October 2004 Isabelle Steinke (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
New TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

ADAMI SIBERI EPINICION AD PHILIPPUM MELANCHTHONEM, LIBER UNUS.

Hac sacra vota tenus cecini, gratesque piorum,
Divinis quae sunt prodita cumque libris.
Nunc dicenda mihi victricia carmina: coeptis
Tu modo tu sanctis Spiritus alme fave.


page s235, image: s235

Ac iungi poterant fortasse prioribus ista:
Huic sunt visa mihi sed magis apta loco.
Cui tamen ista damus: Tibi docte Philippe, parentis
Quem colimus merito Musica turba loco.
Amramides regis memorat submersa Chamaei,
Isacidas contra quae tulit arma, mari.
Fundit Iabini Lapidothis castra, triumphum
Munus et aeterni praedicat esse Dei.
Regius hanc sequitur vates: qui pace potitus
Sacratae tractat psaltria fila lyrae.
Abramidae caeso Chaldaeo rege triumphant,
Persa Semiramias cum tulit acer opes.
Meraris Assyrii secta ceruice tyranni,
Ostentatque caput, laetaque verba canit.
Parte sed extrema serpens deiectus Olympo,
Tartara ad ima sua cum meretrice ruit.
Omnia carminibus quae nunc expressa Latinis,
An dubium, quin sint grata futura piis?
Nunc flammas etiam Cenchres quod et arma minatur,
Thariadumique parat tingere caede manum:
Nunc Aserothites victos quod saeviter urget,
Impositis quorum colla premit pedibus:
Daviden Saulus, Daviden Absolo vexat
Impius, infamans seque domumque patris:
Belides diro sacra vasa furore prophanat
Impius, auratos concelebratque deos:
Bethuliam oppugnat, vires Orientis, et ipsum


page s236, image: s236

Qui secum Euphraten, Bactraque tota trahit:
Se confirmabunt nostris pia pectora scriptis,
Nunc male quos urgens cumque tyrannis habet:
Et se permittent Domino, quo vindice tandem
Libera erit verbum turba professa Dei.
At Pharo mergetur tumidis furiosus in undis,
Ante oculos hominum turpis, et ante Dei.
Arma fugam capient conversis Goia signis:
Imbelli caesus Sisara marte cadet.
Corruet ipse suo Cissides saucius ense:
Maachides quercu turpe peribit onus.
Balsaar occisus minime qua nocte putabat,
Quid valeat laesi sentiet ira Dei.
Denique feminea mactatus dextra Olophernes
Picta tepefaciet sanguine strata suo.
Atque o si tandem lucem nitidissimus illam
Lucifer admisso provocet ortus equo:
Impia qua Babylon cum deceptore dracone
Aeternum poenas sub Phlegethonte luat:
Cum geniisque canat victori Epinicia Christo,
Tota salutifera turba redempta cruce.

Mosis Amrami F. et Hebraeorum Pharaone, eiusque copiis rubri maris fluctibus oppressis. Exod. 15.

Bella Dei, regem Pelusiacumque, ducesque
Fabor, Erythraeo castraque mersa mari.


page s237, image: s237

Dicite Thariadae genus alto a sanguine Iudae,
Dicite laetitiae carmina plena piae.
Sic fieri iubet ipse: neget quis carmina iussus,
Qui regit et terras, et regit astra Deo?
Qui robur nostrum, qui gloria, vita, salusque
Auxilium praesens fertque refertque suis:
Qui meus est Dominus, casurum tempore nullo,
Nec grato, quod habet nomen, honore feram?
Qui nostrum Deus est patrum, nec maxima plena
Facta eius coner tollere in astra manu?
Armorum princeps superari nescius armis,
Qui solus dextram, qua cadat hostis, habet.
Cui nomen: Fuit, Est, et Erit, nec subiacet annis.
Qui sine principio, qui sine fine Deus.
Sanguine ium Pharii fontes, et stagna, lacusque,
Iuerat et flumen sanguine Nile tuum.
Qua patet Aegyptus, diversae animalia pestes
Cuncta, pedes, ranae, foedaque musca tenent.
Dira lues agros, funestas reddit et urbes,
Et laedit teneram pustula multa cutem.
Iamque tremit tonitru caelum, ruit horrida grando,
Et cum fulminibus verberat imber agros.
Quid quas locustas praeceps invexerat Eurus
Aruorum exitium perniciemque loquar?
Tres ine sole dies ierant, venit angelus ultor,
Cum tandem, fetus primigenosque necat.
Ergo Pharo damnis fractus, iam sponte, negatum


page s238, image: s238

Ante, dat e regni finibus ire sui.
Deseritur Nilus, tandem evasisse catastas,
Cruraque ferre iuvat libera compedibus.
Ad rubro fuerat ventum loca proxima ponto,
Qua procul aequoreas Magdala spectat aquas:
Mutatus mentem, furiisque agitatus et ira,
Ecce Pharo multo milite cinctus adest.
Exoritur castris clamor, premit inde tyrannus,
Effugium miseris hinc negat unda maris.
At non destituit tua nos discrimine tanto,
Prompta Deus gentem dextra iuvare tuam.
Attulit optatam nobis tua dextra salutem
Quae, quaecumque gerit maxima facta gerit.
Quae; velut accensis ardent cum messibus arva,
Hostis opes irae perdidit igne suae.
Nam simulatque Euro tumidum stringente profundum,
Discludis liquidi flumina rubra maris:
Murorum nobis instar durata patescunt
Aequora, dant tutas et sine classe vias.
Ergo fugam capient, furiata voce tyrannus,
Scilicet et pontus pec vius, inquit, erit?
Utque sit hoc, nun quis siccum transire profundum,
Si poterunt illi, nos quoque posse neget?
An Deus Isacidum maior, quam numen Anubis,
Numen et Isi tuum, numen Osyri tuum?
Aut magica toties impune illuserit arte
Amramides, dederit damnaque tanta mihi?


