri sterilis quae pignora nulla marito
Reddis, crede, brevi tempore mater eris.
Interea gustes ne dulcia vina caveto,
Neu tua non mundus polluat ora cibus.
Cornua nam decimo cum motu luna resumet,
Qui tibi divino munere natus erit,
Intonsus crines, nitenti matris ab alvo
Devotus vivet, qui regit astra, Deo.
Primus et Hebraeis avertet finibus hostes,
Inque Palaestinas inferet arma plagas
Illa refert: Quae si sunt maxime vera Creator,
Nec falla uxorem ludit imago meam:
Da precor ut redeat divinus, et omnia nobis
Exponat iussu planius ille tuo:
Ut docti coram praesentis voce sciamus,
De puero nobis quae facienda, Deus.
Hoc voluere: iacent lente gradientis aselli
Maxilla, campis corpora mille virum.
Mille tacent: asini putris maxilla peremit
Mille viros: asinus corpora mille necat.
Non virtutis opus, non est victoria nostrae,
Parta mihi per te gloria tanta Deust
Ignibus admotis mihi qui cinefacta dedisti
Fila velut, funes rumpere vincla duos.
Ut tamen et mancam monumenta perennia facti,
Samsonemque olim fama loquatur anus:
Proiectae locus hic maxillae nomen habeto,
Quo cecidit nostra tanta caterua manu.
At nunc cur fesso torret sitis arida guttur,
Et vitae properat tempora summa mihi?
Da precor (an'ne potes non omnia?) da precor unda:
Maxilla, erumpant saxa vel ista mihi:
Ut vires redeant potu in praecordia, nostra
Insultent hostes nec tibi morte Deus.
Hei mihi, quid feci? mala quae mens egit, ut orbis
Lucida dedecori qui regit astra forem?
Foeda Palaestinae gentis populusque patresque
Dagonis celebrant sacra diemque sui.
Dagoni laudes dicunt: te bina favente
Dagon, Manoades vincla trahit pedibus:
Damna tuo dederit populo non pauca, Deique
Ad templum tulerit tela recepta sui:
Quae iunctae caudis ardentia terga ferebant,
Vulpibus immissis perdiderit segetes:
Fregerit et Gazae convulsas cardine portas,
In summum montis pertuleritque iugum:
Nunc tamen insidiis captum muliebribus, ater
Privatum in tenebris lumine carcer habet.
Et tanto minus est illum tutatus, in ore
Qui solet Isacidis plurimus esse Deus:
Fortior es quantum Dagon tu magne, Deique
Isacidum maius numine numen habes.
Haec audire mihi quantus dolor? o miserum me,
O' infelicem terque quaterque senem.
Quin ne quid probri, ne qua petulantia desit,
Qua tua laedatur gloria magne Deus:
Dum multo ducunt convivia splendida luxu,
Atque hilari feruet mensa, merumque ioco:
Heu decus Isacidum quondam, murusque, coactus
Hic iacto turpes ad cava buxa manus.
Impendisse Deus foedatum et inutile corpus
Quid moror in laudem, gloria nostra, tuam?
Turpiter ut mea qui laceraris crimina propter,
Interitu rursus concelebrere meo.
Da bonus o ergo veniam, culpasque remittens,
Redde precor robur, quod fuit ante, mihi.
Utque meos oculos, laudisque ulciscar honorem,
Quam violant lingua vituperante, tuae:
Dulce mori fuerit: geminis convulsa columnis,
Me super atque hostes da domus ista ruat.
Quid tibi lingua queat mea respondere Creator,
Tam leviter de te quae fuit ausa loqui?
Os digito compesco, clapsaque verba reprendo:
Cur nam quae dixi, cur iterare velim?
Nunc didici tandem sit quanta potentia, quanta
Vis, quam nemo potest impediisse, Dei.
Omnia scis, et cuncta vides, audisque, notasque,
Arcanum nec te fallere mentis habet.
Heu miser, insana qui te non aequa tenere
Sceptra audet stultos edere voce sonos.
An si non video causam cur puniar ipse,
Iccircone Deus non mihi iustus erit?
Peccavi: humanum debet superantia captum
(Scire nefas) numquam lingua proterua loqui.
Nunc me nunc clemens audi, mihi vera roganti
De sancto facilis numine pande tuo.
Ante Deus verbo fueras mihi cognitus: ecce
Atiam praesentem lumina nostra vident.
Torqueor ipse meo facto: me paenitet, eheu
Et stratus toto corpore volvor humi.
Cui volucres parent acies radiantis Olympi,
Principioque carens, interituque Deus:
Qui molum, causas, et vires sufficis auctor,
Propagent genus ut semina quaeque suum:
Infecunda novo non ulla prole maritum,
Dant matris nomen pignora nulla mihi.
Infesta exagitat socii me coniugis uxor,
Obiciens sterilis turpia probra mihi.
At si me placido dignabere lumine, servus [(reading uncertain: page blotted)]
Ad mala respicies si bonus ista tuae:
Si clemens tandem me augebis prole virili,
Qui matrem blando me vocet ore suam:
Ad tua deducam delubra, novacula numquam
Illius et radet tempora sacra tibi.
Hoc precor, hoc voveo: tu qui potes omnia, iustis
Cum precibus iubeas vota valere Deus.
Nec sit in Isaiden animo quo dixero Saulus,
Nec scio, nil meritum num iugulare paret.
At te magne Deus, qui cuncta audisque videsque,
Quem non ullius fallere pectus habet,
Te facio testem: mihi cognita patris in illum
Mens simul ac fuerit, seu bona sive mala:
Missurum portet qui nuntia verba: redire
Vel possit, fugiens vel loca tuta petat.
Si fallo: tum me facias Rex magne, meumque
Periurii exemplum perfidiaeque caput.
Tu quoque Davides animo gratissime nostro,
Cum quo dulce foret vivere, dulce mori:
Te Deus ultus ubi, delerit funditus omnes,
Insidias vitae qui posuere tuae:
Inque loco Sauli sceptrum regale tenebis,
Hebraeoque dabis iura sacrata solo:
Ne tua sit pietas unquam mihi dura, meisque,
Me sive esse volet, sive fuisse Deus.
MAxime Thariadum genitor, rectorque, Ceilae
Parvula defendi moenia cuius ope:
Arma, Palaestinos dubitanti invadere in hostes,
Cum cape dixisti, me disce victor eris:
Dicitur instructo descendere milite Saulus,
Moenibus ut clausos obsidione premat.
Hoc mihi sit ne, tuo, verum refer alte Creator:
Verum, ais: hoc sed ero tutus an ipse loco?
Quid, non? me cives hosti dedentque Ceilae?
Quin fugiam, causae quis satis esse neget?
Me miserum, quid agam? qua me ratione, Creator,
Heu potero tantis explicuisse malis?
Caeperunt Amalechitae Sicelega latrones,
Ignis et exiguas hosticus ussit opes.
Praeda senes facti pueri, pavidaeque puellae
Barbara captivo corpore vincla ferunt.
Nec me, grata mihi quod coniunx utraque rapta est,
Damna movent, quavis haec quoque damna movent:
Pignora, qui sequitur miles Davidica signa,
Cara quod amisit, voce dolente queror.
Qui, quid abest, tantus saevit dolor, in caput istud
Quin iaciant irae quae dabit arma, furor?
Nec tamen auxilii Deus o discriminet ali,
Destituit mentem spes animosa tui.
Quare quaerenti, num persequar ede latrones,
Ut caesis rapiam, quae rapuere, viris?
Agnosco signum: quid nunc cessamus inertes?
En mihi promittit prospera cuncta Deus.
Concidit ipse suo Cissides saucius ense.
Et spirat tandem mollior aura mihi.
In patriamne Deus redeo, quae moenia prendo,
Quo Davidis erit regia prima loco?
Respondes, Hebrone: viae sis duxque comesque,
O' pater: et quidquid sum, facioque, rege.
Quid iuvit valida nuper stravisse Gigantum
Valle, Palaestini militis arma, manu?
Instar aquae fusi cum diffluxere liquentis,
Victa reliquerunt et simulacra deum.
Ecce parant rursus bellum, cava buccina raucum
Rursus, et in castris tympana pulsa sonant.
Quid Deus o facio: te, sicut et ante, iubente,
Fortia in adversos num fero signa viros?
An tibi non placet hoc? quid si tergo irruo, morus
Qui stans in frontem plurima parte patet?
Sic potius faciam, simulatque cacumina reddent
Mororum subitum te gradiente sonum:
Tum mihi non dubiis, caelo victoria signis,
Nobilis et veniet munere palma tuo.
EHeu, si misero verus mihi nuntius affert,
In nati partes Achitophlum esse mei:
Squalidus immissis quem maesta per ora capillis,
Nunc fugio nudo per loca senta pede.
At cuius non haec patimur sine numine, caelo
Qui celso, iusto lumine cuncta vides:
Cui sisto me Davides in utrumque paratus,
Seu me, seu non vis restituisse Deus:
Effice consilii quo fiat futilis auctor,
Giloniusque malum consulat ipse sibi.
Non ego, non habitos ausim defendere census,
Armaque pro facto ferre scelesta meo.
Te Deus offendi demens, ignosce fatenti,
Sit tua peccato mollior ira meo.
Elige, dicebat Gadus, datur optio poenae:
Aut annis sterilis sit tua terra tribus:
Mensibus aut totidem pulsus solioque domoque,
Ignotas ineas hoste premente vias.
Aut totidem pestis vastet tua regna diebus,
Et mors immiti corpora falce metat:
Elegi pestem: nam cur, mitissime rerum,
Iram hominum malim, quam subiisse Dei?
At nunc tot plebis perierunt milia, necdum
Mors saevas miseris abstinet atra manus.
Parce tamen per te quaeso sacra foedera pacti,
Per quod et aeterno tempore nomen habes,
Aut si fixa manet, nec habet iusta ira regressum:
Cur gens admisso plectitur ista meo?
In me, me potius peccati poena redundet:
Non ego me damnis suppliciisque nego.
Ergo ne iam tanto servum dignaris amore,
Ut mecum facias talia verba Deus?
Posce aliquid Solomon, nullam patiere repulsam,
Est dare promissis uberiora Dei.
Fecisti regem, solio patrioque sedentis
Tota sub imperio terra sit ista iubes:
Sci licet Isaidae ne non promissa parenti
Verba videretur certa secuta fides:
Isaidae, ingenium quo non metuentius ante
Aut tulit, aut tellus post feret ista, Dei:
Per tua, cui dixti, iuratus numina, Natus
Post te sceptra feret, me tribuente, tuus.
At regno quia non aetas satis apta, duobus
Addita cui lustris vix duo lustra, mea est:
Nescia quae rerum sunt tempora, quid fugiantque
Non satis exactum, quidque sequantur habent:
Et populus numero vincunt Israele nati,
Arida quae tenuis corpora puluis habet:
Non peto devictos hostes, clarosque triumphos,
Grande vel a toto nomen ut orbe feram.
Non mihi divitias, non auri fulua talenta,
Non etiam vitae tempora longa peto.
Cor sapiens, prudens, tua cor mandata capessens
Si dederis, dederis omnia chare parens:
Ut recta erroris nebula novisse remota,
Et de lege tua reddere iura queam.
Nam sine te populi turbam quis rite gubernet?
Quis molis tantae pondera ferre queat?
MAxime nostrorum Genitor Rectorque parentum,
Flagranti aeternum numine totus amor:
Omnia qui verbo produxti semine nullo,
Cunctaque perpetuo vi moderante regis:
De limo sollers hominem prudentia cuius
Composuit, terrae praeposuitque solo,
Omnibus et rebus dominari iussit, et orbis
Totius iusta frena tenere manu:
O' mihi contingat munus sapientia, propter
Assistit solii quae sacra fulcra tui:
Ex numero nec me cultorum tolle tuorum,
Qui servus serva sum genitrice tuus:
Imbecillus homo, vitae miseraeque brevisque,
Iustitiae et legum cognitione minor.
Quantumvis aliquis multa perfectus in arte,
Non habeat quemquam calliditate parem:
Nullus erit, si non veniens Sapientia caelo,
Quod fugiat monstret quodque sequatur iter.
Tu mihi Thariadum, dicendo iure, dedisti
Ut moderer populum, sceptra tenere, tuum:
Iussisti messes quo colle terebat Arauna,
Ut ponam laudi tecta dicata tuae:
Exemplumque sequar sacrata imitatus in ara,
Quo sua vota pii, quo sua dona ferant:
Quod tua proposit tecum Sapientia Mosi,
Est quae consilii conscia sola tui:
Quae praesens aderat caelum terramque creanti,
Iussa voluntatis pandere docta tuae.
E' maiestatis Solomoni mitte magistram
Hanc igitur solio rex venerande tuae:
Illa quo discam, quae novit cuncta, docente,
Acceptum placeat quid, mea vita, tibi.
Illa meis factis, cunctisque laboribus adsit,
Ut iuste regni tradita sceptra feram.
Maiorum titulis et dignus sede paterna,
Omnipotens in qua me tua dextra locat.
An quisquam possit mortali semine cretus
Scire voluntatem, consiliumque Dei?
Commenta humani studii sunt plena pericli,
Votaque cum curis perniciosa nocent.
Corpus enim diversa trahens caelestia mentis
Semina, ponderibus degravat illa suis.
Vix licitum terrae nobis perdiscere mores,
Atque vias eius scire quod ante pedes.
Et valeat quisquam rationem quaerere caeli,
Consilii arcanumque evoluisse tui?
Hoc dat sola tuum munus sapientia, consors
Numinis et sanctus Spiritus ipse tui.
His mores hominum, correctaque vita magistris,
Grata tibi loquitur, grata facitque, Deus:
Et defensa malis felices exigit annos,
Accipit et tandem quae bona fine carent.
DIcamus bona verba, Deus caligine praesens,
Septus adest: lingua virque puerque fave.
Sint operata sacris, mentesque et lumina, mecum
Et nova delubri tecta dicate Deo.
Vox med conceptis precibus sacra verba praeibit.
Addite vos proprias ad mea vota preces.
Naturae Genitor, finisque et originis expers,
Aeternus vitae fons, et origo boni:
Qui Deus es solus, vel qua patet arduus afier [(reading uncertain: page blotted)]
Vel qua pressa suo pondere terra iacet:
Quam promissa tui numquam sunt irrita pacti,
His qui te Dominum, quia tua verba colunt?
Cum tibi Thariadis visum, qui frena teneret
Imperii, regem constituisse, foret:
Sola tribus Iudaea tibi Boozide solus
Isaides placuit progenitore satus.
Hunc tua sectantem patriis in montibus agnos:
Et laudes dicat non mea lingua tibi?
Hunc tua praeficiens Hebraea gratia genti,
Iussit honorata sceptra tenere manu.
Nec satis, augustae iuratus nomina laudis
Per tua quae dempto fine Creator habes:
Regali faciam solio de semine, dixti,
Stirps semper sedeat, progeniesque, tuo:
Si conservabunt leges, ritusque sacrorum,
Quod facis, et sancte numina nostra colent.
Nec tu (delubrum nam constituisse parabat)
Sacrabit natus sed mihi templa tuus.
Evenere: manu sceptrum regale tenente
Hebraeum moderor, quod pater ante, solum.
Et fani celsis posui sacra tecta columnis,
Quo non est toto pulchrius orbe, tibi.
Ergo Deum veluti conclusum, habitare putandum
Mortali quae sunt templa parata manu?
Machina caerulei non continet aurea caeli,
Nedum te capiat fabrica parva domus.
Et tamen haec iussus feci tibi templa Creator,
Doctrinae sedemque hospitiumque tuae:
In quibus ex alto sollennia sacra bonorum
Aspicias, humiles accipiasque preces.
Non iter ad caeli quod non sublimia tecta,
Ex omni votis sit regione piis:
Sed Deus astringis quod ad hunc tua numina, pacti
Quo stat perpetui conscia cista, locum.
Primus et effundo iam verba rogantia, primus
Haec fertis equidem consecro templa meis.
At mihi non auris soli tua prona patebit,
Ad sacra non tantum respiciesque mea.
Ergo si fuerint, nequeant sub iudice causam
Qui controversam composuisse dato:
Alter et ex illis, falsa tua nomina lingua,
Ne litem perdat, testificatus erit:
At qui iudicio cecidit, prostratus ad aram
Hic poscet querula voce Creator opem:
Oraclo reddes ius, ac sua praemia solues,
Quae meruitque bono, quae meruitque malo.
Si fors letifero belli certamine damna
Isacidae, tua quod numina laesa, ferent:
Seque fuisse malos mutata mente dolebunt,
Auxiliumque tuum subsidiumque petent:
Praeteritis veniam tribues mitissime culpis,
Disiectos patriae restituesque suae.
Sed non et reliquis, in quae sua crimina propter.
Impia devenient, te statuente, malis:
Ante sacras hic sese aras peccasse fatentum,
Vota sines timida facta perire prece.
Sive solum pluvia siccum arva iuvante carebit:
Decidat utilibus multus ut imber aquis.
Sive gelu segetes laedentur, grandine, vento:
Non pereat quisquam deficiente cibo.
Oppida seu pestis viduabit et arva colonis:
Laetiferos purget, purior aura notos.
Vallabit clausos seu denique moenibus hostis:
Nil agat, et trepidos ad sua vertar equos.
Fallor? an exciti diversi a partibus orbis,
In templum venient femina, virque tuum?
Inclita nam quas non ibit tua fama per oras,
Aut quae laudis erit nescia terra tuae?
Et venient, humili tendentes brachia voce,
Rebus et in miseris irrita nulla petent.
Sic, ut ubi gentes inter celebrescet, in isto
Esse loco precibus numina prona piis:
Te cuncti Dominum populi venerentur, amentque
Delubri de te dictaque tecta colant.
Quod si forte Dei tua gens cum nominis hoste
Iusta geret verbo bella iubente tuo:
Non uno poterit miles tibi tempore tura
Ferre pius, castris iussaque signa sequi.
Has tamen ad partes si vertet luminis orbes,
Quas fundet facies pondus habere preces:
Hostibus et fusis omnes cum laude reverti,
Armaque victori laeta referre Deo.
At si (mortalis quis enim sine crimine vivit?)
Te laedent factis improba turba suis:
Deque triumphari victis patiere trahique
Sub gravis exilii servitiique iugum:
Si nodos inter, rigidae si vincla catastae,
Damnabunt vitae crimina quisque suae:
Atque ita, dum templi, qua sola mente licebit,
Haec respectabunt tecta sacrata tibi:
Eheu quam nobis peccando numen iniquum
Fecimus, et merito nos mala tanta premunt?
At tu da veniam delicta fatentibus, irae
Et quamvis iust est supprime frena Deus:
Talia si dicent, fictu sua verba sequente:
Non obdes rigidam talibus ipse forem.
Sed placatus, eis duros placabis et hostes,
Saevaque divina vincla levabis ope:
Ut reduces faciant altaria pinguia ture,
Pro se, proque suis donaque vota ferant.
Quae rata sint, necte vatum promiserit olim
Propitium frustra praescia turba Deum.
Arca vagans stabili iam mystica sede quiescat
Huc et, ubi tibi sit mansio certa, veni.
Casta sacerdotes exornet vita, piorum
Perpetuoque tuo nomine coetus ovet.
Cura tibi simus, patres velut ante, tuoque
Uncto, propitio numine dexter ades.
Dexter ades populo, aerata fornace receptum
Isaici eduxti quem regione Phari:
Ut maneat constans in relligione nec unquam
Sustineat pacti frangere iura tui.
Sic notum fiet, qua pontus continet orbem,
Quod soli simus gens tibi sacra, Deus:
Sic ero certus ego, mecum et stirps sera nepotum,
Quis huius dabitur sceptra tenere soli:
Amramidae promissa seni, promissa parenti
Davidi, certa non caruisse fide.
Rex hominum, Rex caelicolum, qui temporis exsors
Horrida victrici sub pede bella premis:
Tamque vales pauco, quam multo, milite turmas,
Adversae et firmas frangere partis opes:
Huc ades, Abiadaeque bonus victricia dona
Hostibus e domitis arma referre tibi.
Viribus in nostris non est fiducia, forti
Dant animos nobis sumpta nec arma manu.
Exigui numero tot in hostes signa movemus,
Caelestis fulti robore subsidii.
Nam cunctas hominum quamvis audacia vires
Concitet, ac contra te ferat arma Deum:
Non tibi par fuerit tamen ulla potentia, dextram
Numinis aeterni vincere nemo potest.
Amridae furias, atque orgia foeda Baalis
Dum propter pluviis imbribus arva carent:
Quem corui iuxta paverunt Charitis amnem,
Nunc Tyrio nutrit parva Sarephta solo:
Sidonis et praebet victum, modicaque farina,
Atque oleo, sed non deficiente, mihi.
Quae, me quod tecto, tua pectore verba recepit,
An'non digna fuit tristia nulla pati?
At mater, non iam mater, flens funera nati,
Infelix orbas sauciat ungue genas.
Omnia posse Dei est, nec sunt tua magne Creator
Nequiquam precibus numina prona piis.
Ergo o redde animam puero, fac frigida membra,
Depositum terra tollat et ille caput.
Fallimur? anne micant venae, dum corpore corpus
Tango, redit membris qui fuit ante calor?
Se movet en, vivitque puer: tu comprime fletum
Mater, et aeternum devenerare Deum.
In risum lacrimas, in vitam funera vertit,
Cui soli est omnis laus tribuenda, Deus.
Non ego turbator regni, nec causa perire
Isacidum populo deficiente cibo.
Impius ipse suas urbes perturbat Achabus,
Ipse malum genti comparat, ipse famem.
Cum colat incestis gaudentia numina sacris:
Cum violet legis foedera sancta Dei:
Sidoniae vatum cupiat placuisse maritae,
Squalida quo tellus ista, cruore, fluit:
Scilicet haec meruit non omnia crimine, culpam
Illius et gravior poena secuta fuit?
Tu tamen utilibus, nondum peccasse fatentis
(O' bonitas) pluviis arva rigare paras.
Elicuisse quidem, mystarum turba Baalem
Docta, sacris imbres se quoque posse putant,
En ut demissis aram ceruicibus ante
Murmuris obscuros dant sine mente sonos.
Procubuere: genu perreptant supplice terram:
Immundis figunt oscula cespitibus.
Ingeminant, cultris laniantes brachia: nobis
Prona Baal, tua sint numina prona Baal.
Stulti, qui non est usquam, quibus esse putetur,
Et quas non audit, posse valere preces.
Nec clamare tamen cessant: contentius ergo,
Sublataque magis voce vocate Deum.
Aut tardas fallit horas sermonibus, angit
Aut illum magnae cura molesta rei:
Forsitan aut dormit: procul a patriave profectus
Cum sit, vestra cadunt verba ferenda notis.
At mihi Thariadae patris, est quibus ortus ab illo,
Saraidaeque Deus, Isacidaeque Deus:
Dexter ades precor, et da pignora certa, proberis
In populo solus quis Deus esse tuo.
En quam Cissides Carmeli vertice quondam
Dicitur hic aram constituisse tibi:
Tot numero saxis stat te mandante refecta,
Quot nati Isacida turba fuere patre.
Ligna superfusis madefactaque sustinet undis,
Ossaque mactati pinguiaque exta bovis:
Ipsa scrobes aram quae circum ducta, repleta
Tota fluit, liquidis tota redundat aquis.
Fallimur? an tonuit modo tempestate serena:
Personat aethereo quantus ab axe fragor?
Exta, struem ligni, lapides cum puluere, et ipsas
Num caeli subito flamma vorabit aquas?
Sic, o sic fiat, mentem mutatus ut iste
Te populus solum rite pieque colat.
VIuere poena mihi, cur o mea funera differs,
In tantisque venis mors mihi lenta malis?
Incensus magno divinae laudis amore,
Quae non pro patria lege pericla subii?
Sed frustra, me, me miserum: da ponere vitam
Magne Deus, liceat dedoluisse semel.
Non est Thesbites melior maioribus; illos
Quae tulit hora, precor, me quoque summa ferat.
HIc quid ego? miseris repleo loca sola querelis,
Et reddunt gemitus concava saxa meos.
An mihi non fletus iustissima causa Creator,
Isacidae quod te deseruere tui?
Discessere tuis furioso a legibus ausu,
Et celebrant alios turba profana deos.
Evertunt aras, iugulant tua sacra colentes:
Quaque patet, vatum sanguine terra madet.
Ipse quidem legis, Genitor, flammatus amore,
Flammatus magno laudis amore tuae:
Occlusi precibus caelum, ne nubibus actus
Caeruleas ater funderet imber aquas.
Rursus et elicui pluvias, cum lapsus ab aethra
Saxa, ignis, latices, ligna bovemque cremat.
Mactatos vates et mystas adde Baalis,
Qua rapidas Chison in mare voluit aquas.
Ista quotam partem tamen o movere? minusne,
Proh scelus Isacidae numina vana colunt?
Solus ego supero, qui te, tua verba professus,
Non dubitante Deum speque fideque sequor.
Sidonis heu saevos cui nunc denuntiat, enses,
Et fera Thesbitae caede litare parat?
Talia ferre Dei? sed venti tantus ad aures
Unde mihi, rumpens saxa petrasque, fragor?
Non Deus in vento est, at quo concussa tumultu,
Et gravido tellus corpore mota tremit?
In motu non est terrae Deus: omnia vastans
Quantus et hic ignis? sed nec in igne Deus.
Ecce autem lenis iucundae sibilus aurae,
Omnia quam placide, qua venit ille, fovet?
Agnosco, ventrorque tremens tua magne Creator
Numina: quoque vocas, te comitante sequor.
Maxima, summe Deus, nostrum fiducia patrum
Te casta Dominum qui coluere fide:
Qui caeli rapidum moderare volubilis orbem,
Imperio terrae cunctaque regna premis:
Cuius habet summas immensa potentia vires,
Fine carens robur dextera cuius habet:
An non his olim pepulisti sedibus arva,
Culta Palaestini qui tenuere soli?
Quo terrae verax promissae pinguia patri
Thariadae, nobis rura habitanda dares?
An non te mandante dein labentibus annis,
Isa"c"?ida Solomon de genitore satus:
Ista tibi posuit celsis operosa columnis
Templa, Sionaeo rite dicata iugo?
Pollicitus quibus es: populi te rebus in arctis
Exauditurum vota precesque tui?
Hostis et in fines seu nostros irruat: aegris
Corporibus veniat tabida sive lues:
Seu tenerae primis segetes moriantur in herbis,
Semina nec iusto foenore reddat ager:
Denique nos quodcumque malum, quaecumque fatigans
Aspera sors miseros difficilisque premat:
Te fore propitium, nec, tristia damna levando,
Passurum indigna clade perire tuos?
Ergo Moabitae, pubesque Ammone creati,
Intonsus populi quosque Seirus arat:
Isacidis quorum non est transire per agros,
Perdere non urbes te probibente datum:
Digressi Nilo quo ductu Mosis Idumes
Tempore palmiferas circumiere plagas:
Cum faciant nobis male grato milite bellum,
In captoque locent castra cruenta solo:
An ne impune ferent, nos an patieris inultos?
Praesidio nec erit gens tua tuta tuo?
Nos certe dubios nunc mens animusque relinquit,
Consilium tantis cedit et omne malis.
Quantulae enim nobis, inimica tot agmina, vires,
Conserta valeant quae superare manu?
In te spes miseris est, et fiducia, solum
Aspiciunt ad te lumina maesta pater.
Ne vero trepidis igitur ne defice rebus,
Debeat ut totam se tibi nostra salus:
Et tibi grata, tuae celebrans praeconia famae,
Lingua, sonet laudes tempus in omne Dei.
Turbinea raptum caeli per aperta precella,
Flammiferis vatem vidimus ire rotis:
Sic nos Isacidum columenque, salusque relinquis?
Sic, cum clamabam, nos fugis alta petens?
Vidimus, et maius sentimus pectore numen:
Auctior Heliae spiritus intus agit.
Nunc repedoque domum, delapsaque pallia vatis,
Iordanis findam quis vada plena, gero.
Unda quid hoc vero, quod non percussa recedit?
Nunc es Thesbitae, nunc ubi magne Deus?
Sed rursus feriam: Deus hic, Deus ecce: recurrit,
Et dat discretas fluminis unda vias.
QUid faciemus? ait perculsa mente minister,
Ex omni Dothae moenia cuncta videns.
Scilicet effugii quod non spes ulla relicta,
Iam iam deden dum me putat esse Syro:
Qui, quod Ioramus, Samares cui regia paret,
Illius insidias me monitore cavet:
Misit ut abripiar, currusque equitesque: noceri
Non posse ignarus, quem tegit ipse Deus,
At quae caligat circum puero eripe nubem,
O Deus, ut clara luce videre queat:
A nobis plures quam stent quod ab hoste: vides'ne
Ut nos circumdent ignea castra puer?
Ecce vides: tutos nos defensoribus istis,
Ne qua laedamur, num dubitare potes?
Sed prodire libet nunc o nunc obice nubem,
Ne cernat captis mente oculisque viris,
Insidias, hinc ut Samares sub moenia ducti,
Non mihi, sed videant se posuisse sibi.
Ah Deus Hebraeae gentis, cui dicit Ionas
Quod mare quod tellus paret, et ipse polus:
Heu quianam tantis tumverunt aequora ventis,
Et feruent imis stagna refusa vadis?
Hinc pugnat boreas, illinc Nabathaeius Eurus,
Hinc Navim Zephyrus verberat, inde Notus.
Eripiunt nubes caelum, descendit in aequor
Aethereis mixtus plurimus ignis aquis.
Scilicet occidimus, nec iam spes ulla salutis,
Mergitur et tumidis naufraga puppis aquis.
Se propter Ionas nos tempestate fatetur
Iactari, quod te fugerit ipse Deum.
Quin iubet ut sese, pontus quo finiat iram,
Spargamus tumidi caerula in alta maris.
Hunc propter miseri sed ne pereamus, et o ne
Insontis vindex sanguinis esse velis.
Proiectus pereat, siquidem meruisse fatetur:
Non haec eveniunt te sine summe Deus.
Stabit et ergo Ninos, Deus, et mea dicta ferentur
Irrita, clementer te miserante malos?
Hoc erat, hoc illud patria tellure morantis,
Dicere Amithaei lingua quod ausa fuit.
Hoc erat, et volui quare conscendere puppim,
Et fugere a facie per freta longa tua.
Namque bonum noram, facilemque remittere noxas:
Si modo peccati paenituisse vides.
Quo mihi iam vitam? me me, ne talia cernam,
O potius macta: mors mihi munus erit.
Iure dolere negas? sed laesa cucurbita languet
Cur quoque tam subito, quae modo talis erat?
Quam miser a vento, quam solis torreor aestu?
Mors ades obscura cincta caput nebula.
Rursus at accusas, iam me non iure dolere,
Et scelus agnosco, confiteorque meum:
Una nata fuit, periitque cucurbita, nocte
Nec curae studio culta, nec aucta meae:
Et tamen, ut leto cupiam finire dolores,
Hac moveor, moveat nec Ninos alta Deum
Milia qua degunt tot, qui dignoscere nondum
Quae sit dextra sciunt, quaeve sinistra manus.
QUi regis aethereos tractus, terrasque, fretumque,
Criminibus populi maxime laese Deus:
En quae monstrabas seri sub imagine cordi,
Locustae ingluvies gramina dira metunt.
Hoc quid signari, nisi tristia tempora, credam,
Cum miseras hostis depopulabit opes?
Parce sed o: Iacobaeos quis sublevet? eheu,
Qui sunt turba nimis parva relicta super.
Consumpsit pelagus, partemque voravit agrorum,
Quae venit verbo flamma vocata tuo.
Hostiles hoc quid tandem nisi denotat ignes,
Cuncta quibus late tecta cremata ruant?
Parce sed o: Iacobaeos quis sublevet? eheu,
Qui sunt turba nimis parva relicta super?
Nos miseros, ausi getis dominumque patremque
Isaciae summum deseruisse Deum.
At placare tuis, facilisque bonusque remitte
(Nam peccasse piget) crimina foeda pater.
Tristia damna leva, pressis belloque fameque
Dulcia iucundae tempora paciscant.
Sic pingues aris labiorum grata feremus
Te nobis, tauros, turba favente tuis:
Assyrios nec opem reges poscemus, et ultra
Auxilium nobis non feret alta Ninos.
Non ultra praedas, non impia castra sequemur,
Non frenis fortes impedientur equi.
Sed nec divorum simulacra colemus, opusque
Dicemus, fecit quod faber, esse Deum.
Unica pupillis fiducia, summa salutis
Tu spes, tu miseris portus et aura pater.
HOC quid io? quonam rapior dissedere caelum,
Subnixum solio conspicioque Deum,
August is trabeae sub cuius syrmata plantis
Ultima delubri tecta sacrata replent.
Grex astat senis supra caput igneus alis,
Os binis, binis queis tegit ille pedes.
At vacuum binis se tollit in aera, magna
Et canit, et caeli culmina voce sonant:
Sanctus io sanctus, sanctus ter et optimus, atque
Maximus, est, fuit et semper eritque Deus.
Illius et terras, et lucida sidera caeli
Complet, et armipotens gloria fine caret.
Tecta tremunt, caeco involuuntur et omnia fumo,
Hei mihi, cui magni numina visa Dei,
Non mundis cum sim labiis, non munda malosque
Labra, homines vitam, sunt quibus, inter agam.
Ecce sed ex ara carbonem sorcipe sumit,
Et volat huc genius, tangit et ora mihi.
Tangit, et: A te, inquit, iam nunc tua culpa recedit,
Gratia fit noxis criminibusque tuis.
En igitur, quoniam quem possis mittere quaeris
Ad populum, promptum me tibi magne Deus.
Audiet is tamen, et quo non intelliget usque,
Quo cernet tandem, nec sciet usque pater?
Obtuso torpent hebetes in pectore sensus,
Sunt aures surdae, lumina luce carent.
Nimirum ne si videat, si praebeat aures,
Atque notet memori pectore verba Dei:
Mutetur, tandem stabilique salute potitus,
Te facilemque habeat, propitiumque patrem.
Nunc fient vastae viduatae civibus urbes,
Procumbent pulchrae, tecta superba, domus.
Vir mulierque focis exturbabuntur avitis,
Squalebit sento terra relicta situ.
Turba tamen sed erit super exiguissima, quercus
Depositis veluti nuda relicta comis.
Hinc se subiciet quam sancto termite palmes,
Crescet et aeternis fetibus usque Deo?
Apprensum qui me seducis, et ire Creator,
Est pede qua plebis semita trita, vetas:
Mentibus heu quanta est, caligo sequentibus annis
In populi obtusis, noxque futura tui?
Promissus quando nostros migrabit in artus,
Et coram praesens Emmanuelus erit.
Ille quidem sanctus, sanctos sua verba professos,
Et iustos reddet cognitione sui:
Acta odiis sed eum velut exsecrabitur hostem,
Gens Iacobe tuo semine nata Pater:
Hortator scelerum qui sit, qui iura sacrorum
Et leges violet, seditione potens.
Qui dabit ergo aliis, adimet vitamque salutemque,
Exitiumque suis perniciemque feret:
Illisus saxum, lapis impactorius, in quem
Et laqueus multi praeda repente cadant.
Plura vetas, et vis arcanis codice clauso
Inscripta oracli verba manere notis.
Magne latentis at o genitor cui cognita soli
Causa voluntatis, iudiciique tui:
Discipulis legem nostris, et verba salutis
Obsigna, veram notitiamque tui.
Exspectent mecum, quem non agnoscet Iudae
Progenies, missum caelitus esse sibi:
Qui turba puerum veniens stipante, probabit,
Se numen factis clarus habere suis:
Cuius in adventu fugiet temerarius error,
Nec Dagon usquam nec Chamus ullus erit.
Hunc praeceptorem, servatoremque sequantur,
Afflati sacro numine corda tuo.
Ut tua notificent secreta minoribus, illis
Et monstrent certae rite salutis iter.
HEu saevus quantas in nos equitumque cateruas
Hostis, et innumero milite signa movet:
Tingat ut in festus nostro sua tela cruore,
Et tenues terrae depopuletur opes.
At tu magne parens, nostros miserate labores,
Ne tam praecipiti tempore differ opem.
Adsere nos vindex, illo fortisque tuere
Quo dextrae invicto robore cuncta potes.
Omnia plena metu, sint omnia plena tumultu,
Ultrici carpes qua pede victor iter.
Turba velut segetum locustas rustica pestem
Conficit, aut muscas fortior aura fugat:
A te sic fusi subito sternantur ut hostes,
Et dent femineae turpia terga fugae.
Nunc tua carmen erit bonitas mihi magne Creator,
Quae patimur miseri damnaque nostra querar.
Quae regio nescit, quae gens non munera novit,
Isacidis quondam quae tua dextra dedit?
Quos tibi non virtus, meriti non gratia, dulcis
Sed tuus erga illos conciliavit amor.
Non est, dicebas, usquam mihi carior ulla,
Quam sata Thariadae semine turba patris.
Omnibus hos fortis prohibet mea dextra periclis:
Fraude quod illorum linguaque corque vacat,
Hos violat quisquis, laedit mea numina: quantum
Offensi et valeat sentiet ira Dei.
Dicta secuta fides: texit tuus angelus illos,
Pro populo praesens in statione tuo:
Ereptisque malis defendit cuncta pericla.
Nemo nocere potest, queis favet ipse Deus.
Cara sinu veluti gestat sua pignora mater,
Portata est gremio gens tibi nostra tuo:
Turba nec ulla potest tantum se dicere amatam,
Est a te populi quantum adamata tui.
Quod si te quando laesissent, spiritus esset
Illorum offensus criminibusque tuus:
Non impune quidem tulerunt, tua vindice dextra
Praeteriit iustum nec tamen ira modum.
Sed memor Amramidae, meritis licet ultima, numen
Lenis eras facili mite favore Pater:
Res populi erectus lapsas reparare: solebat
Candidior pulsis nubibus ire dies.
At nunc o bonitas, ubi nunc tua sancte Creator
Dextra, patres gentis prompta iuvare tuae:
Quae populique gregem, gregis eripuitque magistros,
Ceu maris e fluctu, terra Chamaea tibi?
Nunc ubi sacra dabas qui flatus munera, Mosen
Ducebasque tuis ipse tenens manibus?
Cuius Erythraei iussu maris unda recessit,
Praebuit et tutas per vada sicca vias.
Per quae, sicut equi celeres percurrere campum,
Aut quae pascuntur laeta per arva boves:
Te gressum populus praeeunte impune ferebat:
Tanta tuae virtus, gloria tanta, manus.
Aspice sidereo caeli de culmine, sedis
Est ubi sacratae regia celsa tuae:
Aspice, tam lentus sperni sua nam quid ab hoste
Impetus ille feret numina sancta tuus?
Cur tua quae miti nos amplexata favore
Ante fuit, nunc sit gratia dura pater?
Non nostrae Abramus nos novit originis auctor,
Nil scit de nobis Isacidesque senex.
Tu pater es, nostrae vindexque salutis, ab aevi
Principiis vere nomen utrumque tenes.
Te patiente malus quare nos abstulit error,
A te monstratum ne tereremus iter?
Cur animos durare sinis, ne iussa vereri,
Atque minas discant pertimuisse tuas?
Parce pater, placare tuis, tua desinat ira,
Rursus et o populi sit tibi cura tui.
Quem vitiis foedum propriis, sed lege, sacrisque
Sanctum, nunc hostes in ditione tenent.
Et proculcantes pedibus loca sacra profanis,
In templo faciunt omnia monstra Dei.
Unde fit, ut simus nuper tua dicta Creator
Turba, eheu populi quanta ruina tui?
Ut quondam, de te nondum cum nomina nobis:
Nec regni gens haec pars foret ulla tui.
Ut Deus in gratiam receptos tueatur et defendat. Is. 64.
NOstra Deus cuius spes est sub numine, solus
Qui mare, qui terras, et supera alta regis:
O' utinam rupto descendas aethere, montes
Soluantur vultus, ceu vapor, ante tuos:
Quem multa latices feruentes igne rehalant,
Dum magis unda aestu rara fit, atque magis.
Ut discant hostes tua quanta potentia, gentes
Et metuant numen cor de micante tuum.
Non aliter, quam cum saevi post fata tyranni,
Qui rubri factus piscibus esca maris:
Omnibus audita est terris tua gloria, colles
Et tumidi vultu delicuere tuo.
Non exspectatum, quibus es, fiducia solus,
Praecipiti auxilium tempore ferre tuum est.
Tot bona promittens, et numine talia fretis,
Qualia nullius dicere lingua potest:
Qualia non oculo cuiquam percepta, nec aure,
Nec tacita fingi qualia mente queunt:
Ultro tum (quem non lucis meminisse beatae,
Tam placidi iuvet et facta referre Patris?)
Ultro aderas tibi se quibus unica cura placere,
Et sanctis magnis passibus ire vias.
Nec vero (vivit tam non sint crimine, vere
Quodque Deo placeat non habet ullus homo.)
Non etiam iratus tum nobis iure fuisti,
Punitus rigida facta proterua manu.
Flexa tamen, quamvis gravis, est ad mitius ira,
Tristia sunt opibus damna levata tuis:
Munere nostra tuo sua crimina fassa doleret,
Nimirum quod se vita fuisse malam.
At nunc (o miseros) nihil est immundius illa,
Nil quicquam nostro pectore turpe magis.
Quales femineo maculatae sanguine vestes,
Quem toties crudum menstrua luna ciet:
Talia sunt, fieri quae praestantissima possunt,
Spurcati fructus pectoris acta mali.
Nostra tui flamma languescunt membra furoris,
Atque magis foliis arida facta cadunt.
Auferimur rapido vitiorum turbine: nemo
Irato precibus excutit arma tibi.
Subtrahis a nobis placidi tua lumina vultus,
Ad nihilum propter crimina vita redit.
Quem tamen hisce malis pones rex maxime finem,
Qui Pater es solus cura, salusque tuis?
Nos argilla, Deus tu fictor: nos tua cunctos
Dextera de facili cespite composuit.
O' opus ergo tuum miserans, tua tela reconde,
Nec sit ad extremum saevior ira tenax.
Crimina nostra bonus tandem obliviscere: solos
Nos, memor, e cunctis gentibus esse tuos.
Urbs augusta iacet, populis dominata superbis:
Pulchra Sionaeo vertice tecta iacent:
Ferre, decus nostrum, quo tura precesque parentes
Consuerant, ussit barbara flamma domum:
Omnia praecipiti perierunt lapsa ruina,
Et subito casu est tota sepulta salus.
Haec adeone feres lentus mala, nostra tuoque
Aeternum durus damna furore premes?
ARmorum bellique potens, quo vindice gentis
Nititur Isacidum, quae tua cura, salus:
Quem super astriferi sinuosa volumina caeli,
Fert humeris volucris concio sancta gregis:
Et tamen hic praesens Cherubos premis, alta columis
Quo tibi templa patres constituere loco:
Quem sine principio mundum sine fine tuentem
Terrarum reges, turba ducumque tremunt.
Nunc o te nostras Deus exaudire querelas,
Ad mea te vultus flectere verba precor:
Dum tibi sanguinei convicia foeda tyranni
Commemoro, impuro, quae facit ore Deo.
Te'ne tua Achaside de fendant numina, Marte
Diruta ne nostro moenia vestra cadant?
Scilicet haud ita sunt vires experta meorum,
Quae nobis victas regna dedere manus:
Ut vos Assyriis tutos credatis ab armis,
Nescio quo vestro posse manere Deo.
Qui licet ipse suis manibus te protegat, ipse
Auxiliumque tibi, praesidiumque ferat:
Urbe tamen vestra potiar, delubraque templi
Tradentur ducibus, captaque sacra meis.
Haec dicta, haec audi temeraria, num ina lentus
Sic tua contemni nec patiare Deus.
Atque Ninon, fateor, reges quicumque superbam,
Assyrii sceptrum qui tenuere soli:
Milite regna suo vastantes plurima, multis
Victorem populis imposuere pedem:
In cineresque deos flamma vertere, quod essent
Non dii, sculpta hominum sed simulacrae manu:
Nec se quae possent tutos praestare, nec hostis
Cultores telis eripuisse suos.
At te qui solum colimus Dominumque patremque,
In cuius nostra est vita salusque manu:
Ne patere ut simus scelerati prae da latronis,
Pro populo pugna sed Deus ipse tuo.
Edocta ut tandem, latas qua caerulus ambit
Oceanus terras, omnia regna sciant:
Et tibi fidentes nun quam sine vindice, nullum
Et nisi te solum, qui iuvet, esse Deum.
Heu Vates aegro nigram denuntiat horam:
Ad quem me vertam, te nisi, magne Deus?
O' me, me miserum: si vitam puriter egi,
Si regni iuste tradita sceptra tuli:
Aspice, cuncta potes: dextram mors atra rapacem
Et dic abstineat, quae venit ante diem.
O lux infelix, perierunt gaudia nostra,
Luget humus, maerent oppida, rura, domus.
Semina surripiunt locusta, hirsutaque campe,
Brucus et arva, vorax curculioque metunt.
Foedatae messes, ficus, pomaria, vites,
Destructae cellae, farrea versa iacent.
Bruta gemunt, plorantque boves, lacrimantque bidentes,
Sufficit et nudum pabula nulla solum.
Herbosos saltus populator perdidit ignis,
Dedidicere alveos flumina sicca suos.
Officium templi quorum delubra tueri,
Centone induti, fletibus ora rigant.
Non fertum, non fit sacra libamen in aede,
Primitias nullas accipit ara Dei.
Quid moror? hortus erat quae sicut Edenius olim;
Vasta iacet tellus nostra, relicta iacet.
Ad te sed recipis qui tota mente reversos,
O' numquam miseris non bonus alme Deus:
Pectora, qui dicis, non vestes scindite, fiat
Sic gravis ut laesi mitior ira Dei:
Sis bonus, aruorum tandemque interfice pestes:
Sis bonus, et populi sit tibi cura tui.
Cur tua sors risus, cur simus fabula, nostra
Et gentes saevo sub pede colla premant?
Non sana tibi cur, insultent voce, rogentque
Nunc est Isacidum, nunc Deus ultor ubi?
ET tamen aspicient ad te mae lumina, pendet
Cuius ab auxilio spes mihi tota, Deus.
Tu nostras audis inter convexa Creator
Sidera propitia, quas damus, aure, preces.
Quisquis es, insultas qui cladibus impie nostris,
Desine: pro servo stat Deus ipse suo.
Non adeo cecidi casu percussus acerbo,
Ut tacta nequeam surgere rursus humo.
Nec sic in luctu iaceo, tenebrisque, salutis
Ut mihi non faculam praeferat ipse Deus.
Offensi Domini non iram ferre recuso,
Quam vitiis movi, criminibusque meis.
Nec me fine tamen dempto premet ille, benignus
Nostraque divina damna levabit ope.
Quin causam nostram disceptabitque, vocato
Et dabit e tenebris posse videre diem.
Gaudia tum laeta capiam quae mente, licebit
Cum mihi iustitiae cernere facta Dei?
At gens tabesces confusa inimica pudore,
Quae mihi quem iactas, nunc Deus, inquis, ubi est?
Aspiciamque meo quas pendes lumine poenas:
O' calcanda velut, turba scelesta, lutum.
THariadum, patris ac nati, sanctique nepotis,
Illorum iustae stirpis et alme Deus:
Qui caelum virtute tua, terramque creasti,
Quicquid et haec rerum, quicquid et illud habet:
Qui facis ut fines non exeat aequoris unda,
Vasta tenet clausas quas et abyssus aquas:
Ut tua testentur sit quanta potentia, quantum
Quod Deus aeterno tempore robur habes:
Ac discant omnes ad finem solis ab ortu,
Et metuant numen corde micante tuum.
Nam gravis ira tua est, atque implacabilis illi,
In facinus spreto qui ruit omne Deo.
Maxima sed contra finem clementia nescit,
Promittit verax quam tua lingua piis.
Ut nil est maius, nil te sublimius uno:
Sic bonitas tanta est, quantus es ipse, tua:
Iustitiae bonitas meritas quae temperat iras,
Invitaque iacit fulmina rara manu.
Quinetiam statuit tempus, spatiumque redire
Ad se, quos prava mente fuisse pudet.
Irrogat et quamvis mulctam, miserata paterna
Illa tamen poenas pro pietate levat.
Non Deus es capias hominum qui gaudia morte,
Et veniam nulli non tribuisse soles.
At non Thariades, non hac eguere parentes,
Saraidesque senex, Isacidesque senex.
Nam quo laeserunt te crimine, numen habere
Offensum facto quo meruere tuum?
Ipse sed o merui, numero superata profundi
Peccatis cuius cedit arena maris.
Auctor ego Isacidis externos quaerere divos,
Auctor ego legis rumpere frena tuae.
Te spreto, colui solemque et sidera caeli,
Factorisque loco res mihi facta suit.
Idolis aras, lucos, delubra sacravi,
Victimaque immundis concidit icta focis.
Lustravi natos flammis, traiecta per ignem
Pignoraque impuro nostra dedi Molocho.
Pro te consilium sagasque, magosque rogabam,
Aeriae pro te voce monebar avis.
Mactavi vates Domini praecepta ferentes:
Sanctorum Solyme sanguine tota madet.
Quid moror? admisit non quisquam e gentibus unquam
Crimina, suscepi quot sceleratus ego.
Hinc mihi poena gravis, valida vinctoque cathena
Nec mihi luce quies, nec mihi nocte venit.
At submitto genu iam cordis, pectora plangens,
Mente tuos supplex voluor et ante pedes.
Peccavi, fateor, peccavi turpiter, eheu
Sulpureo meritus fervida stagna lacu.
Tu clemens placidusque parens miserere Manassis,
Qui luat aeterna crimma morte veta:
Tristia vincla leva, validas diffringe cathenas:
Ira sit o dempto cur tua fine tenax?
Indignus, fateor, precor haec te magne Creator:
Sed veniam indignis res dare digna Deo est.
Sic celebrabo tuas laudes, tua nomina dicam,
Effectus meritis tempus in omne tuus:
Quem caeli venerans exercitus omnis adorat:
Quem dempto laus, et gloria fine decent.
Quo tamen usque Deus te voce gemente precabor,
Numina erunt precib nec tua prona meis:
Quonam de saevo querar usque furore malorum.
Auxilium nobis nec tua dextra feret?
Cur sinis ut videam tot damna, tot impia facta,
Facta, tuo quae gens nomine dicta facit?
Me spectante alius cur circumscribitur, eheu
Inque malas artes area tanta patet?
Vis pro iure, valent plus aequis legibus arma:
Non habet his terris fasque piumque locum.
Candida de nigris fiunt, candentibus atra:
Regnat ubique malus, sanctus ubique iacet.
At vos quanta mali, quam tristia damna manebunt.
Suppliciis vestris invigilante Deo?
Luminis in cunctas aciem dimittite gentes,
Quaerite si factum tale quid ante fuit.
Res nova, res fiet invisa prioribus annis:
Res, quam vestrorum credere nemo volet.
In vos immittam gentem Babylone profectam,
Immanemque, inquit, terribilemque, Deus:
Quae populatur agros late, quae diripit urbes,
Occupat insana non sua tecta manu:
Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas,
Quae saevo, si quid iusserit, ore tonat.
Cuius equi vincunt pernices tigridas, acri
Et quam nocturni sunt magis ore lupi.
Utque petunt aquitae rapidissima turba, videntes
Sub nulla positum putre cadaver humo:
Sic loca late equites discursibus omnia complent,
Quodque vident, sternunt, quod rapuere, trahunt:
Undique cogentes captos, velut Eurus arenam,
Quae pelagi curuo littore sparsa iacet.
Ipse duces spernit crudus, regesque tyrannus,
Et ridet valida moenia structa manu.
Nec mora, suggesto concluditur aggere murus,
Hosticus et misera saevit in urbe furor.
Qui tamen inflato tribuet cum pectore divis,
In vos quae faciet, numinibusque suis:
Corruet o quanto detectus culmine, factus
Iudicii exemplum, iustitiaeque meae.
Haec Deus offensus: nec adhuc veniamque rogamus,
Sollicito tales et damus ore preces?
Sancte tuae pater ah spes et fiducia gentis,
Interitus expers principioque carens:
Iniusta ne sis petimus crudelior ira,
Deleto populi nec genus omne tui.
Puniat, haud perdat: non ensis, virga sit hostis,
Impia qua serias crimina nostra Deus.
Lumine divino nil credit purius esse
Nostra, nec ulla pati facta scelesta, fides:
Fers tamen impuros, sinis et regnare superbos,
Aque viro perdi deteriore malos.
Praeda sumus lato pisces velut aequore, nassam
Extractos hostis congerit inque suam:
Congerit, in spoliis gaudens, dat thuris honores,
Ob praedam nassae sacra facitque suae.
Ergone perpetuum gentes spoliabit, et illo
Semper erunt miseri qui feriente cadant?
QUi caelo regnans hominum rerumque repertor.
Iustitia frenas inferiora tua:
Inclita qui norit quae sint praeconia famae,
Quaeque tuae laudis gloria sine caret:
Quis te summe Pater, rexque augustissime, quis non
Horreat, et iusto mentis honore colat?
Certe ego cum repeto, quorum mihi cana senectus
Est auctor, dextrae maxima facta tuae:
Te numenque tuum metuo, venerorque, sit inde
Tantaque quae fecit colligo quanta manus.
Tu, cum per tumidas agitur sors nostra procellas,
Et iam puppis aquas naufraga, iamque bibit,
Non quassata ratis convulsae membra relinquis,
Non importunus praecipitata premis.
E' mediis servare malis, tua littora tuta
Et dare dextra potest, et dare dextra solet.
Quod ne quis dubitet, annalibus eruta sacris
Quae facient certam, quantaque gesta fidem?
Thariadas duri retinebant vincla tyranni,
Nilus ubi Aegypti fertilis arva rigat.
Iamque videbatur spes nulla relicta salutis,
Exilio nullus, servitioque modus:
At tu fecisti tota lugente Canopo,
Non modo ne nodis crura ligata forent:
In loca fecundis verum quoque pinguia glebis,
Quosque Palaestinus dives habebat agros:
Perque Paranaeos saltus, per et hostica regna,
Munist i nobis, qua graderemur, iter:
Res tales tantasque gerens, tua maxime vindex
Ut duplicem implerit maxima fama polum:
Iuerit et laudis per cunctas gloria terras,
Qua sol occiduus, qui facit ortus iter.
Ipse quidem superis qualis quantusque videris,
In populo non es visus adesse tuo:
Nam maiestatem numquam mortalia possunt
Lumina, praesentis sustinuisse Dei.
At lux ut pro dirradiati spicula solis.
Cum pressus eaecis nubibus ipse latet:
Sic tua dextra micans operum fulgore, tenebris
Non passa est numen delituisse tuum.
Iratum phariis vel cum praecederet oris,
Dans violenta hosti tristia damna lues,
Et comitaretur te mors pecudumque hominumque,
Nullaque non esset funere maesta domus:
Qua vel Erythraei pelagi rubet unda, Pharonis
Obrueres tumido castra ducesque freto:
Ut qui, ceu montes qui tangunt astra, superbum
Condebant inter nubila celsa caput:
Submersi, saeclis essent documenta futuris,
Quantum hominum praestet viribus ira Dei.
Nam quod Chusanis magalia tantus agebat,
Et Madianitidum territa vela metus:
Quid causae tandem, quid erat, nisi maxime rerum
Quod nobis aderas in statione Deus
Utque prius fuerat disiecta per aequora vecto,
Curribus in nostris palma relata tibi:
Sic tunc contendens promissum fortiter arcum,
Spargebas certa spicula certa manu.
Non deserta Arabum sterilis consurgit aratro
Arva per, aut soles eruta cernit humus:
At quater ipse tamen denis sine frugibus annis
Pavisti aetherea milia multa dape.
Quid loquar, ut virgae cautes eruperit ictu
Currenteis largi fluminis instar aquas?
Feta ministraret cum nullos terra liquores,
Ureret et sicca guttura fauce sitis.
Nec vero Pharia nostris regione tulisti
Adversis duro tempore rebus opem:
Nec vero auxilio, Sinae loca vasta colentes
Texisti clemens, praesidioque tuo:
Et non Iordanis discluso flumine, quando
In fontes versa est unda supina suos:
Nos tutela tui servavit numinis, hostes
Praesentique inter dextera iuvit ope.
In quos cum rueres, quis nescit ferre trementes
Incursum montes non potuisse tuum?
Quis nescit valles, quis campos, flamina, fontes,
Attonita ingenti debilitata metu:
Non ullus, fassis gelidum pallore timorem
Regibus, in trepido pectore sanguis erat.
Tollebat palmas, tollebat ad aethera voces,
Cum ducibus populi territa turba suis.
Iam nobis ausi qui sunt obsistere, contra
Armaque vaesana ferre scelesta manu:
An non fregisti victor, ceu sole calente
Turba terit messes rustica triticeas?
Non modo Nunides quo fortis tempore regum
Invicto pressit colla superba pede:
Solque suum cursum naturae iure represso,
Ac vos lunares sustinuistis equi:
Non modo, quo lapidum caelo iaculatus es imbres,
Vin dice torsisti flammea tela manu:
Quo sunt mactati tot milia, cana cruore,
Ut Meri fuso decolor iret aqua:
Occubuit sed et Heberidos cum sisara dextra,
Et pressit clavo tempora fixus humum:
Cum Gedeon iussus cultus abolere Baalis,
Paruit, et spoliis plenus ab hoste redit:
Quam vita, magnus, plures qui morte peremit.
Pro populo Samson cum tulit arma suo:
Ipse Palaestinos vel denique contudit hostes
Helcana cretus qui genitore fuit.
At simul imperii ratio mutata, ducumque
Est regum sceptro tradita sumina loco:
Si peterent, illis ad opem tua prompta serendam,
Auxilium quo non tempore dextra tulit?
Neu referam cunctos: an non tibi rebus in arctis
Isacides semper maxima cura fuit?
An non conficiens te bella favente, coegit
Captiva reges vincula ferre manu?
Testis Idumaea est, tellus Ammonia testis,
Quoque Palaestinam, qui Syriamque tenent:
Ceu capite orbatae, trunco quae corpore regni,
Hebraeum gentes sustinuere iugum.
His ergo quando constat, te tempore tristi
Et posse, et populum velle iuvare tuum:
Numina nunc etiam tua sint praesentia nobis,
O pater, o populi cura salusque tui.
Aspicis, Assyrius quanta feritate tyrannus
E' nostra praedas gente cruentus agat:
Ut quasi tempestas, armorum turbine sternat
Omnia, ludaeae qua patet ora plagae.
Nec satiatus eo: ceu sit qui talia iusto
Aspiciat vultu, nullus in orbe Deus:
Insuper insultet damnis, miseranda superbus
Imposito calcet fataque nostra pede.
Hic igitur, sedes saevi Babylonque tyranni,
Sentiat ultorem post caput esse Deum.
Iniusti capiat iustissima praemia belli:
Ut pereat, quo nos perdidit ille modo.
Perdidit heu, populo vestigia nulla relicta
Ut iam sint decoris, quod fuit ante, tuo.
Victor equus quondam, nunc palmae oblitus honores,
Vix genua in medio, vix trahit aegra luto.
Deficiunt ipsos vires: iacet inclita virius:
Hostis et ante pedes gloria nostra iacet.
Que cum sit qualis, qualis fueritque recordor,
Et subeunt animo tempora prisca meo:
Incolumis regno cum res ludaea maneret,
Curreret et solido firmior axe rota:
Pectoris heu maestas exest mihi cura medullas,
Duraque tabificus contrabit ossa dolor.
Non iuvat ora cibus: tristem diffundere uvitum
Nec mihi luce libet, nec mihi nocte licet.
Fecisses utinam, ne quicquam tale viderem,
Venisset pridem funeris hora mei.
Non iam nunc patriae superesse, videndaque numquam
Cogerer assueti linquere tecta laris.
Hei mihi, post annos aliquot, cultoribus orbae
Quae terrae facies, quis status huius erit?
Non pingues oleae baccas, non pampinus uvas
Vitea, non ficus dulcia poma dabit:
Semina non quisquam sulcis committet aratis,
Cum spinis sterili surget avena solo:
Non stabunt validi plenum ad praesepe iuvenci,
Non pecus in laetis luxuriabit agris,
Sed quid ego queror haec? quasi respectura locumque
Sit populumque, Deus, non tua cura suum.
Respiciet: vatum quid enim sint irrita dictas
Et rediet nobis quod fuit ante decus.
Thariadae vindex promisso sanguine cretus,
Cum veniet populi maximus ille sui:
Res fortunata lapsas qui sorte novabit,
Utque suis currant aurea saecla dabit.
Hosticus ergo licet vastet furor omnia, possit
Nec quicquam nostris tristius esse malis:
Credite, tempus erit, misero quod corda dolore
Confectis, rursus gaudia summa feret.
Tempus erit, qui nunc ridet mala nostra, nec ullum
Saevitiae novit hostis habere modum:
Cum flebit, meritas cum pendet sanguine poenas,
Et mala quae nobis intulit, ipse feret.
Tunc iusta implebit praecordia nostra voluptas,
Maeroris toto pectore cedet onus.
Tunc cantus, animi laeti argumenta, sonabunt.
Icta pios reddet pollice chorda modos.
Cornigeri veluti camporumque ardua cerui
Transmittunt celeri, qua via nulla, pede:
Sic augusta tuae cantantum nomina famae,
Dum iuvat ad numeros mebra movere sacros,
Tramite nostra Deus celso vestigia duces,
Laetitiae aeternum nec modus huius erit.
Cognitus ergo, Deus, matris qui fingerer alvo
Ante, meos ortus et sacer ante tibi:
Invisi Helciades vatis num munere fungar,
Ignarus culte dicere verba sono?
Sum puer, et rudis, et linguae non utilis armis:
Res haec facundi postulat oris opus.
Ibis, ais, nec tu puerum causeris et annos,
Aut quod sit linguae gratia nulla tibi:
Ibis: pone metus, rumpensque silentia, fretus,
Edere ne dubita libera verba Deo.
En etiam pueri dignaris tangere linguam,
Et mea trado, inquis, verba sonanda tibi.
Iam nunc praefectus regnis, et gentibus ore
Interitumque geres, perniciemque tuo:
Subruet, exscindet tua vox sublimia, multo
Et lingua aequabit structa labore solo.
Excelso sternet, quae stant, a culmine, nostra,
Altius aedificans strataque tollet, ope.
Pareo, quodque iubes, baculi, bullantis et ollae
Ad populum posito visa timore fero.
Adsumus, immensi Deus auctor et arbiter orbis,
Carpturi rectas, te revocante, vias.
Tu Deus es solus populi: montana valete
Numina: tu populi: cura salusque tui.
Ah pudet actorum patribus sine fruge laborum,
Et toties sanctum non habuisse Deum.
Balantesque pudet pecudes, caesosque iuvencos,
Thuraque non iussis imposuisse focis.
Sordib is in foedis, ignominiaque tacemus,
Obruimur turpi dedecorisque nota.
Quae deber, constans non ullo tempore mansit:
Nostra cadit, cecidit lapsa paterna fides.
Haec'ne Deus pacis felicia tempora stulto
Quae finxit populi pectore turba sibi?
Quae promiserunt vates non vera locuti,
Iactantes vanis irrita dicta sonis?
En bellam nobis, bellam crudele paratur,
Tympana iam reboant, cornua rauca strepunt.
Dirus adest vastator, adest leo saevus, ab arcto
Indomitus, vertens omnia, turbo ruit.
Non tam praecipiti nubes venit atra procella,
Ut vastet nostros, quam volat hostis, agro:
Quadrigae cuius nimbis, levitate caballi
Et certant aquilis: et super ulla salus?
O' Solyme maculas et sordes elue: facta,
Ut tibi placetur, pone scelesta, Deus.
Perfidiae laesus ne poenas exigat ille,
Quae res quae tandem spem tibi stulta facit?
Mi vero tristi turbantur viscera motu,
Attonitum gelido corque timore micat.
Audio namque tubas, strepitantiaque arma, tumultu
Insano late concita terra tremit.
Eheu docta malas artes, ignara bonorum,
Ni mutes vitam, te mala quanta manent?
Aspiciunt certe solam tua magne Creator
Lumina, quae gratos nos facit una, fidem.
At tibi de tanto populo quis credit et ipsum,
Quae loquimur, verbum quis putat esse Dei'.
Pulsas: dura vacant illorum membra dolore.
Percellis: nemo redditur inde bonus.
Illorum facies rupes et robora vincunt,
Paenitet et nullum mente fuisse mala:
Forsitan at legis plebes ignara, Deique,
Quod fugiat nescit, quodque sequatur iter:
Impietas vates, regem, pervasit et ipsos
Qui reddunt rudibus iura petita duces.
Durior oris equus veluti, tua frena recusant.
Ac rumpunt legis vincula sancta Dei.
Et silvestris eos non conterat ira leonis?
Non mactet rabido qui venit ore lupus?
Illorum invadat non pardus in oppida, vastae
Cunctaque fulmineo dans, metat ore malos?
O Deus, immenso qui polles robore, numen
Cui par non ullum, qua patet, orbis habet:
Quis te non metuat populorum maxime rector,
Omnia cum sceptris inferiora tuis?
Quam cunctis maius cum sit tibi mentis acumen
Regibus, Eois Hesperiisque plagis.
At quotus est, vero qui te veneratur honore.
Quamque probas, iusta te pietate colit?
Edolat hic lignum rude, laminat ille petitum,
Aurum, Ophyre venis per mare classe tuis.
Distinctas Tyrio suit alter murice vestes,
Idolum palla purpureaque tegit.
Huic sua submittunt magni diademata reges:
Huic populus supplex voluitur ante pedes.
Vola Deo fiunt vita sensuque carenti,
Et redit a templis irrita turba domum.
Tu vivis, sentisque stibi sine fine potestas
Perpetuumque fuit, perpetuumque manet.
Te metuit tellus tremefacto corpore, gentes
Nec possunt vultum sustinuisse tuum.
Tu verbi virtute tui fabricatus Olympum,
Construxti mundi tam sapienter opus.
Temporibus fiunt descriptis cuncta, poloque
Perpetuas servant sidera pulchra vices.
Cum strepitu exterres orbem, caelique tremiscunt
Ardua, subiectum concutiturque solum.
Occulis inducta caligine cuncta, repente
Fulmina de liquidis et iacularis aquis.
Educit ventos antris quibus abdidit atris
Vis tua: nulla mora est, quaque iubentur, eunt.
O' stultus, quisquis fictorum numina divum
Sacrilego, quamvis non rudis, ore docet.
Turpificet pudor artifices, stat in aede sacrata
Per quos ornatus ligneus aere Deus.
Nomina sunt sine re Divi, frustraque timentur,
Qui nil nec vitae, nec rationis habent.
Errorum casses idola et retia fraudum,
Damnoso tantum corda dolore replent.
Hinc sine sole domos ibunt, et inania regna,
Cumque suo cultor numine nullus erit.
Non es Thariadum talis Deus omnia cuius
Et creat, et numquam non fovet alma manus.
Sors Iacobaei cuius: qui solus ab aevo,
Solus et Augustus tempus in omne manes.
Non sua, non penes est homine via, maxime rerum,
Et cuius pendet nostra favore salus.
Nemo suae felix spatium decurrere vitae,
Novit inoffensos nemo movere pedes.
In loca plena metus nos error, et invia duxit,
Non usquam miseris exitus unde datur.
At ne terribilis furiis insurge, nec in nos
Praetereat iustum tristior ira modum.
Cur nos evertas, cur perdas funditus, omnes
Et simul Isacidas una ruina trahat?
In gentes potius caecas tua fulmina torque,
Corda Dei quorum cognitione carent.
Impia regna feri: populos contunde feroces:
Materia est irae iustior illa tuae.
Namque Iacobaei populando Sionis honorem,
Gentis opes parvas diripuere tuae.
Scilicet hoc etiam restabat, turba coirent
Ut cives in me, turba scelesta, mei.
Ut me sicut ovem mactent, nil tale timentem,
Invigilet pro me ni tua cura Deus.
Unanimes, aiunt, vatem invadamus in istum,
Tam nostra effectu quid caret ira diu?
Arboris excisae pereant cum stipite fructus,
Ut nec fama exstet nominis Heleiadi.
At tibi caelipotens, iudex aequissime, acuto
Lumine qui renes cordaque caeca notas:
Me, causamque meam committo: cavete prophani,
En nostri vestrum post caput ultor adest.
Si iure experiar, vincar: de iure Creator
At mihi fas tecum sit tamen ista loqui.
Iniustos quare florere, est maxima quorum
Turba, bonis auctos, divitiisque, sinis?
Plantantur, crescunt, propaganturque, feruntque
Fecundo fructus, arboris instar, agro.
Inflata de te lingua quam multa loquuntur,
Cognitio cum sit pectore nulla tui?
Nec tu castigas illos: at cognitus uni
Qui tibi sum, miseris me premis usque modis.
Sedibus et patriis illi, domibusque fruuntur:
A patriis fugio finibus exul ego.
Illi laudantur, cultu dignantur, amantur:
Tecta petunt nostrum tela, et aperta caput.
Quid, quae cerno animo, gladiumque famemque futuram,
Quid referam gentis interitumque meae?
Heu quibus ex illis nemo me vate movetur:
At mihi luce dolor, curaque nocte venit.
Scilicet ut pecudes sacris quas destinat aris,
Carpere pastor agro pinguia quaeque sinit:
Omnibus expleti rebus tolluntur in altum,
Ut casu lapsi post graviore ruant.
In partes tellus bis senas luget Hebraea
Secta, gemunt querulo moenia maesta sono.
Scissa comas, laniata sinus, flet tristia damna,
Et miseras Solyme sauciat ungue genas.
Aestifer exurit sitientes Sirius agros,
Ignibus et tellus arida solis hiat.
Mittit aquam iuvenes seniorum turba petitum:
Lympharum his nullas urna refundit opes.
Nam fontes aestu raptis humoribus arent,
Laesaque siccata vena resistit aqua.
Dissilit omne solum, non arva iuvantibus actus
Decidit aethereis nubibus imber aquis.
Cum campis, fluviis, maerent lacubusque coloni.
Et silvae virides deposuere comas.
Cerua suos fetus herbis defecta relinquit:
Stant sicco celsis rupibus ore ferae,
Et captant auras sitientum more draconum,
Intereuntque siti, depereuntque fame.
Impietas meruit nimirum talia, facta
Vitaque non uno crimine nostra nocens.
At quia te nihil est Deus o mansuetius uno,
Ac miseris placidum culpa professa facit:
Parce bonus, parce omnipotens, portuque salutis
Excipe concussae naufraga membra ratis.
Unica tu dubiis rebus fiducia, solus
Ipse iuvare soles, ipse iuvare potes.
Cur hospes veluti sis, aut alienus, in istis
Nos potes heu tantis deseruisse malis?
Es cur invicto pectus ceu robore fultus,
Qui tamen haud ulla parte iuvare velit?
Aut aliquis veterum vasta de gente gigantum,
Qui non sit praesens, auxiliumque ferat?
Qualescumque sumus, noster tu rexque paterque,
Nomine deque tuo gens tua dicta sumus.
Rex populo, natisque parens, de nomine dictae
Ergo tuo genti sis bonus alme Deus.
Ah Deus, ah caeli terraeque tremende Creator,
Prorsus Iacobi reicies'ne genus?
Quae fuit ante, tui nec erit tibi cura Sionis,
Vulnera nec medica nostra levabis ope?
Spes fuerat pacis, belli coepere tumultus:
Spes fuerat frugum, coepit anhela fames.
Non propria, o genitor, celarint pectora, nostra
Lingua nec excuset facta scelesta patrum.
Impia turba sumus, nullum non crimen adepti:
Nullum non illi sustinuere nefas.
At te te propter nobis mitissime parce,
Damnaque propitio nostra favore leva.
Non sine vicinas in nos illudere gentes,
Ius maiestatis nec minuisse tuae.
Irrita cur pacti fiant sacra foedera, dicat
Atque aliquis, populus non habet iste Deum?
Imbribus utilibus non possunt arva rigare,
Quae stulto gentes numina corde timent.
Ipse etiam caecis adopertus nubibus aether,
Non unquam pluvias, te nisi dante, dabit.
Tu Deus es solus, spes in quem nostra recumbit:
Ferre malis nostris tu potes unus opem.
Pro se et aliis Deum timentibus. 15.
ASpicis haec magni moderator maxime mundi,
An'non sunt oculis subdita cuncta tuis?
Eheu quam vastis agitant nos saeva procellis,
Quae sunt innumeris tempora feta malis.
Hoste sub infesto patriae iacet ora, nec unus
Est miseros vexat quo ferus ille modus.
Quo merito nostro? nullo: tua nomina propter
Sed Deus, et verbi dogmata vera tui.
Causa mali nobis, quod te Dominumque patremque,
Doctrinae sequimur sanctaque iussa tuae.
Et tua magne Deus nos dextera deseret, istis
Inque malis dura mente negabis opem?
Non ita: defendes uno te vindice fretos,
Defendes famae nomina clara tuae.
Iam Deus ultor adest, proh quales impia poenas
Turba lues, quantis et feriere malis:
Non tibi doctrinam dabitur delere salutis:
Pro verbo pugnans stat Deus ipse suo.
Verbo, quo solo mentes curaeque levantur,
Maerorisque aegro pectore cedit onus.
At quae te contra fecit dementia nostra,
Undisonum rapidus per mare ventus agat.
Culta pie nobis prosint tua sacra, nec unquam
Quod laesit nomen lingua proterua tuum:
Quod non arrisit stulti sapientia mundi,
Quae placuisse Deo dedecus esse putat.
Prosit, nos istas poenas meruisse fateri,
Iram nec tristi mente tulisse tuam.
Sin minus, implacidus nostrum augebisque dolorem:
Quae fortuna tuae post modo gentis erit?
Scilicet ad sanum tunc vulnera dira coibunt,
Cum damnum medicae vicerit artis opem?
Sed non iste metus: bonitatis fonte perenni
Quae manat, quando restitit unda tuae?
Unica Thariadum spes et fiducia, magne,
Omnia siderea qui regis arce, Deus:
Qui te cumque, tuum verbum, nomenque relinquunt,
Affecti multo damna pudore ferent.
In cineres lapsus caecas penetrabit ad umbras,
Qui gaudet vetitas coetus inire vias.
Limosae quid enim latices haurire paludis,
Teque audet fontem spernere iugis aquae?
At me me sana Deus, et sanabor: at o me
Serva, et caelesti munere salvus ero.
Tu laus, tu decus es, tu vitae gloria nostrae:
Quod sum, quod vivo, gratia magna tua est.
Ac me turba quidem contemptrix ridet, et inquit:
Ede Dei, vates, nomine si quid habes.
Ede, quid hoc refert: ideo rata cuncta putandum
Quae canis, et verbis pondus inesse tuis?
Nec tua castra tamen fractus, nec signa relinquo,
Non cedo timido de statione pede.
Non aures dixit mea lingua iuvantia verba,
Captata est hominum gratia nulla mihi.
Vox quaecumque tuo vulgavit nomine nostra,
Non fallent, celeri vera probanda fide.
Ne mihi terrori mea sis fiducia, tristi
Neu misero gelidos incute fronte metus.
Non ego: frustretur turpi confusa pudore.
Non paveam: paveat turba inimica mihi.
Tristibus adversum cum damnis invehe tempus,
Et gemina frangens protere clade malos.
O tibi cura tui fit vatis magne Creator:
Audi sacrifici verba superba gregis.
Helchiaden lenti patimur cur vivere? nondum.
Illius et poenas lingua proterua luit?
Non errare potest uncti sacer ordo senatus,
Custodem legis quem iubet esse Deus.
