October 2004 Isabelle Steinke (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
New TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

Adami Siberi cantici canticorum Solomonis, seu, Epithalamii sacri, ad Valerium Cracovium; illustriss. Principi Sax. Augusto Electori, etc. a Secretis: Liber I.

Summum Pieri quae canis parentem,
Amnis de gemino fluentis ortu
Unda dum lavis aureos capillos:
Summo Pieri quae places parenti,
Aurasque in superas levata cycnis.
Sanctis cum geniis agis choreas:
Sis o Pieri, sis tuo benigna
Vati, sis facilis: lubet referre


page s268, image: s268

Intactis calamis, minutilisque,
Regis basia versibus, secundo,
Immensum aetherei patris favore,
Quo maior sapientia per orbem
Nec fuit, nec erit futurus unquam.
Ergo iam Veneres canam, salesque,
Canam delicias, iocos, cachinnos?
Vero: delicias, iocos, cachinnos
Sed pios, Venerem sacram, pudicos
Sales: qui regit et gubernat unus,
Mens castissima, cuncta, quos amatque,
Exercetque facitque rex Olympi.
Huc huc Hendecasyllabi, salace
Oroque passere, qui, dat appetenti
Quae primum digitum, movet puellae
Se nusquam a gremio, mo do huc, modo illuc
Sed circumsilit usque pipilatque:
Puram, candidulamque, simplicemque
Mecum dicite, quam in sinu tenere,
Qui cum ludere, et assolet iocari,
Cunctorum Deus et pater, columbam.
Nec tu non ades, hunc cui leporum
Do librum pater omnium Valeri:
Dum pia cithara, modis pudicis,
Castas tempero basiationes:
Fac lingua faveas: fluunt benignae
Vena, numine concitans sacrato


page s269, image: s269

Vatum pectora, quae Dei rogatus
Sanctus carmina Spiritus ministrat.

Canticum I.

Sulamitha.

Da dulcissime, vocibus precatur
Te blandis tua Sulamitha, sponse,
Da mi basiolum: tuus suavi
Vitis dulcior est amor liquore:
Olivi Syrii fragrantiora
Guttis nomina: diligunt puellae
Hinc te lacteolae, tuique nymphae
Amant balsama nominis tenellae.
Me me post trahe te, sequar citatis,
Manum, passibus, est nihil, trahentis,
Qua potens magis, et magis benignum.
Me ducis meus in tui recessus
Divinos thalami, meive cordis
Sacra incendia mitigas: quid o, quid
Me felicius est, beatiusue?
Quam fovet gremio, omnium bonorum
Voluptas, meus ille sponsus, ille
Cuius ambrosiaeque nectarisque
Amor dulcior est, liquore dulci,
Seu quid dulcius est, suaviusue.
Quamvis fuscula sum, nigella quamvis
Puellae Solymae: tamen venustae
Tam sum, Caedariana quam venusta


page s270, image: s270

Sunt tentoria, quam venusta tectis
Sunt vela et Solomoniis tapetes.
Quod sum fuscula, quid puellularum
Me turba aspicitis? nigrum colorem
Traxerunt mea, sole sub calente,
Ora: tempore quo meae parentis
A' me mente alieniore nati,
Custodem posuere vinearum:
Quae vindemiolas inepta nostras
Servarem incolumes, et integellas.
At tu dic mihi dic ocelle, cuius
Magisque et magis ardet in medullis
Intimis amor, in dies et horas,
Quas agas niveas oves per agros,
Quo vitare caniculae recessu
Aestus, qua soleas meridiari
Umbra: nam vaga et huc et huc et illuc
Non satis memor a tuis amicis,
Quare virginei ferar pudoris?

Solomon.

Si, pulcherrima, quot fuere, quot sunt;
Et posthac quot erunt puellularum,
Ignoras ubi sum tuus: bidentum
Per vestigia abi, greges hibisco
Et com pelle tuos, amica, iuxta
Casas, quas ovium tenent magistri.
Lux, desiderium, mei lepores,


page s271, image: s271

Mel meum, mea vita, corculumque,
Quadrigas equitatui potentis
Inter comparo te meo Pharonis.
Ut fila aurea, et aurei capilli
Te decent: genulae venustiore
Ut tibi lepidae decore, collum
Ut teres tibi gemmulis refulget?
Quibus si fabricata noster addet
Amor munera nobili metallo,
Lunulasque, cathenulasque: quantum
Accedet decorisque, gratiaeque?