page s239, image: s239

Imo age rumpe moras, fugitivaque corpora servos
Invalidos miles, Marte favente, preme.
Protere, sterne, feri, iugula, victoria nostra est,
Quas o quas poenas gens scelerata lues?
Sic ait, et medium (quid non furor audet?) in aequor,
Caecus, acerba fremens, ipse cohorsque ruit.
Cum, citius dicto, confusa revoluitur ecce
Unda, redit cursus qui fuit ante mari.
Numina quid Phario regi sua, quid sua prosunt
Militis innumera castra referta manu?
Correptus torti rapida vertigine fluctus,
Obruitur saevo terque quaterque mari.
Subsidunt in aquis currusque, et vulgus, et ipsi
Ceu plumbum moles caesave monte, duces.
Cedite naturae regi iam cedite divi,
Quos stulta gentes credulitate colunt.
At tibi sit decus, imperiumque, et gloria soli,
O' omni maior maxime laude Deus.
Nemo tibi similis dextrae virtute potentis,
Immenso similis robore nemo tibi.
Tu pius et clemens, placida bonitate tueris,
Qui tua non ficto numina corde colunt.
Te nihil est maius, nihil est te sanctius uno,
Omne venit nobis te tribuente bonum.
Nunc ergo, qui dum fremitu omnia complet inani,
Nesciit insanae mentis habere modum:
Nunc iacet ergo Pharo, ruptae telluris hiatu,


page s240, image: s240

Per mare tartareas iussus adire domos.
Maxima qui solus facis. augustissime rerum,
Que laus tota tua est, gloria tota tua.
At nos securos pelagique, hostisque cruenti,
Immunesque iubes omnibus esse malis:
In melle ut ducas et lacte fluentia rura,
Culta Palaestino rura beata Syro.
Te iam nunc horrent trepidae formidine gentes,
Dura quibus pavidus concutit ossa metus.
Corda micant regum, queis parent ditis Idumes
Sceptra Moabitum pectora terror habet.
Qui Chananaea patet tellus, animusque colonis,
Et fracti robur corporis omne labat.
Qui facias, per iter, ponant non ante timorem,
Quam medium ipsorum transeat hic populus:
Transeat ista tuae gentis quam turba, peculii
Nomine quae sacra est tempus in omne tibi.
Sed facies, duroque sines ceu marmore signa,
Ad nomen cunctos diriguisse tuum.
Hostibus invitis mansuras ponere sedes,
Caerula Iordanis qua fluit unda, dabis.
Insertos sacra montis plantabis in arce,
Maxima constituet quo sibi dextra domum:
In qua perpetuo celebreris honore, salute
Pro populi praesens invigilesque tui.
Salve opifex rerum, tellus cui seruit et aether,
Omnia qui dempto fine creata regis:


page s241, image: s241

Et nos, et mersum memorantia nostra Pharonem
Carmina, pacato numine dexter adi.

Deborae vatis et baraci Abinoae filii, victo Iabino, et occiso Sisara, Cananeis. Iud. 5.

Aeterno dignas mea carmina dicite grates,
Omnia siderea siderea qui regit arce, Deo.
Dicite compedibus liventia crura gerentes,
Thariadum populos vincula nulla pati:
Hostibus et prompta plebem virtute peremptis,
Exornasse domum fixa per arma Dei.
Qui terras lata reges ditione tenetis,
Fertis honorata sceptra ducesque manu:
Ore favete: Deum celebrabo carmine, mentes
Adicite, extollam carmine facta Dei.
Qui nescit tempus laudes memorabo Parentis,
Isacidum cuius nomine claret honos:
Per monteis, silvas, et devia lustra ferarum,
Ante tuum populum cum graderere Deus:
Aethereo tangit qua vertice celsa Seirus
Sidera, Idumaeae terraque culta patet:
Ingenti tremuit tellus concussa tumultu,
Subseditque sui pondere pressa Dei.
Intonuit missis abruptus et ignibus aether,
Decidit in latos et gravis imber agros.


page s242, image: s242

Exiliere suis montes de sedibus, instar
Deli cuit fusus Sina fluentis aquae.
Contudit Amramides Oggumque et Seona, regna
In Cananaea armis et patefecit iter.
Peneades refluis Iordanes substitit undis,
Aestiva quamvis plenior iret aqua.
Quid loquar Hierichus, quae procubuere turbarum
Subrupta murorum moenia firma sono?
Hostiles victor turmas ut fundere posses:
Imperio stat sol Iosua magne tuo.
Oppida perduntur, et corpora capta tyranni
Subiciunt pedibus colla premenda ducum.
Iamque Palaestinae, deletis hostibus, orae,
Omnia Thariadum moenia iuris erant.
Florebant armis, florebant legibus, ulla
Hebraeis nec erat gens pietate prior.
Invidit natura malum proclivis ad mone,
Quae nostras sanctas non sinit esse vias.
Et iam complerat Moses sua fata, suprema
Et iam Numidae venerat hora duci:
Ergo paulatim retro sublapsa referri
Imperium, virtus, gloria, fama, decus:
Anathidae donec sub tempora, vidimus hostem
Inferre in nostras barbara signa domos:
Vidimus abductis patrios squalere colonis,
Quos bove captivo victor arabat, agros.
Non obsessa fero faciebat milite quisquam


