Poemata sacra. Pars Prima.Machine-readable textSiber, AdamSiber, AdamXML version, markup prototype, December 1999Ruediger NiehlmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/siber3siberpoemata1.htmls001.htmlsiberpoemata1.xmlsiber3/jpghtmlBasel: Oporinus, 1565.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
October 2004Isabelle Steinke (corrections), Ruediger Niehl (tagging)markup
New TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
Adami Siberi cantici canticorum Solomonis, seu, Epithalamii sacri, ad Valerium Cracovium; illustriss. Principi Sax. Augusto Electori, etc. a Secretis: Liber I.
Summum Pieri quae canis parentem,Amnis de gemino fluentis ortuUnda dum lavis aureos capillos:Summo Pieri quae places parenti,Aurasque in superas levata cycnis.Sanctis cum geniis agis choreas:Sis o Pieri, sis tuo benignaVati, sis facilis: lubet referreIntactis calamis, minutilisque,Regis basia versibus, secundo,Immensum aetherei patris favore,Quo maior sapientia per orbemNec fuit, nec erit futurus unquam.Ergo iam Veneres canam, salesque,Canam delicias, iocos, cachinnos?Vero: delicias, iocos, cachinnosSed pios, Venerem sacram, pudicosSales: qui regit et gubernat unus,Mens castissima, cuncta, quos amatque,Exercetque facitque rex Olympi.Huc huc Hendecasyllabi, salaceOroque passere, qui, dat appetentiQuae primum digitum, movet puellaeSe nusquam a gremio, mo do huc, modo illucSed circumsilit usque pipilatque:Puram, candidulamque, simplicemqueMecum dicite, quam in sinu tenere,Qui cum ludere, et assolet iocari,Cunctorum Deus et pater, columbam.Nec tu non ades, hunc cui leporumDo librum pater omnium Valeri:Dum pia cithara, modis pudicis,Castas tempero basiationes:Fac lingua faveas: fluunt benignaeVena, numine concitans sacratoVatum pectora, quae Dei rogatusSanctus carmina Spiritus ministrat.
Canticum I.
Sulamitha.
Da dulcissime, vocibus precaturTe blandis tua Sulamitha, sponse,Da mi basiolum: tuus suaviVitis dulcior est amor liquore:Olivi Syrii fragrantioraGuttis nomina: diligunt puellaeHinc te lacteolae, tuique nymphaeAmant balsama nominis tenellae.Me me post trahe te, sequar citatis,Manum, passibus, est nihil, trahentis,Qua potens magis, et magis benignum.Me ducis meus in tui recessusDivinos thalami, meive cordisSacra incendia mitigas: quid o, quidMe felicius est, beatiusue?Quam fovet gremio, omnium bonorumVoluptas, meus ille sponsus, illeCuius ambrosiaeque nectarisqueAmor dulcior est, liquore dulci,Seu quid dulcius est, suaviusue.Quamvis fuscula sum, nigella quamvisPuellae Solymae: tamen venustaeTam sum, Caedariana quam venustaSunt tentoria, quam venusta tectisSunt vela et Solomoniis tapetes.Quod sum fuscula, quid puellularumMe turba aspicitis? nigrum coloremTraxerunt mea, sole sub calente,Ora: tempore quo meae parentisA' me mente alieniore nati,Custodem posuere vinearum:Quae vindemiolas inepta nostrasServarem incolumes, et integellas.At tu dic mihi dic ocelle, cuiusMagisque et magis ardet in medullisIntimis amor, in dies et horas,Quas agas niveas oves per agros,Quo vitare caniculae recessuAestus, qua soleas meridiariUmbra: nam vaga et huc et huc et illucNon satis memor a tuis amicis,Quare virginei ferar pudoris?
Solomon.
