Hinc veterum expediam laudes vatumque patrumque
Munifico grati quas cecinere Deo.
Et decet, et rebus vult sese numen adiri
Indubiis, vanas nec sinit esse preces.
At simul auxilio iuvit, vult pectore grates
Et mem ori laudes dicier ore sibi.
Rursus ades, vatum quo corda agitante calescunt,
Insere te menti Spiritus alme meae:
Muneribus veniam paruis ut gratus ad aras,
Et prosint multis carmina nostra piis.
At tu magnanimi soboles generosa parentis,
Cui nomen Paci Gratia vincta dedit.
Qui Christo, Musis sociato, dulcia figis
Oscula, Saxonici lacisque decusque soli:
Fronte precor, paruum non asper natus honorem,
Respice ad haec placida, quae tibi dona damus.
Conveniunt pia scripta pio: sacra carmina, docta
Quem studiis ornat Calliopeia sacris.
Est aliquid magnis, sanctisque parentibus ortum
Esse, bonae causas semina mentis habent.
Quod pius es, patris est, et avi, patruique paterni,
Tempore quos omni fata loquetur anus.
Sed patris in primis, quo non metuentius ullum
Extulit ingenium Theutona terra Dei.
Non opus est verbis: testatur turba bonorum
Hoc, videt occiduus quos, oriensque dies.
Hoc quoque sensisti gemino cum fratre: Sibylla
Sensit, Iuliadum gloria, vestra Parens.
Nam quae causa fuit, si non doctrina salutis
Illius exilii, relligioque fuit?
Cui Deus est odio felici navigat aura:
Obruit antennas vasta procella pias.
Cui vero potius referentia carmina grates
Quam tibi dem, gratum quem iuvat esse Deo?
Nil melius verbo terraeque polique Parentis,
Nil Christi quidquam cognitione prius.
Haec sanctas laetis animas sine fine reponit
Sedibus, et vita perpete sola beat.
Quae tenebris olim magis et quo pressa ruinis,
Ac densa errorum nocte sepulta fuit:
Aris conspicuus cum staret prorsus ab aethrae
In panem eliciens, et sacra vina Deum:
Venderet et fictas monachus ieiunia merces,
Non intellectas quas dat et ore preces:
Pulchrius hoc tandem nostro caput extulit aevo:
Quo quis non gaudet sanguine Christe tuo?
Et rediisse pios cultus, rediisse verendos
Ritus, quis celebrat femina virque Deum:
Idque Luthere tua (pudeat cur ponere nomen
Hoc, et carminibus inseruisse meis?)
Ergo Luthere operaque tua, studioque Philippi,
Quos fugit primos pulsa superstitio:
Sceptra tuus patruus quo tempore magnus, avusque
Saxoniae tulit et maxima fama pater.
Munere pro tali quae non noctesque diesque,
Grata canis laeta carmina voce Deo?
Utque sui nobis conferuet dogmata verbi
Fraudibus a cunctis, insidiisque, rogas:
Quas struit et Satanas, ratioque sophistica, foede
Et quicumque tuas Papa sequuntur opes.
Macte pio Princeps animo clarissime, laudis
Et pulchrae constans carpere perge viam:
Aggresso patrios aderit cum tempus honores,
Aurea te redeant ut duce saecla tuis.
Sed me iam placidi lenis vocat aura Favoni:
Ergo ratis sacro currat ut ante freto.
Thariadae summo nostri gratissimus aevi,
Qui regit et terras, et regit astra Deo:
Accipe, Noachides, cum vini munere, fessis
Quis redeant vires, quae tibi liba, tuus.
Pectore nam toto grator, tibi militis arma,
Ac regum fortes succubuisse manus.
Nam grator, pro te laudes, tecumque parenti
Aethereo laeta lingua, animoque fero:
Qui tibi dexter adest: cui sacro foedere iunctus,
Et tua dicta probas, et tua facta probas:
Qui Lothoque, domo Lothique ex hoste recepta,
Te sibi victorem tela referre facit.
Huic soli laudes, huic maxima gratia: sitis
Felicesque simul tuque domusque tua:
Thariade summo nostri gratissimus aevi,
Qui regit et terras, et regit astra Deo.
Quae tenebrae, quanta est in nostra mente caligo,
Prorsus et aetherea pectora luce carent.
Esse nec in cura miseram, nec amore putabam,
Cuncta regit dextra qui maderante, Dei:
Serva modis quod non dignis tractata videbar,
A' Domina fugiens per loca vasta mea.
Nunc aedes ad Thariadae mandatque reverti,
Nuntiat et genus prospera cuncta mihi:
Nam posituram uteri pondus, prolemque daturam
Abramo, quae sit magna futura, patri.
Gratia, lausque Deo: me posteriora videntis
Vidi, iam redeant gaudia, cura vale.
O ita, dicebam, moderator maxime mundi,
O' ita digneris dexter adesse mihi:
Quam rigat Euphrates hinc, cingit Tigris at illinc,
Haec fausto tellus sit pede tacta mihi:
Conciliem felix istis legatus in oris
Thariadae nato coniugiumque mei.
Non modo ades: sed et hoc bonus insuper addis,
Hinc sit in amplexus Isaci itura sui,
Auctorem Nahoris Tharen quae sanguinis edit,
Huius avum, proavum dicet et esse suum.
Te laudo, veneror te, qui bonitate perenni,
Qua Deus Abrami vota valere sinis:
Fecisti, illius nato formosa veniret,
E' consanguinea, castaque sponsa, domo:
Sponsa, olim series natorum cuius, et ille
Thariadum aeternus sanguine surget honos.
Ergo sit huic Phanuel nomen, praesentia praesens
His oculis vidi, quo, Domini ora, loco.
Inter io me quale fuit certamen et illum,
Donec perstricto poplite laesus ego.
Nec tamen amisi, quamvis demittier ille
Se cuperet, fatus quam mihi fausta prius:
Quod fuerat nomen mutare Israele iussit,
Victoremque hominis dixit, et esse Dei.
Nescio qui victor fuerim, nisi salva quod esse
Omnia iam fidei vis animosa videt.
Verba manent immota Dei: timor iraque cedunt,
Quae non quae laeta gaudia mente fero?
Gratia, te vinci qui passus es, omnia ab uno
Quo bona nostra fluunt, non aliunde, tibi.
Sol oritur, noctem lux excipit alma, malorum
It pulsa tristi nube serena dies.
Sic, ais, accepit populum, regemque Chamaeum,
Qui movet aeterno numine cuncta Deus?
Sic pro Thariadis pugnavit, vindice gentis
Adseruit dextra remque decusque suae?
Cum genero grates illi nec dicat Iethro,
Et iustis merito laudibus accumulei?
Nunc ego, nunc magno didici nil maius in orbe,
Quem sata thariada gens colit, esse Deo.
Facta luit Nilus sua fuscus iure superba,
Iure sua poenas pro feritate dedit.
Corpora qui puerum mergi Pharo iusserat undis,
Obrutus ipse iacet piscibus esca mari.