page s243, image: s243

Per lota solliciti plena timoris iter.
Aut si forte viae sese daret, alta terebat
Qua silva ambiguo devia lustra pede.
Sisara ferrato properans in proelia curru,
Oppressae gentis diripiebat opes:
Iura dabat rudibus nemo: pro lege, tyranno
Quidquid Iabino collibuisset, erat.
Rustica nimirum iam deerant rustica pridem
Pectoraque et bello non satis apta manus.
Non erat Isacidas inter tot milia quisquam
Audax qui forti sumeret arma manu,
Pro patria intrepidus caput obiectare periclis,
Intrepidus cara pro patriaque mori.
Sola Dei verbo Lapidothis freta, putavi
Aspera pro populo bella ferenda meo.
Ergo novos etiam tellus Hebraea triumphos,
Auspiciis vidit signaque capta meis.
Non pugnae multos armavi: milite turbat
Magna etiam pauco castra, fugatque Deus.
Parva manus mecum, pars contemptissima vulgi,
Hostibus est caesis fortiter ulta suos.
Quos tamen e ducibus movit commune periclum,
Militiae partem iussit et esse piae:
Quam bene de patriae meruerunt lege, sacrisque
Quae sibi confirmat sola placere Deus?
Scilicet illorum seri meminisse nepotes,
Factaque non humili voce referre volent.


page s244, image: s244

Teque adeo in primis, qui lauros hoste fugato
Victrices magna laude Barace geris:
Te, nomenque Dei tollent, ad Chisonis amnem
Dicentes ductu bella peracta meo:
Et quibus ornatis multi flectuntur habenis,
Ignaris legum qui dare iura solent:
Et quos subiectos regum mandata coercent,
Cogit non solitas et labor ire vias.
Non decus est sine me partum tibi, fortia testis
Qui celso Thabor proelia monte videt.
Proelia, iustitiae Domini monumenta, perennem
Roboris et famam rustica turba tui.
Auctor ego audendi:nec tu fortissime, dicta
Sprevisti nostro quae dabat ore Deus:
Dena fide fultus sed in hostem milia raptans,
Imbelli adversas milite frangis opes.
Fama igitur velut est longum mansura per aevum,
Quae mea iuncta tuae, quae tua iuncta meae est:
Nunc quoque Abinoade pro parta grata salute
Victori mecum carmina funde Deo.
Praedones praedare tuos, dic arma Deborae
Et tumidi currus succubuisse ducis.
Succubuere mihi cum curribus arma, tyranni
Ad nostros cecidit gloria fracta pedes.
Ipse Amalechitas delerit Iosua, magnum
Ephramidae laudis nomen et inde ferant:
De fuso celebres actis sint hoste triumphis


page s245, image: s245

Beniamidae, et qui sunt Machire cumque sati:
Non minus haec ortos victoria Zabulone
Insignes docto tollet honore stylo:
Non tua castra minus, tua signa Barace sequuti
Isachari proceres nomen ab orbe ferent.
Inclita Naphthalidum tunc fama peribit, ad ortus
Sol retro versos cum revocabit equos.
At cur suppetias nobis Rubene creati,
Cur nihil auxilii Seonis ora tulit?
Turpe sibi mecum proficisci ad bella putarunt,
Femina dux illis despicienda fui.
Tutius est caulas visum servare, locisque
Lanigeros solitis pascere posse greges:
Quam strepitum belli, sonitusque audire tubarum,
Fortiaque armata mittere tela manu.
Mercibus et lucris Dano gens Creta vacabant,
Portubus Aseridae, littoribusque suis.
Non bene compositis optantes structa tigillis,
Ignavi parvas tecta habitare casas:
Quam libertatem patriae auxiliaribus armis
Adserere, et legum restituisse decus.
Zabulone satos patriae tetigere pericla,
Qui vitae curam non habuere suae:
Ardua Naphthalidae campi subiere Meromi,
Sanguinis atque animae prodiga turba suae.
His, spolia ex nobis ausus sperare tyrannus,
Ipse dedit fusus tincta cruore suo:


page s246, image: s246

Hic ubi Thanaei prope flumina curua Megidi,
Agmina Iabini tota perempta iacent.
Hic ubi pugnantes caelumque et sidera tecum
Sisara pro nobis conseruere manus:
Arma, viros voluit Chison correpta sub undis,
Flumine voluisti scuta Cadume tuo:
Corpora calcari pedibus protrita, tumultu
Omnia quadrupedum feruere, caede, fuga.
Meroza infelix, Cananaeas ausa fuisse
In partes potius, quam sacra signa sequi.
Quid'nam, quid de te qui nos tegit angelus inquit,
Illius iratus quid canit ore Deus?
O' graviora tibi consurgant perfida bella,
In quibus exemplo destituare tuo.
Non miseros fletus, gemitus non audiat ullus,
Sed pateas hosti diripienda tuo.
Angelus haec: at nunc tua praestantissima matrum
Heberi, quo digno carmine facta canam?
Fugerat e pugna, fugientem comiter ipsa
Excipis, hospitio Sisara iunctus erat.
Poscenti latices pocla affers lactis, et inde
Pingue quod in calathis obriguisse solet.
Lumina fessa subit somnus, dat colla ferenda
Pulvino, pleni membra soporetegis:
Lamque quis audacis non fortia facta puellae
Miretur, iusto facta probante Deo?
Ergo tenes clavum laeva, dextraque reducta