Si, pulcherrima, quot fuere, quot sunt;Et posthac quot erunt puellularum,Ignoras ubi sum tuus: bidentumPer vestigia abi, greges hibiscoEt com pelle tuos, amica, iuxtaCasas, quas ovium tenent magistri.Lux, desiderium, mei lepores,Mel meum, mea vita, corculumque,Quadrigas equitatui potentisInter comparo te meo Pharonis.Ut fila aurea, et aurei capilliTe decent: genulae venustioreUt tibi lepidae decore, collumUt teres tibi gemmulis refulget?Quibus si fabricata noster addetAmor munera nobili metallo,Lunulasque, cathenulasque: quantumAccedet decorisque, gratiaeque?
Sulamitha.
Dum Rex lacteolo suae refususIn sponsae gremio quiescit, aurasOdorum mea nardus afflat: ipseInter purpureas latens papillas,Instar fasciculique myrrhae amicusEst uvae Caphuraeque, quam recessuIn racemifero Engada extulerunt.
Solomon.
Te pulchram mea lux, et elegantem,Te te partem animae meae decoram:Cuius lumina simplicis nitoreCertant blandulo ocellulis columbae.
Sulamitha.
Te pulchrum unanimae tuae voluptasAmicae, mea suavitas, meum cor:Vernat lectulus ipse noster, altaCedro sunt fabricata tigna, odoraDomusque sunt laqueata tecta pneu.
Canticum II.
Sulamitha.
Flos Saronius ipsa, liliumqueSum, quod frigidula fovetur aura,Firmatur tepidi calore solis,Imbre vallibus educatur imis.
Solomon.
Horrentes rosa pulchra qualis interSpinas floridulo nitet decore:Bellas lux mea fulget inter omnes,Quas habet Solyme superba, nymphas.
Sulamitha.
Qualis fetibus aucta malus interEst fragrantibus arbores agrestes:Talis, sunt quot, erunt, fuere, nosterInter est iuvenes amicus: umbraeCuius tegmine conquiesco, cuiusFructu dulcius est nihil palato.Plenam vitigeno liquore ducitIn cellam, tegit et sinu receptamVelis purpureis amoris: o me,Cui flammae interiorem edunt medullam,Puellae recreate me rosarumAura, languidulaeque fessulaequeMi substernite mala, quam sinistraSubiecta tenet, et fovet beataDextera meus ille sponsus, illeQuo nil pulchrius, elegantiusve.
Solomon.
Ah ne, per capreas, agrestiumquePuellae Solymae gregem hinnulorumObtestor, dominae meae quietemNe turbate: quoad relinquat ipsamSomnus, corpore defluatque fesso.
Sulamitha.
Num vox, num pepulit meas amiciAures dulcis, amabilis, suavis?Qui caprae similis ferae per altaExsultim iuga montium, aut fugaciPer densum nemus hinnulo, cupitamAd sponsam pede cursitat volante.Quin adest meus, en adest amicus.Qua rimas paries et egit astans,Cancellos per ocellulis fenestraeIn me dulciculis tuetur, oreEt blando canit: audiam canentem.
Solomon.
Surge o lux mea, vita, corculumque,Huc formosa ades, huc amica nostra:Diffugere nives, remotus imber:Auris egelidos refert teporesIucundis Zephyrus: nitescit arbos,Nitescit rosa ramulo comante:Et campus viret, et canunt volucresArgutae, aerea gemitque turturUlmo: caerula grossulos et editFicus, falcibus et resecta vitisGemmas palmite lacrimante trudit.Eia lux mea surge, corculumque,Huc formosa ades, huc amica nostratHuc columbula, saxeas cavernasQuae colis, latebrasque cochlearum:Fac me vulticulum tuum videre:Voculae veniant meas ad auresSponsae verbula: vocula est suavis,Est et vulticulus tibi venustus.Vulpes turba minuta vinearumVastant delicias: adeste serui,Vuae perniciem minutioresEt vulpes capite: ut suos racemosDistinguat vario colore, floresFundit vinea quae verax amantum.
Sulamitha.
Cui sum carior omnibus medullis,Amicus meus est meus, miequeSum, quem plus amo, quam meos ocellos,Amici, violisque liliisquePascentis: rapidos movet caloresNunc sol, et querulis fremunt cicadisArbusta: ergo meridianus aestusDum se fregerit, umbra montiumqueMutetur: similis recurre nostrumIn sinum, capreae ferae per altaBathrii iuga montis, hinnuloque.