Consilium penes est, illos quis longa senectus
Discere multa dedit, multa videre dedit.
Nec caelo vates ipsi nisi digna loquuntur,
Vera Dei quorum spiritus ora movet.,
Sentiat impurus nostrae quoque verbera linguae,
Doctorem nobis quis probet esse planum.
Haec illi. Nunc dic vindex iustissime, nostris
Sic foveam meritis praemia digna cavant?
An'non, quod nondum poenas subiere nocentes,
Victa tua est nostra saepius ira prece?
O' igitur misere pueri, innuptaeque puellae
Illorum pereant deficiente cibo.
Proice vexandos hosti: viduata marito
Et natis, omnis femina maesta fleat.
Ense cadant iuvenes pugna, subitoque tumultu
Invadat vacuos milite victor agros.
Luctus ubique, timor, sit plurima mortis imago:
Perque domos planctus, moenia perque sonet.
Perdantur caesi quam nobis morte pararunt:
Impius in casses decidat ipse suos.
Haec opto: nec sit cur illis tanta remittas
Crimina, cur aris exta cremata litent.
In praeceps lapsi penitus penitusque ferantur,
Iudicii exemplum, iustitiaeque tuae.
LIber eram, et vacua meditabar gaudia mente:
At nunc curarum milia quanta mihi?
Inductus suasuque tuo iussuque, Creator,
Suscepi duri grande laboris onus:
Ut referam heu fructu non respondente labori,
Ad populum verbi iussa verenda tui.
Vicisti maior me viribus, esse iocumque,
Et risum tellus qua patet ista, sinis.
Ex quo nostra tuam populo denuntiat iram
Lingua, iubens scelerum paenituisse malos:
Quis me non ridet? quis non tua verba sonantem,
Mendacem vatem vanior ipse vocat?
Quis non exitium struit insidiando, putatur
Quod cunctis sanguis maxima palma meus?
Ergo tot incassum caepi non sponte labores?
Pro curisque feram probra necemque meis?
O' lux infelix, et caecis nigra tenebris,
Nascenti vitam quae mihi prima dedit.
Nuntius infelix, auctum se prole virili
Accepit genitor quo referente meus.
Cur me, cur tumido matris non ventre necasti,
Cum rudis informi sanguine massa forem?
Facta forent bustum mihi viscera clausa parentis,
Vidissem nullos te prohibente dies.
Nunc vitam in curis, miseroque timore trahenti,
Nec nox grata venit, nec mihi grata dies.
Quilibet huic alter populo tua verba loquatur,
Hic parere Deus me tibi posse nego.
Quid loquor? aut ubi sum? sile at vox impia: contra
Ferre voluntatem men' decet arma Dei?
Quin imis potius quae feruit flamma medullis,
Et mentem maior spiritus intus agat;
Ut contra libeat nullos non ire furores,
Non timuisse minas, vincula, probra, necem.
Sic tibi, sic placeam: tua nec fortissima vatem
Dextera non, sequitur qui tua signa, teget.
Tu, veluti duris radiat qui miles in armis,
Hostili avertes spicula missa manu.
Ergo licet gravida iactet conxicia lingua,
In me sacrifici turba superba gregis:
Illa magistratus saevas mihi concitet iras,
Armet et iniustas in mea fata manus:
Nil aget, exibo duce te tutusque sacerque
Auctorum versas in caput insidias.
O' ego quae capiam tum laeta gaudia mente,
Vindictae cernam cum monumenta tuae?
Me tibi magne parens totum commendo, malorum
Et potes, et poenis invigilare soles.
Dicite io mecum caelestia verba professi,
Aeterno grates dicite rite Deo.
Illius miserum servat tutela, fidesque,
Hostibus et praedam non sinit esse suis.
Magne opifex rerum, mundi dominator et altor,
Omni cui, quod erat, tempore numen erit:
Cuius habet tantas immensa potentia vires,
Ut dextrae sit res ardua nulla tuae:
Qui pia facta probans, das iustis praemia, natos
Natorumque tua pro bonitate tegis:
At facis, ut queis non pietatis cura, nepotum
In caput eveniant, quae meruere patres.
Magnanime et metuende Deus, fortissime rerum,
Armipotens nomen qui Sabaothis habes:
Magnus consilio, magnus praestantibus actis,
Qui terras, hominum cunctaque facta vides:
Debita quo vitam sceleratam poena sequatur,
Et tribuas sanctis munera digna viris.
Maxima tu patrans terra Memphitide facta,
Fecisti famae nomina quanta tibi:
Te gens Isacidum Nilum ducente tepentem,
Arva Paraetonii deseruitque soli:
Fecisti quando, tumidis submersus in undis,
Aequoreis esset piscibus esca Pharo.
Idem Thariadae quondam promissa, dedisti
Isacidis culti iugera lata soli:
Flumina lactis ubi campis et nectaris ibant,
Et durae quercus roscida mella dabant.
Audissent utinam te, quam pulcherrima rerum
Duceret hac gratas pax regione moras.
Nunc arces Solymas, capiendaque moenia signa
Duraque Chaldaei militis arma premunt.
Accedunt inopes victus, cunctisque iacentum,
Quae pestis perimit, corpora foeda, locis.
Impietas meruit nimirum talia, tandem
Vera secuta tua est dicta, minasque, fides.
Me cognata tamen mercari testibus arva
Accitis quo sunt tempore bella, iubes
Scilicet haud totam gentem delebis, eruntque
Qui fundos vendant, emptaque rura colant.
Fallimur, an septem post bis quoque lustra resurgent,
Templa Sionaeo iam peritura iugo?
Et recidiva tuae ponentur moenia genti,
Ac rediet maius quam fuit ante decus?
Tristia lugubri nos carmine fata gementes,
Aspice siderea mitis ab arce Deus.
Hostis habet patriam: pulsi regnoque domoque,
Exutique bonis, turba vagamur inops:
Orba parente sua ceu solis filia terris,
Filius ignotis aut sine patre locis.
Mercari propriam sitientes cogimur undam,
Algentesque avido ligna cremanda foco.
Deficiente cibo pereant ne corpora, victas
Tendimus, Euphrates, ac tibi, Nite manus.
Saeva negat requiem fessis, urgetque tyrannis:
Quod serui imponunt, pondere colla gemunt.
Ille cadit positis mensis, perit iste remotis:
Hic silvis, vitae dum sibi portat opem.
Obscoeno, veluti calidis ambusta caminis,
Corpora deformat nigra colore fames.
Velatae rapta flent virginitate puellae,
Plurimaque infandum femina passa nefas.
Quid memorem caedes regum, suffixaque dextra
Barbarica foedae corpora clara cruci?
Curia praetexto maeret spoliata senatu,
Velat honoratos purpura nulla patres.
Flos iuvenum caesus pallentibus occubat umbris,
Aut fert captiva turpia vincla manu.
Tibia nocturnis auditur nulla choreis,
Iactantur laeto cantica nulla foro.
Quid moror in felix? perierunt omnia nobis
Gaudia, et est eheu tota sepulta salus.
Atque equidem tantae non caeca est causa ruinae,
Ianua aperta nimis libera nequitiae.
Nec premit impietas tantum, improbitasque parentum:
Haec quamvis magna nos quoque parte premit:
In scelus isse nocet spreta virtute, fideque:
Vita heu heu miseris turpiter acta nocet.
Illa facit, tristi tumeant vi lumina fletu:
Anxietas animi crescat ut, illa facit.
Illa Sionaei deiecit culmina templi,
Qua tegit agrestes vasta ruina feras.
At nunc quod peccasse pudet, quod sensibus imis
Arrodens pungit pectora maesta dolor:
Nullane, cui non est numero finita potestas,
O' ortus expers interitusque Deus:
Nulla erit aerumnis finis concessa, nec unquam
Parvula per placidas cymba feretur aquas?
Aspice nos clemens, licet et graviora meremur,
Ne tamen aeternum proice chare parens.
Ad te sed converte, novo tibi foedere iunge:
Conemur sanctas ut prius ire vias:
Gratia quo tandem miseros bonitasque revisat,
Rursus et in solido nos tua dextra locet.
Nam nimium, quamvis iuste, tua saevist, ultra
Iamque in tot passis nil habet ira loci.
IUSTUS es immensi moderator et arbiter orbis,
O' qui principium solus es ipse tibi:
Fine caret bonitas, numquam clementia fallit,
Rectaque iudicii norma severa tui est.
Vindicat heu memori merito tua se ira furore,
Et miseros, patimur quae mala, iure premunt.
Iure focis patriis, direptaque captaque turba,
Submoti, ferimus turpia vincla manu.
Omnibus et risus terris et fabula facti,
Qua sol occiduus, qua facit ortus iter.
Nam cur ausorum legum contraria iussis
Sustinuit numen laedere vita tuum?
Cur duce caelesti, nos impius abstulit error,
Doctrina sanctum ne regeremus iter?
At mihi parce bonus, mea nec delicta, meorum
Aut gravius puni facta proterua patrum.
Nam quae non passus, quae caesae funera gentis
Non (miserum) vidi funera dira meae:
Tempore iam longo (sic crimina nostra tulerunt)
In tenebris vitam lumine catus ago.
Nunc etiam accedunt opprobria foeda meorum,
Ulterius curae queis negor esse Deo.
Respice me genitor, non haec patientia nostro
Est animo, frangat ne mihi corda dolor.
Respice, et hanc misero vitam de corpore solue:
Morte mihi tristi tristius, ista pati.
LAudibus o cunctis rerum celebrande Creator.
Gentis et Isaciae rexque paterque, Deus:
Qui placidae memor es media bonitatis in ira,
Praetereat iustum ne gravis illa modum:
Amittis noxas delicta fatentibus, affers
Inque malis, querula voce rogatus, opem:
Ad te flecto meos vultus, et lumina tollo:
O' tua sint nostrae numina prona preci.
Nupta viris septem, toties et sponsa, nec uxor,
Quam feror indigni criminis esse rea?
At precor o facias, teneam te iudice causam,
Vel tenebris veniat mors mihi cincta caput.
Scis hoc, scis genitor, quem non mortalia fallunt,
Non unquam cupidam me petiisse virum.
Virgineo nullas concepi pectore flammas,
Casta animo, puro corpore casta sui.
Turpia lascivi fugi consortia coetus,
Et verba obscoenis liberiora iocis.
Esse tamen volui non dicta libidine coniunx,
Sed quia sic leges relligioque iubent.
Aut ego digna viris, aut illi coniuge digni
Non fuerunt, alii servor et ipsa viro.
Ecquis enim Domini mentem percepit, et ecquis
Iudicium novit, consiliumque Dei?
Hoc certumque tamen manet, immotumque [(transcriber); sic: immmotum] , potenti
Curae culiores numinis esse Deo.
Nam das, ut vitae post multa pericla, coronis
Ornetur iustas turba probata comas.
Tristia damna levas, curarum fluctuat undis
Mens quibus, ut laeto profluat ore sonus.
At quibus avertere tuam sua crimina mentem,
Pectore si toto paenitet esse malos:
Qua tua blanda illis, qua mansuetudine parcit,
Quae fassis non est gratia clausa reis?
Pernicie nostra non delectare, sereni
Post pluvias redeunt teque iubente dies.
Et mihi post hiemes veniet, tantasque procellas,
Numine placato mollior aura tuo:
Laudibus o cunctis rerum celebrande Creator,
Gentis et Isaciae rexque paterque Deus.
Quem coluere tuo defensi numine rerum
Maxime, stirps quorum progeniesque sumus:
Te caelum, et vacuo quae pendet in aere tellus,
Te nubes, venti, caerulaque unda maris:
Auctoremque canat, servatoremque salutent,
Et celebrent nomen cuncta creata tuum.
Te cum composito viridi de cespite Adamo
Euam, iure tori quae socianda, dares:
Sanxisti, qui cum consortes exigat annos,
Iungatur nostrum cum pare quisque sua.
Quae tua ne contra faciamus iussa Creator,
Hanc Saram elegi, quae mihi sola placet:
Non Veneris propter lascivae gaudia: possim
Sed potius fieri te tribuente parens:
Sed potius nostro gignantur sanguine, crescat
Per quos immensi gloria magna Dei.
Quod supplex ergo mecum mea Sara precatur,
Nos placidus miti pro bonitate tege:
In socio thalamo quod sit tibi cura bonorum,
Exempla ut canis simus uterque comis.
MAxime Thariadae, rex getis et optime, cuius
Et terras fecit, lucidaque astra manus:
Te prisci laesere patres, scelerata nocentum
Vitaque non ullo crimine nostra vacat:
Parce, sed o miseris genitor placidissime, nostris
Et tua sit maior gratia criminibus.
At tua nos potius, quam dextera puniat hostis,
Moenia qui multo milite nostra premit.
Assyrii tumidos fastus ducis aspice, gentis
Res caelo fractas et miserare tuae.
Sint tua cura uno te freti vindice, dicat
Ne quis, Thariadum nunc Deus ultor ubi est;
Accipe sic hostes, ut claro, maximus orbis
Qua patet, exemplo virque puerque sciat:
Quod nec ferre queas caelo capita alta ferentes,
Nec te confisos deseruisse Deus.
O Deus Isacida geniti Simeonis, origo
Est a quo generis principiumque mihi:
Haevaeos gladium strinxisti cuius in hostes,
Tempore quo Dinae vim tulit Haemorides:
Passus et es fieri deleta gente rapinam
Sichimidas matres, Sichimidasque nurus.
Da viduae lacrimis accessum, numina nostris
Et tua sint precibus non inimica Pater.
Quae fiunt, quae facta olim, venientibus annis
Quae fient, dextrae sunt ca facta tuae.
Velle tuum posse est, opus et vox eduur una,
Estque, vigetque statim, quod fuit ante nihil.
Cum libet auxilio lapsis succurrere rebus:
Non vis caelestes impedit ulla manus.
Sed nec habes opus, in te qui fert arma, domandi
Perdendique hostis, quis tibi monstret iter.
O' ergo Pharii vultu quo signa tyranni,
Assyrii aspicias castra superba ducis.
Et velut aequoreis periit temerarius ille,
Dum furiis sequitur nos agitatus, aquis:
Territat et caelum fretus legionibus, armis
Arma Dei stultus nec putat aequa suis:
Hic quoque persoluat scelerato sanguine poenas,
Qui quatit in nostras arma cruenta domos:
Cui faciunt animos, equites, celeresque quadrigae,
Et clypei, forti gaesaque sumpta manu.
Armorum nec te dominum, regemque veretur,
Sub nutu torques qui fera bella tuo.
Prome tuae vires, et fortia robora dextrae:
Quid gentem vexat barbarus iste tuam?
Disice, sterne, feri, preme, contere, perde scelestos,
In tua qui diro regna furore ruunt:
Qui deiecturos minitantur templa, daturos
Excidioque arae cornus sancta tuae.
Impia verba doma, fastus compesce superbos:
Sternatur gladiis turba profana suis.
Ipsa (modo nostris, qui nunc mea pectora versas,
Ausis ne nutu defice sancte tuo.)
Castra petam ducis Assyrii, mea vita futura
Nec magis Isacidum est cara salute mihi.
Blanditiis ergo, verbisque iuvantibus aures,
Atque oculis pereat captus ab ipse suis.
Excute femineo pavidos de corde timores:
Mactet ut eversum dextera nostra virum.
Quippe tuam, mulier tantum si vicerit hostem,
In laudem quanto vertet honore, Deus?
Non te robur equi, non te capit ardua ceruix:
Et semper paruis vincere magna, tuum est.
Nec placuere unquam, nec corda superba placebat:
Submisso grata est pectore turba tibi.
O' igitur caeli, pelagi, terraeque creator,
Huc ades, a cuius spes mea pendet ope:
Et memor aeterni nobiscum foederis icti,
Haec mea felici numine coepta rege.
Inviolata tui maneat quo gloria templi,
Ac quod perpetuo tempore nomen habes:
Solis ad occasum memoretur solis ab ortu,
Non ullum numen praeter et esse tuum.
Cui voluisse sat est ut fiant cuncta, supreme
Isaciae gentis rexque paterque Deus:
Assyrius toto dux proflat pectore somnum
Ebrius, est nunc est rem bene tempus agi.
At me confirma Deus, et mihi suffice vires:
Ut bene, quod coepi, perficiatur opus.
Freta tuo auxilio vagina libero ferrum:
O' pater invictum robur habere iube.
Ut defensa tuo Solymorum munere tecta,
Et maneat laudis gloria clara Dei.
Ah Deus, a primo Busides tempore vitae,
Non unquam vetitos carpsi alimenta cibos:
Non edi carnes laniatas dente ferarum,
Non sedit stomacho rapticiumque meo.
Et tamen, in latere insculptae dum moenia iussus,
Ac Solymae turres obsidione premam:
Mandere me tetro scriblitas stercore coctas,
Oraque tam foeda vis temerare dape?
Hei mihi quod scelus, hei video quae crimina gentis
Est quae de sancto nomine dicta, Deus?
Turpia fictorum venerantur numina divum,
Idolis proni tura merumque ferunt.
Illic matronis fletur Thammusus, adorant
Hic solem, Eoo qui venit orbe, viri.
Quid tamen, o quid erit? vir signat liniger ecce
Queis dolor haec: ferro cetera turba cadet.
Ergone relliquias miseras delebis, in omnes
Et tua Thariadum saeviet ira Deus?
Evertes imis Solymas a sedibus arces,
Fundilus, et tantae concidet urbis honos?
Tam prope non adsunt quae vatum turba minatur,
Nec cadet urbs: carnes nos sumus, illa lebes.
Sic Solymi: contra caelumque et numina sumens,
Quis reddo iussu talia verba Dei.
Urbs est vestra lebes, sunt carnes caesa piorum
Corpora, quae leto dextera vestra dedit.
At vos eiciam, dicit Deus: arma timetis?
Iusta Dei vobis inferet arma manus.
Hostibus addicam, ferroque et persequar igne,
Impia Thariadum qua patet ora soli.
Ut quid discatis sit deseruisse pericli,
Et leges sanctas non habuisse Dei.
Haec ego: Banaides subito cum concidit. ergo
Ah Deus, ab gentis rexque paterque tuae:
Ergone relliquias miseras delebis, et eheu
De populo exiguo non semper ullus erit.
O aeterne Deus, quem non mortalia fallunt,
Cui sunt, quam fiant, omnia nota prius:
Arguor immerito foedus temerasse maritum:
De nobis laudem nullus adulter habet.
Et tamen istorum (miserum) mendacia vincunt,
Ac morior nullo crimine facta nocens.
Laus tibi summa Deus nostrorum aeterne parentum,
Perpetuum cuius gloria nomen habet:
Iustus es, et merito nobis immissa fatemur,
Cogimur heu miseri quae mala cumque pati.
Est aequum quidquid statuit tua sancta voluntas,
Scita carent culpa iudiciique tui.
Nostra tuam nobis mutarunt crimina mentem,
Non est supplicii causa neganda reis.
Maiores sacrae rumpentes vincula legis,
Laedere te nostri non habuere nefas.
Hos imitata suae soboles oblita salutis,
In moresque nepos transiit omnis avi.
Nemo Dei timidus, nemo pietatis amator,
Qui cuperet sancte vivere, nemo fuit.
Hinc mala nos, toto gens orbe prioribus annis
Qualia nulla tulit, non fert ulla, premunt.
Hinc urbemque tuam, saevis et nostra dedisti
Hostibus insana diripienda manu.
Quid memorem regem, quo non immanior alter?
Qui bellum stolidus cum pietate gerit:
Et vasti erexit molemque aurumque colossi,
Cui cultum, cui nos vult adhibere preces?
Nec, quod restabat, iam fas est hiscere factis
Spectaclum, tellus qua sinuosa patet.
At prorsum ne prode tui nos nominis ergo,
Irrita nec pacti sint sacra dicta tui.
Cur tibi Thariadae sit gratia vilis amici,
Cultoris geniti Thariadaque tui?
Sis memor Isacidae, ducendos sanguine dixti
A cuius, quis par non sit arena maris:
Caerulei cedant numero quibus aurea caeli
Sidera, quae fulgent inter utrumque polum.
De magna quondam pars exiguissima gente
Restamus, reliqui puluis et ossa iacent.
Non est rex nobis, vates, legumque peritus,
Non est qui populum vera docere queat:
Non templum, non qua sacrum tibi fiat in ara,
Non qui primitias accipiatque locus.
Te fractis animis, humili te pectore adimus,
Maesta querela tuam poscit opemque pater:
Dum vita miseri nunc corporibusque litamus,
Nostraque flammivomus membra caminus habet.
Quae tibi taurorum placeat pro pinguibus extis,
Pro ferto haedorum victima nostra Deus.
Si tamen o numquam se fisos deserit illa,
Quae tua praecipiti tempore dextra iuvat:
Aspice nos, qui te non ficto corde timemus,
Quaerimus et tota mente placere tibi,
Aspice, sulpureis et flammis eripe, famam
Insignem laudi conciliaque tuae.
Confuta, a quibus in servos iniuria venit
Te rerum Dominum qui coluere, tuos.
Omnis ut illorum violenta potentia fortis
Frangatur dextrae vi labefacta tuae:
Ac discant magno quod sis Deus unus in orbe,
Quem laus, quem virtus, quem decet omnis honor.
Quem mare, quem tellus, quem quod tegit omnia caelum,
Summe Deus, mundi machina tanta, tremit:
Irrita non ullo quod sunt tua tempore dicta,
Qui certa firmas foedera pacta fide:
Et bonus es, servant legis qui foedera, mentis
Condita sunt quorum verba sacrata sinu:
Eheu iustitia foeda de mente fugata,
Abramo soboles infitianda patri,
Te spreto in facinus ceu iurassemus ad unum,
Infandum addidimus crimen in omne nefas.
Victus amor recti, pietas iacuere, fidesque,
Deleti mores cumque pudore boni.
Non deerant animo procul eventura videntes,
Qui canerent pleni sata sutura Deo:
Qui reges Solymos, patres, populumque monerent:
Crimen, io salvus qui cupis esse, fuge:
Discere iustitiam, rectum defendere, lege
Propositamque sacram cura sit ire viam:
Namque graves instant motus, ac tristia bella,
Ni laesi fiet mitior ira Dei.
Talia sed vatum venturae nuntia cladis
Sprevimus, hoc veram tempore nacta fidem:
Prostrati horribili urgemur quo mole malorum,
Quae caput in gentis procubuere tuae.
Nam simul ac versis Solymis, crudelia nobis
Vincula captivas impediere manus:
Quae nam quae nostri tellus non plena laboris,
Pignora Iudaei multa pudoris habet?
Ipse Deus iustus, nec es horum causa malorum,
Exilii causa est maxima quisque sibi.
Crimina fecerunt Solomonia diruta templa,
Hostis et est nostras quod populatus opes.
Crimina fecerunt, duris abstracta cathenis
Turba quod ingemuit rura laremque suum.
O' igitur merito pudeat populumque patresque,
Conscius et turpes stet rubor ante genas.
Spurcati pudeat, scelerato pectoris ausu,
Legibus adfectus praeposuisse tuis.
Ipse Deus iustus, nec nos meruisse negamus,
Iusta furor nobis concitat arma tuis.
Sed cum summa tamen tua sit clementia, magno
An'ne Deo quicquam mitius orbis habet?
Non est spes nobis non ulla relicta, daturun:
Naufragio populi littora tuta tui.
Nam solet esse tuum non implacabile numen,
Si modo peccati paenituisse vides.
Paenitet o toties legum contraria iussis
Audendo, fieri non puduisse reos:
Paenitet et vatum monitus sprevisse, iubentum
Ponere, quae laedunt, facta proterua, Deum.
Nec vero poenas non pendere iure fatemur,
Quas scriptis Moses prodidit ante suis.
Faticano contra nos evius ab ore profectae
Usque adeo dirae non caruere fide:
Agmina cirunstent ut nos tam densa malorum
Talia devotos tantaque damna premant:
Qualia nec prima nascentis origine mundi
Aut tulit, aut unquam gens feret ulla sequens.
Ipse Deus iustus, nostri nec causa doloris:
Causa sibi damni maxima quisque sui.
At si mens animi non prorsus caeca fuisset,
Traxissent populum nec sua fata reum:
Plurima quod studio vigilante exire licebat:
Quam nunc vix minium quod quereremur erat.
O' saltem tendens aliquis sua brachia caelo,
Numen adorasset supplice voce tuum:
Corda dares ut se peccasse fatentia, factis
Quaeque emendarent facta priora novis:
Aut tua victa foret lacrimis clementia nostris,
Aut certe tantis pars bona dempta malis.
Tu iustus, tua facta Deus sunt omnia iusta:
Nos iniusta sumus, nos mala turba sumus.
At quondam adsertos o rerum maxime, forti
E' Pharia duxti qui regione manu:
Nomen et inde tenes magnum, ac memorabile, fama
Quod nitidi implevit solis utrumque latus:
Heu nimium miseri, nimium peccavimus: heu heu,
Iure agitant saevis tempora feta malis.
O' sed ab admissis fiat tua mollior ira,
Nostra Deus numen damnaque mite leva:
Augustae propter laudis tua nomina, propter
Omnia iustitiae maxima factu tuae.
Sit modus aerumnis, eversaque templa resurgant:
Quae quoties subeunt, lumina nostra madent.
At tune serui lacrimasque precesque repelle,
Qui iaceo vultum flebilis ante tuum.
Aspice nos, tantum quae contraxere malorum
Crimina condonans, auxiliumque refer:
Augustae propter laudis tua nomina, propter
Quem nostra est natum terra datur tuum.
Non nos iustitia freti pater optime nostra,
Has querulo maesti fundimus ore preces:
Nam fieri possit meriti quae gratia tanti,
Quae nobis valeat conciliare Deum?
Ante tuos statuit tua nos clementia vultus,
Nos et amor qui, quod non sumus, esse putat.
Ah Deus audi igitur, Deus ah miserere: salutis
Ah nobis placidus limina pande Deus:
Augustae propter laudis tua nomina, tete
Propter, qui miti numine totus amor.
Tristibus ut tandem versis ad prospera rebus,
Fas patriae amissum sit reparare decus.
De sancto nec enim Solymorum moenia quondam
Nomine, ne quicquam dicta fuere tuo:
Aut ipsi Isacidum pars exiguissima gentis,
Quantumvis miseri, non tua turba sumus.
O cuius fecit sex orbem dextra diebus,
Qui regis aeterno numine cuncta Deus.
Impediisse potest te vis non ulla, levare
Cum placet auxilio dedita corda tibi:
Imperiique tui nutu stant cuncta, caduntque:
Et nihil est toto te quod in orbe latet.
Non fastu Agagiden renui coluisse, salute
Cui vel pro nostra voluerer ante pedes,
Cuius non dubitem vestigia lambere, ferre
Osculaque immundo, quod terit ille, solo:
Sed timor, atque tui vetuit reverentia, dicar
Ne tibi mortalem praeposuisse Deus.
Te pater in primis, homines te propter honore
Dignandos pietas relligioque iubet.
Hinc ferus ad caedem nos designavit Amanus,
Qui creti Isacio semine cumque sumus.
Ille tuam sortem, totamque evertere gentem,
Persarum regni qua patet ora, parat.
At nos o genitor placido precor aspice vultu:
Haec Deus auxilium postulat hora tuum.
O' miserere tui opuli non digna timentis:
Occurrant animo foedera prisca tuo.
Foedera cum turba nostrorum facta parentum,
Cum fugerent Pharias, barbara regna, domos.
Exaudi querula tua numina voce precantem,
Et miseris affer: nam potes unus, opem.
Squalores, turpesque metus in gaudia verte:
Abstulerint rapidi tristia cuncta noti.
Ut tua servati celebremus numina, laudes
Vindicis extollat grataque lingua Dei.
Rexque paterque Deus, quem nom est praeter in orbe
Qui iuvet, auxilium te mihi ferre precor.
Nostra per heu quantas agitur iam vita procellas?
Praecipitique tuam tempore poscit opem.
Prisca senes memini referentes acta puellae
Dicere te solum Thariadum esse Deum:
Quos propria e populis lectos tibi sorte sacrasses,
Quot pontus tumidis spumeus ambit aquis:
Queis exoluisses proavis promissa patrati
Foederis haud passus pacta carere fide.
At nunc quod patria nobis tellure carendum est,
Quae (miserum) saevo pressa sub hoste iacet:
Hoc nostra impietas, nostri meruere furores,
Laedere qui numen sustinuere tuum.
Iustus es et merito vexandos obicis illis,
Quorum tura deis dextera nostra tulit.
Contentus damnis foret his tamen hostis, opusque
Non confictorum diceret illa deum:
Funditus hanc gentem statuunt evertere, cuncta
Ut pacti fiant irrita verba tui:
Quaque patet tellus, lapides et ligna colantur,
Regibus et detur laus tribuenda Deo.
In tua ne passus fueris sed regna venire,
O', qui sunt umbrae somnia vana, Deus.
Ne permitte malos in nos illudere, foeda
Laetari gentis pernicieque tuae.
Sint capiti illorum, nobis quaecumque minantur,
Auctori noceat consiliumque suo.
Sis nostri memor, ut tristi tua tempore nobis
Servatis, fiat gloria nota magis.
Da pavidam fortis firmet constantia, coram
Ut postio faciam verba leone metu.
In dextra sunt corda tua regumque ducumque:
Asverio igitur pectora dura move.
Fac ira nostrum iusta vertatur in hostem,
Ut nece, quam nobis comparat, ipse cadat.
Involuat secum exitio patriamque domumque,
Quosque suae socios impietatis habet.
Eripe defensor nos his invicta periclis:
Auxilium nemo, tu mihi ferre potes.
Et potes, et thalamo scis non gaudere superbo:
In regis nupsi non ego sponte domum.
Quas de more fero gemmas, pretiosaque texta,
Instar non mundae vestis habere puto.
Non mensa Agagidae duxi convivia, laeta
Non epulas inter regis Adassa fui.
Libata idolis non hausi pocula, tota
Exstitit Asueri nil mihi dulce domo.
Huc tu laetitiae deductae causa fuisti,
Te sine sunt numquam gaudia facta mihi.
Ah Deus Abrami, Deus invictissime, duram
Ne miseris ergo vocibus obde forem.
Sed ferat, Isacidas tibi dedita corda tuente
Te, mare per nostros ventus et aura metus.
At Solymis quo nom tandem misereberis usque,
Armipotens, tua nec iam cadet ira Deus?
Regna tuo iussu peragravimus omnia: non est
Praeteritus nobis ullus in orbe locus.
Pacem agitat tellus securae plena quietis:
Classica nulla sonant, inquinat arma situs.
Quae praestas aliis tua non habet otia tellus:
Pacata tua gens una quiete caret.
Non tua respiciet populum clementia, lustris
Et quae bis septem diruta templa iacent.
Qui torques caelum, qui cursus dirigis astris,
Principioque carens, interituque Deus:
Eheu quam tollo nunc lumina plena pudoris
Ad caelum, totus displiceoque mihi.
Nam quo non vicio cumulatis, crimina et ora,
Creverunt super et multiplicata caput?
Nostrarum moles noxarum sidera tangit,
Facta omnis quibus est femina virique nocens.
In culpas multo valuere exempla parentum,
Quam poenae, scelerum damna timere, magis:
Sceptra Semiramiae, quae victis intulit olim
Barbarus Isacidis rex Babylonis habens:
Qui tibi sacratis iniecit sedibus ignes,
Donatas aris et populavit opes:
Mactavit populi fortissima pectora florem:
Virgo, puer, mulier, praeda, senexque fuit.
Quid regum duris circumdata colla cathenis:
Quid memorem captos brachia vincta duces?
Scilicet essemus populis ut fabula cunctis,
Soliter occiduus, qua veniensque facit.
Omnia quae tamen, ut caecis lux parva tenebris,
Quam modo quae micuit gratia blanda, levat?
Quae tua relliquiis paxillum gratia templi,
Et sepem Isacidum de regione dedit:
Ut serues miseris vitam tua dona, sequatur
Ac tandem tristes una serena dies:
Quique regit Persas Darii pace, refecto
Delubro redeat, quod fuit ante, decus,
At nos quid? facimus tibi num quoque grata studemus
Moribus et numen demeruisse tuum?
Quae veteres ausi, patrant polluta minorum
Turba, nepos prisci facta imitatur avi.
Omnia neu reseram: vates sacra iussa ferentes,
Soluerunt quoties talibus ora tui?
Parcite Thariadae iustorum sancta parentum
Progenies, vestrum commaculare genus.
Non Chanaanaea Deum novit gens impia, quorum
Est omni tellus crimine facta nocens:
Non ergo natas illorum iungite vobis,
Vestrarum externe nubere nulla velit.
Vos inter ne sint pacis commercia, nemo
Illorum studeat consuluisse bonis.
Sic vobis regnum, sic firma potentia crescet,
Et patrias haeres dives habebit opes.
Haec vates: quibus heu populus sic paruit, ut iam
Femina sit nulla non peregrina domo.
Hunc ne patrum propter capimus peccata dolorem,
Hoc emendamus facta priora modo?
Quid iam quid superest, quoniam tua sancta voluntas
Nec pietas potuit hoc prohibere nefas:
Quae vix desierat quin ira resaeviat, atque
Ultima sint primis deteriora malis?
Iustus es, et non est scelus excusabile nostrum:
Quid siet, veniam ni tribuisse voles?
Aurea caerulei qui caeli magne Creator
Terribili fortis robore sceptra tenes:
Et numquam pacto non stas, promissaque praestas,
Qui tua verba Deus, qui tua iura colunt?
Te praebe nostris intenta vocibus aure,
Nec lacrimas duro luminis orbe vide:
Quas dolor erumpit lacrimas, dum nostra querendo
Crimina luce fleo, crimina nocte fleo.
Namque tuum Isacidum nimium gens impia laesit,
Cum patria laesi numen et ipse domo.
Quod propter magna prostratis mole malorum,
Heu premit infelix quanta procella caput?
Improbitas Solymis miseros proiecit ab oris,
Et leges sanctas non habuisse Dei.
O' tamen Amramidae clemens reminiscere verbi,
Est tua quod verax lingua locata seni.
Impia peccabit si quando turba minorum,
Insanasque teret culpa scelesta vias:
Sedibus exturbabo suis, populusque rapina,
Praedaque sint faciam diripienda patres.
At simul expulerint impuro corde furores,
Et cernam sceleris paenituisse sui.
Extremis adeo se gens subduxerit oris
Nulla, Dei reduces non trahat unde manus:
Rursus ut arva colant proavis habitata, reversi
Ad loca quae nostro nomine nomen habent.
An'non adserti quondam tibi vindice dextra
Nos seruitque tui gens populusque sumus?
O' igitur gentis tua, servorumque tuorum,
Ne bonitas surda negligat aure preces:
Qui cor in melius, vitamque referre, tuasque
Mente student leges simpliciore sequi.
Ad terras quoniam statui remeare paternas,
Et muros urbis restituisse tuae:
Ut iam sint faciles aditus mihi, rege lubente
Contingant portus et mea vota suos.
Magne Deus quaecumque iacent, quaecumque moventur,
Cuius habent causas munere cuncta suas:
Terribili ac forti cui maiestate timendo,
Iustitiae bonitas temperat aequa manum:
Qui das iura polo, terraeque marique profundo,
Aeterna imperii quae ditione premis:
Qui larga tribuis (quae quantaque) munera dextra,
Et veluti cornu divite fundis opes:
Solus et omnipotens, immensus solus, et omni
Principio prior es, fineque posterior.
Qui toto Isacidas mundi de corpore sumptos,
Sacrasti propria quos tibi sorte Pater:
Adverso tutos, et sacros tempore praestas,
Auxilioque levas omnia damna tuo:
Aspice sacra focos quos vivos exhibet undae,
Sacraque pro populo rite parata tuo:
Accipiensque preces nos vindex adsere noster,
Rursus et in cara gente repone tibi.
Collige diversis patria tellure carentes
Hostilis captos quos tenet ora locis:
Vincula quae patitur serva ceruice, repulso
Colla gerat rursum libera turba iugo.
Quos omnes gentes iactatos mille periclis,
Congressu prohibent alloquioque suo:
His cumulata novae redeant splendorque decusque,
Quod clarum famae nomen et ante fuit.
Quoque sciant Phoebo sub utroque iacentia regna,
Te curam verae gentis habere tuae:
Redde malis, vexant miseros quicumque, iacentum
Calcantes duro sub pede colla, vicem.
Ut simul ad Solymas sedes loca sancta reversis,
In patrio dederis vivere posse solo:
Tum rursus fortuna loci caput efferat huius,
Ac nobis tandem tempora pacis eant.
Dum recidiva meae paro ponere moenia genti,
Quodque fuit Solymis restituisse decus:
Quot ferre, o sannas, quot cogor Athirsatha risus,
Quae vicina furens dictaque turba iacit?
Rursus Iudaei faciens sacra? templa resurgent?
Uno opus et stabit scilicet omne die?
Ruderibus Solymos statuent et puluere muros,
Pro faxis, et erit marmoribusque cinis?
Talia Sannabalathus: at Ammonita Tobias:
Ista, ait, et vulpes moenia deiciant.
At tam foeda tuis, o dicta opprobria seruis,
In caput illorum versa refelle Deus.
Exilii poenas nostri experiantur, et hosti
Sint ludus, risus, fabula, sanna, iocus.
Impuris nec sit cur crimina tanta remittas,
Debetur linguae gratia nulla malae.
In nostras nam cur insultavere ruinas,
In risu numen nec timuere tuum.
Surgamus, terrae defixaque pectora tandem
Tollamus, fassi crimina nostra, polo:
Laudibus et nomen famamque feramus ad astra,
Quem decet omnis honos, imperiumque Dei.
Naturae, vener ande Parens, moderator et altor,
Cui non est ortus, cuineque finis erit:
Tu Deus es solus: sinuosa volumina caeli
Sunt opus, et dextrae lucida signa tuae.
Tu, circumfuso quae pendet in aere, terram
Fecisti, gremio quicquid et illa tenet.
Curua tuo iussu circumdant litora ponti
Quae vasti innumero pisce natantur aquae.
Tu vitam rebus tribuis motumque creatis,
Atque tuum numquam deseris auctor opus.
Te caeli pennatae acies venerantur, adorant.
Et laudes dempto fine tuas celebrant.
Tu Deus ille, a quo patriis Abramus ab Uris
Ductus, in ignota constitit exul humo:
Accipiensque aucto fidei cum nomine, signum
Foederis audivit verba beata sacri:
Non est te quisquam caeli metuentior, ingens
Qua terram liquidis circuit aequor aquis.
Ergo meo soboles dono concrescet arenae,
Instar, quae curuo est littore sparsa, tibi.
His Chanaanaeas dabo, Pheresaeaque, Hethaeaque rura,
Illorumque Deus posteritatis ero.
Nec tua Thariadae vero promissa parenti
Non sunt eventu nobilitata suo.
Presserat Isacidas magna feritate, Canopi
Qui rex Niliaci saevis habebat opes:
Quod Deus aspiciens oculis mitissime iustis,
Quae tibi pro populo bella patrata tuo?
Cedere neu monstris tandem referamus et irae
Caelesti, regis corda coacta Deo:
Rubro constiterant Israele littore nati,
Pontus et hac, illa parte sed hostis erat.
Ecce tuo iussu pelagi diversa recedit,
Discretas timidis praebet et unda vias.
Per quas dum sequitur Pharo nos temerarius, omni
Cum populo subito piscibus esca perit:
Subsidens in aquis, veluti iactata profundum
Impete quae vasto plumbea massa petit.
Inde die ignaris signavit lucida nubes,
Signavit flammae nocte columna viam.
Nubila contingit Nabathaeus vertice Sina,
Saxosaeque iugis imminet Arabiae:
Huc descendisti caelesti sede, loquentis
Audiit et populus verba tremenda Dei.
Hic tua iura illis, tua sabbatha sancta dedisti,
Qua velles ab eis et ratione coli.
Manna quis, aethereas epulas, quis narret aquarum,
Cautibus es duris quas iaculatus, opes?
Quin magis auderent quo pacta capessere regna,
Ite modo dixti: Dux ego vester ero.
Ad quod Thariadae, indictis num legibus usi,
Qua pietate decet te coluere Deum?
Excussere iugum rigida ceruice rebelles,
Cura malis rectas nec fuit ire vias.
Aurea fecerunt vituli sibi signa, Deoque
Pro vero effigiem substituere bovis.
Obliti portenta, tot et miracula, dona
Obliti dederat quae tua cumque manus:
Delegere ducem, cupidi sua carne replere
Viscera, qua Pharios Nilus inundat agros.
Nec tamen offensus tam foedo crimine, sedit
Illorum poenis invigilare tibi.
Indigni clemens veniam vitanque dedisti,
Atque intra metas constitit ira suas.
Praevia non tenebris, non luce columna recessit:
Mens etiam melior, quam suit ante, rediit.
Manna instar canae, concreto rore, pruinae
Fluxere aethereis sicut et ante plagis:
Largifluis dulces erupit fontibus undas,
Ora quibus opulus sicca levaret, humus:
Texta quater denos non sunt tenuata per annos,
Detrivit nudos nec via longa pedes:
Seoniam toto cum regno Esebona dedisti,
Pinguiaque Argobii cultaque rura soli.
Non tot habet caelum stellas, quot sanguine nata
Illorum soboles milibus aucta fuit.
His exoluisti promissi munera regni,
Arva Palaestini quae tenuere Syri.
Non illis reges potuere obsistere: victi
Praebuerunt pedibus colla premenda duces.
Ceperunt cultae latissima iugera terrae,
Structa nec ipsorum moenia firma manu.
Ceperunt fontes, hortos, pomaria, colles
Quique oleas pingues, laetaque vina ferunt.
Hi quoque sed cunctis cumulati rebus opimis,
Quam non grata Deus turba fuere tibi?
Ire per insani coepere exempla parentum,
Et legum fracto rumpere vincla iugo:
Tum vates iugulare sacros, qui foeda iubebant,
Mandato impuros ponere facta tuo.
Quae propter praedam victos ultricibus armis,
Hostibus es passus saepius esse suis.
Quod tamen es clemens, est et tibi poena dolori,
Ac furor aeternus non solet esse tuus:
Quot praestante viros illis virtute dedisti,
Pro populo coeperent qui pia tela suo?
Ceneiden, Geraque satum, Gedeona, Baracum,
Et lephthan, et forti robore Manoaden:
Exiguo durat probitas expressa timore
Tempore, depravant et benefacta malos.
Nam simul heroum quem tristia fata tulissent:
Rursus ad ingenium quam redire cito?
Quid faceret? tandem es vitiis incensus, in iras
Et patuit iustas area lata tibi.
Vertisti Solymam sternens a culmine, sedit
Omnis et in cineres gloria Thariadum:
Cuncta Semiramiam bona trans Babylona tulisti,
Euphrates mediis quam secat altus aquis.
At non oblitus iusta bonitatis in ira
Delesti Isacidum funditus omne genus:
Perdere quos poteras, placuit tibi parcere nobis,
Et patrio extorres restituisse solo.
Nunc qui pacta igitur, promissaque foedera servas,
Fortis, et o ingens terribilisque Deus:
Ne tibi nos simus viles, nostrique labores,
Et mala gens passi quae tua cumque sumus:
Assurii victos ex quo oppressere tyranni,
Templaque cum sacris diripuere tuis.
Iustus es, et merito venerunt talia nobis:
Non gravior culpis vindicis ira fuit.
Peccarunt reges nostri, populusque patresque,
Vir, iuvenes, pueri, femina, virgo, senes.
Ipse sacerdotum peccavit turpiter ordo,
Officium quorum sacra docere fuit.
Nemo tuae legis non fregit foedera, gratus
Nemo tibi, sicut debuit esse, fuit.
Omnia quae tribui possunt a numine cuiquam,
Contigerant genti te bona dante tuae:
Gloria, divitiae, latique potentia regni,
Et pecus, et culti iugera magna soli.
Pro quibus, hoc inopes et regum tempore serui
Persarum propter crimina nostra sumus.
Semina proscissis quae nos committimus aruis,
Distendunt aliis horrea, facta seges:
Nos sectamur oves, alius velamina lanas,
Quod plenoque ferunt ubere, nectar habet.
Nil cuiquam proprium: vix corpora nuda tuemur,
Et semper miseri causa doloris adest.
Quae tibi nostra gemes nunc lingua exponit, et orat
Ferre velis nobis, qui potes unus, opem.
Esse reos propter nos crimina foeda fatemur,
Et peiora malis his meruisse pati.
At tu sis facilis, concoeptaque foedera firma,
Se quibus obstringunt plebsque ducesque tibi:
Impura ut ponant spurcatae crimina vitae,
Et tua constanti pectore iura colant.
O Deus atque Pater vitae, nostraeque salutis,
Qui facis, et servas nos opus alme tuum:
Legibus a patriis ne me discedere, verbi
Dogmata nec sinito spernere sancta tui.
Cum turba perema ne contemptrice scelestus,
Peccata aeterno supplicioque luam.
Affectus utinam possim frenare, tuisque
Sic pectus verbis erudiisse meum:
In mea ne inquiram non iustus crimina iudex,
Improbus aut vitiis blandiar ipse meis.
Auctorem sceleris cur me malus auferat error?
Exemplo noceat cur mea vita bonis?
Interitu capiat nostro quo gaudia livor,
Hostibus, et fiam fabula grata meis?
Sint procul a nobis oculi lasciva tuentes,
Non madeam Baccho vina iocosa colens:
Illicitis numquam flagrent mea pectora flammis,
Sit mihi cor sanctum, lumina, lingua, manus.
Pro defensione populi contra tyrannos. 36.
Heu mala quot passi, fatis urgemur iniquis,
Res postquam nostrae procubuere Deus?
Foedera quot iungunt diri scelerata tyranni,
Saevaque crudeli milite bella parant?
Gentis ut Isacidum tollant et nomen, et ipsis
Cum sacris templi tecta colenda tui.
At nobis, quamvis nulla pietate meremur,
Sis bonus, et miseris, nam potes, affer opem.
Non audita unquam, non visa prioribus annis
Ede tuae vindex robore facta manus.
Sterne, feri reges: ceruices frange, superbo
Qui dicunt, Nulli cedimus, ore, ducum:
Qui, veluti non sit caelo Deus, omnia turbant,
Ius et habent eodem fasque nefasque loco.
Fac, veluti cernunt animo indignante parentis
Nos merita nomen tollere laude Dei:
Lumina sic videant non tristia nostra vicissim,
Quae capient factis praemia digna suis.
Collige, consolare, fove, rege, respice, serva,
A te quam gentem nomen habere sinis.
Redde urbem patriam nobis, dulcesque penates:
Redde tuo templo, quod fuit ante, decus:
Doctrinae decus aethereae, temerandaque numquam
Cum verbo quondam tradita sacra tuo.
Qui tibi amor fuerat nostri prius, ille perennet:
Promissa careant nec tua dicta fide:
Veridico quibus et vatum nos ore futuros
Pollicitus curae, nostraque cuncta, tibi.
Hoc populus, domus hoc, tua qui delubra tuentur,
Tota, a sacrufico ducta Aarone rogat.
Tu genitor, ponti qua terra includitur undis,
Sic dicant laudes virque puerque tibi:
Fac rata sint humiles maesta quae voce precamur,
Et serva pariter nosque decusque tuum.
Aguris Iacidae, pro cognitione Dei, et victu quottidiano. Proverb. 30.
QUid dispensantem mortalia fata precatur
Iacides, donat qui bona cuncta, Deum?
Sit procul impietas, caecae caliginis error,
Et fictae stultus relligionis amor.
Vera loquar, simplex vanae mendacia linguae,
Et vitem fraudum candidus omne genus.
Non inopes victus, paupertatemque pudendam,
Non dederis magnas divitiasque mihi:
Has Deus, o ne te spernam non gratus: at illam,
Ne furer, nomen dedecoremque tuum.
Da mihi demensum, modico securus aceruo
Ut nec opes mirer, despiciamque famem.
Heu quorsum data vita mihi, transre necesse
Haec misero fuerant si mala tanta seni?
Cum Solymis sacri si disturbatio templi,
Et gentis clades aspicienda meae.
Terra sub hoste iacet, quae florentissima quondam,
Et regni misere dilacerantur opes.
Incestis hostes manibus rapiuntque feruntque
Sacra, peregrinis non adeunda viris.
Ipsa Dei sedes templum, polluta nefandis
Rebus, ut infami est crimine foedus homo.
Sanguinolenta iacent puerum, iuvenumque senumque,
Perque domos passim corpora, perque vias.
Iam quae gens spoliis nobis non gaudet ademptis,
Pignoraque Hebraei multa pudoris habet?
Quae regina prius fuit urbs, et libera, seruit,
Et fert captiva turpia vincla manu.
Quid moror? in cineres decus omne, et gloria nostra
Sedit, et est prorsus tota sepulta salus.
Et quisquam cupidus vitae, post talia lucem
Aspicere, et damnis tot superesse velit?
At quo ducemus tamen hos, ut reddere possint,
Obstrinxere quibus se tibi, vota, Deus?
Conculcata iacent sancti penetralia templi,
Et sacer ex aditis ordo fugatus abest.
In nos innumerae gentes coiere, paratae
Ex omni terrae quae dare damna tuae?
Consilia illorum tibi non ignota Creator,
Omnia qui tacito pectore clausa vides.
At qua nostra illos poterit vis tendere contra,
Adfueris praesens ni Deus ipse tuis?
QUi teras caelumque Deus sublime gubernans.
Inclita perpetuae nomina laudis habes:
Stravit ut immani Davides mole Golian,
Ipse licet pugnae non satis aptus erat:
Perculit ut tantum Ionathas adiutus ab uno
Armigero, hostiles agmina tota manus:
Sic quoque, sic precor hos nobis da sternere, telis
In nos qui saevis, obvia turba ruunt.
Bellica nil quicquam Lysian tormenta, nec enses,
Copia non peditum, non equitumque iuvent.
Incute torpentem pavidis, gelidumque timorem:
Ante tubam ignavis turpiter arma cadant.
At nobis, o spes gentis fidissima nostrae,
Da veniat victrix munere palma tuo.
Qua patet orbis iter, quisquis tua nomina novit,
Sic tua concelebret maxima facta Deus.
O Qui cuncta regis, cui sunt Deus omnia curae,
Praesidium gentis, confugiumque tuae:
Nicanor, stolidae iactans convicia linguae,
In templum dixit barbara verba tuum.
Hoc impune ferat, veluti sua scripta tyrannus,
Postmodo qui nati caesus ab ense fuit:
Bis centena, minus ter quinis, milia quando
Nocte una genii sunt iugulata manu.
Ergo ades, et turmas nobis spectantibus istas,
Immenso dextrae robore funde tuae.
Impius ut tandem linguae, mentisque superbae
Nicanor capiat praemia digna suae:
Et quivis discat, numquam sine fraude prophanos
Despicere aeterni numina magna Dei.
Indigus es quamvis nullius conditor orbis,
Immensumque domus non capit ulla Deum:
Templa tamen nostri tibi, te mandante, parentes
Ista Sionaeo constituere iugo:
Quae sacro sint dicta tuo de nomine, famae
In quibus aeternae laus sit honosque tuae.
In quibus accipias, nostros miserate labores,
Sollicito maesti quas damus ore preces.
Traditus est quod non Machabaeus vinctus Iudas,
Aspera pro populo qui gerit arma sibi:
Haec deiecturum Nicanor, et igne minatur
Cum sacris hostis velle cremare tuus.
At tu qui solus sanctus, tua sancta tuere,
Dextera ne temeret, tecta, prophana, Deus.
Aspice nos bonus, ac tumidum Nicanora, cunctas
Illius et vires perde potente manu.
Ut quia sacrilegae meditatus iurgia linguae,
Dixit in aeternum verba scelesta Deum:
Funditus innumero pariter cum milite caesus,
Obscoenam foedo pectore plangat humum.
Pectora nostra patrem quem credunt, lingua fatetur,
Omnia siderea qui regis arce Deus.
Auguste nomenque tuum, laudesque colantur,
Cunctaque nos inter sint operata tibi.
Te primus regem veneretur et ultimus orbis:
Corda move flatus numine nostra tui.
Caelicolumque tuis ut dictis nemo repugnat:
Iussa recusemus sic tua nulla Pater.
Suppedita victum, panisque alimento, carere
Corporis et quorum commoda vita nequit.
Da veniam culpis, fassis peccata remitte,
Hostibus ut facilis gratia nostra patet.
At neque tentando nos tristibus obice rebus,
Sed prohibe a natis cuncta pericla tuis.
Namque tuum regnum, tua summa potentia, laudis
Et tibi debetur tempus in omne decus.
Dira lues laceros (miseri) depascitur artus,
En elephas corpus foedus et omne tenet.
Si vis, me mundare potes, Davide create:
Nam verbo cedunt tristia quaeque tuo.
Est mihi cui nervis resolutis, servulus, aegro
Sopiit articulos, ossaque dura rigor.
Corpore quos misero, quos sustinet ille dolores?
Quam nulla medica parte iuvatur ope?
At tu, cui mortis ius, arbitriumque salutis,
Tradidit aeterni dextera magna Dei:
Fer precor auxilium, restringe trementia membra:
Et redeat puero, qui fuit ante, vigor.
Nec cupio invalidi te corpus visere: nostra,
Non sum, qui subeas limina: dignus ego.
Ipse iube verbo tantum, discedet ab aegro
Protinus adfecti corporis omne malum.
An tua non peragant celeri mandata volatu
Aereas tranans turba ministra plagas?
Qui nunc praetori subiectus pareo, miles
Efficiat posita cum mea dicta mora.
Acciti, veniunt: abeunt, discedere iussi:
Officiique sui quisque tuetur opus.
Nos miseros, quantis tolluntur concita ventis
Aequora, et ex imo fervet arena freto:
Eripiunt nubes oculis lucemque diemque,
Pugnat hiems, victrix verberat unda ratem.
Quid dubitamus adhuc Domini turbare quietem,
His ut opem praesens adferat ipse malis?
Scilicet occidimus: tibi quid sic nate Parente
Aetherio somnos carpere puppe libet?
Surge, tuos serva: iussu, maris unda remittat
Insani rabiem, saevitiamque tuo.
Heu male firma cubat tristi mea filia morbo:
Ah potius cubuit filia cara domi.
Nam mors depositae gelidos subrepit in artus,
Illius et iam iam conteget ossa solum.
At tu Dive veni, dextramque impone puellae,
Et cedent verbo tristia fata tuo.
Inclita Davidis proles servator Iesu,
Sis bonus, o clemens damnaque nostra leva.
Cernere da caecis, ereptaque lumina redde:
Haec dare te praeter munera nemo potest.
Fallaci timidos num ludit imagine spectrum,
An'ne ipse ingrediens per mare Divus adest?
Divus adest, pelagi sicco pede calcat et undas:
Me quoque de navi desiluisse iuvat.
Et iubet hoc Dominus: veniam? venio: ecce sed ater
Heu turbo: o mergor, me bone Christe iuva.
An dubitem, nullus quin hoc sit gurgite piscis,
Nocte cui periit hac sine fruge labor?
Christe tuo iussu tamen in mare retia soluo:
Rumpuntur sed io, copia tanta, plagae.
Vos celerem socii, vos o properate phaselum:
Quid statis? fortes iungite quisque manus.
Sic placet: heu praedae sed in alto pondere naves
Merguntur: quid agam terque quaterque miser?
Ah miser, ab peccator ego: discede magister:
Non, non sum dignus munus habere tuum.
Ah miserere mei proles Davidis, et affer,
O' affer natae, nam potes unus, opem:
Tristia cui mentem lymphatae monstra pererrant:
Hei cur Christe, soles qui bonus esse, taces?
Extera sum fateor, tali nec munere digna:
Non debet nati pane catella frui.
Talia nec quaero: micas concede roganti:
Sub mensam, comedunt, quae cecidere, canes.
DIue precor, miserere mei, miserere meorum,
Nostraque propitio damna favore leva.
Exercet nato lunae truculentior ira,
Insanoque ciet corda furore, meo.
Accedit mutus, vexat qui spiritus illum,
Et nunc correptum perdere tentat aquis:
Nunc iacit in flammas: spumas agit ecce tumenti
Ore miser, toto corpore stratus humi.
Tentarunt hunc incassum sanare ministri,
Et puero mentem restituisse, tui.
At tu, si quid opis potes o afferre magister,
Effice nos meritis tempus in omne tuos.
Omnia credenti fieri, quaecumque rogarit
Inquis? io per te sit mea firma fides.
Ille ego qui quondam dictus tibi filius, ille
Dulcis amor patris, deliciaeque, tuus:
Me genitor qualem refero tibi? perditus eheu,
Prodegi dederas quae bona cumque mihi.
Me Domini brutos immitis iussit in oris
Longinquis porcos, pascere dira fames.
In patris quotus est, o mercenarius aede,
Dixi, cui superant, lauta alimenta, cibi.
At mihi setigeris suibus comedenda negantur,
Heu miser obscoena depereoque fame.
Nunc igitur redeoque pater, delictaque fassus
Ad submissa tuos brachia tendo pedes.
Offendi caelum, te laesi crimine, dignus
Amplius haud dici filius esse tuus.
Si vis, me numero servorum pone tuorum:
Hoc mihi si dederis, munera summa dabis.
Tu'ne ais, hac gressus fert Nazarenus Iesus?
Iam certe muto non licet esse mihi.
Isacida [(transcriber); sic: Iscaida] generate, Dei certissima proles,
O' miserere mei, te bone Christe precor.
Non teneo linguam, quid me clamare vetatis?
Non clamet sua qui vota perire putat.
O' miserere precor nostri Davide create,
Da caecis clarum posse videre diem.
MEnte Dei Deus, o generate parentis Iesu,
Sed nostrae causa facte salutis homo:
Esse reos, propter primi commissa parentis,
Esse reos, propter crimina quemque sua
Ad caelum nec iter nisi per te Christe patere,
Credere sola, fide non dubitante, salus.
Hanc augere tuis dignare magister Iesus:
Hac sine nemo deo complacuisse potest.
Ulcera semeso serpentia corpore, coetu
Nos prohibent hominum, colloquiisque frui.
At tu, quem tristes morbi, pallorque dolorque,
Lurida quem trepido mors fugit ipsa pede:
Aspice praeceptor miseros: discedat ab istis
Dira iube leprae corporibusque lues.
Ah quam displiceo totus mihi, lumina caelo
Tollere non dignus consceleratus ego.
Nil dixi, feci ve boni: mens corpore foedo
Foedior est omni crimine facta nocens.
Heu quid agam? tete propter, foedusque sacratum,
Sis clemens sonti, propitiusque Deus.
Aeger in extremo vitae discrimine natus,
Est sita qua tectis celsa Caperna, iacet.
Hunc misero incolumem solus servare parenti.
Limine et a mortis restituisse potes.
O' descende igitur, pueroque salutifer aegro
Ne pigeat medicas applicuisse manus.
Non vis? et vivit tibi filius, inquis Iesu?
Credo tuae, quae non fallere lingua potest.
Nunc mihi turbantur subito praecordia motu:
Ecquid agam? me me magne tuere pater.
Ex huius serva desensum temporis hora,
Si fieri, rogat hoc quod mea lingua, potest.
An nequit? o veniat mihi mors optata, voluntas
Huc quoniam Genitor me tua sancta vocat.
Non mihi triste mori, siquidem tua gloria saeclis
Omnibus interitu clara futura mea est.
Aeterna cuius genitor sum mente creatus,
Lux de luce, Deo de genitore Deus:
Victus amore tui, caeli aurea tecta reliqui,
Et sum mortali corpore natus homo:
Ut quacumque patet tellus, tua numina cunctis
Notificem, donat quos tua dextra mihi.
Et iam, quem dederas, vitae cursumque peregi,
Claraque doctrina est laus tua facta mea.
Iam norunt homines vitam, certamque salutem
Unius esse tui cognitione sitam:
Ingens, immensus quod sis, iustusque bonusque,
Cuncta creans solus, cuncta tuensque Deus:
Cui sic humani generis iactura dolori,
Invecta anguino fraude doloque, fuit:
Ut Christum, quo nil terris dare maius habebas,
Aetherea sobolem miseris arce tuam:
Quem servatorem quisquis fratremque professus,
Non timido patrem te vocet ore suum:
Iustitiae sancto redimitus tempora lauro,
In regno capiat gaudia mille tuo.
Venit saeva dies, et meluctabilis hora,
Heu nimis infan di funeris hora mei.
Nec vero cunctos non stat perferre dolores,
Et diram forti pectore adire crucem:
At quod et infirmum corpus, moribundaque membra,
Non possunt irae fulmina ferre tuae:
Quam nunc ut placem, quodcumque admisit ab aevi
Principiis, hominum gens peritura scelus:
Quicquid post aliis unquam peccabitur annis,
Non merita cogor morte piare miser.
Hoc pro perpetuo tua te carissima proles
Quo flagras genitor poscit amore sui:
Vincere constanti de pectore, quicquid acerbi est,
Vincula, iudicium, vulnera, probra, crucem.
Sim leto letum: Nigri mihi claustra tyranni,
Et pateant atrae limina caeca domus.
Devicto cernat sibi me rapere arma scelestus,
Qui genus humanum perdidit omne Draco:
Arma, mali causas, peccati tristia iura,
Ultrices flammas, perpetuamque necem.
Ut caelum plenus spoliis invectus opimis,
Sub pedibus victor cuncta creata premam.
Et maiestatis divinae luce coruscus,
Ad dextram sedeam laetus honore tuam:
Qui prius in patrio gremio mihi, maxima mundi
Haec facta est pulchri quam positura, fuit.
Consilium ante tuum non inenarrabile cuiquam,
Conditaque arcani pectoris evolui.
Exposui verbumque tuum, totumque per orbem
Vulgavi, qua una [(reading uncertain: page blotted)] relligione coli.
Qui magis, o utinam gratus, nec munera surdus
Ad tua, me vellet consuluisse sibi:
Quam mihi dulce mori? nunc his lectissima corda
Qui servant firma dogmata nostra fide:
Qui nos per vitae discrimina mille secuti,
Agnoscunt sobolem me Deus esse tuam:
His ergo ut prosit mea mors, non vincla, subire
Non poenam infandae morte recuso crucis.
Tu modo, magne parens, dum cuncta in pristina reddo,
Viribus et cedunt tartara nigra meis:
Tu praesens saevis precor hanc averte periclis,
Quae tua turba mea est, quae mea turba tua est.
Nam mea quae, tua sunt: tua quae, sunt nostra: quod ipsum
Pectore iam pridem non dubitante tenent.
Gloria nulla potest tibi quo contingere maior:
Nosse homines Christum, gloria summa Dei.
Illorum dulci complexu avellimur, ad te
In superas et eo regna beata domos.
In superas discedo domos: manet ista meorum
Concio, quae collo est tota ferenda tuo.
Fungere chare meis vicibus Pater: ante fuerunt
Qui nostrum, incipiunt nunc onus esse tuum.
Da vera maneant in relligione, nec unquam
Discordi lacerent dogmata pura sono.
Nil agat, insidias in eos componat inanes,
Quaeque omni satanas furta novabit ope.
Unum sit periisse satis, quem fraudibus ille
Et tectis caepit callidus insidiis.
Turba, tuo reliqui vivant sub numine tuti,
In verbo unanimi consociata fide:
Me tibi, teque mihi ceu mutua foedera iungunt,
Velle tuumque meum, velle meumque tuum est.
Haec te facturum, vel si minus ipse rogarem
Sum certus, verum te tamen illa rogo:
Auribus accipiunt haec ut qui vota precantis,
Praesidio capiant gaudia plena tuo.
Impavidi cunctis caput obiectare periclis,
In terris fortes aspera quaeque pati.
Nam crudi stringent in eos fera tela tyranni,
Signa ferent tumidi cum populisque duces:
Flagrantes odio verbi, quod cuncta reprendit,
Immundo mundo quae pretiosa placent.
Diligit ille suos: non est de corpore mundi
Christus, non Christi nomina quisquis amat.
Optarent equidem terras fugisse, negantes
Ad te nequaquam me duce se comites,
Sed nimium properant: et quis tua verba doceret?
Instrueret vera quis pietate rudes?
Dum tellus vacuo pendebit in aere, caelo
Dum certa current sidera clara vice:
Ut nomen laudesque tuae celebrata per orbem,
Et famae maneat gloria iusta meae?
Ipse pater sanctus, sanctos fac esse ministros,
Sermonis dono munificaque tui.
Sermo tuus veri fons est, et semita, caeco:
Quam qui non sequitur, quod pede carpet iter?
Ut tua dum vixi legatus iussa peregi,
Mandati faciant omnia dicta mei.
Nec spes destituat, ponantque ferocia multi
Mortales, verbo corda iubente meo.
Quae rata sint, ipsique ferant tua munera digni,
Devoveo genitor meque meumque caput.
Tu patiare tibi sim victima grata, tuasque
Sanguinis offensas diluat unda mei.
Ut fiant pueri iustique, tibique placentes,
Ac nostri aeternum pectus amore terant.
At neque praesenteis tantum tueare, sed omnis
Credentum curae sit tibi posteritas:
Doctrinae faciles aurem quicumque salubri
Praebebunt, certi de bonitate tua:
Ut sint concordes vera pietate fideque,
Simque in eis, veluti me pater, ipse patre.
Da quoque consortes fuerunt quod mille laborum,
At post mortis erunt, participesque crucis:
Aeternae mecum sociantes gaudia vitae,
Aspiciant quod habet gloria nostra decus.
Gloria, perpetuo quam motus amore dedisti,
Quam factum est, fuerat quod nihil ante, mihi.
Non te iuste pater novit sapientia mundi,
Purpura non regum, mitraque Pontificum.
Illis es nomen sine re: sunt fabula, nugae
Et delirantum somnia, verba Dei.
At tua te novit soboles, tua facta celebrat,
Per laudis titulos ingrediturque tuae.
Hi quoque te norunt, qui se debere salutis
Laetantur grato pectore dona tibi.
Quae ne deficiant unquam memorare, retexi
Te totum, posthac clarius et retegam:
Algida caelesti flammando corda vigore,
Afflatus sacri muneribusque tui:
Ut nostri semper maneant in amore fideles,
Ipse in eis maneam perpetuoque Pater.
Aestuat heu misero mens quanto oppressa dolore,
Omnia maestificus quam tremor ora quatit.
Tempus enim tempus venit crudele, peremptus
In cru ce, quo mundi crimina morte luam.
Ergo mihi, quae non rapui, reddenda: furoris
Ira ferenda, alii quam meruere, Dei?
Ah prece te Genitor nati patiare moveri,
Iussaque decreti flecte severa tui.
Omnia posse tuum est: haec a me pocula transfer,
O' pater, o tantis eripe meque malis.
Prompta quidem mens est mullos non ferre labores
Nostra: gravans hanc sed deprimit aegra caro.
Sanguinis ecce fluens it sudor corpore, mortis
Quem membra erumpunt debilitata metu.
Sed non est, video, tibi mens mutabilis, ore
Et genii firmas pectora nostra tui.
Non igitur mea, sed fiat tua sancta voluntas:
Non ego me morti supplicioque nego.
Me'ne Deus, Deus, o miserum, discrimine tanto
Deseris, auxilio destituisque tuo?
Elevat an nostras, in me crudelis et ipsa,
Ire preces, ad te nec sinit aura pater?
Ingentes irae iustique effusa furoris,
Me fluctusque premunt, Oceanusque, tui.
Quoque luto mergor, caecoque voraginis antro,
Non ullum fundum vastus hiatus habet.
Clamo, tuum sed me non audis: voce gemente
Supplico, respondet sed tua lingua nihil.
At talem non te nostri sensere parentes,
Dextera cum peterent ut tua ferret opem.
Te freti, sese tibi commisere, levatae
Auxilioque fuit spes animosa tuo.
Rebus in adversis implerunt sidera votis,
Aethereaque illis venit ab arce salus.
Ipse sed heu vermis, nec homo sum, fabula vulgi,
Omnibus et risus, qui mea damna vident.
Non, quot sunt hostes, tot sunt mihi vertice crines,
Queis meus est cunctis maxima palma cruor.
Quin petulante etiam faciunt convicia lingua,
En natum qui se iactitat esse Dei:
Eruit en triduo templi qui sedibus imis,
Et triduo rursus surgere tecta iubet.
De cruce, Thariadum est si rex, descendat, opemque
Ferre aliis solitus, nunc ferat ipse sibi:
An credamus ei, fictus quem deserit, illi
Qui multus fuerat nuper in ore, Pater?
Per tamen aspexi, sub luminis editus auras,
Te genitor solis lucida tela tui.
Sum tibi nitenti matris commissus ab alvo,
Et puer in cunis te patre dignus eram.
Crimina sed tibi nec mea sunt ignota premantque
Quae peccata meum, quantave, curue caput.
Ne pudeat nostri, quorum spes omnis in uno
Te sita, non ullum, te nisi, numen habet:
Neu te quaerentes ignominiaque notentur,
Verbaque dicantur nostra carere fide:
Nunc, o nunc succurre mihi, te tanta ferenti
Propter, dum tota me tibi mente probo.
Me tauri pingues, iracundique leones,
Faucibus hinc, saevis cornibus inde petunt.
Diffluit instar aquae mea vis: ut cera liquescit
Cor: nectit fauces arida lingua meas.
Ad nihilum redigor, ferro terebratus acuto,
Traiciorque manus, transfodiorque pedes.
Dinumerent causam (dicar nec habere dolendi?)
Dissociata suis corporis ossa locis.
Partitas inter sese velamina vestes,
Exuvias tunicam sorte trahuntque meam.
Dant fel, et ingrati morienti pocula aceti:
Hoc sitis, est illo nostra levanda fames.
Parce tamen caecis, genitor mitissime, quorum
Non sanus causam criminis error habet.
At citus e rabida me me extrahe fauce, revelle
Unius et cornus cornua fronte serae.
In celebri fratrum dicam tua facta corona,
Servatusque novi carminis auctor ero.
Hortabor, bona verba, et sacros edite cantus,
Omnia siderea qui regit arce, Patri.
Thariadae geniti celebrate: Israele nati,
Virgo Deum mulier, virque puerque time.
Vicimus, aversa facie non sprevit in arctis
Me rebus, praesens auxiliumque tulit:
Hoc iterum repetens, iterumque monebo: frequenti
In coetu reddam debita vota tibi.
Hoc mage, quam Camuris gratum tibi cornibus ingens
Taurus erit, solido qui pede pulsat humum.
Audiet et pauper, satur et tibi carmina dicet:
Gens omnis dicet te, regioque, Deum.
Audiet et dives, comedet, populosque regenti
Non ficto grates pectore laetus aget.
Ad te convenient humiles: qui puluis et umbra
Submissas tendent ad tua sceptra manus.
Prodentur seris tua facta nepotibus, omnis
Iustitiam discet posteritasque tuam.
Nunc qui ad extremum ventum, quod cuncta peracta,
De vatum scriptis quae patienda mihi:
Hanc fidei committo patris, mors lumina claudit,
Inque tuas fessam trado manus animam.
Tu quoque, tu in media infelix qui morte teneri,
Ac poenam factis scis meruisse tuis:
Non metuis, caeli templum sublime tuentis
Maxima per versa numina mente, Dei?
O' merito luimus merito peccata scelesti:
Non est supplicii causa neganda reis.
At nihil iste bonus meruit: sed proditur insons
Invidia, gentis insidiisque suae.
Tu patris aeterni proles certissima, regna
In tua cum venies, sis memor oro mei.
Apostolorum in subrogatione Matthiae in locum Iudae. Actor. 1.
Bissenos Christus comites sibi legerat, essent
Qui vitae testes, suppliciique sui.
Excidit officio sancto sceleratus Iudas,
Factus et est Domini proditor ipse sui.
Tempore nec foedo laetatus crimine longo,
A' trabe sublimi turpe pependit onus.
Ventre animam mediusque crepans, non reddidit ore:
Non aliter vitam ponere dignus erat.
Hoc fuit, hoc illud vatis: Deserta sit aedes,
Eius et excipiat muneris alter onus.
Nunc alius, numero suppleto, lucis in oras
Sit reditus nati testis ut ergo tui:
Hos duo nostra Deus sistit tibi cura sodales:
Tu da certa tibi signa probetur uter.
Omnia tu nosti, tu transpicis omnia corda,
Non fallit certum iudiciumque tuum.
Qui mare, qui terras, caelumque quod imminet illis,
Construxti, tantum magne Creator opus:
Quam vere quondam divino carmine lingua
Praescia Iessaei est vaticinata senis?
Quis furor o potuit, quae tanta insania, motu
Non profecturo sollicitare malos?
Arma parant reges, coniurata agmina iungunt,
Quos caedesque iuvant, saevaque bella duces.
Quem contra? Christum contra, Christique parentem,
Quisquis et a Christo non alienus erit.
Evenere: crucis vidit Iudaea perempti
Pendere e ligno corpus inane Dei.
Quem captum Herodes, Solymae, Pilatus, iniquo
Impia iudicio turba dedere neci.
Non casu: tibi nam fixum immotumque sedebat
De nato saeclis omnibus ante tuo:
Illius ereptis ut mortis fauce cruore,
Sidereas arces tecta beata dares.
Haec fecisse parum est: foeda convicia lingua
Addunt, crudeles incutiuntque minas:
Tormentis certi captos demittere morti,
Qui sequimur verbi iussa verenda tui.
At tu, si qua tibi est, ut certe est, cura tuorum,
Non vis caelari qui tua dona Deus:
Da nobis animos, da fortia pectora: lingua
Edat ut ad flatu libera verba tuo.
Non flammae faciant, non tetra venena timorem,
Non carcer, ferrum, vulnera, flagra, cruces.
Doctrinae cedant nostrae regesque ducesque:
Cedat opum quicquid maximus orbis habet.
Ad nomen Christi satanas, vitiumque scelusque,
Et fugiat timido mors truculenta pede.
Sic te prima colet, sic ultima terra timebit,
Digna fide, nati nomine digna tui.
O Patris ad dextram quem stantem conspicor, illi
Aequalem aeterno numine, Christe Deus:
Te propter nomenque tuum, mihi tempora circum
Crebra magis denso grandine saxa volant.
Iamque cado, furvis nigrescunt cuncta tenebris:
Da precor o animae mollia iura meae.
Quamque tuo moriens lavisti sanguine, dextrae
Exceptam, caeli sede reconde, tua.
At parce ignaris, caecoque furore subactos
Ne puni, qui nunc sunt mihi causa necis.
ERGone iam Moses, leges, ritusque sacrorum,
Et quicquid veteres constituere patres?
Quis ferat haec? cunctos seu vir, seu femina: caelo
Sed quia nam subiti luminis aura micat?
Te quis es a Saulo qui laedi dicis? Iesus?
Tune Deus Iesu, filius ille Dei?
Me miserum, stimulos qui caedo calcibus: ah me
Me miserum, tecum qui gero bella, Deus.
Quid Dominne, o faciam? comites me ducite: caecus
Mutatusque sequor quo Deus ipse vocas.
Me Deus, anne iubes Tharsensem accedere Saulum,
Tot mala qui sanctis, damnaque tanta dedit?
Qui spirans saevas crudeli pectore caedes,
Hac posuisse ferus fertur in urbe pedem:
Abstractos secum Solymas ut ducat ad arces,
Sacrorum sistat principibusque, pios:
Te genitore sati quos lotos amne salubri,
Inveniet Christi dogmata pura sequi.
An veterem (genitor tua quae clementia) menten:
Mutato exutus nomine Paulus erit?
Qui sacra divulget totum decreta per orbem,
Promoveat nati sceptraque sancta tui:
Divina promptus mortem pro laude pacisci,
Et vitam incisa deposuisse gula?
Ergo abeo: non fas tua nolle capessere iussa,
Consilii causas aut mihi scire tui.