page s247, image: s247

Tempora crudeli figis in ipsa viro.
Ille cadit, iactans corpus tellure cruentum:
Occupat aeternus lumina laesa sopor.
Ille cadit, cunctae pariterque iraeque minaeque,
Et tantae nomen femina laudis habet.
At tum diversa procul haec regione geruntur,
Ante oculos natus cui modo victor erat:
Spemque metumque inter dubia, heu cur tardior, inquit
Mater, devicto filius hoste redit?
Pilane non referent, nec equos currusque reducent?
Me miseram, si quid tristius ille tulit:
Me miseram, ingeminat:nurus at:corrumpis ocellos
Quid lacrimis, inquit? si valet ipse, venit:
Sed valet, et iam iam curru sublimis eburno,
Et niveis rediet conspiciendus equis.
Munera militiae, ducibus sua signa secutis,
An'non distribuat corpora capta, suis?
An'non distribuat pretiosaque stragula, vestes
Murice quae tinctae Sidonioque rubent?
Et sibi praecipuae forma praestante puellas,
Sudorique legat praemia digna suo?
Talibus illa quidem: sed spes decepit inanis,
Feminea caesus nam iacet ille manu:
Munera nec nati cineri dabit ultima mater.
Nec caro lacrimas uxor amata viro.
Ille iacet: quoque ille modo, cadat impius omnis,
Numina sunt odio cui tua magne Deus.


page s248, image: s248

At quicumque timent, qui te venerantur, amantque
Pro pietate illis da bona cuncta tua.
Ut veluti nitidum sol postquam sustulit orbem.
Dispellit radiis nubila densa suis:
Agmina disiciant te sic inimica favente,
Devictos hostes sub pedibusque premant.

Davidis Isaei F. vatis et regis Hebraeorum, devictis hostibus, et regno pace praesidiisque firmato. 2. Hist. Regum 22.

Arma manusque meae, mea magna potentia, virtus
Praesidiumque meum, confugiumque, Deus:
Arx, rupes, clypeus, victoria, palma, triumphos,
Pax, decus, imperium, gloria, vita, salus.
Ut te chare parens imis succensa medullis
Vis ardet vero mentis amore meae:
In laudesque tuas abit et praeconia pectus,
Ac vena ingenii quantulacumque mie.
Tu genus, Uranie, caelo quae ducis ab ipso,
Uranie verum psallere docta Deum:
Huc ades, et memora, repetens ab origine, vitae
Ut vacet a meritis pars mihi nulla Dei,
Promissisque suis moti, precibusque tuendo
Hoc caput, insidia inter et arma, meis:


page s249, image: s249

Exiliumque fugasque inter, populique furores,
Sollicitosque necis, terrificosque metus
Est bonus, et verax, numquam sibi rebus in arctis
Cordaque fisa potest destituisse, Deus.
An, quae lam cunctis res sunt notissima terris,
Non satis hoc rubri littoris acta probant?
Cum nihil indomita ferus impietate, negabat
Egressum Isacidis e regione Pharo?
Concussa ingenti tremefacta est murmure tellus,
Ardua quaeque suis sunt iuga mota locis.
Turbine fumabat piceo, rutilaque favilla,
Undans irato spiritus ore Dei:
Non aliter calidis quam qui fornacibus ignis
Aestuat, et rapidus proxima quaeque vorat.
Nec mora, depresso se misit ab aethere, vultum
Nubilaque obscurum fusca secuta trahit:
Pennigerisque celer quibus insidet ipse ministris,
Atque volans alis Auster et Eure tuis.
Undique cingebat spissa caligine tectum,
Qui caecis aer nubibus ater erat.
Discutiunt tamen hunc ignes per inane micant es,
Atque dehiscentis fulgura crebra poli.
Grandine iamque hostes, iam fulmine percutit, irae
Et seruit mundi machina tota Dei.
In luctus animum dat maestum tristis Osiris,
Occulis at fugiens territe Nile caput.
Praebet iter pontus, terras queis clauserat hostis:


page s250, image: s250

Obruitur pelagi tota Canopus aquis.
Sic Deus Isacidas: at me, nunc ordine pande,
Iuverit Uranie quotque quibusque modis.
Paruus eram, patriis pascens in montibus agnos,
Qua stat Ephrataeo Bethla vetusta solo:
Mittor in imperium magnum Samuele vocante.
Fortibus et ponor fratribus ante meis.
Cissides furit, ac saevas ardescit in iras
Impius, iniustas proripiturque vias.
Nec mihi tot reddunt mitem placidumque pericla,
Exhausta imperii pro ditione sui:
Ipse gigantea non caesus mole Golias:
Filia non regis, quae mihi iuncta toro.
Exul agor, patriae finesque domumque relinquo:
Cur mihi non vitae sit timuisse meae?
Quot non desertas explevi erroribus oras,
Heu nusquam tuto dum licet esse mihi?
Naiotha nunc, Noba nunc, nunc me videre Gethaei,
Maonii saltus, Engada, Adula, Siphis:
Usque adeo nulla mihi fas consistere terra,
Semper et in nobis est fuga causa fugae.
O' quoties inter dubius vitamque necemque.
Essem cum toto pectore nullus ego:
O' quoties dixi: Me me pater unice serva,
Si nosti factis crimen abesse meis.
Audiit, et servat: Quid nunc tibi Saule furenti
In me profuerunt spicula missa manu?