Gratia magna tibi, cuius vi cuncta geruntur,
O' columen populi, gloria, lausque tui:
Qui, tibi, munificas, quae dedita corda, salute,
Et tam praesenti protegis ultor ope.
Thariadas odio Syrus invidiaque premebat,
Urgebatque, cibo deficiente, fames:
Bissena Isacides comitatus prole, vocante
Ditis Iosepho cessit ad arva Phari.
Iamque peregrinis quamvis foret exul in oris,
Exiguae primum stirpis et ille parens:
Auctus in immensum numerosa gente, reliquit
Sanguine natorum milia multa suo.
Indoluit Nilus, tumidis iussuque tyranni
Nata recens puerum corpora mersit aquis.
Quid loquar aerumnas, quid duros mille labores.
Gens quae nostra illic ferre coacta fuit?
Respexti tandem miseros a culmine caeli,
Molliter excipiens vota, precesque, Deus:
Respexti, et Pharii nos e regione tyranni
Duxisti fortis robore, vique manus.
Ruraque fecundi tribuisti pinguia campi,
Quosque Palaestinus dives habebat agros.
Nunc igitur memor, et frugum tibi munera gratus
Affero, sepositas primitiasque Deus:
Accipiet decumas etiam sua dona sacerdos,
Parte peregrinus laetus et ipse sua.
Dextera non viduam fraudabit nostra, pupillis
Horrea erunt iussu non mea clausa tuo.
An mihi sic sanctae veniant oblivia legis,
Mandati faciam ne tua verba Pater?
An comedam lugens aris, temploque dicata,
Aut tradam tristes munus ad inferias?
Quae tua lex mandat feci, faciamque Creator:
Non mihi fas pacti frangere iura tui.
Sis bonus, et populum facili pietate tuere,
Aspiciens caeli mitis ab arce, tuum:
Telluri bonus sis, melle et lacte fluentem
Isacidis dono quam tua dextra dedit.
Me miserum quid ais? quid ais? rapuere Sabaei
Armentum, ferro serva manusque iacet?
Nil homini certum: sed quid tu? lapsus ab aethra
Confecit famulos ignis, ovesque meas?
Heu heu quid tu? Chaldaei caepere camelos,
Servorum cecidit tota perempta cohors?
Ecce alius: natosque super, natasque repente
Procubuit vasto turbine lapsa domus?
O' infelicem me terque quaterque parentem:
Me miserum terque quaterque virum.
Nil mihi, nil reliqui fecit Deus: o miserum me,
Me miserum, quae iam vita futura mea est?
Sed quid? pigra fuit mihi si tua gratia numquam,
Iuverunt si me tot tua dona Deus:
Nunc mutata prior postquam fortuna recessit,
Haec mala non aequa cur ego mente feram?
Exibo nudus de vita, nudus in illam
Ingressus: rapuit, qui dedit ista, Deus.
Quod Domino placuit, factum est: tibi gloria soli,
Laus sit, honor, Deus, et tempus in omne decus.
Gaudia quanta fero, quam dulci pectora motu
Exsultant, caelum qui moderare, tibi?
Nunc libet et sumptis incedere cornibus, ore
In Domino laeto magnificumque loqui.
Audiat haec livor, contabescatque dolendo:
Nam nobis curae contigit esse Deo.
Ut nihil est maius Domino, nil sanctius, orbis
Sic neque par numen, qua patet, alter habet.
Salus et ille Deus, fuit, est, erit omnibus aevis,
Cuncta potest forti solus et ille manu.
Impia quid fastus sumis tibi turba superbos,
Quid caecos iactas, saecula prisca, Patres?
Ipsa placere tibi temeraria desine, tandem
Et stultum mentis pone supercilium.
Omnia qui novit, frangit Deus omne superbum:
Ah miser, hunc qui te fallere posse putas.
Quinetiam tacito quae pectore vota foventur,
Et videt: et nisi sint iusta, valere vetat.
Cum iubet, excutit arma metus, rumpuntur et arcus,
Audax instructas nec iuvat ira manus.
Cum iubet, orba prius firmantur robore corda,
Victus et oppresso victor ab hoste redit.
Ducere cui multo studium convivia luxu,
Ob panes locat et sese, operamque suam.
Qui contra exiguae miseri stipis aera petebant,
Ieiunam saturi deposuere famem.
Quae patrem nulla faciebat prole maritum,
Septeno gaudet pignore facta parens.
At nuper toties mater, nunc funere curua
Natorum, infectis ora notat manibus.
Scilicet ipse Deus vitae das munus, et aufers:
Ducis ad infernas, atque reducis aquas.
Ipse Deus census et opes donasque, rapisque:
Pauper et est subito, qui modo dives erat.
Deicis hinc tumidos, humiles bonus erigis illinc,
Afflictum immundis pulueribusque levas:
Ut soliumque premat sublimis, eburque curule,
Gestet honorata sceptraque sacra manu.
Extremis adeo nil sese subtrahit oris,
Non sit in imperii quod ditione tui.
Praecipiti circum cursu quos voluitur orbis,
Lege tibi certa seruit uterque polus.
Ipsaque cum ponto sic pendet in aere tellus,
Ut maneant verbo fixa iubente tuo.
Te quicumque colunt, ut eant tutique sacrique
Qualibet, insidias nec timuisse facis.
At nec iustitiae, nec amor quam tangit honesti,
Dum ruet in tenebras, quot mala turba feret?
Audeat aeterno ne quis pugnare parenti,
Aut tua quid valeat sentiat ira Deus.
Nil prosunt vires, animi nil robur, in hostes
Iusta lacessita cum capi arma manu:
Fulminis o utinam ferias quos igne malorum
Et terram, est quorum pondere pressa, leves:
Ut tandem solus mundo des iura subacto,
Et firmes uncti regia sceptra tui.
Davides patria paruus regione, meosque
Abiectus fratres, et puer inter eram.
Pastor Ephrataeis sectabar montibus agnos:
Carpebat placidum gramina laeta pecus.
Ipse, laborarat quam rustica dextra, movebam
Inter oves citharae fila sonara meae:
Sacra, Dei laudes, et aptans et carmina nervis,
Cantabam certo mystica verba pede.
Ad Dominum quis'nam, quis talia rettulit? audit
Ipse Deus fallit quem nihil, ipse Deus.
Ille suum vatem Iessaeas misit ad aedes,
Tingeret ut sacro tempora rore mihi.
Abiecit fratrum praestantia corpora: pulchra
Forma nec, aut virtus profuit ulla viris.
Vastabant fines numeroso milite nostros,
Arva Palaestini qui tenuere soli.
Progreditur castris immani mole Golias,
Et foedo nostros provocat ore duces.
Contemnitque Deum lingua petulante, nec ullus
De. tot Thariadis audet adire virum.
Indolui, quamvis puer, et non utilis armis,
Proque tuo sumo nomine bella Deus.
Nec mora, qui fuerat caeloque Deoque minatus:
(Tam facile est paruis vincere magna Deo.)
Contorto agrestis deiectus verbere fundae,
Voluitur immunda sanguinolentus humo.
Eripui collo caput, exsecrantia stulto
Quod verba in summum fuderat ore Deum.