Non dubito valuisse meas, quas pectore Christi
Ad patrem fudi non dubitante preces.
Nunc reddam mensae sua tempora: quid? quid at hoc est,
Luminibus Petri celsa quod astra patent?
Et vas suspensum demitti quattuor ansis,
In quo quadrupedum conspicor omne genus?
Et quae proiecto perrepunt corpore terram,
Et pennis vacuum quae per inane meant?
Ergo dapes vetitas? ne sit mihi, ne Deus unquam
Non mundus cibus ut polluat ora, fames.
Non comedo legis prohibent quae iussa: sed unde
Vox? purgata Deo nemo prophana vocet.
Omnipotens, quem tergeminum veneramur et unum,
Qui mare, qui terras, qui regis astra Deus.
Immensa clemens motus bonitate, dedisti
Doctrinae nobis munera sacra tuae.
Hanc sumus in terris factis et voce professi,
Non esset spreto quo tua fama loco.
Non furor hoc mundi, non hoc potuere tyranni,
Est invisa quibus gloria, ferre, Dei.
Ergo diversis, nulla non parte coorti,
Coeperunt captos excruciare modis.
Nec mora: pars ferro cadimus, pars mergimur undis,
Hic laqueo, saevis ignibus ille perit.
Tu tamen, o lentus, tot iam labentibus annis,
Non tandem iusti sanguinis ultor eris?
An numerus quod adhuc non est expletus eorum,
Qui tua confirmant verba cruore suo:
Conservos propter patienter tempore paruo
Nos vis exiguae taedia ferre morae?
Obsequimur, capimusque datas tua munera vestes,
Candentes humeris induimurque stolas.
Numquam sancte Deus fallunt tua dicta: luenda
Quam manet o grandi foenore poena malos.
FINIS.
Hinc veterum expediam laudes vatumque patrumque
Munifico grati quas cecinere Deo.
Et decet, et rebus vult sese numen adiri
Indubiis, vanas nec sinit esse preces.
At simul auxilio iuvit, vult pectore grates
Et mem ori laudes dicier ore sibi.
Rursus ades, vatum quo corda agitante calescunt,
Insere te menti Spiritus alme meae:
Muneribus veniam paruis ut gratus ad aras,
Et prosint multis carmina nostra piis.
At tu magnanimi soboles generosa parentis,
Cui nomen Paci Gratia vincta dedit.
Qui Christo, Musis sociato, dulcia figis
Oscula, Saxonici lacisque decusque soli:
Fronte precor, paruum non asper natus honorem,
Respice ad haec placida, quae tibi dona damus.
Conveniunt pia scripta pio: sacra carmina, docta
Quem studiis ornat Calliopeia sacris.
Est aliquid magnis, sanctisque parentibus ortum
Esse, bonae causas semina mentis habent.
Quod pius es, patris est, et avi, patruique paterni,
Tempore quos omni fata loquetur anus.
Sed patris in primis, quo non metuentius ullum
Extulit ingenium Theutona terra Dei.
Non opus est verbis: testatur turba bonorum
Hoc, videt occiduus quos, oriensque dies.
Hoc quoque sensisti gemino cum fratre: Sibylla
Sensit, Iuliadum gloria, vestra Parens.
Nam quae causa fuit, si non doctrina salutis
Illius exilii, relligioque fuit?
Cui Deus est odio felici navigat aura:
Obruit antennas vasta procella pias.
Cui vero potius referentia carmina grates
Quam tibi dem, gratum quem iuvat esse Deo?
Nil melius verbo terraeque polique Parentis,
Nil Christi quidquam cognitione prius.
Haec sanctas laetis animas sine fine reponit
Sedibus, et vita perpete sola beat.
Quae tenebris olim magis et quo pressa ruinis,
Ac densa errorum nocte sepulta fuit:
Aris conspicuus cum staret prorsus ab aethrae
In panem eliciens, et sacra vina Deum:
Venderet et fictas monachus ieiunia merces,
Non intellectas quas dat et ore preces:
Pulchrius hoc tandem nostro caput extulit aevo:
Quo quis non gaudet sanguine Christe tuo?
Et rediisse pios cultus, rediisse verendos
Ritus, quis celebrat femina virque Deum:
Idque Luthere tua (pudeat cur ponere nomen
Hoc, et carminibus inseruisse meis?)
Ergo Luthere operaque tua, studioque Philippi,
Quos fugit primos pulsa superstitio:
Sceptra tuus patruus quo tempore magnus, avusque
Saxoniae tulit et maxima fama pater.
Munere pro tali quae non noctesque diesque,
Grata canis laeta carmina voce Deo?
Utque sui nobis conferuet dogmata verbi
Fraudibus a cunctis, insidiisque, rogas:
Quas struit et Satanas, ratioque sophistica, foede
Et quicumque tuas Papa sequuntur opes.
Macte pio Princeps animo clarissime, laudis
Et pulchrae constans carpere perge viam:
Aggresso patrios aderit cum tempus honores,
Aurea te redeant ut duce saecla tuis.
Sed me iam placidi lenis vocat aura Favoni:
Ergo ratis sacro currat ut ante freto.
Thariadae summo nostri gratissimus aevi,
Qui regit et terras, et regit astra Deo:
Accipe, Noachides, cum vini munere, fessis
Quis redeant vires, quae tibi liba, tuus.
Pectore nam toto grator, tibi militis arma,
Ac regum fortes succubuisse manus.
Nam grator, pro te laudes, tecumque parenti
Aethereo laeta lingua, animoque fero:
Qui tibi dexter adest: cui sacro foedere iunctus,
Et tua dicta probas, et tua facta probas:
Qui Lothoque, domo Lothique ex hoste recepta,
Te sibi victorem tela referre facit.
Huic soli laudes, huic maxima gratia: sitis
Felicesque simul tuque domusque tua:
Thariade summo nostri gratissimus aevi,
Qui regit et terras, et regit astra Deo.
Quae tenebrae, quanta est in nostra mente caligo,
Prorsus et aetherea pectora luce carent.
Esse nec in cura miseram, nec amore putabam,
Cuncta regit dextra qui maderante, Dei:
Serva modis quod non dignis tractata videbar,
A' Domina fugiens per loca vasta mea.
Nunc aedes ad Thariadae mandatque reverti,
Nuntiat et genus prospera cuncta mihi:
Nam posituram uteri pondus, prolemque daturam
Abramo, quae sit magna futura, patri.
Gratia, lausque Deo: me posteriora videntis
Vidi, iam redeant gaudia, cura vale.
O ita, dicebam, moderator maxime mundi,
O' ita digneris dexter adesse mihi:
Quam rigat Euphrates hinc, cingit Tigris at illinc,
Haec fausto tellus sit pede tacta mihi:
Conciliem felix istis legatus in oris
Thariadae nato coniugiumque mei.
Non modo ades: sed et hoc bonus insuper addis,
Hinc sit in amplexus Isaci itura sui,
Auctorem Nahoris Tharen quae sanguinis edit,
Huius avum, proavum dicet et esse suum.
Te laudo, veneror te, qui bonitate perenni,
Qua Deus Abrami vota valere sinis:
Fecisti, illius nato formosa veniret,
E' consanguinea, castaque sponsa, domo:
Sponsa, olim series natorum cuius, et ille
Thariadum aeternus sanguine surget honos.
Ergo sit huic Phanuel nomen, praesentia praesens
His oculis vidi, quo, Domini ora, loco.
Inter io me quale fuit certamen et illum,
Donec perstricto poplite laesus ego.
Nec tamen amisi, quamvis demittier ille
Se cuperet, fatus quam mihi fausta prius:
Quod fuerat nomen mutare Israele iussit,
Victoremque hominis dixit, et esse Dei.
Nescio qui victor fuerim, nisi salva quod esse
Omnia iam fidei vis animosa videt.
Verba manent immota Dei: timor iraque cedunt,
Quae non quae laeta gaudia mente fero?
Gratia, te vinci qui passus es, omnia ab uno
Quo bona nostra fluunt, non aliunde, tibi.
Sol oritur, noctem lux excipit alma, malorum
It pulsa tristi nube serena dies.
Sic, ais, accepit populum, regemque Chamaeum,
Qui movet aeterno numine cuncta Deus?
Sic pro Thariadis pugnavit, vindice gentis
Adseruit dextra remque decusque suae?
Cum genero grates illi nec dicat Iethro,
Et iustis merito laudibus accumulei?
Nunc ego, nunc magno didici nil maius in orbe,
Quem sata thariada gens colit, esse Deo.
Facta luit Nilus sua fuscus iure superba,
Iure sua poenas pro feritate dedit.
Corpora qui puerum mergi Pharo iusserat undis,
Obrutus ipse iacet piscibus esca mari.
Gratia magna tibi, cuius vi cuncta geruntur,
O' columen populi, gloria, lausque tui:
Qui, tibi, munificas, quae dedita corda, salute,
Et tam praesenti protegis ultor ope.
Thariadas odio Syrus invidiaque premebat,
Urgebatque, cibo deficiente, fames:
Bissena Isacides comitatus prole, vocante
Ditis Iosepho cessit ad arva Phari.
Iamque peregrinis quamvis foret exul in oris,
Exiguae primum stirpis et ille parens:
Auctus in immensum numerosa gente, reliquit
Sanguine natorum milia multa suo.
Indoluit Nilus, tumidis iussuque tyranni
Nata recens puerum corpora mersit aquis.
Quid loquar aerumnas, quid duros mille labores.
Gens quae nostra illic ferre coacta fuit?
Respexti tandem miseros a culmine caeli,
Molliter excipiens vota, precesque, Deus:
Respexti, et Pharii nos e regione tyranni
Duxisti fortis robore, vique manus.
Ruraque fecundi tribuisti pinguia campi,
Quosque Palaestinus dives habebat agros.
Nunc igitur memor, et frugum tibi munera gratus
Affero, sepositas primitiasque Deus:
Accipiet decumas etiam sua dona sacerdos,
Parte peregrinus laetus et ipse sua.
Dextera non viduam fraudabit nostra, pupillis
Horrea erunt iussu non mea clausa tuo.
An mihi sic sanctae veniant oblivia legis,
Mandati faciam ne tua verba Pater?
An comedam lugens aris, temploque dicata,
Aut tradam tristes munus ad inferias?
Quae tua lex mandat feci, faciamque Creator:
Non mihi fas pacti frangere iura tui.
Sis bonus, et populum facili pietate tuere,
Aspiciens caeli mitis ab arce, tuum:
Telluri bonus sis, melle et lacte fluentem
Isacidis dono quam tua dextra dedit.
Me miserum quid ais? quid ais? rapuere Sabaei
Armentum, ferro serva manusque iacet?
Nil homini certum: sed quid tu? lapsus ab aethra
Confecit famulos ignis, ovesque meas?
Heu heu quid tu? Chaldaei caepere camelos,
Servorum cecidit tota perempta cohors?
Ecce alius: natosque super, natasque repente
Procubuit vasto turbine lapsa domus?
O' infelicem me terque quaterque parentem:
Me miserum terque quaterque virum.
Nil mihi, nil reliqui fecit Deus: o miserum me,
Me miserum, quae iam vita futura mea est?
Sed quid? pigra fuit mihi si tua gratia numquam,
Iuverunt si me tot tua dona Deus:
Nunc mutata prior postquam fortuna recessit,
Haec mala non aequa cur ego mente feram?
Exibo nudus de vita, nudus in illam
Ingressus: rapuit, qui dedit ista, Deus.
Quod Domino placuit, factum est: tibi gloria soli,
Laus sit, honor, Deus, et tempus in omne decus.
Gaudia quanta fero, quam dulci pectora motu
Exsultant, caelum qui moderare, tibi?
Nunc libet et sumptis incedere cornibus, ore
In Domino laeto magnificumque loqui.
Audiat haec livor, contabescatque dolendo:
Nam nobis curae contigit esse Deo.
Ut nihil est maius Domino, nil sanctius, orbis
Sic neque par numen, qua patet, alter habet.
Salus et ille Deus, fuit, est, erit omnibus aevis,
Cuncta potest forti solus et ille manu.
Impia quid fastus sumis tibi turba superbos,
Quid caecos iactas, saecula prisca, Patres?
Ipsa placere tibi temeraria desine, tandem
Et stultum mentis pone supercilium.
Omnia qui novit, frangit Deus omne superbum:
Ah miser, hunc qui te fallere posse putas.
Quinetiam tacito quae pectore vota foventur,
Et videt: et nisi sint iusta, valere vetat.
Cum iubet, excutit arma metus, rumpuntur et arcus,
Audax instructas nec iuvat ira manus.
Cum iubet, orba prius firmantur robore corda,
Victus et oppresso victor ab hoste redit.
Ducere cui multo studium convivia luxu,
Ob panes locat et sese, operamque suam.
Qui contra exiguae miseri stipis aera petebant,
Ieiunam saturi deposuere famem.
Quae patrem nulla faciebat prole maritum,
Septeno gaudet pignore facta parens.
At nuper toties mater, nunc funere curua
Natorum, infectis ora notat manibus.
Scilicet ipse Deus vitae das munus, et aufers:
Ducis ad infernas, atque reducis aquas.
Ipse Deus census et opes donasque, rapisque:
Pauper et est subito, qui modo dives erat.
Deicis hinc tumidos, humiles bonus erigis illinc,
Afflictum immundis pulueribusque levas:
Ut soliumque premat sublimis, eburque curule,
Gestet honorata sceptraque sacra manu.
Extremis adeo nil sese subtrahit oris,
Non sit in imperii quod ditione tui.
Praecipiti circum cursu quos voluitur orbis,
Lege tibi certa seruit uterque polus.
Ipsaque cum ponto sic pendet in aere tellus,
Ut maneant verbo fixa iubente tuo.
Te quicumque colunt, ut eant tutique sacrique
Qualibet, insidias nec timuisse facis.
At nec iustitiae, nec amor quam tangit honesti,
Dum ruet in tenebras, quot mala turba feret?
Audeat aeterno ne quis pugnare parenti,
Aut tua quid valeat sentiat ira Deus.
Nil prosunt vires, animi nil robur, in hostes
Iusta lacessita cum capi arma manu:
Fulminis o utinam ferias quos igne malorum
Et terram, est quorum pondere pressa, leves:
Ut tandem solus mundo des iura subacto,
Et firmes uncti regia sceptra tui.
Davides patria paruus regione, meosque
Abiectus fratres, et puer inter eram.
Pastor Ephrataeis sectabar montibus agnos:
Carpebat placidum gramina laeta pecus.
Ipse, laborarat quam rustica dextra, movebam
Inter oves citharae fila sonara meae:
Sacra, Dei laudes, et aptans et carmina nervis,
Cantabam certo mystica verba pede.
Ad Dominum quis'nam, quis talia rettulit? audit
Ipse Deus fallit quem nihil, ipse Deus.
Ille suum vatem Iessaeas misit ad aedes,
Tingeret ut sacro tempora rore mihi.
Abiecit fratrum praestantia corpora: pulchra
Forma nec, aut virtus profuit ulla viris.
Vastabant fines numeroso milite nostros,
Arva Palaestini qui tenuere soli.
Progreditur castris immani mole Golias,
Et foedo nostros provocat ore duces.
Contemnitque Deum lingua petulante, nec ullus
De. tot Thariadis audet adire virum.
Indolui, quamvis puer, et non utilis armis,
Proque tuo sumo nomine bella Deus.
Nec mora, qui fuerat caeloque Deoque minatus:
(Tam facile est paruis vincere magna Deo.)
Contorto agrestis deiectus verbere fundae,
Voluitur immunda sanguinolentus humo.
Eripui collo caput, exsecrantia stulto
Quod verba in summum fuderat ore Deum.
Et laudesque tuas ultus, populumque Creator,
Non dicam victor carmine grata tibi?
Certus eram leto stultum mactare Nabalen,
Atque domum fatui perdere, remque viri:
Cum, pro defensis ovibusque, oviumque magistris,
Non modo nec gratus, nec memor ille fuit:
Appellare meos legatos durius ausus,
Obiecit pro fugi sed quoque probra mihi.
Arcuit irati Genitor tua magne furorem
Vis, manus haec tetrum ne facinus faceret.
Arcuit, inque caput stolidum male dicta retorsit,
Davidis vindex ulta vicesque sui est.
Morte dedit linguae fatuae, mentisque superbae,
Quas meruit poenas impius ille suae.
Te celebro gratus, qui me defendis, et auges:
Nos solitaque tegas ut bonitate rogo.
Qui colitis pure caeli terraeque parentem,
O' quorum pietas irreprehensa viget:
Ore ciete modos, laetas expromite voces,
Aeternumque sonent singula verba patrem.
Sancta Dei gentes praeconia ferte per omnes,
Qua patet immensis maxima terra plagis.
Plaudite, iucundo deducite carmina cantu,
Munificum grata voce iterante Deum.
Facta secuturis memorate nepotibus: omnis
Nomine se iactet vir mulierque Dei.
Impleat illorum praecordia laeta voluptas,
Iussa Dei quibus est unica cura sequi.
Quaerite quae vires, sit quanta potentia: vultum
Maxima sint vobis visere vota Dei.
Facta animis vestris ingentia quaeque reserte,
Dextera quae gessit prodigiosa Dei.
Verbi animis vestris sacrati iura referte,
O' gens Isacidae semine nata patris.
Ille Deus noster solus, Deus unus, in aevum
Imperio terrae qui sola cuncta regit.
Semper inoblita repetitum pectore foedus
Voluite, quod feriit tempus in omne ratum.
Adscivitque salum Thara, ridente parentis
Et vetulae natum viscere Saraiden:
Teque Iacobe pater, natosque, tuosque nepotes,
Totius gentis progentemque tuae:
Ut decreta, suas leges, et iura sacrorum
Perpetua colerent relligione, fide.
His se promisit ditissima regna daturum,
Invertit pingues qua Cananaeus agros.
Ergo forent quamvis numero paucissima turba,
Et vaga non certis et peregrina locis:
Nunc hac, nunc illa sedes regione locantes,
Tam laedi passus non tamen ille suit:
Propter eos, reges ut castigaverit, ore
Irato magnos argueritque duces:
Ne violate meos unctos, ne tangite vates:
Nam Deus in sanctis laeditur ipse suis.
Orbe Deo toto, quacumque habitabilis, omnes
Unanimi gentes soluite verba sono.
Dicite victricem dextram, populisque salutem
Illius nullo non memorate die.
Omnia quae fecit, coetu vulgate frequenti,
Nescia de fama nulla sit ora Dei.
Magnus enim solus, maiorque est laudibus, inter
Terribilisque omnes eminet ille deos.
Nam falsi quid sunt nisi inania nomina divi,
Quos stulta gentes credulitate colunt?
At noster caelos et sidera pulchra creavit,
Ac vicibus certis temperat illa Deus:
Et virtute potens, et maiestate verendus
Augusta, quem laus, splendor honosque decet.
Eia laeta patri date carmina, laudibus eia
Invictum populi concelebrate Deum.
Munera ferte preces, incendite thuris odores,
Et castum casto pectore adite Deum.
Hunc metuat vacuo quae pendet in aere tellus,
Vi librata gravis, ponderibusque suis.
Exsultet caelum, mundus laetetur, et una
Vox sit: sceptra tenet magnus ubique Deus.
Intonet immensum nitidis cum piscibus aequor:
Laetentur campi, rideat omnis ager.
Omnis ovans motet frondosa cacumina silvae
Et ducant montes, et iuga celsa choros.
Nam venit ecce Deus, gentes ut iudicet, uni
Et det pro meritis praemia cuique suis.
Tollite perpetua clementem laude parentem,
Qui suit et bonus est, qui bonus usque manet.
Dicite: Nos serva vindex, auctorque salutis,
Atque tuo nobis numine dexter ades.
Collige nos, reliquis bonus a populisque tuere:
Ut te nostra colant pectora, lingua canat.
Gloria Thariadum regique, patrique, Deoque,
Ingeminet populi coetus et omnis Amen.
QUis tamen Isaides, quis ego sum magne Creator,
Aut generis quaenam gratia tanta mei?
Ut pecorisque mihi custodi, et pauperis agri,
Subiceres populi ditia regna tui.
Nec contentus eo: venientia fata resignans,
De rebus faceres talia verba meis:
Imperium augebit tibi nostra, augebit et annos,
Praesidium regno dextra futuro tuo.
Nostro victor ages non uno ex hoste triumphum
Munere, qui sument in caput arma tuum.
Sedibus et certis, ac tandem pace fruentur
Ipsi tranquilla gens mea Thariadae.
At simul ac tenuem fueris mutatus in umbram,
Frigida defuncti cum teget ossa solum:
Tum decus Isacidum saecli pater ille futuri,
Carne tuus natus, mente animoque meus:
Post te, succedens regni moderator habenis,
Sceptra manu, exempto fine, potente feret.
Ille mihi, curam hanc depone, palatia condet,
Tectaque constituet nomine digna meo:
Arabiis non quae surgant innixa columnis,
India sive tuis, sive Canope tuis.
Auratis trabibusque soloque e marmore templa,
Non amat humano structa labore Deus:
Sed sibi quae faciet credentum cordibus, ingens
Quos habet, immensi qua patet orbis, iter:
Rex idem populique sui, templique sacerdos,
Victima pro mundi sponte salute cadens:
Ut mortisque viam claudat, revocatque vitae
Aurea perpetuae saecula restituat:
Indeque caelestes meritis invectus in arces,
Componat, solio se locet inque meo.
O' iucunda mihi pater haec audire voluptas,
O' bonitas magno non nisi digna Deo.
Ergo tua humanos soboles miserata labores,
De nostro fiet sanguine natus homo?
Et tibi sum tanti, cuius super ardua caeli
Non solito carnis pondera calle vehas!
Quid tibi Davides tali pro munere reddet:
Aut quae vox digne te celebrare potest?
Nulla potest, centum quamvis mihi pectore ahene
Guttura cum linguis multiplicata sonent.
Talia nec merui: tua vox, tua fallere lingua
Et nequit, hoc nobis conciliatque decus.
An populos inter non contemptissima cunctos,
Gens Iacob eo semine nata fuit?
An'ne eadem, recti nec fervantissima semper,
Nec verbique tui, nec pietatis amans?
Delegit in his [(reading uncertain: page blotted)] tamen hanc tua gratia solam,
Sacrares propria quam tibi sorte Deus:
Talia pro nostra patrans, et tanta, salute,
Qualia sunt nullo tempore facta prius:
Qualia non annis post fient omnibus, axem
Dum circum rapidum sol agitabit equos:
Scilicet ulla foret ne de te nescia tellus,
Et quam sis, nossent omnia saecla, bonus.
Ergo Paraetonio quod piscibus esca natavit,
Impia Erythraeo cum duce turba salo:
Hostibus oppressis Cananeae quod arva tenemus,
A' te quod nobis omnia nata bona,
Ut nostri non est meriti: sic sola perennis
Quod mihi das regni gratia causa tua, est.
Hinc quoque notescat magis ut tua gloria terris,
Gloria quae tanta est, quantus es ipse pater:
Isacidumque canant ad finem solis ab ortu
Numina perpetuo vir mulierque Dei.
Ipse quidem quam vita diu brevis ista manebit,
Pro tali grates munere semper agam:
Et tanto Isaiden quod sis dignatus honore,
Par sit ut aeterno qui regit astra Deo:
Omnibus intexet chartis mea Musa, nec unquam
Deficiet laudes dicere lingua tuas.
At non destituet quamvis spes: vera loquentis
Nam solita est quando fallere lingua Dei?
Ut tamen, oro, diem iubeas properantius ire,
Quae regno auspicium prima datura novo est.
Interea cunctis nos arce magne periclis,
Et serva pariter meque meosque Pater.
Aeternum felix manet, aeternumque manebit,
Quem tegit immensi dextra benigna Dei.
Isacidae patris, genus a quo principe nostrum,
O' ortuque carens, interituque, Deus:
Est tua maiestas, victoria, gloria, virtus,
Imperii sceptrum perpetuique tuum est.
Sunt tua stelligeri sinuosa volumina caeli:
Terra tua est, terrae quidquid et orbis habet.
Te nihil est maius, nil te sublimius uno:
Cuncta potes nutu, cuncta regisque tuo.
Sunt tibi opes, queis non fului certaverit omnis
Auri, quam dives copia mundus habet.
Et regesque tuis cedunt regumque triumphi
Laudibus, et famae, quae tua fine caret.
Fortis es, et fortes reddis quoscumque videtur:
Magnus es, et magnos qui placuere facis.
Te laudem possint quae facta probante mereri,
Te sine vult nemo, te sine nemo potest.
Nam quis Davides ego sum, quae turba meorum est,
Quae velit et possit munera ferre tibi?
Nostrum velle, tuum est, nostrum tua posse facultas:
Donamusque tibi, quod fuit ante tuum.
Ista peregrinos nam nos tenet hospita tellus,
Ut veteres qui vos progenuere, patres.
Nec nobis proprium quicquam, quibus ipsa repente
Vita caduca velut sumus et umbra fugit.
Haec tua dona, quibus grati cumulavimus aras,
Unde aedes fiant templaque digna Deo.
Te spectare scio mentemque animumque Creator,
Nuda placet fidei simplicitasque tibi.
Et dubitem, pietas quin haec tibi grata futura
Isaidaeque tui sit, populique tui?
Quae potui dare, cuncta dedi: cum plebe ferentes
Laetus et aspexi, quae potuere, duces.
O' tales animos, tam sanctaque pectora gentis
Perpetuo Isacidum, te precor, esse velis:
Ut te mente Deum pura venerentur, et omni
Tempore sincera speque fideque colant.
Da quoque cor sapiens nostro de sanguine nato,
Pacifici nomen qui Solomonis habet:
Ut tua perficiat cura mandata fideli:
Quo tibi grata magis victima nulla placet:
His de muneribus, sublimibus alta columnis,
Et laudi statuat templa dicata tuae.
Non fallunt promissa Dei, solioque paterno
Ecce sedet, natus sceptra tenetque meus.
Hoc tibi summe Deus dico pro munere laudes,
Et toto grates pectore laetus ago.
Utque mihi erepto praesto tua mille periclis
Gratia, quo vixi tempore, magna fuit:
Sic eadem Solomona regat, sacra iussa secutum
Legis, diuma semper et auctetope.
VEra meas de te Solomon pervenit ad aures
Fama, fuit laudis gloria vera tuae.
Hanc ego praesenti quo cernere lumine possem,
Deserui terrae regna Sabaea meae.
Namque fatebor enim, potui non credere famae,
De rebus maior quae mihi visa tuis.
Nunc video, stupeoque simul, praeconia laudis
Et fateor quod sint pene maligna tuae.
Plus hic invenio, quam rumor rettulit: ipsa
Materiae cedit gloria victa suae.
Felices seruique tui, famulique fruuntur
Qui vultu regis colloquioque sui:
Ingenio maius quo nemo solis ab ortu,
Solis ad occasum, nomen in orbe tenet.
Laus quoque summe Deus tibi, rex terraeque polique
E' cuius pendent omnia regna manu:
Laus tibi, Thariadas qui sic amplexus amasti,
Ut dederis tali sceptra tenere viro:
Omnia qui perse sapiat, qui reddere possit,
Quique petita suis reddere iura velit.
Cum circumstaret me turba immensa malorum,
Spes foret et vitae nulla relicta mihi:
O' pater, o celerem fer opem mihi sancte, precabar:
Irrita nec miseri vota precantis erant.
Audisti inferni nostras e ventre querelas:
Heu vere infernus viscera piscis erant.
A' te ventosi proiectus in aequora ponti,
Ore necaturas ebibiturus aquas:
Montibus undarum moriens, cunctisque premebar
Obrutus insani fluctibus Oceani.
Non mihi iam Solymi templi spes tecta videndi,
Offensoque feram munera nulla Deo:
Undosi valleis ponti demersus in imas,
Aeternum pelagi carcere clausus ero.
Talia dicebam: cum me de morte reductum,
Non pateris ceti ventre perire Pater.
Non quod tanta meae pietatis gratia, quam spes
A' te pendebat quod mihi firma Deus:
Structa colis sacro qui vertice tecta Sionis,
Et vanas humiles non sinis esset preces.
Ah nimium stulti, gratae sibi dona salutis
Qui vitae meritis cumque venire putant.
Una fides Dominum placatum reddit, ut ipsum
Ipsum se, nullum propter opusque iuvet.
Ergo etiam tibi me votivo carmine damno,
Et merito grata consecro mente Deus.
Nam se nostra salus totam tibi debet, et ipsum
Esse tui possum quod memor, omne tuum est.
Sanctus es, o caeli terraeque tremende creator,
Qui facis et nutu cuncta potente regis.
Sanctus es, o cuius bonitas coniuncta perenni
Iustitiae, nullum novit habere modum.
Sanctus es armorum princeps, cui militat aether,
Sub pedibus torques qui fera bella tuis.
Laude tua est aether plenus, plenae aequoris undae,
Et plenum terrae, qua patet omne solum.
GRatia magna tibi, iustam qui supprimis iram,
Criminibus nostris quae tibi mota, Deus:
A' cuius verbis mens haec moribunda revixit,
Mors mihi cum misero corde recepta foret.
Ite procul curae, trepidi procul ite pavores:
Quem metuam, cum me protegat ipse Deus?
Ipse meae vires, illi mea plectra moventur,
Ipse meum decus est, vita, salusque Deus.
Quisquis es, anxietas animi quem saevior urget,
Quem pavor et mentis non sinit esse suum:
Aspice Iessaeo quod surgit caudice germen,
Aspice, nam sanctus pullulat ecce stolo.
Quem super aura sedet, divini numinis aura,
Omnipotens flatus aethereique vigor:
Omnia qui sapiens intelligit, omnia novit,
Robore quique valet, consilioque iuvat:
Eripite tenebris, collustrat luce, repletque
Cognitione Dei corda, timore Dei.
Illius gratos quae victima reddet odores,
Pro sale erit vero sparsa timore Dei.
Non ex aspectu ius, audituque, sed aequi
Praescripto miseris, iustitiaque dabit.
Tellurem baculo linguae ferietque, nocentem
Oris et occidet flatibus ille sui:
Iustitia sanctum cinctus latus, ilia numquam
Quaeque Dei dubitat de bonitate, fide.
Tunc lupus inter oves, haedos pardusque cubabit,
Iungeturque gregi fulua leaena boum:
Tunc ursos una passim, vaccasque videbis
Pasci, tunc catulos ludere cum vitulis:
Vescentur paleas taurorum more leones,
Aspidis et lactens gestiet ante cavum:
Aspidis in caecum paruus puer inseret antrum,
Et sine fraude suam protrahet inde manum.
Noxa procul, procul error, et insidiaeque dolique,
Terraque plena Dei cognitionis erit:
Ut non tam vastis sit pontus fluctibus auctus,
Qui terram liquidis caerulus ambit aquis.
Ipsi haustus vitae sumemus fonte salutis,
Et nostra aethereus proluet ora liquor:
Unde novos capient non tristia pectora motus,
Extollet nomen laetaque lingua Dei.
Solis ad occasum quo notum fiat ab ortu,
Laus sit quanta Dei, gloria quanta Dei.
O' qui sancta colis pie coetus tecta Sionis,
Da plausum, laetis ora resolue modis.
Nam favet, estque tibi manifesto lumine praesto
Augustusque Deus, propitiusque Pater.
Te Deus extollit, grata te voce celebrat
Lingua mea, in laudes officiosa tuas:
Qui decreta fide firmas constante, facisque
Euentu careantne sacra verba suo.
Oppida qui vertis, qui firmas subruis arces,
Ut fiat, murus qui fuit ante, solum:
Non aevis unquam post instauranda futuris,
Serpentumque domus, alituumque domus.
Hinc colit, et populi te maxima turba veretur,
Hinc numen gentes et tua facta tremunt.
Tu miseris, qui fortuna laeduntur iniqua,
Robur es, in cunctis praesidiumque malis:
In tumidis pelagi portus, statioque, procellis:
In medio soles quae levat aura die.
Tunditur ut saxum, ponti quod verberat unda,
Hibernis paries concutiturque Notis:
Ira tyrannorum tales quos saeva fatigat,
Immensum rabies et furiosa premit.
At tu, siccantur ceu stirpes sole, furoris
Flamma uris fastus, hostis opesque tui.
Defendisque graves levibus quasi nubibus aestus:
Nemo nocere piis te prohibente potest.
Pondera librati magnum per inane tetendit
Qui caeli, nutu sidera clara regens:
Qui durat terras, discludit et aequora ponto,
Cuius homo vitae munere munus habet:
Ecce meum vobis servum, Deus inquit, et iste,
Iste meo populo causa salutis erit.
Hunc unum elegi, quo non mihi gratior alter:
Huic uni dico, Tu mihi sole places.
Huic adsum, dono flatus hunc augeo sacri,
Hunc fas terrarum sceptra tenere soli.
Non clamore minax vel nectet iurgia, saevas
Vel voces fora per litigiosa dabit.
Quassatae calamum non franget arundinis, halans
Non linum dura comprimet ille manu.
Ius legesque meas servare, fidemque docebit,
Quodque homini pars est reddere, quodque Deo.
An tristi miseros vultu aversetur? an ore
Promptum aliud, clausum corde aliudque gerat?
Iustitia terras implebit et aequora, pacto
Adiunget populos perpetuoque mihi.
Collustrans claro caecae caliginis umbram,
Qua degunt gentes, lumine discutiet.
REstituet caecis aciem, tenebrisque reclusos
Virtute eripiet carceribusque sua.
O' igitur memoria nova dicite carmina voce
Et grata regi, qui tenet astra, pii.
Extremis sese qua tellus porrigit oris,
Aeternum merita tollite laude Deum.
Tollite, qui cinctas habitatis et aequore terras,
Quique per aequoreas velificatis aquas.
Oppida dent vocem: silvae, deserta, colonus
Quos habitat pagi Caedarianus, ovent.
Qui petrosa colunt, in verticibus praeruptis,
Afficiant iusto nomen honore Dei.
Mons, vallis, flumen, domus, urbs, canat insula, pontus,
Virgo, puer, mulier, virque, senexque, Deum.
Non is non fallet: veniet pulcherrima tandem
Illa dies, laeti temporis illa dies,
Invictus cum sede sua procedet ut heros,
Hostis et invicto proteret arma pede:
Distribuet populo victricia munera, pacis
Et dabit aeternum saecla fruenda suo.
Et Deus ipse lates, et paucis facta notantur,
Quae tua magnifica dextera laude gerit.
Te norunt Iacobaei, tua facta celebrant,
Effecti meritis tempus in omne tui.
Quisquis in humanam faciem simulacra Deorum
Format, et idolum numen habere putat:
mente caret, tandem confundeturque scelestus,
Magnaque cum turpi damna pudore, feret.
Se Deus ipse suis verbo patefecit Hebraeis,
Nostraque nil quicquam sacra ruboris habent.
Ipse suos (nec eum laudent?) servatque, tegitque,
Et bonus aeterna prosperitate beat.
O' Me felicem, lux o mihi candida, pulsis
Qua curis dantur gaudia mille mihi.
Qua vis tota animae gestit, dulcique benigno
Exsultant motu pectora nostra Deo.
Quem pater aetherei cumulavit munere flatus,
Cui sacrum unguenti tinxit honore caput:
Auferat ut tristes animis medicando dolores,
Caelestique iuvet vulnera cordis ope.
Det libertatem captis, et carcere clausis
Dura levet ruptis vincula compedibus:
Et consoletur flentes, patriumque favorem
Nuntiet, et pacis tempora laeta piis:
Ille mihi iniecit velamina sancta salutis,
Vestitum texit iustitiaeque toga.
Nunc, quibus incedo, Tyrio ceu murice sponsus,
Aut sponsa in tunica versicolore decens:
Munere virtutum, fideique insignis honore,
Quo prius et verbo nil, meliusque, Dei:
Verbo quod, veluti tellure cacumina rupta
Exserit e tepido seminis herba solo:
Dein sole aprico, Zephyrisque tepentibus auctus
Accipit, ut fiat falce secanda seges:
Orbe satum toto prodit, quacumque recurrens
Occiduusque facit Phoebus, et ortus iter:
Inclita per cunctas et spargens nomina gentes,
Divulgat laudem, iustitiamque Dei.
Aurea stellantis cui paret regia caeli,
O' est in cuius vitaque morsque manu:
Defessus quantis morbi cruciatibus uror,
Quam mea tabificus corpora languor habet?
Funeream portat mors aegro pallida noctem,
Ante diem nigra cogor et ire via.
Me miserum, verbo, quo maior nulla voluptas,
Me miserum, sacris dividimurque tuis.
Nec iam tura mihi pacalibus addere flammis,
Nec dabitur templo munera ferre tuo.
At pallent senibus rugosa tot ora scelestis,
Qui referunt prisci temporis acta suis.
Heu quam non paucos poteram superesse per annos,
Reddereque Isacidis iura petita meis:
Tempore transacto mihi dum meliore senectus
Turparetque genas, inficeretque comas.
Exustis Arabum veluti pastoria campis,
Aut Scythico stabat quae casa structa solo:
Ante exspectatum Nomadis transfertur, in agro
Iam nec eam, fuerat quo prius illa, vides:
Aut saepe insertum radiis subtegmen acutis,
Texentis medium rumpitur inter opus:
Sic, quam sperabam citius me vita relinquit,
Inicit et diras mors mihi saeva manus.
O' tantum liceat venientem cernere lucem,
Exiguum liceat temporis esse super.
Non licet, heu miser heu nil proficientia perdo,
Irritaque in ventos vota precantis eunt.
Tam cito nam clauso lucem non condet Olympo,
Rosidus obscuro vesper et ibit equo:
Multo ante in pheretro quin conclamata reposti,
Condentur tumulo frigida membra suo.
Ut super accumbens deprensi monte iuvenci,
Omnia Getulus conterit ossa leo:
Ira tua Achasidae corpusque animumque furoris,
Comminuit mortis debilitata metu.
Et iam destituunt sensus cum mente, loquendi
Iam vires lingua deficiente cadunt.
Anxiferos aegrae mentis testata dolores:
Quae triste immensum discruciata gemit:
Strymoniaeque instar gruis, aeriae ve palumbis,
Aut quae maesta larem sub trabe figit avis.
Morte graveis oculos nigrescunt omnia circum,
Errat supremis spiritus in labiis:
In vacuas iamiam fugiens qui deseret auras,
Ponendum maesto corpus inane rogo.
Talia rumpebam morituro corde, vocato
In mea chare pater numine vota tuo.
Quae valuisse, probant vires reparantia verbo
Membra tuo, vatis quod canis ore mihi.
Oblitos repeto iam desuetudine gressus,
Et redit in faciem, qui fuit ante, color.
En erit illa dies, rursus qua templa subibo,
Et ponam sacris thurea grana focis?
En erit, et meritas animae tibi debitor huius,
Pro tanto grates munere semper agam.
Utque dolorque, metusque, et squalida mortis imago,
Et cum tartarea, lurida stagna, domo,
Tempore quam longo lumen vitale videbo,
Haerebunt animo non abitura meo:
Sic non exciderit pietas tua: sic mea semper
Lingua erit in laudes officiosa tuas.
Vita Dei in verbo est: o toto pectore capti,
Qui tribuunt meritis corpora sana suis:
Aut simul ac horam morbus denuntiat atram,
Viribus herbarum cedere fata putant.
Mors erat ante oculos, nec quid speraret habebat
Stans miser infernas spiritus ante fores:
Quid loquar immensos cruciati pectoris aestus,
Quaeque aderat nullo cura levanda modo?
Infelix propter quae me peccata coquebat,
Et requiem menti non dabat aegra meae.
Et dicam, tulerit mihi quod medicina salutem,
Et dicam meritis quod data vita meis?
Servatum tua me bonitas e valle profundi,
Non immatura est passa perire nece.
Quin, vitae quod me beat immortalis honore,
Quod me caelicolis et facit esse parem:
Omnia complexo dulci bonitate remittis,
Sollicitant quae me turpia facta pater.
Et meriti quamvis poenas scelera omnia ventos
Fluctisonum rapidos per mare ferre iubes.
Scilicet ut fiat tua summa potentia, fiat
In nobis pietas ut tua nota magis:
Et tibi nunc vivus potius dem laudis honores:
Quam tegat oblitum numinis urna tui.
Mors adoperta caput tenebris tua nomina nescit,
Virtutem memorant nigra nec antra tuam.
Illud opus nostrum, qui solis luce fruentes,
Vulgamus dextrae maxima facta tuae:
Utque ego nunc facio, grati tibi vota, precesque
Dicimus, aeternum te canimusque Deum.
In quo ne quando cessem pater optime, tanti
Oblitus meriti dicar et esse tui:
Quam mihi servasti, da, vitae quicquid ab isto
Tempore producam, seruiat omne tibi.
Laus tibi, qui decus es rerum, columenque mearum,
Laus tibi confugium, praesidiumque meum.
Tu facies Deus, ut sua quos peccata fugabunt,
A' patriis cogent et procul esse focis:
Thariadae vitae mutantes facta prioris,
Ad proprios redeant, dulcia tecta, lareis.
Cum mittes illos, tortis qui retibus orbe
Toto piscatos ad tua templa trahant:
Cum mittes, claudant colles qui indagine, tendant
Per latebrasque illis, per iuga celsa plagas.
Ad te convenient magnus quos sustinet orbis.
Et dicent: Numen tu Deus unus habes.
Ah nimium faciles, atque a pietate remoti,
Confictos stulte qui coluere deos.
Humano fieri quis credat numina nutu,
Numina quae vanum nil nisi nomen habent?
Nec tu non illis tua sancta oracula pandes,
Celsaque quod verbum monstrat ad astra viam,
Ostendesque tibi sit quanta potentia: nomen
Ut tribuant Domini tempus in omne tibi.
Te merito iusta celebramus laude, tuumque
Tollimus insigni nomen honore Deus:
Mandato cuius, fuerat quod triste timendum,
In vanum rapidus ventus et aura tulit.
Tu sortem nostram miseratus es hoste repulso,
Funestus natae quo fuit ante torus.
Filia cum genero vivunt te dante, valentque,
Unicus ille sui patris, et ista sui.
Da bonus illorum quam longe vita manebit,
Sic pedae quo coepit sors bona semper eat:
Plenius ut dicant isto pro munere grates,
Tura tibi laudum perpetuoque ferant:
Et discant gentes, quacumque habitabilis orbis,
Te solum veri nomen habere Dei.
O' Maris et terrae, caelique suprema potestas,
Sceptra tenes regni qui sine fine Deus:
Affligis, recreas, das vulnera, vulnera sanas:
Occidis, leto restituisque datos.
Ad manes ducis, nigrisque reducis ab umbris,
Est et in arbitrio vitaque morsque tuo.
Te celebro, grates et ago proiectus ad aram,
Pro donisque tuis, muneribusque pater.
Et vos Isacidae linguisque animisque faventes,
Dicite laudandi numina magna Dei.
Propter enim causam vos hanc disiecit, et omneis
Per gentes sparsit, quas obit aequor aquis:
Illius ignotis ut fiat gloria nota,
Et quod eum praeter non sit in orbe Deus.
His mersere malis nos crimina, iure caputque
In nostrum laesi saeviit ira Dei.
Ille tamen rursus portus aperire salutis,
Placatusque volet lenior esse suis.
Tempora cum gestis revocate prioribus, ante
Et priscos oculos ponite quisque patres.
Cum votis querulas noces miscete, potenti
Et laudes humili dicite mente Deo.
Sic fiet nobis offensi mitior ira,
Numinis, et placidae tempora pacis erunt.
Ipse quidem Assyrias longe submotus in oras,
Hic stat ubi veteris regia celsa Nini:
Carminibus patriis populo memorabo benigni,
Quae dedit indigno munera, dextra Dei.
Nec me deficiet, resipiscite, dicere, sontes,
Et placeat recti, iustitiaeque via.
Credite, nam parcit numen caeleste, dolentes
De viciisque suis non sine fine premit.
Haec loquar, haec iterum repetens iterumque monebo,
Omnibus incedam laetitiisque Deo.
Vestibus intactis sanctorum coetus ovabit,
Immensus quorum vox pia plausus erit.
At tu sacra Deo Solyme, pulcherrima templo,
Non ullum maius quo decus orbis habet:
In cineres propter populi peccata, repente
A' quanto infelix culmine lapsa rues?
Postmodo victa tamen tristis meliore recedet
Fortuna, et iusti desinet ira Dei.
Ipsa dabis laetas voces: tua tecta resurgent,
Nemo tui populi captus et exul erit.
Gemma velut clara fulgebis splendida luce,
Quaeve micat celso candida stella polo.
Laus tua per gentes ibit: properabitur, omnes
Ex omnique ferent munera parte tibi.
In te, sacratum quod eris penetrale parentis
Aetherei, fient vota, precesque Deo.
Qui te contemnet, sit detestabilis ille:
Damnetur, dicit qui mala verba tibi.
At bene sit, fausta felicia voce precantur
Qui Solymis, muros aedificantque tuos.
Quae pertentabunt tibi gaudia pectus, ad ipsum
Cum tua deduces pignora grata Deum?
Lauda animi vis tota Deum, Solomonia cuius
Moenia caelesti restituentur ope.
Quam felix fuero, dabitur si sanguine natis,
Tunc cum florebunt, illa videre, meo?
Sapphiro portae stabunt, viridique smaragdo,
Beryllo, et flavis moenia chrysolithis:
Et turres auro, circumvariata viarum
Strata niger gemmis quas legis inde mari.
Gratia lausque Deo, vici plateaeque sonabunt,
Gratia lausque Deo, virque puerque canet.
Sis bonus o, felixque tuis, defende, tuere,
Et rege perpetuum moenia nostra Pater.
Quid? caput insani portas ducis? o bene factum,
O' te laudandam Iuditha grata Deo:
Quae tibi prae patriae rebus post cuncta putasti,
Pro nostra ducens vile salute mori.
Iam trepidi ceduntque metus, ceduntque pericla,
Feminea caeso turpiter hoste manu.
Laus tibi caerulei nutu qui moenia caeli,
Qui terrasque Deus, qui pelagusque regis:
Meraridi robur quod virtutemque dedisti,
Ut leto Assyrium mitteret illa ducem:
Mansuranque sibi famamque decusque pararet,
Numen adorabunt dum pia corda tuum.
Laude tuum nomen, meritoque colatur honore,
O' celebrande omni tempore magne Deus.
Est tua maiestas, regnum, sapientia, virtus,
Arbitrio currunt annus et hora tuo.
Tempora tu mutas cum rebus: tradis habenda,
Rursus et imperii tradita sceptra rapis.
Te nisi dante, sapit nemo: prudentia munus
Et vis ingenii, iudiciique tuum est.
Obscuras pandis res, et caligine mersas,
E' tenebrisque vocas, quae latuere, suis.
Nil cum nocte tibi: tu clara luce refulges:
Omnia deque tuo lumine lumen habent.
Somnia num quis erat qui regi oblita referret
Chaldaeo? visu nunc ea nota mihi:
Ex illis fati leges, aevoque sequenti
Nota mihi quid nam saecla futura ferent.
Gratia magna Deus patrum tibi maxime, cuius
Numina tam precibus prona fuere meis.
Aeterna Deus es nostrorum laude parentum
Dignus, et est dignum nomen honore tuum.
Digna tui decoris cultu augustissima fama,
Et gratis dempto fine canenda modis.
Es merito sacra templi venerandus in aede,
Gloriaque aeternum magnificanda tua.
Laudandus Cherubos es qui premis, infima lustrans,
Tollendum iusto numen honore tuum.
Es maiestatis solio celebrandus in alto,
Carmine et aeterno fama ferenda tua.
Laudibus es caeli merito dignandus in arce,
Dignandum merito nomen honore tuum.
Dicite de nihilo res quae sunt cumque creatae,
Semper et aeterna tollite laude Deum.
Dicite caerulei Dominum caeli aurea tecta,
Et numquam nomen non celebrate Dei.
Dicite felices caeli stellantis alumni,
Et canite immenso carmina laeta Deo.
Dicite caelesti quae flumina curritis alveo,
Et fluite in laudes multiplicata Dei.
Dicite contorti magnis anfractibus orbes,
Motibus aeternis voluite facta Dei.
Dicite sol caeli decus, atque argentea luna,
Fulgeat haec semper, fulgeat ille Deum.
Dicite perpetuis radiantia sidera flammis,
Et scintillanti luce micate Deum.
Dicite ros, imber, Dominum, vitreaeque pruinae,
Et nomen stillet guttula quaeque Dei.
Dicite praecipites ventique auraeque tepentes,
Perpetuo resonent flamina vestra Deum.
Dicite flammarumque globi, dic ignis et ardor,
Et rapida titulos spargite luce Dei.
Dicite grando rigens, vos turbineaeque procellae,
Perpetua magnum voce sonate Deum.
Dicite somniferae noctes, horaeque diurnae.
Et laudes summi ferte referte Dei.
Dicite vos clarae luces, caecaeque tenebrae:
Ipse nigror, lauda splendor et ipse Deum.
Dicite tristis hiems, et frigora pigra, geluque,
Cana breves Domino contrahe bruma dies.
Dicte nix, glacies, durataque stiria ventis,
Non intermissa tollite laude Deum.
Dicite qui caditis abruptis nubibus ignes,
Immensa aeternum voce tonate Deum.
Dic omnis Dominum tellus, regioque, locusque,
Plaude creatorem perpetuoque tuum.
Dicite non tonsi montes, collesque supini,
Culminaque aeternum vestra movete Deo:
Dicite fecundis quae crescitis omnia campis,
Laudibus et iustis afficitote Deum.
Dicite muscosi fontes, et murmure lymphae
Levia per rauco saxa ciete Deum.
Dicite stagna, lacus, fluvii, pelagique profunda,
Ripa Deum resonet, littus et omne Deum.
Dicite squamigerique greges, scopulosaque cete,
Et ludente Deum concelebrate choro.
Dicite tranatis quae pennis aera, nomen
Concinite et tenui gutture grande Dei.
Dicite quadrupedes errantes montibus altis,
Ornetur vestra gloria voce Dei.
Dicite qui caelo sublimia tollitis ora,
Lingua sonet laudes carmine vestra Dei.
Dicite Thariada gens multiparente profecti,
Tempore non ullo facta silete Dei.
Dicite sacrati delubri templa tuentes,
Aeternum magni facta referte Dei.
Dicite supremi cultores numinis, omni
Lingua sit ad laudes tempore prompta Dei.
Dicite iustorum tenues sine corpore vitae,
Et manibus plausus et date voce Deo.
Dicite sancti, humiles animo, contemptaque turba,
Aeterna titulos reddite laude Deo.
Dicamus Misaelque, Anania, Asariaque, laude
Tollamus nomen perpetuaque Dei.
Ex saevis diri nos faucibus eripit Orci,
In media (o bonitas) vivere morte facit.
Nil nobis ignes illo prohibente nocere,
Nil pote confisos laedere flamma Deo.
O' lingua grates memori persoluite, par est
Nec bonitate cui, nec pietate, patri:
Dicite cunctorum Dominum regemque deorum
Quis caeli aeternus pectore flagrat amor.
Plaudite, concelebrate, perenni laude Parentem
Tollite, qui bonus est, qui bonus usque manet.
Hoc quid io? nonne in rapidum coniecimus ignem,
Numina tres ausos spernere nostra viros?
Unde sed est quartus, mediis incedere flammis
Quem nato similem conspicor ecce Deo?
O' vos cultores summi prodite Tonantis,
E' fornace Dei Sidrace serue veni.
Vos quoque vos spectate viros satrapaeque ducesque,
Ignis in hos potuit iuris habere nihil.
Laus tibi, quem solum caeli terraeque potentem
Nunc demum agnosco, confiteorque Deum:
Sidracus, et cuius genio Abdenago tegente,
Tutus et in flammis Misacus iste fuit.
Proiecere tuo qui pro sua corpora cultu,
Te quam desererent malueruntque mori.
At vos, sic iubeo Gentes, populique voloque,
Estis in imperii qui ditione mei:
Ne quis sustineat petulanti laedere lingua,
Sidracus hic numen quod sociique colunt.
Hanc contra legem mors poena sequatur agentem.
Excisae sontis versaque tecta domus.
Non alius non auxilium est qui possit, opemque
Sic velit ancipiti tempore ferre Deus.
Quid tamen, o quid sum? fugiunt de corpore villi,
Erigor inque pedes, nec placet herba cibus.
Nunquid homo? certe sed homo: feritasque recessit,
Officium faciunt linguaque mensque suum.
Iamque recognosco qui sim, fuerimque: sed ecce
Ad me quae procerum turba, ducumque venit?
Ut lubet o regnum primates reddite, numquam
Ipse tamen tumida mente superbus ero.
Te supreme Deus rector terraeque polique,
Imperium cuius tempus in omne manet:
Te laudo, grates toto tibi pectore dico,
Et venenor numen corde micante tuum.
Clarus eram bello, parebant regnaque sceptro,
Finibus immensis non obeunda, meo:
Devicti terra volui regesque ducesque,
Et famulo nostrum vertice ferre pedem:
Ipsa caput Babylon regni me credere numen,
Imperii nutus et tremuisse mei.
Quid tamen hoc iuvit? te nempe iubente, superbus
Rex sum Chaldaeus bestia factus ego:
Et vivens inter septenos bruta per annos,
Sum pastus tardi gramina more bovis.
Tu donas cui vis mortalia regna, rapisque:
Dextram nemo potest impediisse Dei.
Iustus es, et quaecumque facis sunt omnia facta
Recta, nequis fastus altaque verba pati.
Laus tibi, laus iterum rector terraeque polique,
Quem venerans metuo corde micante Deus.
Te mea lingua Deus celebrat, te laudibus ornat.
Aurea cui parent sidera, terra, fretum.
Per te victor ego, per te mihi gloria parta:
Quod placeo regi, munus opusque tuum est.
Ad patrias oras, Solymique redire ruinas
Quod datur ad templi, munus opusque tuum est.
Laus tibi summe Deus, tibi honor, tibi gloria soli,
Aurea cui parent sidera, terra, fretum.
Lingua tibi meritas grates agit ista, parentum
Maxime nostrorum rexque paterque Deus:
Hanc iniecisti mentem qui sceptra tenenti
Persidis, ut templum curet, ametque tuum.
Tu mihi concilias regisque ducumque favorem,
Tu das ad patrii tecta redire soli:
Atque iubes leges, ritusque et iura sacrorum,
Delubrum Solymo restituamque iugo.
Ergo iter ingrediar: tu sis mihi duxque comesque,
Et mea propitio coepta favore rege.
QUisquis ades, faveas, laudum tribuamus honorem,
Qui regit aeterno numine cuncta Deo:
Praeditus immenso qui dextrae robore, facta
Viribus humanis non imitanda gerit.
Quam nobis vitam dat, qui conservat ab ipso
Exortu, mortis dum venit atra dies.
Dicite: Da nobis tranquillae gaudia mentis,
Nulliusque sibi conscia corda mali.
Da pacem: rigidi cessent certamina Martis,
Pelle procul morbos, absit iniqua fames.
Sit tua, quae quondam, nobis clementia praesto,
Quae texit bonitas, nos tegat usque, Dei.
Te servatorem Rex magne Deusque fatetur,
Extollit nomen linguaque grata tuum.
Auxilium nostrae nam fersque refersque saluti,
Praesidio tuta est et mea vita tuo.
Tu das insidias exire, calumnia mendax
Quas struit, et pedibus retia tensa meis.
Me, veluti saeva rapuisti fauce leonis,
E' rictu quorum praeda futurus eram.
Ex omni saevo cingebar ab hoste, tegente
Te Deus ex omni tutus ab hoste fui.
Fumida voluebant ignes incendia, laesit
Fervida nec nostrum flamma vapore caput.
Improba me fictis ad regem lingua premebat
Criminibus, ferro iamque necandus eram.
In vastos amnes, et tristia stagna vocabar,
Qua patet obscuris atra vorago vadis.
Nemo quiritanti dextram porgebat, ab omni
Humana prorsus destituebar ope:
Cum tua cernendam sese clementia nobis
Obtulit, et bonitas fine modoque carens:
Quae sibi fidentes e tot tantisque periclis
Eripuit, toties auxiliumque tulit.
Hac ego te fretus, non cassa in vota vocavi,
Et tua me propera dextera iuvit ope.
Tu Deus o genitor nostri Dominique Deique,
Quem tua promisit gratia Thariadis:
Tu me praecipiti defensum tempore, risum
Hostibus haudquaquam passus es esse meis.
Ergo etiam grata memorans tua munera lingua,
Perpetuo nomen concelebrabo tuum.
Nam quod adhuc spiro, valeo, vivoque, loquorque,
Et tibi sum gratus, muneris omne tui est.
Cunctas inter Virgo gratissima caelo,
Sol quas exoriens, occiduusque videt:
Lenis adest, facilisque tibi, cui sidera parent,
Omnipotens rerum propitiusque Parens.
Ter felix una ante alias matresque nurusque,
Ter felix uteri fetus, onusque tui.
Macte fide Virgo insigni, quae credere verbis
Pectore persuasa es non dubitante Dei.
Evenient: miti qui nos miseratur amore,
Gratia sit summo lausque decusque Patri:
Angelus evenient quae detulit aethere dicta,
Et rediet partu vita salusque tuo.
Magnificant dulci salientia pectora motu,
Mens abit in cuius laudem, animusque, Deum.
Quo nihil, auctorem largitoremque salutis,
Est maius, grato carmine lingua canit.
Nam celsis humilem facilis respexit ab astris,
Et famulae matrum donat habere decus.
Quo fortunatam, quo dono terque quaterque
Felicem aeternum saecla futura ferent.
Magna mihi magna cumulavit munera dextra,
Cuius et augustum nomen, et alma manus:
Cuius ut haud ullum divina potentia finem,
Sic bonitas nullum novit habere modum.
Ille fovens omni defensos protegit aevo,
Qui sua constanti pectore iussa colunt.
Ille suae promens immensae robora dextrae,
Insanos fastus, altaque verba domat.
In praeceps solii celsa de sede potentes
Turbat, et abiectos principe sede locat.
Divitiis inopes implet, vacuosque relinquit
Qui bona cum teneant plurima, plura petunt.
Subvenit Isacidis, promissa fideliter implens,
Et donat sobolem (munera quanta?) suam:
Thariadae veluti quondam, patribusque recepit,
De quicumque tua sunt Iacobe domo.
Isacidum oh saeclis bonitas memoranda futuris,
Et pietas omni laude ferenda Dei:
Qui res humanas miserans, invisere terras,
Afferre auxilium constituitque suis:
Erigat Isaidae cornu quo forte salutis
Aede, voluntatis signaque sacras suae:
Quod meditans olim vatum promiserat ore,
Carmina qui pleni vera dedere Deo.
Hostibus ereptis tandem cunctisque periclis,
Optatae ut nobis tempora pacis eant:
Ac priscis promissa atavis, patribusque, nepotum,
Sanguine contingat vita salusque, satis.
Nam cum Thariada quis nescit foedera pacta,
Foedera pollicita non caritura fide?
Affore felices annos, felicia saecla,
Otia cum rumpat qui pia nullus erit:
Depositoque metu, quam longe vita manebit.
Possimus sanctas ire redire vias:
Iustitia insignes, clari pietate, fideque,
Unica quae grata est, sola placetque Deo.
At mihi in extremae puer edite chare senectae
Fine, decus generis lausque future tui:
Tu vates dicere polum terramque regentis,
Gloria nec vilis nominis huius erit.
Nam iussus Domini praecurres ora, salebras
Et complanando, qua venit ille, viae:
Implebis monitis populum, veraque salutis,
Quae caelo aeternum, cognitione, beat.
Audiet o niveam quae laetae nuntia vocis
Prima diem: Delet crimina vestra Deus,
Vestra abolet patrio Dominus delicta favore,
Est qui clementi numine totus amor.
Quo pulcher visens late sol conserit aurea
Exortus celso nunc sola luce polo:
Et terras mortis pressas caligine, carnem
Indutus lustrat filius ipse Dei:
Ut commonstret iter pacis, vestigia nostra
Firmet, inoffensa dirigat inque via.
Gloria, laus, et honor, rerumque hominumque parenti,
Cui mare, cui tellus paret, et ipse polus:
Humano qui dat generi, dare maius habebat
Quo nihil, unigenam, munera summa, suum.
Qui, sine sed vitio prorsus, mortalia sumens
Membra, Palaestina virgine natus adest:
Offensi iustas patris quo leniat iras,
Caelestis reseret clausaque tecta domus.
O' fortunatas tam fausto tempore terras,
Quo pax cum caelo conciliata viget.
Diffugiunt hostes, versis dant terga maniplis,
Humanum praedae queis fuit ante genus.
Quamiger armatus furiis, atroque veneno
In nullum quicquam iam draco iuris habet.
Nulla super sceleris vestigia: fugit in ima
Tartara mors tenebris pallida cincta caput.
Aurea iustitiae procedunt tempora: Christo
Rege sato, redeunt gratia, vita, salus.
Eia igitur gentes, qua terras continet aequor,
Munificum grata dicite voce Deum.
Oscula sancta fide venienti iungite Christo:
Et placeant homini, quae placuere Deo.
Ut te chare, patris superi certissima proles,
Amplectorque libens, aspicioque, puer:
Nunc me, nunc cum pace tuum dimitte Creator,
Pollicitique precor sint rata verba tui.
Nam mea promissum viderunt lumina Christum,
Qui toti mundo vita, salusque venit:
In tenebris ut sit caecis lux gentibus, aevo
Perpetuo Isacidis lausque decusque tuis.
Iesu Christi filii Dei, quod caelestem doctrinam pater sapientes celatam, infantibus patefecerit. Matth. 11. Lucae 10.
Mens pater haec grates caeli terraeque creator,
Concipit, effuso dicit et ore tibi.
Qui, quibus inflatas auget sapientia mentes,
Doctrinae celas mystica verba tuae.
Abicis elato turgentia pectora fastu,
Admittisque humiles ad tua dona manus.
Scilicet o genitor tibi sic placuisse fatemur:
Ista voluntatis summa caputque tuae.
Omnia sunt a te nato, quaecumque creata,
Tradita, quem novit, tu nisi, nemo, tuo.
Sed neque te quisquam novit, nisi filius, et quos
Auxerit ille tui cognitione Pater.
Ergo mora miseri posita properate frequentes
Huc, pressi variis vir mulierque malis:
En me, qui trepidis promptus succurrere rebus,
Quae mala non ulla parte levanda, levo.
Ferte iugum Christi, placidos addiscite mores:
Sum quia submisso pectore mitis ego.
Sic requies animis erit optatissima vestris
Parta: iugum molle est, sarcina nostra levis.
Quid fles Martha? caput redivivo corpore tollet
Frater humo, quartum qua iacet ille diem.
An dubitas? fidit quisquis mihi, mortuus ille
Sit quamvis, vivet: sum quia vita, salus.
At pater inmensi cui paret regia caeli,
Quas capit haec grates mens tibi laetus ago.
Audisti solita nam me bonitate, nec istas
Quas fudi vanas passus es esse preces.
Ipse quidem scio, te non ullo tempore vota
Aversa nati negligere aure tui:
At circumfusos haec dico precantia propter
Verba, vocans clara numina voce tua:
Miraclo ut discant, quod Christum miseris. ergo,
Ergo age, surge, veni Lazare vive foras.
Laus sit honorque Deo, soboles Davidis ad urbe
In cuius Solymam nomine Christe venis.
Laetum Osiana ciet tua rex tibi turba, paratas
Praebemus prompti veste tegente vias:
Laetum Osiana ciet vox nostra, Osiana Redemptor,
Sternimus et plateas fronde virente tibi.
Pax sit io caelo, superis sit gloria, felix
Sis, et io regno sit bene Christe tuo.
O est quanta Dei nostras sapientia mentes,
Quae fugit, humano non referenda sono.
Ingenii quae vis, quae divitis? unde perenni
Exundans vena fons et origo boni.
Divini quam non est cuiquam scire profunda
Iudicii, occultas, fas nec inire vias.
Cui mentem Domini caeco cognoscere corde
Concessum? quis ei consiliumque dedit?
An ne prior tribuit quisquam, quod redderet ille?
Quicquid habet, quod homo est, munus opusque Deis est.
Sunt ab eo, sunt et per eum, sunt propter eumque
Omnia, quem dempto gloria fine decet.
Auctori rerum Christi laus digna parenti,
Et merito iustus persoluatur honos.
Qui pater est, patriaque iuvat pietate, fovetque
Nil quibus est vera relligione prius.
Prostratos rebus qui consolatur in arctis,
Curarumque iubet pectore cedat onus:
Ut verbo, quo sola venit medicina, queamus
Nos quoque solari tristia corda, Dei:
Qui christum propter patimur quo plura pericla,
Expositi damnis, expositique malis:
Hoc maiora Deus praebet solacia, Christus
Numine confirmat cordaque nostra suo.
Aethereo grates agimus Dominoque patrique.
Soluimus ad laudes oraque nostra Dei.
Munera qui nobis Christi caelestia, dextra
Aeternas larga divitiasque dedit:
Quos sibi consilio certo delegerat, ante
Maxima quam mundi machina facta fuit.
Omnibus ut vitiis puri careamus, et inter
Criminis expertes mutuus adsit amor.
Qui dat adoptatis natorum dulcia, Christum
Arbitrio propter nomina ferre, suo:
Dives ut illius vulgetur gratia, nati
Reddidit acceptos qua sibi morte sui.
Omnia quem propter miseris peccata remittit,
Criminaque illius sanguine foeda lavit.
Tanta Dei bonitas: in nos qua largiter usus,
Arcanum voluit notificare suum:
Arcanum, quo clausa latet sapientia, nullo
Quae satis extolli vocis honore potest.
Illa quidem non nota prius, nunc cognita venit
Ex quo decreti temporis hora patri:
Quo, caelo et terra quae sunt, reparata novaret,
Imperio nati subiceretque sui.
In sortem per quem vitae felicis et ipsi.
Sanctorum asciti consiliumque sumus:
Illius ut nostra celebretur gloria vita,
Et simus laudi tempus in omne Deo.
Laude parens Christi, meritoque colatur honore,
Aurea caelipotens qui regit astra Deus:
Qui nos sanctorum in numerum sortemque vocatos,
Participes fecit lumin is esse sui:
Qui nos e tenebris, sathanaeque tyrannide, dextra
Transtulit in nati regna potente sui:
Se leto obiciens, nobis veniamque cruore
Qui peperit, vitam perpetuamque suo:
Cernere quem nulli datur, est qui patris imago,
Facta prius mundi quam positura, satus.
Sunt cuius dextra possunt quaecumque videri,
Et nostras acies condita quae fugiunt:
Sive throni, seu sint genii virtute potentes,
Qui dominante loco, principe quive sedent.
Omnia per Natum, Natum sunt omnia facta
Propter, et ante omnes res Deus ille fuit:
Omnia per Natum consistunt, ille sacrati
Unicus et caput est, et decus omne gregis.
Quod fuit et princeps, ut princeps usque maneret,
Morte triumphata primus in astra rediit.
Scilicet ut per eum natura habitaret in omni,
Compleretque suo numine cuncta Deus:
Omnia quae caelo, quae sunt tellure cruorem
Per crucis illius conciliando sibi.
Quas capit hic animus, Christo Dominoque Deoque
Ardenti grates pectore laetus ago:
Qui dignum ratus est Paulum, cui crederet ingens
Depositum, verbi dona beata sui:
Quae propagarem latum vulgando per orbem,
Monstraremque piis, quae sit ad astra, viam.
Hei mihi qualis eram? quanta caligine presso,
Nil quicquam caeco pectore lucis erat?
Impius infestis me caelo opponere signis,
In Christumque loqui verba nefanda tuli.
In sanctos odio feruens furiisque ferebar,
Qui pastore caret, ceu laeva seva, gregem.
Vir mulierue foret, nullo discrimine, caedem
Spirans, cogebam tristia vincla pati.
At favor e tetra Domini me nocte vocavit,
Et clara iussit luce videre diem.
Namque expers fidei feci, quaecumque patravi,
Et nostri culpam criminis error habet.
Qui quanto maior, tanto tua gratia plura
Christe Deus nobis munera blanda dedit:
Perfectamque fidem, fructum fideique beatum
Numquam non illam qui comitatur amor.
Certa loquor, valeat dubitatio lubrica mentis,
Aetherea Christus venit ab arce poli:
Sontibus ut caveat, seruetque e morte receptos,
Quorum de numero maximus ipse fui.
Crimina sed placidi mihi numinis aura remisit,
Mersit et indomitis illa sub aequoribus:
Exemplum aulus Christi bonitatis ut esset,
De venia quisquam ne dubitare queat.
Munere pro tanto sit honor, sit gloria regi,
Cui nec ut ortus erat, sic neque finis erit:
Quem nemo cernit: cuius sapientia durans
Aeternum, parili cum bonitate manet.
Aeterni Christus soboles aeterna parentis,
Cui parent Domino sidera, terra, fretum:
Ille gravis testis, qui primus morte subacta
Aurea stellantis venit in astra poli:
Ille, cui sua submittunt diademata magni
Qui terras reges in ditione tenent:
Nos habuit caros adeo, suffixus ut altae
Sanguine deleret crimina nostra, cruci:
Et faceret regesque patri, castosque ministros,
Qui sacra freta Deo, qui pia tura ferant.
Hoc laus, hoc sit ei pro munere gratia regni,
Et duraturi tempus in omne decus.
SAnctus es armipotens rerum moderator et auctor:
Sanctus es, o omnis fons et origo boni.
Sanctus, qui quod eras, es adhuc, es et usque futurus:
Gloria te, laus te, te decet omnis honos.
Tura tibi grati plenis adolemus acerris,
Pulsamus citharae fila sonora tibi:
Detractas capiti tibi proicimusque coronas,
Atque pedes humiles voluimur ante tuos.
Tu prae stante tui verbi virtute creasti,
Quicquid habet tellus quicquid Olympus habet.
Omnia quae voluit, fecit tua sancta voluntas:
Cuncta valent nutu, cuncta vigentque tuo.
At quis septenis evoluet clauso sigillis,
Quem tua dextra tenet, fata futura libri?
Vicit io, vicit leo magni a sanguine Iudae
Fortis, Iessaei stirps generosa patris.
Tu Deus Agne librum dignus reserare, latentis
Et fati leges explicuisse tuis.
Tu iugulatus enim proprio nos sanguine caela
Concilias, crimen tollis, et omne nefas.
Ipse sacerdotes summo regesque Parenti
E' cunctis lectos gentibus esse iubes.
Agne tibi laus sit nostrae mactate salutis
Causa: te virtus, te decet omnis honos.
Dignus es, accipias dextra qui sceptra potente
Imperii, patris divitiasque tui.
Laus agno, sit laus iterum, solioque sedenti,
Et regni maneat quod sine fine decus.
DIcite io laudes, et io bis dicite grates,
Cui pelagus, tellus; paret et aethra, Deo.
Cepit enim sacri Christus moderamina regni,
Imperii valida sceptra tenetque manu.
Illius est omnis subiecta potentia dextrae,
Machina qua caeli, terra fretumque patent.
Hunc contra gentes quanto exarsere furore,
Conantes sanctum vi repulisse iugum?
Ira Deo mota est: subito periere tumultu
Turpiter, et miseris interiere modis.
Et iam tempus adest, quo sese in pristina fingent,
Morte obita quorum contegit ossa solum:
Iudice sistenturque Deo:sua praemia sancti,
Et capient factis munera digna suis.
Non sexus, aetas ullo discrimine agetur:
Dona eadem pueri, femina virque ferent.
At vero innocuo perfusi sanguine dextras,
Heu quales poenas turba scelesta luent?
Ut pressere alios, depressi nocte profunda,
Qua mors obscuris vallibus atra cubat.
Cui non finita est numero spatione potestas,
Qui sine principio tempus in omne manes:
Sunt miranda, operum series numerosa tuorum,
Et dextrae immensae tot monumenta tuae.
Sunt mores recti, vera est rex in clyte divum
Semita, qua graderis, iustitiaeque tuae.
Quis non formidet, quis non tua magna celebret.
Numina perpetuo carmine digna cani?
Solus enim sanctus, solus quem solis ab ortu
Solis ad occasum maxima terra tremat.
Te venerabuntur gentes, metuentque colentque,
Laude ferent rectum iudiciumque tuum.
Angeli, mari et fluviis in cruorem mutatis. Apoc. 16.
Iustus es o magni sator optime maxime mundi,
Qui quodque es, fueras; quod fuerasque manes.
Sanctus es, augusta qui maiestate verendus,
Iustitiae exerces iura severa tuae.
In tetrum pelagi convertis stagna cruorem,
Squamigerum subito quo genus omne perit.
Qui perfuderunt sanctorum sanguine dextras,
Pocula (sic digni) plena cruore bibunt.
Iustus es o iterum rex optime maxime, iusta
Norma Deus veri est iudiciique tui.
Sit decus imperii, soli sit summa potestas,
Qui servare suos vultque potestque Deo:
Qui sanctis, quos se mandabit iudice sisti,
Perpetua aeternum gaudia ferre dabit.
Qui solus sapiens, solus servator ab aevi
Principiis: hunc laus, hunc decet omnis honos.
Finis.
Hac sacra vota tenus cecini, gratesque piorum,
Divinis quae sunt prodita cumque libris.
Nunc dicenda mihi victricia carmina: coeptis
Tu modo tu sanctis Spiritus alme fave.
Ac iungi poterant fortasse prioribus ista:
Huic sunt visa mihi sed magis apta loco.
Cui tamen ista damus: Tibi docte Philippe, parentis
Quem colimus merito Musica turba loco.
Amramides regis memorat submersa Chamaei,
Isacidas contra quae tulit arma, mari.
Fundit Iabini Lapidothis castra, triumphum
Munus et aeterni praedicat esse Dei.
Regius hanc sequitur vates: qui pace potitus
Sacratae tractat psaltria fila lyrae.
Abramidae caeso Chaldaeo rege triumphant,
Persa Semiramias cum tulit acer opes.
Meraris Assyrii secta ceruice tyranni,
Ostentatque caput, laetaque verba canit.
Parte sed extrema serpens deiectus Olympo,
Tartara ad ima sua cum meretrice ruit.
Omnia carminibus quae nunc expressa Latinis,
An dubium, quin sint grata futura piis?
Nunc flammas etiam Cenchres quod et arma minatur,
Thariadumique parat tingere caede manum:
Nunc Aserothites victos quod saeviter urget,
Impositis quorum colla premit pedibus:
Daviden Saulus, Daviden Absolo vexat
Impius, infamans seque domumque patris:
Belides diro sacra vasa furore prophanat
Impius, auratos concelebratque deos:
Bethuliam oppugnat, vires Orientis, et ipsum
Qui secum Euphraten, Bactraque tota trahit:
Se confirmabunt nostris pia pectora scriptis,
Nunc male quos urgens cumque tyrannis habet:
Et se permittent Domino, quo vindice tandem
Libera erit verbum turba professa Dei.
At Pharo mergetur tumidis furiosus in undis,
Ante oculos hominum turpis, et ante Dei.
Arma fugam capient conversis Goia signis:
Imbelli caesus Sisara marte cadet.
Corruet ipse suo Cissides saucius ense:
Maachides quercu turpe peribit onus.
Balsaar occisus minime qua nocte putabat,
Quid valeat laesi sentiet ira Dei.
Denique feminea mactatus dextra Olophernes
Picta tepefaciet sanguine strata suo.
Atque o si tandem lucem nitidissimus illam
Lucifer admisso provocet ortus equo:
Impia qua Babylon cum deceptore dracone
Aeternum poenas sub Phlegethonte luat:
Cum geniisque canat victori Epinicia Christo,
Tota salutifera turba redempta cruce.