page s251, image: s251

Et vivo, et dominor. Tu qui tibi sceptra perennis
Fingebas regni, sed renuente Deo:
Ipse (scelus) ferro figis tua pectora, tecum
Vertis et imperium, remque domumque tuam.
Saepe quidem potui, sed non ego laedere doctus
Cissidae volui tingere caede manus.
An mihi per facinus, per fraudes regna pararem
Insanus, caelo quae dabat ipse Deus?
Impietas Saulum sceptris excussit: honore
At regni ornavit me tua dextra Deus:
Quod mea mens non est foedis obnoxia factis,
Sed legesque tuas, iustitiamque colo:
Quod posita est a me nostrae custodia linguae,
Ne laedant numen verba proterua tuum.
Scilicet est qualis tibi quis, tu talis es: illi [(reading uncertain: page blotted)]
Te praebes, ut se praebuit ante tibi.
Dedita mens cuius tibi, dum tua iussa facessit,
Te pura fidei simplicitate colit:
Huic reddis clemens amplissima praemia: numquam
Est fraudi virtus, et pia vita, bonis.
At nimium iratus punis, nimiumque severus,
Mente nihil quicquam quos pudet esse mala.
Hoc Saulo nocuit, multis quod et ante tyrannis:
Ferre nequit fastus, altaque verba Deus.
Ille probat, magnae qui non sunt laudis avari,
Concipiunt quorum pectora turpe nihil.
Et non cessabit tandem maledicere livor,


page s252, image: s252

Quaeque mihi tribuit carpere dona Deus?
Cuius et e tenebris erepto, et mille periclis
Praetulit ad regnum dextra benigna faces?
Sed satis invidiae responsum est. attrahe lora
Uranie, et coeptam currere perge viam.
Occiderat Saulus: sed non sors occidit una,
Saevire in vitam sueta caputque meum.
Finitimi coeunt reges in foedera, nostrum
In caput ex omni classica pulsa sonant:
Palmiferis et qua campis habitatur Idume,
Quaque Moabitae ditia rura tenent.
Hinc Amalechitae, gens hinc Ammone creati,
Inde Palaestini tristia bella parant.
Concitat Euphratis populos Adaserus, et in me
Assyrii robur militis omne rapit.
Quid tamen hos inter motus, tutusque sacerque
Nonne fui genitor numine magne tuo?
Per densas rupi dextra victrice cateruas,
Per densas rupi dextra victrice cateruas,
Nulla mihi se gens adversis obtulit armis,
Non dederit servas quae mihi victa manus.
Parcite cui praesto est numen violare: suorum
De vita semper curam agit ipse Deus:
Fallere qui nescit, cuius rata tempore verba
Non ullo aerii diripuere Noti:
Qui, quo cuncta potest se fretos, robore dextrae
Immensae, sanctos quos iuvat esse, tegit.


page s253, image: s253

Quis Deus est autem, sinuoso numen in orbe
Aut quis habet, si non tu pater unus habes?
Non ego laudari dignus:me robore munis,
Et das ut vitae sit sine labe tenor.
Me cursu celeres pernici vincere ceruos,
Hostis inaccessas et superare vias:
Me facis adversis fortem concurrere signis,
Certaque victrici spargere tela manu.
Tu scutum nostrum, mea tu vestigia firmas,
Ut calcem valido castra cruenta pede.
Nostra triumphali devincis tempora lauro,
Victor ut in signi clarus honore ferar.
At tempus nati nunc bella nefanda referre,
Me patrem contra cum tulit arma suum.
Absolo turbator regni scelerate paterni,
Mente Dei ne metum sic cecidisse tua:
Impius ut bello, dominandi caecus amore,
Sanguinis auctorem persequerere tui?
Dignus ego plecti fateor, non dignus at ipse
Absolo tu, poenae qui mihi causa fores.
Sedibus ergo etiam pulsum, regnoque domoque
Restituit patriis dextra benigna Dei.
Nec fuga tam turpis, reditus quam laetus: ab ipso
Exilio maior gloria facta mea est.
Absolo dat poenas: illius castro secutis,
Impia nam causa est, verba superba cadunt.
Et iam fortis abest longe illis gloria, longe


page s254, image: s254

Qui fuerat ficto multus in ore Deus.
Quae pia lingua facit, Deus audit vota: scelestas
Aversa surdus negligit aure preces.
Ergo velut sicci dispellit corpora ventus
Pulueris, in nullis invenienda locis:
Utque lutum pedibus calcatur, ubi imbrifer atris
Nubibus assiduas fuderit arcus aquas:
Sic ego disieci, nati sic tota rebellis
Numine protrivi castra favente Dei.
Iamque adeo super unus erat, qui bella moveret,
Bochrides, populi seditione potens.
Sed neque respondit coepto fortuna furori,
Dignaque periurum poena secuta virum est:
Cogitur obsessus suasu praebere puellae,
Dum sua militibus colla secanda suis.
Gratia magna Deus tibi, per quem tanta pericla,
Tot cavi factas insidiasque mihi:
Tot prostravi hostes, inimica tot agmina fudi,
Perfida quae tulerunt in caput arma meum:
Per quem nunc validis sedeo moderator habenis,
Et regum nostro sub pede colla premo:
Infestosque prius populos gentesque guberno,
Qui legesque meas et tua verba colunt.
Te semper, nomenque tuum, laudesque celebrans,
O' columenque meum, vita salusque mea:
Te, nomenque tuum gentes memorabo per omnes,
Grataque non humili carmina voce canam:


page s255, image: s255

Carmina perpetui meriti testantia famam,
Regis Iessaei quo genus omne beas.