Sulamitha.

Dum Rex lacteolo suae refusus
In sponsae gremio quiescit, auras
Odorum mea nardus afflat: ipse
Inter purpureas latens papillas,
Instar fasciculique myrrhae amicus
Est uvae Caphuraeque, quam recessu
In racemifero Engada extulerunt.

Solomon.

Te pulchram mea lux, et elegantem,
Te te partem animae meae decoram:
Cuius lumina simplicis nitore
Certant blandulo ocellulis columbae.

Sulamitha.

Te pulchrum unanimae tuae voluptas
Amicae, mea suavitas, meum cor:


page s272, image: s272

Vernat lectulus ipse noster, alta
Cedro sunt fabricata tigna, odora
Domusque sunt laqueata tecta pneu [(reading uncertain: page blotted)] .

Canticum II.

Sulamitha.

Flos Saronius ipsa, liliumque
Sum, quod frigidula fovetur aura,
Firmatur tepidi calore solis,
Imbre vallibus educatur imis.

Solomon.

Horrentes rosa pulchra qualis inter
Spinas floridulo nitet decore:
Bellas lux mea fulget inter omnes,
Quas habet Solyme superba, nymphas.

Sulamitha.

Qualis fetibus aucta malus inter
Est fragrantibus arbores agrestes:
Talis, sunt quot, erunt, fuere, noster
Inter est iuvenes amicus: umbrae
Cuius tegmine conquiesco, cuius
Fructu dulcius est nihil palato.
Plenam vitigeno liquore ducit
In cellam, tegit et sinu receptam
Velis purpureis amoris: o me,
Cui flammae interiorem edunt medullam,
Puellae recreate me rosarum
Aura, languidulaeque fessulaeque


page s273, image: s273

Mi substernite mala, quam sinistra
Subiecta tenet, et fovet beata
Dextera meus ille sponsus, ille
Quo nil pulchrius, elegantiusve.

Solomon.

Ah ne, per capreas, agrestiumque
Puellae Solymae gregem hinnulorum
Obtestor, dominae meae quietem
Ne turbate: quoad relinquat ipsam
Somnus, corpore defluatque fesso.

Sulamitha.

Num vox, num pepulit meas amici
Aures dulcis, amabilis, suavis?
Qui caprae similis ferae per alta
Exsultim iuga montium, aut fugaci
Per densum nemus hinnulo, cupitam
Ad sponsam pede cursitat volante.
Quin adest meus, en adest amicus.
Qua rimas paries et egit astans,
Cancellos per ocellulis fenestrae
In me dulciculis tuetur, ore
Et blando canit: audiam canentem.

Solomon.

Surge o lux mea, vita, corculumque,
Huc formosa ades, huc amica nostra:
Diffugere nives, remotus imber:
Auris egelidos refert tepores


page s274, image: s274

Iucundis Zephyrus: nitescit arbos,
Nitescit rosa ramulo comante:
Et campus viret, et canunt volucres
Argutae, aerea gemitque turtur
Ulmo: caerula grossulos et edit
Ficus, falcibus et resecta vitis
Gemmas palmite lacrimante trudit.
Eia lux mea surge, corculumque,
Huc formosa ades, huc amica nostrat
Huc columbula, saxeas cavernas
Quae colis, latebrasque cochlearum:
Fac me vulticulum tuum videre:
Voculae veniant meas ad aures
Sponsae verbula: vocula est suavis,
Est et vulticulus tibi venustus.
Vulpes turba minuta vinearum
Vastant delicias: adeste serui,
Vuae perniciem minutiores
Et vulpes capite: ut suos racemos
Distinguat vario colore, flores
Fundit vinea quae verax amantum.

Sulamitha.

Cui sum carior omnibus medullis,
Amicus meus est meus, mieque
Sum, quem plus amo, quam meos ocellos,
Amici, violisque liliisque
Pascentis: rapidos movet calores


page s275, image: s275

Nunc sol, et querulis fremunt cicadis
Arbusta: ergo meridianus aestus
Dum se fregerit, umbra montiumque
Mutetur: similis recurre nostrum
In sinum, capreae ferae per alta
Bathrii iuga montis, hinnuloque.

Canticum III.

Sulamitha.