Bella Dei, regem Pelusiacumque, ducesque
Fabor, Erythraeo castraque mersa mari.
Dicite Thariadae genus alto a sanguine Iudae,
Dicite laetitiae carmina plena piae.
Sic fieri iubet ipse: neget quis carmina iussus,
Qui regit et terras, et regit astra Deo?
Qui robur nostrum, qui gloria, vita, salusque
Auxilium praesens fertque refertque suis:
Qui meus est Dominus, casurum tempore nullo,
Nec grato, quod habet nomen, honore feram?
Qui nostrum Deus est patrum, nec maxima plena
Facta eius coner tollere in astra manu?
Armorum princeps superari nescius armis,
Qui solus dextram, qua cadat hostis, habet.
Cui nomen: Fuit, Est, et Erit, nec subiacet annis.
Qui sine principio, qui sine fine Deus.
Sanguine ium Pharii fontes, et stagna, lacusque,
Iuerat et flumen sanguine Nile tuum.
Qua patet Aegyptus, diversae animalia pestes
Cuncta, pedes, ranae, foedaque musca tenent.
Dira lues agros, funestas reddit et urbes,
Et laedit teneram pustula multa cutem.
Iamque tremit tonitru caelum, ruit horrida grando,
Et cum fulminibus verberat imber agros.
Quid quas locustas praeceps invexerat Eurus
Aruorum exitium perniciemque loquar?
Tres ine sole dies ierant, venit angelus ultor,
Cum tandem, fetus primigenosque necat.
Ergo Pharo damnis fractus, iam sponte, negatum
Ante, dat e regni finibus ire sui.
Deseritur Nilus, tandem evasisse catastas,
Cruraque ferre iuvat libera compedibus.
Ad rubro fuerat ventum loca proxima ponto,
Qua procul aequoreas Magdala spectat aquas:
Mutatus mentem, furiisque agitatus et ira,
Ecce Pharo multo milite cinctus adest.
Exoritur castris clamor, premit inde tyrannus,
Effugium miseris hinc negat unda maris.
At non destituit tua nos discrimine tanto,
Prompta Deus gentem dextra iuvare tuam.
Attulit optatam nobis tua dextra salutem
Quae, quaecumque gerit maxima facta gerit.
Quae; velut accensis ardent cum messibus arva,
Hostis opes irae perdidit igne suae.
Nam simulatque Euro tumidum stringente profundum,
Discludis liquidi flumina rubra maris:
Murorum nobis instar durata patescunt
Aequora, dant tutas et sine classe vias.
Ergo fugam capient, furiata voce tyrannus,
Scilicet et pontus pec vius, inquit, erit?
Utque sit hoc, nun quis siccum transire profundum,
Si poterunt illi, nos quoque posse neget?
An Deus Isacidum maior, quam numen Anubis,
Numen et Isi tuum, numen Osyri tuum?
Aut magica toties impune illuserit arte
Amramides, dederit damnaque tanta mihi?
Imo age rumpe moras, fugitivaque corpora servos
Invalidos miles, Marte favente, preme.
Protere, sterne, feri, iugula, victoria nostra est,
Quas o quas poenas gens scelerata lues?
Sic ait, et medium (quid non furor audet?) in aequor,
Caecus, acerba fremens, ipse cohorsque ruit.
Cum, citius dicto, confusa revoluitur ecce
Unda, redit cursus qui fuit ante mari.
Numina quid Phario regi sua, quid sua prosunt
Militis innumera castra referta manu?
Correptus torti rapida vertigine fluctus,
Obruitur saevo terque quaterque mari.
Subsidunt in aquis currusque, et vulgus, et ipsi
Ceu plumbum moles caesave monte, duces.
Cedite naturae regi iam cedite divi,
Quos stulta gentes credulitate colunt.
At tibi sit decus, imperiumque, et gloria soli,
O' omni maior maxime laude Deus.
Nemo tibi similis dextrae virtute potentis,
Immenso similis robore nemo tibi.
Tu pius et clemens, placida bonitate tueris,
Qui tua non ficto numina corde colunt.
Te nihil est maius, nihil est te sanctius uno,
Omne venit nobis te tribuente bonum.
Nunc ergo, qui dum fremitu omnia complet inani,
Nesciit insanae mentis habere modum:
Nunc iacet ergo Pharo, ruptae telluris hiatu,
Per mare tartareas iussus adire domos.
Maxima qui solus facis. augustissime rerum,
Que laus tota tua est, gloria tota tua.
At nos securos pelagique, hostisque cruenti,
Immunesque iubes omnibus esse malis:
In melle ut ducas et lacte fluentia rura,
Culta Palaestino rura beata Syro.
Te iam nunc horrent trepidae formidine gentes,
Dura quibus pavidus concutit ossa metus.
Corda micant regum, queis parent ditis Idumes
Sceptra Moabitum pectora terror habet.
Qui Chananaea patet tellus, animusque colonis,
Et fracti robur corporis omne labat.
Qui facias, per iter, ponant non ante timorem,
Quam medium ipsorum transeat hic populus:
Transeat ista tuae gentis quam turba, peculii
Nomine quae sacra est tempus in omne tibi.
Sed facies, duroque sines ceu marmore signa,
Ad nomen cunctos diriguisse tuum.
Hostibus invitis mansuras ponere sedes,
Caerula Iordanis qua fluit unda, dabis.
Insertos sacra montis plantabis in arce,
Maxima constituet quo sibi dextra domum:
In qua perpetuo celebreris honore, salute
Pro populi praesens invigilesque tui.
Salve opifex rerum, tellus cui seruit et aether,
Omnia qui dempto fine creata regis:
Et nos, et mersum memorantia nostra Pharonem
Carmina, pacato numine dexter adi.
Aeterno dignas mea carmina dicite grates,
Omnia siderea siderea qui regit arce, Deo.
Dicite compedibus liventia crura gerentes,
Thariadum populos vincula nulla pati:
Hostibus et prompta plebem virtute peremptis,
Exornasse domum fixa per arma Dei.
Qui terras lata reges ditione tenetis,
Fertis honorata sceptra ducesque manu:
Ore favete: Deum celebrabo carmine, mentes
Adicite, extollam carmine facta Dei.
Qui nescit tempus laudes memorabo Parentis,
Isacidum cuius nomine claret honos:
Per monteis, silvas, et devia lustra ferarum,
Ante tuum populum cum graderere Deus:
Aethereo tangit qua vertice celsa Seirus
Sidera, Idumaeae terraque culta patet:
Ingenti tremuit tellus concussa tumultu,
Subseditque sui pondere pressa Dei.
Intonuit missis abruptus et ignibus aether,
Decidit in latos et gravis imber agros.
Exiliere suis montes de sedibus, instar
Deli cuit fusus Sina fluentis aquae.
Contudit Amramides Oggumque et Seona, regna
In Cananaea armis et patefecit iter.
Peneades refluis Iordanes substitit undis,
Aestiva quamvis plenior iret aqua.
Quid loquar Hierichus, quae procubuere turbarum
Subrupta murorum moenia firma sono?
Hostiles victor turmas ut fundere posses:
Imperio stat sol Iosua magne tuo.
Oppida perduntur, et corpora capta tyranni
Subiciunt pedibus colla premenda ducum.
Iamque Palaestinae, deletis hostibus, orae,
Omnia Thariadum moenia iuris erant.
Florebant armis, florebant legibus, ulla
Hebraeis nec erat gens pietate prior.
Invidit natura malum proclivis ad mone,
Quae nostras sanctas non sinit esse vias.
Et iam complerat Moses sua fata, suprema
Et iam Numidae venerat hora duci:
Ergo paulatim retro sublapsa referri
Imperium, virtus, gloria, fama, decus:
Anathidae donec sub tempora, vidimus hostem
Inferre in nostras barbara signa domos:
Vidimus abductis patrios squalere colonis,
Quos bove captivo victor arabat, agros.
Non obsessa fero faciebat milite quisquam
Per lota solliciti plena timoris iter.
Aut si forte viae sese daret, alta terebat
Qua silva ambiguo devia lustra pede.
Sisara ferrato properans in proelia curru,
Oppressae gentis diripiebat opes:
Iura dabat rudibus nemo: pro lege, tyranno
Quidquid Iabino collibuisset, erat.
Rustica nimirum iam deerant rustica pridem
Pectoraque et bello non satis apta manus.
Non erat Isacidas inter tot milia quisquam
Audax qui forti sumeret arma manu,
Pro patria intrepidus caput obiectare periclis,
Intrepidus cara pro patriaque mori.
Sola Dei verbo Lapidothis freta, putavi
Aspera pro populo bella ferenda meo.
Ergo novos etiam tellus Hebraea triumphos,
Auspiciis vidit signaque capta meis.
Non pugnae multos armavi: milite turbat
Magna etiam pauco castra, fugatque Deus.
Parva manus mecum, pars contemptissima vulgi,
Hostibus est caesis fortiter ulta suos.
Quos tamen e ducibus movit commune periclum,
Militiae partem iussit et esse piae:
Quam bene de patriae meruerunt lege, sacrisque
Quae sibi confirmat sola placere Deus?
Scilicet illorum seri meminisse nepotes,
Factaque non humili voce referre volent.
Teque adeo in primis, qui lauros hoste fugato
Victrices magna laude Barace geris:
Te, nomenque Dei tollent, ad Chisonis amnem
Dicentes ductu bella peracta meo:
Et quibus ornatis multi flectuntur habenis,
Ignaris legum qui dare iura solent:
Et quos subiectos regum mandata coercent,
Cogit non solitas et labor ire vias.
Non decus est sine me partum tibi, fortia testis
Qui celso Thabor proelia monte videt.
Proelia, iustitiae Domini monumenta, perennem
Roboris et famam rustica turba tui.
Auctor ego audendi:nec tu fortissime, dicta
Sprevisti nostro quae dabat ore Deus:
Dena fide fultus sed in hostem milia raptans,
Imbelli adversas milite frangis opes.
Fama igitur velut est longum mansura per aevum,
Quae mea iuncta tuae, quae tua iuncta meae est:
Nunc quoque Abinoade pro parta grata salute
Victori mecum carmina funde Deo.
Praedones praedare tuos, dic arma Deborae
Et tumidi currus succubuisse ducis.
Succubuere mihi cum curribus arma, tyranni
Ad nostros cecidit gloria fracta pedes.
Ipse Amalechitas delerit Iosua, magnum
Ephramidae laudis nomen et inde ferant:
De fuso celebres actis sint hoste triumphis
Beniamidae, et qui sunt Machire cumque sati:
Non minus haec ortos victoria Zabulone
Insignes docto tollet honore stylo:
Non tua castra minus, tua signa Barace sequuti
Isachari proceres nomen ab orbe ferent.
Inclita Naphthalidum tunc fama peribit, ad ortus
Sol retro versos cum revocabit equos.
At cur suppetias nobis Rubene creati,
Cur nihil auxilii Seonis ora tulit?
Turpe sibi mecum proficisci ad bella putarunt,
Femina dux illis despicienda fui.
Tutius est caulas visum servare, locisque
Lanigeros solitis pascere posse greges:
Quam strepitum belli, sonitusque audire tubarum,
Fortiaque armata mittere tela manu.
Mercibus et lucris Dano gens Creta vacabant,
Portubus Aseridae, littoribusque suis.
Non bene compositis optantes structa tigillis,
Ignavi parvas tecta habitare casas:
Quam libertatem patriae auxiliaribus armis
Adserere, et legum restituisse decus.
Zabulone satos patriae tetigere pericla,
Qui vitae curam non habuere suae:
Ardua Naphthalidae campi subiere Meromi,
Sanguinis atque animae prodiga turba suae.
His, spolia ex nobis ausus sperare tyrannus,
Ipse dedit fusus tincta cruore suo:
Hic ubi Thanaei prope flumina curua Megidi,
Agmina Iabini tota perempta iacent.
Hic ubi pugnantes caelumque et sidera tecum
Sisara pro nobis conseruere manus:
Arma, viros voluit Chison correpta sub undis,
Flumine voluisti scuta Cadume tuo:
Corpora calcari pedibus protrita, tumultu
Omnia quadrupedum feruere, caede, fuga.
Meroza infelix, Cananaeas ausa fuisse
In partes potius, quam sacra signa sequi.
Quid'nam, quid de te qui nos tegit angelus inquit,
Illius iratus quid canit ore Deus?
O' graviora tibi consurgant perfida bella,
In quibus exemplo destituare tuo.
Non miseros fletus, gemitus non audiat ullus,
Sed pateas hosti diripienda tuo.
Angelus haec: at nunc tua praestantissima matrum
Heberi, quo digno carmine facta canam?
Fugerat e pugna, fugientem comiter ipsa
Excipis, hospitio Sisara iunctus erat.
Poscenti latices pocla affers lactis, et inde
Pingue quod in calathis obriguisse solet.
Lumina fessa subit somnus, dat colla ferenda
Pulvino, pleni membra soporetegis:
Lamque quis audacis non fortia facta puellae
Miretur, iusto facta probante Deo?
Ergo tenes clavum laeva, dextraque reducta
Tempora crudeli figis in ipsa viro.
Ille cadit, iactans corpus tellure cruentum:
Occupat aeternus lumina laesa sopor.
Ille cadit, cunctae pariterque iraeque minaeque,
Et tantae nomen femina laudis habet.
At tum diversa procul haec regione geruntur,
Ante oculos natus cui modo victor erat:
Spemque metumque inter dubia, heu cur tardior, inquit
Mater, devicto filius hoste redit?
Pilane non referent, nec equos currusque reducent?
Me miseram, si quid tristius ille tulit:
Me miseram, ingeminat:nurus at:corrumpis ocellos
Quid lacrimis, inquit? si valet ipse, venit:
Sed valet, et iam iam curru sublimis eburno,
Et niveis rediet conspiciendus equis.
Munera militiae, ducibus sua signa secutis,
An'non distribuat corpora capta, suis?
An'non distribuat pretiosaque stragula, vestes
Murice quae tinctae Sidonioque rubent?
Et sibi praecipuae forma praestante puellas,
Sudorique legat praemia digna suo?
Talibus illa quidem: sed spes decepit inanis,
Feminea caesus nam iacet ille manu:
Munera nec nati cineri dabit ultima mater.
Nec caro lacrimas uxor amata viro.
Ille iacet: quoque ille modo, cadat impius omnis,
Numina sunt odio cui tua magne Deus.
At quicumque timent, qui te venerantur, amantque
Pro pietate illis da bona cuncta tua.
Ut veluti nitidum sol postquam sustulit orbem.
Dispellit radiis nubila densa suis:
Agmina disiciant te sic inimica favente,
Devictos hostes sub pedibusque premant.
Arma manusque meae, mea magna potentia, virtus
Praesidiumque meum, confugiumque, Deus:
Arx, rupes, clypeus, victoria, palma, triumphos,
Pax, decus, imperium, gloria, vita, salus.
Ut te chare parens imis succensa medullis
Vis ardet vero mentis amore meae:
In laudesque tuas abit et praeconia pectus,
Ac vena ingenii quantulacumque mie.
Tu genus, Uranie, caelo quae ducis ab ipso,
Uranie verum psallere docta Deum:
Huc ades, et memora, repetens ab origine, vitae
Ut vacet a meritis pars mihi nulla Dei,
Promissisque suis moti, precibusque tuendo
Hoc caput, insidia inter et arma, meis:
Exiliumque fugasque inter, populique furores,
Sollicitosque necis, terrificosque metus
Est bonus, et verax, numquam sibi rebus in arctis
Cordaque fisa potest destituisse, Deus.
An, quae lam cunctis res sunt notissima terris,
Non satis hoc rubri littoris acta probant?
Cum nihil indomita ferus impietate, negabat
Egressum Isacidis e regione Pharo?
Concussa ingenti tremefacta est murmure tellus,
Ardua quaeque suis sunt iuga mota locis.
Turbine fumabat piceo, rutilaque favilla,
Undans irato spiritus ore Dei:
Non aliter calidis quam qui fornacibus ignis
Aestuat, et rapidus proxima quaeque vorat.
Nec mora, depresso se misit ab aethere, vultum
Nubilaque obscurum fusca secuta trahit:
Pennigerisque celer quibus insidet ipse ministris,
Atque volans alis Auster et Eure tuis.
Undique cingebat spissa caligine tectum,
Qui caecis aer nubibus ater erat.
Discutiunt tamen hunc ignes per inane micant es,
Atque dehiscentis fulgura crebra poli.
Grandine iamque hostes, iam fulmine percutit, irae
Et seruit mundi machina tota Dei.
In luctus animum dat maestum tristis Osiris,
Occulis at fugiens territe Nile caput.
Praebet iter pontus, terras queis clauserat hostis:
Obruitur pelagi tota Canopus aquis.
Sic Deus Isacidas: at me, nunc ordine pande,
Iuverit Uranie quotque quibusque modis.
Paruus eram, patriis pascens in montibus agnos,
Qua stat Ephrataeo Bethla vetusta solo:
Mittor in imperium magnum Samuele vocante.
Fortibus et ponor fratribus ante meis.
Cissides furit, ac saevas ardescit in iras
Impius, iniustas proripiturque vias.
Nec mihi tot reddunt mitem placidumque pericla,
Exhausta imperii pro ditione sui:
Ipse gigantea non caesus mole Golias:
Filia non regis, quae mihi iuncta toro.
Exul agor, patriae finesque domumque relinquo:
Cur mihi non vitae sit timuisse meae?
Quot non desertas explevi erroribus oras,
Heu nusquam tuto dum licet esse mihi?
Naiotha nunc, Noba nunc, nunc me videre Gethaei,
Maonii saltus, Engada, Adula, Siphis:
Usque adeo nulla mihi fas consistere terra,
Semper et in nobis est fuga causa fugae.
O' quoties inter dubius vitamque necemque.
Essem cum toto pectore nullus ego:
O' quoties dixi: Me me pater unice serva,
Si nosti factis crimen abesse meis.
Audiit, et servat: Quid nunc tibi Saule furenti
In me profuerunt spicula missa manu?
Et vivo, et dominor. Tu qui tibi sceptra perennis
Fingebas regni, sed renuente Deo:
Ipse (scelus) ferro figis tua pectora, tecum
Vertis et imperium, remque domumque tuam.
Saepe quidem potui, sed non ego laedere doctus
Cissidae volui tingere caede manus.
An mihi per facinus, per fraudes regna pararem
Insanus, caelo quae dabat ipse Deus?
Impietas Saulum sceptris excussit: honore
At regni ornavit me tua dextra Deus:
Quod mea mens non est foedis obnoxia factis,
Sed legesque tuas, iustitiamque colo:
Quod posita est a me nostrae custodia linguae,
Ne laedant numen verba proterua tuum.
Scilicet est qualis tibi quis, tu talis es: illi [(reading uncertain: page blotted)]
Te praebes, ut se praebuit ante tibi.
Dedita mens cuius tibi, dum tua iussa facessit,
Te pura fidei simplicitate colit:
Huic reddis clemens amplissima praemia: numquam
Est fraudi virtus, et pia vita, bonis.
At nimium iratus punis, nimiumque severus,
Mente nihil quicquam quos pudet esse mala.
Hoc Saulo nocuit, multis quod et ante tyrannis:
Ferre nequit fastus, altaque verba Deus.
Ille probat, magnae qui non sunt laudis avari,
Concipiunt quorum pectora turpe nihil.
Et non cessabit tandem maledicere livor,
Quaeque mihi tribuit carpere dona Deus?
Cuius et e tenebris erepto, et mille periclis
Praetulit ad regnum dextra benigna faces?
Sed satis invidiae responsum est. attrahe lora
Uranie, et coeptam currere perge viam.
Occiderat Saulus: sed non sors occidit una,
Saevire in vitam sueta caputque meum.
Finitimi coeunt reges in foedera, nostrum
In caput ex omni classica pulsa sonant:
Palmiferis et qua campis habitatur Idume,
Quaque Moabitae ditia rura tenent.
Hinc Amalechitae, gens hinc Ammone creati,
Inde Palaestini tristia bella parant.
Concitat Euphratis populos Adaserus, et in me
Assyrii robur militis omne rapit.
Quid tamen hos inter motus, tutusque sacerque
Nonne fui genitor numine magne tuo?
Per densas rupi dextra victrice cateruas,
Per densas rupi dextra victrice cateruas,
Nulla mihi se gens adversis obtulit armis,
Non dederit servas quae mihi victa manus.
Parcite cui praesto est numen violare: suorum
De vita semper curam agit ipse Deus:
Fallere qui nescit, cuius rata tempore verba
Non ullo aerii diripuere Noti:
Qui, quo cuncta potest se fretos, robore dextrae
Immensae, sanctos quos iuvat esse, tegit.
Quis Deus est autem, sinuoso numen in orbe
Aut quis habet, si non tu pater unus habes?
Non ego laudari dignus:me robore munis,
Et das ut vitae sit sine labe tenor.
Me cursu celeres pernici vincere ceruos,
Hostis inaccessas et superare vias:
Me facis adversis fortem concurrere signis,
Certaque victrici spargere tela manu.
Tu scutum nostrum, mea tu vestigia firmas,
Ut calcem valido castra cruenta pede.
Nostra triumphali devincis tempora lauro,
Victor ut in signi clarus honore ferar.
At tempus nati nunc bella nefanda referre,
Me patrem contra cum tulit arma suum.
Absolo turbator regni scelerate paterni,
Mente Dei ne metum sic cecidisse tua:
Impius ut bello, dominandi caecus amore,
Sanguinis auctorem persequerere tui?
Dignus ego plecti fateor, non dignus at ipse
Absolo tu, poenae qui mihi causa fores.
Sedibus ergo etiam pulsum, regnoque domoque
Restituit patriis dextra benigna Dei.
Nec fuga tam turpis, reditus quam laetus: ab ipso
Exilio maior gloria facta mea est.
Absolo dat poenas: illius castro secutis,
Impia nam causa est, verba superba cadunt.
Et iam fortis abest longe illis gloria, longe
Qui fuerat ficto multus in ore Deus.
Quae pia lingua facit, Deus audit vota: scelestas
Aversa surdus negligit aure preces.
Ergo velut sicci dispellit corpora ventus
Pulueris, in nullis invenienda locis:
Utque lutum pedibus calcatur, ubi imbrifer atris
Nubibus assiduas fuderit arcus aquas:
Sic ego disieci, nati sic tota rebellis
Numine protrivi castra favente Dei.
Iamque adeo super unus erat, qui bella moveret,
Bochrides, populi seditione potens.
Sed neque respondit coepto fortuna furori,
Dignaque periurum poena secuta virum est:
Cogitur obsessus suasu praebere puellae,
Dum sua militibus colla secanda suis.
Gratia magna Deus tibi, per quem tanta pericla,
Tot cavi factas insidiasque mihi:
Tot prostravi hostes, inimica tot agmina fudi,
Perfida quae tulerunt in caput arma meum:
Per quem nunc validis sedeo moderator habenis,
Et regum nostro sub pede colla premo:
Infestosque prius populos gentesque guberno,
Qui legesque meas et tua verba colunt.
Te semper, nomenque tuum, laudesque celebrans,
O' columenque meum, vita salusque mea:
Te, nomenque tuum gentes memorabo per omnes,
Grataque non humili carmina voce canam:
Carmina perpetui meriti testantia famam,
Regis Iessaei quo genus omne beas.
Qui fit, ut exactor cesset, cessetque tributum,
Sit grave laxatum servitiique iugum?
Fregit io Deus et virgam, baculumque tyranni
Possedit validas qui Babylonis opes:
Et populos, infanda furens, sine fine cecidit,
Verbera dum scuticae, loraque torta sonatn.
Nunc tellus agitat pacem, tandemque triumphat
Libera, se dulci facta quiete frui.
Procerae celsis gaudent in montibus orni,
Et cedrus Libani, nunc ubi sector? ait:
Robora qui saeva caedebat nostra bipenni,
Frondosum silvis abstuleratque decus.
Te niger ad manes veniente cohorruit Orcus,
Titanum occurrit noxia turba tibi.
Sedibus exciti properarunt agmine denso,
Qui reges habitant et loca tetra duces:
Tu quoque, tu similis nobis et factus es, aiunt,
Iamque tuus finem fastus inanis habet?
Iam tibi nec cithara gaudere, lyrave iocosa,
Nec licet ad dulces membra movere modos.
Sunt tibi lumbrici lectus, sunt stragula vermes:
Sibilat in tumulis vipera multa tuis.
Aurorae fili te roside Lucifer alto
Praecipitem subito sic cecidisse polo?
Deiectum sic te volui tellure, premebas
Immani gentes qui, populosque iugo?
At cum mente quidem dicebas ista superbus:
Aetherei scandam sidera celsa poli:
Immensi supra flammantia moenia caeli,
Sublimi solium monte locabo meum:
Qua fulgent gelida septem regione triones,
Non unquam vasti quos lavit unda maris.
Aurea supremo similis super aethera tollar,
Nubibus in liquidis et ferar ante Deo.
Tu vero infelix manes descendis ad imos,
Excipit obscuris te palus atra vadis
Te quicumque vident defixi vultibus haerent,
Hic vir et est, aiunt, qui modo tantus erat?
Qui ducibus cunctis, qui regibus omnibus horror,
Immensas orbis diripiebat opes?
Et vastabat agros, quatiebat et oppida bello,
Nec grave nodorum vincla levabat onus?
Quis regum digno non est tumulatus honore,
Marmoreaque cubet versus in ossa domo?
At tu proiectumque iaces et vile cadaver,
Ut stolo frondiseca falce resectus agro:
Ut caesus ferro, cuius super ossa volucres
Stant, lacerantque avido viscera dente ferae.
Digna sepulchra tuis haec moribus, ipse tuorum
Ipse tuae terrae qui populator eras.
Sed neque successor patrio solioque sedebit
Sceptra tenens, populis iura dabitque tuus.
Ense cadent natique tui, natique tuorum:
Hoc illis mores, et tua vita dedit.
Urbs quoque coctilibus muris quae structa superbum
Inter condebat nubila celsa caput:
Urbs tua belligeris Babylon spoliata tropaeis,
Et cinis et tempus post breve, rudus erit.
Scilicet improbitas, fastus, insana tyrannis
Aeternum pereunt iure iubente Deo.
Huc agite, o matres, pueri, teneraeque puellae,
Turba gravisque virum, decrepitique senes:
Aera movete hilares, cava tympana tundite laeti,
Et resonet grato plurimus ore Deus:
Ille Deus, mentem qui regibus eripit, ille
Qui turbat forti tela virosque manu:
Armorum nomen qui principis obtinet, ultor
Propugnat populi proque salute sui.
Cor pavet admonitu, algenti cum tristis ab Arcto
Mi facies belli sanguinolenta subit.
Miserat Assyrius totas in proelia gentes,
Iordani Euphrates vincla scelesta parans.
Iamque actes campos opplerant, flumina, valles:
Quocumque aspiceres, nil nisi miles erat.
Impie crudeli spirans immania monstra
Pectore, iactabas quas Olopherne minas?
Deiecturum arces, flammis urbesque daturum,
In quibus occiderent corpora victa virum:
At cum matronis pueri longo ordine, versas
Euincti gererent in sua terga manus.
Sed Deus ipse suo crudelibus obstitit ausis,
Quo quaecumque facit numine magna facit.
Quodque magis mirum, te sternere cuncta parantem
Non stravit fortis barbare dextra viri:
Femina te vicit, belli non utilis armis:
Sed niveae lanae, sed magis apta colo.
Abstulit ense caput tibi Iuditha Meraris: ante
Abstulerant oculos lumina nostra tuos.
Captivae te forma prius quam dextra peremit:
Forma fuit vitae nostra ruina tuae:
Et Tyrio vestes distinctae murice, quique
Tinctus Orontaeo rore capillus olet:
Auratusque sinus, teneras gemmataque plantas
Impediunt nivei quae mihi vincla pedis:
Tempus erat, quo sol cum iam caput abdidit undis,
Emergunt orbes sidera pulchra suos:
Instructis hostis dapibus sociosque ducesque
Accipit, apposito pervigilatque mero.
Huc, ait, huc etiam veniat captiva Bagoe:
Quanta mihi feret hac gaudia nocte Venus?
Iussa adsum: sed non lateri iungenda tyranni:
Mortem ipsi portans, Assyriisque fugam.
Iamque gravis segnem vino faciente soporem,
Funereo sternit ebria membra toro.
Ergo in conclavi cum solo sola relicta,
(Tanta uti numquis commoditate neget?)
His affata Deum: Nunc o mihi suffice vires,
Nunc pater invictum robur habere iube.
Si nomenque tuum, patriaeque ultura salutem,
Numinis huc veni freta favore tui.
Quamque loquor citius vagina libero ferrum
Et ferio forti barbara membra manu.
Inde caput collo eripio, truncumque relinquo,
Ac repeto victrix moenia Bethuliae.
Mane erat: in bellum tota descenditur urbe,
Et lituus pugnae signa cruenta dabat.
Mirantur Medi: Persae, Prodire cavernis
En, aiunt, mures sustinuere suis.
Tu tamen haud dubita Domini turbare quietem,
Et propere huc nobis siste Bagoe ducem.
Ut thalamum intravit: proh quantum femina nocte
Assyriis, clamat, hac dedit una mali?
Desecta ceruice, ducum fortissime, trunco
Heu premis immundam corpore caesus humum.
Ilicet attonitique indignantesque fuisse
Hoc ausam, turpi dant sua terga fugae.
Nec mora, secum animosque, Deumque in proelia ducens,
Irruit hinc populi tota caterua mei:
Et velut imbelles pueros agitantque, ruuntque,
Et fundunt hostes, et spolia ampla ferunt.
Haec est, haec iusto victoria digna triumpho,
Aeterno pro qua laus tribuenda Deo.
Tu Deus immensa polles virtute, tuoque
Machina nil mundi numine maius habet:
Omnia te metuunt, seruit tibi quicquid ubique est,
Atque oris non sunt irrita verba tui.
Frangis et attollis vires in milite, causa
Excutis in turpi tela scelesta manu.
Ut durent animos, rigidumque adamanta tyranni
Et silicum venas pectore clausa gerant:
Attamen inviti pallent tua verba, minorque
Non est quo pavidi saepe timore tremunt:
Quam rabies terrae caecis inclusa cavernis
Ventorum, montes quae violenta quatit.
Ferre tuam nec enim, quam, quin ut cera liquescant,
Nec rupes iram sustinuere, queunt.
At qua non bonitate iuvas tua iussa sequentes.
Quit te sincera relligione colunt.
Non tibi inaurato sic scilicet hostia cornu,
Fumosisque placent exta cremata focis:
Ut purae candor mentis, probitasque fidesque,
Victima qua non est gratior ulla Deo.
At vos exemplo monitae resipiscite gentes,
Quae facitis populo bella scelesta Dei.
Ponite crudeles, irasque, minasque tyranni,
Induit in nostrum queis furor arma caput.
Turpiter intereunt, nec tantum fabula fiunt,
Quicumque oppugnant quos iuvat esse pios:
Aeternas, sed et in poenas noctemque profundam
Conicit illorum noxia membra Deus:
Luctus ubi gemitusque sonant, tractaeque cathenae,
Daemonis et nigra torta flagella manu:
Angue ubi perpetuo sontes laniantur: inultos
Usque adeo sanctos non sinit esse Deus.
Nunc tandem in caelo magni victoria Nato
Imperium, virtus, gloria parta Dei.
Nam draco, qui mendax fratrum noctesque diesque
In vitam crimen finxit, et omne scelus:
Iam mendax terra detectus voluitur ima,
Nostra nec ulterius laedere membra potest.
Hunc illi fortes Agni vicere cruore,
Sermonis magni vique potente Dei:
Proicere optantes potius pro nomine Christi,
Vitam quam verbi prodere iussa Dei.
O' ergo laeti caeli gaudete, canentes
Gaudete aeternum caelicolaeque patrem.
At vos qui terras habitatis, et aequoris undas:
Qualia, proh, miseros, quanta pericla manent?
Ad vos terribili descendit percitus ira,
Et secum satanas vertere cuncta parat:
Quoque minus spatii se novit habere, cavebit
Hoc magis, ut tempus non eat illud iners.
Dicat io filix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria, lausque Deo.
Iudicium cuius certum, iustumque vigere
Nulla diu improbitas quo prohibente potest.
Magna iacet Babylon, meretrix iacet illa superba,
Spurca, ferox, petulans, perfida, avara, sagax:
Quam rubro insignis portabat bestia cocco,
Guttura cui septem, cornua fronte decem.
Ipsa sinus tenues ostro gemmisque rigentes
Induta, auratis dispositosque viis:
Plena tenere manu meretricia pocula philtro,
Regibus et biberent principibusque dare.
His, mora nec, mentesque natant, oculique, superbae
Nec pudor ad dominae procubuisse pedes:
Et petere amplexus, ac basia iungere, foedum
Turpiter et lateri conseruisse latus.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria lausque Deo.
Illa stupri pretium sanctorum funera poscit,
Et faciant Agno bella scelesta iubet.
Viribus hi iunctis, dominae parentque, scelestae,
Continuoque fluunt sanguine cuncta pio.
Non impune Deo quisquam pugnaverit: ergo
Fundit, et hostiles proterit Agnus opes:
Rex Agnus regum, Dominus dominumque: tyranni
Pars perimi pugna, pars dare terga fugae.
Ipsa cruore madens sanctorum, tempore longo
Quae patrare nefas quae scelus omne tulit:
Ecce cadit Babylon Babylon cadit ecce, stuprorum,
Nequiciaeque parens, spurciciaeque parens.
Dicat o felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria lausque Deo.
Nunc illam reges (amor est in taedia versus)
Nunc illam magni destituere duces:
Et qui dona prius, qui munera ferre solebant,
Diripiunt, partas non bene, peius opes:
Nec satis, en raptant etiam, tractaeque capillis
Irato carnes mandere dente parant.
Congestis ingens silvis erecta sub auras
Stat, dicto citius flamma futura, pyra:
Huc scorti inicient scelerat! corpus in ignem:
I nunc, et foedis te lupa dede stupris.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor gloria lausque Deo.
Omne, videbaris tibi quae contingere celso
Aurea caerulei vertice signa poli:
Corruit omne tuum Babylon decus ipsaque facta
Et satanae hospitium, tartareique gregis,
Tibia non sponsis socialia carmina fundit:
Non segnis celerem versat asella molam:
Artifices cessant: lumen de lumine nemo
Accendit tenebris omnia muta silent.
Te raucaeque striges habitant, diraeque volucres,
Ignavusque sedens culmine bubo gemit.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria lausque Deo.
At vos ex illa procul o migrate, redemptos
Quos Agnus lavit cumque cruore suo.
Qui poenas metuunt, scelerum contagia vitant:
Proxima non raro magna ruina trahit.
In vos quae fecit, iam nunc faciatis in illam,
Pro factis et ei reddite dupla suis.
Dupla bibat poclo, quo vobis miscuit: ut quo
Plus gavisa fuit, maereat illa magis.
Se miseram, lamet, tabescat luctibus aegra,
Quoque magis petulans, quoque superba fuit.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honos, gloria, lausque Deo.
Illa quidem secum: Sedeo regina, nec unquam
In viduo luens sola iacebo toro.
Sola, nec ecce toro, nec iam regina, sed atro
In cinere, immundis pulueribusque tacet.
Igne cremanda iacet: uno luctusque famesque,
Ac venit subito mors inopina die.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria, lausque Deo.
Ardentem magni regesque ducesque videbunt,
Quos ea blanditiis caeperat ante suis:
Et procul absistent ululanti voce: superba
Iam tandem Babylon, iam tua facta luis?
Illam mercator deflebit, et institor, omnis
Et qui mutandis mercibus auget opes:
Absistentque procul perculsi corda pavore,
Et dicent: Babylon maxima sic ne iaces?
Illa iaces Babylon, gemmis insignis et auro:
Sustulit omne, fuit quod decus, una dies:
Aurea de nobis, argentea vasa, lapillos
Decolor Eois quos legit Indus aquis:
Veler a quis Serum, quis emet Panchaia, dites
Et mittunt Arabes quicquid, et Assyria?
Quis vinum, fruges, et equos, currusque superbos,
Et captas animas, corpora capta virum?
Deflebunt, quorum currunt parentia ventis
Lucra petiturae per fi eta longa rates,
Et procul absistent, turpantes puluere crines,
Maxima sic, dicent, heu perit heu Babylon?
Illa perit Babylon, dites quae reddidit omnes,
Qui latum curuis puppibus aequor arant:
Una iocos, risus, mensas, unguenta rogali
Hausit opes flamma, divitiasque, dies.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria lausque Deo.
Exsulta caelum, sancti geniique crepate
Laetificos manibus terque quaterque sonos.
Et casti vates, et Christo digna loquuti,
Carmina plaudenti dicite voce Deo.
Nec minus in terris cultu iustumque bonumque
Afficite o omnis virque puerque Deum.
In mare proiectum quo decidit impete saxum:
Sic cecidit Babylon, sic Babylonis opes.
Iam iam qua fumos, eiectatamque favillam
Eructat rapido qui fluit igne lacus:
Impia quas meruit cum deceptore Dracone,
Exempto poenas fine datura graves.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat;
Sit virtus, sit honor, gloria, lausque Deo.
Nunc ultus tandem Deus est caedemque suorum,
In populo solus regna tenetque suo.
Nunc quoque lux venit, lux optatissima, casto
Agnus qua sponsam iungat amore sibi:
Quam lavit, et proprio purgavit sanguine, nulla
Illius ut pulchro corpore menda foret.
En quam se tunicas infert induta nitenteis;
Quis pudor in vultu, quantus in ore decor?
Scilicet aeternum sociantes gaudia vitae,
Laeta erit illa suo, laetus et ille sua.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria, lausque Deo.
FINIS.
Summum Pieri quae canis parentem,
Amnis de gemino fluentis ortu
Unda dum lavis aureos capillos:
Summo Pieri quae places parenti,
Aurasque in superas levata cycnis.
Sanctis cum geniis agis choreas:
Sis o Pieri, sis tuo benigna
Vati, sis facilis: lubet referre
Intactis calamis, minutilisque,
Regis basia versibus, secundo,
Immensum aetherei patris favore,
Quo maior sapientia per orbem
Nec fuit, nec erit futurus unquam.
Ergo iam Veneres canam, salesque,
Canam delicias, iocos, cachinnos?
Vero: delicias, iocos, cachinnos
Sed pios, Venerem sacram, pudicos
Sales: qui regit et gubernat unus,
Mens castissima, cuncta, quos amatque,
Exercetque facitque rex Olympi.
Huc huc Hendecasyllabi, salace
Oroque passere, qui, dat appetenti
Quae primum digitum, movet puellae
Se nusquam a gremio, mo do huc, modo illuc
Sed circumsilit usque pipilatque:
Puram, candidulamque, simplicemque
Mecum dicite, quam in sinu tenere,
Qui cum ludere, et assolet iocari,
Cunctorum Deus et pater, columbam.
Nec tu non ades, hunc cui leporum
Do librum pater omnium Valeri:
Dum pia cithara, modis pudicis,
Castas tempero basiationes:
Fac lingua faveas: fluunt benignae
Vena, numine concitans sacrato
Vatum pectora, quae Dei rogatus
Sanctus carmina Spiritus ministrat.
Sunt tentoria, quam venusta tectis
Sunt vela et Solomoniis tapetes.
Quod sum fuscula, quid puellularum
Me turba aspicitis? nigrum colorem
Traxerunt mea, sole sub calente,
Ora: tempore quo meae parentis
A' me mente alieniore nati,
Custodem posuere vinearum:
Quae vindemiolas inepta nostras
Servarem incolumes, et integellas.
At tu dic mihi dic ocelle, cuius
Magisque et magis ardet in medullis
Intimis amor, in dies et horas,
Quas agas niveas oves per agros,
Quo vitare caniculae recessu
Aestus, qua soleas meridiari
Umbra: nam vaga et huc et huc et illuc
Non satis memor a tuis amicis,
Quare virginei ferar pudoris?
Mel meum, mea vita, corculumque,
Quadrigas equitatui potentis
Inter comparo te meo Pharonis.
Ut fila aurea, et aurei capilli
Te decent: genulae venustiore
Ut tibi lepidae decore, collum
Ut teres tibi gemmulis refulget?
Quibus si fabricata noster addet
Amor munera nobili metallo,
Lunulasque, cathenulasque: quantum
Accedet decorisque, gratiaeque?
Vernat lectulus ipse noster, alta
Cedro sunt fabricata tigna, odora
Domusque sunt laqueata tecta pneu [(reading uncertain: page blotted)] .
Mi substernite mala, quam sinistra
Subiecta tenet, et fovet beata
Dextera meus ille sponsus, ille
Quo nil pulchrius, elegantiusve.
Iucundis Zephyrus: nitescit arbos,
Nitescit rosa ramulo comante:
Et campus viret, et canunt volucres
Argutae, aerea gemitque turtur
Ulmo: caerula grossulos et edit
Ficus, falcibus et resecta vitis
Gemmas palmite lacrimante trudit.
Eia lux mea surge, corculumque,
Huc formosa ades, huc amica nostrat
Huc columbula, saxeas cavernas
Quae colis, latebrasque cochlearum:
Fac me vulticulum tuum videre:
Voculae veniant meas ad aures
Sponsae verbula: vocula est suavis,
Est et vulticulus tibi venustus.
Vulpes turba minuta vinearum
Vastant delicias: adeste serui,
Vuae perniciem minutiores
Et vulpes capite: ut suos racemos
Distinguat vario colore, flores
Fundit vinea quae verax amantum.
Nunc sol, et querulis fremunt cicadis
Arbusta: ergo meridianus aestus
Dum se fregerit, umbra montiumque
Mutetur: similis recurre nostrum
In sinum, capreae ferae per alta
Bathrii iuga montis, hinnuloque.
Et duco genitriculae cubile:
Meis nunc ubi dormiens in ulnis,
Somnum dulciculum capit: quieti
Cuius per capreas, agrestiumque
Puellae Solymae gregem hinnulorum
Parcite o placidae precor, sopitum
Nec turbate: quoad relinquat ipsum
Somnus, corpore defluatque fesso.
Lecticam Libani sibi paravit
Ex lignis Solomon, columnulasque
Argento nitido, solumque fecit
Auro, murice nobilique sedem:
Qua perfussus amor fragrante nardo
Nunc, propter Solymas nurus, recumbit.
Eia adeste Sioniae puellae,
Spectatum diadematis venite
Honorem Solomonii superbum:
Et laetissimo, et optimo dierum,
Quo sponsi genialium parentis
Sacros cinxit amor mei capillos.
Inter stant citrii: excubat pudico
Vultu blandus amor: nitente splendet
Ceruix marmore, turris ut sub astra
Educta Isaidae, tuentur unde
Urbis moenia militum cateruae,
Pendent scutaque mille cum pharetris:
Albo capreolos litos colore
Pascentes violas rosasque, binae
Sinu lacteolo exprimunt papillae.
Donec sol abeat, remittat aestus,
Collem thuriferum subibo, montis
Subibo iuga myrrheique: tu mons
Myrrheus mihi, tu mihi Sabaei
Sponsa colliculus decora thuris.
Tota es deliciae meae venusta,
Tota es lux mea bella, pulchra tota,
Elegantula tota, amorque tota.
Est in corpore menda nulla: mecum
Veni de Libano, veni iugoso
Mecum vertice, Amanus et Senirus
Qua tollunt capita, Hermoniique saltus:
Qua lustris loca plena sunt ferarum,
Et tigres stabulantur, et leones.
Tu mentem mihi sponsa vulnerasti,
Tu sororcula cor mihi tuorum
Laesisti feriens ocellulorum
Altero, feriens vibratur auris
Cirro qui levibus, fluitque bella
Circum tempora ventilante crine.
Quam pulchrum tibi candidumque pectus?
Quam suavi tibi sunt suaviores
Soror nectare vesculae papillae?
Unguentis Arabae tuis Syraeque
Guttae et balsamei liquoris aurae
Cedunt: rosidulis tibi Melissa
Labellis residet: fluore lingua
Rorat ambrosio diserta: dives
Comtus candida decorat ora,
Vestis quae niveos honestat artus,
Odores Libani refragrat: ipsa
Obseratus es hortulus feracis
Areae viridariumque: cuius
Sunt plantariola Arabumque nardum
Et fructus Caphurique citriique,
Et crocus, calamusque, cinnamumque,
Et tus, atque aloe, atque myrrha, odorum
Quicquid nascitur omnibusque terris.
Obsignatur es aurei coloris
Largo fonticulus liquore abundans:
Vivae rivulus es beatioris
Aquae venula, quae pedes ad imos
Prosilit Libani, irrigatque campos.
Caelo sibila murmurantis Austri:
Ut fragrantis odoris aura spiret,
In pomariolumque amicus intret
Suum noster, et hortulus suaves
Fructus quos meus educat fruatur.
Floscule unice me iuvencularum,
Me sororcula, caste turtur ille
Complexum teneris fove lacertis,
Complexum gremio fove pudico:
Cui caput vitreo fluit liquore,
Nocturnis coma guttulisque stillat.
Sic vobis bona multa det rogatus,
Qui bonum Deus omne dat rogatus:
Si cui fors meus obvius futurus
Est sponsus, mihi amoris impotente
Flamma dicite pectus ustulari.
Albicat velut Indum ebur rotundus
Venter: compositum latus refulget
Sapphiris nitidum magis: refulgent
Aurea marmoreis basi columnis
Et crura atque pedes magis: quid o vos
Quid moror? Libanus decore tanto
Non praestat, Libanitidique cedri:
Quanto praestat honore, praestat oris
Gratia meus. est salute cara
Carior mihi, quem requiro, talis
Meus sponsus, amabilis, venustus,
Et talis meus est puellae amicus.
Flores inter, et aureo legentis
Horto purpureo rosas colore.
Has praestas tamen inter una cunctas:
His columbula nostra, corculumque,
His pudica, tuaeque summa cunctis
Voluptas genitriculae antecellis.
Te matres Solymae nurusque laudant,
Te regis sociae, tuamque formam
Tollunt sidera ad usque: et, ista quae'nam
Emergens, rogitant stupente vultu,
Quae consurgit, ut aurea, ab Eoa
Unda, quae radiante pandit ore
Caelum, aurora, novum et diem reducit,
Luna candidiorque, pulchriorque
Solis lumine: sed magis tremenda
Quam sunt agmina, quae parata pugnae?
Ne nega mihi, paetulosque ocellos.
En huc, sed redit, en redit: puellae
Quid'nam, quid Solymae stupente vultu
Amicam aspicitis meam? paratas
Quae refert acies manusque pugnae.
Quam bellos niveis pedes amica
Habes in soleis, praeit voluptas
Quam te omnis, sequitur leporque, amorque,
Cordis deliquium mei, venusta
Nobilisque puella? sunt tuorum
Vertebrae femorum velut monilis
Iuncturae, fabricata quas perita
Dextra est artificis: tibi umbilicus
Ut torno facili calix politus,
Non carens laticis liquore: venter
Rosis tritici aceruus est opertus:
Binae quas male fasciae mamillas
Arctant, ceu duo, cornibus quibus frons
Alba est turgida, lusitant gemelli
Agrestis capreae: sub astra ducta
Ceruix ut specula est: Batrabbam ocelli
Ad portam referunt nitentis undae
Lacus stagna Hesebonii: Damascum
Quae spectat Libani iugis ad altis
Nasus turriculam: caput nivoso
Carmelo simile: implicatus auro
Crinis purpureo superbus ostro.
Nil es, nil mea quam decens venustas,
Nil quam deliciaeque gratiaeque:
Est instar tua palmulae virentis
Statura: aureolae instar uvularum
Sunt, quae pampineo rubore fulgent
Papillae. moror o, moror quid istam
Palmam scandere, et illius beatos
Fructus carpere? sint tuae papillae
Pleni nectareo liquore botri,
Et vincant citrios odore nares:
Vinum guttura tenue, dulce fundant,
Quod in viscera manet, ac tepente
Flamma in pectore, suscitata amoris,
Nietantis faciat referre linguam:
Amicus meus est meus, meoque
Toto pectore pendeo ex amico.
In florem induerint ne citriorum
Ordines: tibi ocelle tum papillas
Nudabo roseas, suave iungam
Basium, ambrosiae perennis aurae
Spirabunt, liquidosque cana odores
Reddent lilia: fructuumque quidquid
Natum pro foribus recentiorum,
Amica, aut veterum, cor et meum mel,
Iam pridem tibi conditum reservat.
Cuius cor mihi amore: ne puellae
Obtestor dominae meae quietem
Ne turbate: sopor relinquat ipsam
Donec, corpore defluatque fesso.
Parva est nostra sororcula et papillas
Non habet: faciemus o sorori
Quid'nam, quid? simul alloquemur illam.
Est si murus, eum super struemus
Arcem, turriculasque fabricatas
Argento radiante: sin patentis
Hostii foris est, olente cedro
Compingemus, eamque muniemus.
Audiam, vaga quae recantet Echo,
Ediscant violaeque, floscutique.
FINIS.
At nunc iuvat dolere, flere, conqueri,
Vatis iuvat lamenta iambo texere,
Sioniam qui planxit urbem, funditus
Babylonica cremata cum cecidit face,
Hostisque sacra dissipavit insolens,
Nefas videre: squalida obtectos coma,
Reges, ducesque secum in oras barbaras,
Traxit cathenis colla vinctos flamines,
Iuvenes, viros, puellulas, matres, senes.
Huc ordinis vestri decus Machaonis
Clarissimi arte, clariores sed Dei
Amore, adeste Naevii, inque rudera
Secedite illa cum Sibero, patriam
Quibus ruentem lacrimarum diffluens
Vi maxima plorabat heu miserrimus
Vates, putate cumque vestris mentibus:
Non amplius cum sit Dei metus super:
Non cura iuris, sanctitas, fides, pudor:
Regat furor cum cuncta passim barbarus,
Verbi Dei contentio, superbia,
Fraudes, doli, gula, optimorum oppressio:
An aliquot annis evolutis, carmine
(Averterit divina ni benignitas
Casus futuros) ora non sua Teutonis
Tali queretur fata: Adeste non virum
Sacra optimorum orata Musa vocibus,
Non se negabit olim Iambus turpibus
Conviciis, at nunc querelis aptior.
Ah ut beata, pulchra, libera, nobilis,
Populosa, dives, firma, domina gentium,
Eademque grata caelitum Regi iacet,
Urbs misera, lacera, fracta, capta, squalida,
Invisa numini, orba, vidua, servula.
Plorat gemitque nocte, clamat, eiulat:
Genas, ut imbre, fletibus rigat: nec est
Amicus ullus, ah dolor, verbis levans
Acerba mollibus: favebat antea
Qui, factus hostis, eius exilit malis.
Charis procul Semaea gens penatibus,
Abstracta patriaeque gremio, barbari
Imperia ferre regis exul cogitur:
Nec ulla requies, tempus aut vacuum datur
Cassae quiete, lacrimis, luctu obrutae.
Sacrata populus qua fluebat undique
Ad atria via luget infrequens: fores
Tenent suos repagla nulla: Flamines
Sacri gemunt, squalent puellae maestulae:
Sion modis est omnibus miserrimus.
Triumphat hostis, stansque curru ferreus
Rapit (nocentes debitas scelerum dare.
Sic par erat poenas) sinu parentibus
Natos, et ante equos onusta vinculis
Agit medullis cariora pignora.
Migravit omnis ex Sione dignitas:
Migravit amplitudo: abacti principes,
Terrae decus, abiere: arietes de grege
Capti velut frequente, inopia pabuli
Enecta qui fame trahunt vix corpora.
Nunc quae sit, olim quaeque fuerit cogitans,
Cruciatur aegra Solyma: nam quid est super
Priore de statu? peremptus occubat
Populus, malisque insultat, atque sabbata
Ridet scelestus hostis, et sacra omnia.
Fecit nefas, fecit scelus Solyme, notam
Mulieris et foedae cruore sustinet:
Quicumque honorem deferebat, despicit,
Obscoena cernens illius: vertit retro
Quin ipsa se, quod esse foedam dispudet.
Habet inquinatas sordibus lacinias:
Cecidit, quod haud putasset, et nemo leva:
Lapsam: poli te rector o moveat mea
Clamat miseria, quid superbit impius,
Violenter hostis calcat et stratam pede?
In eius adversarius pulcherrima
Invasit: heu vidit sacratae indugredi
Cellae adyta saeve turgidos vaesania
Extraneos, quos civitatis in tuae
Coetum venire legibus vetas Deus.
Gemensque flensque turba populi quaeritat
Victum, cibique gratia carissima
Vendit: benigna verte vultus lumina
Placidi parens ad supplicem tuam, nihil
Qua lucis auctor sol tuetur vilius.
Tum vos iter quicumque facitis hac, meas
Aspicite clades: conferendus cum meo
Aspicite num dolore sit dolor: Deus
Affecit heu quo me furore concitus,
Omne decus et revellit ab radicibus.
Igni corusco dividens nubes, meos
Libransque in artus, flammeam telo facem
Misit trisulco: retibus cepit pedes,
Itaque retortam afflixit ad terram, dolor
Ut nil nisi eheu flebilis miserum ingemat.
Mea vigilant poena excitata crimina,
Velut iugo conserta quae gravi premunt
Caput: reliquit omne robur, concidit
Virtus humi stratae manu infestissima,
Nec tollere licet obrutum malis caput.
Contrivit heroum omne robur: agmina
Festi velut vocavit ad sollennia,
Iuvenes meos quae frangerent fortissimos.
Ut pedibus uvas vinitor calcat, Deus
Puellulam sic contudit Sioniam.
Hinc ora foedus imber et sinum rigat:
Est tam procul solitor ah curnam meus?
Solator animae dulcis est procul meae:
Prope est sed, o rerum vicissitudines,
Hostis perempta nostra quo pubes iacet.
Pandit manus Solyme, nec est opem ferat,
Aut qui iuvet eam: gentium crudelitas
Omnis ferarum concitata barbara,
Deo vocante, coiit: inter quos iacet,
Perculsa, squalida, foeda, luctu perdita.
Est iustus, in me iure saeviit Deus:
Cur obstinata mente ei non parui?
Audite populi quotquot estis, et meum
Casum videte, virgines cuius ferus
Puerosque vinclis miles iniectas trahit.
Quos non opem supplex rogavi? nil tulit
Quisquam mihi vel consilii, vel auxilii:
Eunt senes cani, sacrati flamines,
Per urbis et deserta quaeritant cibum:
Sed quis daret, vel unde egentibus daret?
Me magne rector respice, et mundi arbiter,
Turbata cui dolore saliunt viscera,
Maestumque trepidis palpitat venis iecur:
Quam gladius orbavit velut foris, manu
Mors sic rapace viduat atra iam domi.
Quis me dolere nescit? ah nemo tamen
Solatur: est usus ministro quo tuus
Furor, videns mala ista laetitiam capit,
Gaudetque damnis rursus hostis. o malum
Cui invehas Deus, sit ut similis mei.
Veniat dies, quo numen impios petat
Telis tuum, peccata propter: quo modo
Tractata sum, tracta ultor illos: lugeant,
Quo lugeo modo: nimis Solymc, nimis
Lugeo malis miserrimis adobruta.
Ergo caput perfudit atra virginis
Sioniae nube? illius rebus chaos
Induxit? Isaci domus caelo Deus
Ergo decus deiecit, undantem pedum
Suorum et iram vertit in subsellium?
Iacobidarum excidit aedes et lares,
Miseros lares, munitiones subruit:
Periere cuncta, concidit regni status:
Caesi duces: polluta dignitas, super
Ex urbe nec tantum quidem pulcherrima est.
Cornu Deus confregit Isacidum, ordines
Turbavit, hostis cum veniret: abstulit
Retrahens manum, vires: ineptos praelio
Disiecit: ira percitusque praepetes
In dissipatos fulminum torsit faces.
Saevum coactis tendit arcum cornibus,
Quicquid foret pulchrum decensque nullius,
Hostibus stravit, misertus, spiculis:
Adeo ignis instar bilis irati Dei,
Diffusa per Sionis est tentoria.
Hostem Deus se praestit: pessundedit
Iacobidas, pessundedit palatia,
Disiecit arces, moenia in planum dedit:
Maerore flebili, dolore virginem
Affecit, et luctu gravi Sioniam.
Vastavit, ut fera hortulum, sedem suam:
Oraculi dispulveravit gloriam:
Abolevit et templi decus cum Sabbatis
Dedecore flamines notari, principes
Regesque duci despicatui tulit.
Excessit adytis, polluit sacrarium:
Labore multo structa templi moenia
Compegit hostis in manus: ferro sacrum
Qui possidet limen, velut festo die
Vocemque sancta per volutat atria
Vasto, quod animo constituerat, impetu
Turres Deus quassavit et pomeria:
Nec regulam, nec ante retulit manum,
Exscinderet quam cuncta: lugent moenia
Deiecta, maerent versa propugnacula.
Emota claustra, postium repagula
Iacent solo sub ruderum mole: exules
Post terga revocati manus, in barbaras
Abiere rex et principes terras, ubi
Lex nulla, sacra nulla, nulla oracula.
Taciti sedent pedore patres obsiti,
Foedantque cinere cana turpi tempora:
Vestibat ostrum nuper et quos purpura.
Centone vili corpus indutae, solum
Feriunt puellulae ore prono squalidae.
Lacrimis tument mi lumina, retinent suis
Oculique se vix sedibus: corpus dolet:
Effunditur iecur in humum: regnat fames,
Letum, luesque, morsque quod toto oppido:
Quibus omnis aetas, omnis et sexus perit.
Nati rogant matres ubi fruges, quibus
Pellant famem: sint vina ubi, quibus sitim
Sedent anheli: sed nec usquam vina sunt,
Fruges nec usquam ut saucii letaliter
Inter manus suorum et edunt spiritum.
Ah cui puella Solyma, cui te comparem?
Ah conferam cui virgo te Sionia?
Tua damna verbis quis levem, quae turbidi
Sunt plura fluctibus maris? ope qua tua
Fovebo, possint quo coire, vulnera?
Oraculis vates tui mendacibus
Induxerunt te, frena nec licentiae
Inicere tentavere, teque cladibus
Prohibere: vanis frivolisque somniis
Exterminantes patriae miseram solo.
Qui te vident, utrisque manibus excitant
Plausum, capita cum sibilo quassant: et, haec
Ocellus urbs haec, inquiunt, est gentium,
Quacumque Titan ortus et labens meat?
Haec orbis olim dicta totius decus?
Inimica lingua eiecta, et ore barbaro
Stat turba, foeda latrat et convicia:
Absorpsimus tandem, haec dies, haec est dies,
Optata nobis saepius, voti sumus
Iam compotes: iam parta, iam parta ultio est,
Fecit Deus, quod cogitaverat: Deus
Accidere quae praedixerat, iussit: nihil
Pepercit: omnia auferens, hosti iocum
Nos, fabulamque statuit: alto vertice
Qui victor astra lucidi attingit poli.
Qui tot labores, totque passus es mala,
Intende vocem, mure clama virginis
Sioniae: sit totus in vultu dolor:
Lamenta, planctus, questus, eiulatio
Sonent, genas fletusque maestus irriget.
Radiantibus seu lustrat horis aethera
Sol, noctifer seu sidera accendit, velut
Effunde aquas arcana pectoris tu:
Caelo manus tolle, erige ora, mortuos,
Propter, fame passim iacent qui compitis.
Huc o, penes quem iura praecipitis poli,
Pater aspice, pater ah supreme, ecquem malis
Affeceris tot ante. num fetus suos,
Fetus recens natos, vorarint feminae,
Caesique mystae sint tuis sacrariis.
Iuvenes peremti nobiles vicis iacent,
Iacent peremtae nobilesque virgines:
Quid impia, quid fracta dextra guttura
Senum loquar? Deus furoris hoc opus,
Nil dexterae parcentis hoc opus tuae.
Hostes meum vocasti in exitium, diei
Ad festa ceu sollennis: undique gentium
Coiere turbae, nulla cessavit manus:
Vates, sacerdos rex, senator, virgines,
Matres, viri, templumque cum regno iacent.
Ah omnium miserrimus mortalium,
Quos primus, et quos cernit extremus dies:
Invecta tanta cladium cui diritas,
Me noctem agentis per nigram, non per diem,
Prementis usque et usque dextra numinis.
Per et medullas ira, venas et means
Tabefacit omne corporis robur Dei,
Confringit ossa, membra fluxa dissipat:
Et felle circumuallat, ac molestiis,
Involvit et ceu mortuum caligine.
Ne fugere possim, vinculis onerat manus,
Additque compedes, specumque saxeum
In carceris compingit, unde miser preces
Fundo obseratis auribus structus negat
Unde exitum murus lapide firmissimo.
Armatus ursus unguibus, leo iubam
Minace fuluam fronte concutiens mihi
Est factus: ob servavit errantis vias,
Prensumque fregit, morsibus vastis premens,
Partem reliquit et mei nullam mihi.
Me ceu scopum, promens pharetrae silios,
Petit, et meos renes agit per arundinem.
Popularibus tota die sum canticum,
Sum risus et iocus: mihi fel est cibus,
Tristi sitim levoque siccam absinthio.
Excussit ore dentium seriem mihi:
Versavit atro puluere, cinere adobruit,
Et pace spoliavit: nec est dubiis opem
Petam unde rebus: cuncta iam amisi bonae,
Et robur et spes in Deum periit mea.
At tu cui rerum potestas omnium
Pater, pater iam parce, iam revoca manum:
Absinthii et fellis mei clemens memor
Miserebere: animus dictat hoc, firmat bonae
Spes: aliquis, inquit, laetus et veniet dies.
Non est Dei benignitas consumpta, non
Clementia est exhausta: quottidie recens
Eripit benigna quae malorum fluctibus,
Testatur et fidem Dei: mea nititur
Mens hac, quietiora sperans tempora.
Est facilis et mitis Deus sperantibus
Ipsum, quibus praesens, secundo numine est:
Bonum silere corde non fracto Deo, et
Illius exspectare dexteram, bonum
Est ferre patienter iugum annis mollibus.
Tristi quieta tempore patientia
Premit ore cernuo solum: patientia
Fidit Deo usque fortis, in victa, omnibus
Exposita casibus: genas ferientibus
Praebet, tacitaque sustinet convicia.
Est ira sancti numinis brevissima,
Nec deserit suos Deus: premit quidem,
At vertit in melius minas: tandem manus
Praesensque fractas erigit: munus Dei
Non est genus non triste nostrum perdere.
Iniurioso colla pede non proterit,
Vinctosue calcat: tardus ad poenas, reis
Favet: facilis et aequus, aequum temperat
Ius omnibus, circumvenire nescius,
Reddit bonis, quae meruerunt reddit malis.
Ah ne quis accuset Deum: sunt a Deo
Malumque pariter et bonum: quid impie,
Quid' nam fremis, tibique fieri iniuriam
Exsistimas? propter fremat sua crimina,
Quisquis malus, vitamque damnet improbane.
Scrutemur animos, intimosque pectoris
Sinus, et ad Deum revertamur, manus
Tollamus et mentes ad alta sidera:
Nos nos fuimus et impii et nefarii,
Nos egimus male: ipse iustus es Deus.
Ut fluctibus maris, furore percitus
Ira tua nos obruisti: nubibus,
Ne verba nostra mente pacata audias,
Te condidisti: inter sumus facti lutum
Gentes, videt quos igneo sol lumine.
Ridemur hostis hiante rictu, fabula
Iocusque passim: nox diem, noctem dies
Urget, nec est levare tenta spiritu
Praecordia: angor, aegritudo, vastitas,
Fames, calamitas undique undique ingruunt.
Fluunt, ut imbre, fine dempto [(transcriber); sic: dempto] lumina:
Fluentque, donec nos ab alta caelitum
Pater poli benignus aspiciat domo:
Tenere lacrimas num queam, puellulae
Videns pericla totque damna Sioniae?
Teneam ne lacrimas, quem velut aviculam serus
Venatus hostis caepit, inque carcerem
Inclusit: immerentis in cuius caput
Iactantur undique saxa: clamantem, Perii,
Quem pelagus immenso maris cumulo abruit.
Nec sic tamen frangor malis, despondeam
Ut prorsus animum. te specu abdito, Deus,
Tuumque nomen invoco: vocem meam
Audis pater sic usque me pater audias,
Praesens ut assis, absit et dicas metus.
Tu Domine lites tu (potes nam) discute:
Vitam meam defende: quae fiant mihi
Iniuriae vides: relinques in malis
Me semper o tantis, feres caput in meum
Consilia lentus inita, machinas, dolos?
Cernis furores, auribus convicia
In me accipis quae iactitant: non te fugit
Quid cogitent, aperta cui sunt omnia:
Vides ut illis sim iocus, sim canticum,
Fugiente vel sequente solem vespero.
O' surge Deus, iramque in hostiles domos,
Tuumque numen verte, in ulti riserint
Ne nos, refer par et pari: callum impiis
Pectoribus ob duc: stirpe ab ima pessime
Ut turba pereant exsecrata funditus.
Ut heu, corusco quod nitore sidera
Vincebat aurum, saepius quod artifex
Purgarat ignibus manus, pallet: viis
Ut hic et illic omnibus foedo iacent,
Sacrae domus calcata coeno marmora?
Sionis auro cariora corpora
Nati, loco non ullo habentur, urceis
Spreti magis testaceis, duro manu.
Spissoque figuli qui luto facti, probe
Nec igne cocti, et hac et illac perfluunt.
Prolata praebet ubera catulis draco,
Illosque (amor tantum valet sobolis) fovet,
At struthione durior gentis meae
Natos alere puella non potest suos,
Grato imbuereque anhela lacte guttura.
Infantulis vix editis in luminis
Auras, abhaeret lingua faucibus siti:
Panes inedia fessa turba flagitant
Pueri gemente voce: micam porrigit
Nemo: unde namque porrigat, qui nil habet?
Nuper affluebant omnibus qui copiis,
Qui delicate pascebantur, intimis
Cruciantur infixa fame praecordiis:
Vestes dabant quis fila quae Seres legunt,
Nunc stercore et voluuntur atro puluere.
Solyme luit poenis scelera gravioribus,
Quam Sodoma, quae flagravit igne caelitus.
Illa imbribus cremata subito sulpuris,
Unoque periit impetu: obsidionis hanc,
Qua tristior non exstitit, mora perdidit.
Quae turba nutribant sacratam numini
Comam, nivibus et puriores Scythicis
ERant, et albo lacte candidi magis:
Coraliis certabat oris inclitum
Decus, igneisque pulchra gemmis lumina.
At nunc abiit et candor omnis, et color,
Incogniti vicosque per fuligine
Obambulant vultum obsiti: vix ossibus
Haerent, cutem praebent per ipsam viscera
Spectanda ligno sicciora corpora.
O' ter quater feliciores, hostici
Ensis furor, quam perdidit quos pallida
Fames. perit statim, perit qui bellico
Telo: fames amicta pelle lurida,
Lente enecat dira lue praecordia.
Quid feminis est mitius, quid matribus
Est liberorum amantius? dulcissimos
(O' sortem acerbam, o fata miseranda, horrida.)
Suos tamen coxere matres liberos,
Pastaeque dapibus impiis sunt feminae.
Effudit in Sionios bilem suam,
Qui summa caeli templa nutu concutit:
Fulmen reducta iratus excussit manu,
Et tecta sacris dedicata victimis,
Convulsa ab imo perdidit flammis solo.
Illam quis ah regum putasset, ah diem
Quis principum fore extimasset: Barbarus
Qua firma propugnaculis et milite
Insisteret, deiecta victor moenia, et
Rudera sonante verberaret ungula?
Sed institit, sed verberavit, et tenet
Flore inclito regnum: scelestum scilicet,
Vitiisque vincens omne flaminum genus,
Tantae ruinae, caede polluti manus
Vatesque causa fuere, vates perditi.
Talpis erant caeci magis: rerum tamen
Scientiam sibi arrogabant omnium,
Deique mentem nosse: sanguine obliti,
Purissimos se praedicabant, et procul
Umbra prophanae vestis impura infici.
Abisiste, clamabant, facesse concito
Gradu malus quicumque, non fas tangere
Deo dicatos: exsecrabiles magis,
Quam sunt, erunt, fuere et ulli: ideo locis
Sermo omnibus, poenas daturos maximas.
Nec irritus sermo fuit: Dei furor
Subvertit illos, pessimosque pessime
Mactavit: et, templi ministros et senes
Quod non erant honore dignati, Deus
NOn ulla eos dignatus est clementia.
Illi quidem Nilo iubebant sidere
Septemfluo, tormenta, milites, equos
Ut qui foret missurus: at rebus levis,
Tabescerent licet oculi exspectantibus,
Trepidis nihil quicquam Pharo tulit auxilii.
Ope destitutis ergo retia omnibus
Viis ubi tetendisset hostis: ultima
Venit dies, venit bonorum et omnium
Tempus supremum: nil super, nil est magis
Super priore de statu: Solyme fuit.
Aquilae ruunt non praepetes tanto impetu,
Timidas aguntque aves per atra nubila:
Quam venit hostis concitatis cursibus,
Tergo retortis brachiis per avia,
Traxitque per lutumque saxaque corpora.
Quin ipse rex litus oleo caput sacro,
Qui vita nostra, qui voluptas, gaudium,
Pulcherrima orbus urbe et arce, maximis
Lapsusque opibus, egens opis, nunc ferreis
Vinctus catenis, barbaro exulat loco.
Gaudes puella, nostra rides et mala,
Puella Idumes? gaudeas et rideas
Husaea virgo: maius infundet Deus
Iustus tibi fastidienti poculum,
Ebriaque turpiter iacens nudaberis.
Finita culpa Sioniae est puellulae:
Erit erit illud tempus, ac felix dies,
Qua non sit exul amplius. Tibi cave
Husaea, te sors expetit, poenas dabis:
Sero ruina quae venit, gravis venit.
Audi pater supreme supplices, vide
Quantis premamur heu malis: hereditas
Est versa ad hostes nostra: barbari tenent
Domos: caremus patribus: raptae sinu
Matres ab ipso coniugum: exitio dati
Cives, et igne et sanguine impleta omnia.
Nostras pecunia bibimus aquas: focis
Cremanda pretio ligna vaeneunt: labor
Gravis labores urget: alterius mali
Finem excipit gradus sequentis: nec datur
Quies: cibi victusque gratia manus,
Fame iubente, NIlo et Euphrati damus.
In nos redundant impiorum crimina
Collecta patrum: sordido premimur iugo.
Ne panis importetur, omnes obsidet
Silvas cruentus hostis, et vias: cutis
Hinc nostra furno nigrior: pars ne iacet
Et ulla probro, feminae Sioniae,
Sioniae passim stuprantur virgines:
Aguntur in crucem duces et principes:
Rapiuntur ad poenam senes: saxis terunt
Frumenta iuvenes: ligna pueri baiulant:
Spoliata luget curia senatoribus.
Non cantionibus viae, non perstrepunt
Choris: voluptas omnis, omne gaudium
Periit: corona lapsa capite est. Crimina
Meruere talia nostra: maeret anxia
Mens, animus aeger est: diem vix sufferunt
Nigrante pressa nube lumina: est dolor
Tantus. quis o non vultibus doleat locum
Habitandum, apris trucibus et acribus lupis
Relictum, ubi Sionium stetit decus?
At tu pater, qui saeculis cunctis manes,
Solium perenne cuius est, sic immemor
O' nostri eris? nec te tot exorant mala?
Converte nos, et ibimus vias tuas:
Ad patriae redire fac gratae lares.
Priora nobis redde quaeso tempora:
Satis ira saeviit et super gravis, pater,
Pater priora redde tandem tempora.
FINIS.
Hic quoque sacra cano: procul o, procul impius esto:
Non facit ad mores pagina nostra tuos.
Lesbia cantetur docto lasciva Catullo,
Delia cum Nemesi culte Tibulle tibi.
Callimachi sit opus Romani Cynthia: mollis,
Quo sit amanda modo femina, Naso canat:
Nil aliis melior, cunctos perfundat aceto,
Quem mordace dicax Bilbilis ore tulit.
Scilicet illorum caligine consita secta,
Talia duxerunt carmina grande decus.
At nos, Christe tibi dedimus qui nomina, facta
Esse Deus quorum dictaque sancta iubet:
Convenit haudquaquam munus caeleste Camenas
Sordibus, et foedis contemerare iocis.
Ah mihi ne Baias veniat celebrare libido,
Blandaque Acidaliis basia nata rosis.
An metuam, nisi dem nostris praecepta bibendi:
Non fore qui Bacchi vina iocosa colant?
An metuam, salibus suffusis felle lacessem
Ni Musis claros et pietate viros:
Ne non condiscat petulans mordere iuventus,
Atque Theonino rodere dente bonos?
Non est, non opus adicias ut virus in angues:
Quid plaustrum impellis, quo rota sponte ruit?
Te flatus summi venerorque coloque parentis,
Numine qui regis et cuncta potente foves:
Tu nobis mentem scribendi sacra dedisti,
Exegi veterum te duce vota patrum.
Hic noster sanctus labor, hic est utilis: esse
Non alia vatem me ratione velim.
Nec tua non facilem promittit gratia nobis,
His quoque te, quae sit spes rata nostra, libris.
Queis diversa (iuvant quoniam diversa legentes)
Carmina, sed tantum de pietate canam.
At tu, quo felix dives Friberga metallis
Cive, mihi numquam dissimulande Gravi,
Et nivei mores cui sunt, et pectora nondum
Protrita multo candidiora nive:
Accipe, non magnis quae Musa ingesta libellis,
Ingenii don at munera nostra tibi.
Non tua pigra meis fuit unquam gratia rebus,
Non aliqua officii pars mihi clausa tui:
Quot Sicyon baccis, uvis quot Tmolus abundat,
Africa quot spicis, fertilis Hybla thymis:
Erratur quot silva feris, agitabilis aer
Pulsatur pennis, pisce natantur aquae:
Omnia comprehendam, tribuisti munera nobis
Quanta, modis possim quam memor are meis.
Carmine nec grates refer at tibi Musa Siberi,
Sors mihi quas solas nostra ministrat opes?
Nec mea dona Gravi spernas: non pondera semper
Munera, sed dantis mens pretiosa facit:
Nec bove tam caeso numen caelest videmus,
Quam puro minimi thuris honore capi.
Sic tibi crescat honos, facias sic unde benigne,
Quod facis, haud parvas sors tibi donet opes:
Teque tuosque tegat numen caeleste, benigna
Et tandem Christus ducat ad astra manu.
Sic tibi Christe Deus, servati conditor orbis,
Quem tremit immensi machina tota poli,
Aethereae caelestum animae, sine corpore vitae,
SEruiat angelici sanctaque turba gregis:
Sic, quam servares aeterna ex morte, tulisti
Sanguinis et vitae prodigus esse tuae:
Te solum laudet tibi grata Ecclesia, vero
Et celebret semper nomen honore tuum:
Aspice nos placido, quo conspicis omnia, vultu,
Accipe sollicita votaque facta prece.
Horrendi miseros hostis dum more leonis
Circuit, heu qua non parte timendus adest?
Ut iunctum possit tecum confundere foedus,
In Stygia et captas addere vincla manus.
Scilicet ex illo rapido cum fulmine caelo
Tartareas cecidit pulsus adusque lacus:
Exercens immane odium, te dante salutem
Aeternam, positos nos dolet ante sibi.
Sed tu nostrarum praesens fiducia rerum,
Illius ocultos ne patiare dolos.
Caeperit insidiis, nec opina fraude parentes,
Dum suadet vetita carpere poma manu:
Mortis aperta via est quae propter, saeva tyrannis
Peccati in nostrum procubuitque caput:
At nobis mentem fidei da robore fultam:
Aethereo sensus perlue rore me os.