Hebraeorum, Caeso Balsaare Chaldaeorum rege, et capta Babylone a Media et Persis. Isa. 14.

Qui fit, ut exactor cesset, cessetque tributum,
Sit grave laxatum servitiique iugum?
Fregit io Deus et virgam, baculumque tyranni
Possedit validas qui Babylonis opes:
Et populos, infanda furens, sine fine cecidit,
Verbera dum scuticae, loraque torta sonatn.
Nunc tellus agitat pacem, tandemque triumphat
Libera, se dulci facta quiete frui.
Procerae celsis gaudent in montibus orni,
Et cedrus Libani, nunc ubi sector? ait:
Robora qui saeva caedebat nostra bipenni,
Frondosum silvis abstuleratque decus.
Te niger ad manes veniente cohorruit Orcus,
Titanum occurrit noxia turba tibi.
Sedibus exciti properarunt agmine denso,
Qui reges habitant et loca tetra duces:
Tu quoque, tu similis nobis et factus es, aiunt,
Iamque tuus finem fastus inanis habet?
Iam tibi nec cithara gaudere, lyrave iocosa,
Nec licet ad dulces membra movere modos.
Sunt tibi lumbrici lectus, sunt stragula vermes:


page s256, image: s256

Sibilat in tumulis vipera multa tuis.
Aurorae fili te roside Lucifer alto
Praecipitem subito sic cecidisse polo?
Deiectum sic te volui tellure, premebas
Immani gentes qui, populosque iugo?
At cum mente quidem dicebas ista superbus:
Aetherei scandam sidera celsa poli:
Immensi supra flammantia moenia caeli,
Sublimi solium monte locabo meum:
Qua fulgent gelida septem regione triones,
Non unquam vasti quos lavit unda maris.
Aurea supremo similis super aethera tollar,
Nubibus in liquidis et ferar ante Deo.
Tu vero infelix manes descendis ad imos,
Excipit obscuris te palus atra vadis
Te quicumque vident defixi vultibus haerent,
Hic vir et est, aiunt, qui modo tantus erat?
Qui ducibus cunctis, qui regibus omnibus horror,
Immensas orbis diripiebat opes?
Et vastabat agros, quatiebat et oppida bello,
Nec grave nodorum vincla levabat onus?
Quis regum digno non est tumulatus honore,
Marmoreaque cubet versus in ossa domo?
At tu proiectumque iaces et vile cadaver,
Ut stolo frondiseca falce resectus agro:
Ut caesus ferro, cuius super ossa volucres
Stant, lacerantque avido viscera dente ferae.


page s257, image: s257

Digna sepulchra tuis haec moribus, ipse tuorum
Ipse tuae terrae qui populator eras.
Sed neque successor patrio solioque sedebit
Sceptra tenens, populis iura dabitque tuus.
Ense cadent natique tui, natique tuorum:
Hoc illis mores, et tua vita dedit.
Urbs quoque coctilibus muris quae structa superbum
Inter condebat nubila celsa caput:
Urbs tua belligeris Babylon spoliata tropaeis,
Et cinis et tempus post breve, rudus erit.
Scilicet improbitas, fastus, insana tyrannis
Aeternum pereunt iure iubente Deo.

Iudithae merari F. viduae, interfecto Olopherne, et fuso exercitu Assyriorum ad Bethuliam. Iudith. 16.

Huc agite, o matres, pueri, teneraeque puellae,
Turba gravisque virum, decrepitique senes:
Aera movete hilares, cava tympana tundite laeti,
Et resonet grato plurimus ore Deus:
Ille Deus, mentem qui regibus eripit, ille
Qui turbat forti tela virosque manu:
Armorum nomen qui principis obtinet, ultor
Propugnat populi proque salute sui.
Cor pavet admonitu, algenti cum tristis ab Arcto


page s258, image: s258

Mi facies belli sanguinolenta subit.
Miserat Assyrius totas in proelia gentes,
Iordani Euphrates vincla scelesta parans.
Iamque actes campos opplerant, flumina, valles:
Quocumque aspiceres, nil nisi miles erat.
Impie crudeli spirans immania monstra
Pectore, iactabas quas Olopherne minas?
Deiecturum arces, flammis urbesque daturum,
In quibus occiderent corpora victa virum:
At cum matronis pueri longo ordine, versas
Euincti gererent in sua terga manus.
Sed Deus ipse suo crudelibus obstitit ausis,
Quo quaecumque facit numine magna facit.
Quodque magis mirum, te sternere cuncta parantem
Non stravit fortis barbare dextra viri:
Femina te vicit, belli non utilis armis:
Sed niveae lanae, sed magis apta colo.
Abstulit ense caput tibi Iuditha Meraris: ante
Abstulerant oculos lumina nostra tuos.
Captivae te forma prius quam dextra peremit:
Forma fuit vitae nostra ruina tuae:
Et Tyrio vestes distinctae murice, quique
Tinctus Orontaeo rore capillus olet:
Auratusque sinus, teneras gemmataque plantas
Impediunt nivei quae mihi vincla pedis:
Tempus erat, quo sol cum iam caput abdidit undis,
Emergunt orbes sidera pulchra suos:


page s259, image: s259

Instructis hostis dapibus sociosque ducesque
Accipit, apposito pervigilatque mero.
Huc, ait, huc etiam veniat captiva Bagoe:
Quanta mihi feret hac gaudia nocte Venus?
Iussa adsum: sed non lateri iungenda tyranni:
Mortem ipsi portans, Assyriisque fugam.
Iamque gravis segnem vino faciente soporem,
Funereo sternit ebria membra toro.
Ergo in conclavi cum solo sola relicta,
(Tanta uti numquis commoditate neget?)
His affata Deum: Nunc o mihi suffice vires,
Nunc pater invictum robur habere iube.
Si nomenque tuum, patriaeque ultura salutem,
Numinis huc veni freta favore tui.
Quamque loquor citius vagina libero ferrum
Et ferio forti barbara membra manu.
Inde caput collo eripio, truncumque relinquo,
Ac repeto victrix moenia Bethuliae.
Mane erat: in bellum tota descenditur urbe,
Et lituus pugnae signa cruenta dabat.
Mirantur Medi: Persae, Prodire cavernis
En, aiunt, mures sustinuere suis.
Tu tamen haud dubita Domini turbare quietem,
Et propere huc nobis siste Bagoe ducem.
Ut thalamum intravit: proh quantum femina nocte
Assyriis, clamat, hac dedit una mali?
Desecta ceruice, ducum fortissime, trunco


page s260, image: s260

Heu premis immundam corpore caesus humum.
Ilicet attonitique indignantesque fuisse
Hoc ausam, turpi dant sua terga fugae.
Nec mora, secum animosque, Deumque in proelia ducens,
Irruit hinc populi tota caterua mei:
Et velut imbelles pueros agitantque, ruuntque,
Et fundunt hostes, et spolia ampla ferunt.
Haec est, haec iusto victoria digna triumpho,
Aeterno pro qua laus tribuenda Deo.
Tu Deus immensa polles virtute, tuoque
Machina nil mundi numine maius habet:
Omnia te metuunt, seruit tibi quicquid ubique est,
Atque oris non sunt irrita verba tui.
Frangis et attollis vires in milite, causa
Excutis in turpi tela scelesta manu.
Ut durent animos, rigidumque adamanta tyranni
Et silicum venas pectore clausa gerant:
Attamen inviti pallent tua verba, minorque
Non est quo pavidi saepe timore tremunt:
Quam rabies terrae caecis inclusa cavernis
Ventorum, montes quae violenta quatit.
Ferre tuam nec enim, quam, quin ut cera liquescant,
Nec rupes iram sustinuere, queunt.
At qua non bonitate iuvas tua iussa sequentes.
Quit te sincera relligione colunt.
Non tibi inaurato sic scilicet hostia cornu,
Fumosisque placent exta cremata focis:


page s261, image: s261

Ut purae candor mentis, probitasque fidesque,
Victima qua non est gratior ulla Deo.
At vos exemplo monitae resipiscite gentes,
Quae facitis populo bella scelesta Dei.
Ponite crudeles, irasque, minasque tyranni,
Induit in nostrum queis furor arma caput.
Turpiter intereunt, nec tantum fabula fiunt,
Quicumque oppugnant quos iuvat esse pios:
Aeternas, sed et in poenas noctemque profundam
Conicit illorum noxia membra Deus:
Luctus ubi gemitusque sonant, tractaeque cathenae,
Daemonis et nigra torta flagella manu:
Angue ubi perpetuo sontes laniantur: inultos
Usque adeo sanctos non sinit esse Deus.

Angelorum, victo et deiecto Dracone. Apocal. 12.

Nunc tandem in caelo magni victoria Nato
Imperium, virtus, gloria parta Dei.
Nam draco, qui mendax fratrum noctesque diesque
In vitam crimen finxit, et omne scelus:
Iam mendax terra detectus voluitur ima,
Nostra nec ulterius laedere membra potest.
Hunc illi fortes Agni vicere cruore,
Sermonis magni vique potente Dei:
Proicere optantes potius pro nomine Christi,


page s262, image: s262

Vitam quam verbi prodere iussa Dei.
O' ergo laeti caeli gaudete, canentes
Gaudete aeternum caelicolaeque patrem.
At vos qui terras habitatis, et aequoris undas:
Qualia, proh, miseros, quanta pericla manent?
Ad vos terribili descendit percitus ira,
Et secum satanas vertere cuncta parat:
Quoque minus spatii se novit habere, cavebit
Hoc magis, ut tempus non eat illud iners.

Angelorum et ecclesiae. punita Babylone. Apocal. 18. et 19.