Cum lecto mihi frigidae iacenti,
Non ullus tegeret quiete ocellos
Iucunda sopor: huc et huc et illuc
Prensurae digitos manus movebam,
Quaerens, deperit impotente flamma
Quem mens nostra: sed impotente flammi
Quem mens deperit, haud toro reperto:
Tum vero exilio, domo relicta,
In foro, plateis et angiportis
Quaero, deperit impotente flamma
Quem mens nostra vidistis an (prehensos
Flagito vigiles et urbe tota)
Flamma deperit, impotente flamma,
Quem mens nostra? negant: at ecce paulum
Progressae venit obvius repente
Ipse, deperit impotente flamma
Quem mens: nec mora, et hac, et hac, et illae
Circumfundor, et implicata pendens
Collo lacteolo, in domum parentis,


page s276, image: s276

Et duco genitriculae cubile:
Meis nunc ubi dormiens in ulnis,
Somnum dulciculum capit: quieti
Cuius per capreas, agrestiumque
Puellae Solymae gregem hinnulorum
Parcite o placidae precor, sopitum
Nec turbate: quoad relinquat ipsum
Somnus, corpore defluatque fesso.

Solomon.

Quid tamen video, an videre credo,
Error ludit amabilisque mentem?
Non ludit, video: venusta, pulchra,
En formosula amica nostra, mille
Quam se amoribus aucta, gratiisque,
Recto corpore, et elegante cultu
Tollit, palmula fumuli ut tenella
Auras in vacuas se agit, beatis
Silvis, thuris odore, odore myrrhae,
Omnis pulueris et suis Eoi
Quos terris Arabes legunt, Syrique.

Sulamitha.

Quam forti Solomonium cubile est
Septum milite? brachiis iuventus
Fidens Isacidum, sciensque pugnae,
Et hinc sexdecies et inde stantes,
Agunt excubias, sui quietem
Regis tempore noctis et tuentur.


page s277, image: s277

Lecticam Libani sibi paravit
Ex lignis Solomon, columnulasque
Argento nitido, solumque fecit
Auro, murice nobilique sedem:
Qua perfussus amor fragrante nardo
Nunc, propter Solymas nurus, recumbit.
Eia adeste Sioniae puellae,
Spectatum diadematis venite
Honorem Solomonii superbum:
Et laetissimo, et optimo dierum,
Quo sponsi genialium parentis
Sacros cinxit amor mei capillos.

Canticum IIII.

Solomon.

Ut totum rapis o venusta rarae
Ad te conspicuo decore formae
Sponsa, luminibus columbularum:
Cinnos inter, et aureos capillos,
Qui tenella vagi per ora ludunt,
Ceu iugo Galaatico capellae:
Vincunt candiduli nitore dentes
Balantes, fluvio salubriore
Quae lotae geminos ferunt, suoque
Augent tempore fetibus patronum.
Rubent tincta labella bella cocco:
Est os nectare dulcius: capillos
Tortulos genulae colore malis


page s278, image: s278

Inter stant citrii: excubat pudico
Vultu blandus amor: nitente splendet
Ceruix marmore, turris ut sub astra
Educta Isaidae, tuentur unde
Urbis moenia militum cateruae,
Pendent scutaque mille cum pharetris:
Albo capreolos litos colore
Pascentes violas rosasque, binae
Sinu lacteolo exprimunt papillae.
Donec sol abeat, remittat aestus,
Collem thuriferum subibo, montis
Subibo iuga myrrheique: tu mons
Myrrheus mihi, tu mihi Sabaei
Sponsa colliculus decora thuris.
Tota es deliciae meae venusta,
Tota es lux mea bella, pulchra tota,
Elegantula tota, amorque tota.
Est in corpore menda nulla: mecum
Veni de Libano, veni iugoso
Mecum vertice, Amanus et Senirus
Qua tollunt capita, Hermoniique saltus:
Qua lustris loca plena sunt ferarum,
Et tigres stabulantur, et leones.
Tu mentem mihi sponsa vulnerasti,
Tu sororcula cor mihi tuorum
Laesisti feriens ocellulorum
Altero, feriens vibratur auris