Da cultus tribuam veros tibi, vota, precesque,
Queis sine nulla abeat nox mihi, nulla dies.
Primigenae quantum non tardant semina culpae,
Proelia cum vitiis irrequieta geram.
Non Venus, aut vinum, non fallax alea, fuco
Non perfusa animum gloria sollicitet.
Sim gratus patriae, charis iucundus amicis,
Sentiat officium plurima turba meum.
Sed neque Pactoli veniat mihi dives arena,
Aut sub tecta fluat lympha beata Tagi.
Pinguia fecundi ruris non mille requiro,
Quae validi subigant arva serenda boves.
Me iuvat exiguo contentum vivere, corde
Dum puro ardenti fulgeat igne fides:
Multiplicetque manu paruos divinus aceruos,
Tempore non ullo deficiente, favor.
Luceat ante pedes dum sacri semita verbi,
Dogmata nec caeco falsa furore sequar.
In populi coetu proprio tibi sanguine parti,
Quam tua vox nostra dulcis in aure sonat?
A' te sancitas leges servare sacrorum
Quam iuvat, et pueris tradere posse senem?
Aut quando tristes agitat mens anxia curas,
Maerores illis rite levare meos?
Hoc te dante mihi contingat Christe, superbi
Damnosas quicquam nil moror orbis opes.
Quinetiam si me iubeas extrema subire,
Ferre famem, maciem, verbera, vincla, necem:
Per te quicquid erit patiar, mea vita: sit ipsum
In te dulce mihi vivere, dulce mori.
Interea studiisque meis Musisque faveto,
Adlaudemque tui dirige Christe Deus.
Castalia cingant alii sua tempora lauro,
Labra Medusaeo sicca liquore levent:
At mihi de Libani sertum sit fronde, sacrata
Pocula Iordanes plena ministret aqua:
Ut tua concelebrans grato praeconia versu,
Nomine deducam carmina digna tuo.
Esse quid hoc dica? summo dumetaque ardent
Monte, rubus flamma nec crepitante perit?
Accedam: sed quis me clamat, et o procul, inquit,
Sta, Moses pedibus detrahe vincla tuis,
Iste locus sacer est: Deus est, Deus ecce. loquente,
Velata facie me decet esse, Deo.
DE. Et patris, natique, binominis atque nepotis
Thariadum, et gentis sum Deus ille tuae.
Aerumnasque graves vidi, durosque labores,
Accepi gemitus plebis et aure meae.
Dure Pharo, nimium nostros crudeliter urges:
Saevities nescit barbara habere modum.
Nunc ergo venio summo delapsus Olympo,
Auxilium pressis ut mea dextra ferat.
Te iubeo PHarium Moses et adire tyrannum,
Illius ut ducas e regione meos.
Mos. At quis ego tandem, quis sum, legatus in aulam
Qui mittar, populo praeficiarque tuo?
D. Ipse tibi praesens adero: neve ista putaris
Irrita, promissi pignora certa dabo:
Hoc in monte mihi facies sacra, arva iuvabit
Pinguia cum Pharii deseruisse soli.
M. Alloquar Isacidas sane: quaerentibus edam
At vero quod te nomen habere Deus?
D. Qui fuit, est et erit, ad vos me misit, Abrami,
Saraidaeque Deus, Isacidaeque Deus.
Hoc est, hoc aevum mihi nomen in omne manebit:
Hoc omni titulo tempore notus ero.
I modo, conciliumque voca, tibi visa fuisse
Et dic Isacidum numina magna Dei:
Qui fletus audisse, graves vidisse labores
Se dicens, certam polliceatur opem:
Translaturus eos in lacte fluentia regna,
Arva Palaestino lataque culta Syro.
Inde petes regem senibus comitatus, ut ire
In loca vos tridui sola det ire viam:
Nam celebraturos festum sollenne, daturos
Extaque Thariadum, thuraque iussa Deo.
At non egressus (novi) dabit ille, priusquam
Quid valeat laesi senserit ira Dei.
Ergo malis nulli visis agitabo Canopum,
Ut det, quod non vult sponte, coactus iter.
Quin spoliis faciam quoque discedatis onusti,
Aegyptus populi est praeda futura mei.
M. Nulla fides inerit, dicar maiora referre
Credibili, et nusquam numina visa mihi.
D. Nonne tenes baculum dextra? M. teneo. D. abice, quid nunc?
M. Heu serpens factus, sibila colla movet.
D. Ne fugias, anguis sed caudam prende: videsne
In dextra factum, quod fuit ante, tua?
Abde sinu dextram: nunc rursus profer eandem:
En leprosa instar candicat illa nivis.
Rursus et in gremium refer hanc: nunc prome relatam
En reliquum ut corpus, dextera sana tua est.
His si non credent: haustam de flumine palmis
Funde solo lympham, fiet et illa cruor.
M. At culti non est oris mihi gratia, lingua,
Et nimium tarde, quod mihi nexa, loquor.
D. Quis dedit os homini? Mutum quis fecit? et illum
Qui nullos surda percipit aure sonos?
Cernere quis lucem donat, quis lumine privat,
An non aeterni sunt opus illa Dei?
Perge, tuae praesens linguae moderabor, et ori:
Irrita pro vano non tibi verba cadent.
M. Ah mittas quemcumque voles: ego legor ineptus,
Sarcina par humeris nec sedet ista meis.
D. Tu vero nimium nobis odiose repugnas:
An desunt fratri verba diserta tuo?
Obvius ille tibi veniet, reducemque salutans,
Adventu capiet gaudia magna tuo.
Illi, quae dixi, fac dicas omnia: vestro
Sermonem nostrum numen in ore reget.
Ipse loquetur: ei mea tu mandata praeibis:
Tu Deus ut fratri, lingua sit ille tibi.
Vade igitur, portentificum capitoque bacillum,
Quo facias, quae non visa fuere prius.
M. Pareo. Cumque vale Iethroni dixero, iussi
Muneris aggrediar non ego segnis opus.
Amramides merso qua tempestate Pharone
Duxerat Isacidas trans vada rubra maris:
Venit in Arabiae saxeta, et inhospita, numquam
Rura labore hominum culta, labore boum:
Vertice qua Sina aethereo Nabathaeus, Orebo
Cum socio, sacrum tollit ad astra caput.
Hinc per Idumaeos, fuerat quae proxima, campos
In Cananaea Deus quod negat arva viam:
Flectere sed retro cursus, longoque Seirum
Anfractu circum tendere mandat iter:
Fessa labore viae, paulo quae fugerat ante,
Ad Pharias optat turba redire domos:
Incusatque Deum, raptatque in crimine Mosen,
Atque, sibi solitum, verba proterua iacit:
Haec pacta Isacidis tellus, haec ora beata est,
Quae melle et lactis tota liquore fluat?
Regna utinam nobis numquam deserta Canopi,
Aut super hoc nostrum tempore nemo foret:
Essemus miseri, sed vel sensu absque doloris,
Vel mensas inter Niliacasque dapes:
Nunc undas nobis tellus nec feta ministrat,
Nec frugum praebet mitia dona Ceres:
Manna quidem superant: sed cui fastidia tandem
Non moveat crescens vilis in ore cibus?
Praestat ad Aegypti rigidas remeasse catastas,
Cocta ubi carne tamen membra replere datur:
Quam silvis dira periisse fameque, sitique,
Haec, fierique cibum, quas habet ora, feris.
Hic Deus intumuit, nec poenae tempora differt,
Cum subito castris plurima dipsas adest:
Flammiferi dipsas violet quae dente veneni
Membra, siti (miserum) tabificaque necet.
Peste nova pereunt, letataque corpora passim
Serpentum morsu vir mulierque iacent.
Paenitet Isacidas mentis, linguaeque profanae:
Ipse Deum Moses de veniaque rogat.
Mite Deus numen, Quoniam peccasse fatentur,
Et poenas, inquit, se meruisse dolent:
Nostra etiam ira pedem reserat: suspende draconis
Aenea sublimi corpora fixa trabe:
Quem coluber laesit, quae qui suspexerit, ille
Vivet, et integro corpore sanus erit.
Iussa facit Moses: serpens es arbore pendet:
Dirigit huc oculos femina virque suos:
Nec mora, cui tristi corpus rubet omne veneno,
Vidit, et integro corpore sanus abit.
Quam sese vere serpentis imagine dixit.
Hac designatum Christus in historia?
Amramides lex est: sub legis crimina ductu,
Improbitasque hominum conspicienda patent.
Crimina se dederint simul ac cernenda, venenum
Quo perimant animas dipsade peius habent.
Nec quisquam est, mundi dum per deserta vagamur,
Peccati qui non ictus ab angue gemat:
Iaredo quamvis nato sit sanctior ipso,
Quique suo primus sanguine tinxit humum.
Peccati caput est Satanas, et causa: Dracone
Hoc patre serpentes crimina virus habent,
Hic generis matrem decepit Adamida nostri,
Pestiferoque Dei vulnere laesit opus:
Cum iussa illius Manna aspernanda salutis,
Et suasit vetita carpere poma manu.
Illa quid infelix, nisi tristi infecta veneno,
Ederet aeternae pignora nata neci?
Et iane (nec miseris spes ulla relicta salutis,
Tam virus medicae vicerat artis opem)
Materno quicumque utero prodisset, in imae
Heu Stygis obscuras praecipitabat aquas.
Ferre nequit clades hominum, tantasque ruinas,
Filius aeterno de genitore satus.
Ergo patri supplex, celso descendit Olympo,
Et fit mortali sanguine cretus homo.
Non illo quicquam vidit deformius aetas
Ulla prior, poterit nulla videre sequens.
Nam (bonitas o summa Dei) procumbere in illum
Omnia mandarat crimina nostra pater:
Unde licet sanctus, nec doctus fallere, membra
Corporis infirmo plena dolore tulit.
Intorto propter nos tergum verbere sectus,
Nos propter caesus vulnera saeva gerens.
Iamque cruci suffixus erat genitore iubente,
Protinus offensi cum cadit ira Dei.
Eripitur Satanae peccati spargere virus,
Et solo aspectu vita salusque redit.
Neve quis ignoret (sunt tantae incommoda curae
Nostra Deo) miseris unde petenda salus:
Excitat aeternus Pater omni tempore, membra
Qui doceant sobolis suspicienda suae.
Sic Christum natis monstravit origine mundi,
E' fragili finxit quem Deus ipse luto.
Ob quoties stultum iusto cum fratre Cainum
Dum monet, et faciant quid, fugiantque docet:
O' quoties dixit, serpentis dente recepto
In mentem et corpus, vulnera quanta gero?
Nec nocet anguinum soli mihi virus: et ipsis
Sum miser heu natis causa perire meis.
Ne tamen aeternum luctum extendamus in aevum,
Spes me promissi seminis una fovet:
Sanguine quod genitum nostro, dignabitur olim
Mortali medicas applicuisse manus:
Non herbis sanans, non sucis: sacra cruore
Sed quo transfixo membra fluent latere.
Saeve draco, nostri mordebere dente draconis:
Vita mihi illius mors, tibi pestis erit.
At vos o soboles patri gratissima, caeli
Mittere ut hoc properet semen ab arce Deus:
Siderei mecum numen caeleste parentis
Fletibus et multa sollicitate prece
Sic amissa salus, aeternaque vita redibit,
Quae verum pura est noscere mente Deum.
Hunc quoque monstravit capsae fabricator acernae,
Quem sua riserunt tempora, Lamechides:
Thariadesque parens, funda, citharaque decorus,
Et tulit ex humili qui sacra sceptra loco.
Deinde sacri vates, quos Christo digna locutos
Dicere tam tenui carmine nemo potest.
Monstravit digito Baptista, Deique professus
Est agnum, mundi qui ferat omne scelus.
Iam quid Tarsensis, quid agunt fortissima tandem
Bisseni comites pectora Christe tui?
Quid, quoscumque tulit felicis temporis aetas
Ibidis ante nefas, ibididumque scelus?
Impia, caelestes quae sanctis invidet arces,
Atque colit ventrem pro pietate, cohors:
Ergo salutiferi nunquid nisi membra draconis
A colubro laesis aspicienda docent?
Nuper et inducta fraudum cum nube laterent.
Scriptaque sacra Dei, veraque relligio:
Est postquam verbi tandem lux reddita templis,
Et rediit fidei qui fuit ante nitor:
Aspicere ad Christum iussit facunda Lutheri
Lingua, prior qua non hoc fuit ulla solo.
Nec tua nunc aliud, caelestia docte Melanchthon.
Idem et Germani gloria prima soli:
Nil tua scripta sonant (livor licet audiat) unum
Quam colubrum Christum, qui mala nostra levat:
Heu cur humanae pars praestantissima gentis,
Aut nullum sese vulnus habere putat:
Aut si quid sentit damnorum, expellere morbum
Ipsa sibi stulta nititur aegra manu?
Lumina nec solum Christo non figit in ipso,
Hoc et qui faciunt mente carere putat:
Sed quoque monstrantes illum furialiter odit,
Exilio, vinclis, carcere, morte domans?
Non opus exemplis: annales inspice mundi:
Inspice, quisquis ades, temporis acta tui.
An doctrina ideo tamen est prodenda salutis,
An'ne ideo nostram par cecidisse fidem
Sit caecus mundus, Stygioque furore regatur,
Intentet sanctis mille pericla Dei:
At licet infirmus, suspensus in arbore Christus,
Seque suosque tamen qui tueatur erit.
Interea nostrum monstremus quisque draconem,
A' quo tota salus, non aliunde, venit.
Nolit ut hoc mundus fieri, vitam auferat: ipsam
Qui perit ob Christi, non perit ille, fidem.
Sit polus Amramidae testis, sit terrae canenti,
Audiat haec voces, audiat ille meas.
Pinguia caerulea ceu nube solutus in arva
Plurimus utilibus decidit imber aquis:
Stillat ut in teneros, quem mane aurora remittit
Humor, quos flores fertilis hortus habet:
Sic pluvias fundat doctrinae lingua, diserta
Sic currant largo carmina rore mihi.
Hoc caelum, obliquo pulchre distincta meatu,
Quaeque micant celso lucida signa polo:
Aera candentem, quique aere purior ignem,
Tellurem, vasti stagna vadosa maris:
Tot volucres, fruges, tot quas humus educat herbas.
Tot pisces undis, tot syluisque feras:
Denique quodcumque est rerum, quae tanta crearit
Vis, et perpetua seruet alatque manu,
Quaeritis? ille Deus, Deus omnia fecit, ab aevi
Qui fuit exortu, qui sine fine manet:
Fecit, et illa suis cogit seruire, benigni
Quos bonus et placidus more parentis amat:
Quos tegit, ex omni sartos tectosque tuetur,
Et mala ne possint ulla nocere cavet.
Pro quibus a nobis ecquid nist munera laudum,
Atque sui poscit pectus amore calens?
Numina conculcet quod detestanda deorum,
Qui stulta gentes credulitate movent.
Quos infelici quisquis temerarius ausu
Sustinet aeterno praeposuisse Deo:
Quot venient illi subito, qualesque ruinae?
Non idola iuvant, auxiliumque ferunt.
Fert Deus auxilium, totum qui temperat orbem,
Immensum cuius dextera robur habet.
Ille velut medio rupes immota profundo,
Naufraga quam tumidi verberat unda maris:
Perfugium praebet certum, queiscumque malorum
Obruit infelix saeva procella caput.
Quicquid agit, rectum est, et iustum, seque timentum
Et iubet, et careat crimine vita facit.
Fallere non novit, pius est facilisque bonusque:
Qualis et est, nullo desinit esse die.
Talia sed surdas vobis dicuntur adaures,
Irrita mobilibus verba cadunt Zephyris.
O' pudor, o notha progenies, infamia gentis
Isace iuste tuae, iuste Iacobe tuae:
Hos tribuis cultus, meritis hunc gratus amorem
Stulte Deo populus, menteque capte refers?
An non est tuus ille parens, tuus ille creator?
Ipsius et vitae munere munus habes?
Quid? prisci repetas si prima ab origine, cuncta
Et referas animo temporis acta tuo:
Sed quid prisca? suum rogitet siquisque parentem,
Inficit aut si cui cana senecta caput:
An non repperiet, proavis data munera nostris,
Qualia nullius dicere lingua potest?
Tempore Chusiden educere celsa sub astra
Dissona quo turris lingua vetabat opus:
Divideretque Deus populos regionibus, oram
Scriberet et circum limite quamque suo:
Isacidis terras iam tum assignabat, habenda
Et nondum natis pinguia rura dabat:
Omnibus e populis propria sibi sorte sacratos
Nomine quod vellet nomina ferre suo.
Et iam Thariades patriis excesserat Uris,
In Cananaeo exul constiteratque solo:
Isacidesque fame, rebusque subactus egenis,
Vener at in terras impie Nile tuas.
E' quibus ut rubri iuncosa per aequora ponti,
Fugimus, in tutas quae patefacta vias:
In vastisque locis Arabum, saxisque vagamur,
Qua nulla humano semita trita pede:
Foedere nobiscum facto, moremque sacrorum
Tradidit, et legis munera sancta suae.
Tum quando Sinae tremuere cacumina, tellus
Esque Creatoris pondere pressa Dei.
Pupillam non sic oculi sua lumina quisquam,
Altera qua non res carior ulla, tegit:
Non sic alituum pullos regina tuetur:
Dum pennas monstrat quo moveantque modo,
Alarum panditque sinus, tollensque per auras
Portat, et Aeriam pervolat alta viam:
Ut Deus et texit, pennisque fideque volare
Discentes, humeris et tulit usque suis.
Neu foret externos causa ulli quaerere divos:
Obscuro praesens aere tectus erat.
Mandabatque, die signaret lucida nubes,
At noctu flammae clara columna viam.
Iam data quid memorem promissae iugera terrae.
Quosque Palaestinus dives habebat agros?
Tum vix, tam magnos frugum praebebat aceruo?
Tellus, ceperunt horrea messis opes.
Munera stillarunt olei de rupibus, ipsa
Sudarunt flavos aspera saxa favos.
Vaccarum pleno spumarunt ubere mulctra:
At lactis pressi copia quanta fuit?
Adde boves, hircos, pingues cum matribus agnos,
Munera mensarum, laetitiamque, cibos:
Sanguineis dulces de vitibus adde liquores,
Expressa inculto rubraque musta pede.
At vos, lanigerum teneris ut ludit in herbis
Depastum campi gramina laeta pecus:
Aut qui luxuriant in pingui rure, negantque
Ducere aratra, pati servitiumque, boves:
Detrectare iugum Domini, legesque tulistis,
Ausi, non iussis ponere tura focis.
Tura ferenda Deo, qui vos, qui cuncta creavit:
Non diis, est hominum quos fabricata manus:
Non diis, quos nec avi, quos nec coluere priores,
Quorum olim pietas irreprehensa fuit.
Accipite ergo animis, et pectore figite, vobis
Iratus nostro quae canit ore Deus.
At vitae auctorem, largitoremque salutis,
Nil veriti quod me deseruisse Deum,
Idolis lucos, operosaque templa sacratis,
Uritis et diris impia tura focis:
An videam posthac placido vos lumine: nomen
Et dicam populi gens gerit ista mei?
Imo, me toties velut irritastis, honorem
Divinum, qui sunt nil, adhibendo deis:
Vellicet ut faciam sic vos gens stulta vicissim,
Qui non sunt populus, sint populusque meus.
Illis sancta dabo legum praescripta mearum,
Et mea suspenso pectore verba bibent.
At vestras flamma terras populabor, et igne
Exscindam nostro, qua patet, omne solum.
Iamque adeo late lucent incendia campis,
Uruntur frondes, graminis herba, seges:
Uruntur versi montes a sedibus imis:
Molliter irasci non solet esse Dei.
In vos immittam teli genus omne: sagittis
Impia figentur corpora vestra meis.
Pestifera tenuata fame vix aegra trahetis
Membra, nec exigui spes erit ulla cibi.
Febribus assiduis vitiati corporis artus
Multorum lenta tabe perire sinam.
Permultos causa non apparente doloris,
Abstrahet immiti mors inopina manu.
Exacuam dentes in vos, unguesque ferarum:
Diripient avidi viscera vestra lupi.
Afflatu serpens squamoso ventre, necabit:
pb id='siber330' n='330'/>
Exitium vobis terra polusque feret.
Nulla salus: fundent hostes ad bella profectos,
Victorique eritis praeda cruenta foris:
Intus aget terror, trepidaeque insania mentis
Securos vobis non sinet ire dies.
Atque senes istae poenae, puerosque manebunt:
Haec mala virgo omnis, femina, virque feret.
Tum famae in summum quem processistis honorem.
Prorsus et ad nihilum gloria quanta cadet?
Cum vix Hebraeae cui nomina cognita gentis,
Omnibus e populis unus et alter erit.
Qui tamen in vestras insultabuntque ruinas,
Et merito dicent vos mala tanta pati:
Et dicent merito pulsos regnoque sacrisque,
Errantes toto quaerere in orbe fugam.
Nec vero quod adhuc iram clementia vicit,
Passa Creatori non patienda Deo:
Spem mendax stolidae faciat fiducia menti,
Quae minitor certam non habitura fidem.
Non ego te propter parco tibi, sed mea fama
Me movet, et laudis gloria lata meae.
Nam sine iudicio semper gens stulta fuistis,
Assueti nullo vivere consilio.
Et moderata nisi, quantumvis iusta, fuisset,
Peccatis vestris mollior ira Dei:
Quos'nam quos animos fatuis sibi sumeret hostis,
Viribus adscribens tot mala vestra suae:
At nunc eventura, aevo poenasque suturo
Concessum o miseris cernere mente foren
Damnando sese nostri reverentia pectus,
Impia quod fugiat crimina, quale daret?
Sed non cernetis, nec vos non debita tandem,
Sera licet, grandi pondere damna prement.
Isacidum genti tantum venit unde malorum,
Cur illis nemo non nocuisse parat?
Qui fit, mille unum fusi certamine belli,
Ut fugiantque duos milia dena viros?
Sic aliquis sortem vestram miratus: amorem
Dicet, et in Dominum, deseruere fidem:
Robore cui nemo similis, par nemo potente,
Quos vulgus numen credit habere, manu:
Quo prohibente, queat vis illis nulla nocere,
Alterius mallent turba nisi esse Dei.
Hoc Pharo testatur, testantur inhospita saxa,
Et quibus infestae barbara tela viae.
At quoties monui: ne rumpite vincula legum:
Non sic quisque sua pergat et ire via.
Omnia sunt tentata mihi: sed victa fuerunt
Impia nec monitis pectora, nec meritis.
Vos infame decus propter traducitur orbene
Per totum, nomen, laudis honorque meae:
Vestra Gomorrhaeis onerata est vitibus ulmus,
Nataque sunt Sodomis tristia musta iugis:
Pectora felle virent, mens est infecta veneno:
Dextra facit, loquitur lingua profana nefas.
Cuncta, forent pridem quamvis mihi nota, latebris
Quae tacitis animi delituere Dei,
Eruptura, simul vestris patientia nostra
Criminibus tandem cedere iussa foret:
Quaeque fuit veluti signatis condita cellis
Me penes, obrueret poena severa malos.
Nonne mea est vindicta, meum mandare, nocentum
Succiduo praeceps poplite turba ruat?
Non tamen ut lacrimis adsim non aequus eorum,
Quos piget, et prava mente fuisse pudet.
Ergo dies ut erit, male quo mea dextera perdet,
Exitium factis qui meruere malos:
Sic erit illa dies, quando mea dextra iuvabit
Auxilio nudos, praesidioque bonos.
Ultima dicetur cum passis numina vestra,
Nunc dii sunt tandem, quos coluistis, ubi?
Queis lucos, aras, quibus et delubra sacrastis,
Icta quibus duram victima planxit humum?
Queis laeti toties laticum libastis honorem,
Extaque opimorum pinguia tosta boum?
Cur non exiti iam nunc cultoribus adsunt,
Praesidium cur non, auxiliumque ferunt?
Tum demum rebus discetis tristibus, esse
Nil quicquam magno maius in orbe Deo.
Me Deus excepto quis enim? Deus unicus ipse,
Et numen praeter numina nulla meum.
Me penes est unum vitaeque necisque potestas,
Inque mea auxilium, perniciesque manu est.
Cum libuit poenas offensa imponere dextra:
Haud mora, terribiles facta scelesta premunt.
Praemia multa piis reddo: verboque potente,
Quae mala sunt nulla parte levanda, levo.
Sum Deus aeternum, Deus aeternumque manebo:
Haec est, haec erit, haec gloria nostra fuit.
Degener o igitur seu magni sanguis Iudae,
Seu quicumque alii turba profana mali:
Exserti fulmen gladii, saevasque sagittas,
Quas gerit irati dextra timete Dei:
Ebriane faciam scelerato tela cruore,
Devoret et ferrum corpora vestra meum.
Seu plebs, seu princeps poenas dabit impius omnis:
Effugiet nemo vindicis arma Dei.
At qui me solum quacumque e gente timetis,
In quorum nostri pectore flagrat amor,
Laetitia exsultate pii: sua gaudia narret
Quilibet, in coetu, qui mea facta canit.
A' me nascentur vobis bona cuncta, nec unquam
Non fuerit vestri maxima cura Deo.
Saepe quidem miseros saevis armata procellis
Ferrea sors vitae difficilisque premet:
Saepe quidem ferro, flammisque undisque necabit,
Impia quae sanctos perdere turba solet:
Omnia sed perserte fide: non ultus eorum
Quam pereat sanguis, qui mea verba colunt:
In chaos aeternum tellus, mare, nubila, caelum,
Immensum mundi dissoluetur opus.
O Dolor, o maesti tristissima tempora luctus,
Tempora non fastis annumeranda bonis.
Heu heu Thariadum, fortissima pectora, celsis,
Montibus insignes sic cecidisse viros?
Nesciat haec quisquam, tacito uramurque dolore.
Ne gravet accedens tristia damna pudor.
Praecipue cupiam Gethaeis hostibus esse
Ignota, et cives Ascla latere tuos.
Damna Palaestinae propter ne nostra puellae
Impia crudeli gaudia mente ferant:
Ne dicant, victis divum virtute suorum,
Auxilio nulla parte fuisse Deum.
Heu heu sic caesos, fortissima pectora, celsis
Montibus insignes occubuisse viros?
At vos devoti montes, devotaque rura,
Gelboum tollunt qua iuga celsa caput:
Caneat o numquam rorata mane pruina,
Vestra nec aethereis terra madescat aquis:
Non sit culta seges, non sit queat unde benigno
Primitias aliquis seposuisse Deo.
Vosne locum, caderent ubi praestantissima nostri
Pars clypeo excusso, sustinuisse dare?
Vos, velut extrema populi de plebe fuisset.
Non oleo tinctus tempora cana sacro:
Occisi foedo venerandam puluere Sauli
Cernere turpari non puduisse comam?
Heu heu sic caesos celsis in montibus, armis
Nulla pares quorum saecla futura ferent?
Contento numquam direxit spicula nervo,
Vulnera quin Ionathae dextera certa daret.
Non rediit Sauli gladius nisi victor ab hoste,
Tincta nisi multa caede nec hasta fuit.
Hostibus oppressis claros egere triumphos,
Et fuerunt patriae lausque decusque suae.
Heu heu funesta tam foede clade peremptos,
Virtute insignes occubuisse viros?
Quam bene compositi Saulus Ionathasque fuerunt:
Hic qualis natus, qualis at ille parens?
Quam bene cum nato, bene pro nato alter, at alter
Proque parente suo, cumque parente iacet?
Ille iacet: sed non sic illius inclita fama,
Virtutisque tuae gloria Saule iacet.
Gloria, quae celeres aquilas levitate, leones
Roboreque insigni vos superasse feret:
Dum Libanus frondes Hinos tempe, Engada vites,
Iordanes liquidas pinguis habebit aquas.
Heu heu tam caesos bello crudeliter, heu heu
Thariadum summos occubuisse viros?
Ite piae, Saulo miserabile dicite carmen,
Isacides matres, Isacidesque nurus.
Dicite: pro patria, patriae laus maxima terrae,
Occidit, et decoris fama sepulta iacet.
Sidonio tinctas quis pallas murice, vestes
Et quae nos cultu versicolore tegant:
Quis nobis hosti detracta monilia victor,
Ditiaque ornatus cetera dona dabit?
Heu heu sic ferro, fortissima pectora belli
Clade sub infausti procubuisse viros?
Dulce caput Ionatha, vita mihi carior ipsa,
Siccine es ah misero frater adempte mihi?
Plenus amor nobis fuit, et concordia, vitae
Et stetit ad finem firma tenaxque fides:
Nec quam praeferrem, mihi res ita magna fuisti,
Ulla oculis placuit grata puella meis.
Viximus insigni pietatis foedere: sed quid
Sic vixisse iuvat, non ideone iaces?
Absumptoque cinis Daviden corpore factus.
Praecipua cogis parte carere sui?
Heu heu sic belli fortissima caesa furore
Pectora, praestanteis occubuisse viros?
Nunc quae vera, Deo gratos, via ducat Hiobe,
Iessiaco reseret carmine Musa, polo.
Ter quater o felix, sua cui delicta remissa,
Inducta veluti condita nube latent.
Felix, qui Domino dum se peccasse fatetur,
Eloquitur vitii dedecus ipse sui.
Nam nec erunt fraudi sua facta scelesta nocenti,
Iusta nec in miserum saeviet ira Dei.
Nam clemens ille est, nec inexorabilis ulli,
Quem modo peccati paenituisse patet.
Nostra quidem tacitus tegerem dum crimina, foedis
Blandirer vittiis dum malus ipse meis:
Quam tristi anxiferos passus sum mente dolores,
Quam patuit curis area lata meis?
Utilibus corpus sucis arebat ademptis:
Squalebant turpi pallida membra situ.
Maestus eram, gemitu commista querela sonabat:
Nec nox grata mihi, nec mihi grata dies.
Et velut assidui soles, premit aestifer arva
Messorum quando corpora nuda canis:
Tellurem siccis findunt feruoribus ustam,
Et cremiis, cultus qui fuit, horret ager:
Pectora sic ardor torrebat nostra furoris
Divini, admissae conscia nequiciae.
Ut vero dixi, Tibi crimina cuncta fatebor
Chare parens, misero, nam potes, affer opem:
Protinus ad sanum coierunt vulnera, pacem
Et, dixti, placidae gaudia mentis habe.
Dicere nemo potest, vitio sum purus ab omni,
Et cor sollicitant crimina nulla meum.
Corpora nam quamvis non turpi obnoxia facto,
Sit quamvis nullum dextera adorsa nefas:
Insinuata haerent ipsis delicta medullis:
Intima peccatum viscera mentis habent.
Ergo etiam sancti Domino sua damna querentur,
Proque tua veniam te bonitate petent.
Dumque petent veniam, non tu mitissime rerum
Permittes nullum pondus habere preces.
Non illi mentem stimulis pungentur amaris:
Non faciet pavidis conscia culpa metum.
Quin veluti tumido iactantur in aequore nautae,
Ventorum rabie quum maris unda tumet:
Si stabunt illos circum infinita, minentur
Quae mortem, praesens exitiumque, mala:
Numine divino tutique sacrique, periclis
Caelestem mediis experientur opem:
Ut quamvis vasto totus ruat impete mundus,
Illos non ulla laedere parte queat.
Me cerie tua cura tegit, tua dextera servat,
Auxilium praesens fersque refersque mihi.
Solus et es rerum quoniam tutela mearum,
Vitaque salva tuo est nostra patricinio:
Te merito grato celebro quoque carmine, lingua
In laudes iure est officiosa tuas.
Tu mihi discussa caeca caligine mentis,
Luce facis clara fulgeat orta fides:
Tu facis ut firmo ponam vestigia gressu.
Certa tui verbi qua via praebet iter:
Tu mihi curarum requies, tu rebus in arctis
Quassatae solus portus et aura rati.
At vos nil puduit quos in scelus ire, priora
Consessi placido crimina quisque Deo:
Discite iustitiam peccatum ponitei: namque
Infestus punit facta scelesta Deus.
Utque ferox plagis contusus membra caballus,
Indomito duros accipit ore lupos:
Dextera sic Domini feriens irata malorum
Ceruices cogit frena pati rigidas,
Dignaque dat meritis illorum munera: sero
Si qua venit, magno foenore poena venit.
Saepe quidem videas opibusque et honoribus auctos,
Ardua conspicuum tollere ad astra caput:
Sed tamen interea curarum pectora morsus,
Fine quibus dempto discruciantur, habent:
Attonitos furiae surdo dum verbere caedunt,
Et quatit occultus nocte dieque metus.
Securae vero defunctos tempora vitae,
Cum trahet in furuas luridus orcus aquas:
Tum demum aeterna poenas in nocte iacentes.
Immaneis poenas, perpetuasque luent.
Haec speranda malis: iustis pax, vita, salusque,
Gaudiaque admistos non habitura metus.
Vos quibus elati, laetos diffundite vultus,
Sincera colitis qui pietate Deum.
Et celebrate illum: meritas quam dicere laudes,
Credite, res non est gratior ulla Deo.
Munitas arces, in cinctaque turribus altis,
Humanus iactet moenia celsa labor:
Tempore quae trepidi sint propugnacula belli,
Ne cadat hostili civica turba manu.
Nos urbem nostram celebremus carmine, dextra
Quae non est hominum, sed fabricata Dei:
Praecipiti quam pro fossa, munimine valli,
Bellica quos ducant classica ad arma, viris:
Iustitia, et cingit victoria iuncta saluti,
Ac Deus immensa protegit ipse manu.
Nocte dieque patent portae venientibus, ista
Et quivis fieri civis in urbe potest:
Cui modo vera fides cordi, rectumque piumque,
Eiecitque animo turpe nefasque suo.
Ipse, Urbis penes est sanctae quem summa potestas,
Pro populo praesens in statione manet.
Cui mage quo cives fidunt, hoc promptius ipse
Se fisis properam fert miseratus opem.
Quae vexant animum, quaecumque pericula corpus,
Rege sub hoc rapidus per mare ventus agit.
Hunc genitor rerum, cui seruit maximus aether,
Hoc cuius vastum dextra tuetur opus,
Qua caelum, qua terra patet, dominantis in omnem
Imperii mundum frena tenere dedit:
Utque colant, metuant ad finem solis ab ortu,
Rebus in adversis auxiliumque petant,
Veridico cunctos vatum iubet ore suorum:
Quorum de numero nunc quoque sacra cano.
Ergo Dei vestrum ne quisquam iussa recuset,
Sancta salutiferam turba professa fidem:
Quem pater ipse dedit regi parete volentes,
Et certam dubiis poscite rebus opem:
Illius immensa est vis, nec finita potestas,
Qua vindex servat tempus in omne suos:
Ut sint non aliter tuti, quam nubibus aequa,
Quae firma aereis rupibus arce sita est.
Tum sibine vero ventosus inania fingat,
Nec quisquam, moneo, corda superba gerat.
Deicit inflatos ultor, calcatque tumentes,
Quam par est sumunt qui sibi plura, Deus.
Quid Solymis toto fuit olim clarius orbe?
Et prostrata tamen nunc cinis illa iacent,
Calcibus et populi tenuisque inopisque premuntur,
Proterit ingentes et rude vulgus opes.
Urbis si tantae fuerit quie [(reading uncertain: page blotted)] causa ruinae
Quaeritis? in prompta est: illa superba fuit.
Vivere non tumida virtus pulcherrima mente:
Cura sit hanc igitur, iustitiamque sequi.
Iustitia incertis nequaquam passibus errat,
Una sed ad caelum qua via vera, docet:
Perque Dei verbum, quod ianua prima salutis,
Et quae nituntur, spemque fidemque, Deo.
Quam quod, dispulsa nobis caligine, nosse
Ire tui callem iudiciique facis:
Digna potest, Deus o, numquam tibi gratia reddi;
Vox meritis longe est nostra minora; tuis.
Seu tenebras vesper, ceu lucem inducit Eous:
Lux tua dona refert, nox tua dona refert:
Aeternam, genitor, sobolem, tua dona, receptos
Ex orco qui nos sidera ad alta vocat.
Tu mentes sacri moderaris numine flatus,
Pectora qui novat, et diluit omne nefas.
Tu contra vires hostes animosque ministras,
Qui miscent tectis proelia saeva dolis.
Te sine nil laetum: verbo sine nulla voluptas,
Gloria, vita, salus, paxque quiesque tuo.
Hoc audire utinam velles Iudaee, loquente,
Et summo docilis mentem adbibere, Deo;
Audirent gentes mentitos numina divos
Sacrilegae stulta quae pietate colunt:
Quam pulcher foret o, nunc turbatissimus, orbis
Hic status, et fierent ordine cuncta suo.
Sed surdae gentes, surdus Iudaeus apella,
Siderea mundus ridet in arce Deum.
Scilicet, heu caeci, non possunt summa potestas,
Et tua quid valeat cernere dextra Pater:
Non possunt, ipsos maneant quae deinde pericla,
Quaeque venit tacito poena videre pede:
Cum scelerum Furiis, dirisque ultricibus acti,
Poenas, qua sedes est scelerata, luent:
At pacem nobis, auctorque Parensque bonorum
Nostrorum, maneat quae sine fine, dabis.
Tu Dominus noster: quamvis et nostra tyranni,
Et nos atroci nunc ditione premunt.
Sed licet usque premant: illos in corpora tantum,
At nihil in mentem iuris habere patet,
Tota ea tota tua est, soli tibi dedita seruit,
Mandatis verbi perfruiturque tui:
Nec dubitat tempus, furiaeque iraeque potentum,
Affore, cum finem sint habitura suum.
Crudeles quid enim, quid viva cadavera reges,
Victima nonne Orci nil miser antis erunt?
Quo Pharao, Risathamus quo Chusas, pinguis et Eglon
Quique cadit dextra Sisara feminea:
Quo Madiane duces orti, crudelia monstra,
Quos Ioa forti perculit ense satus?
Saecula vos tulerunt et cumque priora tyrann,
Saecula quosque olim postera cumque ferent?
Scilicet illorum perierunt nomina, lausque
Infernis horum mersa feretur aquis.
At capient auctus vatum vulgata per orbem
Ore voluntatis nuntia verba tuae:
Ut pelago non tam vasto divisa recedat,
A' populi terra terra remota tui:
Quo non pervadat tua maxima gloria, pulsat
Quaeque ingens duplicem didita fama polum.
Non tamen huic ne quis pugnetur:
Hoc tibi, ait, soli debeo nate Dei.
Tu caput anguinum calcasti, fractaque colla,
Et victa absorpta est mors mea morte tua.
Sara, Dei iussu patrias cum coniuge sedes,
Arvaque Chaldaei deseruisse soli:
Inde Palestinas, phariasque errasse per oras,
Bis raptam thalamo Thariadaeque sui:
Nec tamen excepta quicquam formidine passam,
Quod fuerit semper vindice tuta Deo.
Et prima quamvis foret infecunda iuventa:
Auctam iucunda postmodo prole senem,
Prole, cui series promissa immensa nepotum,
Serpentis victor natus et ipso Dei.
Hanc circum Nahoris, stant et Labanides, omnes
Matresque Isacides, Isacidesque nurus:
Muta nec ulla silet: sed postquam desiit illa,
Incipit haec, laudes commemoratque Dei.
Quas inter cum sim, coetus pars facta beati.
Et vero laudem non minus ipsa Deum:
An mihi maluerim longissima tempora vitae,
Quam mens egisset corpore clausa suo?
Atiam forma abiit, nostroque cadavere vermes
Pascuntur, serpens et super ossa cubat:
Terra sumus, terrae debentur corpora: cum sint
Nostra cinis, fiant quid nisi membra cinis?
Scilicet has meruit primorum culpa parentum,
Persoluat poenas ut vitiosa caro.
Et tamen iste cinis, putridique cadaveris ossa,
Paulo animae post sunt restituenda suae.
Ipse Dei natus redivivo corpore, regni
Caelestis dextra sceptra potente tenet.
Hunc sua membra putas passurum in morte relinqui,
Pro quibus est patri victima factus homo?
Semina proscissos si non spargantur in agros,
Non ullas segetes annua terra seret:
Sic, condantur humo nisi funera maesta, futurae
Quae tandem nobis gloria lucis erit?
Buccina de caelo quin iam cava, iamque sonabit,
Et surgent tumulis corpora quaeque suis.
Tum quales artus, quam membra decora iuventae
Sortiar, aerumnis libera, morte, metu?
Ipse Gravi mecum, tecumque ego, iuncta feremus
Aethereis quando gaudia summa choris:
Gaudia, quae nemo audivit, quae lumine nemo
Vidit, quae nemo fingere mente potest.
Nunc, quarum non me post funera cura relinquit.
Commendo natas, pignora nostra, tibi.
Adsectum matris patrio coniunge: ferenda
Nunc tota est collo parvula turba tuo.
Oscula cum figes plorantibus, altera matris,
Mortua sic illis non ero, iunge Pater.
Quo sine nulla salus, primis venerentur ab annis
Ut Christum pura simplicitate, vide.
Quisquis habet Christum, tenet omnia: nil sine Christo
Prosunt, quas totus possidet orbis, opes.
Tum matris discant artes, sint pensa, colosque
Illarum plenas exonerasse labor,
Cetera quid referam, multo sapientius ipse
Omnia quae per te chare marite vides?
Nec vos non patri natae parete volentes:
Hoc lex, hoc pietas, hoc Deus ipse iubet.
Cura verecundi sit vobis summa pudoris:
Quae petulans, tota est quid nisi vita scelus?
At simul ac facibus cedet praetexta maritis:
Matrem imitatae, unum quaeque tenete virum.
Turpe nimis, mulier socialia foedera rumpens:
Servare est virtus maxima iura tori.
Fecundae generis seriem fulcite, nepotum
Ludat ut ante Gravi plurima turba pedes.
Accedat, nostris quod mors detraxit ab annis,
Ad vitae sobolis tempora longa meae:
Quae vobis opto studiis ut agantur in illis,
In Christum per quae vera probanda fides:
Permensae tandem defunctas tempora lucis,
Christus ut aetherea vos quoque sede locet.
Qui Cicerona refers Latio, Demosthena Graio,
Sive hoc, sive illo te iuvat ore loqui:
Ecquid ut ista legis Ioachime, Siberus Adamus
Mirare hoc parvum quis tibi mittat opus?
Non aliquo, fateor, tibi qui sit iunctus ab usu,
Nec tamen ignotus qui fuit ante tibi.
Huius erit testis locuples Meurerus amico,
Meurerus Clarii gloria rara chori.
Hic ad te quodam deducto tempore, fecit
Alloquii fieret copia grata tui.
Quam tunc non dubium promittere visus amore,
Cum mihi dicebas: Tu quoque noster eris?
Quo motus verbo, iampridem carmine mentem
Debueram memorem significasse tibi:
At pudor officium tenuit, nostrasque Camenas
Ad te nequaquam passus adire fuit.
Namque deo metuat Clario ceu missa legenda
Quae non iudicium charta subire tuum?
Sed tamen et nocet haud raro pudor: ergo Camena,
Ut tibi nunc iungar foedere, nostra rogat.
Nec me, ni fallit mens, aspernabere: eritque
Ianua amicitiae non mihi clausa tuae.
Hoc animi candor, cunctis et cognita virtus,
Hoc spondent mores, ingeniumque tuum.
Adde, quod ad Musas cum te tuus incitat ardor,
Proveniant nulli carmina culta magis:
Non me reicies communia sacra colentem,
Sacra Philetaeis ingeniosa modis.
Sic te tranquillae traducant fata senectae,
Sic studiis ornes tempora nostra tuis:
Perpetuis condens mansura volumina chartis,
Livida quae nequeat carpere turba: Vale.
Tela, facesque tuas, mea nate potentia, magni
Numina iam sensere poli, sensere profundi.
Ipse Deum rector, mundi qui concutit orbes
Iuppiter, et valida iaculatur fulmina dextra,
Quid non cogis Amor? regni gravitate relicta,
In quasuis promptus sese mutare figuras,
Nunc aurum simulat, tauri nunc cornua sumit:
Ludit olor Ledam, ludit Deoida serpens:
Asterien aquila, Satyro Nycteida fallit.
Nam quid ego Neptune tuas, quid Delphice dica,
Quidue tuas dicam Iuno Saturnia curas?
Cum rapiant ipsi tenerae mihi saepe medullae
Flammam, sollicitos quae versat in ossibus ignes.
At cur abscedens nobis Tritonia virgo
Nec curat thalamos, Veneris nec gaudia nosse?
An tibi fax, ipsam flammes qua Pallada, non est,
Contentum nec qui calamus celer audiat arcum?
Imo age, et o si qua est socii tibi gratia regni,
Imperium profer nostrum: cape tela, deaeque
In pectus tandem volucres molire sagittas.
CUP. Ne vero, ne me iubeas inferre Minervae
Bella, parens: nec enim, quib. omnia vincimus armis,
(Tam gerit haud ullo pectus violabile telo)
Hanc superem. tentata mihi iam cuncta: sed illi
Quando ego cumque dolum, caelato callidus arcu
Accedens meditor, galeam cristasque comanteis
Dum quatit, usque adeo pavidum me terret, ut omne
Invadat corpus frigus, manibusque remissis
Tela fluant. VEN. Omnis sic ergo audacia fugit?
Qui non horrebas, memini, puer improbe quodam
Insano nostri turbato pectus amore,
Laedere Gradivo transfixa per ossa medullas:
Pallada nunc metuas: et quid truculentius illo?
CUP. At me Gradivus facilisque volesque vocatum
Ad sese, verbis blande invitabat amicis.
Non velut ista, tonas (horrendum) irasque minasque
Nuper enim (meminisse timor) pernicibus alis
Ignaram advolitans fallente ferire sagitta
Cum cuperem, occultis facibusque afflare medullas:
Acta furore gravi, quas non exarsit in iras?
Ipsum iuro tibi patrem, sum vertice cuius
Nata, Iovem, foedos removes nisi protinus ignes:
Aut quod dextra quatit, rumpam tibi pectora ferro:
Aut pede correptum tenebrosa in tartara mittam
Praecipitem, ne quem posthac tua tela lacessant.
Sic ait. at trepida gelidus formidine sanguis
Diriguit: cecidere arcus, exstincta reliquit
Flamma facem, liquidas foret ac si mersa sub undas.
Sed quoque nescio quos adverso pectore monstri
Horrifici vultus, squalentiaque ora veneno
Sustinet: haec quoties irata obvertit, ab illa
Quin fugiam, non me potis est vis ulla morari.
VEN. Et te, terruerunt quem tela Typhoea numquam.
Non metuisse pudet Phorcynidos ora Medusae?
At quare nondum tua sunt Heliconia Tempe?
Scilicet Aonidum pavido quoque turba minantur,
Anguiferosque gerunt inimico pectore vultus?
CUP. Imo ego Corycidas nymphas venerorque co loque,
Nec telis ausim nostris invadere, quando
Iura verecundi metuunt violare pudoris:
Intentae sanctis et dum sunt artibus, et dum
Aut laetae indulgent choreis, aut carmina dicunt:
Otia lascivi fugiunt alimenta furoris.
Quid loquar, ipsum etiam quod me fecere poetam,
O' genitrix, operum quoties dulcedine captus,
Assistoque illis, nec me citharasque tenere
Dedecuisse puto, dulces nec dicere versus.
VEN. Intentae sanctis esto sint artibus: esto
Aonides leges metuant violare pudoris:
At certe nemorum custos Latonia, virgo
Non erat, imperii nostri tibi cura Cupido
Si foret. CUP. Haec vero solis in montibus errans,
Et per inaccessas rupes, atque invia saxa,
Nunc hac, nunc illac fugit indeprensa: measque
Et facibusque aliis, alioque cupidine capta,
Virgineo excussas contemnit pectore flammas.
VEN. Ergo capta aliquo tamen illa cupidine flagrat?
CUP. Capta quidem flagrat, casto sed prorsus amore,
Quo sectatur apros, ceruos, fuluosque leones,
Excitos latebris venatrix. segnia quare
Otia cum vitans, placitum irrequieta laborem
Urgeat, haud feriam. porro ne quaere doceri,
Cur ego Dictynnam: nam qui fugit otia, honesta
In studia incumbens, facile contemnet amorem,
Liber Acidaliae, saevoque Cupidinis aestu.
Quod bene vis studiis, in qua traduntur et artes,
Non clausa est curis area docta tuis:
Rem facis, haud spernens Uvellere Hieronyme Musas,
Qua non est nostro tempore rara magis.
Turpe quidem dictu, sed cur manifesta negemus?
Non modo iudicii nil rude vulgus habens:
Sed quoque sacratas leges, et iura tueri
Publica, quorum humeris non leve fertur onus:
Sed quoque doctrinae titulis quae turba superba
Artibus a rectis nomen adepta tenet:
Utilitate probat Musas, per seque petendum,
Quod venit ingenio, non putat esse decus.
Cura voluptatum prior est, quam cura scholarum:
Et plus doctrina, fulua moneta placet.
Scire decus nullum, nummus iuvat: arca referta
Quo dum sit, quaeso bardus inersque vocer.
Quod facit ad reditus, carum est: venerabile nomen
Musarum spretum, sub pedibusque iacet.
Quo magis admiranda tua est constantia, qui non
Torrentis veluti vortice raptus aquae,
Ipse etiam vitii communis labe traharis,
Sint studia et curis inferiora tuis.
Scilicet indignum credis sapiente bonoque,
Iudicium vulgi, stulticiamque sequi,
Et de sublimi Musas contemnere: quarum
Hoc quod habes clarum munere nomen habes.
Turpe putas artes caelestia spernere dona,
Pars quibus haec vitae nulla carere potest.
Artes sancta Dei conservant dogmata: sitque
In pretio pietas, relligioque suo:
Artes et populos et maxima regna tuentur,
Constituunt leges, iustitiamque docent.
Artes sinon sunt, feritas tenet omnia, vita
Inculta haec prorsus, mortis et instar habet.
Macte animi egregii in Musas, quem praemia propter
Larga tibi multa est dextra datura Dei:
Quem tribuet propter clarum tibi gloria nomen,
Quod numquam tempus tollere possit edax.
Cetera labuntur tacite fugientia: Musae
Quam dant defensae, gloria morte caret.
Sic'ne iaces, sic Anna tuo dulcissima morte
Tam subita coniunx eriperisque mihi?
Eheu vox saevo casu stupet interclusa,
Et lacrimae attoniti lumina destituunt.
Tantum maesta trahens imo suspiria corde,
Turtur ut amissa compare, triste gemo.
Foedere tu iuveni virgo coniuncta marito,
Moribus et forma conciliata mihi:
Undenos mecum vixisti dulciter annos,
Unanimique fuit nulla querela toro.
Pauper eram, sterili vitam tolerare cathedra
Cogebar, tenui pellere et arte famem:
Docta voluntatem patienter ferre Tonantis,
Non invita tamen pauperis uxor eras,
Prospera tu mecum, sed tristia plura tulisti:
Heu nimium sortis stamina furua meae.
Ipsa domum curare, viri lenire dolores,
Coniugis officium sedula obire bonae.
Factaque ter genitrix, primum fecunda, videri
Pignora iam poteras nulla datura tori:
Non dubiae tandem tua cum fastidia, senas
Post messes, sobolis dant bona signa mihi.
Ergo alacer quae non stulta tum gaudia mente
Ipse mihi finxi, sed renuente Deo?
Nunc animo coniunx nostro gratissima, rursus
Formosa faciet me mea prole patrem:
Laeta feram Christo salva pro coniuge dona,
Atque meis opibus carmine gratus ero.
Ipsa gravi genitrix partus defuncta periclo,
Qualia prole sua, gaudia quanta feret?
Hanc ea cum natoque suo, nataque fovebit,
Instituetque rudes cognitione Dei.
Crescetis pueri, crescentes illa videbit,
Inficiat donec cana senecta caput.
Filia pacta viro, cum iusta advenerit aetas,
Intrabis thalamos matre parante novos:
Iamque dabis fetus, aviae dulcesque nepotes
Compressis rapient oscula blanda genis.
Mitibus interea studiis, Musisque vacabis,
Et disces artes parue Sibere patris:
Ut simul ac suprema mihi cum venerit hora,
Deficiam charae coniugis in gremio:
Confectam senio soleris alasque parentem,
Quo se desertam sentiat illa minus.
Talia fingebam demens, Caurusque Notusque
Quae nunc fluctisonum per mare vota ferunt.
Namque novum decies vix luna resumpserat orbem,
Prole tamen salva, cum cadis ante diem.
Cara marita, marita iaces dulcissima, raptam
Tam cito terra meis et tegit ex oculis?
O' aures nimium facilis praebere draconi,
Prima soporati corpore facta viri:
Arbore tu vetita carpsisti poma, puellae
Nunc tua non tantum furta dolore luunt:
Sed quoque quae multos poterat superare per annos,
Non raro partus soluitur inter opus.
Qui me, qui cara spoliatum coniuge casus
Excipient, aut quae vita futura mea est?
Ah ego ne cogar tanto superesse dolori,
Quam mallem tumulo frigidus esse cinis.
Laeta dies alias, Maii post quarta Calendas
Laeta alias, nimium nunc sed acerba mihi:
Tu mea fregisti tu commoda, cuncta tulisti
Quae meus in vita gaudia norat amor.
Iam nil dulce mihi, luctu tabescimus aegro,
Sunt ingrata meis cunctaque luminibus.
Et seu nox tenebras, seu lucem induxerit Eos,
Luce queror thalamo caelibe, nocte queror.
Cara marita, marita peris dulcissima, morte
Tam subita coniunx eriperisque mihi?
Nil prosunt artes, nil vatum dulcia scripta,
Fitque dolor longa maior ab ipse die.
Proiciunt Musae deducta fronte coronas,
Et negat Uranie carmina sacra mihi.
Accumulant curas cum nata filius, annos
Ioannes septem, nata sed Anna decem.
En etiam vagit, poscitque Philippus Adamus
Matris opem paucos editus ante dies.
Parvule num sentis tua damna, miserrime deflens
Matris et interitum, patre dolente doles?
Orbus pene die quo natus facte: fovenda
Auxiliis aetas haec genitricis erat.
Ah ego ne cogar tantos perferre dolores,
Quam mallem tumulo frigidus esse cinis.
At tibi parta quies coniunx, finisque malorum,
Qua sunt Elysiae regna beata plagae:
Et fortunatos aeternum candida campos
Purpureo vestit lumine laetitia.
Hic tu cum nata, charisque sororibus erras
Arva per, impuro non adeunda pede.
Se iungit comitem vobis Hertelius, alter
Te qui pene parens tradidit ille mihi:
Accedunt umbrae maternae, umbraeque paternae,
Cum coetuque canunt carmina laeta pio:
Cum deceptus homo malesuadi fraude draconis,
Esset et aeternae mortis aperta via:
Ut dederit medium se inter patremque hominemque
Filius aeterno de genitore satus:
Induerit fragiles mortalis corporis artus,
De rude coniugii virgine natus homo:
In cruce, fulgenti veluti sacer agnus in ara,
Sanguine delerit crimina nostra suo:
Tu placas iram patris, tu crimina CHRISTE
Tollis, tu mortem morte tua iugulas:
Te Stygiae tremuere domus, Erebique tyrannus
Vincla tuos passus concidit ante pedes:
Maxima victori patuit tibi regia caeli,
Cum patre perpetuo nunc ubi sceptra tenes:
Felicis per te campi laeta arva tenemus,
Et capimus dono gaudia mille tuo:
Se veteris, per te fingent excita sepulchris,
In formae effigiem, corpora nostra, suis:
Quod mortale fuit prius, immortale resurget:
Quaeque caduca fuit vita, perennis erit:
Omnia cum lacrimis manantia lumina terges,
Nec luctus, gemitus, nec dolor ullus erit.
Salve vera Dei proles, Deus ipse Redemptor,
Te laus, te virtus, te decet omnis honor.
Fallor? an a Christo votis ardentibus optas,
Ut fiam iusti pars quoque sacra chori?
Incusasque meos luctus: curasque levares,
Si concedatur, talibus Anna viri?
Quid coniunx vanis iuvat indulgere querelis,
Atque modum luctus non habuisse tui?
Te meminisse decet, quod amor non venit in unum
Hac noster quondam conditione torum:
Ut qui coniugii nos foedere iunxerat, idem
Non posset iunctos dissoluisse Deus.
Quattuor adiectis annis, sex lustra peregi:
Debuit hic vitae terminus esse meae.
Hora etenim fati cunctis stat fixa, cuique
Venit non certo mors sua certa die.
Nec me crede tuis revocari posse querelis:
Ianua non ullis nigra patet precibus.
Tempore quo licuit vixi natisque tibique:
Nunc vero vobis mortua, vivo Deo.
Ante tuos obitus gremio me terra recepit?
Hoc mea lingua Deum saepe precata fuit.
In partu perii? periit sic Rachela quondam,
Nec fuit idcirco non ea grata Deo.
Fers desiderium non aequa mente maritae?
Gaude cum Christo tot procul esse malis:
Dum fera Germanos agitat discordia reges,
In vestrum quae nunc procubuere caput.
Nec te sollicitent, tibi quae tria pignora restant:
Haec alet et sine me, qui dedit, ipse Deus.
Fac qui dilexit nos, qui se dedidit ipse
Pro nobis, Christi numina nosse queant.
Hinc aliquid discant vitae quorum indiget usus,
Ac Christo manda cetera cuncta Deo.
Dum me plus iusto luges, videare salute
Ne de dilectae coniugis ipse tuae:
Angit vel nimium natorum cura, benignae
Addubitare manus de bonitate Dei.
Quid faciam coniunx? gemitum dolor edere cogit,
Non durus rigido stat mihi corde silex.
Ne tamen et Christum laedam, manesque maritae,
Imponam finem luctibus ipse meis.
At non ulla tui venient oblivia nobis,
Pectore nec patiar te cecidisse meo.
Te loquar, in natis figam tibi basia, nostra,
Et dicam, quondam gaudia, talis erat.
Te loquar, et gratus veteres reminiscar amores:
Quaque licet sola, coniuge mente fruar.
Quamvis et nodum frons est mihi languida rugis,
Cum septem vitae sint mihi lustra meae:
At tamen optabo, roseis aurora beatum
Portet equis nobis candida luciferum:
Corporeis qui me vinclis quoque soluat, ut alti
Ingrediar liber lucida tecta poli:
Aspiciamque Deum, superum translatus in oras,
Cum sociaque tori saecla perennis agam.
Fons sacer, illimes, fecunda uberrime vena,
Hic qui muscoso fornice fundis aquas:
Quam bene de luco, nemorumque virentibus umbris
Grata viatori nomina facta tenes?
Te celebrant Fauni, Satyri, mollesque Napaeae,
Et furtis aptus coetus Hamadryadum.
Non tibi Calyrrhoe, non certet Acidalis unda,
Lymphaque Gorgoneus quam pede rupit equus:
Vurtia praecipue cum linquit moenia praesul
Haugvitius, celeres persequiturque feras:
Ac cum Dictynna venatu fessus et aestu
Huc, umbrae captans frigora opaca, subit.
Tum montanicolam Latous Apollo sororem,
Cumque illo invisunt turba novena Deae:
Mater Amoris adest, et blando gratia vultu:
Terra pedum plausu, carmine silva sonat.
Fortunate, tuis Dea se multa abluat undis,
Nullaque lucidulas bestia turbet aquas:
Quisquis et hinc labris sitientibus hauserit, optet
Discedens grata voce: Perennis eas.
Dulcis amicitia est doctorum, pulchra bonorum,
Qua pietas Musis consociata parit.
Non tua te virtus patitur latuisse, nec ingens
Quod studiis rectis nomen adeptus habes.
Nam tibi dat citharam Latous, tradit et herbas,
Et succi quicquid corpora fessa levat.
Tolle preces, nequit esse tibi non gratia mecum,
A' te quae fuerat sollicitanda mihi.
Adde pares gerimus quod fasces, spretaque sceptra,
Spreta quidem mundo, sed tibi grata Deus:
Tu qua Slesiacas inter caput extulit urbes
Golperga, hospitium nobile Pieridum:
Ipse sed hic, ubi Moldiadas sacra dicere nymphas
Carmina Grima audit semicremata Deo.
Scribo mei Paxmane gregis te docte, Siberi
Hinc in amore fides ibit, eatque tibi.
De qua ne dubites, quae me tua epistola poscit,
In tumulum fratris carmina mitto tui.
Haec ut grata habeas opto: sic corpore firmo,
Sic sana vigeas mente, animoque: Vale.
Asper eram, uxoris charae post fata loquebar
Et, posse abrupto vivere coiugio:
Non mihi no curas ullas Amathuntia, collo
Altera non isti vincla puella dabit:
Inferior ne fide maculosa tegmine lynce,
Inferior ne fide turture dicar ego?
Inte coepit amor meus, in te desiit, uxor,
Tecum flamma omnis nostra sepulta iacet.
Audiit, et Quam sunt hominum contraria nostris
Decretis, dixit, qui regit astra, Deus:
Nec mora, cum tristi paulatim pectore frigus,
Ceu glacies Phoebo victa tepente, fluit:
Strata magis solito nobis iam dura videntur:
Longa mihi nox est, est mihi longa dies.
Do gemitus causa non apparente, Lyaei
Gratia nec stomachum, nec iuvat ora cibus.
Membra notat pallor, gravis est mihi turba sodalis,
Non venit ad curas Musa vocata meas:
Intima subrepens mihi scilicet ardor in ossa
Coniugii insinuat blandulum amorem animo.
Ergo seni propior, primo quam flore iuventae,
Ingrediens rursus templa, maritus ero?
Tergaque praecedet tundat qui taurea, dulci
Praecedet sponsum tibia curua sono?
Cur non? qui saevo Veneris torretur aheno,
Cum posset licito castus amore frui:
Offendit demens numen caeleste, sibique
Ipse est exitii causa caputque sui.
Est melius multo socialia vincla subire,
Gaudia concessi carpere coniugii:
Quam flagrare dies noctesque ut Trinacris Aethna,
Aut lympha Oetaeis Thermopylaea iugis.
Nec tu non veniam facto dabis uxor, amoris
Quae nova succensa est crimine flamma vacat:
Morte soluta fides, et ius sociale, meique
Tam te nil lecti frigida strata iuvant.
Quid mihi maluerim, quam tecum ducere vitam,
Dum vetus inficeret cana senecta caput?
Diis aliter visum: quis ne pugnemus, amori
Non ego me rursus, coniugioque nego.
Cui tamen e multis (nam plurima turba puellae)
Cui tandem dicam, Tu mihi sola places?
Est bona nupta bonum praestans: reperire benigne
Qui talem possim, te nisi dante Deus?
Non ego opes quaero, non pondus divitis auri:
Dos cum mente pia magna pudicitia est.
Nec moveor forma, facie tangor ve: puellam
Exornant mores, est breve forma bonum.
Apta meis studiis, vitaeque accommoda mecum
Quaeque secunda ferat, tristia quaeque ferat:
Haec si contingat, non optem Lydia regna,
Pactoli aut dives quas vehit humor aquas.
At talis longa non Nisa est cyclade terram
Quae signat, flavis non Ligurina comis:
Candida non Crocalis, blando non ore Nigella,
Ligda nec aurato conspicienda sinu.
Talis erit, nisi me fallunt praesagia, CHRISTE
Et si tu dederis, Fusia talis erit.
Non auro mihi sunt fuluo congesta talenta,
Non teneo lati pinguia rura soli:
Non mihi marmoreis domus est suffulta columnis:
Non sum maiorum clarus imaginibus.
Sed neque commendor iuvenis florentibus annis,
Et formae veniet postmodo ruga meae.
Carmina divitiae mihi sunt, sed sacra: pudica
Non facit ad turpes nostra Thaleia iocos.
Artibus erudio teneram linguisque iuventam:
Munus an hoc quisquam dixerit esse leve?
Cum consorte tori contentus vivere paruo,
Et possum exigua delituisse casa:
Dum focus assiduo mihi luceat igne, salinum
Et sine labe meas splendeat ante dapes.
Gloria magna quidem est, praeclarum nomen avorunt
At maius virtus nobiliusque decus.
Et licet est aetas veris mihi pene per acta,
Non erit autumni gratia nulla mei.
Si talis placeo, si nos bona numina iungunt:
Da mihi, da dextram Fusia cara tuam.
En dedit: ante mihi dederat cum fratribus: ipsa
Dixerat et mater, si volet, Anna tua est.
O' si fecisset superi Rex magnus Olympi,
Fusius ut cana viveret ipse coma:
Viveret, et solitis faceret sponsalia verbis,
Traderet inque manum me tibi, teque mihi.
Nunc Volfgange loco patris promitte sororem,
Isace tuque mihi, tuque Abrahame mihi.
Promittunt: coeptis dulces faveatis amici,
Et mecum sacrae tecta subite domus.
Orditur pietas quas relligioque, secundo
Successu numquam res caruisse solent.
Venimus ad templum: nunc procedamus ad aram,
Auditum mystae quae iubet ore Deus.
Esse hominem solum non expedit: ergo paremus,
Quae vivat dulci foedere iuncta viro:
Quae thalamum societ, quae mollia gaudia portet,
Saepius et cara prole patrem faciat:
Sic Deus: et sumit sopiti corpore costam,
Quae fiat verbo virgo potente, iubet.
Deducitque viro: qui visa virgine, nostra
Carne, ait, haec carnem, atque ossibus ossa gerit:
Ista uri ago viri dicetur nomine, membra
De cuius membris, corpore corpus habet.
Non ab amore hominem deducet cura parentum
Coniugis, unus erunt carne animoque duo.
Diligit ut coetu CHRISTUS sua verba professu:
Sic amet uxorem vir sua membra suam.
Ut sponso paret CHRISTO sua sponsa: marito
Pareat in cunctis casta marita suo.
Ipsa quidem partus (meruit hoc noxa parentum)
Dura pericla viro subdita multa feres:
Nec tu nulla feres vir tristia: saepe dolebis,
Et patet in curas area lata tuas.
Sit tellus ingrata tibi, paliurus acutis
Sentibus, et spinis carduus arva tegat.
Quas capias, epulas multo sudore parabis.
Pocula non uno mista labore trahes,
In cineres aetas donec te longa resoluat:
Nam tenui factus puluere puluis eris.
Ut tamen haec ut erunt, vos consoletur in omni
Usque loco praesens dextra benigna Dei.
Credite, non odit, quod opus Deus ipse creavit,
Irrita nec vox, quae CRESCITE dixit, erit.
O felix, Dominum metuis qui pectore toto,
Et legum gaudes illius ire vias:
Non res non deerit manuum tibi parta labore,
Et faciles messes terra benigna dabit.
Fecundis praegnans certabit vitibus uxor,
Innumera faciens te tua prole patrem.
Ut ramis, semper tua mensa, virentis olivae
Florebit blandis obsita pignoribus.
Faustus inoffensae decurres tempora vitae:
Aedibus effugiet noxa repulsa tuis.
Succrescent nati, succrescet turba nepotum,
Et placida felix pace quietus eris.
Haec rata sint: fausto coniunctis omine dextris,
Debita quis genio nos sacra ferre vetet?
Tempora reddamus mensis: considite, mecum
Et celebrate hilari vosque diemque mero.
Gaudia non laedunt superos, quae casta: iugali
Ipse etiam mensae CHRISTUS adesse tulit.
Quis parvam, sed quae fama notissima, nescit,
Quam circum surgit plurima arundo, Canam?
Hanc cum matre sua et sociis advenerat urbem,
Ut thalami ornaret dulcia festa novi.
In re non magna sponso cum paupere sponsa
Convivis epulum connubiale dabant.
A' votis orsi, dapibus funguntur, et hausta
De paruo sumunt pocula plena cado.
Necdum finis erat, cum murmura tristia mensas
Turbari vino deficiente dolent.
Et sentit, natum res et miserata suorum,
Cognatis genitrix ut ferat orat opem.
Ille: Quid hoc ad nos? nihil est mihi femina tecum,
Advenit nondum temporis hora mei.
Nil haec: sed, Dempta quae iusserit ipse ministri,
Vos curate mora perficiantur, ait.
Forte capedo fuit bis illic terna, liquores
Unde lavaturis umere moris erat.
Has iubet impleri CHRISTUS, mirabile visu,
Cum subito spumans, quae fuit unda, rubet:
Mirantur, gustant, latices mollissima vina
Sunt facti, tristes exhilarantque toros.
O' etiam nobis Acheloum mutet, et undas
Coniugii faciat voce potente merum.
Et faciet, taedis et nos felicibus auctos
Prospera ferre, pati tristia posse, dabit.
Sed surgunt cultaeque nurus, comptaeque puellae,
Tibia multiforos fundit eburna sonos.
Vos quoque iam iuvenes, iam pingues linquite mensas,
Ad dulces tempus membra movere modos.
Seligat e multis teneram sibi quisque puellam,
Qui laetus facili cum pede pulset humum.
Foeda sed in vestro non sit petulantia lusu:
Discedas spurco quem iuvat ore loqui:
Discedas tactu qui delectare proteruo:
Cum castis casto ludere more decet.
Quam scite tenera cum Phyllide vertitur Alcon,
Arcte quam collo se implicat illa viri?
Nescio quid tentat molli cum matre Cupido,
Et patre coniungi non prohibente queunt:
Nimirum choreae per coniugalia festa
Coniugio causam saepe dedere novo.
Fulgor hic unde?venit, venit ecce Hymenaee, opusque
Et properat laetus munus ad ipse suum.
Dictie Io Hymenaee Hymen, pueri, o Hymenaee:
Dicimus, o Hymen, io Hymenaee Hymen.
Dicite Io Hymenaee Hymen, Hymenaee puellae:
Dicimus, o Hymen, io Hymenaee Hymen.
Intravit thalamum: sequimur te blande deorum,
Laetus et imperio paret uterque tuo.
Gaudia quid testes differtis mutua, cepit
Nos torus: ite alio, quo lubet, ite procul:
Vocibus ante tamen faustis optate precantes,
Ut noster longo tempore duret amor:
Et, velut exemplum sunt blandae in amore columbae,
Coniugii exemplum simus uterque pii.
Ibitis aerias, et eatis ut opto, per Alpes
Italiam frater tu, comitesque tui.
Sunt Antenoreae quaque urbis moenia, Musis
Et dabitis studiis tempora certa bonis:
Inde per et celeres huc, et properabitis illuc
Oppida Saturni conspicienda soli:
Ut mores hominum varios discatis, Ulysses
Notitia nomen qua sapientis habet.
At tibi quid mande, Oenotriis novus hospes in orie
Quo studiumque probes, officiumque mihi,
Quid? faciens per iter Latium venerare, Poetas
Quae genuere sacros, quaeque aluere, loca.
Suspice Peliaco translatas vertice pinus,
Mille ubi dat vati basia amica viro:
Minciadae tumulo, quem Mars, Liberque, Ceresque,
Ac maestus servat coetus Hamadryadum,
Et violas sparge, et ferrugineos hyacinthos,
Et lacte et dulci cymbia plena mero.
Almoni Nemesin, teneram et gratare Neaeram,
Et quae Clitumno Cynthia rara suo est:
Tum Calabros montes, Venusinaque rura saluta,
Quosque colit nitidos culta Corinna lacus.
Hinc Citrium (nec enim non proxima saecla Poetas
Et magnos tulerunt, et quoque nostra ferunt.)
Ergo petes Citrium nemus, atque Patulcidos antra,
Quae canit aetherea sidera fixa domo.
Pausilypus nassas, et vimineos labyrinthos
Explicat, undivagos sollicitatque greges:
Vagitusque audit rerum Dominique Deique,
Siderea angelicis plausibus aethra sonat.
Hic tu cum sociis nudato vertice pronum
Submittasque caput, concipiasque preces:
Nec minus, ossa loco sita quo veneranda Poetae,
Isaidae cuius carmina vatis amor.
Fallor, an audebit placidam huic turbare quietem
Cacus, Auentini pestis acerba iugi?
Audeat, et tumulo flammis cremet ossa refossi:
Non minus est summo gratus, eritque Deo:
Non minus in gremio recubat, tabescere amore
Cuius ei dulci dulcior ambrosia.
Est animis aptat veteris qui verba Lucreti,
Aonius cui dat nomina docta chorus:
Quem recreat, solus noctis dum frigora captat:
Est sola tergo cui novus exoritur:
Est, frugum genitrix tibi, cui semente peractae
Agrestes ducunt rustica turba choros.
Coppari qua sunt campi, patri Anthia vati
Lassa sub umbrosis concidit arboribus:
At saevas remove clam at puer improbe flammas
Filius, ad duras procubuitque fores.
Bis canit hic genitum regem: qui murmure ab astris
Ni Christum eliceret, cetera quantus erat?
Et vita cassos homines in vota vocaret,
Germanasque tholo figeret exuvias.
Ille refert vatem, humano quo semine natum
Saecula maiorem nulla tulere virum:
Alter at Hebraei, qua sunt septem ostia Nili,
Aegyptum iuvenis subicit imperio.
Quid venit occiduo cui magnus Caesar ab orbe
Ad Latiasque urbes, Hectoridumque decus?
Quid loquar Ogygia numeros qui dividit aure,
Aut nomen nutrix cui Iovis ipsa dedit?
Quid rarum integros qui pangit carmen Iambos,
Qui ve ciet manes docte Catulle tuos?
Denique felices hortos, Sophiaeque vireta,
Laudibus et cumulat qui benefacta Dei?
Adicerem vitreas vatem qui lusit ad undas
Benaci: sed me turba novena vetat.
Nescio quam mentam quod descripsisse, pudica
Et minus iccirco mente fuisse, ferant.
His igitur celebrata colas, habitata frequentes,
Et sunt qui similes, quique fuere, loca.
At si qua fuerint, ut erunt, vestigia adora,
Qui lingua aeternum promeruere decus:
Dum iuvat eloquii per campos ire patentes,
Quos inter primum quis Cicerona neget?
Aurea cui fandi manant Cicerona fluenta,
Quem Suadae celebrat Roma, colitque patrem:
Quem sequitur, captat qui nomen cumque diserti,
Et prope iam noster Sturmius aequiparat.
Quid reliquos memorem, quast, sit facundia quorum
Inclita, non possis subicere ipse tibi?
Quod iubeo, facies ergo: Tithonia quando
Portabit rosea candida luce diem:
Ausonio vivus quo veneris orbe reversus,
Te nobis salvum rettuleritque DEUS:
Ut quibus aut thyrsi dextras, de fronde coronae
Aut lauri doctas impediere comas:
Tempora, et illorum mores, monumenta, sepulchra,
Dictaque cum factis commemorare queas.
Interea sana valeas cum corpore mente,
Teque mihi carum, quod facis, esse puta.
At nostrum quis non fingit sibi, funeris horae
Quod nisi sit sera non aditura via?
En iacet exstinctus vitae melioris in aevo
Dimidium vestri, dimidiumque mei:
Obtegit affinis mihi, vobis fratris in umbram
Mutati terrae corpus inane solum:
Cernere nec vultus datur, et iam tangere dextram,
Aut responsuro mutua verba loqui.
Deseruit, lustris vix septem flebilis actis,
Terras, spem nostram destituitque simul:
Sic tenerae primis messes moriuntur in herbis,
Sic flores subitis decutiuntur aquis.
Non vis ingenii, non docti pectoris artes,
Non deerat linguae copia prompta viro:
Seu patrio eloquio faceret, seu verba Latino,
Non hoc non testis Lipsia tota negat:
Tempore pendebant et quo doctoris ab ore,
Qui studiisque vacant, Pieridumque choris:
Post accivit eum res et cum publica, ferri
Ipsius inque humeris non leve coepit onus.
Iamque procul celso montis de vertice virtus
Monstrabat sacra mollia serta manu:
Esset honoratos quibus ornatura capillos,
Quam primum inficeret cana senecta caput.