Canticum III.
Sulamitha.
Cum lecto mihi frigidae iacenti,Non ullus tegeret quiete ocellosIucunda sopor: huc et huc et illucPrensurae digitos manus movebam,Quaerens, deperit impotente flammaQuem mens nostra: sed impotente flammiQuem mens deperit, haud toro reperto:Tum vero exilio, domo relicta,In foro, plateis et angiportisQuaero, deperit impotente flammaQuem mens nostra vidistis an (prehensosFlagito vigiles et urbe tota)Flamma deperit, impotente flamma,Quem mens nostra? negant: at ecce paulumProgressae venit obvius repenteIpse, deperit impotente flammaQuem mens: nec mora, et hac, et hac, et illaeCircumfundor, et implicata pendensCollo lacteolo, in domum parentis,Et duco genitriculae cubile:Meis nunc ubi dormiens in ulnis,Somnum dulciculum capit: quietiCuius per capreas, agrestiumquePuellae Solymae gregem hinnulorumParcite o placidae precor, sopitumNec turbate: quoad relinquat ipsumSomnus, corpore defluatque fesso.
Solomon.
Quid tamen video, an videre credo,Error ludit amabilisque mentem?Non ludit, video: venusta, pulchra,En formosula amica nostra, milleQuam se amoribus aucta, gratiisque,Recto corpore, et elegante cultuTollit, palmula fumuli ut tenellaAuras in vacuas se agit, beatisSilvis, thuris odore, odore myrrhae,Omnis pulueris et suis EoiQuos terris Arabes legunt, Syrique.
Sulamitha.
Quam forti Solomonium cubile estSeptum milite? brachiis iuventusFidens Isacidum, sciensque pugnae,Et hinc sexdecies et inde stantes,Agunt excubias, sui quietemRegis tempore noctis et tuentur.Lecticam Libani sibi paravitEx lignis Solomon, columnulasqueArgento nitido, solumque fecitAuro, murice nobilique sedem:Qua perfussus amor fragrante nardoNunc, propter Solymas nurus, recumbit.Eia adeste Sioniae puellae,Spectatum diadematis veniteHonorem Solomonii superbum:Et laetissimo, et optimo dierum,Quo sponsi genialium parentisSacros cinxit amor mei capillos.
Canticum IIII.
Solomon.
Ut totum rapis o venusta raraeAd te conspicuo decore formaeSponsa, luminibus columbularum:Cinnos inter, et aureos capillos,Qui tenella vagi per ora ludunt,Ceu iugo Galaatico capellae:Vincunt candiduli nitore dentesBalantes, fluvio salubrioreQuae lotae geminos ferunt, suoqueAugent tempore fetibus patronum.Rubent tincta labella bella cocco:Est os nectare dulcius: capillosTortulos genulae colore malisInter stant citrii: excubat pudicoVultu blandus amor: nitente splendetCeruix marmore, turris ut sub astraEducta Isaidae, tuentur undeUrbis moenia militum cateruae,Pendent scutaque mille cum pharetris:Albo capreolos litos colorePascentes violas rosasque, binaeSinu lacteolo exprimunt papillae.Donec sol abeat, remittat aestus,Collem thuriferum subibo, montisSubibo iuga myrrheique: tu monsMyrrheus mihi, tu mihi SabaeiSponsa colliculus decora thuris.Tota es deliciae meae venusta,Tota es lux mea bella, pulchra tota,Elegantula tota, amorque tota.Est in corpore menda nulla: mecumVeni de Libano, veni iugosoMecum vertice, Amanus et SenirusQua tollunt capita, Hermoniique saltus:Qua lustris loca plena sunt ferarum,Et tigres stabulantur, et leones.Tu mentem mihi sponsa vulnerasti,Tu sororcula cor mihi tuorumLaesisti feriens ocellulorumAltero, feriens vibratur aurisCirro qui levibus, fluitque bellaCircum tempora ventilante crine.Quam pulchrum tibi candidumque pectus?Quam suavi tibi sunt suavioresSoror nectare vesculae papillae?Unguentis Arabae tuis SyraequeGuttae et balsamei liquoris auraeCedunt: rosidulis tibi MelissaLabellis residet: fluore linguaRorat ambrosio diserta: divesComtus candida decorat ora,Vestis quae niveos honestat artus,Odores Libani refragrat: ipsaObseratus es hortulus feracisAreae viridariumque: cuiusSunt plantariola Arabumque nardumEt fructus Caphurique citriique,Et crocus, calamusque, cinnamumque,Et tus, atque aloe, atque myrrha, odorumQuicquid nascitur omnibusque terris.Obsignatur es aurei colorisLargo fonticulus liquore abundans:Vivae rivulus es beatiorisAquae venula, quae pedes ad imosProsilit Libani, irrigatque campos.