page s279, image: s279

Cirro qui levibus, fluitque bella
Circum tempora ventilante crine.
Quam pulchrum tibi candidumque pectus?
Quam suavi tibi sunt suaviores
Soror nectare vesculae papillae?
Unguentis Arabae tuis Syraeque
Guttae et balsamei liquoris aurae
Cedunt: rosidulis tibi Melissa
Labellis residet: fluore lingua
Rorat ambrosio diserta: dives
Comtus candida decorat ora,
Vestis quae niveos honestat artus,
Odores Libani refragrat: ipsa
Obseratus es hortulus feracis
Areae viridariumque: cuius
Sunt plantariola Arabumque nardum
Et fructus Caphurique citriique,
Et crocus, calamusque, cinnamumque,
Et tus, atque aloe, atque myrrha, odorum
Quicquid nascitur omnibusque terris.
Obsignatur es aurei coloris
Largo fonticulus liquore abundans:
Vivae rivulus es beatioris
Aquae venula, quae pedes ad imos
Prosilit Libani, irrigatque campos.

Sulamitha.

Surge o surge Aquilo, tepente adeste


page s280, image: s280

Caelo sibila murmurantis Austri:
Ut fragrantis odoris aura spiret,
In pomariolumque amicus intret
Suum noster, et hortulus suaves
Fructus quos meus educat fruatur.

Canticum V.

Solomon.

In nostri venio hortuli vireta,
Soror, delicias tuas, meosque
Amores: lacrimasque carpo myrrhae,
Cum favis: comedoque mel, biboque
Lac cum pampineo liquore vitis.
Huc adeste citi mei sodales,
Huc dulces comitum venite coetus:
En mensae: dapibus leporibusque,
Securis animis fruamur, uncti
Frangamusque diem mero morantem,
Et plausum ingeminemus, et cachinnos.

Sulamitha.

Tenet molliculus meos ocellos
Somnus: mens vigilat, suique vocem
Pulsantis digito fores beato
Audit dulcis amiculi vocantem.

Solomon.

Amabo mea suavitas, meum mel,
Fores solue, seramque deme posti:
Amabo meus o venuste ocelle,


page s281, image: s281

Floscule unice me iuvencularum,
Me sororcula, caste turtur ille
Complexum teneris fove lacertis,
Complexum gremio fove pudico:
Cui caput vitreo fluit liquore,
Nocturnis coma guttulisque stillat.

Sulamitha.

Molli nudula lectulo recumbo:
Vestes quas posui, induamne rursus?
Lavi cruscula: cur pedes amice
Inquinet tua rursus o puella?
Ah me sed miseram, meis amicus
Laesus vocibus, huc per en foramen
Immittit digitos: tremisco tacta.
Surgam, claustra manu liquore myrrhae
Laxaboque fluente gratioris.
Me sed ter miseram, quaterque rursus:
Ah ah me mea mens relinquit: eheu
Non usquam meus est: meus recessit
Iratus mihi amiculus: sequarne,
Qui sit nescio ubi: vocabo, qui non
Respondet mihi? sed sequar. relinquis
Sic me, sic fugis ah fugis misellam?
Sed quo raptor? at at ferite captam
Ne me, ne vigiles: doletque tergum,
Heu peplo spoliorque, vestibusque.
Vos, o vos Solymae precor puellae:


page s282, image: s282

Sic vobis bona multa det rogatus,
Qui bonum Deus omne dat rogatus:
Si cui fors meus obvius futurus
Est sponsus, mihi amoris impotente
Flamma dicite pectus ustulari.

Puellae.

Est sponsus tuus o puellularum
Quis pulcherrima: quis puellularum
Formosissima amicus est tuus: sic
Ut matres Solymas roges, nurusque,
Obstetere precantibusque verbis?

Sulamitha.

Est sponsus rubicundulus, genasque
Noster candidus, e meis amicis
Electis mihi milibus trecentis
Auro tempora pulchriora fuluo,
Coruo caesariemque nigriorem
Qui crispam gerit, et columbularwm
Renidentia lacteo colore
Purae lumina rivulos ad undae:
Malas areolis venustiores,
Quae spirant Arabos Syrosque odores.
Mollicella fluentibus liquore
Sponte cortice nobili remisso,
Rosis labra flagrantiora myrrhae:
Sunt illi teretes manus, et auro
Eoisque lapillulis decorae


page s283, image: s283

Albicat velut Indum ebur rotundus
Venter: compositum latus refulget
Sapphiris nitidum magis: refulgent
Aurea marmoreis basi columnis
Et crura atque pedes magis: quid o vos
Quid moror? Libanus decore tanto
Non praestat, Libanitidique cedri:
Quanto praestat honore, praestat oris
Gratia meus. est salute cara
Carior mihi, quem requiro, talis
Meus sponsus, amabilis, venustus,
Et talis meus est puellae amicus.