At quae cura illi vitam emendare libellis,
Quae caelesti aulae pectora nostra parant?
Dulcis amor, pietas suavis, clementia mitis,
Quae maneat vitam, dant, sine fine, Dei.
Nil agit hic animi vis, nil vitiosa voluntas,
Ipsa poli virtus deficit ante fores.
Hoc igitur tota persuasum mente iuvabat
Esse, ut erat, vultus sic nihil ante Dei:
In Christoque fide SOLA sperare salutem,
Ad caelum sine quo non patet ulla via.
Hinc laudabat, agens grates, fugientibus astris,
Atque celebrabat sole cadente DEUM:
Hinc infensus erat qui veris falsa remiscent,
Fallere docti ovium tergore terga lupi.
Scilicet hoc habuit genitoris dente scelesto,
Quem Stygio occidit nata Chimaera patre:
Ceruice obstipa quam fovit Hypocrisis, aruis
Qua dirimit Boiis arva Sueva Lycus.
Est operosa fides, cunctis et cernitur actis,
Condita cui mentis sunt sacra verba sinu.
Non igitur soli sibi visere lumina solis
Se, credens aliis sed magis esse satum:
Tempora communes vitae impendebat ad usus,
Sedulus usque suo miles in officio.
Accessu facilis, placidoque affabilis ore,
Utilior cuivis, quam sibi, quamque suis.
Non illum ambitio fregit, non dira cupido,
Tempore non ullo quae satiatur, opum.
Contentus paruo mandabat cetera Christo,
Se melius sibi qui, consuleretque suis.
Ergo bonis merito desideriumque reliquit,
Et morte illius Lipsia maesta fuit.
Concussoque graves de funere sicca referre
Lumina cum populo non potuere, patres.
Quid thalami in sociam, natos, matrem, atque sorore,
In fratres qualis vos fueritque loquar?
Me certe letum affine et spoliavit amico,
Qualem nulla dedit, non dabit ulla dies.
Lugubre nec socio vobiscum carmen, et orae
Tristia singultu concutiente, gemo?
Atque gemo, atque gemam vobiscum, morte Camena
Et Fusii semper carmina nostra canet:
Littore, dum stringit summas miserabilis undas,
Qualia deserto concinit Alcyone:
Aut quae ramorum sub densis Daulias umbris
Integrat absumptum Threicium ales Ityn.
Sed quid erit tamen o Abrahame, quid Isace, planctu
Fusius an nostro triste redibit iter?
Exstinctum flevit crudeli funere mater,
Qui primus tinxit sanguine caesus humum:
Flevit Rachelides, flerunt Israele nati,
Ille patrem, sacrum turba sed ista ducem:
Ne ve alios memorem, quibus excussere suorum
Et gemitum et salsas funera lacrimulas:
Ad propiora vocor: dum dextera luctibus istis,
Et seruit maestis officiosa modis:
Editus ante tribus materna mensibus alvo,
Mellitus patrem deserit ecce puer.
Me miserum, in vulnus nunc alte vulnus adactum est:
Me miserum, mihi mens aegra animi moritur.
At neque sunt miseris revocati fletibus illi,
Nec meus hic patris mote dolore redis.
Spargamus violas, ferrugineosque hyacinthos,
Spargit et haec frater, dicite, uterque tibi:
Affinis tuus haec tibi spargo Siberus Adamus,
Umbra bonis felix terque quaterque tuis.
Quam dederat mundi genitor tibi vita peracta est:
Ante suum cecidit funere nemo diem.
Coniuge non frueris, natis, coetuque sodali:
An quicquam Christo dulcius esse potest?
Piuper obis: at non pulchrae sine nomine famae:
Antistat magnis gloria divitiis.
Hic te versarunt curaeque et mille labores,
Nunc bona mille tibi, laetaque parta quies:
Incola nunc caeli, luctu sine, crimine purus,
Humanas celsus despicis illecebras:
Et nec opes tibi malueris, nec regna, nec aurum:
Aurum, regna, decus Christus, opesque suis.
Salvete aeternum mentes, animaeque piorum,
Quorum morte obita corpora terra tegit.
Tristia nos alia ex aliis in fata vocamur,
Et quae non causas hora doloris habet?
Accedunt animi, faciunt quae crimina, pestes,
Ut premat offensi nos gravis ira DEI.
Vos dulcis miseratus amor natique patrisque,
Aeternae pascit lumine laetitiae,
Ablutos Christi pretioso sanguine, cunctis
Ereptos, quibus est vita referta, malis.
At patris aetherei soboles, crudelia mortis
Qui rumpis victor vincula morte tua:
Caelestique animas laetas in sede reponis,
Quae te cumque fide non dubitante colunt:
Da curis mentes atris avertere, verbi
Pectoraque in melius luce referre tui.
Nam certus vitae cunctis stat terminus, aures
Vellit, aitque, Pie vivite, Mors, venio.
Certe sanus eras: uxorem ducere salvis
Restibus, et dominam sustinuisse potes?
Sic ait, et muliebre acer diffundit Aquinas,
Quod paucis haeret crimen, in omne genus.
At tu macte animo Strasburge audace, pioque,
Qui taedasque paras, vinclaque sacra subis.
Hoc summus iubet, et rerum probat auctor, amore
Coniugis et non est res prior ulla bonae.
Qualis pacta tibi cum se pede candida fausto
Inferat in thalamos docte Iacobe tuos:
Quae te laeta manent tua praecipe gaudia Musa:
Non mea, Davidides sed canit ista tibi.
O' felix, uxor cui contigit ore pudico,
Moribus et castis quae sit, amansque DEI:
Est talis pretiosa, cavis subducta metallis
Auri quam fului multa talenta, magis:
Rara magis, sub aquis quam quae concha Inda superbit,
Dives et Eoo littore arena nitet.
Ominibus, vir ei, cui conciliata secundis,
Et luce et multo carior est oculis.
Hunc venerata colit, studet huic sit grata, quid ulli
An potius cupiat quam placuisse viro?
An foveat votis contraria vota? marito
Cuncta alit uxoris gaudia dulcis amor.
Ius animi omne sui cui postquam credidit, ipsum,
Quanta est, in tota nil iuvat esse domo.
Pendet ab illa viro, vir amans hanc diligit unam:
Mutua cura duos, et socialis habet.
Hinc illis cornu fundit Concordia pleno,
Auctat divitiis unanimesque DEUS.
Ipsa sui partes iuris studiosa tuetur,
Pro vano nec ei sedula cura cadit:
Gaudet in officio, nullos fugiensque labores,
Suppeditat domui munera quanta viri?
Ditia non aliter ratis ac, quae dona Canopi,
Aut Arabum merces per freta longa tulit.
Nocte toro surgit multa, nec inertia tardat,
Demensum seruis distribuitque suis.
Lumen ad exiguum minuunt sua pensa puellae,
Ante iacent calathis tenuia lina pedes.
Campus et herba quod est, auro sibi comparat aruum,
Ut reddat, qui sit frugibus aptus, agrum.
Conserit aut hortum, generosa fertilis uva
Qui cumulet pleno fervida musta lacu.
Tum succincta latus, dextraque intenta labori,
Quod sit iners nullum tempus abire sinit:
Et fugat humentes cum pulcher Lucifer umbras,
Cum venit et fusco roscidus Hesper equo.
Quid ferat hora seques, quid praesens postulet usus,
Et videt, inque domum damna futura cavet.
Aut molles carpit lanas, affixaque plenae,
Tracta putat niveo vellera dente, colo:
Porrigit aut dextram miseris, stipis aera petentum
Exiguae vacuas nec sinit esse manus.
Non metuit gelidis albet cum terra pruinis,
Non multa quando grandine canet humus.
Namque duplex pellunt paries Boreamque, nivesque,
Et densa adversus frigoris arma minas.
Illa suis manibus tegetes et strata laborat,
Sarranoque rudem murice tingit ovem.
Inde sibi gracili pallam sub tegmine, lymbo
Longa tegat medios instita quaeque pedes:
Inde sinu laxo fulgenti texit amictus,
Inducat quam vir, purpureamque togam:
Ut populo det iura senum stipante caterua,
Excelsum in porta cum premit altus ebur.
Sedula quin telam pingit quoque nexibus aureis,
Atque viro iustas comparat uxor opes.
Quae mercator emat, distinguit cingula bullis:
Haec pretio, laetus merce sed ille sua est.
Non operosa viro se ornat, sed munda: pudico
At nulla in vultu qualis ab arte decor?
Emicat urbanis generosus risus ocellis,
Est et blanda quidem, non tamen illa procax.
Commendant mores pia verba et sancta verendos,
Plurimus in casto semper et ore DEUS.
Perspeculata domum circum omnia lumina voluit,
Utque habeant oculis singula quaeque notat.
Quae iubet aggreditur princeps opera inter, et ore
Non carpit prompto desidiosa cibum.
Iam fecunda facit qua patrem prole maritum,
Ceu vitis fructu feta subinde novo?
Succrescunt nati, succrescit turba nepotum,
Vultibus in quorum spirat uterque parens.
Laetatur sobolem propter, se virque beatum
Coniuge laetatur terque quaterque sua.
Non tibi malueris dotatae mille talenta,
Haec omnes superat nobilitate nurus.
Multos forma iuvat, et rari gratia vultus:
Quae timet, est cunctis anteferenda, Deum:
Huic danda est merito laus, quam pietate meretur,
Hanc merito longum fama loquetur anus.
Tandem venit Amor, Cum dulci Abrahame parente
Coniugio portat vinclaque flava tuo?
Optabat mater, fratresque sororque monebant,
Quaere aliquam, dicas cui, Mihi sola places.
Hortabatur idem, quae plurima, turba sodalis:
Coniuge quid sine te tam iuvat esse diu?
Sume animos, quo te vocat et natura, Deusque,
Ne dubita placido subdere colla iugo.
Sit, quae pulchra suum te nominet uxor amorem:
Sit, quam corque tuum, deliciasque voces.
Patria te civem, cultorem flagitat aether,
In quos ne gratus non satis esse velis.
Vota Deum tetigere, audisti verba tuorum:
In collo mollis iam tibi nodus inest.
Captus es, et tecum societ quae tempora vitae,
In thalamos intrat nupta pudica tuos.
Hanc tibi rem dulces cum tot gratentur amici,
Qui taedis optant prospera quaeque tuis:
Concipere affinem quae par est vota Siberum,
Quis sua testari gaudia carminibus?
Iam verbo e nihilo caelum, terrasque, profundi
Maximus extuderat stagnaque vasta DEUS.
Certa per anfractusque suos reditusque meabant,
Quae fulgent celso lucida signa polo.
Aerium sese librant per inane volucres,
Occulit errantes plurima silva feras.
Squamoso per humum labuntur ventre cerastae,
Innumero pelagi pisce natantur aquae.
Irrita nec Domini, dum sese cum pare iungit
Quisque sua, vox, quae Crescite dixit, erat.
Solus homo terra effictus superabat, ad ipsum
Adplicet et quae se, non habet ille suam.
At sine nec socio, sine et adiutore laborum,
Aspiret curis lenior aura viri:
Nec nisi parte tori, quae sit fecunda, recepta
Propaget generis saecula longa pater.
Ergo iubet somnus fusco illum velet amictu
Arctior, in molli gramine compositum.
Nec mora, compagem nudato et viscera, costam,
Qua latus est laevum, subtrahit ipse DEUS.
Induit hanc tenerae in faciem formamque puellae:
Non illa virgo pulchrior ulla fuit.
Corpus erat solidum, plenum succique: figura
Oris, quam dederat dextera docta DEI.
Ambrosiam nivea spirat ceruice capillus,
Dividua aureolus colla tegente coma.
Lumina, quis laetos opifex afflarat honores,
Formosi radiis aemula solis erant.
In cute quid puro mistum candore ruborem,
Lacteolasque loquar, purpureasque genas?
Nix minio non sic Maeotica certat Ibero,
Lilia non inter sic amarante micas.
Adice marmoreos humeros, et pectus eburnum,
Quique tumet nitido pectore rarus honos.
Qua formosa movet vestigia cumque, pudicam
Gratia componit, subsequiturque decor.
Arridet dominae tellus, gestitque, beato
Proque teri gaudet quaelibet herba pede.
At iuvenis postquam proprios in virgine vultus,
In iuvenis facie virgo suamque videt:
Concipit ille operis divini laetus amorem,
Concipit ardorem laetior ista viri.
Ipse Deus blando iungit duo corpora nexu:
Coniugibus plaudit terra polusque novis.
Membra homines gemini co alescite, mentibus unus,
Prole subinde nova continuate genus:
Sic ait, atque illos, fausta et tranquilla precatus,
Pro sequitur placide, qua regit astra, manu.
Hinc nexus sacer hic, sacra coniugalia iura,
Et sacro vivunt femina virque toro:
Ad fuit hinc prima nascentis origine mundi,
Coniugibus praesens, semper eritque DEUS.
Nec vero instituit tantum felicibus aruis,
Coniugiumque suo comprobat ore pater:
Ipse se humana lustrans sub imagine terras
Filius immenso de genitore satus,
Dignaturque epulis laetis accumbere, taedas
Et donis hilarat, concelebratque suis:
Cum cana caeruleas generosi munere vini
Mutari lymphas vidit, et obstupuit:
Ipse sed et triplicis flatus pars tertia regni,
Qui natum dulci iungit amore patri,
Et nexus sancit castos, et foedera firmat,
Atque metu, atque pio ventilat igne facem.
Quid socia aligeris curae quod sacra ministris,
Qui solio apparent turba beata DEI?
Angelus Abramidae amplexus, thalamosque procurat,
Quem vieto ridens ubere mater alit.
Angelus Asmodeum vinclis et carcere frenat,
Tobiadae Saram conciliatque suo.
Ergo hac Iaredo natus, qui corpore coniunx
Raptus ad aetherias regna beata domos:
Lamechides vita hac, mediis servatus in undis,
Credentum placuit Thariadesque pater.
Et quos praeterea est numero tam dicere, celso
Quam quae fixa micant lucida signa polo.
Vita pios creat haec omnes regesque patresque,
A quibus est ortus maxime Christe tibi.
Vita sacri fons est haec coetus, verba salutis
Qui colimus verum turba professa DEUM.
Haec nisi sit, domus, et res nulla est publica, terras
Quique colat, tempus post breve nullus erit.
Huius quo mentem, quo vertas lumina vitae,
Cernere naturae quot simulacra potes?
Ipse polus terram certa sibi lege maritat,
Et peragit partes, officiumque viri:
Imbribus in gremium descendit coniugis ille,
Fecundo fruges fundit at ista sinu.
Iungit amor volucres silvis, animalia campis,
Quae lato vivunt aequore iungit amor.
Mollia quae praebet gemma est incendia gemmae,
Ardor inest dulcis mutuus arboribus.
Quid, Christi non ne est haec vita dulcis imago,
Et sponsae, aeternus quam sibi iungit amor?
Hanc nisi te includas in vitam, vota precesque
Quas fundis, surda praeterit aure DEUS.
Sanguine quod constas et carne, urare necesse est,
Ut caeles aestum, dissimulesque tuum.
At, qui cuncta notat, mens est castissima, sese
Vultque coli caste, nec nisi casta probat.
Non audit, somnos Marathus cui noctibus aufert,
Non gremio cuius foeda Corinna cubat:
Non animo obscoenos quisquis suspirat amores,
Et recolit Veneris furta scelesta suae.
Haec turpes rident Satyri, Faunique bicornes,
Rasaque Lampsacii turba proterua Dei.
Ipse Anomus ridet, frater quem nominat Orcus
Semideumque hominem, semihominemque deum;
Cuius inundarunt, vastum ceu flumen, in orbem
Stuprorum exemplo qua patet omne genus.
Quid vero obstipo quae incedit Hypocrisis ore,
Seque putat meritis scandere posse polos?
Quae praestare nequit vovet, et noctesque diesque
Aestuat, incesta sacra facitque manu:
Cauta quibus quae sit, quamvis non casta, tegendo
Vitam, ipsi rentur se dare verba DEO.
O' caecos animos, et captos pectore, legi
Ergo'ne divinae fraus fieri ulla potest?
Corpora non'ne vides maris et distincta puellae,
Non'ne velint positu membra quid ipsa docent?
In sexum sexus est mollis flamma medullas:
Urit amatorem pulchra puella virum:
Igne calet iuvenis virgo, furit ossibus ardor,
Mutuaque amborum pectora cura coquit.
Ipse, Bonum non est ut homo sit solus, Olympi
Et terrae, maius quo nihil, auctor ait,
Et tamen o audes scelerata dicere lingua,
Esse malum sociae coniugis igne frui?
Et de caelitibus tamen o te poscis haberi,
Nec pugnare putas turpe scelusque DEO?
Tramite quem caelebs traducat vita pudico,
Quam pluma nigra est rarior ater olor,
Non tibi tu dabis hoc, ut sis sine coniuge castus:
Humanis maius viribus illud opus.
Quos pater aequus amat superum, paucissima turba
Laudem illibatae virginitatis habent:
Quod non, obliti sese caelestia propter
Regna, viri dubitant caedere membra sui,
Non hoc communi capimus qui sorte creati,
Naturae sequimur semina quisque suae:
Quae nisi legitimo, quo par est, more ferantur:
Quot non, et quantis est caput inde malis?
Polluitur corpus, Stygiis mens ignibus ardet,
Ardet ut inducta taeda corusca pice:
Aedes famosae complentur Laidos, et plebs
Thaide in obscoena ludit Erichthonia:
Impetus in quamvis sit foede more ferarum,
Estque una atque eadem filia, sponsa, nurus:
Conscelerat sexus sexum, positoque pudore
Virque viro, puero pormoliturque puer:
Et quae praeterea monstrosa patrare libido
Non timet, at metuit lingua modesta loqui.
Recte Abrahame igitur, quam non sibi vendicat alter,
Qui castam casto iungis amore tibi.
Dulcius esse alius dicat nil caelibe lecto,
Cui tamen haud ullo tempore parcat amor:
Nocte velut rupes sed Vesuia flagret, ut igne
Ardeat et saevo Sicelis Aethna die.
Delicias alius, lascivaque furta sequatur,
Aspera nec sit ei difficilisque Venus:
Dum sine perpetua non sit formidine, seque
Infesto credat, cum tonat, igne peti:
Dum tetram illuviem, turpes et corpore achores,
Immundam membris Syphilidenque ferat:
Contabescentem quem qui conspexerit, omnis
Despuat in molles femina virque sinus.
Tu felix, tu faustus eris, tibi gaudet Olympus:
Et mala, quae noceant, cuncta timere vetat.
Damna Dei timeat Sodomitica turba furoris,
Quique Gomorrhaeos gaudet inire toros.
Angelus e flammis te duxit et ignibus uxor,
A' Domino tibi quae culta decensque venit.
Iam tibi certa domus: domus aedificata marito,
Corpore de socii certa marita viri, est.
Texta tibi sepes iam rebus firma tuisque
Conservat, quas vir comparat, uxor opes.
Ast ubi nulla tori consors, res spargitur omnis,
Puluis ut, hic ventis diripiturque cinis.
Ante, velut tenebris, caeca caligine septo,
Lumen erat nullum, quod sequerere, tibi.
Nunc tibi lux orta est: caelo micat aureus ut sol,
Uxor consortis sic nitet aede sui.
Maxima pars deerat vitae: nunc vivere demum
Incipies: vitae dimidium uxor habet.
Cum tibi praebebit sese fortuna secundam,
Quae tecum posthac gaude at uxor erit.
Dissimilis fuerit cum sors effecta priori,
Quae doleat tecum non minus uxor erit.
Et velut arentes vitreus sol excitat herbas,
Quas premit Icarii fervida stella canis:
Sic blando aerumnas tristes sermone levabit,
Atque tibi toto pectore sollicito:
Afflictes ne te, dicet, mea vita, feretque
Suaviolum suavi suavius ambrosia.
Parva loquor, tecum coniunget vota precesque,
Tempora seu lucis, seu tibi noctis eant.
Tecum laudabit divinum numen, habebit
Non tantum positum molle marita caput,
Hoc DEUS ipse tibi spondet, moresque puellae,
Quaeque illi a claris fama refulget avis.
Nam genus Hausmanam gentem quis nobile nescit,
Ingens Misniaco nomen habere solo?
Quis sponsae ignorat te patrue magne, Luthero
Nicoleos gratum, principibusque viris?
Inspice Fribergos monumenta insignia fastos,
Urbs ea non tulit hoc sanctius ingenium.
Quid memorem pro re, pro libertate suorum
Sanguinis atque animae prodiga corda suae?
A' quibus orta tibi, tua gaudia mille marita,
Mille voluptates, commoda mille feret.
At qua voce patrem caeli venerabere, fausto
Sidere cum nitido fulserit illa dies:
Cum fecunda dabit natos tibi, turba patrisque
Ante pedes ludent parvula Fusioli:
Qui vultusque tuos referant, vultusque tuorum,
Seu fratris docti, seu veneranda patris:
Usque solo clarum qui nostro nomen habebunt,
Sidera dum caelum, dum vehet Albis aquas.
Sed iam signa procul dant connubialia vobis,
Quae cava sub celsis turribus aera sonant.
Vos vocat et castus sacra intra templa sacerdos,
Ut firmet verbo foedera vestra DEI.
Ite igitur, numen quae fatur et omina laeti
Accipite, atque imis condite pectoribus.
Sic in amore fides vobis stet semper: amari
Quodque inerit, facilis diluat omne DEUS.
Qui sacer aetheria Musae venit impetus aula,
Auctori debet fertilis esse suo:
Et memorare Patrem rerum, versuque sonare
Illius in nostrum tot benefacta genus.
Hoc Linus, hoc Orpheus, hoc vates vidit Achaeus,
Non motum in tenebris qui cecinere DEUM:
Sed mage felici viderunt lumine mentis:
Qui tracti ex rapido flumine nomen habet:
Et pastorali funda, citharaque decorus,
Saecula cui vatem nulla tulere parem.
Quoque fuit regum nemo sapientior usquam,
Quos videt exoriens, occiduusque dies.
Dissectusque senex querno de robore serrae
Quique necem regis flevit Amone sati.
Nec non Abiades, nec non auctore salutis
Viso cantator funeris ipse sui.
Tum sacrae Erinnae, pugnax Lapidothis, et aucta
Laudibus extollit quae Samuele DEUM.
Assyriique ducis secta ceruice superba:
Quaeque dedit partu virgo parensque DEUM.
Viderunt Christi post nati tempora vates,
Quis sine quae crevit nomine charta DEI?
Heu cadit, ingenium divini numinis aura,
In quemquam tantum, quod movet ipsa, scelus:
Conserat in vanas ut res, et carmine turpi
Foeda canens, vitiis pectora sancta paret?
Non hoc SEPTIMIUS secit, non prodigus ipso
Pro Christi vitae nomine CAECILIUS.
Non sacro gaudent quo praesule Pictones, et quo
Urbs quae lanigero de sue nomen habet.
PAULINIque senes: quibus et victoria clarum,
Cuique oris titulum lactea vena dedit.
Continuat CLEMENS hymnis noctesque diesque,
Sacraque conculcat Roma, deosque tuos.
Dicta canit Christi vates, et maxima IBERUS
Facta, quibus miseris vita salusque venit.
SEDULIUS, quicumque dapes conviva requiris
Paschales, praebet, queis satiere, cibos:
Extusum e nihilo mundum canit ALCYMUS, ortum
Peccatique refert, iudiciumque Dei:
Tum pollutum undis ultricibus eluit orbem,
Et pelagi regem mittit in ima Phari.
Carmine Apostolicos actus describit ARATOR,
Gestaque Tharsensis Paule itinerque tuum.
Pugnat in ingratos, falsa et virtute superbos,
Unde docens pietas PROSPER, et unde fides.
Quid fortunatum, MAMERTUM, teque Draconti,
Te Drepani, Helpidium, Gregoriumque loquar?
Atque alios, chartis queis cura intexere laudes
Numinis, et famam maxime Christe tuam?
Hos, similesque sequi, nomen quicumque Poetae
Captatis, vos par est, pietasque iubet.
Abice non numeros, magni nec verba Maronis,
Sed res: proque armis sacra, DEUMque cane.
Abice lascivi turpes Nasonis amores,
Et dic, nos quantum diligat ipse DEUS.
Divitias Christi sancto tibi congerat auro,
Qui culta eloquii verba Tibullus habet.
Cynthia carminibus teneri laudata Properti,
Aeterno fundat vota precesque DEO.
Sint nostri exemplo, paruus quo se Aedera iactat,
Et cui Pelignas porrigit Ilmus aquas.
Nec non Oenotrii, cui nuntius aliger astris
Munera fert castae virginis in gremium:
Quique homini partum divinae mentis inesse,
Praemia quae maneant et sua quenque refert.
Tum patrem celebrare iuvat quem versibus, a quo
Ex nihilo vates omnia facta canunt.
Tum qui bis genitum regem deducit ab ortu
Ad dextram aetherei, qui regi astra, patris:
Parceret hic vita functos in vota vocare,
Nunc illo melior nemo poeta foret.
Nos quoque (si sacros inter me ponere vates
Fama volet, scriptis non aliena meis)
Vota patrum, regumque preces, divina canendo
Et Latiis numeris carmina Iessiadae:
Scribendi ex aliqua formamque modumque docemus,
Parte, tibi quae sint maxime grata DEUS.
At tu qui nobis non tantum docte Georgi,
Pindaricaque pios dividis aure modos:
Militiamque canis sacram, caelique triumphos,
Hymnisona Christi suppliciumque chely:
Flaminii ingrediens tum per vestigia, caeli
Paeanas geniis nobile pangis opus:
Eruta sanctorum sed nunc quoque puluere vatum
Das scripta, ut passim docta per ora volent:
Quos et tempus edax tractantes sacra, vetustas
Et reliquos nobis invidiosa facit.
Quam bene de rectis studiis, cunctisque mereris
Quos iuvat Aoniis invigilare choris?
O' utinam nobis multos superesque per annos,
Talibus et possis utilis esse libris:
Ex quibus addiscant pia dicere carmina regi,
Et servatori virque puerque DEO.
Portat in Italiam Troiam, Phrygiosque penates
Aeneas, et iam Tyrrhenum navigat aequor:
Hippotades pelagus precibus Iunonis iniquae
Evertit ventis, et disicit aequore classem:
Turbine quo Troes Libycae advertuntur arenae:
Solatur natum media Venus obvia silva.
Excipit hospitio Teucros Sidonia Dido.
Paret amor matri, faciem mutatus et ora
Pro puero Ascanio reginae munera portat.
Conveniunt, mediis celebrant convivia tectis
Troesque Tyriique viri: memorare iubetur
Excidium Aeneas urbis, casusque suorum.
Ergo refert Danaum insidias, votumque Minervae
Instar montis equum: periuri fraude Sinonis
Dividitur murus, sacrata sistitur arce
Machina feta armis: instructos navibus hostes.
Adsunt, claustra Sinon laxat, incendia miscet:
Urbs capitur: maestus commendat sacra deosque
Aeneae in somnis Hector: concurritur arcem
In summam: misere Priamus sine nomine truncus
Occubat: at natum Cytherea per arma, per ignes
Eripit. Ergo sacra, et tollit sacra altera patrem:
It comes Ascanius, servat vestigia coniunx:
Quam frustra amissam quaerit, sociosque revisit.
Tum campis ubi Troia fuit, portuque relicto,
Fertur ab Antandro, scelerataque littora Thracum
Pervenit: instaurat Polydoro funus, et inde
Ortygiam, inde venit Cretam: Cretaque relicta
Accipiunt illum Strophades, quas dira Celaeno
Harpyiaeque colunt: tum qua nemorosa Zacynthus,
Effugit, et celsam Buthroti ascendit in urbem.
Inde Heleni instructus monitis, certusque futuri
Provehitur: tandem Cyclopum allapsus et oris,
Servat Achaemenidem: Polyphemum cernit, et Aethnam.
Hinc Drepani portum subit, illaetabilis ora
Exstinctique sinu patris Anchisae excipit artus.
Ardet amans Dido, magis Anna inflammat amore
Incensam: Iuno Libycas avertat ut oras
Italiae imperium saltus dum indagine cingunt,
Aeneae iungit reginam: it fama per urbes
Haec Libyae, ad regem et cursus detorquet Iarbam.
Supplicat ille Iovi. Maia Iove missus ab ipso
Natus adest, fugiatque Aeneas mandat. abire
Ergo parat: sentit Dido, saevitque, relinquat
Neu sese rogat: illius Deus obstruit aures.
Dido mori statuit, irarum et fluctuat aestu.
Aeneas abit: erectos accensa furore
Conscendit Phoenissa rogos seque induit ense.
Trinacrias rursus vento defertur ad oras
Aeneas, patri sollennes ordine pompas
Ad tumulum exsequitur: Teucris certamina ponit,
Ducit avo turmas, et sese ostendit in armis
Ascanius: caelo mittit Saturnia Iuno
Irim, qua matres auctore exurere puppes
Non dubitat: densis quas servat turbidus austris
Imber: consilio genitoris moenia condit
Aeneas, matresque illis populumque volentem
Transcribit, lectosque viros, fortissima corda,
Navibus imponit: tum classem a littore soluens,
Per noctem amissum Palinurum quaerit in undis.
Accedit Cumas, precibusque oracla Sibyllam,
Ad patrem Ditis sibi pandat et ostia poscit.
Flent Teucri exstinctum Aeoliden, conduntque sepulchro,
Aeneas auri Iunoni munus Auernae
Ut reperit ramum, nocturnas inchoat aras,
Invaditque viam, se antroque immittit aperto.
Per loca senta situ graditur, Stygiamque paludem
Cocytumque videt: tandemque recentia rivis
Prata venit, laetosque locos: in valle virenti
Invenit Anchisen, superumque ad limen ituros
A' genitore Itala discit de gente nepotes,
Romanas animas, portaque evadit eburna.
Littoribus nomen Latiis Aeneia nutrix
Dat: velis dux tendit iter, portusque relinquit,
Optatae et laetus proras advertit arenae.
Centum oratores ad moenia deinde Latini
Ire inbet regis: parent, pacemque reportant.
Iuno fremit, dirarum Alecto ab sede sororum
Et ciet, ut belli serat inter crimina Teucros
Atque Italos. mora nec, Stygiis infecta venenis
Consilium vertit furiis aulamque Latini.
Vulnerat Ascanius Tyrrhi, quae causa malorum,
Ceruum: bello animi subito accenduntur agrestum.
Turnus adest, duce quo Latium coniurat in arma.
Aenean tristi turbatum pectora bello,
Edocet ipse Deus fluvii Tiberinus amoeni,
Expediat victor quanam ratione quod instat.
Ergo rogaturus, sociis et classe relicta,
Tecta Palatini socia arma petit Euandri.
Dum venit, in luco ante urbem rex Arcas honorem
Alcidae, ob caesum Cacum, divisque ferebat.
Excipit hospitio Aenean, et foedera iungit.
Arma rogat nato Vulcanum Erycina, sub antro
Quae properant vasto Cyclopes, et impia contra
Tela Latinorum, clypeum, genus omne futurum
In quo stirpis erat, Romanorumque triumphi.
De caelo interea Iuno Thaumante creatam
Mittit, ut audacem vocet in fera proelia Turnum.
Ille moras rumpit, Teucrorum navibus ignem
Inici: tat verso puppes in corpora ligno,
Aequoreae fiunt nymphae. lux conditur umbra:
Ductores Teucrum, Aeneae quis nuntius iret,
Consilium capiunt: offert se Nisus, et una
Euryalus, sed non sequitur fortuna laborem.
Mane erat, oppugnant Rutuli nova moenia: Turnus
Irrumpit, caedemque facit: sed ubi agmine denso
Constiterant Troes, cedit, saltu omnibus armis
Et sese in praeceps dans mollibus insilit undis.
Concilium cogit, rerum cui summa potestas:
Indignos Teucrum queritur Cytherea labores.
Acta furore gravi contra Saturnia, dictis
Assurgit: fore se pronuntiat aethereus Rex,
Tros Italus ve fuat, nullo discrimine eundem
Omnibus. interea Aeneas comitatus Hethruscis
Improvisus adest, in quem rapit agmina Turnus.
Concurrunt Troianae acies, aciesque Latinae:
Occiso Aeneas Rutulum Pallante superbum
Quaerit: subducit bello Saturnia Turnum.
Succedit pugnae Mezentius acer: at illum
Cum Lauso Aeneas obtruncat, et exuit armis.
Aeneas ponit tibi rex Gradive tropaeum,
Tyrrheni Ducis exuvias, fulgentiaque arma:
Exanimum Euandri Pallanta remittit ad urbem,
Quique viros supremum addit comitentur honorem.
Concedit pacem exanimis, et tempus humandi.
Constituere pyras: legati ex urbe reversi
Aetola, pacem suadent ab rege petendum
Troiano: violenti alia est sententia Turni.
Aeneas aciemque movet, murisque propinquat.
Furta parat belli Turnus: pugna aspera surgit:
Volscorum regina cadit, fugiuntque Latini,
Ante urbemque sedente Aenea, moenia vallant.
Infractos Turnus funesto Marte Latinos
Defecisse videns, certamine provocat hostem:
Aenean leges pacis dicuntur et inter
Ausonios: Iuno concepti foederis orsa
Iuturnam hortatur turbet: quae paret, et ecco
Stringuntur gladii. Aeneas stridente sagitta,
Incertum dextra qua pulsa, excedere pugna
Cogitur; at Genitrix dictamnum carpit ab Ida,
Qua dolor omnis abit: rursum ergo corripit hastam,
Fertur et ad muros: nec diis nec viribus aequis
Concurrens Turnus, vita spoliatur ab hoste,
Cum gemituque anima fugit indignante sub umbras.
Dum Sionia pervagantis arva,
Caelestis fovet aura quae Favonii,
Iordanis rigat et beata lympha,
Mentem dulcibus entheat recantans
Echo vocibus, hinc et inde numquam
Mortales amarantulosque, molles
Et legi violas: quibus corollas
Texit Uranie sacras: Siberum
Princeps ponere quas tuis capillis
Iussit, parvula, pro benignitate
Divina, meritisque patris in me,
Grati munera pectoris: quod oro
Acceptumque habeas, colasque Christum,
Undae Bellerophontidosque nymphas:
Ut olim pietate, litterisque,
Dei munere, non minor parente
Fias, quis manibus Duces tenentur
Inter sceptra Tuisconis per oras,
Est quo vix meliorque doctiorque,
Quot sunt, quotque fuere, quot sequentis
Aevi post aliis erunt in annis.
Lector Siberus te rogat, velis tibi
Fieri quod, offeras ut ad se candidam
Mentem: farinae, nec statim, quod non tuae
Est, improbes, portenta fingens furfuris:
Hostis superstitionis, o sic pectore,
Ut voce, gloriatur esse, numinis
Beneficio: verbum celebrat hinc Dei,
Illud sibi et acuit, suisque carmine:
Nec recta se sentire dubitat cum piis,
Sanctisque cunctis de Deo, et rebus sacris,
Abominatus somniorum naenias.
Si qua tamen titubaverit mens non satis
Sese explicans, ignosce: det veniam omnibus
Sic Christus, ore cuius est nullus dolus.
Qui caro, quantus homo, quantusque, est gramen et herba,
Illius virtus floris et instar habet.
Flos perit, arescunt defectae humoribus herbae,
Quas flatu differt spiritus ipse Dei.
Quisque sibi placeat, tamen est flos, gramen et herba:
Herbae arent, flores vento agitante cadunt.
At manet omnipotens Deus omni tempore, verbum
Et manet omnipotens tempus in omen Dei.
Nihil (vale Lex, hinc abi Virtus, procul
Sapientiae decus facesse, et Gloria)
Nihil scio Iesum nisi Christum, Patris
Natum supremi, virginisque: Deus homo
Qui fixus est pro me cruci: qui sum scelus
Crimenque totus mente, corde, corpore:
Hoc (stultus ut habear, malusque, et barbarus)
Hoc scire summa et unica est scientia,
Iterque caelo proximum, et certissimum.
Uno opus est, cur consumis per inania vitam,
Post et habes nugis verba, librosque Dei?
Feceris haud quidquam damni, non aethera quamvis
Ingenio possis supposuisse tuo:
Et nec Aristocles, nec sit tibi lectus Ulysses,
Nec dulcis molli carmine versus eat:
Uno opus est, ut nosse queas tete ipse, Deumque,
Ad caelique domum tramite quo sit iter.
Bardus, inersque vocer, dum sis mihi cognite Christe:
Hoc opus est uno: cetera curo nihil.
Et Deus simul est, Homoque Christus,
Aequaevi Genitoris et puellae
Hebraeae soboles, fuit quod ante
Manens, non erat et quod ante factus:
Qui nostris licet hospes esset oris,
Cum parente tamen potente caelo
Regebat Deus alto, homoque iam tum
Inclitus superum inferumque sceptra:
Nunc vero, simulatque morte victa,
Et subacto hominum hoste sempiterno,
Vi sua ad decus extulit perenne,
Quae sumpsit genitricis ossa et artus
Carnis sanguine, iam sedens Parentis
Dextera Deus atque Homo implet aethram,
Et terram, maris et profunda, sanctis
Mirandus geniis, tremendus atros
At quicumque lacus colunt Auerni.
Quid scripta tum si non tibi probo mea?
Habe tua tibi, relinquito mihi mea:
Deo placet, quicumque stultis displicet.
Cum divina aliquod loquitur Sapientia verbum,
Scita voluntatis pandit et ipsa suae:
Claude oculos, obtura aures, omnem obstrue sensum,
Illius et tantum pectore dicta nota.
Ut Satanas in te, ratioque sophistica pugnent,
Mendacique reum maximus orbis agat:
Tolle animos: fretusque Deo, te maior et ipso,
Cetera pro nugis, quisquiliisque puta.
Omnia caelestis superat sapientia veri:
Doctior est cunctis, quem docet ipse Deus.
Est veritas simplex et una, quam nisi
Verbum Dei nemo docet: verbum Dei,
Quod nec Sami senex, nec explicat Plato,
Unumque triplicemque monstrat noscere
Deum, optimumque, maximumque, quo prius
Fuit, est nihil, posterius et nil unquam erit,
Patremque, filiumque, sanctum et spiritum:
Et quae voluntas in genus nostrum illius.
Tum ponit ante nostra nobis lumina
Cladesque, miseriasque nostras, qua via
Et eripi ex malis queamus omnibus,
Natura restituique prava in integrum.
Quicumque credit huic, Dei fit filius,
Christique frater: ut, potitus caelitum
Vita, beatus aevum agas felix, tibi
Verbum Dei fidei sit unica regula,
Norma actionum et omnium certissima.
Quos Deus ipse sua decorarat imagine, vertunt
Fraudibus en hostis, seque genusque suum.
I nunc, et larva regis foedatus Auerni,
Amplifica mentis iuraque vimque tuae.
Et creatque, facitque, agitque cuncta,
Et novitque, procul videtque cuncta,
Ab ipsoque, per atque propter ipsum
Sunt, quae condita, cuncta, nil et eius
Fit nutu sine prae potente quidquam:
Nec auctor tamen est Deus malorum.
Iam longo Natus nos pavit tempore pane
Aethereo, vita est quo sine nulla, Dei.
Adsedes saturi sua quisque et tecta revisunt:
At Christus montes et loca sola petit.
Qui pueri linguas, et doctas discitis artes,
Post res ut vestra publica crescat ope:
Colligite, alma sinit dum lux, superantia frusta,
Cum tenebris instat post bona tanta fames.
Moriere morte Adame, quo decerpseris
Pomum dic scientiae boni et mali
Ex arbore: Dei vox erat. quid daemonis
At ore serpens? Sit procul mortis metus:
Nil est pericli: sed Deus novit fore,
Si manderitis poma, numini pares,
Qui quod bonum sit, et sciant quid sit malum.
Heu lingua mendax, improbus sermo, mali
Omnisque causa: et hanc tamen Ophiologiam
Sic imbibere nostra Princeps pectora,
Ut scire cuncta se putent, cum nil sciant:
Deique similia esse, cum sint daemonis,
Et morte, vitae ingressu ab ipso, mortua:
O' perditum hominum, et miserum et in felix genus.
Dat solus, non caelo aliud, terra ve, salutem,
Qui servatoris nomen Iesus habet.
Hunc propter (valeat lex ipsa, hominumque labores,
Creditur et quidquid corda parare polo)
Omnibus hunc miseris propter peccata remittit,
Transcribit rerum caelitibusque Pater.
Quisquis es, esse stude tanto pro munere gratus,
Quae multo exsist at fructu operosa, fide.
Gloriatio sancta. Hier. 9. 1. Corinth. 1.
Robore non fortis, non auri pondere dives,
Sapientia nec iactitet se qui sapit.
Nosse Deum vera est sapientia, robur, et aurum,
Eiusque natum, cum sacro flatu, unicum.
Hic fastus nobis, hic esto superbia: solo
Qui gloriatur, glorietur in Deo.
Si coram Patre, qui tuetur orbem,
Cui nemo nisi filius probatur
Innocens, scelerisque purus, una
Parte credulitate, et altera ipsa
Virtutum sumus actione iusti:
Si vitae sine sanctitate caelum
Non ulli patet: approbatione
Sola si bonus, integer, sacerque
Nemo est aetherea: perennis ergo
Laxus est adeo torus salutis,
Ut servas quoque non duos pudico,
Speratam capiat modo, et cupitum,
Iunctos foedere? non satus supremo
Parente est Deus ergo Christus? ergo
Iam lex mortua non mihi tibique est,
Qui Christo dedimus fidem, cruore
Abluti illius, atque carne pasti?
Aut quos Spiritus entheat sacratus,
Mentiuntur Amosidesque, et, una
Paulus maximus ipse Apostolorum,
Qui voce ingeminant: Dedit, dabitque
Semper iustitiam omnibus beatis
Una cognitio fidesque Christi.
Eua quid oblito dimittis verba Tonantis
Pectore, te similem quid fore rere Deo?
Falsa draco loquitur, qua sorte superbus et ipse
Excidit: hanc mendax invidet ille tibi.
Tu tamen in malo dentem premis, atque marito
Porrigis: heu malo das mala quanta viro?
Pythagorae in dubium si quis decreta vocasset,
A' sociis au)to\s accipiebat e)/fa.
Cur non cur au)to\s sit e)/fa Selneccere nobis,
Qui nescit vana fallere voce, Deus?
Multa habet et Satanas, ratioque sophistica multa,
Quis linguae eludant dicta sacrata dei.
Tu pugna verbo, quo terra polusque tremiscunt:
Victor eris, repetens fortiter au)to\s e)/fa.
Aut est sola sine actionis omni
Laude vel minima fides, inanis
Aut non ullaque prorsus: illa secum
At magnum fieri pedisse quarum
Nequit quin numerum trahat, piasque
Virtutes, operum agmen et bonorum:
Non est mortua res, sed actuosa
Fides, nec tamen accipit salutem
Factorum merito, sed apprehendit
Quod Deumque hominemque sola Christum.
Serpentis misera est hominum corruptio semen,
Quam dira invexit callidus arte draco.
Hac, pro divina, furialis, imagine, larva
Mortale heu foede quam tegit omne genus?
Non novit numen ratio, est aversa voluntas,
Corque malum primae crimina labis habet.
Hinc non ulla salus, aevis foret omnibus Orci
Nostraque stirps saevis turba cremanda rogis:
Ni castae, turpes, semen bone Christe puellae
Ablueres unda sanguin is ipse tui:
Aeterni indutos et rursus imagine Patris,
Ornares vita, iustitiaque tua.
Ergo Dei nati iam nunc sumus, ante draconis:
O' pulchram laeta conditione vicem.
Nil addito verbo Dei, nil detrahe,
Moses ait: cui paret est quisquis pius,
Pendet quod inde vita et omnium salus.
At quid Anomus, quid qui sequuntur impias
Sectas proterui? non modo adiciunt libris
Sacris, et ad suam auferunt libidinem:
Illos furente sed quoque pede proterunt,
Apinas et esse exsistimant caelum: nisi
Stygio heu nefas non expiandum sulpure.
Non saxum, nom truncus homo est, brutunue: quid ergo?
Qui iam, quae gessit, non magis ora gerit.
Factus imago Dei, nunc larvam daemonis atri
Sustinet, et miser est, et scelus, et vitium.
Non ea vis animi, non tanta potentia, quae se
Aggreget ad nutum sponte volensque Dei.
Peccatum creti, peccatum vivimus, omnes
Mors peccatum audio propter et ore vorat:
A' vitae exortu sensus, cum mente voluntas,
Os, manus, affectus, omnia crimen habent.
Quid vires igitur, quid mentis numina iactem,
Appellat verax quem Deus ipse malum?
Nolle bonum nostrum: Christi dat gratia velle:
Est, habet hac sine nil, nil valet omnis homo.
Si bonus ipse fores: bonus est cuicumque puellae
Semine spes residet, quod mala nostra levat:
Quam miser amisi, dulcem revehitque salutem,
Qua superum est felix vita futura locis:
Ergo Caine fores si talis, vasta tulisset
Crimina per ponti iam tua stagna Notus:
Et tibi rideret tellus, rideret Olympus,
Aspiceret clemens et tua sacra Deus.
Nunc malus et stultus nimium tibi plaudis inepte,
Crimina iustitiam fingis et esse tua.
Ergo cubat canis ut sopita in limine, noxa
Vestibulum mentis sic iacet ante tuae.
Quos ea discusso somno furiosa tumultus,
Instabit dempto cum tibi fine, dabit?
Quantus es, et vitium, et scelus es, tibi pestis inhaeret:
Tu cave ne vires exserat illa suas:
Siste pedem, tuus incipiens equus ire resistat:
Peccati, fretus Semine, victor eris.
Extollis claros qui te docuere magistros:
Recte facis, quis et hoc malus nisi improbet?
Hunc audite, Pater sed cum de vertice caeli
Clamet, animo Natum meo gratissimum:
An non Doctorem cunctis commendat, et ut sie
Solus Magister Christus omnium iubet?
Aetherea, mendace sumus, qui vescimur aura,
Ortu creati: natus est verax Dei.
Hic, te nec gratum veto praeceptoribus esse,
Sit doctor, et nobis Magister unicus.
Est mitis, facilis, culpasque ignoscere promptus,
Ob Christi meritum, iustitiamque, Deus.
In scelus et vitium, quo plura ignoscere possit,
Ibimus insanis passibus ergo mali?
Hoc vetet ipse Deus: peccato mortua turba
Si sumus, abluti sanguine Christe tuo,
Peccatum in nostro qui regnet corpore? sentit
Qui scelus, haud patrans, est in amore Dei.
Non, daemone excepto malo, Deus ullum habet,
Quam mundus est, infestiorem qui gerat
In omnibus se rebus adversarium.
Nam spretor est quia numinis, quod non scelus
Divina contra edicta facere sustinet,
Foedissimis contaminatus sordibus?
At, amor et o pietas patris, bonus tamen
Immundum amore tanto amat mundum, suo
Ut donet illi filium carissimum
Animo: fide quicumque firma apprenderit
Ipsum, pereat ut neutiquam: sed tempore
Beatus omnis sit potitus caelitum
Vita: Deum tam mundi amantem diligunt
Nec nostra Princeps intimis praecordiis,
O' duriora silice duro pectora.
Ut numquam sine luce sua sol, sic sine fructu
Virtutum non est, officiisque fides:
Sed cum non solis sit lux, cur causa ferantur,
Per quae contingat, facta probata, salus?
Nostra salus Christus: tantae polluta venire
In partem laudis non opera ulla queunt.
Turba professa Deum debent sanctique bonique,
Nequaquam Christo velle sed esse pares:
Ille caret vitiis solus: o veste beatus
Iustitiae Christi qui bene cumque lates.
In Christi, pellem mentitus et ora bidentis,
Involat, et Stygius saevit ovile lupus.
Venditat huic sese fanaticus error, et atra
Ut tabe inficiat pascua sancta studet.
Hic quid oves, quid nam? debent audire monentem:
Vatibus a falsis o mea turba cave.
Nulla salus sine voce Dei, sine sanguine Christi,
Nostra tulit qui insons crimina, nulla salus.
Hunc extra quicumque viam tibi monstrat ad aethram,
Et rabidus lupus est, et niger ipse Satan.
Verbo nihil quidquam Dei potentius:
Quae non erant creatque, servat, et fovet:
Fecunditate beat anus: maris secat
Fluctus: aquas e cote liquidas elicit:
Sine frugibus alit at hominum quot milia?
Solis vias sistit: loqui mutis, pedes
Claudis movere, videre dat caecis diem:
Qui mole criminum premuntur sublevat,
Et ornat innocentia, quos mors tulit,
Vitaeque reddit. Optimique et maximi
Nil non potest verbum, modo credas, Dei.
Luna regit noctem, Mosis lex munia vitae,
Obruta ceu tenebris qua sine cuncta iacent:
Sol auctor lucis, Christi doctrina salutis,
Credentes caelo quae sine fine manet.
Ad legis, mores componens, dirige gressum
Lumina: sic homini gratus, erisque Deo.
At cum supremam mors pallida nuntiat horam,
Terraque linquenda est, vita, hominesque tibi:
Solem Evangelii specta: non vita probata,
Mors caelo Christi sed beat una polo.
Ut non mutatur Deus ullo tempore, constant
Sic sibi perpetua verba sacrata fide:
Ergo tuis simul ac vox auribus incidit: omnem,
Qui te sollicitat, pectore pelle, metum:
Dat Christum propter veniam, culpasque remittit,
Qui nostri vero flagrat amore Pater:
Nec dubita, nam certa audis: contraria clament
Caeca licet ratio, mundus, et ipse satan.
Quantum quisque Deo fidit, tantum accipit: aude
Credere, credentem vita beata manet.
Sine mare primus, feminaque, numinis
Homo exstitit creante factus dextera,
Terra recente: femina sine, ex maris
Alter Deo fingente costa: tertius
Mare feminaque natus, unde ducimus
Omnes genus: sine mare quartus, femina
Sancti editus satu potente spiritus.
Non perstitere primus, alterque in sua
Qua conditi innocentia: refert malus
Suos parentes tertius: sine crimine
At, non sibi, sed nascitur nobis, bonus,
Et integer quartus, Deus simul et Homo:
Per quem malos (o sors beata) et perditos,
Unda renati, spiritusque gratia,
Si credimus verbo Dei, salus manet,
Et vita nullis terminanda saeculis.
Qui fit, donatus venia quod iustior aede
E' sacra manceps, quam Pharisaeus, abit?
Hic studium iactat legis, tumidumque profatus,
Quam se magnificum quam facit ante Deum,
Despectis aliis? alter peccasse fatetur,
Se scelus et queritur, quod sumus, esse Deo.
Nulla placent sine vota fide, sine nulla tremente
Sermones Domini pectore facta placent:
Quod spernas etiam inflati [(reading uncertain: page blotted)] si mente superbus
Quem mandat fratris Christus habere loco:
Ut genius quondam qui formosissimus, omni
Virtute ornatus sub Stygis ibis aquas.
Figmentum, Deus ipse, cordis, inquit,
Humani a puero malum est: quid illa
Est princeps, ratio nisi et voluntas,
Informatio, cogitatioque?
Quae si libera sunt, suique iuris,
Et nituntur ad optima, ut Caini
Somniat soboles: Deus feretur
Qui non vaniloquusque, futilisque,
Verax qui fuit, estque, eritque semper?
Credere cum Paulus nos vult, fideique salutem
Assignat, placuit qua sine nemo Deo:
Non te, non fieri vappam iubet, et nebulonem:
Acceptum affirmat non scelus esse Deo.
Res est viva Fides: quae cuius pectore flagrat,
Grata simul loquitur, grata facitque Deo:
Deberi sibi nec propter tamen illa salutem
Novit: sed natum, quem capit una, Dei.
Quid est, Viam parate Christo, quod iubet
Baptista? Vel virtutibus
Inflatus est homo suis: vel in scelus
Ruit omne per caput et pedes.
Haec rudera sunt, et saxa: quae nisi auferas.
Christus venire ad te nequit.
At auferes, si lege territus Dei,
Didiceris esse te nihil
Nisi vitium, crimenque, et irae filium,
Opus cui sit gratia.
Insistit hanc Christus viam: qualis sit o
Da magne Deus et cor meum.
Ad nos Christe polo, non ad te nostra redemptor,
Et Rex, mens animi sponte, vigorque venit:
Quo nam, quo pacto? verbi virtute, per Aurae
Vim sacrae in nobis quod nova corda creat.
In se descendunt haec, peccatumque, scelusque
Esse hominum credunt, lege docente, genus:
Sanguine seque tuo statuunt et morte redempta,
Caelestis donat quam Pater ipse, fide.
Praeda sumus mortis, peccati, daemonis mones:
Unius est munus vita salusque Dei.
Quid misera humani rudeti fragmina iactas,
Superbus et, quod est Dei, tibi arrogas?
Tolle tui idolum cordis, mentisque facultatem,
A' spiritu quae segregata sit Dei.
Obruta mens nocte est, caecisque sepulta tenebris,
Cor saxeum: mali sumus, stulti sumus,
Et satanae semen, qui vitae ve scimur aura:
Ipsi ergo trunci, prorsus et nostrum nihil
Velle? quis hoc dicat? summus caelestia certe
Nam templa bestiis Deus non condidit.
Si tamen est argilla manu figuli velut, omnes
Nos in Dei dextra sumus: quid velle, quid,
Quam stratum, Deus in quod agit verboque, suique
Benigna flatus praepotentis gratia?
Hic creet hic nisi mundum cor, lapide et detracto
Carnem inserat duro novam pro marmore:
Hic nisi divina formatum voce regignat,
Semen mulieris semine faciens suum:
In te sive parum sit, seu multum, ibis ad Orcum:
Interitus ex nobis, sed a Deo salus.
Causa boni bonus est Deus, aeternumque manebit:
Causa mali malus est, semper eritque, satan.
Ille bonis cumulat coetum, pia corda bonorum:
Iste malis onerat, pectora foeda, malos.
Ille auctor vitae est, inventor mortis at iste:
Vita bonum summum: mors sine fine malum.
Sis bonus, ut bona summa habeas: eris optimus, auctus
In christum, caelo quae beat una, fide.
Heu censione mentis es superbior,
Secretiore vique iuris: iam Deus
Dator salutis ergo non solus? venit
In huius ipse laudis, et partem mali,
Qui daemonis homo servus est: nihil minus
Refers. mihi sed filium cum det Pater
Ultro suum caelestis, extensa manu
Sumam necesse est: non veto, sumas licet:
Sed nisi polo detur tibi, sumes nihil.
Femina, virque, Deus quod dixit, Crescite, vestrum
Et sobole innumera multiplicate genus:
Nascimur hinc omnes consueto more, parensque
Neglecto fieri coniuge nulla potest.
Et tamen intumuit Galileae virginis alvus,
Quae Christum nullo semine feta dedit:
Unde? nisi afflatu caeli, Verbique vigore,
Mater eris, genii dixit ut ore Deus.
Non est, quae fieri nequeat, res ulla, potente.
Si iubeat, dextra qui regit astra, Pater.
Qui veritatis ergo nascitur Dei
Delapsus aethra filius,
A' maximis gentis suae. et sanctissimis
Planus vocatur improbus.
I nunc, quid et mirare sit, conviciis
Cur sint pii exposti omnium.
Non solum bonus et iustus, sed numen haberi
Vult, turbans diro cuncta furore, satan.
Illius hinc semen, quasi sit sine crimine, caeca
Quas struit ad caelum non ratione vias?
Nemo malus dici patitur, sua facta reprendi
Nemo, licet fiat lege iubente Dei.
Sunt peccatores tantum qui verba sequuntur
Christi: sollicitos hoc habet ira Dei:
Hi metuunt sua dicta, tremunt sua facta paventes,
Quam nihili norunt res sit et omnis homo.
Ergo Deo tribuunt humiles quod laudis honorem,
Et fidunt merito maxime Christe tuo:
Hos etiam caeli dignatur parte, superbos
Ast illos Stygii mittit in ima lacus.
Quem prodit osculo hostibus Iudas, negat
Perterritus metu Petrus:
Apostoli solum relinquunt, flamines,
Romanus et Praetor cruci,
Ut contumacem in Caesarem, in Deum impium,
Figunt. Latro iam proximus
Morti fatetur esse regem: sit memor
Et ut sui, cum venerit
Regnum in suum, petit, audit et laetissimam
Vocem: Meus iam nunc eris
Mecum beatis sedibus hodie: Dei
O' consilii sapientiam,
Novissimis primos facit qui, pessimis
Clementer et sanctissimos.
Non mortem virtus, artes, sapientia, regna,
Mygdonii aut vincunt fulva talenta Midae.
Hoc caelestis opus Verbi, cui mente sequace
Qui fidit, caelie dives habebit opes.
At quare non huic faciles accommodat aures,
Eximii titulum qui Pharisaeus habet?
Divina quod non est cretus origine: natum
Sacra bibit cupido pectore verba Deo.
Si te manus, vel pes, vel oculus. Matth. 18.
Turpe carens manibus pedibusque, nec utile corpus.
Oculisque nil est carius:
Si tamen officiat tibi quis non recta docendo,
Incommodet ve moribus:
Sive parens, seu sit coniunx, frater've, soror've,
Magister, amicus, filius:
Ferro aufer, quamvis tibi grata, manumque, pedemque
Oculum sua sede erue.
Et mancum, et claudum praestat caecumque subire
Oras beatas aetheris:
Quam manibus, pedibusque, oculisque valentib. usum,
Sub ima mergit tartara.
Aurea vivifico lux est ut iuncta calori,
Cum lustrat solis cuncta, fovetque iubar:
Divini comes est sic verbi flatus amoris,
Quando hominum recreat corda novatque Deus.
Non sine luce sua sol, non sine flamine verbum est:
Illa Dei donum, munus et ista Dei.
Hic terrae quid agunt tenebrae, quid frigora? caelo
Luxque calorque fluit, voxque vigorque ruit.
Unigenam sacri conceptum numine flatus,
Paupere casta edit sub lare virgo, Dei:
Fit caro non ullis verbum enarrabile verbis,
Corpus in humanum migrat et ipse Deus.
Non quaerunt, Annas, Caiphasque, Patresque synedrii,
Sed sit ubi Solyma Christus in urbe, Magi:
Nec tamen inveniunt: et tu regemque sacrorum,
Ac monachos iactes, conciliumque mihi?
Et silvas iactas Academi, umbrasque Lycaei?
Pectora nec doctis sunt ubi culta Scholis,
Nec grege sacrifico, Solyma nec Christus in urbe est:
Ephratae Christum moenia parva tenent.
In stabuloque tenent: o mundo occulta voluntas,
Nil nisi spreta placent cui, nil nisi stulta, Dei.
Adame lapsus excitate caelitus,
Abele iuste, Sethe sancte, corpore
Henoche rapte ad alta vivo sidera,
Noa Deo grate, Abrahame credule,
Isace sacer, Iacobe luctator Dei,
Iosephe caste, Legifer vultum ignee:
Canore Davide, aetherisque relliqui
Cives beati, num putem virtutibus
Vestris adisse vos et innocentia
Caelos? ais quid omnium quid nomine
Iesside? Coram est innocens nemo Deo:
Beatus in ius ergo qui cum non venit
Caelestis arbiter: sua clementia
Contaminatis sed remittit crimina
Nato parentibus, nec imputat, meo
Portante noxas sanguine omnium sato,
Delicta: caeli ut incola fierem hac via
Et ipse, et iverunt patres, et posteri
Ibunt, notati litteris caelo aureis.
Pro nostris sese peccatis dedidit, inquit
Tarsensis, natus maximus ipse Dei.
Non fuit ergo boni in nobis vis ulla relicta:
Non virtus mortem vincere pulchra potest.
In Christum, aeterna est cui cordi vita, salusque,
Reice te: Christus solus ad astra levat.
Credamus pueri Deo, salutem
Verbo caelitus edito benignus
Qui fidentibus annuit: nec assis,
Quod daemon malus, ingeritque, contra,
Quae caeca est ratio, astimemus: auras
Per satus patre pendet ecce summo
Pro meis vitiis, tuisque tinxit.
Nos Deus Pater, et parente natus
Filius Deus, et Deus sacratus
Vigor, crimina quae remittit, unda.
Christus carne sua, suo cruore
Nos pascit. licet illabatur orbis,
Hac fide impavidos prement ruinae.
Quisquis in arma venis, caelestia signa secutus,
In Christi castris aera meresque tui:
Fungere militia forti: non territus hostes
Fer contra firma pectora fulta fide:
Conscia mens recti nullo concussa pavore,
Infracto perstet robore, nixa Deo.
Verba fidem, caeli quae nobis arce paterni
Attulit in terras filius ipse, regunt.
Crimina lex prohibet, vitam moresque gubernat:
Esse velis, quem te iusserit esse Deus.
Officii sit cura tui tibi: rebus in arctis
Invicta discas tristia mente pati.
Spes animum firmet: numquam spes irrita fallit:
Tu modo, tu casto pectore funde preces.
Euentus committe Deo: non sancta, benignus
Successu patitur coepta carere bono.
Tum spera aeternae per Christum gaudia vitae:
Haec sunt militiae dona suprema piae.
Quod praesepe fuit, nunc est ecclesia Christo:
In qua sola, alio non cubat ille loco.
Hic animae cibus est. foenumque et laeta caballis
Ordea sint pastus, bucerioque gregi,
Impius humanae quae Fert ager indolis: ore
Det nobis Christus pabula prompta suo.
Nec tu contemptas ride praesepia cunas:
Grata placent oculis non nisi spreta Dei.
Non ego vincla pedum sum Christo soluere dignus:
Vir talisque inquit, tantus et Abiades.
Quisquiliasque putat sua cuncta, et stercora magnus
Prae nati Paulus cognitione Dei.
Et cessamus adhuc demittere cornua, sola
Omniaque in Christo ponere velle fide?
In vastam Christus secessit solus eremum,
Qua tegit errantes plurima silva feras.
Hoc, ais, exemplum placet, et procul urbe remotum
Aut nemore, aut celso vivere monte iuvat.
Stulte, Dei ducit natum sacer halitus: at te
Quid, ratio nisi cum daemone caeca, rapit?
Aut si vis similis Christo esse, famemque, sitimque
Tempore tam longo, quam tulit ille, feras.
Mensa ioco vinoque calet, sacer occidit heros,
Quem dant rex vulpes, nuptaque moecha neci.
Aspicias hoc si convivia tempore regum,
Herodis dices illa referre dapes.
Non aliena fides facere et servare beatum,
Caelestumque potest inseruisse choris.
Ipse Deo credas opus est: ut credere vero
Possis, non faciet nil aliena fides.
Cuncta Deus votis tribuit precibusque piorum:
Omnia pro fratris, posce, salute feres.
Iam tinctus, sacro iam flatu numinis auctus
Christus, et officium iussus obire suum,
En venit ad mensas, et coniugialia festa
Condecorat vultu muneribusque suis.
Rasa faces vitat Cybeleia turba maritas,
Et thalamos Anomus crimen habere putat.
Exemplo ne magis monachum, tabulisque Bahalis,
An movear facto maxime Christe tuo?
Cor ager est: semen Spargit doctrina salutis
Quam lingua natus maximus ipse Dei.
At quare votis respondet rara coloni,
Distendens spicis horrea plena, seges?
Non verbum culpam, non Christus sustinet: arui
Hoc dura humani pectora crimen habent.
Nam vel non capiunt verbum, interisque recondunt,
Semina nubivagus diripuitque satan:
Scabra iuvante caret vel succo glarea, et aestum
Saevaque ventorum proelia ferre nequit:
Curarum officiunt vel spinae frugibus, auri
Praecipit et fructum non satianda fames.
O' nec aves rapiant, nec semen deserat humor,
Obducat rigidus nec paliurus agros:
Sed nostri subige arva Deus tibi pectoris, auge
Divinis aurae muneribusque tuae.
Nec non cum pluviis soles superingere: iustos
Corde ferat fructus ut patiente seges.
Ecce rogat patrem Christus, de corpore sudor
In terram orantis sanguineusque fluit.
Parte sed ex alia Dominum male gratus Iudas
Ut prodat, multo milite cinctus adest.
In statione tua pius es quicumque, maneto,
Fer Iudaeque dolos, perfidiamque tui.
Non est discipuli melior fortuna magistri:
Debet hero similia servulus esse suo.
Vivae, homini restet quae, non virtute paratur,
Quae benefactorum fons et origo, fides.
Haec caeli donum est: verbo hanc creat, indit, et auget,
Et servat flatu cuncta fovente Deus.
Nil valet hic ratio, proprium nil velle: salutis
Principium est, medium, finis et, ipse Deus.
Irruit in Christum Stygii vis dira tyranni:
Et tu securis otia rebus agas?
Parte timendus adest, veluti leo saevus, ab omni,
Aut qui nocturnus captat ovile lupus.
Corripe supremi, quae Christus, verba parentis:
Fortius haud alia vincitur arte satan.
Serpentis semen, soboles et nascimur irae,
Peccatumque sumus, vivimus, et morimur:
Et nist, pro mundo qui factus victima, nobis
Innocuo Christi est sanguine nulla salus.
Huic qui confidunt, ius est, felixque potestas,
Ut fiant filii, qui tenet astra, Patris:
Humano qui non sunt orti semine, carnis
Quos nec velle creat, arbitriumque viri:
Sed vi caelesti, conceptos semine verbi,
Et gignit, natos et facit ipse Deus.
Aspicis hic iramque gravem, dulcemque favorem,
Quo Deus humanum flagrat in omne genus.
Nulla patrem placat, nisi filius, hostia: Christum
At nostri duro robore figit amor.
Salutis dator est parente Christus
Natus aethereo: fide prehensum
Quem si diligis, et fateris ore,
Tum vero miserum procella quanta
Ex omni caput et tuum lacesset
Quam magnus numerus periculorum?
Nec patris, nec habet sati supremo
Patre notitiam, furitque saevum
Mundus impius in pios furorem.
Sed quid nos, ideo Deo relicto
Et Christo Domino, probare mundo
Nos studebimus? hoc Pater beatus
Avertat superum scelus, gubernet
Sacro pectora spirituque nostra:
Magno robore mentis et feramus,
Fidem quae mala sunt ferenda propter.
Nam fides cruce crescit, et probatur.
Suffixus tristi dum pendet stipite Christus,
Pro mundi patitur criminibusque necem:
Sol tegit obscura nigram ferrugine frontem,
Saxaque rumpuntur, terraque mota tremit.
Cur? polluta illum Christi pudet ora videre,
Haec summum neqevent sustinuisse scelus.
Ergo scelus Christus? scelus est, sed crimine nostro:
Hinc caelo pallet solque, solumque movet.
Nec vitia horremus, tremimus nec numinis iram,
Conciliant Christo quae mala tanta Deo?
Quid facis Herodes? non fratris habere Philippi
Uxorem contra fasque piumque potes:
Dixerat Abiades. fremit hic, furiisque subactus
Claudit in indigni carceris antra virum:
Ac tandem vatis larga inter pocula, natae
Dat saltatrici colla resecta suae.
I nunc, et magnis, quae peccant, regibus ede:
Praemia Baptistae quae dedit aula vides.
Funeris ipse sui cantator, carmina laetus
Defecta Simeon qualia voce canit?
Iam sine me placido, compostum lumina, vitam,
Ut promisisti, ponere fine Pater:
Quippe oculis video, hisce oculis, ante ora, salutem,
Cunctorum exposuit quam tua dextra, tuam;
Ad collustrandos populos, gentesque, ferendum
Et celebre Isacidis tempus in omne decus.
In nobis ergo maculosa infamia, pestis,
Et nigrum tenebris mors adoperta caput.
In solo lux est, atque unica gloria Christo,
Vitaque perpetuos laeta futura dies.
Abice cuncta, tibi ratio quae caeca ministrat,
Et remove ex oculis quicquid ubique tuis.
In templo fidei Christum ulnis excipe sancto:
Sic poteris placide cum Simeone mori,
Exaequat bonitas homines divina, salutem
Cui det, ei nec plus ille vel ille placet.
Sordida massa omnes immundo semine creti,
Virgo, senex, mulier, virque puerque sumus.
Nos amat in Christo electos tamen omnibus aequus,
Non meritis, fidei sed ratione, Pater.
Hinc non una quidem est cunctorum functio, vitae
Non eadem pariter conditione sumus:
Unus at est Christus, Deus unus, et una lavacri
Gratia, credentes spiritus unus agit.
Omnibus una salus erit, et vita una, beatis
Exempto superum fine futura locis.
Pro nata, Christus, quae verba precantia fundit,
Phoenissam surda praeterit aure Syram.
Reicit et socios, ac panem comparat ipsam,
Natorum quae non digna sit esse, cani.
Haec sibi quid vult duricies? quid? fortiter instes
Tu quoque uti firma, ceu Cananaea, fide.
Non sim dignus ego, non sim de gente bonorum,
Sim canis: at non tu fallere Christe potes.
Hoc repetens iterum quicumque, iterumque precatur:
Huic ait, obtineas quod petis omne, Deus.
Quid verbis Christum iactas, cum pectore tantum
In Christum frigus sit, glaciesque tuo?
Vera fides ardet Dominum flagranter Iesum,
Doctrinae iussis perfruiturque sacrae:
Quodque Deo charam sese videt esse parenti,
Membra etiam coetus diligit ipsa pii:
Fratribus impendens sua commoda cuncta iuvandis,
Tota in amore hominum, tota in amore Dei.
Quid caeli tantis arces clamoribus imples,
Per vita functos poscis opemque Deum?
Nulla valent sine vota fide: nisi nomine Christi,
Optatis pondus nec iubet esse Deus.
Ergo exaudiri si vis, Verbo arripe, quamvis
Indignus, vero quod canit ore, Deum:
Et toto in Christum defixus pectore clama:
Compos eris voti, tu modo crede, tui.
Est conflictari damnis nota certa bonorum,
Qui dederunt Christo nomina cumque duci.
Omne pati modicum tamen est: noctisque sequetur
Tempora, qui laetus sit sine fine, dies.
Rideat ergo licet saevo cum daemone mundus,
Aspera sors miseros, difficilisque premat:
Nobis tempus erit, quo tristia cuncta recedant,
Cum satana mundus perpetuoque fleat.
Nos simus fortes, modicum modiceque feramus,
Polliciti non sunt irrita verba Dei.
Iustitia quae sit Christiana scire vis?
Una est fides, et charitas.
Faciunt fides et charitas ergo Deo
Gratos simul, solam probat
Nec sola se Christum Deo per filium
Patri fides? non colligis
Apte: fides est sponsa, quae sponso placet
Solo unica, hanc pedissequae
Multae sequuntur charitatis filiae:
Adulterum Christum putas?
Intereunt iusti nullo advertente, virosque
E' medio tacite mors rapit atra bonos.
Ante pii, veniant mala quam, tolluntur, eosque
E' mundo, quod amat, colligit ipse Deus.
Pax sanctis requiesque datur, placideque cubili
Compositos dulci tristia nulla premunt.
Non est remotis a Deo pax et quies,
Ullumve mentis gaudium.
At sunt remoti, legis actionibus
Quicumque sibi spondent polos.
Quam lex minas namque intonat diu, tremit
Micante quis non pectore?
Sed Christus ad se cum vocat nos blanditer,
Adeste, adeste quos premunt
Peccata, vester ego, onere vos levo: nihil
Christo timendum vindice.
Quis gaudiis non efferatur omnibus,
Collaudet et gratus Deum?
Christus, procul se lex agat, nostra est quies,
Pax et perenne gaudium.
Aeterno pastor satus est Genitore, bidentum
Et curam vigili sedulitate gerit:
Errantes quaerit, profligatasque reducit,
Et curat medica vulnera dira manu:
Non fortes firmat, pingues fetasque tuetur,
Et baculo et virga per loca culta regit:
Proque ipso tandem vitam grege proicit, atras
Tartarei fauces se ingerit inque lupi.
Non Moses, non hoc possunt pia turba prophetae,
Aut quicumque Dei munere nomen habent.
Et monachum nugis hoc mercenarius ordo.
Ac bullis praestes impie Papa tuis?
Non patrem natus, genitricem filia gignit:
Messis agrum, ficum non sua poma creant:
Automedon currus lentis regit aptus habenis,
Typhis in Aemonia velaque puppe facit.
Rite fidem non acta, fides parit acta. Sed auctor
Iustitiae, munus, qui tenet astra, patris:
Nec se quisque suis moderatur viribus: ortos
Ipse Dei aetherio semine flatus agit.
Cui caedes, daemon, cui sunt mendacia cordi,
Humanum nequam saevit in omne genus:
Affligit morbis, damnisque, malisque, fameque,
Obscuris miscens proelia dira dolis:
In fraudem incautos peccatis illicit, Orci
Sub tenebras tandem praecipitesque trahit.
Hunc contra quae nam possunt nos arma tueri:
Quis telis hostis vincitur ille malus?
Nullis, divini digiti quam viribus: ille
Quem tegit, aeterno tempore tutus erit.
Verba Dei digitus sunt, quae caelestibus oris
Detulit in terras filius ipse Dei.
Haec te felicem quisquis bibis aure fideli,
Quodque iubent alacri sedulitate facis.
Quod Deus, haud potuit: quod homo sine crimine, Christus
Debuit haudquaquam mors tua iura pati.
Ipsa tamen mactas non sontem auctore tyranno
Tartareo, nigros cogis et ire lacus.
Quid fit? perrumpens Acherusia claustra resurgit,
Figit et aetheria clara tropaea domo.
Iamque iaces prostrata, iaces contrita, revinctus
Dux Erebi trahitur post fera terga manus.
I nunc, qui dixit tua mors ero mors, tua pestis
Orce, Dei nato fata necemque para.
Si pote cuncta parens, caeli qui temperat arces,
Illius et dextrae proxima fulcra tenet:
Qui verbum factus caro, iam super aethera natus,
Summaque et ima regens numen homoque replet:
Quis neget in cena Christi verum esse cruorem,
Et carnem, cunctis distribuique, sacra?
At renuunt sensus, ratio scruposa refutat:
Non quaerit, credit sed tibi Christe fides.
Cernite turba manus socii dilecta, pedesque:
Vera vides, Thoma tange meumque latus.
Sic Christus veniens tenebris redivivus ab orci,
Adiungunt dictis discipulique fidem.
Ipse suum Didymus Dominumque Deumque fatetur,
Nulla homini veniat, quo nisi dante, salus.
Nec pudet ostentare latusque, manusque, pedesque,
Moribus et propriis velle placere Deo?
Non via, Christe, tuum nisi per latus ulla, manusque
Per geminas caelo, per geminosque pedes.
Non fluitante animi, divino munere, mente
Haec ego si spectem, tum mihi parta salus.
Sunt morbi scelerum soboles, culpaque parentis
Primigeni in nostrum procubuere caput.
At Deus est auctor medicinae, herbaeque potentis,
Et succi, et quidquid corpora fessa levat.
Aeger es, esse dole malus, et non sperne medentem:
Sanus eris, sanum si volet esse Deus.
Calcanti spumat soli vindemia, cunctis
E' populis nec, me qui iuvet, ullus adest:
Sic natus, nullum cuius nisi nomen in orbe
Est, veniat per quod vita salusque, Dei.
Quid vero rasi, Volmare, Cainica fratres
Turba, et qui Latias cumque sequuntur opes?
Non solus Christus, sed et omnia facta merentur,
Illius nobis caede piata, polum.
Hinc sua vota, preces, ritus, ieiunia iactant,
Crine carensque caput, funigerumque latus.
Heu, facere, impietas, quae non sunt pura, datorem
Ex factis vitae, multiplicesque deos.
Quid debeas praestare proximo, rogas?
Te consule ipse: quod tibi
Fieri cupis, cor inquit. ergo dilige
Illum: Deo nil gratius
Est charitate, quam gubernat inclita
Quae nos beat caelo fides.