Et laudesque tuas ultus, populumque Creator,
Non dicam victor carmine grata tibi?
Certus eram leto stultum mactare Nabalen,
Atque domum fatui perdere, remque viri:
Cum, pro defensis ovibusque, oviumque magistris,
Non modo nec gratus, nec memor ille fuit:
Appellare meos legatos durius ausus,
Obiecit pro fugi sed quoque probra mihi.
Arcuit irati Genitor tua magne furorem
Vis, manus haec tetrum ne facinus faceret.
Arcuit, inque caput stolidum male dicta retorsit,
Davidis vindex ulta vicesque sui est.
Morte dedit linguae fatuae, mentisque superbae,
Quas meruit poenas impius ille suae.
Te celebro gratus, qui me defendis, et auges:
Nos solitaque tegas ut bonitate rogo.
Qui colitis pure caeli terraeque parentem,
O' quorum pietas irreprehensa viget:
Ore ciete modos, laetas expromite voces,
Aeternumque sonent singula verba patrem.
Sancta Dei gentes praeconia ferte per omnes,
Qua patet immensis maxima terra plagis.
Plaudite, iucundo deducite carmina cantu,
Munificum grata voce iterante Deum.
Facta secuturis memorate nepotibus: omnis
Nomine se iactet vir mulierque Dei.
Impleat illorum praecordia laeta voluptas,
Iussa Dei quibus est unica cura sequi.
Quaerite quae vires, sit quanta potentia: vultum
Maxima sint vobis visere vota Dei.
Facta animis vestris ingentia quaeque reserte,
Dextera quae gessit prodigiosa Dei.
Verbi animis vestris sacrati iura referte,
O' gens Isacidae semine nata patris.
Ille Deus noster solus, Deus unus, in aevum
Imperio terrae qui sola cuncta regit.
Semper inoblita repetitum pectore foedus
Voluite, quod feriit tempus in omne ratum.
Adscivitque salum Thara, ridente parentis
Et vetulae natum viscere Saraiden:
Teque Iacobe pater, natosque, tuosque nepotes,
Totius gentis progentemque tuae:
Ut decreta, suas leges, et iura sacrorum
Perpetua colerent relligione, fide.
His se promisit ditissima regna daturum,
Invertit pingues qua Cananaeus agros.
Ergo forent quamvis numero paucissima turba,
Et vaga non certis et peregrina locis:
Nunc hac, nunc illa sedes regione locantes,
Tam laedi passus non tamen ille suit:
Propter eos, reges ut castigaverit, ore
Irato magnos argueritque duces:
Ne violate meos unctos, ne tangite vates:
Nam Deus in sanctis laeditur ipse suis.
Orbe Deo toto, quacumque habitabilis, omnes
Unanimi gentes soluite verba sono.
Dicite victricem dextram, populisque salutem
Illius nullo non memorate die.
Omnia quae fecit, coetu vulgate frequenti,
Nescia de fama nulla sit ora Dei.
Magnus enim solus, maiorque est laudibus, inter
Terribilisque omnes eminet ille deos.
Nam falsi quid sunt nisi inania nomina divi,
Quos stulta gentes credulitate colunt?
At noster caelos et sidera pulchra creavit,
Ac vicibus certis temperat illa Deus:
Et virtute potens, et maiestate verendus
Augusta, quem laus, splendor honosque decet.
Eia laeta patri date carmina, laudibus eia
Invictum populi concelebrate Deum.
Munera ferte preces, incendite thuris odores,
Et castum casto pectore adite Deum.
Hunc metuat vacuo quae pendet in aere tellus,
Vi librata gravis, ponderibusque suis.
Exsultet caelum, mundus laetetur, et una
Vox sit: sceptra tenet magnus ubique Deus.
Intonet immensum nitidis cum piscibus aequor:
Laetentur campi, rideat omnis ager.
Omnis ovans motet frondosa cacumina silvae
Et ducant montes, et iuga celsa choros.
Nam venit ecce Deus, gentes ut iudicet, uni
Et det pro meritis praemia cuique suis.
Tollite perpetua clementem laude parentem,
Qui suit et bonus est, qui bonus usque manet.
Dicite: Nos serva vindex, auctorque salutis,
Atque tuo nobis numine dexter ades.
Collige nos, reliquis bonus a populisque tuere:
Ut te nostra colant pectora, lingua canat.
Gloria Thariadum regique, patrique, Deoque,
Ingeminet populi coetus et omnis Amen.
QUis tamen Isaides, quis ego sum magne Creator,
Aut generis quaenam gratia tanta mei?
Ut pecorisque mihi custodi, et pauperis agri,
Subiceres populi ditia regna tui.
Nec contentus eo: venientia fata resignans,
De rebus faceres talia verba meis:
Imperium augebit tibi nostra, augebit et annos,
Praesidium regno dextra futuro tuo.
Nostro victor ages non uno ex hoste triumphum
Munere, qui sument in caput arma tuum.
Sedibus et certis, ac tandem pace fruentur
Ipsi tranquilla gens mea Thariadae.
At simul ac tenuem fueris mutatus in umbram,
Frigida defuncti cum teget ossa solum:
Tum decus Isacidum saecli pater ille futuri,
Carne tuus natus, mente animoque meus:
Post te, succedens regni moderator habenis,
Sceptra manu, exempto fine, potente feret.
Ille mihi, curam hanc depone, palatia condet,
Tectaque constituet nomine digna meo:
Arabiis non quae surgant innixa columnis,
India sive tuis, sive Canope tuis.
Auratis trabibusque soloque e marmore templa,
Non amat humano structa labore Deus:
Sed sibi quae faciet credentum cordibus, ingens
Quos habet, immensi qua patet orbis, iter:
Rex idem populique sui, templique sacerdos,
Victima pro mundi sponte salute cadens:
Ut mortisque viam claudat, revocatque vitae
Aurea perpetuae saecula restituat:
Indeque caelestes meritis invectus in arces,
Componat, solio se locet inque meo.
O' iucunda mihi pater haec audire voluptas,
O' bonitas magno non nisi digna Deo.
Ergo tua humanos soboles miserata labores,
De nostro fiet sanguine natus homo?
Et tibi sum tanti, cuius super ardua caeli
Non solito carnis pondera calle vehas!
Quid tibi Davides tali pro munere reddet:
Aut quae vox digne te celebrare potest?
Nulla potest, centum quamvis mihi pectore ahene
Guttura cum linguis multiplicata sonent.
Talia nec merui: tua vox, tua fallere lingua
Et nequit, hoc nobis conciliatque decus.
An populos inter non contemptissima cunctos,
Gens Iacob eo semine nata fuit?
An'ne eadem, recti nec fervantissima semper,
Nec verbique tui, nec pietatis amans?
Delegit in his [(reading uncertain: page blotted)] tamen hanc tua gratia solam,
Sacrares propria quam tibi sorte Deus:
Talia pro nostra patrans, et tanta, salute,
Qualia sunt nullo tempore facta prius:
Qualia non annis post fient omnibus, axem
Dum circum rapidum sol agitabit equos:
Scilicet ulla foret ne de te nescia tellus,
Et quam sis, nossent omnia saecla, bonus.