Puellae.

Quo fugit tuus, o tuus puella
Quo pulcherrima contulit puella
Sese amiculus? ut requirat illum
Tecum noster amor, laborque noster.

Canticum VI.

Sulamitha.

Descendit meus in suos amicus
Hortulos: meus in sui recepit
Se sponsus viridarii recessus:
Ut mixtas violis rosas rubentes,
Flores luteolosque caerulosque
Carpat, cum casiaque cinnamoque.
Meum delicium, mei lepores,
Amicus meus est meus, meique
Amici Sulamitha sum cubantis


page s284, image: s284

Flores inter, et aureo legentis
Horto purpureo rosas colore.

Solomon.

Tu quam regia Thirsa amica multo
Es formosior, arduus superbae
Quam murus Solymae, venustiorque:
Sed tam pulchra tamen, decens, venusta,
Formidabilis es, manu parata
Praelio magis, et magis tremenda
Turbis, agminibusque copiarum.
Ne me ne Sulamitha specta ocellis:
Ne ne splendidulis tuum me ocellis
Perde: incendia sunt, furorque amantis,
Et funus Sulamitha sunt amantis
Faces, quas iacularis ex ocellis.
Ut simae Galaaticis capellae
Nitent montibus, ordines comarum
Sic fulgent: niveo nitore dentes
Contendunt fluvio liquente lotis
Agnis, quae geminos ferunt, suoque
Augent tempore fetibus patronum:
Inter, ora per, aureos capillos
Qui ludunt, genulae colore tinctae
Refulgent citrio: toroque cum sint
Sex iunctae decies mihi, octiesque,
Quae corpus sociant decem, puellarum
Et quantus numerus Libyssae arenae:


page s285, image: s285

Has praestas tamen inter una cunctas:
His columbula nostra, corculumque,
His pudica, tuaeque summa cunctis
Voluptas genitriculae antecellis.
Te matres Solymae nurusque laudant,
Te regis sociae, tuamque formam
Tollunt sidera ad usque: et, ista quae'nam
Emergens, rogitant stupente vultu,
Quae consurgit, ut aurea, ab Eoa
Unda, quae radiante pandit ore
Caelum, aurora, novum et diem reducit,
Luna candidiorque, pulchriorque
Solis lumine: sed magis tremenda
Quam sunt agmina, quae parata pugnae?

Sulamitha.

In nucum nemus, in vireta densis
Descendi arboribus, videre stirpes
Ripae margine consitas, videre
Vites pampineis graves racemis,
Et cultos citrios: redii repente
Illinc, cum modo nescio reversa
Quo tandem rapidis Aminadabi
Quadrigis simili volando curru.

Solomon.

Huc recurre, recurre amica, quam non
Diligo minus ac meas medullas:
Huc redi Sulamitha, fulgidosque


page s286, image: s286

Ne nega mihi, paetulosque ocellos.
En huc, sed redit, en redit: puellae
Quid'nam, quid Solymae stupente vultu
Amicam aspicitis meam? paratas
Quae refert acies manusque pugnae.

Canticum VII.

Quam bellos niveis pedes amica
Habes in soleis, praeit voluptas
Quam te omnis, sequitur leporque, amorque,
Cordis deliquium mei, venusta
Nobilisque puella? sunt tuorum
Vertebrae femorum velut monilis
Iuncturae, fabricata quas perita
Dextra est artificis: tibi umbilicus
Ut torno facili calix politus,
Non carens laticis liquore: venter
Rosis tritici aceruus est opertus:
Binae quas male fasciae mamillas
Arctant, ceu duo, cornibus quibus frons
Alba est turgida, lusitant gemelli
Agrestis capreae: sub astra ducta
Ceruix ut specula est: Batrabbam ocelli
Ad portam referunt nitentis undae
Lacus stagna Hesebonii: Damascum
Quae spectat Libani iugis ad altis
Nasus turriculam: caput nivoso
Carmelo simile: implicatus auro


page s287, image: s287

Crinis purpureo superbus ostro.
Nil es, nil mea quam decens venustas,
Nil quam deliciaeque gratiaeque:
Est instar tua palmulae virentis
Statura: aureolae instar uvularum
Sunt, quae pampineo rubore fulgent
Papillae. moror o, moror quid istam
Palmam scandere, et illius beatos
Fructus carpere? sint tuae papillae
Pleni nectareo liquore botri,
Et vincant citrios odore nares:
Vinum guttura tenue, dulce fundant,
Quod in viscera manet, ac tepente
Flamma in pectore, suscitata amoris,
Nietantis faciat referre linguam:
Amicus meus est meus, meoque
Toto pectore pendeo ex amico.