Caesaris est si quis tibi fidus amicus in aula,
Qui studeat rebus consuluisse tuis:
Intra spe gaudes tacita praecordia, caeli
Signaque sublimi vertice celsa feris.
At quantum est audire, Mei vos estis amici,
A' Christo, facitis si mea verba, Deo?
Tolle animos, aula regis caelestis habemus,
Quo nostri nemo plus cor amore terit.
Omnia nos illi modo dicta et facta probemus,
Non dubitante, Deo quae placet una, fide.
Bella, famem, pestem molitur, perdere daemon
Et nos conatur corpore, mente, malus:
Bella, famem, pestem pelluntque, fugantque, iuvare
Nosque student Genii corpore, mente, boni.
At quotus est inter vitae qui tanta pericla,
Tam saevo metuat cinctus ab hoste sibi?
Est quotus, angelico qui quod tutusque, sacerque
Praesidio est, munus cogitat esse Dei?
Se genioque suo probat? heu sua nec bona nostrum
Obtusa cernit, nec mala, mente, genus.
Quem sanat Christus surdum et mutum aspice, ab uno
Et disce humanum quale sit omne genus.
Obtusas mentis daemon malus obstruit aures,
Et cogit linguas tristia vincla pati.
Ut divina queas audire et reddere verba,
Non ratio, proprium non tibi velle dabit.
Et sputum, et digitus hoc, et dabit Epphata Christi:
His audire potest, his sine nemo loqui.
Nil maius quidquam, nil est sublimius usquam,
Qui mare, qui terras fecit, et astra, Deo.
Hinc supra sese qui sit non suspicit ullum,
Ut sibi se iuxta non videt esse parem.
Despicit ipse humiles Deus alto vertice caeli,
Submissosque probat, simplicibusque favet.
Pone animi fastus, numquam placuere superbi:
Crede, quod es, coram te nihil esse Deo.
Christus frater noster. Iohan. 20.
Peccati, mortis superator Christus, et Orci,
Perfer, ait Mariae, fratribus ista meis:
Ad patremque meum vestrumque ascendo, Deumque:
Qui meus est, pater est vester, eritque, Deus.
Ergo tui miseri Christe optatissime fratres,
Heredesque patris, qui regit astra, sumus?
Quid furor inferni, mundus, mors, crimina tanto
In nos moliri fratre vetante queunt?
Se liberum alius iactitet, iuvat illius
Me servulum dici, qui ait:
Sine me nihil quidquam potestis. agit male
Qui sponte, liber est quidem:
Sed a bono, condendus in Erebi specum,
Unde exitus nulli datur.
Tu me sequere. Iohan. 21.
Quid, quem Christus amat, flexo quid respicis ore?
Et quid huic fiet, quem ve sequetur, ais?
Carpe vias iussas, caelestia verba professus,
Officiique tui munera fortis obi.
Sis, quem vult Deus esse: manu sua cuique potente
Distribuit rerum, non revocanda, Pater.
Tu Christi constans sequitor vestigia: vitam
Quamque tibi dederit vivere, vive Deo.
Certa Deo constant rerum adversaria, ab aevi
Principiis qui sint novit et ille sui:
Nec tamen admitti sacra in tabularia, soli
Scrutarique opta scrinia nota Deo.
Gloria rimantem caeli, a ratione remota,
Secreta, immenso pondere vasta premit.
Ad librum Princeps huc vitae lumina verte,
Quem natus patrio protulit ipse sinu:
Nec dubita, nam vera legis: Deus omnibus aequus
Est, pura Christum qui pietate colunt.
Crede affirmanti tantum, nec quaere doceri
Plura, Deo fisum vita beata manet.
Non Christum notos inter, non inter amicos,
Aut Solyma inveniunt mater et urbe pater.
Teque reperturum credas, unctamque cohortem,
Et monachos inter, pontificumque gregem?
In templo est Christus, quae sunt genitoris agitque,
Ut Christum invenias, templa sacrata pete.
Est neque velle hominis, neque credere posse, sed ipse
Pro bonitate Deus donat utrumque sua.
At quibus? in Christo quos ante exordia rerum
Arbitrio legit, iudicioque suo.
Qua ratione? sacro verbo, flatuque potente,
Quis animos recreat, et nova corda facit.
Quid mihi vim mentis iactas, stupidumque vigorem?
Est donum caeli sola, manetque fides.
Ut suprema tibi veniet cum funeris hora,
Transcriptus, vivus tempus in omne, polo:
Hoc iam, mox aliud properas, huc curris, et illuc,
Ceu vendat factis caelica regna Deus.
Vita aeterna Patri Christoque est credere: vivit,
Qui fidit: si vis vivere, fide Deo.
Nec drachma ipsa, pecus nec se deperdita, quaerunt
Sed numum Phyllis, sed Meliboeus ovem.
Et se vestiget mundi per lustra vagantem
In via homo, Stygio praeda futura lupo?
Amissam tu me drachmam, tu quaere benigne,
De grege deerrantem, Christe redemptor, ovem.
Nil opis in nobis: tu solus causa salutis:
Nil sine te est, habet, et nil valet omnis homo.
Et tenebrae sumus, et maculosa infamia: solus
Est lumen nostrum, gloria nostra Deus.
Nil intermedium: menti nox incubat atra,
Qua Christus non est, cuncta scelusque tenet.
Caeca serit ventum ratio, messura procellas,
Pollutae virtus vestis et instar habet.
Haec agat hinc ergo sese, procul auferat illa:
Est lumen nostrum, gloria nostra Deus.
Prima Fides, Amor est sanctae pars altera vitae,
Tertia Crux: caelo nos beat una Fides.
Gaudet Amor se aliis totum impendisse iuvandis:
At nato similes Crux facit esse Dei.
Cetera sunt fraudes, haec semita vera salutis:
Munere quam gradiar da bone Christe tuo.
Hoc caelum, certisque vides quae sidera caeli
Lapsibus alternas ire redire vias:
Hic sol, qui lustrat terrasque hominumque labores:
Cynthia, quae numquam, quo prius, ore nitet:
Lucidus hic aer, atque aere purior ignis,
Et terra, et liquidi caerula stagna maris:
Ad nihilum recident supremis omnia flammis.
Exitio mundum cum dabit una dies.
At ceu morte caret Deus, illius ore profecta
Sic verba aeternum non peritura manent.
Ut tibi perpetuae contingant dona salutis,
Vita potito caelitum:
An quaeris quid agas? fac quod iubet ipse redemptor,
Dei perennis filius.
Quisquis crediderit, sacraque piabitur unda,
Meo redemptus sanguine,
Immortali aevo summa cum pace fruetur,
Et sempiterno gaudio.
Ergo fides caelo credentes inserit una?
Haec una vero. quid opera?
Illa fidem, motus quae cordis vividus, umbra
Sequuntur ut corpus suum:
Grata Deo, non se propter: sed Christus in ipsa
Quod est fide, et facit omnia.
Falsa Caine tua est, sed vera Ecclesia Abeli:
Hanc amat, illam odit qui Pater astra regit.
Virginis haec sequitur semen, verbumque salutis,
Quosque suo ritus tradidit ore Deus.
Illa Draconi aures praebet ratione magistra,
Excelsique parat scandere templa poli.
Haec numero exiguo sanctos habet: illa scelestos,
Quot pelagi saevis fluctibus unda tumet:
Qui sibi quantivis pretii tamen esse videntur,
Quod laudem impietas relligionis habet:
Huc adde ingeniumque, et opes, nomenque superbum:
Quorum haec nil quidquam, cuncta sed illa tenet.
Nunc dic, qua nam parte Anomumque, Anomique clientes,
Et quisquis Christi turbat ovile, loces?
Mens inquies, exercet ira numinis
Quam lege rupta, criminum
Ob foeditatem, non locum lasciviae,
Timore fracta, perdita
Relinquit aut ineptiis: Euangelii
At voce rursus excita
Fides, cruore laeta Christi, non potest
Grata esse non patri Deo,
Mente, ore, dextra seruiente sedulo,
Et charitate proximo.
Si talis es, te Christianum praedica:
Virtute sine non est fides
Placente matrem filia propter, Dei
Quae sponsa Nati est unica.
Ex Verbo creti in Verbum redeamus oportet,
Quod caeli est, nostrae non pietatis opus.
Hoc quid sit ratio non caeca intelligit, uni
Sed tantum Christo credula sola Fides.
Sigismunde boni patris voluptas,
Idem deliciae piaeque matris:
Quos et Anthirii vetus propago,
Ferfridique nitens decus columnae
Ad claros atavos levat, potentum
Miscet Theutonidum et Ducum maniplis:
Hunc dono tibi non boni Poetae,
Carminis tamen haud mali laborem:
Quo bonos celebro, malosque carpo:
Aut casti memoro faces amoris,
Laetis gaudia gratulando amicis.
Tu munuscula fronte sume Princeps
Non tristi, manibus tere et benignis:
Sic Christus soboles Dei perennis:
Sic omnis sapientiae magister
Te Flatus tueatur et gubernet,
Cum matre optima, et optimo parente.
Doctrina Christus sacra, verboque salutis
Invisit terras Teutonis ora tuas:
Cardine tota patet reserato ianua caeli,
Invitatque domum nos Deus ecce suam.
Ipsa quid? occludis venienti limina Christo:
Qui vocat, obvertis tergaque stulta Deo.
Quam metus, ipse fleat ne te quoque Christus, ut olim
Moenia Noachidae clara habitata seni.
Ferre sui Dominus contemptum nescit olympi,
Quaeque venit sero magna ruina venit.
Quid Damase tibi Beri videtur
De nostris studiis amice? tanti
Sunt'ne carmina, quae sui diesque
Noctesque eripiant amore nobis?
Dum Christum numeris celebro, turbae
Omnis doctaque, praepotensque mundi
Oderunt quem odio Cainiano:
Cur non cultae adeo placent puellae
Si nobis, sacra linquimus, verendos
Quos latus facit approbante clavus
Theatro? mi animi suadet ista
Mens et ipsa: sed ecce vellit aurem
Spiritus: quid, aitque, num pudori,
Num Christus tibi erit, parente coram
Ut in te, geniis et erubescat
Sanctis, nubibus insidens coruscis?
Sol Christus, Luna est Ecclesia, lucida Verbum
Sidera qui tradunt, turba ministra, Dei:
Commoti vulgus maris unda ignobile: Reges
Ventorum, et magni flamina saeva duces.
Quis prope defectum non vidit lumine solem,
Dum sedem Christi Papa scelestus habet?
Vulcano, cuius radiis Ecclesia fulsit,
Ut cornu, servus quod sine nocte gerit.
Errones fiunt aut signa micantia, claro
Doctores caelo praecipites've cadunt.
Quid populi plebs? insanitque et fanda nefandis
Propter opes miscet, divitiasque suas.
Bella serunt reges ex bellis impia, summum
Iamque ausint armis sollicitare Deum.
Signa Sigismunde haec fateare nec esse dici
Extremi et dicas? o cito Christe veni.
Quis fuerit monachus primus vis scire? scelestae
Qui fratris maduit sanguine dextra Cain.
Ille per haud voluit iustum referentia Semen,
Mortua sed fruges dona placere polo.
Sacra ferunt monachi, ventri quae tata, litantque
Stramineque et stipulis, quisquiliisque Deo,
Flagrantes odio, caedisque cupidine: magno
O' numquam soboles inficianda patri.
Nostri fuit saecli Lutherus Helias:
Negat Anomus, villi negant Behemothici,
Squamaeque Leviathanis, ordo Maosius,
Molochi, Cainica soboles, Chamosii,
Dagonis hordearii, Vitulicolae,
Astartici, Gomorrhiani, Hylactoris
Pretioque laeti, praemioque Casbiae:
Thammusii negant, poli placentulas
Heraeque libantes: negant pulvillulos
Qui consuunt, et apta cervicalia
Staturae ad omnis capita, coementarii
Rimosa docti delutare: canes negant
Muti, rapaces et lupi, vulpes, apri,
Fures, latrones, et quibus venter Deus:
Negant, repudiato suo qui vindice
Lucem tenebras nominant, malum quod est
Bonum vocant, inusta conscientias
Cohors: negat, febri calent cui pectora
Grex quaestionum, aranearum retibus
Instructus, esse nundinas cultum Dei
Et qui putant, et pascua pedibus obterunt
Proterui, aquas oenoque turbant limpidas:
Negant, Deum Corana coniuratio,
Beelzebulis congregata Spheciis
Contra, vagae stellae, arbores emortuae,
Siccaeque nubes, flatibusque obnoxiae,
Humore fontes destituti, mentium
Chusidae, et omnino uspiam Bosoricae
Pestis quod est, labis, luisque: sed negent,
Negent in aevum, et pernegent in tartari
Flammis fuisse barbarumque clamitent,
Virumque rixarum, furentem, nec polus
Dignum secundo cerneret quem lumine:
Nostri fuit saecli Lutherus Helias.
Salute o volucres, et vos pulcherrima campis
Lilia, quam vestra est gloria nostra minor?
Tranatis per aves liquidum vos aera pennis,
Et ramis dulces editis ore sonos.
Inde animis escas securis quaeritis, illas
Obicit et vobis dextra benigna Dei.
At quae Davidides numquam velamina, flores
Sidonio fertis murice conspicui:
Et neque vos labor exercet, neque pensa trahendo
Est curae plenas exonerare colos:
Ut nec aves mandant proscissis semina glebis,
Distendit nec cis horrea plena Ceres.
O' utinam exemplo vestro pendere parentis
Discamus larga de bonitate Dei.
Auctor poli, marisque,
Terrae ambitusque, gentis
Nostrae Deus parentes
Iunxit, torique sanxit
Leges: potente verbo
Fecunditatis auctis.
Et dum viro puellam,
Et dat virum puellae,
Clemens sui instituti,
Opus omnibus diebus
Conservat, et tuetur.
Sic Fabrici maritam,
Vatum decus Georgi,
Sic Magdalis maritum
Tibi Fausta dat: revinctos
Quos ut toro pudico,
Membrisque mentibusque
Tutos ab hoste, et omni
Malo sui benignus
Tegat favoris aura,
Dulci subinde prole
Beetque, quae parentes
Et ore moribusque,
Et exprimat Camenis,
Vobis Siberus optat.
Si tua dextra tulit fratrem mactare Caine,
Obscoenasque iuvat sanguine habere manus:
Nunc quoque sis pavidus, totum profugusque per orbem
Consistas nullis caede cruente locis.
Roteromunde tuae decus et fama inclita gentis,
Cui tribuunt laudes nomina clara Dei:
Haec exposta quidem est nullis non vita periclis,
Quae caro, quae mundus, quae struit ipse satan.
At non est casus, non tanta est ulla ruina,
Quae caput in miserum procubuisse potest:
Iessaeo qua non animum componere cantu,
Omniaque invicto pectore ferre queas.
Spe modo non dubia votis operare, fideque:
Et qua Davides, tu quoque mente cane.
Curae alius quaerat aliud casusque levamen,
Psalmorum nullum carmine maius erit.
Pacis amans Deus est: Pacis veneremur amantem,
Ut nostros laeta pace serenet agros.
Bella diu viguere nimis: nunc impia duri
Inquinet annosus militis arma situs.
Tu quoque Dux imitare tuos Auguste parentes,
Quos levat aethereo candida fama polo:
Flebile Martis opus, crudeliaque arma perosus,
Quod facis, augustae sit tibi pacis amor.
Astyagis cadit ense nepos: vastator Olynthi
Ipse domus in se concitat arma suae:
Angusto Aemathius iuvenis qui limite munde
Aestuat, insidiis tetra venena bibit.
Pax quibus est cordi, placide moriuntur: at arma
Quos violenta iuvant, mors violenta rapit.
Phoenix aves quod inter,
Ille unicus volucrum,
Doctos viros, bonosque
Philippus est Melanchthon.
Hunc educavit Aon,
Hunc erudivit, artes
Pallas, nepos Athlantis
Huic contulit disertas
Linguas, Apollo laurum,
Laudem decusque Virtus,
Christi fidesque caelum.
Hinc Musca, Vespa, Asilus,
Hinc Upupa, Pica, Coruus,
Pavo invidus, placensque
Sibi colore, Miluus,
Et Vulturum cateruae,
Fucique, Graculique
Superba turba pennis,
Sed non suis, procul se
Agant procul, sinistris
Cum noctuisque, cunctis
Et pestibus volucrum:
Ille unicus volucrum
Phoenix aves quod inter,
Doctos viros bonosque
Philippus est Melanchthon.
Sis quicumque voles, habearis tantus, ut ora
Ora sua obvertat Caesar ob ipse tua:
Nullus es: haud hominis formam Deus accipit: intus
Et nisi habes, quod habes gutture, nullus eris.
Insimulas quid me peccati criminis auctor?
Non te, sed laesi, qui tenet astra, Deum.
Sum scelus et vitium, quantus sum cumque: quid aut,
An factus pro me est non scelus ipse Deus?
Hoc ego divino confisus munere, curo
Crimina nil mendax et homicida tua.
Te lacus et sulpur nullo reparabilis aevo,
Me fretum Christo vita beata manet.
Et auctor et probator,
Sacrator et iugalis
Ades tori, supreme
Pater, patrisque verbum,
Et maxime utriusque
Flatus: novoque sponso
Fave, novaeque sponsae:
Qui se tuas ad aras
Sistunt tibi: dedisti
Quam filiam Sibero,
Iussu tuo Siberus
Schelnbergio maritam
Libens volensque trado.
Tu charitas, amorque
Qui totus es, perenni,
Et hac, et arborem illac
Ut implicant corymbi,
Revinci amore mentes:
Ut coniugem maritus
Amet, colat marita
Ut coniugem, parenti
Et filios, nepotes
Quoque det, colentes
Dei, Deique nati
Quos, utilesque cernant
Ecclesiae Paterque
Materque, te tuente
Tuti, sacrique, quondam
Ut filius Tobiae,
Ut nata Raguelis.
Pro vita Christus, pro libertate suorum
Profudit vitam, victima grata Patri.
At vero quid' nam, sequitur quem secta, Magister,
Quam nigro atque albo Pica colore tegit,
Quid? ferula ille cutem quae ferro dura rigebat,
Scindebat ternis quaque die vicibus.
Non multa ipsius quae crimina, prima piabat:
Altera sub Stygia valle levamen erat
Illis, qui ventis et aquis purgantur, et igne:
Tertia mundanis plaga ferebat opem.
I nunc, et Dominum dic Christum esse omnia: Christum
En Dominum vincat qui, Dominicus adest.
Vino Seni iacere turpe, doctori
At turpius nudum: tamen Chamo patrem
Ridere non fas ideo, fratribus ludum
Et facere gratum numini virum: pridem
Eiecerat sed scilicet Dei verbum
Animo, metumque spreverat sacrum fastu
Inflatus et, factus Cainicus, Semen.
Nequissimus repente redditur nemo.
In tauro est satius saevi gemuisse Perilli,
Pectore Caucasias sustinuisse aquilas:
Saxifico anguicomae vultu obriguisse Medusae.
Et Scyllae foedis esse cibum canibus:
Omnia monstra pati fatius, poenasque subire,
Quam ferre imperii sceptra tui Arctolyce:
Post et habere tuis cogi decreta salutis,
Sternitur ad Stygias quis via certa lacus.
Deum tibi quid esse carum praedicas?
Superbiens laboribus,
Pro laude, te transcribat ut polo, illius
Tibi putas quos suscipi.
Aut odit, aut simulat amorem homo Dei
Christo absque: nil est tertium.
Donarem pateras amico et aurum,
Donarem tripodas et aera: sed non
Talium mihi vis. Camena quare,
Quod possum, Aegidioque, Prasiaeque
Hinc preces mea versibus minutis
Ad rubri nigra fer fluenta Sprevi,
Qua leni sonat agmine inter, Arctos
Cui nomen dedit, urbis, atque Collae
Parvae moenia. Non magis beata
Res est coniugio, magisque grata
Patri, qui regit et tuetur orbem.
Sancit coniugium Deus, probatque,
Ornat coniugium Deus, beatque.
Huic ergo, inter Amor pudica portet
Cum vincla, Aegidiumque Prasiamque:
Qualis in thalamos Boozianos
Nurus Noemidis, tuos marita
Aegidi veniat: nepos Obedi
Qualis Nabalida in sinu fovebat,
Talis Prasia te tuus maritus.
Pax laeta ambiat, et quieta lecto
Vos concordia: Prasiae voluntas
Aegidi moveatur ex amore,
Liberosque viro subinde dulces
Edat: plus oculis suis at ipse,
Prasiam Aegidius colat, vocetque
Unam delicias, suos amores,
Et solaciolum, et suos lepores.
Sit pulchre tibi cum tua marita
Aegidi, tibi cum tuo beate
Viro Prasia sit: tuentor omni
Parte vos Genii, omnibusque ditet
Commodis Dominus Deusque, cuius
In torum auspiciis venitis unum.
Non metuis, nec amas, regi nec fidis Olympi:
Non Christi precibus numina rite vocas.
Despicis et verbumque Dei, verbique ministros:
Non animum quidquam symbola sacra movent.
Vile magistratus: spernis matremque, patremque:
Fur es, legitimos sollicitasque toros.
Innocuum iugulas fratrem linguaque animoque:
Os mendax, pectus fraude doloque scatet.
Fanda nefanda patras, temnis hominesque, Deumque:
His ego te Christi moribus esse putem?
Mancipium es Ditis: Christi itur ad astra cruore,
Qua recte factis est operosa fides.
Perdere templa Pyreus patriis Vulcanius armis,
Et decus Aonidum sacra verenda parat.
Aspicit hoc Genitor: metus et procul, inquit. an ignis
Ecce magis noster non valet igne Pyrei?
Nec mora, contorto subito dat fulmine ad Orcum
Praecipitem: Aonidum templa, decusque manent.
A' re tua est tantum otii tibi, cures
Tua inter ut quae sunt nihil?
Oculos ab aliis in tuas refige aedes:
Nusquam est, ubique quisquis est.
Posthabito exspectas raptus sermone salutis,
Qui vel nolentem lucida in astra vehant:
Stulte, Dei non est verbo nisi semita, Christus
Quod nobis donat, munera summa, polo.
Hoc audi, et repetens studio meditare frequente,
Nec dubita, id facias quin miser ante Deo.
Non rapit invitos, sed quos facit ipse volentes:
Verba bibe aure, Dei cetera flatus aget.
Dei Deo, quae Caesaris sunt Caesari
Reddantur, at quis hoc facit?
Fidei Deo paucissimi cultum exhibent.
Hic turbat a Christo bene
Quae constituta: fingit ille dogmata,
Verboque vestit impia.
Corpus tuum, sedes, opes, ager, pecus
Debetur omne Caesari.
Hoc nobiles, cives negant, et rustici:
Cur alteri dem quod meum est?
Si sic placet, nil des: sed olim barbarus
Cave ne, datum non, auferat:
Tum vos, Deo qui non datis, quae sunt Dei,
Cremabit ignis noxius.
At o tenes qui sceptra cumque regia,
Gerisque nomen Caesaris:
Et tu Deo reddas, Dei quod est, fidem,
Mentemque puram, et integram:
Prohibe impios ritus, doceri de via
Tibi salutis creditos
Sinas: nihilque sume, quod non est tuum:
Pater esse, non lupus, stude.
Vorator aut populi, in Deum et simul impius
Rex esse si pertenderis:
Quo maius est nihil, Dei verbum time:
Et fortius qua nil, manum.
Magni dabunt magnas Duces, et Principes,
In igne poenas Tartari.
Romule postposito celebras tua somnia Christi,
Et Stygium supplex volveris ante Deum:
Quid ditione tenes mirum si regna, verenda
Caesaris et tumido sub pede colla premis?
Esse tumes Chorinee unctus, rasoque sacerdos
Vertice: quid Galli, quid Corybantes erunt?
Non faciunt nec sistra sacros, laniataque membra,
Nec rasura, liquor Palladiusque, viros.
Ex unda, flatuque Dei gignaris oportet,
Ut possis superum munera ferre patri:
Munera, mentem animi, corpus, linguaeque iuvencos,
Hostia quis non est gratior ulla Deo.
Non est bonam, Satoris
Terrae, maris, polique
Vox, solus ut sit, inquit,
Homo: cui Micael
Pares quod, et pudicam
Toro tibi puellam
Iungis: viroque docto
Strasburga nubis, ambo
Ter et quater beati.
Uxoris est maritus
Decus, viri marita
Solacium: caroque
Sint una sancit, uno
Vivant toroque: Phrynas
Et approbet salaces,
Aut Teios amores
Castissimus Creator?
O' sponse gaude, pulchra
Laetare sponsa: initis
Vitae genus, quod ipse
Inire mandat auctor
Connubii, sacrato
Felicitatque verbo,
Beatque. Quod voletis,
Si gaudiis creatum
Summo Patre interesse
Vestris: potente nutu
In vina vertet undas,
Inter tegetque mille
Casus periculorum:
Opus, dator salutis
Non desinit fovere
Christus, sui parentis.
Ne Philonice, loco cedens ne desere causam:
An'non ingenio iudicioque vales?
Turpe viro docto vinci: ratione repugna,
Si verbo, loquitur quod Deus ipse, nequis.
Caeli acies mentis donum est: haec, Lesbia quondam
Qualis erat, fac sit regula certa tibi.
Urgentem ratione urge, preme presse prementem:
Atque herbam nulli porrige, victor eris.
Sol et luna micant ut lumina maxima caelo:
Ac noctem haec, clarum temperat ille diem:
Romuleus sic flamen ait: Sum fulgidus ipse
Sol, Caesar luna est, lumen uterque soli.
Rides, et Pauli vocem, Cephaeque requiris
Barbare? credendum vel sine teste Deo.
Pudice turtur, et canore psittace,
Lugete vestri damna Aedona nemoris:
Quam pessimus laniavit eheu, pessimus
Accipiter ille, qui cruentis unguibus
Tam bella quam non bella cuncta corripit,
Secum per et cogit tenebras horridas
Abire: nuper laeta tesqua, silvula
Beata, scatebrae fontiumque rivuli,
Sonum cietis saxa per qui blandulum:
Non flosculi vestri amplius, non ramuli,
Non lymphulae audiunt canentem aedona.
Aedona, ulla dulcius qua non avis
Carmen sonat, sequente non suavius
Aevo sonabit: qui capellarum greges
Agis per alta montium cacumina,
Qui buculas sectaris, aut convallibus,
Pastos ad undas, quae fluunt, bidentium
Ducis greges, cum lymphulis et ramulis,
Et flosculis vestram dolent capellulae
Vicem, oviculaeque, vacculaeque,lacrimas
Dum fundere miseriter vident vos maestulas:
Heu funditis merite, decus pulcherrimum
Lugetis et silvae avium ocellumque omnium
Lugete vero, lacrimasque fundite:
Lugete tesqua, silvulaeque et lymphulae,
Et flosculi, capellulaeque, et buculae:
Lugete oviculae, et aurulae conquestibus
Lugentium assonent: Aedona, Aedona
Responset Echo, gemitibus nec sit modus,
Nec fletibus vestris miserrime omnium
Pudice turtur, et canore psittace.
Nullis ut rigidum figas in corpore ferrum,
Sunt homicida tamen linguaque, mensque tibi:
Nullius ut tendas lascivus retia lecto,
Cor tamen est moechum, lumina moecha tibi:
Nec tuus est Non Non tantummodo sermo, nec Est Est:
Os mendax, lingua est, vitaque plena dolo.
Vim tibi vi cordi, fraudemque repellere fraude:
Nullus amor, fratris curaque nulla tibi:
Non facis, ante tibi nisi qui benefecerit, ulli:
Iustitia a vera es quam Pharisaee procul?
Et sanctus Deus est, parte et perfectus ab omni,
Perfecte sanctos et iubet esse suos.
Talis ut esse queas, te peccatumque scelusque
Ex verbo discas, quantus es, esse Dei:
In Christumque animoque et tota mente recumbe:
Est sine iustitiae gloria nulla fide.
Papae, tulit quem Sleida Livio, cohors,
Foedissimorum plaustra milia obicit
Mendaciorum: ais Terenti quid bone?
Obsequium amicos, veritas odium parit.
Commendat vitae Christus dum verba, priusquam
Thariades esset, seque fuisse docet:
Corripit, ut iactet lapides Iudaeus in illum:
Ipse sed incolumi corpore tutus abit.
Nunc sese e templo, non observabilis ulli
Quod duxit, culpa turpis Apella tua:
Quid mirum, quaerens illum si caecus oberras,
In templo Christum nec reperire potes?
Nil vinculo insolubili concordia
Est pulchrius fratrum ligata, optatius
Rerum omnium nil: sic et Aronis caput
Non balsamo stillans per et barbam, et togae
Oras fluit, fragratque: sic Sionia
Nec Hermoniis subiecta montibus iuga
Fecundat irrigata ros: ut charitas,
Et pax odores afflat, et ditat bonis
Pax omnibus homines, beatque candida.
At vos docere sacra quorum est o viri,
Diae penes quos munera aurae, iurgiis
Vanum aucupantes gloriae florem rudis,
Certatis inter asperis vos, et male
Dictis velut conviciantes feminae:
Hic Pauli, Apollo est ille, Cephae tertius:
Disceditur et hinc ergo, et hinc: tendant habet
Et quisque iam funem suos qui fortiter
Petulantia contentionis improba.
Ah quid agitis? Cadmaea tela ponite
Fratres, Dei Christique memores: aureae
Dataque pacis et petita dextera,
Collapsa quae sunt excitatet: in impiam
Et conglobati impressionem Romuli
Aulam facite, turmasque perduellium
Ecclesiae: quid, non videtis saepius,
De palmularum fervidi inter dum cient
Nucumque pueri pugnulas sese ossibus,
Omnes repente perdidisse nucleum?
Triste bonum virtus: probitas laudatur, et alget:
Quod non es, nec eris, te simulare iuvet.
Sic fies aliquid: vulpemque imitatus: habebis,
Ad te converrens omnia dives, opes.
Nomen, opes et honos, et forma sequentur Apleste,
Et quid non aurum commoditatis habet?
Quid metuis? sine vel Deus est re nomen inane,
Aut si quis caelo est, non videt ista Deus.
Aut si forte videt, facile exorabitur: auge
Tu tua, daque Deo paucula, salvus eris.
Non bene parva Docus rependit crimina Carphi fratris
Ipse caput vitiis obrutus innumeris.
Ouisquis es, ante trabem ex oculo proprio extrahe,
Quam de festucis sit tibi cura tui.
Servate o pueros pie et pudice,
Christi delicias, Deique amores,
Magistrique boni, bonique patres.
Angeli genitoris ora cernunt
Illorum assidue, nitentis aethrae
Qui domos colit: ipse Christus inquit
Et se, cum puerum excipis tenellum,
Excipi. tenerae officit iuventae
At qui moribus, impiaque lingua:
Praestare illi, asinaria ut feratur
Mola piscibus esca, pressus alto
Pontus gurgite qua fluit pro fundus.
O' vocem horribilem, malis tremendam
Et parentibus, et malis magistris.
Ius in aratores, imperiumque viros:
Parcite, nobilitas vera est, atque unica, laudem
Doctrina cultae quae pietatis habet.
Quod sus baccato redimita immunda monili,
Hoc mulier niveo pulchra pudore carens.
Insignis facie est Helene: sed adultera, capta
Hospite, non dubitat deseruisse virum.
At formosa venit pariter, pariterque pudica
Laodamia tuam Protesilae domum.
Ergo Columba dedit cui nobile nomen et Haemus
Ursula, formosa clara pudicicia:
Sis huic cum similis, caelo et velut Hesperus, inter
Misniacas niteas conspicienda nurus:
Quam bene praestanti deducta, pudica, venusta,
Ingenio nubis, nobilitate, viro?
Scilicet ad similem adiungunt similem usque, benigna
Fata parem gaudent et sociare pari.
Omen inest si quod, velut est, in nomine: sponse,
Omnia praedico, sponsaque, fausta tibi.
An'non sacrato Ionas sermone columba est,
De qua sponsa trahis tu quoque nomen ave?
Ergo ut Chaoniae sunt vero in amore volucres
Exemplum, inter vos sic erit unus amor.
Unanimem vives turtur cum turture vitam
Sponse columbe tua, sponsa columba tuo.
Utque croco smilax, se vitis ut implicat ulmo,
Arctabit iunctos mutua cura duos.
Fecundi dabitis felicia pignora lecti,
In vestroque inerit nulla querela toro.
Hoc mores vobis, hoc virtus spondet, et auctor
Coniugii vero nuntiat ore Deus.
Huc eia o pueri, minuta turba,
Christi deliciae, Patris voluptas,
Qui totum regit et tuetur orbem,
Omnes undique, et undique huc adeste:
En vobis pretiosiorem et auro,
Eoisque lapillulis libellum:
Quo rudes docet, instruitque mentes
In fide et pietate Christiana
Lutherus decus ille purioris,
Quae caelo beat, eruditionis.
Hunc sinque tenete, diligenter
Nocturnaque manu, manu diurna
Versantes terite, atque voluite, atque
Discite, et recitate, ruminate,
Et totis bibite ossium medullis.
Sunt haec parva: quis hoc negat? sed istis,
Contemnat licet ille, et ille, et ille,
Est paruis sine nemo Christianus.
Congerat ut sibi per Pleonectes fasque nefasque,
Quae tamen exstinctum non comitantur opes:
Cuncta facit lucri causa, loquiturque, nec ulla
Res est difficilem quam putet esse sibi.
Nec simili aethereum stulti aspiramus ad aurum,
Caelestesque sibi quisque paramus opes.
Lutherus haeresum est caput, fonsque omnium,
Hoc Tartaro quae prodierunt saeculo:
Ait quis hoc Princeps, quis? ipsa lumina
Mundi, omne qui, quod dicitur Deus, supra:
Tum vestit ardens caelitum quos purpura
Genus, pedoque Apostolorum posteri
Fulgente clari, a regula et nomen quibus,
Qui vitam agunt castam licet minus, tamen
Castam: caput Monachique rasi, multiplex
Gens, flaminesque sacra, Christum qui cruci
Figunt, patri quottidie et offerunt Deo,
Gravidaeque, ne mirere, vento virgines.
Huc adde Fabros, Eccios, Testudines,
Hircosque, Mustelasque, Nauseas, sacram
Staphylique linguam, Latomos, et Siluios,
Hosios, Canes, cum Rusticis, Ciconias,
Sotosque, Tammeros, Ruardos, Pighios,
Et relliquos, qui fulciunt Maosias
Opes ruentes, ingeniique viribus
Sceptra omnibus mundum regentis muniunt.
Loquentiaque, literis quorum aureis
Sunt nomina annotata scilicet polo:
Hi fulminant, ruduntque cum suo deo,
Et grunniunt, latrantque, ructant, et vomunt:
Lutherus haeresum est caput, fonsque omnium.
Hoc Tartaro quae prodierunt saeculo.
Falline posse tam patres sanctos putem,
Aut velle cunctos mentiendo ludere?
Adversis maeres rebus, gaudesque secundis,
Haec captas, velis illa rotisque fugis:
Stulte, Deo bona sunt, mala quae mundo esse videntur:
Et mala quae mundo, sunt bona cuncta Deo.
Labrusce sic mordere perge divinum
Virum, labore purior nitet cuius
Doctrina Christi: perge sic pios omnes
Ruere, agere, rapere, tundere, et solo stratos
Linguae luto oblinire: agas magis gratum.
Nam quid Iovi Anomo quod sit, impius numen
In cuius exstitit ille noster, et Fabri
Apinas putavit prae sato, pili fecit
Nec (proh scelus) qui vertices gerunt rasos,
Lorisque sparteis habent latus cinctum,
Quos esse porcorum (impudentia o quanta)
Dixit greges, fiducia tumens Fabri
Sui, Maosiosque dedidit Diti:
Apostata ergo apostatae cucullato
Recte vicem reddis Labrusce, praeclara
In spe: tuos nam praemii quid in regno
Manet labores non tui Dei, sacro
Cum fata post eius frueris obtutu,
Ichnusio risu beatus aeternum.
Maachides inter terramque et pendeo caelos,
Cui terna fixum cuspide pectus hiat.
Scilicet hoc meruit dominandi caecus amore,
Qui meus in patrem sustulit arma, furor.
Quisquis es ingratus, contra pugnasque parentes,
Euentum sceleris disce timere mei.
Hoc euge Paule te docebat, mitibus
Tandem manus praebere vinculis, iugo
Collumque, nullum suavius quo, subdere.
Novisse iuris civici volumina
Quid proderat, perambulasse Gallis,
Oenotriae lustrasse terras, ingenii
Linguaeque rettulisse laudes et decus?
Si non laborum dulce coniunx praemium
Veniret in partem tori? nec e domo
Quavis, sed in qua fixerunt sedem sibi
Fidesque, sanctitasque, et innocentia:
Quam Naevios propter, decus qui temporis
Sunt huius, artis ipse Phoebus diligit
Medicae repertor, suspicit Coronides.
Ergo quid etiam quid precetur optumo
Sponso Vogele, quid precetur virgini
Castissimae tibi Musa nostra Magdali?
Quam, rerum Edenio parens in hortulo
Qui feminam virumque princeps foedere
Molli revinxit, indiditque flammulas
Praecordiis dulces amoris, dexteras
Ceu mutuis nunc implicavit nexibus,
Brevique post iugabit ipsa corpora:
Ut sic liget multo tenacioribus
Vinclis, cohaerent quam cathenis annuli,
Mentes: sit animus unus, una pectore
Sit cura: ventilet sua flammas face
Vestras amor: Pomario date surculos,
Quod Christus unda sanguinis rigat sui,
Rosis quot Hybla, quot Enna floribus nitet,
Et commodis, bonis et augeat Deus
Tot vestra regnis praeferenda gaudia:
Si quid laboris et instat, aut periculi,
Ponto proteruis ferre mandet Africis.
Ebrius apprendit sitientem: tempore quivis
Et nostro, credant qui sibi, doctor habet.
Hic verbum decreta poli, vitae iste lavacrum,
Sacrum epulum dictis abicit ille suis:
Auctorem esse mali non nemo pugnat, ut olim
Parcarum iuris Stoicus ille, Deum.
Est vires hominum et qui facta extollit, et est qui
Ad coruos Mosen iuraque sacra fugat:
Huic iam Christus homo non est: non numen at illi:
Esse unum et trinum pernegat iste Deum.
Quid reliquos dicam, qui, verno tempore plures
Quam fungi numero, dogmata falsa serunt?
Concio in hos prurit plebisque patrumque: recente
Ut semper stultis res novitate placet.
Doctrinae merito huc ventis agitantur et illuc,
Qui ludum Christi verba iocumque putant.
Qui non mortalis fuerat, dum peccat in horto,
Perdit homo vitam iustitiamque miser.
Pro nobis Deus at factus mortalis in horto,
Et vitam Christus iustitiamque refert.
Res miranda: omnis cum non ferat omnia tellus,
Proveniunt uno vitaque morsque loco.
Heu pudor, in templo Zenonis Stoica coniunx,
Et caeci garris uxor Aristotelis?
Vade domum, fusumque cape, et cape linea texta:
Sint serui, nati, sit tibi cura torus.
Ubera vaccarum pressa, tondeque bidentes,
Humana possunt quae ratione regi
Turpe loquens mulier coetu rixosa piorum:
Vir Christum sanctus, verba Deique sonet.
Cui portant Charites lutea vincula
Concordes thalami, turba Cupidines
Cui taedas quatiunt aurea spineas?
Vobis: Christophoro, Pierides amant
Quem doctum, titulis evehit inclitis
Ad claros atavos gloria: virginum
Uverteraeque decus, quae nitet Asia
Ut myrtus, teneris quam sibi ramulis
Liquenti Dryades flumine nutriunt.
Per gens Saxonicas nobilis Haemia
Oras, militiae, pacis et artibus
Excellit, feriens sidera veritice,
Uverterisque suis laeta Thuringia est.
Hi cum sponsa tui sint generis honos,
Sint illi generis sponse tui decus:
Prognatam accipias sponse parentibus
Sponsam nobilibus sidere nobilem
Felici: celebri sponsa sato alite
Sponso stirpe bono dedere: vos pede
Non tardo fugiant tristia: faustitas
Omni prosperitet tempore: sit ferax
Proventu thalamus vester et annuo:
Ne splendore viros non domus Haemia
Praestantes habeat, stemmata identidem
Qui virtute animi condecorent sua.
Est magnum generis nobilitas bonum:
Sed virtutis honos amplior, Hesperi
Et pulchri liquida luce micantior.
Tu quoque tu mecum vis iurgia nectere Eriste,
Meque tui similem moribus esse putas?
I procul ad rabidosque canes, felesque, Siberi:
Nam rixis veniet gloria nulla tibi.
Quid impiam doces Anangen Stoice,
In carcerem compingis et fatalium
Ducunt sororum fila quae rerum patrem?
Et liber est Deus, agit et liberrime:
Eiusque iudicio omnia, haud fato accidunt.
Inquiras studio cum magno cuncta: referre
Hic et quid faciat, dicat et iste, scias:
Fare, agitante iocos secum quid nocte locuta
Hac Perierge fuit cum Iove Iuno suo?
Qui mentis, ingeniique te cognoscere
Putas Deum vi posse: et exigis, sacro
Quae verba dicit Christus ore, ad artium
Argutias, caelo, excidens tota via,
Erras: cavillas aufer, et gryphos, Dei
Ac lingua conde quid loquatur auribus.
Non ratio, sed fides beat: sophisticum
Est disputare, Christianum credere.
Ut centum vivas annos, si tempora morbis,
Et tribuas curis, stultitiaeque sua:
Dein numeres, frater mortis quas abstulit horas:
Dic vitae fuerit portio quanta super?
Scilicet exigua est aetas quae vivitur, ipsi
Umbrarumque sumus somnia, bulla, nihil.
Homo quid est nisi bulla, et umbrae somnium?
Qui bis decem si lustra vitae compleat,
Puer nihil sapuit, nihil sapit senex:
Partemque vitae maximam somnus tulit:
Nec auferunt morbi parum, curae parum.
Iam nominis quod restat, est o quantulum?
Excipiunt cantu volucres, elephantus adorat
Eois solem cum venit ortus aquis:
Tu clarum ignavo consumis mane cubili:
Quam bene de somni nomen amore geris?
Nemo sua venit contentus sorte: sed omnes
Sumus, quod esse nolumus.
Causa mali quae nam tanti? petulantia primi,
A' quo genus nostrum, patris:
Qui dum cretus homo, deceptus fraude draconis
Vult numen esse, fit miser,
Et malus, et vitium, foedatus imagine, sancta
Pro conditoris, hostica.
Ut felix vivas, propriis stringe aera pennis:
Sisque, esse quem te vult Deus.
Numen, ais, veneror caeleste: quid ergo Charybde
Mammonan, scelerum qui pater omnium, amas?
Ut non esse queas, non somnos carpere, cura
Prae cumulandarum, quas tibi fingis, opum?
Nemo valet, nemo dominis seruire duobus:
Unius, amborum non potes esse cliens.
Nec tu natorum studio tege nomen, avare
Per complesse arcas fasque nefasque, tuum.
Non est quod metuas, ne cura exhaustus et amnis,
Morte cadat, dextra deficiente, Deus.
Qui volucres pascit, qui vestit lilia campi,
Non te munificus, non alat ille tuos?
Quaere pius, quaerantque tui caelestia regna,
Et faciles vobis adicientur opes.
Quae doctrina tenet sapientis nomen amoris,
Musarum, et medici Phoebi Ellingere sacerdos:
Sidera rimatur, superi spatia ardua mundi
Scrutatur, terras latas metitur, in omnes
Inquirit rerum causas, numerosque, sonosque
Explicat, et quid honestum sit, quidue utile quaerit:
Fert leges et iura, aufert medicando dolores,
Dictamnumque legens, et odoriferam panacaeam:
Os format, loquitur, bene disserit, et bene dicit:
Omnia quae praeclara quidem. sed Christus in illis
Quod non est, nequeunt caelum post fata mereri,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
In ore pallor, corpore macies sedet,
Obliqua cernit, lividos dentes habet,
Linguam veneno, felle tincta pectora:
Carnes edit cerastis: ad suspiria
Ducit, videt quaecumque: sudat frigidus,
Gemitque, murmuratque: successu dolet
Hominumque, carpit atque capitur simul:
Non illum Iacchus, grata non Ceres iuvat,
Vigilantibus quiete curis excitus
Non fruitur, hostis ipse maximus sibi.
O' inferis monstrum excitatum sedibus.
Obliquo furca socii propriam esse minorem,
Et vidit Phthonides lumine, et ingemuit.
Non placet ille mihi, cui nil nisi taurus in ore est,
Rapa, ervum, fenum, stramina, gramen, oves:
Qui locat, aedificat, mercatur, computat aera,
Lignatur, Bacchi dona imitatur aqua.
Sed qui vel Christi recitat benefacta, celebrat
Vel doctosque viros, tresque novemque deas.
Quilibet e populo quae tu, cerdone valere
Iusso, age quae docto digna loquare viro.
Hoc quoque solatus, primae post fata maritae,
Thariades thalami est frigida fulcra modo:
Pharidesque senex, Iephunidesque, tyrannus
Et pulchra in cuius venit Adassa torum.
Hoc me flere facit, Cephalus, facietque maritam
Telum, inquit, fuerit quam mihi vita diu.
Et veniente die gemit, et surgentibus astris
Amissam vates Thracius Eurydicen.
Nil sed uterque facit: neque enim Cyllenida noctis,
Aut Procrin fletu mota remittit Hera.
Et decet, et fas est sociam lugere cubilis:
Impius es, si non te tua damna movent.
At ratione pium tamen est finire dolorem:
Nec lacrimis ultra, quam probat, ire, Deus.
Vita alias curis, et plena laboribus ista est:
Cur ea sit facies tristior ipse tibi?
Et mens laeta Deus, laetis non invidet esse:
In Domini tantum gaudia carpe metu.
Ergo tori reparas quod tristia Oporine damna,
Et venit in thalamos altera nupta tuos:
Non exempla tibi desunt, non vota bonorum,
Approbat ipse tuum coniugiumque Deus.
Sis felix, sit sponsa tibi fecunda, maritis
Laeta nec asperior gaudia turbet hiems.
Qui nuper fuerat liber Siberi
Primus, nunc Epigrammatum recusus
Factus tertius, haud licet reliquit
Locum, sic quoque deserit patronos.
Ergo Christophoro parente nati,
Quo de gente Ebelebia nec alter
Fortior, sapientia nec alter
Clarior fuit: ipse Apollo vatum
Quos princeps amat, et novem Camenae,
Et blandae Charitesque, Gratiaeque,
Diligunt mage quam suos ocellos:
Ergo sumite quidquid hoc libelli est,
Quod vestrumque decus, meumque nomen
Multis perpetuet perenne saeclis.
Palladios monumenta gerit, Martisque colores
In clypeo quare gens Ebeleba suo?
Candida pacifici signant, prudentis et arma,
At bellatoris lemmata rubra viri.
Et pacis simul, et simul artibus inclita belli
Atque Ebeleba fuit, atque erit usque domus.
Fabrici Aonidum decus, Camenas
Qui tecum in patriam Italis ab oris
Infers, Pindaricos sonante plectro
Et cogis numeros referre Christum:
Cum nugas aliquid meas quod esse
Putas, tardipedi deo sacrare
Non permittere mi velis, facultas
Quas parva ingenii, molestiaeque
Graves non patiuntur expolire:
Te tuus veniam hanc peto Siberus,
Ut si quidquam, animo meo, expetisti,
Quod gratum faceres, manus libellis
Nostris admoveas: parum venustos,
Nec satis lepidos, nec elegantes
Tollas versiculos: placere possint
Quo plus, scrinia nostra cum relinquent,
Non dico populo: nihil moramur
Istos, in plateis inambulantes
Ad se vulgi oculos trahunt et ora
Qui vultu tetricoque vestiumque
Splendore et digitis micante gemma:
Verum illis, liquidos bibere fontes
Qui Musarum, hedera caput sacrata
Vincti, diligit ipsa quos Minerva,
Et Phoebusque amat, et nepos Athlantis.
Quis si contigerit mihi probari,
Tum vero unius aestimemus assis,
In me quod scioli measque Musas
Iactabunt: sciolis placere summum
Probrum, maxima displicere laus est.
Herba tribus campo foliis spectabilis albo,
Gens clypei insigne est Carolovica tui.
Scilicet ut diris asphaltion anguibus hostis,
Sic domus infesta est Carolovica malis.
Disertissimus est Catulliano
Iure carmine Romuli nepotum
Dictus Tullius omnium, fuerunt
Quot unquam, aut aliis erunt in annis.
Nam currens velut amnis alpe, ripas
Quem notas super, et nives soluti,
Atque imbres aluere, gradinesque,
Immensus ruit, impetuque vasto
Feruit: seu Catilina te furentem,
Antonique scelus premit: diserta
Seu lingua trepidos reos tuetur:
Sive audax spolia Attice Minervae
Detrahit, Latium libellulisque
Ornat Socraticis: parens senatus,
Et pater patriae, patronus idem
Causarum, et sapientiae magister.
Conati exprimere hunc loquendo multi,
Se dici voluere Tullianos.
Nec spes destituit: potente lingua
Hinc Bembi, Sadoleti, et hinc Camilli
Hoc doctum caput extulere saeclo,
Et suae Ausoniae locutionis
Laudes adseruere purioris.
At nobis decus elegantiarum
Ante haec tempora, Tulliana Pitho
Et negata fuit: sonasset omnis
Aeternumque liber minus politus
Foedam barbariem, diserte Sturmi
Germanis nisi caelitum fuisses
Datus munere. Tu, Padus putetur
Ne solus, Tyberisue, Tulliani
Sermonem eloquii referre posse:
Rhenum cedere non finis Suadae
Arpinae: cupidis quid o, quid autem
Dicam, quod rationem iterque monstras
Candidus, Ciceroniani et illis
Quo roresque fluant, fluant leporum
Favis deliciae suaviores
Hyblaeis simul, Atticoque melle?
Quid dicam, pietatis ipse amator,
Quod Christum colis, et colis salutis
Doctrinam, studia eloquentiaeque
Et conferre alios iubes, et ipse
Ad verbumque Dei, Deique cultum
Ex magna celebranda parte confers?
Ergo quantum etiam elegantiorum,
Et quantum est hominum politiorum,
Iure nunc venerantur atque honorant,
Iure suspiciuntque diliguntque
Te Sturmi, pietatis eloquentis,
Et piae sapientiae magistrum.
Nec vero tibi debitum negabit
Exstincto decus eruditiorum
De te iudicium: sed (ipsa dicam
Hoc docta Italia audiente) maior
Quot sunt, quotque fuere Tullianis,
Non minus celebraberis perenni
Laude posteritatis, ipse dictus
Ac qui carmine Romuli nepotum
Disertissimus est Catulliano.
Qui ruis in famam Vulcane sceleste bonorum,
Impia sacrilego bellaque dente geris:
Nec tibi Calliope, tibi nec dictavit Apollo
Carmina, Castalii praeses Apollo chori.
Non undam sacro Permessidos amne bibisti,
Quam pede Gorgoneus praepete rupit equus.
Ipsa tibi Stygiis Alecto infecta venenis
Adfuit, et colubris cincta Megaera caput.
Proque Medusaei potae tibi flumine fontis
Tartareae nigri sunt Phlegetontis aquae.
Talia non unquam sacrae convicia Musae,
Non rabiem tantam Castalis unda parit.
Si tamen est factis qui reddit praemia iustis:
Et videt, et punit facta nefanda Deus:
Talibus haud longum scriptis laetabere: poenas
Tempore nam quo non lingua scelesta luit?
Quid? quae fixa Dei iussu, et fundata tenentur
Stulte suo tentas fata movere loco?
An non praecipitem ferri te cernis, in ipsum
Et superum regem signa movere vides?
In facies te verte omneis, et contrahe quicquid
Ingenioque vales, consilioque vales:
Non immota minus divum decreta manebunt:
Calliditas fatum vincere nulla potest.
Grammaticus bonus es, bonus et Dialecticus: arma
Pro trepidis bonus es civica ferre reis.
Es bonus in numeris, nec non bonus arte canendi,
Astrologusque bonus; Cosmographusque bonus:
Es bonus ornatis Ciceronem effingere scriptis:
Es bonus in dulceis cogere verba modos:
Es bonus obscuras natureae exquirere causas.
Historias veterum commemorare bonus.
Multa loqui bonus es de relligione, Deoque:
Ingenio bonus es, iudicioque bonus.
Sis bonus in cunctis, bene nil tamen Attale nosti:
Scire cupis qui sis? magnus es ardelio.
Ausoniae cultas quae sunt visenda per oras
Oppida, rura, arces, flumina, stagna, lacus:
Moenia seu Patavi, Troiani Antenoris urbem,
Seu Romam, Roma Parthenopenque petas:
Sive iter Hetruscum carpas, reptesue per Alpes.
Explicat haec, Lector, pagina docta tibi.
Pagina, quae certans Venusinis aemula chartis,
Cur longinqua docet sint adeunda loca:
Non caelum ut mutes, ceu grus, quae Strymona pennis,
Quod fuerat tranat, quod fueratque redit:
Sed studia et mores hominum, sollertis Ulyssi
Exemplo, variis perspeculere locis.
Unde usus rerum venit, et prudentia maior:
Quis sine, quid tandem vivere laudis habet?
Hanc tibi Fabricius Latio dat ab orbe reversus,
Fabricius patriae gloria rara suae.
Quam fi mente legis, qua scripsit et edidit ille:
Crede mihi, fructu non pereunte leges.
Palaeoraeum conveni meum Musa,
Qui fontis haud expalluit caballini
Haurire latices, Atticae sales linguae,
Linguae sales Latiosque doctus Arpinae:
At nunc Elister culta qua fluit propter
Lycaea, libros explicans Galeni, idem
Et corporum morbos levans, habet nomen,
Invidia cogitur quod ipsa mirari.
Hunc Musa conveni, et libellulos trade
Vacuo meos. quos fronte videris laeta
Ubi recipi: petes suo ista, sustentet
Favore qualiacumque scripta. non illi
Venies molestus: nam Siberi amat nemo
Nugas magis, facitue pluris. ut ronchos
Sis ergo contra tutior malignorum,
Palaeoreum conveni meum Musa.
Fusio Catharina copulatur,
Bonum foederis ut novi sit omen:
Non mecum canat Aonis, choreas
Quae colit prope Sirmionis amnes:
Sed quae nablia Pieris per altos
Gradus pulsat, ubi Sionis aureum
Suspicit Solyme beata templum.
O' virum ter et amplius beatum,
Qui Deum metuis, viamque legum
Ipsius sequeris: tuas in illo
Spes, qui fallere non potest, reponens.
Non ingratus ager tibi labore
Partas fundet opes tuo: solutus
Curis, tristicia, dolore, casus
Non ullos metues periculorum.
Coniunx deliciae tuae, racemis
Sicut pampineis gravata vitis,
Fecunda innumeris tibi beabit
Domum pignoribus: tuam sedebunt
Quae, fructus veluti tenelli olivae,
Ad mensam: tua gaudia et voluptas,
Dulces gaudia filii parentis,
Dulces filiolae patris voluptas.
Te Sionius omnibus diebus
Sis felix faciet, nives ad usque
Ut cani capitis, domos et urbes
Et legesque Dei, Deique cultum
Florentem videas: senex nepotum
Ut turbam videas, Dei favore,
(Est qua nil meliusque, pulchriusque,)
Vitae, pace frui, per omne tempus.
Tempore quos habet hoc dulces Germania cycni,
Qualia divina carmina voce sonant?
Atque placent aliis alii: stupes ipse canentis
Ingenium flavo gurgite Sala sui:
Bregela limati miratur carminis artem,
Quem propior spectat Parrhasis ursa, sui.
Quid loquar Albiacos numeroso gutture olores,
Qui docti quavis aure probanda canunt?
Derogo nil aliis: at nunc quem Necarus audit,
Non minus ac cycnus me capit Almo tuus.
Rara, quid hoc refert? sed concinit apta: quid aute,
An semper multis gratia maior inest?
Quae sint, quae faciunt beatiorem
Vitam, quaeritis Antichristiani?
Unum numine triplici colendum
Deum agnoscere, et agnitum timere,
Amare, et venerari, et invocare.
Patrem: qui regit et tuetur omnem,
Quem verbo e nihilo creavit, orbem.
Filium: scelus ut piaret Adae,
Est qui factus homo, suaque morte
Amissam reparavit et salutem,
Offensique patris repressit iram.
Spiritum: docet et fovet, gubernat,
Qui nos, et iubet invocare et unum,
Quae nos cumque premat ruina, forti
Fide apprehendere: fiat ut Dei laus
Et sic cognitiorque, clariorque:
Moribusque referre, sancta Christum
Vitae totius innocentiaque:
Haec vitam faciunt beatiorem,
Sed non creditis Antichristiani.
Quae sit honestatis ratio, morumque bonorum,
Quonam sit virtus vera paranda modo:
Ut dum nil facias contra laudemque decusque,
Vita sit officiis irreprehensa suis:
Haec Tullii tradunt divina volumina, linguae
Quis nullum Latiae sanctius exstat opus.
Quid o putas, quid adeo plumbeos esse,
Non est tuum Suffene quod, tuum scriptum
Qui dicere, recitare pro tuoque audes?
An'non videre nos tuum impudens furtum.
Furtum arbitrare videre non tuum caecos?
Isto modo esse tua omnium queunt scripta.
Homeri, et ipsius Platonis, et magni
Demosthenis: quod constitit et eis multo
Labore, feceris negotio nullo
Tuum: auferens nomen vetus, libri fronte
Pone tuum: eris poeta sic, et orator,
Et philosophus: cornicula veluti quondam,
Ornata non suis coloribus, pavo,
Et cycnus erat, et psittacus, avis et vellet
Quaecumque fieri: quin abis procul factum
Fucum, quibus es ignotus. esse nec Cumas
Hic crede: asinus imponere haud potest nobis.
Congressus hominum maestus, turbamque sodalem
Cur fugis? in coetu laetior esse potes.
Tristiciam loca sola augent, loca sola caveto,
Qui vacuum curis pectus habere cupis.
Attalum, neque litteras, nec artes
Qui novit, mihi praedicare frater
Audes: cur tamen? est homo disertus,
Inquis, est facilis docere: sit vel
Ille alter tibi Sturmiusque, et alter
Melanchthon: valet hic docendo, summus
Ille dicere: literas, nec arteis
Cognovit tuus iste, Sturmiusque,
Melanchthonque: bonum docere, promptum
Et fari, obice quam lubet, tamen nec
Litteras tenet Attalus, nec arteis.
Sit, quaeris, cur tam Solomon corrupta, iuventus?
Foeda domi loquitur, foeda facitque parens:
Aleo, periurus, mendax, vinosus, adulter,
Cumque ipsa temnens relligione Deum.
Et mirum est, fi fit nebulo nebulone parente,
Estque mali corui pullus et ipse malus?
Hinc sancti pueri, sanctae procul este puellae,
Lumina nec foedo conscelerate libro.
Plura venena suum nam rettulit impius auctor
In scriptum, celsis quam gerit Oeta iugis:
Quam vel echidna vomit lethaea pasta cicuta,
Vel canis infernas qui cubat ante fores.
Quid, prius inficiat quam caelum, perdere cessas
Cum libro auctorem Iuppiter igne tuo?
Grandiloqui scriptis mentem emendare Platonis
Quid iuvat, ut docti nomen Hiobe feras?
Quid studium linguae sequeris, Ciceronis et arma,
Maeonidae numeros, Virgiliique sonos?
Barba sophos, vates gemmae, vestesque disertos,
Serica acu pictus pileolusque facit:
His verba et mores addas, gressumque superbum:
Hoc Thraso ni fueris tempore, nullus eris.
Culto moribus, eruditione,
Datur Fabricio venusta, honesta,
Cratonis Mylii relicta coniunx:
Fausto sidere ducat hic maritum,
Fausto sidere nubat haec marito.
Auctor coniugii Deus, pudici
Tori coniugibus piis ministret
Fructum, qui referat puer parentem:
Fructum, quae referat puella matrem.
Idem commoda largiore dextra
Vitae cuncta det, usque et usque lecto
Sit iunctis socio bene ac beate,
Exclusis procul omnibus molestis,
Quae mentes faciant dolere, curis.
Sit natis bene, sit nepotibusque,
Quos avi Pyliae pares senectae
Florenteis videant, superstitesque
Linquant: serior et beata vitane
Ipsos ultima cum dies reposcet.
Saecula transierant quando ter quinque, peracta
Post ortum Christi lustra decemque forent:
Eiecto, Schola cum templo, Molocho, ista Bahalis
Sacrata est rursus, ceu fuit ante, deo.
Hic Musas summo doctas seruire parenti,
Principis Ensi feri cura benigna fovet.
Tecta sit ista tuo myrmecia parva favore,
In laudes et cam Christe tuere tuas.
Num vere mihi, num Thalia narras,
Nomen a tilia viroque adepto
Libros Cyriaco placere nostros?
Docto Cyriaco utriusque linguae:
Cui cum pectore candido pioque
Largitor Deus omnium bonorum,
Donavit decus elegantiarum,
Et sales Charitum beatiores.
Nunc me nunc Libani iuvant recessus:
Nunc dulcis labor explicare patrum
Sacratasque preces, Deique laudes
Iessaei cithara referre vatis.
Foedo carmine basiationes,
Et cantent Veneres, Cupidinesque
Quis nulli, nisi pruriant, probantur
Versus: ebrius ebriosa ructet
Alter carmina, teque Iacche laudet:
Insano ille vibret truces iambos
Oestro percitus in bonos: tyrannos
Ad caelum ferat hic, perinquinare
Qui se Christiadum cruore gaudent:
Et sic prostituant Dei Camenas
Munus, pessima pessimi poetae
Saecli incommoda. nos Deum canamus:
Et grati numeris modo his, modo illis,
Christi maxima praedicemus acta.
Quod cum Cyriacus tuus Thalia,
Nunc tentet quoque versibus politis,
Et quis cultius elegantiusque
Nil, et suavius eruditiusque est:
Hanc gratabare ei Thalia mentem,
Ut pergatque rogabis eleganti
Versu condere, posteris probatum
Quod multis maneat perenne saeclis.
Virginis a partu ter saecula quinque, decemque
Lustra ierant, denos bis quater adde dies:
Protulerat claram vix lampada Cynthius, ecce
Quinque polo gemini solis imago stetit:
Visa fuit medio roseo Thaumantias ore,
Arcus cui dextra non erat, orbis erat:
Circulus hanc claro splendore notabilis, ipsa
Et Phoebi circum corpora quina dabat.
Quid virgas inter medias, variosque colores
Commemorem iuxta solis utrumque latus?
Omnia quae liquido suspexit Misnia caelo,
Misniaco regio quaeque propinqua solo est.
Astra monent homines, signat Deus ipse futurum:
Sed nil astra homines, nil movet ipse Deus.
Urbis Romuleae situm videre,
Et montes cupis, ambitumque, portas,
Et pontes Tyberis, sacras deorum
Aedes, et fora, porticusque, ductus
Aquarumque, viasque, balneasque,
Et thermas, veterumque dissipata
Multo puluere marmora et sepulchra?
Non est difficili via per alpes
Quod petas Latium, modo huc, modo illuc
Reptando, dominaque in urbe oberres:
Quin hunc exiguo aere comparato,
Et doctum simul et laboriosum,
Quem dat Fabricius tibi libellum.
Hinc longe Oenotriis remotus oris,
Quo te cumque iuvat loco morari,
Ceu praesenti oculo intueri, et urbem,
Quanta est, Romuleam potes videre.
Iulianus cum Nerone, Thersites
Erinnysi, Romaque, cumque Iudaeis
Si iungitur monachus, quid inde, quid fiet?
Dum lego numeros tuos Secunde,
Illos quos tibi Martis inter enses
Dictavit, lituosque Musa raucos:
Bellonae furor improbus Camenas
Cum blandas procul albidos fugavit
A' ripis, Getico reclusit oras
Et nostras equiti, Tagus maniplis
Et quos miserat impius: politos,
Refertos numeros et elegantis
Cultus: me videor mihi libellos,
Aetas voluere quos tulit beata
Augusti. Ingenio Secunde macte,
Macte Castalidum potens favore,
Tam docto veterum tibi suaves
Quae dedere modos referre versu:
Te qui Pierios colunt recessus,
Te qui Maeonios bibunt liquores,
Aevo laudibus efferent sequente,
Proponent tibi nec Secunde multos,
Tantum uno sed eris minor Tibullo.
Cogitat inflatus de gentis Amanus Hebraeae
Exitio, figit Iairidaeque crucem.
Audit vota Deus: mora nec, suffigitur ipse,
Turpe suaque auctor de trabe pendet onus.
Hoc, eadem fieri Sarceri, tempore posse
Addubitem, cum sit, qui fuit ante, Deus?
Ergo licet regum sit multus Amanus in aulis.
Et Mardochaeis vincla necemque parent:
Ne nos Agagidis tamen assurgamus: in ipsos
Artifices scelerum recidet omne malum.
Docte Machaonias artes, non fratre medendo.
Principis Augusti quem tenet aula, minor:
Me tibi, teque mihi iunxit puerilibus annis,
In studiis Naevi conciliatus amor.
Nunc medicus medicum, me carminis auctor, amicum
Lato nae proles, numen utrique, iuvat.
Est et amor constans: nec, quem puer ante solebam,
Diligo vir factus te minus ipse virum.
Dii precor hoc iubeant, annis ut euntibus olim].
Te firmo canum pectore canus amem.
Si tibi tam fuerit lucrosus Oporine nostrae
Uraniae, nobis quam fuit, iste labor:
Rem facies mecum. qui dum sacra carmina Pango,
Auxit opes auri copia quanta meas?
Est domus apta mihi, sunt lati iugera campi,
Proveniunt hortis aurea poma meis.
Veste tegor Tyrio distincta murice: collum
Torques, articulos lucida gemma premit.
Auro nostra sitis potat: non lauta culinae
Gloria, non somno culcitra picta deest.
Invidiosa loquor, nostro sed principe digna,
Quo veniunt Musis praemia tanta meis.
Ille quis? haud aliis, dicam tibi Oporine: vatum
Non hoc non unquam cetera turba sciet.
Ergo quis? Utopiae rex Utis: carmina nostra
Utis amat, soli donat et Utis opes.
Attica sub nudis ramis non cantat Aedon,
Obruta brumali cum nive terra latet.
At simul in teneras se frondes induit arbor,
Carmen inexhausta voce suave sonat.
Sic tua conticuit tristi quae tempore Musa,
Magnus Iohannes dum Fridericus abest:
Nunc oris postquam patriis est redditus idem,
Quam fundit docto carmine dulce melos?
Det tibi longa Deus vitae, divine poeta,
Det quem concelebras tempora longua duci.
Ut quae facta viri Ganges miratur Eous,
Quae stupet et Tagus, et forsitan Antipodes:
Omnia victuris possis intexere chartis,
Duxque sua vivus laude, valensque frui.
Principe tu solus dignus praestante, nec ullus
Stigelii princeps dignior ore cani.
Et pius et doctus res est rarissima Princeps,
Tam prope quam Phoenix nobilis inter aves.
Talis Iohannes tamen est Albertus, ad arcton
Torua Megalburgi qui gerit ora bovis.
Hic cum te ludi doctumque piumque magistrum,
Esse Suerina iusserit urbe sui:
Quam bene consuluit patriae, statuique, futurus
Est ullus rerum si modo Marce status?
Vos Deus, et Musis illum studiisque patronum,
Doctorem seruet te puerisque diu.
Naturae causas doctus Bordinge latentis,
Eximia Christum qui pietate colis:
An dubitem, qua sit Princeps virtute, tenere
Cui gentis Henetae Baltica sceptra datum?
Consilio quorum diversa negotia tractat,
Adiungat sibi cum te, similesque tui?
Non audit saevus sanctum Catilina Catonem,
Non paret Senecae consiliisque Nero.
Auspicium nobis, qui grammata Iane docemus,
Heu Maro non felix, Arma virumque canit.
Hinc profugus fato terris iactatur et alto:
Vis superum, saevae tum premit ira deae:
Multa quoque et bello patitur. quid grammata tradis
Schreinere o pueris, si miser esse negas?
Ut doctis placeas Libelle, cura
Esromo placeas, specus liquore
Docta proluit ora qui sacratae,
Quam Phoebusque, et Hiantiae puellae,
Et colunt Charitesque, Gratiaeque.
Hic si te leget, et sinu tenebit,
Site iudicio suo probabit:
Ibis ora per eruditiorum,
Nec mordebere dentibus malignis,
Nec laxas tunicas dabis siluris.
Prima bonae mentis sit cura, sit altera morum,
Tertia litterulas perdidicisse bonas.
Quae virtute caret, non est doctrina putanda:
Et Christum ignorans, bellua totus homo est.
Dum facerent multi laudanda Bocere, Camenae,
Nomen et in pretio nobile Vatis erat.
Nunc hederae sine honore iacent, contemptaque musa
Quid mirum? nemo carmine digna facit. (est:
At minus haud tu perge tamen, pergemus et ipsi,
Sint nobis doctae maxima cura Deae.
Ut nemo faveat nobis, faciatque Camenis
Digna, sibi Musae est praemia summa decus.
Ut rosa, mane suum quam vernus parturit aer,
Explicat aurorae rore rigata decus:
At simul accendit medios sol igneus aestus,
Languet, et exiguo tempore lapsa cadit:
Sic nobis primi dum florent temporis anni:
Ver quale est frontis, qualis et oris honos?
Cum venit alba comas aetas, mora nulla, decensque
Forma fugit, subito puluis et ossa sumus.
Quid maiora tua fortuna concipis, atque
Fers aegre sortis tristia fata tuae?
Ille sapit, laetus quisquis praesentia carpit:
Esse velis, quem te iusserit esse Deus.
Te celebrent alis propter Friberga metalla,
Et quas feta sinu divite fundis opes:
Extollant iuvenum teneras incendia nymphas:
Extollant urbis tecta superba tuae:
Sed neque non laudent generosi pocula zithi,
Quae mihi dum liceat ducere, Bacche vale.
At tibi cum multos propter virtute verendos
Gratatur potius nostra Thalia viros:
Tum Gravium, cuius labor idem dicere laudes,
Icarii fluctus et numerare maris.
Quid qui sacra docet, Uvelleri pectora dicam,
Pectora Sithonia candidiora nive?
Tu quoque, tu legere olim mihi cognite multo
Usu, dum sacras ardet uterque Deas:
Quam merito illorum es Consul referendus in album,
Quorum res crescit publica consiliis?
Hos Friberga magis miror, quam cuncta metalla,
Quam nymphas, zithum, tectaque celsa, domos.
At tibi succrescant plures, doctique bonique
In pulchra summum sunt decus urbe viri.
Benaci vitreas quae ludit Bembus adundas,
Legimus, Aoniis aequiparanda modis:
Legimus, Euganeis nymphae Naucelides antris
Quae dictant docto carmina Naugerio:
Quid, fato raptum primo sub flore iuventae
Qui gemit Alconem, Castiliona loquar?
Quid Cottam, cui dextra solet, faciesque puellae,
Et vox et sinus evellere corde animum?
Aut qui Medoaci considens flumina propter
Carminibus certat carmine Flacce tuis?
Sunt pariter varii, nitidi, cultique, bonique,
Antiqua digni prorsus et Italia.
Sed qui fit, Christi quod non est nomen in illis,
Cuius habent omnes munere quicquid habent?
Est quare flatus sacrati mentio nulla,
Quo vatum solo corda movente vigent?
Unus Flaminius, noctes vigilando beatas,
Se, studiumque suum consecrat omne Deo:
Flaminius, Christi cui res tabescere amore
Nectareque et dulci dulcior Ambrosia est.
Salve docte senex, salve divine poeta,
Perpetuo salve digna Thalia cani.
At tu qui vena suavi, qui mente Secunde
Sincera praestas, iudicioque vales:
Rugosis Varus caedebat qualia fagis,
Carmina dum Venetum condis ad Eridanum:
Hunc sequere, et si quos similes habet Itala tellus:
Nulla est Musa, Dei nomine si qua caret.
Volgange optime, tuque Abrame, tuque
Iucunde Isace, quos amo, coloque,
Atque omnes colere atque amare porro
Annos constitui, bono parente
Fratres unanimes sati: Siberum:
Sinon plus oculis amare vestris
Vos credam, mea caesium leonem
Infata India nutriat, Iubae ve
Tellus: sic mihi cogniti, benigni
Atque o si superi bonique divi
Horas ponere nos velint, et una
Sic esse, ut sine Fusiis Sibero,
Sibero sine Fusiis eat lux
Nulla: o tum mihi nec Tagi liquores
Optem, Lydia nec metalla. Possunt
Opes insidiis perire, multis
Nec raro exitium tulere: at una
Turba vivere et esse cum sodali,
Res ante est superum ferenda cenis.
Qui fit, ut Ismario sit vobis nomen ab Haemo,
Cum nostro distet tam procul ille solo?
An quod Threiciis huc quondam venit ab oris,
De cuius vobis sanguine surgit honos?
An potius, nivibus quod ut est spectabilis Haemus,
Lucidaque aethereum tollit ad astra caput:
Pectore sic celso nubes et sidera vicit,
Tota fuit vestri vitaque pura patris?
Hoc reor: illius sic fortis imago relucet,
Plurimus et vestro pectore candor inest.
Chaonis armigerum numquam Iovis edidit ales,
Paestanis rubuit squilla nec ulla rosis.
Horatianos nuper hieme barbara
Interpretes gravedo frigida, et mala
Quassarat adeo tussis, obtusas scholis
Audire nemo posset ut legentium
Voces: at expulere postquam pectore
Tussim, ut loquuntur expedite? raucitas
Ut omnis abiit? ocymo hoc debent tuo,
Debent et urticae, recurasti quibus
Eos Georgi. qua tibi grex Musicus
Grates agit pro cura, agetque barbitos
Horatii donec sonabit aurea,
Satyraque mores carpet arguta improbos.
Musica rebus inest cunctis divina creatis:
Hac pontus, tellus, constat et ipse polus.
Proceras altis trahit haec e montibus ornos,
Haec mulcetque feras, duraque saxa movet:
Hac Deus, hac homines gaudet: haec continet urbes,
Laetior hac caelo vita perennis erit.
Hanc Reuschi numeris ornans, cantuque suavi,
Includas melicis cum pia scripta modis,
Laus te quanta manet saeclis venientibus, olim
Quod decus a sera posteritate feres?
At tu, quisquis amas vo ces inflectere cantu,
Fallis et harmonicis tempora tarda sonis:
Reice lascivos, scelerum fomenta, pudica
Hos Reuschi sacros sume manuque libros.
Hic aures mentemque simul recreare licebit:
Dulcior est castis cantio nulla modis.
Quid'nam Cracovii Thalia cessas,
Docti Cracovii vocare versu
Ad caelum lepido eruditionem,
Et mores faciles, piumque pectus,
Et linguae decus, eloquentiaeque?
Sic est: non potes assequi beatas
Dotes illius: et tacere mavis,
Quam non dicere quod satis. Valeri
Cracovii ingenium, eruditioque,
Et mores faciles, piumque pectus,
Et linguae decus, eloquentiaeque,
Digne carmine non queunt referri.
Concelebrare sacri digne sanctissima vatis
Carmina Iessiadae carmine nemo potest:
Non vel Threicium si vincas Orphea cantu,
Inachio vel sis clarior arte Lino.
Nam comprensa illis superi sapientia Regis
Est, et opum vastus quicquid Olympus habet.