Ergo Paraetonio quod piscibus esca natavit,
Impia Erythraeo cum duce turba salo:
Hostibus oppressis Cananeae quod arva tenemus,
A' te quod nobis omnia nata bona,
Ut nostri non est meriti: sic sola perennis
Quod mihi das regni gratia causa tua, est.
Hinc quoque notescat magis ut tua gloria terris,
Gloria quae tanta est, quantus es ipse pater:
Isacidumque canant ad finem solis ab ortu
Numina perpetuo vir mulierque Dei.
Ipse quidem quam vita diu brevis ista manebit,
Pro tali grates munere semper agam:
Et tanto Isaiden quod sis dignatus honore,
Par sit ut aeterno qui regit astra Deo:
Omnibus intexet chartis mea Musa, nec unquam
Deficiet laudes dicere lingua tuas.
At non destituet quamvis spes: vera loquentis
Nam solita est quando fallere lingua Dei?
Ut tamen, oro, diem iubeas properantius ire,
Quae regno auspicium prima datura novo est.
Interea cunctis nos arce magne periclis,
Et serva pariter meque meosque Pater.
Aeternum felix manet, aeternumque manebit,
Quem tegit immensi dextra benigna Dei.
Isacidae patris, genus a quo principe nostrum,
O' ortuque carens, interituque, Deus:
Est tua maiestas, victoria, gloria, virtus,
Imperii sceptrum perpetuique tuum est.
Sunt tua stelligeri sinuosa volumina caeli:
Terra tua est, terrae quidquid et orbis habet.
Te nihil est maius, nil te sublimius uno:
Cuncta potes nutu, cuncta regisque tuo.
Sunt tibi opes, queis non fului certaverit omnis
Auri, quam dives copia mundus habet.
Et regesque tuis cedunt regumque triumphi
Laudibus, et famae, quae tua fine caret.
Fortis es, et fortes reddis quoscumque videtur:
Magnus es, et magnos qui placuere facis.
Te laudem possint quae facta probante mereri,
Te sine vult nemo, te sine nemo potest.
Nam quis Davides ego sum, quae turba meorum est,
Quae velit et possit munera ferre tibi?
Nostrum velle, tuum est, nostrum tua posse facultas:
Donamusque tibi, quod fuit ante tuum.
Ista peregrinos nam nos tenet hospita tellus,
Ut veteres qui vos progenuere, patres.
Nec nobis proprium quicquam, quibus ipsa repente
Vita caduca velut sumus et umbra fugit.
Haec tua dona, quibus grati cumulavimus aras,
Unde aedes fiant templaque digna Deo.
Te spectare scio mentemque animumque Creator,
Nuda placet fidei simplicitasque tibi.
Et dubitem, pietas quin haec tibi grata futura
Isaidaeque tui sit, populique tui?
Quae potui dare, cuncta dedi: cum plebe ferentes
Laetus et aspexi, quae potuere, duces.
O' tales animos, tam sanctaque pectora gentis
Perpetuo Isacidum, te precor, esse velis:
Ut te mente Deum pura venerentur, et omni
Tempore sincera speque fideque colant.
Da quoque cor sapiens nostro de sanguine nato,
Pacifici nomen qui Solomonis habet:
Ut tua perficiat cura mandata fideli:
Quo tibi grata magis victima nulla placet:
His de muneribus, sublimibus alta columnis,
Et laudi statuat templa dicata tuae.
Non fallunt promissa Dei, solioque paterno
Ecce sedet, natus sceptra tenetque meus.
Hoc tibi summe Deus dico pro munere laudes,
Et toto grates pectore laetus ago.
Utque mihi erepto praesto tua mille periclis
Gratia, quo vixi tempore, magna fuit:
Sic eadem Solomona regat, sacra iussa secutum
Legis, diuma semper et auctetope.
VEra meas de te Solomon pervenit ad aures
Fama, fuit laudis gloria vera tuae.
Hanc ego praesenti quo cernere lumine possem,
Deserui terrae regna Sabaea meae.
Namque fatebor enim, potui non credere famae,
De rebus maior quae mihi visa tuis.
Nunc video, stupeoque simul, praeconia laudis
Et fateor quod sint pene maligna tuae.
Plus hic invenio, quam rumor rettulit: ipsa
Materiae cedit gloria victa suae.
Felices seruique tui, famulique fruuntur
Qui vultu regis colloquioque sui:
Ingenio maius quo nemo solis ab ortu,
Solis ad occasum, nomen in orbe tenet.
Laus quoque summe Deus tibi, rex terraeque polique
E' cuius pendent omnia regna manu:
Laus tibi, Thariadas qui sic amplexus amasti,
Ut dederis tali sceptra tenere viro:
Omnia qui perse sapiat, qui reddere possit,
Quique petita suis reddere iura velit.
Cum circumstaret me turba immensa malorum,
Spes foret et vitae nulla relicta mihi:
O' pater, o celerem fer opem mihi sancte, precabar:
Irrita nec miseri vota precantis erant.
Audisti inferni nostras e ventre querelas:
Heu vere infernus viscera piscis erant.
A' te ventosi proiectus in aequora ponti,
Ore necaturas ebibiturus aquas:
Montibus undarum moriens, cunctisque premebar
Obrutus insani fluctibus Oceani.
Non mihi iam Solymi templi spes tecta videndi,
Offensoque feram munera nulla Deo:
Undosi valleis ponti demersus in imas,
Aeternum pelagi carcere clausus ero.
Talia dicebam: cum me de morte reductum,
Non pateris ceti ventre perire Pater.
Non quod tanta meae pietatis gratia, quam spes
A' te pendebat quod mihi firma Deus:
Structa colis sacro qui vertice tecta Sionis,
Et vanas humiles non sinis esset preces.
Ah nimium stulti, gratae sibi dona salutis
Qui vitae meritis cumque venire putant.
Una fides Dominum placatum reddit, ut ipsum
Ipsum se, nullum propter opusque iuvet.
Ergo etiam tibi me votivo carmine damno,
Et merito grata consecro mente Deus.
Nam se nostra salus totam tibi debet, et ipsum
Esse tui possum quod memor, omne tuum est.
Sanctus es, o caeli terraeque tremende creator,
Qui facis et nutu cuncta potente regis.
Sanctus es, o cuius bonitas coniuncta perenni
Iustitiae, nullum novit habere modum.
Sanctus es armorum princeps, cui militat aether,
Sub pedibus torques qui fera bella tuis.
Laude tua est aether plenus, plenae aequoris undae,
Et plenum terrae, qua patet omne solum.
GRatia magna tibi, iustam qui supprimis iram,
Criminibus nostris quae tibi mota, Deus:
A' cuius verbis mens haec moribunda revixit,
Mors mihi cum misero corde recepta foret.
Ite procul curae, trepidi procul ite pavores:
Quem metuam, cum me protegat ipse Deus?
Ipse meae vires, illi mea plectra moventur,
Ipse meum decus est, vita, salusque Deus.