Sulamitha.
Surge o surge Aquilo, tepente adesteCaelo sibila murmurantis Austri:Ut fragrantis odoris aura spiret,In pomariolumque amicus intretSuum noster, et hortulus suavesFructus quos meus educat fruatur.
Canticum V.
Solomon.
In nostri venio hortuli vireta,Soror, delicias tuas, meosqueAmores: lacrimasque carpo myrrhae,Cum favis: comedoque mel, biboqueLac cum pampineo liquore vitis.Huc adeste citi mei sodales,Huc dulces comitum venite coetus:En mensae: dapibus leporibusque,Securis animis fruamur, unctiFrangamusque diem mero morantem,Et plausum ingeminemus, et cachinnos.
Sulamitha.
Tenet molliculus meos ocellosSomnus: mens vigilat, suique vocemPulsantis digito fores beatoAudit dulcis amiculi vocantem.
Solomon.
Amabo mea suavitas, meum mel,Fores solue, seramque deme posti:Amabo meus o venuste ocelle,Floscule unice me iuvencularum,Me sororcula, caste turtur illeComplexum teneris fove lacertis,Complexum gremio fove pudico:Cui caput vitreo fluit liquore,Nocturnis coma guttulisque stillat.
Sulamitha.
Molli nudula lectulo recumbo:Vestes quas posui, induamne rursus?Lavi cruscula: cur pedes amiceInquinet tua rursus o puella?Ah me sed miseram, meis amicusLaesus vocibus, huc per en foramenImmittit digitos: tremisco tacta.Surgam, claustra manu liquore myrrhaeLaxaboque fluente gratioris.Me sed ter miseram, quaterque rursus:Ah ah me mea mens relinquit: eheuNon usquam meus est: meus recessitIratus mihi amiculus: sequarne,Qui sit nescio ubi: vocabo, qui nonRespondet mihi? sed sequar. relinquisSic me, sic fugis ah fugis misellam?Sed quo raptor? at at ferite captamNe me, ne vigiles: doletque tergum,Heu peplo spoliorque, vestibusque.Vos, o vos Solymae precor puellae:Sic vobis bona multa det rogatus,Qui bonum Deus omne dat rogatus:Si cui fors meus obvius futurusEst sponsus, mihi amoris impotenteFlamma dicite pectus ustulari.
Puellae.
Est sponsus tuus o puellularumQuis pulcherrima: quis puellularumFormosissima amicus est tuus: sicUt matres Solymas roges, nurusque,Obstetere precantibusque verbis?
Sulamitha.
Est sponsus rubicundulus, genasqueNoster candidus, e meis amicisElectis mihi milibus trecentisAuro tempora pulchriora fuluo,Coruo caesariemque nigrioremQui crispam gerit, et columbularwmRenidentia lacteo colorePurae lumina rivulos ad undae:Malas areolis venustiores,Quae spirant Arabos Syrosque odores.Mollicella fluentibus liquoreSponte cortice nobili remisso,Rosis labra flagrantiora myrrhae:Sunt illi teretes manus, et auroEoisque lapillulis decoraeAlbicat velut Indum ebur rotundusVenter: compositum latus refulgetSapphiris nitidum magis: refulgentAurea marmoreis basi columnisEt crura atque pedes magis: quid o vosQuid moror? Libanus decore tantoNon praestat, Libanitidique cedri:Quanto praestat honore, praestat orisGratia meus. est salute caraCarior mihi, quem requiro, talisMeus sponsus, amabilis, venustus,Et talis meus est puellae amicus.