Dicat io filix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria, lausque Deo.
Iudicium cuius certum, iustumque vigere
Nulla diu improbitas quo prohibente potest.
Magna iacet Babylon, meretrix iacet illa superba,
Spurca, ferox, petulans, perfida, avara, sagax:
Quam rubro insignis portabat bestia cocco,
Guttura cui septem, cornua fronte decem.
Ipsa sinus tenues ostro gemmisque rigentes
Induta, auratis dispositosque viis:
Plena tenere manu meretricia pocula philtro,
Regibus et biberent principibusque dare.
His, mora nec, mentesque natant, oculique, superbae
Nec pudor ad dominae procubuisse pedes:


page s263, image: s263

Et petere amplexus, ac basia iungere, foedum
Turpiter et lateri conseruisse latus.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria lausque Deo.
Illa stupri pretium sanctorum funera poscit,
Et faciant Agno bella scelesta iubet.
Viribus hi iunctis, dominae parentque, scelestae,
Continuoque fluunt sanguine cuncta pio.
Non impune Deo quisquam pugnaverit: ergo
Fundit, et hostiles proterit Agnus opes:
Rex Agnus regum, Dominus dominumque: tyranni
Pars perimi pugna, pars dare terga fugae.
Ipsa cruore madens sanctorum, tempore longo
Quae patrare nefas quae scelus omne tulit:
Ecce cadit Babylon Babylon cadit ecce, stuprorum,
Nequiciaeque parens, spurciciaeque parens.
Dicat o felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria lausque Deo.
Nunc illam reges (amor est in taedia versus)
Nunc illam magni destituere duces:
Et qui dona prius, qui munera ferre solebant,
Diripiunt, partas non bene, peius opes:
Nec satis, en raptant etiam, tractaeque capillis
Irato carnes mandere dente parant.
Congestis ingens silvis erecta sub auras
Stat, dicto citius flamma futura, pyra:
Huc scorti inicient scelerat! corpus in ignem:


page s264, image: s264

I nunc, et foedis te lupa dede stupris.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor gloria lausque Deo.
Omne, videbaris tibi quae contingere celso
Aurea caerulei vertice signa poli:
Corruit omne tuum Babylon decus ipsaque facta
Et satanae hospitium, tartareique gregis,
Tibia non sponsis socialia carmina fundit:
Non segnis celerem versat asella molam:
Artifices cessant: lumen de lumine nemo
Accendit tenebris omnia muta silent.
Te raucaeque striges habitant, diraeque volucres,
Ignavusque sedens culmine bubo gemit.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria lausque Deo.
At vos ex illa procul o migrate, redemptos
Quos Agnus lavit cumque cruore suo.
Qui poenas metuunt, scelerum contagia vitant:
Proxima non raro magna ruina trahit.
In vos quae fecit, iam nunc faciatis in illam,
Pro factis et ei reddite dupla suis.
Dupla bibat poclo, quo vobis miscuit: ut quo
Plus gavisa fuit, maereat illa magis.
Se miseram, lamet, tabescat luctibus aegra,
Quoque magis petulans, quoque superba fuit.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honos, gloria, lausque Deo.


page s265, image: s265

Illa quidem secum: Sedeo regina, nec unquam
In viduo luens sola iacebo toro.
Sola, nec ecce toro, nec iam regina, sed atro
In cinere, immundis pulueribusque tacet.
Igne cremanda iacet: uno luctusque famesque,
Ac venit subito mors inopina die.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria, lausque Deo.
Ardentem magni regesque ducesque videbunt,
Quos ea blanditiis caeperat ante suis:
Et procul absistent ululanti voce: superba
Iam tandem Babylon, iam tua facta luis?
Illam mercator deflebit, et institor, omnis
Et qui mutandis mercibus auget opes:
Absistentque procul perculsi corda pavore,
Et dicent: Babylon maxima sic ne iaces?
Illa iaces Babylon, gemmis insignis et auro:
Sustulit omne, fuit quod decus, una dies:
Aurea de nobis, argentea vasa, lapillos
Decolor Eois quos legit Indus aquis:
Veler a quis Serum, quis emet Panchaia, dites
Et mittunt Arabes quicquid, et Assyria?
Quis vinum, fruges, et equos, currusque superbos,
Et captas animas, corpora capta virum?
Deflebunt, quorum currunt parentia ventis
Lucra petiturae per fi eta longa rates,
Et procul absistent, turpantes puluere crines,


page s266, image: s266

Maxima sic, dicent, heu perit heu Babylon?
Illa perit Babylon, dites quae reddidit omnes,
Qui latum curuis puppibus aequor arant:
Una iocos, risus, mensas, unguenta rogali
Hausit opes flamma, divitiasque, dies.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria lausque Deo.
Exsulta caelum, sancti geniique crepate
Laetificos manibus terque quaterque sonos.
Et casti vates, et Christo digna loquuti,
Carmina plaudenti dicite voce Deo.
Nec minus in terris cultu iustumque bonumque
Afficite o omnis virque puerque Deum.
In mare proiectum quo decidit impete saxum:
Sic cecidit Babylon, sic Babylonis opes.
Iam iam qua fumos, eiectatamque favillam
Eructat rapido qui fluit igne lacus:
Impia quas meruit cum deceptore Dracone,
Exempto poenas fine datura graves.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat;
Sit virtus, sit honor, gloria, lausque Deo.
Nunc ultus tandem Deus est caedemque suorum,
In populo solus regna tenetque suo.
Nunc quoque lux venit, lux optatissima, casto
Agnus qua sponsam iungat amore sibi:
Quam lavit, et proprio purgavit sanguine, nulla
Illius ut pulchro corpore menda foret.


page s267, image: s267

En quam se tunicas infert induta nitenteis;
Quis pudor in vultu, quantus in ore decor?
Scilicet aeternum sociantes gaudia vitae,
Laeta erit illa suo, laetus et ille sua.
Dicat io felix sanctorum concio, dicat:
Sit virtus, sit honor, gloria, lausque Deo.

FINIS.