Quisquis es, anxietas animi quem saevior urget,
Quem pavor et mentis non sinit esse suum:
Aspice Iessaeo quod surgit caudice germen,
Aspice, nam sanctus pullulat ecce stolo.
Quem super aura sedet, divini numinis aura,
Omnipotens flatus aethereique vigor:
Omnia qui sapiens intelligit, omnia novit,
Robore quique valet, consilioque iuvat:
Eripite tenebris, collustrat luce, repletque
Cognitione Dei corda, timore Dei.
Illius gratos quae victima reddet odores,
Pro sale erit vero sparsa timore Dei.
Non ex aspectu ius, audituque, sed aequi
Praescripto miseris, iustitiaque dabit.
Tellurem baculo linguae ferietque, nocentem
Oris et occidet flatibus ille sui:
Iustitia sanctum cinctus latus, ilia numquam
Quaeque Dei dubitat de bonitate, fide.
Tunc lupus inter oves, haedos pardusque cubabit,
Iungeturque gregi fulua leaena boum:
Tunc ursos una passim, vaccasque videbis
Pasci, tunc catulos ludere cum vitulis:
Vescentur paleas taurorum more leones,
Aspidis et lactens gestiet ante cavum:
Aspidis in caecum paruus puer inseret antrum,
Et sine fraude suam protrahet inde manum.
Noxa procul, procul error, et insidiaeque dolique,
Terraque plena Dei cognitionis erit:
Ut non tam vastis sit pontus fluctibus auctus,
Qui terram liquidis caerulus ambit aquis.
Ipsi haustus vitae sumemus fonte salutis,
Et nostra aethereus proluet ora liquor:
Unde novos capient non tristia pectora motus,
Extollet nomen laetaque lingua Dei.
Solis ad occasum quo notum fiat ab ortu,
Laus sit quanta Dei, gloria quanta Dei.
O' qui sancta colis pie coetus tecta Sionis,
Da plausum, laetis ora resolue modis.
Nam favet, estque tibi manifesto lumine praesto
Augustusque Deus, propitiusque Pater.
Te Deus extollit, grata te voce celebrat
Lingua mea, in laudes officiosa tuas:
Qui decreta fide firmas constante, facisque
Euentu careantne sacra verba suo.
Oppida qui vertis, qui firmas subruis arces,
Ut fiat, murus qui fuit ante, solum:
Non aevis unquam post instauranda futuris,
Serpentumque domus, alituumque domus.
Hinc colit, et populi te maxima turba veretur,
Hinc numen gentes et tua facta tremunt.
Tu miseris, qui fortuna laeduntur iniqua,
Robur es, in cunctis praesidiumque malis:
In tumidis pelagi portus, statioque, procellis:
In medio soles quae levat aura die.
Tunditur ut saxum, ponti quod verberat unda,
Hibernis paries concutiturque Notis:
Ira tyrannorum tales quos saeva fatigat,
Immensum rabies et furiosa premit.
At tu, siccantur ceu stirpes sole, furoris
Flamma uris fastus, hostis opesque tui.
Defendisque graves levibus quasi nubibus aestus:
Nemo nocere piis te prohibente potest.
Pondera librati magnum per inane tetendit
Qui caeli, nutu sidera clara regens:
Qui durat terras, discludit et aequora ponto,
Cuius homo vitae munere munus habet:
Ecce meum vobis servum, Deus inquit, et iste,
Iste meo populo causa salutis erit.
Hunc unum elegi, quo non mihi gratior alter:
Huic uni dico, Tu mihi sole places.
Huic adsum, dono flatus hunc augeo sacri,
Hunc fas terrarum sceptra tenere soli.
Non clamore minax vel nectet iurgia, saevas
Vel voces fora per litigiosa dabit.
Quassatae calamum non franget arundinis, halans
Non linum dura comprimet ille manu.
Ius legesque meas servare, fidemque docebit,
Quodque homini pars est reddere, quodque Deo.
An tristi miseros vultu aversetur? an ore
Promptum aliud, clausum corde aliudque gerat?
Iustitia terras implebit et aequora, pacto
Adiunget populos perpetuoque mihi.
Collustrans claro caecae caliginis umbram,
Qua degunt gentes, lumine discutiet.
REstituet caecis aciem, tenebrisque reclusos
Virtute eripiet carceribusque sua.
O' igitur memoria nova dicite carmina voce
Et grata regi, qui tenet astra, pii.
Extremis sese qua tellus porrigit oris,
Aeternum merita tollite laude Deum.
Tollite, qui cinctas habitatis et aequore terras,
Quique per aequoreas velificatis aquas.
Oppida dent vocem: silvae, deserta, colonus
Quos habitat pagi Caedarianus, ovent.
Qui petrosa colunt, in verticibus praeruptis,
Afficiant iusto nomen honore Dei.
Mons, vallis, flumen, domus, urbs, canat insula, pontus,
Virgo, puer, mulier, virque, senexque, Deum.
Non is non fallet: veniet pulcherrima tandem
Illa dies, laeti temporis illa dies,
Invictus cum sede sua procedet ut heros,
Hostis et invicto proteret arma pede:
Distribuet populo victricia munera, pacis
Et dabit aeternum saecla fruenda suo.
Et Deus ipse lates, et paucis facta notantur,
Quae tua magnifica dextera laude gerit.
Te norunt Iacobaei, tua facta celebrant,
Effecti meritis tempus in omne tui.
Quisquis in humanam faciem simulacra Deorum
Format, et idolum numen habere putat:
mente caret, tandem confundeturque scelestus,
Magnaque cum turpi damna pudore, feret.
Se Deus ipse suis verbo patefecit Hebraeis,
Nostraque nil quicquam sacra ruboris habent.
Ipse suos (nec eum laudent?) servatque, tegitque,
Et bonus aeterna prosperitate beat.
O' Me felicem, lux o mihi candida, pulsis
Qua curis dantur gaudia mille mihi.
Qua vis tota animae gestit, dulcique benigno
Exsultant motu pectora nostra Deo.
Quem pater aetherei cumulavit munere flatus,
Cui sacrum unguenti tinxit honore caput:
Auferat ut tristes animis medicando dolores,
Caelestique iuvet vulnera cordis ope.
Det libertatem captis, et carcere clausis
Dura levet ruptis vincula compedibus:
Et consoletur flentes, patriumque favorem
Nuntiet, et pacis tempora laeta piis:
Ille mihi iniecit velamina sancta salutis,
Vestitum texit iustitiaeque toga.
Nunc, quibus incedo, Tyrio ceu murice sponsus,
Aut sponsa in tunica versicolore decens:
Munere virtutum, fideique insignis honore,
Quo prius et verbo nil, meliusque, Dei:
Verbo quod, veluti tellure cacumina rupta
Exserit e tepido seminis herba solo:
Dein sole aprico, Zephyrisque tepentibus auctus
Accipit, ut fiat falce secanda seges:
Orbe satum toto prodit, quacumque recurrens
Occiduusque facit Phoebus, et ortus iter:
Inclita per cunctas et spargens nomina gentes,
Divulgat laudem, iustitiamque Dei.