Sulamitha.

Eia surge, anime eia, avet vagari
Mens agris, alacri pedes vigescunt
Non tardi studio: urbe derelicta
Linquamus strepitus: propinqua nocte hac
Rustico lare praebeat quietem
Nobis villula: quo rubente mane
Lucifer vitreo nitens benignam
Cum fecundat humum liquore, colles
Una vitiferos petamus, illic
Visum in vitibus anne gemma, sese


page s288, image: s288

In florem induerint ne citriorum
Ordines: tibi ocelle tum papillas
Nudabo roseas, suave iungam
Basium, ambrosiae perennis aurae
Spirabunt, liquidosque cana odores
Reddent lilia: fructuumque quidquid
Natum pro foribus recentiorum,
Amica, aut veterum, cor et meum mel,
Iam pridem tibi conditum reservat.

Canticum VIII.

Sulamitha.

Iucundissime mi venuste amice,
Frater o utinam fores, papillas
Duxisses genitriculaeque nostrae:
Ne quis non bonus invidere possit.
Ut nacti foris applicando collum
Mellitum os, oculosque suaviarer.
Ten' dimittere dextra nostra vellet,
Deductum in genitriculae cubile?
Tu lingua socias levante curas,
Puellam, mea lux, tuam doceres:
Vinum, lux tua, sponso ego suave,
Reddens mutua, poculis minutis
Miscerem, et citrios darem liquores:
Haereret manus altera inque collo,
Complexam manus altera et foveret.

Solomon.

Dormitat mea sponsa, deliquescit


page s289, image: s289

Cuius cor mihi amore: ne puellae
Obtestor dominae meae quietem
Ne turbate: sopor relinquat ipsam
Donec, corpore defluatque fesso.

Puellae.

Quae pulcherrima quae puellularum
Ista est, quae silvas feras relinquit,
Sponso innixa suo, suoque amori?

Solomon.

Inventam mea te mea excitavi
Soror, tegmine sub patente mali:
Quo te delicias meas in auras
Emisit tua, quo parens amicam
Te sponso peperit tuo venustam.
Me signum velut admoveto cordi.
Me signum velut admoveto dextrae:
Duro durior aestuosa mentis
Flamma, morte potentiorque, tristi
Orco amarior aemulatioque est:
Sinceri ardor amoris, ardor ignis
Divini, super unda fusa quem non,
Unda praecipitans ruente caelo,
Non exstinguere quem potest aquae vis
Immensi Oceani: minus nitentis
Argenti pretium est amore, fului
Est auri pretium minus, nec unquam
Dulcem divitiis emas amorem.


page s290, image: s290

Parva est nostra sororcula et papillas
Non habet: faciemus o sorori
Quid'nam, quid? simul alloquemur illam.
Est si murus, eum super struemus
Arcem, turriculasque fabricatas
Argento radiante: sin patentis
Hostii foris est, olente cedro
Compingemus, eamque muniemus.

Sulamitha.

Sum murus Sulamitha, sunt papillae
Nostrae turriculae: vale duellum,
Valete arma: quieta pax adesto:
Laeta pax ades, alma faustitasque.
Qui pacem colit in Baalhamone
Vineam Solomo tenet, locavit
Quam cultoribus ut sibi quotannis
Fructus milia pensitent talenta:
Me coram mea vinea est, quotannis
Quae regi Solomo tibi talenta
Pendit milia: qui tuentur illam
Sed cultoribus impigris ducenta.

Solomon.

At tu quae colis hortulos beatos,
Tecta puniceo hinc et hinc rosarum
Nimbo, sub viridi sedes et umbra:
Stant mecum ante fores mei sodales:
Voce carmina tinnula sonantem


page s291, image: s291

Audiam, vaga quae recantet Echo,
Ediscant violaeque, floscutique.

Sulamitha.

Quin o qui mihi carior medullis,
Aut carum mage si quid est medullis,
Te te odoriferos per hinc ocelle
Fer montes, imitatus hinnulosque
Veloci capreas ferasque cursu.

FINIS.