Ut si divinos (nullum sit in omine pondus)
Eriperet nobis sors inimica libros:
Quis petitur caelum, verissima dogmata verbi
Hinc reparare Dei, quae periere, queas.
Interpres in quae rudibus quod scripta, Lutheri
Wellere ingressus nobile, condis, iter:
Si tibi non grates ea propter hypocrita foedus,
Aut agit immundae dux Epicurus harae:
At studio sus aget Christi grex omnis, at ipso
Te manet a summo gratia magna Deo.
Dum Christo placeas, doctisque piisque proberis,
Cum Satana valeat turba scelesta suo.
Sic o sic soboles parente claro
Andrea, et Friderice, tuque Apele
Sati olim generis decus vetusti,
Nobilisque Ebelebii suturi,
Sic Christi Domini, Deique nostri
Verbo, quod facitis, vacate, sanctos
Mores cum studiisque copulantes
Usque crescite, et usque: ferte summi
Et blanda oscula filio Parentis.
Hoc omnes decet: at magis parentum
Bonorum titulisque, gloriaque
Insignes. amarante nec micante
Tam gratus viridi nitore in auro
Oblectas oculos, monile nec tam
Confectum radiantibus smaragdis
Formosae decus adicit puellae:
Quam mens docta, animus colensque Christum,
Ornat stemmata, nobilemque stirpem.
Aemyliane rogas cur sint insignia Cribrum,
Nostra velint vanni lemmata quid've sibi?
Ut cum triticeas aestu terit area messes,
Quassu aceres fugiunt, grana sed ipsa manent:
Sic peccata Deus propter dum concutit orbem,
In cribro retinet pectora sancta suo:
At paleae, impuri, saevos iactantur ad austros,
Et perit improbitas mobilitate sua.
En Fusi mihi carior medullis,
Remitto Staphili tibi, fuerunt
Quot unquam, aut aliis erunt in annis,
Pessimi horribilem et sacrum libellum:
Quo Diti calamum locat, Lutherum
Et latrans canis, optimum Lutherum,
Te nostrique decus Philippe saecli,
Cinaedis Latiis, gregique raso
Facit delicias, Dei saliva
Natum spurcidico ore conspuitque
Reiecta, meretriciaque lingua
Doctrinae lacerat piae magistros,
Nec pili facit omnium bonorum
De se iudicium, gradu citato
In lacus Stygii volans Auerni.
Omnia mensura, numeroque et pondere fecit,
Qui fecit mundi maximus auctor opus.
Hoc vere tradunt si sacri scripta libelli,
Quae consignavit spiritus ipse Dei:
Ecquis erit, qui non artes putet esse colendas,
Pondera, mensuras, quae numerosque docent?
Has inter Graiis Samiae telluris alumnus,
Phoenicum inventam, quam dedit, orbe, suis:
Ad reliquas aditus cum sit, minus excitet acres,
Muniat ingeniis ingeniosa viam:
Qua res evoluant mersas caligine, causas
Vestigent, veri vim reperire queant:
Discere qui non hanc, dantur dum tempora, curat,
Margitis merito nomina stulta gerit.
Tercentum pede stans facit Philautus
Uno carmina, nec satis venusta,
Nec ulla veterum aemulatione:
Ad laudem putat et sibi poetae
Deesse nil nisi laurum Apollinarem.
Stultus, qui fieri putet Poetam
Ligni frondibus ullius. Poetam
Non Laurus, sua sed facit Camena.
Trux vultu, clamore minax, plagisque benignus,
In pueros crudus irruit Orbilius:
Ob causasque leves, commissaque parva reposcit
Ad poenas, gaudens verbere, molle pecus.
Quid miramur, amet Buten si parvus Iulus?
Dexteritas odium non parit, ira parit.
Non est bonum, qui novit unus optime
Suum Creator opus, ait, solus sine
Ut homo sit adiutore: dat puellulam
Et in manum Adamo, ipsius de corpore
Sumptam, iugalis sancit et foedus tori.
Hinc est honestum in omnibus connubium,
Lectusque non pollutus: officii simul
Munus, simul provisio libidinum.
Nec Christiana Musa tollat laudibus,
Contra Paphi scelus, et furores Orneos,
Habet quod auctorem genus vitae Deum,
Nec vita sine vitalis esse quo potest.
Tu rite vero, tu facis gratum Deo
Christophore, amicorum obsecutus gaudiis,
Castos amores quod celebras coniugum.
Ad feminas Maosius fastidium
Habeat, cohorte cum sua: nos quam Pater
Iubet, probatque rerum, in ipsius viam
Timore eamus: Poena foeditatibus
Contaminatos ne sequatur, cum Deus
Adulteros et impudicos puniet.
Ut versus facerem, paupertas impulit audax:
Romano praestat qui sale, Flaccus ait.
Scilicet ingenio potuere emergere quondam,
Et multi nomen, remque parare sibi:
Essent Pierides cum regum cura, darentque
Praemia munifici vatibus ampla duces.
At nunc, ut superes ipsum quoque voce Maronem,
Munera nulla feres, commoda nulla feres.
Spernuntur Musae, vates ridentur, inertis
Ingenii carmen dicitur esse labor.
Frater, ut ergo aliquid fias, mecum abice libros:
Phoebe vale, valeant Thespiadesque deae.
In pretio solus parasitus, et est sycophantes:
Arte horum magnus, carmine nullus eris.
Nil pote tam fieri caute, nil dicier, ad se
Quin suspicax illud Hypoleptor applicet.
Ergo alicui nostrum si venter: cetera nosti:
Ad se rapiet Hypoleptor illa suspicax?
Erravit terris, tumidis et fluctibus, annis
Quot Laertiades, non mihi vise Gigas:
Ecquid adhuc remanet nostri tibi cura, Siberi
Et iuvat interdum te meminisse tui?
Te mihi florentem dulci florentibus annis
Iunxerunt vinclo tresque novemque Deae:
Aonas in montes Phoebus cum duxit utrumque,
Sunt ubi Leucoreae sacra Lycaea Scholae.
Nec iam non in te est mihi, quae fuit ante, voluntas:
Inque tui nostro pectore durat amor.
Duret: in hac vita locus et quia separat, olim
Nos campis rursus iungat in Elysiis.
Quae vera sunt, fuere vera, et omnibus
Aevis erunt. non ipse purus crimine
Quod sum, malos exagito: nam sum de grege
Primus malorum. Laudo quando ergo bonos,
Te, si bonus, quoque praedico: sin es malus,
Bonis ut adici queas Deum rogo.
At improbos lacesso quoties carmine,
Vel qui, reprendere, meruere insigniter,
Scias, vitia me cordis et motus mali
Vel proprios culpare maxime. tibi
Si placeo talis, gaudeo: sin est tibi
Mens alia, prorsus est nihil tecum mihi:
Christi dies diiudicabit omnia.
Epigrammatum Finis.
Felices animae, studium cognoscere Christum
Esse fuit quibus, et cura in amore Dei:
Parta fide fessis requies, finisque malorum,
Nil ultra in vos iam crimina iuris habent.
Non dolor et maeror, non cura inimicat, et angor,
Non agitant miseris tempora plena malis.
In Christo pressit languentia lumina fixis,
Non Mors: sed Mortis, munere, imago, Dei.
Ossa iacent tumulis, sunt condita membra sepulchris:
Atque abit in cineres, quod fuit ante cinis.
Scilicet hoc primi meruere admissa parentis:
In scelus, hoc meruit, quae caro prona ruit.
In dextra mentes Christi Dominique Deique
Sunt: fraudes hostis, despiciuntque minas.
Exspectantque diem, qua sese in pristina, bustis
Membra reformabunt iam cinefacta suis:
Accipientque illam, qua non vox dulcior: Ite,
Vos manet immensi regia laeta poli:
Ite patris dulces curae, Christique labores,
Cum subito caeli ianua lata patet,
Occurritque parens in limine canus, amicis
Tantaque distribuit munera, totque suis:
Qualia quotaque potest nullius lingua profari:
Nemo oculis vidit qualia, quotque suis:
Qualia, quotque hominum numquam sunt aurib. hausta,
Nec possunt fingi qualia, quotque animo.
Quae dum laeta venit, venit optatissima. nostri
Interea accipite hoc muneris officium:
Hic dum vestra sacris numeris incidimus ossa,
Et damus in cineres ultima dona pios.
Hinc mihi flamen abi, qui nigra in veste parentas,
Et pane et vino februa sacra facis:
Das fictos gemitus, numos dum colligis, unda,
Quique astant, lustras terque quaterque, viros.
Non locus has nugas, non haec spectacula poscit
Iste, nihil manes murmur inane iuvat.
At tu, qui pius es, violas et collige flores,
Et mecum multa sparge sepulchra rosa:
Sparge crocos molles, ferrugineosque hyacinthos:
Et dic, hos Mater, hos tibi spargo Pater:
Filia, Nate, Uxor, Praeceptor, Amice, Sodalis,
Perpetuum salve, perpetuumque vale:
Dum vos e tumulis nobiscum ad lumina vitae
Excitet angelica voce suprema dies.
Cuius, et unde venit mihi vox tam dulcis ad aures?
An docta ad tumulum Calliopoea canit?
Helius hic vates eobanus conditor Hessus:
Non minor ingenio Naso poeta tuo.
Delius hunc luxit, tristes luxere sorores,
Ardua Pimplei quae iuga montis amant.
Ipse Medusaei quem praepetis ungula fecit,
Destituit liquidas aridus amnis aquas.
Attulit hinc illum Christus, caeloque recepit,
Iessaeisque pium vatibus inseruit:
Sorte sua felix ubi, quem, dum vita maneret,
Cantabat, fruitur nunc propiore Deo:
Sub pedibusque suam cernit, sua carmina, famam,
Tempore non ullo deperitura legi.
Nam venit ingenio quae laus, est sola perennis:
Carmine quaesitum stat sine morte decus.
Calliopoea refert haec: O clarissime salve,
Gemmatoque vale digne cinis loculo.
Haec Henrice tibi statuit monumenta sepulchri
Pro meritis populus, pro pietate tuus:
Adicit et fletus, nec non bona verba, precesque,
Et quaecumque tui munera poscit amor.
Nostra quidem gavisa fuit te Misnia paruo
Tempore, quod regni frater haberet opes.
Quo tamen usque, prius tota cum stirpe sepulto
Fratre, tibi populo reddere iura datum:
Non dominum, sed te sensit tua terra parentem,
Usa sui miti Principis imperio.
Nam quamvis, esses quod servantissimus aequi,
Punires insta facta proterua manu:
Non metui tamen ipse magis, quam semper amari,
Carus et optasti civibus esse tuis.
Quinetiam verae doctrinae captus amore,
Qua res nulla magis principe digna viro:
Multorum contra fremitusque, irasque, minasque,
Defendis verbi dogmata pura Dei.
Posset et ut populus de relligione doceri,
Acceptosque Deo quae facit esse, fide:
Ignavum templis monachos pecus eicis, omnes
Sacrificum incestae nequitiaeque dolos.
Cui facto certant, forti non pectore terris
Passa pericla tibi, passa pericla mari:
Gloria non belli. fueris nam quantus in armis,
Nec Phrysia, ut cupiant, arva negare queunt.
Nunc animas inter sanctas, curisque malisque
Exuto, felix est tibi parta quies.
Ipsa quies Christus, Christus quoque vita, bonumque:
Parta quies Christus, vita bonumque tibi.
Nec nostros fletus, nec curas munera, nec quas
Nunc tibi supremas soluimus exsequias.
Chare parens igitur patriae, invidisse quietis
Nos tibi dicamur ne bona summa tuae,
Iam lacrimae sistant: tuque o decus addite caelo
Perpetuum salve, perpetuumque vale.
Siste gradum, brevis est hospes mora, carmina donec
Paucula, quae tumuli fronte notata, legas.
Frigida Iohannis Cellarii membra sub isto
Marmore, Lethaeo pressa sopore, cubant.
Tempora qui rectis studiis cum multa dedisset,
Curreret et linguae copia larga viro:
Non genus elegit vitae quod turpia tantum,
Dulcius hoc quo nil tempore, lucra daret.
Sed seruire Deo, prodesse docendo saluti,
Et fratrum voluit consuluisse bonis.
Recte igitur lingua, verbisque potentibus usus,
Quod nunc ad multos non leve crimen habet,
Sancta salutiferi defendit dogmata Christi,
Quae fidei statuunt regna beata dari:
Nec meritis nostris deberi dona salutis,
Quae solo a Christo, non aliunde venit.
Sic et sacrilegi contra mendacia Papae,
Sic monachum contra somnia vera docens:
Lata per arva greges sparsos ad ovile reduxit,
Ne fierent avido praeda voranda lupo.
At quamvis plures poterat superare per annos,
Utilis et Christi longius esse gregi.
Nam vires nondum gravis interceperat illi
Aetas, cum Lachesis rupit avara colum:
Non ita Christe tibi visum: tellure quiescunt
Ossa, animus caelo. quo libet, hospes abi.
Nec nostri vidit similem cui temporis aetas,
Nec pietate parem saecla futura ferent:
Martini placida, post fata, quiete Lutheri
Membra sub hoc tumuli marmore tecta cubant.
Obruta pontificum quae frandibus ante latebant,
Eruit hic princeps dogmata vera Dei:
Utque salutifero constaret gloria Christo,
Tempore quae longo pene sepulta fuit:
Fecisset quod opum non ulla potentia, castra
Nulla quod innumera Martia plena manu:
Ipse Dei verbo, Christo fidissime Paule
Doctrinae fretus fulminibusque tuae:
Thesbitae exemplo turbavit sacra Baalis,
Acceptos cultus restituitque Deo:
Nil neque te meretrix veritus Babylonica, diro
Vertice tergeminum quae diadema geris:
Nec satanam, Stygiis qui te produxit in antris:
Huic nec subiecti totius orbis opes.
Pro quibus in caelo vitae felicis honore
Auctus, perpetuae gaudia pacis habet.
Mox proceres inter sanctos, in nube corusca,
Debita cum Christus praemia cuique dabit:
Voce sua sectas condemnaturus, et omnem
Quae partes Papae turba secuta fuit.
Quod velit esse brevi, cura quicumque salutis
Tangeris, ardenti voce precare Deum.
Quae genuit, rapuit te sancte Isleba Luthere:
Caelo animus fruitur, Leucoris ossa tenet.
Hoc Christo sacrum est: templum venerare viator,
Utque sit huic cineri terra precare levis.
Hoc tegitur tumuli sub marmore Lindana Paulus,
Nomine qui quod erat, lingua, animoque fuit.
Spirabat totus Christum, Christumque sonabat:
Eloquio Paulus, pectore Paulus erat.
Exstinctum luxit non ficto Misnia planctu,
Luxerunt maesti Saxoniaeque duces.
In spe sanctorum corpus tellure quiescit,
Gaudia mens caeli non peritura capit.
Frigida lugubris genitor Catharina Siberus
Condidit hoc tumulo corporis ossa tui:
Tellurique dedit, quod erat tellure creatum,
Pulueris ut fias, puluere nata, cinis.
Mens Christi gremio felix cubat abdita, mulcet
Qua paradisiacas aura beata rosas:
Exspectatque diem, sociis quo reddita membris,
In vero capiet gaudia plena Deo:
Quem nitido o utinam solis praenuntius ore
Lucifer, admisso provocet ortus equo.
Rote, nec Aonidum deerant tibi dona, disertae
Nec deerat linguae gratia prompta tibi.
Civis eras patriae studiosus: sensit alumnum
Te, tua quae luget funera, Zuicca pium.
Summus amor verae tibi relligionis, in hostes
Acre odium contra sed pietatis erat.
Et de plebe fores veluti tamen, occidis: eheu,
Immundaque iaces arida puluis humo.
Omnia mors violat, soluit fatum omnia: nostrae
Non tamen hoc rupit foedus amicitiae.
Quam placida Heusnerus, Volgangus pace quiesco,
Terraque securo est quam super ossa levis?
Hic ubi Iuste tuis manibus componor Iona,
Qui mea clausisti lumina chare gener.
Mors est facta mihi somnus: non morte sub isto
Marmore, sed pressus membra sopore, cubo.
Muneris est hoc Christe tui: de morte quietem
Omnibus ipse, colunt qui tua verba, facis.
Defluet at simul ac sopor hic, rursusque reviset
Membra, suam sedem, qui fuit ante, calor:
Additus aethereis sanctorum coetibus, aevo
Felici, summa laetitiaque fruar:
Inque mea Christum, mea gaudia, carne videbo,
Qui nobis factus gloria, vita, salus.
Vi. In tumuli quae fronte sedes, quod maesta puella
Nomen habes? Ch. Dictor blanda et amica Charis.
Vi. Quae lateri iunctae? Ch. Clio, Cliusque sorores.
Vi. Et docti situs est hic cinis ergo viri?
Ch. Est vero Hertelii. Vi. Cur servas ipsa sepulchrum?
Ch. Quodque puer coluit me, coluitque senex.
Vi. Musarum dignus lacrimis: sed busta frequentant
Cur pueri? Ch. Doctor quod suit ille scholae:
Et teneram erudiit magna cum laude iuventam,
Hic ubi Chemnicii moenia clara vides.
Vi. Nunc nimium rari doctique bonique magistri:
At tumulo illius quis dedit hos titulos?
Ch. Exstincti luxit qui fata, Siberus Adamus,
Inferias socero persoluitque gener.
Vi. Discedo: sit pax umbrae, tumuloque sub ipso
Et nardum cineri spiret? et urna crocum.
Gasparis hic sita sunt Borneri membra, Camenae
Quem maestae exstinctum turba novena gemunt.
Nosse cupis causam? Non has studio sius alter
Ad vitae coluit tempora summa suae.
Testantur monumenta scholae, Philyraeus Elister
Quae cursus placido flumine propter agit.
Hoc duce, barbarie pulsa, quis nescit honestis
Adsertum studiis, quod decet esse decus?
Dum praestante viros doctrina adducit: et ipsum
In primis iuvenem clara Mosella tuum.
Quis nescit, monachi ventres quae celsa tenebant
Et Veneri et Bromio templa sacrata patri,
Artibus esse bonis auctore hoc reddita, nactas
Atria se dignae Thespiadesque domus?
Inter ubi primos, nullos fugiendo labores,
Qua docuit cura, sedulitate, fide?
Nocte dieque suo versans cum pectore, posset
Doctrina augeri qua studiosa cohors.
Quod tulit atque illi laudem feret omnibus annis.
Donec erunt artes, carmina donec erunt.
Tu quisquis transis, olim sic spiret in urna
Ver tibi, sic tellus sit super ossa levis:
Sparge rosas, et cum nardo da thuris honores:
Quid, cineri esse sat huic dicere credis, Aue?
H. Huic tumulo Deus ecquis adest? P. Polyhymnia. H.
An'ne hic? P. Non: mater vatis humata iacet.
H. Dic vero cuius? P. Dyrcaeis, carmina rebus Vates
De sacris pangit qui Venusina modis.
H. Fabricium dicis? quis moribus illa? P. Pudicis.
H. Vita? P. Quae pauper, sed sine labe fuit.
H. Qua pietate virum coluit? P. Post fata maneret
Illius, ut viduo per tria lustra toro.
H. At non eduxit sobolem bene. P. Cur iuvat ergo
Fabricios probitas, officiique decus?
H. Quam placide vitam mutavit morte? P. redemptos
Quam qui se credunt sanguine Christe tuo.
H. Sunt satis haec: cineri sit pax, requiesque sub urna,
Ambrosio aeternum busta liquore fluant.
Cordus deliciae tuae Minerva,
Arteis cui medicas Apollo, Maiae
Cui natus dederat chelyn, lepores
Charis, carmina blandiora Musae:
Cordus mortuus est tuus, Minerva.
Cordus ille Valerius, Galeno
Qui non inferior fuisset, eheu
Ni saevae iuvenem invidaeque Parcae,
Rumpentes properata fila, in ipso
Vitae limine dulcioris, ire
Iussissent per iter tenebricosum.
Ut flos, qui zephyro tepente crescens,
Et iam puniceas comas recludens,
Recludens tenerum decus refulget,
Succisus moritur: miselle Corde
Sic heu, sic subito cadis: nec ipse
Te Phoebus tuus, et nepos Atlantis,
Charis, Pierides, et ipsa Pallas
Fatis eripuere: quin ab oris
Germanis procul (ah dolor) tuorum
Amplexuque procul peris: nec aegra
Nato efflanti animam parens ocellos
Compressit digitis: soror superema
Nec comas laniata, pectus, ora,
Carpsit oscula: turba nec sodalis
Flens cum fratribus est secuta funus.
Tibri, flumine qui lavis Quirini
Flavo moenia, te putem'ne Rheni
Non vicem doluisse, cum recente
Laberere Valerii ossa praeter
Busto condita? barbarus nec ipse
Quae sicco Tanais videre vultu,
Nec Phasis potuisset: at iuventa
Quamvis Theutonidum dolente terra,
Prima flebilis occidit: sepulchro
Non Cordi tamen ossa quo quiescunt.
Et laus obruta delitescit: illum
Sed fama merita reponet omnis
Aetas, in numero sibi pararunt
Qui decus studiis perenne. Nomen
Quaesitum ingenio nequit perire.
Iam curis hominum exutus requiescis in urna,
Iam vitae Cruciger te mala nulla premunt.
Felix, o nimium felix, erepte periclis,
Plurima quorum aetas temporis huius habet.
Felix, cui mortis victorem in morte tueri,
Salvantisque frui contigit ore Dei.
Dum vivis Christum lingua es, calamoque professus,
In Christum cecidit nec tua morte fides.
Ergo etiam Stygias illo ducente per umbras,
Intravit tua mens lucida tecta poli:
Qua paradisiacas velamina candida vestes,
Atque auro sancti tempora cincta gerunt:
In solio carmen Maiestatisque sedenti,
Et laudes agno perpete voce canunt.
Corporis ossa quidem tumuli cinefacta sub isto
Marmore, nunc foedis vermibus esca iacent:
At breve tempus erit, sonitu praeeunte tubarum,
Quando hominis veniet filius arce patris:
Tunc subito, quicumque cubant in puluere, surgent,
Pristinus et membris restituetur honos.
Inter et ipse pios, qui qua docuere salutis
Sit via, perpetua gaudia pace feres:
Ante Deum fulgens, caelo ceu lucifer alto:
Tanta manet doctos gloria, tantus honos.
Hic quoque Christe tuum nomen verbumque professus
Sincera fidei simplicitate fuit.
Doctrinam didicit quam praeceptore Luthero,
Noluit ignotam civibus esse suis.
Audiit ergo illum Pegnesidos accola ripae,
Tradentem verbi dogmata pura Dei,
Audiit: et tali sese doctore beatam
Dixit arenoso Noricaberga solo.
Quid memorem, scripsit quos de pietate libellos,
Regnum oppugnantes impie Papa tuum?
Nunc in sanctorum coetu vatumque, patrumque,
Perpetuae felix tempora pacis agit.
Et vel inauratam citharam dum tractat, acerram
Ante Deum vel quae ture referta tenet:
Exstincto pro se Christo debere salutem,
Illius adsertum seque cruore canit.
Membra domum mentis, lucis reditura sub auras,
Norica terra tulit, Norica terra tegit.
Haec geminae posuit Gravius monumenta maritae,
Pro socioque toro, coniugiique fide.
Eccelii quondam Cunegundis prima: parente
At Uvellero Helene nata secunda fuit.
Utraque casta, piis ornatae moribus ambae:
Infecunda aevo sed Cunegundis erat.
Facta bis est Helene genetrix, anus occidit illa:
Vix actis lustris quattuor ista perit.
In templo cubat hoc Helene: Cunegundis in aruo
Quod de Donati nomine nomen habet.
At mentes illo iunctae spatiantur in horto,
Quo movet Elysias aura beata rosas:
Et vocem exspectant Christi, ceu Lazarus olim,
Qua surgent tumulis corpora quaeque suis.
Interea quisquis legis haec, dic, Ossa quiescant
Molliter, et nardum spiret et urna crocum.
Nascimur ut nudi, sic nil nisi linea vestis
Per vada Lethaeae nos comitatur aquae.
Funebris ergo Helenae tunica est quo stamine tecta,
Haec eodem Gravio stamine facta toga est.
Ut quos casta tori texerunt stragula, telae
Contigua unius funere fila tegant.
Induit illa suam felix: feliciter olim
Induat ut Gravius da quoque Christe suam.
Sit tibi terra levis Fusi Volgange, Siberus
Dans, opto, socero debita iusta, gener.
Inter eos, verbum qui purgavere salutis
Invectis laevo numine quisquiliis,
Foeda removisti templis idola placentes
Conatus cultus restituisse Deo.
Nec pia successu caruit doctrina, tuoque
Sunt aucta aeterni regna labore Dei.
Hoc, nisi grata parum, non Misnia tota negabit,
Non tua Chemnicium quod tegit ossa solum.
Quas vult Tharsensis virtutes Paulus habere,
Cui data Christiadum pascere cura gregem:
In non calcata nive candidiore, relucens
Defuit illarum, pectore, nulla tibi.
Aerumnis tandem gravibus confectus, et annis,
In Christo placida morte solutus obis:
Ter prope gessisses cum verbi dena ministrum
Tempora, quis caeli Phoebus oberrat iter.
Ossa tenet tellus, caelo mens sancta recepta est,
Turbat ubi nullus gaudia vera dolor.
Et tibi culta Charis tumulos Plateane, sepulchri
Et titulos donat sacra Thalia tibi:
Docte senex tradis dum rectas sedulus artes,
Auspiciis crevit multa iuventa tuis.
Hessicus et Martis qua Lanus moenia, Molda,
Misenus et Zuiccae flumina praeter agit,
Orator Christi post pauper pauperis alta
Monstrasti rudibus quae sit ad astra viam.
Nunc tibi parta quies, post multa pericula vitae,
Et superum pacide sede receptus agis:
Nos corpus terra tegimus, cinerique precamur
Sit levis: aeternum iam Plateane vale.
Nobilis antiquo proavorum stemmate, longe
Nobilior veri cognitione Dei:
Bernhartus situs hoc post fata suprema supulchro
Ziglerus, tegitur corpus inane solo.
Fecerat hunc error monachum: sed gratia Christi
Reddidit eximia relligione virum.
Qui lupus ergo prius fuerat, mutatur in agnum,
Pastoris sequitur iussa pedumque sui.
Doctrinam calamo veram, linguaque professus,
Qua docuit cura, sedulitate, fide?
Sermonis sacrae quo scripta volumina legis
Non habuit quemquam cognitione parem.
Hunc cum Leucoreo coluit Philyraeus Elister
Albi, nunc raptum maestus uterque gemit.
Ossa premit tellus, mentem felicia tecta
In sedes Christus transtulit aethereas.
In spe sanctorum tumulata Siberus Adamus,
Hic Annae posuit coniugis ossa suae:
At Christi gremio curis mortalibus expers
Mens cubat, aeternis perfruiturque bonis.
Siberi Adami Adamus hic Philippulus
Natus quiescit cum beatis et piis:
Qui mensibus vixit tribus, signum dabit
Terris cremandis buccinae quando sonus,
Idem resurget cum beatis et piis,
Deo fruetur omnibusque saeculis.
Dormit Iohannes tumulo Schreinerus in isto,
Post bis septem annos, actaque lustra decem.
Intulit hic Grimae caelestia dogmata primus,
Fraudibus explosis impia Roma tuis.
Inque suo nullo dum tempore munere cessat,
Sedulus et Christi pascit et auget oves:
Per curas illi multas, variosque labores
Ter decies aestas, terque cucurrit hiems.
Quid mores referam sanctos, vitamque peractam,
Quae verbo Christi consona tota fuit?
Exiit e vita placide: requiescit in urna
Corpus: laetatur spiritus ante Deum.
Rivius hic situs est: violis consperge sepulchrum,
Fusus et Assyrio nardus odore fragret.
Pieridum multos studiis insignis et arte,
Ad sacra Gorgonei flumina duxit equi:
Inter Saxoniae Princeps Augustus et ipse
Quos, puer Aonidum dum subit antra, fuit.
At simul Henrici Ducis, Augustique favore
Pulpita deseruit pulverulenta Scholae,
Otia sectatus non est pigra: contulit omne
Sed studium ad laudes, ingeniumque, Dei:
De pietate libros condens, quos discit ubique,
In manibusque pius virque puerque tenet.
Tres annos vitae post lustra decemque peremptum
Mors tulit: ad Christum mens pia fecit iter.
Hos Apianus habet tumulos: da pinguia tura,
Sparge rosas, manes et venerare pios.
Edidit hunc, nequiit qua vivere, Misnia: semper,
Praestantes agitant fata sinistra viros.
Excepit tellus et fovit Norica: clarae
Et famae docto nomina ferre dedit.
Iura poli, caelique vias et sidera novit,
Trinacrio celebris non minor arte sene.
Fata resignavit, clades instare futuras
Pandit, et heu meruit vocis habere fidem.
Nunc caelo positus, quae mente solebat adire,
Omnia sub pedibus lucida signa videt:
Tu passis luge Germania maesta capillis,
Arte tibi hac similem non feret ulla dies.
Hoc Christina cubat Sarceri frigida Erasmi
Busto, Rhenano nata marita solo.
Mente Deum pura coluit: venerata maritum
Exemplum studuit coniugis esse bonae:
Dilexit sobolem: verbi studiosa salutis,
Grata fuit summo voce animoque Deo:
Maxima cura domus illi, quod casta, mariti,
Quodque pudica foret, maxima cura tori.
Undecies fuerat mater, cum victa labore
Heu partus tandem soluitur inter opus.
Nec tamen haec illi caelum meruere: quid ergo?
Qua veniunt Christi munera, sola fides.
Hic sita Volgangi placide Catharinula Fusi
Corpore sub molli parva quiescit humo:
Pura salutifero mens Christi lota cruore,
In Paradisiacis laeta vagatur agris.
Quem blesaque Patrem lingua Dominumque vocabat,
Nunc pleno laudans concinit ore Deum.
Christus amat pueros, pueris aether patet: ipsum
Non venit ad Christum, qui puer esse negat.
Hic tegit immiti consumpti morte Georgi
Gentis Analtinae frigida membra lapis.
Esset imaginibus qui quamvis magnus avorum,
Non Alberte latet nam genus Urse tuum:
Dotibus ingenii summi praestantibus auctus,
Virtutum maior nobilitate fuit.
Non illi linguae, non culti pectoris artes,
Defuit aut docto principe dignus honos:
Dum clarus titulo, dum sacra sede locatus,
Praepositi geminum nomine munus habet:
Misena quaque sita est, qua Saxo fortis in armis
Et de virginibus moenia dicta tenet.
At Cybelesque choros, Corybantiaque aera perosus:
O' quantum est uni velle placere Deo?
Sancta salutiferi magno renovata Luthero
(Dire quid hoc frontem nomine Papa trahis?)
Sancta salutiferi complexus dogmata verbi,
Orator Christi pauperis esse tulit.
In manibus facunda viri sunt scripta diserti:
Illum quae nulla parte latere sinent.
Spiritus aethereas liber remeavit ad arces,
Cumque piis laetae tempora pacis agit:
Ut lecto gelidum requiescit corpus in urna,
Optatus venias dum bone Christe tuis.
Addere sit mihi fas, umbram dum condimus, hospes
Quae properans busti carmina fronte legat.
Immiti Francus consumptus morte, sub ista
Andreas tegitur Camitianus humo:
Aonas in montes ductum florentibus annis,
Ipsa suo fovit Calliopeia sinu:
Instruxit cithara, sacratas tradidit artes,
Mente quibus feritas, asperitasque fugit.
Inde acri studio sinuosa volumina iuris,
Et didicit leges Martia Roma tuas.
His decus, his ingens praeclarae nomen adeptus
Famae, Lipsiaca quantus in urbe fuit?
Dum foret eximius praestanti laude Senator,
Commoda creverunt publica cuius ope:
Dum foret inter eos cuiquam nec honore secundus
Reddere qui rudibus iura petita solent.
Quin et consilium dubiis in rebus ab illo
Saxoniae petiit nobilis aula ducum.
Ossa iacent hic: caerulei templa aurea caeli
Mens colit, aeternis perfruiturque bonis.
Corpus Iohannis Scheffelii marmore busti
Hoc clausum duro, pulvis et ossa, iacet.
Huic sua cum Phoebo Cyrrheae dona puellae,
Munera contulerat Pleionesque nepos,
Iura fori norat non alter rectius, alter
Promptius aut miseris ferre solebat opem.
Hoc pietas illi dabat, et tua Christe redemptor
Notitia, aeterni cognitioque patris.
Divinis pia mens donis nec abutitur unquam
Nec sibi se, cunctis sed putat esse satam.
Tempore difficili rerum praefectus habenis,
Lipsiacae fasces gessit, et urbis onus.
Tractavit magna commissa negotia cura,
Et felix acri sedulitate fuit.
Quid Christi studio quo foverit ille ministros,
Qui nunc sunt omni fabula pene loco:
Quid dicam studio quo foverit ille Camenas,
Quae nunc pro vili, sub pedibusque iacent?
Nemo pius negat: hoc illo curante fatetur,
Sumptibus et populi structa, patrumque, schola.
Ergo gemunt etiam Nymphae Philyreides, auget
Fletibus et merito maestus Elister aquas.
At nihil et terras, nihil et mortalia curans
Ille, Deo fruitur, perpetuisque bonis:
Cum sanctis animis exspectat et omnibus illam,
Qua venies iudex maxime Christe, diem.
Iohannem, geminos fratres haec, atque Simonem,
Parvula Deutschelios corpora terra tegit.
Una dies dedit hos: at non tulit una, sed unus
Membra locus, mentes et polus unus habet.
Quam bene cum pueris agitur, quos limine vitae
In miserae raptos Christus ad astra levat.
Hic quadrigemini conditi fratres cubant,
Dies dedit quos una, et una tulit dies,
Quo rupit alpes ruta victrix tempore.
Rhodius pater Martinus erat, hic qui prope
Natos iacet: Dorothea mater Mostelis,
Fecunditatis inserenda annalibus.
Salutis amne Grima conspexit lavi
Infantulos: videbit olim eosdem Deo
Veniente Christo mundus omnis, ultimum,
Quod sit brevi, quando sonabit classicum.
Ergo mors Gravio manus rapaces
Iniecit? Gravium tulere fata?
Lugete o Heliconiae puellae,
Quis plus luminibus suis amabat.
Lugete, est hominum eruditiorum
Quantum ubique: benigniore vestrae
Dextera otia qui fovebat, eheu
Maecenas Clariae iacet cohortis.
Nec tu, quae viduata cive summo
Non Friberga dole: tuumque plange
Damnum, quod tibi non reponet ullae
Dies, saecla licet Dei favore
In aurum redeant futura priscum.
Certe si Gravium minus parente
Deplorem ipse, quis assis aestimandum
Me putet? Gravii in me amor, fidesque,
Tantus exstitit optimi: Siberus
Te vero tuus omnibus diebus
Lugeboque Gravi, vocans quotannis
Manes terque quaterque, amariores
Et fundam gemitus, colam sepultum.
Quem vivum colui, dabo coronas
Cum fletu, tumulo tuoque. Nam qui
Non amici amat ossa, non amabat.
Sepulchri venerare marmor huius,
Quo Ionas cubat ille Iustus, ingens
Musarum decus, eruditioris
Sincerus pietatis et magister.
Hunc Northusa dedit: docentis ora
Est miratus et approbavit ipse,
Lutherus: dolet et gemit paterque
Albis, Sala paterque: flent ademptum
Omnes iudicii elegantioris
Et bonique viri, piique: caelo,
Ille colloquio Dei, receptus,
Et Christi fruitur beatus ore.
Hic tuba terbirilem sonitum rauco increpet aere,
Et fragor et clangor Martia busta iuvat:
Mauricius situs hic: rursum da buccina cantum,
Ingemina strepitus, classica pulsa sonent.
Illustres animas honor hic, et saxa virorum,
Arma quibus nomen grande dedere, decet.
Hic claros fatis divum Electoris honores
Saxonici, magno Caesare dante, tulit.
At fuerit quantus saevi certamine Martis,
Senserunt hostes Theutonis ora tui:
Senserunt Galli pugnacis lilia, vastans
Nec non Germanos miles Iberus agros:
Bosphorus huius adhuc, gelidaeque Propontidis ora
Nunc etiam nomen corde micante tremunt.
Nullus ad extremum felix bellator, et armis
Egregiis Mavors invidet ipse viris.
Ergo cadit pugnans, et qui iam vicerat hostes,
Sulpureo telo laesus ab hoste, perit.
I nunc magna para, et claros molire triumphos:
Obruit et fati vis inopina deos.
Ergo patris Dux, et patrui qui nomen habebas,
Maxima Saxonici fama decusque soli:
Ergo tibi quoque tam subito fatalia nentes
Fila deae fusos evoluere suos?
Non te maior erat quisquam pietate fideque,
Qua videt Arctoum Theutonis ora polum.
Gratia te Christi reddentem iura regebat,
Ereptas nemo vi sibi flevit opes.
Hostis eras fraudum, pietatis nomina falso
Quae praefert hostis relligionis eras.
Quod colit exploso Papa Germania Christum.
An'ne negare potest muneris esse tui?
In nos armasset cum magni Caesaris iram,
Cacus Auentini pestis acerba iugi:
Pro sacris pugnans, pro libertate, laboris
Heu tua quam virtus praemia dura tulit?
Victus es insidiis et captus tempore lustri,
Iussus et a patriis exul abesse locis.
Nemo tuo bonus est casu laetatus: et Albis
Te flerunt auctis Rhenus. et Ister aquis
At vero Christum quam forti mente professus,
Tum fueris constans in gravitate tua,
Solis ab occasu, solis memoratur ad ortum,
Omnibus et saeclis fama loquetur avus.
Ut medio rupes quae surgens horrida ponto,
Contemnitque notos, spernit et omne fretum:
Sic non raptus honos, non gratia blanda, minaeque,
Non vis te potuit una movere loco.
Hinc maior multo venit tibi gloria laudis,
Clarior exilio famaque facta tua est:
Quam sua victoris si sub iuga colla dedisset,
Ante triumphantis caesar iturus equos.
Illius ergo etiam virtus tua digna favore
Nescia mensque doli, simplicitasque fuit.
Restituit te sponte tuis, tibi factus amicus:
Hoc quantum decus est dux Friderice tibi?
Exceptus plausu populi, studiisque, maritae
Ipse tuae claudis lumina cara manu.
Nec mora, vix decimum cum sol emerserat orbem,
Eius ab interitu, tu quoque morte cadis.
Nunc pariter iunctis tumulis requiescitis ambo,
Illa tua ossa, tuis illius ipse teris:
Quaeque tibi eripuit fortunae iniuria, reddit
Foenore cum magno iam cumulat a Deus.
Bis luces natae octo novem mensesque Siberae
Compositae hic Mariae terra tegit cineres.
Complexu pendet mens felicissima Christi,
Dulcem haurit dulci illius et ore animam.
At nisi qui puer os non in tua regna Redemptor
Admittis,similes moribus aut pueris:
In tua nost: a,sinas quoque brachia colla venire,
Iungereque optatis basia basiolis.
Consultus sapiens viris, pietatis amator,
Nicius hic Paulus versus in ossa cubat.
Dresda solum natale viro, Schneberga penates
Lottarii et clarum nomine Chemnicium:
Ultima Torga fuit seder:requiescit in urna
Corpus, mens sacra cessit in astra via.
Henricus cubat hac, illa Fridericus in urna
Sub gemino parvi cespite Fusioli.
At campo mentes vivunt felice, beata
Quem vestit nitido lumine laetitia,
Oscula ubi Christus blandissima dividit, ora
Atque suorum implet nectare et ambrosia,
Felices raptis primo quis limine vitae
Contigit aeternas carpere delicias.
Tot modo non longo sublatis tempore doctis.
Tu quoque Sarceri funere Erasme iaces?
An Christi quod iam sordent oracula mundo,
Contemptumque sui vindicat ipse deus:
An'ne etiam puduit turbas spectare quod ultra,
Nunc inter, quorum sacra docere, viros?
Salve digne esset vita quae longior, aevo
In caelo aeterno sed mage digne senex:
Suditis iterum salve oris edite, dictus
Christi aulae qua mons nomine nomen habet.
Tenemus Hercinium, te flerunt Rhenus et Albis,
Et lacrimis auxit tristis Elister aquas.
Voce propagasti calamoque ubi verba salutis,
Nil tibi quaque fuit relligione prius.
Ossa quieta cubant secreta dulciter urna,
Mens sola Christi cessit in astra fide.
Haec lugens statuit natis monumenta Iohannes
Recardus, fatum quos tulit ante diem.
Bis luces septem, treis menses, quattuor annos
Nata, animam ponens reddidit Anna Deo.
Septem annos, unum mensemque diemque Ioannes:
Martinus lustro, mensibus addiderat
Et septem, luces bis denas, quatuor annis
Deme duos menses, octo decemque dies:
Et quod erit reliquum, fuerant Micaelis anni:
Hic sita contiguis corpora sunt tumulis.
In Christo mentes fraterno foedere iunctae,
Aeternae capiunt gaudia laetitiae.
Scripta per ora volant non tantum docta Micylli,
Aemula carminibus culte Tibulle tuis:
Sed quoque Graiorum Latias de divite gaza
Auxit opes labor, et sedula cura viri.
Exuvias tenet hic tumulus:mens laeta vagatur
Qua sacra Elysium concitat aura nemus:
Et vati Hutteno, Cordo, coniunctus et Hesso,
Quisquis et e nostris nobile nomen habet:
Voce canit docta laudes et carmina Christo,
Aspectu fruitur, colloquioque Dei.
In Christo terras felix qui deserit haeres
Sidereae cernit tecta beata domus.
Haec cum contigerit Fusi tibi, funera fletu
Maestior an ce aliquis qui tua faxit erit?
Coldicium genuit, rapuit te Lipsia: terrae
Ossa sinu, Christi mens cubat in gremio:
In quem morte obita, recipi quoque, sanguine, patris
Nos summi dignos, effice nate, tuo.
Volgangus hoc cubat sepulchro Fusius:
Qui cum novem docuisset annis literas
In urbe Lipsica, a senatu epistolis
Est publicis praefectus, ac quinquennio
Cum laude gessit officii magna sui
Munus, futurus maior, optimum virum
Nisi senis atra devorasset filia,
Cui falx manu tenetur: ad latus iacet
Cum quinque coniunx liberis, post quae tibi
Lodoice Iane nupserat, primo statim
Sed periit anno tabe, luctumque omnibus
Primum suis secuta liquit coniugem.
O' spes inanes, vitaque umbrae somnium.
Carolus Austriacae gentis lux maxima, Caesar
Quo longo maior tempore nemo fuit:
Contusos, forti religavit compede, bello
Liligerum Gallum, clavigerumque Papam.
Intulit arma Getis, acres domuitque Sicambros,
Discinctosque iugum ferre coegit Afros:
Ante triumphantis pavido Germania collo
Infelix isset quam prope serva rotas?
Quid fit? nemo armis potuit quem vincere, vicit
Cuncta domans atra mors truculenta manu.
Parvus est tumulus, capitque paruo
Sinu parvula parvuli Siberi
Abrahami ossula. praepotente surgent
At cum numinis excitat iussu
Olim corpora: reddet ille Christo
Occursura Deo reclusus, aevis,
Iam nec parvula, nec caduca, cunctis
In sacrae numerum aggreganda turbae.
Doctrinae, Aonidumque decus, tellure, petisti,
Indignus, celsi tecta Philippe poli:
Et verbo, quod lingua, animo, calamoque ferebas,
Laetaris vultu iam propiore, Patris:
Qua Deus, innumera circum se dante corona,
Maximus in sancta praesidet ipse schola.
Felix morte tua: nos infelice Melanchthon,
Ex quibus ereptus, conditione sumus:
Amplius audimus qui non sacra verba loquentem,
Unus dum iuvenes instruis, atque senes:
Ut fons, transit iter populi qui vertice montis
Decurrens, multis dividit unus aquas.
Te non Bretta modo Parnaside clarior Ascra,
Non qui Leucoreos dividit Albis agros:
Sed quicumque pius, qui doctus cumque parentem
Luget, et indignis fletibus ora rigat.
In postrema inter quos parte Siberus Adamus
Haec tibi pro dulci gratus amicitia.
Quem magis arguto raucus capit anser olore,
Gaudeat inflati versibus Antimachi.
Nobis Lotichii cordi limata Secundi,
Cultaque Germani carmina Callimachi.
Invida quantum aber at mors, accedentibus annis
Paucis, cum Clio talibus usa foret?
Lotichio non arte parem, ingenioque poetam
Theutonis ora tulit, Theutonis ora feret.
Exstincti maeret soceri dum fata Sabinus,
Parcarum fusis invidiamque facit:
Culpari Lachesis iura indignata sororum.
Credo, ait, Orpheas hic volet ire vias.
Et duro incisas adamante refringere leges,
Nec mora praecipiti turbine fila secat.
Ergo lugebas modo qui, lugeris et ipse,
A' tenebris vates obrute Cimmeriis.
Nec tibi Thespiades, nec equus tibi profuit ales,
Gloria Pierii culte Sabine chori.
Sparge rosis tumulum, flores superingere busto
Uranie, et querulis ora resolve modis.
Qui fuit ingenio, tua gloria, maximus, eheu
Stigelii lapis hic corpus inane tegit.
Non Venus aut vinum, non illita melle venena:
Solus in illius carmine Christus erat.
Hunc sunt mirati Rhenusque, Albisque, canenti
Cumque Istro rapidum Sala repressit iter:
Qui tumulum vatis praeter nunc lapsus amici,
Caeruleas liquidis fletibus auget aquas.
Scilicet una tulit, quod saecula nulla reponent,
O' Musis tristem, pestiferumque diem.
Paxmanum vitae raptum melioris in aevo
Henningum lugent tresque novemque deae:
Ad tumulumque viri plorant cultique bonique,
Quaeque gubernavit docta Lycaea scholae:
Hic ubi Lignicios Cassi de nomine dictus
Fecundis campos rivus inundat aquis.
Vive pius, Carus moriere hominique Deoque,
Famaque erit cineri non inimica tuo.
Oppressus fato vitae melioris in annis
Fusius Abramus hic violente iacet.
Ad cippum lugens astat Prudentia iuris,
Et secat indignas Calliopeia comas.
Arma silent inter, leges et carmina, leti:
Serius aut citius mors sua cuique venit.
Non doctus, doctis sed amicus Petzius urna
Nicoleos ista corpus inane iacet.
Qui gerit oeconomum dum lustri tempore, Grimae,
Quam fovet Augusti cura benigna, Scholae:
Longe Aganippaeas plus hospes iuvit, alumni
Quam multi, officii sedulitate sui.
Non ergo merito non lugent, marmora sacro
Inscribuntque viri carmine Moldiades.
Qui Musas quocumque modo coluere, colantur,
Et virtutis eos fama loquatur amans.
Fernandus frater moriens quae Carolus ipsi
Dat Nato regni sceptra tenenda suo,
Et tristi ad fratres consumptus tabe recedit
Austriacus quorum sanguine surgit honos.
Maxime, dii faciant, nomen virtute parentis,
Et proavi cumules Aemiliane tui:
Quo Felix sit te Germania Caesare, legum
Iuraque sub Christi maximus orbis eat.
Scio (tuis me territas quid anguibus,
Et dente Letum lurido)
Scio meus quod liberator aethere
Vivit: die novissimo
Telluris excitabit is me puluere:
Mea Deum datus cute
Orcum videbo, laetus isto lumine
Haerebo vultu Numinis,
Oculis meis, et non alius intuens
Nostrae salutis vindicem.
FINIS.
[Gap desc: Errata list]
necesse est: et tuis aerumnis prolixe da mus veniam, quem tenuere operas, officiumque tuum. Sed quod in nobis tamen est, faciamus quae possumus: si, quae volumus, non licet. Notavi autem quae emendatione potissimum indigent in nostris Poematibus: ut si quis scripta Siberi captus amore leget, corrigere illa de indicatione nostra possit. Ea exprimes cum, misso ad te anno superiore, Indice: et libellum hunc Epigrammatum supperadditorum praepones, ut libris carminum nostrorum reliquis addi possit. Quibus quidem si quando, divina nobis benignitate usuram lucis huius diuturniorem clementer largiente, quae in manibus nunc habemus, SIONIA adiecero: non deerunt adolescentulis nostris (iis enim haec elaborantur omnia) si qui pietatis pari ter, Musarumque studiis ducuntur, unde et mentem simul in struere, et linguam perpolire possint. Utinam vero qualicumque exemplo nostro multi,
ad vires, quibus pollent, naturae maio res, et eruditionem, qua instructi sunt, abundantiorem, in sacris argumentis experiendas, et numerosae orationis facultatem tersam elegantemque in res canendas divinas conferendam excitentur: ausim profecto polliceri, fore brevi, ute Scholis, literarumque gymnasiis, nugacibus quibusdam, futilibus, et scelerum suorum flagitiorumque cantatoribus exterminatis, et gelidos Aquilonis ad ortus relegatis, Musem Dei tantum laudes, et CHRISTI Domini ac vindicis nostri, in mortalium genus universum, beneficia, ad numeros, vo ces, modosque suos canerent. Verum enimvero, ut res loquitur ipsa, maximae parti nostrorum hominum, nec Dei gloria, nec sua liberorumque suorum salus curae est. et postquam haec opinio animos nom paucorum implevit, Poetas esse, qui versum didicerunt concludere: nunc passim plurimi, toto quidem sibiipsi plaudentes pectore, sed indocti tamen,
incultique gauden in triviis Stridenti miserum stipulae disperdere carmen. Alii, qui et industria valent, et ab arte doctrinaque non destituuntur, cum a paucissimis discessero, aut cantillant Veneres suas, et Basia, et verum reprimam me: pudet enim verbum turpe ponere iis de rebus, quas pictas quasi ob oculos legentium statuere nebulones quosdam nequaquam piget: aut, ut praeclare cadat, vim in genii in adulationibus consumunt: dum Megubocchos suos, et Sampsiceramos, neque non raro spongis, et nescio quas quisquilias, versibus suis celebrant: idque religione tanta, ut priusquam committant, ut litera aliqua in ipsorum scriptis emineat, unde Christianos eos esse quis suspicari possit, praeoptent et perhibe ri ubique, et Epicuri de grege porci manere semper. Sed nunc nom erat his lo cus. Visum est autem mihi Oporine, te potissimum affari hoc libellulo, ut monumentum aliquod amiciciae nostrae
ad posteritatem, si modo futura est ali qua, in scriptis meis exstet. Id te in partem bonam accepturum minime dubito: et ut accipias, etiam te atque etiam rogo. Bene et feliciter vale optime, et de re literaria optime merite Oporine.
E ludo illustri Grima, Idibus Decembris, Anno M. D. LXV.
Musarum studiis, et sepia, Oporine, et aere
Doctorum praestans cudere scripta virum:
Hunc quoque Carminibus librum coniunge Siberi:
Quem nostri certum pignus amoris habe.
Carminibus gaudes? donamus carmina, munus
Pieridum maius munere nemo dabit.
Mancipium satanae, foenum, caro, terra, cinisque,
Et bulla, et umbrae somnium:
Peccati servus, scelus undique et undique, mendax,
Hostis Dei, irae filius:
Ad bona, terribili pressus caligine, ineptus,
Et inanitas, et vanitas:
Haec, et quae possunt comprendi, talia, verbo
Vis dicere uno? Dic. Homo.
Cum Credo, ais, remissionem criminum:
Si non fatere, corpore
Contaminatum, corde esse, et quantus es,
Quantusque, et irae filium:
Sine mente fictos da sonos, ut Caesaris
Coruus salutator. Deo
Simulata non placent: ut ergo sis, stude,
Vere, videri quod cupis:
Non impia patrando, sed omni tempore
Partrare Fibris intimis
Dolendo te praecordiorum: sic fide
Divinitus data tibi,
Remissionem consequere criminum,
Ob sanguinem nati sui,
Quo dives ignoscentia absorbet Patris
Numerosiora littorum
Peccata arena: perage te modo tu reum,
Favore iustus eris Dei.
Numen homoque Dei fili, Hebraeaeque puellae,
Quam sum Christe miser, pauper, egenus, inops?
Est patrio soli tibi munere dives, et uni,
Qua nihil est linguae gratia amabilius.
Hanc audire precor da opulente redemptor egentem,
Tum diti ava non sorte beatus ero?
Scilicet ad nihilum peccati, mortis, Auerni,
Et satanae recident visque furorque mihi:
Invitisque malis sistar, qua cuncta perennis
Purpureo vestit lumine laetitia:
Et cum Patre hominem numen, flatuque sacrato,
Sanguine te celebrat turba redempta tuo.
Ecclesiae qui Doctor es, pio senum
Praefectus officio manu, nihil nisi
CHRISTUM scias IESUM, cruci qui fixus est
Numen Deusque: contionibus tuis
Hunc laudibus fer, hunc celebra, quo nihil
Nec sanctius, nec iustius quidquam polo.
Iniustus inferas loco nulli pedem:
Dispesce, par ut est, Dei verbum secans,
Et vetera profer cum recentibus sacros
E' promptuariis, ferique malleo
Saxeta legis cordium: pacem, erige,
Solare nuntians, premit quos numinis
Furor: proteruientium retundere
Argutiarum qui plagas texunt, potens
Fraudes, tenax loqui, probati qui, modis:
Depone numquam de manu volumina
Divina, lectione suscitans datam
Dotem pia: precibus opem caeli tibi,
Tuisque posce: serva intentus et lupum
Illum implicatis mille conceptum dolis:
Alacriter pedo Dei gregem rege,
Animique Sponte, non coacte, non lucri
Causa: parens ut liberos fovet suos,
Nutrixque alumnos, creditos curae tuae
Caros habe magis oculis: non proeliis
Verborum inanibus, prophanis naeniis,
Non fabulis anilibus, non somniis
Intentus, aut sermonis excellentiae,
Sapientiae verbisque persuasoriis
Rationis humanae: magis sed Spiritus
Monstrationi: quae tui non muneris,
Negotiis non implices te: non Planus,
Emancipatus impiis sententiis:
Non mollicella sis amictus penula,
Non factiosus, caupo non verbi improbus,
Arundinaceus, dolosus, invidus,
Factu tumens, calumniator, hypocrita:
Exemplum ovilis esto, dictis, moribus,
Fide, Pudore, caritate: coniugis
Vir unius, frugi, modestus, temperans,
Et hospitalis: non merobibus, impotens
Iurgator, iracundus, audax, sordidus,
Opibus et inhians: sed bonus, sanctus, pius,
Et comis, et facilis, benignus propriam
Domum administrans rite, habens tibi bene
Oboedientes educatos liberos.
Quod si inter ista pauper et inops cogeris
Manere: si te Mundus odit, omnibus
Miserumque habent Busiridae truces modis:
Iam lora tortor, eqvuleos et expedit,
Fidiculas, rhamnos, pices, novaculas,
Metalla, saxa, laminas, scrobes, canes,
Calcarias, aquas, pyras, sartagines,
Uncos, cruces, contos, videt non? tu tamen
Ne cedito malis, sed ito ardentior
Contra, bonum certaque certamen, tibi
Gratare et ipse: sic viri quondam sacri
Vates, Apostoli, Deique Filius
Acceptus est: non irritus labor tuus
Peribit: olim sole fulgentem magis
At quale te polo manet stipendium?
Lugebas unam qui nuper Oporine, sato,
Nunc gemis uxores, sic statuente, duas.
Heu nihil in vita certi: sed desine luctus,
Nonne Dei in dextra nostraque, nosque sumus?
Quae dedit, ipse aufert: sed non, sua munera, CHRISTUM:
Hic tibi dum maneat, cetera cede Deo.
Non opera faciunt Christianum, sed Fides.
Corvi invocat pullus Deum:
Asinus laborem, ferre cogitur canis
Famem, potestque: milites
Plus, quam Heliae qui mentiuntur posteros.
Patiuntur: at quis non Cato,
Quis non Aristides cluet virtutibus?
Sed non Dei sunt filii
Nec hi, nec illi. Ars sola nos caelo beat,
Quae Christianorum est, Fides.
Quae bona, cuncta Dei munus: qui causa bonorum,
Ut sunt Antithei, quae mala cuncta, mali.
Hic sese pariter, nos et corrupit, amore
Inficiens misere seque, hominesque sui.
Inde omnes, quos luce polo sol conspicit aurea,
Impia turba sumus, perdita turba sumus:
Nec nisi divino nobis contingit amore
Ob natum summi, vita, salusque, Dei.
Qui vero? Verbo, motus latusque sacrati:
Qui recreat mentes, cordaque dura novat.
Haec parmam obiciunt te irato CHRISTE parenti,
Munere selibrant et super astra tuo,
Nil homo, nil prorsus pote: solus causa salutis,
Quem capit una Deus, Christus, homoque, fides.
Fave canenti, vera si cano Rhamne,
Et Christianum iudica.
Sin falsa, non sum con scius mihi quorum:
Id vatis esse exsistima.
Phlegraei quondam superis detrudere regnis
Mentitum fratres ut voluere Iovem:
Deturbare Patris soboles sic posthuma CHRISTUM
Illorum tentant conscelerata throno.
Sed licet Oromedon, cum Porphyrione, Mimasque,
Agrius et, montes montibus accumulent:
Picoloos saxis, Clitius petat aethera pinu,
Enceladus scopulis, ilicibusque Thoon:
Est homo, nume erat qui CHRISTUS, numen eritque
Non vis ulla hominem separat atque Deum.
Omniaque in patriae solio virtutis in aevum
Numen homoque regit, numen homoque replet.
Trahit Deus, sua sed ipse gratia,
Quos velle fecit: improbus
Et nil quidem vincit labor non, aethere
Fluunt tamen bona omnia.
A' patre cuncta dona nam lucis: quid et,
Acceperis quod non, habes?
Vox sine re, titulus strato sine, nomen et ipsa
Inanitate inanius,
Esse aliquid pugnas: tibi militat unda, solumque.
Caroque, sanguis, et cinis.
Non fueras omnino nihil: nunc iura reposcis
Sero nimis deperdita.
Ergo quod es, sis nil, maneas nil omnibus aevis,
Nugamen o vanissimum.
Quae fidit CHRISTI, non est temeraria, verbis
Vis: ortus non est credulitate furor.
Nam Deus, haud mendax, quod vult sibi credier: uri
Aut nos aeternis, qua palus atra, rogis:
Pectora caelesti virtute agitata calescunt,
Impetus aethereis sedibus iste venit.
Illa magis rabies dici temeraria debet,
Illa parem quae se deputat esse Deo:
Nec meritis bone CHRISTE tuis, nec sanguine egere,
Quo nobis sola est vita futur, afide.
Iustitia mendax spoliavit principe serpens
Nostrum patrem, quo ducimus cuncti genus:
Ille sua nudum sese cum coniuge cernens,
Involuitur ficulneis heu frondibus.
Sed non ante potest consistere vindicis ora:
Vultum Dei peccator irati nequit
Ferre: neci quod non tamen est homo conditus, illis
Salvos Deus fieri, unde, quos vult, est salus?
A' CHRISTO: ceu sponsus amat quam vestit amictu
Sponsam, operit ante qui patris vultum sui,
Qui se cumque illi sincero pectore dedunt:
Beatus est, qui CHRISTO veste indutus est.
Officio fungi, tua munia et omnia recte
Obire te dicis quidem: quid at omnibus
Davidides, alter quo non sapientior, inquit?
Non propria te, sed vox alius praedicet.
Dule talenta tibi decies Rex mille Ponere
Donarat, omne debitum:
An non par fuerat te inducere nomina parva,
Ius acrius nec persequi,
In quod conservum tibi erat? Compingeris ergo
In carceris merito specum,
Omnia torquendus dissoluas donec ad assem.
In se Dei clementiam
Expertus quicumque in fratrem est durus et asper,
Non dignus est clementia.
Impure spumas Choere quid, fidem solam
Non facere iustos, et Deo suum gratos
Ob filium, innocens, reusque nullius
Qui criminis crucem actus in, scelus, foedam,
Ut maximum, nocentibus Patri factus
Pro victima est hominibus? Impiam tandem
Compesce linguam, os comprime. Est salus nostra,
Fuitque, eritque Numen atque Homo solus
CHRISTUS: fremant licet, furantque, coniunctis
Sese incitentque viribus Ducum, Regum
In dogma turba bustuariorum istud,
Vel barbarus qua Volga, vel fluit Nilus,
Ganges, Tagusue: fulminetque Romanus
Plumbo impio, bullisque Cacus, et rasa
Gens universa insaniat: Polo mundus
Totus Beelzebule cum suo terras
Et misceat, diras et advocet, cunctas
Quae Tartaro et pestes latent: tamen SOLA,
SOLA, actionibus vel optimis iustos
Fecit, facit, facietque sine, FIDES: Orci
Delere doctrinam hanc nec unquam erit portis:
Mundus peribit cum suo deo: Verbum,
Fidesque cunctis saeculis manent CHRISTI.
Sit novus iste novo felix eum Caesare nobis
Annus, et o populum CHRISTE tuere tuum.
Errorum, pestes animi, contagia, morbi
Corporis, arma procul sint, et iniqua fames.
Qui mundum stabili ratione modoque gubernas
CHRISTE, dies, menses, temporaque ipsa regis:
Has nobis laetas lani faustasque Calendas
Esse velis, felix totus et annus eat.
Bella, famemque, luemque, et tristia multa minantur,
Quae fulgent celso sidera clara polo:
At per quo genitus rerumque hominumque parentem,
Per quae pro nobis vulnera quina geris:
Merge sub aequoribus, quod triste est cumque timendum
Et nobis placido numine dexter ades.
Publica res felix, Ecclesia salva, Scholaeque
Sint, fructus pecudes terraque laeta ferant.
Sic tua devoto dicemus numina versu,
Dicemus laudes sic sine fine tuas.
Audetis o tentare quid Dei numen,
Favoris et fidem illius:
Legis iugo gravi premendo cervices
Credentium: quod nec Patres
Potuere, nos nec ferre possumus cuncti.
Quin intima clementia,
Et gratia nos Hominis et Dei CHRISTI
Confidimus salvos fore:
Sunt saeculis ut omnibus patres vita
Nostri potiti caelitum.
Est ubicumque Fides, quae viva, ibi floret honestas,
Et culto officii stat seges alta solo:
Quae? Virtus: quae, sponte velut se CHRISTUS in omnes
Diffundit, nulla lege coacta, homines.
Spiritus ipse Dei fidei est effector: in illum
Ius nulli est, illum cogere nemo valet.
Nec tam vita fidem fieri pote foeda sequatur,
Quam fructus arbor, quae mala, ferre bonos.
Sit sanctus, bonus, integer, modestus,
Servare et pueros pie, et pudice
Vivendique magister et loquendi.
Nil spectet, nisi gloriam tuentis
Orbem CHRISTI hominis Deique: curet
Nil gregem nisi, quem paterno amore
Diligat, tenerum: pati recuset
Laboris nihil, et molestiarum,
Maior motibus, impotentiore
Qui mentes agitant furore: maior
Argentique siti, helluatione,
Rixis, invidia, oblocutione:
Instet et sibi, parvulaeque turbae,
Totus in studiis, Deique verbo,
Sive aurora diem reducit almum,
Seu nitet vaga Noctiluca caelo.
Sit docere peritus, applicare
Ad captum facilisque, candidusque
Se discentium: et excitare dexter,
Qui calcaribus indigent, tenere et
Quam metu, mage contumaciores,
Liberoque pudore, deque honesto,
Et CHRISTO Domino, angeloque crebris,
Custode, omnia contuente, dictis.
Quid vultum referam gravem, severum,
Nec tristem tamen, atque torvitate
Horrendum? rigidum erudi Getarum
Natos Barbare, belluas in acres
Desaevi truculente. Sit meus, politus
Litterisque, viamque seregendi
Et suos sciat. Hinc tenella turba
Fiet, ut mage, quam suos ocellos
Talem amet, veneretur, aemuletur,
Officii faciat suique munus,
Tumultuque sine, Orbilique flagris.
Ut numquam erumpit non fontis vena liquores,
Quae viva, officii sic decus omne, Fides.
Ut, bona quae, numquam pomum non educat arbos:
Sic operum fructus, quae sine fraude, Fides.
Non sine luce sua est sol, non sine prole parentes:
Et sine virtutum laude sit ipsa Fides?
Iustitia maior est, queat quam viribus
Homini suis contingere:
Salus perit operibus, paratur unica,
CHRISTUM praehendit quae, FIDE.
Non sum iustus ego, non sum sine crimine CHRISTE:
Sed scelus, et vitium corpore, corde, animo.
Tu bonus, ignarus peccati, sanctus, et insons
Fis homo, me faceres ut Deus ipse deum.
Laus tibi: nulla salus, meritis sperare salutem:
Omnia tu, veri vis, via, vita, tuis.
Haec, quis docet me, qui queant consistere:
Auctor salutis est FIDES:
Et, Salvus ut fias potitus caelitum
Vita, est opus virtutibus.
Nam nititur Fides Dei si Gratia,
Cui nil rei cum Debito:
An lite non pugnantia, infestissima
Se mutua evertunt manu?
Leonem praestat foedum, dirumque latronem
Esse, litum quam oleo Missopecunificem.
Latro anima corpus spoliat, sed leno pudore:
Umbro hominem membris exuit, atque anima.
Dumque cruci CHRISTUM figit fulgentibus aris:
Quam leno monstri plus facit, atque latro.
Amans maximus omnium salutis,
Optimusque Deus, suo nec ipsi
Filio proprio, unico, innocenti
Pepercit: Sed eum crucis subire
Dirum supplicium, horridum, cruentum,
Pro nobis voluit: voracis Orci
Erepti e tenebris, cruore loti
Ut sacro illius, aevum in omne caelo,
Aeternisque bonis, Deique vultu
Fruamur. sonat usque quod et usque
Ad aures hominum, per ora Vatum,
Et Pauli, et reliquorum Apostolorum:
Lege fracto animo quod, applicato
Et qui pressius hauserit, potente
Sancti munere Spiritus, renatus,
Et quam longe alius prius, perennis
Dei filius, et Deo cohaeres
Sati, fit bonus, integer, beatus,
Quae nec visa oculo, nec aure cuiquam
Hausta, mente animive cogitata,
Tandem compos et omnium bonorum.
Arge tuo cum sis in munere inersque, pigerque,
Cur sit rogas nomen tibi Philaetii?
Pigra manum, prompta est sed semper inertia linguam,
Cessare dolet aliosque agens segnis nihil.
Unica scire salus CHRISTUM: sunt cetera fraudes,
Scordie, sunt nugae, stercora, quisquiliae,
Nil refert igitur, vivam male, seu bene? Multum.
Nam male si vives, poena parata tibi est.
Non causa gestat gladium sine Praetor: at ergo
Ut caeli pateant atria celsa mihi,
Cum virtute colam vitam. male colligis: imo
Quam potes, haud deerunt praemia, vive pius.
At caelo ut degas post ultima fata beatus,
Quae tua sit, virtus non dabit ulla tibi.
Unius hoc CHRISTI munus. Cum feceris ergo
Omnia, quae iussu sunt facienda Dei:
Quamquam ea nemo facit: Sum servus inutilis, inque,
Quidquid habes CHRISTI proice et ante pedes.
Numen Homoque via est, vis veri, vitaque, CHRISTUS:
Manat ab hoc solo, non aliunde, salus.
Agendo iustus iusta fit, Cato: iusti
At Christiani Filio
Iustissimo credendo maximi CHRISTO
Dei, cruore innoxio,
Tristissimaque morte qui patri factus
Oboediens, quod nos erat
Par facere, praestitit, inclitum sui pignus
Amoris et dat Spiritum.
Hic pectora novat dura solus, et motus
Bonos, et ipsum Credere
Et donat, auget verbo, et assiduus omni
Conservat usque tempore:
Et ipse quod nihil nisi Vigor totus,
Cessare non sinit suos.
Impendat hinc se Christianus ut cunctis
Fit, CHRISTUS ut sese omnibus.
Lege fideque simul, quod pugnas, iustus es: olim
Unus ut Agarides, Saraidesque fuit.
Aut carnis, Verbi aut sis tantum filius: iste
Aede manet patria, pellitur ille foras.
Qui student fera saecla beluarum
Cicurare, via id modoque tentant
Quo'nam? Dexteritate, qua magistro
Absque, saepius et cruentus ursus
Dat damnumque leo malumque saevus:
Quid nos par facere o quid est laborum
Consortes, pueros docere mecum
Quorum curaque, opusque? Non minore
Certe dexteritate obire munus
Officii. Plato namque noster ille,
Ille maximus omnium Sophorum,
An non? quae puero ferat magistrum
Minus bellua nulla vivit usquam.
Ante Fidem quid'nam Virtus? est crimen, et error:
Post fructus, vivam qui probat esse Fidem.
Nil humana valent: das vitam CHRISTE beatam,
Cuius et Virtus munus, et ipsa Fides.
Facit nihil, sed Conscientia iudicat:
Ergo quid illa, nisi Fides,
Si Christiana est? improbat quidquid potest,
Habetque, iudicans ream
Se mortis esse: Per te, aitque, maximi,
Et optimi Fili Dei
Salus mihi: quem spectat unum, proximi,
Illumque propter, commoda.
Nil bene cum facias, defungeris omnibus apte,
Te causam agente propriam:
Nil bene cum dicas, loqueris tamen omnia recte,
Te teste veracissimo:
Nil bene cum noris, nostis tamen omnia vere,
Sanctissimo te iudice:
Ipse tibi orator, iudex, et testis es: ad te
Viciniae quid murmura?
Deus Homo CHRISTUS hoc ubi fit tempore,
Interroges stultum caput
Si Philosophum, quid reddat aliud? quam loco
Aliquo poli augustissimo,
Nec unde possit, nec velit revellier:
Vel cum Platone disputans,
Libros Numae vel rituales pellegens.
Non ratio, dextra quid Dei
Sit, caeca novit. SOLA cum Paulo FIDES,
Apostolorum principe,
Ascendit, inquit, CHRISTUS ultra omnes polos,
Ut solus impleat omnia.
Inanis tibi somniator umbras
Fallacis fidei, silente fingis
Nocte ceu Pithii talenta, vestes
Aut bis Sidonio colore tinctas,
Mollis aut Anacyndaraxis illas
Nati delicias beatiores,
Quas mundus putat, et videris esse
Princeps Christiadae tibi cohortis,
Et sedere sinu tuentis orbem
Regis: in plateis, et angiportis
In circis, et in omnibus tabernis
Dum CHRISTUMque Dei, Deique verbum
Plenis faucibus intonas: ab omni
Cum tantum pietate sis remotus,
Quantum Gange, mari Indico ve, Rhenus,
Nec fratres facias pili, inquinatus
Infandis vitiis. relinque tandem
Lecti inania visa somniator,
Nugasque esse tuam fidem videbis.
Res est viva Fides, et actuosa.
Audimus verbum: motum sentimus: at ipsum
Nescimus, fiat qua ratione, modum:
Et tamen in Cena praesentem credimus esse
Auctorem vitae CHRISTUM hominem, atque Deum.
Cur ita? quod dixit, qui nescit fallere, CORPUS
HOC NOSTRUM, Hic SANGUIS. Non tibi: credo Deo.
Dissolvi cupio, esse cumque CHRISTO:
Mors lucrum mihi, vita praepotentis
Est patris soboles homo, Deusque,
Solus, tempus eritque in omne CHRISTUS.
Qui Musas, vates, numeros, et carmina nescit,
Carpere nostra audet Carmina Spermologus.
Ille rogas quis sit? Non dicam: nomen habere
Non dignus nostro est carmine Spermologus.
Ne quando vacuo tibi libido
Apparere Dei sit ante vultum:
Munus sed quoties adibis, aethra
Cui paret, Dominum, memento ferre
Aptum, conveniensque sed quod illud,
Quod? num gemmea vasa, num metalla,
Num vestes Tyrio colore tinctae,
Num vis corporis, et comae repexae,
Num virtus, decus actionis illud
Et quo Lucifer haud magis venustus?
Est virtus, decus actionis illud
Et quo Lucifer haud magis venustus,
Est vis corporis, et comae repexae,
Sunt vester Tyrio [(reading uncertain: page blotted)] colore tinctae
Magnum, gemmea vasaque, et metalla.
At nil cuncta DEUS moratur ista,
Quo nil ditius est, beatiusquo.
Quid feres igitur, quid o beato,
Et diti Domino Deoque, quid'nam?
Nam ferri sibi vult tamen beatus,
Divesque ille aliquid: quid ergo? CHRISTUM:
CHRISTUM, charius est nihil supremo
Quo, nil dulcius et Patri. feres qua
Hunc sed qua ratione? num Baalis
Qua Baccho, Cerere et, facit sacerdos?
Phy nefasque, scelusque abominandum.
Offerri nisi non potest perenni
CHRISTUS supplice quam fide Parenti.
Si bone divideres fasces, et CHRISTE metalla,
Et sceptra, et culti iugera lata soli:
Quam studio reges, patres te, cerdo, colonus
Ardenti colerent, quam reverente fide?
Nunc aeterna tenes tantum ipse, aeternaque donas:
Non mundo, nisi sunt quae peritura, placent.
Ergo habeant Reges sibi regna, sibi arva coloni,
Et patres fasces, cerdoque divitias:
Tu sceptrum, fasces, et campi, aurique talenta
Tu sis CHRISTE mihi: cetera curo nihil.
Sis, esse quod cupis videri: sic eris
Et ipse non prorsus nihil.
Virtus, graves mores, et eruditio,
Prudentia, atque comitas,
Auctoritatem, quod videmus, afferunt:
Non ira, non amor sui,
Morositas, inscitia, importunitas:
Multo minus pecunia.
Schonfeldium Camenae
Frigus tori dolebant
Lugere: nunc eaedem
Schonfeldio facesque,
Ignesque gratulantur
Mariti amoris et non
Gnidi deam, Paphique:
Sed, sanciit iugalis
Qui sacra iura lecti,
Rerum patrem precantur,
Ut totus est amorque
Qui, charitatisque totus,
Sic vinciat mariti
Novi, novae maritae,
Mentesque, corporumque
Artus potente vinclo:
Ut unum idemque nolint,
Velintque: ita implicati,
Ulmo velut corymbi,
Suo crocoque smilax.
Bufo impure, sceleste bufo, foedis
Bufo foedior omnibus cloacis:
Ten' qui prostituis sacras Camenas,
Dum foedam Imbriam, Amaracumque, fari
Et quaelingua nequit pudica cantas,
Ten' Italia praedicat poetam?
Ten' fides probat Orthodoxa vatem?
O saeclum sceleratum, et exsecrandum.
Ut flos purpureas, ventus quem laesit, et imber,
Demittit moriens mane recente comas:
Post lustri, Augusto, geminati tempora, cretus
Principe, Alexander sic perit ante diem:
Deliciae matris, patris spes, summa futurus,
Fataque si sinerent, gloria Saxoniae,
Scilicet et Regum turres, inopumque tabernas
Mors aequo pulsat pallida ubique pede:
Et plebs, et Princeps, omnes puerique senesque,
Serius aut citius puluis et umbra sumus.
Hunc Pietas tumulum servat coniuncta Camenis,
Et gemit excessu dux Friderice tuo.
Heredi hanc Genitor post fata suprema reliquit:
Eximium sequitur stirps generosa patrem.
Hanc coluisse tibi studii indefessa cupido,
Atque uni CHRISTO vivere cura fuit:
Exutus, cum quo vitam caelestibus, artus,
Laetitiis dempto fine beatus, agis.
Nec tibi malueris latissima regna, nec aurum:
Regnum, aurum CHRISTUS numen homoque suis.
FINIS.