Aurea stellantis cui paret regia caeli,
O' est in cuius vitaque morsque manu:
Defessus quantis morbi cruciatibus uror,
Quam mea tabificus corpora languor habet?
Funeream portat mors aegro pallida noctem,
Ante diem nigra cogor et ire via.
Me miserum, verbo, quo maior nulla voluptas,
Me miserum, sacris dividimurque tuis.
Nec iam tura mihi pacalibus addere flammis,
Nec dabitur templo munera ferre tuo.
At pallent senibus rugosa tot ora scelestis,
Qui referunt prisci temporis acta suis.
Heu quam non paucos poteram superesse per annos,
Reddereque Isacidis iura petita meis:
Tempore transacto mihi dum meliore senectus
Turparetque genas, inficeretque comas.
Exustis Arabum veluti pastoria campis,
Aut Scythico stabat quae casa structa solo:
Ante exspectatum Nomadis transfertur, in agro
Iam nec eam, fuerat quo prius illa, vides:
Aut saepe insertum radiis subtegmen acutis,
Texentis medium rumpitur inter opus:
Sic, quam sperabam citius me vita relinquit,
Inicit et diras mors mihi saeva manus.
O' tantum liceat venientem cernere lucem,
Exiguum liceat temporis esse super.
Non licet, heu miser heu nil proficientia perdo,
Irritaque in ventos vota precantis eunt.
Tam cito nam clauso lucem non condet Olympo,
Rosidus obscuro vesper et ibit equo:
Multo ante in pheretro quin conclamata reposti,
Condentur tumulo frigida membra suo.
Ut super accumbens deprensi monte iuvenci,
Omnia Getulus conterit ossa leo:
Ira tua Achasidae corpusque animumque furoris,
Comminuit mortis debilitata metu.
Et iam destituunt sensus cum mente, loquendi
Iam vires lingua deficiente cadunt.
Anxiferos aegrae mentis testata dolores:
Quae triste immensum discruciata gemit:
Strymoniaeque instar gruis, aeriae ve palumbis,
Aut quae maesta larem sub trabe figit avis.
Morte graveis oculos nigrescunt omnia circum,
Errat supremis spiritus in labiis:
In vacuas iamiam fugiens qui deseret auras,
Ponendum maesto corpus inane rogo.
Talia rumpebam morituro corde, vocato
In mea chare pater numine vota tuo.
Quae valuisse, probant vires reparantia verbo
Membra tuo, vatis quod canis ore mihi.
Oblitos repeto iam desuetudine gressus,
Et redit in faciem, qui fuit ante, color.
En erit illa dies, rursus qua templa subibo,
Et ponam sacris thurea grana focis?
En erit, et meritas animae tibi debitor huius,
Pro tanto grates munere semper agam.
Utque dolorque, metusque, et squalida mortis imago,
Et cum tartarea, lurida stagna, domo,
Tempore quam longo lumen vitale videbo,
Haerebunt animo non abitura meo:
Sic non exciderit pietas tua: sic mea semper
Lingua erit in laudes officiosa tuas.
Vita Dei in verbo est: o toto pectore capti,
Qui tribuunt meritis corpora sana suis:
Aut simul ac horam morbus denuntiat atram,
Viribus herbarum cedere fata putant.
Mors erat ante oculos, nec quid speraret habebat
Stans miser infernas spiritus ante fores:
Quid loquar immensos cruciati pectoris aestus,
Quaeque aderat nullo cura levanda modo?
Infelix propter quae me peccata coquebat,
Et requiem menti non dabat aegra meae.
Et dicam, tulerit mihi quod medicina salutem,
Et dicam meritis quod data vita meis?
Servatum tua me bonitas e valle profundi,
Non immatura est passa perire nece.
Quin, vitae quod me beat immortalis honore,
Quod me caelicolis et facit esse parem:
Omnia complexo dulci bonitate remittis,
Sollicitant quae me turpia facta pater.
Et meriti quamvis poenas scelera omnia ventos
Fluctisonum rapidos per mare ferre iubes.
Scilicet ut fiat tua summa potentia, fiat
In nobis pietas ut tua nota magis:
Et tibi nunc vivus potius dem laudis honores:
Quam tegat oblitum numinis urna tui.
Mors adoperta caput tenebris tua nomina nescit,
Virtutem memorant nigra nec antra tuam.
Illud opus nostrum, qui solis luce fruentes,
Vulgamus dextrae maxima facta tuae:
Utque ego nunc facio, grati tibi vota, precesque
Dicimus, aeternum te canimusque Deum.
In quo ne quando cessem pater optime, tanti
Oblitus meriti dicar et esse tui:
Quam mihi servasti, da, vitae quicquid ab isto
Tempore producam, seruiat omne tibi.
Laus tibi, qui decus es rerum, columenque mearum,
Laus tibi confugium, praesidiumque meum.
Tu facies Deus, ut sua quos peccata fugabunt,
A' patriis cogent et procul esse focis:
Thariadae vitae mutantes facta prioris,
Ad proprios redeant, dulcia tecta, lareis.
Cum mittes illos, tortis qui retibus orbe
Toto piscatos ad tua templa trahant:
Cum mittes, claudant colles qui indagine, tendant
Per latebrasque illis, per iuga celsa plagas.
Ad te convenient magnus quos sustinet orbis.
Et dicent: Numen tu Deus unus habes.
Ah nimium faciles, atque a pietate remoti,
Confictos stulte qui coluere deos.
Humano fieri quis credat numina nutu,
Numina quae vanum nil nisi nomen habent?
Nec tu non illis tua sancta oracula pandes,
Celsaque quod verbum monstrat ad astra viam,
Ostendesque tibi sit quanta potentia: nomen
Ut tribuant Domini tempus in omne tibi.
Te merito iusta celebramus laude, tuumque
Tollimus insigni nomen honore Deus:
Mandato cuius, fuerat quod triste timendum,
In vanum rapidus ventus et aura tulit.
Tu sortem nostram miseratus es hoste repulso,
Funestus natae quo fuit ante torus.
Filia cum genero vivunt te dante, valentque,
Unicus ille sui patris, et ista sui.
Da bonus illorum quam longe vita manebit,
Sic pedae quo coepit sors bona semper eat:
Plenius ut dicant isto pro munere grates,
Tura tibi laudum perpetuoque ferant:
Et discant gentes, quacumque habitabilis orbis,
Te solum veri nomen habere Dei.
O' Maris et terrae, caelique suprema potestas,
Sceptra tenes regni qui sine fine Deus:
Affligis, recreas, das vulnera, vulnera sanas:
Occidis, leto restituisque datos.
Ad manes ducis, nigrisque reducis ab umbris,
Est et in arbitrio vitaque morsque tuo.
Te celebro, grates et ago proiectus ad aram,
Pro donisque tuis, muneribusque pater.
Et vos Isacidae linguisque animisque faventes,
Dicite laudandi numina magna Dei.
Propter enim causam vos hanc disiecit, et omneis
Per gentes sparsit, quas obit aequor aquis:
Illius ignotis ut fiat gloria nota,
Et quod eum praeter non sit in orbe Deus.