Puellae.
Quo fugit tuus, o tuus puellaQuo pulcherrima contulit puellaSese amiculus? ut requirat illumTecum noster amor, laborque noster.
Canticum VI.
Sulamitha.
Descendit meus in suos amicusHortulos: meus in sui recepitSe sponsus viridarii recessus:Ut mixtas violis rosas rubentes,Flores luteolosque caerulosqueCarpat, cum casiaque cinnamoque.Meum delicium, mei lepores,Amicus meus est meus, meiqueAmici Sulamitha sum cubantisFlores inter, et aureo legentisHorto purpureo rosas colore.
Solomon.
Tu quam regia Thirsa amica multoEs formosior, arduus superbaeQuam murus Solymae, venustiorque:Sed tam pulchra tamen, decens, venusta,Formidabilis es, manu parataPraelio magis, et magis tremendaTurbis, agminibusque copiarum.Ne me ne Sulamitha specta ocellis:Ne ne splendidulis tuum me ocellisPerde: incendia sunt, furorque amantis,Et funus Sulamitha sunt amantisFaces, quas iacularis ex ocellis.Ut simae Galaaticis capellaeNitent montibus, ordines comarumSic fulgent: niveo nitore dentesContendunt fluvio liquente lotisAgnis, quae geminos ferunt, suoqueAugent tempore fetibus patronum:Inter, ora per, aureos capillosQui ludunt, genulae colore tinctaeRefulgent citrio: toroque cum sintSex iunctae decies mihi, octiesque,Quae corpus sociant decem, puellarumEt quantus numerus Libyssae arenae:Has praestas tamen inter una cunctas:His columbula nostra, corculumque,His pudica, tuaeque summa cunctisVoluptas genitriculae antecellis.Te matres Solymae nurusque laudant,Te regis sociae, tuamque formamTollunt sidera ad usque: et, ista quae'namEmergens, rogitant stupente vultu,Quae consurgit, ut aurea, ab EoaUnda, quae radiante pandit oreCaelum, aurora, novum et diem reducit,Luna candidiorque, pulchriorqueSolis lumine: sed magis tremendaQuam sunt agmina, quae parata pugnae?
Sulamitha.
In nucum nemus, in vireta densisDescendi arboribus, videre stirpesRipae margine consitas, videreVites pampineis graves racemis,Et cultos citrios: redii repenteIllinc, cum modo nescio reversaQuo tandem rapidis AminadabiQuadrigis simili volando curru.
Solomon.
Huc recurre, recurre amica, quam nonDiligo minus ac meas medullas:Huc redi Sulamitha, fulgidosqueNe nega mihi, paetulosque ocellos.En huc, sed redit, en redit: puellaeQuid'nam, quid Solymae stupente vultuAmicam aspicitis meam? paratasQuae refert acies manusque pugnae.
Canticum VII.
Quam bellos niveis pedes amicaHabes in soleis, praeit voluptasQuam te omnis, sequitur leporque, amorque,Cordis deliquium mei, venustaNobilisque puella? sunt tuorumVertebrae femorum velut monilisIuncturae, fabricata quas peritaDextra est artificis: tibi umbilicusUt torno facili calix politus,Non carens laticis liquore: venterRosis tritici aceruus est opertus:Binae quas male fasciae mamillasArctant, ceu duo, cornibus quibus fronsAlba est turgida, lusitant gemelliAgrestis capreae: sub astra ductaCeruix ut specula est: Batrabbam ocelliAd portam referunt nitentis undaeLacus stagna Hesebonii: DamascumQuae spectat Libani iugis ad altisNasus turriculam: caput nivosoCarmelo simile: implicatus auroCrinis purpureo superbus ostro.Nil es, nil mea quam decens venustas,Nil quam deliciaeque gratiaeque:Est instar tua palmulae virentisStatura: aureolae instar uvularumSunt, quae pampineo rubore fulgentPapillae. moror o, moror quid istamPalmam scandere, et illius beatosFructus carpere? sint tuae papillaePleni nectareo liquore botri,Et vincant citrios odore nares:Vinum guttura tenue, dulce fundant,Quod in viscera manet, ac tepenteFlamma in pectore, suscitata amoris,Nietantis faciat referre linguam:Amicus meus est meus, meoqueToto pectore pendeo ex amico.