His mersere malis nos crimina, iure caputque
In nostrum laesi saeviit ira Dei.
Ille tamen rursus portus aperire salutis,
Placatusque volet lenior esse suis.
Tempora cum gestis revocate prioribus, ante
Et priscos oculos ponite quisque patres.
Cum votis querulas noces miscete, potenti
Et laudes humili dicite mente Deo.
Sic fiet nobis offensi mitior ira,
Numinis, et placidae tempora pacis erunt.
Ipse quidem Assyrias longe submotus in oras,
Hic stat ubi veteris regia celsa Nini:
Carminibus patriis populo memorabo benigni,
Quae dedit indigno munera, dextra Dei.
Nec me deficiet, resipiscite, dicere, sontes,
Et placeat recti, iustitiaeque via.
Credite, nam parcit numen caeleste, dolentes
De viciisque suis non sine fine premit.
Haec loquar, haec iterum repetens iterumque monebo,
Omnibus incedam laetitiisque Deo.
Vestibus intactis sanctorum coetus ovabit,
Immensus quorum vox pia plausus erit.
At tu sacra Deo Solyme, pulcherrima templo,
Non ullum maius quo decus orbis habet:
In cineres propter populi peccata, repente
A' quanto infelix culmine lapsa rues?
Postmodo victa tamen tristis meliore recedet
Fortuna, et iusti desinet ira Dei.
Ipsa dabis laetas voces: tua tecta resurgent,
Nemo tui populi captus et exul erit.
Gemma velut clara fulgebis splendida luce,
Quaeve micat celso candida stella polo.
Laus tua per gentes ibit: properabitur, omnes
Ex omnique ferent munera parte tibi.
In te, sacratum quod eris penetrale parentis
Aetherei, fient vota, precesque Deo.
Qui te contemnet, sit detestabilis ille:
Damnetur, dicit qui mala verba tibi.
At bene sit, fausta felicia voce precantur
Qui Solymis, muros aedificantque tuos.
Quae pertentabunt tibi gaudia pectus, ad ipsum
Cum tua deduces pignora grata Deum?
Lauda animi vis tota Deum, Solomonia cuius
Moenia caelesti restituentur ope.
Quam felix fuero, dabitur si sanguine natis,
Tunc cum florebunt, illa videre, meo?
Sapphiro portae stabunt, viridique smaragdo,
Beryllo, et flavis moenia chrysolithis:
Et turres auro, circumvariata viarum
Strata niger gemmis quas legis inde mari.
Gratia lausque Deo, vici plateaeque sonabunt,
Gratia lausque Deo, virque puerque canet.
Sis bonus o, felixque tuis, defende, tuere,
Et rege perpetuum moenia nostra Pater.
Quid? caput insani portas ducis? o bene factum,
O' te laudandam Iuditha grata Deo:
Quae tibi prae patriae rebus post cuncta putasti,
Pro nostra ducens vile salute mori.
Iam trepidi ceduntque metus, ceduntque pericla,
Feminea caeso turpiter hoste manu.
Laus tibi caerulei nutu qui moenia caeli,
Qui terrasque Deus, qui pelagusque regis:
Meraridi robur quod virtutemque dedisti,
Ut leto Assyrium mitteret illa ducem:
Mansuranque sibi famamque decusque pararet,
Numen adorabunt dum pia corda tuum.
Laude tuum nomen, meritoque colatur honore,
O' celebrande omni tempore magne Deus.
Est tua maiestas, regnum, sapientia, virtus,
Arbitrio currunt annus et hora tuo.
Tempora tu mutas cum rebus: tradis habenda,
Rursus et imperii tradita sceptra rapis.
Te nisi dante, sapit nemo: prudentia munus
Et vis ingenii, iudiciique tuum est.
Obscuras pandis res, et caligine mersas,
E' tenebrisque vocas, quae latuere, suis.
Nil cum nocte tibi: tu clara luce refulges:
Omnia deque tuo lumine lumen habent.
Somnia num quis erat qui regi oblita referret
Chaldaeo? visu nunc ea nota mihi:
Ex illis fati leges, aevoque sequenti
Nota mihi quid nam saecla futura ferent.
Gratia magna Deus patrum tibi maxime, cuius
Numina tam precibus prona fuere meis.
Aeterna Deus es nostrorum laude parentum
Dignus, et est dignum nomen honore tuum.
Digna tui decoris cultu augustissima fama,
Et gratis dempto fine canenda modis.
Es merito sacra templi venerandus in aede,
Gloriaque aeternum magnificanda tua.
Laudandus Cherubos es qui premis, infima lustrans,
Tollendum iusto numen honore tuum.
Es maiestatis solio celebrandus in alto,
Carmine et aeterno fama ferenda tua.
Laudibus es caeli merito dignandus in arce,
Dignandum merito nomen honore tuum.
Dicite de nihilo res quae sunt cumque creatae,
Semper et aeterna tollite laude Deum.
Dicite caerulei Dominum caeli aurea tecta,
Et numquam nomen non celebrate Dei.
Dicite felices caeli stellantis alumni,
Et canite immenso carmina laeta Deo.
Dicite caelesti quae flumina curritis alveo,
Et fluite in laudes multiplicata Dei.
Dicite contorti magnis anfractibus orbes,
Motibus aeternis voluite facta Dei.
Dicite sol caeli decus, atque argentea luna,
Fulgeat haec semper, fulgeat ille Deum.
Dicite perpetuis radiantia sidera flammis,
Et scintillanti luce micate Deum.
Dicite ros, imber, Dominum, vitreaeque pruinae,
Et nomen stillet guttula quaeque Dei.
Dicite praecipites ventique auraeque tepentes,
Perpetuo resonent flamina vestra Deum.
Dicite flammarumque globi, dic ignis et ardor,
Et rapida titulos spargite luce Dei.
Dicite grando rigens, vos turbineaeque procellae,
Perpetua magnum voce sonate Deum.
Dicite somniferae noctes, horaeque diurnae.
Et laudes summi ferte referte Dei.
Dicite vos clarae luces, caecaeque tenebrae:
Ipse nigror, lauda splendor et ipse Deum.
Dicite tristis hiems, et frigora pigra, geluque,
Cana breves Domino contrahe bruma dies.
Dicte nix, glacies, durataque stiria ventis,
Non intermissa tollite laude Deum.
Dicite qui caditis abruptis nubibus ignes,
Immensa aeternum voce tonate Deum.
Dic omnis Dominum tellus, regioque, locusque,
Plaude creatorem perpetuoque tuum.
Dicite non tonsi montes, collesque supini,
Culminaque aeternum vestra movete Deo:
Dicite fecundis quae crescitis omnia campis,
Laudibus et iustis afficitote Deum.
Dicite muscosi fontes, et murmure lymphae
Levia per rauco saxa ciete Deum.
Dicite stagna, lacus, fluvii, pelagique profunda,
Ripa Deum resonet, littus et omne Deum.
Dicite squamigerique greges, scopulosaque cete,
Et ludente Deum concelebrate choro.
Dicite tranatis quae pennis aera, nomen
Concinite et tenui gutture grande Dei.
Dicite quadrupedes errantes montibus altis,
Ornetur vestra gloria voce Dei.
Dicite qui caelo sublimia tollitis ora,
Lingua sonet laudes carmine vestra Dei.
Dicite Thariada gens multiparente profecti,
Tempore non ullo facta silete Dei.
Dicite sacrati delubri templa tuentes,
Aeternum magni facta referte Dei.
Dicite supremi cultores numinis, omni
Lingua sit ad laudes tempore prompta Dei.
Dicite iustorum tenues sine corpore vitae,
Et manibus plausus et date voce Deo.
Dicite sancti, humiles animo, contemptaque turba,
Aeterna titulos reddite laude Deo.
Dicamus Misaelque, Anania, Asariaque, laude
Tollamus nomen perpetuaque Dei.
Ex saevis diri nos faucibus eripit Orci,
In media (o bonitas) vivere morte facit.
Nil nobis ignes illo prohibente nocere,
Nil pote confisos laedere flamma Deo.
O' lingua grates memori persoluite, par est
Nec bonitate cui, nec pietate, patri:
Dicite cunctorum Dominum regemque deorum
Quis caeli aeternus pectore flagrat amor.
Plaudite, concelebrate, perenni laude Parentem
Tollite, qui bonus est, qui bonus usque manet.
Hoc quid io? nonne in rapidum coniecimus ignem,
Numina tres ausos spernere nostra viros?
Unde sed est quartus, mediis incedere flammis
Quem nato similem conspicor ecce Deo?
O' vos cultores summi prodite Tonantis,
E' fornace Dei Sidrace serue veni.
Vos quoque vos spectate viros satrapaeque ducesque,
Ignis in hos potuit iuris habere nihil.
Laus tibi, quem solum caeli terraeque potentem
Nunc demum agnosco, confiteorque Deum:
Sidracus, et cuius genio Abdenago tegente,
Tutus et in flammis Misacus iste fuit.
Proiecere tuo qui pro sua corpora cultu,
Te quam desererent malueruntque mori.
At vos, sic iubeo Gentes, populique voloque,
Estis in imperii qui ditione mei:
Ne quis sustineat petulanti laedere lingua,
Sidracus hic numen quod sociique colunt.
Hanc contra legem mors poena sequatur agentem.
Excisae sontis versaque tecta domus.
Non alius non auxilium est qui possit, opemque
Sic velit ancipiti tempore ferre Deus.
Quid tamen, o quid sum? fugiunt de corpore villi,
Erigor inque pedes, nec placet herba cibus.
Nunquid homo? certe sed homo: feritasque recessit,
Officium faciunt linguaque mensque suum.
Iamque recognosco qui sim, fuerimque: sed ecce
Ad me quae procerum turba, ducumque venit?
Ut lubet o regnum primates reddite, numquam
Ipse tamen tumida mente superbus ero.
Te supreme Deus rector terraeque polique,
Imperium cuius tempus in omne manet:
Te laudo, grates toto tibi pectore dico,
Et venenor numen corde micante tuum.
Clarus eram bello, parebant regnaque sceptro,
Finibus immensis non obeunda, meo:
Devicti terra volui regesque ducesque,
Et famulo nostrum vertice ferre pedem:
Ipsa caput Babylon regni me credere numen,
Imperii nutus et tremuisse mei.
Quid tamen hoc iuvit? te nempe iubente, superbus
Rex sum Chaldaeus bestia factus ego:
Et vivens inter septenos bruta per annos,
Sum pastus tardi gramina more bovis.
Tu donas cui vis mortalia regna, rapisque:
Dextram nemo potest impediisse Dei.
Iustus es, et quaecumque facis sunt omnia facta
Recta, nequis fastus altaque verba pati.
Laus tibi, laus iterum rector terraeque polique,
Quem venerans metuo corde micante Deus.
Te mea lingua Deus celebrat, te laudibus ornat.
Aurea cui parent sidera, terra, fretum.
Per te victor ego, per te mihi gloria parta:
Quod placeo regi, munus opusque tuum est.
Ad patrias oras, Solymique redire ruinas
Quod datur ad templi, munus opusque tuum est.
Laus tibi summe Deus, tibi honor, tibi gloria soli,
Aurea cui parent sidera, terra, fretum.
Lingua tibi meritas grates agit ista, parentum
Maxime nostrorum rexque paterque Deus:
Hanc iniecisti mentem qui sceptra tenenti
Persidis, ut templum curet, ametque tuum.
Tu mihi concilias regisque ducumque favorem,
Tu das ad patrii tecta redire soli:
Atque iubes leges, ritusque et iura sacrorum,
Delubrum Solymo restituamque iugo.
Ergo iter ingrediar: tu sis mihi duxque comesque,
Et mea propitio coepta favore rege.
QUisquis ades, faveas, laudum tribuamus honorem,
Qui regit aeterno numine cuncta Deo:
Praeditus immenso qui dextrae robore, facta
Viribus humanis non imitanda gerit.
Quam nobis vitam dat, qui conservat ab ipso
Exortu, mortis dum venit atra dies.
Dicite: Da nobis tranquillae gaudia mentis,
Nulliusque sibi conscia corda mali.
Da pacem: rigidi cessent certamina Martis,
Pelle procul morbos, absit iniqua fames.
Sit tua, quae quondam, nobis clementia praesto,
Quae texit bonitas, nos tegat usque, Dei.
Te servatorem Rex magne Deusque fatetur,
Extollit nomen linguaque grata tuum.
Auxilium nostrae nam fersque refersque saluti,
Praesidio tuta est et mea vita tuo.
Tu das insidias exire, calumnia mendax
Quas struit, et pedibus retia tensa meis.
Me, veluti saeva rapuisti fauce leonis,
E' rictu quorum praeda futurus eram.
Ex omni saevo cingebar ab hoste, tegente
Te Deus ex omni tutus ab hoste fui.
Fumida voluebant ignes incendia, laesit
Fervida nec nostrum flamma vapore caput.
Improba me fictis ad regem lingua premebat
Criminibus, ferro iamque necandus eram.
In vastos amnes, et tristia stagna vocabar,
Qua patet obscuris atra vorago vadis.
Nemo quiritanti dextram porgebat, ab omni
Humana prorsus destituebar ope:
Cum tua cernendam sese clementia nobis
Obtulit, et bonitas fine modoque carens:
Quae sibi fidentes e tot tantisque periclis
Eripuit, toties auxiliumque tulit.
Hac ego te fretus, non cassa in vota vocavi,
Et tua me propera dextera iuvit ope.
Tu Deus o genitor nostri Dominique Deique,
Quem tua promisit gratia Thariadis:
Tu me praecipiti defensum tempore, risum
Hostibus haudquaquam passus es esse meis.
Ergo etiam grata memorans tua munera lingua,
Perpetuo nomen concelebrabo tuum.
Nam quod adhuc spiro, valeo, vivoque, loquorque,
Et tibi sum gratus, muneris omne tui est.