Sulamitha.
Eia surge, anime eia, avet vagariMens agris, alacri pedes vigescuntNon tardi studio: urbe derelictaLinquamus strepitus: propinqua nocte hacRustico lare praebeat quietemNobis villula: quo rubente maneLucifer vitreo nitens benignamCum fecundat humum liquore, collesUna vitiferos petamus, illicVisum in vitibus anne gemma, seseIn florem induerint ne citriorumOrdines: tibi ocelle tum papillasNudabo roseas, suave iungamBasium, ambrosiae perennis auraeSpirabunt, liquidosque cana odoresReddent lilia: fructuumque quidquidNatum pro foribus recentiorum,Amica, aut veterum, cor et meum mel,Iam pridem tibi conditum reservat.
Canticum VIII.
Sulamitha.
Iucundissime mi venuste amice,Frater o utinam fores, papillasDuxisses genitriculaeque nostrae:Ne quis non bonus invidere possit.Ut nacti foris applicando collumMellitum os, oculosque suaviarer.Ten' dimittere dextra nostra vellet,Deductum in genitriculae cubile?Tu lingua socias levante curas,Puellam, mea lux, tuam doceres:Vinum, lux tua, sponso ego suave,Reddens mutua, poculis minutisMiscerem, et citrios darem liquores:Haereret manus altera inque collo,Complexam manus altera et foveret.
Solomon.
Dormitat mea sponsa, deliquescitCuius cor mihi amore: ne puellaeObtestor dominae meae quietemNe turbate: sopor relinquat ipsamDonec, corpore defluatque fesso.
Puellae.
Quae pulcherrima quae puellularumIsta est, quae silvas feras relinquit,Sponso innixa suo, suoque amori?
Solomon.
Inventam mea te mea excitaviSoror, tegmine sub patente mali:Quo te delicias meas in aurasEmisit tua, quo parens amicamTe sponso peperit tuo venustam.Me signum velut admoveto cordi.Me signum velut admoveto dextrae:Duro durior aestuosa mentisFlamma, morte potentiorque, tristiOrco amarior aemulatioque est:Sinceri ardor amoris, ardor ignisDivini, super unda fusa quem non,Unda praecipitans ruente caelo,Non exstinguere quem potest aquae visImmensi Oceani: minus nitentisArgenti pretium est amore, fuluiEst auri pretium minus, nec unquamDulcem divitiis emas amorem.Parva est nostra sororcula et papillasNon habet: faciemus o sororiQuid'nam, quid? simul alloquemur illam.Est si murus, eum super struemusArcem, turriculasque fabricatasArgento radiante: sin patentisHostii foris est, olente cedroCompingemus, eamque muniemus.
Sulamitha.
Sum murus Sulamitha, sunt papillaeNostrae turriculae: vale duellum,Valete arma: quieta pax adesto:Laeta pax ades, alma faustitasque.Qui pacem colit in BaalhamoneVineam Solomo tenet, locavitQuam cultoribus ut sibi quotannisFructus milia pensitent talenta:Me coram mea vinea est, quotannisQuae regi Solomo tibi talentaPendit milia: qui tuentur illamSed cultoribus impigris ducenta.
Solomon.
At tu quae colis hortulos beatos,Tecta puniceo hinc et hinc rosarumNimbo, sub viridi sedes et umbra:Stant mecum ante fores mei sodales:Voce carmina tinnula sonantemAudiam, vaga quae recantet Echo,Ediscant violaeque, floscutique.
Sulamitha.
Quin o qui mihi carior medullis,Aut carum mage si quid est medullis,Te te odoriferos per hinc ocelleFer montes, imitatus hinnulosqueVeloci capreas ferasque cursu.FINIS.